December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0212b

ANGERMANNIA provinc. Sueciae, Norlandicarum unaubi et Angermanus fluv. et civitas unica Hemosandia, in ora sinus Bothnici.

ANGERMUNDA oppid. Livoniae, in Ducatu Curlandiae, et ora maritima maris Balthici.

ANGERONA seu ANGERONIA, dubium an sit ab angina, cui praeerat, an ab angendo, sive angoribus, quibus medebatur. Sed a)nalogi/a magis faver posteriori etymo, ut Angeronia sit ab ango, quomodo a pello Pellonia, apud Arnobium l. 4. a populor, Populonia apud Augustin l. 6. de Civ. Die c. 10. Pellonia enim a pellendis hostibus dicta est: Populonia, quod populariones arceret. Similiter itaque Angeronia, quod anginam morbum, vel quod angores et anxierates pellat. Prius etymon secutus est Festus in Angerona, et Iul. Modestus, apud Macrobium Saturn. l. 1. c. 10. Posterius amplexus est Verrius Flaccus, et Massurius, apud eundem Macrobium ibidem. Sed potius Argerona dicta est, quia angit et comprimit os. Nam est Dea e)xemuqi/a; ideoque in Glossis Philoxeni h( sqeo\s2 th=s2 boulh=s2 kai\ kairw=n dicitur. Ambigunt aliqui, annon legendum sit Ageronia, quod ad agendum exciter, uti docet Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 6. Sed sana est vulgaris lectio, nam Angeroma ideo consiliis praeest, quia in iis opus est silentio: Ideo simulacrum eius fuit, ore obligato [orig: obligat˘], signatoque [orig: signat˘que], ut est apud Plinium l. 3. c. 5. Massurius adicit huius Deae simulacrum sic expressum, in ara Volupiae, propterea collocatum, quod qui suos dolores dissimulant, patientiae beneficio [orig: benefici˘] ad maximam volupratem perveniant. Angeronae festum dictum angeronalia, teste Varrone l. 5. de L I. et Festo [orig: Fest˘]. Fuit autem illud 12. Cal. Ian. Plinio, Solino [orig: Solin˘], Macrobio [orig: Macrobi˘] restibus. Voss. in Etymol. Plut. in Numa, etc. Nic. Lloydius. Non omnis autem silentii praeses Angerana habita est, sed illius tantum, quo [orig: qu˘] nomen alterum Romae taceri tegique, religio iubebat. Unde et eam quidam Numen tutelare Romae esse tradiderunt, cuius etiam nomen ne publicaretur, arcanis ceremoniarum erat saucitum, haud minus quam Romae. Vide Plinium, Solinum et qui ad hunc commentatus est, Salmas. Exercit. Plin. p. 8.

ANGEVINA melius Andegavina, Gall. l'Angevine, dicitur apud Andegavenses in Gallia festum nativiratis S. Mariae, quod censuum ac redituum praediorum in ea provincia solutiones fere omnes in hoc festum incidant, non vero, quod illud institutum fuerit a S. Maurilio Andegavensi Episcopo, uti bordinius censet Histor. Andeg. p. 16. cum eius celebritatis memoriam primum auditam in Gallis plerique velint, sub Carolo Calvo, quod is in Capitulis Walterii Episcopi Aurelianens. editis a Cellotio, c. 18. illius meminerit, de ea vero sileant Herardus Turonensis, Hincmarus Remensis, Isaacus Lingonensis et Theodulfus, et ipsi Aureliamenses Episcopi. Car. du Fresne in voce Festum. Vide quoque Aegidium Menagium ei laudatum in Origin. Linguae Franc. p. 676.

ANGIA oppid. Belgii in Hannonia. Ducatus titulo [orig: titul˘] clarum. Flandris et Hannoniis Edinghen; Gallis Enghien olim, nunc Anguien vel Enguien. Primo sub Dominis, dein Baronibus, tertio sub Ducibus fuit. Unde errant, qui pro Duce Angiensi, Ducem Enguiennensium vel Anguianum nobis obtrudunt, Hadr. Vales. Notit. Gall.

ANGIO vulgo Anon, fluv. Galliae, qui Campiniacum Champigni et Marginellam la Margelle, aliquotque alios vicos praererfluens, dein Tilam auget, Hadr. Vales. loc. cit.

ANGIRA vugo Ansene, urbecula Aegypti superioris non longe a Nilo in monte. 20. circiter leucis a Cairo in meridiem.

ANGISTIDIS mater Deorum. Vide Agdistis.

ANGITES Thraciae fluvius, qui Strymonem subit. Herodot.

ANGITIA nemus in Marsorum regione, inter Albam et lacum Fucinum, Selva d'Albi vulgo. Solino Anguitia dicitur c. 8. Gentem Marsorum serpentibus illesam esse, nihil mrum; a Circes filio genus ducunt, et de avita potentia deberi sibi sentiunt servitium venenarum, ideoque venena contemnunt. C. Caelius, Aetaetres filias, Anguitiam, Medeam, et Circen, dicit fuisse. Circen Circaeos insedisse montes, carminum maleficiis varias imaginum facies mentientem. Anguitiam vicina Fucino occupavisse: ibique salubri scientia adversus morbos resistentem, quum desiisset hominem vivere, Deam habitam. Sil. Italicus l. 8. v. 496.

Hae bellare acies norant [orig: n˘rant]; ac Marsica pubes
Et bellare manu, et chclydris cantare soporem,
Vipcreumque herbis hebetare et carmine dentem.
Aetae prolem Anguitiam mala gramina primam
Monstravisse ferunt, tactuque domare venena;
Et lunam excussisse polo [orig: pol˘]; stridoribus amnes
Frenantem; ac silvis montem nudasse [orig: nudÔsse] vocatis.

Virg. Aen. l. 7. v. 750.

Quin et Marrubia [orig: MarrubiÔ] venit de gente sacerdos,
Fronde super galeam, et felici comptus liva [orig: livÔ]
Archippi Regis missu, sortissimus Umbro:
Vipereo generi et graviter sprrantibus bydris
Spargere, qui somnos, cantuque manuque solebat,
Mulcebatque iras, et morsus arte levabat.
Sed non Dardaniae mediciari cuspidis ictum
Evaluit: neque eum iuvere [orig: iuvŕre] in vulnera cantus
Somniscri, et Marsis quaesitae in montibus herbae.
Te nemus Angitiae, vitrca te Fuchinus unda [orig: undÔ],
Te liquidi flevere [orig: flevŕre] lacus.

Ubi Servius: Medea, quando, relictis Colchis, Iasonem secuta est, dicitur in Italiam pervenisse, et ibi populos quosdam, circa Fucinum ingentem lacum habitantes, qui Mar rubii appellabantur, quasi circa mare habitantes; propter paludis magmtudinem, docuit remedia contra serpentes. Quamquam alii Marubios a. Rege dictos velint. Hi ergo populi Medeam Angitiam vocarunt [orig: vocÔrunt], ab co, quod eiuscantus scrpentes angerent. Vibius in Catalogo nemorum: Anguiae, vel Anguitiae, Lucaniae. Mendum apertissimum est in prima voce: in qua literas it vitiatas esse ab


image: s0213a

exscriptoribus in u, dubium esse haud potest. Etenim varietatem vocabuli, quod Virgilio ac Servio Angitia, Silio vero atque Solino scriptum erat Anguitia, indicare voluit Vibius. In eo aurem, ab ipso erratum iudico, quod nemus hoc Lucaniae tribuat, cum a dictis auctoribus diserte Marsis, Fucinoque lacui adscribatur. Cluver. Nic. Lloyd.

ANGITULA Italiae fluv. et oppidum in Calabria. Antonin. Crissa dicitur Lycophroni. Hodie Roccha d'Angitola.

ANGIUM urbs opulenta circa Peloponnesum. Laonicus.

ANGLEDURA vulgo ANGLURE, locus Galliae, in agro dioecesique Tricassium, Baronis unius e quatuor Paribus Episcopatus [orig: Episcopatűs] Tricassini sedes, ad fluv. Albam: ut Atriaca, Planciaeum vel Planceium et Marcelliacum Marcilii. Item locus Leodico proximus, vulgo similiter Angleure dictus, Hadr. Vales. Notit. Gall.

ANGLESEIA Insul. Angliae, Valliae adiacens. Vide Mona.

ANGLI Germaniae populi ad Albim amnem, ad haec usque tempora in posteritate clarissimi. *)agteiloi\ Ptolemaeo male. Rectius apud Procopium, belli Gothici l. 4. *)/aggiloi. Vide Cluverium de Germ. Ant. p. 605.

ANGLIA [1] Insulae Britanniae pars, olim Albion, seu Albania, ab albis rupibus (ur quidam volunt) quae primum illuc navigantibus apparent, sic dicta. Hodie in duaspartes dividitur, Angliam proprie sic dictam, veteribus Lhoegriam, et Cambriam, seu Walliam. Ceterum Angliae nomen Briranniae impoluerunt Anglo-Saxones, quia prius ipsorum terra Anglia dicta fuit. Nam regio illa, inter Holsatiam et Iuitarum tertam, Anglia dicebatur, et fuit antiqua Saxonum sedes, unde a Danis expulsi sunt. Beda et Kranzius. Dicta fuit autem Teutonice Engeland, ob angustiam regionis; nam Eng illis, angulus, angustiae. Erat enim Anglia ista angulus quidam, vel augusta terra ad mare Balticum. Saxo autem Grammaticus, a quodam Rege Angut, Anglos hos Saxones vult dictos. Sed priore notatione obtinente, et Britannia non immerito hinc appellatur England, ob angustiam insulae versus occidentem et septentrionem. Egbertus autem Occidentalium Saxonum Rex, sublata [orig: sublatÔ] Heptarchia [orig: HeptarchiÔ], Angliam vocari voluit, potius quam Saxomiam, Gregorii Pontificis allusionem affectans, qui Anglos dixit Angellicos esse. Nam Engel est Angetas, et Engelsch, Angelicus, Teutonice. Hinc Anglum, alludendo, Engelisee i. e. Angel-like vocavit. Nam et Anglus Teutonice est, Ein Engelschman. Quidam scriptores exteri Saxoniam Transmarinant, et Saxoniam novam nominarunt [orig: nominÔrunt]. Versieganus. Veteres eam sterilem quidem dixerunt, et ne scrupulum quidem auri, argenti, aut aeris in ea reperiri. Ita Tullius, ni fallor, alicubi in Ep. ad Familiares. Sed hodie ipsa metallis et mineralibus abundare deprehenditur. Terram sulpuream et bituminosam ad ignem aptissimam habet. Lupos, neque ulla animalia rapacia nutrit; unde infimiti fere ovium greges. Omni etiam pecorum aliorum genere abundat. Canum genus nullibi gentium maius ferociusque. Liceat hic [orig: hţc] obiter patriae honoris ergo, aliquid de carnbus nostris Britannicis hic [orig: hţc] inserere. Inter antiquos auctores, qui eorundem meminerunt, agmen ducat Gratius Faliscus, Ovidio aequalis, qui Cynegetici sui v. 174. de iisdem sic scribit:

Quid freta si Morinum [orig: Morinűm] dubio refluentia ponto
Veneris, atque ipsos libeat penetrare Britannos?
O quanta est merces, et quantion impendia supra!
Si non ad speciem mentuurosque deeores
Protinus; haec una est catulis iaciura Britannis.

Ne mesiatius Cyneg. v. 124.

--- Drvisa Britanma mittit
Veloces, nostrique orbis venatibus aptos.

Oppianus *kunhgetikw=n a.

*)/esti de/ ti skula/kwn ge/nos2 a)/lkimon i)xneuth/rwn
*baion, a)ta/r mega/lhs2 a)nta/cion e)/mmen' a)oidh=s2.
*tou\s2 te/ken a)/gria fu=la *boetannw=n ai)olonw/twn,
*au)ta/r e)piklh/dhn sfa\s2 *)agassai/ous2 o)no/mhnan.

Strabo etiam l. 4. refert, quod ex Britannia in Gallias deferrehtur praeter alia, kai\ ku/nes2 eu)fuei=s2 wpro\s2 tas\2 kunhgesi/as2. Caererum Canes nostri ab exteris etiamnum celebrantur. Unum nomino, scil. Virum doctissimum Ianum Ulirium, cuius verba ad Gratii locum praedictum, sic se habent: Antequam (inquit) de canibus Britannicis, quos hic [orig: hţc] celebrat Gratius, distincte dicam, quia illi poiissimum huic scriptioni meae ansam praebuerunt, de toto eorum genere aliquid praemittam. Olim duae species cognitae tuntum fuere [orig: fuŕre], robusti, de quibus hic [orig: hţc] Gratius aliique, et Agassaei, qui et velocitate, et sagacitate excellunt. Hodie quoque illi robusti etianmnum supersunt, sed rusticis, et pastoribus magis inserviunt, nonnumquam tamen et venationi, cunt validior aliquis cervus, cui impares sint ut collata [orig: collatÔ] sagaces, sive sanguinarii, debellandus est. Quod plurimus eorum olim in bellicosa venatione usus fuerit, manifestis etiam vestigiis apparet, et Theatrali illa venatione, quam in tauros et ursos exhibent Anglorum laniones: quibus. iampridem interdictum fuit taurum mactare, antequam tribus ad minimum canibus ad satiem usque vexatus fuerit. Unde etiam per minimos pagos frequenso hot spectaculum occurrit, et multis educandi huius generis canes animum facit, ne impune sit laniis, nisi stato pretio redimant, virum gregis sui niactare. Londini autem ei lusui peculiare exstructum dudum theatrum est, et tauri validiores aliquot, praeter ursos, aliasque id genus feras, aluntur, qui semel septidno depugnent cum canibus; quos unicuique licet immittere, modo plures duobus non concurrant in taurum, quatuor in ursum. Vidi aliquoties singulum canem; qui nares mordicus appetens ita inhaerebat, ut nullo [orig: null˘] impetu excuti pesset. Vidi etiam, qui eadem [orig: eÔdem] vi palearia vel collum invaderent, ut non immerito iam olim de its dixerit Claudian. l. 3. de laud. Stil. v. 301.

Magnaque taurorum fracturae colla Britannae.

Huius enim generis fuerunt, quos Molossis aequiparat Gratius, cuius aevo [orig: aev˘] nec sagaces, nec veloces e Britannia petitos hactenus suisse hinc patet. Sed et Strabo; qui paulo post floruit. l. 5. testatur, canibus


page 213, image: s0213b

Britannicis ad bella sua usos fuisse Gallos: *tau=ta dh\ komi/zetai e)c au)th=s2 *(breti\anikh=s2 puta ) kai\ dermata, kai\ a)ndra/poda, kai\ ku/nes2 eu)fuei=s2 pro\s2 ta\s2 kunhgesi/as2. *keltoi\ de\ kai\ pros2 tou\s2 po/lemous2 xrw=ntai kai\ tou/tois2, kai\ toi=s2 e)pixwri/ois2. Ex quibus apparet, satis frequenter petitos inde hoc genus canes fuisse, etiam Romanis, quorum masestati generosa maxime conveniebat venatio, cui aptissimi, ut nunc quoque, illi canes. Haec ideo magis retuli, quia Iohannes Caius Anglus in libello suo de canibus Britannicis, hos supine nimis praeteriit, qui olim Gratio nostro, et Straboni cogniti, nec etiamnum adeo degeneres, ut ita ab eo vocari, aut, ut inutiles ablegari debuerint. Misere insuper fallitur, credens Hyrcanum, quem laudat ex Gratio, eundem esse cum Urcano suo, quem ex urso et cane ridicule satis e)tumologi/zei. Nec unquam tale canum ex ursis mixtum genus in Britannia visum fuisse crediderim, quamvis ex vulpe mixtos canes casus magis, quam usus aliquando protulerit. Ille etiam et hoc quasi protritum aliquid videtur nobis obtrudere, quod ego rumore tantum, et vix ita compertum habeo. Et hoc [orig: h˘c] quidem loco [orig: loc˘] canum Britannicorium merita a populari ignominia vindicare, curae pretium existimavi. Subdit postea. Sunt sane deformes satis bellicosi Anglorum canes, sed longe minus, quam sanguinarii, quos vocant qui et generosi fere et valido [orig: valid˘] corpore sunt, non adeo tamen, ut beilicosis toti accenseri possint. Si hos intelligas, non potest quidquam iis melius attribui, quam quod hic de deformutate in Britannicis canibus excernit Gratius. Oculis hi ita lippis, ac detortis, lahris et malis adeo sordidis ac dependentibus apparent, ut advenis mera monstra videantur. At quanto deformiores, eo fere meliores aestimandi. Nam si et labra plurimum prependeant, eo certius odorem quasi sorbent, et clariorem ululatum faventis vestigationis testem edunt. Idem ad Nemesiani Cyneget. v. 114. Tria canum genera, et in unoquoque optimos habet etiamnum Britannia, totumque dimittuntur per orbem, iam a Strabonis aevo usque. Sed ille et Claudianus et Gratius de bellicosis tantum loquuntur. Hic [orig: Hţc] itaque et sagacibus et velocibus suus locus erit. De sagacibus primum agemus. Eorum hodie tria genera non tantum magnitudine, sed etiam sensuum, ac virium constitutione diversa. Maximum sagacitate praestat, sed ob corporis molem tardissimum: ideoque Slowhounds, et qui eorum ad cervos vulneratos sanguinis destillatione tracti ducunt, Bloudhounds, i. e. sanguinarii vocantur. Sub hoc genere sere omnes Inductores veniunt, et maxime Segusii, quos apud alterum Xenophontem examinabo. Secundum magnitudine, et sagacitate est, quos Fleethounds vocant, a velocitate, Petroniis a me accensos, apud Gratium; quos et hic [orig: hţc] forte intellexerit Nemesianus, quia veloces vocat. Minimtum denique, quoad corporis magnutudinem, plane id ipsum genus est, quod Agassaeorum nemine des ribit Oppianus. Begles vocant indigenae. Maximos, ut dixi, ad Xenophontis Iunioris c. 3. introducam. Minores iam apud Gratium descripsi. Vide quae sequuntur. Atque haec simul in canum Anglicanorum honorem, et lectoris kunhgeti/as2 studiosi gratiam dicta sunt. Non est enim (ut Plin. l. 37. c. 5. Ioquitur) quod contemnas hoc studendi genus. Mirum est; ut animus agitatione motuque corporis excitetur. Iam undique silvae et solitudo, ipsumque illud silentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Promde cum venabere, licebit auctore me, ut panarium et lagunculam, sic etiam pugillares feras. Expericris non Dianam magis montibus, quam Minervam, inerrare. Sed haec kaq' o(dou=. Ad Angliam nunc revertemur; cuius solum iucundum quidem est et frugiferum, sed vino [orig: vin˘] caret, ob cuius defectum cervisia [orig: cervisiÔ] optima [orig: optimÔ] utuntur incolae, quae in alias regiones transvehitur. Oceanus, qui insulam alluit, omnis generis piscium copia [orig: copiÔ] abundat. Gens procera [orig: procerÔ] statura [orig: staturÔ], venusta [orig: venustÔ] et candida [orig: candidÔ] facie est, caesiis ut plurimum oculis, et ut sono [orig: son˘] linguae Italis persimiles, ita corporum habitu ab illis pene nihil discrepent, vestimento [orig: vestiment˘] non moltum absimili Gallico [orig: Gallic˘] utuntur. Feminae niveo [orig: nive˘] candore, insignique forma [orig: formÔ], quam longe decentissimo [orig: decentissim˘] vestitu honestant. Unde versicul.

Anglia, mons, fon, pons, Ecclesia, Femina, Lana.

Postremum quod attiner, lanam scilicet, vel de multitudine intelligendum, vel de praestantia. De priori, id ovium numero adscribendum. Unde querela ista Viri Cl. Thonae Mori, olim Angliae Cancellarii, in Utopia sua: Oves, inquit, quae tam mites esse, tamque exiguo [orig: exigu˘] solent ali; nunc tam edaces, et indonutae esse coeperunit, ut homines devorent ipsos, agros, domos, oppida vastent, ac depopulentur. Secundum quod spectat, Hodie (inquit Vir Magnus de Theol. Gentili l. 3. c. 70.) praecipua est bonitas lavae Anglicanae: cuius qui rationem arcessunit a pabulis minus laeris, tueri se poslunt Marone, qui laeta opiliones pal ula fugere iubet. Georg. l. 3. Sane e solo parum fertili lanam reddi subriliorem, Cardam etiam iudicium est, l. 10. Subtilitatum, qui est de animalibus persechtis. Addunt alteram item rationem, quod ea [orig: ] regione oves vix bibant, sed ad sitim exstinguendam, caelesti fere rore sint conteutae. Regio est quocumque [orig: qu˘cumque] anni tempore temperatissima. Quippe hiemes non illic pro piaga et Septenrrionis vicinia asperae, cum vehementer Gallicam oram quatiant, qua Britanniae adversa est, multoque rigidius Batavorum caelo incumbant. Caelum crassum, in quo facise nubes, imbres, veritique coguntur. Atque eo minus frigoris, aestusque propter aei is densitatern. Unde Minutius Felix, cum docet Divinum Numen sua [orig: suÔ] providentia [orig: providentiÔ], non solum universitati, sed et partihbus consulere, Britannia, inquit, Sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur. Quiu et Strabo l. 4. in Britannia sereno [orig: seren˘] etiam caelo [orig: cael˘] aerem caliginosum esse scribit, w(/ste di' h(me/ras2 o(/lhs2 e)pi\ trei=s2 mo/non h\ tettaras2 w)/ras2 ta\s2 peri\ th\n meshmbri/an o(rasqai to\n h(/lion. Quo etiam spectasse [orig: spectÔsse] videtur Cescennius Gaerulicus, Poeta vetustus, cum de Britannia cecinerit:

Non illic Aries verno [orig: vern˘] ferit aera cornu,
Gnossia nec Gemini praecedunt cornua Tauri:
Sicca Lycaonii resupinat plaustra Bootes.

Caesar etiam l. 5. Bell. Gall. c. 12. Loca sunt in Britannia; inquit, temperatiora, quam in Gallia, remissioribus frigoribus. Cornelius item Tacit, in Agric. c. 12. Asperitas frigorum abest. Hactenus Nic. Lloydius. Sub tot olim Principibus Anglia fuit, quot ibi nationes:


page 214, image: s0214a

Primus Romanorum Iulius Caesar in hanc Insulam delatus, incolas crebris victoriis perculit, parte Galliae viciniore subiugata [orig: subiugatÔ]. Claudius postmodum ulterius progressus, maiorem eius partem sibi subiecit, tota [orig: totÔ] a Domitiano demum occupata [orig: occupatÔ]. Sub his itaque fuit usque ad Theodosium minorem, cuius tempore Picti, occasione militum in Galliam evocatorum, et negatae ab Aetio opis, licet flebilibus hisce literis imploratae: Aetio ter Consuli gemitus Britonum. Repellunt Barbari ad mare, repellit mare ad Barbaros; Inter haec oriuntur duo genera fionerum: aut iugulamur aut mergimur Beda l. 1. Hist. p. Diacon. l. 14. Polydor. Virgl. l. 3. Circa A. C. 430. 446. pulsis ex parte priscis incolis, et in Galliae eam partem, quae postea Britannia Aremorica ab iis dicta est, eiectis, terra [orig: terrÔ] potiti sunt. Postmodum iterum sub variis Regulis Anglia fuit, misere a Danis lacerata aliisque, donec sub Egberto, saecul. 9. uni iterum subesse coepit, cuius posteri reguarunt [orig: reguÔrunt] usque ad Guilielmum Conquestorem, qui, ab Eduardo scriptus haeres, victo [orig: vict˘] Haraldo [orig: Harald˘], Angliae regnum im Normannicam familiam, in qua hodieque durat, transtulit, A. C. 1066. Auctoritas Regum a Parlamento limites accipit. Nuperus Rex Carolus II. fuit, filius Caroli I. inaudiro [orig: inaudir˘] scelere capite truncati. A. C. 1049. post cuius mortem, 40. Consiliarii electi; sub capite uno Crom vello, qui Protectoris specioso [orig: specios˘] nomine assumpto [orig: assumpt˘], summae rerum per integrum decennium praefuit: Sed Generalis Monckii, post huius mortem, prudentia [orig: prudentiÔ] et fide, ad legitimum heredem e Belgio Foederato revocatum regnum rediit, A. C. 1660. Cui defuncto, successit frater Iacobus II. quem excepit Wilhelmus III. gener, hodie feliciter regnans, vide de quovis suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Prima omnium Europae provinciarum publice, Euangelium recepit, doctore usa Iosepho [orig: Ioseph˘] Arimathaeo [orig: Arimathae˘], cui, sub Nerone, circa A. C. 60. in Insulam delato Arviragus Rex parum terrae, cum sociis, ad inhabitandum dedit. Polydor. Virgl. Histor. l. 1. et 6. Anno [orig: Ann˘] dein 174. Fugatius et Damiamus, ab Eleutherio Episcopo Romano ad preces Lucii Regis missi, hunc cum tota domo et populo universo baptizarunt [orig: baptizÔrunt]. Idem. l. 2. Tum Archiepiscopi 3. et Episcopi 28. in Archiflaminum Flaminumque locum surrogati, profanoque [orig: profan˘que] Deorum cultu sublato [orig: sublat˘], templa Christo dedicata sunt. Sub Diocleriano, graviter presla Ecclesia, una cum reliquis, quarum mentio, in Epistola Synodali Athanasii, apud Theodoretum l. 4. c. 3. Respiravit sub Constantino Magno, qui patri, Eboraci mortuo, a miliribus, in imperio suffectus est, A. C. 306. Infelix Pelagii mater, qui A. C. 400. pacem sacram turbavit: a Scotis et Pictis non parum afflicta, A. C. 430. a Saxonibus Anglis e Germania advocatis, levamen primo sensit. Polydor. Virgil. l. 3. Beda Histor. l. 1. Paul. Dicon. 1. 14. Mox his imperio inhiantibus iterum inquieta fuit, sed sub Uterio Pendraco, cum Germanus Episcopus Britannos educens, ter cantasset [orig: cantÔsset] canticum Alleluia, hoste, fugati. Polydor. Hist. l. 3. et 4. Ethelbertus dein A. C. 597. Berthae coniugis pietate, et Augustini monachi praedicatione motus, fidem quoque amplexus est, cum plurimis Saxonibus: qui cum subiectionem Gregorio Magno negassent [orig: negÔssent], ab hoc, per Ethelredum Northumbriae Regern, misere tractati sunt, Gilfridus l. 8. de gestis Britan. Sub Edualdo quoque Ethelberti filio apostata, persecurio orta, A. C. 616. Beda Hist. Polydor. l. 4. Sed Eduinus, ab uxore sua, filia Edualdi, conversus, Archiepiscopatum Eboracensem instituit, A. C. 621. eandemque fidem Oswaldus Rex magno [orig: magn˘] zelo [orig: zel˘] propagavit, Episcopis ex Scotia vocatis, quorum contiones Anglice transtulit, A. C. 634. Beda. Cerdvalla postea Vest Saxonum Rex sacro [orig: sacr˘] quoque fonte initiatus est, A. C. 639. Vigbertus in Germaniam hinc concessit A. C. 686. a Radbodo, Frisone, quod statuam Iovis et Fostae evertisset, interfectus, Idem l. 5. Sigebertus Chron. Interim regnum Papae vectigale ab Ina factum, A. C. 725. Polydor. l. 4. et in Germania, a Bonifacio Anglo, huius auctoritas sedulo propagata est, circa A. C. 739. Pap. Massonius in Histor. Egberto [orig: Egbert˘], qui mulritudini regnorum fine imposito [orig: imposit˘], roti Angliae praeesse coepit, regnante, itruptione Danorum, novae turbae, urbes excisae, templa eversa, etc. A. C. 827. Polydor. l. 5. Camden. in Britan. sed eo [orig: ] victore; rediit tranquilitas: quemadmodum et fil. Edelvolphus Normannos repulit, Polydor. l. 5. at Leoni IV. Papae regnum denuo tributarium reddidit, Idem. Post haec, Alfidus, frater Ethelredi, ab Hadriano II. Papa unctionem et coronam primus accepit, inde Papae adoptrvus filius dictus. A. C. 872. a quo ad A. C. 1538. quo [orig: qu˘] Henriens VIII. iugum Papale excussit, numerantur anni 666. Caelibatus Sacerdotum, ab Odone Cantuariensi Archiepiscopo et Dunstano, Praesule Glasconensi, cum fabula de Gabriele Angelo 12. articulos coutra coniugium sacerdotum afferente, non valuisset, brachio [orig: brachi˘] Eagari Regis obtrusus, et Presbyteri uxorati ex Collegio Vintoniensi ac Vigorniensi pulsi sunt, A. C. 900. Idem l. 6. Similiter et A. C. 1018. sacerdotes nxorati, a Canuto, et templo Buriensi sunt eiecti. Idem l. 7. Hibernia [orig: HiberniÔ] legi huic fortiter renitenre, Baron in Annal. Cumque Vilhelmus Conquestor, potestatem uxores habendi Presbyteris denuo concessisset, Anshelimus Episcopus Cantuariensis Syndo [orig: Synd˘] Londivi coacta [orig: coactÔ], A. C. 1064. id de novo prohibuit. Idem l. 9. Imo ibidem Synodo [orig: Synod˘] celebrata [orig: celebratÔ], praesente Iohanne Cremonensi, legato [orig: legat˘] Pontificis coniuginm Sacerdotum, rursus damnatum est: Sed hic ipse, in meretricio interceptus, confusione plenus domum rediit, A. C. 1123. Polyd. l. 11. Saeculo [orig: Saecul˘] eodem [orig: e˘dem] Eum Brito, Christum se finxit. Sigon. l. 11. ad A. C. 48. Henricus II. ob interfectum Thomam Cantuatlensem Archiepiscopum iussu Callisti Papae, virgis caesus est. Matth. Paris. in Henr. II. Verum ab Albigensium quibusdam huc delatis doctrinae purioris aliquis radius tum affulsit, quorum 30. cum Doctore Gerardo caesi flagris, fameque et frigore necati sunt. Nic. Harpsfeld. Hist. Eccl. Angl. saecul. 12. c. 36. Et Richardus Rex Episcopum Belluacensem captum Papae reposcenti, loricam eius misit, Matth. Paris. in Hist. Ang. Polyd. l. 14. Iohannes quoque cum Pontifice, ob creatum Archiepiscopum, sine huius scitu, dissedit: at


image: s0214b

excommunicatus rapinaeque Galliarum Regi expositus resignavit coronam in manus Papae, ob id a subditis contemptus. Matth. Paris. in Ioan. Polyd. l. 15. Blondus. dec. 2. l. 6. Ant. Flor. par. 3. tit. 19. ž. 5. Exactionibus hinc Honorii inprimis III. exhaustum regnum, Ioh. Balaeus l. 7. Matth. Paris. in Henr. III. militum 60000. Gregorii IX. sollicitatione in Orientem misit. Nihilominus Richardus, Innocentio IV. contra Conradum magnis promissis evocatus, non paruit: Et Robertus Episcopus Lincolniensis Romanorum malleus ac contemptor, eodem [orig: e˘dem] tempore, dici meruit. Idem ibid. Sub Alexandro IV. iterum tantopere presla Anglia est, ut venderentur Praelati, sicut boves et Asini: Ioh. Balaeus l. 6. act. Pontif. ex Parisiensi, verum et tum, Rustando Legato dicenti, Ecclesias omnes esse D. Papae: respondit quidam Anglus: Verum est, tuitione non fruitione: defensione, non dissipatione Clementi dein IV. Occamus ex hoc regno, restitit, apud Ludovicum Bavarum Imperatorem graria [orig: grariÔ] valens. Gregorium vero XI. Eduardus III. investitura [orig: investiturÔ], decimis, et nummo [orig: numm˘] Perrino [orig: Perrin˘] privavit: Iohannisque Viclesi zelo, qui sub ipso, voce scriptoque [orig: script˘que], veritati testimonium perhibebat, minime adversatus est. Hinc Procerum etiam multi, in Viclesi parcibus, Ioh. Balaeus in Histor. Pontis. Polyd. l. 19. Hunc tamen pepulit Richardus II, qui inde in Bohemiam secessit, postea revocatus. lidem: cuius ossa post ann. 40. iussu Martini V. exhumata et combusta, Disputationi A. C. 1431. coram Iagielone Poloniae Rege Cracoviae institutae interfuit, iuter alios, Petrus Anglus, et partes Hussi tutatus est. Lasicius l. 1. de gestis Fr. Posteri quoque Viclesi, huius vestigi s cum zelo institerunt, muta ac gravia passi. Tandem Euangelii luce, passim locorum, saeculo [orig: saecul˘] 16. plenissime crumpente Henricus VIII. primo quidem contra Lutherum scripsit, titulo [orig: titul˘] Defensoris fidei ob id, a Clemente VII. donatus, post cum ab eodem diris devotus esset, ob divortium, Ordinum regni decreto [orig: decret˘], auctoricatem Pontificiam per regnum abrogavit, tributo [orig: tribut˘] annuo [orig: annu˘] negato [orig: negat˘], Monachisque eiectis: interim et hic in Euangelicos saeviit, Thuan. Hist. l. 1. At sub Eduardo VI. ope Thomae Crammeri, Hopperi, etc. purgatior religio introducta, evocatique in Angliam Petrus Martyr, Mart. Bucerus, Paul. Fagius et Iohannes a Lasco. Nec Mariae Reginae, quae fratri successit, saevitia nascentem Ecclesiam extirpare potis fuit Elisabetha enim, huius soror, e carcere in thronum sublata, Maria [orig: MariÔ] post breve imperium morrua [orig: morruÔ], sub auspicia regni, quatuor nobilissimos captrvos, Euangelistas indigitans, liberos se pronuntiare, in Ordinum regni conventu, professa est, Verulam. et pulso [orig: puls˘], quidquid primaevae doctrinae hactenus adversum fuerat, toto regno [orig: regn˘], Euangelium propagavit. Cuius vestigia successores feliciter hactenus pressere. Quamvis enim ob Hierarchiam et ceremonias retentas iam sub Elizabetha turbari coeptum esset progressu dein temporis sub Iacobo I. et Carolo I. inprimis haereses innumerae ex Puritanismo et Independentismo ortae florentissimam regionem infestaverint, ut receptaculum omnis generis deliria credendi, scribendi, commttendi, licentiae facta videretur. Longe magis tamen inter ipsas has spinas pietatem effloruisse, nec habere omnes sectas, schismata, haereses, deliria, quod uni illi, summis licet viribus, opponere qucant, ex ipso eventu patuit. Vide hic [orig: hţc] passim, ubi de Brownistis, Conformistis, Erastianis, Exspectantibus, Independentibus, Non-Conformistis, Puritanis, Separatistis, Semiseparatistis, Sesquiseparatistis, Aliis. Plura volenti, de Angliae situ et divisione, consulatur Cluver. introd. Geogr. l. 2. c. 23. De soli hominumque indole, Polydorus Virgil. l. 1. Lesleus de orig. Scotorum. De regimine, Tacit. in Annal. et Agricola. Caesar. Comment. Polydor. Virg. Salmonetus, Camdenus. De religione incolarum, Beda l. 1. Hist. Angl. Polydor. Greg. l. 5. ep. 52. et seqq. Buchananus Hist. Scot. etc. Conciliis tandem inibi celebratis, Moret. in Diction. Hist. Adde Spaadum deser. Angl. Guil. Malmesburium, Rog. Hovedenum, Henr. Huntingdonium, Ethelvedum Ingulfum, Guil. Nebrissensem, Ioh. Asser, Matth. Parisiensem, Thom. Walsinghamum, Th. Morum, Mat. Westmonasteriensem, Ranulfum Cestriensem, Ioh. Froissardum, Greg. Lilium, Rich. Graffronum, Duchesnium, Camdenum, etc. Gildas Sap. et Ponticus Viruminus Hist. Britonum scripsere [orig: scripsŕre]: Balaeus, Lelandus, Pitseus de ill. Angl. Script. Franc. Godwinus de Praesul. Angliae, de heroibus eius Anonymus Heroolog. Ut et hoc addam: Eius recepta Instrumentis publicis divisio, 3. his membris constat, Anglia in specte sic dicta [orig: dictÔ], Wallia [orig: WalliÔ] et Berwicko [orig: Berwick˘] ad Twedam: e quibus Berwicki civitatis mentio fit, quia proprie ad Scotiam olim pertinuit, sed postmodum Conquestus iure Anglorum reddita est; in distriburione Collectarum tamen Comitatui Northumbriae annumerari solet. Minores partes sunt Shirae de qua voce vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], vel Comicaus 52. Angliae 39. Walliae, 13.

Shirae seu Comitatus Angliae, ex Camdeno, qui illos hac [orig: hÔc] ordine proponit.

Cornubia Cornvall. Devonia Denshire. Dorsetia Dorsetshire. Somersetensis C. Somersetshire. Wiltonia Wilshire. Hantonia Hantshire. Berceria Berkshire. Surria Suthry. Sussexia Sussex. Cantium Kent. Glocestria Glocestershire. Oxonia Oxfardshire. Buckinghamia Buckinghamshire. Bedfordia Bedfordshire. Herfordia Herfordshire. Middlesexia Middlesex. Essexia Essex. Huntingdonia Huntingdonshire Northamptonia Northamptonshire. Lecestria Leicestershire. Rutlandia Rutlandshire. Lincolnia Lincolnshire. Nottinghamia Nottinghamshire. Darbia Derbyshire. Warwicum Warwickshire. Wigornia Wocestershire. Staffordia Staffordshire. Salopia Shiropshire. Celtria Chesshire. Eboracum Yorckshire. Richmondia Richmondshire. Dunelmensis Episcop. Bishoprichkof Durham.


image: s0215a

Suffolcia Suffolk. Norfolcia Northfolck. Cantabrigia Cambridgeshire. Lancastria Lancasshire. Westmorlandia Westmorl und. Cumbria Cumberland. Northumbria Northumberland. Shiras Walliae, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Solum, praeter ea, quae iam dicta, croci quoque insigniter ferax est, adeo ut ingentia arva tempore auctumnali eo [orig: ] turgeant, et numeratur inter meliora croci genera, quod hic [orig: hţc] crescit. Tabaci quoque culturam non minori cum successu in agris Glocestriensibus incolae tentarunt [orig: tentÔrunt], sed edictis regiis, quamquam aegre, inde retracti sint, ne Coloniae Americanae quidquam derrimenti hinc caperent. Nec vineas terra respuit, sed illarum negligitur cura, quod non credant nativum vinum ad sicerae suae (porus ex pomis expressi, vulgo Cider ) bonitatem surrecturum, et dein vinum Gallicum eodem [orig: e˘dem] ematur pretio [orig: preti˘], quod in vitium curam impendendum esset. Hoc etiam Angliae peculiare est, quod ciconias nullas et ranas plerumque mutas habeat: Plura horum qui volet, videat Eduardi Merreri Pinacem Rerum Nat. Britanniae, et Ioh. Childaei Britanniam Baconicam. Ne omittendum quod Regum Angliae periodos quinque numerant Politici. I. Britannicam, a veteri quodam Bruto, usque ad Caesarem. II. Romanam, a Caesare usque ad Constantinum M. qua [orig: quÔ] Britannia, Cambria [orig: CambriÔ] excepta [orig: exceptÔ], in Romana potestate fuit, sed nudata primum sub hoc Imperatore milite, mox plane relicta. III. Saxonicam: Cum enim discedenribus Romanis, Britanni a Pictis Scotisque mirum in modum divexarentur, illi Anglos et Saxones e Germania in auxilium vocarunt [orig: vocÔrunt]: qui ducibus Hengisto [orig: Hengist˘] et Horsa [orig: HorsÔ] A. C. 449. appulsi, rem primo contra Britannorum hostes egregie geslerunt, dein ipsos Britannos retrocedere ac in montana Cambriae se recipere coegerunt, quae loca hi deinde usque ad Nortmannorum retinuere [orig: retinuŕre] tempora, veterum morum ac linguae in hunc usque diem tenacissimi. Tum Angliae nomen increbuit, ortaque est celebris Heptarchia Regulorum Anglo Saxonum, quam usque ad Nortmannorum tempora utcumque produxerunt. IV. Danicam, eam quidem non diuturnam, sed tamen rebus gestis satis illustrem. Postquam enim Dani totis 330. annis praedandi animo [orig: anim˘], Angliam variis invasionibus turbassent [orig: turbÔssent], tandem Sveno Danorum Rex imperii in Angia initium fecit, circa A. C. 1012. Quem secutus fil. Canutus, initio, dimidio [orig: dimidi˘] regno [orig: regn˘], ex pacto cum Edmundo Rege, paulo post autem, interfecto hoc, toto [orig: tot˘] potitus est. Sed sucessoribus Canuti Heraldo [orig: Herald˘] et Hardecnuto [orig: Hardecnut˘] sensim enervatis ac exrinctis, regnum ad Eduardum Confessorem, Ethelredi Regis e Saxonum familia filium, devolutum est. Vide Nortmannicam, cuius auctor Guilielmus Conquestor; qui ab Eduardo praefato sucessor nominatus, Heraldo [orig: Herald˘] Comite regni usurpatore victo [orig: vict˘], Angliae regnum occupavit et ad posteros suos transmisit.

Suceessores Guilielmi I. Conquestoris, in Anglia.

Guilielmus II. cognom. Rufus. Henricus I. Stephanus. Henricus II. Richardus I. Iohannes. Henricus III. Eduardus I. Eduardus II. Eduardus III. Richardus II. Henricus IV. Henricus V. Henricus VI. Eduardus IV. Eduardus V. Richardus III. Henricus VII. Henricus VIII. Eduardus VI. Maria. Elizabetha. Iacobus I. Carolus I. Carolus II. Iacobus II. Wilhelmus III. De quibus vide hic [orig: hţc] passim. Comprehenduntur autem Regum Anglorum iurisdictione, hodie Magna Britannia, Hibernia, iisque adiacentes insulae Orcades, Hebrides, Sorlingae etc. Etiam ad Galliam sitae Garnsea et Iernsea; In America Nova Anglia, Novum Belgium, Virginia, Iamaica etc. in Africa Tingi Tanger etc. Maris quoque circa M. Britanmiam dominium quaesitum, quam in rem A. C. 1665. flagrante bello [orig: bell˘] Anglico [orig: Anglic˘] -Belgico [orig: Belgic˘] nummi fuere [orig: fuŕre] cusi, cum inscriptione; QUATUOR MARIA VINDICO: Sed res inter eruditos non sine controversia fuit, nec utroque [orig: utr˘que] bello [orig: bell˘], tum praedicto [orig: praedict˘], tum nupero [orig: nuper˘], scopus obrentus. Imperio Germanico quidem se submisisse Anglia legitur, in literis Henrici II. ad Fridericum Barbarossam et tempore Richardi I. captivi, quem consilia matris suae Henrico VI. Imperatori sicut universorum Domino, regnum tradidisse et investivisse eum per pileum suum, narrat Roger. Hovedenus, verum res diuturnae observationis non fuit, Nec tributarium illud Romanae sedi, sed denarium Petri Romam quotannis missum, elcemosynam solum fuisse, in sustentationem Scholae Anglorum Romae institutae, demonstrant, Spelmannus Concil. Angl. T. 1. p. 230. et 311. ac Usserius de Christ. Eccl. Success. et Stat. c. 7. ž. 8. et seqq. Imo et ante Henricum VIII. qui sese Ecclesiae. Anglicanae caput primus vocavit, radios sacrae Potestatis suae, qui ante eum fuere [orig: fuŕre], Reges subinde emiserunt, Statuto [orig: Statut˘] inprimis duplici condito [orig: condit˘], de Mortmaine et Praemunire: quorum illud tempore Eduardi I. A. C. 1279. alterum anno [orig: ann˘] Regis Richardi II. 16. Domini 1339. factum est. Parliamenta Angliae non Dicasteria significant, ut in Gallia, sed Ordines Regni, i. e. eos, quibus facultas deliberandi et decidendi de publico data est. Suntque duo Superius, quod Proceres, qui vulgo Lords, Scorice Lairds ac compellandi formula [orig: formulÔ] Mylords dicuntur, et Archiepiscopos, Episcopos, Duces, Marchiones, Comites, Vicecomites ac Barones, comprehendit: et Inferius, quod Nobiles ac Civici constituunt. Utriusque consensu et auctoritate, Regio [orig: Regi˘] accedente iussu, Leges regni conduntur, quibus nomen datur a Statuor Act of Parliament: sed si pars dissenserit, An ordinance of Parliament vocatur, nec Legis Universalis titulo [orig: titul˘] donari potest. Inter statuta primas tener Magna Charta, vide ibi.



page 215, image: s0215b

Viri ministerio [orig: ministeri˘] ac gratia [orig: gratiÔ] Regia [orig: RegiÔ] praecipui.

Richardus Foxius et Reginaldus Braius, sub Henrico VII. Wolsaeus, et Thomas Cromwellus sub Henrico VIII. Reginaldus Polus, sub Maria. Robertus Comes Essexius sub Elizabetha. Robertus Car, Georgius Villerius Buckingamiae Dux creatus, sub Iacobo I. Magnae Britanniae Rege. Populi Angli, inter quorum singularia est: Quod initium annorum suorum ducunt a die 25. Mart. quae consuerudo et in Hispania est recepta: In Instrumentis publicis insuper non tam annos Domini nostri, quam Regum suorum, numerant: Tormentis in veritatem non inquirunt: Cum quis per contumaciam in iudicio capitali mutus stat, vel illud non responder; quo iudicium ad exitum possit perduci, de coetero autem in confesso est, illum criminis reum esse, enecant illum supplicii genere, quod Poenam sortem ac duram vocant; coeterum bona necati heredibus relinquunt, quae alias in Fiscum Regium conccederent, etc. Patronum olim Angli (sicut Portugalli) S. Georgium, Equites inprimis Periscelidis, habuerunt, de quo ordine vide in voce Periscelis. Quemadmodum apud Scotos S. Aridreas, et apud Cambros David S. Davis, avunculus Arthuri Regis in pretio fuit. Plura vide apud Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terrarum Geogr. et Civ. passim, inprimis vero c. 4. de Regno Angliae.

ANGLIA [2] Nova, regio Americae Septentrionalis ad Mare Boreale, inter novam Franciam et Novum Belgium dicta Virginia, vel a Rege quodam gentis Viguina, vel a Regina Elizabetha. Praecipuas urbes habet Pomeiok et Secota. Cluver. l. 6. Indic. itiner. In hac regione VI. Ecclesiae Indorum baptizatorum, et XVIII. coetus Catechumenorum, sub XXIV. Pastoribus indigenis et IV. Anglis, iam floruere [orig: floruŕre], circa A. C. 1687. uti Bastonio d. 12. Iul. eiusdem anni scribit ad Ioh. Leusden Crescens Malherbius, de quo infra. Vide Nova Anglia.

ANGLICUM Opus, cuius meminit Iohannes Rubeus in Vita Bonifacii VIII. Pontificis Romani p. 345. Quinque aurifrigia, quorum tria sunt de opere Cyprensi et unum de opere Anglicano, et unum est ad Smaltos etc. et Leo Ostiensis l. 2. c. 33. Loculus ille mirificus --- argento [orig: argent˘] et auro [orig: aur˘] gemnusque Anglico [orig: Anglic˘] opere subtiliter ac pulcherrime decoratus; quid sit, patet ex Gestis Guilielmi Ducis Normanniae et Regis Angliae p. 211. ubi de Anglorum in artibus sollertia: Anglicae nationis feminae multum acu et auri textura, egregre viri in omni valent artificio, Car. du Fresine Glossar.

ANGLICUS [1] monetae Anglicae species, in Vita S. Donatian Episcopi: Filum argenteum duos Anglicos valentem, pro munere tibi apportabit, Dominic. Macer Hierolexic.

ANGLICUS [2] Iohannes, vide Iohannes.

ANGLICUS [3] Nicolaus, vide Nicolaus.

ANGLISCHERIA vide Englischeria.

ANGLORIA Urbs Lucaniae Episcopalis hac [orig: hÔc] tempestate eversa.

ANGLIO-SAXONES e Germania, a Vortigerno Britanniae Rege (post desertam a Romanis sub Valentiniano II. Imperatore circa A. C. 430. Britanniam) a Scotis Pictisque graviter afflicto, contra illos evocati, Ducibus Hengisto [orig: Hengist˘] et Horsa [orig: HorsÔ], non solum Britannorum hostes fortiter retuderunt, sed et amoenitate Regionis capti, arma in ipsosmet Britannos verterunt, illisque tota [orig: totÔ] fere Insula [orig: InsulÔ] pulsis, septem constituere [orig: constituŕre] Regna, de quibus vide paulo infra. In qua Heptarchia semper penes unum aliquem Monarchiam fuisse, testatur Beda: quae ambulatoria fuit, et modo penes hanc, modo penes aliam gentem, non successione, scd armis ac potentia [orig: potentiÔ] quaerenda. Donec septem haec Regna in unum tandem coaluerunt, circa A. C. 800. sub Rege West-Saxonum Egberto, qui primus factus Monarcha perpetuus, abrogato [orig: abrogat˘] Saxonum nomine, universam gentem Anglos et regnum Angliam, voluit appellari. Fuere [orig: Fuŕre] autem Regna haec plerumque electiva, uti patet ex formula in electione Regum tum usitata quaerendi, An populus consentire vellet? Unde Reges multi a Parlamento instanter saepe petiisse leguntur, ut filii sui in Regno succederent: neque unquam, apud antiquos Saxones, iuramentum fidelitatis ad Regis heredes successoresque extensum est. Imo non raro praeteriti sunt vel primogentiti Regum filii, vel propiores agnati; aliis, qui aptiores videbantur, adscitis: ita ut illa formula, Regi et Heredibus, non reperiatur recepta, ante dissidium Eboracensium et Lancastrensium, i. e. circa A. C. 1400. Praeterea, summam tum potestatem, penes Parlamenta, h. e. Ordines Regni, fuisse, certum est: Namque tempore Alfredi Regis leges a Communi Concilio Episcoporum et Senatorum conditae sunt, testaturque Beda, multis in locis, in Concilio publico servasse [orig: servÔsse] Reges, Sacerdotes privatos (per quos Populum intelligit) et Optimates, suum quemque ordinem, etc. Adeo itaque stricte Anglo-Saxonum hi Reges subditis iuramento [orig: iurament˘] obligabantur, ut in LL. S. Eduardi c. 17. quod est de officio Regis, dicatur expressis verbis: Quod nisi secerit, nec nomen Regis in eo consiabit: Sicque Rex primo praestabat iuramentum Ordinibus; deinde demum Archiepiscopus conversus ad Populum quaerebat, An consentire vellent? uti diximus. Plura hanc in rem vide apud Georg. Hor nium Orb. imper. p. 312. et seqq. uti de Anglo-Saxonum origine ac traiectu in Britanniam, apud B. Rhenanum Rerum Germ. Nov-Antiqq. l. 1. Cum notis D. Iac. Ottonis ICti aliquid etiam voce Angli. Post Anglo-Saxones, Dani in Britannia rerum potiti sunt, circa A. C. 1023. donec circa A. C. 1066. Regnum ad Normannos pervenit, in qua familia durat hodieque. Idem ibid.

Anglo-Saxonum Regna VII.

Cantii Regnum primum fuit, fundatum ab Hengisto, A. C. 449. Suthsexiae Regnum, ab Ella institutum est A. C. 488. West-Saxonum Regnum, Cerdicium Auctorem habuit A. C. 519.


page 216, image: s0216a

East-Saxonum Regnum, ab Ina, circa A. C. 547. fundatum, in Regnum Deirae et Berviciae; quorum illud ab urbe Dira, nunc Durham, hoc ab urbe Berwica denominatum fuit, subdivisum est. Nordtanthumbriae Regnum, post haec originem accepit. East-Anglorum Regnum, Uffam fundatorem habuit, circa A. C. 575. Merciorum Regnum, a Penda fundatum est, A. C. 656. Vide de hisce omnibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], et plura apud Hornium praefatum.

ANGLUS Petrus, vide Petrus.

ANGLUSA oppidul. Galliae, in Bria provincia, ubi Anga fluv. cadit in Albam fluvium, qui 3. leucis infra in Sequanam se exonerae.

ANGOLA [1] nomen Viri strenui, qui circa A. C. 1500. a Rege Congi deficiens, Monarchiam Angolensem constituit Regnoque nomen suum imposuit: postquam, Lusitanorum ope, Regulos minores subegit. Dictus est a magnitudine rerum gestarum, Inenc, h. e. Magnus, praefuitque usque ad A. C. 1506, quo [orig: qu˘] ipsi successit Tambi Angola; quem Quilonge Angola circa A. C. 1518. excepit, vita [orig: vitÔ] reguoque usque ad A. C. 1600. extenso [orig: extens˘]. Regum horum potentia tanta esse fertur, ut plusquam millena hominum milia dicantur in aciem posse producere. Idem Hornius Orb. Imper. p. 466.

ANGOLA [2] Regnum Africae meridionalis in Aethiopia, quod dividit linea a Sinu vel Portu Vaccarum, versus orientem ducta. Et haec est eius pars Septentrionalis: a portu Vaccarum usque ad promontorium Nigrum, in littore maris, numerantur 220. milliaria: in quibus comprehensa regio multis subest Regulis, Angolae Regi vasallis. Hinc ducta linea obliqua versus orientem per montes, qui Frigidi dicuntut, et paulo altius versus aequinoctialem per Niveos, desinit iuxta montium crystalli radices. Olim Rex eius vasallus fuit Regis Congiani, quo [orig: qu˘] tempore Abonda dicta erat, sed non solum arripuit dominium provinciae, cuius erat administrator, verum et circumiacentes populos sibi subditos reddidit, ita ut nunc sit Rex potentissimus, nec Congiano [orig: Congian˘] inferior, unde ei etiam, cum libet, tributum aut pendit, aut denegat. Metel. Regio est dives et nota Europaeis. Eius primaria urbs Fanum S. Pauli in Insel. Loanda, in ora Oceani, cum portu percommodo; subest Lusitanis, cum ea parte, quae argentifodinis inclita est, inter quas Montes de Cambambe eminent, vide Iarric. l. 3. c. 6. Pigafett. l. 1. c. 7. urbem praecipuam nominat Cabazzam. Alii Regem ordinarie Dongi sedem habere asserunt.

ANGOLUS vide Angelopolis

ANGONES lingua [orig: linguÔ] Francica [orig: FrancicÔ], tela seu hastae dicuntur, quibus Franci vetustiores utebantur, dictae hinc Franckische Hacken. Eos sic describit Agathiae l. 1. Brevia tela, quae ipsi Angones vocant; cuius pars maior ferro [orig: ferr˘] obducta est, ita ut ex ligno aliquid prater membrum vix exstet: in superiori ferro tamquam ham utrinque sunt, et deorsum vergunt. Quibus consona habet Eustathius, nec non Etymologici auctor ac Suidas. E qua descriptione, Lipsii in Poliorceticis sententia quibusdam arridet, qui Gallorum securiculas describi censuit, quas vocabulis haud multum abludentibus, Belgae Haacken, Galli Haches appellant: Aichou seu Achou etiamnum securiculas Arverni vocant: vocibus ab ango vel aggo deductis, ut existimat Vir doctus. Meminit Angonum Pachymeres quoque l. 12. c. 30. *)italikoi=s2 to/cois2 kaqwplisme\noi, au)toi\ de\ meta paltw=n kai\ pollw=n e)pixwri/an dora/twn, a(/ dh\ to\ palaio\n a)/gtwnes2 e)kalou=nto, to\n po/lemon a)neqa/r(r(oun, Italicis arcubus armati; ipsi vero peltis et popularibus hastis, quae antiquitus Angones vocabantur, praelium fidenti ammo [orig: amm˘] instaurabant. Vide Car. du Fresne in Glossar. et D. Iac. Ottonem Not. in B. Rhenanum Rer. Germ. Nov. Antiqu. l. 2. ubi plura hanc in rem.

ANGOTINUM Regnum Africae, cum urbe cogno mine ad Abanbum fluv. in Aethiopia superiori seu Abyssina inter Azugam Urbem in meridiem et Beleguanze, in Boream.

ANGRA Urbs Insulae Tercerae, una ex Azoribus, versus Africam, in Oceano Atlantico Episcopalis. Paret Lusitanis, cum tota Insula, in cuius est parte meridionali. Parva et munita, cum arce ampla S. Philippi dicta.

ANGRIA Westphaliae pars, ubi nati Hengistus, et Horsus; Sepultus autem Witikindus Dux, Saxo ille percelebris, cum quo Carol. M. tamdin dimicavit, Christianus tandem effectus. Nic. Llotdius. Huic Witikindo nepotem ex Wigperto filio Walpertum, Ducem Angriae et Comitem Ringelhemii, quidam assignant, cuius fil. Theodoricus Ringelhemii itidem Comes, ex filiis Immodo Sabaudorum, Witikindo Ferrariensium, Theodorico Marchionum Brandenburgicorum veterum et Regimberto Oldenburgicorum fuerit sator, Phil. Iac. Spenerus in Fam. Oldenburgo-Danica.

ANGRIVARII Germaniae populi Ptol. et Tacit. l. 2. Annal. c. 8. potens Saxonum Dynastia, ad Luppiae fluv. caput; quorum oppid. Angermund, et Engern, vel Engerhen, dicitur. Dicti quasi Angreiffer. Boxhornius. Horum antiquissimi Domini memorantur, Hengistus atque Horsus, fratres, Saxonum Duces, qui saeculo [orig: saecul˘] circiter secto [orig: sect˘] ab Anglis contra Scotos Pictosque in auxilium acciti, adeo beneficio [orig: benefici˘] isto [orig: ist˘] Anglos in sui amorem pertraxerint, ut ii relicto [orig: relict˘] patrio [orig: patri˘] solo [orig: sol˘], has in terras migtaverint; inde, si Annalibus fides, nominis origo, Angliae, sive Anglariae primum appellatae, quod post in Angrivariae vocabulum abierit: sive, qui Engelshen hactenus dicerentur, leviori mutatione Angershen vocari sueverint. Aliquot inde saeculis Witekindus imperio [orig: imperi˘] tituloque [orig: titul˘que] Angrivariorum inclaruit; cui etiam a Carolo terra ista relicta, generoso [orig: generos˘] et usutpato [orig: usutpat˘] priscis Romanis clementiae exemplo [orig: exempl˘], quamvis bello [orig: bell˘] victis Regibus Regna solitis reddere: Et post hunc longi aevi spatio [orig: spati˘] iidem Angrivariae, qui Saxoniae Principes. Donec in Ascaniis diversum evenit; quibus, translata in Misnensem familiam Saxonia [orig: SaxoniÔ], Angrivaria, in Bernhardi (Alberto [orig: Albert˘] Urso [orig: Urs˘] geniti et primi et hac familia Saxonum Ducis) posteritate, ad nostram usque


image: s0216b

aetatem, permansit; iuxta cum iis Westphaliae terris, quas Henrico Leoni ablatas, Bernhardo Ascanio Caesar adiecerat. Tob. Pfannerus l. de praecipuis Germ. Principum gentibus, c. 10. Vide quoque infra, in Westphalia.

ANGRUS fluv. Illyrici in Boream fluens. Herodot. l. 4.

ANGUIFER et ANGUITENENS, sidus caeleste, de quo sic Columella l. 11. c. 2. Anguifer, qui a Graecis *)ofiou=xos2 (vide infra Ophiuchus) dicitur: mane occidit, tempestatem significat. Et ante eum Tullius l. 2. de Nat. Deorum c. 42. Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens;

Quem claro perhibient Ophiuchum nomine Graii.

Vide Hyginum, in signis caelestibus, c. 14. Nic. Lloydius.

ANGUIGENAE populi non procul ab agro Priapensi, quos antiqui finxerunt cognationem quandam cum serpentibus habere. Strabo l. 13. *)ofiogenei=s2 vocat.

ANGUILLA Hebr. [gap: Hebrew word(s)] , pinnas habet, squamis tamen caret, unde immunda olim ex lege, Levitic. c. 11. v. 9, 10. Vide Bechart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 6. Non aliorum piscium, quam Anguillarum, et quidem fluviatilium, non lacustrium, in L. Salica aliisque eiusmodi, mentionem fieri observans Wendelinus, hinc conicit, non alibi Leges illas esse latas, quam circa prata Brabantiae, versus Hercam, ubi inexhausta fere anguillarum est piscatio: apud Car. du Fresne Glossar. Est autem Anguilla, ex piscibus katadro/mois2, h. c. qui in mare e fluviis descendunt, Anaxandridae in Civitatibus dicta tw=n o)ywn me/giston, obsoniorum praecipuum: ac Erasistrati etiam iudicio [orig: iudici˘].

--- --- - --- --- *basileu\ei
*pa/ntwn tw=n peri\ dai=ta kai\ h(donh=s2 h(gemoneuei.
---- ---- ---- --- Regnat
Haec epulis cunctis, estque eius prima voluptas.

Eadem Epicureo cuidam, apud Athen. l. 7. tw=n dei/pnwn *(ele/nh, Caenarum Helena, vocata est: nec Archestratus, apud eundem, dubitat Mestanensium praedicare felicitatem, ob anguillarum frequentiam. Copaidas celebrat Aristophanes, Acharnensibus Actu 4. Scen. 1.

*pre/sbeira penth/konta *kwpai)=dwn kogw=n
*)/ekbasqi, tw=| de\k)h|pixa/ritta tw=| ce/nw|.
Egredere, natu magna quinquies decem
Copaidum, huic et grata facias hospiti.

Ubi priorem versum lepida [orig: lepidÔ] parodia [orig: parodiÔ] effinxit, ex illo Aeschyli, in Armorum iud.

*de/spoina penth/konta *nhrei/dwn xo/rou,
O' domina decies quinque Nereidium.

Anguillae Boeotiae meminit et Antiphanes, in Philothebaeo apud Athen. l. 14. et Eubulus in Ione, apud Eund. Copaides autem dictae, ab lacu et flumine Baeotiae, prope oppidum *kw/pas2: quas apud Athen. l. 7. etiam celebrant Dorion, Agatharchides, Eubulus; qui et docet, illas betis involutas comedi consuevisse. Nempe quia beta vi sua [orig: suÔ] nitrosa [orig: nitrosÔ] humorem excrementitium detergeat: unde et sale conditur, quem morem esse antiquum ex Hicesio constat, inter salsamenta referente Anguillas Macedonicas, l. c. Sed varios apparandi apparandi modos, ex apicio disce, vel Barthol. Platina Rei Culinariae l. 8. c. de torta ex anguillis. Vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 29. sub fin. Aegyptiis vero Anguilla etiam pro Numine fuit, ut Herodotus Euterpe docet: ob quem cultum lepide in Lycone Comoedia illos risit Antiphanes, apud Athenaeum loco saepius cit. cuius verba reddit Grotius in Excerptis;

Tum rebus aliis aiunt esse Aegyptios
Sollertes, tum quod Anguillam aequiparant Diis.
Quin vero longe est iila Dis pretiosior.
Nam solis precibus nobis se indulgent Dii;
At illam, drachmas solidas cum dederis decem,
Aut plus aliquanto, olfacere vix tandem licet.
Tantam habet in se animal illud sanctimoniam.

Eundem morem ibidem loci taxat alius Comicus Anaxandrides, in Civitat. ubi inter alia, quae Aegyptiis obiectat, ait,

*th\n e)/gxelun me/giston hgh= dai/mona,
*(hmei=s2 de\ tw=n o)/ywn me/giston parapolu/.
anguillam Numen esse reris2 optimum,
Quae mihi putatur optimum esse obsonium.

Vide iterum Voss. dicto [orig: dict˘] libro [orig: libr˘] c. 51. cui adde I. Ouzelium Animadversion. ad Minucium Fel. p. 176. et 177.

ANGUILLARA [1] oppid. ditionis Pontificiae in provinc. Patrimonii, ad lacum Bracciacensem seu Sabbatium. Prope Anone rivum.

ANGUILLARA [2] oppid. et lacus Italiae in Patavino agro, ditionis Venetae, prope Athesim fluv.

ANGUIS ab a)/xis2, quod Siculi Dotes dicebant pro e)/xis2, n addito [orig: addit˘] more Latinorum; a serpente distinguitur. Plin. l. 8. c. 59. Iam quaedam animalia indigenis innoxia advenas interimunt, sicut serpentes parvae in Tirynthe, quas terra [orig: terrÔ] nasci proditur: item in Syria angues, circa Euphratis maxime ripas dormientes Syros non attingunt: ubi serpentes ei terrarum, angues aquarum sunt. Plerique tamen consumdunt. Salmas. ad Solin. p. 344. Ad auguria olim frequenter adhibitus legitur Anguis, apud Gentiles. Hinc Iliad. b. Calchas, viso [orig: vis˘] dracone, qui octo passeres cum matre devoravit, belli Troiani annos inde auguratus est. Virg. Aen. l. 5. v. 85. etiam anguis, qui ad. Anchisae tumulum,

Septem ingens gyros septena volumina traxit.

Septem illis gyris, auctore Servio [orig: Servi˘], Aeneae sui erroris omen ostendit. Et ex Historiis notum est, quid Tiberio Graccho, in Lucnis sacrificanti, portenderint angues duo ex occulto prolapsi, qui repente hostiae, quam immolaverat, adeso [orig: ades˘] iecinore, in suas latebras se retulerunt: et alii duo angues domi comprehensi, quorum feminam ille, occiso [orig: occis˘] mare, emisit, Cicer. de Divin. l. 1. Syllae item in agro Nolano ante Praetorium immolanti, quid


image: s0217a

significaverit anguis ab infima ara emersus? Et quid de Roscio puero responderint consulti Haruspices, cum dormientem illum reperisset [orig: reperţsset] nutrix serpentis amplexu circumplicatum? Atque in genere habebatur ominosum, anguem in tecto conspici, aut pet impluvium decidere de tegulis; quam artem augurandi primus dicitur Telegonus invenisse, apud Suidam. Terentius in Phorm. Actu 4. sc. 4.

--- --- Monsira evencrunt mihi:
Introiit in aedes ater alienus canis,
Anguis per impluvium decidit de tegulis.

Aut viam, qua [orig: quÔ] quis iter facturus esset, occursu suo [orig: su˘] quasi dissecare et interrumpere. Horat. Carm. l. 3. Od. 27. v. 5.

Rumpat et serpens iter institutum,
Si per obliquum simlis sagittae
Terruit mannos.

Uri apud Heliodorum Calasiris kw/luma/ ti tw=n kkq' o(do\n e)pishmai/nesqai prou)/legen, impedimentum aliquod in itinere futurum significari, praedicebat, cum crocodilum vidisset, a dextra parte in alteram reptanrem. Itaque in pedestribus auspiciis reptile hoc recenset Festus; et apud Hesychium, oi)wnoi\ non modo sunt eae aves, a quibus auspicia petuntur, sed et o)/feis2, serpentes. Quin angues a Veterib. creditos esse vaticinandi peritiam inspirare, discemus ex fabula, de Priami liberis, Helena et Cassandra, in Thymbraei Apollinis fano dormientibus, apud Scholiastem Homeri Il. h. Cui simile est, quod de Melampode referunt multi Scriptores, dracones eius aures lambendo, sermonis avium intellectum ei dedisse; quodque pari superstitione crediti sunt idem consequi, qui draconis carnes ederent. Forte et eodem referendum, quod vatum antiquissimus Ophion dictus est [gap: Hebrew word(s)] Augur. Unde est, quod Nonnus Dionysiac. l. 4. septem tabularum meminit septem Planetis cognominum,

*toi=s2 e)/ni poiki/la pa/nta memorme/na sqe/sfata ko/smou
*gra/mmati foiniko/enti ge/rwn e)xa/rocen *)ofi/wn.
Queis [orig: Quŕis] mundi eventus et ineluctabile Fatum,
Purpureis sculpsisse notis memoratur Ophion.

Quin auguriorum praesidem Deum creduntur Graeci veteres serpentis forma [orig: formÔ] coluisse, ac proinde Pythium et Pythonem dictum; quia pethen Hebraeis serpentis est species. Unde Python Mosi est [gap: Hebrew word(s)] Ob, voce ab Aegyptiis mutuata [orig: mutuatÔ], quibus obion hodieque anguem notare habet Kircherii Nomenclator c. 15. Horus Apollo scribit ou)bai=on, Hieroglyph. l. 1. etc. Nempe Diabolus ea [orig: ] maxime forma [orig: formÔ] coli voluit, qua [orig: quÔ] seduxit primos homines. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 3. Anguis iubatus, maior solitis, qui se a cauda medium comedit, visus est in Arabia, sub Amtonio Pio. ut inter alia adversa, quae eius temporibus evenerunt, memorat Capitolin. c. 9.

ANGUITIA vide Angitia.

ANGULANI Italiae populi, Plin. l. 3. c. 12. quorum oppid. Angulus *)/agtolos2 Ptolomaeo, vulgo Civita di sant Angelo. longitud. 38. 10. latitud. 42. 51.

ANGULUS inter pauperum privilegia apud Hebraeos. Vide infra Pauperes.

ANGURUS mons Scythiae, iuxta Istrum fluv. Apollonius Argonaut. l. 4.

ANGUSTICLAVII Equites Romani olim dicti sunt. Ut enim latiores clavi purpurei in tunicis Senatorum assuebantur, ita minores sive arctiores Equitum tunicas illuminabant. Unde Paterculus l. 2. c. 88. de M. Maecenate, Vixit, inquit, angusto [orig: angust˘] clavo [orig: clav˘] pene contentus. Et Stat. l. 4. Sylv. 5. v. 41.

Hic parvus inter pignora Curiae,
Contentus arcto [orig: arct˘] lumine purpurae,

h. c. angusto [orig: angust˘] clavo [orig: clav˘]. Proin idem Equestrem purpuram eleganter pauperem clavum appellat, l. 5. Sylv. 2. ad Crispinum, v. 15.

--- --- Non te scries inhonora parentum
Obscurum proavis, et priscae lucis egentem
Plebeia de stirpe tulit: non sanguine cretus
Turmali, Trabeaque Remi et paupere clavo [orig: clav˘],
Augustam sedem et Latii penetrale Senatus
Advena pulsasti.

Hinc Laticlavii et Angusticlavii fluxere [orig: fluxŕre]. Suet. Angustum tradit singulis alis binos plerumque Laticlavios praeposuisse; c. 38. Alibi in Othon. c. 10. Patrem suum Tribunum Angusticlavium idem vocat, indigiratis cum non Senatoris filium, sed Equite prognatum fuisse. Tribunis evim, qui e Senatorum fuere sanguine, ab instituto Augusti, tam domi, quam militiae, ius lati clavi fuit. Interim Equites insigniores, qui et Illustres dicti, ius lati clavi non secus, ac Senatores habuisse, ex Dione notavit Lipsius ad Tacitum. Sed ita diu non obtinuisse illud declarat, quod Praefecti Praetorio, qui ferme ex Equitibus legebantur, laticlavii ius non habuere [orig: habuŕre]. Non solum autem Equites Illustres, sed et eorum filios ius huius clavi habuisse, ex Ovidio patet, qui, ubi ad aetatem Senatoriam pervenere [orig: pervenŕre], cum nolebant, aut non poterant in amplissimum ordinem adscribi, angustum resumebant. Idem Poeta l. 4. Trist. Eleg. 10. v. 35.

Curia restabat, clavi mensura coacta est,
Maius erat nostris viribus illud onus.

Vide Octav. Ferrarium de Re Vestraria Part. I. l. 3. c. 14. et in voce Clavus.

ANGYRORUM urbs civitas in Aegypto. Ptol.

ANHALTIUM castrum Germaniae in Saxonia superiore fere dirutum, a quo Regio circumiacens dicitur Principatus Anhaltinus. Cuius Urbes praecipuae, Dessavia, Servesta et Bernburgum. Hinc Anhaltinae Familiae nomen, cuius origo ab Ascenazo, ex Iapheti progenie Gen. c. 10. v. 3. et in specie ab Ascaniis, qui relicta Bithynia [orig: BithyniÔ] et postea Ascania [orig: AscaniÔ] palude ad Bosphorum, cum Cimbris et Caycis in has oras profecti ad Hercyniam consederint, a nonnullis areessitur. Intermedium ortum solent communiter ab Ursinis Romanis repetere, et quidem ab Ariperto quodam: Alii


page 217, image: s0217b

ab aliquo Saxone, qui aliquandiu in Italia fuerit commoratus, malunt Ascanios deducere: E cuius posteris Albertus II. Ascaniam restaurasse [orig: restaurÔsse] et Bernburgum condidisse fertur: Inter huius nepotes Otto VI. pater fuit Alberti, cognomine Ursi seu Pulcbri, qui novus quasi gentis conditor, Principatu Brandenburgico [orig: Brandenburgic˘] familiam auxit: Eo [orig: ] nati, Otto, stirpem Brandeburgicam et Bernhardus Saxonicam condidere [orig: condidŕre]. Quorum illius familia [orig: familiÔ] A. C. 1322. in Iohanne IV. deleta [orig: deletÔ], Marchia cum Electoratu ab Imperatore Ludovico tamquam feudum vacahs, Anhaltinis et Saxonibus frustra reclamantibus, filio suo Ludovico collata, mde in Lucenbergiam familiam delapsa est: huius vero stirps diuturnior fuit. Bernhardus enim, de Friderico I. Imperatore bene meritus, ab eo Saxoniae, Ducatum obtinuit; perque filios, Albertum, ramum Saxonicum, e quo hodierni Principes Lauenburgici descendunt, et Henricos duos, Anhaltinum sevit. Ex his iunior Ascaniam tenuit, quam liberisipsius Henricus Senior patruus eorum eripuit. Hic a Friderico II. creatus Princcps Anhaltinus, stemma continuavit; Pater inter alios Sigfridi, a quo Servestana et Bernhardi, a quo Bernburgica linea ortae sunt. E quibus haec desiit saeculo [orig: saecul˘] 15. successore agnato [orig: agnat˘] Georgio [orig: Georgi˘], cuius filio Woldemaro natus Wolgangus A. C. 1566. caelebs decessit: Ernestus vero, VVoldemari frater, Iohannem, Georgium et Ioachimum suscepit, quorum hic Dessaviam, iste Hatskerodam, ille Servestam tenuere [orig: tenuŕre]. Iohannes, fratribus sine prole defunctis, pater fuit Caroli, Ioachimi Ernesti et Bernardi: e quibus medius, fratrum haeres, unus post plura saecula totius Principatus fuit successor. Exstinctus hic A. C. 1586. praeter filias splendidissime elocatas, et filios aliquot sine sobole defunctos, quinque habuit filios, totidem Linearum Auctores. Dessaviensem enim ramum, Iohannes Georgius, Bernburgicum, Christianus, Plaezkensem Augustus; Servestanum Rodolfus et Caethensem, Ludovicus incepere [orig: incepŕre]. Vide in voce Ascania, et de Principibus ac Principatibus praefatis, quemque suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Pfannero, familia haec cum iam dudum Comitatum Ascaniae, Dynastiam Ballenstedti, aliasque ad Hercyniam Silvam Comitum et Dynastarum titulo [orig: titul˘] possedisset, postea Marchiam veterem, sive Soltquellensem ab Henrico II. Imperatore obtinuisse, a Pribislao, Herulorum Rege rursus ei ereptam, at Ottoni Diviti, eadem [orig: eÔdem] prosapia [orig: prosapiÔ] prognato, a socero Magno Electore Saxonico, qui eam Pribislao rursus eripuerat, redditam, legitur. Secutis temporibus, tota Marchia Brandeburgica Alberto Urso: Saxonia Bernhardo eius filio, urraque cum dignitate Electorali obtigit, quae tamen ambae in alias familias tranfiere [orig: tranfiŕre], ut infra dicemus. Mansere [orig: Mansŕre] ditiones, Anhaltini Principatus et Ducatus Saxo-Lauenburgici nominibus celebres, in Anhaltinos Principes et Duces Saxo-Lauenburgicos, divisae; qui, quamquam eiusdem gentis, duas in familias etiam titulo [orig: titul˘] invicem distinctas, abiere [orig: abiŕre]; orti a filiis Alberti Bernhardo (cui Albertus Ursus pater fuerat) geniti, Alberto II. Electore Saxoniae et Iohanne Duce Saxo-Lauenburgico. Titulos familiae et gentes eo pettinentes, Angrivariam, Westphaliae quaedam, Ascaniam, Servestam, Bernburgum, Ieveram, et Kniphusiam recenset Tob. Pfannerus l. cit. Primus ex Familia [orig: FamiliÔ] hac illustri Anhaltini Principis titulum a Friderico ut dictum accepit Henricus senior, Bernhardi Electoris Saxoniae fil. Alberti Ursi praefati nepos, quo terras Comitum atque Dynastarum titulo [orig: titul˘] hactenus habitas, celsiori et digno [orig: dign˘] paterna [orig: paternÔ] fortuna [orig: fortunÔ] nomine possideret. De reliquis titulis vide hic [orig: hţc] passim.

ANHOLTIUM oppid. Comitatus Zutphaniensis, in Belgio Unito.

ANI Latine responsio, sive canticum, vel afflictus, vel pauper, nomen Ianitoris et Cantoris. I. Paral. c. 15. v. 18.

ANIA Romana mulier, quam cum propinquus monerer, ut alteri viro nuberet (esse nim ei et aetatem integram, et faciem bonam) Nequaquam hoc faciam, inquit: Si enim bonum virum invencro, ut ante habui nolo timere, ne perdam; sin malum, quid necesse est, post bonum, malum sustinere?

ANIACA regio circa Armeniam. Cedrenus.

ANIAM Latine navis populi, aut dolor, sive fortitudo populi. Filius Samidae, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. 2. Paral. c. 7. v. 19.

ANIAN Regio Americae Septentrionalis, ad ultimum usque Occidentis limitem pertingens, caeli inclementia [orig: inclementiÔ], et nimia [orig: nimiÔ] paupertate penuriaque [orig: penuriÔque] cognita, huius regni fines Boream versus excurrentes Arctico Circulo subiciuntur, et nisi Oceani aestus impediat, Orientalibus Tartarorum Sinarumque terris coniungerentur. Anianiae istae angustiae per Septentriones intra Arcticum circulum, ad Groenlandiam, Islandiam, Angliam ducunt. Metel.

ANIANA Mesopotamiae urbs. Ptol. Item, Sinarum, in provinc. Chuquami.

ANIANAE Thermae balnea Campaniae inter Baias et Cumas, quorum aquae multis sunt morbis salutares. Bagni di Agnano hodie teste Scipione Mazzella [orig: MazzellÔ].

ANIANUM Fretum fretum celeberrimum Oceani Septentrionalis. Quod hodie creditur esse inter Insulam Californiae, versus Americam et novam Albionem, seu potius terram Esonis. De nova enim Albione nihil certi.

ANIANUS [1] Patriarcha Alexandrinus, per 22. ann. Euseb. in Chron. Baron. A. C. 64. et 87.

ANIANUS [2] Monachus Aegyptius, sub Arcadio Imperatore Chronologiam scripsit. Item, Alius, qui Alarici Visigothorum Regis auspiciis. in epitomen redegit 16. libros Codicis Theodos. ab hoc Principe publicatam, M. Febr. A. C. 506. et primas 8, homilias Chrysoltomi in Matth. ab Orontio Episcopo rogatus, Latine reddidit. Item Flander, Chronica scripsit, saecul. 15. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 20. et de Lat. l. 3. c. 6.

ANIAVA promontor. celebre in terra Esonis, quae unlgo Terre d'Oeso, in Asia, supra Iaponiam, in Septentrionem. Batavis Aniwa,