December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0206b

ANDEMAO Insul. sinus Gangetici, in Asia; versus oram regni Pegu. Ei adiacent 6. aliae insulae quae sub illo nomine continentur, inter scopulos et syrtes, versus septentrionem Insul. Sumatrae, 80. leucis Hisp. hinc distantis.

ANDENESIUM vulgo ANCENIS, locus est Galliae, in confinio Andecavorum atque Namnetum positus, ad Ligeris ripam, proximus Uldoni Ondon, vico eidem ripae adposito: quae utraque loca, olim Andecaviae attributa, nunc Britanniae Armoricae adscribuntur. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ANDERA Stephano *)/andeira, Phrygiae oppid. iuxta Scepsim, in quo lapis reperitur, qui ustus in ferrum transit, deinde cum quadam terra in camino excoctus, pseudargyrum, seu argentum falsum stillat: cui ubi est aes additum, temperamentum fit, quod orichalcum vocant. Steph. ex Strabonis l. 13. Inde Anderina, mater Deorum. Nic. Lloydius.

ANDERICA Cissiae regionis stathmus 200. stadiis a Susis distans. Herodot. l. 6. c. 119.

ANDERIDA Angliae oppid. in agro Cantiano, vulgo Newenden, teste Camdeno [orig: CamdenŰ], quasi media inter Cantuariam (a qua [orig: qu‚] 16. mill. pass. abest) et Roffam.

ANDERIDUM Vasconum in Hispania oppidum. Ptol. Aliis est Mimatum, Mende, Gabalorum caput. Estque Episcopalis sub Archiepiscopo Bituricensi. Vide Mimatum.

ANDES [1] populi inter Celtas, Carnutibus, et Turonibus finitimi. Caesar l. 2. Bell. Gall. c. extr. Hos Meduana fluvius alluit, qui paulo post in Ligerim cadit. Gallice Le pays d'Aniou. Eorum caput Iuliomagus seu Andegavi, ut et totius Ducatus: vide Andegavum: Ubi Academia, a Ludovico II. Andegav. Duceerecta, A. C. 1348, et ab Henr. III. aucta: Conciliaque duo habita: Primum A. C. 453. Tom. 6. Concil. Secundum A. C. 1448. Poflev. tom. 2. Appar. sacri. Vide Morerium. Hos, ut diximus, Iul. Caesar loc. cit. cum Turonibus et Carnutibus memorat, et l. 3. c. 7. proximos Oceano facit: P. Crassus adolescens cum legione 7. proximis Oceano in Andibus hiemabat. Sunt tamen Namnetes Oceano illis propiores. utpote inter Andes ac Oceanum medii, Dumnaci Andium Ducis meminit Hirtius l. 8. c. 26. Eosdem Andos vocat l. 7. Plinio l. 4. c. 18. Andegavi: Tactio l. 3. Annal. c. 41. melius Andecavi, ut et in priscis Galliae Regum nummis; Vulgo Angevins, gens Comitibus suis primum, dein et Ducibus illustris. Eorum ager vocatur pagus Andegavensis, in Capitulis Caroli Calvi apud Silvacum latis, incolis l'Aniou, recentioribus Andegavia; maxima ex parte cis Ligerim in Lugdunensi Gallia iacens, nonnulla quoque trans Ligerim oppida, et castella ac loca obtinens, quae tamen Aquitaniae non attribuuntur. Et quidem pars minor trans Ligerim iacet, cui unum e suis Archidiaconis Episcopus andecavorum praefectum haber, qui Archidiaconus Transligerensis: quemadmodum alium trans finvium Meduanam, qui Archidiac. Transmeduanensis vocatur. Caput gentis Iuliomagus est, vide ibi.

Reliqua Andium celebriora loca, oppida, castella:

Argento castrum, alias Argentonium, vulgo Argenton. Balgeium, alias Balgiacum et Baugeium, vulgo Bauge, ad Coanonem Covesnon. Balgeium vetus le Vieil Bauge. Bellum Forte in Valle, Beauforten Vallee. Bellum Pratellum Beaupreau. Bellum Vadum Beauvau. Brieserta ad Sartam Briserte. Brisacum, postea Braccum saccum, Brissac, ad Albautiam Aubance. Burgulium Bourgueil. Calidus Mons Chaumont. Calonna Chalonne, locus illustris, ad Ligerim sinistrum. Camilliacum Chemille. Castellum Guntherii Chasteau Gontier, ad Meduanam fluv. Celsi Ceaux. Coceium, unde nobili familiae nomen, Cosse. Conaldum Cunaut. Condate Cande, ad Erdrae et alterius amniculi confluentem. Credo vel Credonium ad Oldam, Craon. Durostallum ad Lidericum Durestal. Flecchia ad Liderieum la Fleche. S. Florentii oppidum. Lusdium le Lude. Monasteriolum Berlaii Monstrevil Bellay. Mons Iohannis Monte Iau. Mons Renelli Montreneau. Mons Sorelli ad Ligerim. Poenceium Povance. Pons Saeii, alias Pons Seii, et castrum de Ponte seii; vulgo les Pons de Se. Rupes fortis Roche-fort, ad Ligerim. Salmurus vel Salmurium Saumur, ad eundem fluv. Secretum aut Segreium Segre. Teotuadum castrum, vel Doadum, et Doeum, Dove. Triviae vel Trevae Treves. Tulliacum Tuille, etc. quibus omnibus mater et caput praeest Iuliomagus Andium.

ANDES [2] plural. numeri, vicus Italiae, non procul a Mantua, Virgilii patria. Hinc Andinus. Sil. Ital. l. 8. v. 595.

Mantua Musarum domus, atque ad sidera cantu
Evecta Andino. i. e. Virgiliano.

ANDES [3] Aliis Cordillera de los Andes, et Sierra Nevada, montes Americae meridionalis altissimi. quorum multi ignivomi, praesertim versus Chilem, ad evius usque meridiem extenduntur, a parte Septentrionalis regni Peruviae, ab Hispanis Volcano dicti.

ANDESAGINA vulgo ANSENE, vel ANCESNE, locus est Auciae adiacens, in Neustriae pago Vinemaco: in quem Lupus Epitcopus Senonicus a Chlotario iuniore Francorum Rege relegatus legitur. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

ANDETHANNA vel ANDETHANNALIS, oppid. cum coenobio agri Trevirensis, ad Suram fluv. vulgo Echternach. Aliis Lucemburgensis est provinc. Dicitur etiam Andethannale, quod nomen Gallicum est, ex duobus vocabulis ignotae significationis compositum. Hic [orig: HÓc] willebrordus Episcopus Traiectensis, Frisiorum plurimorum ad Christianam fidem conversione insignis, Epternacum Monasterium condidit, atque in basilica eius sepultus est. Unde locus Epternaci postea nomen accepit. Donavit illud idem


image: s0207a

large Ecclesiis ac villis, quas a Pippino et eius coniuge Plectrude silioque Carolo Martello, atque ab ingenuis Francis acceperat. Eprernaci meminit quoque divisie Regni Lotharii A. C. 870. quod oppidum est et Monasterium in Ducatu Luciliburgensi dioecesique Trevirensi; Postquam autem Abbatia haec Regalis per 109. ann. Monachos habuerat, inducti sunt in eam A. C. 859. saeculares Clerici seu Canonici; donec A. C. 974. Otto I. Imperator, in Canonicorum deficientium locum Monachos rursus substituit, Hadr. Vales. Notit. Gall.

ANDETRIUM [1] seu ANDRETIUM, Straboni l. 7. ubi de Illyride, *)esti\ de\ *)andrh/tion e)rumno\n xwrion. Ptolemaeo *)ande/krion, vel *)andre/kion Dioni *andh/rion Plin. l. 3. c. 22. In hoc tractu sunt Burnum, Mandetrium, lege Andretium. Vide infra.

ANDETRIUM [2] oppid. Dalmatiae 5 dein Clusa et Chlissura, nunc Clissa. Estque arx permunita, in colle, a Venetis expugnata, 20. mill. pass. Sebenico [orig: SebenicŰ] in ortum distat.

ANDIANTES Pannoniae inferioris populi. Ptol.

ANDIATAROCUS lacus novae Franciae in America Septentrionali, versus limites novae Angliae.

ANDIUM vulgo ANDIE, una ex cautibus verius, quam insulis, in Oceano Gallico, Aethico memorata.

ANDIZETII Liburniae populi. Strabo l. 7. *)andizhti/ous2 vocat. Suntautem, quos Plin. l. 3. c. 25. Sandrizetios appellat. Nam ro in dictionum capite modo adest, modo deest. Casaubon.

Ab ANDLO Georgius, ex familia [orig: famili‚] admodum nobili, Canonum Doctor, praepositus Basileens. et Lutenbacensis, apud superiores Alsatas, doctrina [orig: doctrin‚], prudentia [orig: prudenti‚] et gravitate conspicuus, primus Academiae Basileensis Rector: Ei Casparus Maner Theologiae, Petrus Zemluft Iuris, Wernherus WŲlflius Medicinae, et Ioh. Creutzer Philosophiae, primi ibidem Decuriones, additi sunt. Obiit A. C. 1466. postquam in Ecclesia illa annis 50. floruisset. Vide Urstis. Epit. Hist. Bas. c. 8.

Rauriaci primus tractavit sceptra Lycei,
Ingenio [orig: IngeniŰ] excelso [orig: excelsŰ], nobilitate pari.

ANDOCIDES Orator Atheniensis, fil. Leogori: Unus ex ro. illis oratoribus, quorum vitas Plut. descripsit. Saepius accusatus et exilio [orig: exiliŰ] multatus est; sed dexteritate sua [orig: su‚] semper in gratiam rediit. Patrem, quem prius criminis suspicione asperserat. defendit. Plut. de 10. Orater. Orationes eius habemus *peri\ musthri\wn. *peri/ th=s2 e(antw= kaqo/sou. *peri\ th=s2 pro\s2 *lakedaimoni/ous2 ei)rh/nhs2. *kata\ *)alkibia/dou. Excudebat Henricus Stephanus 1575. in folio.

ANDOINUS ex primis Regibus Longobard. Thrasimundum, Gepidarum Regem in pugna occidit, et cum suis Pannoniam occupavit, A. C. 542. Ei successit fil. Alboinus, qui primus Italiam ingressus est. Diacon. Hist. Longob. Aimoinus.

ANDOLOGENSES populi Hispan. Tarraconensis. Plin. l. 3. c. 3.

ANDOMATIS Indiae fluv. qui in Gangem fluit. Arrian.

ANDOMATUNUM Lingonum urbs, in Gallia Belgica Ptol. Villanovanus Langres esse putat. Ptolemaeo *)andoma/tounon, Latin. melius Andematunum, a veteri voce Gall. Dunum, collem locumve eminentem significante, nomen accepit; utopte urbs in monte posita, caput Lingonum: Unde recentiores, nomine gentis, ex more Lingonas nuncuparunt [orig: nuncup‚runt]. Hinc in Notit. veteri Imperii, in Gallia Praefectus Sarmatarum Gentilium Lingonas, reperitur: vulgo Langres. In Notitiis vetustissimis provinciarum et civitat. Galliae, tertia ponitur inter civitates provinciae Lugdunens. primae, inveniturque in civitate hac Inscriptio D. M. Moderato Liberto coloniae Lingonum: quae apud Gruterum inscriptio si vera est, deducta fuerit haec Colonia, post Marci Antonini principatum, seu post Cl. Ptolemaei aetatem, qui eius coloniae non meminit. A Vandalis expugnata, a Geilone Ecclesiae Lingonicae Episcopo reparata est, circa A. C. 887. ob persecutionem Nortmannorum; qui quoque Carolo Crasso persuasit, ut propter nimias Comitum seu Iudicum inquietationes, civitatis murum, et 15. pedes intus. 60. extra, ac omnia fiscalia intra eandem civitatem ad ius Comitis pertinentia, Lingonensi Ecclesiae eiusque Rectorum ordinationi donaret; et ut ius feriundae monetae, a patruo ipsius Carolo Calvo, Isaaco Episcopo Lingonensi et Ecclesiae Lingonicae, ac Divionensi Ecclesiae S. Stephani concessum, suis literis confirmare dignaretur, nec iam ad alicuius Iudicis seu Comitis, sed ad Lingonicae Ecclesiae Rectorum dispositionem ambae monetae perpetuo pertinereht. Datae sunt literae 18. Kal. Februar. A. C. 887. E'quibus magnitudinis suae initiis ita postmodum Praesules hi crevere [orig: crevÍre], ut ex Comitibus Duces Paresque tandem sint facti. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. ut et in voce Lingones.

ANDORISIPPO urbs Hispaniae Baeticae. Plin. l. 3. c. 1. ubi alii Andorisae legunt.

ANDORRA vallis fertilissima Pyrenaeorum, in Dioecesi Urgellensi, vicina Ceretanis et Fuxensibus, iuxta Baliram fluv. qui cadit in Secorim. Forsan alias Udura.

ANDOVERPUM vide Antverpia. Eius primus meminit Audoenus [orig: AudoŽnus] Episcopus Rotomagensis, de Vita B. Eligit Noviomag. et Turnac. l. 2. c. 8. ubi incolas ab hoc ad fidem conversos refert. Dicitur etiam Andoverpae, vulgo nunc incolis Antwerpen, German. Antorff. Galiis. Anvers, Hispan. Amberes: in dioecesi olim Cameracensi, nunc ipsa Episcopatus sedes. Posita est ad Scaldim ftuv. 42. mill. pass. a mari, cuius tamen aestus eousque accedere consueverunt: in agro Renensi, vulgo Het Land van Ryen dicto, cuius caput habetur: per quem fluvius exiguus Nutta vel Nuta, Neta nunc appellatus, decurrit et praeterlapsus oppidum Liram Lier, Rupela [orig: Rupel‚] accipitur. Marchiae Antwerfae meminit Lamb. Schafnaburgensis ad A. C. 1081. quae hodieque pro Marchia vel Marcha Imperii habetur. Ibi aureos olim nummos percussos esse, patet ex literis Hildolsi Praepositi S. Michaelis, A. C. 1184. apud Hadr. Vales. Notit. Gall.