December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 344, image: s0344a

AROTERES populi gemini; Aethiopes ad sinum Adulicum, et Scythae in Thraciae Mysiaeque confinio circa Dionysiopolim.

AROTRA Apud Syracusanos dicuntur liberi quidem, sed qui ob unum inopiae nomen serviant. Cael. Rhodig. l. 25. c. 18.

AROTREBAE populi, qui prius Artabri dicti sunt, Strab. de quibus vide eundem Ibidem, ubi de Arotrebarum promontor p. 276. et seqq. nec non in voce Artabri.

AROTUS et MAROTUS, duo angeli, ut fabulatur Mahumetes Impostor, a Deo missi, ut homines docerent, ne occiderent, nec falso iudicarent, nec vinum biberent. Quos quaedam mulier formosissima in cenam invitavit, eosque, ut vinum biberent, sollicitavit. Hi igitur vino [orig: vin˘] cum incaluissent, eam ad amorem concitarunt [orig: concitÔrunt]; quibus illa tandem quidem assensit, ea [orig: ] tamen lege et conditione, ut verba, quibus in caelum facilis esset ascensus, quem admodum illi dictitabant, aperirent. Quae cum voti facta compos fuisset, pollicitis minime stetit: statimque in caelum rapta, ibi cum rem omnem, ut fuerat gesta, Deo narrasset [orig: narrÔsset], in stellam matutinam, quam Luciferum vulgo, seu Auroram vocant, mutata fuit; et angelus uterque a Deo gravissime punitus est; Unde Deus hominibus, ne, ut iam illis 2. angelis acciderat, in posterum delinquerent, vini usum prohibuit. Haec auctor Alcorani.

AROVIUM oppid. elegans et liberum, in ditione Bernensi; in Pago Ubigeno, qui hodie Argovia dicitur: ad sinistram Arolae ripam, infra Arolaeburgum 1. milliar. German. non usque adeo antiquum: in loco, ubi arx antiqua Rora, Comitatus caput, quo [orig: qu˘] ab Habsburgensibus et Altenburgensibus Comitibus vi occupato [orig: occupat˘], Arovium ab his conditum creditur: quibus etiam fidam fortemque operam plurimis occasionibus, inprimis in praelio Sempacensi, praestitit. Occupatum A. C. 1415. a Bernensibus cum tota Argovia, iussu Sigismundi Imperat. ab hoc illis oppignorata [orig: oppignoratÔ]. Peculiarem habet Senatum, qui in Curia, in quam praedicta arx conversa est, convenit. Post Disputationem Bernae habitam, A. C. 1528. Missa [orig: MissÔ] imaginibusque abrogatis, Reformatam religionem amplexum est, cui in hunc usque diem constanter adhaeret. Stumpf. Helvet. Hist. l. 7 Hic [orig: Hţc] Euangelicorum Cantonum consultationes, vulgo Conferentiae dictae, haberi solent, quemadmodum reliqui Lucernae conveniunt: cum iis separatim de rebus suis deliberandi necessitas imminet.

AROYUS fluv. Americae meridional. Oritur ex lacu Cassipa, et in fluv. Orenoque cadit in nova Andaluzia.

ARPANDES Aegypti pro Cambyse praefectus, a Dario interfectus. Herodot. l. 3.

ARPANI in fecunda [correction of the transcriber; in the print secunda] Italiae regione populi. Plin. l. 3. c. 11.

ARPESSUS Thraciae fluv. in Hebrum cadens. Appian.

ARPHAXAD fil. Sem. Gen. c. 10. v. 21. i. e. sanans, vel laxans, natus A. M. 1659. a quo Chaldaei, ut quidam volunt; contra quos est Bochart. Geogr. Sacr. l. 2. c. 4. Arphaxad, inquit. Assyriae parti Arphaxitidi, quae Ptolemaeo Arrapachitis, videtur indidisse nomen. Nam quod Iosephus et alii volunt, Chaldaeos olim ab eo dictos Arphaxadaeos, merum somnium est. In Scriptura Chaldaei perpetuo vocantur Chasdim, a patre suo Chesed, vel Chased filio Nachor fratris Abrabae, Gen. c. 22. v. 22. Unde Hieronymus Traditionibus in Genesin, Chased quoque Qartus est, a quo Chasdim, i. e. Chaldaei postea vocati sunt.

ARPI urbs Apuliae, quae Servio in l. 7. Aen. primo Argos Hippium, post Argyripa, deinde Arpi dicta; a Diomede condita, cum post captam Troiam, uxoris conspiratione, regno [orig: regn˘] pulsus esset. Quondam inter Italicarum maximas, in planitie sita est, non procul ab Ionio mari: eius navale Salapia fuit, Strab l. 6. In nummis legitur *a*p*p*a*n*q*n, apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XV. ubi de Magna Graecia. Martial. l. 4. Epigr. 55. v. 3.

Arpis cedere non sinis disertis.

Horatium innuit, qui Lucanus an Appulus anceps, ut ipse de se loquitur. l. 2. Sermon. Sat. 1. v. 34. Vide quoque Argos Hippium, it. Argyripa et Salapia.

ARPIAGES Ovid. in Ibin, v. 545.

Ut puer Arpiagae, referas exempla Thyestae,
Inque tui caesus viscera patris eas.

Lege Harpagides, i. e. Harpagi filius, quem Astyages Medorum Rex patri epulandum apposuit, quod itidem Tyestae acciderat.

ARPIANUS vide supra in Arabianus, et Arrianus, apud Salmas. ad Solin. p. 159.

ARPINA civitas Eliis. Steph. ab Arpina Asopi filia, quae ex Marte Oenomaum peperit.

ARPINIUS praenomine Caius, Eques Romanus, familiaris Q. Titurik ad Ambiorigem et Cativulcum colloquendi causa [orig: causÔ] cum Q. Iunio ex Hispania oriundo missus. Vulgo [orig: Vulg˘] legebatur C. Carpineius, Caesar. l. 5. Bell. Gall. c. 27. Vitiose c. 36. videtur appellari Cn. Pompeius.

ARPINUM Volscorum oppid. hodie Abruzzo, aliis Arpino, M. Tullii, et C. Marii patria, qui inde Arpinates dicuntur, Iuvenal. Sat. 8. v. 237. de Cicerone:

Hic novus Arpinds, ignobilis, et modo Rome
Municipalis eques, galeatum ponit ubique
Praesidium attonitis. --- ---

Et paulo post, v. 245. de C. Mario:

Arpinas alius Volscorum in monte solebat
Poscere mercedes, alieno [orig: alien˘] lassus aratro [orig: aratr˘].

Hinc Arpinae charae, pro Ciceronis libris, Martial. l. 10. Epigr. 19. v. 16.

Hoc, quod saecula, posterique possint,
Arpinis quoque comparare chartis.

Videtor Cluverius Ital. Ant. l. 4. p. 1045. Hodie castrum est provinc.


image: s0344b

Terrae Laboris, in Regno Neapolitano in confinio ditionis Pontific. Paucis constat incolis.

ARPONIUM Italiae oppid. in Magna Graecia. Diodor. Sic.

ARPUS Princeps Chattorum, cuius coniugem filiamque C. Silius superioris exercitus Germanici legatus captivas abduxit, cum a Germanico, ad castellum Lupiae flumini adpositum, obsidione liberandum cum sex legionibus missus esset. Tacit. Annal. l. 2. c. 7.

ARQUA Castrum Italiae, in dominio Veneto, et territorio Patavino, celebre longa [orig: longÔ] habitatione et sepultura [orig: sepulturÔ] Petrarchae, 9. mill. pass. a Patavio in merldiem, 4. ab Ateste in Boream.

AROUAE vicus Galliae, iuxta Mosam fluv. in Barensi Ducatu, prope Valculerias, patria Ioannae Puellae Aurelianensis, notissimae sub Carolo VII.

ARQUATA oppid. Italiae, in Marchia Anconitana ad radices Apennini iuxta Truentum fluv. et versus limites Aprutii.

ARQUERIA seu ARCHERIA, apud recentioris aevi Scriptores, fenestricula oblongior et strictior, in urbium et castrorum muris, per quam sagittarii, vel balistarii sagittas suas aut tela in obsidentes emittebant. *tocikh\ Harmenopulo l. 2. tit. 4. ž. 47. 48. 49. 87. *tocikh\ quri\s2, apud Hieronym. ex Symmacho Comm. in Ezech. 40. ita enim hunc locum capiendum censet Fullerus Miscellan. sacr. l. 6. c. 13. apud Car. du Fresne Glossar. Wilhelmus Brito Philippidos l. 1.

--- --- - --- --- - Muros
Subtus fulciri facit, aptarique fenestras
Strictas et longas, ut strenuus arte latenti
Immittat leti praenuntia tela satelles.

ARQUITENENS Apollinis epitheton, apud Arnob. adv. Gent. l. 4. Ex Latons et eodem (Iove) arquitenens Delius, et Silvarum agitatrix Diana. Imo Arquitenentes Diane et Apollo, eidem l. 1.

ARRA Arabiae Felicis oppid. et vicus Ptol. et Chalcitidis locus, Antonin. et civitas Illyriae. Steph.

ARRABO vel ARRABONA, Narabo Ptolemeo, vulgo Rab, urbs Episcopalis et fluv. qui Danubio prope urbem miscetur, inter Viennam et Albam Regalem 16. leuc. plus minus. Scribitut et Arabo. longitud. 30.40. latitud. 47. 57.

ARRACHAMUM Urbs Asiae, in India ulteriore prope sinum Gangeticum. Primaria est regni cognominis ad fluv. Martaban.

ARRAE [1] Proxeneticae, dicebantur, quae a proxenetis dabantur Sponsae deferendae, et quas Proxenetae ipsi Sponsarum nomine accipiebant. Proxenetae autem sunt pater, mater, tutor, aut alii amici, qui in re hac fidem suam interponebant. Connanus l. 8. c. 2. num. 1. apud Ioh. Calvin. Lexic. Iuridic.

ARRAE [2] Regiae, apud Iul. Capitolin. in Maximino Iun. c. 1. Desponsata illi erat Iunia Fadilla --- quam postea accepit Toxotius --- cuius etiam Poemata exstant. Manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales erant, ut Iunius Cordus loquitur --- monolinum de albis novem, reticulum de prasinis undecim, dextrocherium cum costula de byacinthis quatuor, praeter vestes auratas et opes regias, coeteraque insignia sponsaliorum. Fuere [orig: Fuŕre] Sponsalitiae arrae, de quibus titulus est in Codice Iustinianeo; de quibus etiam in Novellis multa, neque est ullius rei, quam huiusmodi arrhabonum, crebrior, apud Graecos Latinosque mentio. Sponsalia dixerat Theodosius, ex cuius Codice legem illam sumpsit Iustinianus. Fere autem dabatur eorum aliquid, quae ad mundum, aut potius ad ornatum femineum pertinent, quam ob causam Hesychius ka/qorma, e)/norma, et periqe/mata, quae sunt diversa monilium nomina, appellat a)r)rabwniaka\, quae arrarum loco [orig: loc˘], praesertim sponsalitiarum, dari solerent. Idem alibi, mnh=stron, o( tou= ga/mou a)r)rabw/n. Inde subarrare, verbum in Canonibus frequens, quo [orig: qu˘] intelligi genus quoddam coemptionis seu donationis matrimonii causa [orig: causÔ] inductum, asserentem Virum doctum, carpit Salmas. docens, subarrare nihil aliud esse, quam Arras sponsalitias dare: quas arras quia Sponsus Sponsae dabat, Sponsus subarrare Sponsam dicebatur. Iulianus Pontifex in sec. Decreti parte, Si quis desponsaverit uxorem vel subarraverit. Innocentius III. c. 14. de desponsat. impub. quidam filiam suam circiter XII. annos habentem cuidam nobili desponsavit, qui subarravit eandem, consensu mutuo [orig: mutu˘] accedente. Recentiores Graeci a)r)rabwni/zesqai id dixerunt; et quia arrae eiusmodi in monilibus, ut dictum, plerumque consistebant; o(rma/zein et o(rma/zesqai, quae vox in Iure Orientali pro desponsare ponitur, ei)/ tis2 o(rma/sh| gunai=ka, si quis subarraverit mulierem, etc. Salmas. ad Capitolin. loc. cit. Vide infra Sponsalitae Arrae.

ARRAEI Thraciae populi Istrum versus. Plin. l. 4. c. 11.

ARRAGONIA vide Aragonia.

ARRAGOVIA tractus terrae, in agro Basileensi, ad fluv. Aergitiam; ut Ioh. Stumpfius, ex monasterii Sangallensis diplomate quodam colligit.

ARREBACI Hispaniae populi. Plin. l. 3. c. 3.

ARREMARI Monasterium vulgo Monstier Rameq, in Tricassium finibus ab Adremaro vel Arremaro, fundatore, dictum. Leo IV. Pontifex Ep. ad Prudentium. S. Victoris corpus hic [orig: hţc] quiescere, refert. Bernardus Ep. 297. ad Guidonem Abbatem Airemarensem.

ARREOMITHRES Persa, 2000. Equitibus in praelio ad Granicum praefectus.

ARREPTI in Concilio Arausican. I. can. 16. et Arelatensi II. can. 41. Qui palam aliquando arrepti sunt --- non assumendi ad ullum ordinem Clericatus: idem qui Arreptitii, Italic. Arretizii, Graece *katexo/menoi, u(po\ dai/monos2, Item *daimonio/lhptoi. Car. du Fresne Glossar.

ARRETINUS Clemens, domui Vespasiani per affinitatem innexus, in locum Arrii Varii pulsi, a Muciano, praetorianis


image: s0345a

cohortibus praepositus. Tacit. Hist. l. 4. c. 68. Fulv. Ursin. scribit Arricinus, ex antiqua Inscriptione, apud Aegium Spoletinum sibi visa [orig: visÔ], sicque Suetonium Domitian c. 11. emendat.

ARRHABAEUS Gentis cuiusdam vicinae et conterminae Macedonibus Rex, qui cum fratre Sirrba in magnas difficultates et angustias Archelaum conivecerunt. Aristot. l. 5. Polit. c. 10.

ARRHABON Iberiae fluv. Steph.

ARRHADE Arabiae desertae urbs. Ptol.

ARRHAPA Assyriae oppidum. Ptol.

ARRHAPACHITIS Assyriae regio. Ptol.

ARRHATA lacus Africae apud Rhizophagos, Aelian. qui nunc lacus Monachorum, teste Livio [orig: Livi˘] Sanulo [orig: Sanul˘], nominatur. Prope Estamenam est, aut Astaboram fluv. cuius accolas pepulit skorpi/wn plh=sqos2 a)/maxon, scorpionum multitudo inexpugnabilis, apud Aelian. Histor. l. 17. c. 40. ubi tamen *)/ar)ratan perperam, pro *)akra/batan, vocari, iudicat Bochartus, par. 2. Hieroz. l. 4. c. 29. Acrabatan enim a scorpionibus dictum ait: quia [gap: Hebrew word(s)] acrab pro scorpione, non solum Hebraeis et Syris, sed et Chaldaeis, Arabibus ac Aethiopibus usurpatur. Vide supra.

ARRHEPHORIA nomen festi apud Athenienses. Etymologic. M. a. Hesych. Suid. *)ar)rhfori/a, e(orth\ e)piteloume/nh th=| *)aqhna=| e)n *skir\roforiw=ni mhni\ le/geeai de\ dia\ tou= *a. para\ to\ a)/r)rhta kai\ musth/ria fe/rein h)\ ta\n dia\ tou= *e. para\ th\n *(/ersin, th\n *ke/kropos2 qugate/ra, *(ersifori/a. *tau/th ga\r h)=gon th\n e(orth/n. Arrhephoria festum quod celebratur Minervae mense Scirrhophorone. Profertur autem vel per A. (quasi *ar)rhtofori/a ) a secretorum et mysteriorum gestatione; vel per E. Hersephoria, ab Hersefilia Cecropis, quod illi festum agerent. Ordinabantur autem IV. *)ar)rhfo/roi virgines ex nobilitate, Harpocrationi in *)ar)rhf. In Etymologico vero non virgines, sed pueri, ab anno aetatis septimo ad undecimum, Sacrorum fuere [orig: fuŕre] administri. Festum Erichthonium spectabar, cuius fabulam narrat Apollodorus l. 3. et Ovid. Met. l. 2. v. 554. Nempe Erichthonium, prolem sine matre creatam. Pallas vimineae cistae inclusum Aglauro, Hersi et Pandroso, filiabus Cecropis, servandam dederat, ea [orig: ] lege ne cistam secreta sua continentem introspiecerent. Sed Aglauros et Herse eam resignant, Infantemque vident exporrectumque draconem. Pandrosus sola fidem in deposito servavit,Pausan. l. 1. Hincigitur serpens et cistula in his Sacris, sed et in Bacchicis, Catullo [orig: Catull˘] teste in Epithal. Thetidis. Meminit numismatum Cretensium, in quibus serpens cistulam vimineam semi apertam, ingreditur: et nummi Macedonici, in honorem Alexandri cusi, in quo serpens est exporrectus in cista simili, Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. IX. Vide quo que iubi de Erichthonio et Panathenaeis: item voce Hersephoria.

ARRIA [1] Matrona Romana, vel Patavina, generis nobilitate, et pudicitia [orig: pudicitiÔ] insignis, uxor Paeti, quae, damnato [orig: damnat˘] viro [orig: vir˘], quod particeps fuisset Scribonianae coniurationis sub Claudio, prior se gladio [orig: gladi˘] confodit, eundemque denique extrahens, viro tradidit, suo [orig: su˘] eum exemplo [orig: exempl˘] exhortans, ut fortiter moreretur. Martial. l. 1. Epigr. 14.

Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
Quem de vulneribus traxerat ipsa suis:
Si qua fides, vulnus quod feci, non dolet, inquit,
Sed quod tu facies, hoc mihi, Paete, dolet.

Vide Tacit. Annal. l. 16. c. 34. Dionem l. 60. Plin. l. 3. ep. 16.

ARRIA [2] Fadilla, mater Antonini Pii Imperatoris ex Aurelio Fulvio Consule suffecto, filia Arrii Antonini bis Consulis. Iul. Capitolin. in Vita Antonini Pii. c. 1.

ARRIA [3] Galla, formosa sed impudica, Domitii Silii matrimonio a C. Pisone abducta. Tacit. l. 15. Annal. c. 59.

ARRIACA vulgo GUADALAJARA, ad fluv. Tagonium; Olim caput Algarriae tractus.

ARRIANI Haeretici, ab Atrio sic dicti, quem vide; negarunt [orig: negÔrunt] tres personas SS. Trinitatis esse eiusdem essentiae. Verbum dixerunt esse creaturam, carnemque solam, sine anima, assumpsisse, etc. Niceno [orig: Nicen˘] Concilio [orig: Concili˘] A. C. 325. condemnati, non destiterunt deliria sua docere, et Plurimos in sententiam suam partesque pertrahere. Constantini Magni filios hyperaspistea. Gothos et Longobardos, cum ingenti Episcoporum numero, sectatores nacti, Athanasium in Oriente, Hilartum in Occidente persecuti sunt, et non uno in loco conciliabula habucrunt. Antiochiae inprimis, praesente Constantino [orig: Constantin˘] Imperatore ubi nova [orig: novÔ] fidei formula [orig: formulÔ] composita [orig: compositÔ], acta Nicena abrogata, Athanasius depositus, substituto [orig: substitut˘] haeretico [orig: haeretic˘] Georgio [orig: Georgi˘] Cappadoce, homine truci, et qui crudelius, quam ulla fera bestia in ovile Domini grassabatur, Sozom. l. 3. c. 6. quem tamen hodie a Christianorum quibusdam, ut Sanctum, coli cernimus. Dein cum Constante urgente, Synodo [orig: Synod˘] Sardicensi, Nicena acta confirmata, Ariani damnati essent, hi Antisynodum Philippopoli coegerunt, Theodort l. 2. c. 8. et paulo post occiso [orig: occis˘] Constante, Athanasius iterum pulsus. Mediolani porro Synodus acta, ad promovendum Arii dogma et Athanasii damnationem, sed neutrum successit. Hilarus tamen et Liberius in exilium missi. Ut plura alia omittam, tam miseta tum fuit Ecclesiae facies, ut Hieronymus dixerit. Ingemuit Orbis totus, et se Arianum miratus est. Constantius, huius impietatis clypeus, imperio [orig: imperi˘] tandem exutus, cum ipse Christum honore exuisset. l. 2. c. 32. Dicti etiam Exoucontil sunt, quia Christum dicebant factum e)c ou)k o)/ntwn. In Doxologio suo gloriam dabant non Patri, et Filio, et Spiritui S. sed Patri per kFilium in Spiritu S. Orthodoxos etiam rebaptizabant, hominis superiote parte usque ad umbilicum tantum aqua [orig: aquÔ] tincta [orig: tinctÔ], etc. Ipsimet inter se divisi. tandem veritate praevalente, undique exagitati sunt, Legibus inprlmis Theodosii: Sed utinam non hodieque blasphemiae huius reliquiae superessen! Vide Epiph. haer. 68. et 69. Augustin. haer. 49 Athanas. et Nazianz. contra Arrianos. Hilarium de Trinitate. Hieron. contra Luciferianos, Sozom. Theodoret. Euseb. Rufinum, Socratem, etc.

ARRIANUS [1] Consul cum Papo, memoratus Iulio Capitolino, in Gordiano tertio, c. 29. Quo [orig: Qu˘] mortuo [orig: mortu˘] Arriano [orig: Arrian˘] et Papo [orig: Pap˘] Consulib. in eius


page 345, image: s0345b

locum Praefectus Praetorii factus est Philippus Arabs. Sic enim in Lapidib. et veterib. Fastis hic Consul appellatur; cum vulgo scribatur, Apriano, Salmas. ad loc. Sic Arrianus Historicus, apud eiusdem Historiae Aug. Scriptores, modo Arpianus, modo Arabianus, corrupte legitur.

ARRIANUS [2] Nicomediensis, Philosophus. Incubuit literis in patria, ibique Cereris et Proserpinae Sacerdoc evasit: Ut Photius confirmat ex Bithynicis eius, in quibus patriae Historiam a fabuloso tempore orsus, usque ad Nicomedem, qui Pop Populum Romanum heredem instituit, exsequutus est. Xenophon iun. dictus, Suib. Epicteti discipulus fuit; Scripsit de Epicteti disserationibus, qui exstant, libros 4. Nam plures scripsisse, ex Gellio constat, qui l. 19. c. 1. quintum laudat. Scripsit et alia, praecipue quae ad Historiam pertinent, inter quae Historiam Alexandri M. descriptionem seu periplum duplicem, Ponti Euxini, et terrarum vicinarum, ut et Maris rubri, a Ramusio et Stuckio illustratum, Oceani item Indici, etc. Iistoriam Alanorum, Photius. 17. libros Urbium, Steph. de quibus vide Suid. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 11. La Mothe le Vayer, in iudicio de Historicis. Eius est, *sxolastiko/n se dei= geni/sqai, tou=to to\ cw=on, ou(= pa/ntes2 katagelw=sin. Emicuti Romae sub Adriano, et M. Anotonino Principibus, a quibus ob literas praefectura [orig: praefecturÔ] Cappadociae et honoribus Consularibus ornatus est. Verum de eo nos alibi, Deo volente, plura. Nic. Lloydius.

ARRIANUS [3] Poeta, cuius carminibus Tiberium Caesarem delectatum fuisse, scribit Suetonius, in Tib. c. 69. Eius autem opera Suidas commemorat, scil. metraphasin Georgicorum Virgilil, et Alexandriada, poema scil. de rebus gestis Alex. Magni, libris 22.

ARRIBANTIUM Dardaniae urbs in Mysia superiore Ptol. Wiczitterne Lazio, aliis Novibazar.

ARRICINUS vide Arretinus.

ARRIVATEVUS Ludovicus, vide Ludovicus.

ARRIUS [1] Ciceronis familiaris, cuius epulum latissimum commemorat in Vatinium Horat. l. 2. Sermonum. Sat. 3. v. 86.

--- Atque epulum Arbitrio Arri [orig: Arrţ].

ARRIUS [2] Philosophus Alexandrinus, qui Augosto Alexandriam venienti, post victoriam Actiacam, se obtulit, tantoque in honore fuit apud eum, ut Augustus ipse palam sit faslus. Alexandrinos tribus de causis a se conservatos esse, ob Alexandri memoriam, ob urbis pulchritudinem et propter Arrium Philosophum. Plut.

ARRIUS [3] Presbytet Alexandrinus, haeresiarcha, Arrianae sectae auctor, uti sctibit Ruffin. l. 10. Hanc sub Petro et Achilla fovit, sub Alexandro vero exclusit, cui forte hic nimis curlosa [orig: curlosÔ] de S. Trinitate dissertatione, occasionem aliquam praebuetat. Haereseos manifestus excommunicatur, sed Episcoporum non paucos variis artificii in partes suas pertraxit, inter quos Eusebius, Episcopus Nicomediae, in gratia [orig: gratiÔ] Constantini M. validus. Qui Arium frustra literis primo, dein per Episcopum Osium, monitum tandem A. C. 325. Concilio [orig: Concili˘] Niceno [orig: Nicen˘] cuius Imperator ipse Praeses fuit, damnavit, eius deliriis reiectis, ipso [orig: ips˘] cum asseclis in exilium deportato [orig: deportat˘], scriptisque combustis. Mox vero a Presbytero Ariano persuasus, Arium revocavit, confessione eius, quam subdole concinnaverat, admissa [orig: admissÔ]. Hic vero. pulso [orig: puls˘] Athanasio [orig: Athanasi˘], cum iam recipiendus esset in Ecclesiam Constantinop. obiit eo [orig: ] mortis genere, de quo paulo post. Contra huc Augustinus et alii sripserunt. Hic, dum suam haeresin, qua [orig: quÔ] filium ab aererna Patris substantia [orig: substantiÔ] conabatur abducere, passim disseminasset [orig: disseminÔsset], acriusque serperet. et enudo vires acquireret ipsa contagio, suae tandem impietatis poenas luit. Etenim dum Constantmopoli secessum peteret, ventris exonerandi causa [orig: causÔ], fluentibus foras intestinis, miseram evomuit animam, eius postea iudicium experturus, de quo perperam senserat. A. C. 336. Vide Suidam, in *)areianoi/. Et Ecclesiasticae Historiae scriptores, Epiphan. haer. 68. et 69. Athanas. Athanas. Orat. 1. ad Serap. Socr. l. 1. Sozom. l. 1. et 2. Thodoret. l. 1. Ruffin. l. 1. etc. Vide Arriani, etiam. Aliis Arius dicitur, *)/areios2, autem Graece sonat Martialis.

ARRIUS [4] Antoninus, bis Consul: avus maternus Antonini Pii Imperat. apud Iul. Capitolin. in Imp. huius Vita c. 1. inter suffectos Consules nominatur Cassiodoro, in ultimo Domitiani anno. De eo sic Victor, in Epitome c. 24. Nerva, cum in Curiam a Senatu gratanter exceptus esset, solus ex omnibus Arrius Antoninus, vir acer eique amicissimus, conditionem imper antium prudenter exprimens, amplexil, eum, gratulari se ait Senatui et populo provinciisque: ipsi autem nequaquam: cui satius fuerat malos Principes eludere, quam tanti onerir vim sustinentem, non molestiis modo et periculis subici, sed fame etiam inimicorum pariter et amicorum: qui cum semereri omnia praesumunt, si quiequam non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus. Et hoc est quod Capitolinus loc. cit. subiungit. Qui Nervam miseratus esset, quod imperare coepisset. Proconsul Asiae fuit, eque ea provincia ingentem integritatis et prudentiae famam reportavit; Plin. l. 4. Ep. 3. ad ipsum, Quod semel atque iterum Consul fuisti, similis antiquis, quod Proconsul Asiae, qualis ante te, qualis post te vix unus aut alter (non sinit enim me verecundia tua dicere, qualis nemo) quod sanctitate, quod auctoritate, aetate quoque princeps civitatis, est quidem vener abile ac pulchrum: ego tamen te vel magis in remissionibus miror etc. Nepotem adoptavit, eumque nomine fuo [orig: fu˘] appellavit, qui postmodum Imperator Antomni Pii nomine inclatuit: Hic itidem Asiae Proconsul, solus in suo Consulatu Avum vicisse, dicitur eidem Capitolino. c. 3. Sed et tertius fuit Arrius Antoninus, Asiae quoque Proconsul, vir longe clarissimus, qui, Principe Commodo [orig: Commod˘] occisus, scelere Cleandri, tantam invidiam Imperatorl apud vulgus et omnes bonos concitavit, ut, eam ferre Commodus cum non posset, Cleandrum plebi ad poenam donaverit, apud Lamprid. in Commod. c. 7. Et hic videtur esse, de quo Tertullian. ad Scapul. Arrius Antoninus in Asia cum per sequeretur instanter, omnes civitatis illius Christiani ante tribunalia eius se manu facta [orig: factÔ] obtulerunt: cum ille,


page 346, image: s0346a

paucis duci iussis, ait, *q)= deiloi\ ei' sqe/lete u)posqnh/skein krh/mnous2 h)\ bro/xous2 e)/xete, O miseri, si mori omnino sedet, praecipitia et laqueos habetis, etc. Casaubon. ibid.

ARRIUS [5] Antoninus, Proconsul Asiae, sub Adriano Imperatore ardore Christianorum ad martyrium sese offerentium obstupefactus, iussit eoc, si vellent mori, ne amplius tribunal adirent, et praecipitia et testes iis in promptu esse. Euseb. l. 4. c. 3. vide iamiam dicta.

ARRIUS [6] Aper, socer Numeriani Imperat. qui, Imperio inhians, generum interemit, ipse paulo post a Diocletiano occisus, additis verbis: Hic est auctor necis Numeriani. Vopisc. in Numeriano. c. 13

ARRIUS [7] Varus, praefectus equitum sub Corbulone. Tacit. l. 13. Annal. c. 9. in Armenia. Ferebatur, secretis apud Neronem sermonibus, virtutes Corbulonis criminatus: Unde infami gratia [orig: gratiÔ] primum pilum adeptus. Bello contra Vitellium, partibus se Vespasiani strenuum Ducem praebuit. l. 3. Hist. c. 6. et 16. l. 4. c. 2. et 4.

ARRO fluv. Angliae. Cadit in Lugum fluv. in Comitatu Herefordiensi.

ARROGANTES Lacernae, de Purpureis, apud Martialem, l. 5. Epigr. 8. v. ult.

Illas purpureas et arrogantes
Iussit surgere Lectius lacernas.

Improbus enim apud Senec. Ep. 114. et superbus, apud alios, et arrogans, apud Poetam hunc color purpureus, qui pro sua maiestate reliquos sibi colores, tamquam minores, ut maiori, digniori potentiorique cogat assurgere. Galli altum colorem vulgo appellant. Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro c. 6.

ARROIUM vulgo ARROIS, castrum praecipuum Insul. Mulae, unius ex Hebridis, ad Scotiae Occidentem in Boreali parte Insulae ex adverso Abriae provinciae.

ARROSIUS vulgo ARROUX, fluv. Galliae in Burgundiae Ducatu. Oritur prope Arnaeum Ducium. Augustodunum rugat, et postea in Ligerim se exonerat, supra Borbonium Anselmum.

ARRUNS praenomen Tuscum, in gente Tarquinia Romac celebratum, quo [orig: qu˘] Prisci et Superbi Tarquiniorum filii usi sunt. Hoc [orig: H˘c] nomine affectus fuit vates quidam Tuscus divinandi scientia [orig: scientiÔ] insignis, Lucan. l. 1. v. 585. s. 608. s.

ARRUNTIUS Consul, An. Urb. Cond. 732. inter scriptores illustres. Scripsit Geographica. Divitias quoque magnas possedit. Accusatus a Satrio Secundo Albucillae impietatis in Tiberium conscius eiusdemque adulter, frustra moras suadentibus amicis, venas resolvit, Gn. Acerronio [orig: Acerroni˘] et Pontio [orig: Ponti˘], Consulib. Tacit. l. 6. Annal. c. 47. 48.

ARS seu ARTES, pro Grammatica. Q. Rhemnius Palaemo in Arte Gramm. Abunde dictum sit de praepositionibus: nam coetera habemus in Artibus plenissime dicta. Cledonius, Quodam [orig: Qu˘dam] tempore dum Ars in Capitolio tractaretur. Priscianus in Prologo, ad l. 1. Quid enim Herodiani Artibus certius? etc. Hinc Libri Artium, seu de Grammatica, apud Marium Plotium Praesat. l. de Metris. Arnobius iunior in Conflictus cum Serapione, Dicitur autem creasse [orig: creÔsse] librum Artis Rhetoricae Orator et Grammaticus Librum Artium condidisse. Habeturque Phocae Grammatici Ars, de nomine et verbo, ubi sic praeloquitur,

Ars mea multorum es, quos saecula prisca tulerunt,
Sed nova te brevitas asserit esse meam, etc.

Etiam pro Rhetoriac, non semel Ars nude accipitur, apud Quintilian. l. 3. c. 1. alibique: de Facultate Artium, vide hic [orig: hţc] paulo infra, et plura hanc in rem apud Car. du Fresne Glossar. uti de Arte Diis accensita infra.

ARS Analogica qua [orig: quÔ] de quovis proposito themate, per rerum naturalium analogismos sive symbolicos conceptus, tum expedite scribendi, tam ample dicendi mteria subministratur: brevi prodibit, Auctore Athanasio [orig: Athanasi˘] Kirchero [orig: Kircher˘].

ARS Collybistica vide infra Collybistica.

ARS Combinatoria sive Ars magna sciendi, qua [orig: quÔ] Ars Lulliana restituitur et ad omnes Artes et Scientias facili methodo [orig: merhod˘] addiscendas, nec non de quocumque argumento proposito discurrendi, porta aperitur: eodem [orig: e˘dem] Auctore, in lucem edita est duobus Tom. in sol. Amstelodami A. C. 1670.

ARS Magna , Lucis et Umbrae, in duos Tomos divisa, qua [orig: quÔ] lucis et umbrae, in universa Natura, vires effectusque, nova [orig: novÔ] reconditorum speciminum exhibitione, ad varios rerum usus panduntur, Romae A. C. 1646, in fol. Nunc vero, cum augmento multiplici novarum rerum, denuo prodiit, typis YIo. Iansonii a Waesberge Amstelodami A. C. 1671. itidem in fol.

ARS Magnetica qua [orig: quÔ] Magnetis natura, eiusque in omnibus usus explicatur, ac praeterea e viribus Magneticarum motionum, in Elementis, Lapidibus, Plantis, Animalibusque elucescentium, plurima nova hucusque per varia experimenta recluduntur, nomen Libri, Auctore Athan. Kirchero [orig: Kircher˘], Romae primum, in quarto, dein Coloniae; ultimo iterum Romae, cum magna accessione, A. C. 1654. in fol. editi.

ARS Sanctorum in Concilio Aenhamensi A. C. 1009. Can. 3. Sagas, Incantatores, Artem sanctorum exercentes, meretrices egregias mortem inducentes etc. Ubi codex editus artem scm praefert, Car. du Fresne legendum videtur sortem, aut sortes sanctorum, quem vide in hac voce.

ARS Veterum , Aegyptiorum Hieroglyphica, vide infra Hieroglyphica.

ARSA Praefectus civitatis Tirzae. 1. Reg. c. 16. v. 9. Latine voluntas, cursus, aut maledictionis exitus. Item civitas Hispaniae. Steph. Longitud. 18. 40. latitud 41. 52. Vide Suidam, in *)arsa/khs2

ARSABES [1] Satrapes Armeniorum, ut videtur ex Polyaen. l. 4. c. 17.