December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0165a

ALYCAEUS Scironis fil. qui a Theseo interfectus, loco [orig: locŰ] Megarensis agri nomen dedit. Plut. in Theseo. Item urbs Peloponnesi. Steph.

ALYCHME urbs in qua [orig: qu‚] Alychmius Mercurius colitur. Steph.

ALYDDA Phrygiae maioris oppid. Ptol. Luday hodie; longitud. 56.00. latitud. 41.10.

ALYMNE urbs Phrygiae maioris. Steph.

ALYRUMNAE apud Iornandem de Rebus Get. c. 24. Reperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas patrio [orig: patriŰ] sermone is ipse Alyrumnas cognominat: Magae fuere [orig: fuÍre] apud Gothos; quo [orig: quŰ] a nomine etiam num Germani magas Alrunas vocant, a voce Ruma, ut vult Ol. Wormius in Monum. Danicis p. 514. 512. in Literatura Runicac. 3. et in Fastis Danicis l. 1. c. 1. et l. 3. c. 3. ubi Runas ait Danos literas suas, figurarum ductibus a coeteris aliis discrepantes, olim generatim vocasse; quarum quibusdam, ad res gestas consignandas et ad scribendum; aliis ad Magicas incantationes ac praestigias, Veteres usos fuisse addit. Hinc vero Ram Runer literas istas, h. e. Runas amaras seu acerbas, utpote in perniciem aliorum plerumque earum abusu cedente, dictas esse asserit: eos autem, qui iis erant instructi, quique Astronomiae et Magiae operam dabant, Runer; item Adelruner, quod in re literaria coeteris praecellerent, esse appellatos, nomine ipsis quoque feminis, harum rerum peritis, tributo [orig: tributŰ]: e quo vocem Alruna, Alirumna et Aliorumna effinxerint Scriptores, seu porius depravaverint. Runarum sane nomen literis omnibus Danicis aetributum constat, quas quidem in oblougioribus baculis, Spioldkeffle dictis, non atramento [orig: atramentŰ], pigmento [orig: pigmentŰ] aut colore illevisse, verum cultellis incidisse, docet praeter Fortunatum Saxo Grammaticus l. 4. et Brynolfus Notis in Saxonem MSS. apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra ubi de Runicis Literis.

ALYSIUS [1] Bacchus, a)po\ tou= lu/ein, i. e. a solvendo, sic dictus. Cael. Rhodig. l. 7. c. 15.

ALYSIUS [2] Iupiter, colebatur in quodam Cretae promontorio, ubi lucus templum habuit celebre: sic dictus para\ to/ parakei/menon e)kei= o)/ros2 a)/lusis2.

ALYSONII populi, quos cum Mysis, et Lydis, et Cabaliis, et Hygennensibus coniungit Herodot. l. 3.

ALYSSUS sons Arcadiae in Peloponncio, morsus rabidi canis sanans. pausan. in Arcad. *phgh\ de/ e)stin au)to/qi u(/oatos2 yuxrou=, du/o ma/lista a)po\ tou= a)/steos2 a/pwte/rw stadi/ois2, kai\ u/pe\r au)th=s2 pla/tanos2 pefukui=a, o(/s2 a)/n u(po\ kino\s2 kata/xetos2 lu/ssh, h)/toi e)/lkos, h)\ kai\ a)/llws2 ki/ndunon eu)/rhtai, to\ u)/dwr oi( pi/nonti i)/ama. *kai\ *)/alusson tou=o0 e e)/neka o)noma/zousi th\n phgh/n. h. e. Abest ab oppido stadia haud amplius duo fons praegelidae aquae; fontem obumbrat platanus. Si quis ex rabidi canis morsu, vel vulnus, vel noxam quovis modo traxcrit, aqua [orig: aqu‚] hausta [orig: haust‚] statim sanatur: e re itaque ipsa fontem Alysson (quod per cum sedetur rabies nimirum ab a privativo, et lussa=n insanire) nominant.

ALYTARCHA Graeca vox *)aluta/rxhs2, praesidens ad Spectacula, Sacerdos erat Antiochiae, cuius officium a)lutarxi/a dicebatur, Car. Macer. Hierolex. Occurrit vox in leg. 2. Cod. Theodos. de Equis Curul. ubi Alytarchae Varino Phavorino, Cuiacio et Iacobo Gothofredo dicti sunt, quiludis, in honorem Deorum celebrari solitis, toi=s2 a)lutai=s2, h. e. mastigofo/rois2 praeessent. Nam Rhabdophoros seu Mastigophoros ab Elaeis *)alu/tas2 vocatos, scribit Auctor Etymologici. At Petrus Faber Semestr. l. 1. c. 18. ab a)lu/ein, quod est laetari, exsultare, vocabuli originem arcessit; vultque Alytarchas appellatos, quasi publicae voluptatis Arbitros seu Tribunos voluptatum, uti quoque appellabantur. Namque in ludis usu veniebat, ut laetarentur, exsultarent ac prae gaudio dissolverentur spectatores, vide Car. du Fresne Glossar. Auctor Etymologici *)aluta/rxhs2 o( th=s2 e)n tw=| o)lumpinw=| a)gw=ni eu)kosmi/as2 a)/rxwn. In Syria Ludorum praesidem Sacerdotem, sic vocatum esse, notat Cuiacius Observat l. 2. c. 13. apud Ioh. Calvinum Lexic. Iurid. Vide eundem Cuiacium ad l. 1. Cod. de Offic. Com. Orient.

ALYXOTHOE filia Dymantis, ut Ovid. testatur Met. l. 11. Fab. 11. in his:

Quamvis est illum proles enixa Dymantis,
Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida [orig: Id‚]
Fertur Alyxothoe.

Haec ex Priamo peperit Aesacum, qui postea in mergum, cum Hesperiae amore arderet, versus est. Vide fabulam apud Ovid. ubi suprae Nic. Lloydius.

ALZAA vulgo Alzheim, oppid. in Palatinatu Rheni, 5. leucis Moguntia [orig: Mogunti‚] Vormatiaque [orig: Vormati‚que] distans. Male habitum ultimo [orig: ultimŰ] bello [orig: bellŰ] Germanico [orig: GermanicŰ].

ALZAHER vel ALTHAHER BILA, Calipha Persarum successit Patri Nacero, unicumque annum regnavit. A. C. 1227. Texeira l. 2. c. 52.

ALZATREC Mauritanis latrunculorum ludus est, ex articulo Arabico al et Graeca [orig: Graec‚] voce *zktri/kion, qua [orig: qu‚] hac in gente recentiori aevo [orig: aevŰ] ludum hunc dictum esse, ostendunt Eruditi. Graecis enim deberi hunc ludum nemo amplius ignorat; a quibus ad Persas res ipsa cum nomine transiit, quibus Xatreng vel Xatrang hodieque ludus hic appellatur, Hispani Axedres vocant, voce a Mauritanis mutara [orig: mutar‚], qui voces pene innumerabiles e Graeco et Latino in suam linguam traduxerunt. Salmas. ad Solin. p. 1130. Vide infra in voce Latrunculorum ludus, item Zatricium.

ALZILA vide supra Aloe.

AM urbs Armeniae, in qua fuere [orig: fuÍre] 100000. aedes, 1000. templa. Capta a Tartaris A. C. 1219. duodecimo [orig: duodecimŰ] saltem obsidionis die. Vincent. l. 3. c. 95. Antonin. tit. 19. c. 3. ß 9.

AMA Graece *)/amh, Latine Batillus, seu potius Vatillum. Duas autem res a)/mh significabat, olim apud Graecos, et instrumentum fossorium cui simile est et illud quod ad ignem paratum est, et vas tenendae aquae aptum, sicut plane et ska/fn et snafei=on: nam ska/fh et a)/mh idem. Postea Graeci, ut distinguerent *)/amhn, quae ad ignem ministrat, ab illa, quae fodiendi est instrumentum, illam pura/mhn


page 165, image: s0165b

vocaverunt, hanc vero siverunt nomen habere; quod prius: donec lapsu temporis pura/mh etiam dici incepit illud instrumentum, quod proprie a)/mh dicebatur, nec igni serviebat, sed fodiendae terrae adhibebatur. Unde ad Aristophanis illud,

*(ws2 ta/xist' a)/mas2 labo/ntes2 kai\ moxlou\s2 kai\ xoini/a;

a)/mas2, inquit Scholiastes, ta\s2 pura/mas2, e)rgalei=a e)pith/deia pro\s2 a)noru/ttein. *)/amh igitur fossorium instrumentum: Polluci inter agricolarum skeu\h, l. 10. et Isidoro, inter instrumenta hortorum; apud quem perperam eruditi nonnulli viri amam accipiunt instrumentum restinguendo incendio, cuius apud ICtos mentio. Gall. Une pale de fer, ou un lochet. o)/ruga appellant quoque Graeci; Latini Upupam etiam, vel opopam uti docet Salmas. ad Plauti locum in Captivis, Actu 5. sc. 4. ubi de servo in lapidicinas dato, ait Comicus,

Nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monedulae,
Aut anates aut conturnices --- --- ---
Itidem haec mihi advenienti upupa, qui me delectet, data est.

Quam vis upupa non ea [orig: e‚] quidem plane forma [orig: form‚], nec idem instrumentum cum ama: Nam haec ad terram fodiendam et latior, unde skafi/on platu\ exponitur a Grammaticis: illa ad eruendos lapides et acuta, et non male referens upupae caput cum rostro, etc. Hamas vero, quarum in restinguendis incendiis usus, quod concernit, sunt illae vasa ampla, ad continendam aquam, quae siphonibus inde hauriebatur et exprimebatur, ad ignem restinguendum: quam ob rem siphones et hamas iunctim posuit Plinius l. 10. Ep. 42. Habebantur hae aqua [orig: aqu‚] plenae et siphones iuxta parati, in publico positi, unde dispositas hamas dixit Iuvenal. Sat. 14. v. 305. quae nempe cum aqua semper in publico stabant. Vide infra in voce hama. adeo que hama vas aquarium et Graecis quoque a)/mh: ut ex Hesychio discimus et diminutivo eius a)mi\s2. Cato certe de R. R. c. 135. hamas cum urnis et urceis nominat: et amarum argentearum singulis fere paginis mentio est, apud Anastasium Bibliothec. inter scyphos, patenas, et calices; vide imprimis eum in Silvestro. papiae Amae sunt vasa, in quibus sacra oblatio continctur, ut vinum. Qua [orig: Qu‚] notione etiam diminutivum Amula sumitur, in Ordin. Roman. alibique passim. Quare Dominic. Macer, Am vel Amula, inquit, italice Ampollina, vas est ad usum Altaris sacrificii. Addit frater eius Carolus, Urceolus, Graeci Acratophorum vocant --- e quo vocabulo Graeci fortasse a)/nama vocant vinum Sacrisicio destinatum, quasi in ama, i. e. urceolo positum, in Hierolexico, etc. Est insuper apud recentiores, Ama, vas vinarium, et hama, maius dolium vinarium, unde German. Ahme. Nec omittendum, quod circa significatum Hamae, quo [orig: quŰ] instrumentum incendio sedando adhiberi solitum diximus intelligi, observat Luc. Holstenius Notis ad Passion. SS. Perpetuae et Felicitatis: qui Amas non vult fuisse vasa aquaria, ut Salmasium docere vidimus, sed falces grandiores seu ferramenta recurva, longissimis contis suffixa, qualia incendii compescendi aut exstinguendi causa [orig: caus‚] passim in Gallia alibique conspiciuntur: Quae causa est, inquit, quod l. 12. ß. 21. Dig. de Instruct. leg. amas et harpagones coniungit.

AMAA seu AMNIA, Plinio, l. 4. c. 22. urbs Lusitaniae, quae nunc Portus alacris, vulgo Portalegre nominatur.

AMAAD Latin. populus testimonii, aut populi transitus: vel praeda, sive populus aeternitatis; civitas tribus Aser. Iosuae c. 19. v. 26.

AMACASTIS Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

AMACAUM vulgo Macao, urbs Sinarum in ora provina. Canton, in Insul. sub ditione Lusitanorum, emporium celebre et dives. aliis Amacao. Munita est, sub clientela tamen Regis Sinarum. Ferrar. Receptam a Sinensibus A. C. 1668. referunt Europaei, inde reduces.

AMACAXI seu AMACACHES, populi Americae in Brasilia regione, in mediterraneis, versus praefecturam fluv. Ianuarii.

AMACCURA Africae urbs D. Augustino.

AMACHAN Arabum castrum. Hist. Miscell. l. 23.

AMACI Hispaniae Tarraconensis populi. Ptol.

AMACTION Praefectus regiae cohortis, in exercitu Selevei, apud Polyaen. l. 4. c. 9. in Seleuco.

AMACUSA Insul. oblonga, et provinc. Iaponiae Insul. in Asia, cum urbe cognomine in ea parte, quae Ximo dicitur. Alias incolis referta Christianis.

AMADABATUM urbs Asiae in India. Vide Armadabathum.

AMADATHI Latine conturbans legem, vel mensura Hebraice Ammadatha. Pater Aman. Esther. c. 3. v. 1.

AMADEUS Sabaudiae Dux. Porro Sabaudiae Ducum nomen Aime (i. e. Amatus, ut Rene est Renatus ) Latine vocatur Amadeus, quasi amaus Deum: ut Theophilus. Utuntur nunc fere Amias, ut differat u(po\ tou= Amie mulierum nomine. Vide Amedeus.

AMADOCA palus et civitas Sarmatiae Europaeae, ad Borysthenem, forte nunc Kiow. Item Amadoci montes et populi in eadem Sarmatia. Ptol. Steph. *skuqiko\n e)/qnos2 vocat, ac terram eorum *amado/kion.

AMADOCUS Rex Thraciae, qui cum Seuthae vires exercitus tradidisset, ab eo eversus est. Aristot. l. 5. Polit. c. 10. Diodor, Sic. hunc vocat Midocon. Videatur Xenophon l. 4. e(llhn.

AMAE Hesych. *)ama/h *)ebrai\sti/, babai/ *suristi\, *(ellhnisti\ su/gxusis2. Vide Seldenum de diis Syris. p. 207.

AMAGABARI vide supra in voce Almugavari.

AMAGE Medosacci, Sarmatarum Regis uxor, iustitia [orig: iustiti‚] et fortitudine insignis, De qua Polyaen. l. 8. c. 56.

AMAGETROBIA vulgo Maizieres, urbs Galliae. Aliiscribunt Magetrobia, Magstat, urbs Lotharingiae. Quidam libri habent Admagetobria, lingua [orig: lingu‚] veteri Gallica [orig: Gallic‚] am Magren tobel. Vide Magetrobia.

AMAGRIA Insul. Maris Baltici Hafniae Urbi primariae Daniae adiacens ab Oriente, nutrix eius dicta, eique ponte iuncta.