December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 323, image: s0323b

ARGUTA [2] apud Veteres quaenam sacrificia dicta, vide infra Muta.

ARGUTARII Canes vel Acutarii, in I. Salica, sunt o)cu/podes2, quos et vertagros dicebant. Vide supra in Acupedes, et infra, ubi de Canibus.

ARGYNA oppid. Locrorum, cuius incolae vocabantur Ozolae. Plin. l. 4. c. 3.

ARGYNNIS Venus, ab Argynno puero ab Agamenone amato, qui cum frequentius nataret, in Cephiso flum periit, quo in loco sepelivit eum Agamemnon, ibidemque Veneris Argynnidos, i. e. turpidinis suae templum construxit. Propert. l. 3. Eleg. 6. v. 21.

Sunt Agamemnonias testantia littora curas,
Quae notat Argynni poena natantis aquae.

Ubi aliae editiones Argini poena minantis. Turnebus, c. 33. l. 26. Advers. conatur hos versus explicare. A Polluce *)argennos2 vocatur, a Stephano *)argunos2, a Plutarcho *)/argeos2, in lib. quo [orig: qu˘] bruta uti ratione docet; aitque, Agamemnona perlustrasse [orig: perlustrÔsse] totam Boeoriam pervestigando eum puerum, qui se fugiebat, eique morae praetexebat adversos ventos; ac demum se in lacu Copaide abluit, si forte ardorem suum una eluere posser. Haecille: Martial l. 7 Epigr. 14. Ad Arginnum puerum:

Quis puer hic [orig: hţc] nitidis adsitis Hyantidos undis?
Et fugit ad dommam Naida? numquid Hylas?
O bene quod silva [orig: silvÔ] colitur Tirynthius ista [orig: istÔ],
Et quod amatrices tam prope fervat aquas!
Securus licet hos fontes Arginne ministres,
Nil faciunt Nymphae, ne velit ipse, cave.

Haec fabula recitatur a Stephano, in *kh/fissos2, ut nos monet Parrhasius, qui Stephani integro [orig: integr˘] codice usus est, nam vulgo ea [orig: ] parte mutilus circumfertur. Nic. Lloydius.

ARGYRA [1] nympha, cuius amore cum Selenius torqueretur, obiit eius nimio [orig: nimi˘] desiderio [orig: desideri˘], et a Venere in cognominem fluv. mutatus est, cuius aquam amantibus prodesse ad amoris remedia, vererum fuit opinio. Pausan. l. 7.

ARGYRA [2] urbs et fons Achaiae, et regio Indiae extra Gangem. Ptol. et Steph. Item urbs circa Troadem. Strabo. Et Siciliae civitas, unde se Diodorus Siculus oriundum facit, cuius incolae Argyrini. Est criam Taprobanae Metropolis. Steph.

ARGYRASPIDES sic dicebatur Macedonica quaedam legio, a clypeis argenteis. Qu. Curtius, l. 4. c. 13. Post phalangem Argyraspides eram. *ta)/gua ti/ sratiwtiko\n u(po\ *)aleca/ndrou Hesychio dicuntur. Horum meminere [orig: meminŕre] Arrian. et Athen. l. 12. Alexander vero Severus, etiam Chrysaspidas milites habuit. Ceterum Agyraspidum [orig: Agyraspidűm] eorum multi septuagenarii, nullus sexagenario [orig: sexagenari˘] minor fuit. Sed mortuo [orig: mortu˘] Alexandro [orig: Alexandr˘], cum omnes Duces sastidirent, sordidam militiam sub aliis, post tanti Regis memoriam existimantes, Iustin. l. 14. c. 2. in praelio Eumenis contra Antigonum, dum Ducis imperia contemnunt, non gloriam tantum tot bellorum, cum coniugibus et liberis. Sed et praemia longa [orig: longÔ] militia [orig: militiÔ] parta, perdiderunt, c. 3. Prodito [orig: Prodit˘] tandem Eumene, diris ab eo devoti c. 4. nec iis irritis. Nam, ut Plut. Eumene c. 34. Polyaenus Stratagem. l. 4. c. 6. 8. tradum, Argyraspidas Antigonus ipse cui maxime profuerant, ob persidiam exsecratus, Sibyrtio Arachosiae praefecto tradidit omnibus modis atterendos conficiendosque, Etiam Ducem eorum Antigenem in caveam aneam conclusum, vivum combussit, ut est apud Diodor. Sic. Bibliothecae l. 19. c. 44. laudatum, Cl. Berneggero ad Iustin. c. 4. cit. quod legisse operae erit pretium.

ARGYRE extra Indi stium insul. metallorum fecunda. Mela l. 3. c. 7. Ad Tamum insulam est Chryse, ad Gangem Argyre, alterae aurei soli, (ita verteres tradidere [orig: tradidŕre] ) altera argentei: atque ita ut maxime videtur, aut ex re nomen, aut ex vocabulo ficta fabula est. Item habet Solin. c. 55.

ARGYRINI gens Epirotica. Steph.

ARGYRIPPA oppid. Apuliae Dauniae, a Diomede conditum, Argipana Polybio dicta. Arpt Cicer, Ptol. et aliis. Virg. Aen. l. 11. v. 246.

Ille urbe Argyripam patriae cognonune gentis,
Victor Gargani condebat Iapygis arvis.

Ovid. Met. l. 14. v. 458.

--- Ille quidem sub Iapyge maxima Dauno
Moenia condiderat, dotaliaque arva tenebat.

Quin et Strabo, l. 6. hanc urbem kti/sma Diomedis vocat.

ARGYRITAE Agones, Graece *)arguri/tai, dicta illa certamina, in quibus praemii causa [orig: causÔ] decertabatur, alias xrhmati/tai et dwri/tai quoque appellati, qui sacris agonibus opponebantur. Cuiusmodi certamina, qui non erant i(eroi\ a)gw=nes2, in singulis fere urbibus Graeciae celebrabantur. Sic in Marathone, phiale argenteae dabantur victoribus: alibi clypei aerei, ut in Iunoniis Ludis, qui Argis fervebant. In urbe Pellene *qeoce/nia vel *(/ermaia, in quibus laena praemium erat; in Aeaciis Aeginae, amphoris donabantur, qui vicerant: In aliis certaminibus tripodes aenei proponebantur etc. Salmas. ad Solin. p. 849. At in Sacris Agonibus seu Iselasticis, praeter coronam non aliud praemium erat, unde illi fulli/tai dicti sunt etc.

ARGYRIUS Atheniensis (qui a Suida Agyrius vel Agyrrius vocatur) vir fuit praedives, sed ob eximias opes adeo im modestus et inverecundus; ut in congressu peditus edere ipsum non puderet,

ARGYRODAMAS genus lapidis, sic dictum, an quod argentum domaret at ad se raperet, quod Plin, tradit de anarodamante (quem cum argyrodamante confundit.) l. 36. c. 20. An quod argentei coloris esset? Certe videtur Argyrodamas appellatus, tamquam Argenteus Adamds vide Salmas. ad Solm. p. 564. et 1103.