December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 161, image: s0161b

ALTARE lavandi ceremonia in Communione praefata, non minus in usu est. Et quidem, in praedicta Feria 5. lavantur Altaria hyssopo [orig: hyssop˘], vino [orig: vin˘] et aqua [orig: aquÔ]: quorum illud, cum symbolum unctionis Christo a Magdalena adhibitae; ista, cum sanguinis et aquae e Christi latere promanantis signa esse velint; ideo Rupertus illos melius facere iudicat, qui Altaria, ipso [orig: ips˘] die mortis Christi, seria [orig: seriÔ] 6. lavare solent, Romae tamen in Basilica Vaticana; ut et Dominicani Feria [orig: FeriÔ] id quinta [orig: quintÔ] obeunt. In Ecclesia Graeca solus Patriarcha munere hoc [orig: h˘c] defungitur et Metropolitani in suis Ecclesiis, qui aqua [orig: aquÔ] primo benedicta [orig: benedictÔ], dein aqua [orig: aquÔ] rosacea [orig: rosaceÔ], ex Euchologii praescripto, Altaria lavant. Aspersionem autem Altaris, quae aqua [orig: aquÔ] sit benedicta [orig: benedictÔ] singulis Dominicis per annum, Baptisinum Salvatoris repraesentare dicunt; eamque omittunt, cum Eucharistiae Sacramentum in illo expositum est: quemadmodum nec cruce Altare signant in principio Euangelii Iohannis, in sine Missae, eo quod ipsemet Auctor benedictionum ibi adsit, Gavant, Part. 4. tit. 19. in rub. Missa, apud Dominic. Macrum in Hierolexico. Addit Car. du Fresne, in Cena Domini quoque, nudari et lavari Altaria consucvisse, in Glossar. Vide supra.

ALTARE [5] osculatur semper Sacerdos, in praefata Communione, antequam Populum salutet tribuatque pacem: aiunt enim, pacem a Christo Domino in altari ffigiato petendam esse, abs re, apud eundem Macrum. Et quidem, si ex dispensatione Pontificis reliquiae in Altari non sint appositae, Sacerdoti ante introitum Altare osculanti omittenda esse verba illa, Quorum reliquiae hic sunt. et tund osculandum, quando dicit, Indulgere digneris, ait apud cundem Gavant. Part. 2. titulo 4. in Rub Missae.

ALTARE velandi mos similiter apud eos in usu: inprimis notabilis ceremonia fuit, quae in nocte fiebat Natalem Domini praecedente. Tribus nempe velis cooperiebatur Altare, rubro [orig: rubr˘], albo [orig: alb˘] et nigro [orig: nigr˘]: e quibus hoc auferebatur, in fine primi nocturni, quo [orig: qu˘] obscuritatem temporis ante legem significatam fuisse volunt; istud in sine secundi nocturni, in signum temporis Legalis; illud tandem in sine tertii et ultimi, in symbolum Legis Gratiae, Ioh. Beletus de Divin. Offic. c. 69. et Durandus Ration. l. 1. c. 3. Eadem ceremonia iterabatur ad matutinum Paschae, post quamlibet lectionem, cum non nisi tunc unicum habeatur nocturnum. In Hispania, per totum Quadragesimale tempus extenditur velum ante maiorem aram, dum in Ferialibus recitantur horae et canitur Missa, nec retrahitur, nisi cum Euangleium canitur, in elevatione hostiae, ut vocant, et calicis; ut et ad postremam super Populum orationem. At in Feria IV. maioris hebdomadae penitus aufertur, ad verba illa Euangelii: Et velum Templi scissum est. Vide iterum Dominic. Macrum Hierolex. et supra ubi de Altaris denudatione.

ad ALTARE jurandi vide infra ubi de Iurandi ritibus.

ALTARI caput imponendi ceremonia, in signum professae subiectionis et oboedientiae occurrit apud Arnoldum de Miracul. S. Emmeranni l. 1. c. 12. Qui capita cum manibus religiose Altari S. Emmeranni imponentes, professi sunt, se Martyri perpetuos censuales. Et in Vita Virgilii Episcopi Iuvanensis c. 7. Ad Iuvanense Monasterium specialiter caput suum in servitium Dei declinavit, singulis annis, quoad vixit, in signum subiectionis suae aliquod obsequium illud persolvendo, apud Car. du Fresne Glossar. Contra ad Altare, vel circa Altare, item ante cornu Altaris, manumissionem fieri solitam, dicemus infra ubi de illa.

in ALTARI offerendi ritus apud Marculfum l. 1. Form. 1. de donationibus, quae fiebant Ecclesiae, carum instrumentis super Altaria positis, quo sollemniores essent ac ita ipsi Deo eas factas esse constaret: memoratur in L. Alemannorum c. 1. ž. 1. ubi de donationibus factis Ecclesiae: Et qui hoc facere voluerit, per chartam de rebus suis ad Ecclesiam, ubi dare voluerit, firmitatem faciat et testes sex vel septem adhibeat, et nomina eorum ipsa charta contineat, et coram Sacerdote, qui ad eandem Ecclesiam de servit, super Altare ponat, et proprietates de pisis rebus ad ipsam Ecclesiam in perpetuum permaneant. Adde L. Baiwar. c. 1. ž. 1 Cuiusmodi traditionis et oblationis formula exstat in Capitul. Caroli Magni l. 6. c. 285. Vide praefatum Carolum du Fresne Glossar.

ALTARIA Trichora, apud Paulinum Ep. 12. ad Sever. Reliquiis Apostolorum et Martyrum intra Absidem trichora sub Altaria sacratis, quid sint, multis exponit Commentator Paulini. Sed trichoram sub Altari legendum, monet Salmas. qui hanc vocem ad absidem referens, eam trichoram vocari ait, quod esset tribus concavitatibus sinuata, seu quod illa Absis sive Concha maior, tribus concavis recessibus sinuata, duas alias conchulas dextra [orig: dextrÔ] laevaque [orig: laevÔque] haberet, ut ex Pauli hisce probat.

--- du/w d' e)s2 xi/onas2 a)/llas2
*ko/gxas2 a)mfote/rwqi proba/lletai e)s2 du/sin e(/rpein.

Et Paulino ead. op. cum duabus dextra laevaque conchulis intra spatiosum sui ambitum absis sinuata laxetur. Quod enim Altaria legi non possit, inde patere addit, quod unicum tantum Altare in templis eo [orig: ] tempore haberetur. Vide eum ad Solin. p. 1212.

ALTARIS Anniversarium sicut et anniversarium dedicationis Ecclesiae, in eadem Communione, antiquitus celebrari consuevit, uti discimus ex Macro in Hierolex. ubi de Altaris consecratione varia.

ALTARISTA in Mirac. S. Catharinae Suec. Sacellanns, seu Vicarius Ecclesiae, qui Altari servit, cuique assignati solent emolumenta, quae Presbyteris et curionibus proveniunt, ratione Altaris. Meminit officii huius Bulla Urbani V. A. C. 1368. apud Waddingum. ubi inter alia haec habentur: Te Altararium (quod idem ac Altarista) altaris Basilieae Principis Apostolorum de Urbe usque nostrum placitum --- constituimus et etiam deputanus, ibi recipiendi omnes et singulas oblationes, obventiones, ac fructus --- ad dictum Altare pervententes, etc. Videiterum Car. du Fresne Glossar. Dominico Macro sic dicitur


page 162, image: s0162a

particularis Canonicus Ecclesiae Vaticanae, cui incumbit maioris Altaris eiusdem Templi curam habere, et conservare pallia, ei a Subdiacono Apostolico tradita, illaque in vigilia Apostolorum Petri et Pauli, Altari illi superimponere, quae postmodum Archiepiscopis concedantur. Idem Altarista Episcopis sidem facit ad limina, ut aiunt, sacra venientibus quolibet [orig: qu˘libet] triennio [orig: trienni˘] seu pro Ultramontanis Praesulibus, quolibet [orig: qu˘libet] lustro [orig: lustr˘]; atque etiam ter quavis [orig: quÔvis] hebdomade ad minimum cuncta illius Basilicae altaria invisit. Facultatem insuper habet ab Urbano V. et Innocentio VI. concessam, eandem Basilicam, si forte per effusionem sanguinis vel alio [orig: ali˘] quovis [orig: qu˘vis] modo [orig: mod˘] violata ac polluta fuerit, aqua [orig: aquÔ] ab Episcopo benedicta [orig: benedictÔ] reconciliandi, ut loquuntur, etc. Altararius Canonicus talis dicebatur, circa A. C. 1482. ut patet ex MSS. in eiusdem Basilicae Archivo conservatis: cui postmodum, ordinatione Sixti IV. Assisius successit, qui inter alia, singulis diebus, vel saltem qualibet [orig: quÔlibet] septimana [orig: septimanÔ] semel, Altaria Templi huius visere tenetur. Vide Macros Fratres passim, inprimis in voce Altarista.

ALTARIUM Redemptiones, in eadem saepius dicta Ecclesia Romana vocabantur quaedam praestationes, quae dabantur Episcopis, quotiescumque Ecclesiarum, quae Monachorum iuris erant, Personae mutabantur. Nam cum Eccesias omnes Episcopi sibi vindicent, eas illi interdum Monasteriis aut Capitulis Canonicorum donabant aut a fundatoribus donari permittebant, retenta [orig: retentÔ] ea [orig: ] praestatione, quae Redemptio Altaris dicta est, veluti in signum dominii, quod Ecclesia matrix sibi reservabat, atque adeo reservatis ipsius Ecclesiae decimis, vide infra in voce Persona. Si enim Altaria Congregationibus Canonicorum vel Monachorum per personas darentur, mortuis personis in manus Episcoporum redibant, nisi essent per eorum scripta vel privilegia confirmata, ut est in Concilio Claromont. A. C. 1095. can. 7. Haec itaque Altarium redemptio, venditionis nomine donata est, quod a Monachis post mortem vel im mutatione personae redimi dicerentur: quod prohibitum fuit, salvo [orig: salv˘] Episcoporum censu annuo [orig: annu˘], eod. Concil. can. 3. et Nemausensi A. C. 1096. Imo et iam prius id vetuerat Leo XI. Pontifex Roman. apud Wioertum in Vita illius p. 86. Venditiones altarium anathemate prohibuit: sed constituit ut partes decimarum, ad Episcopum pertinentes, aut quisque Praesul sibi teneret aut cui vellet tribueret, partem autem ad Altare pertinentem proprio Pastori Ecclesiae gratis concederet. Eodem facit Chararta Rogelii III. Episcopi Catalaun. Altaria haec habenda personas --- eo [orig: ] iure, ut quando persona obierit, persona alia a Monachis oblata restituatur, sine muneris acceptione, etc. Relevationes quoque istiusmodi redemptiones appellatas esse, eo quod inventae hae essent, instar redemptionum feudorum, quae Relevationes dicuntur, observat Car. de Fresne; atque hoc [orig: h˘c] nomine Consuetudinem quandam inauditam venisse addit, qua [orig: quÔ] Vicecomes Thoarcensium Haimericus exigebat ab Abbate S. Albini, qui noviter onus susceperat Abbatis, equum unum centum solidorum, aut solidos centum pro mutatione et relevatione Abbatis. Dicebat enim --- quod quicumque noviter crearetur Abbas in Monasterio S. Albini, praedictum pro sua ordinatione praeiudicium solveret Vicceomiti, ex veteri Notitia apud Charlonyum ad Historiam Inculismensem Cortiaei. Remota [orig: RemotÔ] igitur et a Synodis interdicta [orig: interdictÔ] redemptione, postmodum Altaria sub censu annuo contulere [orig: contulŕre] Episcopi, in quem tamen etiam abusum graviter invehitur Gotfridus Vindocinensis l. 3. Ep. 12. cum per annos lingulos censum exigere ab Ecclesiis, annua seu plurimorum annorum simonia sit. Exstant Chartae istius abusus testes complures in Tabulario S. Dionysii, et alibi, de quibus, ut et plura in hanc rem, vide apud Car. du Fresne in Glossar.

ALTAVILIA oppidul. Principatus citerioris in regno Neapolitano, ad Sabbatum fluv. Paucis constat incolis.

ALTDORFIUM vicus cultissimus in colle, cpaut Uriensis pagi in Helvetia. Item Castellum Sueviae vetus, nunc Weingarten appellatum, Monasterio [orig: Monasteri˘] celebre, iuxta Ravensburgum, olim cum hoc, sub Comitibus celeberrimis, qui rara [orig: rarÔ] felicitate, non adeo longi temporis aevo [orig: aev˘], ad suprema provecti, latissime per Germaniam imperitavere [orig: imperitavŕre], Saxoniam, Boiariam, Noricumque, totumque qui Rhenum Albimque interiacet, tractum, ditione complexi. Quin huc etiam sortis benignitate Guelphica res (haec enim ex Comit. Altorfensibus ) progressa, ut Pomeranorum quoque, Obotritorum sive Mechelburgiorum aliosque Sclavorum Vandalorumque Principes obnoxios haberent. Florentissimam Domum Henricus Superbus, ac fil. eius Henricus Leo adfixere [orig: adfixŕre], mir( rerum humanarum ludibrio [orig: ludibri˘], destructores magnitudinis quam ipsi condiderant, secundis rebus ad superbiam prolapsi pulsique; accessit vicinorum invidia, qui tantam prope se crescentem molem sibi posterisque periculosam rati, convellendae tam formidolosae sibi potentiae occasiones avide quaerebant arripiebantve: unde ista in Henricos crimina sive vera, sive pro veris vulgata acceptaque, et Superbus postea Leo, Saxonia [orig: SaxoniÔ] Boiariaque Caesaris Procerumque sententia [orig: sententiÔ] tertium provoluti, nihil tandem ex tanto fortunarum cumulo quam Brunsvicensem atque Luneburgi Comitatus retinuerunt suosque ad posteros propagarunt [orig: propagÔrunt]. Tob. Pfanner. de praecip. Germaniae Principum Gentib. c. 5. ubi de Gente Brunsvico-Luneburgica. Vide quoque Aventin. Annal. Boior. l. 6. Goldastum ad Ratbert. Tureg. Histor. c. 2. Rer. Alemannic. Tom. 1. Part. 1. etc.

ALTEJA fluvius Galliae, in Picardia, Autle accolis, alluit vicum nominis sui, Teuceram Tieure, Donencum Doulens, Ruminiacum Rumigni, Alciacum Auxi, Vicum ad Alteiam Vysur Autie, Adlulliam Argoulle, vicum in tabula Peutingeriana una cum Teucera memoratum; Pontes Pont a Selane, alias Pont Asselane, locum Aethico notum inter Ambianos et Gesoriacum, dictumque suis pontibus, quos plures habet fluvio impositum, hicque in Oceanum effluit. Proximum ei flumen est Quantia la Canche. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

ALTELLUS Romulus dictus, quasi in terra [orig: terrÔ] altus a lupa [orig: lupÔ], sive quod telis aleretur, sive quod rebus gestis altus, h. e. excelsus et gloriosus esset, seu quod a Latio, Sabinorum Rege, in colloquium


image: s0162b

postulatus, alternis vicibus eum audierit, nam sicut a macro macellus, a vafro vacellus; ita ab alterno Altellus. Festus Pompeius.

ALTEMBERGA oppid. Transylvaniae. 6. milliar. Germanic. distat ab alba Iulia in colle, prope Zalatnae rudera.

ALTENA castellum Germaniae, in Westfalia, prius Wolfesbagen vocatum, olim sub proprio Comite, ex familia Cliviaca. Haec enim cum in Clivensem et Teysterbandiam lineas esset distincta, in Eberhardo et Ruperto filiis Ludovici, qui obiit A. C. 829. Clivensibus titulus suus duravit, donec ipsi esse desiere [orig: desiŕre]. Teisterbandiis non idem nominis sui amor, quippe quo [orig: qu˘] posito [orig: posit˘] A. C. 860. Theodoricus eiusque fil. Adolfus, ab Altena castello; Eberhardus Adolfi frater, a Bergensi terra, denominati maluere [orig: maluŕre], uterque ab Henrico Aucupe votorum damnati. Displicuit tamen postea et velut consenuit etiam Altenae nomen, quod imperante Friderico [orig: Frideric˘] II. Adolfus, Marcani Comitatus vocabulo [orig: vocabul˘], comparata [orig: comparatÔ] sibi Marca [orig: MarcÔ] commutavit. Hodie sub Electore Brandenburgico est. Vide Tob. Pfanner. de praecipuis Germ. Principp. gentibus c. 2. ut et in voce Clivia.

ALTENBURGUM urbs Germanica in Misnia, ad fluv. Pleiss. Ducum Sedes, ex Saxonica domo. Item, oppid. Hungariae inferioris permunitum prope Danubium, sub Austriacis. Owar Hungaris: Prior etiam Aldcburgum vocatur, ubi celebre Colloquium Theologorum habitum est A. C. 1568. in quo, praesidente Iohanne Wilhelmo [orig: Wilhelm˘] Saxoniae Duce es familia Vinariensi, Wittenbergenses consensum inter Lutherum et Melanchthonem, in doctrina, vita et morte, fuisse docuere [orig: docuŕre]; Flaciani contra, Iohannes nempe Wigandus, Ioh. Caelestinus, Irenaeus, Rosinus, Selneccerus, Kirchnerus, contenderunt, in doctrina Lutheri et Philippi dissensum esse, ac discrepantiam tantam quanta est inter aestatem et hiemem sunilitudo. Ita re infecta [orig: infectÔ] discessum, vide Chytraeum in Saxon. ad A. C. 1568. Accepit hanc urbem Albertus Dux Saxoniae, cognomine Degener, dotis nomine, a Friderico II. Imperatore, cuius filiam Margaretam duxit: ex arce dein Altenburgica Conradus Kauffungus, Ernestum et Albertum, filios Friderici cognomine Placidi, A. C. 1455. noctu abduxit, concepto [orig: concept˘] in herum odio [orig: odi˘], sed in silva a carbonariis captus, utrumque mox reddidit, et scelus supplicio [orig: supplici˘] expiavit. Nactus est ditionem Altenburgicam, in divisione hereditatis Ioh. Wilhelmi, retro memorati, Fridericus Wilhelmus, eius maior natu fil. qui cum Ioh. Georgio Brandenburgico admotus tutelae Christiani II. administravit Electoratum, in Reformatos acer: Eo [orig: ], inter alios, natus Fridericus wilhelmus, fratrum minimus, sed eorundem, et postea Ioh. Ernesti patruelis, ex parte haeres, auspiciis Electoris agnati, in Lusatia [orig: LusatiÔ] A. C. 1634. exercitum duxit; Pater ex Magdalena Sybilla agnata Friderici Wilhelmi. Vide Phil. Iac. spenerum Syll. Geneal. Histor.

ALTENIUS Cariae mons, qui scorpiones procreat; advenis quidem innocuos, incolis vero perniciosos et infestos. Alexand. ab Alexandro l. 2. c. 17.

ALTERCATIO nomen Libri Gennadio in Scriptoribus Ecclesiasticis laudati, ubi meminit Libri Altercationis Iuliani Episcopi Capuani: Eidem memorantur Altercationes, quas Eugenius Carthagin. Episcopus cum. Arianorum Praessulibus per internuntios habuit, ab eo conscriptae. Sic, qui haud pridem editi sunt a Luca Acherio Tom X. Spicil. Consultationum Zachaei Christiani et Apollonii Philosophi libri tres, hocce [orig: h˘cce] titulo [orig: titul˘] inscribuntur, in Codice Lemovic. Altercatio Apollonii Philosophi cum Zachaeo Christiano. nempe Altercatio, a)moibai/ous2 denotat lo/gous2, ut Gloss. habent Latino-Graecae. Dialogum videl. et colltionem, sed proprie partium inter se dissidentium, apud Car. du Fresne Glossar.

ALTERNIA Carpetanorum in Italia urbs. Ptol.

ALTERNIS Diebus ieiunandi mos Veterum, vide infra verbo Superponere.

ALTES Peloponnesi urbs ad Cladaum amnem, qui in Alpheum fluit. Xenoph. Hist. Graec. l. 7. Altis a Pausama in Eliacis vocatur.

ALTEUS Tuscifilius, regnavit ann. 20.

ALTHA Babyloniae urbs. Ptol.

ALTHAEA Thestii filia, Oenei Regis Calydonis uxor, cui inter alios filios Meleagrum peperit: quo [orig: qu˘] nato [orig: nat˘] audivit fata circum ignem dicentia, tam diu natum victurum, quamdiu stipes, qui tume ardebat, ab igne inconsumptus maneret. Hunc itaque asservavit in cum diem, quo [orig: qu˘] omnes filios praeter Meleagrum in quadam [orig: quÔdam] seditione occubuisse intellexit; quem ut etiam mortuum audiret, stipitem concremavit. Cuius facti postea paenitens, laqueo [orig: laque˘] vitam finivit, uti tradit amplissime Diodor. Sic. l. 5. Ovid. tamen Met. l. 8. scribit, eam gladio [orig: gladi˘] sese transverberasse [orig: transverberÔsse], atque ita occubuisse, acto [orig: act˘], inquit, per viscera ferro [orig: ferr˘]. Seneca in Meaea, Actu 4. v. 779.

Piae sororis, impiae matris facem,
Ultricis Althaeae, vides. --- -

Ovid. Trist. l. 1. Eleg. 7. v. 17.

Utque cremasse [orig: cremÔsse] suum fertur sub stipite natum
Thestias, et melior matre fuisse soror.

ALTHAEMENES coloniae in Cretam Dux, Cissi fil. fuit, illius qui Argos condidit, eadem [orig: eÔdem] tempestate qua [orig: quÔ] procles Spartam. Strabo l. 10. Cisus, *kei=sos2, vocatur a Pausania l. 2. et Temeni, qui Argos occupavit, fil. dicitur. Diodor. Sic. l. 5. c. 9. Catrei Regis Cretae fil. est, qui cum ab oraculo percepisset, a se patrem occiusum iri, in Insul. Rhodum se contulit, et templum Iovis Atamyrii, in monte cognomine exstruxit. Quo cum Pater, filium quaerens, pervenisset, ab eo ignotus occisus est.

ALTHEA urbs Olcadum. Vide Steph. et Olcades