December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0193a

ANABUM civitas circa Danubium, *)/anabon, Ptol

ANABUS oppid. Germaniae, prope Danubium fluv. forsan ubi nunc Nehoselium, Ncyheusel, in Hungaria.

ANACAEA pars tribus [orig: tribűs] Hippothoonitidis. Steph.

ANACALYPTERIA dies festus fuit post nuptias, cum sponsa revelabatur, ut ab omnibus conspiceretur. Munera etiam novae sponsae anaclypteria dicuntur Philostrato. Vide Cael. Rhodig. l. 21. c. 26.

ANACAMPTICA vide infra Anaclastica.

ANACARA Ital. Naccaroe, crepitaculi seu tympani genus, quod ex una tantum parte est pelle coopertum, ex alia vero m convexitatem desinit, inservitque equitatui militiae, apud Orientales inprimis ac Teutones. In Vita Ludov. Tympanis, Anacaris et aliis similibus instrumentis horribiliter resonabant. Meursius in Glossar. Naccaris appellari ait, refertque Curopalata, quoties Imperator Constantinopolitan. ante prandium per civitatem progrederetur, tubis anacarisque populum ad concursum commonitum fuisse; in pomeridiano vero egressu, signa haec data non fuisse, ne quis forte ebrius incompositeac temere ad Imperatorem accederet, c. 5. adpud Macros fratres Hierolex.

ANACE urbs Achaiae. Steph.

ANACES Castor et Pollus sic dicti. Nic. Lloydius, Graece *)/anakes2, (ita enim cum Victorio, quam *)/anaktes2, legere mavult Vossus ) quo nomine iuxta receptam sententiam, Tyndaridae dicti sunt, Castor nempe ac Pollux. Ita enim Plut. in Theseo, *tima\s2 i)soqe/ous2 e)/xon *)/anakes2 w=rosagorsusqe/ntes2, Divinos honores consecuti, qui Anaces appellati. Theodoretus Graecanic. affect. l. 8. *kai\ me/n toi kai\ *tundari/das2 *qeou\s2 e)ka/lesan *(/ellhnes2 kai\ *dioskou/rous2 w)no/masan kai\ *)efesti/ous2 kai\ *)/anakas2, Et quidem Tyndaridas Deos vocarunt [orig: vocÔrunt] Graeci, et Dioscuros nominarunt [orig: nominÔrunt], et familiares et Anaces. Ac similiter Tzetzes in Lycophron. Eoque *)/anakas2 dictos putabat Eustathius in Obyss. a. quia Graeci a)nakw=s2 dicant, pro frontistikw=s2, e)pimelw=s2, pefulagme/nws2, curiose, studiose, caute: quod ipsum legas apud Plut. in Theseo, quamvis hic arbitratur posse etiam ex eo nomen videri, quia procuraverint ai)oxa\s2, seu inducias; vel ab a)/nw, h. e. supra, quia in caelis conspiciantur. Unde Horat. l. 1. Od. 3.

Sic fratres Helenae Lucida sidera.

Accuratius vero, qui hac de re disserunt, non solos Tyndaridas *)/anakas2 docent fuisic dictos, verum et Ritopatteum, Eubuleum et Dionysum, de quibus sic Cicer. de Nat. Deorum l. 3. c. 21. *dio/skouroi etiam apud Graecos multis modis nominantur. Primi tres, qui appellantur Anaces, Athenis ex Iove, Rege antiquissimo, et Proserpina nati, Tritoparteus, Eubuleus, Dionysus. Secundi, Iove tertio nati ex Leda, Castor et Pollux. Tertii dicuntur a nonnulis Alco et Melampus Emolus, Atrei filii, qui Pelope natus fuit. Nempe ita dixere [orig: dixŕre] Veteres viros principes, qui genus ducerent ab Anac sive Aenac, qui et Haebraeis, [gap: Hebrew word(s)] , LXX. senibus *)enakei\m, aliis Anacinn. Meminit Moses, Numeror. c. 13. v. ult. Vidimus gigantes e filiis Aenac: et Ios. c. 11. v. 21. Excidit Enacinos. Item c. 14. v. 15. Nomen autem Hebronis fuerat Cariath-Arbe. Is fuerat homo inter Aenacinos maximus. Ubi dubium, num maximum statura [orig: staturÔ], an dignitate, an utroque dicat? Saltem de dignitate arguit, quod ab eo urbs nomen accepit. Unde et Iosuae c. 15. v. 13. Deditque eis Fosue urbem Arbe patris Enac: ea est Hebron. Et fortasse Anaces Spartae et Athenis descendere [orig: descendŕre] ab Anacim Palaestinae, unde a Iosua profligati in Graeciam concesserint. Non dubium autem, quin qui *s/a)nakes2 prius, hi *)/anaktes2 postea dicti sint: ut hinc etiam, unde *)/anaktes2 dicantur, liqueat, nempe T. inserto [orig: insert˘]. Sed Cypriis non tam Reges, quam eorum liberi ac fratres, sic appellati sunt, teste Athenaeo [orig: Athenae˘] l. 6. et Harpocratione, qui idem proditum ait ab Aristotele, de Cypriorum [orig: Cyprţorum] Rep. Facile autem a vicinis Phoenicibus hanc vocem Cyprii acceperint: Graeci vero habeant a Cadmo Phoenice, vel Cananaeis, qui, Iosua [orig: IosuÔ] Cananaeam occupante, in Graeciam profugetint. Et fortasse ex his Spartani, qui ab Abrahamo descendisse videri volebant, si Iosepho credimus Ant. Iud. l. 12. c. 5. Nempe partim ex posteris Agaris, aut Cethurae; partim ex Cananaeis, a Iosua fugatis, fuisse videntur, e quibus ratio facilis redditur, cur Tyndaridas suos Lacones *)/anakas2 dixerint. Vide Voss. de Idololat. l. 1. c. 13. Neque vero solum Spartanis hi culti, sed et Athenis templum Dioscurorum fuit, quod *)anakei=on vocabatur, teste Pausania [orig: PausaniÔ] in Atticis, Harpocr atione et Hesychio [orig: Hesychi˘]. Idem ibid. Vide quoque Anax.

ANACHARSIS Philosophus Scytha, matre Graeca [orig: GraecÔ] natus, sapientiae admiranda, quemadmodum scripsit Cicer. in l. 5. Tuscul. c. 32. sobrius, continens, abstinens, et temperans. Quod mirum est, cum inter Scythas solus fuerit doctus, et Philosophus repertus. Unde proverbium de raris hominibus Anacharsis inter Scythas. Floruit Solonis temporibus, cuius im aginibus inscriptum fuit, Lingua [orig: LinguÔ], Ventre, Pudendis abstinendum csse: Scripsit de LL. Scitharum, et vitae fragilitate. Plin. l. 7. c. 56. tradit, eum invenisse rotam figuli, cuius circuitu vasa formahtur. Ibat nudis pedibus, dormiebat in terra, et famem pro pulmento habuit. Leges aranearum telis quam simillimas esse dicebat. Intertogatus, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] quis abstemius fieret; respondit, Si ebriosorum motus sibi ante oculos ponat. Pecuniam, fastumque contempsit. Ardalus Anacharsim aliquando allocutus, interrogavit, An apud Scythas tibicinae essent? qui ex tempore respondit, Ne vites quidem apud eos elle. Rursumque Ardalo [orig: Ardal˘] dicente, Atqui Dii sunt Scythis? Omnino, inquit Anacharsis, iique intelligentes humanae linguae. Neque Scythae putat, quod Graeci, qui quamquam Scythis eloquio [orig: eloqui˘] praestare se censent, tamen Deos ossium et lignorum sonos, quam humanam vocem libentius audire opinantur. Plut. in Convivio 7. Sap entum. Tandem vero sacra Deae Matris, cui votum Cyzici fecerat, vel ut alii, Atheniensium leges apud suos introducere conatus, a frate, eius loci Rege, sagitta [orig: sagittÔ] confossus est. Diog. Laertius in Anacharsi. Vide sis illic Menagium, ut et Herodot. l. 4. Cicer. loc. cit. Nic. Lloydius.

ANACHIMOSI populi Africae, in Insula Madagascar,


page 193, image: s0193b

vetsus Orientem, et in Mediterraneis, prope fontes fluv. Manargh. re teste Flacurtio [orig: Flacurti˘].

ANACHIS unus ex Diis Laribus, apud Aegyptios. Hi enim quatuor Lares fuisse opinabantur, Dymonem, Tychin, Heroem, et Anachim, quos putabant, simulatque in lucem editus esset homo, illius pervigilem curam habere. Alex. ab Alex. l. 8. Sed Gregor. Gyraldus Syntagm. 15. existimat, haec nomina corrupte legi, pro Dynamis, Tyche, Eros, et Anance, i. e. Vis, Fortuna, Amor, Necessitas. Nic. Lloydius.

ANACHORETA ex Graeco, *)anakwrhth\s2, qui in solitudine degit, Monachus ex primaevo significatur, Eremita. Benedictus in Regulac. 1. Secundum genus (Monachorum) est Anachoretarum, i. e. Eremitarum. Inter quos tamen discrimen facir Isidor. de Eccles. Offic. c. 15. Genus est, inquiens, Eremitarum, qui prorul ab homnibus deserta loca et vastas solitudines sequi, atque habitare perhibentur, ad imitationem scilicet Eliae et Ioannis Baptistoe. Genus est Anachorerarum, qui iam coenobiali conversatione perfecti, includunt semetipsos in cellis, procut ab hominum conspectu remotis, nulti praebentes accessum, sed in sola contemplarione divina viventes. Cuiusmodi Anachoretam Maronitae Arabico [orig: Arabic˘] vocabulo [orig: vocabul˘] Hhabis, vocant, h. e. incarceratum. Anachoretiae autem vitae auctor Paulus fuit, ante quem, prioribus Ecclesiae saeculis, nullos fuisse, collegie Scaliger in Elencho, ex hoc Tertulliani loco, Non sumus, inquit, sylvicolae et exules vitoe. Hoc certum, necessitatem potius et persequutionum violentiam Christianis primum in avia loca secedendi occasionem praebuisie, quam liberam electionem, ut ex Pauli Eremitae Hittoria constat. De eorum vita ac conversatione, sic Auctor Consultationis Zachaei l. 3. c. 3. Hi autem, quibus prmus observantiae gradus est, soliermum --- -- habitant, verisque vocabulis nuncupati singularem transigunt vitam, aut cavatis in habitaculum saxis, subterraneis specubus, a Sote et imbribus temperantes, pane veteri et sine ciborum adiectione vescuntur, sumentes purum e fontibus potum. Vestitus talibus aut pelliceus, aut cilicinus est, et totius vitae usus in agone mentis et corporis, etc. apud Car. du Fresne in Glossar. Vide et Dominic. Macrum in Hierolexico, ut et infra, ubi de Eremitus et in voce Laura.

ANACINDARAXES Rex Ninives, Pater Sardanapali, vide Scholiast. in Aristoph. Aves.

ANACIUM mons in quo Dioscurorum fanum, Phavorinus. Huius etiam meminit Polyaenus l, 1. c. 21. In Attica est.

ANACLASTICA Graece *)anaklastikh\, terminus Optices. Tota enim potentiae visivae ratio triplex cum sit, prima, cum visio directe fit, Optica proprie: altera, cum visio fit per reflexionem aliaque corpora, quae species obiectas reverberant, Anacamptica (a Graeco verbo *)anaka/mptw ); tertia, cum visio fit per refractionem, mediisque corporlbus diaphanis, Anaclastica, item Dioptrica, dicitur. Quo [orig: Qu˘] ordine servato [orig: servat˘], Musaei Kircheriani selectiora descripsit Georg. de Sepibus, et primo quidem varia experimenta Optica; dein Catoptrica, quae videl. ope speculorum planorum, sphaericorum, cylindraceorum, conicorum, Ellipticorum, Auctor praestitit (ubi visendi Quadrans Catoptricus, Theatrum Catoptricum, Prospectiva Catoptrica, Machina ectypon Alexandri VII. in speculo monstrans. Cupido Horarius, Octogonon Catoptricum Proteus Catoptricus, alia.) Tandem Dioptrica, ubi intra crystallinae sphaerae septum mira ostenduntur, accurate enarrat, in Collegii Soc. Iof. Musaeo Amstelodami edito A. C. 1678.

ANACLETUS [1] Atheniensis; Clementi Papae, successit, A. C. 103. novem post annis Martyrii coronam adeptus. Augustin. ep. 165. Baron. A. C. 103. 106. 112. Platina in eius vita.

ANACLETUS [2] Antipapa, tempore Innocentii II. a Rogerio Neapol. et Siciliae Rege defensus, excommunicavit Innocentium, ab eo vicissim excommunicatus. Ei post 8. ann. mortuo, A. C. 1138. substitutus est ab asseclis Victor IV. paulo post iterum depositus, Bernard. ep. 147.

ANACLINOPALE Graece *)anaklinopa/lh, terminus veteris palaestrae, apud Martialem l. 14. Epigramm. 201. cui lemma Paloestritoe.

Non amo, qui vincit, sed qui succumbere novit,
Et melius didicit th\n a)naklinopa/lhn.

Nempe Pancratium sic dicebatur, quod in eo palaestritae vincerene velut in terram cadentes ac resupinantes se; hinc ei)s2 gai=an propeso/ntes2 pugma/xoi Theocrito in *(hrakli/okw vel potius pamma/koi uti Salmas. censet legendum, dicuntur. Vocantur autem hae artes pancratiastarum tro/poi xamai, item u(ptiasmei\; ad quos alludens Pindarus, Isthmion. Od. 4. Pancratiasten, qui arte sola [orig: solÔ] maiorem viribus adversarium superavit, vulpi comparat, quae aquilae impetum sustinet ac repellit, a(/te a)napitname/na, quasi supina cadens. Ipsi vero *kulistikoi\ dicti, a nexibus humi implicandis et explicandis; unde peri\ ta\s2 kuli/sseis2, i. e. volutationes, plurimum versari illos, dicit Plut. Symposiac. l. 2. c. 4. Artem porro eorum luctam super pavimento, vocat Anthyllus, apud Oribasium Collect. 6. c. 27. Cui opponinitur h( o)rqi/a pa/lh seu o)rqopa/lh, lucta erecta, eidem dicta, quae a stantibus et erectis peragebatur, ubi vicisse erat adversarium solo [orig: sol˘] deiecisse, ut contra victi ignominia [orig: ignominiÔ] cecidisse, etc. Alia fuit a)naklinopa/lh Domitiani, cuius Suetonius meminit. Vide Salmas. ad Solin. p. 290. et infra in vocibus Lucta, Pancratium, Volutatoria Lucta, etc.

ANACLITERIUM apud Ael. Spartian. in Aelio Vero, c. 5. Fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Verus invenerat; Nam lectum eminentibus quatuor Anacliteriis fecerat, minuto reticulo undique inclusum, eumque foliis rosae, quibus demptum erat albu, replehat, iacensque --- -- velamine delitiis facto se tegebat, unctus odoribus Persicis; pars lecti, ad quam pulvinum ponebant, sustinendo capiti. Lectorum enim cum quatuor essent a)nh/lata, ad caput unum, alterum ad pedes; ad spondas interiorem et exteiorem duo: Illud cui incumbit caput, Graeci *)anaklinth/rion seu a)na/klintron nominabant,


page 194, image: s0194a

Romani fulcrum vel pluteum; LXX. Interpret. Geneseos, kefalh\n kli/nhs2. Et erat quidem apud Veteres lectorum genus, a)mfike/faloi, quasi utrinque capitati dictum, qui duo anacliteria habebant: at hunc Veri lectum, quatuor habentem, enormis magmitudinis fuisse necessum est, atque adeo ad eius tempora inauditum. Nam in amphicephalis longitudo solum desiderabatur ultra communem morem; in isto et latitudo par necessaria: in quo quidem adversis vestigiis iacerent, qui omni ex parte invicem oppositi cubabant, etc. Is. Casaubon. ad l. Salmas. mavult Anaclinterium, quia Graecis frequentius est *)anaklinth/rion et *)ana/klintron, quam a)na/kliton et kata/kliton: lectosque duobus istiusmodi pluteis constantes, a)mfiknefa/lous2 potius dicendos censet, quia kne/falon est cervical seu pulvinus. Pollux, e)n de\ toi=s2 dhmiopratois2 pe/pratai xamsu/nh para/kollos2 kai\ kli/nh a)mfikne/falos2. Nempe, in illa parte lecti, cui caput incumbebat, et qua pulvinus ponebatur, eminentem pluteum ex asscribus compactum erigebant Veteres, quod a)na/kliton et a)naklinth/rion et a)na/klisin, vocabant: Cuiusmodi plutei in hodiernis lectis etiam ad caput fieri solent. Sed et cathedrae ac sedilia, quibus adduntur eiusmodi plurei reclinando, *)ana/klita Graecis; Unde *)ana/klitoi sqro/noi Plutarcho. Hodie Dossualia vel Dossuaria Galli vocant (quod ad ea dorsum applicetur et acclinetur) istiusmodi *)ana/klintra, etc. Vide quoque Salmas. Notis ad Spartian. et infra, ubi de Pluteis antiquorum.

ANACOLE Aegaei maris insula. Antonin.

ANACOLI Graece a)na/kwloi, apud Diodorum de camelis, *(ai de\ pro\s2 nwtofori/an h)sskhme/nai, ai de\ a)na/kwloi kai\ lagarai\ tai=s2 susta/sesi droma/des2 ei)si\, quae verba Solinus sic reddit c. 49. Sunt alii oneri ferendo accommodati, alii perniciores dicuntur, quibus longa crura ac substricta corpora. Sic a)nakwloi, tunicae breves, quae crura non tegunt, sed crurum tenus demissae ea relinquunt aperta, ita ut iis induti a)na/kwloi videantur. Vide Salmas. ad Solin. p. 987.

ANACREON Poeta Lyricus, ex Teio, Ioniae civitate, circa 61. et 62. Olymp. Euseb. Suid. ut scriptis, ita et toto [orig: tot˘] vitae genere, supra modum lascivus. Amavit inter ceteros puerum, nomine Bathyllum, insigni pulchritudine spectabilem. Horatius Epod. Od. 14. v. 9.

Non aliter Samio [orig: Sami˘] dicunt arsisse Bathyllo [orig: Bathyll˘]
Anacreonta Teium.

Periit strangulatus acino [orig: acin˘] uvae passae, ut tradit Plin. l. 7. c. 7. In honore fuit apud Hipparchum, filium Philostrati et Polycratem Samiorum tyrannum, cuius etiam puerum Smerdiam dilexit. Aelian. l. 9. c. 4. Huius poema totum amatorium est, ut scribit Cicero, et lasciviae plenum. Ceterum de Anacreonte, una cum reliquis Graecis. ac Latinis Poetis veteribus, quorum scripta exstant, nos alibi. Nic. Lloydius. Vide etiam Herodot. l. 3. Pausan. in Att. l. 1. Strab. l. 14. Aelian. hist. var. l. 9. c. 4. Plin. l. 7. c. 7. Voss. de Poet. Graec. c. 4. Nic. Lloydius.

ANACRUSTA Graece a)nakrousta\ u(fa/smata dicuntur, quae sursum impulso [orig: impuls˘] pectine a stantibus olim percutiebantur, ac texebantur, de quibus vide infra, ubi de Recta Tunica, et de Textoria Arte, item in voce Sursum. Sic Laconicae claves a)nakroustai dictae, quod claustro immissae succuterent repagulum, donec ex uncino exiret. Vide Salmas. Ibid.

ANACTEUS vide infra Anax.

ANACTORIA [1] urbs ad ostium Sinus Ambracii, Corinthiis et Corcyraeis olim communis, et hinc dissidiorum frequens materies. Haec ab Atheniensibus capta, Acarnanas incolas accepit, Thucyda. l. 1. c. 24. Plin. l. 4. c. 1. Pausan. l. 5. Augustum hanc coloniam Nicopolim, prope Actium deduxisse refert, quod Strab. confirmat, l. 10.

ANACTORIA [2] civitas Molosiorum in Epiro, et insula, quae postea Milerus dicta est. Plin. l. 5. c. 29. Anactorium dicitur Plauto Paenul. prol. v. 87. Straboni, et Plutarcho. Vonizza, hodie. Populi Anactorii Thucydidi dicuntur. Sil. Ital. l. 15. v. 299.

Hinc et Anactoria [orig: AnactoriÔ] signa ostentavit in ora [orig: orÔ].

Porro Anactorium, ut scribit Herodotus, fuit templum Cereris in Eleusine. Pollux pro adyto accipit; sed tunc est a)na/ktoron. Laurenbergio Vodizza est Bonditium oppid. in eo tractu.

ANADEMA genus mitrae. Iul. Pollux. l. 7. c. 22. Mitras et Anademata coniunxit. Dionys. Lambin. ad l. 4. de Rer. Nat. T. Lucretii Cari, v. 1122.

Et bene parta patrum fiunt Anademata mitrae.

ANADYOMENE de qua Plin. l. 3 5 c. 10. Venerem exeuntem e mari D. Augustus dicavit in delubro patris Caesaris, quae Anadyomene vocatur, versibus aliquot Graecis et opus et pictorem collaudantibus. Corruptam huius inferiorem partem, qui reficeret, non potuit reperiri. Consenuit haec tabula carie, aliamque pro ea Nero substituit, Dorothei manu. Meminere [orig: Meminŕre] huius Plut. et Artemidorus l. 2.

ANAEA urbs Cariae, in ora occidentali contra Samum insulam ab ANAEA, Amazonum una [orig: unÔ], sic dicta. Populi Anaitae Toucydidi, ANAEI vero Stephano vocantur.

ANAETIA Armeniae maioris oppidum, quod ab Euphrate alluitur. Plin. l. 5. c. 24.

ANAGAI vulgo Anacuies, populi Americae, in Brasilia, versus Praefecturam Segerippe, sub Lusitanis.

ANAGALLIS [1] Corcyraea Grammatica; ita Suidas, non Agllis, ut est apud Athenaeum. Fieri potest, ut anagallidi herbae fuerit cognominis, sicut Cicero ciceri, Piso piso, Lentulus lenti, Thermus sqermw=|, etc. Casaubon. in Athen.

ANAGALLIS [2] Herba, vide Anagogitis.

ANAGARUM Urbs Ducatus titulo [orig: titul˘] insignis, et victoria [orig: victoriÔ] Petri, cognomento [orig: cognoment˘] Crudelis, Castellae Regis contra Henricum Fratrem, A. C. 1367. sita est, in Rigovia provinc. Castellae adiuncta. Aliis Naiera dicirur.

ANAGELUM vulgo Anaghelom, oppid. Hiberniae, in Ultonia provinc. et Comitatu Dunensi, ad fluv. Ban. 20. milliar. Angl. ab Armacho in ortum, 10. autem, a Nevuriaco in Boream distans.