December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0234a

ANTENOR [2] uns ex Troianorum Principibus, patriam suam prodidisse, putatur, quia et legatos, qui propter Helenam venerant, hospitio [orig: hospiti˘] suscepit, et Ulyssem habitu falso [orig: fals˘] cognitum non indicavit. Hinc Venetiam venit, urbemque in ea [orig: ] condidit, Antenoream primo dictam, postea Patavium, demum Paduam: Virg. Aen. l. 1. v. 246.

Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
Regna liburnorum, et fontem superare Timavi;
v. 251. Hic tamen ille urbem Patavi, sedesque locavit
Teucrorum, atque urbi nomen dedit.

Enarrator Lycophronis ei dat accensam lucernam ad vocandos Danaos, et reclusionem equi lignei: *)anth/nwr de\ fano\n a)na/ptwn toi=s2 *(/ellhsi, kai\ ta\ u(poga/stria tou= i\ppou a)noi/gei. Sunt autem qui illum liberent hoc [orig: h˘c] crimine. Inclinat in hanc partem Virgilius; qui elapsum ait; quo [orig: qu˘] fuga innuitur, non pactum. Liv. l. 1. c. 1. tantum ait, fuisse illum una cum Aenea auctorem pacis, et reddendae Helenae. Ita Ovid. Fastor. l. 4. v. 75

Adice Troianum suasorem Antenora pacis.

Ita Horatius l. 1. Ep. 2. v. 9.

Antenor censet belli praecidere causam.

Audi ipsum Iliad. h v. 350.

*deu=t' a)/get' *)argei/hn *(ele/nhn, kai\ kth/maq' a(/m' au)th=|
*dw/omen *)atrei/dh|sin )/gein.

Hinc Adiect. Antenoreus. Lucan.. l. 7. v. 192.

Euganeo (si vera fides memorantibus) augur
Colle sedens; Aponus terris ubi funnfer exit
Atque Antenorii dispergitur unda Timavi.

Nic. Lloydius.

ANTENOR [3] Cretica conscripsit. Aelian, de Anim. l. 17. c. 35. Delia cognominabatur, teste Photio [orig: Photi˘] Tmem. 109. Rationem addit, dia\ to\ a)gaqo\s2 ei)=nai, kai\ filo/polis2. *tou\s2 ga\r *krh=tas2 to\ a)gaqo\n de/lton kalei=n fasi/.

ANTEPAGMENTA veteribus Antipagmenta, ab ante, valvatum ornamenta sunt, quae Antis adpanguntur, i. e. affiguntur. Fest. Quae proin male nonnulli confundunt, cum Antis: Antae enim lapideae, ut dictum, Antepagmenta lignea, quae ornamenti gratia [orig: gratiÔ] Antas operiunt. Vetus Inscr. FACITO ANTEPAGMENTA ABIEGNA LATAS --- apud Salmas. ad Solin. p. 1217.

ANTEPANNI fasciae vel zonae, seu ultimae fimbriae, quibus vestis ornatur, Graecis recentioribus *)anti/pana, item paratou/ria, i. e. paraturae, ornaturae. Vide infra in voce Pannus.

ANTEPEDES amici obsequium facientes, Isidor. Cum enim et servi et amici ad obsequia essent, Amici, quod anteirent, Anteambulones et Antepedes; servi autem pedisequi, a pedibus, ad pedes et circumpedes dicebantur. Agroecius de Orthogr. Circumpedes sunt obsequia servorum, Antepedes amicorum: Meminit eorum Catsiodorus in Formula Curae Palatii: Illud quoque considera, qua [orig: quÔ] gratificatione tracteris, ut aurea [orig: aureÔ] virga [orig: virgÔ] decoratus, inter obsequia numerosa, et Antepedes regios primus videaris incedere. Et Iuvenal. Sat. 7. v. 142.

--- --- - Togati
Antepedes --- -

apud Salmas. ad Trebellium Pollion. in Claudio. c. 14.

ANTEQUIA vel ANTECUIA, Hispan. urbs. Ptol. S. Ander, teste Henr. Coquo [orig: Coqu˘], in ora Boreali Autrigonum, inter Laredum, et Fanum S. Iulianae. oppid. Cantabrorum. Nunc etiam Andreapolis, quod vide.

ANTERIDES Graece *)anth/rides2, a)p\ tou= a)nterei/dein, unde et a)nterei/smata. Vitruvio l. 6. c. 11. Erismae, columnae sunt vel lapides eminentiores, qui interponuntur ad fulciendam sustinendamque structuram. Latinis etiam Obices et Tibicines. Servius in l. 2. Virg. Georg. v. 417. Antes lapides eminenticres, qui interponuntur, ad maceriam sustinendam. Item, sunt eminentes lapides vel columnae ultimae, quibus sabrica sustinetur, et appellantur Antes, a)po\ tou= a)ntisth/kein. Sed Anterides hic cum Antibus confundit. Anterides enim huiusmodi columnae sunt. Hesych. *)anth/rides2 ta\ a)nterei/donta cu/la h' li/qina kataskeua/smata. Salmas. ad Solin.

ANTEROS [1] Martis et Veneris fil. cuius meminit Cicer. l. 3. de Nat. Deorum, et Pausan. l. 1. apud quem dai/mwn dicitur, ultor scilicet eorum, qui vel amantes vel amores spernunt. Anteros etiam dictus est Apollonius Alexandrinus Grammaricus, Apionis discipulus, qui Romae sub Claudio docuit. Suidas in *)ante/rws2, de qua [orig: quÔ] voce vide Rhodium, ad Scribonium Largum, fol. 237. Nic. Lloydius.

ANTEROS [2] genus amethysti, aliis paide/rws2, nonnullis Veneris gemma. Sic autem dicti sunt ii amethysti, in quibus ex carbunculo in purpuram refulgeret leniter roseus nitor, ob gratiam speciei et coloris: cum contra improbarentur, qui ad viciniam crystalli descendunt, albicante purpurae defectu. Graece a)nte/rws2, h. e. aeque venustus, ac amor, contra amorem pulcher. Quemadmodum Colosseros, in Histor. August. o( kolosse/rws2, vir est grandis ut colossus, sed venustus et amabilis, ut amor ipse. Non enim hic [orig: hţc] pueri amorem, aut paidikw=n e)/rwta, vox notat. At i(/pperos2, in isto.

*to\n i(/pteron kate/ke e)mou tw=n pragma/twn.

th=s2 i(ppikh=s2, rei equestris amorem designat. Salmas. ad Solin. p. 565. Vide quoque infra in voce Paederos.

ANTES [1] gens Scythiae fortissima, habitans ad Ponticum mare. Agathias.

ANTES [2] vide supra Antae.

ANTESIGNANI iidem cum Campiductoribus seu Campigenis, apud Romanos, Vegetius l. 2. c. 7. ubi nomina et gradus principiorum Legionis enumerat: Campigeni, inquit, h. e. Antesignani, ideo sic nominati, quia eorum opera [orig: operÔ] atque virtute exercitii genus crescit campo [orig: camp˘]. Ubi genus exercitii, quod crescit campo, est armatura, quae tradebatur a Campidoctoribus. campigenos autem inter


image: s0234b

principia Legionis enumerat; eosque Antesignanos interpretatur, eo quod Campidoctores et reliqua legionis principia ante signa pugnabant et antesignani vocabantur. Idem l. 2. c. 15. Sed ante signa et circa signa, nec non etiam in prima acie dimicantes, Principes vocantur, h. e. ordinarii ceterique principales. Ammianus, Horum campiductoribus, ut fortium factorum Antesignanis, post civitatis excidium, armatas statuas apud Edessam --- collocari iusserat Imperator. Vide Salmas. ad Lamprid. in Alexandro Severo, c. 53. et infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

ANTESTARI quid sit, docet Acron in Horatii Serm. l. 1. Sat. 9. v. 75. Denuntiantes litem antestatos habebant, quibus praesentibus conveniebat, ut autem illis tertio vellerent. Solebant enim testium aures tenere, et ita dicere: Memento, quod tu mihi in illa causa testis eris, quod est Antistari. Aliter, olim qui antestabantur, auriculam tangebant. Ideoque Poeta ait,

Libenter auriculam obtuli.

Aliter: Antestari, i. e. teste uti, quod iudicii causa [orig: causÔ] volo manum inicere. Nam haec erat consuetudo, si quis vadato non par visset, ei adversarius aliquem e praesentibus antestabatur, i. e. tangebat eius aurem, et dicebat, licetne antestari? Si respondisset ille, licet: tunc iniciebat vadatus manum in eum, qui non paruisset et ducebat in iudicium; aliter si iniecisset manum, iniuriarum poterat accusari, etc. Ipse Horat. dict. loc.

--- Et quo tu turpissime? magna [orig: magnÔ]
Exclamat voce, et licet antestari? ego vero
Oppono auriculam, rapit in ius.

Quod si vero non antestatus esset Actor, et manum iniecisset, iniuriarum reum lex Decemviralis ideo constituit, ne sine iusta causa sic in adversarios saevirent Actores. Ut autem a testimoniis reliquis, sic etiam ab Antestatione servos fuisse solitos repelli, docet Plautus Curcul. Actu 4. sc. 4. Actu 5. sc. 2. et 3. Sed nec antestatione opus fuit, si reus improbus esset, et intestabilis; unde lenones, fures et id genus alii, sine antestatione, ad Praetorem rapiebantur, ne sub praetextu securitatis publicae, tergiversatione, rapinis, plagiis, furtis indulgerent. Plautus in Persa, ubi cum in Dropalum lenonem manus iniceret Saturio Parasitus, interrogatus a lenone, anne antestaretur, respondet Actu 4. sc. 9.

Tuane [orig: TuÔne] ego causa carnifex
cuiquam mortali libero aures atteram,
Qui hic [orig: hţc] commercaris cives homines liberos?

Vide eundem in Aulularia, de Lyconide adolescente; in Rudente, de Labrace lenone, etc. Ceterum si honestior esset persona, quam ut eam rapi conveniret (erant enim, qui in ius vocari, duci aut rapi ne medio [orig: medi˘] quidem antestationis poterant, ut ex Epigr. l. 48. de verb. sign. colligitur) diem ei dicebat actor, eumque promissa [orig: promissÔ] poena [orig: poenÔ], quam multam Plautus appellat, datisve ni praedia possideret vadibus vel pignore, dimittebat, etc. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. et supra in voce Alapa, ut et infra, ubi de ritu Aurem in testimonium torquendi.

ANTEVORTA Dea Romanorum, quod praeterita nosset, sic dicta. Hanc Romani coluerunt, ob res praeteritas, sicut Postvortam, ob futuras ambasque providentiae comites agnoverunt: Cael. Rhodig. l. 25. c. 30. Marcrob. Saturn. l. 1. c. 17.

ANTEUS Pater Leonati, Macedo, ex Pella oppido.

*a*n*t*g. in nummis Valentiniani Theodosii et Arcadii, Antiochiae, *g. vero anni tertii Imperii vel etiam Monetarii nota est. Car. du Fresne Dissertat. de infer. aevi Numismatibus.

ANTH. in nummis Valentiniani, eandem urbem notat. H. vero annum 8. Imperii, vel Monetarium designat, Idem ibid.

ANTHAIM Antarum regio apud Paul. Diaconum. Haim German. patriam notat.

ANTHANA una ex 100. urbib. Laconiae, ab Anthe Neptuni filio per Cleomenem Leonidae fratrem excoriato, oraculis in pelle eius servari iussis. Plin. l. 4. c. 5. Est et Arcadiae civitas. Steph.

ANTHANIS olim dicebatur Troezen, urbs Peloponnesi. Steph.

ANTHARIS vel AUTHARIS, fil. Clephonis. Langobardorum Rex III. A. C. 585. Teudelinam, vel Theolindam, Garibaldi Bavarorum Regis filiam; accepit uxorem: Histriam caedibus et incendiis replevit; Francilionem Cisalpinae Galliae praefectum vicit: Comumque cepit. Demum cum sex annis regnasset [orig: regnÔsset], insidiis domesticorum apud Ticinum exstinctus est venenato [orig: venenat˘] poculo [orig: pocul˘]. A. C. 591. Paul. Diaconus, Hist. Longob. l. 3. c. 18 et seqq. Dictus est etiam Flav. ANTHARICUS, fuitque Mauritio Imperatori coaevus; eum excepit Agilulphus, quem vide. Addo saltem ex Diacono cit. c. 33. Regem Autharim columnam freti Siculi hastae cuspide attingentem dixisse (ut fertur) Usque huc erunt Longobardorum fines. Certe per potentiam gentis huius Graecis nihil fere, praeter Romam et Ravennam urbes, in Italia relictum fuit, longe lateque se Barbaris diffundentibus, nec unquam postea, quamvis Francorum auxilio [orig: auxili˘] aliquoties a Mauritio Imperatore petito [orig: petit˘], recuperari Italia et ad Graecos reduci potuit: Partem vero Italiae a Langobardis reliquam, per Exarchos regere coeperunt, usque ad Constantinum Copronymum, sub quo Aistulfus Longobardus capta [orig: captÔ] Ravenna [orig: RavennÔ] etiam Exarchatui finem imposuit. Vide hic [orig: hţc] passim.

ANTHARIUS Sextus Sicambrorum Rex, regnavit ann. 35. Moguntiam, quae tunc temporis Romanorum erat Colonia, evertit. A Gallis, Romanorum auxilio [orig: auxili˘], victus est, cui sucessit filius Francus, a quo Sicambri Franci dicti sunt.

ANTHAS Antheae civitatis conditor. Pausan. l. 2.

ANTHEA vide Anthia.

ANTHEAS [1] vide Anthias.

ANTHEAS [2] Lidius Poeta, qui primus poesin ex compositis nominibus excogitasse [orig: excogitÔsse] dicitur.

ANTHEDON [1] urbs Boeotiae, quam Homer. e)sxato/wssan vocat, Il. b. v. 528. Etymon habet ex florido, fertilique agro, vel ex Anthedone Neptuni, fil. Thracibus quondam habitata. Eius meminit Ovidius Met. l. 13. Fab. 9. v. 905.



image: s0235a

Nuper in Euboica [orig: EuboicÔ] versis Anthedone membris
Glaucus adest. --- --- -

Talandi hodie, teste Ortelio [orig: Orteli˘]. Hesych. *)anqhdw\n, h( me/lissa, kai\ po/lis2 *boiwti/as2 kai\ *palaisti/nhs2. Nic. Lloydius.

ANTHEDON [2] portus Peloponnesi. Plin. l. 4. c. 5. Atheniensium portus apud Ptol. videtur.

ANTHEDON [3] Syriae urbs, Gazae vicina, mare versus. Plin. l. 4. c. 7. postea dicta fuit Agrippias, Iosepho [orig: Ioseph˘] teste. Geth Volatertan. vocat, Larissa dicitur Nigro, qui ait praesidium illic nunc esse, quod Daron appellat.

ANTHELA vicus circa mare, quem Asopus amnis praeterfluit. Herodot. l. 5.

ANTHELII *qeoi\ a)nqh/lioi, apud Athenienses Dii, quorum statuae ante portas erectae stabant, perpetuo Soli expositae, unde nomen ortum, Hesych. et Dionys. Petavius in Themistium.

ANTHEMIS maris Mediterranei insula, Melamphylus, et Parthenia vocata, a fluv. Parthenio, qui Imbrasus postmodo appellatus est. Eadem est haec insula cum Samo Ionica [orig: IonicÔ]. Strabo. l. 10.

ANTHEMIUS fil. Procopii cuiusdam, Iuliani Apostatae cognati, Imperator a Ricimero, militrae Magistro, renuntiatus, Romam Macedonianos haereticos secum duxit. Ricimerum dein generum ascivit, a quo, Attila [orig: AttilÔ] prius in Dacia victo [orig: vict˘], A. C 446. tandem an. imperii 4. vel 5. occisus est A. C. 471. Sidonius Apollin. in Paneg. Anthemii. Cassiodor. Iornandes, Niceph. l. 15. c. 11. Evagr. l. 2. c. 18. Idem Consul solus. Item, alius, collega Stiliconis. Tertius, Florentini collega, Socrates meminit alicuius Anthemii, qui praefectus fuit, cum Antiocho, urbis Constantinopol. dum Theodosius Iunior adhuc minorennis esset. l. 7. c. 1.

ANTHEMOISIA Lyci fluminis fil. uxor Dascyli, qui ex ea suscepit Lycum et Otrea, vel, ut alii Priolam.

ANTHEMOISIS nomen paludis circa Maryandinos. Apollonius l. 2. Alias Anthemusis.

ANTHEMON Troianus, Simoisii pater. lege Anthemion. Homer. Il. 4. v. 473.

*)/eq' e)/bal' *)anqemi/wnos2 ui(o\n *telamw/nios2 *ai)/as2
*)hi/+qeon qalero\n, *simoei/sion, i(/n pote mh/thr
*)/idhqen katiou=sa, par' o)/xqh|sin *simo/entos2
*gei/nat). --- --- -

ANTHEMUS Macedoniae oppid. apud themam. Item urbs Syriae, Sirabo. Fluvius etiam Colchidis, et Gadis insulae.

ANTHEMUSIA eadem quae Samos. Item civitas Mesopotamiae. Strabo l. 15. Aliduli Castaldo. Regio item eiusdem esse videtur apud Ptolemaeum.

ANTHENA Cynuriae terrae in Peloponneso urbs. Thucyd. l. 5.

ANTHERMUS Chius, Micciadis fil. Malae nepos, sculptor insignis, cuius filii Bupalus et Anthermus clarissimi in ea scientia fuere [orig: fuŕre], Hipponactis Poetae aetate, cuius imaginem, quod illi notabilis foeditas vultus [orig: vultűs] fuit, lascivia [orig: lasciviÔ] iocorum proposuere [orig: proposuŕre] ridentium circulis. Quod Hipponax indignatus, amaritudinem carminum distrinxit in tantum, ut credatur aliquibus ad laqueum eos compulisse, quod falsum est. Complura enim in fimitimis insulis simulacra postea fecere [orig: fecŕre], sicut in Delo, quibus subiecerunt carmen, Non vitibus tantum conseri Chium, sed et operibus Anthermi filiorum. Verba sunt Plinii l. 36. c. 5. Iidem Dianae simulacrum ea [orig: ] arte concinnarunt [orig: concinnÔrunt], ut templum ingressis subtriste, egredientibus vero laetum appareret. Idem Ibid. Nic. Lloydius.

ANTHEROPSITA nomen imaginis Domini nostri, apud Anastasium Biblioth. in Stephano II. Lege Acheropita: intelligitur enim imago a)xeiropoi/htos2, de qua supra in Acheropoeta. Vide Car. du Fresne Glossar. qui Gretzerum laudat libr. de Imaginibus non manufactis.

ANTHERUS Graecus natione, Episcop. Roman. successit Pontiano, Curavit primus Martyrum res gestas diligenter consignari, hinc Maximino Tyanno invisus, Martyrium subiit. Euseb. Hist. l. 6. c. 22. et in Chron. Baronius, A. C. 237. 238.

ANTHES Athedonius, hymnorum repertor. Plut. l. de Musica [orig: MusicÔ]. Item Neptuni fil. Vide Stephanum, in Anthana et Anthedon.

ANTHESPHORIA festivitas fuisse traditur, quae in honorem Proserpinae fiebat, sic dicta a legendis floribus. Num ea, cum a Dite rapta est, floribus legendis erat intenta; ut ex Ovidio liquet Met. l. 5. v. 391.

--- Quo dum Proserpina luco
Ludit, et aut violas, aut candida lilia carpit;
Dumque puellari studio [orig: studi˘], calathosque sinumque
Implet, et aequales certat certat superare legendo,
Pene simul visa est, dilectaque, raptaque Diti.

Claudian. l. 2. de raptu Proserp. v. 122.

--- Sic fata doloris
Carpit signa sui. Varios tum cetera saltus
Invasere [orig: Invasŕre] cohors, credas examina fundi
Hyblaeum raptura thymum, cum cerea Reges
Castra movent; fagique cava [orig: cavÔ] demissus ab alvo
Mellifer electis exercitus obstrepit herbis.
Pratorum spoliatur honos: haec lilia fuscis
Intexit violis: hanc mollis amaracus ornat:
Haec graditur stellata rosis; haec alba ligustris.
v. 137. Aestuat ante alias avido fervore legendi
Frugiferae spes una Deae: nunc vimine texto [orig: text˘]
Ridentes calathos spoliis agrestibus implet.
Nunc sociat flores, seseque ignara coronat
Augurium satale tori.

Porro *)anqesfo/ria, Latine Florifertum dixeris: de quo Festus, Florifertum dictum, quod eo die spicae feruntur ad sacrarium. De cetero, num quidquam haec inter se habeant commune, compertum non habeo. Verum Anthesphoria Siculos Proserpinae dicasse [orig: dicÔsse] certum est.


page 235, image: s0235b

Pollux l. 1. c. 1. *ko/rhs2 e(orth\ para\ *sikeliw/tais2, *)anqesfo/ria. Quorum eam esse causam puto, quod (ut verbis Arnobii utar, l. 5.) quodam [orig: qu˘dam] tempore, cum in Siciliae pratulis pur pureos legeret nondum mulier flores, et adhuc virgo Proserpina, cumque illam per floream messem, hinc atque illinc, passim lectionis cupiditas avocaret, per profundae altitudinis speluncam Rex prosiliens Manium, raptam virginem secum vexerit. Nic. Lloydius.

ANTHESTHERIA quae et Bacchanalia, mense Novembri, a Romanis celebrabantur, postridie Kal. Vide Rosinum Antiq. Rom. l. 4. c. 4. ut etiam in voce Anthisteria.

ANTHEUS Antenoris fil. quem Paris amavit, et imprudens interfecit. Quo [orig: Qu˘] nomine dictus est unus ex Aeneae Ducibus, de quo Virgil. Aen. l. 1. v. 514.

--- Anthea, Sergestumque vocat.

ANTHIA [1] Soror Priami, capta a Graecis, quae incensis navibus adegit Pallenenses condere scionem. Vide Polyaen. l. 7. c. 47. Sic autem huic heroinae nomen ex suo codice restituit Isaac. Casaubon. Interpreti vocabatur Euthria. Rutgersius vero l. 6. Variar. Lect. c. 2. leg. Aethylla vel Anthylla.

ANTHIA [2] filia fuit Amphianassae, uxor Proeti Argivorum Regis, Abantis filli. Boccatius l. 2. c. 2.

ANTHIA [3] urbs Peloponnesi prope Argos, et alia Ponti, iuxta Thraciam, Milesiorum et Phocensium colonia. Hesych. *)/anqeia, po/lis2 th=s2 *peloponnh/sou, kai\ *)afrodi/th para\ *knwsi/ois2. Graece *)/anqeia, urbs memorata Homero Il. 1. v. 151. 293. quae postmodum *qouri/a, Thuria dicta, vicina Cardamylae. Solin. c. 7. Anthia et Cardamyle, ubi quondam fuere [orig: fuŕre] Thyrae, unus locus dicitur, in quo anno [orig: ann˘] XVII. regni Romuli inter Lacones et Argivos memor abile bellum fuit; ad quem locum vide Salmas. p. 139.

ANTHIA [4] Lybiae vicus, et Italiae civitas, Antium postea dicta. Steph.

ANTHIAS Eumeli fil. Triptolemi illius, qui ex Attica rationem servandarum frugum Patras invexit, dracones currui iunxit, et sementem facere voluit; sed curru elapsus diem extremum obiit. Pausan. l. 7.

ANTHIMUS [1] Eutychianus, Patriarcha Constantinopol. post Epiphanii obitum, factus, ope Theodorae Augustae, Eutychianae, quae omnibus modis commoda eorum curabat, qui unam tantum natur am in Christo statuebant, ut Evagr. ait. Sed re a Iustiniano Imperatore cognita [orig: cognitÔ], exturbatus, scripta eius publice combusta, et Menna orthodoxus substitutus est. Anastas. Biblioth. Hist. misc. l. 16. Baron. A. C. 535. 536.

ANTHIMUS [2] Episcopus Nicomediensis martyr, sub Diocletiano Imperatore capite plexus, temploque [orig: templ˘que] incenso [orig: incens˘] 2000. Christianorum combusta. A. C. 302. Balaeus, in Diocl. Item Metropolitanus Cappadociae, de provinciae finibus cum Basilio disceptans, A. C. 371.

ANTHION puteus Boeotiae, ubi a Proserpinae raptu sedisse Cererem ferunt, vetulae imagine praeditam. Quo [orig: Qu˘] nomine, velut Argiva, a Celei filiabus deducta ad matrem est. Cael. Rhodig. l. 24. c. 17.

ANTHIS et STAGONION, meretriculae quaedam fuere [orig: fuŕre], Aphiae cognominatae, quod minutulae forent, albaeque ac oculis grandioribus, ut ex Apollodoro refert Cael. Rhodig. l. 8. c. 19.

ANTHISTERIA sacra, quae apud Athenienses in mense, qui *)anqesthriw\n appellabatur, quod plurimos flores gigneret, agebantur. In quibus (ut a Romanis in Saturnalibus) servi Graeciae hilaribus conviviis a Dominis suis accipiebantur. Lege Anthesteria. Erant autem dies Baccho festi. Hesych. *)anqhsth/ria ta\ *dionu/sia. Tamen peculiarem non fuisse sollennitatem, innuit doctissimus Interpres Aristophanis in Acharnan. referens ex Apollodoro, Athenienses Bachhi dies festos in universum *)anqesth/ria dicere, sigillatim vero suum cuique nomen adsignari: *fhsi\ de\ *)apollo/dwros, *)anqesth/ria kalei=sqai koinw=s2 th\n o(/lhn e(orth\n *dionu/sw| a)gome/nhn, kata\ me/row de\ piqoigi/an, xo/as2, xu/tran, Pithaegian, Choas, et Chytran. Sane Athenienses ab illis mensem nominarunt [orig: nominÔrunt]: *)anqesthriw=na, quem Harpocration, et Suidas octavum fuisse tradunt, et Baccho sacrum, keklh=sqai de\ au)to\n ou(/tw dia\ to\ plei=sta tw=n e)n th=s2 gh=s2 a)nqei=n to/te. Etymologicum Magnum: e)peidh\ h( gh= to/te a)/rxetai tou= a)nqei=n. His accedit Macrob. l. 1. c. 12. Aprilis Anthesterion vocatur, quod eo [orig: ] tempore cunctae florescant. Theodorus autem Gaza, quem sequuntur Iunius et Gyraldus, sextum esse putat, et respondere Novembri. Sed difficile est, Graecorum menses ad Romanorum rationes vocare. Ceterum Athenienses magna [orig: magnÔ] conviviorum hilaritate celebrabant, uti tritum illud vulgo apud Graecos ostendit:

*qu/raze *ka=res2, ou)k e)/t' *)anqesth/ria;
Exite Cares, non amplius Anthesteria.

Quod Zenobius explicat, centuria [orig: centuriÔ] 4. Proverb. 33. Et Suidas cent. 7. proverb. 90. prout literarum immortale decus, Andreas Schottus, editione nupera [orig: nuperÔ] distinxit. Castellanus. Nic. Lloyd.

ANTHIUM Thraciae oppid. postea Apollonia. Plin. l. 4. c. 11. Stephanus *)/anqeian vocare videtur. Item Italiae civitas. Vide Antum.

ANTHIUS Bacchi nomen, quod floridum significat, Athenis autem colebatur. Patrenses quoque Anthii Dionysii simulacrum habuere [orig: habuŕre]. Pausan. l. 1. Catullus in Argon. Epigr. 65. v. 301.

At parte ex alia [orig: aliÔ] florens volitabat Iacchus.

ANTHO Amulii Albanorum Regis filia.

ANTHOLOGIUM Liber Eccles. Graecorum, vide Florilegium.

ANTHONGES pastor, seditionem in Iudaea [orig: IudaeÔ] movit, propter quam duo fere hominum milia in crucem acta sunt. *)aqro/gths2 dicitur Iosepho Ant. Iud. l. 17. kai\ *)anqro/gths2 a)nh\r ou)/te progo/nwn e)pifanh\s2 a)ciw/mati, ou)/te a)reth=s2 periousi/a|, h' \ tinw=n plh/qei xrhma/twn, poimh\ de\ kai\ a)nepifanh\s2 toi=s2 pa=sin ei)s2 ta\ pa/nta w' \n, a)/llws2 de\ uege/qei sw/matos, kai\ th=| kata xei=ras2 a)lkh=| diapre/pwn, e)to/lmhsen e)pi\ basilei/a| fronh=sai. etc. Idem Iosephus l. 2. de Bell. Iud.


page 236, image: s0236a

c. 2. Athrongaeum vocat: *to/te kai\ poimh\n ti\s2 a)ntipoih/sasqai basileias2 e)to/lmhsen, *)aqrotgai=os2 enalei=to. *prouce/nei d' au)tw=| th\n e)lpi/da sw/matos2 i)sxu\s2, kai\ yuxh\ qana/tou katafranou=sa.

ANTHORES viri nomen apud Virg. Aen. l. 10. v. 777.

--- At illa volans clypeo [orig: clype˘] est excussa, proculque
Egregium Anthorem latus inter et ilia figit:
Herculis Anthorem comitem, qui missus ab Argis,
Haeserat Evandro, atque Itala [orig: ItalÔ] conseder at urbe.

ANTHRACIA nympha. Pausan. l. 7.

ANTHRAX Graece *)/anqrac, nomen ardentium gemmarum quarum principatum obtinet, qui Anthrax proprie dictus est. Strabo l. 15. de India, *fe/rei de\ kai\ liqi/an h( xw=ra polutelh= krusta/llwn, kai\ a)nqra/kwn pantoi/wn, e)/ti de\ kai\ margaritw=n: ubi nomine krusta/llwn, gemmas; crystallina [orig: crystallinÔ] facie et candicantes, uti nomine a)nqra/kwn, ardentes, significari, ait Salmas. ad Solin. p. 1093. Habet autem Anthrax ei)=dos2 o)cufoinikou=n, speciem clare purpurantem, Epiphan. Vide infra in voce Carbunculus et eundem p. 380. Hinc Anthracites apud Solin. c. 37. ubi eum dicit coruscare volut scinlillantibus stellis. Plin. l. 36. c. 20. Anthracitin vocat, In Anthracitide scintillae aliquando discurrere videntur. Alia tamen est Anthracitis, quam inter carbunculorum genera retulit, in Thesprotia fossilem et carbonibus similem; alius Anthracites lapis, et genere haematitarum. Forte Solinus in Plinio legit, in Anthracia scintillae discurrunt. Sed ille Anthracim gemmam dixit, non Anthraciam lapidem, to\n a)nqraki/an, etc. Vide Eundem ibid. p. 770. et infra in voce Lychnites; namque et sic Anthracem Graeci, qui de Lapidibus scripsere [orig: scripsŕre], exponunt, quia luceat, ut lucerna accensa vel ignis.

ANTHROPINUS TISARCHUS, DIOCLES, Agathocli Syracusano Tyranno insidias fecerunt: quo [orig: qu˘] comperto [orig: compert˘] Agathocles iis arcessitis numerosum exercitum commisit, ut foederatae cuidam civitati ab hostibus pressae suppetias ferrent. Et cras, inquit, in Timoleontium cum armis et equis conveniem us omnemque expeditionem ordinabimus. Illi libentibus animis haec receperunt, quod etiam se militares copias ad aggrediendum Regem habituros putabant. Postridie, cum in Timoleontium convenissent; Agathocles signum ad eos comprehendendos dedit. Reliqui, audito [orig: audit˘] signo [orig: sign˘], Dioclem, Tisarchum et Anthropinum, cum universo satellitio, ad ducentos confoderunt, omnesque quotquot his opem vellent ferre, simul neci dederunt, non minus sexcentis, Polyaen. l. 5. c. 3. n. 8.

ANTHROPOGRAPHUS dictus est Dionysius, quod nihil aliud quam homines pinxerit. Plin. l. 35. c. 10.

ANTHROPOMORPHITAE Haeretici, simplicitate rustica [orig: rusticÔ] Deum membra habere arbitrabantur, et Pascha cum Iudaeis celebrabant. Epiph. haer. 70. Augustin. haer. 50. Alias Audiani dicti, a quodam Audeo, cuius sectatores fuere [orig: fuŕre]. Etiam 10. saeculo [orig: saecul˘] quidam horum erronum Ecclesiam turbavere [orig: turbavŕre], a Rathiero, Episcopo Veronensi confutati. Sigebert. A. C. 939. Sic Prophetissae quaedam, ex Montani secta, animae corpoream figuram affinxere [orig: affinxŕre], cui errori adstipulatus est quoque Tertullian. l. de Anima. c. 9.

ANTHROPOPHAGI [1] Scythiae populi humana [orig: humanÔ] carne vescentes, siti sunt ad Orientem, ac Septentrionem, Massagetis finitimi, circa quos tristissima solitudo, et mare, quod Thabin vocant. Plin. l. 4. c. 12. et l. 6. c. 30.

ANTHROPOPHAGI [2] sunt quoque populi Americae, maiori ex parce, praesertim versus Brasiliam, Magellanicam et alibi. Hos Hispani delere conati sunt, sed in cassum. Ipsi enim Hispanos in provinc. mediterran. magnis cladibus affecere [orig: affecŕre]; sed, in maritimis male mulctati ab Europaeis, ipsis maiori pro parte parent. Etiam Populi Aethiopiae Inferiori Anthropophagi sunt, praesertim in ora Cafrorum, et Zanguebaria, aliisque locis maritimis. Inprimis vero tales sunt incolae Inlarum de Andreman seu Andremaon, in Oceano Indico, et Caribani aliique Americae incolae, quibus cum vicinis bella gercre et illorum deinde tamquam hostium carnes in cibum suum vertere, voluptas est. Quamquam Hispanorum cadaveribus illi aliquando pepercerunt, ne etiam post mortem nocerent. Verum nec solum hostes, sed et advenas quosque, tempestate aut simili casu eo abreptos, haec sors manet: Unde et iustitiam armorum Indis illatorum aliqui hinc arcessiverunt, sed an satis solide, illi viderint. De more senio [orig: seni˘] aut morbo [orig: morb˘] confectos, defunctos quoque Parentes, consanguineosque edendi apud Ethnicos, vide Carolin. Heedendaegsche Heidendoem, Part. 1. c. 24. ž 2. Ipsis Europaeis nostris hanc Anthropophagiam, ab Aethiopibus Africae ad Oceanum Aethiopicum, obiectam legimus; in Hist. Navigat. Aloysii da Ca de Musto. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. Georgr. et Civ. c. 9. ž. 4. de Moribus Gentium. Quemadmodum veteribus Christianis idem crimen ab Ethnicis obiectum praeter alias, ex ex Tatiano discimus, qui non reperiri apud Christianos a)nqrwpofagi/as2, nec propterea tamquam sceleratos aversandos, ostendit. Qualis autem illa fuerit, quam obiciebant, exponit Salvianus de Provid. l. 4. Initia nostrae religionis a duobus maximis facinoribus oriri arbitrabantur, homicidio et incestu, incestu matrum sacrosanctarum, et homicidie innocentium parvulorum, quos non occidi tantum, sed et vorari arbitr antur. Quae suspicio oborta, an ex Communione S. Eucharistiae, in qua corporis sanguinisque Domini fideles participes fieri aliquo [orig: aliqu˘] rumore inaudierant [orig: inaudiŕrant], quanta [orig: quantÔ] enim circumspectione mysteria ista olimperagerentur, dicemus infra lemmate, Norunt fideles? An Haereticorum, infanticidiis, incestis conviviis et ritibus inhumanis infamium scelera, veris Christianis, cum quibus illi nil, nisi nomen hoc nobile, commune habebant, ab hostibus tributa? Certe de Simone Mago, perverse intellecto [orig: intellect˘] illo [orig: ill˘] loco [orig: loc˘] Ioannis c. 6. v. 53. Nisi comederitis carnem filii hominis, et biberitis ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis: immanitati huic primam ansam dedisse, res nota. Vide quoque infra Infanticidium.

ANTHROPOTHYSIA vide Paedothysia.

ANTHUSA mater Chrysostomi. Chrystost. ep. 1. ad Vit. Iun. Item, filia Constantini Copronymi, cuius memoriam Graeci in Menologio suo celebrant, d. 17. April. Item alia, quae Imperatrici,


image: s0236b

Copronymi uxori, praedixisse dicitur fecunditatem, cum antea sterilis esset. A. C. 775.

ANTHYLLA urbs in Aegypto insignis. Herodot. l. 2. *toute/wn de\ h( me\n *)/anqulla, e)ou=sa logi/mh po/lis2, e)s2 u(podh/mata e)cai/retos2 di/dotai tou= a)ei\ basileu/ontos2 *ai)gu/ptou th=| gunaiki/. Athen. paulo aliter l. 1. *)/aqulla, po/lis2 ou= makra\n ou)=sa th=s2 *)alecandrei/as2, h(+s2 tou\s2 fo/rous2 oi( to/te basilei=s2 *ai)gu/ptioi/ te kai\ *pe/rsai tai/s2 gametai=s2 e)di/dosan ei)s2 zw/nas2.

ANTHYPATUS apud veteres Romanos, Proconsul, Graece *)anqu/paos2: sub Imperatorib. Constantinopolit. nudus titulus fuit, quo [orig: qu˘] non modo aulicos sus, sed etiam exteros Principes ac viros illustres interdum donabant. Chron. Casinense l. 2. c. 2. A Mariano quoque Anthypato, Imperiali Patricio, etc. Sic Iohannes Dux Amalphitanus, apud Ughellum Tom. VII. Ital. Sacr. et Landulphus Princeps Beneventanus apud eund. Tom VIII. inter alios dignitatis titulos, Anthypatorum elogio [orig: elogi˘] exornantur. Vide Car. du Fresne Glossar.

ANTHYRIUS Alexandri M. Miles, post huius obitum, cum Obotritis suis, a vestium seu armotum varietate ita dictis, nave, cuius prora gryphem, velum Bucephali caput referebat, in ora Gothica prius, dein Balthica appulisse, et familiae Vandalicae, e qua [orig: quÔ] orti Reges Herulorum Principes Rugiae, originem dedisse fertur. Sed fabulam hoc sapere, erudite docet Phil. Iac. Spenerus Sylloge Geneal. Hist. in Fam. Vandalica. Vide quoque in voce Antyrius.

ANTI Hunnorum gens, circa Moeotidem paludem, quos Flavius Iustinianus devicit; unde Anticus dictus, in Digestis. Procopius.

ANTIA urbs Italiae a Romanis subdita. Vide Steph.

ANTIA LEX dicebatur, quam Antius Restio tulit, quae licer optima, luxuriae tamen obstinatione, nullo [orig: null˘] abrogante, obliterata est; quare ipsum tradunt, quamdiu postea vixit, foris non caensse, ne testis fieret contemptae legis, quam publico [orig: public˘] loco [orig: loc˘] pertulisset. Macrob. Saturn. l. 3. c. 17. Gellius l. 2. c. 24.

ANTIAE apud Tertullian. de Pallio c. 4. ubi de Hercule, apud Omphalem serviente: Credo et iubas pectinem passas, ne cervicem enervem inureret stiria leonina: hiatus crinibus infarsos, genuinos inter antias adumbratos: non sunt, ut quidam volunt, sincipitis leonini crines antependuli aut eius fronti impendentes; sed vult et fingit Auctor, Omphalem, cum exuvias illas Herculei leonis sibi aptaret et indueret, hiatum eius globis crinium muliebrium infersisse, genuinos autem leonis dentes inter antias, h. e. inter capillos et cincinnos suos ad utraque parte descendentes texisse. Non enim alii capilli, quam qui utrinque per tempora et genas descendebant, genuinos leonis poterant adumbrare, et hi Antiae dicuntur. Gloss. Antiae, comae, dia\ tw=n krota/fwn krema/menai gunaikei/ai. Glossae S. Benigni Divion. Antiae, capilli, quos proximos auribus in capite mulieres componunt. Graeci parwti/das2 vocant; Pollux etiam bostru/xous2 et kinki/nnous2; ac Lucianus tou\s2 par' w)=ta bostru/xous2. Quo [orig: Qu˘] sensu Appuleius in Floridis, ubi de Apolline: Crines eius remulsis antiis et promulsis capronis, anteventuli et propenduli, ait. In quibus verbis Promulsae capronae et propendulae in frontem: remulsae antiae et anteventulae. Nam qui per genas et tempora dimissi sunt crines, etiam anteventuli dici poslunt et antependuli, ad differentiam eorum, qui colla et cervices flagellant. Sic idem Milesiar. l. 5. retropendulos dicit crines, qui cervices pererrant: antependulos, qui genas; atque hi sunt, qui Antiae dicebantur. Idem alibi, Adolescens visenda pulchritudine, crinibus fronte parili separatu per malas remulsis: de antiis omnino loquitur. Comarum igitur, aliae u(pe\r to\ me/twpon, quas Latini capronas; aliae e)n plagi/ou, quas Antias; aliae kato/pin nutriebantur, quas retropendulas Appuleius vocat, etc. Origo vocis ab antis, quae sunt latera ostiorum: Sed et antes cuiusque rei extremitates sunt. Salmas. ad Tertullian. p. 299.

ANTIANA oppid. Hungariae in Pannonia inferiori, Zamko Lazio.

ANTIANI apud Genuenses et in aliquot Italiae civitatibus, Patricii ac Nobiles dicti sunt, qui auctoritate, aetate et honore coeteros anteeunt atque adeo ipsi Magistratus. *)arxige/rontes2, Primates ordinum seu decuriae Primi, l. 5. Cod. de Episc. audient. Vide Ioh. Villaneum l. 6. c. 51. ac 84. et Car. du Fresne Probat. Hist. Gallo-Byzantinae, et supra Abbas.

ANTIANIRA mater Euryli et Echionis. Apollonius l. 1.

*tw\ d' au)=t' e)kgega/thn *meneth/i+dos2 *)antianei/rhs2.

Hesych. *)antia/neirai, *)ari/starxos2 i)/sandroi. to\ de\ e)pi/qeton tw=n *)amazo/nwn, h)/toi dio/ti a)ndra/sin h)nantiou=nto ou) qe/lousai au)toi=s2 suneunasqh=nai.

ANTIAS [1] Dea Fortuna. Antiatina Suetonio in Calig. c. 57. Imo [orig: Im˘] non simpliciter Fortuna, sed Fortunae Antii, unde hoc illis nomen, colebantur. Macrob. enim Saturnal. l. 1. c. 23. Ut videmus, ait, apud Antium promoveri simulacra Fortunarum, ad anda responsa. Quae confirmantur ab Inscr. in Thesauro Gruteri exstante, p. 72. num. 2. Fortunis. Antiatibus. M. Antonius. Rufus. Axius. Damasco. S. D. D. et Epigrammate Martialis primo [orig: prim˘] l. 5. v. 3. ubi Sorores vocat,

Seu tua veridicae discant responsa Sorores,
Plana suburbani qua cubat unda freti.

Vide Anton. van Dalen de Oraculis Dissertat. 1. p. 92. it. hic [orig: hţc] vocibus Aut ca et Antium.

ANTIAS [2] Valerius, vide Valerius.

ANTIATES vide Antium. Suidas, *)antia/tas2. tou\s2 a)po\ *)anti/ou po/lews2, h( a)pe/xei *(rw/hs2 t' stadiou/s2. Horum aquaeductus, inter opera Antonini Pii, recensentur, apud Capitolin. c. 8.

ANTIBARUM urbs Dalmatiae, apud oram Adriatici maris, olim Doclea, ut nonnullis videtur. Hodie Antivari. Longitud. 43. 32. latitud. 42. 12.

ANTIBOLE unum ostiorum Gangis fluvii. Ptol.

ANTICANIS Vel ANTECANIS, sidus quod ante maiorem


image: s0237a

Canem oritur. Hic in lacteo Circulo defixis pedibus Aequinoctialem Circulum tangit, spectat occasum, inter Geminos et Cancrum constitutus. Occidit in ortu Capricorni; exoritur cum Leone. Cicero in Arateis:

Anticanis, Procyon Graio qui nomine fertur.

Nic. Lloyd.

ANTICARIA [1] urbs Hispaniae Baeticae, quae et Singylia, a Singyli fluvio dicitur, in loco aspero et edito. Hodie Antiquera. longitud. 16. 00. latitud. 36. 58.

ANTICARIA [2] in America, Nova Antequera dicitur. Urbs Episcopalis. Sita est in Nova Hispania et provinc. de Guaxaca. Parva et male culta. Distat a Civitate Mexico 80. leuc. Hispanic. a Mari Boreali 7. et 20. ab oppido Verae Crucis.

ANTICATONES dicti sunt duo libri, quos Caesar contra Catonem scripsit. Scripsit Cicero librum pro Catone, quem Cato inscripsit. Cui respondit Caesar libro [orig: libr˘], quem Anticato appellavit. Plut. de Caesare: *)/egraye polla/s2 tinas2 kata tou= *ka/twnos2 ai)ti/as2 sinagagw/n. *to\ de\ bibli/on *)antika/twn e)pige/graptai. Quod vero Auctor noster secundo librorum meminit, duos testes habet, Martian. Capellam l. 5. Ut Catonem Tullius laudans, ac duobus voluminibus Caesar accusans; Et Iuvenalem Sat. 6. v. 338.

Maiorem, quam sint duo Caesaris Anticatoncs.

ANTICAUCASUS mons Seleuciae. Strabo.

ANTICHTHONES de quibus Male, l. 1. c. 1. Antichthones alteram, nos alteram habitamus. Ad quae verba sic Is. Vossius. Qui hic [orig: hţc] amotarunt [orig: amotÔrunt], Pomponium perperam antichthones vocare, qui antomi, vel antaeci erant dicendi, illi ipsi errant. Duplicem terram statuit Pomponius, uti quoque multi alii, hanc nostram et oppositam a)nti/xqona. Qui a)nti/xqona habitant, sunt a)nti/xqones2. Distinguendum hic [orig: hţc] tamen, non omnes, qui gh=n a)nti/xqona habitant, esse nobis antichthones; sed illos tantum, qui in opposito degunt hemisphaerio, quique pedes nostris adversos habent. Verum hemisphaerium non hic [orig: hţc] accipit Mela pro illa orbis parte, quam Horizon a nobis disterminat, sed pro hemisphaerio Australi. Id ipsum quoque faciunt alii ferme omnes veteres, qui per gh=n a)nti/xqona nihil aliud intellexere [orig: intellŕxere], quam terrae hemisphaerium Australe, vel Oceano, vel Zonae fervidae interventu a nostro separatum hemisphaerio, ut ipsi existimabant. Verum ita si accipiamus, iam necessario aliqua pars terrae antichthonum in nostro est hemisphaerio, ac proinde non possunt vel Antichthones, vel antipodes dici, verum antaeci: attamen quia maior pars huius terrae sub Horizonte nostro mersa est, alicubi etiam kata dia/metron nobis opposita, recte eam antichthones inhabitare dixit Mela noster, iuxta veterum hypothesin. Notandum hic [orig: hţc] tamen, antichthones non ita a veteribus accipi, uti vulgo pro antipcdibus, sed pro omnibus illis, qui oppositam terram Australem inhabitare credebantur, etiamsi in superiori nostro degerent hemisphaerio. Ita semper ab antaecis, et antipodibus distinguuntur. Nonnullis tamen aliter haec verba accipiunt, et hemisphaerium Antichthonum hic [orig: hţc] esse aiunt illam orbis partem, quae est infra Horizontem, et vel invitis omnibus libris, vulgatam illam lectionem servant: Eademque in duo latera, quae hemisphaeria nominantur, ab Oriente divisa ad Occasum; duoque ista hemisphaeria Melae non separari aiunt alveo [orig: alve˘] Oceani in zona torrida, sed Horizonte, et Oceano [orig: Ocean˘] ipso, qui illi respondet. Alveum enim zonae torridae, non hemisphaeria, sed maculas tantum binas, uti vocat Macrobius, utrinque distinguere [orig: distinguŕre]. Fieri autem non posse, ut Oceanus decussatim quatuor maculas separet, quas sigillatim ambit. Licet haec opinio magnos habeat auctores, falsa est tamen, et menti Pomponii contraria. Ille enim non quatuor maculas, ut Macrobius, sed duplicem tantum statuit terram, hanc nostram, et oppositam, ut diximus Australem. Iam vero scire velim, quid sit terra divisa ab oriente in occidentem? Cur magis ab ortu in occasum, quam a meridie in Boream? Verum quid verbis opus est? Ipse Pomponius, cum inquit, antichthonum terram propter ardorem intercedentis plagae incognitam esse; ostendit, illam totam ad Austrum fuisse sitam. Item infra c. 9. cum antichthones nobis a meridie oppositos facit, et illo [orig: ill˘], et aliis locis, mentem suam satis prodit. Nic. Lloydius.

ANTICIMENON Graece *)antikei/menon, i. e. oppositio, repugnantia, titulus libri S. Bertarii Abbatis Casinensis, in quo quaestiones et controversiae utriusque Testamenti continentur, de quo vide Leonem Ostiensem l. 1. c. 32. Impressus fuit, sub Anonymi auctoris titulo, Coloniae Agrippinae A. C. 1533. iam vero Annotationibus illustratus de novo prodiit, opera [orig: operÔ] Ioh. Baptistae Marii. Macer.

ANTICITES vel ANTICITTUS, Atticittus Ptol. Fluv. Sarmatiae Asianae, in mare contra Bosporum Cimmerium fluens, e regione Panticapaci urbis. Latrti nunc, teste Villanovano [orig: Villanovan˘].

ANTICLEA Dioclis filia, mater Ulyssis, quae cum duceretur ad Laertae nuptias, a Sisypho latrone, Aeoli filio, corrupta est. Alii dicunt, cum Laertae iam nupsisset, et Oraculum consultura pergeret, captam a Sisypho latrone, et ut multi putant, ex eo Ulyssem concepisse. Quod Aiax ei obicit apud Ovid. Met. l. 13. v. 22.

--- Quid sanguine cretus
Sisyphio [orig: Sisyphi˘], furtisque et fraude simillimus illi
Inseris Aeacidis alienae nomina gentis?

ANTICLES [1] Archon Atheniensis, Olympiadis centesimae tertiae anno [orig: ann˘] tertio.

ANTICLES [2] e puerorum nobilium Alexandri M. cohorte, conurations Hermolao in Regem particeps. Curt. l. 8. c. 6.

ANTICLES [3] Atheniensis, victor Stadii Olympiade centesima [orig: centesimÔ] decima [orig: decimÔ].

ANTICLIDES Historicus, semel, iterumque in secundo *dhliakw=n citatur a Scholiaste Apollonii in l. 2. Eiusdem liber, peri\ no/stwn, memoratur Athenaeo l. 11. et alibi. Eius memoriam quoque celebrant, Strabo l. 5. Plut. in Alex. et Plin. l. 7. c. 56. ubi Phoroneum antiquissimum Graeciae Regem vocat. Vide Voss. de Hist. Graec. l.3. p. 322.

ANTICOLI Libyae interioris populi. Ptol.