December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0554b

BOJOCALUS Ansibariorum Dux, rebellione Cherusca [orig: CheruscÔ] vinctus, iussu Arminii; mox Tiberio [orig: Tiberi˘] et Germanico [orig: Germanic˘] Ducibus stipendia meruit: qui suis agros orans a Romanis repulsam tulit ac Cheruscorum agros insedens occisus est cum pleraque iuventute. Tacit. l. 13. Annal. c. 55.

BOJODURUM Vindeliciae urbs ad Danubium. Ptol. Est Instat, ad Confluentias Oeni et Danubii fluv. ex adverso pataviae urbis, seu potius pars ipsius versus Austriam, in Bavaria inferiori. Quibusdam Aenostadium.

BOJON oppid. Cyrenes. Plin. l. 5. c. 5. Item oppid. Doridis in Graecia. Plin. l. 4. c. 7.

BOJONIA [1] Antulla, in saxis. Salmas. ad Iul. Capitol. in Antonino Pio. c. 1.

BOJONIA [2] Fadilla, alias Boionia Procilla, alia materna Antonini Pii Imperatoris unde is Boionii nomen habuit, memoratur Iul. Capitolino, ubi supra.

BOJONIUS [1] inter nomina Antonini Pii, quae erant: Titus Aurelius Fulvius Boionius Antoninus Pius: Ioh. Gazensis peri\ *)arxaiolsgi/as2, perperam *botw/nnos2 habet. Sic autem dictus est ab avia materna Boionia Procilla, ut Capitolin. c. 1. vocat; vel Procella, ut in saxis, cum haeres ab illa fuisset scriptus. Casaubon. Bovinium mavult legi et Beviniam, nisi quod nomen, inquit, e)cellhnisq e\n utcumque apud Latinos originem a bobus dissimulat. Sed Boiunia, non Bovinia, in bonae notae libro Palatino, se legisse, nec dubitare, quin Boionia scribi debeat, ait Salmas. Sunt vero, qui non hunc Imperatorem sed marcum Boionium vocant, ut Victor, Eutropius et Paeanius *boiw/nion etc.

BOJONIUS [2] Olysipus, in veterib. Inscriptionib. Baionii Antonini Pii libertus fuisse videtur, Casaubon.

BOJORUM Deserta, Plinto et Straboni memorata, hodie Wunerwald, auctore Lazio [orig: Lazi˘].

BOISCUS Cyzicenus, Poeta Graecus peculiare Iamborum genus invenit. Voss. de re Poet. l. 2. c. 25.

BOISSARDUS Ioh. Iacobus, scripsit Vitas 50. Virorum illustr.

BOISTOVIUS Petrus, vide Peirus.

BOJUM oppid. Aemiliae seu Galliae Togatae, nunc pagus Boibo: urbs etiam Liguriae, ad Trebiam amnem, vulgo Bobio. Ferrar.

BOIZLAUS Boemorum Rex. Blondus l. 2. c. 2.

BOLA vide Bolae

BOLACA Triphyliae urbs in Peloponneso. Polyb.

BOLAE Aequorum in Italia oppid. cuius meminit Diodor. Sic. l. 14. et Dionys. Halicarnass. l. 1. quibus *bw=la vocantur. Stephano autem Bola singulari numero [orig: numer˘] dicitur. *bw=la w(s2 *nw=la, po/lis2 *)itali/as2. Virg. Aen. l. 6. v. 776.

Pometios, Castrumque Imti, Bolamque Coramque.

Sed hoc etiam oppidum Plinius l. 3. c. 5. inter ea computat, quae iam tum interierant sine vestigiis. Nic. Lloydius.

BOLAENA vide Bolina.

BOLANUS vide Rusticus, it. Vettius.

BOLBAE urbs Cariae, fluv. aut palus Bolbaeotes, quae Heracles dicta est.

BOLBENE regio Asiae, in Armenia provinc. maxime Septentrionalis, una cum Basilisene, de qua supra dictum: Graece *bolbh/nhn apud Ptolem. qui ad Paryadrem montem Armeniae maioris collocat regiones Sibacenen et Sacapenen; deinde sub his, quae a)fktikwta/tai in Occidentali latere, *basilhssi/nhn kai\ *bolbh/nhn. Vide Salmas. ad Solin. p. 621. et 624.

BOLBITINA urbs Aegypti.

BOLBITINUM unum ex septem Nili ostiis. Ad hoc Naveratim conditam esse, e Strabone colligitur; qui Milesios Aegyptum triginta vavibus cum pervenissent, ostium Bclbitinum tenuisse, atque excensione facta [orig: factÔ] condidisse oppidum, cui nomen *milhsi/wn tei=xos2; ab eodem dein ostio navigantes adverso [orig: advers˘] flumine in Saiticam praefecturam, expugnata [orig: expugnatÔ] Inaro [orig: Inar˘], condidisse Naucratim, refert. Sais certe Metropolis et Saiticus Nomus, inter Bolhitinum ostium et Sebenuyticum fuit. Sed hac de re infra dicetur. Erat autem hoc ostium inter Sebennyticum et Canopicum, quibusdam idem. cum Naucratico, Plinio [orig: Plini˘] teste, l. 5. c. 10. eo se Taly fluvius in mare exonerabat, una nempe ex duabus ectropis bubastiaci fluminis etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 476. et seqq.

BOLBULAE oppid. et insula maris mediterranei. Plin. l. 5. c. 31.

BOLENIA Anna, secunda uxor Henrici VIII. Angliae Regis mater ex illo Elisabethae Reginae. A Pontificiis, quibus tum facilem et credulum se'Rex praebuerat (Reformationis enim opus aggressus non est, nisi post ductam Ianam Sem eriam) rea peracta, capiteque plexa est, A. C. 1536. postquam Anna de sua innocentia fuisset protestata, nec adduci potuisset Norisius, ut crimen, cuius arguebatur, confiteretur, quam vis oblata [orig: oblatÔ] Regis gratia [orig: gratiÔ], dicens: non in animum inducere posse, ut innocenti falsum crimen impingat, etiamsi mille sibi mortes subeundae forent. Franc. Godwinus Annal. rerum Anglic. l. 1. ad A. C. 1536. Huius filiae Elisabethae postea Rex morti vicinus testamento [orig: testament˘] regnum destinavit, si Eduardo, ex Semeria, et post hunc Mariae, ex Catharina Aragonica prognatis, sine heredibus, nori contigisset. Morerius in Dict. Hist.

BOLENTIUM urbs Pannoniae superioris. Ptol.

BOLERIUM nunc S. Burienae Fanum, vicus extremus Cornubiae provinc. Angliae, prope Bolerium promontor. Nune the lands end, seu finis terrae. Item the Cape of Cornwal Angl. Vide Antivestaeum.

BOLESLAVIA urbs Bohemiae duplex. Vetus seu Alt Bunczel, ad Gizeram fluv. et nova, quae Jung Bunczel, ubi Gizera influit in albim, e regione Brandisii oppid. 2. milliar. German. a Praga, in ortum, condita a Bolessao fratricida. A. C. 935. Hinc Bolessavienses ab hostibus contemptim dicti, qui alias Iamnici seu Taboribae, vide ibi.

Viri Principes Regesque Poloniae.

BOLESLAUS [1] I. cognomine Crohius, Dux Poloniae, post Miessaum baptizatum; Regis titulum ab Ottone III. nactus, feliciter


page 555, image: s0555a

praefuit: Prussis et Russis tributum pendere coactis. Obiit A. C. 1025. Miecislao [orig: Miecisla˘] filio [orig: fili˘] successore designato [orig: designat˘]. Cromer. Hist. Pol. Genebr. in Sylvesiro. II.

BOLESLAUS [2] II. cognomine Audax. Rex electus post Casimirum I. Patrem, A. C. 1058. bello [orig: bell˘] contra Bohemos et Russos felix, mox in otium et voluptates versus, misere periit. Cromer. Crantz.

BOLESLAUS [3] III. cognomine Chrinustus, successit Patri Ladislao. Vicit Bohemos, vastavit Moraviam, ter Pomeranos superavit, Henricum V. Imperatorem ad pacem adegit; ductaque [orig: ductÔque] sorore Adelaide, obiit A. C. 1139. regni 3.

BOLESLAUS [4] IV. cognomine Cirratus fil. Bolessai III. fratri Ladislao pulso successit. Prussos rebelles domuit, et ad Baptismi sacra adduxit. Obiit A. C. 1163. regni 27.

BOLESLAUS [5] V. cognomine Castus, maritus Cunegundes virginis, multa ambitione procerum, et incursionibus Tattarorum passus. Obiit A. C. 1279. regni 52. Eodem [orig: E˘dem] fere tempore Bolessaus Pius, item Calvus, Poloni Principes, obierunt. Michov. l. 3. Cromer. l. 9.

BOLESLAUS [6] Dux Plocensis, (ex eadem cum Regibus Poloniae huius nominis familia [orig: familiÔ] Piastea [orig: PiasteÔ], sed ramo [orig: ram˘] Mazovio [orig: Mazovi˘], cuius Ziemovitus Conradi filius auctor fuit, oriundus) post mortem Lesci Albi, ad Principatum Poloniae vocatus, sed, ab Henrico [orig: Henric˘] Vratislaviensi deiectus est. Ex eius posteris Bolessaus, Varsovianae lineae, Rex iterum Poloniae a quibusdam electus est, sed, Casimiro [orig: Casimir˘] regnum capessente, frustra fuit: Pater Ianussii, regnum adversus Ioh. Albertum infeliciter affectantis, et Contadi, in cuius filiis Iohanne et Stanissao linea, ac in Polonia simul omnis Piasteus sanguis defecir, A. C. 1526.

BOLESLAUS [7] cognomine Altus seu Procerus, filius Vladissai II. Polon. Regis qui regno [orig: regn˘] a fratribus pulsus, in Silesia sedem fixit, Silesiae inferioris Ducum auctor fuit, sicut a fratre eius minore natu superioris Duces descenderunt. Ei Vratissavia primo data, et post fratris Couradi Lasconogi mortem Glogavia accessit, ob quam cum Micissao minore fratre bellum, interventu Casimiri Poloniae Regis sopitum, A. C. 1179. Huic dein adversus Borussos, Imperatori item Barbarossae in Italia, operam militarem addixit. Obiit A. C. 1201. bene de Silesia meritus: Pater ex Wenceslaa Mosca Iarossat et ex Adelheide Sultzbacensi Sultzbacensi Henrici cognomine Barbati seu Sapientis, e quibus hic inter alios filium quoque Bolessaum habuit, qui maiori ex parte ditionem suam Lebusiensem Brandeburgicis vendidit: alterumque Henricum cognomine Pium, quo [orig: qu˘] et Anna [orig: AnnÔ] Bohema [orig: BohemÔ] geniti sunt, Henricus, qui Vratislaviensem,

BOLESLAUS [8] qui Lignicensem et Conradus, qui Glogoviensem Principatus accepere [orig: accepŕre]. Habuit Bolessaus cognomen Calvi vel Saevi, fuitque libidinosissimus, turbulentissimus, prodigus, luxuriosus, temerarius, imprudens et tandem fere delirus. Ei oblatus Poloniae Principatus, sed a Conrado Mazovio repressus est: in Silesia vero parricidialia per ipsum bella excitata, multo [orig: mult˘] sanguine constitete [orig: constitŕte]. Fratrem Henricum ad Vratissaviam cedendam cogere frustra conatus, A. C. 1256. Episcopum Vratislaviensem captum ad damnosas conditiones adegit, sed vicessim captus a fratre Contado tantundem ei solvere compulsus est. Iterum nepote Henrico [orig: Henric˘] Probo [orig: Prob˘] capto [orig: capt˘] A. C. 1278. decessit, relictis ex prima uxore Hedvige Anhaltina [orig: AnhaltinÔ] filiis Henrico [orig: Henric˘] Lignicensis, et Bolessao [orig: Bolessa˘] Suidnicensis lineae, conditoribus: medius enim Bernhardus prole caruit.

BOLESLAUS [9] fil. Henrici praefati primogenitus ex Elisabetha Calisiensi, initio patruo [orig: patru˘] Bolessao [orig: Bolessa˘], dein Episcopo [orig: Episcop˘] Vratislaviensi tutore usus, Briegam tenuit, et postea Lignicium, quod a fratre Vladissao extorsit, quemadmodum Glogovianis quoque aliqua ademit; vicissim Grotkam vendidit Episcopo, et semel ipsos libetos Vratislaviensibus oppignoravit. Cum fratres dein se Bohemo Regi submisissent; ipse etiam idem facere coactus est, A. C. 1331. In Ecclesiasticorum post haec bona, ob Regem a Nancero Episcopo Vratislaviensi iniuste excommunicatum, involavit: Obiit A. C. 1343. Cum immoderata [orig: immoderatÔ] post ieiunium oppletione stomachum saburrasset [orig: saburrÔsset]. Coniux eius secunda multam attulit marito dotem, e qua redempta Olavia ac Briega: Ex priori Margareta Bohema filios reliquit Ludovicum ac Wenceslaum, patrem Bolessai, inter alios, qui certamine ludicro [orig: ludicr˘] in Bacchavalibus periit.

BOLESLAUS [10] seu BULCO, Bolessai Saevi, de quo supra, filius minor natu, in divisione Suidnicium Principatum nactus A. C. 1278. a fratre dein A. C. 1291. Iaveram, Strigaviam, Franckenstenium et alia, ut sibi adversus Glogoviensem praesto esset, accepit: Nec tamen auxiliatus est, interim filiorum ipsius tutor relictus, Glogovianos, ut multa Patri adempta redderent, coegit. Briegam et alia, in sua etiam ditione, munivit, Wenceslaum Bohemiae Regem qui eum adoriri volebat, teruit etc. Obiit A. C. 1301. primus in Silesia iuris Feudalis Germanici et tributorum, unde opes magnae, auctor. Eo [orig: ] geniti, Bernhardus Suiduiciam lineani continuavit, Bolessaus vero Monsterbergicam orsus est.

BOLESLAUS [11] seu BULCO fil. Bernhardi modo dicti, ex sorore Vladissai Loctici, cum fratre hentico, Patris imitarus exemplum, Bohemiae obsequium detrectavit. Obiit sine prole A. C. 1368. relicta [orig: relictÔ] vidua [orig: viduÔ] Agnete Austriaca [orig: AustriacÔ], quae decessit A. C. 1392. Principatus eius crevit. Carolus IV. Imperat. cui data [orig: datÔ] ex fratre nepte Anna [orig: AnnÔ] A. C. 1348. Ducatuum cum ea successionem pollicitus fuera A. C. 1553.

BOLESLAUS [12] fil. Bolessai, quem Bolessaus Saevus genuit, vide supra: Monsterbergicae lineae sator, Glacensem Comitatum Iohanm Bohemiae Regi vendidit A. C. 1326. unde huic potestatis in Silesiam principium. Inde vero eum Carolus Iohannis filius patris iussu adortus, Franckenstenium obsedit: Sed cum in


image: s0555b

eruptione Bolessaus multos nobiles captos, in convivio, ab uxoribus eorum exoratus, sine lytro dimisisset, magnanimitate victoris delectatus Carolus, ad vitae dies ipsi Comitatum Glacensem reddidit, hac [orig: hÔc] lege, ut coronae Bohemicae subderetur. obdormivit in hymno, Tribularer, si nescirem misericordias tuas, Domine, tu dixisti, nolo mortem peccatoris, etc. A. C. 1342. Pater Nicoloti, ex hoc avus Bolessai, qui A. C. 1377. a morione occisus, filios reliquit Iohannem ac Henricum, quibus sine prole defunctis linea defecit, et Ducatus Monsterbergicus ad regnum Bohemicum devolutus est A. C. 1429.

BOLESLAUS [13] fil. minor natu Primislai Ducis Teschinensis, quem ramum orsus fuerat Casimirus II. Wenceslao Imperatori apprime carus, quemadmodum et frater eius Primislaus Sigismundo Imperatori adversus Borussos tulit suppetias, A. C. 1417. Exstincto A. C. 1433. superfuere [orig: superfuŕre], ex Sophia Lithuana, filii quinque, quorum maximus natu patri cognominis, exstinctus est, A. C. 1460. ex Anna Mazovia Pater Casimiti IV.

BOLESLAUS [14] I. fil. minimus natu Vladissai, ex Silesiae superior. Ducum stirpe, Oppoliam nactus est, frater Casimiri II. qui Teschinenses Principessevit. Cum Henrico Probo adversus Locticum profectus, sed ad Cracoviam cruento [orig: cruent˘] superatus praelio [orig: praeli˘], A. C. 1390. decessit A. C. 1413. Eius filii, duo Bolessai et Albertus.

BOLESLAUS [15] II. fil. prioris, Vladissaum genuit, a Ludovico Hungariae et Poloniae Rege gubernatorem huius regni ac Palatinum constitutum, et Bolessaum.

BOLESLAUS [16] III. frater Bolessai II. Falcoburgum obtinuit, pater hentici ac Bernhardi, qui liberis caruere [orig: caruŕre].

BOLESLAUS [17] IV. fil. Bolcssai II. genuit ex Euphemia Vratislaviensi, Bernhatdum Ducem Falcoburgicum, qui A. C. 1455. filias tantum reliquit, Iohannem Episcopum Caminensem ac Vratislaviensem, et Bolessaum.

BOLESLAUS [18] hic V. Hussitis patrocinatus est, ob id a Nicolao Duce Ratiborio victus: Ex Margareta Goritia genuit Bolessaum, Iohannem, Heuricum ac Nicolaum, qui exstinctus A. C. 1463. ultimos familiae reliquit Nicolaum, Iohannem ac Henricum.

BOLESLAUS [19] VI. fil. prioris, cognomine Mirabilis, cum Polonis bellum habuit, multaque illis intulit damna, tum etiam Georgio Bohemiae Regi adversus Vratislavienses adstitit. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. Histor. Idem nomen fuit filio Micissai cognomine Magni Poloniae Regis bello [orig: bell˘] Patris adversus lescum exstincto [orig: exstinct˘] A. C. 1294. Item, filio Vladissai Sputatoris, (Micissai ex alio filio Ottone nepotis) cognomine Pio, qui Calisiam tenuit; sed absque heredibus exstinctus est, Apud eund.

BOLETAR Halieuticum, argenteum librarum XX. apud Trebellium Pollionem in Claudio, c. 17. quid sit, anxios habuit non paucos Eruditorum, cum quaedam exemplatia verba haec plane omittant, alia modo Voleta, modo Voletar, Praeferant. Sed Boletar omnino scribendum esse, Salmas. docet. Eit autem hoc genus vasis, ex Martiali, l. 14. Epigr. 101. notum. et Apicio. Vetus item Epigramma eius meminit:

Comtas nolo dapes, vacuum mihi pone boletar.
Quod placet aspiciam renuo quod saturat.

Scholiastes Iuvenalis, ad illud. Sat. 11. v. 136.

--- --- --- --- Cui cedere debeat omni
Pergula.

Coquina, inquit, qua [orig: quÔ] boletaria ponuntur. Boletar nempe genus lancis aut disci fuit; quod halieuticum Pollioni dictum est. forre quod piscatorem caelatura expressum haberet; Quemadmodum hederaccam patinam idem vocavit paulo ante, in qua hedera caelate ostendebatur. Sic plane apud Theocritum in poculo piscator expressus habetur et caelo [orig: cael˘] effigiatur:

*toi=s2 de\ me/ta, gripd/s2 te ge/rwn pe/tra te te/tuktai
*lepra\s2, e)f' a(=| p d)dwn me/ga di/ktuon e)s2 *bo/lon e(/lkei
*(o pre/sbus2, ka/mnonti to\ kartero\n a)ndri\ e)oikw/s2.

Sic vetus exstat Epigramma, de Galarea in boletari picta, ex lectione Salmasii:

Indere sueta vadis privato Nympha natatu
Exornat mensas, membra venusta movens.
Comptas nolo dapes etc.

Uti ergo in hoc boletari, Naiserat picta, sic in illo Gallieni, cuius Trebellius meminit, piscator, unde a(lieutiko\n appellavit ab atgumento caelaturae. Boletar vero, uti nemo ignorat, cum sic prius dicetetur, quod in eo bobeti tantum apponerentur: postea cibi omne genus sustinendis serviit et pro quolibet vase escario sumi coeptum est. Martialis, l. 14. Epigr. 101.

Cum mihi boleti dederint tam nobile nomen,
Prototomis, pudet beu, servio cauliculis.

Quemadmodum de apalari supra vidimus, vide Salmas. Not. ad Trebellium Poll. loc. cit.

BOLETI fungorum genus nobilissimum, novissimum apud Romanos gulae irritamentum, et, ut iocatus est Nero, cibus Deorum. Venenato [orig: Venenat˘] namque boleto [orig: bolet˘] Agrippina Claudium Caesarem extinxit, qui dein pro more consectatus et in Ceorum numerum relatus est. Iuvenalis Sat. 5. v. 146.

Vilibus ancipites fungi ponentier amicis,
Boletus domino: sed quales Claudius emit etc.

Vide quoque Tacit. Annal. l. 12. c. 67. Sueton. in Claudio c. 44. Dionem l. 7. Senecam *)apokolokunq w/soi hinc dicta [orig: dictÔ], Alios. Unde Martialis, sub persona Caeciliani, barbarum et inhumanum hospitem, qui non tam ad convivium amicos vocaverat, ut essent,


page 556, image: s0556a

quam ut optima quaeque vorantern ieiuni sepctarent, ipsique vilissimis interea cibis pascerentur, his verbis insectatur, l. 1. Epigr. 21.

Dic mihi, quis furor est? turba [orig: turbÔ] spectante vocata [orig: vocatÔ],
Solus boletos, Caeciliane, voras.
Quid dignum tanto [orig: tant˘] tibi ventre, gulaque [orig: gulÔque] precabor:
Boletum, qualem Claudius edit, edas.

Tanti autem habebantur, ut auro [orig: aur˘] argentoque [orig: argent˘que] cariores iudicarentur. Idem l. 13. Epigr. 48.

Argentum atque aurum facile est, lenamque, togamque
Mittere: boleros mittere disficile est.

Hinc idem iterum Ponticum carpit, quod boletos sibi solus sumeret, convivis ad viliora fercula reiectis, l. 3. Epigr. 60. v. 5.

Sunt tibi boleti; fungos ego sumo suillos.
Res tibi cum rhombo est; at mihi cum sparulo.
Cereus immodicis turtur te clunibus implet etc.

Hinc Boletar, genus lancis aut disci, quod boletis primitus inserviit, de qua voce vide supar. Plura vero de Boletu, apud Plinium l. 22. c. 22.

BOLGIUS Dux Gallorum in expeditione contra Ptolemaeum Regem Macedonum. Pausan. l. 10.

BOLGRADE oppid. Pomeraniae. Metel.

BOLI Graece *bo/loi, non tantum tesserarum iactus, sed et ipsae tesserae Graecis dictae sunt. Eustathius, *ku/bai me\n ga\r oi( katarpito/ menoi e(cm/pldroi *bo/loi kai\ oi(anei\ katak ubistw=ntes2 e)n tw=| *ba/llesqai: a iactando videl. vel iaciendo, quod Graecis *ba/llein. Ovid. l. 2. Art. Am. v. 203.

Seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos,
Tu male iactato, in male iacta dato, etc.

Inde diminutivum *ba/liss2, tessera. Gloss. tesserae, *bo/lia, yh=foi. Hesych. pettoi\, *bo/lia e)n oi=s2 tablo/cousi: in veter. Inscr. Tabulae lusoriae. ei)s2 ta\ *bo/lia pai/cwn, tesseris ludens. Etiam vero *boli/das2 appellarunt [orig: appellÔtunt]. Epigr. Graecum ei)s2 ta/blan.

*mh/te de\ nikh/sas2 megali/zeo, mh/t u)poleifsqei/s2
*)/axnuso, th\n o)li/ghn memfo/menos2 *boli/da.

Iaculae veterib. Latinis. Isidor. Olim autem tessenae iacula appellabantur a iaciendo: ubi iaculum eft *bo/lis2 vel *boli/on etc. Galli hodieque Iactos, ex Graeco, calculos vocant. Vide Salmas. ad Fl. Vopisc. in Proculo. c. 13.

BOLINA [1] virgo, quam adamavit Apollo. Pausan. l. 7.

BOLINA [2] seu BOLINE oppid. Achaiae iuxta Patras. Steph.

BOLINAEUS fluv. a Bolina urbe dictus, cui erat vicinus. Pausan. l. 7.

BOLINGAE populi Asiae. Plin. l. 6. c. 20. Indiam habitant. Steph.

BOLISSUS urbs Aeoliae in edito loeo sita prope Chium. Steph.

BOLITES Lapis, genus aluminis a figura dictum, quod haberet *bw/lou, h. e. glebae figuram; plinqi=tis2 quoque Galeno, nam pli/nqou, i. e. latercule et glebae figura eadem. Glossae, cespes, xorto/plenqos2, Eius florem alumen scbiston appellatum esse, vult Dioscorides. Quemadmodum et Asio lapdi sinis flos, et nitro et sali aliisque generibus. Plinius de illo, l. 35. c. 15. Concreti aluminis unum genus schiston appellant Graeci in capillamenta quaedam canescentia dehiscens, unde quidam trichisin potius appellavere [orig: appellavŕre]. Hoc sit e lapide gleboso, Bolitin vocant, ut sit sudor quidam eius lapidis in spumam coagulatus; apud Salmas. ad Solin. p. 1166. et 1167.

BOLLIA fluv. Pannoniae superioris. Polan. Iornand.

BOLOGESIA urbs iuxta Euphratem. Steph.

BOLOGESIPHORA urbs Persica. Steph.

BOLOGNIUS Ludovicus, seu Bononiensis, vide Ludovicus.

BOLONAS apud Arnobium adv. Gentes l. 2. Quid cybarios, salinatores, Bolonas, unguentarios etc. in vet. Lexico Graeco-Lat. exponuntur *metapra/tai, palinka/phloi. In Glossis Isidori, Cetarii, qui diversa genera piscium emunt. Vide Frid. Lindenbrogium ad Andriam Terentii p. 627. et G. Elmenhorst. ad Arnobium d. l.

BOLOS Armenia, recentioribus Graecis, dicta est terra Armenia, seu Arsenicum rubrum, quod *bwlw=des2 vel *bwloeide\s2 esse dicit Dioscorides, quia in glebam excitetur e merallo. Apud Myrepsum inprimis *bw/lou *)armeni/ou frequens mentio, quem luteum fuisse constat, non caeruleu, ut hactenus persuasum fuit doctissimis Medicorum. Quod autem hodie pro Bolo Armenio venditur, non est *bw=los2 *)armeni/a veterum, nec terra Armenia Diosiorids, sed Lemnia rubrica, quam lhmni/an mi/lton appellat Tbeophrastus; uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 1156.

BOLSECUS Hieronymus, vide Hieronymus.

BOLSUERDA oppid. Belgii, in Frisia Occidental. 3. leuc. a Leovardia in Austrum et vix 2. ab ora Oceani Germanici sub Batavis.

BOLTONIA oppid. Angliae in Comitatu Lancastriensi, 20. milliar. a Lancastria urbe, in Austrum et toridem a Cestria in Boream.

BOLUM urbs Persarmeniorum, propinqua Theodosiae urbi, Procop. l. 1. Pers. ubi aurum effoditur.

BOLUS [1] Cimbrorum Rex Aurelium Scaurum cepit, atque interfecit.

BOLUS [2] *bw=los2 Democriteus Philosophus praeter libr. de arte medica, etiam Historiam emisit, ut ait Suidas. Ex hoc Bolo recitat ista verba Theophrastus, nono [orig: non˘] de plantis, et exinde Steph. in *)/a yunsqos, *ta\ pro\bata to\ e)n *po/ntw| to\ a)yu/nsqion nemo/mena e)/xei xolh/n.


image: s0556b

Fuit praeterea alter Bolus Mendesius, de quo Suidam sis adi.

BOLUS [3] locus non procul Cassandrea. Polyaenus l. 4. c. 6. n. 18.

BOLUS [4] vide Bolos.

BOLUTUS urbs in Illyria, et alia in Thesprotia. Steph.

BOLZANUM castrum Italiae, in ditione Veneta, et agro Vincentino, ad Athesim fluv. 3. milliar. a Vincentia.

BOMBARDA a sono et fremitu, Graecis *bo/mbos2, Latinis Bombus dicta. Machina an ad stabilienda Imperia an ad delendum genus humanum? enata. Auctorem habuit Chymistam quendam, no mine Bartholdum Schwartz Monachum. Vide Ancklizen Bertholdus. Primus eius usus apud mare Danicum fuit, A. C. 1350. celebris autem non evasit, donec ad Clugiam pugnatum esset a Venetis et Genuensibus, A. C. 1380. de quo vide Platinam in Urbano VI. Paulo post Anglis innotuit, et A. C. 1386. captis duabus Gallorum navibus, diversae machinae ad iaciendum lapides et muros conterendum, et gumae plures, cum magna quantitate pulveris, teste Walsinghamio [orig: Walsinghami˘], in Angliam delatae sunt: ubi tandem e ferro fusili A. C. 1543. conflatas legimus bombardas. Harum genera Munsteri aevo [orig: aev˘] in usu, sic ab ipso enumerantur, Amazonae, Basilici, Lusciniae, Quartanae vulgo Cartunae, Dracones, Serpentes, Falcones, magni et parvi. Addatur Arcubuza, quasi arcus cavus: Busa enim Italis foramen. Vide Spelmannum Glossar. Archaeol. Coeterum proprie petrariae seu liqobo/lou species, quatiendis Urbibus aut castrorum moenibus adhiberi solita; a fremitu seu sono, quem edit, qui Graece *bo/mbos2, Latinis Bombus. Ita enim describuntur bombardae a Gerbrando a Leydis l. 31. c. 24. et 25. et Froissardo Volum. 2. c. 103. quorum hic meminit bombardae, quae ex aere constans, longa 50. pedes, ingentis magnitudinis saxa eiaculara sit, non quidem vi pulveris tormentarii, sed nervis machinisque certis librata. Idem c. 115. memorat bombardas portativas, h. e. quae manu geri postent, quibus emissi fuerint quadrelli crassiores pennati ac serrei, cuiusmodi sunt forte Arcobusae hodiernae. At postquam pulvis tormentarins, *bota/nh Graecis dictus, ut videre est apud Ioh. Ducam c. 30. per Monachum quendam Germanum, de quo vide in voce Bertholdus, inventus estet, ille perinde machinis bellicis, quae bombardas appellarunt [orig: appellÔrunt], adhibitus est. Sed et bombardis istis ferreos globulos in Gallos emissos esse ab Anglis, praelio [orig: praeli˘] Cresciacensi, sub A. C. 1346. auctor est Ioh. Villaneus l. 12. c. 65. Ac Ducas praefatus c. 35. sub A. C. 1452. celebertimum aeneorum tormentorum artificem memorat, natione Hungarum, cui Urbani nomen tribuit Laonicus l. et. qui a Graecis ad Mahumetem factus transsuga, ingens tormentum fudit, cuiussibet magnitudinis lapidis capax, quo [orig: qu˘] muros Constantinopolitanos suldanus evertit. Vide de Bombardis eundem Ducam, c. 39. Petrum IV. Aragoniae Regem in Chron. l. 6. c. 4. Iohannem Cananum, qui *bomba/rdan etiam dixit, p. 189. Alios; ut et infra voce Tormentum, it. Zarobotana: de pulvere vero tormentario, cuius usum ab A. C. 1338. in Gallia viguisse docet Computum Bartholomaei du Drach Thesaurarii guerrarum istius anni, apud Car. du Fresne in Glossar. infra. Instituit tormentorum Bombardarumque hodiernarum comparationem cum Veterum telis, Iustus Lipsius de Militia Rom. l. 5. c. 20. quem videre operae pretium erit. Hoc certum, decem aliqua nostrorum id genus muros, aggeres, acies, rumpere, disicere, quos machinae Veter. centum non convulserint. Nec ille pulveris pyrii istius vim satis cognitam habuerit, qui clypeum Romanum obicere moskettae uni voluerit, quem iacula aliquot antiquorum non perforarint [orig: perforÔrint]. Vidit Barthius infra laudandus, uno [orig: un˘] ictu talis portatilis tormenti, equitem omnibus armis instructum non excuti, sed cum toto equo suo proturbati. Et quam vis exempla exstent, quibus maxima vis iaculabilibus illis Veter. hastis ascribatur: Nulla tamen comparatio teli, quod brevissimo [orig: brevissim˘] temporis spatio [orig: spati˘] semper novum, eademque [orig: eÔdemque] vi nocet hosti, cum eo, quod semel proiectum non amplius utile est possessori, sed simul manu evolarit [orig: evolÔrit]; et procul tanta cum mole veniens, facile vitari potest, ac ubi ceciderit, tam deinceps hosti utile est, quam priori domino fuerat. Nunc manu amplecti et unius librae pondere tantum telorum gestare potest miles, ut decem amplius hostes illo [orig: ill˘] conficere queat, nec amittat tamen telum, quo [orig: qu˘] uno [orig: un˘] in aliquot annos armatur. Qua de re vide Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. Theb. l. 6. v. 354.

Quale quater iaculo [orig: iacul˘] spatium, ter arundine vincas etc.

BOMBAX Italis Bombace, Gallis Cotton, gossipium est, lana vel lanugo xyli; i. e. gossipii fruticis, de quo Plin. l. 19. c. 1. e)rio/culon, Ulpiano l. 70. Si cui lana legetur, ž. 9. D. de legat. 3. ubi ligneam lanam reddit: Origo vocis a voce Bombyx, qua [orig: quÔ] mollior lanae omnis linique lanugo venit Veterib. non solum quae ex vermibus bombycinis nebatur. Unde recentiores fecerunt bombax et bambax, quam vocem de gossypio vel lana xylina proprie usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Italia etiam bambagginem vocant, citeriores Graeci *ba/mbaka. Sed et bombycem de erioxylo dixit Plinius d. l. Superior pars Aegypti in Arahiam vergens gignit fruticem, quem aliqui Gossypion vocant, plures xyklon et ideo lina inde facta Xylina: parvus est similemque barbatae nucis defert fructum, cuius ex interiore bombyce lanugo netur, nec ulla sunt eis candore mollitieque praeferenda. Vestes inde Sacerdotibus Aegypti gratissimae. Verum de gossipinis arboribus lanigerisque plura idem Plin. l. 12. c. 10. et 11. Theophrastus de Plantis l. 9. c. 4. Pollux l. 7. c. 17. Williomarus, seu Ios. Scaliger in Animadvers. in Rob. Titium p. 48. et Salmas. ad Solinum p. 296. laudati Car. dn Fresne in Glossar. Vide Salmas. quoque ad Tertullian. de Pall. ut et infra in voce Gossypium.

BOMBONA Peruviae provinc. iuxta lacum Chincacocham, et fontes Xauxae fluv. versus Andes montes.

BOMBOS Ciliciae fluv. Plin. l. 5. c. 27.

BOMBYCINA Vestis bombycum opus, qui foliis involuti fila deducunt sericumque conficiunt: Ostendit enim, contra Virgilium, Plinium ac Marcellinum ex veterib. et hos sequutum Lipsium


page 557, image: s0557a

ad Tacitum, Salmasius ad pallium Tertulliani, etiam sericum, quod ex arborum lanugine ab Indis depecti solitum priotes tradidere [orig: tradidŕre], Bambycum fuisse opus, neque aliter a Bombycino diversum, quam quod Bombycinum ab Indis advectum praestantissimum, per excellentiam Sevicum diceretur; Bombycinum vero appellatum, quod in insul. Coo conficeretur. Duplex autem Bombycinum statuere videtur Plinius, Coum et Assyrium, et hoc quidem pretiosius: Sic enim ille, l. 11. c. 23. Nec puduit, inquit, has vestes usurpare etiam viros, levitatem propter aestivam. In tantum a lorica gerenda discessere [orig: discessŕre] mores, ut oneri sit etiam vestis. Assyria [orig: AssyriÔ] tamen bombyce adhuc feminis cedimus. Haec, cum duplex fuerit Assyriorum bombycum species, non ab iis confecta est, qui ceram faciunt, sed ab iis, de quibus idem Plinius Aristotelem sequutus sic: l. 11. c. 22. Et alia horum origo, e grandiore vermiculo gemina sui generis protendente cornua eruca sit, deinde quod vocatur bombylis, ex eo necydalus, ex hoc in sex mensibus bombyx. Prima, quae Bombycinum texuerit, ab eodem traditur Pamphila, Plateae filia, in insul. Ceo, unde alterum Bombycini genus, nempe ex Coa bombyce, cuius diversam a priori generationem apud eundem Plinium deprehendes. Ceterum tam serici, quam utriusque bombycinae vestis, hoc proprium fuit, ut corpora denudarent. De serico Plinius, l. 11. c. 23. Tam multiplici opere, tam longinquo [orig: longinqu˘] orbe petitur, ut in publico matrona transsuceat. De Coa, quae etiam a viris gestabatur, Horat. l. 1. Serm. Sat. 2. v. 101.

--- --- --- --- Cois tibi pene videre est,
Ut nudam.

Multo magis de Assyria, quam nondum ausos viros sua [orig: suÔ] aetate gestare, dixit supra Plinius. Unde colligitur, praestantiorem bombycinam vestem Assyriam fuisse, sive maioris luxus, utpote quam ferre viros puderet, quibus serica erat in usu, sub Imperatoribus: tarde enim haec vestis Romanis cognita est. Ex India hanc artem in Graeciam permanasse [orig: permanÔsse], refert Sigonius Regni Ital. l. 11. Ait enim, Iustiniano [orig: Iustinian˘] M. imperante, ex India Constantinopolim Monachos duos advenientes, eius originem ostendisse: opus nempe quorundam vermium esse, qui certa [orig: certÔ] ratione nutriti fila quaedam exspuerent. Imperatore autem mirante et rem certius discere cupiente, eorum ova post aliquot menses illos attulisse et in simo collocata in vermiculos commutasse [orig: commutÔsse]: Eosque mori foliis involutos ac altos, quemadmodum folliculo [orig: follicul˘] facto [orig: fact˘] sericum texerent, docuisse, ex Procopio. Quod de alia conficiendi ratione, quam prius erat: vel de redinventa, quae amissa fuerat, forte intelligendum. Postea, cum A. C. 1148. Rogerius Siculus Emanueli Imperatori iratus, Corcyram, Thebas, Corinthum et Chalcidem ei eripuisset, huius expeditionis illad imprimis memorabile fuit, quod eo tempore Artifices serici conficiendi in Siciliam Italiamque ex Graecia primum traducti sunt. Hodie ingens eius in Murcia ac Sicilia commercium, unde Genuam, Venetias, Florentiam aliaque in loca exportatur: Sed nobilissimum fericum album in regno Chinae provenit. Armeni e Persia ingentem quoque eius copiam adducunt: Sericum villosum optimae norae Genuae elaboratur. Auctor Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 10. de Commerciis. Coeterum de verme hoc insigni naturae miraculo [orig: miracul˘], certissimoque [orig: certissim˘que] Resurrectionis symbolo [orig: symbol˘], cuius sive naturo [orig: natur˘] sive industria [orig: industriÔ], Bombycinae vestes confiunt, vide Basilium M. in Hexaemero, homil. 8. Ambrosium Hexaem. l. 5. c. 23. Simon. Maiolum in Diebus Canicul. Tertul. de Pallio c. 3. Isidor. l. 19. c. 22. etc. Salmas. inprimis ad Solin. p. 206. etc. Eosdem insigni carmine prosequutus est Hieron. Vida. Vide quoque infra.

BOMBYLIA Hesych. *bombuli/a krh/nh e)n *boiwti/a, sons Boeotiae.

BOMBYLIUS seu BOMBYX quoqueGraece *bombulio\s2, e genere vesparum seu apum, ceram facere dicitur Plinio l. 11. c. 22. qui eam male confundit cum bombyce, quae ex etucarum genere est et bombycinum a se gignit. Bombyx enim, quae ceram facit, telam non texit: ut e diverso, illa, quae stamen gignit, non facit ceram. Nec eadem nominis, quamvis idem utrique sit, ratio est. Bombyx enim seu Bombylius, nomen accepit a bombo vel sono, quem apes seu vespae edunt, quas bombire et bombitare dicunt Latini, ex Graeco *bombei=n. Bombyx vero altera, unde stamen bombycinum ducitur, eo [orig: ] tantum tempore sic dicitur, quo [orig: qu˘] mortuae similis in suo sibi nido textili, quo [orig: qu˘] sese involvit, prorsus immobilis quiescit: Nam ex grandiore vermiculo fit eruca; ex eruca, postquam sedes sibi tendere incipit, et quasi tumulum, seu nidum potius condere silis multis hirsutum, bombyx seu bombylius: ex bombylio porro, perforata [orig: perforatÔ] testa [orig: testÔ], qua [orig: quÔ] inclusa est, sumptis pennis exit papilio, quem neku/dalon vocant Graeci; ita dictum, vel quod haud diu vivat, nam brevi post moritur, vel quod ex mortua bombyce quasi renascatur. Non itaque a bombo vel sono dicta videri potest, cum sic inclusa nec se moveat, nec sonet, sed a figura. Nam testa illa seu theca, qua [orig: quÔ] reconditur, oblonga [orig: oblongÔ] et ovata [orig: ovatÔ] forma [orig: formÔ], fusum refert stamine plenum, qui in medio tumescens sensim tenuatur, et in acumen utrinque desinit; cuiusmodi ferme figura ampullae est, quam Graeci *bombu/lhn appellaut, etc. Vide Salmas. ad Tertullian. c. 3. ubi de utraque Bombyce accuratissime agit. Vestem hic vermis suppeditat sericam, ut dictum, et quidem in aestu Tafetata: remittente paulum aestatis fervore, Ormesina; Hieme Felpa, et Velutum: Vere ac autumno [orig: autumn˘], Rasam, quae vulgo Veluto riccio. Est autem vetus Sericae vestis appellatio a Seribus, populo Orientis: a quibus in Persiam sericum deportabatur, ubi eaedem Persicae ac Medicae vestes dictae sunt. E Persia vero, post illam ab Alexandro M. devictam, in Graeciam delatae: florentibus rebus Romanis, in Im perium Roman. migrarunt [orig: migrÔrunt], ubi sericum i)so/xruson fuit. Obtinuitque ea consuetudo usque ad tempora Iustiniani Imperator. cui cum permolestum esset, ab hostibus Persis tam care vestem emi, commode duo ex India venere [orig: venŕre] Monachi, qui indicium facerent Caesari, de vermibus sericum nentibus. Remissi igitur illi, ova istiusmodi attulerunt; unde omne id vermium genus sericum nentium, quod hodie est in Europa. At tum nulli amplius dubium fuit, quin sericum Bombycum esset opus, cum antea quaestio admodum auceps ac incerta esset. Quam vis enim


image: s0557b

Pausan. Eliac. poster. l. Servius ad Georg. l. 2. v. 120. aliique Veteres id, quod res esset, traderent, Basilius quoque ac Chrysostomus Bombycinam vestem tw=n okwlh/kwn u(/fasma, vermium telam, scriberent, vulgatior tamen erat opinio, esse arborum fetum, sive fieret e corticibus, sive foliis depecteretur. Ac licet Coas vestes ex bombyce esse constaret, Aristot. Histor. Animal. l. 5. c. 19. Plinius quoque Coam bombycem etiam viris in usu, Assyriam solis mulieribus, notaret, l. 11. c. 13. hoc tamen de tela serica ex Assyria apportata potius per Metonymiam intelligendum: illud vero quod attinet, non ignotabant quidem Veteres vestem Coam neri a Bombyce: sed fere doctissimis quibusque ita erat persuasum, disparem esse serici originem. Quem in errorem eo [orig: ] impellebantur, quod longe praestantius esset sericum e Persia apportatum, quam bombycinum Coum; forte quia Indici vermis subtilius filum. Praeterea, ut e Plinio Salmasius observat, Coi non ante stamen bombycinum eliquabant, quam corrosa [orig: corrosÔ] metaxa [orig: metaxÔ] evolasset [orig: evolÔsset] papilio; at Seres, integro [orig: integr˘] eo stamine, id agebant, intus adhuc motante bombyce, ac necdum in papilionem converso [orig: convers˘]. Quare nihil mirum, si Plinii aetate, viri etiam Cois uterentur, serico [orig: seric˘] solae forminae. Solinitamen aetate et vitis hic luxus, primusque ex Romanis Heliogabalus non subserica [orig: subsericÔ] solum, cuius stamem lincum, trama sericum, de qua Solinus capiendus: sed veste, cuius et stamen sericum foret, est usus, teste Lampridio [orig: Lampridi˘] c. 26. quae tunc holoserica dicta est. Ubi vero serica in Roman. Imper. magna [orig: magnÔ] copia [orig: copiÔ] advehi coepit, Coa in usu esse desiit, nominaque Bombycinae et Sericae vestis, quae prius distinguebantur ex serici origine ignorata, promiscue usurpari coeperunt. Gerh. Ioh. Vossius de Idolol. l. 4. c. 90. Vide quoque Salmas. Notis ad Tertullian. de Pallio et infra, Papilio, it. ubi de Serico, alibique: De Bombycibus Sinensium seu Serum, ita Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 35. In Chekiang, silvae sunt mororum, bombyces tot, et serici tanta copia, ut viliori pretio [orig: preti˘] ibi decem vestes, quam ullibi apud Europaeos unica lanea comparari possit. Moros, ut Europaei vites, quotannis putare solent, nec in altas arbores eas excrescere sinunt; quod mihorum solia praestantiorem byssum ac fila producere longissima soleant: tot annorum experimento [orig: experiment˘] edocti. Unde primam texturam fili a secunda optime distinguunt. Ea est, quae a vernis illis molliculisque ac delicatioribus soliis, quibus bombyces aluntur, prodit; altera ab aestivis ac durioribus. Tantam mutationem affert vel sola cibi varietas in subtilissimis illis animalibus.

BOMBYX genus tibiae, quod fieri solebat ex illo auletici calami genere, in lacu Orchomenio, quod inde *bombuki/as2 vocabatur: illi *zdgi/ths2 opponebatur, quo de infra. Et quidem calamus, ut pro\s2 zdgopo+i/an aptus esset, crassior evadere debebat, inundatione per biennium manente, ut Theophrastus ait: Sic enim in maiorem adolescebat amplitudinem. Si vero aqua inundans lacum minori tempore mansistet, ex calamo inde minus grandescente, quia paribus faciendis minus idoneus exsistebat, factitari consuevere [orig: consuevŕre] tibiae bombyces, h. e. tibiae longissimae, eoque ad inflandum dissiciles. Nec enim duae ex uno intemodio, ut in zeugite, sed una tantum capiebatur, ideoque aeque longa erat haec tibia, ac duae coeterae, qnalia erant zd)gh. Aristoteles peri\ a)koustw=n, pa/ntis2 ga\r kalepw=s2 plhrou=si tou\s2 *bo/mbukas2, kai\ meta suntoni/as2 pollh=s2, dia\ to\ mh=kos2 th=s2 u)posta/sews2. Adhibebantur autem bombyces in orgiis, uti docet Pollux, *to/de tw=n *bombu/kwn e)/nqeon kai\ maniko\n au)/lhma, prepon o)rgi/ois2. Uti vero aliarum partes dicebantur glwtti/des2, kai\ truph/mata, lingulae et foramina; sic praeter haec duo in bombycibus ulterius erant o(/lmoi kai\ u(fo/lmia, uti legimus apud Pollucem. Ubi o(/lmos2 Salmasio idem videtur esse quod sto/ma, cavitas nempe utrinque lingulae, u(fo/lmionfars2 sub lingulis etc. Vide eum ad Solin. p. 117. et seqq. plura vero hanc in rem infra, in voce Tibia.

BOMI colles Aetoliae, quorum incolae Bomienses. Steph.

BOMILCAR [1] fil. Amilcaris, Poenorum Dux, veniens in suspicionem Carthaginensibus, quod cum Agathocle conspiraret, in medio foro patibulo [orig: patibul˘] suffixus est. Iustin. l. 22. c. 7.

BOMILCAR [2] a Iugurtha impulsus, Massivam sustulit, mox contra ipsummet cum Nabdalsa, conspirans, re detecta [orig: detectÔ], poenas dedit. Sallust. in Iugurtha, c. 35. 36.

BOMITAE oppid. Amanae montis Syriae Antiochenae. Plin. l. 5. c. 24.

BOMIUM melius Bovium Silurum, vicus Angliae in Wallia. Clamorganensis Comitatus. Cowbridge, 3. milliar. ab ora littor. 8. a Cardiffa.

BOMMELIA oppid. Belgii munitum probe, inter Mosam Vahalemque in Ducatu Gueldriae, ad tractum Bataviens. sub Batavis. In Insul. vulgo Bommelivert. 2. leuc. a. Busco Ducis in Boream.

BOMO vel BOHMO olim Euboea dicta, teste Hesychio [orig: Hesychi˘], *bamw\ ou(/tws2 h( *ma/kris2 w)noma/zeto. Macris i. e. Eubaea, teste eodem [orig: e˘dem]. *ma/kris2. *eu)/boia h( nh=sos2 [gap: Hebrew word(s)] bohmo Arabibus pecora, vel pacudes significat ut Ebraeis [gap: Hebrew word(s)] behemoth. Itaque insula bohmo est insula pecudum, quod Graeco Euboeae nomine a bubus sumpto apprime quadrat. Eodem [orig: E˘dem] pertinet, quod a Poetis haec eadem insula *)argibo/eios2 dicitur, tamquam a bubus albis apud Aelian. de Animal. l. 12. c. 36. Nempe iam ante Troiana tempora boum pascuis celebrem fuisse hanc insulam, vel ex tabulis colligere est de bobus ab Autolyco ex Euboea abactis. Apollodorus l. 2. *klapeisw=n e)c *eu)boi/as2 u(p *au)tolu/kou *bow=n. Proinde initio [orig: initi˘] belli Peloponnesiaci, Athenienses pro/bata kai\ u(pozu/gia e)s2 th\n *eu)boi/an die/pemyan, ut habet Thucydides, l. 2. Nec mirum Arabico [orig: Arabic˘] nomine Bohmo appellatam esse Euboeam, cum inter incolas illius vetustissimos a Strabone numerentur, *)/arabes2 oi( *ka/dmw| slndiaba/ntes2. Bochart. l. 1. , c. 13.

BOMONICAE erant adolescentuli, qui in Dianae Orthiae sacrificiis apud Laconas aris superpositi contendere solebant, quis plura verbera sustineret. Quasi ad aram Victores. De quibus Plut. in Apophthegm. Laconicis, Lacedaemone pueri per integrum diem flagellis caesi saepenumero ad mortem usque ante Dianae Orthiae aram, laeti alacresque tolerant, atque inter se de victoria certant, quis diutius magisque fortiter verbera perserat. Quod fiebat in Matrum plerumque


page 558, image: s0558a

praesentia, quae patientiam filiorum in ictibus fortiter ferendis laeto [orig: laet˘] celeusimate laudabant. Hinc Papin. Statius Theb. l. 8. v. 437.

--- --- dilecta genis morientis oberrant
Taygeta et pugnae laudataque verbera matri.

Vide hanc in rem, Ioann. Meursium Graeciae Feriatae l. 2. et Commentar. ad d. l. ac infra Verbera.

BON [1] Tuscatum Rex, regnavit annis 27. a quo Bononia dicta est. Cato in Originibus.

BON [2] semen arboris, unde Cahaova confit, vide ibi.

BONACINA Martinus, vide Martinus.

BONACIOLUS Ludovicus, vide Ludovicus.

BONACUS vide Bonasus.

BONA [1] dea quam Veteres Faunam, sive Fatuam dixere [orig: dixŕre], tantae pudicitiae fuit, ut nemo illam, dum vixit, praeter virum mas viderit, nec nomen eius audierit [orig: audiŕrit]: propter quod illi solae mulieres Romanae noctu in operto sacrificabant. Tibullus l. 1. El. 6. v. 22.

Sacra Bonae maribus non adeunda Deae.

Iuvenal. Sat. 6. v. 314.

Nota Bonae secreta Deae. --- --- -

Quidam putant hanc Proserpinam esse, et idcirco ei porcam sacram fieri, quia segetem, quam Ceres mortalibus tribuit, porca depasta est. Vide Lactant. Firm. l. 1. c. 22. Alex. ab Alex. l. 6. c. 8. Iuvenal. Sat. 2. v. 86.

Atque Bonam tenerae placant abdomine procae.

Propert. l. 4. El. 10. v. 25.

Femineae loca clausa Deae, fontesque piandos
Impune et nullis sacra retecta viris.

Ovid. l. 3. de Art. Am. v. 637.

Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,
Praeterquam si quos illa venire iubet.

Et Fastorum quinto [orig: quint˘], v. 153.

Templapatres illic oculos exosa virilcs
Leniter acclivo [orig: accliv˘] constituere [orig: constituŕre] iugo [orig: iug˘].

Plut. in Caesare, *)/estl de\ *r(wmai/ois2 sqeo\s2 hn(\ *)agaqh\n *)onoma/zousin, w(/per *(/ellhnes2 *gunaikei/an, kai\ *fru/ges2 me\n oi)keiou/menoi, *mi/da mhte/ra tou= *basile/ws2 gene/sqai fasi/n. *r(wmai=oi de\ no/mfhn drua/da, *gmu/nw| sunoikh/sasan, *(/ellhnes2 de\ tw=n *dionu/sou mhte/rwn th\n a)/r)rhton, o(/sqen a)mpeli/nois2 te ta\s2 okh/nas2 klh/masin e(orta/zousai katafe/rousin, kai\ dra/kwn i(ero\s2 parakaqi/drutai th=| *few=| kata to\n mu=qon. *)/andra de\ proselqei=n ou) sqe/mis2, ou)d' e)pi\ th=s2 oi)ki/as2 gene/sqai, tw=n i(erw=n o)rgiazome/nwn, etc. Nic. Lloydius. Huius Deae orgiorum tempus et celebrandi munus, cum ad Consulem vel Praetorem devenit, ipse et omne quod secum habebat masculum, domo [orig: dom˘] egredisolitum est. Tum uxor domum exornavit, et pleraque noctu facta sunt, iocis intermixtis, multaque [orig: multÔque] Musica [orig: MusicÔ] adhibita [orig: adhibitÔ]. Fiebant autem haec sacra pro salute Populi Romani in Potificis M. aedibus, quae quia Clodius, qui muliebri habitu irrepserar, ob amorem Mutiae, Caesaris uxoris, violasset [orig: violÔsset], acerrime in illum Cicero invectus est. Idque Kalendis Maii, quibus etiam ara a Curibus Sabinis Laribus Praestitibus consecrata est. Quia autem fiebant pro salute Populi Romani ceremonia [orig: ceremoniÔ] sanctrssima [orig: sanctrssimÔ], Mysteria kat' e)cokh\n, item Mysteria Romana, Auctoribus appellantur. Et quidem in Ep. ad Atticum ter nomine Mysteriorum illa insignit Cicero l. 5. Ep. ult. l. 6. Ep. 1. et l. 15. Ep. 25. quod nomen apud Graecos proprium fuit Eleusiniorum, venerabilis etiam maxime sacri. De auctoritate illorum sic Idem Orat. de haruspic. Resp. De sacris publicis, de ludis maximis, de Deorum Penatium Vestaeque Matris ceremoniis, de illo ipso sacrificio, quod sit pro salute populi Rom. quod post Romam conditam huius unius casti tutoris religionum (Clodii) scelere violatum est. Et rursum, Etenim quod Sacrisicium tam vetus est, quam hoc, quod a Regibus aequale huic urbi accepimus? quod autem tam occultum, quam id, quod non solum curiosos oculos exclucit, sed etiam errantes --- quod sit per Virgines Vestales, sit pro Pop. Rom. sit in ea domo, quae est in Imperio, sit incredibili ceremonia [orig: ceremoniÔ], sit Deae, cuius ne nomen quidem viro scire fas est. Denique inferius de Clodio, Deorum ignes, sollennes menfas, abditos ac penetrale, focos, occulta et maritis non invisa solum, sed etiam inaudita sacra, inexpiahili scelere pervertit. Haec tamen, ob incerta Fastorum, loco [orig: loc˘] suo [orig: su˘] mota interdum fuisse, argumentum Plutarchus praebet. Nartat enim, quo [orig: qu˘] die Lentulus et Catilinae coeteri populates in Senatu convicti erant, Cons. Ciceronem deductum in aedes vicinas suis: has enim tenuisse mulieres, quae sacris Bonae Deae operabantur; confirmatumque Ciceronem anxium ac sollicitum ostentu flammae subito ex cinere et deustis corticibus igne iam sopito [orig: sopit˘] emicantis. Is autem dies erat ante diem pridie Nonas Decembr. etc. Vide quae hanc in rem pluribus erudite Gronovius disserit Observation. l. 4 c. 9. ut et infra, ubi de Mysteriis Roman. Lactantius l. 1. c. 22. ex Sexto Clodio refert, hanc Deam Faunam uxorem Fauni fuisse, quae quia contra morem decusque regiam clam vinum hausisset, myrteis virgis a viro usque ad mortem caesa fuerit; postea cum Regem facti paeniteret, et is uxoris desiderium ferre non posset, divinos illi honores detulisse: haneque causam esse, quod in sacris eius amphora vini obvoluta poneretur, neque vinum suo [orig: su˘] nomine, sed lactis vel mellis veniret, et amphora mellaria diceretur: Eandem ob rationem myrtum e sacris hisce exulate. Alii tamen hoc ideo factum volunt, quod myrtus, utpote Veneri, sacta non conveniret sacris castissimae Deae, quae a nemine virorum, marito [orig: marit˘] excepto [orig: except˘], unquam se conspici passa dicitur. Mythologi per Deam hanc, terram vel tellurem indigitant benignam nostrum [orig: nostrűm] omnium nutricem, unde Macrobius Saturn. l. 1. c. 12. Cornelium Labeonem auctorem esse, Maiae, i. e. terrae aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae,


image: s0558b

scribit: hincque inter sacerdotes eius praecipuas fuisse legimus Virgines Vestales. Eadem Fauna dicitur, quod omni usui animantium faveat: Ops, quod ipsius auxilio [orig: auxili˘] vita constet: Fatua, a fando, quod infantes non prius vocem edant, quam terram attigerint etc. Addam ad haec sacra omnibus florentibus ac germinantibus Sacerdotes usas, super caput simulacri vitem, qua [orig: quÔ] filiam Pater decipere tentaverit, extensam, locum interiorem, ubi sacra peragebantur, Gynecaeum dictum, fuisse Cicer. Orat. de Aruspicum resp. Eandem Damiam, ut et Deam Damiam quoque voncatam esse. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 19. l. 3. c. 26. et l. 4. c. 9. De eius aede sic Ovid. l. 5. Fast. v. 148.

--- - --- Interea Diva canenda Bona est.
Est moles nativa loco, res nomina fecit,
Appellant saxum, pars bona montis ea est.
Huic Remus institerat frustra [orig: frustrÔ]: quo tempore fratri
Regna Palatinae prima dedistis aves.
Templa Patres illis oculos exosa viriles,
Leniter acclivi constituere [orig: constituŕre] iugo [orig: iug˘],
Dedicat hoc veteris Clausorum naminis haeres,
Virgineo [orig: Virgine˘] nullum corpore passa virum.
Livia restituit, ne non imitata maritum
Esset et ex omni parte sequuta virum etc.

BONA [2] Fortuna, vide supra Agatha. Eius cellae meminit in Boeoticis Pausan. ubi Trophonii oraculum describit: *kata\ de\ to\ mantei=on toia/de gi/netai. e)peida\n a)ndri\ e)s2 tou= *trofwni/ou katie/nai do/ch|, prw=ta me\n tetaguni/wn h(merw=n di/aitan e)n oi)kh/mats2 e)/xei, to\ de\ oi)/khma *dai/mono/s2 te *)agaqou= kai\ *tu/xhs2 i(ero/n e)stin *)agaqh=s2. diaitw/menos2 te entau=qa, ta/ te a)/lla kaqareu/ei kai\ loutrw=n ei)/rgetai sqermw=n. Ubi eum, qui in antrum Trophonii descensurus erat, primum certum dierum numerum in aedicula Genii Boni et Fortunae Bonae commorari, ibique certa expiationum genera suscipere necesse habuisse, docet. Eodem dein, post Oraculum consultum, hominem relatum, in seqq. addens: *to\n de\ a)naba/nta --- paralabo/ntes2 d)qu\s2 oi( i(erei=s2 kaqi/cousin e)pi\ sqro/non th=s2 *mnhmosu/nhs2 --- kaqesqe/nta de\ entau=qa, a)nerwtw=sin o(po/sa ei)=de/ te kai\ e)pu/qeto. maqo/ntes2 de\ e)pitre/pousin au)to\n h)/dh toi=s2 prosh/kousin, oi( de\ e)s2 to\ oi)/khma, e)/nqa kai\ pro/teron dih|ta=to para/ te *tu/xh| kai\ *dai/mosin a)gaqoi=s2, e)s2 tou=to l)ra/menoi komi/zousi, ka/toxo/n te e)/ti tw=| dei/mati kai\ a)gnw=ta o(moi/ws2 au(tou/ te kai\ tw=n pe/las2 u(/steron me/n toi ta/ te a)/lla ou)de/n ti fronh/sei mei=on h)\ pro/teron, kai\ ge/lws2 e)pa/neisi/n oi(. Reversum --- sacrificuli in solio statim collocant Mnemosynes --- Ab eo perconctantur, quae cumque vel visa vel audita reportarit [orig: reportÔrit]. Ea ubi accepere [orig: accepŕre], iis hominem tradunt, quibus id demandatum est. Hi sublatum hominem in cellam Bonae Fortunae et Boni Genii, in qua veniens primum commoratus fuerat, reducunt, multo [orig: mult˘] illum quidem adhuc terrore attonitum, et suimet atque omnium adsistentium oblitum. Resipiscit tamen paulo post, et pristina et mens ac risus postiminio redit.

BONA [3] Gratia, formula usitata in divortiis, quae ex mutuo consensu inter coniuges invicem dissidentes interveniebant, nullo [orig: null˘] repudio facto [orig: fact˘]: quae quidem verba, ut formalia, Latinis verbis, non semel leguntur in Novellis Graec. Iustiniani XXII. et Iustini II. Adde Iulianum Antecess. c. 132. et Constitutionem Iustiniani ad Iulianum P. V. Ut possit ex consensu dissolvi matrimonium etc. Vide Car. du Fresne in Glossar.

BONAEFIDIUS Edmundus, Delphinas, Hebraicae, Graecae et Latinae Linguae peritissimus, Ius docuit Valentiae, a Iac. Cuiacio dignus aestimatus, qui sibi succederet: post lanienam Paris. cousilio [orig: cousili˘] Franc. Hottomanni, Genevam delatus, ibi Leges Imperatorum Byzantinorum enucleandas suscepit. Obiit A. C. 1574. aetat. 38. Scripsit Notas in 3. libros Iuris Orientalis, et Medicinae quoque fuit peritissimus. Vide Thuan. qui eo [orig: ] praeccptore usus est, et Elogia Teissierii Vol. 1.

BONAE [1] Fortunae, maris Eoi Insul. Ptol. nunc Borneo, Mercat. Vide ibi.

BONAE [2] Memoriae, vel Felicis recordationis, defunctorum epitheton, quod Papae, Episcopo, Presbytero et Diacono Cardinal. tantum, cum vita functi sunt, convenire: Regibus vero ac Principubis, Clarae seu Inclitae memoriae, Imperatoribus olim Divae memoriae tribui consuevisse, aiunt Macri Fratres in Hierolex Ibidem a Maximo Mart. Imperatorem Heraclium iam mortuum Piae Memoriae appellatum esse, quod etiamnum sollenne est, legas. Vide quoque Baronium in Annal. Ecclesiast. ad A. C. 640. num. 10.

BONAE [3] Spei Caput promontor. Africae maximum et extremum, in Austrum valde extensum. Vide Caput Bonae Spei.

BONAMICUS Lazarus, Bassanensis, Antiquitatis peritia [orig: peritiÔ], eloquentia [orig: eloquentiÔ], ac eruditione, inprimis Philosophica [orig: PhilosophicÔ], inter Italiae praecipuos, Erasmo laudatus, Bembo et Sadoleto Cardinalib. acceptus. Scripsit Epistolas prosa [orig: prosÔ] et versu, aliaque. Obiit A. C. 1552. Vide les Eloges Anton. Teissier.

BONANDRIA Syriae civitas, olim Apollonia.

BONANIS Tuscorum Rex, regnavit ann. 18.

BONAROTA vide Michael Angelus.

BONASUS sive BONACUS *bonaso\s2 vel *bo/nassos2 Graecis, Paeonibus *monwpo\s2 vel *mo/napos2; melius *bonako\s2 Salmasio, quasi *bou/nakos2 vel *boo/nakos2, quod corium bovis habeat com pilis; Animal Paeoniae peculiare, his verbis describitur Solino c. 40. In his locis animal nascitur, quod Bonacum dicunt, cui taurinum caput, ac deinde corpus omne: tantum iuba equina: cornua autem ita multiplici flexu in se recurrentia, ut, si quis in ea offenderit, non vulneretur. Sed quidquid praesidii monstro illi frons negat, alvus sufficit: nam cum in fugam vertit, proluvie citi ventris fimum egerit per longitudinem trium iugerum, cuius ardor, quidquid attigerit, amburit: ita egerie noxia [orig: noxiÔ] summovet insequentes. Mons vero, Poeoniam a Medica Thraciae regione disterminans, ubi Bonacus nascitur, alibi apud Aristotelem *messa/pion apellatur, alibi *)/hsainon: Apollonius *ma/rsanon scribit, quod verius videtur. Cornava ferae huius summo [orig: summ˘] nitore esse et nigra scribit idem,


page 559, image: s0559a

in Admir. *kai\ me/lan sfo/dra ei)+nai diasti/lbein de\ w(sanei\ lelipasme/na. Carnes non solum edules, sed et suaves habet; a venantibus propterea expetitas etc. At quod de fiuga habet Solinus, Aristoteles non assentitur, qui non in fuga nec cum in fugam vertit, ventris proluviem egerere Bonacum dicit, sed, cum viribus defectus fugere amplius non valet, ac stare cogitur. Tum, inquit, a)mu/netai lakti/zwn, kai\ prosafode/nwn, kai\ ei)s2 te/ttaras2 o)rgha\s2 a)f' e(autou= ri/ptwn ktl. ad defendendum se comparat, calces iectans et fimum amburentem eiaculans, ad quatuor orgyiarum longrtudinem etc. ubi quatuor o)rgaia\s2 habet, quae faciunt pedes 24. non vero tria iugera (quae sunt pedum 600.) ut Plinius et ex eo Solinns vertunt etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 838. et seqq. quem vide.

BONATUS Guido, vide Guido.

BONAVALLIS oppidul. Galliae in Belsia provinac. et agro Carnotensi, ad Laedam fluv. 3. leuc. a Castroduno in Boream.

BONAVENTURA [1] prius Iohannes Fidanzius, Franciscanus Theologus, ex opprdo Bagico regio, vulgo Bagnarea, in Tuscia, ob virtutum commentarios editos, in Cardinalium numerum ex Generali a Gregorio X. relatus est. Habitum, quo [orig: qu˘] nunc utuntur Franciscani Cardinales, instituit, cum prius aliorum Cardinalium modo [orig: mod˘] incederent. Sacros multos libros scripsit: Obiit A. C. 1274. a Xisto IV. in Sanctorum catalogum relatus est. Huius postea libros in epitomen redegit Guil. Fulginas eiusdem ordinis. Volaterran. Addo, quod a Graecis, ut quidam volunt, Eutychius, ac dein Eustachius dictus, in baptismo Iohannes Fidanza, sive Fidantius appellatus est; Discipulus fuit Alexandri Halensis, Episcopus Albanensis ac Cardinal. Doctoris Seraphici nomine insignis. Opera eius 8. Tom. in fol. prodierunt Romae A. C. 1588. 1598. Venetiis 1575. 1611. in 4. Vol. in fol. Moguntiae A. C. 1609. et alibi. De eo Halensis dicere solitus legitur: In fratre Bonaventura Adam peccasse [orig: peccÔsse] non videtur. Bellarminus, Deo hominibusque amabilis: Lutherus, Bonaventura praestantissimus est. Item alius eiusdem nominis et ordinis, Patavinus, Cardinalis tituli S. Caeciliae sub Ioanne XXII. A Cartanensi Principe sagitta [orig: sagittÔ] peremptus, dum Ecclesiae libertatem contra tyrannos tueretur. Volaterranus.

BONAVENTURA [2] Blancus, e Continiola Aemyliae provinciae seu Romandiolae oppido [orig: oppid˘] oriundus, Minorita. Eius exstat, Tractatus de rebus illustribus N. et U.T. Bononiae A. C. 1534.

BONAVENTURA [3] Calatagirone, Siculus, Franciscanorum Generalis interfuit pacificationi Verbinensi, A. C. 1598.

BONAVENTURA [4] Cavalerius, Mediolanensis Mathematicam Bononiae, sub initium huius saeculi, docuit, editis scriptis, Directorio inprimis generali Uranometrico [orig: Uranometric˘], clarus.

BONAVENTURA [5] Cornelius Bertramus vide Bertramus.

BONAVENTURA [6] Peraginus, Petrarcham funebri oratione laudavit, hinc Cardinalis, sub Urbano VI. obiit, a Patavino quodam tyranno peremptus. Spond. Annal.

BONCHAE populi Carrenis vicini inter Euphratem et Cyram fluv. Stech. Alii Bonchnae legunt.

BONCHIS civitas Aethiopiae. Steph.

BONCOMPAGNUS Philippus, vide Philippus.

BONCONICA Tabuld Theodosiana quae et Peutingeriana, Bonconicam inter Mogontiacum et Borgetomagum collocat. Mogontiaco 9. Bononica [orig: BononicÔ] 11. Borgetomagi 13. Noviomago [orig: Noviomag˘] 12. Tabernis 11. Saletione 18. Brocomago [orig: Brocomag˘] 7. Argentorato [orig: Argentorat˘] 12. Ibidem a Bonconica ad Brocomagum silva Vosagus pertinet, et milibus amplius 60. in longitudinem patet. Aethicus in itinere a Mediolano per Alpes Penninas Mogontiacum Bauconicam, vel (ut in quibusdam codicibus scriptum reperitur) Bouconiam appellat, et Bormitomago, i. e. Borbetomago, ac Mogontiaco mediam interponit, ut tabula supra laudata, a Mogontiaco 11. a Bormitomago 13. milibus passuum distantem. Bonconica vel Bauconica nunc vocatur Oppenhemium, Oppenheim, locus ad Rhenum non ignobilis hodieque inter Mogontiacum et Borbetomagum vel Vormaciam. Hadr. Vales. Notit. Gall.

BONDELIA oppid. Etruriae mediterraneum. *bondeli/a Ptolemaeo, cui medio [orig: medi˘] itinere inter Lucam et fossas Papyrianas collocatur. Baudrando Bagnone, castrum ad radices Apennini, iuxta amnem cognominem in valle Macrana, sub dominio M. Ducis Hetruriae.

BONDELMONTIUS Christophorus, vide Christophorus.

BONDENUM oppidul. Italiae, in Ducatu Ferrariensi, ubi Panarus fluv. influit in Padum, 9. milliar. supra Ferrariam, in ditione Pontif.

BONETA in Chron. Vosiensi part. 1. c. 74. ubi de vestibus virorum illius aevi, Mitras gestabant iuvenes utriusque sexus, quas vocabant Bonetas, post capellos de linb vel coffias etc. capitis tegumentum erat, Gallis Bonet, Italis Birrcto. Car. du Fresne Glossar. Richelieto, Boneta, Gallis dicitur omne capitis tegmen, infantile, virile, muliebre, militare, quod pileus non est. In specie Boneta quadrangula, Gall. Bonnet quarre, dicitur capitis operimentum, quo [orig: qu˘] Advocati, Professores et Sacerdotes in Gallia utuntur, unde Quiter le bonet, est renuntiare Foro, et Advocati munus resignare etc.

BONETONUS Iohannes, vide Iohannes.

BONETUS Paulus, vide Paulus.

BONFADIUS Iohannes, vide Iohannes.

BONFINIUS vide Antonius Bonfinius.

BONGVILLANUS Guilielmus, vide Gilielmus.

BONGOMILII sectatores Basilii Medici, saecul. 11. Negarunt [orig: NegÔrunt] Trinitatem, 7. tantum Scripturae libros retinuerunt, Deo humanam figuram tribuerunt, sicque Arrianorum, Anthropomorphitarum, Manichaeorum etc. deliria incrustarunt [orig: incrustÔrunt]: Resurrectione insuper negata [orig: negatÔ], etc. Vide Alex. Rossaeum pansebei/as2 Sect. 8.

BONI [1] i. e. filius meus, aut aedificans, sive intelligens, filius Somer. 1. Paral. c. 6. v. 49.

BONI cum Regina Gall. Bons a la Reine, dicti sunt nummi quidam veter. in Gallia, de quibus ita Car. du Fresne in voce


image: s0559b

Moneta: In Consilio Monetariorum ann. 1308. Denarii cum Regina dicuntur currere pro 14. sol. et 54. conficere ad marcam, ut et Boni cum Regine 52. et semissem ad marcam, et currere ut Agni pro 15. Hos quidam a Ioanna Regina Navarrae, Philippi Regis uxore cusos volunt: ipse vero a Blanca, Ludovici Regis matre, de qua suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] diximus, publici iuris factos esse contendit etc.

BONI Dii veterib. Graecis communiter dicti. Cicer. de Nat. Deor. l. 3. Iammensas argenteas de omnibus delubris iussit auferri: in quibus quod more veteris Graeciae inscriptum esset, BONORUMDEORUM, uti se eorum bonitate velle dicebat.

BONI Homines in Notitiis Iudiciorum passim dicuntur, qui in placitis publicis cum Comitibus et Iudicibus iedicia exercebant; quibus iustitiae studium curae erat, in qua, ut ait Cicero de Offic. l. 2. c. 11. virtutis est splendor maximus, ex qua Viri boni nominantur. Nota hinc illorum formula, Ibique resideoat in placito N. Comes et ibi sedebant de Iudicibus N. N. Ibique residebant cum eis de Bonis Hominibus N. N. Sicut pronuntiationis formula fuit, Et nos qui superius N. Comes, cum memoratis Iudicibus et Bonis Hominibus iudicavimus. In Usaticis Regni Maioric. Probi Homines, Gall. Preud-hommes, dicuntur etc. Vide Marculfum l. 2. form. 9. Formulas Regales, apud Bignonium c. 8. Capit. Caroli M. l. 1. c. 140. Sammarthanos in Archiep. Narbon. num. 15. Alios, laudatos Carolo du Fresne in Glossar. Eodem [orig: E˘dem] nomnie appellantur Auctoribus, quos alias Albigenses voncant, uti refert Monachus Vallis Sarnensis in Histor. Albig. c. 4. sub fin. Reinerus contra Valdenses c. 6. illos, qui ex Albigensibus Consolati fuerint in Lombardia dicti, Bonos Homines in Teutonia appellari consuevisse, ait. Sed et sic nominati sunt in Communione Romana Fratres Ordinis Grandmontensis, apud Stephanum Episc. Tornac. Ep. 1. Bone Homines Grandimontis, Iohanni Bromptono ad A. C. 1170. de quorum Ordine consulendi Ioh. Sarisber. Policrat. l. 7. c. 33. Iac. Vitriacensis Histor. Occid. c. 19. et Ioh. Bolandus ad 8. Febr. laudati eidem. Richelietus, Bonos-Homines in eadem Ecclesia, quoque dictos esse ait Minimos, a fundatore suo Francisco de Paula, quem Ludovicus XI. Galliar. Rex communiter appellaverit Bonum-Hominem, Gall. le Bon-Homme. Vide Duplex in Vita Ludovici XI.

BONJAMA inter genera Annanae. Est autem Anas sive Annanas fructus adeo delectabilis et formosus, ut Natura excellentiorem iproduxisse neutiquam videatur: humilius crescit, in herba acuta semper-vivo Hispaniae non absimili. Virorem maturitati proximum mutat in auream flavedinem, ad rubrum vergentem: flavet intus, cultri patiens; spargit odorem longe gratissimum, malum Persicum imitatur sapore: humido [orig: humid˘] abundat, sed adeo acri, ut culter eo [orig: ] tinctus vel una [orig: unÔ] nocte arrodatur. Conditur saccharo [orig: sacchar˘]; succrescit illi pedunculus duorum triumve foliorum, qui vel post medium mensem aridior terrae impactus germinat. Lusitani ex Nova Hispania et Brasilia eum Indis intulere [orig: intulŕre]. Coeterum Cydoneum malum figura [orig: figurÔ], odor nobilissimam prunorum speciem, quam abricottam vocant, radices vulgarem carduum prae se ferunt. Diversa eius apud Brasilianos genera et nomenclatura: Est Iaiama, longior, sapidior, carnosior; Boniama, intus albet et dulcedinem praebet; Iaiagna, vinum Rhenanum sapore imitatur. Sed et silvestres alicubi reperiuntur, quorum canles hastas adaequant, rotundi ad pomi auraici molem, spinis et spinosis foliis armati, nullius fere usus, tametsi sapiant. Universa substantia humore abundat, qui cum saccharo mane haustus, praesentissimum est remedium, ad refrigerandum iecur et renes etc. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 36.

BONI Portus civitas opinor Cretensium, cui nomen *kalh\ a)kth\, i. e. pulchrum litus. *kalou\s2 lime/nas2 vocat B. Lucas Actor. c. 27. v. 8.

BONIANUM oppid. in Samnio. Cicer. pro Cluentio.

BONICIUS Praesul Avernensis. Volaterran.

de BONIFACIS Petrus, vide Petrus.

BONIFACIUM urbs Italiae, in Corsica, satis culta et probe munita; sub dominio Genuensium, ad meridiem Insulae cum portu capaci. Ab ea fretum, inter Corsicam et Sardiniam, dicitur le bocche di Bonifacio, fretum Bonifacii, quod alias fretum Taphros dictum fuit; urbs autem Palla. Vide ibi.

Pontifices Roman.

BONIFACIUS [1] I. Roma [orig: RomÔ] oriundus, post Zosimum, Episcopus Roman. scripsit ad Honorium, Ecclesiae mihi Deus sacerdotium. vobis res humanas regni deputavit. Socr. l. 7. c. 11. 25. 44. Obiit A. C. 423. Sedis 5. Vide etiam Sigebertum, Onuphrium, etc.

BONIFACIUS [2] II. Romanus, patre Gotho [orig: Goth˘], Sigivulto [orig: Sigivult˘], natus, post Felicem III. Papa. Homo elatus, aemulum Dioscurum habuit, qui paulo post obiit. Vivens Diaconum Vigilium successorem designavit, quod improbatum, et rescissum. Obiit, A. C. 532. sedis 1. et 2. dieb. Onuphr. Platina, Genebr. in Chron. Baronius. A. C. 530. 531.

BONIFACIUS [3] III. Romanus, post Sabinianum, qui Gregorio M. successerat, Papa: prius apud Phocam Imperatorem Gregorii apocrisiarius. Huic Phocas, titulum Episcopi Universalis concessit, sede Roman. capite omnium Ceelesiarum constituta [orig: constitutÔ]: cum paulo ante Draco terribilis, comitatus caterva [orig: catervÔ] serpentum, in Tiberi visus, aquas ita infecisset, ut pesse oborta [orig: obortÔ], quicumque sternutasset [orig: sternutÔsset], ilico ammam exhalaret. Aimoin. l. 4. c. 4. Platina in eius vita. Sigebert. in Chron. Hospin. de orig. temp. Obiit A. C. 606. Sedis mense 8. die 23. Praecursor Antichristi, Gregorii M. iudicio [orig: iudici˘].

BONIFACIUS [4] IV. Valeria [orig: ValeriÔ], Marsicanae provinc. urbe oriundus, patre Iohanne Medico [orig: Medic˘], priori, post interregnum 6. mens. successit. Pantheon, ab Agrippa, Iovi Vindici et Diis omnibus consecratum, Phocae indultu, B. Virgini omnibusque SS. Martyribus, superstitione mutata [orig: mutatÔ], dedicavit: hodie Maria Rotunda. Obiit A. C. 614. Sedis ann. 6. mense 6. die 13.

BONIFACIUS [5] V. Neapolitanus, post Theodatum, Papa.


page 560, image: s0560a

Constituit, ut qui in sacras aedes confugerent, inde non abstraherentur. Obiit A. C. 625. sedis an. 7. mense 10. die 1. Anastasius, Beda, etc.

BONIFACIUS [6] VI. Formoso, biduo post, successit, 15. diebus postea pulsus. Sceleratissimum illum Baronius A. C. 897. n. 1. fuisse dicit, negatque canonice electum.

BONIFACIUS [7] VII. cognomine Franco, Benedicto [orig: Benedict˘] VI. in carcere strangulato [orig: strangulat˘], sedit per vim an 1. mens. 1. Mox pulsus, spoliata [orig: spoliatÔ] basilica [orig: basilicÔ] Petri Constantinopolim profugit, divendita [orig: divenditÔ] rapina [orig: rapinÔ] Romam reversus. Ubi Iohanne Cardinali excaecato [orig: excaecat˘], iterum throno [orig: thron˘] mens. 4. potitus est. A. C. 985. Paulo post apoplexia [orig: apoplexiÔ] exstinctus, cadavere eius nudo [orig: nud˘] per vicos raptato [orig: raptat˘] et lanceis contisque confosso [orig: confoss˘]. Platina in eius vita, Baron. A. C. 974. 985.

BONIFACIUS [8] VIII. prius Benedictus Caietanus, Catalaunis parentibus Anagniae natus, Caelestino, cui imposuerat, clanculum per canaliculum inclamans, Celestine, Celestine, dimitte Pavatum, si vis salvus fieri, negotium supra vires est: successit. et quo securior esset, Celestinum in vinculis tenuit. Cardinales Iacobum et Petrum Columnam, bello [orig: bell˘] persecutus est, in Gibellinos vehementer debacchatus, Prochetae Spinolae Archiepiscopo Genuensi, Cinerum die, cineribus vultum respersit, addens: Memineris quod Gibellinus es et cum Gibellinis in cinerem reverteris. Philippum Pulchrum, Galliae Regem ob Episcop. Apamensem carceri inclusum, excommumcavit, magnae fatuitatis titulo [orig: titul˘] a magnanimo Regenotatus. Post quae Synodo [orig: Synod˘] ab hoc convocata [orig: convocatÔ], Simoniae, homicidii, usurae, Atheismi, scortationum, collusionis cum Saracenis Papa convictus et condemnatus: mox a Sciarra Columna, et Vilhelmo Nogareto, Gibellinorum ope Anania [orig: AnaniÔ] occupata [orig: occupatÔ], Regis iussu captus est, cui cum Nogaretus minaretur, se ipsum in Galliam protracturum, ut Lugduni indicto concilio, dignitate spoliaretur, respondit, Patarini minas nullum sibi metum incutere. Proin ille, ferrea [orig: ferreÔ] chirotheca [orig: chirothecÔ] renitentis ori impacta [orig: impactÔ], collo [orig: coll˘] abreptum, Romam deduxit, ubi paulo post maerore animi obiit, A. C. 1303. sedis 8. mens 9. die 18. Si compendium malis, Lector, Intravit, ut vulpes, regnavit, ut Leo, mortuus est, ut canis, Iubilaei centenarii auctor. Crantzius Sax. l. 8. c. 36. 37. Platina in eius vita. Petrarcha, Onuphrius, Villanius, Masson. l. 3. Coeterum Pontifex hic, postquam cessatum aliquantisper in colligendis Decretalibus esset, tertio [orig: terti˘] Pontificatus [orig: Pontificatűs] sui anno [orig: ann˘], tribus Cardinalibus, Compilationem Decretalium commisit, quae libri sexti Decretalium nomen accepit, quia aliis quinque Gregorii IX. superaddita est. Constat illa potissimum ex Constitutionibus Innocentii IV. Gregorii X. Nicolai III. et ipsius Bonifacii: Item ex Constitutionibus duorum Conciliorum Lugdun. sub Innocentio IV. A. C. 1245. et sub Gregorio X. A. C. 1272. celebratorum. Libros habet itidem qumque ut Gregoriana, et titulos eosdem, si quod interea, quod ad titulum faceret, Rescriptum invenerunt compilatores. In Gallia vero ob dissidia Bonifacii cum Philippo Rege Liber hic VI. Decretalium receptus non est. Duarenus Praefat. lib. de Sacr. Eccl. Ministris, Ideo, inquit, in Francia receptum non esse accepimus, quod quae in eo exstant constitutiones, pler aeque in odium et aemulationem Philippi Regis Francorum editae et ad Romanae aulae quaestum accommodatae credantur. Vide Prooemium. l. VI. Decretal. Albericum de Rosat. ad l. ult. C. de Fer. Alber. Gentilem de Iure Canon. c. 1. Petrum de Marca Concord. Sacerd. et Imper. l. 4. c. 16. Alios. Scripsit in hanc Compilationem Glossar. Ioh. Andreae, de quo videsis late Guidonem Pancirollum de Clar. LL. Interpp. l. 3. c. 19. laudatum Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccles. n. 370.

BONIFACIUS [9] IX. prius Petrus Thomacellus, Urbano VI. successit eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] Cardinales, qui Avenione degebant, Clementem VII. et Benedictum IX. elegerunt. Homo imperitus, et rapax, Annatarum auctor, indulgentias pro anno Iubilaeo usque ad blasphemiam liberales concessit, nimium insuper in consanguineos indulgens. Obiit A. C. 1404. Sedis an. 15. ferme. Platina, Crantzius, Antoninus, Spondus, Bzovius in Annalibus.

BONIFACIUS [10] Africae Comes, Augustino amicissimus, cum vitam monasticam amplexurus esset, ab hoc absterritus est, rebus iam in bello praeclare gestis inclitus. Mox ducta [orig: ductÔ] uxore Ariana [orig: ArianÔ], aliquid humani passus, epist. 70. Augustini elicuit, et ab illo excommunicatus, veniam petiit ac impetravit. Post quae turbatum accusatus, animose se defendit, Genserici ope implorata [orig: imploratÔ], sed pace cum Valentiniano inita [orig: initÔ], a Wandalis pulus est. Sensit etiam Aetium infestum, a quo vulnere accepto [orig: accept˘], tribus post mensibus obiit. A. C. 432. Prosper. in Chron. Procop. de Bell. Vandal. l. 1. P. Diaconus, l. 14. Et quidem Vir bellicis artibus praeclarus, Prospero Aquit, gennaio/tatos2 Olympiodoro dicitur. Nummus eius triumphum exhibens, memoratur Car. du Fresne, inter numismata non contemnendae raritatis, Est autem is Placidii Valentiniani aereus medallio, in cuius antica facie idem conspicitur Augustus, cum diademate lapillis ac margaritis contexto, incisusque ad vultus latus ramus palmeus. Aversa autem Bonifacium triumphantis specie exhibet: quadrigae enim insidet ille, militari habitu, ste/fano/n te da/fnhs2 a)nadhsa/menos2 kai\ kla/dwn kratw=n, non in dextra, ut trium phantem Zonaras describit Tom. 2. p. 31. Sed in sinistra; qua [orig: quÔ] praeterea, ut est apud Val. Maximum l. 4. c. 4. num. 5. triumphalis currus habenas retinet: dextra [orig: dextrÔ] vero una cum corona laurea flagellum tenet. Currus ipse, quo [orig: qu˘] vehitur et quem 4. trahunt equi, iunta illud Nasonis de Arte. Am. l. 1. v. 214.

Quatuor in niveis aureus ibis equis.

e)s2 pu/rgou periferou=s2 tro/pon, instar turris rotundae, confectus cernitur, uti triumphantium currum repraesentat idem Zonaras. In inferiori nummi parte, quatuor describuntur Monogrammata, quorum tum primum in nummis, ut videtur, usus invaluit. Similem nummum, sed aureum, descripsit Octavius Strada, in hoc ab aerco praefato diversum, quod in aureo Bonifacil caput radiis


image: s0560b

cinctum appareat, currusque non ab equis, sed a cervis, trahatur: quomodo Heliogabalum processisse in publicum, scribit Lamprid. c. 28. et in Aureliani Aug. triumpho currum exstitisse quatuor cervis iunctum, qui fuisse dicebatur Regis Gotthorum, Vopiscus, c. 33. Nisi, quod cornua esse existimavit Strada, palmae fuermt cquorum capitibus affixae, ut in aliis conspiciuntur, macime Netonis, qui Euthymium praefert in aversa facie, et in illo Honorii, qui PANNONI NIKA inscriptum praefert. Severus Ep. ad Salvium, Scimus enim, palmigeros, biiuges, ubi e Circo recesserint, quietissime stabulari. Illos non iugis formido, non ambiguae palmae sollicitam, sed demum pacatis adfixi praesepibus, timere iam nesciunt hortatorem etc. Cervos autem eiusmodi platuke/rwtas2, palmatos Capitolin. in Gordianis tribus c. 3. vocat. Sed nec monogrammata omnino eadem sunt, quae in aereo; forsan, quod ob nummi exiguitatem illa haud satis expressit Monetarius; vel minus percepit Strada. Vide plura hanc in rem, de rebus inprimis ab illustri hoc viro gestis, Carolum du Fresne, ubi hunc nummum explicat, Dissertat. de inferioris ani( Numismatibus.

BONIFACIUS [11] Corsicae Comes, Uticam inter et Carthaginem facta [orig: factÔ] caede, dum praeda [orig: praedÔ] onustus rediit, Saraceni Siciliam relinquentes, quam occupaverant, in patriam suam reversi sunt. Aemil. l. 3. Item Montisferrati Dux, qui cum Baldwino Sabaudiae Comite, et Venetis Iadaram recepit, Alexium Isaci filium una cum patre regno restituit Constantinopolitano, quo [orig: qu˘] necato [orig: necat˘] a Murtillo Constantinopolim cepit, et communi consensu in Imperatorem Graecorum Flandrensem elegit Comitem, qui se subiecit Ecclesiae Romanae. Blondus et Platina.

BONIFACIUS [12] Hetruriae Dux, pater Mathildis, quae testamento [orig: testament˘] ditiones suas Sedi Romanae legavit: unde Patrimonium Petri. A. C. 1115. Fuit filius Theobaldi, ex eadem prosapia, cum AZONE Atestino, vide ibi, oriundi: Habueruntque Pater ac filius titulum, Regii Lepidi, Parmae, Lucae, Ferrariae et Mantuae Marchlonum. Phil. Iac. Spenerus Sylloge Gen. Hist. in Fam. Guelfica.

BONIFACIUS [13] ad Concilium Chalcedonense, Roma [orig: RomÔ] milsus. Item Russorum Euangelista, Ottonis III. Imperatoris cognatus, martyrium ibi subirt, A. C. 1008.

BONIFACIUS [14] Anglus, religionem Christianam in Germania propagavit, opera [orig: operÔ] eius et Caroli Martelli labore ad Centum Milia ex trans-Rhenanis gentibus conversis. A. C. 739. Condidit Monaster. Fuldense, A. C. 784.

BONIFACIUS [15] Praesul Carthaginensis, Zenone imperante, Confessor. Item Praesul Ferentinas, itidem Confessor.

BONIFACIUS [16] Romanus, martyrium, sub Diocletiano subirt, relatus deinde a servis Romam, templum in Aventino sibi dicatum habuit.

BONIFACIUS [17] Amerbachius, Basiliensis, fil. Iohannis, Typographi celeberrimi. Iurium Doctor Avenione creatus, mox inter illustres sui aevi Iurisconsultos emicuit: Basiliensis Academiae, in qua Ius Civile multorum annorum curriculo [orig: curricul˘] magna [orig: magnÔ] dignitate interpretatus est, praecipuum fulcrum, Rei publ. insuper verum Painianum se praestitit. Amplissimis praemiis ab exteris Principibus evocatus, Patriae tamen charitatem potiorem habuit: Hinc tam gratus Erasmo, ut, inter tot amicos, hunc solum testamento [orig: testament˘] heredem fecerit. Obiit auno [orig: aun˘] supra Climactericum quarto [orig: quart˘], A. C. 1562. Professorum humeris tumulo parentum illatus. Pater Basihi Iurisconsulti itidem apud Basilienses celeber rimi. Eius Bibliotheca instructissima, cum Erasmianis cimeliis, nunc Academicae ibidem Bibliothecae iuncta est.

Principibus, Patriaeque suae qui consulit ille
Rauriacus merito Papinianus ovat.

BONIFACIUS [18] Ferrerius, Cartusianus, Biblia Hispanice vertit, etc. Obiit A. C. 1419. postquam Generalatu Ordinis se abdicasset [orig: abdicÔsset].

BONIFACIUS [19] Simoneta, Abbas Italus, auctor de Persecutionibus Ecclesiae, et Pontificibus, tractatuum, Voss. Hist. Lat. l. 3. c. 8.

BONIFACIUS [20] prius Winfridus, Britannus, Praesul Moguntinus, apud Frisios et ipse martyr, quod iussu Stephani II. Pontificis Pipinum Caroli patrem oleo [orig: ole˘] sacro [orig: sacr˘] perunxerit. A. C. 754. Ei scripta quaedam artribuuntur. Voss. Hist. Lat. l. 2. c. 29.

BONIFIDIUS Enimundus, vulgavit typis Henrici Stephani suam Iuris Orientalis Digestionem Graece, addita [orig: additÔ] Latina [orig: LatinÔ] sua [orig: suÔ] versione at Notis: in qua multa ad Ius Ecclesiasticum collecta sunt, quae aucta postmodum a Ioh. Leunclavio, Bomfidium imitato, in Iure eius Graeco --- Rom.

BONITAS in LL. Comitis de Montesorti A. C. 1212. pro Albiensibus: Nullus Baro, Miles, aut quilibet alius Dominus, cui Comes dederit terram in partibus istis, poterit exigere, ultra mensuram talie statutam et confirmatam, literis eorundem dominorum et Comitis, sive nomine talliae aut Quaestae, sive Bonitatis, vel cuiuscumque alterius causae, alibique, exactionem notat, quae sub specioso Bonitatis nomine, tamquam gratuito a subditis praestanda, poscebatur. Car. du Fresne Glossar. Sic et aliis, Doni, Honoris, Precis, Salutatici, Sportae, Strenae, Xenii etc. blandis appellationibus tributorum acerbitas mitigata, ut apud eundem, et hic [orig: hţc] passim, videre est.

BONITIUM Tusciae oppid. ad Elsam fluv. vulgo Boggibonci dicitur. Leander. longitud. 34. 08. latitud. 42. 42. Eius arx diruta iacet a multis annis.

BONITUS inter stipatores Gallieni Imperatoris memoratus Treb. Pollioni in XXX. Tyrannis. c. 10.

BONIUM oppid. fuit Cornaviorum in Anglia nunc vicus Bangor dictus, ad Devam fluv. in Flintensi Comitatu Valliae. Fuit alias monasterium celeberrimum nunc in ruinis iacer. 40. milliar. Angl. a Bangoria urbe Episcopali in ortum, 20. ab ostio Devae fluv.