December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 309, image: s0309b

ARCHIUM Oppid. Hungariae. Ubi Bosna fluv. hauritur a savo. Sub Turcis.

ARCHIVUM seu ARCHIUM ARCEPS, etc. Locus, seu scrinium, ubi Chartae publicae asservantur, vide infra Chartophylacium. Etiam Archia, apud Tertullian. contra Marc. l. 3. Graece *)arxei=a, Suid. Vetus Inscr. inedita, reperta nuper A. C. 1670. Smyrnae, in area Consulis Batavi.

*n*a*i*s. *e*r*m*o*u. *d*i*o*k*l*e*o*u*s.
*a*g*o*r*a*s*a*s*a. *t*o*p*o*n. *y*i*l*o*n. *k*a*t*e
*s*k*e*u*a*s*e. *t*o. *m*n*i*m*e*i*o*n. *t*w. *k*a*t*o*i
*x*o*m*e*n*w. *u*i*w *s*w*s*i*m*w. *k*a*i. *e*a*u*t*h. *k*a*i.
*t*o*i*s: *q*r*e*m*m*a*s*i. *k*a*i. *p*r*o*k*l*h. *t*h. *t*r*a*f*e*i
*s*h. *u*p. *a*u*t*h*s. *e*s*o*u*s*i*a*n. *e*x*o*u
*s*h*s. *a*u*t*h*s. *e*g*p*q*e*t*e*i*m*a*i. *s*o*s*o*n. *e*i*s*i*n*k*h
*s*e*s*q*h*s*e. *t*a. *i*m*o*n*h. *m*i*d*e*n*o*s. *e*x*o*n*t*w.
*e*s*o*u*s*i*a*n. *e*t*e*p*o*n. *b*a*l*e*i*n. *e*n*t*a*l*l*o*t*p*o*s*a
*t*a*u*t*h. *t*h*s. *e*p*i*g*r*a*f*h*s. *a*p*e*t*e
*q*h. *a*n*t*i*g*r*a*f*o*n. *e*i*s. *t*o. *a*r*x*e*i*o*n..

apud Car. du Fresne Glossar. Hinc Archivista, vide supra Antiquarius, et Archiota.

ARCHIZUPANUS titulus olim Serviae Principis, apud Cinnamum, *)arxizoupa/noi tw=n *serbi/ws2 Archizupani Serviorum, quos *zoupa/nous2 ge/rontas2, Zupanos senes, Constantinus de administr. Imp. c. 29. *)ekkri/tous2 tw=n *zoupa/nwn, Selectos Zupanorum, Anna Comnena Alexiados l. 9. Megaiupanos, Innocentius III. Pontifex in Actis etc. vocant. Vide infra in voce Zupanus.

ARCHOLEON apud Capitolin. in Cordiano tertio, c. 33. Fuerunt sub Gordiano Romae elephanti XXX. et II. --- Archoleontes X. Camelopardali X. etc. Quid sit, disceptatur. Egnatius et alii iubatos leones hac [orig: hÔc] voce denotari volunt, de quibus Plin. l. 8. c. 16. Leonum simul plurium pugnam Romae Princeps dedit Q. Scaevola --- Centum autem iubatorum primus omnium L. Sulla --- post eum Pompeius M. in Circo DC. ac in iis iubatorum CCC XV. Utut enim iubati sint mares leones omnes, tamen in fortioribus illis (nam duo Leonum genera Plin. habet loc. cit. ) iuba maxime notabilis, quia promissior, longoque [orig: long˘que] et simplici villo [orig: vill˘]; atque hi videntur iis hic [orig: hţc] intelligl. Palatinus codex Arcoleontes habet, unde mutata [orig: mutatÔ] unica [orig: unicÔ] litera [orig: literÔ] scribit Argoleontes Salmas. h. e. albos leanes, quorum mentio in Ep. Alexandri ad Aristotelem: Iam nos vigiliis inquietos quinta [orig: quintÔ] noctis hora [orig: horÔ] buccina monebat ad quiescendum. Sed affuerunt albi leones taurorum comparandi corporibus, qui cum ingentimurmure concussis cervicibus alti iubis in modum fulminum in nos impetum faciunt exceptique ruunt venabulis. Nempe subalbi istiusmodi leones sunt et vulgaribus minus flavi. Cuiusmodi leonum genus Hebraeis [gap: Hebrew word(s)] laiis dicitur, a robore et audacia: unde li=s2 Graecorum. Vide Salmas. Notis ad Capitclm. loc. cit. et Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 1.

ARCHON e Ducibus Alexandri Magni, cui post eius excessum, in divisione Provinciarum, Babylonia est attributa. Diodor: Sic. l. 18. p. 628. f.

ARCHONTES [1] novem erant Princeps, nempe Rex, Archon, Polemarchus, et Thesmothetae sex, quibus ius omne, quod primo Regum, deinde Archontum fuerat, ita est divisum, ut in eorum manu et potestate tota esset Atheniensium Res publ. Post Codrum instituti, primum perpetui, a Medonte eius fil. usque ad Alcmaeonem, Olymp. 6. Dein decennales. Annui taudem Olymp. 22. Pausan. Iustin. Euseb. Chron. etc. Ante Solonem suffragio [orig: suffragi˘] eligebantur: at ille, sorte ut id fieret, instituit, ita tamen, ut postquam lecti essent, in Senatu quidem excuterentur, in Comitiis populi probarentur. Apud Archontem vero a Rege, et soclis separatum, lites intendebantur de mala tractatione, ebrietate, verum divisarum electione, tutela [orig: tutelÔ] pupillorum, hereditatibus etc. Quin etiam idem curator erat mulierum, quae post mariti mortem praegnantes esse viderentur. Lysias, Demosthenes, Pollux.

ARCHONTES [2] Magnates aulae Constantinopolitanae, apud Guil. Tyrium l. 20. c. 18. Ex quo enim in Aegyptum descenderant eius Archontes, et Pachymerem l. 9. c. 10. Quorum uxores *)aroni/ssai, apud Nicetam in Isaac. l. 3. c. 11. Ordo ipse *)arxontikon\, Annae Commenae Alexiad. l. 1. *)arxontikh\ ta/cis2 Cantacuzeno Prooem. Histor. qui Gallis vulgo Baronagium et Barnagium etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et Not ad Alexiadem.

ARCHONTICI Valentinianorum secta, universitatem, quam Deus condidit, opera esse Principum seu a)rxo/ntwn dicebant: Negabant resurrectionem carnis, Baptilmum, et Cenant Domini prorsus abiciebant, de crudelitate Sabahoti Dei in 7. Caelo, etc. plurima nugati. Vide Theodoretum, Epiphan. haer. 40 Augustin. haer. 20. Baron. et Godeau, A. C. 175.

ARCHYLUS Thurius, inter Duces Dionysio superlori datis militum selectis, noctu, scalis Motyes collapsis domibus applicitis, urbem cepit; propterea a Dionzsio mille minis honoratus est. Diodor. Sic. l. 14.

ARCHYTAS [1] Mitylenaeus Musicus; cui cum proprium daretur, quod non exaudiretur, respondit, Instruntentum pro me loquitur. Fuit etiam alius agriculturae scriptor, tertius Poeta Epigrammatarius. Diogenes Laertius in vita Platonis, l. 8.

ARCHYTAS [2] Hestiaei, sive, ut alii, Mnesarchi fil. Philosophus Tarentinus, professionis Pythagoricae, astrologus, et geometra, quemadmodum eum Maris et terrae, numeroque [orig: numer˘que] carentis arenae Mensorem Horat. appellat, Carm. l. 1. od. 28. v. 1. Meminit eiusdem Cicer. l. 3. de Orat. Platonem cuius in Geometria discipulus fuerat, per literas monuit, ut e Sicilia discederet, quod Dionysius de eo necando cogitaret; septies ob virtutem Tarenti Rector, cum aliis munere hoc [orig: h˘c] non nisi per annum fungi liceret. A Cardano, Subtilit. l. 16. inter 12. subtilia ingenia numeratus. Cubum primo


page 310, image: s0310a

invenit. Ligneam columbam volatilem fecit. Gellius l. 9. c. 12. Voss. de scient. Mathem. c. 13. ž. 5. et c. 48. ž. 1. c. 46. ž. 7. Primus platagen, h. e. crepitaculum puerorum invenit, quo pueros numquam quiescentes detineret, et a periculosioribus ludis avocaret. Hinc factus est locus proverbio, ut desipientes, et puerilia tractantes Ad Archytae platagen recidisse dicamus. Diogenianus, *)arxu/tou p+latagh\, e)pi\ tw=n h(tuxa/zein ou/ duname/nnwn, o( ga\r *)arxu/tas2 te/ktwn w)\n e)peno/hse platagh\n, hn(/ e)di/dosan toi=s2paidi/ois2, i(/na mhde\n tw=|n kata oi)ki/an diasaleu\swsi. Mundum ingenitum et incorruptibilem, hominumque genus sine ullo ortus [orig: ortűs] principio ab aeterno fuisse somniavit. Vide Diog. Laert. in eius vita, l. 8. et Censorin. de die Natali c. 4. Periit naufragio [orig: naufragi˘], sicut locum ipse indicat apud Horat. ubi supra v. 21.

Me quoque devexi rapidus comes Orionis
Illyricis Notus obruit undis.

Inter scriptores Rei Rusticae Archytam Varro et Columella in init. memorant. Nic. Lloydius. Vide et Architae columba.

ARCI Hispaniae Tarraconensis oppid. quod hodie Harisa dicitur, ex antiqua inscriptione eiusdem loci. Clusius. Hoc Arsi Ptolem. Arci vero, Arcos, potius est inter Harizzam et Methymnam caeli. Vide Arcobriga.

ARCIACA vulgo ARCHY, oppid. Galliae Celticae in sinibus Trecensium; 5. leuc. a Trecis in Boream, ad fluv. Albam, et vulgo Arcis sub Aube dicitur, in Campania provinc. Baudrand.

ARCIFINIUS Ager dictus olim Agrimensoribus; qui nulla [orig: nullÔ] mensura [orig: mensurÔ], nec ullis limitibus clandebatur, sed montibus aut fluviis aut viis, aut rivis, aut fossis, aut aquarum divergiis, aut arboribus antemissis, quas relinquebant agricolae, aut quodam [orig: qu˘dam] culturae genere discriminabatur. Quomodo fere tertitoria a territoriis hodie discriminantur: Agri vero privatorum invicem separabantur lapidibus, qui in recta linea constituti erant, quos pro terminis servabant. Verbo [orig: Verb˘], Arcisinius ager est, qui terminatur quidem, non vero limitatur: qua [orig: quÔ] conditione iam omnes fere agri sunt. Nullus enim ager limitatur hodie, sed terminatur tantum. Olim vero centurias includebant limites, centuriae per actus dividebantur; in singulas centurias lapides terminales ponebantur, qui invicem distabant pedes. II. CCCC. si centuriae ducentenis tantum iugeribus constarent. In singulos actus pali desigebantur, qui distabant a se pedes 121. quae unius actus longitudo est. Quam in rem, vide Salmas. ad Solin. p. 680.

ARCILACIS oppid. Hispaniae geminum Ptol. Unum in Baetica, Alcala Horra, teste Moletio [orig: Moleti˘]. Aliis Lora, vicus in regno Granatensi vel Hardales in Andalusia. Alterum in Bastitanis, Archisana eidem Moletio: cui non satis fido, cum nullus Hispanus auctor illi suffragetur. Quibusdam est vicus Xarasuel, ad Sucronem fluv. Baudrand.

ARCIROESSA civitas Heracliae in Ponto. Steph.

ARCISISI vel potius ARCICISI, pagi tres memorantur, in Capitulis Caroli Calvi, h. e. Arcicenses vel Arciacenses: quorum uni nomen dedit Arciaca ad Albam, Arci sur Aube: alteri Arcia vel Arcisa ad Albionem in Albam effluentem, Areq sur Auion postremo, Arcia ad Tilam, Arc sur Tille, Hadr. Vales. Notit. Call.

ARCISSA Palus vulgo Lac de Vastan, palus Armeniae maioris non longe ab Arthemita, versus montes Caspios, et confinia Mediae. Aliis Arsissa et Arsanius fluv.

ARCIVA Daciae oppid. Ptol.

ARCLOVIUM Urbecula Hiberniae, in Lagenia et Comitatu Caterlogensi, ad ostia fluv. Durii, non longe a mari, cum castro Ducis Ormondani.

ARCOBADARA urbs Daciae, ad Tyram fluv. N. Sanson. forte Chotexin nunc, in Moldavia Septentrionali.

ARCOBRIGA urbs Hispaniae gemina, Ptol. Primam in Lusitania ponit, Alcasor Moletio, ubi nunc Laura, oppidul. provinc. inter Tagum et Aram. Baudrand. Alteram in Tarraconensi Celtiberorum regione, hodie Arcoz. Vide Ferrarium. Ad Salonem fluv. Deficit in dies. Baudrand.

ARCONA Rugiae insulae Metropolis, in promontorio excelso Wittovia, in regione Monae Danicae collocata. Expugnata est et deleta a Waldemaro, primo Daniae Rege, A. C. 1168. quo [orig: qu˘] Rugiam imperio Danico subiecit. Veteris nominis vestigium locus adhuc retinet, Orkunde ab incolis dictus. Metel.

ARCONESUS insul. Cariae. Steph. alias Aspis dicta.

ARCTANES gens Epirotica. Steph.

ARCTICAE Regiones aliter Terrae Arcticae, vel Boreales. Vide ibi.

ARCTINUS Milesius, Poeta, Homeri discipulus. Vixit Olymp. 3. et 9. Magna [orig: MagnÔ] apud Veteres gloria [orig: gloriÔ]. Dionys. Halicarn. l. 1. Clem. Alexandr. Stromatum l. 6. Suidas. Hieronymo duo memorantur Arctini, unus Arctinus Milesius versificator omni opere et metro [orig: metr˘], quem ponit claruisse tempore primae Olympiadis. Mox ad tertiam Olympiadem ita refert: Eumelus Poeta, qui Bugoniam et Europam; et Arctinus, qui Aethiopiam composuit et Ilii Persin. Sed sine dubio idem est uterque Arctinus. Inter Cyclicos Poetas refertur a Clemente, ut et Lesches, cum quo et vixisse et certasse [orig: certÔsse] traditur. Vide Salmas. ad Solin. p. 854. et infra, ubi de Cyclicis Poetis.

ARCTOMYS vide infra Saphan.

ARCTON insul. Cyzicus ita vocabatur. Steph. a Iovis nutricibus, quas illic in a)/rktous2, i. e. ursas migrasse [orig: migrÔsse] tradunt. *)\h o(/ti o( to/pos2 e)nqhros, kai\ a)po\ tou= qhri/ou th=s2 a)/rktou w)noma/sqh, h)\ dia\ to\ u(yhlo\n tou= o)/rous2 (erat enim mons Cyzico incumbens) a)po\ tou= dokei=n tai=s2 a)/rktois2 prospela/zein tai=s2 a)strw/|ois2. *tou=to di\ a)/grioi/ tines2 ghgenei=s2 w)/|koun, Schol. Apollonii. Nic. Lloydius.

ARCTONESUS oppid. Melesiorum ad Propontidem, quod alio [orig: ali˘] nomine Cyzicus vocabatur.

ARCTOPHYLAX sidus iuxta maiorem ursam, alio [orig: ali˘] nomine Bootes. Cicer. l. 2. de Nat. Deor. c. 42.



image: s0310b

Arctophylax vulgo qui dicitur esse Bootes.

Aratusipse,

*)eco/piqen d' *(eli/khs2 fe/retai e)la/onti e)oikw\s2
*)arktofu/lac, to\n d' a)/ndres2 e)piklei/ousi *bow/thn,
*ou/nex' amacai/hs2 e)pafw/menos, ei)detai *)/arktou.

Latine ursae custodem dixeris. Ovid. l. 3. Fast. v. 405.

Sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes.

ARCTOS [1] mons iuxta Propontidem, quem semiferi et horrendi gigantes ex terra geniti incolebant, quos etiam Thessalos fuisse dicit Deilochus: Apollonius vero, in Herculis perniciem, a Iunonone fabulose scribit creatos. Fabulae a leone Nemaeo genitos velunt. Polygnostus vero praedones eos fuisse scribit. Hi assidue cum Cyzicenis bellum gerebant.

ARCTOS [2] pro duobus signis caelestibus accipitur, quae Septentrionali polo [orig: pol˘], velut axe quodam [orig: qu˘dam] nixae, Arctico [orig: Arctic˘] Circulo [orig: Circul˘] clausae, et ita collocatae, ut utraque resupinata alterius caput contingat; sed caput eius, quae superior est, ad caudam inferioris contendat. Alteram maiorem ursam, sive Cynosuram, i. e. Canis caudam vocant; alteram minorem. Hanc Phoenices, illam Graeci nautae observant. Aratus, ubi de duabus Ursis.

*oi)\ th\n me\n, *kuno/souran e)pi/klhsin kale/ousi,
*th\n d' e(te/rhn, *(eli/khn. *(eli/kh| ge me\n a)/ndres2 a)xaiei/
*ei)n a(li\ tekmai/rontai, i(/na xrh\ nh=as2 a)ginei=n,
*th/ d' a)/ra *foi/nikes2 pi/sunoi, pero/wsi sqa/lassan.

Ovid. Fast. l. 3. v. 107.

Esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur
Sidoniis, Helicen Graia carina notet.

Idem Trist. l. 4. Et. 3. v. 1.

Magna, minorque ferae, quarum regis altera Graias,
Altera Sidonias, utraque sicca, rates.

Val. Flac. l. 1. v. 17.

--- Neque enim in Tyrias Cynosura carinas
Certior, aut Graiis Helice servanda magistris.

Harum Virg. Meminit, Georg. l. 1. v. 245.

Maximus hic [orig: hţc] flexu sinuoso [orig: sinuos˘] labitur Anguis
Circum, perque duos in morem fluminis Arctos,
Arctos Oceani metuentes aequore tingi.

Complicat hic Anguis duas Ursas, minorem Cynosuram collo [orig: coll˘] et capite, maiorem Helicem cauda [orig: caudÔ]; ita Hyginus. Aratus quoque in Phaen.

*ou)rh\ pa\r kefalh\n *(eli/khs2 a)napau/etai *)/arktou.

Et postea, de Cynosura:

--- --- --- *(h de\ kat' au)th\n
*(eilei=tai kefalh\n.

Manilius l. 1.

Maioremque Helice maior decircinat arcum,
Augusto Cynosura brevis torquetur in orbe.

Quae autem de comparatione fluminis scribit Poeta, sumit procul dubio ab Arato, sic enim ille:

*ta\s2 de\ di a)mfote/ras2, oi(/h totamoi=o a)porrw\c
*(eilei=tai (me/ga sqau=ma' dra/kwn peri\ t' a)mfi\ t' e)agw\s2
*mu/rios2.

Quos versus ita reddidit Cicero l. 2. de Nat. Deor. c. 42.

Has inter velutirapido cum gurgite flumen,
Torvu', draco serpit subter supraque revolvens
Sese, conficiensque sinus e corpore slexos.

Germanicus Caesar vero sic vertit:

Has inter medias, abrupti fluminis instar,
Immanis serpens sinuosa volumina torquet,
Hinc atque hinc superatque illas mirabile monstrum.

Denique Festus Avienus,

Inter utramque dehinc praeclari nominis Arcton
Ceu circumflexo [orig: circumflex˘] sinuantur flumina lapsu,
Squameus agmen agens Draco volvitur, atque obit ambos
Spirarum curvis anfractibus. --- --- --

Porro Seneca ad imitationem Arati, in Medea, Actu 4. v. 694.

Huc ille vasti more torrentis iacens
Descendat Anguis, cuius immensos duae
Maior Minorque sentiunt nodos ferae

Et in Thyeste, Actu. 5. v. 869.

Et qui medias dividit Ursas
Fluminis instar lubricus Anguis.

De flumine tacuit Vitruvius l. 9. c. 6. Serpentis, qui est inter Arctos. qui Septentriones dicuntur, implicatus. Tacuit etiam Sil. Italicus l. 3. v. 192.

Quantus non aequas perlustrat slexibus Arctos,
Et geminum lapsu sidus circumligat Anguis.

Allusit forte Manilius l. 1. nam usus est verbo [orig: verb˘] intersundo, quod aquarum proprium:

Has intersusus, circumque amplexus utramque
Dividit, et cingit stellis ardentibus Anguis.

Et l. 5. pari aquarum verbo [orig: verb˘].

Illinc per geminas Anguis qui labitur Arctos.

Denique consentiunt omnes, plus vidisse Virgilium hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] quam Homerum. Impingit enim ille (notaute de la Cerda [orig: CerdÔ] ) in duplicem lcopulum. Nam et Ursam in singulari numero nominat, cum duae sint: et addit solam, cum et aliis stellis id contingat, quae circa illas. Sic enim ille Od.. v. 275. *oi)/h d' a)/mmoro/s2 e)sti\ loetrw=n *)wkewnoi=o. Ab utroque cavit Virgilius, et Arctos dixit in plurali, neque solas dixit, ne stellas alias excludere videatur. Eustathius tamen Homerum defendit, itemque Aristoteles l. 1. de arte Poet. *to\ *oi)/h d' a)/mmoros, kata metaforan, to\ ga\r gnwrimw/taton, mo/non. Et sane Ovidius Homerum imitatur Met. l. 13. v. 294.

--- --- Immunemque aequoris Arcton.



image: s0311a

Itemque Manilius, ubi de Ursa:

Numquam tincta vadis, sed semper sicxilis orbe.

Nic. Lloydius.

ARCTURUS Stella in signo Bootae; post caudam maioris ursae, cuius ortus et occasus futuras tempestates portendunt. Horat. Carm. l. 3. Od. 1. v. 27.

Nec saevus Arcturi cadentis
Impetus, aut orientis haedi.

Et ante eum Plautus in Rudente Ptol. v. 5.

Arcturus signum sum omnium quam acerrimum,
Vehemens sum cum exorior; cum occido, vehementior.

Oritur a Canicula fere post dies 50. Sic dictus para\ th\n th=s2 a)/rktou ou)ra/n, h. e. ab Ursina cauda. Hesychius, *)arktou=ros, a)rktw=os2 to/pos, dia\ tou=to kai\ oi( e(pta\ a)ste/res2 o(mou= kalei=tai a)rktouros, e)peidh\ e)pi\ to\ *)arktw=on katanaei=. *le/getai kai\ a(/maca. Suidas, *)arktou=ros2 de\ le/getai kai\ auto\s2 o(/los2 o( *bow/ths2. *)idi/ws2 de\ kai\ o( u(po\ th\n zw/nhn au)tou= a)sth\r, le/getai kai\ *)arktofu/lac. Idem.

ARCUATUM vulgo ARQUA, vicus Liguriae, ad Scriviam fluv. sub Genuensibus, ad radices Apennini et in confinio Ducatus Mediolanensis.

ARCUATURAE curvaturae sunt, seu concamerationes et volutae, apud Salmas. ad Ael. Spartian. in Pescennio Nigro, c. 6. Hunc in Cammodianis hortis, in porticu curva, pictum de musivo inter Commodi amicissimos videmus. Vide quoque infra.

ARCUBALISTA vide infra Balista, Crenkinarti.

ARCUDIUS Petrus, vide Petrus.

ARCULA kibwto\s2, la/rnac, in Glossar. Lat. Graec. Vide Meursium in *)/arklai, Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. in Arculae et supra in Arca.

ARCULANUS Iohannes, vide Iohannes.

ARCULUS Deus est, penes quem fuit arcarum custodia.

ARCUS [1] oppidul. Tridentinae Dioeceseos ad Sarcam fluv. qui paulo post cadit in Benacum lacum. 14. mill. pass. a Tridento in occasum.

ARCUS [2] Urbs Baeticae Hispaniae, vide Arcensium colonia.

ARCUS [3] seu COENUS, fluviol. Galliae, in Provincia, Aquas Sextias alluit, et postea in mare Mediterraneum se exonerat, ad Astromelam sinum. Vide Aquae Sextiae. Item Lacus Scotiae Septentrionalis in Loquabria provinc.

ARCUS [4] in cippo sepulchrali feminae cuiusdam, cui Mayro nomen, in Epigramm. Graec.

*mh\ sqa/mbei ma/stiga, *murou=s2 e)pi\ sh/mati leu/sswn
*glau=ka, bi/on, xaropa\n xa=na, sqoa\n sku/laka..
ne time flagellum, Myrus in monumento cernens
Noctuam, arcum, anserem, celerem catellam:

Magistram domui inteutam eam fuisse notat. Salmas. ad Solin. p. 1221. De cippis autem huiusmodi seu stelis, vide infra.

ARCUS [5] apud Corippum de Consulatu Iustini Iun. initio [orig: initi˘] l. 4.

Iam vicina dies spectandi Consulis omnes
Urgebat turmas arcus statione replere,
Et loca, quae populis Praesectus deputat urbis:

Et paulo post,

Roboribus flexis teretes curvaverat arcus
Artificum praedocta manus, trabibusque cavatis
Adligens tabulas pendentes struxerat aedes.

Alibique: dicuntur septa illa, in Augusteone seu Foro Urbis Constantinopolit. in quibus popularium unusquisque secundum ordinem et gtadum suum dispositus ac distinctus stans, quottidie panes accipiebat, de quibus supra in Annonae civicae. Idem Corippus tabulata vocat eod [orig: e˘d]. lib.

Exornatque locos et festa [orig: festÔ] fronde coronant
Partes quisque suas: sixis tabulata virebant
Palmarum ramis, et amtcae pacis olivae.

Themistius e(rka/nas2 Orat 4, ubi de his qui tesseras suas et kala/mous2 ad forum, portabant, ut panes acciperent ibidem de gradibus erogandos: pa/ntes2, inquit, o(/soi kalamhforou=sin, o)/rsqrioi e)pi\ ta\s2 e(rkanas2, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aurelian. c. 35. et ad Solin. ubi a)/rkos2 Siculis e(/rkos2, i. e. septum, dici ait. Apud Anastasium Bibliothec. vox non semel ornamentum denotat, in aedibus sacris appendi solitum et forte arcus formam habens, in Leone I. Paschali III. et Leone IV.

ARCUS [6] Triumphales, olim honoris virtutisque causa [orig: causÔ] erecti sunt iis, qui externis gentibus domitis, singulares victorias patriae pepererunt. Ii primum rudes fuere [orig: fuŕre] ac simplices, idque vel lateritii, ut Romuli: vel ex rudi lapide quadrato, ut Camilli: ex mamore dein facti sunt, ut Caesaris in foro: Drusi cum tropaeis, in via Appia: Traiani in eiusdem foro: Gordiani in Viminali: Gratiani, item Theodosii, non longe a via Triumphali etc. cum superbis inscriptionibus et incisis victoriarum monumentis. Forma eorum antiquitus semictreulatis fuit, unde apud Ciceronem fornix Fabianus, qui a Victore Arcus Fabianus nuncupatur. Postea quadrata; ita ut in medio ampla esset porta fornicata, cui ab utroque latere minores portae additae. Intra mediae autem portae fornicem Victoriae pependerunt alatae, quae transeunti Victoricoronam demissae im ponerent. Superior arcus pars spatia habebat, in quibus, vel qui tubis canerent, vel qui tropaez maxime insignia ostentarent, stetissle existimantur. Quae magnificentia Augusti temporibus, vel paulo ante, coepit. Novitium quidem hoc inventum Plinius vocat, verum non tam de ipsis arcubus, quam de luxu et magnificentia insolita, intelligendus est. Autiquissimi arcus tres, novitio Plinio quinque memorantur, Georg. Fabricius in sua Roma c. 15. Imo quatuordecim in urbe arcus ex


page 311, image: s0311b

Historicis et P. Victore iuprimis, enumerat Onufrius Panvinius, sed ante Titum neminem Imperatorum arcum triumphalem statuisse, contendit Battholom. Marlianus Topogr. l. 4. c. 17. Sicut autem virtutis ergo primitus Arcus hi erecti fuere [orig: fuŕre], ita sequioribus saeculis sola saepe Imperatorum libido eos sibi statuit. Sueton. in Domit. c. 13. Ianos Arcusque cum quadrigis et insignibus trinmphorum, per regiones urbis, tantos et tot exstruxit, ut cuidam Graece inscriptum arcui sit, Aream et calvitium. Illum enim, ut Ausonius habet, in Caesarib. Monost. de Ordine XII. Imperat. v. ult.

--- Calvum dixit sua Roma Neronem.

Habebant Arcus a triumphantibus nomina, dictique sunt Septimil Severi, Gallieni, Titi, Fabianus etc. Solebantque a Senatu ante diem Triumpho praestitutum et quidem ex manubiis, ut et Templa, aliaque victoriae monumenta, exstrui. Hinc Roma ad Honorium, apud Claudian. de 6. eius Cons. v. 369.

Ast ego frenabam geminos, quibus altior ires.
Electi candoris equos, et nominis Arcum
Iam molita tui, per quem radiante decorus
Ingrediere toga [orig: togÔ].

Nec nomina tantum Ducum seu Imperatorum triumphantium, verum et hostium devictorum gens, gesta, habitus et spolia iis inseulpebantur, velut in omne tempus mansurum tropaeum: Unde idem Claudian. de laud. Stiliconis l. 3. v. 63.

--- --- Septem circumspice montes,
Qui solis radios auri fulgore lacessunt,
Indutosque Arcus spoliis.

Transiit consuetudo a veteri ad novam quoque Romam, unde Corippus in Iustin. min. arcuum saepe meminit, sed dubium an Triumphales illi et perpetui, an subita [orig: subitÔ] lignorum congestione in publica laetitia tantum erigi eaque absoluta [orig: absolutÔ] subverti soliti fuerint? Icones Arcuum triumphalium, tum in Antiquis Gamuccii, tum in veterib. nummis, magno [orig: magn˘] numero [orig: numer˘] exhibentur: aliquas etiam reperias apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 29. ad cuius l. 1. c. 13. Vide qucque paralipomena Thomae Dempsteri.

ARCZISZEVIUS Christophorus, vir illustri in polonia, familia [orig: familiÔ] natus, praeclaram Belgii Confoederati ordinibus in America operam navavit, circa A. C. 1630. Ei in regimine et Praefectura Brasiliae, successit Mauritius Nassovius.

ARDA oppid. Morinorum, ab Arnulfo Selnessensi, ex ruinis castelli Selnessae A. C. 1057. conditum: Vulgo nunc Ardres. Nomen accepit a pascuis, ut docet Lambertus Ardensis Eccl. Presbyter, in Hist. Comitum Gisnensium, quam principatu Phtlippi Aug. Scripsit: Ille locus, inquit, eo quod pascuus erat, a pastura, ut aiunt incolae, dicebatur Arda. Dicebant enim pastores ad invicem: Eamus et conveniamus in pasturam, hoc est, in Ardam. Crescentibus autem ibi populis indigenis simul et advenis, crevit villae situs et amplitudo: crevit et Ardensis nominis bonitas et fama. Arnoldus consensu Balduini Gisnensis Comitis de villa sua Ardea (nam et sic quandoque nominatur) liberum fecit castellionis oppidulum, XII. Pares vel Barones castro Ardcae appenditios instituit, Scabinos ibidem ordinavit. Haec Ardae, secundum Lambertu, origo. Idem Robertum Comitem Flandrensem Arnoldo Ardensi Domino concessisse narrat, ut hereditario [orig: hereditari˘] iure cum XII. Flandrensis Curiae Paribus et Baronibus sederet ac iudicatet, honoris eorum et dignitatis particeps ac compar: Ex quo intelligitur, Flandriae tum hoc oppidum ascribi consuevisse. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

ARDABIGARA Assyriae oppid. et gens. Procopius.

ARDABUTIUS Consul Roman. Hierii collega.

ARDALUS Vulcani fil. quem tibiam adinvenisse, et ab eo Musas dictas Ardalidas, Ardalitoidas, scribit Pausan. l. 1. et Steph. Vide Cael. Rhodig. l. 27. c. 16. Inde Hesychius *)ardali/des2, ai( *mou=sai.

ARDANIA Aegypti regio supra Paraetonium. Strabo.

ARDANIS Marmaticae promontorium. Ptol. Capo Ramedae vulgo dicitur.

ARDARICANUS in Additamento 2. L. Burgund. ž. 6. De monetis solidorum praecipimus custodire, ut omne aurum quodcumque pensaverit, accipiatur, praeterquam istas 4. monetas, Valentiniani, Genavensis et Gothium, qui a tempore Regis adaeratis sunt et Ardaricanos. Monetae species est: Car. du Fresne legendum conicit Alaricanos, a Rege Alatico, in Glossar.

ARDARICUS Gepidarum Rex, iunctus Ostrogothis, vicit in Pannonia Ellac, Chaba et Dincionem, Atilae filios, de successione dissidentes, ac in Barbariam repulit. Iornandes de rebus Goth. A. C. 455.

ARDATUM Urbs Hiberniae in Momonia provinc. et Kerriensi Comitatu. Briet.

ARDAXANUS fluv. Illyriae circa Lissum Urbem. Polyb.

ARDEA [1] Ulyssis et Circes fil. Steph. in *)antei=a. Item Persiae urbs Ptolemaeo et Amm. Marcellino.

ARDEA [2] urbs in Latio, a Danae, secundum quosdam, condita, Turni et Rutulorum regia, quasi Ardua, i. e. Magna et nobilis, teste Servio [orig: Servi˘], in illud Virg. Aen. l. 7. v. 411.

--- --- Locus ardea quondam
Dictus avis, et nunc magnum tenet Ardea nomen.

Hyginus ab augurio avis Ardeam dictam tradit. Alii vero a fervore regionis. Martial. l. 4. Epigr. 60. v. 1.

Ardea solstitio, paestanaque rura petantur,
Quique Cleonaeo [orig: Cleonae˘] sidere fervet ager.

Ubi etiam morbosum locum Ardeam fuisse discimus. Strabo l. 5. *(/apata d' h( *lati/nh e)sti\n eu)dai/mwn, kai\ pamfo/ros, plh\n o/li/gwn xri/wn,


page 312, image: s0312a

tw=n kata th\n parali/an o(/sa e(lw/dh kai\ nosera\, oi(=a ta\ tw=n *)ardeatw=n, etc. Hinc illud Senecae Ep. 105. Quae observanda tibi sunt, ut tutior vivas, dicam. Tu tamen sic audias, censeo, ista praecepta, quomodo si tibi praeciperem qua [orig: quÔ] ratione bonam valetudinem in Ardeatino tuereris. Hanc urbem, post Turni mortem, igue consumptam, et in avem sui nominis commutatam fabulatur Ovid. Met. l. 14. fab. 14. v. 573.

--- Cadit Ardea, Turno
Sospite, dicta potens, quam postquam barharus ignis
Abstulit, ac tepida [orig: tepidÔ] iacuerunt tecta favilla [orig: favillÔ],
Congerie e media tum primum cognita praepes
Subvolat, et cineres plausis everberat alis:
Et sonus, et macies, et pallor, et omnia, captam
Quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa
Urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.

Nunc in ruinis iacet. Manet tantum castrum Marchionatus Caesarinae gentis in ora maris Tirrheni longitud. 36. 25. latitud. 41. 30. Nic. Lloydius. Instaurata haec urbs fuerat post primam deflagrationem, quae sub Aenea contigit; unde Ardeae Rutulorum meminit Liv. l. 1. c. 57. sub Tarquinio. Postea vero ab Hannibale denuo cversa ac incensa legitur, apud Servium. Salmas. ad Solin. p. 57.

ARDEA [3] amnis Galliae in Normannia provinc. In Oceanum Britannicum se exonerat, prope Abrincas. Aliis Arduus.

ARDEBILA Urbs Asiae, in Persia, versus mare Caspium, in provinc. Servan. Ibi visuntur multa sepulchra Persiae Regum. Urbs perampla et sine muris. Olear.

ARDEBURUS [1] Dux exercitus Theodosii Iunioris Persas vicit, dein in Italiam missus, contra Ioannem tyrannum, ab hoc captus, et Ravennae in carcere detentus est. Hinc vero a filio Asparo mirabiliter liberatus incolumis evasit. Socr. l. 7. Theodoret. l. 5.

ARDEBURUS [2] in Aula Leonis Imperatoris adeo potens, ut filio Ardeburi filiam suam Imperator desponderit; qui postmodum huius insolentiam non ulterius ferre certus, Zenoni Isaurio illum interimendum tradidit, filio [orig: fili˘] eius in exilium pulso [orig: puls˘]. A. C. 470. Marcellin. Chron. Niceph. l. 15. c. 27. Evagrius, l. 2. c. 16.

ARDECA vulgo ARDESCHE, fluv. Galliae in provinc. Vivariensi. Albenacum alluit et in Rhodanum cadit, supra Pontem Sancti Spiritus.

ARDELICA item Piscaria, urbs Italiae permunita, in ditione Venetorum, ad lacum Benacum. Baudrand.

ARDEMBURGUM oppidul. Flandriae, sub Batavis, ab A. C. 1604. a Gallis A. C. 1672. frustra tentatum.

ARDENTES apud Anonymum de Miraculis S. Agili c. 5. Deus per eius meritum operatur sanationcs et maxime Ardentium restmguit ignes: Dicuntur, qui igneo [orig: igne˘] quodam [orig: qu˘dam] morbo [orig: morb˘] correpti, toti quodammodo ardebant, et membris depastis sensim consumebantur. Morbum hunc Veteres Sacrum ignem vocabant, h. e. crudelem et pessimum, quomodo Donatus ad l. 7. Aen. interpretatur. Ipse Virg. eius meminit Georg. l. 3. v. ult.

--- --- Nec longo deinde moranti
Tempore, contractos artus sacer ignis edebat.

*)erusi/pelas2 Graeci vocant, etc. Hinc a diculae S. Genovefae sacrae Lutetiae Parisiorum, Ardentium nomen inditum; quod sub A. C. 1130. sub Ludovico VI. ad feretrum Virginis huius, quo [orig: qu˘] aedificata deinceps fuit loco [orig: loc˘], complures hac [orig: hÔc] lue correpti sanati traditi sunt, ut est apud Brolium Hist. Paris. l. 1. Idem factum esse ad aedem Deiparae Parisiensis, ait Flodoardus in Chronico A. C. 945. Nempe ignis haec sacri plaga, in pestilentiae modum, saepius homines, in Gallia maxime, olim pervasit, uti ostendit, plurimis in hanc rem Auctoribus citatis, Car. du Fresne Glossar. Gallis Ardents.

ARDENTIUS Radulphus, vide Radulphus.

ARDERE de purpura veri luminis eleganter Poetae dicunt. Val. Flac. l. 3. v. 340.

Dat pictas auro atque ardentes murice vestes.

Quod idem paulo aliter l. 2. v. 341.

--- --- mediis famulae convivia tectis
Expediunt: Tyrio virat torus igneus ostro etc.

Cuiusmodi purpura coeteras sordere faciebat. Vopisc. in Aureliano c. 29. de purpura Indica, Meministis fuisse in Templo Iovis Capitolini pallium breve prupureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur coeterae, divini comparatione fulgoris. Et proin secundum ardorem, putpurae pretium aestimabatur, unde qui bene culti haberi volebant, prodibant in Solem. Augustus apud Macrob. Saturnal. l. 2. c. 4. Cum de Tyriae purpurae, quam emi iusserat, obscuritate quereretur; dicente venditore, Erige altius et suspice: His usus est salibus: Ego, ut me Populus Rom. dicat bene cultum, in solario ambulaturus sum. Quasi dicat, Ergone ego, in quem omnium oculi coniciuntur, ut tuae purpurae claritudo perspici possit, in Solarium ascendam et ita demum digna [orig: dignÔ] me veste cultus videbor, cum aliarum purpurarum splendor vel in umbra luceat etc. Sed hoc genus tincturae, quod per totum terrarum orbem tot saecula nobilitatum et omnibus motrtalibus fuit notum, adeo penitus interiit, ut nec ratio eius reparandi supersit ulla. Barthius Animadversion. ad Stat. l. 4. Vide infra, in voce Argavan, item Lumen, Purpura, nec non supra ubi de Aletbinis Vestibus.

ARDERICUS Hiberniae turbo, qui, spretis consuetudinibus Ecclesiasticis, etiam feminas, puerosque caput tondere coegit. Insula [orig: InsulÔ] pulsus. A. C. 1053.

ARDESIA [1] Hiberniae regiuncula, in Ultonia provinc. ad lacum Coyn, in Dunensi Comitatu in modum peninsulae extensa.

ARDESIA [2] Gallis ARDOISE, lapidis caerulei species, ex quo in tenues lamellas seu scandulas fislo, aedium tecta operiuntur. Martinus in Vita B. Mariae de Malliaco num. 32. Tectum ligneum --- in


image: s0312b

lapidem commutavit, quod Ardesias vocant. Hodie passim in usu, at veteribus olim ignota: Refert enim Plin. l. 16. c. 10. Romanos usos scandulis seu ligneis assulis et sectilibus asserculis. Ab ardendo, ut videtur Philandro ad Vitruvium l. 2. c. 1. Nostri utuntur caeruleis in nigro sectilibus laminis crustisve. Is lapis serra [orig: serrÔ] dentata [orig: dentatÔ], ut lignum, secatur assulatimque frangitur, non ut coeteri in caementa, Ardesiam vocamus, credo ab ardendo, quod e tectis ad Solis radios veluti flammas iaculetur. Eiusmodi testas, ut et figulinas qui conficiunt, *)ostraka/rioi Theophani dicuntur. Car. du Fresne Glossar. Vide et infra in voce Scaglia; sic enim et illae nonnullis dicuntur, ex Italico Scaglia, i. e. Squama; Squamarum enim more in tectis conseruntur, etc.

ARDETTUS nomen erat loci, in Graecia, prope fluv. Ilissum, dicti ab Ardetto viro Optimate, qui populum tumultuantem et seditionis manifestum, iureiurandi religione ad pacem et amicitiam servandam adstrinxit. Unde mos ortus, ut postmodum Atheniensium Iudices, eodem loci, per Apollinem Patrium, Cererem ac Iovem Regem, iurare tenerentur, se secundum Leges ius dicturos, iisque in casibus, ubi lex nil definiret, ex aequo et bono sententiam laturos. Etymologici Auctor, *)en tou/tw| ou)=n tw=| xwri/w| w)/mnuon oi( dikastai\ dikanik. o(/rkon, In hoc igitur loco iurabant Iudices Iudiciale iuramentum. A consueto hoc iurandi loco, factum postea, ut qui ad iuramenta temere prosiliebant, vel etiam periuriis infames erant, dicerentur *)ardhttoi\, Hesych. proverbialiter, i. e. periuri. Vide Franc. Rosaeum Archaeol. Att. l. 3. c. 3. et infra Dicasteria.

ARDIAEI Illyriae populi Strabo l. 7. Civitas eorum Ardia. Steph. Vide Varalii.

ARDICES Corinthius pictor fuit. Plin. l. 35. c. 3.

ARDILA amnis Hispaniae in Anam se exonerat, infra Olivenzam Urb. ad Muram, oppidul. Lusitaniae. Oritur in Andaluzia.

ARDINACHA vide Armacha.

ARDINIUM civitas in campo Thebae. Stephano *)ardu/nion dicitur.

ARDISCUS teste Aristarcho [orig: Aristarch˘], Scythiae fluv. cuius meminit Herodot. Musa [orig: MusÔ] 4ta [orig: 4tÔ]

ARDISTAMA Galatiae oppid. Ptol.

ARDISUS Lydorum Rex, Dynastiae II. seu Heraclidarum ordine XIX. ad primam Olympiadem collocatur Eusebio, qui Reges octodecim priores ex ea stirpe omisit. Eorum enim XXII: fuere [orig: fuŕre], ut ex Herodoto discimus, Post Atyadas regnarunt [orig: regnÔrunt] Sardibus Heraclidae per aetates XXII. ab Argone usque ad Gygem, l. 1. c. 7. Priorum itaque memoria sic periit, quatuor tantum postremos Eusebio [orig: Eusebi˘] recensente, Num. 1239. quorum antepenultimus fuit Alyattes, Ardisi seu Ardysi, qui regnavit annos 36. successor. Vide Alyattes.

ARDIUS ut Xylander legit apud Strabonem, Graeca *)/ardion habent, mons est, qui Dalmatiam mediam secat. Hic, teste B. Rhenano [orig: Rhenan˘], sub Iuliarum Alpium nomine, a Sexto Rufo describitur. Quibusdam Rosas nunc dicitur.

ARDMORIA urbecula olim, nunc vicus Hiberniae in Comitatu Waterfordiensi, cum portu in ora Momoniae.

ARDON Latine imperans, vel descendens, fil. Caleb. 1. Paral. c. 2. v. 18.

ARDONEA civitas Apuliae. Liv. l. 24. c. 20.

ARDOTIUM Illyrici oppid. Ptol. hodie Magonicha Nigro.

ARDRA vulgo ARDRES, Galliae Urbecula in Picardia, permunita, in paludibus.

ARDRACUM oppid. Hiberniae in Ultonia provinc. et Comitatu Lugensi, ad fluv. Ardram, Ardre. Item, Urbecula Hiberniae Connachtia provinc. et Comitatu Lonfordiensi.

ARDSTINUS fluv. Scotiae meridionalis in Gallovidia provinc. In Glottae aestuarium et mare Hibernicum se exonerat, prope Ardstinsel oppid. ex adverso Araniae Insul.

ARDUBA Dalmatiae oppid. a Tiberio expugnatum. Dio. l. 56. Dein Teninium Croatiae. Baudrand.

ARDUENNA Galliae totius maxima silva, quaeque ab ripis Rheni, finibusque Trevirorum ad Nervios pertinet, millibusque amplius quingentis in longitudinem patet, uti describit et aestimat Caesar l. 6. Bell. Gall. c. 29. Gallice La forest d'Ardenne, cuius magna pars in ditione Leodiensi, in Ducatu Lucemburgensi, et in Eyfalia regione perseverat. Valesio attingit Rhenum inter ac Mosam Iuliacenses, Colonienses seu Agrippinenses, Tolbiacenses, Aquenses, Condrusos, Efliam, Lemburgenses, Confluentinos ac Mogontiacenses, Luciliburgenses et Bublionenses in finibus Trevirorum, Mediomatricos sive Mettenses, cis Mosam Leodicenses, Tungros olim dictos, Namurcenses, Nervios vel Hannonios, apud quos Carbonaria vocatur, Teoraciam, Catalaunenses ac Barrenses Ducales, si Marliano creditur. Valesio Nerviorum, Veromanduorum, Remorum ac Catalaunorum fines stringit. Nam hodieque ad Duodeciacum, Sedanum et Doncherium Remorum oppida, silva est ingens, Arduennae servans nomen bois des Ardennes: et ab oppido S. Manechildis, quod dioecesi Catalaunica [orig: CatalaunicÔ] continetur, Verodunum petentibus transeunda est eiusdem silvae portio, hodieque la forest d'Ardenne nuncupata. Denique ad utramque Mosae ripam nobiles supersunt eius reliquiae les Ardennes dictae, hinc Mariaeburgo [orig: Mariaeburg˘], cimacoque [orig: cimac˘que] in Hannonia, Malaberti fonte et Rupe Regia [orig: RegiÔ] in Remis, atque Monte Cornuto [orig: Cornut˘], inde Fumaco [orig: Fumac˘] ac Orcimonte clausae: nec procul a dextra fluminis ripa pars alia eiusdem silvae cernitur, capite fluv. Urbae, et Andaino [orig: Andain˘], sive St. Hucberti Monasterio [orig: Monasteri˘], ac prisca [orig: priscÔ] appellatione nobilis. Saltus, quibus nomen Arduenna, Tacit. vocat l. 3. annal. c. 42. Hanc proin falsa Caesar a Rheno fluvio, ad Remos milibus amplius D. (alias L.) in longitudinem patere ait: cum pateat milia 160. h. e. leucas Gall. 50. Nam a Colonia Agrippina abest Bagacum Nerviorum mill. pass. 110. a Bagaco Nerviorum Durocortorum Remorum 53. mill. In hac silva aut in Vosago, nec unquam fere alibi quotannis ex more


image: s0313a

autumnalem venationem peragere consuevisse Carolum M. et Ludovicum Pium Imperatores apud Historicos legimus. Sigibertus quoque iunior Austrasiorum Rex eam Forestam suam vocat, apud Notgerum de vita Remacli. adeo que non licebat privatis in ea, utpote silva Regali ac Dominica, venari ac maiores feras occidere, nisi Regio [orig: Regi˘] permissu. Hinc Fortunatus ad Gogonem, l. 7. carm. 4.

Ardennae an Vosagi cervi, caprae, helicis, ursi,
Caede sagittifera [orig: sagittiferÔ] silva fragore tonat?
Seu validi bufali ferit inter cornua tempus,
Nec mortem differt ursus, onager, aper?

Imo et filio suo Ludovico in quinque dominicis silvis venatione interdixisse Carolus Calvus Imperator legitur. Porro quia Arduenna silva regalis erat, hinc Notgerus retro memoratus loca omnia Arduennae adiacentia sub Regia ditione fuisse, i. e. fisci seu patrimonii Dominici exstitisse, scribit. Adicit Sigibertum duo condidisse Monasteria in hac silva, Malmundarium Malmedi et Stabulaus, Stavelo, quae nunc extra eius fines sunt, cultorum ac prae ceteris Monachorum opera [orig: operÔ] passim excisae. Nomen ab Arduenna silva accepit pagus seu Comitatus Ardenna dictus, in divisione Regni Ludovici Pii inter filios, ubi ponitur inter Hasbaniam et Frisiam Cis Rhenanam, quae ad Mosam aut etiam Scaldim usque pertinebat. Hinc Comites Arduennae et Bublionis: Miraeus Comitatum hunc cum Lemburgensi eundem credit. Vide Hadr. vales. Notit. Gall.

ARDUINUS Marchio in Italia Regem se fecit A. C. 1005. ab Henrico II. Imperatore quem primo in fugam coniecerat, tandem victus, ac omni potentia [orig: potentiÔ] exutus, A. C. 1015. Sigon. l. 8. Fabric. in Chron. Frising. l. 6.

ARDULFUS Northumbriae Rex a subditis pulsus Caroli M. et Leonis III. ope implorata [orig: imploratÔ], paulo post restitutus est. A. C. 808. Annales Franc.

ARDURNA oppid. Scotiae Septentrionalis cum fluv. cognomine in comitatu Srathnaverna, non longe a Virvedro promontor.

ARDUUS vulgo Ardre, fluviolus Galliae, Glabro Rodulfo l. 3. c. 3. memoratus.

ARDYENSES circa Rhodanum gens. Polyb. l. 3.

ARDYS Gygis fil. Lydorum Regis, cui etiam in regno successit. XIX. Rex, ab Argone Heraclida, regnavit 36. ann. Euseb. in Chron. Herodotus, eum Prienen vi cepisse et Milesiis bellum intulisse, 49. autem ann. regnasse [orig: regnÔsse] ait, l. 1. Nic. Lloydius. An de numero XIX. intelligendus Ardisus, XIX. Heraclidarum Rex, de quo supra, Gygis enim fil. Mermnadarum seu Dynastiae Lydorum Regum III. Secundus Rex, ab Argone Heraclida, vicesimus quartus fuit: ac successorem habuit Sadyatten; quo [orig: qu˘] tempore Psammetichus Aegypti Rex Azotum obsidebat, Phraortes vero II. Medis imperabat. Vide infra Sadyattes. Coeterum, Ardye hoc [orig: h˘c] Mermnada [orig: MermnadÔ] regnante Cimerii, a Scythis sedibus suis eiecti, et Asiam ingressi Sardes ceperunt praeter arcem, Herodotus d. l. ab Alyatte demum Ardyis nepote iterum Asia [orig: AsiÔ] pulsi: qua de re vide Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. XVII.

ARDYSUS vide Ardisus.

ARE regio Arabiae Felicis et insul. in sinu Arabico. Ptol. longitud. 80.000. latitud. 14. 26.

AREA [1] Minervae epitheton, i. e. fortis et strenua, cui apud Plataenses, ex Marathoniae pugnae manubiis, templum aedificabatur.

AREA [2] nomen viri. Nehme. c. 6. v. 18, Esdr. c. 2. v. 5. Latine via sive semita, aut viator, vel odorans, sive annona.

AREA [3] sive ARIA, insul. Ponti Colchos versus Marti sacrata. Item fons in Thebis, cuius accolae Arii Stephano dicuntur.

AREA [4] apud. A. Gellium l. 4. c. 5. Spatium est ante Deorum aedes, quod in privatorum aedificiis vestibulum vocatur; inde Vulcani area. Spei item, Minervae, Fidei, et Capitolini Iovis area, apud Sueton. in Calig. c. 22. 34. Plinium, Vitruvium, alios. Circi area, apud Ovid. Fastor. l. 6. v. 205.

Prospicit a templo summum brevis area Circum etc.

Sic Area, in campo Martio. Uti enim inambulationis gratia [orig: gratiÔ] Basilicis, Templis, Fanisque Deorum praetensa loca vacua, (ante Pronaum enim erant) Areae dictae Festo l. 1. quod nempe essent aequalitate tabularum strata, ut loquitur Isidor. Etymolog. l. 15. c. 13. Ita Area in Campo Martio, tyronibus exercendis locus dictus, quidquid scil. inter Tiberim fluv. et septa spatii interiacebat. Horat. l. 1. Od. 9. v. 18.

--- Nunc et campus et Areas,
Lenesque sub noctem susurri
Composita [orig: CompositÔ] repetantur hora [orig: horÔ].

Quem locum male nonnulli de Circo Romano exponunt, ut et illum Claudiani de 6. Honorii Consul. v. 622.

Hic [orig: Hţc] et belligeros exercuit area lusus.
Armatos hic [orig: hţc] saepe choros, pulchrasque vagandi
Textas lege sugas, inconfusosque recursus.

Namque et hic Poeta de campestribus seu militaribus exercitiis loquitur, quae in Campo Martio, aut verius, Area illius, fervebant etc. De Areis Templorum Marmor Neapolitan. sic habet: Ab Colonia. deducta. anno. XC. Neufido. M. F. M. Pollio. Duovir. P. Rutilio. Cn. Mallio. Cos. operum. lex. 11. lex. parieti. faciendo. in area. quae. est. ante. aedem. Serapis. trans. viam. qui redemerit. praedes. dato. praediaque. subsignato. Duum virum [orig: virűm]. arbitratu hoc. opus. omne. tacito. arbitratu. Duovir. et. duoviratium. qui. in. consiliis. esse. solent. Puteolis. dum ne. minus. viginti. adsient. cum. ea re. consuletur. quod. eorum. viginti. iurati. probaverint. probum. esto. quod. ei. improbaverint. improbatum. esto, apud Wolffg. Lazium Comm. Rei publ. Rom. l. 5. c. 2. Unde colligitur, non in urbe modo, sed et in Coloniis Municipiisque Areas sacrarum Aedium vestibulis adici consuevisse. Vide


page 313, image: s0313b

Thom. Dempster. ad Rosin. Antiq. Rom. l. 1. ubi de regione Urbis prima, in qua Arearum crebra mentio, ut et Salmas. ad Solin.

AREACIDAE Numidica gens. Polybius.

AREBRIGIUM pagus Salassiorum ultra Augustam Praetoriam in Alpibus Graiis, Burus de la Duile, Simlero [orig: Simler˘] teste. Aliis Erenburus pagus eiusdem tractus [orig: tractűs], quod magis probatur. Nic. Lloydius. Nunc Monago vicus, Brietio.

AREBURGIUM vicus inter Treviros et Coloniam Agrippinam. Arensburg Simlero. Ad amnem Aer, estque principatus Sacri Romani Imperii.

AREC urbs in terra Senaar, Babyloni vicina, Gen. c. 10. v. 10. Aracca vel Arecca Plinio, urbs Susianae, in huius confinio ac Babayloniae sita. Unde Areccaei Campi Tibullo, in quibus naphthae, h. c. liquidi bituminis, fontes scaturiebant. l. 4. Epigr. 1. v. 283.

Ardet Areccaeis aut unda perhospita campis.

In Susiana enim naphthae liquidae fontes. Strabo l. 15. de liquido bitumine, o(/ti h( me\n u(gra, hn(\ kalou-si *na/fsan, gi/netai e)n th= *sou/sidi, h( de\ cura\ duname/nh ph/ttesqai e)n th=| *babulwni/a|, Liquidum quidem, quod naphtham vocant, nascitur in Susiana: sicca vero, in Babylonia. Vide Salmas. ad Solin. p. 1194.

ARECA [1] Syriae urbs in Comagena, Ptol. Vide et Arec.

ARECA [2] arbor Indica, palmae similis, matri nucum Indicarum, quas Cocos vocant, sed tamen minus crassa et foliis quoque tenuioribus. Fructus eiusdem nominis nucem refert, praedurus, nec nisi forcipe dividendus. Ad pipieris genus reducitur a nonnullis, sed perperam, quod sustineat saltem piperis fruticem, labruscae non multum dissimilem; quin potius silvestris palma reputatur; Lusitanis Aresquero. Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 34. Eius apud Indos frequentissimus usus, infra indigitabitur, ubi de aromate Betre.

ARECHIS Dux Beneventanorum, primus Principis nomen, in honorarium, seu potius feudalem titulum, in Italia, invexit: cum qui ante eum essent, Beneventi Duces appellarentur. Hinc et ab Episcopis ungi se fecit et coronam sibi imposuit, atque in suis chartis ita in fine scribi praecepit, Scriptum in nostro sacratissimo Palatio, Leo Ostiensis l. 10. c. 60. Vide infra in coce Princeps, item Ravenna.

ARECLOA Urbs Hiberniae, vide Arclovium.

ARECOMICI populi Galliae Narbonensis Volcis proximi; Aricomii Ptolemaeo. Aricomiscii Straboni, quorum urbs est Nemausus, Gallice Avignon, aliis Nismes. Vide Volcae.

ARED fil. Beniamin. Gen. c. 46. v. 16. Latine imperans vel descendens.

AREDATE Austriae oppid. Ptol. Lintz hodie dicitur.

AREFA Phoeniciae urbs. Lib. Notit.

AREGIA Hispaniae Tarraconensis urbs. Isidor. Amaya hodie.

AREGON pictoris nomen. Strabo l. 8. In Alpheoniae Dianae templo (inquit) Cleanthis et Aregontis picturae visuntur, hominum Corinthiorum; Alterius quidem Troiae captivitas, et Minervae natalia; Alterius, Dianae in cunis deportatio; opera laude plurima [orig: plurimÔ] celebrata.

AREGONIS Mopsi mater. Orpheus in Argonauticis:

*kai\ *mo/yon *tita/rhqen, o(/n *)/ampuki numfhqei=sa
*xaoni/hn u(po\ fhgon *)arhgoni\s2 e)celo/xeuse.

AREJA in veterib. tabulis Aregia, fluv. Galliae, Apamiam alluit et Garumna [orig: GarumnÔ] recipitur. Vulgo l'Ariege vel l'Arieze, Hadr. Vales. in vocibus Apamia et Garumna.

AREIUS Argonauta. Orpheus.

*laodo/kos2 *talao\s2 kai\ *)arei/+os, ij(oi\ a)/mwmoi,
*)h-lqoi *)abantia/dai periw/numoi, ou(/s2 teke *phrw/.

ARELATUM urbs nobilis Archiepiscopalis Galliae Narbonens. secundum quosdam ab Arulo, Priami nepote, vel ab Areli, filio Gad. Gen. c. 46. v. 16. condita: Phocensibus aliis eius originem tribuentibus, eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] etiam Massilia exstructa. Sextanorum Colonia Plinio, quod e sexta legione milites coloni eo deducti sint, quam Strabo ad Rhodanum sitam amplissimo [orig: amplissim˘] emporio [orig: empori˘] insignem esse scribit. Multarum civitatum decus vocat Amm. Marcellin. Vide Melam l. 2. c. 5. Plin. l. 3. c. 4. Ptol. l. 2. c. 10. Strab. l. 4. Sucton. in Tiber. c. 4. Cassiod. l. 8. ep. 11. Paulin. l. 6. Gregor. Turonens. l. 9. c. 39. 40. et 42. Fortunat. l. 5. c. 2. etc. praeter Caes. Procop. Prosperum, aliosque innumeros. Constantia olim a Constantino Imperatore denominata est, uti docet Ausonio suo Scaliger. Mamiliaria Colonia dici putabatur in veteri Inscriptione, teste Ortelio [orig: Orteli˘]. Ubi tamen Pontanus Mamillaria legendum ariolatur; quia Festus Avienus, in Ora maritima, ait, Arelatem dictam incolis olim Graecis Thelinen, quod quid aliud quam Mamillaria? sqhlh\ enim mamilla. Versus Avieni sic se habent;

Arelatus illic civitas attollitur,
Theline vocata sub priore saeculo
Graio [orig: Grai˘] incolente. --- --- -

Causa eiusce appellationis duplex; Forma urbis, et rerum omnium, annonaeque praesertim singularis ubertas. Huc fortasse respexit Ausonius, Gallulam Romam nuncupans. Sic enim ille in Catalog. n. VIII. v. 2.

Gallula Roma Arelas: quam Narbo Martius, et quam
Accolit Alpinis opulenta Vienna colonis.

Roma enim sonat mamilla. Ab illa ruma dicti Romulus et Remus. Plut. Fest. Arelate Strabom dicitur, vel ab Arissas, Graec. quasi Martis populus, vel ab Ara lata, vel lingua [orig: linguÔ] Britannica [orig: BritannicÔ], quasi urbs in loco paludoso exstructa. Gassend in vita Peirescii, p. 89. Vide infra. Reges olim habuit; Postremus eorum nomine Boso, cum


page 314, image: s0314a

Episcopo, quod se non expectasset [orig: expectÔsset] in nocte Nativitatis Domini, alapam impegisset, ab Othone Imperatore regno [orig: regn˘] exutus et in coenobium detrusus est, ex quo tempore regnum Arelatense cessavit, et Romano imperio adnexum est. Vide itidem infra. De nominis origine Bochartus l. 1. Chanaan c. 42. Laith, inquit, Britannis est humiditas, plane ut Ebraeis [gap: Hebrew word(s)] Lachuth; unde Arelates nomen Camdenus ita deducit, Arelate celeherrima Galliae urbs solo [orig: sol˘] uliginoso [orig: uliginos˘], et humido [orig: humid˘] posita ab ipso situ nomen sumpsisse videtur. Ar enim Britannis super, et laith humidum significat. Ad Orientalem Rhodani alveum, ubi ex adverso incipit regiuncula feracissima, la Camargue vulgo dicta. longitud. 29. 29. latitud. 42. 45. Urbis historia ex Morerio, paucis sic habet. Primitus Colonia fuit Romana dein Sedes Praefecti praetorii in Gallia, ubi singulis annis septem provinciarum conventus agebatur. Constantinus M. postmodum Imperium in Gallia ibi constituit, ut et Constantinus tyr. Maioranus et Avitus. Deficiente Imperio [orig: Imperi˘] Romano [orig: Roman˘] a Regibus Burgundiae occupata est. Theodoricus dein Visigothorum Rex ibi diu sedit, urbemque egregiis aedificiis ornavit. Boso primus Rex Arelatensis, circa A. C. 879. cum fil. Ludovico, regnum hoc 43. ann. possedit. Quod post Hugonem III. transiit ad Rodolphum II. Burgund. Regem, cui Conradus Pacificus successit, quem Rodolphus III. ignavus excepit. Cuius nepte ducta [orig: ductÔ], Henricus II. Imperator hoc regnum tenuit. Post varias vicissitudines tandem, ad Principes Andegavenses, Comites Provinciae, pervenit, A. C. 1257. usque ad A. C. 1481. quum ultimus Carolus omnes ditiones suas, in Ludovicum X. Galliae Regem transtulit. Visuntur hodieque illustria hic [orig: hţc] Antiquitatis monumenta, Amphitheatrum 60. arcubus insigne, plurimique aquaeductus. Patria fuit Phavorini Philosophi Amobrisii aliorumque clarissimorum Virorum, sedes Academiae, nuper admodum, ibi erectae. Trophimus, primus urbis huius Episcopus fuit, circa A. C. 69. Vide Laetum, Compendio hist. Univ. p. 32. edit. an. 1653. Eiusdem urbis mentio in veterib. nummis passim, ut apparet ex notis PAR. PARL. S. ARL. SAR. TAR. quae in iis occurrunt. Fuit enim ex tribus Fabricis Monetariis in Gallia, sub Imperatorib. Romanis, reliquae erant Lugdunum et Treviri, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Addam ex Valesio: Melae loc. cit. inter urbes Galliae Narbonensis opulentissimas numeratur Sextanorum Arelate: in veteri Inscriptione colonia Arelate; Col. Arelate Sextan. in nummo Cari Caesar. Ptolemaeo in agro Salyum Gentis Galliae Narbonens. ponitur *)arela=ton kolw/nia: Ab Ausonio Arelatus vocatur, et inter claras urbes decima collocatur: Eidem quoque Arelas truncato [orig: truncat˘] nomine, unde vulgatum Arles: item Gallica Roma nuncupatur. Et fuit quidem Arelatum simplex primo ac totum in sinistra Rhodani ripa positum: sed postea Constantinus M. in dextra fluminis ripa novam e regione veteris urbem statuit, atque ambas navali ponte iunxit: cuius meminit Ausonius de claris urbibus, n. 8. v. 4.

Praecipitis Rhodani sic intercisa fluentis:
Ut mediam faciat navali ponte plateam.

Prudentius item de vita et virtut. S. Martini, l. 6. Cassiodorus Variar. l. 8. et Gregor. Turonens. l. de gloria Martyrum. Quippe Constantinus opportunitate loci, non procul a mari, in capite Galliarum ad maximum flumen positi, et inter Italiam Hispaniamque medii, plurimum est delectatus: ibique filium Constantinum, postmodum Imperatorem, ex Fausta uxore suscepit, et Episcopos eo convenire adversus Donatistas iussit: Cumque Praefectos Praetoriis per provincias varios institueret, hanc urbem prae reliquis sedem Praefecti Praetorio Galliarum esse voluit, illique magnis a se operibus exornatae, ut Cirtae oppido Numidiae, nomen suum, ut dictum, imposuit: Certe in constitutione Honorii Aug. Constantina urbs vocatur, ibique VII. provinciae, ut in Metropolitana, annis singulis habere concilium iubentur. Nunc, quale primum, iterum simplex est Arelatum, totum ad sinistram Rhodani ripam, nova [orig: novÔ] urbe cisrhodanica [orig: cisrhodanicÔ] a Gotthis aut aliis barbatis excisa [orig: excisÔ]. Hic [orig: Hţc] olim officina monetae, et Amphitheatrum ac Circus, crebraque ludorum spectacula: hodieque superest Amphitheatrum, constans fornicibus 56. quod a cavea vel arena, ludis gladiatoriis et ferarum venationibus destinata, vulgo Arenas vocant. Palatii Arelatensis a Romanis ibi quondam exstructi mentio fit in Eumeni Panegyr. Constantim, ubi Maximianus Herculis tertio usurpavit imperium, et Aetius Patritius ac Magister untriusque militiae plerumque habitavit. Ex Notit. quoque Imperii Romani discimus, Honorii (cuius ut et Valentiniani specialibus privilegiis et matris omnium Galliarum appellatione decorata est) principatu, fuisse Praepositum Thesaurorum Arelatensium; Procuratorem Monetae Arelatensis; Procuratorem Cynegii Arelatensis Viennensis provinciae; Praepositum Barbaricariorum seu Argentariorum Arelatensium, et in provinc. Gallia Ripariensi, i. c. in parte Viennensis ripae Rhodani apposita, Praefectum Classis fluminis Rhodani Viennae, sive Arelati. Fuit Metropolis iam Honorii tempore circa A. C. 417. quo [orig: qu˘] Patroclus eius Praesul erat; et tamen nonnisi recentiores Notitiae provinciam Arelatensem a Viennensi separarunt [orig: separÔrunt], in qua 8. Episcopos numerant, Arelatensi Burgundiae Archiepiscopo suffragantes, qui postea ad quatuor sunt redacti, Massiliensem, Arausicum, Tricastinensem et Telonensem; Avenione Metropoli facta [orig: factÔ] et Vasione, Cabellione ac Carpentoracte sedibus ei subiectis Arelatoque ademptis. Album Arelatum vocat Rogerius Hovedenus, qui in ann. 1200. desinit, Arle le Blanc: contra Agatham civitatem nigram appellatam esse quidam scribunt: quam ob causam, in abdito est. Patria fuit Favorini Philosophi, quem Graece scripsiste Hadriani Principatu A. Gellius l. 20. c. 1. docer, et fuit apud Arelatenses Graeca lingua multo in usu: idque propter Massiliae viciniam. Ibidem Syri et Iudaei multi olim; Gothi quoque, Burgundiones et Franci: florens enim hic [orig: hţc] commercium. Theodulfus Episcopus Aurelian. sic de urbe, iam ante annos 850.

Quis bene compositis, nos tandem opulenta recepit
Urbs Arelas, cives qam statuere [orig: statuŕre] sibi:
Urbs arelas, aliis quae pluribus urbibus exstat
Prima, gradu tamen est Narbo secunda tibi.



image: s0314b

Vide plura de hac urbe apud Hadr. Vales. Notit. Gall. et de Regno Arelatensi, Nobiliss. inprimis Conringium tract. de finibus Imperii, ut et infra in voce Boso. Concilium ibi habitum A. C. 314. contra Donatistas, praesente Imperatore Constantino [orig: Constantin˘]. Dein ab Arianis aliud celebratum, A. C. 353. quo [orig: qu˘] Paulinus Episcopus Trevirensis damnatus, quod depositioni Athanasii subscribere recusaret. Sequentibus temporibus alia plura ibi habita, quae non magni momenti. Vide Concilia Franciae, Sanmarth. tom. 1. Saxy Histor. Eccl. Arelatensis. etc.

ARELAUNUM silva Galliae, paene tota sequana [orig: sequanÔ] circumdata, in quam, velut locum natura [orig: naturÔ] munitissimum, duos Reges Francorum, Chlotarium nempe, et nepotem eius cognominem, in pago Senonico, victum acie a Theodorico Burgundiae Rege, confugisse legimus: Appellationem traxit ex nomine proximae villae Regiae, quae non longe aberat a Belsinnaca insula Sequanae, dioeceseos Rothomagensis finibus contenta [orig: contentÔ]. quibusdam hodie la Forest de Bretonne. Eius quartam partem Dagobertus iunior, suggerente Theodoaldo [orig: Theodoald˘] Maiore domus, Monasterio Fontanellae donavisse dicitur, Hadr. Vales. Notit. Gall.

ARELLANA familia illustris, origine Navarrena, e quae Ramirus Sanctius, Dn. de Arellano, in Castellam transiit, regnante Carolo [orig: Carol˘] II. Navartae Rege. Eo genitus Ioh. Ramirus gratissimus Henrico II. Castellano, ab ipso dominiis de los Cameros, Aguilar aliisque donatus est. Successit ei fil. Iohannes, inde nepos Carolus, qui Iohannem Ramirum II. successorem et Carolum dominorum de Ciria et Borotia auctorem, genuit. Iste iterum, ex monori filio Carolo, dominorum de Alcanedre et Sartaaguda sator exstitit; Maior vero eius fil. Alfonsus Ramirus I. comes I. de Aguilar creari meruit: quo [orig: qu˘] nati sunt, Carolus reliquorum propagator ac Alfonsut Ramirus II. genitor dominorum de Claviio et Miraflores. Carolus autem praefatus ex Iohanna de Zuniga Petrum Ramirum suscepit: quo [orig: qu˘] et Anna [orig: AnnÔ] cognata [orig: cognatÔ], natus Philippus Ramirus I. pater fuit ex Maria de Zuniga Philippi Ramiri II. qui ex Iohanna Manricia dedit Iohannem Ramirum III. Iohannam et Mariam, qui hoc [orig: h˘c] saeculo [orig: saecul˘] floruere [orig: floruŕre]. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. tom. 2.

ARELLIUS [1] celebris Romae pictor, paulo ante D. Augustum, nisi flagitio [orig: flagiti˘] insigni corrupisset artem, semper alicuius feminae amore flagrans, et ob id Deas pingens sub dilectarum imagine. Haec Plinius l. 35. c. 10.

ARELLIUS [2] Fuscus, nomen notissimum Senecae aevo [orig: aev˘], inter Declamatores; unde procul dubio oriundus Arellius Fuscus Consularis Trebellio Pollioni memoratus, in Triginta Tyr. in Pisone, c. 21. ubi perperam vulgo Aurelius legitur: Quum esset mintiatum, Pisonem a Valente interemptum, ipsum Valentem a suis occisum: Arellius Fuscus Consularis primae sententiae, qui in locum Valeriani (ad altiora transgressi) successerat, ait, consul, consule etc. Proconsulem fuisse Asiae, in cuius locum Falconius delectus, refert Flav. Vopisc. in Aureliano. c. 40.

AREMBERGA Comitatus Imperii, Iuliacensi et Coloniensi regioni vicinus: Unde familiae illustri nomen, quae Marcanae, seu Cliviae veteris, ramus fuit. Huius enim cum praecipuus ramus is esset, cui Clivia, ac deinceps Iuliacensis atque Montana hereditas, cum titulo Ducali, obtigit: Ex Eberhardo Adolphi, qui Margaretae Cliviae maritus atque praefatae lineae auctor fuit, fratre alii rami succrevere [orig: succrevŕre], Arembergius, Bullionius, Lumainius: quorum primus defecit in Margareta, quae Iohanni Barbansonio, ex Lignesia familia (Lignes ) nupta, Arembergicum Comitatum eius familiae intulit. Ex eorum filiis Carolus Pr. Comes Arembergae, ab uxore Anna Croviaca, Ducatum Arschotanum, Principatum Cimacensem ac Portianum aliaque nactus est: (denuo duorum Philippi Ducis Arschotani et Alexandri Pr. Cimacensis Pater) Alter Robertus Barbansonios propagavit. Universis vero Ducatus [orig: Ducatűs] Arembergensis axioma ab Imperatore collatum est. Alexander praefatus, qui obiit A. C. 1629. ex Magdalena Egmondana, Pater fuit Alberti Ducis Arembergae Principis Cimaci, exstincti A. C. 1648. quo [orig: qu˘] et Clara [orig: ClarÔ] Eugenia [orig: EugeniÔ] Arembergia [orig: ArembergiÔ] agnata [orig: agnatÔ], genitus est A. C. 1643. Ernestus Princ. Lignesius, Siciliae, nomine Hispanorum Regis, factus Prorex. Idem Spenerus ibid.

AREMBUS Indiae intra Gangem oppid. Ptol.

AREMORICA [1] Galliae regio, quae nunc Aquitania. Plin. l. 4. c. 17. quia maxima pars populi eius ad Oceanum accolebat: Populi Aremorici. Dalechamp. paud Plin. legit Arecomica, quae Armaignac Marliano.

AREMORICA [2] vulgo la bretagne, Galliae provinc. Vide Armorica.

AREMPHAEI apud Melam l. 3. c. 5. aliter Arimphaei Latinis, melius Argimpaei, Graece *)argiapai=oi, apud Herodot. l. 4. seu *)orgimpai+oi, apud Zenobium, populi sunt Scynthiae, Hyperboreis similes, qui et ipsi frondibus arbustorum gaudent: baccas edunt. Iuxta viros et feminas taedet crinium. Amant quietem, non amant laedere. Sacri habentur, attrectarique eos, etiam a ferocissimus nationibus, nefas ducitur. Quicumque periculum a suis metuit, si ad Arimphaeos transfugerit, tutus est, velut asylo [orig: asyl˘] tegatur. Ultra hos Cimmerii etc. Solin. c. 17.

AREMULUS Sylvius, qui et Remulus, Agrippae fil. XII. Latinorum Rex, regnavit ann. 19. Praesidium Albanorum, ubi nunc Roma est, posuit: ob impietatem fulmine ictus interiit. orosius l. 1. c. 20. Vide Alladius.

ARENA [1] sive ARENE, civitas Triphyliae et Messeniae in Peloponneso, quam Homer Il. ss. v. 591. e)raieinh\n, i. e. amoenam vocat. Meminit eius et Stephanus.

ARENA [2] apud Iustin. l. 1. c. 2. ubi de Semiramide, Haec Babyloniam condidit, murumque urbi cocto [orig: coct˘] latere circumdedit, harenae vice bitumine interstrato: sola memoratur, cum in parietibus murisque


image: s0315a

struendis numquam locum habuerit absque calce; Et Vitruvius bitumen vice arenae et clacis in muris Babylonicis interstratum esse dicat, l. 1. c. 5. Calce enim et arena [orig: arenÔ] farciebantur olim parietes et caementa continebantur, ut hodieque fit. Hinc Salmasius in Iustino scribi vult, arenati vice bitumine interstrato [orig: interstrat˘]. Vocaverunt autem arenatum, calcem cum arena mixtam Vitruvius l. 7. c. 3. Sed etiam mortario [orig: mortari˘] collocato [orig: collocat˘] calce et arena [orig: arenÔ] ibi confusa [orig: confusÔ], decuria hominum induscta ligneis vectibus pisant materiam. Paulo post, calcem illam et arenam confusam et ligneis vectibus in mortario subactam, Arenatum vocat. Ubi quidem de arenato loquitur, quo inducebantur parietes supra trullissationem; sed in parietibus quoque struendis, ad caementa continenda, similiter eo [orig: ] usos fuisse, h e. calce et arena [orig: arenÔ] mixta [orig: mixtÔ], cuius vicem Babyloniis bitumen praestabat, ex Plinio l. 35. c. 15. discimus. Calx arenata dicitur in veteri Inscr. Eosque parietes marginesque omnes, quae lita non erunt, calce harenata [orig: harenatÔ], lito [orig: lit˘] positoque [orig: posit˘que] et calce nuda [orig: nudÔ] dealbato [orig: dealbat˘]. In qua calx nuda dicitur mera et pura, cui arena non admixta. Unde albarii et tectorn operis discrimen notandum: quorum istud harenata [orig: harenatÔ] calce vel marmorato [orig: marmorat˘], illud calce mera [orig: merÔ] ficri consuevit etc. Salmas. ad Solin. p. 1228. et 1229. In Xystis veterum rasam et aequatam arenam fuisse, ut deambulationi aliisque Athletarum exercitiis locus esset aptior, dicemus infra voce Xysti etc. Ab arenis gemma Hammochryfos dicta; indidem nomen nactum serpentis genus est, vide supra Ammodytes, ut et infra Harena.

ARENA [3] Aurosa, *xrusi=tis2 a)/mmos2, vide infra Aurosa.

ARENA [4] marmora in crustas secandi artificium, memoratur Plinio l. 36. c. 6. Crassior enim arena Laxioribus segmentis terit, et plus erodit marmoris, maiusque opus scabritia politurae relinquit. Rursus quae Thebaica polituris accommodatur, et quae fit e poro lapide, aut e pumice. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1101. et infra voce Marmor, it. Smiris.

de ARENA Iacobus, vide Iacobus.

ARENACUM Tacito. l. 5. Histor. c. 20. Germaniae urbs, permunita et elegans, in Geldriae Ducatu hodie Arnhem dicta, uti Divaeus et Rhenanus tradunt, in ea Geldriae parte, quae Velavia dicitur. 2. leuc. a Noviomago in Boream, totidem a Doesburgo in Occasum. Ab A. C. 1585. sub Hollandorum dominio, quibus belo [orig: bel˘] Gallico [orig: Gallic˘] erepta A. C. 1672. sed recepta est A. C. 1674. longitud. 27. 20. latitud. 32. 02.

ARENAE [1] sequioribus saeculis Amphitheatra dicta sunt, hodieque Gallis les Arenes: ab arena, ludis gladiatoriis et ferarum venationibus destinata [orig: destinatÔ]. Vide supra Arelatum; ut et hic [orig: hţc] infra Arenarius.

ARENAE [2] Olonenses, oppid. maritimum Galliae in Pictaviensi provinc. ubi periti natuae. Vide Olona.

ARENARIUS qui in arenam ad pugnandum descendit, Glos. in Canon. si testes 4. quaest. 2. et 3. ž. si res exigit. Ab arena, quae proprie gladiatorum; ut campus, militum, erat. Vegetius de re milit. l. 1. c. 11. nec unquam aut arena aut campus invictum armis virum probavit, nisi qui diligenter exercitatus docebatur ad palum. Ubi campum ad milites, arenam ad gladiatores, retulit. Unde Arenae, apud recentiores, passim Amphitheatra dicta, ab arenis, in quibus pugnabant gladiatores: Sic Arenarum Treviris, meminit Aimoinus l. 3. c. 1. Arenae Veronensis, Racherius Episcop. in Qualit, coniect. de Veron. Amphith. testaturque Panvinius, Amphitheatrum hoc etiamnum Arenas dici: Arenarum Nemausensium, Histor. Wambae Regis et Poldus Albenas, qui, uti hodie etiamnum hoc Amphitheatrum visitur, figuram eius exhibuit, in Antiqq. Nemausensibus. Vide quoque infra Nemausus. Arenarum Petracoricensium, Chronicon Episcop. Petracor. Arenarum Remensium, Marlotus in Metropoli Rem. l. 1. c. 5. Parisiensium ante S. Victorem, Charta vetus apud Car. du Fresne. Sic occurrit Castrum Arenarum Massiliae, apud Guelnaium in Annal. Massil. citatum Eidem. De phrasi, Arenae lege agere, vide infra voce Missio. Sed et apud Tertullianum harenarius numerorum occurrit, de quo vide infra ubi de Calculonibus, et Edomatore primo vocis: it. voce Numerarii.

ARENATES Hispaniae populi teste Morali.

ARENDAE Lyciae urbs. Ptol.

ARENE Mesteniorum urbs in Peloponneso. Strabo. Meminit eius. Plin. l. 4. c. 5. et Pausan. l. 4. qui addit Oebaliam postea nuncupatem. Scholiast. Apoll. Rhodii dicit ex Pisandro Hierona quoque dictam. Samicum, Heroum tempore, aut aliquanto ante Arenem vocatam fuisse, Pausaniae persuasum est. Hesychius simpliciter *)arh/nh, o)/noma po/lews2. Vide Arena.

in ARENIS Africae cadavera condiri multi asserunt et pro mumia distrahi; certe in calidis locis arena vim habet o)yartutikh/n, qua [orig: quÔ] res diu a corruptione servat, Bochart. Hieroz. part. prior l. 4. c. 5. Hinc Arenarium, apud Scriptores Christianos, pro coemeterio, seu cryptis Arenariis, quarum usus non modo, in humandis defunctorum cadaveribus, e quo nomen inductum est; Sed et persecutionis tempore, ad latebras Christianorum. Ita Baron. A. C. num. 2. ubi eiusmodi Arenaria graphice describit: in quibus frequentes convenisse Christianos, discimus ex Actis Hippolyti, Eeusebii et sociorum Martyrum. Prudent. peri\ stefa/n. Hymno I. v. 8.

Inlitas cruore sancto [orig: sanct˘] nunc arenas incolae
Gonfrequentant obsecrantes voce, votis mumure.

Ubi Iso Magister, arenas sepulchra, interpretatur; apud Car. du Fresne Glossar.

ARENOSUM Litus, Corsicae urbs. Ptolemaeo a)mmw=des2. Laiero hodie Pineto dicitur.

ARENSBERGA Urbs Westphaliae ad fluv. Roer, in ditione Electoris Coloniens. paucorum incolarum.

ARENSBURGUM oppidul. praecipuum Insul. Osiliae, in mari Baltico, iuris Suecici, cum castro permunito, in ora Orientali insul.

ARENSIUM vulgo ARLEUX, oppidul. Belgii in Artesia


page 315, image: s0315b

provinc. et Flandriae confinio. Aliis est Arusium, bello [orig: bell˘] nuper deformatum.

ARENSWALDE oppid. German. in nova Marchia Brandeburgica iuxta lacum Slavin, in limite Pomeraniae. Male nupero [orig: nuper˘] belo [orig: bel˘] habitum.

ARENTALIUM oppid. Belgii, in Brabantia, ad Notham fluv. Allis Herentalium, quod vide.

AREOBINDAS Theodosii Iunioris militiae praefectus, vicit monomachia [orig: monomachiÔ] Alamundurum Saracenorum Regulum, Varani Persae militantem, circa A C. 421. Socr. l. 7. c. 18. Alius e Ducibus Iustiniani Imperatoris feliciter contra Cabadem et Cosroem Persarum Reges, rem gessit, una cum Petro Notario, et maxime Bellisario. A. C. 528. Procop. de bell. Pers. l. 1.

AREOPAGITAe Iudices Athienienses severissimi, instituti A. M. 2545. vivente Cecrope, eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘]; quo [orig: qu˘] Aaron Sacerdos Summus factus est; a Solone insigniter ornati, Plut. De causis capitalibus pronuntiabant tanta [orig: tantÔ] integritate, ut noctu, non interdiu iudicarent, quod non dicentes, sed quae dicerentur, observarent. Cicer. ad Att. l. 1. Ep. 14. Romanae res sic se habent, Senatus *)/areios2 pa/gos2, nihil constantius, nihil severius, nihil fortius. Hi in templo Martis iudicabant; quod, cum Mars, qui Graece dicitur *)/arhs2 homicidii crimine reus fieret, iudicantibus duodecim Diis in eo pago, sex sententiis absolutus sit. alex. ab Alex. l. 3. c. 5. et l. 4. c. 11. et l. 6. c. 11. Cael. Rhodig. l. 7. c. 19. Huic Senatui se sistere iussus est S. Paulus, qui unum ex Senatoribus, Dionysium etc. convertit, Actor. c. 17. v. 19. In eundem cooptabantur Novemviri sive Archontes, postquam Magistratus gesti causa [orig: causÔ] dicta [orig: dictÔ] rationibsque relatis, innocentes essent deprehensi, ex Lege Solonis: *th\n e)n *)arei/w| boulh\n ei)=nai e)n tw=n kat' eniauto\n *)arxo/ntwn, Plut in Solone et Pericle. Aliis vero placet 6. tantum Tesmothetas, post exactum sui Magistratus tempus, in id Concilium quotannis fuisse assumptos, ex Libanio in Androtianae Argum. Unde patet, certo [orig: cert˘] numero [orig: numer˘] Areopagitas non fuisse circumscriptos; quamquam, quot essent singulis annis, dici posset, quemadmodum in veter. Inscr. apud Volaterranum: *t*q: *l*a*m*p*p*q*t*a*t*q: *a*n*q*q*p*a*t*q: t*h*s *e*l*l*a*d*o*s *p*o*q*f*q: *f*l*i*s*t*q: *k*a*i *a*p*e*i*o*p*a*g*i*t*h: *h *e*e *a*p*e*i*o*p*a*g*o*q *b *o*q*l*h *t*q*n *t*p*i*a*k*o*s*i*q*n *k*a*i *o *d*h*m*o*s *o *a*q*h*n*a*i*q*n *e*q*n*o*i*a*s *k*a*i *e*q*e*p*g*e*s*i*a*s *e*n*e*k*a. ENEKA. Non vero omnes semper Areopagitae in omnibus causis ius dicebant, sed quidam ex illis tantum, ut in aliis factum est Tribunalibus: Hinc in causa Orestis sedisse finguntur ab Aeschylo Eumenid. Areopagitae triginta et unus tantum. Erat vero hic Magistratus perpetuus: neque quisquam eo [orig: ] Senatu movebatur, qui non grande et inexpiabile admisisset nefas. Illi cum Draco, Ephetis constitutis, omne abrogasset [orig: abrogÔsset] imperium, Solon veteri iure restituto [orig: restitut˘], eum cum Ephetis de caede iudicia reddere voluit, unde quasi de novo primumque Senatum hunc constitutisse videtur: Et forte primus ex annuis Novemviris constituit: voluitque eum suo [orig: su˘] regere consilio [orig: consili˘] Rem publ. ut Leges et Maiorum instituta servarentur; Ita enim Lex eius habet apud Plut. loc. cit. *th\n e)n *)arei/w| pa/gw| *boulh\n ei)=nai e)pi/okopon pa/ntwn kai\ fu/laka tw=n no/mwn. Hinc nil quidquam, quod alicuius esset momenti, sive in sago, sive in toga, absque illius auctoritate fiebat, Cicer. de Nat. Deor. l. 2. Ad eundem pertinuit cura viarum, ne quis in illis privatim quicquam aedificii exstrueret, aut obstrueret, Heraclid. Fragm. de Politiis. Laudes Senatus Aeschylus recenset Eumenid. Maiestatem tamen eius imminutum ivit Pericles, Ephialtis opera [orig: operÔ] usus, ut testatur Aristotel. Polit. l. 2. sub fin. adeo vero honeste atque temperanter viram instituerunt hi Senatores, ut Lege caverint, ne quis eorum Comoediam scriberet: *mhde/na poiei=n *kwmw|di/as2 *)areiopagi/thn, Plut. de Atheniens. gloria. Idem autem Senatus rationes suas quotannis referebat, ex Lege, *th\n *boulhn, th\n e)n *)arei/w| pa/gw| e)ggra/fein pro\s2 tou\s2 *logistas2 lo/gon kai\ eu)qu/nas2 dido/nai. Senatus Areopagiticus apud Logistas rationes suas referto, Aeschin. contra Ctesiphont. etc. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 3. tit. 2. qui est de Magistratibus et Fr. Rossaeum Archaeol. Att.

AREOPAGUS vicus erat Athenis, a templo Martis ita dictus, ubi primum iudicium capitis, Halirrhotio [orig: Halirrhoti˘], Neptuni filio [orig: fili˘] occiso [orig: occis˘] actum fuisse scribit Plin. Areum Iudicium dixit Tacit. Annal. l. 2. c. 55. Iuvenali Sat. 9. v. 101. Martis curia dicitur:

Ergo occulta leges ut Curia Martis Athenis.

Non tamen id kata\ le/cin sonat, sed Martis collem, saxum, sive rupem. Hesychius, *)/areios2 pa/gos, e)n *)aqh/nais2 dikasth/rion e)n th= *)akropo/lei. E Stephano discimus, Areopagum fuisse *)akrwth/rion *)aqh/nh|sin, quem vide. Quid ageretur in Areopago, docet Iul. Pollux. l. 8. ubi de magistratibus Atheniensium. Vide Salian. Annal. Budeum, l. 2. Pand. Vivem, in Augustin. de Civ. Deil. 18. c. 10. Isid. Pelusiotem, l. 2. Ep. 91. Suid. Voss. in Areopago, et imprimis eruditissimum Ioh. Meursium sing. l. de senatu Areopagitico, ut et Petiti leges Atticas. Rudera eius loci hodieque supersunt, ad Meridem templi Thesei, quod cum olim in medio ferme civitatis esset, nunc extra Athenarum moenia est hodieque Graecorum cultui inservit et Hagios Georgios dicitur. Fundamenta visuntur in semicirculum, e quadratis saxis prodigiosae magnitudinis, constructa, super quae planities 140. circiter passuum, quae proprie [orig: propriŕ] Aula erat augusti huius Senatus, non multum eminens. In eius medio rupi incisum Tribunal, et ad latus utrumque sedilia, quibus Areopagitae olim insidebant sub dio. Prope aliquot speluncae in rupe videntur, quae forsan reorum olim receptacula erant. Inter vero locum hunc ac Thesei temooum memoratum, rudera cernuntur Templis S. Dionysio Areopagitae dicati, cuius domus videtur fuisse, quae inde haud procul visitur, quaeque hodie sedes Archiepiscopi est: uti refert Iac. Spon, qui haec omnia A. C. 1676. ipse oculis lustravit. Vide eius Voyage d'Italie, de Dalmatie, de Graece et du Levant tom 2. ut et de iudiciis ibi exercitis, voce Cephalus.

AREOPOLIS Arabiae civitas, quae et Moab et Ariel.


page 316, image: s0316a

Palaestinae urbs est Hieronymo, Rhabathmona Stephano, qui eam in Arabia ponit, Rhabathnia Ptolemaeo est in Arabia Petraea. Populi Areopolitae, longitud. 68. 30. latitud. 30. 30.

AREOS Hesos, insula Ponti, iuxta Colchos. Steph.

AREQUIPA Urbs Americae meridional. in ora Peruviae regni, sub Archiepiscopo Limensi. Parvi circuitus, sub Hispan. iuxta fluv. Quilcam.

ARES [1] Cyzicenus, cum fratre Melantho, in conflictu nocturno, a Telamone occisus. Val. Flacc. l. 3. v. 203.

ARES [2] etis, regio Euboeae. Steph. Gentile Aresius.

ARESCON vir, quem Licinius Mutianus prodidit visum a se Argis, cui nomen Arescusae fuisset, nupsisse etiam, mox barbam habuisse, et ad virilitatem pervenisse, uxoremque duxisse. Plin. l. 7. c. 4.

ARESIUS Paulus, vide Paulus.

ARESTAE Indiae populi quos Adrestas Iustinus vocat l. 12. c. 8. ubi tamen MSS. omnes Arestas. Et sic quoque Lucan. l. 3. v. 249.

Tunc furor extremos movit Romanus Arestas.

Ubi alii Orestas, Olostras, aut Aresdas. Grotius tamen Oretas. Sunt enim proximi Carmnis (inquit) *q)rei=tai, apud Strab. l. 15. Sed Poeta primam syllabam corripuit, ea [orig: ] licentia [orig: licentiÔ], quam in voce Orion usurpari cernimus. Praestos vocat Qu. Curtius male. l. 9. c. 8.

ARESTANUS rusticus quidam, cuius capra Aesculapium a matre expositum lactavit, cane custode. Pausan. l. 2.

ARESTOR pater Pelasgi. Vide Parrhasia.

ARESTUM Leguleiis Anglis usurpatur, cum quis reus capitur, et in carcerem conicitur, seu vi Brevis, seu a quovis homine: nam reos maiestatis, proditores et infractores pacis quivis potest auctoritate propria [orig: propriÔ] capere atque in carcerem compingere, unde Arestare, detinere, Gall. Arrester, Rastal. At Gallis Aresta, sunt decreta seu iudicia forensia, a Iudice superiori, a quo nulla datur appellatio, lata, cuiusmodi sunt Parlamentorum: quae sic appellata vult Car. du Fresne, quod post varias ab inferioribus et pedaneis Iudicibus de re quapiam latas sententias, litem et controversiam supremo examine ac Iudicio [orig: Iudici˘] definiant et decidant. Et quidem cum quadruplicis generis et appellationis iudicia suprema seu a superioribus Iudicibus lata, observare sit in Regestis Parlamenti et magnorum dierum Trecensium, Aresta nempe, Iudicia, Consilia et Praecepta sive Mandata; Aresta dicebantur iudicia, a Iudicibus; post Patronorum seu Advocatorum hinc inde orationes auditas, publice recitata: quorum pronuntiationis formula erat, Quibus rationibus utriusque partis, hinc inde auditis, dictum fuit per Arestum Curiae etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et Dissertat. 2. ad Ioinvillam.

ARETA Aristippi Philosophi filia, aliis mater, unde mhtrodi/daktos2 dictus, quae ei successit in schola; summum bonum in ea voluptate, quae maxime sensum moveret, posuit. Laert. l. 2. Item Dionis uxor in mare viva demersa. Plut. in Dione.

ARETAEUS Medicus Cappadox, cuius quaedam scripta supersunt, Latinitate donata. Quo [orig: Qu˘] tempore vixerit, ignoratur. Voss. de Philos. l. 13. c. 12. ž. 10.

ARETALOGI vide infra, in Neanicologi, Scurrae etc.

ARETAPHILA Melanippi Apollinis, apud Cyrenaeos sacerdotis uxor, a Nicocrate tyranno, marito [orig: marit˘] caeso [orig: caes˘] rapta: quae pia [orig: piÔ] ultione tyrannum subvertit. Polyaen. l. 8. c. 38.

ARETAS [1] socer Herodis Tetrachae, Arabiae Petraeae, et Damasci Dominus. Hyrcanum, ab Aristobulo Iuniore pulsum, restituere conatus, victo [orig: vict˘] Aristobulo [orig: Aristobul˘], Hierosolymam obsedit, capturus, ni Scaurus Pompeiani exercitus Dux impediisset. Dein, ob filiam a genero repudiatam, ingens bellum conflavit, Herode saepius fugato [orig: fugat˘], etc. Hic cum Damascum attentius custodiri curasset [orig: curÔsset], Paulus a Discipulis prope portam habitantibus, in cophino demissus evasit. 2. corinth. c. 11. vult. Ioseph. Ant. Iud. l. 13. et 18.

ARETAS [2] Calabriae fluv. ut ex Etymologo scribit Gabr. Barrius in sua Calabria, qui eum novo [orig: nov˘] nomine Lipula vocat. Alluit Umbriaticum Urbem, et postea in mare Ionium se exonerat. Aliis Arctus.

ARETATES Cnidius, Macedonica scripsit, quorum tertium citat Plut. in Paral. Min. c. 11. Reliquit item librum de Insulis, teste eodem [orig: e˘dem] Plut. ibid. c. 27. Condidit opus etiam de rebus Phrygiis, ut arbitratur Voss. l. 3. de Histor. Grac. p. 330. Sed pro eo apud Plut. l. de Flum. scribitur *)arshnh/, ubi Maussacus censet ex isto scriptore, utrumque Plutarchi Chaeronensis locum corrigi debere. Nic. Lloydius.

ARETE unica nata Rhexenoris, Alcinoi, Regis Phaeacum uxor, ex qua Nausicaam filiam ac tres filios suscepit. *leukw/lenos2 Homero Od. n. v. 233. 335. dicitur. Orpheus in Argonaut. *)arh/th rodo/phxus2, i)d' *)alki/noos2 sqeoeidh/s2. Idem.

ARETES hastatorum, quos sarissophoros vocant, in exercitu Alexandri M. Dux. Curt. l. 4. c. 15.

ARETHAS inferioris Syriae Rex post Antiochum designatus; item vetus Interpres, qui inD. Ioannis Apocalypsim commentaria Graece scripsit. Exstat cum Scholiastis reliquis ab Oecumenio collectis, Veronae 1532.

ARETHISSA lacus maioris Armeniae, omnia illata pondera sustinens. Solin. c. 40. Straboni *)arshnh/. Per hunc Tigris fluv. tam impetuoso [orig: impetuos˘] cursu fluit, ut nec lacus Tigri, nec Tigris lacui admisceatur. Plinio l. 2. c. 103. Arethusa dicitur.

ARETHON fluv. Epiri. Cum Arachtho idem, nunc Spagmanumrisi dicitur. Vide Arachthus.

ARETHOUS Rex Arnae in Boeotia. Forte leg. Areithous.

ARETHUSA [1] Nerei et Coridis filia, Elidis nymphae, et Dianae comes, quam cum Alpheus fugientem persequeretur, a Diana in


image: s0316b

fontem sui nominis commutata est, cuius aquas cum suis miscere vellet Alpheus, illa a terra absorpta, in Ortygiam insul. deinde in Siciliam delata est. Alpheus autem, cum propter mare sequi non posset, per cuniculos subterraneos in Siciliam itidem pervenit, ibique associatis Arethusae aquis, in mare Siculum se exonerat. Vide Bochart. de Phoenic. Colon. l. 1. c. 28. Cluverium de Sic. Ant. p. 156. et P. de valle, Itiner. tom. 4.

ARETHUSA [2] lacus Armeniae maioris prope fontes Tigridis, in quo nihil mergi potest, quique pisces nitrosos alit. Plin. l. 2. c. 103. prope montes Gordiaeos, Baudrand. Vide Arethissa.

ARETHUSA [3] fons circa Smyrnam. Item Chalcidis Euboeae, ut et Ithacae, et Boeotiae prope Thebas. Hesych. *)are/qousa, krh/nh e)n i)qa/kh|, kai\ e)n *sikeli/a|, e)n h(=| o( e)n th(=| *)/hlidi re/wn potamo\s2 *)alfeio\s2 a)rgu/rion komi/cein neno/mistai. Didymus octo fontes huius nominis memorat, ut epitheton esse putetur cuiuscumque fontis, ab irrigando. Stephanus, *)arw=e)sti poti/zw, ou(- to\ ardw para/gwgon, e)n tou/tou are/qw, w(s2 fle/gw flege/qw, a)f ou(= pa=sa krhno/h e)piqetikw=s2 ou(/tw kalei=tai. Nic. Lloydius. Item locus Syriae munitus, iuxta Emessam, hodie Fornacusa. Strabo. Item Amphaxidis regio in Macedonia oppid. ad sinum Strymonicum. Tadino hodie, nisi fallat Pinetus, vel Rendina, Ferrar.

ARETINUM Tusciae urbs Episcopalis colonia Romanorum, Arrhetium Ptolemaeo. Aretium, Silio. Itali nunc vulgo Arezzo vocant. Eius urbis moenia alta fuere [orig: fuŕre]. Silius Ital. l. 5. v. 123.

--- --- -- Poenus nunc occupet altos
Areti muros, Corythi nunc diruat arcem.

Ubi alii Arreti. Et sane omnes aniqueae Inscriptiones (notante Cluverio [orig: Cluveri˘] ) geminum r habent. Vasa eiusdem non magno pretio apud Veteres. Martial. l. 1. Epigr. 54. v. 6.

Sic Arentinae violant crystallina testae.

Idem eorundem meminit l. 14. Epigr. 98.

Aretina nimis ne spernas vasa monemus.

Oppidani Diodoro ac Dionys. Halicarn. *)ar)rhti=noi. Steph. *)ar)rh/tion po)lis2 *tur\rhni/as2. *to\ e)qniko\n *)ar)rhti=nos2, Strabo. l. 5. *ma/lista d' e)sti\ mesogai=a to\ *)ar)rh/tion pro\s2 toi=s2 o)/resin, a)pe/xei gou-n th=s2 *p)w/mhs2 kili/ous2 stadi/ous2. Haec urbs sita est in monte; in Territorio Florentino, subestque magno Hetruriae Duci. Baudrand. Hic [orig: Hţc] profligavit Carolum Andegavens. Conradinus, A. C. 1266. ab eo mox in Marsis fusus. Hic quoque Synodus Dioecesana habita, A. C. 1597. Leand. descr. Italiae, longitud. 34. 49. latitud. 43.00.

ARETINUS [1] nomen quod vulgo Guidoni Abbati Benedictino, celebri illi Musico, Aretino [orig: Aretin˘] oppid. oriundo, tribuitur. Qui primus sex notas musicas, primam Stropham Hymni S. Iohannis decantans, invenit. Illa autem sic sonat:

UT queant laxis REsonare fibris,
MIra gestorum FAmuli tuorum
Solve polluti LAbii reatum.

Scripsit plurimos libros Musicos, cum tractatu contra Berengarium, Circa A. C. 1022. Trithem. Catal. et l. 2. c. 74. de viris illustr. S. Benedicti. Sigebert. et Genebrard. in Chron. Vossius, de Mus. c. 4. ž. 10.

ARETINUS [2] Carolus, vide Carolus.

ARETINUS [3] Iohannes, Cubicularius Eugenii IV. Scripsit plurima. Frater Caroli Aretini, Poggio Florentino rantopere laudati. Eodem [orig: E˘dem] Aretini nomine insignitus est, Leopoldus Brun, Philosophus, Historicus et Orator. Trithem. A. C. 1420. 1443.

ARETINUS [4] Petrus, vide Petrus.

ARETIUS Benedictus, Bernensis, Theologus celebris, scriptis, de re sacra, libris methodicis inclitus. Obiit Bernae Helvetiorum, A. C. 1574. Eius inter alia habentur Commentar. breves in Pentateuchum, Commentar. in N. T. 2. Vol. in fol. saepius excusi, ultima [orig: ultimÔ] vice Genevae A. C. 1618. et Isagoge in Epist. Canon. in 80. Lausannae 1579. De illo Verheiden, Virum hunc, inquit, candor, pietas, eruditio, labor et methodica illa in docendo ratio celebrem secere [orig: secŕre]. Vide et Anton. Teissier in Elogiis, Volum. 1.

ARETUS fil. Nestoris et Eurydices. Bocat. l. 10.

AREVA citerioris Hispaniae fluv. Ersma, nunc appellari credit navagierus, in suo Itinerario Italica [orig: ItalicÔ] lingua [orig: linguÔ] scripto. Aliis est, Arlanzon, fluv. Castellae veteris qui cadit in Pisoracam, et dein cum eo in Durium. Briet. Sanson.

AREVACAE Hispaniae Tarraconensis populi Ptol. Arevaci Plinio l. 3. c. 3. *)areu/akkoi Appiano. Hoc [orig: H˘c] tempore eorum urbem Mathesia dici, ex eius antiquis ruinis colligit Car. Clusius. Est tamen in hoc tractu pagus, qui antiquum nomen retinere videtur. Navagierus Arivalo urbem habet, quam credit antiquum Arevacorum nomen retinere. longitud. 16. 00. latitud. 41. 35. Erant hi populi iuxta Durium fluv. ubi nunc pars Castellae Veteris et territorii Segoviensis, et Uxamensis. Baudrand.

AREUNA nomen viri 2. Sam. c. 24. v. 16. qui 1. Paral. c. 1. v. 15. dicitur Ornan. Latine arca, canticum, lux nostra, vel exsultatio. Dicitur etiam Araunah.

AREUS [1] I. Lacedaemoniorum Rex, ex Eurysthenidarum familia, fil. Acrotati, ante patrem Cleomenem II. mortui, praelatus Cleonymo, Acrotati fratri, qui cum Pyrrho foedus icerat. Athenis ab Antigono obsessis suppetias, sed nullo [orig: null˘] successu, tulit. Habuit nepotem cognominem qui in pueritia obiit. Ipse apud Corinthum defunctus. Plut. Pausan. Lacon. etc.

AREUS [2] II. patri Acrotato II. successit. Sed octennis obiit, successore Leonida [orig: LeonidÔ], filio [orig: fili˘] Clemonymi praefati, quem vide

AREUS [3] Bithyniae fluvius. Plin. l. 5. c. 32.