December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0305a

ARCHIBIADES Byzantius legatus, a Memnone missus, ad Leuconem Phosphori Tyrannum, explorandae eius potentiae. Polyaen. l. 5. c. 44.

ARCHIBIUS Apollonii fil. Grammaticus, in Callimachi epigrammata enarrationem scripsit. Suidas. Item alius Grammaticus, qui Romae docuit sub Traiano. Idem.

ARCHICANCELLARIUS in Charta veteri Lotharii Imperatoris A. C. 844. apud Car. du Fresne, Agilmarus venerabilis sanctae Viennensis Ecclesiae Archiepiscopus et sacri Palatii nostri Archicancellarius: dicitur, qui coeteris Aulae vel Palatii Cancellariis seu Notariis praefuit. Summus Cancellarius, Hincmaro de Ordine Palat. c. 16. A secretis, et Graeca [orig: GraecÔ] voce Latinam aemulante, *)ashkrh/ths2 ac prwtoashkrh/ths2, in Aula Graeca, de qua vide infra. Maxime autem Archicancellarii titulus obtinuit, sub Regibus Franciae 1. et 2. stirpis, et Imepratoribus postea Germanicis. Qui cum Italiam et Galliam Arelatensem, sollemni Procerum comitatu, frequentes adirent, copias instructas e Nobilibus civibusque collectas, per urbes agrosque distribuebant, ad iniurias a corpore Caesaris et Procerum prohibendas; investituras concedebant, fidem in Comitiis publicis a Proceribus Imperio subditis accipiebant, diplomata scribebant et Archicancellarus suis, quos pro numero Regnorum tres habebant, tradebant obsignanda. Quam dignitatem Archiepiscopos Moguntinum, Trevirensem et Coloniensem, iam antequam Electorum Collegio ascriberentur, habuisse, luculenter ostendit Bern. a Mallinckroth l. de Archicancellariis Imper. Rom. p. 33. et seqq. Et quidem Moguntino Germania obtigit; Trevirensi Gallia; Coloniensi, Italia: sic ut suam quisque provinciam, prout Imperator sedem mutasset [orig: mutÔsset], negotiis gerundis, diplomatis signandis, atque omnium questibus audiendis finiendisque controversiis, administraret: quod ab Ottonis M. aevo repetit Browerus Annal. Trevir. l. 16. Vide Car. du Fresne Gloss. ubi ex Praesulib. Trevirensibus primum Boemundum titulum Archicancellarii sibi vindicasse [orig: vindicÔsse], notat ex eodem Browero, et Henr. Kippingum Method. nov. Iur. publ. l. 2. c. 6. Praeter hos occurrit Archicancellarius Burgundiae Regni, dignitas, qua [orig: quÔ] Archiepiscopus Viennensis in Gallia praefulget, confirmata a Friderico I. Imperatore in favorem Stephani Archiepiscopi diplomate A. C. 1157. quod habetur in Vienna Iohannis a Bosco et Leurii c. 42. etc. Car. du Fresne ibid. Item Archicancellarius Imperatricis seu Augustae, dignitas Abbati Fuldensi in Germania concesla antiquitus: ut quam una cum praerogativa sedis Berthous Abbas iam sub Lothario Imperatore eam et ipse, a Maioribus acceptam, sibi ascripsit: Confirmata certe Henrico Abbati et successoribus eius legitur, a Carolo IV. in Diplom. A. C. 1358. quod recitat Goldastus Constitut. Imp. Tom. II. p. 344. illud adiciens: Abbatem, quoties Imperatricem vel Reginam Romanam coronari aut in veste Imperiali seu Regia comparere contigerit, id tunc habere muneris, ut illius coronam, cum more vel ordine poscente, a capite eius deponi necesse est, deponat ac teneat, capitique rursus imponat. Vide quoque Christoph. Browerum Antiqq. Fuldens. l. 1. c. 15. Car. du Fresne Gloss. Georg. Hornium Ohb. Politic. atque infra, ubi de Fuldensi Abbate.

ARCHICANTOR in Ecclesia Romana Primicerius Scholae Cantorum. Beda l. 4. c. 18. Iohannes Archicantor Basilicae Vaticanae, et S. Martini Abbas, tamquam delegatus Apostolicus, ad Synodum Anglicanam, ab Agathone Papa, A. C. 769. missus, Britannos cantum, iuxta Vaticanum ritum, docuit. Idem cum Archiparaphonista, de quo infra.

ARCHICAPELLANUS qui et CAPELLANUS, per excellentiam, dicebatur olim, qui omnem Clerum Palatii sub cura et dispositione sua regebat, Hincmarus de Ordine Palatii c. 16. Seu, qui Palatinis Oratoriis et Sacellis erat praefectus. Cuiusmodi Regum Ministri primitus Abbates dicebantur, ut de Angilberto Archicapellano. Caroli M. legimus, apud Car. du Fresne, in voce Capellani. Habebant hi Archicapellani, magnam cum Summis Cancellariis affinitatem; imo non desunt, qui credant, non solum sub prima et secunda Regum Franciae stirpe, sed et sub tertia, Archicapellanos et Archicancellarios eodem [orig: e˘dem] functos munere; ut ex Diplomatum subscriptionibus probant, in quibus titulis hisce promiscue usi leguntur. Adeo que non modo reliquias servabant atque adeo Cimelia et Archiva Regia (quod antiquitus eorum munus fuit) sed Archicancellarii quoque officia postmodum obiere [orig: obiŕre]. Quod cum aegre paterentur Ecclesiae Gallicanae Patres, statutum Concil. Cabillonensi II. A. C. 813. can. 44. Presbyteros villicos esse non debere --- Cancellarios publicos esse, nundinas insolenter peragrare, etc Sed et Clericorum causis eos fuisse praefectos, docet Walafridus Strabo de rebus Eccl. c. ult. Ad eosdem Regiae insuper mensae benedictionem spectasse [orig: spectÔsse], Theodulfus Aurelian. l. 3. Carm. de Hildeboldo Archicapellano, p. 185. his vebis docet,

Adsit Praesul ovans animo [orig: anim˘] vultuque benignus,
Ora beata ferens, et pia corda gerens,
Quem sincera fides, quem tantus culminis ordo,
Pectus et innocuum Rex tibi, Christe, dicat.
Stet benedicturus Regis potumque cibumque,
Sumere quin etiam Rex velit, ille volet.

Apud praefatum Glossarii Auctorem, e quo etiam nomina Archicapellanorum Palatii Francici subiungere visum est.

Archicapellanorum Palatii Francici series.

Rusticus, postea Episcopus Cadurcensis, Abbas Palatini Oratorii, sub Chlotario I. Bertharius, postea Carnutensium Episcopus sub Chlotario II. Ricolfus, sub Dagoberto. Launus, Abbas S. Eparchii, postea Episcopus Engolismensis, sub Pipino. Fulradus, Caroli Martelli ex fil. Hieronymo nepos, Abbas S. Dionysii, sub eodem. Andreas, sub Carolo M. Lindebertus, sub eodem. Ingelramnus seu Engelramnus


page 305, image: s0305b

Episcopus Metensis, similiter. Hildibaldus, Archiepiscopus Coloniensis, Capellanus, Apocrisiarius et Archicapellanus S. Palatii, promiscue dictus, sub eodem et filio eius Ludovico Pio. Angilbertus, Berthae Carolo M. genitae maritus, postea Abbas Centulensis, sub Pipino Italiae Rege. Hilduinus, Abbas Monasterii S. Germani Paris. sub Ludovico Pio. Fulco, sub eodem. Drogo, Caroli M. fil. nothus, Metensis Episcopus, similiter. Guntharius, Archiepiscopus Coloniensis, sub Lothario. Ebroinus, Episcopus Pictaviensis et Abbas S. Germani de Pratis, sub Carolo Calvo. Gozlinus, Abbas ibidem, sub eodem. Ioseph, Episcopus Eporediensis, sub Ludovico Lotharii filio. Fridebastus seu Fridebertus, Episcopus Pictaviensis, sub Pipino Rege Aquitaniae. Remigius, Archiepiscopus Lugdunensis sub Carolo Rege Burgundiae, Lotharii Imperatoris filio. Grimaldus, Abbas S. Galli, sub Ludovico III. Adventius, Episcopus Metensis, sub Lothario Rege Lotharingiae. Cozbaldus, sub Ludovico Rege Baioariae. Granoldus, sub eodem. Deotmarus, sub Arnulpho Rege. Theormarus sub Arnulpho Lotharingiae Duce. Hermannus, sub Zuentibaldo Rege. Rutgerus sub eodem. Balduinus, sub Henrico I. Ratbodus, sub Carolo Simplice, A. C. 917. Postea desiit haec apud Francos Archicapellanorum appellatio, et in Capellanorum, dem in Primorum et Magistrorum Capellanorum Regis, titulum transiit. Hodie Magistros Oratorii Regii vocant, de quorum dignitate ac munere videndus Miramontius de Praeposito Hospitii p. 50. etc. In Flandria, Archicapellani Flandriae, titulo [orig: titul˘] gaudet Praepositus Ecclesiae Brugensis. In Germamania Archicapellanus Imperatricis cluit Abbas Maximini Trevirensis, uti auctor est Nicolaus Zyllesius Defens. eiusdem Monasterii, part. 1. sect. 2. ž. 4. etc.

ARCHICHORUS apud Bernardum Monachum in Consuetudin. Cluniac. MSS. c. 15. Praecentor est, qui choro, dum sacra liturgia peragitur, praeest. Gall. qui tient le Choeur, Car. du Fresne. Glossar.

ARCHICLAVUS in veteri Charta, quae exstat Biblioth. Sebus. l. 1. c. 1. ubi Petrus Apostolus Archiclavus totius Monarchiae Ecclesiarum appellatur: seu Archiclavis, apud alios, dignitas in Communione Romana est Ecclesiastica, eadem cum Thesaurarii in Ecclesiis Cathedralibus et Monasteriis: quae quidem dignitatis appellatio in Ecclesia S. Martini Turonens. maxime viguit. Car. du Fresne Glossar. Archidiaconali dignitate superiorem fuisse, colligit Macer; ex ordine in subscriptionibus, Signum Arnulfi Archiepiscopi, signum Guarcilonis Archiclavi, signum Ionae Archidiaconi, etc. Sed is Archiclavum, Regentem interpretatur seu Gubernatorem Ecclesiae ac Monasterii, vocemque a clavo deducit, in Hierolex.

ARCHICOMES titulus Comiti Flandriae, ob magnam eius potentiam, datus a Guilielmo Britone Philipp. l. 4.

Flandricus Archicomes, Francorum Rege relicto [orig: relict˘],
Regis ad Anglorum partes iam transtulerat se.

Sed minus auspicate. ait Spelmann. Glossar.

ARCHICUBERNUS vide Gothofredum ad l. 64. in princ. ad SC. Trebell. et infra Archigubernus.

ARCHICUSTOS in Ecclesia Romana dignitas est in Monasteriis maioribus Ordinis Benedictini. Idem cum Capicerio, vide infra.

ARCHIDAMIA [1] Cereris Sacerdos, Aristomenem Messeniorum *strathgo\n au)tokra/tora, a Matronis Cereris Festum in Aegilis agentibus captum, non pretio [orig: preti˘], sed amore, aductum, ipsa [orig: ipsÔ] ea [orig: ] nocte, dimisisse dicitur, eum vinculis exustis aufugisse simulans, Pausaniae in Messeniacis. Vide supra Aegila.

ARCHIDAMIA [2] mulier Spartana, Cleadae Reginae filia quae Lacedaemoniis deliberantibus mulieres in Cretam mittere, cum gladio in senatum venit, viros iurgata, quasi vivendum feminis, Sparta [orig: SpartÔ] eversa [orig: eversÔ]. Plutarch. in Lycurgo et Agide. Polyaenus l. 8. c. 49.

ARCHIDAMUS [1] I. fil. Theopompi Spartanorum Regis, ante patrem mortuus: pater fuit Zeuxidami I. qui avo successit, ut videbimus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

ARCHIDAMUS [2] II. Anaxidami fil. ex Euriponisidis XII. successorem habuit Agasiclem fil. quem vide.

ARCHIDAMUS [3] III. Rex Spartanus, Agesilai II. fil ex Proclidarum seu Euripontidarum familia, Cleomenis II. Eurystenidae collega rogantibus sociis, quantum pecuniarum foret satis ad bellum Peloponnesiacum, scienter respondit: Bellum ordinaria non quaerere. In aliis huiusce Dictionarii editionibus ordinata legas, propius ad mentem Plutarchi, apud quem tetagme/na legitur, in Agide et Cleomene. Pater fuit Agidis II. et Agesilai, regnavitque ann. 42. Helvicus Theatro Chronol. p. 67. Ab eo bellum Peloponnesiacum Archidamium quoque dictum est, quod ultimo [orig: ultim˘] eius anno [orig: ann˘] coepit.

ARCHIDAMUS [4] IV. Rex Spartanorum Archelaus Diodoro quod idem cum *lao\s2, Dorice sit *da=mos2, Leotychidae Regis ex filio Zeuxidamo nepos, avo successit, ex Eurypontidarum seu Proclidarum familia XVI. (si Demarati loco [orig: loc˘] Leotychidem decimo [orig: decim˘] quinto [orig: quint˘] loco [orig: loc˘] numeres) collega Plistoanactis Eurysthenidae, Arcadas, Argivosque vicit, tropaeis erectis, Xenpoh. l. 7. auxilio [orig: auxili˘] Tarentinis missus, in pugna strenue ac fortiter dimicans occubuit, cetera laudabilis, nisi quod se piaculi Phocensium participem fecerit et auctor


page 306, image: s0306a

exstiterit Delphorum occupandorum. Regnavit annos viginti tres, sucessore filio [orig: fili˘] Agide IV. Olympiadis centesimae octavae anno [orig: ann˘] tertio [orig: terti˘]. Diodor. Sic. l. 16. f. 543. At in fine libri occubuisse scribit, Olympiadis centesimae anno [orig: ann˘] tertio [orig: terti˘] f. 556.

ARCHIDAMUS [5] V. fil Eudamidae I. Lacedaemoniorum Rex, pater fuit Eudamidae II. Pausan. Laconicis.

ARCHIDAMUS [6] Princeps Lacedaemoniorum, Telidis fil. Methonem ad Atheniensium exercitum deficientem recipit in bello contra Pylum primus e navi prosiliens, nec vulneratus est, nec scurum dimisit; denique adversus Amphipolim strenue decertavit. Insimulatus postremo, quod Thraciae Regis amicitiae studeret, damnatus est. Suidas.

ARCHIDAMUS [7] Rex Spartanorum vicit Helotas, post insignem terraemotum, quo [orig: qu˘] Sparta graviter erat afflicta. Diodor. Sic. l. 11. Vide supra.

ARCHIDAMUS [8] fil. Agesilai, qui subsidiarias duxit copias Cleombroto ad Leuctra. Diodor. Sic. l. 15. f. 486. m. Alterum cornu in praelio Leuctrico tuitus, in quo caesus est.

ARCHIDAMUS [9] fil. Anaxidami. Item, fil. Xenii Theopompi, item et Zeuxidami, qui Plataeas occupavit.

ARCHIDAMUS [10] Episcopus. Vide Athanas. apol. 2. Baron. A. C. 347.

ARCHIDAS Atheniensium Dux nomine, sed reipsa [orig: reipsÔ] tyrannus, a suis est interfectus, Plut. in Agesilao.

ARCHIDEMIA fons Siciliae. Plin. l. 3. c. 8.

ARCHIDEMUS [1] Dialecticus, apud Cicer. in Lucullo.

ARCHIDEMUS [2] Philosophus Stocus, sponte ad Partos exulatum iit, successoribus Babylone relictis. Plut. de exilio.

ARCHIDIACONUS [1] in Ecclesia Romana tantae dignitatis olim fuit, ut Episcopi Vicarius in Ordine Romano, et Oculus Episcopi, in Ep. Clementis alibique passim appelletur. Eius officium inter alia erat, ut Ecclesiasticum thesaurum, una cum coeteris Ecclesiae Diaconis custodiret atque dispensaret; uti videre est supra in voce Arcae Ecclesiarum. Reliqua exsequitur pluribus Ebo Archiepiscopus Remensis Indicul. de Ministris. Habebant praeterea iurisdictionem suam, quae Audientia Archidiaconi dicitur, l. 5. Capitul. c. 171. sed quasi Officiales Episcopi, uti appellantur Radulfo de Diceto in Imagin. Histor. p. 581. Unde ab eorum sententiis appellabatur ad Episcopum et propterea inter Ordinarios accensentur ab Innocentio III. Pontif. l. 14. Ep. 44. At mores eorum in iustitia adminsitranda tales erant, ut graviter in aevi sui Archidiaconos invehatur Iohannes Sarisberiensis, ut videre est in Ep. eius 156. Imo iam longe antea Archidiaconorum cupiditas notata est, ut ex Capitulari A. C. 744. c. 12. et Addit. 4. Capitul. c. 145. Car. du Fresne observat. Vide quoque infra voce Procuratio, ubi de Richmondiae in Anglia Archidiaconi luxu prodigioso. Interdum vero in Ecclesiis Cathedralibus plures Archidiaconi instituti, iisque sui districtus attributi leguntur, in quibus visitationes suas quotannis exercerent; atque hi a districtuum suorum appellationibus nomen accepere [orig: accepŕre], vide infra in voce Circumlustrator. Praerogativas Archidiaconorum quod attinet, Archidiaconus Ecclesiae Romanae sedebat coram Pontifice, Baron. A. C. 1097. imo vicarius eiusdem erat in causis Ecclesiasticis, ut ex Ordine Rom. c. 7. de Offic. Archidiaconi et 25. dist. can. liquet. Idem de Iure Datarii officium exercebat, Ibid. ac officio [orig: offici˘] Magistri Ceremoniarum antiquitus defungebatur. In Ecclesia Anglicana olim Archidiaconi, post Episcopos et Abbates, primum habuere [orig: habuŕre] locum et Decanos ipsos anteivere [orig: anteivŕre]: quod hodieque in Ecclesia Galliae Cadurcensi obtinet: alibi vero Decani praecedunt. In Ecclesia Constantinopolitana, in die Crucis Exaltationis induebatur Archidiaconus Sacerdotali casula [orig: casulÔ], ut Curopalata notavit; quia tum officium Sacerdotis, ex ordine Exocatacaelorum, obibat, vide infra, et plura hanc in rem apud Car. du Fresne Glossar. et Macros fratres Hierolexic. ut et infra, in voce Protodiaconus. Hinc Archidiaconatus, ipsum Archidiaconi munus; quos feudi iure possessos a Viris saecularibus, etiam tempore Caroli Magni, patet et eius Capitulari 1. A. C. 80. c. 15. Capitulari 4. eiusdem anni c. 2. l. 1. Capitular. 110. et l. 6. c. 266. ubi illud vetitum. Archidiaconatus quoque dati ad firmam, quoad iura spiritualia, meminit Provinciale Ecclesiae Cantuar. l. 5. tit. 4. Vide infra in voce Procuratio. Apud Innocentium III. Pontific. l. 14. Ep. 122. mentio est Archidiaconatus [orig: Archidiaconatűs] Mensae, in Ecclesia Pompeiopolitana; cuius curae erat mensa et reditus Capituli eiusdem Ecclesiae. Etiam Archidiaconatus super totam Parochiam Croylandiae, occurrit apud Ingulfum in Histor. Croyland. Cuiusmodi Archidiaconi in Monasteriis dicebantur Archidiaconi Abbatum, ut notat Car. u Fresne: Sed et ipsos Abbates Archidiaconi munere nonnumquam functos esse, legitur apud Lupum Ferrar. Ep. 80. exstatque Charta A. C. 1061. qua [orig: quÔ] Episcopus Abrincensis Abbatem S. Michaelis in Monte Archidiaconum suum constituit, in dicto Monte, sub certis conditionibus apud Iac. Petitum, etc.

ARCHIDIACONUS [2] S. Ecclesiae Romanae, uti habet Cencius Cardin. in Ceremoniali, seu Primus in ordine Diaconii Sedis Apostolicae, uti habet Gregorius M. l. c. Ep. Praefat. dignitas fuit, qua [orig: quÔ] functus legitur Gelasius II. antequam Pontifex fieret, in eius Epitaphio memorata: ut et alii Pontifices, ante Papalem dignitatem impetratam. Abrogata dein, uti refert Panvinius, a Gregorio VII. qui ipsius loco [orig: loc˘] Camerarium instituit, ut arcam et aerarium Ecclesiae servaret: quod Camerarii potissimum, ut et Diaconorum ac Archidiaconorum olim munus fuit. Occurrunt tamen post Gregorium VII. aliquot Archidiaconi Ecclesiae Romanae, sub Urbano II. et Innocentio II. apud Eadmerum l. 2. et Guil. Tyrium l. 15. c. 13. meminitque praeterea dignitatis huius Cencius praedictus, apud Baronium A. C. 1191. Cat. du Fresne in Gloss. laudatum. Vide et Diaconus.

ARCHIDIUM Cretae urbs. Pausan. l. 8.

ARCHIDONA oppid. Hispaniae in Andalusia, prope confinia regni Granatensis. Parvum et in edito colle. Item oppidul.


image: s0306b

Americae meridionalis in Peruvia, et provinc. Canela, versus Napum fluv. et Abulam, oppid. paveis constar incolis.

ARCHIDUX Austriae, primus dictus est Fridericus III. Imperator Bertio Rer. Germ. l. 2. c. 17. Maximilianus I. fil. eius Spenero Sylloge Genealogico-Histor. Sunt tamen qui Carolum IV. huius honoris auctorem faciant, vide Conringium Animadvers. MScr. in Lampadium de Rep. Rom. Germ. Part. 3. c. 5. ž. 3. imo et qui Fridericum II. M. Zuer. Boxhornius Chronol. p. 56. idque A. C. 1245. Vide infra voce Austria.

ARCHIDUCIS titulus a Scriptoribus passim maioris auctoritatis ac potentiae Ducibus adscriptus legitur. Sic in Chron. Trudonis l. 1. Pipinus sub Dagoberto, Austriae seu Austrasiae inferioris Archidux; Apud Sigebertum A. C. 959. Bruno Archiepiscopus Colon. et Archidux Lotharingiae: apud Dinterum Chron. l. 1. c. 17. Lotharingiae et Brabantiae Archidux, dictus est. Gilbertus Borbonius Comes Monpenserii a Carolo VIII. Galliae Rege Archidux Cessae, in Regno Neapolitano est electus. Palatinorum Archiducum, in Charta Friderici I. Imperatoris A. C. 1156. pro erectione Austriae in Ducatum, apud Miraeum Donat. Belg. l. 2. c. 52. mentio fit. Hodie in sola Austriaca Familia titulus haeret, qua de re sic Spigelius, apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Archiducis appellationem primum Bruno, frater Ottonis Imperatoris eius nominis primus, insolenter assumpsit. Id postea Carinthianorum Principes usurparunt [orig: usurpÔrunt]; quibus exstinctis, ad Austriacos simul cum ditione transit, etc. Vide etiam in voce Dux.

ARCHIELECTUS i. e. in Archiepiscopum electus, dicitur Henricus, apud Caesarium Monachum Heisterbacensem in Chron. MS. Archiepiscoporum Coloniensum, A. C. 1228, Car. du Fresne Glossar.

ARCHIEPISCOPI vox a Patriarchis Alexandrinis primum invecta videtur, qui, cum primo soli essent in Aegypto Episcopi, creatis subinde aliis, ut est in Eutychii Orginib. hunc sibi titulum vindicarunt [orig: vindicÔrunt]. Primus vero hoc [orig: h˘c] usus vocabulo [orig: vocabul˘] S. Athanasius, Apolog. 2. Alexandrum Patriacham Alexandr. sic indigitans. Dehinc in Concilio Ephesino A. C. 431. Cyrillus Hierosolymorum et Caelestinus Romanorum Archiepiscopi appellantur. Leo quoque I. in Concilio Chalcedonensi: et de Felice Anastasius, Venerabilis Felix Archiepiscopus sedis Apstolicae urbis Romae. Vide Cuiaciam ad Novellam 11. Morinum Exercitat. l. 1. c. 10. Alios. Est autem dictus Archiepiscopus, cui totius provinciae cura incumbebat, 9. can. quaest. 3. c. 2. et seqq. atque ad eum constituendum X. vel XI. Civitates et unus Rex, decem vel undecim Episcopi Suffraganei, requiri consuevere [orig: consuevŕre], Can. Scitote 6. quaest. 3. Ipse vero in provinciae Metropoli residebat, hinc Metropolita seu Metropolitanus quoque dictus; Item Primas: donec multiplicatis in eadem provincia Merropolitis, Primas dein est appellatus, qui coeteris Comprovincialibus praeesset. Sed et interdum Archiepiscopi vocitati sunt, ipsi Episcopi, quibus pallii ius indultu Pontificis concessum est: cum quibus simile quid videntur habere Graecorum illi Archiepiscopi, quos a Metropolitanis sic distinguit Balsamon in Medit. ut Metropolitanum dicat, Episcopos sub se habere, in quos ius exerceat; Archiepiscopum vero nullos: Perinde namque Episcopi hi in Eccles. Roman. nullum ius habent in alios Episcopos, sola [orig: solÔ] pallii dignitate et Archiepiscopali titulo [orig: titul˘] coeteris superiores. Vide Car. du Fresne Glossar. et Macrum Hierolex. Qui vero Archiepiscopalis S. Palatii dictus apud Scriptores occurrit, idem cum Archicapellano est, etc. De Episcopi, Archiepiscopi ac Patriarchae discrimine sic Burmannus: Cum primi, inquit, Episcopi pares essent, et unum haberent Episcopatum, atque a communi Concilio Ecclesiae eiusdem provinciae per Synodos regerentur; dein Metropolitarum seu Archiepiscoporum nomina nata sunt: eratque Metropolitanus Episcopus eius urbis, quae provinciae erat caput. Illius officium, Synodos convocare iisque praesidere et recens electos Episcopos confirmare: ut primitus honore potius, quam potestate, reliquis Episcopis maior esset --- Cum vero a Constantino plures provinciae in unam dioecesin redigerentur, supra Metropolitanos constituti sunt Patriarchae seu Primantes, Exarchi Dioecesium dicti etc. Addit Cardinales, qui Episcopis ac Archiepiscopis hodie longe praeminent, olim tantum Presbyteros vel Diaconos septem regionum seu cardinum Ecclesiae fuisse, System. Part. 2. p. 540. etc. Hodie in Imperio Romano Archiepiscopatus, sunt vel Electorales, ut Moguntinus, Cancellarius Imperii per Germaniam, qui ius coronandi Caesaris sibi vindicat; Trevirensis, Cancellarius per Galliam et Coloniensis, Cancellarius per Italiam, qui cum Moguntino de iure modo dicto contendit: vel Non-Electorales, ut Saltzburgensis, Legatus Sedis Romanae et Germaniae Primas; Vesontionensis et Cameracensis: Magdeburgicus enim et Bremensis in Principatus saeculares sunt conversi. Sed et Vesontionensis ac Cameracensis Galliae Regi iam addicti sunt. Georg. Hornius Orb. Politic. p. 166. et seqq.

ARCHIEREUS per convitium dictus ab Antiochensibus, Aegyptiis, Alexandrinis, Alexander Severus Imperator apud Ael. Lamprid. in Vita eius: c. 28. ex Graeco, *)arxiereu\s2. Vide etiam infra in Archisynagogus.

ARCHIEUNUCHUS Cubiculariorum Regiorum Princeps, apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid.

ARCHIFRATER dictus Theocharistus in Collat. S. Maximi Martyr. apud Baronium A. C. 656.

ARCHIFUR S. Princeps furum apud Aegyptios, memoratur Diodoro Sic. l. 5. Lex fuit, ut qui operam darent furto, nomen profiterentur, pro\s2 to\n *)arkifw=ra, apud Principem furum, sponderentque rem furto [orig: furt˘] surreptam ad illum protinus deferre, ut, qui res amiserint, itidem ad illum scriberent de re quaque amissa, et de iacturae loco, die et hora. Hoc [orig: H˘c] modo [orig: mod˘] rebus facile repertis qui amisit sua recuperavit quarta [orig: quartÔ] parte pretii soluta [orig: solutÔ].

ARCHIGABUS Sacerdotum Cybeles, magnae matris Deorum, antistes dicebatur, quem adeo ingeniose ridet Tertull. in Apol. c. 25. et de Resurr. Carnis. c. 17. ut et Iulius Firmicus.

ARCHIGALLUS fuit praeses caputque Gallorum, Cybeles


image: s0307a

Sacerdotum, qui alias Curetes, Corybantes et Idaei quoque Dactyli vocati sunt. Tertullian. de Resurr. carnis. Et tamen calicem non dico Venerium, in quem mors aliqua ructaret, sed frictricis, vel Archigalli, vel gladiatoris, aut carnificis spiritu infectum, quaero an minus damnes, quam oscula ipsorum? Ei in omnes Gallos seu Cybeles mystas summum fuit imperium, primusque is cymbala praelata in illis sacris pulsavit. Iuvenal. Sat. 9. v. 62.

Cymbala pulsantis legatus fiet amici:

Ubi vetus Scholiastes: Archigalli, inquit, cymbala percutientes, ac per hoc Gallo, inquit, legetur, i. e. legatario donabitur. Sic intelligendus Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 278.

Vel si Sacra placent, habeas pro Marte Cybellen,
Rauca Celaeneos ad tympana disce surores,
Cymbala ferre licet, pectusque illidere pinu,
Inguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris.

Ubi Cymbala ferre, recte dictum, ad Archigalli officium designandum, etc. Vide Thom. Dempster. in Antiqq. Rom. Rosini l. 2. paral. ad c. 4.

ARCHIGENES [1] Medicus, Apamea [orig: ApameÔ] Syriae oriundus, fil. Philippi, discipulus Agatheni, artem hanc sub Domit. Nerva, Traianoque professus est. Obiit an. aetat. 73. Ultimo [orig: Ultim˘] Traiani. In quem saepe invehitur Galenus. Vide Iuvenal. Sat. 6. v. 236.

--- --- Tum corpore sano [orig: san˘]
Advocat Archigenem.

Idem Sat. 13. v. 98.

--- --- Si non eget Anticyra [orig: AnticyrÔ], nec
Archigene. --- --- -

ARCHIGENES [2] Siculus, Ariciam urbem condidit.

ARCHIGERONTES in l. 6. Cod. de Episc. aud. Alciato sunt, qui procurant negotia Aulae Principalis: Hottomannus, levi mutatione Archigetontes legit, et Principes fabrorum intellgit, ab arxigetw=|n vel arxite/ktwn Graec. Car. du Fresnein Glossar. sunt primates plebis Alexandrinae, seu qui quasi Principes summoque [orig: summ˘que] honore et loco [orig: loc˘] erant inter artifices, ex Iac. Gothofredo ad l. 1. Cod. de Alexandrinis primat. Carolo Macro, Decani senum famulorum Palatini, ex vocabuli significatu, quasi Principes senum, in Hierolex. etc. Hos Lex praedicta Christianos esse vult; unde corruit Accursii suspicio, Christianorum Archipresbyteros, voce hac [orig: hÔc] denotari, existimantis. De iisdem sic habetur in Grecis Iuris Caesarei Paratitlis, *mhdei\s2 ai(retiko\s2 arxige/rwn h' dioikhth\s2 swmatei/ou h(\ tw=n e)rgatiwtw=n e)n *)alecandrei/a gene/sqw, a)lla\ pa/ntws2 *xristiano\s2 pronoi/a tou= *au)goustali/ou kai\ th=s2 peiqome/nhs2 au)tw=| ta/cews2, Nullus haeretieus in Alexandria fiat Archigeron, seu collegii seu ergasiotarum administrator. Sed omnino sit Christianus, interveniente cura [orig: curÔ] Augustalis et parentis illi officii. Equibus verbis contendunt nonnulli indigitari hoc [orig: h˘c] vocabulo [orig: vocabul˘] Dioecetas et Alexandriae Corporatorum Praesides, Anglis Masters or Wardens of Companies Graecis *dioikhta\s2 tou= swmatei/ou, etc. Vide Ioh. Seldenum de Synedriis veter. Ebraeorum l. 1. c. 14. p. 594.

ARCHIGETES vel ARCHEGETES, Apollinis epitheton. Thucyd. l. 6. Aliis Aigenetes, Graecis *)aeigene/ths2, cui Camarinenses, qui sacram Soli insulam incolebant, rem sacram faciebant; uti Deo, qui semper exoriens gignitur, quique ipse generat omnia.

ARCHIGRAPHUS quasi Princeps Scriptorum, Livius dicitur Albertino Mussato de Gestis Henrici VII. l. 1. in Prologo. In l. 4. de Gestis Italic. post Henricum, Rubr. 2. Archigraphus Regiae Maiestatis, Notarius vel Cancellarius Regius, appellatur. Vide supra Antigrapheus.

ARCHIGUBERNUS Graece *)arxikubernh/ths2, navis seu classis praecipuus gubernator seu praefectus. Iavolenus. l. 36. ff. ad SC. Trebell. Seius Saturninus Archigubernus testamento [orig: testament˘] reliquit heredem Valerium Maximum Trierarchum, apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid.

ARCHIJUSTITIARIUS SUPREMUS Angliae Iustitiarius, apud Radulfum de Diceto. Vide Iustitia.

ARCHILAIDAS Lacon, duxit olim exercitum magna [orig: magnÔ] cautione et prudentia [orig: prudentiÔ]: nam iter ingressurus, etsi ignorabat quid futurum esset; tamen tamquam tale aliquid accidere posset, praedicebat. Vide Polyaen. ubi vocatur Arxilaidas l. 2. c 8. f. 127.

ARCHILE Pentapoleos regionis in Africa oppid. Ptol.

ARCHILEVITA vide Levita.

ARCHILOCHUS Poeta Parius, persecutus est Lycamben Socerum suum, quod ei filiam pactam, nomine Neobulen, alteri collocaverat, eumque ad laqueum ob Iamborum petulantiam in eum scriptorum compulit. Horat. de Arte v. 79.

Archilochum proprio [orig: propri˘] rabies armavit Iambo [orig: Iamb˘].

Idem Epod. Od. 6. v. 13.

Qualis Lycambae spretus infido gener.

Et l. 1. Ep. 19. v. 23.

-- --- Parios ego primus Iambos
Ostendi Latio, numeros, animosque secutus
Archilochi, non res, et agentia verba Lycamben.

Ovid. in Ibin, v. 52.

Tincta Lycambeo [orig: Lycambe˘] sanguine tela madent.

Quinctilian, l. 10. c. 1. Archilochus primus inter eos, qui Iambos scripsere [orig: scripsŕre]: summa in eo vis, elegantes sane, vibrantesque sententiae; plurimum sanguinis, et nervorum, etc. Emicuit regnante Romulo [orig: Romul˘], ut ait Cicer. in Tusculanis, init. Huius libros, ob inverecundiam et obscenitatem, Lacedaemonii ex urbe tolli iusserunt, auctoremque eorum in exilium misere [orig: misŕre]. Postremo a quodam, cui nomen Coraci, in bello interfectus fuit; cuius interfectores Delphis arguit Apollo, ob clarissimum eius ingenium. Herodot. Clio, sel l. 1. Clem. Alex. Strom. Cyrill. l. 1. contra Iulian. Tatian. congra gentiles: Cicer. loc. cit.


page 307, image: s0307b

C. nepos; apud A. Gellium, l. 17. c. 21. Plin. l. 7. c. 29. Item Poeta Lacedaemonius, qui Romaefloruit, reguante Tullo [orig: Tull˘] Hostilio [orig: Hostili˘]. Item Nestoris fil. qui patrem in expeditione Troiana secutus a Memnone interfectus est. Homer. Il. ss. v. 823. Nic. Lloydius.

ARCHILQOTHETA apud Lambertum, indigitatur Heribertus Coloniensis Archiepiscopus in Vita eius, i. e. Archicancellarius, seu primus Cancellarius, uti idem dicitur Ruperto Tuitiensi, c. 7. apud Car. du Fresne Glossar. Vide infra in Logotheta.

ARCHIMAGIRUS in Vita S. Vincentii Presbyteti Graece *)arxima/geiros2, Princeps Coquorum, vide infra Coquus, item Monitor. Stiriae Archimagirorum hereditariam dignitatem, Germanic. Erbkuchelmeister-ampt, Barones Wumprandios; postquam in regionem ex Austria concessissent, nactos esse, habes apud Spenerum Oper. Herald. Parte 2. l. 2. c. 113.

ARCHIMANDRITA Graece *)arximandri/ths2 quasi Princeps mandrae, de qua voce infra, titulus est Abbatibus tribui solitus olim. Unde Memphitici et Palaestini Archimandritae, apud Sidonium l. 8. Ep. 14. Hodieque viget inter Latinos Ecclesiastica dignitas Messanae in Sicilia, quae prius Monachorum Basilianorum erat, iam vero in commendam, ab Hispaniae Rege Clericis saecularibus concessa est; maximi honoris ac reditus [orig: reditűs]. Aliquando tamen quivis Praelatus sic appellatur. Auctor Vitae Severi Archiepiscopi Ravennatis, quae MS. servatur Romae, in Biblioth. Sanctae Mariae Vallicellae de Urbe, Qualiter Beatus Archimandrita Severus eius sepulturae fuisset divinitus destinatur. Sic Nov. Iustin. 5. Hoc prohibent dilecti Dei Episcopi et Archimandritae. Hinc Archimandritissa, pro Abbatissa. Vide Dominicum Macrum in Hierolex. et supra in voce Abbas.

ARCHIMEA apud Capitolin. in Maximinis, c. 5. Lupi quingenti simul ingressi sunt in eam urbem, in quam se Maximinus contulerat: plerique dicunt Hemonam, alii Archimeam.

ARCHIMEDEA [1] Cochlea, vide infra Cochlea.

ARCHIMEDEA [2] Sphaera, vide infra Sphaera.

ARCHIMEDES Syracusanus geometra; Cardano l. 16. Subtil. inimitabilis dictus, saepenumero invitus ad balnea ductus, dum perungendus in craterem constitueretur, per corporis unguenta, figuras ac lineamenta digito inscribebat. Plut. in Marcel. Cicer. l. 1. Tusc. Qu. cum [orig: cűm] esset in Sicilia Quaestor, sepulccum eius inter vepres invenisse gloriatur. Hic, tamquam Deus terrenus, mechanico [orig: mechanic˘] artificio [orig: artifici˘] sphaeram vitream fecit, in qua mira [orig: mirÔ] conversione dissimiles motus circulorum visebantur. Claudian. in Epigr. 26. v. 5.

Iura poli, verumque fidem, legesque Deorum
Ecce Syracusius transtulit arte senex.
Inclusus variis famulatur spiritus astris,
Et vivum certis motibus urget opus.
Percurrit proprium mentitus Signifer annum;
Et simulata novo [orig: nov˘] Cynthia mense redit.

Marcellus in expeditione Syracnsarum intetdixit, ne Archimedes unus violaretur. vetum cum urbs caperetur, et ipse animo [orig: anim˘], ac oculis in terram desixis, formas Geometricas describeret, ab ignoto milite interfectus est. Erat autem Hieronis Syracusanorum Regis propinquus., unics spectator caeli, et siderum, ut Livil de eo l. 24. c. 34. verba sunt, mirabtlium inventor, ac machinator bellicorum tormentorum fuit. Iulius Firmicus Mathes. l. 6. c. 3. Hit est Syracusanus Archimedes, qui Romanos exercitus mechanicis artibus saepe prostravit. Hunc Marcellus in triumpho utctoriae constitutus, ac inter ovantes militum strevitus, laureasque collocatus lugubri maerore desievit. Quam subtili ratione, quomodo argenti auro admisti per fraudem mensura deprehendi possit, invenerit, natrat Vitruvius l. 9. c. 3. et Fannius Poeta [orig: PoŰta] vetus de ponderibus. Vide plura de illo, apud Val. Max. l. 8. c. 7. ex 7. Liv. l. 5. dec. 3. et l. 25. dec. 31. Vossium de Scientiis Mathem. c. 16. ž. 2. s. Fuit alius, Grammaticus Trallianus, qui edidit commentarios in Homerum, et mechanica. Suidas;

ARCHIMEDIS Cochlea, continuo [orig: continu˘] motu globos sursum ferens, per helices canales vitreos; qui motus perpetuus hydraulicus per rarefactionem petagitur: visitur in Musaeo Kircheriano. Vide Georg. de Sepibus p. 4.

ARCHIMIMI praecipui seu Principes Mimorum. Vide in Mimus et Pantomimi.

ARCHIMINISTER Sacri Palatii, Boso Dux, Richildis Augustaefrater, sub Carolo Calvo dictus reperitur in Synodo Ticin, A. C. 876. Suppo item, Piceni Comes, sub Ludovico iuniore apud Guil. Bibliotheearium in Hadriano II. Videtur idem fuisse cum Maiore domus, cui apud Romanos Imperatores Magister officiotum par erat. Nec alia forte dignitas Ministri Imperatoris et Imperit, quam Marfrido Proceri Palatii et Comiti Aurelian. sub Ludovico Pio adscribit Agobardus, apud Car. du Fresne Glossar.

ARCHIMONASTERIUM titulus Monasterio S. Remigii Remensis, Cluniacensi, Saviniacensi et Landavensi, apud Scriptores tributus. Vide Car. du Fresne Gloss. et Monastlcon Angl. Tom. 3. p. 190.

ARCHINARA Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

ARCHINOTARIUS aliquando idem cum Archicancellario; Sic Hilduinus Archiepiscopus, modo sacri Palatii Notarius summus; modo Archicancellarius, in Chartis Lotharii Imperatoris. Altas ab eo distinguitur: Ita in Diplomate Ludovici Imperatoris filii Lotharii in Tabular. Casaur. subscripsere [orig: subscripsŕre] Ructemirus Archinotarius, una cum Tractemiro Archicancellario, apud Car. du Fresne Glossar.

ARCHINUS [1] *)arxi=nos2 e)n *qessalikoi=s2 adducitur a Pindari Schol. in Pyth. Od. 3.

ARCHINUS [2] cum Argivi arma cunctis civibus publico [orig: public˘] sumptu fabricarent, procurator eius officii designatus, singulis civibus nova armalargiens, vetera, quasi Diis suspensurus, accipiebat: Etenim sic decretum fecerant Argivi. Postquam omnium vetera arma


page 308, image: s0308a

solus collegit, armatis mercenariis inquilinis, Argivorum tyrannidem invasit. Polyaen. l. 3. c. 8.

ARCHINUS [3] Rhetor quidam Atheniensis, qui Poetis a Magistratibus constitutas mercedes intercepit et consumpsit. Schcl. in Aristoph. Ranas, Act. 1. sc. 7.

ARCHIOECONOMUS in Capitulis Caroli M. l. 2. c. 29, qui Ecclesiarum oeconomis praeest.

ARCHIOENOCHUS Graece *)arxioinoxo/os2, pincernarum seu pocillatorum, aut, ut Hieronymus Quaest. in Genes. sub finem, ait, vinariorum Princeps; vide infra in Pincerna, et Pocillator.

ARCHION locus iuxta Byzantium, qui Agios Phocas nunc dicitur. Pet. Gyllius.

ARCHIOTA in Dig. l. 50. tit. 4. l. 18. ž. 10. Graece *)arxeiw/ths2 Archivista est, inquit Macer, in Hterolex. h. e. Antiquarius; cuiusmodi VII. Antiquarios ac peritissimos Scribas in sua Bibliotheca, 4. nempe Graecos, et 3. Latinos, constituisse Valentinianum Imperatorem discimus ex Cod. Theodos. l. 2. de Stud. Libr. Urb. Rom. Vide quoque Gregorium M. c. 4. Dialog.

ARCHIPALATINUS Praesul, vide supra Archicapellanus.

ARCHIPAPA seu PROTOPAPA, occurrit in Imperio Orientali, secundas obtinens ab Archisacerdote, apud Codinum de Offic.

ARCHIPARAPHONISTA Graece *)arxiparafwnisth\s2, quasi primus Acclamator, dicitur in Communione Romana Cantor principalis, cui oblationis tempore in sacrificio, ut vocant, aquam praebere incumbebat. Cantores enim quod canendo occupantur, non adstricti erant, sicut reliqui adstantes, ad offerendum panem et vinum; ideoque a vicino solum fonte aquam petebant. Ord. Rom. Deinde descendit Subdiaconus sequens scholam et accipit fontem de manu Archiparaphonistae et defert Archidiacono et ille ex amula insundit; faciens crucem in calice. Idem in Ceremonialibus antiquis dicitur Praecentor, quia ad ipsum pertinebat Missae introitum intonare, quod incipiebat per signum egressionis Papae e sacrario: Tunc enim ad ianuam accedens, sub Pontificis egressum, mox reliquis ministris alta [orig: altÔ] voce Accedite acclamabat; quae ceremonia hodieque viger in Ecclesia Andegavensi, in Gallia, ubi Praecentor, ante introitum, eodem [orig: e˘dem] verbo [orig: verb˘] ingressum chori denuntiat, et in quibusdam festivitatibus processionaliter aquam pro sacrificio ex sacristia defert, in vasculo abscondito sub velo ab humeris pendente, praecedente Subdiacono [orig: Subdiacon˘], uti praescribit praefatus Ordo. Vide Dominic. Macrum. in Hierolex. supra quoque Archicantor, et infra in Paraphonista. it. Praecentor.

ARCHIPATER Baldrico Chron. Camerac. l. 1. c. 84. dicitur Bruno Archipiescopus Coloniensis Wilhelmo item Brittoni Archiepiscopus Remensis Philipp. l. 12. Dudo vero Praef. ad Acta Normannorum, priscos et famosos Duces hoc [orig: h˘c] elogio [orig: elogi˘] insignit; apud Car. du Fresne et Hent. Spelmann. in Glossar.

ARCHIPELAGUS [1] vocatur illa Maris pars, quae multis insulis intercipitur: Sic Archipelagus d'Andemaon seu Andreman, vocatur illa Insulatum congeries, quae in sinu Gangetico seu Golfo di Bengata, Regno Pegu, Siam et Chersoneso Aureae obtenditur, usque ad insulam Nicobar. Incolae earne hostium vescuntur, ut describuntur a Vincentio le Blanc part. 1. p. 75. De reliquis vide infra.

ARCHIPELAGUS [2] pars Maris mediterranei inter Graeciam et Asiam minorem. Sic in specie dicitur, vulgo Archipelago: olim Mare Aegeum, inter Insulas Graeciae, Thraciae et Asiae minoris adlabitur. Hic Christiani, ductu Iohannis Austrii, Turcicam classem seliciter profligarunt [orig: profligÔrunt], saeculo praeterito [orig: praeterit˘]. Thuanus Hist. Vide Aegeum Mare.

ARCHIPELAGUS [3] Chilvensis, in America meridionali prope oram Australem regni Chiles. Quibusdam Archipelagus Ancudianus. Vide Chilva.

ARCHIPELAGUS [4] S. Lazari, pars Oceani Orientalis ob plurimas sparsas Insulas sic dicta; versus Latronum Insul. Veniunt nempe hoc [orig: h˘c] nomine Insulae, a sinu Bengalensi, usque ad Moluccas et Philippinas, omnes uberrimo [orig: uberrim˘] aromatum proventu eoque commerciis Europaeorum percelebres. Potiores harum sunt: Sumatra, Iava maior, Borneum, Moluccae, Amboina, Banda et Phlippinae, de quibus vide suis locis. Addam solum, incolas Philippinarum, quae extremum in hoc Archipelago locum tenent, avidius Christianam religionem fuisse am plexos, quam reliqui Insulani, et plerosque iam eam profiteri, Auctor Anonym. Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ.

ARCHIPELAGUS [5] Maldivarum, pars Oceani Indici circa Insul. Maldivas, in Asia, versus oram Malabaricam, ubi infinitae Insulae. Vide Maldivae. Olim Hippadis mare: Sic Mexicanus, vide sinus Mexicanus. Sic Noci Belgii Archipelagus, pars Oceani Borealis, insulis plurimis referta, in America Septentrionali inter oram novi Belgii, et Insulam 't lange Eylandt.

ARCHIPHERACITAE [gap: Hebrew word(s)] pherae in Gemata non Titulum tantum significat, sed praelectionem simul, et explanationem particulae legis. Inde Archipheracitae, quorum munus erat Legis partes et praelegere populo, et interpretari, iidem scil. qui et a)rxisunagwgoi\ dicuntur. Grotius.

ARCHIPHONISTA dignitas Ecclesiastica in Communione Romana, Rozo Archiphonista, in Charta Alrici, Episcopi Astensis sub A. C. 1020 apud Ughellum: ubi tamen Archiparaphonista legi iubet Car. du Fresne. Vide Archicantor supra, et infra, ubi de Schola Cantorum.

ARCHIPHYLAX Graeca itidem vox: *)aexifu/lac i. e. primarius Custos: Sic appellabatur in monte Carmelo Generalis totius Ordinis Carmelitarum olim, usque ad A. C. 1121. Tunc enim Aimericus Patriarcha Antiochenus in Terra S. generale Capitulum congregavit, ubi ad generalatum Bertholdus Latinus vocatus, relictoque [orig: relict˘que] veteri titulo [orig: titul˘], ad imitationem Occidentalium, Prior nominatus est. Dominic. Macer in Hierolex.