December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 564, image: s0564a

BORNEUM [2] urbs regia insulae Bornei, fita in ora sinus parvi, inter paludes aquae marinae, ad isntar Venetiarum, in qua incolarum 25000. numerantur.

BORNHEMUM castrum Flandriae, unde regiunculae nomen, ad Scaldim fluv. inter Alostum et Antverpiam.

BORNHOLMIA vulgo BORNHOLM, insula Daniae, a Friderico I. Rege Lubecensibus, ob auxilia, ad annos 50. oppignorata, recepta est iis finitis a nepote eius Friderico II. A. C. 1576. Postea a Suecis, Duce Hornio, occupata A. C. 1643. mansit illis pace Roschildae facta [orig: factÔ] A. C. 1658. una cum Scania, Blekingia, Hallandia, Nidrosiensi item et Bahusio tractu, in Norvegia. Altera [orig: AlterÔ] dein pace A. C. 1660. inter eosdem facta [orig: factÔ], Nidrosiensis tractus a Suecis redditus et pro Bornholmia aequivalens promissum est. Haud pridem semel atque iterum naufragium ibi passi sunt Sueci, partim fervente ultimo [orig: ultim˘] inter illos Danosque bello [orig: bell˘], quo [orig: qu˘] Insula in potestatem horum redacta est; partim pace facta [orig: factÔ], qua [orig: quÔ] illa sub Suecos rediit, ut ex moderna Historia notum.

BORNUM reguum et desertum Africae in Libya deserta, ubi olim Garamantes, Cluver. Urbem habet cognominem et lacum Borni, per quem Niger fluv. labitur. Vulgo Borno.

BORON Troglodytarum oppid. Plin. l 6. c. 29.

BORRHAUS Martinus alias Cellarius, Stutgardiensis, Ioh. Reuchlini discipulus, Theologiae apud Basilienses Professor, linguae Hebraeae Syr. Chald. peritissimus, iudicio [orig: iudici˘] praeclaro [orig: praeclar˘] insignis, plurimisque in omniliterarum genere lucubrationibus celebris. Inter quae eminent, Commentarii in Pentateuchum, Basil. 1555. 1561. In Ios. Iud. Ruth. Sam. Reg. fol. ibidem; 1577. In Iob et Eccles. fol. ibid. 1564. In Esaiam et Apocalypsin, fol. ibid. 1561. Obiit peste A. C. 1564. aetat. 65. Basileae. Vide Melch. Adami, in vita Theolog. et les Eloges Antonii Teissier Volum. 1.

BORROMAEUS [1] Carolus, vide Carolus.

BORROMAEUS [2] Fridericus, vide Friderizus.

BORSHOLDER vide Decuriae Praesectus.

BORSIPPA urbs Babyloniae, olim Dianae et Apollini sacra, in qua maximum lanifieium est, et maxima vespertilionum multitudo in esum conditur, Strabo l. 16. Steph. *bo/sippa feminin. gener. aut neutri plurais scribit.

BORSIUS primus Ferrariae Dux, a Friderio III. Imperatore et Paulo II. creatus est. Vide ubi de Atestinis.

BORUCTUARII populi German. quorum villa Velsenberch in Ducatu Bergensi, an Brouk, oppid. eiusdem ditionis, inter Duisburgum et Werdam. S. Suiberti vita, Ortelius.

BORUSCI sive BORUSSI Sarmatiae Europaeae populi. Ptol. Ob necem Adelberti a Bolessao I. ad tributum addacti, A. C. 1018. Quos olim Deos coluerint, exponit Erasmus Stella pene initio de Antiqq. Boruss. l. 1. Nulla eis sacra aliquandiu fuere [orig: fuŕre]: tandem in eam deducti insaniam, ut serpentes ferasque et arbores, religiose colerent. Ubi quod de serpentibus habet, simile quid de Samogithis narrar, Sigismund. Liber Baro Herberstenius Comm. Rer. Moscov. de Lithuanis, Idem ibid. et Alex. Guagiunus Sarmat. Europ. de Calecutensibus, Iul. Caes. Scaliger Histor. Anim. l. 2. c. 18. sect. 123. et iam de Aegyptiis veteribus, Phylarchus Histor. l. 12. et ex ea Aelian. de Aumal. l. 17. c. 5. Vide Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 63. Horum regio Prussia in regno Polonico, contenta inter ostia Vistulae, et Memelli ad Caeciam 37. leuc. patens inter dicta ostia; Prutema etiam Latine dicitur.Prcussen et Prussen vulgo, in Regiam et Ducalem divisa, vide infra. Ovid. Trist. l. 4.El. 8. v. 41.

Vita procul patria [orig: patriÔ] peragenda sub axe Borusco est.

Ita Ferrarius. Tu vero lege, sub axe Boreo [orig: Borŕo]. alias divisa in 12 partes, dum Equitibus Tentonicis paruit: Nunc in duas Regiam nempe, quae Poloniae Regi subest, et Ducalem, quae Electori Brandeburgico. Provincia est admodum fertilis et rigua, inter mare Balticum ad Boream, Poloniam inferiorem Mazoviamque ad Meridiem, Lithuaniam ad Ortum, et Pomeraniam ad Occidentem. Vide Crucigeri et Prussia. Addo hic [orig: hţc], quod in latitudinem 50. in longitudinem vero 60. milliar. extenditur: ab Occasu Pomerania [orig: PomeraniÔ], ab Austro Masovia [orig: MasoviÔ], Lithuania [orig: LithuaniÔ] cum Samogitia ab Ortu, mari Balthico [orig: Balthic˘] a Septentrione terminata. Claret supra in odum illustrium urbium, oppidoium arciumque frequentia [orig: frequentiÔ], opibus incolarum ac terrae ubertate, pecoris insuper omnigeni inaestimabili copia, ut et piscationibus, venationibus, ac silvis fructuosissimis, sed metallolorum minus ferax est. Merces, quas e Polonia, Russia et Lithuania accipit maximo [orig: maxim˘] suo [orig: su˘] commodo [orig: commod˘], traus mare mittit, et vicissim in Poloniam importat, quidquid Europa universa ac India gignit, omnia fere, a transmarinis mercatoribus, accipiens. Succinum speciale eius donum est, quod nullum mare, praeter Balthicum ferre dicitur. Tenuerunt hanc regionem diu, olim Equites Teutonici: quo [orig: qu˘] nomine cum lites alere cum Poloniae Regibus cogerentur, tandem cladibus aliquot fracti Casimiro Sigilmundi 1. parenti, fidem dedere [orig: dedŕre]. Sed cum Albertus Brandeburg. Sigismundi ex sorore nepos ac Ordinis Magister Antecessorum iureiurando [orig: iureiurand˘] Aare nollet, novo bello implicitus, a Caesare auxilia frustra exspectavit: Hinc sibi pace cum Avunculo contracta [orig: contractÔ] consulendi occasionem sumpsit, quae hac [orig: hÔc] lege inita est, ut ex Ordinis Magistro, a Poloniae Rege, cuius clientelae se submiserat, Botussiae Dux crearetur, partemque illam, quae Ducalis hinc dicta, in feudum ab eo acciperet: Quo [orig: Qu˘] iure Elector hodiernus Brandeburgicus transactione Welaviensi absolutus est, supremo [orig: suprem˘] in Borussiam Ducalem iure obtento [orig: obtent˘], A. C. 1657. Regia tribus Satrapiis distincta est, Culmensi, cuius caput Culma et in qua Thorunium: Mariaeburgensi, cuius caput urbs est cognominis, et in qua Elbinga: ac Varmiensi, in qua Heilsberga et Brunsberga. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. Geogr. ac Civ.



image: s0564b

Urbes illius clariores sunt:

In Prussia Regia. Gedanum, Dantzik. Mariaeburgum, Marienburg. Elbinga, Elbing. Torunia, Thorn. Conitza, Komtz.

In Prussia Ducali.

Regiomons, Konigsberg. Memelia, Memel. Braunsberga, Braunsberg. Brandeburgum, Brandeburg.

BORYSTHENES [1] fluv. Scythiae, secundum Istrum omnium maximus ad 600. stadia navigabilis, in cuius ostio ingens vis salis sua [orig: suÔ] sponte nascitur, et ingentia cete spinis carentia reperiuntur. Herodot. Plin. l. 4. c. 12. Strabo, Solin. c. 20. Pompon. l. 2. c. 1. et Marcian. Hesych. *borusqe/nhs2, o( *(ellh/spontos, e)sti\ de\ potamo/s2. Danaster Iornandi, Danastus Ammiano Marcellino. Dnieper Lud. Decio, Nieper Mercatori, Brisna Leunclavio, Beresina Peucero, Dnester et Nester Martino Cromero. Sed Nieper Naparis est Herodoto; Nester est Tyras, qui inter Borysthenem et Danubium fluit. Beresina itaque per Lithuaniam fluens, et Naparin excipiens (in cuius nomen transit) Borysthenes est, cum monte et urbe cognomine, anno [orig: ann˘] 3. post captam Troiam condita, apud ostia illius. Populi Borysthenitae Herodoto, Boristhenidae Propertio, l. 2. El. 7. v. 18.

Gloria ad hibernos lata Borysthenidas.

Ovid. Pont. l. 4. El. 10. v. 53.

Cumque Borysthenio liquidissimus amne Dryaspes.

Dionys. v. 311.

*(=hxi *borusqe/neos2 potamou= tetanus2 me/non u(/dwr
*mi/sgetai *eu)cei/nw|, kriou= propa/roiqe metw/pou,
*)orqo\n e)pi\ grammh=|, katenanti/a *kuanea/wn.

Ubi Montanus: Si Dionysium cum Ptolemaeo et aliis Geographis conciliare velimus, non hoc ad Agathyrsos solos, qui versu praecedenti ultimo [orig: ultim˘] nominantur, referendum, (ii enim ex Ptolemai sententia [orig: sententiÔ] a Borysthene satis remoti, et eos ipse Dionysius v. 319. iuxta mare glaciale locat) sed intelligendum est per gentes modo confusius reciatas Borysthenem ferri, (apud Neuros enim oriri Plinius et Mela testantur) unde in Meridiem delatus recta adversus Ponti fauces, ubi Cyaneae petrae, Euxino miscetur, ut vere Dionys. Eosdem tamen Agathzrsos opinari potuit Dionys. et Borystheni et mari glaciali vicinos fuisse, ut mox indicabitur, quo [orig: qu˘] quidem nomine veteres Balticum sinum intelligunt, sed sinum fuisse ignorarunt [orig: ignorÔrunt]. Vide Stephan. in *borusqe/nhs2. Fluv. Poloniae praecipnus, oritur in Moscovia et Smolensko, Orsa [orig: OrsÔ], Mohilovia [orig: MohiloviÔ], et Rahaczovia [orig: RahaczoviÔ], Lithuanieis urbib. rigatis: auctus fluviis variis, per Volhiniam superiorem labitur iuxta Kioviam et Circassium urb. et in mare Nigrum se exonerat, prope Oczacoviam, quae alias etiam Olbia et Borystenes dicta. Baudrand.

BORYSTHENES [2] oppid. ab Olbiopolitis, qui Graeci erant, aut certe Graecis mixit; vel potius a Tauroscythis Barbaris vel Scythis, vel Gotthis sive Getis, habitatum, Dio Chrysost. Ptolemaeo Olbia et Borysthenes sive *borusqeni\s2 duo sunt unius oppidi nomina: aliter quam tradit Plinius. Lege omnino Dionis Sermonem to\n *borusqenhtiko\n Salmas. ad Capitolin. in Antonino Pio c. 10. Strabo a Milesiis conditum, et prius Olbiam, postea a fluvio cognomine, de quo mox, denominatum tradit. Vide eum l. 7. et infra Olbia.

BORYSTHENES [3] nomen equi, quo [orig: qu˘] Hadrianus Imperator ad venandum usus est, cuique mortuo sepulchrum exstruxit. Dio, th=s2 de\ peri\ ta\s2 qh/ras2 spoudh=s2 au/tou= kai\ o( *borusqe/nhs2 o( i(/ppos, w(=| ma/lista qhrw=n h)re/sketo, shmei=o/n e)stin. a)poqano/nti ga\r au)tw=| kai\ ta/fon kateskeu/ase kai\ sth/lhn e)/sthse kai\ e)pigra/mmata e)pe/graye. Eius autem ad venandum propensionis, et Borysthenes equus, quo [orig: qu˘] maxime in venatione utehatur, signum est. Huic enim mortuo et tumulum condidit, et columnam erexit, et epigrammata ei inscripsit. E quibus hoc hodieque exstat,

Borysthenes Alanus,
Caesareus veredus,
Per aequor et paludes,
Et tumulos Etruscos,
Volare qui solebat,
Pannonios nec ullus
Apros eum insequemem
Dente acer albicanti
Ausus fuit nocere,
Vel extimam saliva [orig: salivÔ]
Sparsit ab ore caudam,
Ut solte evenire:
Sed integer iuventa [orig: iuventÔ]
Inviolatus artus,
Die sua [orig: suÔ] peremptus
Hoc situs est in agro

ex recensione Salmasii, cuius versionem Graecam vide Not. ad Spartian. in Hadriano. c. 20.

BORYZA urbs Ponti. Steph.

BORZIVOUS Dux Bohemus, Suatoboio [orig: Suatoboi˘] in silvas compulso [orig: compuls˘], sceptrum Moravici regni ad Bohemos tanstulit. A. C. 894 Cosmas Bohemus. Baptizatus opera [orig: operÔ] Methodii, Aventin. l. 4.

BORZUS Persa, ex Polyaeni l. 7. c. 40. ingeniose perfidiam trium millium res novas agitantium ultus. Interpres legit Aborzus.

BOS [1] animal et ad agriculturam utile est, vide supra, ubi de Aratro: et homini in cibum cedit. Apud Athenienses tamen Bove vesci aratore nefas: ut constat ex Aeliano, Var. Histor. l. 3. c. 14. et Varrone l. 2.R. R. c. 5. ubi hic, Bos, inquit, socius hominum in rustico opere et Cereris minister. Ab hoc antiqui manus ita abstineri


page 565, image: s0565a

voluerunt, ut capite sanxerint, si quis occidisset. Plin quoque l. 8. c. 45. Socium, ait, laboris, agrique cultruae habemus hoc animal, tantae apud priores curae, ut sit, inter exempla, damnatus a [orig: Ô] Pop. Romano, die dicta [orig: dictÔ], qui concubino procaci rure omasium edisse se negante, occiderat bovem: Actusque in exilium tamquam colono [orig: colon˘] suo [orig: su˘] interempto [orig: interempt˘]. Etiam Domitianus Caesar, apud Suetonium c. 9. inter initia usque adeo ab omni caede abhorrebat, ut, absente adhuc Patre, recordatus Virgilii versum (537. l. 2. Georg.)

Impia quam caeis gens est epulata iuvencis,

edicere destinaverit, ne boves immolarentur. Aratus quoque Phaenom. v. 125. ait, ferreo [orig: ferre˘] demum saeculo [orig: saecul˘] edi coepisse boves aratores. Sic enim de eius aetatis hominibus scribit,

*(oi prw=toi kako/ergon e)xalkeu/tanto ma/xairan
*ei)nodi/hn, prw=toi de\ bow=n e)pa/sant' a)roth/rwn.

Ubi Cicero bou=n a)roth=ra, reddidit domitum iuvencum: Germanicus vero qpertius taurum aratro adsuetum. Imo nec sacrificare Diis Bovem aratorem licuisse, discimus ex Homero Il. x. v. 292. ubi Diomedes ait, velle se Minervae sacrificare,

--- - *bou=n hn)=in, eu)rume/twpon,
*)admi/thn, hn(\ ou)/pw u(po\ zugo\n h)/gagen a)nh\r.
Bovem hornam, latifrontem,
Indomitam, quam necdum sub iugum duxit vir.

Quod sacrificium sane convenit legi Atticae, *bou=n a)roth=ra uh\ qu/ein. Etiam fuit, cum non solum *bou=n a)roth=ra seu dame/nta, bovem aratorem seu domitum, sacrificare Athenis esiet interdictum. sed simpliciter lege caveretur, *bou=s2 mh\ kataqu/esqai, Boves ne muctato. Verum hoc tantum erat, cum ob ingentem boum ratitatem metus esset, ne, si sacrificiis porro eorum numerus minueretur, cessaret tandem agricultura, ut Philochorus ait, apud Athenaeum l. 9. Deus vero neutiquam populo suo bovis esu interdixit: eoque [orig: e˘que] non modo inservit nobis ad agriculturam, (quo pertinet illud Mosaicum, Deuter. c. 25. v. 4. Bovi trituranti os non obligabis: quod etiam ad alendos Ecclesiae Doctores accommodat Apostolus, 1. Corinth. c. 9. v. 9.) sed ad hoc quoque, ut corpora nostra carne sua [orig: suÔ] suffulciat ac reficiat; imo et in deliciis habeat locum. Vide Matth. c. 22. v. 4. etc. Ulterius superstitio progressa, etiam inter Numina referre Bovem non erubuit. Et primitus quidem, Aegyptiis Bos symobolum erat frumenti ac annonae, quo [orig: qu˘] memoriam servatae tempore famis Aegypti, a Iosepho Patriarcha post obitum eius conservare atque ad posteros propagare conati sunt; nec sapientiores fere processerunt ulterius: At vulgus paulatim eo est perductum, ut illis, quae pro symbolis primo duntaxat habita forent, postmodo cultus divinus, tamquam veris Numinibus, praestaretur. Vide Strabonem l. 17. Et quidem Aegyptiis Bos geminus cultus est, unus Heliopoli, Mnevis; alter Memphi, Apis dictus, teste Eod [orig: E˘d]. ibid. praeter quos auratum quoque habuisse, in Osiridis luctu, pulla [orig: pullÔ] veste bzssina [orig: bzssinÔ] tectum et ab Hierophantis quatuor mensis Athyr seu Novembris diebus sollenniter atque palam ostentari solitum, quem in deserto postea Israelitae in animo habuerint atque imitati sint in sua moxopoii/+a, tradit Seldenus de Diis Syris Syntagm. 1. c. 4. et ex eo Tob. Pfannerus System. Theol. Gentilis purioris c. 11. ž 10. Nempe, uti Romanum Graecumque vulgus, statuas Numinum, propter cultum, qui iis praestaretur, Deos credebat: sic Aegyptium vulgus hos boves Deos existimabat. Quod sequntus quoque est Plinius, quem videre operae erit pretium, l. 8. c. 46. Reliqui vero [orig: ver˘], Sacerdotes saltem et spientiores, Bovem Heliopolitanum non habuere [orig: habuŕre], nisi pro symbolo Dei Solis; et Memphiticum, pro symbolo Lunae, ut Voss. ostendit de Idolol. l. 1 c. 29. Ab Aegyptiis ad Indos, ut plurima alia sacra, sic Bovis quoquecultus demigravit: de quibus hunc in modum Scaliger adv. Cardanum Exercit. 258. sect. 1. Quemadmodum Isis olim ab Aegyptiis, ita nunc ah Indis, qui Cuchin regnum incolunt, Bos peculiari --- cultu pro Deo habetur et nuncupatur Tambaran. Cui veteri cultui novus hic ut respondet: ita priscum Graecorum institutum novi memoria [orig: memoriÔ] repraesentatur, in Colorin, quae ab illis locis haud multum distat Orientem versus. Ibi namque oleo [orig: ole˘] peruncti palaestris exercentur etc. Numero [orig: Numer˘] porro Boum olim divites censitos, notum ex Veterum scriptis; sed et in muneribus Militum eos fuisse, ex Livio discimus. Ita enim is l. 7. c. 26. de Valerio Corvo, post Gallum, magmtudine atque armis insignem, monomachia [orig: monomachiÔ] superatum, Consul, contione advocata [orig: advocatÔ] laudatum Tribunum, decem bobus aureaque [orig: aureÔque] corona [orig: coronÔ] donat. Et l. 26. c. 48. de Laelio, post Carthaginenses navali bello [orig: bell˘] profligatos, Tum reliquos, prout cuique meritum virtusque erat, donavit (Scipio) ante omnes C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipsi aequavit et corona [orig: coronÔ] aurea [orig: aureÔ] ac triginta hubus donavit. Imo coeteris praemiis, antiquissimo [orig: antiquissim˘] more, accessisse Boves, docet apud Euripidem Hercules, ubi memorans niceteria, quibus donatus est, ait, illos, qui leviorum certaminum victores fuerunt, equos accepisse: at qui graviorum, h. e. qui lucta [orig: luctÔ] et pugilatu vicissent, boves, cum praeclara femina. Alcest. Actu 5.

*ta\ me\n ga\r kou=fa toi=s2 nikw=sin hn)=
*(/ippous2 a)/gesqai toi=si d' au)+ ta\ mei/zona
*nikw=si pugmh\n, kai\ pa/lhn, boufo/rbia.
*gunh\ d' e)p' au)toi=s2 ei(/peto.

Cyrus quoque iis, qui in certaminibus victores fuissent, boves dabat, quos sacrificarent, ut inde epularentur: ipse etiam bovem *nikhih/rion accepit. Vide quoque Q. Calabrum l. 4. Sed et illis id praemii dabatur, qui Dithyrambo [orig: Dithyramb˘] vicissent. Quamvis enim vox non raro sumatur pro Atheniensium drachma, quae bovem insculptum habebat; etiam aliqui in Deliis, id quod pronuntiabatur, cum cuipiam donum daretur, tot boves ei datum iri, de huiusmodi nummo intelligant; tamen in praemiis memortis, veros boves prisco [orig: prisc˘] more datos esse, non nummos solum, quibus bos insculptus, firmat Car.


image: s0565b

Paschalius Coronar. l. 7. c. 7. Ut nec hoc omittam, Boum fimo [orig: fim˘] pro lignis uti, Axylae terrae incolas, Liv. docet l. 38. c. 18. Unde Ulpianus l. 55. ž. 6. ff. de leg. 3. In quibusdam provinciis et editu boum ad hanc rem untuntur etc. Vide Voss. de Idol. l. 3. c. 74. et 75. Item Eiusd. libr. c. 66. cui adde Salmas. ad Solin. passim, ubi de Bobus Aethiopicis ac Indicis Unicornibus tricornibusque; de Bobus camuris, cernus et licinis, frumentinis, coloris helvacei, vel melim, patalibus et patulis, varis, p. 211. 257. 944. 1008. et 1009. et Sam. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 2. c. 28. et seqq. Hodie Bobus Hungaria Italiae et parti Germaniae superiori prospicit; Marchiae, Silesiae et Saxoniae Polonia; Dani macilentos boves suos in Belgium impinguandos transmittunt: estque celebre in Germania Forum Boarium Butstadiae in Thuringia, Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 10. de Commerciis. A Bove, medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘], dictum est Bovagium seu Boagium tributum, quod ratione boum pendebatur, seu pro pari boum aratorum aut pro aratro: Bobatico Hispanis. Cuius mentio non semel in aliquot Edictis et Chartis Aragoniae Regum, quod erat 12. denar. pro unoquoque pari. Item in Charta Iacobi Maioricae Regis in Usaticis Regni Maioricae MSS. Exigi id solitum fuisse, adveniente Rege seu Domino [orig: Domin˘], habetur in Charta Sancii Regis Maioric. quam consuetudinem pater huius Iacobus sustulit, eiusque loco [orig: loc˘] salis gabellam imposuit, ut in Charta hac habetur; qua [orig: quÔ], pro exsolvendis debitis, quae contraxerat in variis bellis, Nobilibus Catalanis et civibus Barcinonensibus vendit, seu potius remittit, pro pretio ducenties mille librarum bonae monetae Barcinon. Bovagium, Terragium et Herbagium --- in Catalonia, quotie scumque novus Rex Donunus seu haeres in Catalonia no viter succedebat, licet assereretur per Nobiles Milites, et cives et homines villarum et aliorum hominum Cataloniae, eum vel successores eius non debere habere dictum Bovagium, Terragium et Herbagium, nisi tantum de bobus et coeteris anim alibus ac pecudibus minutis etc. apud Car. du Fresne Glossar. Superaddendum Bovis elogium. ex Ovidio Met. l. 15. fab. 2. v. 121. ubi is eum vocat

--- - Animal sine fraude dolisque
Innocuum, simplex, natum toler are labores, etc.

Vide quoque infra, passim: uti de Boum hoste asilo, voce Tabanus.

BOS [2] Auratus, Apollini mactatus a Romanis, memoratur Livio, l. 25. c. 12. Ad id carmen (Marcii Vatis illustris) explanandum, diem unum sumpserunt,postero [orig: poster˘] die SC. factum est, ut Decemviri libros, de Ludis Apollinis reque divina facienda, inspicerent --- Alterum Senatusconsultum factum est, Ut Decemviri sacra Graeco [orig: Graec˘] ritu facerent, iisque hostiis. Apollini bove aurato [orig: aurat˘] et capris duabus albis aurati, Latonae bove femina [orig: feminÔ] aurata [orig: auratÔ]. Sed et Bove aurato [orig: aurat˘] donatus legirur L. Minncius Praefectus Annonae, apud evudem l. 4. c. 16.L. Minuoius bove aurato [orig: aurat˘] extra portam trigeminam est donatus, ne plebe quidem invita [orig: invitÔ] etc. Uti quidem Vossianus codex habet; sed in matgine antiqua [orig: antiquÔ] manu, arvo scriptum est. Unde colligit Gronovius, bove et arvo [orig: arv˘] forsan legendum, Not adl.

BOS [3] Cornupeta, memoratur Exodi c. 21. v. 28. et seqq. ubi de eo Lex: Si bos cornupeta percusserit Virum --- Lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius, dominusque bovis erit innocens, h. e. si percusserit virum ictu letali. Nam si quis a tali bove citra mortem fuisset laesus dabatur compensatio et tenebatur bovis possessor quoquo [orig: quoqu˘] modo [orig: mod˘] providere, ne in posterum tale quid accideret. Romanis quidem satis fuit to\n kuri/ttonta tw=n bow=n u(pe\r tou= fula/ttesqai tou\s2 entugxa/nontas2 xo/rtw| perieli/ssein to\ ke/ras2, bobus cornu-petentibus, ut obvii sibi caverent, cornu foeno [orig: foen˘] circumligare; Plut. in Crasso; ad quem morem Horatius alludit l. 1 Sermon. Sat. 4. v. 34.

Foenum habet in cornu, longe fuge. --- -

Sed boves huiusmodi, quamvis hoc [orig: h˘c] notatos signom [orig: sign˘m], semper vitare cuiusvis non est: quos proin iustius mactassent [orig: mactÔssent], quam canes, quos quotannis crucifigebant in memoriam illorum, qui noctutiam Gallorum in Capitolium irruptionem latratu non indicaverant, apud Plin. l. 29. c. 4. Sed et Draco sanxerat, etiam ta\ a)yuxa, e)a/n tina e)mpeso/nta a)pokiei/nh|, u(perori/zein, Inammata (puta, ligna, lapides, ferrum) quorum casu caedes alicuius facta sit, finibus eici, cuius Legis meminere [orig: meminŕre] Demosthenes contra Aristocr. Pausan. in Atticis, Alii. Interim dominus sola [orig: solÔ] bovis iactura [orig: iacturÔ] ex Lege divina mulctabatur, siquidem bos tum primum incepisset cornu ferire. At si, monitus bovem suum huic vitio esse obnoxium, non prospexisset, tum non bos solus, sed et dominus, reus erat mortis, Ibid. Quia tamen in certo casu haec mortis poena gravior videri potuit; puta si bos feriit provocatus, aut, ruptis vinculis, quibus detinebatur, aut per servi negligentiam, cui a Domino fuerat commissus: Deus, Iudicibus permittens capitalem poenam quandoque in iudiciariam commutare, Si redemptionis pretium, inquit, ei fuerit impositum, tuni det pretium redemptionis suae, plane ut ei fuerit impositum. Cedet autem id occisi heredibus. Et, si uxor fuerit caesa, haredibus eius ex familia patris, non viro. --- Si filium aut filiam bos percusserit, idem de eo stetuetur. Sed si ser vum aut ancillam, trigintasiclos argenteos domino dabit et bos lapidibus obruetur etc. Vide hanc in rem Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 40.

BOS [4] Femina, apud Aegyptios, Momeinphi nutriebatur, ut in Memphi, Apis Strabo l. 17. *(oi de\ *mwmemfi=tai th\n *)afrodi/thn timw=si kai\ tre/fetai qh/leia bou=s2 i(era\, kaqaper e)n *me/mfei o( *)/apis2, e)n *(hli/ou de\ po/lei o( *mneui=s2. ou(=toi me\n ou)=n ri( qeoi\ vomi/zontai, Momemphitae autem Venerem colunt et ibi nutritur famina bos sacra, sicut in Memphi Apis, Heliopoli vero Mnevis. Ibi igitur Dii censentur. Eam semel in anno Apidi rauro oblatam, suis et ipsam insignibus, quamquam aliis, semperque eodem [orig: e˘dem] die inveniri solitam et necari, quo [orig: qu˘] Apis, refert Plin. loc. cit. Vide quoque Soliu. c. 32. et ad hunc Salmas. Exercitat Plin. p. 441. De Boum Albarum Feminarum sacrificio Iunoni, apud Romanos a XV iris facto, vide Livium l. 27. c. 49. uti de Bove praegnante, infra Forda.