December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0347a

ARSAMES [2] Artaxerxis fil. qui fratris Ochi insidiis periit. Plut. Item Arsames, vel Arses, Ochi fil. XIII. Persarum Rex, regnavit annos 4. Euseb.

ARSAMES [3] Ciliciae Satrapa, sub Dario ultimo; qui adventante Alexandro [orig: Alexandr˘] igni ferroque [orig: ferr˘que] Ciliciam vastavit, ut hosti solitudinem faceret: quicquid usui esse potuit, corrupit. Curt. l. 3. c. 4. Apparet postea in deditionem Alexandri venisse et praefecturam Cariae accepisse. l. 8. c. 3.

ARSAMETES Asiae fluv. iuxta Parthiam, aut Armeniam. Tacit. Annal. l. 15. c. 15. Cadit in Euphratem fluv.

ARSAMIA urbs Germaniae. Ptol.

ARSAMIAS lacus Armeniae maioris. Vide Arcissa palus et Arsissa.

ARSAMOSATA urbs Armeniae maioris versus Mesopotamiam, 70. mill. pass. ab Euphrate fluv. Arsamote Plinio, l. 6. c. 9. prope montem Mazium. Nunc evanuit. Baudrand. Castellum item Armeniae, Tacit. Annal. l. 15. c. 10.

ARSANES [1] fil. Ochi, pater Codomanni, qui Persarum regno [orig: regn˘] potitus, Darius dici voluit. Hic ab Alexandro victus.

ARSANES [2] vide Arsames.

ARSANIAS Armeniae fluv. quem Tigridi misceri volunt; ac demum, cum lenius fluat, separari et in Euphratem mergi. Intra Zimaram. Eius meminere [orig: meminŕre] Plin. l. 5. c. 24. Plut. in Lucullo. Tacit. Annal. l. 15. c. 15. ubi male vulgo legitur Fluvio Arsameti. Dio, in Fragmentis: *)afh=ken au)to\n prodiamolhsa/menos2 i(/na to\n potamo\n au)tw=| *)arsani/an ceucwsi h. e. Parthus dimisit Paetum, prius cum eo pactus, ut ponte sibi iungeret fluvium Arsaniam. Transit per Arsamiam lacum. Baudrand.

ARSAPH nomen quo [orig: qu˘], teste Plutarcho [orig: Plutarch˘], Osiris vocabatur, levi commutatione ex Ioseph factum, ut placer iis, qui magnum illum Aegypti *suta/rxon et Aedilem, sub nomine Serapidis ac Osiridis, ab Aegyptiis cultum esse contendunt: moti tum Hieroglyphicis, quibus Osiris designabatur, scil. figura [orig: figurÔ] bovis seu vituli, notis Lunae et Solis insigniti, item iuvenis imberbis, cum modio et calatho in capi te: quae in Iosephum, eiusque boves et spicas aetatem et Astrologiae peritiam examussim cadunt, Vir Cl. ad Iustinum l. 36. c. 2. Vide hic [orig: hţc] passim inprimis voce Serapis, ubi Bochartum aliud statuentem videbimus.

ARSARATHA urbs Armeniae maioris, longitud. 79. 30. latitud. 43. 30.

ARSATIANUM Pannoniae urbs. Antonin. Hodie Arsa.

ARSCOTIUM oppid. Brabantiae ad Demeram fluv. sub Hispanis; estque Ducatus gentis de Crouy. 4. leuc. a Machlinia in ortum, et 3. a Lovanio, in Boream.

ARSEN Arcadiae fluv.

ARSENA [1] palus Armeniae maioris, nitrosa, et unius generis pisces habens, per quam Tigris fluit. Strabo.

ARSENA [2] apud Santutum l. 2. part. 4. c. 12. Oportet ad illius (navigii) conservationem inposterum, in locum pertrabis coopertum --- qui locus, ubi dictum conservatur navigium, Arsena vulgariter appellatur. Armamentarium est, vulgo Arsenal. Origo vocis nonnullis Turcica est, seu Arabica, quibus Darcenaa idem sonat, prima [orig: primÔ] litera [orig: literÔ] adempta [orig: ademptÔ]. Sed a)rshna/lhs2, armamentarium, iam Constantino dictum est longe ante captam a Turcis Constantinopolin. Theophilo [orig: Theophil˘] Michaelis fil. imperante, ut ex Inscr. quae a Grutero aliisque refertur, constat. Car. du Fresne ab Ars deducit, quae sequioribus Latinis perinde, ac ingenium, machinam denotavit, unde et Gallorum Artillerie Albertus Aquensis Histor. Hierosolym. l. 2. c. 35. Quidem Longobardus genere, Magister et inventor magnarum artium et operum, apud eundem in voce Ars. Vide quoque in Artificium et Artillator: ubi, quid Artilleriae vocabulo [orig: vocabul˘] olim Franci voluerint intellectum, pluribus exponit, ex Guil. Guiardo A. C. 1304. de praelio ad Montem Puellarum agente, Froissardo Volum. 2. Monstrelleto Volum. 1. c. 29. et Gloss. Meursii in *)artelari/a. Sic ergo Arsena locus fuerit, in quo Artes, i. e. machinae bellicae reponebantur. Vide et Iacobum Borgoing l. de orig. et use vulgarium vocum p. 12. audatum eidem du Fresne.

ARSENARIA mauritaniae Caesareensis colonia. Pomp. Mela, l. 1. c. 6. Aliis Arsenna.

ARSENES Episcopus Schismaticus Meletens. se interfectum ab Athanasio mentitus est, ab eius sociis manu hominis occisi monstrata [orig: monstratÔ]. Postea, e latibulo Thebaidis prodiit, et Synodo, contra eundem Athanas. convocatae subscripsit. A. C. 331. etc. Item Comes, qui Iustiniano uxorique eius persuasit, palaestinae incolas permovisse Samaritanos ad seditionem.

ARSENICUM Graece *)arseniko\n, duplex est, alterum luteum et colore ochrae simile, th=xro/a xrusi/con, unde et Auripigmentum dictum, quod in iisdem fodinis, in quibus sandaracha, reperitur: alterum rubrum, th= xro/a sandari/xizon, aliter Sandyx, item Armenium rubrum, quod in Ponto et Cappadocia invenitur, et cum Armeniaca terraidem est. Quorum prius tantum Veteribus cognitum, inter colores picturae utiles, ex Plinio docet Salmas. ad Solin. p. 1155.

ARSENIUM Germaniae oppidum. Ptol.

ARSENIUS [1] Romanus patricius, Arcadii iuventae admotus, qui cum vocem hanc ab incerto auctore audivisset, Fuge, tace, quiesce, relicta [orig: relictÔ] paterna [orig: paternÔ] hereditate ad coenobium properavit.

ARSENIUS [2] Monachus primo, postea Patriarcha Constantinopolitan. sub Theodoro Lascare Iuniore Synopsin Canonum, ex Concilii et Patribus in Concilio Trullano approbatis, collegit, circa A. C. 1255. in qua, accurata [orig: accuratÔ] methodo [orig: method˘], universam Canonicae disciplinae scientiam, centum supra unum et quadraginta articulis complexus est, tum in fine cuiusque tituli *nomika\ quaedam kefa/laia, Capita Lagum concordantium adiecit. Quam ob causam Nomocanonis quoque titulum, in fine Codicis Graeci MS. in Bibl. Gall. Reg. hoc opus refert. Edidit illud Iustellus fil. in Bibliotheca Iuris Can. vet.


page 347, image: s0347b

tom. 2. sub hoc tit. *)arseni/ou *monaxou= th=s2 e)n tw=| a(gi/w| o)/rei/ *monh=s2 tou= filoqe/ou *su/noyist tw=qei/wn *kans/nwn. *parakeime/nwn e(ka/stw| kefalai/w| kai\ tw=n a(rmozo/ntwn yhfi/wn tw=n qei/en kano/nwn. a)f' w(=n kai\ o( nou=s2 ei)/lhptai; a(\ a)naginw/skwn a)ko/pws2 eu(rh/seis2 ta\ suntei/nonta pro/teron me\n a)po\ tw=n kefalai/wn to\n a(/panta nou=n e)kmanqa/nwn. e)/peita de\ toi=s2 yhfi/ois2 ai)azhtw=n e)n th=| tw=n *kano/nwn biblw|. kai\ platu/teron peri e(ka/stou plnroforou/menos, ei)s2 do/can th=s2 a(gi/as2 kai\ e(moousi/ou *tria/dos, *)amh\n. Arsenii Monachi eius, quod est in Sancto Monte, Monasterii, Divinorum Canonum Synopsis. Appositis unicuique Capiti congruentibus divinorum Canonum numetis, ex quibus mens desumpta est. Quae legendo, nullo [orig: null˘] negotio [orig: negoti˘] invenies ea, quae ad rem pertinent: primum quidem ex Capitibus omnem sensum ediscendo; deinde vero numerorum ope, in Canonum libro investigando, plenius etiant de singulis certior factus, ad gloriam sanctae et consubstantialis Trinitatis, Amen. Vide Gerh. von Mastricht Histor. Iur. Eccles. num. 365.

ARSENOTHELYAS eos antiqui dixere [orig: dixŕre], qui utrumque sexum participatent, quasi Masculo feminas dicas; quo [orig: qu˘] nomine quaedam quoque animalia ab Aristotele nominantur semetipsa ineuntia. Cael. Rhodig. l. 19. c. 12.

ARSES [1] filiorum Ochi natu minimus, in solium Persarum, occiso [orig: occis˘] Patre, a Bagoa Eunucho evectus; sed vix triennium regno [orig: regn˘] potitus, cum liberis ab eodem Bagoa e medio sublatus est. Diodor. Sic. l. 17. f. 564.Idem cum sequente.

ARSES [2] XIII. Persarum Rex, fil. tertius Artaxerxis III. quem Bagoas Eunuchus, cum duobus eius fratribus, sustulerat, ei successit; regnavit 4. vel secundum alios, 2. solum annos. Circa A. M. 3716. Diodor. sic. Iustin. Euseb. in Chron. Idem cum priore. Ei successit Darius III. cognomine Codomannus, quem vide.

ARSESA Armeniae maioris reglo. Ptol.

ARSIA Hetruscorum silva, Romanorum dum Veientibus et Hetruscis pugna [orig: pugnÔ] celebris, ab Arsio Heroe sic dicta. Plut. *ou)=rson a)/lsos2 vocat in Publicola. Dionys. autem Halicar. l. 5. drumo\n *)ora/tou. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 869. Item Italiae fluv. Campaniam praeterfluens, cuius latitudinem ab uno latere disterminat, Varo [orig: Var˘] fluv. alterum occupante. Plin. l. 3. c. 5.

ARSIANA Susianae urbs. Amm. Marcellin.

ARSICA privatus adhuc dictus est Artaxerxes Mnemon.

ARSICODANI Arabiae Felicis populi. Plin. l. 6. c. 28.

ARSICORAS Sardorum Rex, tempore Annibalis.

ARSICUA [1] urbs German. Ptol. Brin hodie, teste Villanovano [orig: Villanovan˘] urbs Moraviae, non Silesiae, ut male Ortelius scribit, eius regio post Olomucium primaria. Aliis est Hradista, oppid. Moraviae ad fluv. Moravum. Baudrand.

ARSICUA [2] alia urbs Germaniae antiquae, in limite Sarmatiae, ad Vistulam fluv. Nunc forsan Warfou in Polonia, Baudrand.

ARSIDAEUS fil. Datamis, qui cum adversus Pisidas cum exercitu a Patre missus esset, cecidit in praelio. Nepos, in Datame c. 6.

ARSIETAE Sarmatiae Europaeaegens. Ptol.

ARSILLUS Franciscus, vide Franciscus.

ARSINARIUM promontor. Libyae interioris. Ptol. Capo Verde Pineto. Promontor. Nigritiae, in Occasum magis porrectum. Ab eo Gorgades seu Hesperides Insul. dicuntur les Istes du cap. Verd. Baudrand.

ARSINOE [1] soror et uxor Ptolemaei Philadelphi, post mortem, nomine Veneris Zephyritidis culta, Templum habuit, quod sub exitum Mariti Dinochares Architectus construxit ita, ut testudo tecti magnete concamerata esset. Qui lapis cum ingenita [orig: ingenitÔ] vi ferrum attrahat, simulacrum Arsinoes ferro [orig: ferr˘] factum, in medio aere suspensum tenuit. Plin. l. 34. c. 14.Ubi inchoatum quidem id Templum, non consummatum refert. Meminit tamen Athenaeus l. 11. vasis cuiusdam, *ruto\n dicti, quod Ctesibius, qui eius auctor fuerat, in Templo Veneris Arsinoes collocaverit, ac eius Numini dedicaverit. Eiusdem porro Arsinoes statuam cubitorum quatuor, ex topazio, (quam gemmam Berenicae primum oblatam fuisse, matri Ptolemaei II. dicunt) memorat Plin. idem. Vide Salmas. ad Solin. passim, p. 240. 638. 819. Idem nomen amicae Apollinis, vide supra Aethusa.

ARSINOE [2] Ptolemaei Lagi filia, Ptolemaeorum, Philadelphi et Cerauni soror, Lysimachi, Macedonum Regis, uxor, mortuo [orig: mortu˘] marito [orig: marit˘], a fratre Cerauno, Macedoniae regnum ambiente, et nuptias eius ideo petente decepta, illum in urbem suam Cassandream ultro invitat, filiosque suos Lysimachum 16. ann. natum, Philippumque triennio [orig: trienni˘] minorem, utrumque forma [orig: formÔ] insignem, coronatos occurrere iubet; quos Ptolemaeus ad occultandam fraudem, cupide, et ultra modum verae affectionis amplexus, osculis diu fatigat. Ubi vero ad portam ventum est, occupari arcem iubet, pueros autem interfici; qui cum ad matrem confugissent, in gremio eius inter ipsa oscula trucidantur. Arsinoe vero spoliata filiis, scissa [orig: scissÔ] veste et crinibus sparsis, cum duobus Servulis ex urbe protracta, Samothraciam in exilium abiit, eo miserior, quod mori cum filiis non potuit. Iustin. l. 17. et 24.

ARSINOE [3] Ptolemaei Auletae filia minor, Cleopatrae soror, dum Caesar in regia Alexandriae obsideretur, vacuam possessionem regni, sperans, ad Achillam se ex regia contulit, unaque cum illo bellum administrare coepit: sed mox controversia [orig: controversiÔ] de principatu inter eos orta [orig: ortÔ], cum uterque utrique insidiarerur, Arsinoe per Ganymedem nutritium suum Achillam interfici curat, atque hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] imperium obtinuit. Lucan. l. 10. v. 519.

--- Nec non subrepta paratis
A famulo Ganymede dolis pervenit ad hostes
Caesaris Arsinoe. --- --- - --- -

Ipsa dein ab Antonio, in gratiam Cleopatrae, interfecta est. Hirt. de Bell. Alex. c. 4. et 33.Appian. de Bell. Alexandr. 1. 5.

ARSINOE [4] uxor Agas, Regis Cyrenensium, quae filiam


page 348, image: s0348a

Berenicen, filio fratris mariti adimere conata, ut illam Demetrio, quem parum pudice amabat; traderet, scelere prodito [orig: prodit˘], pulsa est, Demetrio [orig: Demetri˘] interempto [orig: interempt˘]. Iustin. l. 26. c. ult.

ARSINOE [5] (1) oppid. Cypri insulae in ora occidentali inter Paphum novam et veterem, Alfdime nunc, teste Steph. Lusignano [orig: Lusignan˘]. (2) in ora orientali inter Pedalium promontor. et Salaminam urbem quae nunc, teste eodem [orig: e˘dem] Lusignano [orig: Lusignan˘] Famagosta nominatur, urbs hac [orig: hÔc] tempestate primaria post Nicosiam: (3) ad Callinusam promontor. in ora Boreali versus occidentem. Solis proxima, Lec fare Lusignano, aliis Crisocu, et Italis Alessandretta. Additur et quarta in mediterraneis Arzes incolis, teste eodem [orig: e˘dem] Lusignano [orig: Lusignan˘], veteribus, non memorata. Item urbs Ciliciae maritima, inter Anemurium ad occidentem et Celenderim ad ortum, nunc pagus, vulgo Draganti . Item urbs Aegypti, quae et Cleopatris Ptol. et Strabo. vulgo Sues, et Saracenis Barraarn, teste Pet. Gyllio [orig: Gylli˘], urbs Aegypti in intimo sinus [orig: sinűs] Arabici, a Pelusio 125. mill. pass. in ortum. Eius meminit Val. Flacc. l. 5. v. 422.

--- Arsinoen illi tepidaeque requirunt
Otia laeta Phari, pinguemque sine imbribus annum.

Aliis est Azirut oppidul. distans a Suez 15. mill. pass. in Austrum. Longitud. 63. 20. latitud. 29. 10. Arsinoe item, quae et Teucheira, vulgo Trocharateste Marmolio [orig: Marmoli˘], urbs Cyrenes Episcopalis sub Archiepiscopo Cyrenensi, una ex 5. urbib. Pentapolitanae regionis inter Berenicen ad occalum 47. et Ptolemaidem in ortum 26. mill. pass. Longitud. 48. 40. latitud. 35. 36. Alia item in Aeolia, in Syria, in Cilicia, et alibi ita ut 14. urbes huius nominis extare ex veter. monumentis constet. Vide Plin. l. 5. c. 5. 9. 12. 27. et. l. 6. c. 29. Strabo l. 10. 14. et 17.Ptolem. Steph.

ARSINOE [6] Urbecul. Ciliciae asperae, inter Antiochiam ad Tragum et Seleuciam.

ARSINUM vel ARSINEUM Festo ornamentum capitis muliebris est. In Glossario dia/krima exponitur; quo [orig: qu˘] nomine Graeci proprie vocaut eum capiris ornatum, quo [orig: qu˘] capillus in duas partes aequaliter diseriminatus, duas sertas facit. Discrimen Latini dixere [orig: dixŕre]. Ovid. l. 3. Artis v. 137.

Longa probat facies capitis discrimina puri.

Ubi purum caput sic comptum vocat, ut ab alio mulierum operosiore ornatu distingueret, qui etiam discrimen ac us admittit. Simplicissimus enim ornatus is erat, capillis in duas partes per medium caput taenia [orig: taeniÔ] divisis, qui longas facies maxime decere credebatur. Possumus tamen et discrimina puri capitis de capillo accipete tantum pexo ac dentibus pectinis discriminato, non vero calamistris intorto, aut in cumulum nodato, etc. Tribus enim modis capilli dia/krisis2 fiebat, scil. vitta [orig: vittÔ], pectine et acu: Sed hanc in rem plura dicemus infra, in voce Discrimen.

ARSINUS Martyr sub Decio, apud Alexandriam. Item, fluv. Lapponiae, sub Moscis. Cadit in mare Glaciale, versus mare Album.

ARSISACA Mediae urbs. Ptol.

ARSITES Satrapa, Paphlagonibus Equitibus praefectus. Diodor. Sic. l. 17.

ARSITIS Hyrcaniaeregio. Ptol.

ARSONIUM urbs Germaniae. Ptol.

ARSOPAE gens circa Pontum Euxinum. Orpheus in Argonaut.

ARSYSIA regio Psyrorum et Chii. Steph.

ARSYSSA vel ARSISSA, vel ARSAMIAS, Ptol. in Latinis codicib. melius Areesa, ut Graece scriptum est, Armeniae maioris palus, aliis lacus Giocho ex tabulis recentioribus, aliis Vastan, cum urbe eiusdem nominis, quae in Media censetur, a Tabresio 100. mill. pass. in occidentem. In ea palude gravissima quaeque natant. Plin. Aquas habet falsas, hinc mare Armeniae quibusdam dicitur. Ei adiacet Arthemita, seu Van, cum aliqnot pagis, extenditur ad 60. mill. pass. sed inaequalis est longitud. Sub Turcis, in limite Persiae. Baudrand.

ARTABA frumenti mensura Persica. Apud Vulgatum, Daniel. c. 14. v. 2.Et impendebantur in eos, per dies singulos, similae artabae duodecim. Ab Artabazo Pharacidis fil. Parthorum Duce, vel ab Artabano, Hystaspis filio et Xerxis patruo, dicta. Herodot. l. 1.Ita huius regionis potentia tertiam Asiae partem aequiparat, et eius principatus (quem Satrapiam Persae vocant) omnium principiorum longe est optimus, adeo ut tritaechmae Artabazifilio, qui pro Rege tributum hoc exigebat (legunt alii, quem Rex huic tractui praefecerat) singulis diebus singulae argenti plenae artabae penderentur. Est autem artaba mensura Persica capacior, quam Atticus medimnus, tribus choenicibus Atticis. Vide Macrum utrumque in Hierolex.

ARTABANUS [1] fil. Hystaspis, Darii frater, Xerxem bellum Graecis inferre parantem primo dissuadere conatus est, sed postea, bello [orig: bell˘] infeliciter a Xerxe gesto [orig: gest˘], deficiente Regis maiestate, in spem regni adductus, adiuvante Mithridate Eunucho [orig: Eunuch˘], Xerxen obtruncat, ac Darium maiorem natu filium, apud Artaxerxem minorem natu, parricidii accusat, hortaturque, ut parentem ulciscatur, et poenas de fratre sumat, et regnum occupet. Itaque Darius innocens, et non auditus trucidatur, atque Artabanus, in societatem regni assumitur ab Artaxerxe, per 7. menses. Inde quum Artabanus etiam Artaxerxi insidias strueret, trucidatur. Diodor. Sic. l. 11.Iustin. autem l. 3. c. 1.s. haec paulo aliter narrat; nempe Artabanum, cum certamina Principum de regno metueret, assumpsisse in societatem consilii Bacabalum, praesente statu contentus, rem prodidit Artaxerxi, ut pater eius occisus esset, ut frater falsa [orig: falsÔ] parricidii suspicione oppreslus, ut denique ipsi pararentur insidiae; quibus cognitis, Artaxerxem, veritum numerum filiorum Artabani, in posterum diem paratum esse exercitum armatum iussisse, se reccgniturum et numerum militum, et in armis industmam singulorum.


image: s0348b

Itaque cum inter ceteros ipse Artabanus armatus assisteret, Regem simulasse [orig: simulÔsse] se breviorem loricam habere, iussisseque Artabanum secum commutare, quem exuentem se, ac nudatum, gladio [orig: gladi˘] traiecisse: tum et filios eius corripi iussisse. Ab Aristotele l. 5. Polit. c. 10.dicitur *)artapa/nhs2. A Cresia, Artapanus. Item Artabanus, Parthorum Rex, ex Arsacidarum genere, inimicus Tiberii Caelaris, Armeniam invasit; quem Artaxerxes Persa eius miles interfecit, regnuwque Persis restituit an. ab ultimo Dario 538. Regesque deinceps Persarum, non Parthorum dicti sunt. Vide infra.

ARTABANUS [2] I. post nepotem Phraaten II. Rex Parthorum. In bello contra Thogarienses vulneratus, obiit. Iustin. l. 42. c. 2. successore Mithridate II. seu Magno [orig: Magn˘], quem vide.

ARTABANUS [3] II. Medorum primo, vel Dacorum, Tacit. dein Parthorum Rex, Vonone, a quo bis victus, tandem superato [orig: superat˘], thronum occupavit, plurimis Arsacidarum, e quibus ipsemet oriundus erat, interfectis. Spreta [orig: SpretÔ] Tiberii senectute Armeniam repuit, Arsace vel Orode filio [orig: fili˘] suo [orig: su˘] Rege illi imposito [orig: imposit˘], petiitque a Romanis thesauros a Vonone in Cilicia et Syria relictos. Sed a Vitellio victus, Armenia [orig: ArmeniÔ] cessit, aemulis Regni se oppositurus. Tandem regno [orig: regn˘] tantum non pulsus, et a subditis paulo post restitutus, obiit A. C. 48. Ioseph. Iud. Ant. l. 18. c. 4. 6.et seqq. Tacit. Annal. l. 6. c. 31. et 36.In eius locum Tiberii missu suffectus est Phraates IV. dein Tiridates: quo [orig: qu˘] pulso [orig: puls˘] Gotarzes frater successit.

ARTABANUS [4] III. Vologesis I. fil. Pseudo Neroni contra Vespasianum favit. Genebrard. Chron. Eum excepit Pacorus II.

ARTABANUS [5] IV. et ultimus Parthorum Rex post fratrem Vologesem III. perpetuo [orig: perpetu˘] cum Romanis, inprimis cum Ant. Caracalla, bello [orig: bell˘] implicitus, qui filiae Artabani nuptias se ambire simulans, vitae eius insidias struxit. Ab Artaxerxe postea, qui gregarius primum miles erat, tribus praeliis victus, vitae, regno, et Arsacidarum stirpi finem fecit, sicque Parthorum regnum, quod ab Arsace, A. M. 3808. initium sumpserat, ad Persas translatum est, A. C. 230. Dion. l. 77. et 78. Herodian. l. 3. c. 9. l. 4. c. 11. l. 6. c. 2. Agathias l. 2.

ARTABASSES apud Flav. Vopisc. in Probo, c. 4.Creditis etiam auxiliaribus Gallis, cum ea Persarum manu, quam nobis Artabasses Syrus mancipavit. Ubi Palatin. habet. Artabassis Syrius; Graec. *)artaba/sshs2 est, sic enim scribebant. Ita Lyristis apud Sidonium Apollin.

Alcaeo [orig: Alcae˘] melior lyristis ipso.

h. e. luristh\s2, perperam vulgo lyristes. Et in Epigramm. vet.

Hunc ludum inventor nimium Palamedis amavit,

pro *palamh/shs2. Salmas. ad d. l.

ARTABASTES Armenorum Rex, cuius ad Saporem Epistola, in Fragmentis Vitae Valerianorum, quam in antiquo exemplari Palatino scriptam, Notis suis ad Trebell. Poll. in Valeriano Patre et Filio, c. 1.inseruit Salmas. ita habet: In partem gloriae venio: sed vereor, ne non tam viceris, quam bella severis. Valerianum et filius repetet, et nepos, et Duces Romani, et omnis Gallia, et omnis Africa, et omnis Hispania, et omnis Italia, et omnes gentes, quae sunt in Illyrico, atque in Oriente, et in Ponto, quae cum Romanis consentiunt, aut Romanorum sunt. Unum ergo senem cepisti, et omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti: fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus.

ARTABATITAE Aethiopes quadrupedum ferarum modo [orig: mod˘] vagi. Plin. l. 6. c. 30.

ARTABAZANES fil. Darii I. maior natu, a Regno exclusus, quod patre adhuc privato [orig: privat˘], Xerxes vero, illo [orig: ill˘] iam Rege, ex Atossa Cyri fil. natus esset. Herodot. Musa [orig: MusÔ] 7.

ARTABAZUS [1] fil. Pharnacis, unus ex Ducibus Xerxis, qui re a Mardonio infeliciter adversus Graecos gesta [orig: gestÔ], cum paucis suorum aufugit. Herodot. l. 9.Alii Artabazen vocant.

ARTABAZUS [2] Artaxerxis Praetor, adversus Datamen, irrupit in Cappadociam; et quam vis socet Datamis Methrobarzanes ad eum cum omni Equitatu transfugerit, victus tamen est. Diodor. Sic l. 15. f. 505.

ARTABAZUS [3] Darii III. seu ultimi, amicus singularis. Qu. Curt. l. 5. c. 9.Se cum 9. filiis comitantibus Alexandro dedit, post interitum Darii. Idem l. 6. c. 5.Vide diodor. Sic. l. 16.

ARTABIS fluv. Graece *)/artabis2, apud Marcianum Heracleotam in Periplo Gedrosiae, perperam pro Arbis, quod vide.

ARTABRI Lusitaniae populi qui et Artabritae, ab Artabro Hispan. in Gallaecia vicino promontorio, quod Nerium Strab. ac Ptol. hodie capo de finis Terre, Capo di Mongia Potro Medinae dicitur. Cap de Finisterre seu Fineterre, Gall. Artabrorum autem portus fuit, ubi nunc Muros, oppid. Gallaeciae, ad ostium Tamarae fluv. Sanson. Sil. Ital. l. 3. v. 362.

Iamque Ebusus Phoenissa movet, movet Artabrus arma.

ARTACA seu ARTACE, Cyzici insul. mons arboribus plenus, ante quem iacet parva insul. eiusdem nominis, Strabo. l. 12. Item Milesiorum colonia in Asia, quam Steph. Phrygiae civitatem facit: Plin. l. 5. c. 32.portum, Ptol. villam vocat. Item castellum Bithyniae. Ptol.

ARTACAENA vetustius exemplar habet Artacana, apud Curtium l. 6. c. 6.Asiae urbs circa Ariae regionem. Artacoana est apud Arrian. l. 3.Chortacana apud Diodor. Sic. l. 17.parte posteriore. Hanc quoque Plin. 1. 6. c. 23.agnoscit. An Articaudna Ptolemaei? Nic. Lloydius.

ARTACAEAS Dux in exercitu Xerxis. Herdoto. l. 7.Hic totius exercitus [orig: exercitűs], uno [orig: un˘] Rege excepto [orig: except˘], procerissimus fuit; quippe qui ad staturam 5. cubitorum (quatuor tantum digitorum deerat altitudo) pervenit.