December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0550b

BOEON Tauricae Chersonesi oppid. mediterraneum, Ptol. Czargati Nigro dicitur.

BOEOTARCHAE nomen summi apud Boeotos Magistratus, apud Livium l. 42. c. 43. Legati Romani in Boeotiam comparati sunt. Ibi iam motus coeperat esse, discedentibus a societate communis Concilli Boeotorum quibusdam populis --- Thebis magna contentio erat --- Comitiis praetoris Boeotraoum vicat pars iniuriam persequens, coacta multitudine decretum fecit Thebis, ne Boeotarchae urbrbus reciperentur, etc. Vide quoque infra Brychyllas.

BOEOTIA regio in finib. Graeciae, in longum ad Atticam se protendens, tria respicit maria, Peloponnesiacum, Siculum et Adriaticum, ab Attica Cithaerone monte discreta, ut nonnulli volunt, a bove, cuius ductus Cadmus pervenit ad eum locum, ubi postea Thebas Boeotias condidit. Ovid. Met. l. 3. v. 9.

Bos tibi Phoebus ait solis occurret in arvis
Nullum passa iugum, curvique immunis aratri:
Hac [orig: HÔc] duce carpe vias, et qua requieverit herba [orig: herbÔ],
Moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.

Ahi alias afferunt nominis rationes, quas habes apud Stephanum. Olim Aonia dicebatur, Ogygia et Hyantus, et Messapia, et Cadmeis Thycydidi Populi: Baeoti, qui stupiditatis et crassi ingenii nomine male audierunt [orig: audiŕrunt]. His olim a Thracibus eversis praedixit Oraculum, ut ibi sedem legerent, ubi viderent corvos albos. At hi in Thessalia, circa Pagaeaticum sinum, videre [orig: vidŕre] circum volitantes Soli sacros corvos, quos Pueri dimiserant per ebrietatem gypso [orig: gyps˘] incretatos. Quo [orig: Qu˘] viso [orig: vis˘] oraculi sortem impletam esse existimamtes, ibidem consederunt. Horat. l. 2. Ep. 1. v. 244.

Boeotum in crasso iurares aere natum.

Hinc Aenigmatica Boeotica, i. e. obliqua et obscura. Item Boeotica cantio; apud Aristoph. de rudi et indocta, et apud Sophoclem de vita laeta, et postea luctuosa. Arne Diodoro dicitur Boeotia; incolae Leleges apud Solin. c. 13. vocantur, ac Temnici apud Lycophronem, inquit Scholiastes. Nunc Stramulipa dicitur, subest cum tota Graecia Turcis, a 172. annis. Praecipuae eius urbes Stives, Thebae, et Badia, et sub Livadia regione videtur comprehensa a recentioribus.

BOEOTUS Itoni et Menalippae nymphae fil. Pausan. in Boeoticus statim ab initio. Item, fil. Neptuni. Steph.

BOEREBISTAS vir natione Geta, quum imperium in suam gentem suscepisset, homines frequentia [orig: frequentiÔ] bellorum, et cladibus afflictos eo magnitudinis extulit, nunc exercitatione corporum, nunc victus [orig: victűs] sobrietate, nunc edictor um obcdientia [orig: obcdientiÔ], ut intra paucos annos latum adeptus sit imperium, plurimosque finitimorum Getarum ditioni subdiderit, traiectoque [orig: traiect˘que] audacter Istro [orig: Istr˘] Thraciam diripiens, usque in Macedoniae et Illyricum magnum terrorem intulerit. Magnae oboedientiae argumentum est, quod eius suasione inducti vites excidere, et sine iis vitam agere consenserint. Strabo l. 7.

BOESCUS cum Philippus Amyntae fil. Alevadas tollere eogitasset [orig: eogitÔsset], et ob eam rem morbum simulasset [orig: simulÔsset], ut ad se visendum ingressos comprechenderet; hoc ille Alevadis prodidit: itaque consilium eventu catuit. Polyaenus l. 4. c. 2. in Philippo com. 11.

BAETHI in L. Baethos, 4. Cod. de tab. l. 10. dicuntur adiutores, Iuliano [orig: Iulian˘] Patricio [orig: Patrici˘] Antecessore Interprete in Nov. 35. quam Latinam esse aiunt quidam. Dicuntur autem a Graeco boh|qei=n, suntque qui officialibus morbo [orig: morb˘] vel nimiis occupationibus impeditis additi, labores eorum sublevabant. Eorum varia genera: erant enim adiuvae Logistarm, d. leg. Baethos in princ. et in Basilicis l. 54. Alii Adiuvae Quaestoris, de quibus d. Nov. 54. Erant et Officiorum et Palatinorum l. 3. Cod. de div. offic. lib. 12. Quidam et Numerariorum fuere [orig: fuŕre] adiutores in Zenonis Const. l. null. 10. Cod. de nu. l. 11. Vide Goehofredum ad ž. 1. leg. 13. de tut. aludatum Ioh. Calvino Lexic. Iurid.

BAETHUS nobilis Toreuta, apud Plin. l. 33. c. 12. Vide infra in voce Toreutice.

BOETIANUS Stephanus, Senator Burdigalensis, Thuano cum elogio memoratus, scripsit librum contra Tyrannos, a Michaele Montano amico illius, postmodum editum, quem vide l. 1. des Essais; praetere alia quaedam prosa [orig: prosÔ] et versu, Parisiis uno [orig: un˘] volumine edita, apud Frid. Morellum. Obiit A. C. 1563. aetat. 33. Vide Thunanum l. 5. et 57. Montagne d. l. c. 27. Anton. Teissier in Elogiis vol. 1.

BOETIUS [1] quem alii Baethium potius vocandum contendunt, Zenone Imperatore regnante, ob affectatae libertatis suspicionem, a Theodorico Rege exilio [orig: exili˘] damnatus, deinde custodiae traditus, plurima conscripsit. Tandem simul cum Symmacho Senatore, socero suo, allisque praestantibus viris interfectus est. Eusebius, A. C. 524. Vir fuit Latine et Graece doctissimus, in omni disciplinarum genere excellens, quoque Roma a Varronis temporibus non habuerit undecumque doctiorem. Qui ut Theodoric. apud Cassiodor. Pythagoram Musicum, Ptolemaeum Astronomum, Nicomachum Arithmeticum, Euclidem Geometram, Platonem Theologum, Aristotelem Philosophum, Archimedem Mathematicum, Latine loquentes Latio stitit, et Athenarum exuviis patriam opulentam reddidit. Quantum idem carmine valuerit, ostendunt libris t. de Consolatione Philosophiae, quos exul Ticini scripsit. Omnino nihil in poesi venustius habuit, vel illud aevum, veletiam quod proxime antecessit. Uxorem habuit, cui nomen Helpis, quae et ipsa literis, ac inprimis poesi excelluisse dicitur. Vir fuit Consularis, et filios dous Patricium, et Hypatium Consules vidit. Vossius. Serius (inquit Vallinus ) nomen istud apud Romanos notum, atque, nisi me coniectura fallit, ex Oriente Latio [orig: Lati˘] donatum est. Postquam enim apud Byzantium imperii sedem constituere [orig: constituŕre] Impratores. Graecae familiae miscuere [orig: miscuŕre] se Romanis; unde prout quaeque illustres fama [orig: famÔ] viros tulit, ita nepotibus aut in eam ascitis nomen dedit. Porro cum Boetis


page 551, image: s0551a

haec enim fuit veterum olim lapidum, vetustiorumque dehinc omnium codicum scriptura) seu Baethti plures fuerint; ut aliorum, qui pene omnes Graeci fuerunt, memoriam omittamus, nostros tantum; i. e. Romanos, hoc [orig: h˘c] veluti stemmate recensebimus, ut referatur fuisse I. BOETIUS V. C. sub Valentiniano Praefectus Praetorio, in eiusdem palatio, una cum Aetio amico, A. C. 454. Trucidatus, ut meminere [orig: meminŕre] Victor Tuneti, Marcellinus Comes, et Cassiodorus in Chronicis. Paulus Diaconus l. 15. qui senatorem nobilissimus vocat. II. ANICIUS MANLIUS FLAVIUS BOETIUS, nostri pater A. C. 487. Consul, cuius Synodus Romae eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘] coacta mentionem facit; eumque Onuphrius Panvinius in Factis nostri patrem fuisse existimat, licet illi non Flavii, sed et Severini nomen adscribat. Nos quoque in hoc inclinamus, quod nimirum ab Ennodio Ep. 1. l. 8. Boetio nostro fuisse dicatur vena purpurarum, quia nempe pater, ut et multi alii maiores, Consul fuerat. III. ANICIUS MANLIUS TORQUATUS SEVERINUS BOETIUS, Patricius primum, deinde Consul, A. C. 510, postremo Magister Officiorum, summus utriusque Philosophiae, ac Theologiae, Mathematicarumque disciplinarum antistes, quem plurimis elogiis, iisque clarissimis, idem ipse Rex theodoricus ornavit, qui occidit, cuius mortem miraculis illustrem is ipse, qui imperavit, flevit, ut Cassiondorus l. 1. Var. et Procopius l. 1. Hist. Gothicae, auctores certissimi testantur; quam celebrat Ennodius propinquus multis epistolis. Huius filius fuit IV: ANICIUS MANLIUS SEVERINUS BOETIUS, qui puer cum Symmacho fratre, item puero natu maiore Consul fuit ordinarius, A. C. 522. quem ingenio [orig: ingeni˘] excelluisse testatum, l. 2. Consol. modestissimus pater reliquit. Vide etiam Isidor. l. 3. orig. c. 2. Anastas. in Iohanne 1. Adon. Onuphr. etc.

BOETIUS [2] Stephanus, vide Boetianus.

BOETUS [1] ineptus quidam Poeta Tatsensis; qui Philippensem Antonii victoriam carmine conscripsit: quo [orig: qu˘] nomine praeter alios summos honcores, quibus ab illo affectus est, Gymnasii etiam Tarsensis praefecturam adeptus est. Strabo l. 14.

BOETUS [2] Hispaniae fluv. ex iisdem nascens locis, ex quibus Anas et Tagus. Strabo.

BOEUS Graece *boi/+os2, nomen viri, unde *boiwto\s2, stadiodromus, qui floruit Olymp. 164. in Stadio victor, e Sicyone. Item Itoni fil. de quo dictum, in voce Boeotus. Sed et *boi=on, urbs Dorica; et *boiai\, urbs in Creta Insul. pro Boeus, Solinus Byus habet, c. 2. Notum est a Philocteta Petiliam constitutam: --- Anconam a Siculis, Gabios a Galato et Byo Siculis fratribus, etc. Ubi Byus, pro Boeus est, sicut idem ibid. Tryzeniis, pro Troezeniis, habet, vide salmas. ad eum p. 65. Sed et Boeus inter Heraclidas commemoratur Pausaniae l. 3. et alius Athenaeo l. 9.

BOGADIUM urbs Germaniae. Ptol. Fristar vel Fritzlar vulgo, in Hassia. Libera, inter Casselam ad Borem 3. et Martisburgum ad Austrum 6. leuc. Francofurtum versus. Ferrar.

BOGARMIA Secta, auctorem habuit Basilium quendam, qui principatu Alexii Comneni Anthropomorphitarum, Audaei, alliorumque Deum corporeum esse delirantium, dogma postliminio reducere conatus, Constantinopoli, ob alia quidem, quae simul evulgabat, ultricibus Flammis confectus est. Vide Tob. Pfannernm System. Theol. Gentil. pur. c. 2. ž. 9.

BOGDOMANTIS Asiae minoris regio. Ptol. Aliis Bogdomanis: Regio Bithyniae, inter sinum Astacenum et Cianum; et inter Prusam et Nicomediam urbem. P. a. Vico.

BOGERUS Bulgarorum Princeps, per sororem in aula Theodorae Imperatric. salvifica [orig: salvificÔ] fide imbutam, ad Christianismum perductus est, cum gente: postquam pestilentiam et famem ipsis Deus im misisset. A. C. 845.

BOGES Persa ab Atheniensibus obsessus, cum nihil haberet commeatus [orig: commeatűs] in castris, liberos cum uxore primum, demum se ipsum interfecit. Herodot. l. 7. Plut. in Cimone *bou/thn vocat. Pausan. l. 8. *bo/hn, Polyaenus l. 7. c. 24. *bo/rghn.

BOGESUNDA oppidul. Sueciae in Vestrogothia provinc. famosum praelio [orig: praeli˘] Danorum cum Suecis, A. C. 1520. commisso [orig: commiss˘], in quo Steno Sture regni Sueciae administrator vulneratus, paulo post obiit. D. Chytraeus.

Principes Viri.

BOGISLAUS [1] fil. natu minimus Mistaevonis Regis Vanda lorum, frater Udonis Megapolitanorum Principum satoris, filium reliquit Suantiborum: qui a Bela Ungaro auspiciis Micissai Poloniae Regis victus et ad religionem Christianam adductus, eo [orig: ] digresso [orig: digress˘], in libertatem iterum se vindicavit, et cum hostibus eundem Deum, Christum, colere renuit. Hoc [orig: H˘c] nati Wartissaus ac Ratiborus citeriorem, Suantopulcus vero et Bogissaus ulteriorem sortiti sunt Pomeraniam.

BOGISLAUS [2] I. modo dictus, Suatopulco [orig: Suatopulc˘] fratre a Bolessao Crivousto Polono capto [orig: capt˘], ac sine herede mortuo [orig: mortu˘], Ducum Pomeraniae ulterioris, (quae moribus et linguae Henetorum pertinaciter sempet adhaesit, et cum Citeriore ad Germanicos mores ac imperium transgressa, nihil commune habuit,) fuit auctor. Exagitata autem est haec linae perpetuis adversus Polonos, Borussos ac Danos, bellis: Ipse lineae sator Bogissaus filium reliquit Subissaum, A. C. 1150. qui Olivensis coenobii A. C. 1180. et dein Dantisci, expugnata [orig: expugnatÔ] quam Dani condiderant arce, conditor fuisse fertur. Exstincta [orig: ExstinctÔ] linea [orig: lineÔ] in Mestovino A. C. 1295. successionem sibi Poloni vindicarunt [orig: vindicÔrunt]: Vicissim agnati Duces citeriors Pomeraniae pro gentilium hereditate pugnabant. Tandem Cruciferi magnam partem suae Borussiae adiunxere [orig: adiunxŕre], reliqua cis Stolpam in potestate Pomeranorum relinquentes.

BOGISLAUS [3] II. fil. minor natu Wartissai, Pomeraniae citerioris Ducis, de quo supra, cum fratre Casimiro, pulso [orig: puls˘] Henrico [orig: Henric˘] Leone: in cuius fuerant clientela, praesente Woldemar1o Daniae


image: s0551b

Rege sollenni ceremonia [orig: ceremoniÔ], porrectis aquilis a Friederico Barbarossa, in castris ad Lubecam, Dux creatus est, data [orig: datÔ] in Imperio sessione A. C. 1181. Inde tamen iussus classe Daniam petere, et ab Archiepiscopo Absalone, regni administratore, victus in tutelam Daniae concessit. Idem Iulino [orig: Iulin˘] A. C. 1173. a Danis destructo [orig: destruct˘] sedem Episcopatus Caminum transtulit, multaque praedia assignavit, sed ea [orig: ] conditione, ut ditio pacis ac belli tempore Pomeraniae manerei iuncta. et non nisi de Principis cosensu Episcopus legeretur. Eo [orig: ] natus est, praeter Casimirum II.

BOGISLAUS [4] III. cui adversus Albertum Marchionem Brandeburgicum bellum fuit. Sub eodem per colonias Saxonicas, quae Anclamum, Golnoam, Ukarmundam, Freenwaldam, Damium condidere [orig: condidŕre] aut restauravere [orig: restauravŕre], oppressa Slavice gens ac ius Lubecense introductum est. Defuncto A. C. 1222. successit frater Barnimus I. cuius filii, Otto Stettinensis ac Bogissaus Wolgastensis rami, auctores fuere [orig: fuŕre].

BOGISLAUS [5] IV. modo memoratus, cognomine Corpus et anima, agnatorum in Pomerellia successionem, ab Vladisalo Loctico vindicare armis frustra conatus est. Bello [orig: Bell˘] autem adversus Conradum, Iohannem ac Woldemarum Brandeburgicos, his Stragardiam ademit, et ex Margareta Rugia filium reliquit Wartissaum IV. patrem Bogissai et Barnimi IV.

BOGISLAUS [6] hic V. lineae Pomeraniae Orientalis conditor, gener Casimiri Poloniae Regis et socor Caroli IV. Imperatoris cum fratre Gutskoensem Comitatum, defuncto [orig: defunct˘] ultimo [orig: ultim˘] Comite Iohanne acquisivit, et Ludovico [orig: Ludovic˘] Romano [orig: Roman˘] victo [orig: vict˘], multa a Brandeburgicis recepit. Pater Casimiri V. Barnimi V. Wartissai VII. et Bogissai VIII.

BOGISLAUS [7] VI., Barnimi V. Occidentalis Pomeraniae lineae auctoris, de quo supra, filius, sine prole decessit, frater Wartissai VI. A. C. 1394. defuncti.

BOGISLAUS [8] VII.

BOGISLAUS [9] VIII., fil. Bogisssai V. cum a Papa alius, alius ab Imperatore designatus esset Episcopus Caminensis, ne electioni Capituli fraus fieret, bona Ecclesiastica ipse administravit, sed cum fratri in Ducatu successisset, resignvit. Mox ob quaedam bona, in quae redimenda sumptus fecerat, retenta, ab episcopo excommunicatus, hunc eiurato [orig: eiurat˘] Epicopatu Ordini Borussiaco accedere coegit. Taudem cum successor eadem repeteret, a Concilio Constantiensi redditio imperata est. Obiit A. C. 1417. Eo [orig: ] genitus.

BOGISLAUS [10] IX. quia Concilii decretum spreverat, cum Stralsundiis, qui tres sacrificos ob motam seditionem combusserant, a Papa similiter excommunicatus: non desiit ab Episcopo vexari, donec hic a Sigismundo Imperatore in Condilio Basiliensi proscriptus est. Demum Colbergae transactum A. C. 1436. et Dux morituus est A. C. 1448. filia [orig: filiÔ] tantum Sophia [orig: SophiÔ], quae Etico II. agnoato nupsit, relicta [orig: relictÔ]: sic in Erico I. Patruele eius A. C. 1459. exstincto, linea Ducum Pomeraniae Oriental. cuius Bogistlaus V. auctor fuerat, desiit.

BOGISLAUS [11] X. fil. natu minimus Erici II. Pomeraniae Occidental. Ducis praefati, cognomine Magnus, totuis Pomeraniae Princeps et familiae solus herres taudem factus, consiliario [orig: consiliari˘] quodam [orig: qu˘dam] rustico [orig: rustic˘] Langio [orig: Langi˘] non infeliciter usus est. Alberto Electori Brandeburg. homagium negans, cum eo bellum habuit, sed nuptiis Ducis cum Margareta filia [orig: filiÔ] Frederci II. Electoris pax facta est; Idem Megapolitanis adversus civitates confoederatas pacem procuravit. Inde in Palaestinam profectus, ac multas ibi passus molestias, in reditu Lutherum Wittebergae audiit: a quo cum Stettinenses pastorem obtinuissent Paulum a Rhoda, eundem auditum commendavit. Verum paulo post A. C. 1521. Spirensi decreto [orig: decret˘] apud Pomeranos quoque publicato [orig: publicat˘] Doctores hinc inde diffugere [orig: diffugŕre], hacque [orig: hÔcque] occasione Euangelium Livoniae illatum est. Obiit A. C. 1523, Pater, ex secunda coniuge Anna Polonica, Georgii Wolgastenis, et Barnimi X. Stettinensis Principum.

BOGISLAUS [12] XI.

BOGISLAUS [13] XII.

BOGISLAUS [14] XIII. fil. Philippi. nepos Georgii praedicti Barti sedem habuit, et A. C. 1606. debitum naturae solvit. Eo [orig: ] nati ex Clara Lunaeburgica Philippus II. Patris successor, Fransiscus, Georgius III. et Ulricus, Caminenses Episcopi: ac, qui tertio [orig: terti˘] loco [orig: loc˘] dicendus erat.

BOGISLAUS [15] XIV. Hic ultimus familiae, totam possedit Pomeraniam, sed A. C. 1627. in Ducatum Caesareas copias admittere coactus est, quae ita eum expilavere [orig: expilavŕre], ut uno [orig: un˘] triennio [orig: trienni˘] 10. milliones extorquerentur, nullo [orig: null˘] militaris lasciviae ac tyrannidis genere praetermisso [orig: praetermiss˘]. Demum A. C. 1630. cum Sueciae Rex in Pomerania appulisset, vim ante Stettinum ostentans, ut reciperetur, obtinuit; quo [orig: qu˘] facto [orig: fact˘] brevi a caesareanis copiis ditio purgata est. Tandem, relicta [orig: relictÔ] sine prole vidua [orig: viduÔ] elisabetha [orig: elisabethÔ] Holsata [orig: HolsatÔ], ultimus in familia masculus, decessit A. C. 1637. sorore eius Anna [orig: AnnÔ] vidua [orig: viduÔ] Ernesti Croii Arschotani, ad annum usque 1660. superstite. Cum autem ex antiquo pacto ad Brandeburgicos deferenda fuisset successio, pace Monasteriensi, Marchionibus ulterior Pomerania, cum aliis quibusdam aequi valentiae nomine, concessa est, citerior vero cum Rugia, feudo Imperiali, Suecicae coronae, sub fide tamen Imperii, cessit, Phil. Iac. Spenerus Sylloge Geneal. Histor.

BOGUD oppid. in Africa, et Regis nomen.

BOGUDIANA pars Tingitanae provinciae in Africa. Plin. l. 5. c. 2.

BOGUS [1] seu BOCCHUS Graece *bo/gos2 seu *bo/kxos2, nonnullis idem nomen est; sed diversa esse, supra ostendiius in voce Bocchor, ex Strabone, ubi Bogos et Bocchos ante Iubam Mauritaniae imperitasse [orig: imperitÔsse], scribit. Est igitur Graecis *bo/gos2, qui Latinis Bogud: Romenis istiusmodi batbara nomina barbarikwteron enuntiantibus, quam Graecis. Hinc *bo/gon, Maurorum Regem, qui in partibus Antonii feverat, ab Agrippa bello [orig: bell˘] Actiaco [orig: Actiac˘] occisus, Livius Bogudum vocat, Cassius gessisset cum Trebomo bellum, si Bogudem trahere in


page 552, image: s0552a

societatem furoris potuisset. Porro a Bogudc hoc Mauritania Caesariensis Bogudiana prius dicta est, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 5. c. 2. seu Bogutiana, ut quidem libri habent, quasi Bogut diceretur. Quemadmodum Putpud Veteres dicebant urbem Africae, quae recentioribus Putput dicitur. Vide Salmas. ad Solin. p. 309.

BOGUS [2] Rex Maurusiorum, Antonii partes sequebatur in Actiaca pugna. Strab. l. 8.

BOGUSLAUS vide Bogissaus.

BOHAAM Iohannes, vide Iohannes.

BOHEMI regni Bohemiae, quod Straboni Boiaemum, Tacito de Morib. Germ. c. 28. Boiemum, Velleio l. 2. c. 109. Boiohaemum, incolae. Contra hos Dresdam muniit Carolus M. A. C. 808. Crantz. l. 2. qui eos per Carolum fil. victos Imperio tributum pendere coegit, quod usque ad Fridericum Ii. mansit. Ad pacem compulsi sunt, a Ludovico Roman. Rege A. C. 848. qui circa A. C. 869. cum iisdem vario [orig: vari˘] Matre rem gessit, Annal. Fuld. Aventinus l. 2. Postquam doudecim illurm Duces ad Christianisium pertraxisset, A. C. 862. Sceptrum Moravici regni ad Bohemos transtulit Dux Borzivoi, cui totius gentis adscribitur conversio, A. C. 894. Cosmas Bohemus: idque imnisterio [orig: imnisteri˘] Methodii, vide Aventin. l. 4. Horum Princeps Wenceslaus iterum ad pacum compulsus, ab Henrico Aucupe, circa A. C. 930. Bolessaus similiter ab Ottone M. domitus, vasallus illius evasie, A. C. 954. Otto Frising. l. 6. c. 19. Rur sus Bohemi ab Ottone II. territe sunt, A. C. 976. Idem c. 25. ab Adalberto vero Episcop. Pragensi, ob malam vitam, deserti, A. C. 999. qui inde ad Ungaros profectus, horum plurimos convertit. Sequenti tempore, cum a Clemente III. missus Petrus Capuanus Cardinal. ut caelibatum in Polonia urgeret, idem dein in Bohemia moliretur, parum abfuit, quin a Sacerdotibus occideretur, A. C. 1196. A Valdensibus, huc profugis, edocit, magna [orig: magnÔ] parte illis adstupulati sunt, circa A. C. 1230. ingens dein Ecclesiae accessio facta est, contionibus Ioh. Hussi, A. C. 1414. imo ipse Rex Georgius Podiebracius illi nomen dedit, cuius hac de re memoratu dignissima verba, lege apud Bucholc. Ind. Chron. P. 415. circa A. C. 1454. Iterum ad eos se receperunt, eiecti ex Austria et Marchia Valdenses, circa A. C. 1467. Fratrumque Ecclesiae 200. in Bohmeia et Moravia numeratae sunt, A. C. 1500. quaegravia passae, unionem cum Luthero iniere [orig: iniŕre], A. C. 1536. 1540. 1542. et templa a Ferdinando I. Imperatore clausa, iterum obtinuere [orig: obtinuŕre], a Maximiliano Rege A. C. 1564. rursus tamen infestatae A. C. 1565. a Ioachimo Neuhusio regni Cancellario, Lasicius l. 7. qui brevi aquismersus periit. Exin A. C. 1574. pulsi e Prussia Fratres, hoc enim fidelibus illis in locis nomen, in Bohemiam remearunt [orig: remeÔrunt], in qua ut et Moravia, 17. Barones, et 146. ex equestri ordine tum in partibus. Quorum hostes cum non cessarent, conscripta confessio e Fratrum libris Maximiliano Regi per Bogussaum Lobkovicum, A. C. 1575. oblata, pacem Ecclesiae denuo conciliavit. Tum et Psalmi rythmis Davidicis, ad Gallicas melodias elegantissime redditi, et Ecclesiae usui craditi sunt a Georgio [orig: Georgi˘] Vettero, Theologo doctissimo. Versa tiam A. C. 1588. S. Biblia, sumptibus Ioh. Baronis Zerotinit, a Theologis clarissimis. Post haec literae Maiestatis a Rodolso II. Imperatore Bohemis, Moravis et Silesiis confirmatae sunt, A. C. 1611. Sed brevi post, iniuriis Euangelicorum non mature a Matthia Imperatore vindicatis, bellum Bohemicum excitatum est, A. C. 1618. postquam infelix controversia, an ex literis Maiestatis liceat Euangelicis templa in territorio Ecclesiastico erigere? animos divisisseet. Hoc [orig: H˘c] Fridericus Palatinus, a Bohemis Rex electus, a Ferdinando II. victus est, A. C. 1620. sequuta ea mala, quibus per 30. annos tota Germania conflagravit: Hinc Fratribus ecilium indictum, et contra Bohemos A. C. 1639. Prage, novo [orig: nov˘] edicto [orig: edict˘] promulgato [orig: promulgat˘], omnes servi religionis Protestantium a Dominis suis sub poena [orig: poenÔ] 11. cic. Impericalium dimitti iussi sunt. A quo tempore, nulli horum publici coetus: magna [orig: magnÔ] Fratrum parte in vicinas regiones, Silesiam, Poloniamque diffusa. Vide in Boemia, Fratres, etc. Fontibus olim sacrificasse [orig: sacrificÔsse], legitur apud Iohannem Dubravium Histor. Bohem. l. 1. Qui et huic rei firmandae de nympharum ab hac gente cultu, et id genus Numinum, verba adducit e Procopii Histroia Gothica l. 3. nisi quod ad vomitum superstitiosi rur sus revertebantur. Lares et Lemures colentes, victimasque tum ad sontes, tum ad lucos et compita, mactantes. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 82.

BOHEMIA Germaniae regio, cuius limites, secundum Auctorem Hist. Orbis Terr. ab Ortu Silesia et Moravia, ab Occasu Bavaria, a Meridie Austria, a Borea Misnia ac Lusatia, sunt: Figuram ovalem habet, et montibus ac silvis undique cincta, Amphitheatri cuiusdam formam tepraesentat. Districtus habet 15. iuxta partitionem Carolinam, Caroli nempe IV. quae hodieque obtinet, vide infra: eique unitae sunt Moravia, Silesia ac Lusatia. Solum constat gleba [orig: glebÔ] pingui ac frugum fertili, vinum quoque profert, sed mediocre, lupuletis vero excellit. Fodinis porro metallicis abhundat, gemmasque, adamantes nempe, amethystum, sapphirum, smaragdum, iaspidem profert in montibus Kikonossis, granatos item in puteis Podsedicianis, ac Strzebivilicianis saburrae glareaeque permixtos, sed dignitate Orientali sub inferiores: A venenatis aliisque noxiis animalibus terra liberior esse creditur. Salis vero usum ex Bavaria et Saxonia petit. Vide Stranskium Descript. Bohem. l. 2. Zachar. Theobaldi Topogr. de montibus Bohemiae, Wenceslai Hagecii Bohmische Chronike, etc. Finibus Imperii hodieque Bohemiam includi probat Conringius his rationibus: 1. Quia a Carolo M. per filium Carolum incolae domiti, more aliorum Sclavorum, tributum pependerunt, quamdiu potentia Carolina floruit: qua [orig: quÔ] deficiente sub iugum redacti sunt irerum ab henrico Aucupe et filio eius Ottone M. confessusque est Brzetissaus I. A. C. 1042. provinciam illam Imperatorium fiscum esse. 2. Bohemorum Duces Caesaribus militarunt [orig: militÔrunt], Sobiessaus Conrado in Saxonia, Vladissaus et alter Sobiessaus Friderico I. in Insubria, Brzetissaus Henrico VI. in Lusatia, Wenceslaus II. denique Friderico II. 3. Iidem Duces


image: s0552b

inprimis Bolessaus Saevus; uterque Brzetislaus et Fridericus, Caesares Germanicos, Dominorum semper titulo [orig: titul˘] honroaverunt. 4. Vocati iidem ad Curiam Caesaream comparuerunt, causas dicturi. Sic Ludovico Pio adfuit Francofurti, cum muneribus Neclavus; Ratisbonae Henrico Aucupi Wenceslaus, quem Sanctum vocant; Bambergae Lothario Saxoni Sobissaus I. et ante ipsum Henrico H. Iaromirus ac Uldricus; Roncaliis Friderico I. Vladissaus; eidem Norimbergae Fridericus; Moguntiae Philippo Przemissaus, et Basileae Friderico II. Wenceslaus II. 5. Multi Ducum Bohemis invitis a Caesaribus dati sunt, Uldricus I. ab henrico II. Borzivoius II. Ulricus II. et Vladissaus ab Henrico V. Vladissaus postea Rex a Conrado: Sobiessaus II. et Fridericus a Friederico Barbarossa: Henricus Brzerissaus ab Henrico VI. et Wenceslaus I. a Friderico II. conec populo eligendi reddita [orig: redditÔ] per Hilippum facultate, confirmandi tamen investiendique auctoritas Imperatoribus remansit. Tandem ipsum hoc Regium nomen solo [orig: sol˘] Germanicorum Caesarum beneficio [orig: benefici˘] Bohemis obtigit, et quidem primo sic, ut personalis duntexat illa, et a solo [orig: sol˘] Caesarum nutu pendula dignitas fuerit, quae demum a Philippo Imperatore modo memorato perpetua reddita est, A. C. 1199. Et si ante hac nomen id illorum quidam gessere [orig: gessŕre], ut Wenceslaus Sanctus, Wratissaus Iustus ac Wladissaus, factum id est, beneficio [orig: benefici˘] Henrici I. Henrici IV. ac Friderici I. Imperatorum. Vide Conringium tr. de finibus Imperii c. 29. Melch. Goldastum de Bohemptae regno incorporatar umque provinciar. Iuribus, etc. Hodie tamen, Rex Bohemiae extra Electionis Caesareae negotium, ad nulla vocatur Comitia, nec Regni subditi aliter, quam in Foro Bohemico, conveniri possunt: Imo iam A. C. 1545. cum Ordines Imperii Comitiis Wormatiensibus, de Bohemis in partem ferendourm onerum publicorum pertrahendis, egissent, Carolus V. rem indigne tulit, procimisque quae post confectum bellum Smalcladicum, A. c. 1548. habita sunt, comitiis, publice ac sollenniter priori Consilio intercessit, asserens Bohemiam non solum esse Regnum ab oneribus id genus liberum, sed et ab Imperio Germanico prorsus cum gente, tum institutis segregatum, Auctor Hist. Orbis Terr. Post Czechum, Rei publ. huius conditorem, crocum seniorem ac iuniorem. sub Libussa ac Premissao, famosa [orig: famosÔ] mulierum rebellione Duce Valasca [orig: ValascÔ] comitata [orig: comitatÔ], maximam Bohemiae partem suam illae reddiderunt, tandemque Republ. aliqua [orig: aliquÔ] formata [orig: formatÔ], id inter alia statuerunt: ut concubitu cum vicinis mito [orig: mit˘], ne genus suum interiret, masculis si qui nascerentur dexter oculus erueretur pollicesque abscinderentur. Verum post septennium, victa [orig: victÔ] et in acie caesa [orig: caesÔ] Valasca [orig: ValascÔ], imperium hoc concidit. Vide Aen. Sylvium Bohem. c. 3. 4. 5. etc. Post Vratissaum (vicesimum a Czecho) quem Henricus IV. Imperator Regem dixerat, posteri eius titulo [orig: titul˘] non constanter usi sunt; donec Przemissaus cognomine Victoriosus et Aureus, Dux trigesimus quartus a Philippo denuo illum emeruit, et ad posteros transmisit. Idem quod Ottoni Philippi successori constands adhaereret. Ottocarus quasi Gar Ottisch, dictus est. Eius vepos Przemissaus seu Ottocarus II. a Rodolfo I. Imperatore bello [orig: bell˘], ob Austriam, exorto [orig: exort˘] caesus est A. C. 1278. Post quem exstincta [orig: exstinctÔ] in Wenceslao II. et III. prole mascula [orig: masculÔ] A. C. 1306. Rudolfus Austriacus Alberti Imperatoris filius, et A. C. 1307. Henricus Carinthiae Dux regnum tenuerunt: Post hunc A. C. 1310. abdicatum, e familia Lucemburgica, Iohannes Henrici VII. Imperatoris filius, Carolus IV. Wenceslaus Ignavus ac Sigismundus praefuere. Tunc secuti Albertus Austriacus, Ladislaus fil. Georgius Podiebracius, vladissaus Casimiri Poloniae Regis filius et Ludovicus. Quo [orig: Qu˘] praelio [orig: praeli˘] Mohaczensi interfecto [orig: interfect˘], Regnum ad Austriacos rediit, Ferdinando I. iure uxoris, quae Ludovici soror erat, illud capessente atque ad posteros transmittente. Vide quoque in voce Boemia, item in Bohemi.

Districtus XV. regni Bohemiae, secundum divisionem Carolinam:

Pragensis. Kaurzimensis. Hradecensis. Chrudimensis. Czassyviensis. Bechynsensis. Vultaviensis. Podbracensis. Prachensis. Pilznensis. Racounicensis. Slanensis. Zatecensis. Litomiersizensis et Bolessaviensis. Quibus superadditi, qui peculiaribus institutis vivunt, Comitatus Gladscensis seu Glacensis, qui Borealis et Orientalis Silesiae terminus, ab Austro angulo cuidam Moraviae adhaeret: Hebane seu oegrana provinc. quae Bavariae ac Voitlandiae adiacet: Loctensis seu Cubitanus terrae tractus, Germanice Elnbogen, ad Hebanum districtum et Voitlandiam situs, vide P. Stranskium Descript, Bohem. l. 2. Lingua, quae in hac regione usitata, Slavonica est, etc. Vide Boemia, et Boiemum: plura vero apud Conringium de Finibus Imperii c. 29. Albertum Crantzium Sax. l. 4. c. 28. Vandal. l. 7. c. 19, Rer. Germanic. l. 2. c. 17. Hadrian. Barland. Histor. Comit. Holland. c. 25. Lehmannum l. 7. Mich. Caps. Lundorpium Aet. Publ. Part. 1. c. 108. atque iterum Crantzium Saxon. l. 9. c. 5. Vandal. l. 7. c. 11. et 13. nec non Tob. Pfannerum. De praecipius Germ. Principum Gentibus c. 1.

BOHEMIAE Regnum , ab initio indigenas Principes habuit a Zacho, gentis conditore, et A. C. 550. usque ad Wenceslaum III. et A. C. 1307. Fuit autem Zechus, frater Lechi et Russi, item Selimiri, qui nepotes Ostrivori, Slavorum Orientalium Regis, colonias Sclavorum in Bohemiam, Moraviam, Poloniam, Russiam et Dalmatiam, deduxere [orig: deduxŕre]. Et quidem primo Ducum nomine Zechi posteri genti praefuerunt, quorum decimus Borivoius a Methodio Moravorum Apostolo baptizatus Religionem Christianam primus in Bohemiam introduxit, uti Hornius refert, et ex eo Vurgoldensis. Theobaldus vero in Geneal. Bohem. primum Iudices per annos 78. dein Duces, per annos 363. Inde demum Reges per annos 517. ad suam videl. aetatem usque, Bohemiam rexisse, scribit, neque a Methodio, sed


page 553, image: s0553a

a Cyrillo Alexandrino, una cum triginta Palatinis, baptizatum esse Borivonium, A. C. 894. refert. Primum Regii Imperii initium fuit circa A. C. 1086. quo [orig: qu˘] Vladissaus Ducum vigesimus, ab Henrico IV. Imperatore Rex creatus est: sed dignitas crebro interrupta, Ducumque repetitum nomen, donec Fridericus Barbarossa denique Vladissaum, qui in expeditione Mediolanensi Imperatorem egregie iuverat, Regem appellaret, leonemque album duabus, in altum porrectis caudis, insignem, Regno, loco [orig: loc˘] aquilae, quo [orig: qu˘] signo [orig: sign˘] prius usum fuerat concederet. Sic ad posteros transimissum Regale axioma: inter quos Ottogari in primis, quorum primus Premissaus fuit, celebres fuerunt. Sed horum familia [orig: familiÔ], atque adeo prisca [orig: priscÔ] Zechi stirpe in Wenceslao III. exstincta [orig: exstinctÔ], circa A. C. 1300. Regnum a variis competitoribus mire dilaceratum, partim ad Henricum Carinthiae Ducem partim ad Rudolfum, Alberti I. Imperatoris filium pervenit: duraruntque [orig: durÔruntque] haec dissidia, usque ad A. C. 312. quo [orig: qu˘] Regnum domui Lutzelburgicae illatum est: e qua Reges habuit Iohannem, Wenceslaum cognomine Carolum, qui etiam Imperator, Wenceslaum cognomine Ignavum et Sigismundum. Inde ad Austriacam familiam devenit, quae Albertum II. et Ladislaum posthumum Reges ei dedit. Post quos iterum ex indigenis Georgius Podiebracius sceptrum temit. Hunc excepere [orig: excepŕre] ex Polonis Vladissaus et Ludovicus: Quibus iterum ex Austrus successere [orig: successŕre] Ferdinandus I. Maximilianus II. Rudolfus II. Matthias, et Ferdinandus II. Es domo hinc Palatina Fridericus V. Elector, rerum summae admotus est: post quem iterum illa ad Austriacam stirpem revolunta est, e qua hactenus praefuere [orig: praefuŕre] Ferdinandus modo dictus: qui Friderico [orig: Frideric˘] Palatino [orig: Palatin˘] acie victo [orig: vict˘] Bohemiam in hereditariae provinciae formam (cum antea electivum reguum fuisset redegit, Ferdinandus III. IV. et Leopoldus I. qui hodiernus Imperator est. Incermenta Regni quod attinet, ultimo [orig: ultim˘] Moravorum Rege Suatopulco [correction of the transcriber; in the print Suatopluc˘] II. ab Arnolfo Imperatore circa A. C. 898. everso [orig: evers˘], Moravia in provinciae formam redacta Polonis primum cessit, exin a Pretissao ad Bohemos translata est, circa A. C. 1048. Accessit Silesia,sub Iohanne Lutzelburgico Rege A. C. 1312. Numquam vero illud latius patuit quam sub Primislao Ottocaro III. qui fines eius a Mari Adriatico ad Balticum usque propagavit, Regiomonte Prussiae Ducalis Metropoli condita [orig: conditÔ], etc. Vide Georg. Hornium orb. Imp. et Polit. ubi de iure Bohemiae Regis, in Collegio Electorali et Comitiis Imperii Unviersalibus inter alia, pluribus disserit, cum Notis L. Othonis Menckenii.

BOHEMICA Avis, German. Behemle, dicitur Norimbergensibus, avis illa, quam a luce Lucidiam vocat Albertus M. quod e Bohemia quotannis in finitimas regiones avolare soleat. Lucidiam autem appellat Albertus, quod plumae illius colluceant noctu, et viatoribus eo [orig: ] tempore iter facientibus per tenebras non parum commodi afferant. Qua de re Plin. l. 10. c. 47. in Hercynio, inquit, Cermaniae saltu invisitata genera alitum degere accepimus, quarum plumae ignium modo [orig: mod˘] colluceant. Et paulo fusius Solin. c. 20. Saltus Hercynius aves gignit, quarum pinnae per obscurum emicant et interlucent, quamvis densa nox denset tenebras. Inde homines plerumque nocturnos excursus sic destinant, ut illis utantur ad praesidium itineris dirigendi, praeiactisque per opaca callium rationem viae moderentur indicio [orig: indici˘] plumarum refulgentium. Vide supra ubi de Aribus.

BOHILLA oppid. Italiae, sic dictum, quod bos intestina vulnere trahens advenerit. Nonius.

BOHORDICUM Gallis Bohourt vel Behourt, hastiludii species vel cere quodius hastiludii genus, in quo nobiles adolescentes vires suas experiebantur. Lamb. Ardensis, In robur adolescere coepit virile, ut illic bohordica frequentaret et torniamenta. Sic in Tabulario Pinconiensi, apud Car. du Fresne le iour de bouhordeis, redditur dies hastiludii. Ubi bouhordies, idem est quod Bohordicum: qua [orig: quÔ] voce in eo Tabulari appellantur ludicra certamina paganorum et burgensium, quae illi cum baculis et fustibus in campo obire solebant certis ac statis diebus, atque adeo 1. et 2. Dominica [orig: DominicÔ] Quadragesimae, quae inde etimanum bouhordis appellantur, in quibusdam Galliae provinciis, uti habet Monetus in Inventario utriusque linguae, etc. Hinc Bordiare, et Bordare, in Mandato Regis Angl. super iuratis ad arma; pro quo hodieque Florentini Bagordare dicunt, nempe pro Giostrare, ut Bagordo, l'atto del far sesta. Qui etiam arma ipsa offensiva sic vocant, quibus in hastiludiis proprie sic dictis utuntur: quae quidem videntur fuisse baculi ac virgae innocuae, uti probat Car. du Fresne Dissert. 7. ad Ioinvill. p. 182. ubi plura de hocce ludicro certamine reperies. Meminit certe eius Letaldius Monachus de Mirac. S. Maximini Abbatis Miciacensis n. 23. Hinc pastiones canum, hinc cumscuto et virgula ludebant iuvenes. Et vocis origo esse videtur a bohordo vel boffordo, uti vocabulum hoc effert Michael del Molino in voce Ludus: quod Hispanis et Vasconibus genus quoddam iunci maioris, bulla [orig: bullÔ] ac capitello [orig: capitell˘] instricti, significat: eo quod primitus iis iuncis, virgularum vice, decertaretur, seu quod eaedem virgulae iuncorum istorum formam referent. Vel a Borda, quae in Glossis Isidori clava exponitur, quod eiusmodi baculi clavarum instar essent. Nisi eam malis arcessere a burdis, i. e. iocis ludicris ut bohordare fuerit ludere, ludicrum exercere. Vide Car. du Fresne in Gloss. et Diss. cit. in qua etiam behorda, pro imaginariis castrorum oppugnationibus, interdum sumpta erudite ostendit.

BOHUSSA Kostca, Baro Bohemus, legatos per universum orbem dimisisse, ut inquirerent, an alicubi purae Ecclesiae invenirentur: neque ullibi repertas esse, exceptis in Gallia et Italia Ecclesiis Valdensium, quorum inipsa quoque Roma occulti coetus, dicitur, circa A. C. 1480. Vide librum, cui titulus, Veritas triumphans. Bohemice scriptum s. 86. apud Laetum in comp. Hist. Univ. p. 361. edit. 1653.

BOJA [1] urbs Boiorum, populorum Galliae Celticae, quae nunc Bourbon dici putatur, unde Regiae Familiae nomen. Nunc oppid. a Molino 4. leuc. in Auftrum, ubi thermae variis morborum generibus salutares. Ferrar.

BOJA [2] apud citimae aetatis Scriptores, compes est aut torques vinctorum. Gloss. Latino-Graecae: *kloio\s2, Boia, Eculeum. Glossar. Anglo-Saxon. Aelfrici, Nervi, Baia etc. Sed et iam apud Plautum,


image: s0553b

invenias in Asinar. Actu. 3. sc. 2. v. 5. Carceres, numellas, pedicas, boias, tortorcsque acerrimos: e quibus Boias verbis hisce Gotselini de Miracul. S. Augustini Cantuar. c. 16. illustrari ait Car. du Fresne: In arctissimum cippum omni compede durius constrinxere [orig: constrinxŕre]. Addunt ferreas manicas manibus et collaria ferrea in cervicibus, ita ut per medium maceriae lapidei cubiculi transducta vincula obducantur. Et mox, Iuvenem --- atrocioribus tormentis aggrediuntur. Stringuntur surae et ossa arctiori ligno [orig: lign˘] incussis sudibus coacto [orig: coact˘], etc. Vide de Berniculi dicta Ioinvillae et Car. du Fresne Dissert. ad eum, ut et Wenceslaum in carcere depictum, apud Petrum Lambecium Comment. de Bibl. Caes. l. 2. p. 752. Martyrum collum hoc [orig: h˘c] vinculi genere constringi consuevisse, habes in Adonis Martyrol. ubi de S. Alexandro Episcopo Romano. Tolle boiam de collo meo et impone ei: quam, veluti sacrum lei/yanon, Caroli M. iussu in Aede S. Salvatoris, prope S. Petrum in Vaticano fuisse repositam, videas apud Macrum in Hierolex. Sic Prudentius, Perisieph. Hymn. 1. v. 46.

Carcer illigata duris Colla boiis impediit, etc.

Tralatitie stolam denotat; item fasciam, quam in celebribus ac liberis civitatibus, in signum gubernandi iugi, Magistratus sibi ipsi super humeros imponit. In Sicilia, DD. Ecclesiastici super cottam seu rochettum, ad modum stolae, nigri coloris, deferunt, quae Graeca [orig: GraecÔ] voce go/h, i. e. sulcus nuncupatur: quae tamen in Insul. Melita solis Theologis super im ponitur. Vide infra in voce Taraga. Sed et in primordio Equites de Alcantara tulisse aliquas fascias huiusmodi latas ex panno, Castellano [orig: Castellan˘] idiomate Chias nominatas, in MSS. antiquis leguntur, apud Macrum l. cit.

BOJANUM Samnium urbs. Ptol. urbs regni Neapolitani in Comitatu Molisino. Baudrand. hodie Bovianum, quod vide.

BOJATUM vel BOJATIUM Novempopulana civitas, ut habet libellus provinciarum. Scaliger pro Boiana intelligit. Plerisque Baione, urbs Galliae in Vascitana provinc. ad Aturum fluv. qui ibi Nivum haurit. Permunita, ampla, emporium celebre et Lapurdensis agri caput, Distat III. mill. pass. ab Oceano Cantabrico 30. leuc. ab Auscis, et Burdegala. Sunt qui ibi existiment alias fuisse Aquas Tarbellicas. Baudrand.

BOJEMUM regio Germaniae perampla, ubi primum Boii, tum Marcomanni, et tandem Baemi. Ptol. Habet ab Ortu Silesiam et Moraviam, a Septentrione Lusatiam et Saxoniam superiorem, ab Occidente Franconiam, a Meridie Bavariam. Patet Austriacis multis ab annis. Vide Boemia, alibique passim: et adde quae hanc in rem B. Rhenanus habet Rerum Germ. Nov. Antiq. l. 3. cum Notis D. D. Ottonis ICti.

BOJI [1] populi Galliae Celticae quorum regio Bourbonois, dicitur, Ducatus [orig: Ducatűs] titulo [orig: titul˘] insignis, in qua Molinum, sedes Ducum, dum sta= rent, ad Elaverem fluv. Hi ex Germania profecti in Gallia sedem fixere [orig: fixŕre]. Habet Borboniensis provinc. ab Oriente Burgundiam, a Septentrione Nivernensem provinc. ab Occidente Bitnricensem, cum Marchia Lemovicensi, a Meridie Alverniam. Vide infra. Boii hi, qui trans Rhenum incoluerant; et in agrum Noncum transietant, Noreiamque oppugnarant [orig: oppugnÔrant], Helvetiis domo [orig: dom˘] emigrantibus socii cum 32. capitum milibus adiun cti sunt, ac una cum eis a Romanis proelio [orig: proeli˘] superati. Quos cum Caius Caesar victor omnes obsidibus armisque traditis in deditionem accepisset, Helvetios quidem, Tulingos, Latobrigos ac Rauracos in suos fines redire iussit: Boios vero petentibus Aeduis, quod egregia [orig: egregiÔ] virtute erant cogniti, ut in finibus suis collocarent, contecessit: quibus illi agros dederunt, eosque postea in parem iuris libertatisque conditionem, atque ipsi erant, receperunt. Haec Caesar in l. 1. c. 28. scribit: qui et in l. 7. c. 17. Boios istos non magnis facultatibus fuisse, civitatemque fuisse exiguam, infirmam ac tenuem tradit, utpote hominum millium circiter 12. aut 15. ac Aeduis proximos facit coniungitque his verbis: Caesar Avaritum obsidens de re frumentaria Boios atque Aeduos adhortari non destitit: quorum alteri quod nullo [orig: null˘] studio [orig: studi˘] agebant, non multum adiuvabant; alteri, non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua, et infirma, celeriter quod habuerant, consumpserunt. Summa [orig: SummÔ] difsicultate rei srumentariae affecto [orig: affect˘] exercetu, tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum, etc. Idem eodem in Commentario l. 7. c. 37. 38. Boios stipendiarios Aeduorum appellat, et Gergobiam, Boiorum oppidum, quos Helvetico [orig: Helvetic˘] praelio [orig: praeli˘] victos ibi Caesar collocaverat, Aeduisque attribuerat, a Vercingetorige oppugnatam esse prodit: quam Gergobiam Boiorum, Molinas nunc esse quidam cum Massono putant, caput pagi Burbonensis, Moulins en Bourbonnois. Sampson eam cum Gergovia Arvernorum male confundit, et ex duabus duarum Gentium civitatibus unam facit: Plinius Boios in Gallia Lugdunensi vel Celtica ponit inter Carnutes et Senones, recte omnino. Cum enim Aedui sint Celtae, seu Galliae Celticae gens, uti omnes uno [orig: un˘] ore consentiunt: apparet. Boios Celticae quoque Lugdunensive Galliae attribui necessario oportere, quandoquidem in finibus Aeduorum suntcollocati. Verba Plinii sunt in l. 4. c. 18. de Lugdunensi Gallia: Intus autem Aedui Foederati, Boii, Sexones, Carnutes et Senones flumen Ligerim attingunt, a quo fluvio, et a Biturigum finibus Boii non multum videntur abfuisse: Cum Caesar se ex Lingonibus per Senonum agrum atque Carnutum ad Boios profectum esse scribat in l. 7. et Vercingetorigem rursus in Bituriges exercitum reduxisse, atque inde profectum, Gergobiam Boiorum oppidum oppugnare instituisse, Tacitus in l. 11. Histor. c. 61. eorundem Boiorum meminit, et recte Aeduis seu quibusdam Aeduotum pagis proximos facit, cum in finibus Aeduorum sedes ipsi haberent: Maricus (inquit) quidam e plebe Boiorum, concitis 8000. hominum, proximos Aeduorum pagos trahebat: cum gravissima civitas (Aeduorum) electa iuventute, adiectis a Vitellio cohortibus, fanaticam multitudinem disiecit. Captus in eo praelio Maricus assertor Galliarum et Deus, (nomen id sibi indiderat) ac mox seris obiectus, quia non laniabatur, stolidum vulgus inviolabilem credebat; donec spectante Vitellio [orig: Vitelli˘] imerfectus est. Omnino Augustoduni in media Amphitheatri arena feris obiectus est Maricus: spectante Vitellio [orig: Vitelli˘], Augusta ac siolido [orig: siolid˘] vulgo [orig: vulg˘]: obiectus inquam est feris a gravissima


page 554, image: s0554a

civitate Aeduorum, quorum caput Augustodunum, qui ipsum fuderant ac ceperant. Marlianus Boios hodie Borbonios dici asserit: quem Massonus in descriptione Galliae, et Samson, aliique recentiores Geographi sequuntur. Ex quibus Samson Boios, ita pro pago Burbonensi, le Bourbonnois, accipit, ut partem pagi Burboneusis Biturigum Cuborum, partem Segusianorum esse, seu Ecclesiae Bituricae Lugdunensique dioecesi attribui fateatur. Boios Burbonenses esse, eo facilius et patrum nostrorum et nostrae aetatis Geographi sibi persuasere [orig: persuasŕre], quod Caesar Gergobiae Boiorum a Vercingetofige oppugnatae subsidio venite festinans, per agrum Senonum et Carnutum tetendit in Boios, et apud Genabum Carnutum exercitum Ligerim traduxit, atque in Biturigum fines pervenit, oppidumque Biturigum positum in via Noviodunum (Neuvy) oppugnare instituit. At Vercingetorex, Cognito [orig: Cognit˘] Caesaris adventu, oppugnatione Gergobiae destitit, atque obviam Caesari profectus est. Quae Iulii Caesaris narratio loc. cit. indicat, Boios, si non in Biturigibus Cubis, certe saltem eorum finibus proximos fuisse, et in pago, qui Burbonensis nunc dicitur, habitavisse. Falsum tamen est, quod ait Samson, Boios inter Aeduos, Arvernos ac Bituriges a Caesare, vel ab Aeduis permissu Caesaris collocatos esse, cum non alibi quam in ipso Aeduorum agro sint positi. Cergobiam Boiorum oppidum sive Gergoviam a Vergovia Arvernorum differre, in Arvernis docuimus, Samsonemque erroris arguimus. Qui sunt ergo Boii? dicet aiiquis. Equidem in Aeduorum finibus quaerendos eos esse non procul a Biturigibus contendo, auctorem Caesarem secutus: sed cum longe lateque pateant Aeduorum fines; et 4. dioeceses contineant, ubi inveniri Boii possint, non facile dictu est: cum civitas exigua fuerit ac tenuis, et unius tantum oppidi, atque paucorum capitum ac agrorum. Haud difficulter accesserim Coquillio, aflerenti partem pagi Burbonensis, sed eam tantummodo, quam Liger et Elaver claudunt, et ubi Molinae sunt, quae hodieque Aeduis seu Augustodunensi dioecesi adscribitur, Boios veterum esse. Addit Coquillius Burbovensis pagi primum fuisse Burbonem modo, Muratum atque Cantiliam: postea eum pagum sensim crevisse, et de Biturigibus, de Arvernis, de Forensibus seu Segusianis, et de Nivernensibus multa sibi loca adiunxisse, ita ut 4. Episcopatibus nunc attribuatur, Augustodunensi ac Nivernensi Aeduorum, dioecesi Bituricae et Ecclesiae, Claromontensi Arvernorum. Hadr. Valesins Notit. Gall.

BOJI [2] populi Vindeliciae, in Germania quorum regio Bavaria, vulgo Bayeren et Beyeren esse videtur plerisque. Hos Caesar trans Rhenum habitasse [orig: habitÔsse], atque Norico agro consedisse, l. 1. de bell. Gall. c. 5. refert. Postea Boioarii dicti: inter Isaram et Oenum fluv. Vide Bavaria, et plura de iis, apud B. Rhenanum. Rer. Germ. l. 1. cum Notis Cl. Ottonis.

BOJI [3] populi Galliae Aquitanicae, quorum tractus Buchs, teste Vineto [orig: Vinet˘] dicitur, apud ostia Garumnae fluv. a Burdigala urbe 16. leuc. in Occidentem. Ibi oppid. praecipuum Buzium. Valesio Populus est exiguus Aquitaviae II. in pago Burdigalensi, cui nulla unquam civitas, sed vici solum ignobiles ac obscuri fuere [orig: fuŕre]. Vulgo nunc Buies dicuntur, et ager Boicus Buchs: Caput Buchium seu Boii vicus ad Leriam duorum Baiona dierum itinere abest. Dominum Boiorum Galli olim Capitalem Boiorum, vulgo le Chastau de Buch; et eius dominium Capitaletum le Captalat vocarunt [orig: vocÔrunt], qui nunc principatus est. Appendix tamen Chronici Guil. Nangiacensis ab A. C. 1340. usque ad A. C. 1368. deducta, Castal de Boeuf semper vocat. Eorum fluv. Leria Laire est, qui in Occanum effluit, et Sigmas Ptolemaeo dicitur. Ab iisdem promontor. inter Sigmanis et Garumnae flumin. ostia, quod Ptolem. Curianum nuncupat, Cap. de Bucb, i. e. Caput Boiorum incolis dici, contendit Scaliger, Vinetus tamen Cordan esse mavult, scopulum in Oceano Mednlico. Vide Vales. Notit. Gall. in vocibus Lapurdum et Meduli. Eorum meminit Paullinus Epist. ad Ausonium;

--- -- --- -- Placeat reticere nitentem
Burdigalam, et piceos malis discribere Boios.

BOJI [4] Italiae populi in Gallia Togata, inter Aemiliam viam, et Padum, apud oram incolentes, quorum regio magna ex parte Romandiola, vulgo Romagna nuncupatur. Meminit horum Silius l. 4. v. 158.

--- - Spissaeque ruunt conferta per arma
Undae Boiorum. --- --- -

Polybius l. 2. *ta\ de\ pe/ran tou= *pa/dou ta\ peri\ to\n *)ape/nninon, prw=toi me\n *)/anakes2, meta de\ tou/tous2 *boioi\ katw/|khsan. Vide Cluver. Ital. Antiq. l. 1. c. 28. Erant, ubi nunc Ducatus Parmensis et Mutinensis et ager Bononiensis. Baudrand.

BOJITAE Persiae Regnum instaurarunt [orig: instaurÔrunt], circa A. C. 932. Postquam enim Caliphae Saracenorum Persiae Regno [orig: Regn˘] diu fuissent potiti, tandem decrescente indies eorum auctoritate, Sultani per provincias passim rebellantes propria sibi regna condere coeperunt: Inter quos praecipui erant filii Boiae, qui genus e priscis Persarum Regibus, ipsoque adeo Dario hystaspis, repetebat. Habebat autem Boias ille tres filios, Alim, Hasen et Achmed, a iuventute militiae innutritos; e quibus Alis, collecta [orig: collectÔ] praedonum manu, cum multa strenue gereret, Martawigo assyriae Imperatori se socium iunxit, et paulo post confirmatis iam vicibus, ab eo deficiens, Persiam, aliasque late provincias occupavit, iisque cum fratribus suis divisis, in Regno novo a Calipha Muktasibilla confirmatus est. Ita Boiitae per universam Persiam terum potiti, veterum Regum prosapiam decusque gentis tot iam saeculis interruptum, mirifice illustrarunt [orig: illustrÔrunt]: Caliphaque Mucius Lilla Alin cognomine Amaduddaulum appellari Regem Regum iussit. Cuius posteri Persiam varia [orig: variÔ] fortuna [orig: fortunÔ], per annos 127. obtinuerunt usque ad A. C. 1055. quo [orig: qu˘] e Turcis Selgucidae Boiitis successerunt, quorum ultim us Rex Melecram fuit. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 418. ad quem commentatus L. Ioach. Fellerus, Boiitas hosce aliter Puianos nominatos esse, adnotat. Vide quoque infra ubi de Persarum Regno.