December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 340, image: s0340a

ARMILLARIS Sphaera, melius Annularis, vide infra Sphaera.

ARMILLUS quasi *)erhmo/lkos2, vastator populi, commentitius Iudaeorum Antichristus est, quem narrant Romae e lapide marmoreo nasciturum, prodigiosae staturae, et gentium Messiam se iactaturum; donec cum ipso pugnaverit et inferior evaserit Messias Ben Ioseph. Quo [orig: Qu˘] caeso [orig: caes˘], surrecturum tandem Messiam Ben David, et Armillum fusurum ac occisurum esse. Quae fabulae, verba sunt Fr. Burmanni Synops. Theol. christ. Parte poster. l. 8. c. 18. ž 28. in demum temporibus contexta est, quando Papa Romanus Christianis non solum, verum etram Iudaeis gravis esse coepit; unde per Armillum hunc Iudaeos Romanum Antichristum designavisse, ex omnibus indicils liquidum sit. Quamvis recentiores fabulam paulo aliter recitent, alioque referant.

ARMILUSTRIUM festum apud Romanos, quo [orig: qu˘] res divinas armati faciebant, et sacrificantes canebant tubis. Item Iocus; in quo eivimodi ludi fiebant. Varro hoc nomen, ab ambitu lustri, dictum putat, quod ibi circum ferrerur pompa, et equi currerent. Ita Pavius, Festi abbreviator, ad quem locum Ios. Scaliger annotat, existimare Centuriatis Comitiis exercitum armatum lustrari solitum, sumpto [orig: sumpt˘] more ex vetustissimo Atheniensium instituto, apud quos oi( peristia/rxoi Comitium lustrarint [orig: lustrÔrint]. Addit etiam, non esse credibile, tubis in eo sacro canere solitos, sed classico [orig: classic˘]. Incidebat autem in diem 14. Kal. Nov.

ARMINA vide Armena.

ARMINIA Pellis, vide infra Herminus.

ARMINIACENSIS Tractus Regio Gall. in Aquitania superiori inter Benearnum et fluv. Garumnam. Eius praecipuae Urbes Auscii et Lactora. Alias Comi es habuit percelebres. Gall. l'Armagnac. Vide Armaniacus tractus.

ARMINIANI vide infra Arminius Iacobus, Dorderacum, Remonstrantia.

ARMINIUS [1] Germanorum Cheruscorum Dux fortissimus, qui Varum cum exercitu suo delevit. Dein a Germanico cruencissimo [orig: cruencissim˘] duplici praelio [orig: praeli˘] superatus, illo [orig: ill˘] in Orientem avocato [orig: avocat˘], Marroboduum et Inguiomerum patruum sibi adversantes vicit. Tandem au. 12. principatus sui, aetat. 37. dolo [orig: dol˘] Adgandestrii, Chattorum Principis, frustra a Tiberio venenum poscentis, occubuit. Dio l. 56. Vellei. l. 2. c. 118. Plura de eo Tacitus Annal. l. 1. et 2. in cuius fine hoc ci clogium tribuit: Liberator haud dubie Germaniae, qui non primordia Pop. Rom. sed florentissimum imperium lacessierit: praelns ambiguus, bello [orig: bell˘] non victus.

ARMINIUS [2] Jac., Batavus, Amstelrodamensis Ecclesiae pastor, novam sectam meditatus, Calvinum, Martyrem, Zanchium, Bezam, aliosque Reform. Eccles. Doctores clanculum primum coram suis sugillare; dein heterodoxas et semipelagianas opiniones, praecipue cum Leidae in Theol. Professione Iunio successisset, suis propinare coepit. Unde Ecclesia Belgica turbata. Nec morre Arminii, qui ann. 1609 obiit, extimctum malum. Remonstrantes enim, ut se Arminii sectatores nominabant, Conr. Vorstium, de Socinismo iam pridem suspectum; eius in locum surrogare nitebantur. Sed Angliae Rex Iacobus intercessit. Postmodum cellatio super 5. Remonstrantium articulis Hagae instituta, sed nullo [orig: null˘] successu. Indies enim numerosiores, pro lubitu pastores promovebant, vel amovebant. Donec bellum civile Ordines veriti, ex Iacobi Regis et Mauritii Principis consilio, nationali Synodo [orig: Synod˘] Dordraci convocata [orig: convocatÔ], malo mederi instituerunt. Cui armis se opponere Arminiani conati, militibus, quos Praestolantes vocavere [orig: vocavŕre], conscriptis, frustra fuere [orig: fuŕre]. Synodus itaque inchoata die 13. mens. 8bris. A. C. 1618. in qua post gravissimam deliberationem deprehensum, Articulos illorum de Praedestinatione, Redemptione, Vocatione univer sali, Libero arbitrio, Gratiae resistibilitate, et Sanctorum defectibilitate, a verbo Dei alienos esse. Theologi illorum citati, auditi, convicti, heterodoxiae damnati, et ab Ecclesiis exclusi. Horum ingens numerus in Dania, venia [orig: veniÔ] a Rege impetrata [orig: impetratÔ], egregiam urbem Fridericostadium, in ora sinus Codani, condiderunt. Plurimi adhuc in Belgio supersunt. Vide Acta Synod. Dordr. Remonstrantium Epistolas, etc. ut et paulo supra, Arminiani.

ARMIRUS fluv. insul. Cretae, in agro Rithymnensi. Cadit in mare Creticum, prope Castrum vetus.

ARMIS [1] ludere apud Vulcatium Gallican. in Avidio Cassio, c. 6. Excrcitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et sagitt as mitterent et armis luderent: dicebantur Casaubono, qui se armis exercerent, unde et dies ille, quo [orig: qu˘] id fiebat, armiludium; sicut armilustrium, quo [orig: qu˘] arma lustrabant. notandum autem, exercitium armorum hic [orig: hţc] a sagittis scparar, quemadmodum et apud Sueton. in Domitiano, c. 19. Armorum millo [orig: mill˘], sagittarum praecipuo [orig: praecipu˘] studio [orig: studi˘], tenebatur. Sic Arma et pilum distinguit Spartian. in Hadriano, c. 26. Armisque et pilo [orig: pil˘] se semper exercuit. Pilum autem et sagittas coniungit Vopisc. in Aureliano. Nempe, si arma generaliter accipiantur, certum est et sagittas et pila et alia missilia eo [orig: ] nomine comprehendi: sub armorum vero exercitio, scutum et gladius nantum comprehendebantur. Hinc Ovid. iaculandi peritiam ab armis distinguit, l. 3. Art. amand. v. 383.

Sunt illis celerisque pilae, iaculumque, trochique,
Armaque et in gyros ire coactus equus.

Cicero in Catone mai. ubi exercitationum militarium genera recenset, arma quoque ab hastis separat: Sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clavam, sibi pilum, sibi venationes etc. Armorum igitur exercitum, tam apud Milites, quam Gladiatores, in solo clypeo et gladio constabat. Qui proin clypeum scienter vibrare et quatere et obliquis ictibus telorum iactum deflectere, qui gladio [orig: gladi˘] dimicare noverat, is in armorum exerci io peritus censebatur. Vegetius l. 2. c. 14. Pro eodem arma tractare dixit Seneca; Ep. 88. arma movere, Manilius, l. 3.

Aut solo vectatus equo nunc arma movebit.

Arma batalare, in Boiariorum LL. Vide infra, ubi de Battalibus;


image: s0340b

etc. Olim autem non solum gladiatoribus, armorum Arte erudiendis, praeficiebantur Lanistae, sed et tironibus, uti habet Sueton. in Iulio, c. 26. Postea Armidoctores in castris ad eam rem habiti et Campidoctores, qui ex veteranis eligebantur armorum peritis. Armorum tamen scientia longe perfectior in gladiatore, quam in milite. Hinc qui illam armorum scientiam exacte perdiscere volebant, in ludo Lanistae dabaut operam et gladiatoriis armis exercebant, quod multos quoque Imperatores fecisse, pater ex Spartiano laudato, de Hadriano, Vero etc. Armorum certamen vocat Quintilianus et gladiatoria arma intelligit l. 9. c. 1. ubi quid sit arma avocare, vide infra in voce Fictio, item Manus. Coetera, tractandorum armorum pene similis ratio: accedere, recedere, in clypeum asiurgere, et mox subsidere et in arma sua se colligere: impetum in aliam partem minari, in aliam facere et reliqua istiusmodi in utrisque similia. Quod autem praecipua pars et ars exercitii armorum in scuto scite tractando, quo [orig: qu˘] et se protegerent, et ictus caute exciperent, posita esset, ideo Armorum scientia haec appellata est, et Armorum peritus, qui illam tenerer et Armis exercere dictus est, qui illi exercitationi studeret. natura [orig: naturÔ] enim prius est se ac sua tegere et tueri, quam alium petere ac ferire: unde arma rpoprie de scuto et clypeo dicta; quodque arma tractare Spartian. et Seneca locis cit. dixere [orig: dixŕre]: Auctorque Panegyrici ad Pisonem, arma rotare:

Arma tuis etiam si forte rotare lacertis,
Inque gradum clausis libuit consistere membris,
Et vitare simul, simil et captare petentem:

Id Vegetius, Scutum rotare dixit, l. 2. c. 14. etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Adriano, c. 26. et infra, ubi de Armorum exercitio.

ARMIS [2] Religionem propagandi ratio Muhammedica, vide infra Muhammedes.

ARMISTAE Dalmatica gens. Plin. l. 3. c. 22.

ARMITUS Syracusanus, potu nimio [orig: nimi˘] in ebrietatem lapsus silias stupro [orig: stupr˘] contaminavit. Plut.

ARMIYSES inferioris Aegypti Rex XIII. post Achoreum, regnavit ann. 4. Suphide II. memphitis imperante. Ei successit Chamois, quem vide.

ARMLEDER rusticorum manu coacta [orig: coactÔ], quoscumque Iudaeoorum obvios, in Germania, trucidavit; dein etiam in Christianos furore verso [orig: vers˘], captus, et Ludov. Bavari iussu ad mortem damnatus est. Bosquet. in Bened. 12. Spond. A. C. 1338. n. 11.

ARMONE vulgo ARTON, sive ARVON, oppid. Albionis in ora Walliae, contra Monam insul. a Bangoriensi urbe 7. mill. pass. in occidentem. Alii Arvone scribendum aiunt, quod magis placet, Cacrnarvon hodie forsan dicitur.

ARMONI fil. Saulis ex Respha concubina. 2. Sam. c. 21. v. 8. Latin. Aula, sive palatium, aut Maledictio numer ationis, vel praeparationis, aut luminis munus.

ARMORACEA fluv. de montibus Arabiae descendens, in stagnum Asphaltiten erumpit. Dividit Moabitidem et Ammonitidem. Ioseph. l. 1.

ARMORICAE vel AREMORICAE, civitates Galliae Celticae apud Caesarem, l. 5. Bell. Gall. c. 53. et l. 7. c. 75. et l. 8. c. 35. Regio hodie Bretaigne, et incolis Lhydaw, teste Rob. Caenali. Armore autem Britannice sonat super mare. Unde et Armorica regio. Ibi Caesar felicissime res gessit, Comm. loc. cit. Oros. l. 6. c. 7. Lelandus. Amplissima est, fuitque sub Ducibus olim propriis. A Carolo autem 8. Gallorum Rege adiuncta fuit regno A. C. 1488. cum Annam Provincial. heredem matrimonio [orig: matrimoni˘] sibi copularet.

ARMORICI *)armo/rixoi Zosimo, *)arbo/ruxoi Procopio, Armoriciani Iordani, populi Gall. de quorum regione vide supra, et prolixius, apud Hadr. Vales. in Notit. Gall. Errico Monacho in l. 5. de vita Germ. inter Sequanam et Ligerim collocantur; Transsequani proin Belgis dicti, apud Gilbertum Belgam, Hist. Hierosol. l. 4. De his praefatus Erricus: Gens

Torva, ferox, ventosa, procax, incauta, rebellis,
Inconstans, disparque sibi novitatis amore:
Prodiga verborum, sed non et prodiga facti.

Ab his Oceanus Armoricus nomen accepit, quem Ausonius, a Pictonico Santonicoque distinguit, ep. 13. Tractus horum populor. per annos amplius 800. Ligere et Sequana [orig: SequanÔ] terminatus, totam oram Britanniae minoris et Nortmaniae, seu provincias Lugdunensem 2. et 3. continebat. Postea pro sola Britannia Cismarina sumi coepit. Unde patet, Aremoricas civitates, apud Cassarem pro sola Britannia citeriore accipi non posse, licet haec a recentioribus scriptoribus Armoricae nomine designetur. Incolebant autem civitates has maritimas, Caesaris tempore, Curiosolitae, Redones, Osismi, Unelli, Veneti, Lexovii, Namnetes, Ambiliates, etc. Vide Valesium.

ARMORUM Benedictio eorum nempe, qui in sacras expeditiones proficiscebantur, occurrit apud Honorium Augustodunensem l. 1. c. 181. Horum (Sacerdotum) officium est, Missas celebrare --- populum ad Missam vel nuptias vel arma vel peras, vel baculos, vel iudicia ferri et aquas benedicere. Car. du Fresne, Glossar. Vide quoque infra, ubi de Vexilli benedictione.

ARMORUM Custos in veterib. Inscriptionibus, apud Gruterum 518. 5. 546. 9. 569. 7. dictus videtur, non tam is, cui armamentarii, quod o(plofula/kion appellat Iohannes Cananus p. 191. quam is, cui armorum in castris servandorum incumbebat cura: cuiusmodi armorum Custodes singulae Regiones habebant, 568. 11. apud eundem Glossarii Auctorem.

ARMORUM Exercitium proprie Romanis dicebatur, quod ense et clypeo [orig: clype˘] fiebat, cuiusque ars in feriendo ad versario et se protegendo consistebat, ut ad Spartian. in Hadriano c. 26. fuse docet Salmas. Vide supra in phrasi Armis ludere: Sed et ad alia etiam armorum genera extendi potest, quibus olim milites exercebant. Nam ad omne genus armorum dicuntur exerceri Vegetio,


image: s0341a

dum scil. hastile contorquent, sudem vibrant, iacula sagittasque mittunt, ad palum battuunt, Idem Notis ad Ael. Lamprid. in Alexandro Sev. c. 53. A quo Armatura seu Armaturae exercitium, uti Vegetius vocat l. 1. c. 14. haud parum differebat; contra quam Lipsius sensit: hac [orig: hÔc] enim voce indigitat Auctor hic prolusionem et meditationem campestrem, quae in armis et sub signis fiebat, non secus ac si cum hoste confligendum esset, in qua prolusione discebat tiro et ordines servare et vexillum suum comitari, ad hastam, ad clypeum declinare et reliquos armaturae numeros et gestus, c. 4. l. 1. Neque enim parva aut levis ars videtur armorum, sive equitem, sive peditem sagittarium, velis imbuere, sive scutatum armaturae numeros omnes, omnesque gestus docere, ne locum deserat, ne ordines turbet, ut missile et destinato ictu et magnis viribus iaciat, ut fossam ducere, sudes seienter figere norit. Ubi inter armaturae gestus et numeros id solum ponitur, ne locum deser at miles, ne ordinem turbet: nam reliqua, quae sequuntur, de missilibus iaciendis et sudibus figendis et fossis ducendis, ad armorum quidem generalem scientiam et artem pertinent, non ad armaturam. prolusionem vocat illud armaturae exercitium c. 13. campestrem meditationem, alibi; et reliquis armorum exercitiis aperte distinguit, l. 2. c. 14. et l. 3. c. 4. Idem Artem armaturae appellat militarem artem et artem bellandi: quae exhiberi solebat sub Campidoctore, in prolusione campestri et decursione l. 1. c. 13. ubi milites, qui parum in illa prolusione profecerant, pro frumento hordeum coactos fuisse accipere, legimus. Meminit eius Liv. l. 44. c. 9. Inter coetera, inquiens, sexageni ferme iuvenes, interdum plures, ab apparatoribus ludi armati inducebantur, horum induclio in parte simulacrum decurrentis exercitus erat, in parte elegantioris exser citii, quam militaris artis, propiorque gladiatorium usum. Quos gestus et motus et gyros, progressiones, recessiones, cursus, recursus varios, permixtionesque, evolutiones in armis et sub signis factas, Armaturae gestus et numeros vocat Vegetius, et exercitium armaturae, ipsam prolusionem etc. Vide infra ubi de iis, quos artem docuisse istam olim diximus, Campidoctoribus videl. ut et alibi passim.

ARMORUM Promontor. vulgo Capo dell'arm, in Calabria ulteriori, prope fretum siculum in mare excurrit, quod alias Brutium et Leucopetra dicebatur, vide ibi.

ARMOTIA Insul. Galliae in ora Santonensis provins. Brietio [orig: Brieti˘] teste, et aliis.

ARMOZUM nunc Cap. Iaquette, promontor. Carmaniae ad fauces sinus Persici e regione Arabiae Felicis. Ptol. A multis Capo d'Ormus dicitur, in Perside, e regione Atmusiae Urbis. Baudrand.

ARMUTIA vide supra Almutia.

ARMUZIA Ptolemaeo Armuza, vulgo Ormus, insul. cum urbe regia eiusdem nominis, emporio celebri, in ore sinus Persici inter Armorum promontor. Carmaniae (a quo nomen habet) et Asaborum promontor. Arabiae Cuius Rex (qui in Arabia Felice Perside, et Carmania dominatur) Lusitanorum ab A. C. 1507. (qui ibi arcem tenent munitissimam, et frustra armis Arabum, ac Turcarum tentatam) vectigalis est, ac sub illorum tutela regno [orig: regn˘] potitur. Longitud 95. 30. latitud. 23. 30. Nic. Lloydius. Antiquis Organa; Ariano harmosa, Tartaris Necrokin, celebris unionum copia [orig: copiÔ]. Nunc Persis subest. qui ope Anglorum Lusitanos expulerunt. A. C. 1622. A quo tempore deficit indies, crevitque ex eius ruinis Urbs Gambron seu Bander Gambron, in vicinia, proxima continenti Persiae. Vide Baudrand. P. de Valle, Alios.

ARNA civitas Lyciae, Xanthus postea dicta. Steph. Alia Umbrorum in Italia. Silius Ital. l. 8. v. 457.

His urbes Arna, et latis Mevania campis,
Hispellum, etc.

Ptol. *)/arua, *(/irpellon, *tou=der. *spolh/tion, *mhouani/a. Populi Arnates. Plin. l. 3. c. 14.

ARNAEUM Ducium, oppid. Franciae, in Burg. in Alexiensi tractu. Ad fontes Arrosii fluv. peramoenum et cultum. Arnay le Duc.

ARNALDENSIS species monetae, Vicecomitum forte Leomaniae, quibus Arnaldi nomen familiare. Charta Ioh. de Greilly Senescalli Vasconiae A. C. 1283. in Regesto Constabulariae Burgigal. fol. 221. Habuisse et recepisse --- --- a Iohanne Episcopo Aginnensi 3000. librarum bonorum Arnaldensium. Regestum Comitum Tolosae fol. 30. Mille librae Arnaldensis monetae, in Litteris Arnaldi Odonis Vicecomitis Leomaniae A. C. 1248. apud Cat. du Fresne Glossar.

ARNALDISTAE de quibus agunt Otho Frisingensis de Gestis Friderici l. 2. c. 20. Bernardus ad Guidon. Legat. et Gerhous Richersperg. de Investigat. Antichristi l. 1. Vide Arnoldistae.

ARNAN fil. Raphaiae. 1. Paral. c. 3. v. 21. Latine Exsultans, sive arca eorum, aut lux filii. vel lux aut maledictio permanens vel aeterna.

ARNDT Iohannes, Ballenstadio [orig: Ballenstadi˘] Anhaltinus, patre Iacobo [orig: Iacob˘] Wolfgangi principis Anhalt. Contionatore aulico [orig: aulic˘] genitus, iuvenis adhuc in Academia Argentinensi Studiosis privatim Rhetoricam, Physicam, Ethicam, it D. Pauli ad Rom. Epistolam exposuit. Basileae dein Baroni cuidam Polono praeceptor datus cum in rheno lavaret, gurgite abreptus, eius ope, singulati Dei gratia [orig: gratiÔ], mortem praesentissimam evasit. Pastor exin ordinatus, Bernburgi, Ballenstadii, Badebornae, Brunsvici, Islebiae, Cellaeque in Ducatu Lunaeburgico, verbum Dei praedicavit vocationibus aliis, Northusam, in Comitatum Schwarzenburgicum, Weisenfelsam, Magdeburgum et hamburgum modeste recusatis. Scriptis interea Spiritum Dei redolentibus cum vitae sanctitate per totam fere Germaniam clarus, a Magnatibus multis per literas salutatus est. Obiit die 11. Mai. A. C. 1621. aetat. 66. ministerii 39. postquam octiduo [orig: octidu˘] ante contione habita [orig: habitÔ] ex Psalm. 126. v. ult. Cum lacrimis serentes cum gaudio metent, domum reversus contionem se funebrem habuisse, velut instantis fati non


page 341, image: s0341b

iguarus, praedixisset. Scripta eius enarrat P. Freherus Theatro Viror. eruditione clarorum, inter quae, aureolum libellum, cui Horius, Pardisi nomen, a milite locum tenente in hassia hospitae suae ereptum et in ignem coniectum, mediis in flammis illaesum mansisse, certa constansque fama est, die 7. Ianuar. A. C. 1624.

ARNE [1] puella, prodita [orig: proditÔ] Minoi patria [orig: patriÔ], in monedulam transformata fingitur, Ovid l. 7. Metam f. 24. Morerius. Sed Anaphe potius illa fuerit.

ARNE [2] iasonis mater, Diodor. Sic. l. 4. et civitas iuxta sinum Maliacum. Plin. l. 4. c. 7. Arne, urbs Boeotiae est [gap: Hebrew word(s)] Harnae, i. e. mons amoenus. Strabo enim, sitam esse dicit e)n u(/yei in sublimi loco. Homer. Il. b. v. 507. appellat eam, polusta/fulon, h e. uvis abundantem, et Nonnus Bassarican l. 13. *)/arnhn botruo/essan. Graecorum de ea nugas vide, apud Suid. in *)estko/rakas2, et in Scholiaste Lycophronis p. 106. Bochart. Chanaan l. 1. c. 16. Item alia urbs eiusdem nominis Thessaliae, a Boeotis deducta, quae Cierum vocatur, alia Mesopotamiae, ultima Erasiniorum iuxta Thraciam. Steph. Hesych. *)/arnh, po/lis2 *boiwti/as2, e)sti\ de\ kai\ *qessali/as2. Item, Insul. Angliae. Nic. Lloydius.

ARNEAE civitas Lyciae parva. Steph.

ARNEBURGUM oppidul. Germanrad Albim fluv. in veteri Marchia Brandeburgensi. Paucis constat incolis, et fere dirutum fuit ultimo [orig: ultim˘] bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘].

ARNEDUM oppid. Americae meridional. in regno Peruviae. Portu gaudet utcumque capaci, in ora maris Pacifici seu Austrini.

ARNEFRIDUS Lupi fil. propter quem Slavi, qui Histriam et Dalmatiam incolebant, cum volentes in paternum restituere Ducatum, multis incommodis affecti, fugatique sunt a Vectare Vincentiae Comite. Blondus.

ARNEMUDA oppidul. Belgii, in Zeclandiae Comitatu et Insul. Valachria, in ora, cum portu e fronte Zud-Bevelandiae Insul. Aliis Ramua.

ARNHEMII Regio pars terrae Australis noviter a Batavis detecta in ora Maris Anchidolii, ad Austrum novae Guineae, inter Carpentariam et terram Concordiae.

ARNHEMIUM Urbs Belgii, in Geldria. Ex qua Volfardus gladiorum politor, cum temere Hispanos contemnens ad certameri provocasset [orig: provocÔsset], adactus ab Albano poena [orig: poenÔ] capitis ad pugnam, duos initio [orig: initi˘], tum tertium equis deturbavit. Imago Belgici belli imminentis, cuius exitus felix, sed initium asperum omnino fuit. A. C. 1568. Vide Arenacum.

ARNHUSIA Urbecul. Germaniae in Pomerania inferiore seu Brandeburgici iuris, prope Regam fluv.

ARNI populi quos Hercules Libycus, cum esset Rex Latinorum, debellavit, et Italia [orig: ItaliÔ] expulit.

ARNIENSIS Tribus apud Romanos dicta ab Arno, Thusciae amne, ut volunt Sigonius et Onuphrius. Meminit eius Livius l. 6. c. 5. et l. 29. c. 15. C. Claudius Nero, ex tribu Arniensi, apud Valerium l. 2. c. 4. A Suburana usque in Arniensem, apud Cicer. Orat. in Rullum, interpretatur Sigonius, a prima tribu ad ultimam. Hanc enim tribum pro ultima habuerunt, non quod ultimo [orig: ultim˘] loco [orig: loc˘], vel novissime fuerit addita (inter 35. enim Tribus vicesimo [orig: vicesim˘] quinto [orig: quint˘] recensetur loco [orig: loc˘] ) sed quod fuerint ab urbe Roma remotissima, Ioh Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 19.

ARNINE fluv. inter Pyrgos et portum Herculis. Antoninus.

ARNISIUM castrum excelsum Hiberniae in Ultonia provinc. et Comitatu Armachano, medium fere inter Armacham et Lugum Urbes.

ARNISSA Graeca urbs Taulantiorum regionis in Macedonia Ptol.

ARNOBA et ARBONA, vide Abnobi.

ARNOBIUS [1] in Africa Rhetor, tempore Diocletiani conversus ad Christianismum, libros contra Gentes conscripsit, qui hodie exstant. Floruit circa A. C. 330 auctore Hieronymo [orig: Hieronym˘]. Lactantii Praeceptor fuit, teste eodem [orig: e˘dem] Hieronymo [orig: Hieronym˘], in his; Septem libros adversus Gentes Arnobius edidit, totidemque discipulus eius Lactantius, quos si legere volueris, dialogorum Ciceronis in eis Epitomen reperies. Qua [orig: QuÔ] occasione haec scripserit, ex appendice Chronicorum Eusebii Pamphili apparet: Arnobius in Africa Rhetor clarus habetur, qui cum in civitate Sicca, ad declamandum iuvenes erudiret, et adhuc Ethuicus, ad credulitatem somniis compelleretur, ut ab Episcopis impetraret fidem, quam semper impugnaverat, elucubravit adversus pristinam religionem luculentissimos libros, et tandent veluti quibusdam obsidibus impetravit. Scripsit etiam, teste Trithemio [orig: Trithemi˘], in Psalterium l. 1. Item de Rhetorica Institutione l. 1. Commentarii in omnes Psalmos excusi primum apud Frobenium. Item in aliquot Euanglistarum locos, excusae annotatiunculae, Basileae. Exstat liber adversus Gentes, cum recensione Viri Celeberrimi, et integris omnium commentariis Lugd. Bat. 1651. in 4to. Vide Hieron. in Catal. et Chron. Morerium. Ceterum fuit is Presbyter Africanus, cuius opera, cum Desiderii Haraldi Anim adversionibus, prodiere [orig: prodiŕre] in fol. Parisiis A. C. 1605. Videtur tamen Bellarmino, ut et Fr. Fevardentio haud improbabile, Commentarios in psalmos, esse Arnobii cuiusdam iunioris, qui vixerit circa A. C. 460. vel, ut Tirino et Gerardo placet, 445. De priori Barthius, si non exstaret, densa nox foret in superstitionibus veterum. Idem dicitur fuisse Reconditae eruditions, styli asperioris, Dempstero: Post Tertullanum inter sacros Scriptores doctissimus; ideoque lima [orig: limÔ] Doctorum dignissimus, Lipsio: Patrum Praesul optimus, ille Christianae Varro Maximus eruditionis, Hensio. Et Lucretii verba ab usu remotiora mirisice placuisse et quasi in delicus habitae esse, docet Giphanius Collectan. in Lucret.

ARNOBIUS [2] cognomine Iunior, disputationem cum Serapione circa Unitatem et Trinitatem divinam, scripsit. Quidam ei attribuunt quoque tractatum de duabus substantiis, i. e. naturis. Item Commentarium in Psalmos qui ab aliis Arnobio Africano, vide ibi, vindicatur. Vixit saecul. 5.