December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0282b

AQUILIA [3] Severa, Vestalis virgo, quam Heliogabalus Imperator clam uxorem duxit, ut ex hoc coniugio caelestis plane soboles, ipse enim Pontifex erat, nasceretur. Lamprid. et Dio, in Heliogab.

AQUILICIA sacra a Romanis fieri solita, cum in magna siccitate, aqua esset elicienda; tunc enim Iovi immolabatur. Sacerdotes, Aquilices. Tertullian. in Apol. c. 40. et adv. Marcion. haec false ridet.

AQUILINA [1] quae et Evelina silva et Silva Eulina, vulgo la forest d'lveline, vel simpliciter Iveline. Silva Galliae est; ubi castrum Rumbelittum, vulgo Rambovillet, aut Ramboullet dictum, quod pago Hurepensi a quibusdam attribuitur, et le Chasteau de Rambovillet en Hurepois iis vocatur; item Mons Fortis Amalarici, quae duo Carnutinae dioeceseos finibus continentur, Hadr. Vales. Notit. Gallioe.

AQUILINA [2] vulgaris quidem sed mire gratus flos est, cuius radix digitali crassitudine, colore albo [orig: alb˘], cum plurimis fibris, folio [orig: foli˘] rotundo [orig: rotund˘], et serrato [orig: serrat˘], viridi in cinereum proclivi: diversis caulibus cubitalibus. Flos est caeruleus, in campanae figuram natus, ad truncum dependens deorsum; Uncinuli acuminati ad pediculum coeunt fere, lata folii fimbria, in hemicyclum extensa, ut exhalationes a radice excipiat, pluviam vitet. Flore evanescente erigitur ramulus et siliquis quaternis quinisve oneratur, quibus minutulum semen, adeo atrum, ut fulgeat, concluditur. Prata et silvae hunc florem ferunt, sed horti sativum, duplicato [orig: duplicat˘], triplicato [orig: triplicat˘] folio [orig: foli˘]. Est et species alia candidi coloris, superiori per coetera similis; tum alia fusco [orig: fusc˘] colote; rarissima est rubicunda, cum variegata, tum illa, quae multiplicis folii, coloris candidi, in caelum erigitur. Miraculi vicem praebet idem flos viridis, rubro [orig: rubr˘] insperso [orig: inspers˘]. Et flore et ramo [orig: ram˘] hoc [orig: h˘c] utuntur adversus venefica, inprimis ubi Sponsus aut Maritus iis tentatur. Maximum flos hortis blandimentum affert. Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 33.

AQUILINUS , Consul Iunii Rustici collega. Alius Aemiliani collega. Tertius Iunii Maximi collega.

AQUILIUS [1] Centurio, notus caedibus Senatoriis, sub Didio Iuliano, ab hoc missus est, ut Severum occideret, apud Spartian. in Iuliano c. 5. quasi Imperator tantus a Centurione posset occidi, Idem in Pescennio Nigro, c. 2. ubi notum caedibus Ducum cum vocat.

AQUILIUS [2] Cheus, vide Corvus.

AQUILIUS [3] Florus, vide Caius.

AQUILIUS [4] Gall. Ictus Ciceroni familiaris, auctor est formulae instituendorum posthumorum nepotum, quae in l. 29. ff. de lib. et posth. exponitur. Ab eodem Aquiliana stipulatio nomen habet. Iohn. Calvin. Lexic. Iurid.

AQUILIUS [5] Manius, Oppii legatus, a Mithridate crudelissime interemptus. Arnobius Adv. Gent. l. 1. Innumerabiles alii gloria [orig: gloriÔ] et virtute, et existimatione pollentes, acerbissimarum mortium experti sunt formas; ut Aquilius, Trebonius, Regulus. Ubi de nostro Aquilio eum agere, recte observavit doctiss. Casaubon. magnum literarum lumen, et singularis pietatis ac probitatis exemplum, uti eum vocat Desid. Heraldus. Minutius Felix: Viros cum Mutio, vel cum Aquilio, aut Regulo comparo. Aquilio autem capto miris modis illusit Mithridates, tandemque tou=' sto/matos2 au/tou= katexw/nneuse xrusi/on, ait Appian. in Mithridaticis; Aurum in os infudit; ait Plin. l. 33. c. 3. Eiusdem meminit M. Tull. de Lege Manil. Nic. Lloydius.

AQUILIUS [6] Matius, vide Marins.

AQUILIUS [7] Niger, Historicus, Suetonio laudatus, in Aug. c. 11. Vossio idem cum eo, qui Aquinius Iuger aliis, Hist. Lat. l. 5. c. 11.

AQUILIUS [8] Quintus, vide Quintus.

AQUILIUS [9] Regulius, delator, frater Vipsanii Messallae, quem subversa Crassorum et Orphiti domus in summum odium extulit, nam sponte ex Senatusconsulto [orig: Senatűsconsulto] accusationem subiisse iuvenis admodum nec depellendi periculi, sed in spem potentiae videbatur. Tacit. Hist. l. 4. c. 42. Quem vide. Eundem Plinius. l. 6. Ep. 2. l. 2. Ep. 11. merito flagellat; et alibi l. 1. Ep. 5. Bipedum nequissimum dicit.

AQUILIUS [10] Severus, Historicus, et Poeta Hispanus de quo sic Hieronym. in Catal. script. illustr. Aquilius Severus in Hispania, de genere illius Severi, ad quem Lactantii duo epistolarum scribuntur libri, composuit volumen, quasi o(doiporiko\n, totius vitae suae statum contines, tam prosa [orig: prosÔ], quam versibus; quod vocavit katastrofh\n, sive pei=ran: et sub Valentiniano Principe obtit. Meminit et Honorius in Catalogo. Item nomen ICti cuiusdam.

AQUILLIA vel AQUILIA, gens Romae Patricia, quae tamen paucos habuit claros, quamvis ex ea nonnulli Consules fuere [orig: fuŕre]. Vide Plut. in Publicola, c. 3.

AQUILO [1] nomen equi famosissimi, de quo sic Casaubon. ad Iul. Capitolin. in Vero Imper. c. 6. verba, Volucriequo prasino: Huiusmodi, inquit, nomma equis curulibus imponebant. Notus Caligulae Incitatus. In saxis nominatur cum alii, tum Famosissimus quidam Aquilo, et Graeci similiter *ai)eto\n equum celebrant. Archias Epigramm. in illum.

*(o prin\ a)ellopo/dwn e)la/myas2 ple/on *ai)/etos2 i(/ppwn.

AQUILO [2] ventus a Septentrione flans, a vehementissimo flatu et volatu, instar Aquilae, sic dictus, Festo [orig: Fest˘] test. Graecis Boreas; fiecus, et frigidus. Ovid. l 3. Trist. El. 10. v. 17.

Tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas
Aequet bumo turres, tectaque rapte ferat.

Horat. *)epw|dw=n od. 10. v. 7.

Insurgat Aquilo quantus altis montibus
Frangat trementes ilices.

Ceterum Aquilonis violentiam nemo melius expressit, quam Virg. Georg. l. 3. v. 196.



image: s0283a

Qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris.
Icubuit, Scythiaeque hiemes, atque arida differt
Nubila; tum segetes alte campique natantes.
Lenibus horrescunt flabris: summaeque sonorem
Dant silvae, longique urgent ad litora fluctus:
Ille volat simul arva fuga [orig: fugÔ], simul aequora verrens.

Aquilones etiam dicuntur venti, qui 8. ferme diebus exortum Caniculae antecedunt, et perflant diebus 40. quos vocant Etesias et Prodromos, quasi Praecursores. Nic. Lloydius.

AQUILONIA [1] Hirpinorum in Italia oppid. Liv. l. 10. c. 38. Tum exercitus omnis Aquiloniam est inductus. Ptol. *(irpinw=n *)akouilwni/a. Plin. l. 3. c. 11. Hirpinorum Aeculani, Aquiloni. Lege Aecuianenses, et Aquilonienses. Aliis est Agnone oppid. in Aprutio. Aliis Anglona, urbs excisa in Lucania. Celso Cittadino Lacedogna urbs Episcopalis Hirpinorum sub Archiepiscopo Compsano. Sed situs repugnat. Nam Aquilonia, ut ex Livio patet, erat inter Beneventum, et Luceriam; Laquedonia vero Melphi et Monti viridi proxima est. Quare illam prorsus exstinctam cum Volaterrano putat Ferrarius. Idem.

AQUILONIA [2] Brietio est Carbonara, vicus regni Neapolitani in Principatu ulteriore, inter Laquedoniam et Montem viridem, iuxta Aufidum fluv.

AQUILONIUM vide Aguillonium.

AQUILONIUS Franciscus, vide Franciscus.

AQUILUNDA Lacus Africae, in regno Congi, versus Orientem et terminos Abyssiniae, cum multis Insulis. Ex eo profluit fluv. Dandus, Europaeis Lago di Quilunda dictus.

AQUINCUM Pannoniae inferioris urbs. Ptol. Cepol Lazio. Cluverio Buda; quod vide.

AQUIMITI vide supra Acoemeti.

AQUIMOLA apud Anastasium Bibliothec. in Leone IV. Hadriano alibique, ut et alios citimae aetatis Scriptores, molendinum est aquaticum, seu mola aquaria, Graece *(udromu/lh, in Gloss. Latino Graec. Aquamulina, Gall. Moulin a can: cuiusmodi molarum cum nulla occurrat apud Iureconsultos entio, coniecerunt nonnelli, recentius esse inventum. Verum Augusti tempestate, vel paulo ante Augustum, molas aquis actas, Romae in Tiberi primum factas, auctor est Pomponius Sabinus ad Virgilii Moretum. Vide quoque Procopium Gothic. l. 3. Senatorem Var. l. 3. Ep. 31. l. 10. C. de Aquaeduct. l. 11. c. 4. de canone frumentar. Urb. Romae C. Theodos. l. 14. tit. 15. etc. Et quidem Rotarum aquariarum, quarum hodie multus usus in Aquaemulinis et u(drale/tais2, iam Antipater meminit Epigrammatarius, Ciceroni su/gxronos2, apud Salmas. Lamprid. in Heliogabalo, c. 24. vide infra, ubi de Rotis Aquariis.

AQUINIUS malus quidam Poeta. Cicer. l. 5. Tuscul. Adhuc neminem Cognovi Poetam, et mihi fuit cum Aquinio amicitia, qui sibi non optimus videbatur.

de AQUINO Thomas, vide Thomas.

AQUINUM Latinorum oppid. ad fines Samnitum; quod Melpha fluv. alluit. Strabo. Vulgo Aquino. Sil. Ital. 1. 8. v. 404.

Commovet, atque viris ingens exhaurit Aquinum.

Dicit Auctor huius Dictionarii, Aquinum Thomae Doctoris Scholastici patriam fuisse, qui inde Aquinatis nomen sibi obtinuit. Addam ego et Iuvenalis quoque patriam fuisse. Sic enim ipse Sat. 3. v. 319.

--- --- - Et quoties te
Roma tuo refici properantem reddit Aquino.

Nic. Lloydius. Hisce superaddat Victorinum, Geometram insignem, Morerius. Pro Melpha autem supra lege Melpis, idque auctoritate Strabonis. Sic enim ille l. 5. *)akoui/nion mega/lh po/lis2 e)sti\ par' h(/n o( *me/lpis2 r)ei= potamo/s2. Haud perinde magnus est amnis iste; de urbis vero magnitudine, praeter Silium, idem satis aperte testatur Tullius, dum ait frequens esse municipium. Philip. 2. Coloniam fuisse a Romanis deductam, testis est Corn. Tacit. Hist. l. 2. c. 63. Occidi Dolabellam iussit, quem in Coloniam Aquinatem sepositam ab Othone supra retulimus. Sita est in regno Neapolitano et in provinc. Terrae Laboris, non longe a Liri fluvio, sub domimo utili Ducis Sorae: longitud. 73. 37. latitud. 41. 28. Vide Leandr. descript. Italiae.

AQUINUS [1] alio [orig: ali˘] nomine Cornelius, legatus Legionis in Germania, interfector Fonteii Capironis. Tacit. Hist. l. 1. c. 7.

AQUINUS [2] Norvegiae Rex, cui Gregor. IX. excommunicationem minatus est, ni bona Ecclesiastica, in proprios usus ab eo conversa, restitueret. Pater Henrici, pietateinclyti. Crantz. Histor. Norveg. l. 3. c. 14.

AQUISGRANUM Gallice Aix, urbs Imperialis in Menapiorum finibus, inter Rhenum et Mosam sita, thermis excellentibus, Romanorum Imperatorum prima [orig: primÔ] inauguratione, et coronatione, unde inter alios de Alberto Austriaco legitur, in tanta hominum frequentia hic [orig: hţc] coronatum fuisse, ut Dux Saxoniae opprimeretur. A. C. 1298. Trithem. in Chron. D. Caroli Magni palatio [orig: palati˘] et sepultura [orig: sepulturÔ], septennalique pereginorum visitatione celebris. Nomen habuit a Grano, Neronis fratre, (ut quidam putant) qui Aquas calidas in hoc tractu inveniens, iuxta habitavit; atque arcem struxit, cuius dahuc exstat monumentum, turris Grani dicta: quam quidem arcem sunt qui credant Veterram esse, cuius meminit Ptol. Ad hanc Otto 11. Imperator a Lothario Galliae Rege vix on oppressus, A. C. 978. iniuriam non solum Lutetiam usque cum irato exercitu excurrendo, sed et de Lotharingia pro lubitu decernendo, ultus est. Aimoin. l. 5. c. 44. etc. Incolae, a Ruperto Palatino Imperatore proscripti ac ad subiectionem redacti. Cuspinian. in Ruperto. Iterum Protestantes hic [orig: hţc] male mulctati, sub initium huius saeculi, urbe a March. Spinola expugnata [orig: expugnatÔ]; A. C. 1614. sed post reddita [orig: redditÔ]. Varia hic [orig: hţc] a Carolo M. concilia celebrata, A. C. 809. ubi actum de processione piritus S. de clausula symbolo Niceno addita, Filioque. Crantzius l. 2. c. 14. 15. Tom. 7. Concil. etc. Alia ub Ludovico Pio, A. C. 816. 819. 836. habita, quo [orig: qu˘] Imperator hic Christianissimus


page 283, image: s0283b

appellatus, Pap. Masion. in Ludovico Pio, Saxoni cuidam Viro docto tum iniunxit, S. Scripturam Germanice carmine transferret, quo et idiotae eam discere possent. Flacius in Catal. testium Ver. Platina, etc. Otto quoque M. in concilio A. C. 917. hic [orig: hţc] habito coronatus est ab Archiepiscopo Moguntino. Baronius. Incendio [orig: Incendi˘] pene tota conflagravit. A. C. 1656. Sub Clientela est Ducis Iuliacensis, celebris quoque pace ibi facta [orig: factÔ] A. C. 1668. inter Galliae Hispaniaeque Reges. longitud. 27. 37. latitud. 50. 45. Germanice Aachen, vel Aken, sita est loco [orig: loc˘] depresso [orig: depress˘] et collibus fere cincto [orig: cinct˘]; ubi praecipuae thermae sunt, Regiae alterae, alterae Corneliae dictae, ut locorum intercapedine, sic vi et facultatibus diversae. Eam Carolus M. ab Hunnis primum vastatam instaurantiv, palatio [orig: palati˘] plane regio [orig: regi˘], temploque [orig: templ˘que] Imperatoria [orig: ImperatoriÔ] magnificentia [orig: magnificentiÔ] exstructo [orig: exstruct˘]: de quo Celtes Amor. l. 3.

Quaque patent clesae genetricis templa Tonantis,
Sanctius in nostro quibus [orig: queţs] nihil orbe micat.

Quorum illud A. C. 1381. a Normannis exustum fuit, hoc propter arctissimam lapidum congeriem Vulcano [orig: Vulcan˘] resistente. Hanc itaque urbem Carolus M.qui non ob plebeiae feminae amorem, ut vult Petrarcha l. 1. Ep. 3. sed loci salubritate allectus post tot victorias et labores exantlatos, ibi frequenter commoratus est, caput et sedem Regni Teutonici peculiari constitutione confirmavit. Und hzmnus Divo Carolo sacer:

Urbs Aquensis, urbs Regalis,
Sedes Regni principalis,
Prima Regum Curia:

Et propter memoriam eius, (sunt enim qui Constitutionem hanc sictitiam esse asserant) iam a tempore Caroli I. illus Reges Germaniae ac Imperatores ad primam unctionem et Teutonici regni coronam accipiendam deduci soliti sunt. Palatium insuper Aquense, primum fuit inter Imperatoria palatia, et proin sedes prima Franciae Nithardo: sedes Regni Rheginoni, dictum est. Hodieque ibi imperii regalia symbola ex parte asservantur, Gladius videlicet Caroli M. persico non dissimilis acinaci, liber Euangeliorum, in eius sepulchro repertus et Sanguis S. Stephani Protomartyris, aurea [orig: aureÔ] capsa [orig: capsÔ] clausus. Unde cives a vectigalibus in toto Imperio immunes ad externum tribunal trahi nequeunt, possunt bannitos per totum Im perium secure recipere, aliisque, in coronatione inprimis Caesaris, egregiis gaudent privilegiis. Status Democraticus est, ab A. C. 1450. insigniumque loco [orig: loc˘] habet Aquilam simplicem. Vide Limnaeum Enucl. 1. 4. c. 2. Ob privilegia et religionem, magnis motibus, urbs obnoxia, quos ab origine exponit Thuan. l. 133. privilegiis exuta, A. C. 1589. ac dein, quamquam provocatet ad privilegia vicariatus Palatini, a spinola capta est, A. C. 1614. Rege Hispano [orig: Hispan˘] tamquam Duce Brabantiae, advocatiam Urbis praetendente, Meteran. l. 15. 29. 31. 33. cum Dux Iuliae olim Avocatus fuerit. Georg. Hornius Orb. Politic. p. 281. Vide et Aquae Grani.

AQUITA provinc. Insul. Iaponiae, versus septentrioriem in Asia. Urbem habet cognominem in ora littorali, prope fretum Sangaar, in parte, quae Niphon vulgo, parva et ad montium pedes. Briet.

AQUITANIA regio tertia olim Galliae pars. A Circio Oceanum habet, qui Aquitanicus sinus dicitur; ab Occasu Hispaniam; a Septentrione Lugdunensem provinciam; a Meridie Narbonensem. In ea Tolosa, et Budigala civitates; Populi Aquitani. Plin. l. 4. c. 17. Gallia omnis Comata, uno [orig: un˘] nomine appellata, mtria populorum genera dividitur, amnibus maxime distincta: A Scaldi ad Sequanam, Belgica: ab eo ad Garumnam, Celtica, eademque Lugdunensis: Inde ad Pyrenaei montis excursum, Aquitania. Aremotica olim dicebatur. *)akutani/a, Stephano, *)akoui+tani/k Ptolemaeo. Vide Strab. l. 4. Cluver. l. 2. De Marca et Oihenart. hist. Bearn. et Vascon. Moret. in Aquitania. Nunc strictius sumitur, et vulgo Guienne seu Gascogne dicitur, atque a Garumna fluv. tripartitur. Accuratiores tamen inter Vasconiam et Guiennam sic distinguunt; ut illa contineat Arminiacum, Bigerrensem, Convenensem, Aginnensem, Benearnensem provinc. seu inferiorem Vasconiam, etc. Ista autem cum titulo ducatus Burdegalensem proprie tractum comprehendar. Solum est fertile, aer temperatus, incolae ingeniosi, sed et iactabundi. Olim sub Romanis, quibus a Visigothis erepta est, donec et hi a Clodoveo pellerentur. Post quem Guienna proprios habuit Duces, sub Carolo M. regno inserta. Reges tamen quoque habuit: Ludovicum, filium Caroli, A. C. 777. et Pipinum, fil. Ludovici Pii, A. C. 817. Paul. Aemil. l. 3. Hanc cum Carolus Calvus Pipino patrueli eripere vellet, victus est, A. C. 844. Cranty. l. 2. c. 7. Angli postmodum illa [orig: illÔ] satis diu potiti. Inter quos Henricus III. Rex Angliae a Ludovico IX. Dux Aquitaniae et Par Franciae creatus est, A. C. 1265. Polyd. Virg. l. 16. etc. Eduardus I. eam amisit, sed mox Philippo Pulchto reconciliatus, recepit, A. C. 1299. Paul. Aemil. l. 8. Eduardus postea A. C. 1355. in hac ipsa provincia Iohannem Regem vicit cepitque, Froissard. l. 1. usque ad Carolum VII. qui illos expulit, cruenta [orig: cruentÔ] potitus victoria [orig: victoriÔ], A. C. 1452. Paul. Aemil. l. 10. Apannagii loco [orig: loc˘] a Ludovico XI. fratri Carolo data, hoc [orig: h˘c] sine prole decedente, rediit ad coronam. Varias in hac urbes A. C. 1512 expugna vir Henricus VIII. Polydor. l. 27. Annales Aquitan. Lurbeus, in Onomast. et de illustr. viris Aquit. Ioh. Beslius, Geneal. Ducum Guiennae. Duchesnius etc. Addo, quod Arcmoricam eam dictam esse, refert Plin. l. 4. c. 17. quod si verum, sic dictam esse a Gallis credemus, quod maritima maiore ex parte esset; postea a Romanis Latino [orig: Latin˘] nomine nuncupatam Aquitaniam, ab aquis salubribus calidis et frigidis, quibus scatet. Ibi enim sunt Aquae Convenarum, Aquae Tarbellicae, Aquae Siccae et in Bigerris, in Benearnensi agro Levitaniaeque montibus aliae. Eam Caesar Comment. l. 1. c. 1. a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae ad Hispaniam est, pertinere, tradidit, deceptus relationibus M. Crassi, omnia in maius augentis, cui maxima regionis pars se dediderat obsidesque bis victa miserat: et l. 3. c. 20. illam et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae aestimandam esse asseruit: cum tamen ab imo Pyrenaeo


page 284, image: s0284a

ad Garumnam fluvium seu Burdigalam iter sit vix 100. mill. pass. Quem errorem cum agnovisset Iulii successor Augustus, Aquitaniam a Pyrenaeo ad Ligerim protulit, 14. Gentibus, quae inter Garumnam et Ligerim habitant, ei attributis, ut auctor est Strabo. Sunt autem gentes illae, Bituriges Cubi, Arverni, Ruteni, Albienses, Cadurci, Lemovices, Gabali, Vellaci, Bituriges Vivissci sive Burdigalenses, Aginnenses seu Nitiobriges, Ecolismenses, Santones, Pictones et Petrocorii: quot sunt populi provinc. Aquitanicae primae et secundae. Hinc Tibullus Aquitanicae victoriae Messallae, a quo Pictones et Bituriges Cubi perdomiti sunt, non Garumnam modo, sed et Ligerim facit testes l. 1. Eleg. 7. v. 11. 12. Et primo quidem una ac simplex Aquitania fuit, inter Pyrenaeos et Garumnam ac Oceanum, qualis a Caesare describitur: etiam diu post promotos eius ab Augusto ad Ligerim usque terminos, una esse perseveravit Provincia. Unde Aur. Victor et Eutropius Tetricum Praesidem Aquitaniae principatu Gallieni fuisse cum dicunt, totius regionis Praesidem fuisse indicant. Postea Constantini M. ut videtur, ordinatione, ex una provincia duae factae, et Aquitania altera, altera a novem populis Novempopulana dcta est. Demum remanentibus Novempopulis, prior subdivisa est, in Aquitanicam primam, cuius Metropolis Biturigae, et Aquitanicam secundam, cuius caput Burdigala facta est. ex his Novempopulanam provinciam Pyrenaica gens citerioris Hispaniae Vascones, sub Merovingis Regibus, paulatim occupaverunt, eique Vasconiae indidere [orig: indidŕre] nomen: quae appellatio ad rotam aliquando Aquitaniam trahi solet. Haec Gallis Aquitaine primum, dein corrupto [orig: corrupt˘] et truncato [orig: truncat˘] vocabulo [orig: vocabul˘] Guienne dicta est: quo [orig: qu˘] nomine prius tota Aquitania, postmodum pars eius duntaxat est designata; et sub Vesigothorum Regibus, usque ad Chlodovei victoriam, Regnum; tum deficientibus Merovingis Ducatus: et iterum sub Caroli M. posteris Regnum aliquandiu fuit. Regibus postea succesere [orig: succesŕre] iterum Duces, qui Ducatum Vatconiae late patentem suo Aquitaniae Ducatui tandem adiunxere [orig: adiunxŕre], Regum Francorum milites et clientes. Repetias autem saepe apud priscos Auctores Aquitaniam a Gallia disertis verbis distinctam. Unde Ausonius de Clar. Urbib. Epigr. 8. v. 7. de Arelate,

--- --- Populosque alios et moenia ditas,
Gallia quibus [orig: quŕis] fruitur, Gremioque Aquitania lato.

Imo et Vitruvius, Augustia aequalis, eam a Gallia distinxit. Cohors prima Aquitanorum equitum; item Praefectus cohortis secundae Aquitanorum, in veterib. Inscr. reperiuntur. Apud Aquitanos multis locis aerarias esse secturas tradit Caesar l. 3.Bell. Gall. c. 21. et auctor est Scaliger contra Cardanum, aeris Cyprii in Pyrenaeis et Cebennis fodinas esse hodieque, atque in aliquot Aquitaniae locis chalybem effodi, vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Baudrandus Aquitaniae has recenset urbes:

Aquitaniae urbes primariae huius temporis.

Aginnum, Agen. Aquae, Acqs. Aturrus, Arie. Auscii, Ausch. Baiona, Baione. Bergeracum, Bergerac. Blavia, Blaye. Briva, Brive. Burdegala, totius Aquitaniae facile primaria, Bordeaux. Cadurcum, Cabors. Condomum, Condom. Fanum S. Licerii, S. Licer. Lactorium, Lectoure Lascurris, Lascar. Lombarium, Lombez. Oloro, Oleron. Palum, Pau. Petrocorium, Perigueus.. Ruthena, Rodez. Santones, Saintes. Sarlatum. Sarlat. Tutela, Tulles. Vabrae, Vabres. Vasatum, Basas.

AQUITANICA Vestis apud Gregorium M. in Regist. l. 6. Ep. 36. quae alias Bigerrica. Vide ibi.

AQUITES nomen sacerdotis. Val. Flac. l. 6. v. 295.

Indigenis sacratus aquis, magnique sacerdos
Phasidis Arctois Aquites errabat in armis.

AQOB. in nummo Theodosii M. Aquileiae obsignata.

AQPS. in Gratiani et Valentiniani Iunior. Aquileiae pecunia signata, vel percussa signata.

AQS. in Constantini Iunior. et Constantis, Aquileiae signata.

AQT. in Constantini M. et Constantini Iunior. Aquileiae percussa, notat, iudice Car. du Fresne Dissertatione de infer. aevi Numismatibus.

AQUULA seu Acula, Aqua pendente, urbs est Hetruriae Episcopalis, facta ab Innocent. X. loco [orig: loc˘] Castri diruti; in clivo et sat ampla, sed paucorum incolarum, prope Peliam fluv. qui ibi iungitur ponte pulcherrimo [orig: pulcherrim˘], Gregoriano [orig: Gregorian˘] dicto [orig: dict˘]. Paret Pontifici. Vide Aquae Taurinae.

AR Civitas Moabitarum, sive Ars, sonat civitas Solis. Nam [gap: Hebrew word(s)] Ares est Sol. Vel quasi urbs Ostracina, nam Ares etiam o)/strakon, sive testa. Hieronym. Idem: Moab provincia Arabum, etc. huius Metropolis civitas Ar: quae hodie ex Hebraeo et Graeco sermone composita Areopolis nuncupatur. Non quod *)/areos2, i. e. Martis civitas sit. Interpretatus autem Ar, [gap: Hebrew word(s)] a)nti/dikos2 i. e. adversarius.

ARA [1] fil. Iether. 1. Paral. c. 7. v. 38. Latine maledicens, aut videns.

ARA [2] urbs Assyriorum. 1. Entscheidung Nr.Paral. c. 5. v. 26. Hieronym. in Qu. Hebr. ipsam Rages esse scribit, Medorum civitatem, de qua Tobiae c. 1. v. 16. Latine mons, aut praegnans, sive demonstratio.

ARA [3] civitas Arabiae regia, et insula Arabiae adiacens.

ARA [4] caeleste sidus. Cuius meminit Ovid. Met. l. 2. v. 138.

Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,
Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram.

Cicero in Arateis:



image: s0284b

Inde Nepes cernes propter fulgentis acumen
Aram, quam statu permidcet spiritus Austri.

Horizontem nostrum stringit media [orig: mediÔ] nocte, sub finem Iunii, meridianum transiens, et duodecim in globo nostro complectitur stellas. *quth/rion Arato dicitur. Sic enim ille:

*au)ta\r u(p' ai)qome/nw| ke/ntrw| te/raos2 mega/loio
*skorpi/ou, a)/gxi no/toio quth/rion ai)wrei=tai.

Ceterum Aram hanc Caelestem denotare aiunt aram illam, iussu Deorum a Vulcano, sive, ut ait Eratosthenes, apud Arati Scholiasten, a Cyclopibus, nempe Vulcani fratribus et ministris, exstructam; super qua Iovi adversus Titanas bellum suscepturo, fideliratis sacramento [orig: sacrament˘] Dii omnes sese obstrinxere [orig: obstrinxŕre]. Itaque auxilio [orig: auxili˘] Deorum devictis Titanibus; Iuppiter, in perpetuam rei memoriam, Aram illam inter astra locasse [orig: locÔsse] dicitur. Alii tamen Aram hanc in caelo collocatam dicunt, in gratiam Chironis Centauri; nempe quod lupum, qui etiam hinc Victima Centauri dicitur, et Arae in caelo proximus est, in eiusmodi ara immolaverit. Quae infimul et Chironi ante oculos sit posita, ut eius insignis erga Deos immortales relgio et pietas in perpetuum demonstretur. Nic. Lloydius. Vid hic [orig: hţc] infra.

ARA [5] Tria fuerunt Veterum in sacrificiis loca, per quae expiationem faciebant, Scrobiculus, quo [orig: qu˘] Inferis: Ara, qua [orig: quÔ] terrestribus, et Altare seu Focus, quo [orig: qu˘] Caelestibus factum est. Hinc Vir eruditus ad Iustinum l. 11. c. 5. Altare quid augustius et in quo victimae adolentur, Diisque superis Sacrum et at. Ara etiam, in qua supplicatur, aut tantum libatur, atque etiam ad Deos inferos pertinet. Quin et antiquior ibus temporibus Aram pro Foculo Sacerdotis usurpatam non est vana opimo. Unde Virgilius, l. 4. Aen. v. 219.

Talibus or autem dictis, arasque tenentem.

Dicta autem est Ara, vel ab ardendo, vel a similitudine arearum, quas puras esse oportet, vel a Graeco a)ra\, preces. Varro apud Macrob. l. 3. c. 2. ait, illas primum Ansas dictas esse, quod esset necessarium eas a sacrificantibus teneri. Figura [orig: FigurÔ] erant quadrata [orig: quadratÔ], parum extra humum exstantes, in quibus cum sacrificabant, cespitem gramineum illis imponere mos fuit: quae causa, quod Arae gramineae Virgilio dicantur Aeneid. l. 12. v. 119. Lex dedicatae Arae, a Georg. Fabricio recitatur, unde cognosci potest, qua [orig: quÔ] fere verborum forma [orig: formÔ], non solum in templis, sacrisque aedibus, sed et in Aris dedicandis Veteres usi fuerint. Vide quoque Adolphi Occonis Numism. p. 46. et 47. Coeterum illas inviolabiles voluere [orig: voluŕre] antiqui; hinc Tullius in aram Tribunatus confugere dixit: Confugientes itaque in Fana, immunitatem impunitatemque consequebantur, si Aras fuissent amplexi. Cuius immunitacis institurtio prima fovendae Rei publ. utilissima et a civitatum conditoribus ideo introducta fuit, ne humilioris sortis homines a potentioribus iniuriam paterentur. Vide Martian. Aug. l. 6. C. de his qui ad Eccles. confug. Sed iis solum hoc perfugium profuit, qui iniuriam alteri non intulissent; Nam illata [orig: illatÔ] iniuria [orig: iniuriÔ] poterant ab ipsa ara avelli, Callistratus ICtus l. 28. ff. de poen. Vide Tacit. Annal. l. 3. et Lipsium Comment. in hunc librum. Hinc Servulus apud Plautum, Mostell. Actu 5. sc. 1. v. 45.

Ego interim hanc Aram occupabo.

Tibullus, l. 4. Eleg. 12. v. 23.

Et veneris sanctae considam vinctus ad aram.

Bene considam, quia supplicum sedere. C. Nepos Pausania c. 4. Fanum Neptuni est Taenari eo ille index confugit: in ara consedit. Nec in Latio tantum, aut more Romanorum, sed etiam Graecorum id receptissimum erat. Corn. Nepos hinc modo citatus in Pausania, indicem in Fanum Neptuni, quod Taenari est, confugisse, et in Ara consedisse refert: eandemque publicae pacis vocat, in Timotheo. c. 2. Sed et Euripides,

--- e)/xei ga\r katafugh\n qh/rmen pe/tran,
*dou=loi de\ bwmou\s2 qew=n. --- -

Nec vero Diis modo [orig: mod˘], sed et Heroibus quibusdam, id honoris datum, uti Lipsius ex Plutarchi Theseo docer, et nos mox videbimus. Ab aris autem nemo vi poterat avelli, sed si quis magni sceleris reus eo se recepisset, vel igne admoto [orig: admot˘] sponte inde discedere cogebatur, vel obstructis valvis fame enecabatur, Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 1. Paralipom. ad c. 13. Rossaeus tamen Archaeol. Veter. l. 6. c. 1. docet, non quamvis Aram, templumque quodvis hoc [orig: h˘c] privilegio [orig: privilegi˘] apud Athenienses fuisse gavisum, sed sex solum istas, Misericordiae videl. Minervae, Eumenidum, Munychiae, et duas in Thesei templis, quarum altera intra moenia, altera foris erat; Originemque huius rei arcessit ab Herculis posteris, qui insidias eorum, quos Avus afflixerat, timentes, Athenis sibi primi Asylum, h. e. templum misericordiae collocarunt [orig: collocÔrunt], unde nullus posset abduci, Servius ad Aen. l. 8. Porro et iuraturi Aras tenebant; sive ut ait Tullius pro L. Corn. Balbo, ut mos Graecorum est iurandi causa [orig: causÔ] ad aras accedebant; Vide Barn. Brislonium Formular. l. 8. et oraturi, uti vidimus supra, et uti infra dicemus, ubi de Ornantium ritibus. Adde qui priorem ritum egregie insuper illustrarunt [orig: illustrÔrunt], Hadr. Turnebum Adversar. l. 16. c. 10 1. 19. c 19. et l. 26. c. 2. Ios. Scaligerum ad Manilium, Keuchenium ad Hanmbalem Cornel. Nepotis c. 2. Alios: uti de Poenis idem factitare solitis, Alex. ab Alexandro Genial. Dierum l. 5. c. 10. Sed et Romanos id solitos, inde patet, quod apud illos Aram tenere vel tangere, est o)mnu/nta tou= bwmou= e)fa/ptesqai, ut loquitur Theo. Morituri quoque illas amplexabantur. Virg. Aen. l. 2. v. 155.

--- --- Vos Arae, ensesque nefandi,
Quos fugi, vittaeque Deum, quas hostia gessi.

Seneca in Hercule fur. Act. 2. v. 501.

Coniugia quoniam pervicax nostra abnuis,
Regemque terres; sceptra quid possint, scies.
Complectere Aras, millus eripiet Deus
Te mihi:

quibus verbis Lycus, ad Megaram, quam interfecturus erat, utitur. Quo [orig: Qu˘] sensu accipiendum et Plinii illud l. 35. c. 10. Timanthis est Iphigenia, oratorum laudibus celebrata, qua [orig: quÔ] stante ad aras peritura [orig: periturÔ],


image: s0285a

cum maestos pinxisset omnes, Patris vultum velavit, etc. Vide quoque supra in voce Altare: uti de Aras coronandi more infra; aliquid etiam in Bomonicae, de foeda adulatione Veter. Aras hostiasque variis in locis disponendi, in adventu Principum, lipsium Not. 77. ad Histor. Taciti et Berneggerum ad Iustin. l. 24. c. 3.

ARA Caesaris vulg. Arsago, pagus Insubriae, in agro Mediolanensi, apud Curiam pictam.

ARA Comitii sub qua defossa Navii Auguris novacula, qua [orig: quÔ] cotem disciderat, non longe a sacra ficu, in memoriam tantae rei ibi erecta est, in Comitio videl. ante Curiam, ubi etiam Navio statua togata posita erat, Plin. l. 34. c. 5. Namque Attii Navii statua fuit ante Curiam, cuius basis conflagravit incensa [orig: incensÔ] Curia [orig: CuriÔ] P. Clodii funere. Cicero eam Puteal vocat, quo nomine Aras, quae foramen habebant, dici consuevisse, videbimus infra in voce Puteal. Plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1138. et seqq.

ARA Lapidea vide Arelape.

ARA Lugdunensis vulgo Ainay, coenobium nunc prope Lugdunum, ad Aratis cum Rhodano confluentiam, de quo Iuvenal. Sat. 1. v. 44.

--- --- - Et sic
Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,
Aut Lugdunensem Rhetro dicturus ad Aram.

Caligula siquidem, teste Suetonio [orig: Suetoni˘] c. 20. Lugduni certamina oratoria ea [orig: ] lege instituit, ut victi victorum laudes componerent, vel praemia illis conferrent; qui ma xime displicuissent, spongia [orig: spongiÔ], linguave [orig: linguÔve] scripta a sedelerent, nisi aut ferulis obiurgari, aut flumine proximo [orig: proxim˘] mergi maluissent. Oratores autem illic dicturi meru pallebant; propositum supplicium timentes. Nic. Lloydius.

ARA Lugdunensis alias Athanacum; Abbatia praedive intra muros Lugduni.

ARA Magnetica Vitreum caelum Archimedes fabricasse [orig: fabricÔsse] fertur, in quo omnes caelestium corporum motiones, itinera, intervalla, proportiones tam ingeniose aptavit, etc. Ei similem non unam, sed tres ostentat Musaei Kircheriani Ara Magnetica, quae in medio Musaei ambulacro Auctoris ingeniosa [orig: ingeniosÔ] dispositione superbit. Harum vitrearum orbitarum media et grandior fluitantis humidi, pendulum orbis terrarum globum in centro refert, quae ponderibus ipsa suis librata, magnetis vi, circa suum centrum 24. horatum spatia conficit, sympathetice Angelo, qui in media aqua fixus manet, indice occurrentia sibi horarum intervalla distinguente. Secundus globus vitreus, cuius exteriorem superficiem diversis coloribus intrstincti circuli seu lineae, Solis ac Lunae reliquorumque Planetarum vagabundorum circum volutionem diurnam et nocturnam discriminantes referunt. Genius in medio pendulus, ad suae motricis virtutis praedominans imperium, impiger circumit, sceptroque in circumferentia sphaerae influxum praedominantis planerae indicat. Tertia sphaera Zodiacum et reliquas stellas resert: in cuius medio alter itidem genius magnete, uti prior, fetus, iisdem legibus 24. Meridianorum intervallis totidem horarum spatia, et ad quodvis momentum, nostrum Horizontem influentia sidera fixa ostendit. Fulciunt harum machinarum latera columnae, parallelepipedae duae, ex utroque scil. latere, quarum una ad horarum Italicarum altera ad Astronomicarum cursum indies designandum inservit, tanto [orig: tant˘] artificio [orig: artifici˘], ut nihil supra. Sunt porro adeo adornatae, ut inter se contrario [orig: contrari˘] motu horas indicent, cum earum una [orig: unÔ] Solis simulacrum in levissima chartula, magnete foera [orig: foerÔ], ascendendo horas indicet, pari passu in altera columna Luna itidem levissima chartula effigiata, descendendo aequis intervallis idem prorsus praester. Quae duae chartulae moventur motu naturali, progrediunturque mox sursum, mox deorsum, nec tamen ulli rei annexae haerent, nec rotis devehuntur, nec alio [orig: ali˘] adminiculo [orig: adminicul˘] externo [orig: extern˘] fulciuntur, ita ut eas libere abstrahere liceat et in suum locum reponere. Ex parte autem superiore ab unius columnae coronide, ad alteram naturalis aviculae est exuvium, artificio [orig: artifici˘] intrinsecus ita animatum, ut quatiendo alas, caput et caudam ad vivum movere atque ab una columna ad alteram volare et in utroque termino volatus requiescere videatur. Haec etiam transitu suo [orig: su˘] in pulchre adornata trabe, quae aviculae pedes sustinet, divisa horarum spatia indicat. Circumdat tam elegans florum ac frugum corymbus hanc epigraphen: Mens agitat molem etc. In arae demum lateribus utrinque 2. sphaerae cum suis in medio indicibus instructae cernuntur; a quorum indicum motu totius arae partes sympathetico [orig: sympathetic˘] motu concitantur, singulaque adaequatis intervallis tum motu naturali deorsum, tum violento [orig: violent˘] sursum, et in linea recta horizontali, demum vero in peripheria e Centro, secundum peripheriae ambitum, uno [orig: un˘] eodemque [orig: e˘demque] actu moventur. Vide figuram, in 2. edit. Artis Magn. lucis et umbrae (p. 20, 21.)

ARA Maxima apud Solinum c. 1. Suo quoque Numini idem Hereules instituit aram, quae Maxima apud Pontifices habetur --- conseptum etiam etc. ubi alii suo Nomini legunt, quasi Herculis nomini haec Ara fuisset inscripta: uti alias moris erat. Inscribebantur enim arae nominibus eorum Deorum, quibus erant consecratae, ut Servius docet ad Aen. l. 3. et Zosimus, *bwmo\s2 e(hre/qh, e)n w(=| gra/mmata h)/n, *(/adou kai\ *persefo/nhs2, Ara inventa est, in qua literaehae, Plutonis et Proserpinae. Sed Ara Maxima nullius nomen praeferebat, hoc [orig: h˘c] saltem nomine proscripta, apud Victorem et Rufum. Meminit eius quoque Ovid. Fastor. l. 1. v. 579.

Immolat ex illis taurum tibi Iuppiter unum
Victor: et Evandrum ruricalasque vocat.
Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, ar am etc.

Nempe occiso [orig: occis˘] Caco [orig: Cac˘] et recuperatis bobus quos ille averterat, Iovi Victori, vel, ut alii volunt, Inventori, taurum immolavit Hercules, convivioque [orig: convivi˘que] adhibitis agrestibus cum Evandro, Aram Maximam sibi ipsi constituit. Eam idem i Foro Boario collocat, quod erat in VIII. Reg. Urbiso at P. Victor et Sext. Rufus constituunt illam im XI. Reg. ad Circum Maximum. Quas sententias sic


page 285, image: s0285b

conciliat Dinys. ut dicat; non videm in Foro Boario, sed prope illud, inter quod et Circum Maximum, vicus tantum unus intercesserit, qui velis tempore ludorum intendebatur, eam fuisse etc. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 9.

ARA Salutis l. 3. in princ. Cod. de his qui ad Eccles. confug. Vide infra Asylum.

ARA Tutila vulgo Calonica, oppid. olim, nunc pagus Corsicae, inter Aleriam et Marianam, medio [orig: medi˘] fere itinere.

ARA Ubiorum vulgo Bonne, oppid. German. ad Rhenum, ubi sedes Electoris Coloniensis, 15. mill. pass. supra coloniam Agrippinam Cluver. Origo ei loco a veneratione Augusti, cui novo caeliti ara illic, recepta [orig: receptÔ] adulatione, exstructa, uti ara Lugduni, et ad eam Sacerdotes ex primoribus gentis, Lipsius ad Tacit. l. 1. c. 57. Vide Bonna.

de ARA dicendi ritus memoratur Tertulliano de Pallio c. 5. Tamen propemodum mihi quoque licebit in publicum prodesse, soleo de qualibet margine (i. e. suggestu lapideo [orig: lapide˘] vel terreo [orig: terre˘], ad fines constituto [orig: constitut˘] ) vel Ara [orig: ArÔ] medicinas moribus dicere, etc. i. e. de quolibet editiore loco, ut sunt arae, et margines seu crepidines viarum. Qui enim in publico aliquid dicere volebant, semper ex editiore loco, quasi suggestu veltribunali pronuntiabant, ut ab omnibus audirentur facilius. Unde milites alloqunturis Imperatoribus cespititia tribunalia erigebantur. Circulatores vero et scutrae, qui in triviis et quadriviis plebem congregabant, pro suggestu vel tribunali quaslibet obivas Aras occupare soliti erant, ut inde, quae vellent, ad circum fusam dicerent multitudinem. Lucianus in Alex. Abunotithite, *)/ewqen de\ gumno\s2 ei)s2 th\n a)gora\n prophdh/sas2, dia/zwmu de\ perei\ to\ ai)doi=on e)/xwn, dia/xruson kai\ tou=to kai\ th\n a(/rphn e)kei/nhn fe/rwn, sei/wn au(/a th\n ko/mhn a)/neton w(/sper oi( th=| mhtri\ a)gei/ronte/s2 ti kai\ enqea/zontes2 e)dhmhgo/rei e)pi\ bwmo/n tina u(yhlo\n a)naba\s2, kai\ th\n po/lin e)maka/rizen au/ti/ka ma/la decome/nhn enargh= *qeo\n. Ubi inscensa [orig: inscensÔ] ara [orig: arÔ] fumorum ille venditor populum alloquitur. Sic Dio apud Philostratum, milites alloqunturus ac moniturus, aram in castris conscendit: Sic Cynici, qui nec vitiis, nec personis parcebant, ut e)n u(phko/w| pa/ntwn in luxum hominum elatrarent, aram aut marginem aliquem inscendere consueverant. Apollonius quoque Thyanus, apud eundem Philostratum, eo [orig: ] ipso [orig: ips˘] die, quo [orig: qu˘] a Stephano Domitianus est interfectus, a)naba\s2 e)pi/ tina li/qon u(yhlo\n ---- kai\ sugkale/sas2 to\ plh=qos, tau=ta ei)=pe, kalw=s2 *ste/fane, eu)=ge *ste/fane, pai=e to\n miaifo/non e)/plhcas2, e)/trwsas2, ape/kteinas2, Conscenso lapide quodam [orig: qu˘dam] sublimi --- et convocata [orig: convocatÔ] turba [orig: turbÔ], ista dixit, pulchre Stephane, hene Stephane, percute scelestum, percussisti, vulnerasti [orig: vulnerÔsti], occidisti, etc. Arae autem in omnibus locis urbis in propatulo exstructae visebantur: quae proin circulatoribus, mendicis, hariolis, Cynicis et aliis huiusmodi planis ac stultae plebeculae contionatoribus pro tribunali praesto [orig: praest˘] semper erant. Vide Salmas. ad loc. cit.

ARAAS Latine ira, vel calor confidentiae, sive protectionis. Pater Thecue, patris Sellum, mariti Huldae Prophetissae. 2. Reg. c. 22. v. 14. Hebraice Harethas, qui 2. Paral. c. 34. v. 21. Hasra dicitur.

ARAB Latine insidians, vel multiplicans, aut senestra, sive locusta, civitas in tribu Iudae. Ios. c. 15. v. 51.

ARABA nomen viri. 1. Machab. c. 15. v. 22.

ARABAEGYPTII ab Heroum oppido, ad Meridiem tendenti, in Aegypti parte habitabant, et ipsi nomadikw=s2 degentes: quos excipiebant Troglodytae Aethiopes etiam nomadikoi/. Vide Salmas. ad Solin. p. 486. Apud eundem varia passim habes de Arabibus Ascitis, Catabanibus, Oreis, Scenitis, etc.

ARABARCHES publicanus apud Aegyptios. Iuvenal. Sat. 1. v. 130.

--- Inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches.

Ubi alii Alabarches *)/alaba Hesychio est me/lan w(=| gra/fomen: Quidam volunt significare etiam scriptum de tributo, quod pro pecorum pastu solvitur. Inde Alabarches, qui praeest huic scribendi muneri. Schol. Iuvenalis Arabarchen ait irrisorie dictum, quasi Arabum principem, i. e. servorum, qui essent Romae ex Arabia. Vide Alciatum et Brodaei Miscellanea. Nic. Lloydius. Vide et hic [orig: hţc] infria.

ARABARCHIA erat Alexandriae Magistratus, qui Iudaeis praeerat Alexandrinis; quibusdam etiam Alabarchia dictus. Unde in Epigramm.

*)ec' *)alabarxei/hs2 grammatikou= ge/gonen.

Meminit huius muneris Ioseph. de Bell. Iud. l. 22. c. 5. Primi inter Alexandrinos Iudaeos, tam opibus, quam genere, et tum Alabarchiae magistratum gerentes. Et supra l. 19. c. 4. ubi Ethnarcham appellat. Vide Hadr. Turnebum Adversar. l. 27. c. 25. et hic [orig: hţc] supra.

ARABATHANE nomen civitatis. 1 Machab. c. 5. v. 3.

ARABIA [1] Asiae regio, Africae proxima, cuius longitudo a mari Mediterraneo in confiniis Aegypti, usque ad initium sinus Persici et promontorium Corodamum, latitudo inter Persicum Arabicumque sinus intercipitur. Habet ab Ortu montes, qui illam a Babylonia et sinu Persico separant. Ab Occasu sinum Arabicum seu mare Rubrum et Isthmum, qui inter hunc sinum et mare Mediterraneum est. A Septentrione Palaestinam Coelesyriam et Euphrate. A Meridie mare Indicum. Triplex est, Prima Deserta, ubi 40. annos Israelitae detenti, olimque antiqua urbs Escena, vel Escerneta, Marmol. hodie Mescher, Ocem et Anna urbes. Inculta et sterilis est, nunc Beriara, teste Villanovano [orig: Villanovan˘], cum aliis; vel Arden, inter Syriam ad occidentem, et Arabiam Felicem ad ortum, atque inter Mesopotamiam ad Septentrionem; Euphrate fluvio [orig: fluvi˘] disseparante, et Arabiam Petraeam ad Austrum. Secunda Felix, hodie Hyaman, et Turcis Gemen, vel Giamen, a Saracenis Mamotta, amplissima, inter 2. maximos sinus Arabicum et Persicum perstricta, inter occidentem et ortum longissime excurrens, ad Boream Arabias Petreain et Desertam habens, mari Rubro [orig: Rubr˘], Indiam versus definita; Felix


page 286, image: s0286a

autem dicta est, ob aromatum odorumque in ea uberem proventum, et peninsulae modo [orig: mod˘] inter pradictos sinus comprehenditur. Praeteriti saeculi Geographi in complura regna eam secant, eaque pleraque Persarum Regibus parentia, qui ut in officio provincias contineant, suos in iis Proreges constiruunt; cuiusmodi sunt Irmin, Amansirisdin, Ormus, Bechari, Mappha, Alibinali, Gubelaman, Fortach, Hereth, Adem et Zibith regna, quae partim propriis Regibus, partim a Persis substitutis, partim Turcs parent: his etiam ab aliquibus annumerantur Alma, Charama et Sabara regna. Bis, ut India, conseritur ob fecunditatem: fluminibus scatet. aromatum omnis generis feracissima, quibus omnia permutant: urbes sine moenibus colunt, quod in pace maxime degant. Auro abundant et praecipue Dobae: proximi sunt Sabaei, ture, myrrha [orig: myrrhÔ] et cinnamomo [orig: cinnamom˘] divits: nec Ierraei hic minus opulenti, quorum fere suppellex omnis ex auro et argento est, ex his enim et ebore domorum limina, tecta et parieres construunt. Haec olim fortasse fuit Arabiae facies: qui vero hac nostra [orig: nostrÔ] aetate eam vidisse se profitentur, multa ex his aliter habere asserunt, ventorum nimirum saevitiam in arenis congerendis multam: neque binas messes esse, illamque aquarum penuria [orig: penuriÔ] laborare: Cinnamoni nihil habet, eboris insuper et Elephantorum nihil, nisi adventitiorum. Natal. Metel. Urbes habuit olim celebres, hodieque Mecham, Medinam, aliasque nonnullas. Hinc Saraceni egressi. Vide Plin. l. 5. c. 12. l. 6. c. 24. 28. Strabon. l. 1. Cluver. l. 5. Marmol. l. 1. c. 28. Tertia Petraea demum. Nabathaea Straboni et Plinio. Barraab, et Bengaucal, aliisque nominibus hodie appellata; inter Plaestinam ad occasum Iordane, et Asphaltite lacu divisa, et Arabiam Felicem ad ortum ac inter Desertam ad arctos, Aegyrum autem partemque sinus [orig: sinűs] Arabici d meridiem. illius inprimis magna pars arenosa et sterilis est, rarosque habet incolas et urbes, tum ob vastas solitudines et mores aspetrimos, tum etiam propter aquae penuriam. Estque fere rota sui iuris. Celebris est tamen urbe Harac vel Crach, in SS. Petra [orig: PetrÔ] deserti dicta [orig: dictÔ], a Nabathaeis inhabitata [orig: inhabitatÔ] et monre Sinai, e quo Deus legem suam promulgavit. hic Alabastri et coralliorum vis. Bellonius. Ur et hoc addam: Deserta, hodie Arden, Babyloniae ad Occasum adiacet, in qua desertum Benahali, seu Benascali, communiter Mare arenosum dictum. Eodem itineraria referunt Medinam et Meccam, loca peregrinationibus Turcarum religiosis celebria. Inter naturalia ipsi propria est rosa, vulgo dicta Hierichuntina, quae in arena ad littora maria hic [orig: hţc] crescit, non autem Hierichunte, licet nomen inde ferat. Petraea, nunc Herac vel Arach: in illa quoque deserta Sin, Zur, Kedar, Cades. Fuere [orig: Fuŕre] ibi olim Amalekitae, Edomitae, et Medianitae. Felix, proventu thuris et aromatum quorundam gaudet, habetque portus non incelebres Ziden, Sibit, Aden: ex urbibus eius Mediterraneis insignis est Almacarama seu Samaraca, de qua vide le Blanc part. 1. c. 2. 3. 4. Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Erant olim Arabes sub Principibus, Diodor. Sic. l. 2. Ab Assyriis Persisque saepe victi, Herodot. l. 2. et 3. Xenoph. Cyropaed. 1. 2. 3. 4. 8. etc. Alexandrum M. quoque dominum senserunt, quem hic [orig: hţc] sedem Imperii statuere voluisse, Strabo l. 16. refert. Vide et Plin. l. 12. c. 14. Post huius mortem, Hierotimus, Arabum auxiliis nixus, immensum crevit: Hyrcanus quoque Iudaeorum Rex Aretam Arabum Regem imploravit, qui obsedit Hierosolymam, a Scauro pulsus. Ioseph. Iud. Antiq. l. 14. A Romanis dein sub Augusto et Traiano ex parte utcumque subacti, tandem A. C. 625. suasu Mahometis iugum penitus excuslere [orig: excuslŕre]. Vide supra. In Africam ex Asia primum A. C. 653. sub Odmanno Calipha 3. ductu Oecuba ben nafici, transierunt Arabum 80000. urbe Carvan, vel Cairaven ibi condita [orig: conditÔ], 30. mill. Tuneto [orig: Tunet˘] in ortum: Postea, permissu Cairae, qui Carvanae Calipha fuit; alia tria Arabum genera huc pervenetunt, A. C. 999 Hegirae 4000. Hodieque in illa frequentes sunt, in Tribus divisi, quarum praecipua Esquequina, in 6. alias subdivisa est. Habitant autem in pagis Advares dictis, qui nil aliud quam tentoria sunt. Numidici Arabes miseri admodum, nihilominus feroces sunt, canum commercio [orig: commerci˘] celebres, venatui, Poesi et Astrologiae addicti: Reliquorum paulo melior sors est, nisi deserti Barcae incolas excipias, qui Siculis Mercatoribus Saepe liberos suos, pro frumento oppignorare ob penuriam coguntur. Idololatrae priscis temporibus Solem Lunamque aliqui, aliqui arbores quasdam et serpentes, universi Turrim Alcara ver Aquebila, quam ab Ismaele structam dixere [orig: dixŕre], venerati sunt. An a Magis, qui Christum primi salutarunt [orig: salutÔrunt], hinc profecti, secundum Iustinum Matt. Dial. cum Tryphon. Tertullian. l. 3. contra Marc. c. 13. et contra Iud. Cyprian. etc. Eugangelii luce collustrati; postmodum Iudae Apostoli discipuli fuere [orig: fuŕre]. A Mahomete dein seducti, Melich sectae adhaeserunt, quibusdam tramen Odmanni quoque Letharique partes sequentibus. Afri Arabes in 60. sectas, Mahometanae tamen omnes, discerpti sunt. Ceterum de soli incolarumque ingenio accuratius agentes, vide Bellonium, Texeiram, P. de Valle tom. 4. etc. De Arabibus Africae, Marmol. l. 1. c. 27. usque ad 33. De regimine Arabiae, Diodor. Sic. l. 2. Herodot. l. 2. et 3. Xenoph. Paed. l. 1. 2. 4. et 8. Plin. l. 12. c. 14. Strab. l. 16. Ioseph. Iud. Ant. l. 16. Amm. Marcellin. l. 14. Paul. Diac. l. 5. et 16. Marmol. l. 2. De religione tandem Arabum, Eundem ibid. Concilium in Arabia habitum, A. C. 229. quo [orig: qu˘] Beryllus Episcopus Filium Dei divinitatem propriam non habere fabulatus, ab Origins convictus est. Euseb. l. 6. c. 26. Rursus A. C. 247. contra Arabicos haereticos, quorum plurimi, ab Origene, eo accersito conversi. Idem l. 6. c. 30. Vide infra Arabici. De Arabia Baudrandus ista habet: Regio, l'Arabis Gallis, Arabia Italis, et Arabistan Asiaticis, est ex praecipuis rotius Asiae partibus, terminos habens a Septentrione Syriam et fluv. Eupratem, ab Oriente sinum Persicum, ab Occidente sinum Arabicum, et a Meridie mare Arabicum, seu partem Oceani Indici. triplex est. Vide supra. Illius maxima pars arenosa est et sterilis, et raros habet incolas, et urbes, tum ob vastas solitudines et montes asperrimos, tum etiam propter aquae penuriam; estque fere tota sui iuris.


image: s0286b

Eius urbes praecipuae nnunc sunt. Adenum, Aden. Almacharana, Almacharana. Anna, Anna. Aracum, seu Petra, Crac. Balsera, seu Teredon, Balsora. Bostra, Bussereth. Gella, el Cattif. Iamana, Iamana. Mascatum, Mascat. Mecca, seu Marraba, La Meque. Medina, Medina Tanalbi. Sanaa, Sanaa. Zibithum, Zibith. Hesych. *)arabi/a to/pos2 *suri/as2, kai\ ko/smos2 gunaiko/s2. Hinc Arabius; nam quoties aliquem loquacitatis notare volumus, Arabius tibicen dicimus. Graece *)ara/bios2 au)lhth\s2; Item Arabins nuntius, *)ara/bios2 a)/ggelos2: In eos dici solitum, qui a semel coeptis numquam desistunt. Adagium hinc natum existimant, quod olim sola mancipia musicam exercerent, quae plerumque ex Arabia producebantur. Citatur ex Menandro, illiusque meminit Iulius Pollux: Populi Arabes, et Arabi Virgilio Aen. l. 7. v. 605. qos cum Hyrcanis coniungit:

Sive Getis inferre manu lacrimabile bellum,
Hircanisve Arabisve parant, seu tendere ad Indos,
Auroramque sequi, Parthosque reposcere signa.

De nominis origine haec Simpsonius. Arabia Hebraeis [gap: Hebrew word(s)] arab, a locis campestribus ac desertis, nam [gap: Hebrew word(s)] arabah desertum est vel solitudo campestris. Vel a mixtis populis, nam [gap: Hebrew word(s)] est miscuit. mixtum etiam coitum habebant, de quo postea. Non de nihilo est (inquit Bochartus l. 4. Phaleg. c. 2.) quod ( [gap: Hebrew word(s)] Arabi ) Arabs, ( [gap: Hebrew word(s)] ereb ) vespera, et ( [gap: Hebrew word(s)] oreb ) corvus sint ab eadem radice. Nec desunt, qui Arabas ab Homero Od. d. v. 84. *)erembou\s2 dici volunt, quasi *)eremnou\s2, vel *)erebennou\s2, i. e. nigros. Vide Strabonem, et Magnum Etymologicum. Aliter de la Cerda. De Etymo Arabum scias (inquit) ea [orig: ] voce notari latrones, ut Chananeaeis mercatores, Chaldaeis Mathematicos. Auctor Hieronym. in c. 3. Hierem. Arabia olim pretiosis unguentis notissima. Lucian. de Syria Dea: *)apo/zei de\ au)tou= o)dmh\ a)mbrosi/h, o(koi/h le/getai th=s2 xw/rhs2 th=s2 *)arabi/hs2. Unde Dionysius.

*)aei\ khw/essa qu/ois2 u(po\ laro\n o(/dwden,
*)/h qu/ou, h)/ smu/rnhs2, h)/ eu)o/dmou kala/moio,
*)/h kai\ qespesi/oio pepainome/nou liba/noio.

Tibullus l. 2. eleg. 2. v. 3.

Urantur pia tura focis, urantur odores,
Quos tener e terra divite mittit Arabs.
Possideatque meitit quicquid bene olentabus arvis
Cultor odoratae dives Arabs segetis.

Item l. 3. El. 2. v. 23.

Illic, quas mittit dives Panchaia merces,
Eoique Arabes, dives et Assyria.

Propertius l. 2. El. 29. v. 17.

Adflabunt tibi non Arabu de gramine odores.

Idem l. 3. El. 12. v. 7.

Et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores,
Cinnamon et multi pastor odoris Arabs.

Ovid. in Ep. Heroid. 15. Sapphus v. 76.

Non Arabum noster rore capillus olet.

Quint. Curt. l. 5. c. 1. Arabia odorum fertilitate nobilis regio. Vide Plin l. 5. c. 11. Plautus in Milite glorioso Actu 2. sc. 5. v. 2. Ut Arabico [orig: Arabic˘] fumificem odore. Idem in Poenulo Actu 5. sc. 4. v. 6. Arabus (ita Charisius) murrhinusque odor omnia complebat. Statius l. 5. Silv. 3. Epicedio in Patrem v. 43.

--- Odoratas nec Arabs decerpsit aristas.

Divitias eius passim innuic Horatius. l. 1. Ep. 7. v. 35.

--- --- - --- Nec
Otia divitiis Arabum liberrima muto.

Et Carm. l. 1. Od. 29. v. 1.

Icci beatis nunc Arabum invides
Gazis. --- --- -- --- -

Et Carm. l. 3. Od. 24. v. 1.

Intactis opulentior
Thesauris Arabum et divitis Indiae.

Idem Carm. l. 2. Od. 12. v. 24.

Plenas aut Arabum domus.

Idem l. 1. Ep. 6. v. 6.

Quid maris extremos Arabas ditantis, et Indos.

Seneca Tragaedus:

Et qui sagittas divites Arabes linunt.

Mollitiem Arabum notat Catullus; Ad Furium et Aurel. Epigr. 11. v. 5.

Sive in Hyrcanos Arabesque molles.

Itemque Manilius, l. 4.

--- Molles Arabes, terramque ferentem
Delicias, variaeque novos radicis odores.

Idem alibi,

Et molles Arabes silvarum ditia regna.

Claudian. de 4. Consul. Honorii, v. 257.

Te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorant.

Dionysius v. 968.

*ou)x w(s2 a(brobi/wn *)ara/bwn ge/nos2.

Denique Sabaeos, Arabiae Felicis gentem, molles vocat Virg. Georg. l. 1. v. 57.

--- -- Molles sua tura Sabaei.

Hodie latrociniis infames sunt Arabes. Utinprimis videre est, apud P. de Valle tom. 4. Itimer. Notandum hic [orig: hţc], quod quamvis prim syllaba in Arabs semper corripiatur, in Arabia tamen eam produxit Propertius l. 2. El. 10. v. 16.

Et tremit intactae te domus Arabiae.

Idem eodem [orig: e˘dem] libro [orig: libr˘], El. 3. v. 15.

Nec siqua Arabio [orig: Arabi˘] lucet bombyce puella.



image: s0287a

Porro Arabes, qui Felicem incolunt Arabiam, ea [orig: ] olim utebantur consuetudine, ut una omnibus consanguineis uxor esset. Ex his enim (teste Strabone, l. 6.) qui prim us ad eam ingrediebatur, posito [orig: posit˘] prae foribus baculo [orig: bacul˘] (nam baculum ex more quisque gerebat) cum ea [orig: ] coibat, ipsa tamen cum natur grandiore noctes agebat. Adulter apud cos capitis damnabatur, qui ex eo deprehendebatur, quod alius generis esset. Unde hoc rlatu dignum aliquando accidit. Erat enim cuiusdam Regis filia, mira [orig: mirÔ] pulchritudine, cui quindecim erant fratres, qui eius omnes aeque amore flagrabant: propterea alius post alium iunctim ad eam ingrediebantur. Illa autem assiduo [orig: assidu˘] concubitu iam defella, rem huiusmodi comminiscitur. Fecit surculos non utique fratrum surculis absimiles: ex quo statim ab ea [orig: ] quispiam exibat, surculum aliquem similem ante ianuam ponebat, quo [orig: qu˘] fratres qui invicem sequebantur, surculum prae foribus fixum cernentes, eorumque aliquem intus esse putantes, ab ingressu arcerentur. Verum cum aliquando omnes in foro essent, unus ad fores accessit, et cum baculum vidisset, suspicatus adulterum intus esse, currens ad patrem, sororem de stupro accusavit: sed cognita [orig: cognitÔ] re, eam falso criminati convictus est. Haec Sirabo. Arabes masculos suos omnes annum decimum tertium agentes circumcidere solent, quod eo [orig: ] aetatis tempore Ismael [orig: IsmaŰl], gentis illius auctor, fuerit circumcisus, Gen. c. 17. v. 25. Comestor in locum. Nic. Lloydius.

ARABIA [2] emporium vel maritimus vicus, in arabis Felice, qui et ipse *eu)dai/mwn *)arabi/a, Felix Arabia dictus est. Ptol. *)arabi/a e)mpo/rion Et Auctor Peripli, *eu)dai/mwn *)arabi/a kw/mh paraqa/lassios2 basilei/as2 th=s2 au)th=s2 qaribuh/ltos, o(/rmous2 men\ e)pithdei/ous2 kai\ u(dreu\mata gluku/tera krei=ssan th=s2 o(/kh/lews2 e)/xousa. Vide Salmas, ad Solin. p. 496.

ARABIANUS apud Capitolin. in Maximo et Balbino. c. 1. quum et Dexippus et Arabianus Maximum et Balbinum dieant electos contra Maximinum, post Gordianos, etc. corruptum est, pro Arrianus. Salmas. ad loc. cit.

ARABICA [1] recentioribus dicta est pars Aegypti, ubi Troglodytae Aethiopes, ut et regio omnis, quae inter Arabicum Sinum, et Nilum est: qui iidem littus quoque illud vocavere [orig: vocavŕre] Arabicum: Missi Theodosii Arabiam Trogloditin appellant, apud Salmas. ad Solin. p. 485.

ARABICA [2] Gemma, apud Solin. c. 33. aspectu eburnea est, radi abnuit: contra nervorum molestias prodest habentibus. Plinio inter lapides recensetur l. 36. c. 21. Arabicus lapis, ebori similis, dentifriciis accommodatur crematus. De quo in dentifriciis eius usu Dioscorides quoque, *)odo/ntwn de\, inquit, smh=gma gi/netai kauqei\s2 ka/lliston. Unde Appuleius in Apolog.

Calpurniane salve properis versibus,
Misi, ut petisti, munditias has dentium,
Nitelas oris ex Arabicis rupibus.

Dentifricium intelligit ex hoc lapide, qui crematus et in pulverem tritus, tersui dentibus comparabatur. Nobilem pulvisculum ibidem vocat. Vide Salmas. dict. loc. p. 585.

ARABICI [1] Haeretici 3. saeculo [orig: saecul˘], sub Severo Imperatore in Arabia exorti. Animas hominum cum corporibus suis mori, et cum iisdem resurgere commenti sunt. Auctor in incerto est. Augustin. Haer. 83. Niceph. l. 5. c. 23. Porro de Arabum circa animarum originem, mortalitatem, immortalitatem, transmigrationem, etc. erroribus consulendus Abrahamus Echellensie in Hist. Arab. c. 12. et seqq.

ARABICI [2] Equi, equorum in Africa genus, item in Aegypto, Arabia et Asia rota; pernicitate praestantes, de quibus sic Marmolius l. 1. c. 23. In tota Europa Barbari vocantur equi e Barbaria advercti: sed in Africa, Aegypto, Arabia totaque Asia, una est equorum species, quos Arabicos appellant, ex eorum prosapia, qui in desertis Arabiae procreantur --- Ii sunt mire veloces; neque maius ullum est eorum velocitatis argumentum, quam cum feram Lampten aut struthiocamelum assequuntur Ideo talis equus mille ducatis aureis aut centum camelis aestimatur: Sed in Barbaria tales pauci sunt. Et certe est haec Arabum sententia, nullum esse animal, quod struthionem superet cursu: apud Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c.17.

ARABICUS Sinus quem Dionysius cum auctore libri de Mundo c. 2. et aliis plerisque Graecis, a mari Rubro perpetuo distinguit. Mare enim Rubrum ipsis Oceani pars est inter Aethiopiam et Indiam interiecta. Ex Latinis tamen aliqui, atque etiam ex Graecis nonnulli, ad sinum etiam Arabicum, et Persicum, ex Oceano illo prodeuntes, Rubri maris nomen extendunt, Ita Seneca in Troade, v. 11.

Tepidum rubenti Tigrin immiseet freto.

Ubi, per fretum rubens, Sinum Persicum intelligit, in quem Tigris se exonerat: Et Plinius non semel, nomine maris Rubri, sinum Arabicum intelligit, ut l. 5. c. 11. quod et a LXX. Interpretib. fit, et ab auctore epistolae ad Hebraeos, c. 11. v. 29. Ex quorum verbis male intellectis ortus est quorundam error, qui nomen maris Rubri unui isti (qui Hebraeis [gap: Hebrew word(s)] mare Suph, quasi mare algosum, seu caricosum dicitur) proprium putarunt [orig: putÔrunt]. At Plinius, maris Rubri nomen Sinui huic cum Persico commune facit, quatenus scil. uterque ex Oceano Rubro (ut ab Horatio vocatur) prodit, et eiusdem quasi pars est, ut patet ex l. 6. c. 23. 24. 25. ubi de Mari Rubro proprie dicto, h. el Oceano Meridiano, loquens, c. 24. In duos, inquit, dividitur sinus; de Persico et Arabico verba illa mox explicans. Sic Solinus c. 58. Irrumpit haec litora Rubrum mare, idque in duos sinus scinditur. Neque aliter accipienda videtur sacrorum Interpretum sententia; quamquam enim [gap: Hebrew word(s)] illis e)ruqta\ qa/lassa reddatur, non tamen hoc ita accipiendum, ac si par eset nominis utriusque extensio: Sed quod mare Rubrum latius sumptum etiam [gap: Hebrew word(s)] seu Arabicum sinum, tamquam partem ex ipso prodeuntem, complecteretur. Guil. Hill. Mar di Mecca ab accolis vocatur: Bar. Bohar Corsun. i. e. mare clausum dicitur. Nautis formidabilis est propter frequentes Syrtes et scopulos versus utramque oram litoralem, praesertim versus


page 287, image: s0287b

Arabaim, ubi recipit aliquot flumina parvi momenti. Alias in intimo sui receflu praebuit transirum Israelitis.

ARABINUS iniustus iudex, ab Alexandro Severo Imperatore Senatu motus est, exclamante: o [orig: ˘] Numina: o [orig: ˘] Iuppiter, o [orig: ˘] Dii immortales! Arabinus non solum vivit, verum etiam in Senatum venit. Ael. Lamprid. in Severo c. 17.

ARABIS vel ARABIUS, ARBIS, Plinio l. 7. c. 2. Indiae fluv. qui ab Arianis montibus per Drangas, et Gedrosios in Oceahum defluit. Eius accolae Arabitae. Steph. Item Aethiopiae vicus. Ptolomaeo.

ARABISSUS urbs Armeniae minoris Episcopalis sub Archiepiscopo Melitenensi in confinio Comagenes. Anmonin. 70. milliar. a Melitene in Austrum, et 80. ab Anazarbe, in Boream.

ARABITAE Graece *)arabi=tai, populi dicti sunt, fluvii Indiae, Arabis accolae. Steph. *)/arabis2 potamo\s2 *)indikh=s2 e)n au)tono/mw| xw/ra, peri\ o(\n oi)kou=sin *)arabi=tai, w(s2 *)wkeani=tai, Et sic etiam praeferunt vulgatae ditiones Arriani in Indicis: Sed *)arbi\tai Arbitae, et *)/arbies2; item *)/arbis2, Arbis, esse legendum, monet Salmas. Occurrunt autem Arbies primi, ab Indo versus Occidentem navigantibus, post quos Oritae; quos Arbi fluvio ab Indis dividi, ait Plin. l. 7. c. 2. Ipsi vero his versibus memorantur Dionysio, qui *)/aribas2 eos metri gratia [orig: gratiÔ] vocat:

*)/htoi me\n du/nontos2 e)pi\ kli/sin ui)eli/oio
*)wri/tas2 t' *)ariba/s2 te linoxlai/nous2 d' *)araxw/tas2.
Certe quidem occidentis ad inclinationem Solis.
Oritasque et Arbias, lineisque indutos Aracbotas.

Fluvii vero mentio apud Apollodorum.

*)/epeita d' *)wri/tas2 te kai\ *gedrwsi/ous2
*ou/k i)/smen *)indou\s2 w(s2 enoikou=ntas2 pe/ran
*)/arbios2.
Postea autem Oritasque et Gedrosios
Non agnoscimus Indos, quippe habitantes ultra
Arbim.

Etiam *)/arbis2 urbs in eadem gente, apud Ptol. *)arbitw=n kw=mai, Arbitarium vici, apud Marcianum Heracl. in Periplo Gedrosiae; et *)arbi=tai o)/rh, Arbitae Montes, quod provinciae illi nomen. Vide Salmas. ad Solin. p. 1176. et 1177. ut et ein voce Arabius.

ARABIUS Ptolemaeo Gedrosiae in Asia fluv. Indorum ab Occidente, teste Arriano, terminus. Eum Curtius l. 9. c. 10. Arabon appellat. Ab hoc ait, Ianus Gebhardus, Exercitationib. ad Q. Curt. Arabitas appellatos, nempe Arabi accolas. Ceterum idem affirmat Diodor. Sic. l. 17. s. 317. hinc emendandum, ubi vulgati codices habent *)ambri/tas2 vel *)abri/tas2. In Curtii codicibus male quoque legitur Abaritas. Nic. Loydius; qua de re vide supra. Hodie Ilment forte.

ARABLAEUS Petrus, vide Petrus.

ARABO fluv. et urbs Pannoniae superioris in Hungaria. Antonin. Narabo Ptolemaeo. Rab utrumque incolis vocatur, urbs vero Giavarin Italis dicitur, Austriacisque subest.

ARABOS vide Arabius.

ARABRIGA Lusitaniae urbs mediterranea: hodie Arrabida, Allis vicus Castanbeira, in Portugallia, ad Tagum fluv. medius fenme inter Scalabim et Ulyssiponem, prope oppid. Alanquer, 10. leuc. Hispanic. a Leiria. Quod melius videtur. Baudrand.

ARABS vel ARABUS, Apollmis fil. ex Babylone, ut inquit, Plin. l. 7. c. 56. quem artis Medicae repertorem fuisse dicit: fortasse, quod Babylone natus ibi medicinae studuerit, postea autem ad Arabas detulerit. Item Arabs, vel Arabus est lapis eburnei candoris, qui in pulverem redactus aptissimus dentifriciis est. Plin. l. 36. c. 21.

ARABYZA covotas Caicpmodos. quae nunc Pesenus. Steph. ubi malim Pessinus.

ARACCA vel ARECCA, urbs Susianae, sed in confinio Susianae ac Babyloniae; unde Areccaei campi Tibullo l. 4. Epigr. 1. v. 283. in quibus naphthae, h. e. liquidi bituminis fontes scaturiebant:

Arat Areccaeis aut unda perhospita campis.

Vide Strabonem de liquido bitumine, l. 15. et alia quaedam de hac voce, in Arach.

ARACH vel ERECH, civitas a Nimrode constructa, Gen. c. 10. v. 10. *)/arakka Ptol. urbs Susianae dicitur, a qua videntur Arabes hodieque Irakam appellare. Irakam enim dispescunt in Aghemicam, sive Persicam, et Arabicam. Golius. Salmas. autem Arach et Irakam pro diversis habet, ob diversam scripturam, Gain seil. et Elis. Ab Arecca vero dicti campi Areccaei apud Tibullum, loc. cit. ut idem notat.

ARACHID aliis Aaron, Fil. Madi, Calipha Saracenorum XXIII. Successit Eladi Bilae fratri, regnavit annos. 25. Cappadociam et Phrygiam vastavit, Cedren. amicus Carolo M. Eginbart. Obiit A. C. 810. Successore Imine seu Mahamed Amine. Vide supra Aaron.

ARACHLE urbs Asiae in Palaestina Episcopalis sub Archiepiscopo Tyrensi. Mriaeus.

ARACHNAEUM mons in Argo. Steph.

ARACHNE [1] puella Lydia, Idmonis filia, lanificii peritissima, aegre ferens opus suum a Pallade, quacum [orig: quÔcum] certamen susceperat confractum, laqueo [orig: laque˘] gulam sibi fregit, quam Pallas in araneam transmutavit, uti testatur Ovid. Met. l. 6. v. 130. mbis:

--- Doluit successu flava virago;
Et rupit pictas, caelestia urimina, vestes.
Non tulit infelix: laqueoque [orig: laque˘que] animosa ligavit
Guttura: pendentem Pallas miserata levavit:
Postea discedens sucis Hecateidos herbae
Spargit, et extemplo tristi medicamme taclae
Defluxere [orig: Defluxŕre] comae: cumque his et naris, et auris.


page 288, image: s0288a

Fitque caput minimum toto quoque corpore parva.
In latere exiles digiti pro cruribus haerent,
Cetera venter habet: de quo tamen illa remittit
Stamen; et antiquas exerces aranca telas.

Volunt Mythologi, per Arachnen natutam, per Minervam vero artem indigitari, quae naturam polit perficitque. Constat, inquit Plin. l. 7. c. 56. Arachnen linum, et retia invenisse, cuius filius Closter fusos in lanificio invenit. Iuvenal. Sat. 2. v. 56.

--- Vos tenui praegnantem stamine filum
Penelope melius, levius torquetis Arachne.

Nic. Loydius. Nomen ei ab Hebr. [gap: Hebrew word(s)] arag, quod de aranea dicitur, Esaiae c. 59. v. 5. et texere significat. Bochart. Hierox. Part. poster. l. 4. c. 23.

ARACHNE [2] ut scribit Livius, civitas Thessaliae quoque est.

ARACHOSIA civitas non procul a Massagetis, a Semiramide condita, quae etiam Cophen vocabatur, a Cophe fluv. qui in Indum influit. Steph. Item una e Satrapiis ultra Indum fluv. cuius meminit Plin. l. 6. c. 23. in descriptione Indiae, et Strabo l. 11. Item Asiae regio, Cabul Castaldo, Chesimur Mercatori. Nunc Candahar. Sanson. Provinc. alias Persiae, sed a paucis annis, sub M. Mogole, cum urbe cognomine permunita, intra montes, quae forsan alias Alexandria Arachosiae. Leucis 100. circiter ab Indo fluv. in Occasum, totidem fere ab urbe Cabul in meridiem, Hodie Mecran Hornio, ubi urbes Cuni, Musarna, Arbis. Vide eum Orbe polit. p. 478.

ARACHOTI vel ARACHOTAE, Indiae populi, ab Arachoto fluv. sic dicti, qui ex Caucaso profluit. Dionys. v. 1096. *linoxlai/nous2 *)araxw/tas2 vocat, innuens eos lineis vestibus indui solitos. Sic Indos quosdam lineis peplis vestiri refert Solinus c. 55. Et centum legatos duarum gentium, quae Arachosiis tributariae fuerunt, lineis vestibus auro [orig: aur˘] intextis indutos fuisse, refert Q. Curtius l. 9. c. 7. Nic. Lloydius.

ARACHOTOS lacus et siuv. Arachosiae. Fluvius Sim, lacus Bimaru dicitur.

ARACHOTUS urbs, aliis Chatzan, in reg. Haiacan, ditionis M. Mogolos, media fere inter Candahar urb. et fluv. Indum.

ARACHOVA vide infra Cyparissus.

ARACHTHUS unus e quatuor nobilissimis fluviis Epiri, non procul a Nicopoli in sinum Ambracium influens. Strabo l. 7. Item oppid. eiusdem nominis in Acarnanum finibus, Spagmagmurisi incolis, teste Nigro [orig: Nigr˘]. Vide Arethon.

ARACIA Insula dicta *)aleca/ndrou, Alexandri, quod ad eam adpulissent naves Alexandri Magni, memoratur Ptolemaeo, inter inter insulas Persidi obiacentes, de qua vide Salmas. ad Solin. p. 1180.

ARACILLUM seu ARRACILLUM Floro, l. 4. c. 12. Aracaelum Antonino, oppid. olim, nunc pagus Hispaniae Tarraconensis Arraiola hodie vel Arexil Garibaeo. Araciol autem Hieronymo Zuritae. Aliis Arocillum et Arocolis; estque Araquil seu Huarte Aracuil, oppidul. Hispaniae in Navarra, 5. leuc. a Pompelone in Occasum.

ARACTAEUS Mahometes, vide Mahometes. ARACTENE Graece *)arakth/nh, pro *)artakhnh\, Artacene, apud Strabonem. Vide Artacene.

ARACUITI populi Americae meridionalis, in Brasilia, prope praefecturam pernambuci, in mediterraneis.

ARACUM urbs Arabiae Petraeae, quae olim Petraea. Vide ibi.

ARACYNTHUS mons Acarnaniae. Plinio l. 4. c. 2. Boeotiae Stephano. Sed legendum *ai)twli/as2. Casaubon. Vibius Sequester Atticae tribuit, Servius Thebis, Eustath. in Dionys. Aetiliae; Sunt etiam qui Arcadiae montem faciunt, sed falso; nam in Vibio legendum Acarnanie non Arcadiae, ex nota Brodaei, l. 2. Miscellan. c. 8. Inde mire variatum ab interpretibus, in ecplicatione versus illius Virgilii Ecl. 2. v. 24.

Amphion Dricaeus in Actaeo Aracyntho.

Nam qui [orig: quţ] dici Aracynthus potest mons Actaeus, cum in Attica non sit? Vibii enim opinio cum nullo consonat veterum Geographorum. Ergo in tanta varietate Stephano adhaereamus et Servio, qui Boeotiae et Thebarum montem faciunt, hoc enim quadrat cum superioribus; nam ille, qui Dircaeus, i. e. Boeotius, aut Thebanus, canebat in monte Boeotiae, aut Thebarum. Sed quid de epitheto dicemus sumpto ab Attica? Placet duplex solutio, inquit de la Cerda, aut Fulvii, aut Germani. Lextor, quam velit, eligat. Ait prior, Actaeum hic [orig: hţc] sumi pro paraqalassi/w|, 1. e. litorali; sicut actam Virg. Aen. l. 5. posuit pro litore. Posterior accipit Actaeum pro saxoso et petricoso, more Graecorum, qui a)kth\n non solum vocant litoralem oram, sed to/pon petrw/dh. Nam et Homero Hymn. 6. v. 3. a)kth\ problh\s2 est promontorium, seu scopulus, et a)ktai\ Ammonio sunt loca maris petricosa, sicut qi=nes2 arenosa. Oppianus Cyneget. 3.

--- *tau/roio nifoblh/tous2 u(pe\r a)kta/s2.

Demum hanc rem firmat Propettii auctoritas, qui Virgilium interpretans, l. 3. El. 14. v. 41.

--- Victorque canebat
Paeana Amphion rupe, Aracynthe, tua [orig: tuÔ].

Eius meminit Dionysius v. 431.

*tou=s2 d' u(pe\r e)s2 no/ton ei)=sin u)po\ skopih\n *)araku/nqou
*)andrw=n *ai)twlw=n pedi/on me/ga --- --- -

Iuxta Pleuronem urbem fuit, teste Strabone l. 10. Nic. Lioydius.

ARAD [1] Rex Cananaeus, versus meridiem audito [orig: audit˘] Israelitarum adventu, illis se opposuit, aliquibus occisis. Sed mox vita [orig: vitÔ] regnoque [orig: regn˘que] ab iisdem exutus est. Numer. c. 21. v. 1. Torniel. A. M. 1283. n. 7. Hinc forte Aradii, quorum Strabo meminit, l. 6. Vide Aradus.