December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0320b

ARGIAVANA arbor seu arbustum, apud Persas, desctibitur in Thiphasii libro de discrimine lignor. his verbis: Arbor est in Perside, cuius flos insigniter rubet, a qua denominant Arabes, quicquid rubore ipsi simile est. Frequens est arbor illa, circa Esphahan. Rosam producit insignis rubedinis --- pulchram visu, sed sine odore. Flos est edulis et dulcis saporis. Alquantum ex eo sumitur post potum. Lignum habet molle et tenue, ex quo combusto cmerem mulieres nigrum faciunt, quo [orig: qu˘] lineas superciliis inurunt, ut nigriora sint, et venustiore pilo [orig: pil˘]. Codex radicis est inter pharmaca, quae vomitum provocant, cum eius coeti sucus bibitur. Narravit mihi, qui hanc attulit abundare eandem arborem, circa Maia -- farikin (urbem Armenae non procul ab Amida) Et alius, multam esse in vitibus montis Cordubensis (vel in monte Chyrum nomine, prope Cor dubam) in Hispania etc. A qua rara et eximia planta, purpurae nomen datum esse, cum Auctor contendat; refellitur is a Cl. Bocharto, vocem [gap: Hebrew word(s)] argavan, de qua supra, Hebraeam Chaldeamque esse, qua [orig: quÔ] Daniel et Esdras ante annorum pous duo milia usi, ostendente. Itaque purpura ab arbore nomen non habet; sed arbor a flore, cuius color purpureus est. Vide eum Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 9.

ARGIDAVA Daciae oppid. Ptol. Argisch hodie, teste Lazio [orig: Lazi˘] in Valachia, apud fines Transylvaniae. longitud. 48. 45. latitud. 48. 5.

ARGILA urbs Cariae. Steph. Item oppid. Mauritaniae a Portugalliae Rege expugnatum A. C. 1472. vulgo Arzilla.

ARGILETUM locus Romae iuxta Palatium, ubi tabernae opificum erant, praesertimque Bibliopolarum. Martial. l. 1. Epigr. 4. v. 1.

Argelitanas mavis habitare tabernas.

Idem l. 1. Epigr. 118. v. 9. per tmesin.

Argi nempe soles subire letum.

Et l. 2. Epigr. 17. v. 3.

Argique letum multus obsidet sutor.

Dictus ab Argo Argivorum Duce, qui ab Evandro hospitio [orig: hospiti˘] exceptus, cum in affectati regni suspicionem venisset, ab Arcadibus inscio [orig: insci˘] Evandro [orig: Evandr˘], occisus est; cui postea Rex tumulum erexit, quem de nomine eius Argiletum vocavit. Virg. l. 8. Aen. v. 345.

Nec non et sacri monstrat nemus Argileti,
Testaturque locum, et letum docet hospitis Argi.

Alii dictum putant, quasi Argilletum, ab argilla, h. e. creta [orig: cretÔ], cuius eo in loco magna erat copia. Utramque opinionem refert Vatro l. 4. de L. L. his verbis: Argiletum sunt, qui scripserunt ab Argo, seu quod is huc venit, ibique sepultus sit: alii ab argilla, quod ibi hoc genus terrae.

ARGILIA Hesych. *)argili/a, dh=mos2 th=s2 *)attikh=s2.

ARGILII Andriorum coloni. *)andri/wn a)/poikoi. Thuyd. l. 4.

ARGILIUM Bithyniae oppid. mediterraneum. Ptol.

ARGILLA [1] vide infra Fictile, Fictor, Plastae, Plastica, Simpulum, Statua.

ARGILLA [2] piscis ex mera cartilagine, excepta [orig: exceptÔ] spina [orig: spinÔ] dorsi, absque ossibus et squamis, a natura compactus; idem cum Raia, quod vide.

ARGILLARIAE vel ARGILLERIAE, oppid. Galliae, non procul a Domnamanto, Dormans, a solo argilloso dictum, vulgo Argilly. Eius fit mentio in Vita Sanct. Bernardi, apud Hadr. Vales. Notit. Gall.

ARGILLUS Aegypti mons circa Nilum. Plut.

ARGILUS urbs Emathiae non procul ab ostio Strymonis fluv. occidentem versus. Herodot. l. 7. Item urbs Thraciae Stephano ex Thucyd. l. 4.

ARGINA Locrorum Ozolorum oppid. Plin. l. 4. c. 3.

ARGINUSA Urbs Aeolidos, e regione Lesbi et promontor. Mania. Schol. in Aristoph. Ran. Act. 1. Sc. 1.

ARGINUSAE Straboni l. 13. tres insulae parvae continenti proximae, inter Mitylenen et Methymnam. Hic [orig: Hţc] Conone Duce Lacedaemonii superati, Callicratide amisso [orig: amiss˘], an. 347. Urb. Cond. Plut. in Conone, Plin. l. 5. c. 31. Vide Strab, l. 13.

ARGIOPE Nymphae nomen, Parnassi incolae, mater fuit ex Philammone Thamuris, qui tertius in Pythiis Ludis cecinit et cantu vicit. Vide Philammon it. Thamyris. Item filia Teuthrantis mysorum Regis, cuiis, quod mares non haberet liberos, regnum reliquit. Vide Teuthras.

ARGIPHONTES Mercurii cognomen ab Argo, centoculo Ius [orig: Iűs] custode, quem, Iovis iussu, interfecit. Mythologi interpretantur Argum sphaeram esse stellatam, quod illi insit species quaedam caelestium oculorum: Io autem terram esse volunt, quam Aegyptii in Hieroglyphicis literis bovis imagine exprimunt. hanc Argos, i. e. caelum stellatum, nocturno [orig: nocturn˘] tempore desuper videtur observare. Mercurium autem Solem interpretantur, qui Argum tunc dicitur occidere, cum luminis sui magnitudine stellas omnes obscurat, eatumque a mortalibus conspectum eripit. Macrob. Saturnal. l. 1. c. 19.

ARGIPPEI populi inter Sauromatas. Herodot. l. 2. ab ipsa nativitate calvi, simis naribus, et ingenti mento [orig: ment˘], proprio [orig: propri˘] quodam [orig: qu˘dam] oris sono [orig: son˘], ex arboribus victitantes. Hi cum arma nulla habeant, a nemine tamen afficiuntur iniuria [orig: iniuriÔ], quod sacri putentur. Ikdem finitimorum controversias dirimunt, et ad se confugientes ab iniuria tuentur. Nic. Lloydius. Melius Argippaei; nomen habent ab equis albis: quia, ut ibidem auctor est Idem, circa Scythiae paludem, Hypanin, ne/montai i(/ppoi a)/grioi leukoi\, feri equi albi pascuntur. Quemadmodum hodieque equos albos in magno esse honore, apud Tartaros, scribit Paulus Venetus l. 1. c. 65. et horum armenta Regem habere, quae decem millium numerum excedant. Quod mirum non est, si verum, quod idem refert l. 2. c. 15. Calendis Februariis,


image: s0321a

quod anni est instium, magno illi Regi a magnatibus quandoque in xenia offerri alborum equorum centum milia. Equos namque huius coloris reliquis celeritate praestare, haec Horatii subinnuunt 3. l. 1. Sat. 7. v. 8.

Sisennas Barros ut equis praecurreret albis.

Hinc in Virgilio Turnus, cum Aenea dimicaturus, poscit equos Pilumno avo datos ab Orithyia, Boreae uxore, l. 12. Aen. v. 84.

Qui candore nives anteirent, cursibus auras.

Accedit candoris gratia: quam ob causam Castor et Pollux, apud Pindarum Pyth. 1. sunt leuxopw=loi et Proserpina ibid. Olymp. 6. leu/kipwos2. Solem etiam et Auroram albis equis Poetae passim vehunt: et leukipw=lon h(me/ran vocat Sophocles in Aiace mastigofo/rw| v. 683. Quin Deorum summus, ipse Iuppiter, fertur a Poetis albis quadrigis vehi. Unde Camillo crimini datum, quod, de Veiis cum triumpharet, curru equis albis iuncto invectus est, Liv. l. 5. c. 23. et Plut. in Camillo. Quamquam, si Propertio l. 4. Eleg. 1. v. 32. fides, multo ante Camillu, in triumpho,

Quattuor hinc albos Romulus egit equos.

Nec post eum exempla desunt, Augusti, de Parthis, apud Ovidium de Arge l. 1. et Stilichonis, de Africa, apud Claudian. de Laude Stilichon. l. 2. trium phantium. Inprimis autem ad albedinis com mendationem in equo pertinet, quod in libro Apocalypseos c. 6. v. 2. et c. 19. v. 11. et 14. tam Cheistus ipse quam caelestes exercitus, albis cquis insident. Hinc Onir ocritieus Poeta, quem Suidas passim citat,

*(/ippous2 me/lainas2 ou) kalo\n pa/ntws2 ble/pein,
*(/ippwn de\ leukw=n o)/ yis2 a)gge/lwn fa/tis2.
Equos nigros videre pessmum omen est,
Sed candidorum visio Angelos notat.

Vide Bochart, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 7. Non itaque ratio defuit, cur Argippoei, a candore equorum, nomen sibi adsciverint.

ARGIRI Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

ARGIRUNTUM vulgo Pescha, urbs Liburniae, in ora maris Adriatici, Cluver. Vide Argyrutum.

ARGISSE Thessaliae civitas prope Peneum, a Larissae filiis condita, quae deinde Argura vocabatur. Volaterran.

ARGITA fluv. Hiberniae in ora Septentrionali Banney Ortelio, Swilly Camdeno, cui magis fidendum. Nunc Band, in Ultonia provinc. qui per lacum Neaugum labitur, dein in Oceanum Caledonium se exonerat, inter Comitatus Colranensem et Antrimensem. Sanson.

ARGITHEA Urbs fuit Epiri, Caput Athamaniae, in mediterranis versus Thessaliae limites.

ARGIVA Iuno ab Argis ita cognominata, quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] sacra eius celebrabantur. Virg. Aen. l. 3. v. 547.

Iunoni Argivae sacros adolemus honores.

Signum eius hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] describit Pausan. l. 2. Deae signum (inquit) in solio sedet, eximia [orig: eximiÔ] magnitudine, auro [orig: aur˘] et ebore fabricatum, Polyeleti opus, corona capiti imposita; ea [orig: ] Gratias et Horas egregie factas habet. Dea manu altera [orig: alterÔ] malum Punicum, altera [orig: alterÔ] vero sceptrum tenet, cui cuculum idcirco aiunt impositum, quod virginis Iunonis amore captus Iuppiter, in avem talem se verterit, quam puella, tanquem ludicrum captavit. Clemens vero Strom. lib. 1. *ki/ona, columnam, eius ut et Apollinis Delphici, habet: pri\n g' ou)=n a)kribwqh=nai ta\s2 tw=n a)galma/twn xe/seis2, ki/oas2 i(sta/ntes2 oi( palaioi\ e)/sebon tou\tous2, w(s2 a)ridpu/mata tou= qeou=, Antequam statuae essent affahre formatae, veteres erexerunt columnas, easue colebant tamquam Dei simulacra, Baetylos vocantes, ut videbimus. Eius Sacerdotes quanto fuerint in honore apud incolas, dicemus infra, voce Argos. Nec omittendum. quod celebre hoc Iunonis cognomen apud Minutium Felic. aliosque toties occurrens, inde ortum sit: quod Argis esset Dea Tutelaris, ab Inachi temporibus, qui illi terram hanc consecraverat; unde etiam cultus eius ad reliquos Graecos profluxit. Hinc illa a(/nassa qea\ *)argei/a, apud Euripid. in Iphig. Aulid. Argos *(/hras2 dw=ma, apua Pindarum Nemeis, et sacra apud Argivos *(/hraia, quibus quae primo praefuerat, *kalliqe/a Theoni, *kalliqo/h Clementi Alex. *kalli/quia Plutarcho dicitur. Neque enim ad hoc sacerdotium, nisi feminae, et quidem honoratissimae, admittebantur: per quas tempora computari non minus, ac per Archontes Athenis, moris erat, Thucyd. l. 2. Et quidem festo [orig: fest˘] hoc [orig: h˘c] currus, in quo sacerdos considebat, trahebatur albis bobus, ad templum Iunonis, quod extra urbem erat, teste Palaephato [orig: Palaephat˘] prope fin. etc. Plura apud Io. Meursium Graecia [orig: GraeciÔ] Fer. aliquid etiam infra voce Heraei, it Iuno.

ARGIVI populi Graeciae, ab Argis dicti, quorum est frequens mentio apud Poetas. Hesychius, *)argei=oi, oi( *(/ellhnes2. Argivi autem furacitatis olim ita notati sunt, ut ab illis adagium ortum sit, cuius meminit. Suidas, *)argei=oi fw=res2, e)pi\ tw=n prodi/lws2 ponhrw=n. *(oi ga\r *)argei=oi e)pi\ kloph= kwmwdou=ntai. Contra Argivo [orig: Argiv˘] dignus, apud Zenodotum, e)pi\ tw=n ai)dhmo/nwn kai\ eu)genw=n. Nam apud Argivos pueri incorrupti et puri clypeos prisco [orig: prisc˘] more gestabant. *)argei/ous2 o(ra=s2 apud Suidam; paroimi/a e)pi t= a)tenw=s2, kai\ kataplhktikw=s2 o(rw/ntwn Argiur etiam male apud veteres audiebant, tamquam Sycophantae et calumniatores. Inde proverb. apud Diogen. l. 2. c. 79. *)argei/a fora\, e)pi\ tw=n sukofan tw=n. *(oi ga\r *)argei=oi filo/dixoi. Nic. Lloydius.

ARGIUS dispensator Galhae, qui patroni corpus licentia [orig: licentiÔ] tenebrarum pluribus ludibriis vexatum, humili sepultura [orig: sepulturÔ], privatis hortis contexit. Tacit. Hist. l. 1. c. 49.

ARGIZALA Galatiae Urbs. Ptol.

ARGLA oppid. et portus Hiberniae, in Ultonia provinc. et Comitaut Downe, in littore, versus Scotiam ad ostium fluv. Cog. et


page 321, image: s0321b

ex adverso peninsul. Ardes, 14. milliar. Hibetnic. Rupe Fergusii in Austrum.

ARGO navis in qua Iason cum 54. Heroibus Thessalis Colchos navigavit. Denominis ratione variant Etymologi. Sententiae eorum ad sex classes revocari possunt. Primo Nonnullis dicta videtur ab Architecti, cuius nomen Argos: de quo Val. Flacc. l. 1. v. 93.

--- --- Ad carum Tritonia devolat Argum;
Moliri hunc puppim iubet et demittere ferro
Robora, --- --- - --- -

Diodor.Sic. l. 4. *th\n de\ nau=n *)argw\ prosagoreuqh=nai kata\ me/n tinas2 tw=n muqogra/fwn, a)po\ tou= to\ ska/fos2 arxitektonh/santos2 *)/argou. Vide Hyginum in Argo. Secundo, Alii sic vocatam volunt, quod secum Argivos tulerit, quod sentire videtur M. Tullius Tuscul. Qu. l. 1. Et eas angustias, inquit, per quas penetravit ea, quae ist nominata Argo, quia Argivi in ea delecti viri vecti petebant pellem inauratam arietis. Quae postrema verba ex Poeta aliquo antiquo (ut saepiuscule in his libris solet) desumpsit. Tertio, Quidam a velocitate eius sic dictam arbitrantur. Diodor. Sic. ubi supra. *(ws2 d' e)/nioi le/gousin a)po\ th=s2 peri, to\ ta/xos2 u(perbolt=s2, w(s2 a)\n tw=n arxai/wn argo\n to\ taxu\ prosagoreuo/ntwn. Unde Catullus, Epigr. 65. v. 6.

Ausi sunt vada salsa cita [orig: citÔ] decurrere puppe.

Et Pindarus in Pythiis, e)pe/tasse sqoh=s2 *)argou=s2 xalino/n. Quamquam argo\s2 quoque Graece dicitur tardus. Hinc iocus Martialis l. 3. Epigr. 67. v. 8.

At vos tam placidas vagi per undas
Tutae luditis otium carinae.
Non nautas puto vos sed Argonoutas.

Quarto, Pherecydes Syrus apud Lazarum Bayfium tradit, sumpsisse nomen ab Argo Phryxi filio. Quinto, Alii a textura ducunt, Hebraice [gap: Hebrew word(s)] ereg, inter quos est Hieremias Hoelzlinus notis ad Apollon. l. 1. Sane Catullus de huius navis fabrica loc. cit.. v. 10.

Pinea coniungens inflexae texta carinae.

Ad quem locum sic Illustris Scaliger; Texere naves veteres dicebant, a quo locus, ubi naves fabricantur, Textrinum dicebaur, auctor Servius in schedis nondum vulgatis. Qu. Ennius,

Idem campus habet textrinum navibu' longis.

h. e. nauph/gion. Sic ta\ v(/fh new\s2 dixit Archimelus Poeta, in navem Hieronis:

*)/astrwn ga\r yau/ei karxh/sia, kai\ trieli/ktous2
*qw/rakas2 mega/lwn ento\s2 e)/xei u(fe/wn.

Male enim apud Athenaeum uefe/wn. Ovid. Ep. Heroed. 16. v. 110.

Texitur et costis panda carina suis.

Silius Ital. l. 8. v. 120.

Fulmineam texit, qua [orig: quÔ] transvebat agmina, classem.

Idem l. 11. v. 588.

Aeratas iussi texamus mille carinas.

Panegyristes ad Maxim inianum, ut navalia texerentur, ut trabes caederentur; ubi navalia dixit pro navibus. Sexto, Bochartus o( me/gas2 in Chanaan l. 2. c. 11. a longitudine sic dictam suspicatur. Gaulis (brevibus ratibus scil.) inquit, puto Phoenices opposuisse [gap: Hebrew word(s)] naves arca, vel arco, ut Syri efferunt, i. e. naves logitudinis, seu quod idem est, naves longas; ac inde factum, literis G. et C. permutatis, quod passim fere sit, ut navis Argo appellaretur, quae prima fuit longa navis apud Graecos, qui, usque ad Iasonem et Argonautas, solum rotundis navibus utebantur. Plin. l. 7. c. 56. Longa [orig: LongÔ] nave lasonem primum navigasse [orig: navigÔsse] Philostephanus auther est. Et Apollonii Scholiastes l. 1. de Argo nave: *tau/thn de/ fasi trw/thn nau=ngene/sqai makra/n. Et Herodot. circa initium, l. 1. de Argonautis, *kataplw/santes2 ga\r makrh=| nhi\+ e)s2 *ai)/an te th\n *kolxi/da, kai\ e)pi\ *fa/sin potamo/n. Quinquaginta remiges eam habere refert Apollodorus, i. e. 25. ab unoquoque latere; unde sequitur, longam fuisse cubitorum minimum quinquaginta, si singula interscalmia fuerint diphxuai=a, prour desinit Vitruvius, l. 1. c. 2. Quinimo longior fuit, si Theocrito credimus, a quo in Hyla praedicatur triaxonta/zugos2 *)argw\, i. e. 30. iugorum, sive scaimorum. Lignum, ex quo confecta fuit, pinum volunt Catullus, et Seneca. Hic, Epigr. 65.

Peliaco [orig: Peliac˘] quondam prognatae vertice pinus,
Dicuntur liquidas Neptuni nasse [orig: nÔsse] per undas,
Phasidos ad siuctus, et fines Aeetaeos.

Ille in Medea, v. 335. Actu. 2.

Bene dissepti foedera mundi
Traxit in unum Thessala pinus.

Quibus adde Horatium Epod. Od. 16. v. 57.

Non bus Argoo contendit remige pinus.

Et Ovidium in Epist. Hypsipyles 6. v. 47.

Quid mihi cum Minyis, quid cum Tritonide pinu?

Et Statium in Achilleide, l. 1. v. 156.

Olim equidem Argoos pinus cum Thessala Reges
Hac veheret. --- --- --- ---

Orpheus ex fago factam innuit, itemque Apollodorus, loco [orig: loc˘] paulo [orig: paul˘] post adducendo [orig: adducend˘], hoc autem de parte eius vocali solummodo intelligendum, quam ex robore factam fuisse significat, lsacius in Lycoph. *lalistathn ei)xe thn tro/pin ek th=s2 *dwdw/nhs2 dro/s2. In hoc omnes consentiunt, factam esse ex arboribus Dodonae silvae, quibus olim oracula reddebantur. Unde et Poetae comminiscuntur, nayem ipsam fuisse vocalem. Seneca in Medea, v. 380.

--- --- - --- Ipsaque vocem
Perdidit Argo. --- --- --- ---



page 322, image: s0322a

Val. Flac. l. 1. v. 2.

Fatidicamque ratem.

Claudian. in panegyrico, de 3. Consul. Honor. v. 106.

--- -- Rursusque lbcutae
In te Chaoniae moverunt carmina quercus.

Idem alibi plenius:

--- --- - Licet omnia vates
In maius celebrata serant, ipsamque secandis
Argois trabibus iactent sudasse [orig: sudÔsse] Minervam;
Nec nemoris tantum vinxisse carentia sensu
Robora, sed caeso Tomari Iovis augure luco,
Arbore praesaga [orig: praesagÔ] tabulas animasse [orig: animÔsse] loquaces.

Orpheus:

--- --- *toma/rios2 e)/klage fa=gos2.

Idem eu)/lalon *)argw\ et la/lon tro/pin vocat. Aeschylus, citante Philone in tractatu *pa/nta spoudai=on, etc.

*ph= d' e)sti\n *)argou=s2 i(ero\n au)da/zon cu/lon.

Lycophron in Cassandra, th\n la/lhqron xi/ssan, h. e. picam loquacem nuncupat. Meminit et Philostratus in Imaginibus, Sophocles in Trachiniis. Lucianus in Somnio sive Gallo, kai/ toi ti/ e)poi/hsas2, ei)/ soi h( th=s2 *)argou=s2 tro/pis2 e)la/lhse. Variant autem auctores de parte navis. Io. Meursius, ad Lyocphronis locum nuper productum, Argo navis loquacem malum de quercu Dodonaea habuisse dicitur. Vocale lignum in prora ponit Apollodorus l. 1. *kata\ de\ th\n trw/ran enh/rmosen *)aqhna= fwnh=en fhgou= ths= *dwdw/nidos2 cu/lon. Val. autem Flac. l. 1. fingit, hanc navem e tutela voces fundere, ut quae Dodonaeam quercum ibi habuerit. Verba sunt, v. 301.

Visa coronatae fulgens tutela carinae
Vocibus his instare duci.

Vide Bochart, de Phoen. Colon. p. 820. Porro hanc primam omnium ratem fuisse Poetae, ut plurimum, volunt. Catullus, Epigr. 65. v. 11.

Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.

Lucan. l. 3. v. 192.

Thessalius Aemoniam vemer proscindit Iolcon,
Inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo
Miscuit ignotas temerato [orig: temerat˘] litore gentes.

Ovid. Mit. l. 6. v. ult. ubi de Argonautis:

Per mare non notum prima [orig: primÔ] petiere [orig: petiŕre] carina [orig: carinÔ].

Et l. 3. Ep. 1. ex Ponto v. 1.

Aequor Iasonio [orig: Iasoni˘] pulsatum remige primum.

Idem l. 3. de Trist. Eleg. 9. v. 8.

Per non tentatas prima cucurrit aquas.

Et l. 2. Amor. Eleg. 11. v. 1.

Prima malas docuit, mir antibus aequoris undis,
Peliaco [orig: Peliac˘] pinus vertice caesa vias.

Seneca in Medea, v. 363. Actu 2.

Merces prima [orig: primÔ] digna carina [orig: carinÔ].

Manilius l. 1.

Mari quae prima cucurrit.

Martial. l. 7. Epigr. 18. v. 2. de fragmento Argus [orig: Argűs]:

Haec fuit ignoti prima carina maris.

Val. Flac. l. 1. v. 1.

Prima Deum [orig: Deűm] magnis canimus freta pervia nautis.

Orpheus in Argonaut.

*(\h kai\ u(p' ei)lati/nois2 e)retmoi=s2 a(lemure/a be/nqh
*prw/th u(pecepe/rhse, tri/bous2 d' h)/nusse sqala/sshs2.

Denique Cicer. l. 2. de Nat. Deor. inducit pastorem, visa [orig: visÔ] tum primum Argo navi, ut divino [orig: divin˘] et novo [orig: nov˘] vehiculo [orig: vehicul˘], primo admiratum et perterritum hoc [orig: h˘c] loqui:

--- -- Tanta moles labitur
Fremebunda ex alto, ingenti sonitu et spiritu
Prae se undas volvit, etc.

Quamquam probabilius alii Tyriis navium inventionem tribuunt; inter quos est Tibullus l. 1. Eleg. 7. v. 20.

Prima ratem ventis eredere docta Tyros.

Dionysius Erythraeis,

*(oi/ trw=toi nh/essin e)peirh/santo sqala/sshs2,
*prw=toi d' e)mpori/hs2 a(lidine/os2 e)mnh/santo.

Alii Phoenicibus. Vide Schefferum, de Militia Navali l. 1. c. 2. Denique Argo navis in sidus caeleste translata est. Manilius l. 1.

--- --- Tum nobilis Argo
In caelum subducta.

Idem l. 5. v. 13.

Et ratis Heroum, qupe nunc quoque navigat astris.

Nic. Lloydius.

ARGOB Latine gleba, vel glarea, aut maledictio putei, vel dorsi sive lux altitudinis; nomen regionis Basanitidis. Deuter. c. 3. v. 13. quae in sortem dimidiae tribus [orig: tribűs] manassis cecidit.

ARGOBASTES vel ARBOGASTES, cum Valentinianum iuniorem, apud Viennam, dolo [orig: dol˘] strangulasset [orig: strangulÔsset], ut eidem in imperio succederet, a Theodosio mortem ulciscente superatus, sua [orig: suÔ] se manu percussit. Paul. Diaconus. Vide Arbogastes.

ARGODA Tauricae Chersonesi urbs. Ptol.

ARGOLAE ophiomachi serpentum genus, quos ex Arg Pelasgico in Aegyptum ab Alexandro translatos, ut aspides interficerent, fabulantur. Suidas *)argo/lai ei)=dos2 o)/fewn, ou(/s2 h)/negke *makedw\n o(


image: s0322b

*)ale/candros en tou= *)/argous2 tou= *pelasgikou= ei)s2 *)aleca/ndreian kai\ e)ne/balen ei)s2 to\n potamo\n, pro\s2 a)nai/resin tw=n a)spi/dwn: Nempe Hebraeum ophiomachi nomen [gap: Hebrew word(s)] Chargol forte Veteres scripsere [orig: scripsŕre], aspiratione dempta [orig: demptÔ], unde fabulae origo. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 1.

ARGOLAS tumidus in Locris Epicnemidiis. Diodor. Sic. l. 16.

ARGOLEONTES vide supra Agrioleontes, it. Archcleontes.

ARGOLICA [1] Iuno, vide Argiva, et hic [orig: hţc] infra.

ARGOLICA [2] Statua, apud Trebellium in XXX. Tyrann. c. 32. Huius uxor Calphurnia --- cuius statuam in Templo Veneris adhuc videmus Argolicam, sed auratam: Casaubono est statua Argivarum matronarum habitum praeferens. Salmas. Acrolitha legi vult. Vide supra: de Argolica vero Iunonc, praecipuo [orig: praecipu˘] honore apud veteres culta, ad cuius adeo instar Romae, sicut ad Iovis Olympici, Caesaris statuam fecere [orig: fecŕre] Romani, infra voce Iuno.

ARGOLICUS Laconis fil. e primoribus Achaeorum. Tacit. Annal. l. 6. c. 18.

ARGOLICUS Sinus ad Peloponnesum. Ptol. Est autem Argolicus idem quod Argipus, et Argeus.

ARGOLIS Regio Peloponnesi, eadem quae Argia, inter Arcadiam ad occasum et mare Aegaeum ad ortum.

ARGOLUS Andreas, vide Andreas.

ARGON ex stirpe Herculis, post Atyadas, primus regnavit in Lydia, 505. ann. ante Gygem. Nomina successorum eius caligionsa [orig: caligionsÔ] nocte latent, usque ad Ardysum I. ex Heraclidis XIX, qui regnare incepit, A. M. 3261. Herodot. l. 1. c. 7. Huius tres successores, adeo que ex Heraclidarum stirpe quatuor postremos, recitat Eusebius XVIII. prioribus ab illo omissis num. 1239. et seqq. quod eorum tempora mensuram primae Olympiadis excederent, Ioh. Marshamus canone Chron. ad Sec. XII. Sie itaque illorum nomina periere [orig: periŕre]. Coepit autem Argon, ex Alcaeo Cleolai nepos, adeo que Heraclidarum in Lydia caput, regnare anno [orig: ann˘] Periodi Iuliavae 3491. quinto [orig: quint˘] ante expeditionem Troianam anno [orig: ann˘]: Sardes vero, Lydorum Regia, rebus Troianis recenrior est, Strabo Ccogr. l. 13. Vide Marshamum d. l. ut et infra voce Cleolaus. In Heraclidarum vero numero, quorum nomina desiderantur, fuere [orig: fuŕre] forsan Andromytys et Alcimus, Xantho Lydiorum Auctori apud Arthenaeum Dcipnosoph. l. 12. memorati, quos vide suis locis.

ARGONAUTAE Heroes, qui cum Iasone in Argo navi, A. M. 2791. Colchos profecti sunt ad diripiendum vellus aureum; Sunt qui dicant fuisse duos, et quinquaginta numero [orig: numer˘], alii addunt quatuor: Inter quos praecipui Hercules, Hylas, Theseus, Pirithous, Orpheus, Peleus, Telamon, etc. Numerantur autem ab Apollono, Orpheo, et Val. Flac. l. 1. Elogia illorum sparsa plurima, apud Poetas Graecos et Latinos passim occurrunt. Pinadro Pyth. Od. 4. dicuntur nautw=n a)/wtos2, flos nautarum, sicut et Theocrito Idyll. 13. qei/os2 a)/wtos2 *(hrw/wn. Et Virg. Virg. Ecl. 4. v. 34.

--- --- -- Erit altera quae vehat Argo [orig: Arg˘]
Delectos Heroas. --- --- --

Eidem Theocrito, a)risth=es2 Principes, sive optimates, ut et Apollodoro. l. 1. Bibl. a)ristei=s2. Ovid. Pont. l. 1. Ep. 4. v. 33.

--- --- Primos telluris Achivae

Vocat. A Catullo Epigr. 65. v. 4. Lecti dicuntur; Apollonius Argon. l. 4. *lektou\s2 h(rw/wn. Statius l. 1. Achilleid. v. 156. Argoos Reges dixit. Pari laude cos insignivit Val. Elaccus l. 1. v. 203.

--- --- Pressam sub Regibus alnum.

Iterum l. 1. v. 342.

--- --- Video nostro tot in aequore Reges.

Et rurus v. 101. Turba Ducum. Altius Catullus, Epigr. 65. v. 43.

Heroes salvete, Deum [orig: Deűm] genus.

Apollonius, l. 1.

*)andrw=n h(rw/wn qei=os2 sto/los2.

Et l. 3. *)aqana/twn ui(h=es2. Senec. in Mcdea, Act. 2. v. 226.

Decus illud ingens Graeciae, florem inclitum,
Praesidia Argivae gentis, et prolem Deum [orig: Deűm].

Et Manilius l. 1. aperte Deos vocat,

Servando Deafacta Deos.

Denique Val. Flaccus de iisdem, l. 1. v. 27.

Divum [orig: Divűm] progenies --- --- -

Ac iterum

--- -- Reges Diis genitos. Nic. Lloydius.

ARGONAUTICA pars Cycli Epici, de quo intra dicemus.

ARGONNA regiuncula Franciae, cuius periere [orig: periŕre] limites. Pattim est in Campania, partim in limite Lothgringiae, versus Mosam et Virodunum, ubi Bellomontium et Claromontium.

ARGOS [1] vetus ac nobilis urbs Achaiae in Argolide, quod etiam Argos Hippium dicebatur, ab equorum praestantia. Horat. Carm. l. 1. Od. 7. v. 9.

Aptum dicit equis Argos, ditesque Mycenas.

Quem versum ab Homero mutuatus est, apud quem Il. b.. v. 287.

*)/argeos2 i(ppobo/toio. et alibi Il. h. v. 180. poluxru/soio
*mukh/nhs2.

Item Argi plurali numer. Horat. de Art. Poet. v. 118.

--- Thebis nutritus an Argis.

Virg l. 2. Aen. v. 95. Si Patrios unquam remeassem [orig: remeÔssem] victor ad Argos. Pluta hic [orig: hţc] infra.

ARGOS [2] Peloponnesi civitas, iuxta Athenas, Nemeis ludis celebris et egregiorum Virorum proventu. Hic [orig: Hţc] Iuno eximle colebatur, unde sicur inter Ioves Olympio. Sic inter Iunones Argolicae,


image: s0323a

praecipuus olim honor. Ibildem e)pi\ *seni/a|, in Peregrinorum hospitio, Sacrincantes invocabant Apollinem et Homerum, Aelian. Var. Histar. l. 9. c. 15. quod maiores eorum in Iliade impense praedicatentur, rhaps. b. v. 560. unde et ex are illi statua erecta et sacrificatum kata tri/a, h)/goun ta\ pa/tria, iuxta diem, mensem cum Luna, et annum cum Sole congruentem, Agon Hesiod. et Homer. qua de re vide Gemini ei)sagwgh\n c. de Mensib. in Uranologio Petav. Coeterum Rex primus Phoroneus fuit, aliis Inachus, A. M. 2197. tuius filia Iovi amata; ex Strab. l. 8. Ortel. Euseb. in Chron. dicta ab Argo Rege, uti tcribit Augultin. l. 18. de Civ. Dei c. 5. Hodie Argo dicitur, longitud. 48. 50. latitud. 38. 18. In Catalogo Regum Eusebius Castorem Rhodium sequitur, cuius Excerpta, quae a Casaubono excepit Scaliger cum Eusebianis opitme conveniunt, vide eum Thesauro Temp. p. 214. 264. unde et Eusebium hic [orig: hţc] potius, quam Tatianum, Syncellum, Pausaniam et Hyginum sequitur, Marshamus Can. Chron. ad Sec. VI. Ipsi vero Argivi non per Regum, sed per Sacerdotum Iunonis tempora, Chronologiam deducebant: quae *(hresi/des2 dicebantur, Etymol. M. quarumque prima fuit Callithyia; tertia Alcynae, cuius Sacerdotii anno [orig: ann˘] 26. gens Sicula ex ltaliamigravit, teste Hellavico [orig: Hellavic˘] Leshio [orig: Leshi˘] apud A. Gellium l. 15. c. 23. aliae fuerunt Admeta, Cydippe, Chrysis, Phainis. Idem ad Sec. IX. lidem lupis nummos signabant, a quo Danaus, omine tauri a lupo superati, Gelanorem regno [orig: regn˘] sibi cedere ceegit, uti refert Pausan. l. 2. Vide quoque Inachus, Phoroneus.

ARGOS [3] Thessaliae oppid. quod Pelasgicon dicunt a Pelasgis. Plin. l. 4. c. 7. Lucan. l. 6. v. 355.

--- Ubi nobile quondam
Nunc super Argos arant.

Vulgo Arnuro. longitud. 48 45. latitud. 40. 20. Etiam ipsa Thessalia Argos Pelasgicum appellata est, apud veteres Strabo l. 9. Item protota Graecia aliquando sumitur. Lucan. l. 10. v. 60.

--- --- - Quantum impulit Argos,
Iliacasque domus facie Spartana nocenti.

ARGOS [4] cognomento [orig: cognoment˘] Amphilochium. In Eprio est, inter Ambracium sinum et Acheloum fluv. occurtens, in finibus Acarnanum. Vide Voss. ad Melam p. 158. longitud. 46. 50. latitud. 39. 45. Nunc omnino periit. Briet.

ARGOS [5] Apuliae oppid. a Diomede conditum, quod deinde Argyripam, et postremo Arpos vocarunt [orig: vocÔrunt]. Vide Cluver. Ital. Ant. l. 4. c. 12.

ARGOUS Portus, vulgo Porto ferraro, portus Aethaliae; seu Ilvae insulae maris Tyrrheni. Paulus Iovins. Sub M. Hetruriae Duce, qui eum munivit, tempore Caroli 5. Imperator.

ARGUDA Paropanisi urbs. Ptol.

ARGUINUM castrum Africae, in ota maris Atlantici, in regione Nigritia et tractu Gualata. Sub Anglis. Insulam habet cognominem in littore.

ARGULUS fil. Amyclatis, quem ptimum apud Achaeos quadrigam iunxisse dicunt, cum alii Arogilo illud ascribant.

ARGURUS Isaacus vide Isaacus.

ARGUS [1] nonnullis Argivorum Rex III. qui Apim in illa serie secundum agnoscunt, Phoroneo avo, ut cuius erat quga|tridou=s2, ex filia nepos, successit, regnavit ann. 70. habuitque successorem Criasum, circa tempora morientis in Aegypto Iacobi Patriarchae, vide Criasus.

ARGUS [2] Arestoris fil. unde Arestorides Ovidio dicitur, Met. l. 1. v. 624.

Donec Arestoride servandam tradidit Argo.

Apollodorus, l. 2. de Argo, o(/n *)asklhpia/dhs2 me\n *)are/storos2 le/gei ui(o\n, *fereku/dhs2 de\ *)ina/xou. Idem tamen alibi Agenoris filium facit. *pano/pths2 Graecis dicebatur, quod totus coulis scatetet. Hunc Poetae fabulantur, a Iunone constitutum fuisse austodem Ius [orig: Iűs] Inachi filiae, a Iove in iuvencam commuratae, quem postea Mercurius Iovis iussu interfecit, oculis eius sistulae sono [orig: son˘] consopitis. Ovid. l. 1. Met. v. 625.

Contum luminibus cinctum caput Argus habebat,
Inque suis vicibus capiebant bina quietem,
Cetera ser vabant, atque in statione manebant.

Plautus in Aulularia Actu 3. sc. 6. v. 19.

Quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit,
Quem quondam Ioni Iuno custodem additit,
Is Numquam servet. --- --- -

Iuno autem oculos eius avi suae, h. e. pavonis candae, inseruit. Ovid. ubi supra, v. 721.

Excipit hos, volucrisque suae Saturnia pennis
Collocat; et gemmis caudam stellantibus unplet.

Mythologi per Argum, caelum stellatum, per Vaccam, terram, per Mercurium Argicidam, Solem: per oculos partim sopitos, partim apertos, nostrum Antipodumque horizontem intelligunt: Plura vide apud Alex. Rossaeum, mystagogo Poetico.

ARGUS [3] Evandri hospes, vide Argiletum.

ARGUS [4] canis Ulyssis: vel hoc [orig: h˘c] saltem memorandus, quod solus dominum vicesimo [orig: vicesim˘] demum anno [orig: ann˘] domum redeuntem agnoverit. Homer. Odys. 17. v. 300.

*)/enqa ku/wn kei=t' *)argo\s2 eni/pleios2 kunorai+ste/wn.
*dh/ tote, x' w(s2 e)no/hsen *)odusse/a e)ggu/s2 e)o/nta,
*(ourh=| me\n r' o(/g' e)/sh|ne, kai\ ou)/ata kk/bbalen a)/mfw.

ARGUS [5] fluv Germaniae in Suevia provinc. Vangenam alluit, et postea in lacum Constantiensem se exonerat, prope Langenarchiam, oppidul.

ARGUTA [1] civitas Theslaiae, prius Argissa dicta. Est et locus Euboeae; vide Stephanum, qui loci istius incolas Argivos et Leontinos vocari scribit.