December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 330, image: s0330a

ARISTAGORAS [3] Cyzicenus, Herodot. Musa [orig: MusÔ] 4. Item, Cumanus. Ibid.

ARISTANDER vates celeberrimus apud Plut. in Alexandro. Vide Plin. l. 17. c. 25. qui eum Historiam Rerum admirabilium scripsisse ait. Freinsh. suppl. in Curt. l. 1. et 2. Curt. l. 4. c. 2. et 6. l. 5. c. 4. l. 7. c. 7.

ARISTANDROS statuarius nobilis apud Spartanos. Pausan. l. 3.

ARISTARCHA Ephesina matrona, quae Dianae iussu, una cum Phocensibus, navigationem subiit, atque in Massilia, templi Dianae constructi Sacerdos, designata est. Strabo. l. 4.

ARISTARCHUS [1] Rex inferioris Aegypti tertius, post Curudem, praefuit annos 34. Tosorthro [orig: Tosorthr˘] apud Memphitas imperante. Illi successit Spanius. Ioh. Marshamus Canone Chron. ex Syncello.

ARISTARCHUS [2] Grammaticus Alexandrinus celeberrimus, oriundus e Samothracia, patre itidem Aristarcho [orig: Aristarch˘]. Floruit, Olymp. 156. sub Ptolemaeo Philometore, cuius etiam filium Lathurum erudiit. Scripsit commentarios supra mille; discipulus fuit Aristophanis Grammatici, Cratetis contemporaneus. *)alecandreu\s2 th=| qe/sei, fu/sei de\ *samo/qrac, uti loquitur Suidas. Decessit in Cypro, se ipsum cibi abstinentia [orig: abstinentiÔ] necans, ob morbum hydropicum, aetat. suae 72. Filios genuit Aristarchum et Aristagoram, ambos stultos. Suidas. Discipulos circiter 40. reliquit; aemulumque, et adversarium habebat Cratetem. Malloten, Grammaticum Pergamenum. Aelianus tradit, eum tam castigato [orig: castigat˘] fuisse iudicio [orig: iudici˘], ut Homeri versus non putaretur, quem ipse non probaret. Unde etiam Aristarchos hodie vocamus alienorum scriptorum censores. Ovid. l. 3. Ep. 9. e Pont. v. 23.

Corrigere at res est tanto magis ardua, quanto
Magnus Aristarcho maior Homerus erat.

Cicer. ad Appium Pulchrum l. 3. Ep. 11. Ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat: Sie tu (lubet enim mihi iocari) quod disertum non erit, ne putaris [orig: putÔris] meum. Et ad Attic. l. 1. Ep. 9. Ego varia meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere. Horatius ad Pisones, v. 449.

Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
Fiet Aristarchus. --- --- -

Mendum obiter e Suida, in *)ammw/nios2, tollendum, cum Ammonium Saccum Origenis et Plotini familiarem, atque magistrum, qui sub Commodo vixit, Ariftarchi Scholae praefectum iam ante Augusti tempora fuisse refert. Videtur sane, ob tantum temporis intervallum, lacuna ibi esse, propter quam posteriora verba, o(\s2 kai\ diede/cato th\n xolh\n *)arista/rxou pro\ tou= monarxh=sai to\n *au)/gouston, a prioribus separanda, ac de altero Ammonio Grammatico intelligenda. Alius Aristarchus, Chronographus, Epistolam historicam reliquit de Athenarum situ et rebus ibi gestis, temporibus Apostolorm; inque his de vita Dionysii Areopagitae. Voss. de Hist. Graec. p. 333. Item Aristarchus Tegeates, Poeta Tragicus, qui Aesculapio pro recepta sanitate tabulam vovit. Vixit Olymp. 82. Docuit Tragoedias 70. vicit duabus, ultra annum centesimum vixit. Suidam sis adi. Fuit etiam Aristarchus Ephesi tyrannus, et alius Mathematicus. Suidas. Denique alius Macedo comes Pauli, Romam proficiscentis, Actor. c. 27. v. 2. et vinculorum socius, Colos. c. 4. v. 9. Nic. Lloydius.

ARISTARCHUS [3] Medicus Reginae Berenices, viduae Antiochi. Polyaen. l. 8. s. 629.

ARISTARCHUS [4] Orator apud Ambraciotas, qui civibus suis persuasit, impositum urbi a Philippo Macedone praedium ut eicerent. Diodor. Sic. l. 17. initio [orig: initi˘].

ARISTARCHUS [5] Samius, inter eos, qui Gnomonica vel Organica in venerunt, Horologium fecit, Scaphen sive Hemisphaerium a forma dictum, et discum in planitie, ad eundem usum, struxit: de quo, vide Salmas. ad Solin. p. 636. 646. et 647. ut et infra, in voce Scaphe.

ARISTARETE Nearchi filia, pictrix nobilis. Plin. l. 35. c. 11.

ARISTATO in L. Sal. tit. 16. ž. 4. Siquis Aristatonem super hominem mortuum capulaverit etc. palla est, pallium, seu stragulum, defunctorum tumbis ac monumentis olim imponi solitum. Eadem L. tit. 58. ž. 4. Codex Heroldi, Cheristaduna habet: ubi Wendelinus Aristatonem, Germanicum Eere-staet esse ait, quae vox honorarium statum sonat. Pallis autem tapetibusque tegi et insterni solitos Sanctorum, atque adeo nobilium et honoratiorum virorum tumulos, testantur praeterea Gregor. Turonens. de Gloria Confess. c. 20. 21. 30. alibique passim, Avitus Viennensis Poemat. l. 3. v. 253. Helmod. l. 1. c. 79. aliique Auctores, laudati Car. du Fresne in Glossar. Hinc mos in Ecclesia Romana. fluxit, mortuorum feretra pallis Ecclesiasticis obvoluta, in Aedem sacram, deferendi. Vide infra in Palla, et Guil. Apul. de Gestis Normann. qui sic de hoc ritu, ubi sermonem facit de Roberto Guiscardo, celebri Normannorum Duce:

Utile figmentum versutus adinvenit, atque
Mandat defunctum, quod quemlibet esse suorum
Gens sua testetur, qui cum quasi mortuus esset
Impositus feretro, pannusque obducere cera [orig: cerÔ]
Illitus hunc facie iussus latitante fuisset,
Ut Normannorum velare cadavera mos est.

ARISTAZANES nobilis Perses, Artaxerxi Ocho, excepto [orig: except˘] Bagoa [orig: BagoÔ] Eunucho [orig: Eunuch˘], intimus, et internuntius mandatorum ac petitorum. Diodor. Sic. l. 16.

ARISTE ex Gaeco *)ari/sth, Optima, cognomen Minervae, vide infra.