December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0342b

ARNOLPHUS [3] cognomine Malus, fil. Arnolphi Imperatoris secundum quosdam, aliis Luitpoldi Bavarae Ducis filium eumasserentibus, nonnullis quoque Bernardi, qui Bernardi Italiae Regis nepos fuerit, prolem fuisse conrendentibus, Dux Bavariae fair, Luirpoldi M. Bavariae Pater, Arnolfi Ducis Bavariae avus, Arnolfi Comitis Schirensis proavus; a quo Serenissimae famil. Palatino Bavaricae origo. Secundum Blondellum vero, primus auctor familiae, de quo constet, fuerit Arnolphus quidam a Normannis A. C. 891. caesus, cuius fil. Lurtpoldus Dux Bavariam rexit, ab Ungaris occisius A. C. 908. Huius fil. Arnolphus Dux, cum Conrado I. Imperat. vitrico et Henrico I. Aucupi aliquoties rebellis, gravia cum utroque gessisset bella, liberi eius Ducatu exclusi sunt: e quibus Eberhardus Austriacos veteres Marchiones sevit, quorum stirps in Friderico Neapoli decollato cessavit: Arnolphus voro Comes Schirensis fuit, pater Bertholdi, avus Werneri: quo [orig: quô] natus Otto I. Comes Schirensis et palatio Bavarito praefectus, filium habuit Ottonem II. nepotem Ottonem III. Witelspachii conditorem (unde postea familiae titulus, Schirensi arce in Monasterium conversa [orig: conversâ] ) cuius fil. Otto IV. pater Ottonis V. fuit, qui Ducatum Bavariae a Friderico I. Barbarossa nactus est, postliminio in hanc familiam reducem. Hoc [orig: Hôc] genitus Ludovicus a Friderico II. Imperatore Palatinatum quoque consecutus est, quo [orig: quô] prognatus Otto cognomine Illustris, filium habuit Ludovicum cognomine Severum, commune,m Palatinorum et Bavarorum, quotquot hodie supersunt, Principum Parentem, Phil. Iac. Spencrus Sylloge Geneal.

ARNOLPHUS [4] vide Arnulphus.

ARNON [1] Archiepiscopus Salisburgensis tempore Caroli M. Historica quaedam scripsit, a Canisio edita, tom. 2. lect. antiq.

ARNON [2] fluv. Palaestinae, qui Iosepho l. 4. Fud. Antiq. c. 4. de montibus Arabiae fluit, ac per totam solitudinem labens in Asphaltiten lacum erumpit, ob syrtes traiectu difficilis, facilis Israelitis redditus miraculose videtur, ex Numer. c. 21. v. 14. Seiungit Moabitidem et Ammonitida: Hieronymo vero est rupes excelsa in limite Amorthaeorum et Moabitarum. Numer. c. 21. v. 23. Deuter. c. 2. v. 36. Ios. c. 12. v. 1. item civitas Moabitarum, ac deinceps Seon Amorrhaeorum. Numer. c. 21. v. 24.

ARNOSTADIA oppidul. tenue Germaniae, in Thuringia provinc. ad Geram amnem. Vix 3. leuc. ab Erfordia in Austrum, et paulo amplius a Gotha.

ARNSPECKA German. Arnspeck, locus Germaniae, in regione Holsatia, sub proprio principe, ex Ducum Holsatae familia. Auctor lineae Arnspeckae Ioachimus Ernestus est, fil. minimis natu Iohannis iunioris Christiano III. Daniae Rege geniti: Frater Alexandri, qui Sonderburgiam lineam continuavit: Friderici, qui Nordburgiam, et Philippi, qui Glucspurgiam, orsi sunt. Ex Dorothea Augusta agnata numerosae prolis parens. Sener in Fam. Oldenburgo Danica.

ARNULPHINUS Monetae species, quae currebat in Provinciae Comitatu, in Gallia, sub A. C. 1465. valebatque ducatum cum dimidio, Car. du Fresne Glossar.

ARNULPHORUM Terra , dicitur Spoleti Ducatus in Italia, ab Arnulphis Ducibus. Extravag. de maiorit. et obed. cap. un. Igitur gravia nocumenta, quae nonnullis civitatibus, terris, castris, intra Patrimomum B. Petri in Tuscia, Comitatum Sabinae, et Terram Arnulphorum constitutis, eidem Ecclesiae Roman. subiectis etc. apud Macrum Hierolex.

ARNULPHUS [1] I. Flandriae Comes, Post patrem Balduinum II. Magm nomen, ob res gestas, meruit, sed ob occisum Guilielmum Normanniae Ducem in collogquio quodam, A. C. 943. reprehensus. Obiit A. C. 965. Sigebert. et Flodoard. in Chron.

ARNULPHUS [2] II. cognomine Iunior, avo suo Arnulpho I. successit, a Lothario, Franciae Rege ditione exutus. Obiit A. C. 989. regimin. 24. relicto [orig: relictô] successore Balduino [orig: Balduinô] II. Barbeto [orig: Barbetô], ex Rosela, Berengarii Italiae Regis filia. Mayer. in Chron. Flandriae.

ARNULPHUS [3] III. fil. Baldunini VI. qui Philippi I. Gall. Regis iuventam moderatus est. Illo [orig: Illô] adhus minorenni, mater Richildis Comitatum administravit, mox a Roberto cognomine Frisone, Balduini fratre pulsa. Cui imploratus Rex copias summisit, cum quibus Robertus acerrime pugnans, Arnolphum occidit, A. C. 1071. Mayer cit. loc. et Sigebert.

ARNULPHUS [4] fil. Theodor. I. Comes Hollandiae, patri successit, A. C. 988. Ducta [orig: Ductâ] Lutgarde, Theophanis Imperator. Graeci gener. Frisones imperium derrectantes saepius vicit, in praelio ad pagum Winckel in Frisia tandem occisus. A. C. 993. Scriverius, Histor. Comit. Hollandiae.

ARNULPHUS [5] Episcopus Metensis, a Clotario II. Dagoberti fil. educationi Praepositus. Hist. Gall. Item Episcop. Suessionensis, qui obrit A. C. 1087.

ARNULPHUS [6] fil. nothus Clotarii, Archiepiscopus Remensis, favit Lotharingo, contra Hugonem Cap. Obiit A. C. 1023. Continuator Aimoini, l. 1. c. 46. Albericus in Chron. Baronius, etc.

ARNULPHUS [7] qui in sedem Hierosolymitanam cum se intrusisset, cum scandalo praefuit. A. C. 1112. 1118.

ARNULPHUS [8] Magus Aegyptius, praestigiis suis populum lusit. Romam dein venit, M. Aurelii Antonini perpetuus sectator. Ob quam causam ipsi a Dione l. 55. salutaris illa tempestas caelitus Imperatori contra Alemannos certanti missa ascribitur, quam tamen Xiphilinus, Legioni Christianorum, Melitinae Primum, Postea Fulminatrici dictae potiori iure vindicat. Tertullian. Apol. c. 5. et ad Scapulam c. 4. Euseb. l. 5. hist. c. 5. et in Chron.

ARNULPHUS [9] contemporanes et amicus quidam S. Bernardi. Scripsita ascetica. Circa A. C. 1077.

ARNULPHUS [10] Contionator, quod errores et vitia Cleri acriter insectaretur, Romae secundum quosdam, combustus, A. C.


image: s0343a

1110. quo [orig: quô] tempore Florentiae Synodus coacta fuit contra Fluentium Praesulem, qui Antichristum iam natum esse asserebat, et Berengarii sententiam plurimi in Hibernia inprimis tuebantur. Vide Bernh. in vita Mal. Platin. in vit. Pontif.

ARNULPHUS [11] vel ARNOLDI Henricus, vide Henricus.

ARNULPHUS [12] Ferrerius, cum Pibracio, ad Concilium Trident. a Carolo IX. missus.

ARNULPHUS [13] Ferronius, Historicus Gallus. Melius Arnoldus, vide ibi.

ARNULPHUS [14] de Lens, Mathematicus. Vide Arnoldus.

ARNULPHUS [15] de Pontac, Chronologus.

ARNUPHIS Aegyptius Philosophus, arte magica [orig: magicâ] et Daemonum praestigiis praestantissimus.

ARNUS fluv. Tusciae rapidissimus; ex Apennino oritur. et Florentiam alluens in Tyrrhenum mare defluit. Rutilius Itin. l. 1. v. 566.

Quam cingunt geminis Arnus et Ausur aquis.

Vide Cluver. Ital. Ant. l. 2. p. 461 Oritur in confinio Romandiolae provinc. in territorio Florent. Baudrand.

AROA Insul. Daniae Parva admodum, in mari Baltico, inter Fioniam Insul. et Ducatum Slesvicensem. Aliis Aria, quod vide.

AROANNA Galliae fluv. vicum Doromellum attingit, et per fines Senonum, in Lupam, supra Murittum oppid. influit: clade nobilis Clotharii iunioris a Theodeberto, ac Theodorico Regibt. acie hic [orig: hîc] victi, A. C. 599. Aimoinio Arvenna, vulgo Ouaine: pagus autem hodie Dormeille. Hadr. Valesius Notit. Gall.

AROCELUM oppid. Hispan. Tarraconens. in Celtiberis, iuxta Sgontiarn urbem. Populi Arocelitani Plinio l. 3. c. 3. Hodie Nadales teste Iac. Delgato [orig: Delgatô]. Aliis Araquil, seu Huarte Araquil, in Navarra; quod etiam quibusdam Aracilium, vide ibi.

AROCHA Locrorum in Italia Fluv. Plin. l. 3. c 10.

AROD [1] [gap: Hebrew word(s)] , fil. Gad filii Iacob. Numer. c. 26. v. 17. Latine imperans, sive descendens.

AROD [2] [gap: Hebrew word(s)] , filius Beriae. 1. Paral. c. 8. 15. Latine onager, aut Syriace draco.

AROE civitas Achaiae, a cultu terrae sic dicta, alias Patrae, Steph. Aroa Pausaniae, in Achaicis, sic enim ille: *patre/wn oi( ta\ arxaio/tata mnhmoneu/ontes2, fasi\n *eu)/mhlon au)to/xqona oi)kh=sai prw=ton e)n th=| xw/ra. *triptole/mou de\ e)n th=s2 *)attikh=s2 a)fikome/nou, to\n te karpo\n lamba/nei to\n h(/meron, kai\ oi)kh=sai didaxqei\s2 po/lin, *)aro/an w)no/masen, e)pi\ th=| e)rgasi/a th=s2 gh=s2. *)arou=n enim et au)/lak' e)lau/nein Poetis de tota e)rgasi/a| th=s2 gh=s2 sumitur. Huius mentio apud Tzetzem in *)/erga Hesiodi. Eius mentio est in numismate antiquo Caracallae imperatoris cuius haec Inscr. COL A. A. OATR. h. e. Colonia Augusta Arae Patrensi; cum imagine Dianae cognomine Laphriae, quae ibi in veneratione fuit. Vide Iac. Sponium Itiner. Graeciae Part. 3. ubi typum numismatis exhibet, ut et infra in voce Patrae.

AROEI apud Plin. l. 6. c 27. ubi de Tigri amne, Arabes Aroeos Adiabenosque disterminans. L. Oroei, uti ex vetustissimo libro Rigaltiano, corrigit Salmas. ad Solin. p. 626.

AROER Latin. myrica, sive suscitatio vigiliae aut vigilia vigiliae, vel denudatio pellis, aut denndatio aemuli; urbs Moabitarum sita super ripam torrentis Arnon, exstructa a filiis Gad Ios. c. 12. v. 2. Alia est in agro Damasceno Esai. c. 17. v. 1.

AROERNI gens bellicosa Gallorum. Steph.

AROGILUS primus quadrigam in Graecia iunxit, regnante Argis Phorbante.

AROLA [1] vulgo Arr, fluv. Helvetiorum, fontes habet prope ortum Rhodani et Ticini, ex monte D. Gotthardi; dein auctus fluviis Sana [orig: Sanâ], Orba [orig: Orbâ], Emma [orig: Emmâ], Ursa [orig: Ursâ] et Limago [orig: Limagô], rigatisque Thuno [orig: Thunô], Berna [orig: Bernâ], Soloduro [orig: Solodurô] et Arolae burgo [orig: burgô], infra Aquas Helveticas Rheno miscetur, prope Waldshutum oppid. Hinc Argous vel Aragouva, quasi Arolae ager, vulgo Argovia, nomen habet. Etiam Ararim aliquando hunc fluvium dictum esse, docet hadr. Vales. ex Notkero Balbulo Monacho Sancto-Gallensi, circa A. C. 912. defuncto, qui in Martyrologio Saloduri meminit his verbis: Kal. Septembris Natalis S. Virginis Verenae, Thebaeae genere: quae iuxta Ararim fluvium, non longe a castro Solodoro habitavit, in specu artissimo. Quae forte ratio, quod in Germania Ararim locaverit Virg. Ecl. 1. v. 63. Germanica appellatio huius fluvii Ar est, ex veteri linguae Celticae vocabulo Ader contracta, quod hodieque venam significat: Quid aliud enim fluvii, quam terrae venae? vide Dan. Eremitam descr. Helv. Vide et Arula.

AROLA [2] vulgo Arool, Urbs Moscovae Australis Iuxta Occam fluv. 40. milliar. Germanic. a Moscua Urbe.

AROLAE Burgum vulgo Aarburg, oppid. pagi Bernensis, in Helvetiis, ad Arolam fluv. cum castro munitissimo, haud pridem exstructo. Olim sub Baronibus peculiaribus, dein Austriacis Archiducib. quibus, cum tota Argovia, ereptum est a Bernensibus A. C. 1415. Stumpf. l. 7.

AROLAE Mons vulgo Arberg, urbs cum arce, 2. milliaar. German. infra Bernam, Arola [orig: Arolâ] undique circumfunditur, olim sub Comitibus Arbergensibus, e quibus Petrus, tempore Ludovici IV. Imperatoris ius civitatis a Bernensibus impetravit: contra quos cum dein Austriacis adhaesisset, obsessa est ab illis, sed nullo [orig: nullô] successu. Tandem Comes ob lepram ad regimen ineptus redditus, totum Comitatum Bernensibus vendidit. Postea A. C. 1382. nocturno [orig: nocturnô] astu Archiducis Leopoldi tentata arx est, sed vigilantia praefecti astum elusit. Stumpf. Hist. Helvet.

AROLUS Macedoniae urbs. Ptol.

AROMA urbs Aethiopum. Steph. Cariae pagus Straboni; item urbs Cappadociae, cuius meminit Capella post Plin. l. 6.

AROMAJA provinc. Americae meridionalis in nova


page 343, image: s0343b

Andaluzia, non longe ab ostiis fluv. Orinoque, versus Caribanam regionem.

AROMATA Africae promontor. et Emporium Aethiopae ad sinum Barbaricum. Ptol. Capo de Gardafuni. Io. Barroso.

AROMATICA Populo donata, apud Ael. Spartian. in Adriano Caes. c. 19. Romae post coeter as immensissimas voluptates, in honorem socrus [orig: socrűs] suae, aromatica, populo donavit. Nempe Parentaliorum die fiebat in plebem divisio secierum variarum, ut vini, olei, aut pecuniae, cuius moris testes exstant infinitae inscriptiones, Sed Aromatica donare, merito a Spartiano in Caesare hoc notatum, ut rarum, et ante fortasse inauditum, Casaubon. Alias Aromata in funeribus accensa, imo thesauros aromatum aliarumque rerum pretiolarum flammis datos legimus. Hinc Statius Sylv. l. 2. sylv 1. v. 157.

--- Quid ego exsequias, et prodiga flammis
Dona loquar, maestoque ardentia funera luxu?
Quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit;
Quod Cilicumflores, quod munera graminis Indi,
Quodque Arabes, Pharilque, Palaestinique liquores
Arsuram lavere comam etc.

Quo pertinet insignis in Sulla Plutarchilocus, *le/getai tosou=to plh=qos2 arwma/twn e)penegkei=n ta\s2 gunai=kas2 au)tw=, w(/s2e a)/neu tw=n e)n forh/masi de/ka kai\ diakosi/ois2 diakomicome/nwn, plasqh=nai me\n ei)/dwlon eumege/qes2 tou= *su/lla plasqh=nai de\ kai\ rabdou/xwn e)/k te libanwtou= polutelou=s2 kai\ *kinamw/mou. Vide eos qui Funera Romana illustrarunt [orig: illustrârunt]; et picturam in Saturnalibus, a I. Lipsio propositam: utid de Aromatibus, post balneum praesertim, vestibus inspersis, infra ubi de palliis de Oenanthino. etc. Significat autem *)/arwma speciem boni odoris spiritu flagrantem, vide infra Odores. In specie vox de myrrha, ut et mu/ron, usurpatur. Qua de re vide Salmas. ad Solin. passim, ut et infra in voce Species. Unde autem Aromatum species quaeliber afferantur, dicemus ubi de Commerciis. Plura vero de Aromatibus, vide in Histor. Aromatum Garciae ab Horto, Proregis Indiae medici, quam edidit et Notis illustravit Car. Clusius Exoticorum l. 7. et Christoph. a Costa Exotic. Culsii l. 9. Adde I. Bontium de Medicina Indorum lib. 1. quo [orig: quô] itidem Notae in Garciam continentur.

AROMATICUS Calamus vide infra Calamus.

AROMATICUS Unguis vide infra Bdellium, Beniin, item Unguis.

AROMATITIS Gemma , Graece h( arwmati=tis2; at Aromatites lapis, o( arwmati/ths2 qui, myrtae colore est, quam per excellentiam a)/rwma appellatam esse modo diximus. Sic Aromatites vinum, quod myrta [orig: myrtâ] condiebatur. Plin. l. 14. c. 13. Lautissima apud priscos vina erant myrrhae odore condita, ut apparet in Plautis fabula, quae Persa inscribitur, quamquam in ea et calamum addi iubet. Ideo quidam Aromatite delectatos maxime credunt. Etc. 16. Aromatitem quoque invenio factitatum tantum non unguentorum compositione, primo ex myrrha --- -- mox ex nardo Celtico,m calamo, aspalatho, offis in mustum aut dulce vinum desectis. Locus autem Plauti est Persa [orig: Persâ] Act. 1. Sc. 3. v. 7.

Commisce mulsum; struthea colutheaque appara,
Bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.

Sed nulla hic [orig: hîc] myrrhae mentio; nec de vino, sed mulso agitur, an musto potius legendum? Hinc Plinium crebra [orig: crebrâ] murrinae apud Veteres mentione deceptum, aromatitem e myrrha factitatum asseruisse, docet Salmas. cum in aromatiten seu murri/nhn, nihil myrrhae (quippe cuius amaror notus) additum fuerit, utpote quod semper dulce mansit, speciebus aromaticis dulcedinem ei suam servantibus. Certe murrinam inter dulcia, non tantum inter vina, numerant Comici Latini, qui Palliatas scripsere [orig: scripsęre]; quod non a murrae, sed u)po tou= mu/rou, i. e. aromate, nomen habuit. Vide eum ad Solin. p. 709. et seqq.

ARON unus ex illis Ducibus, qui Aeetae Colchorum Regi auxilium tulerunt, contra Persen, quem Val. Flaccus ab luxuriosiore cultu et delibutis unguento [orig: unguentô] capillis describit l. 5. v. 590. l. 6. v. 524.

ARONA [1] sive RONA, Insubriae oppid. gentis Borromaeae praeclatum, ad Verbanum Lac. Quasi Alona, a 2. alis, insigni oppidi.

ARONA [2] vulgo ARONDE, fluv. est Galliae, in Isaram, e regione Compendii urbis, decurrens. Ei adiacet Rossontum, vulgo Resson et aliquando Resson sur Aronde, unus ex novem Archidiaconatibus Ecclesiae Bellovacensis. Vide Hadr. Vales. Notit. Call. in voce Rossontum.

ARONCAE populi Africae, in Libya interiori, forsan ubi Benin, regnum Guineae, Sansone teste.

AROS herbae nomen, quam cervas a partu petere, Plin. tradit, l. 8. c. 32. Feminae autem ante partum purgantur, herba [orig: herbâ] quadam [orig: quâdam], quae seselis dicitur, faciliore ita utentes utero; a partu duas habent herbas, quae aros et seselis appellantur: pastae redeunt ad fetum. Sed quod de seseli habet, verum est appeti a cervis parituris, non vero ab enixis. De aro, non minus suspecta lectio, quod ursos post latitationem devorare Idem alibi tradit. Ubi tamen etiam libri caram legunt; e cuius hierbae radice milites Caesaris panem confecisse, legimus de Bell. civil. l. 3. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 225.

AROSAPES Arianae regionis fluv. Solin. l. 6. c. 23.

AROSIA urbs Sueciae Episcopalis, sub Archiepiscopo Upsalensi, ubi argentifodinae; vulgo Arosen. Parva admodum, prope lacum Meler, cum arce. Dicitur etiam Westeras. A. C. 1521. validus Christierni II. Daniae Regis exercitus hic caesus est, a Gustavo, qui post Sueciae Rex evasit; et A. C. 1544. regnum Sueciae in hac civitate ex electivo, in hereditarium mutatum est.

AROSIS seu AROSES *)/arosis2 vel *)aro/shs2, maximus Persidis fluv. prope Persepolin, apud Arrian. in Indicis, quem Strabo Araxen Persicum vocat, aliis Oroatin dictum esse, ostendit Salmas. ad Solin. p. 1181.