December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0153a

ALLOBRYGES Ptolemaeo, Polybio l. 30. c. 50. autem *)allo/briges2 e)/qnos2 dunatw/taton *galatiko\n Vocat Steph. Horat. in Epod. Od. 16.

Novisque rebus insidelis Allobrox.

Iuvenalis Sat. 7. v. 214. de Rusfo.

Ruffum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit.

De origine nominis ita vir magnus De Phan. colon l. 1. c. 42. Apud utrosque Britannos, inquit, bro regionem vel agrum sonat, ut Syris baro; et hel, vel ubel excelsum, ut Ebraeis hal vel al et Syris elloio. Inde a Gallis dicti Allobroges, qui montanam Sabaudiae regionem obtinebant. Hoc multo verisimilius, quam quod scribit vetus Iuvenalis Scholiastes, Dicti Allobroges quoniam brogae Galli agrum dicunt, allo autem aliud; dicli igitur, quia ex alio loco translati. Nic. Lloydius. Eorum origo licer incerta sit, certum tamen cst, eos latum imperium et potens habuisse nomen, ita ut illorum regio comprehenderer hodicrnam Sabaudiam, Delfinatum et confinalcs provincias, Ptol. enim Viennam Allobrogum facitmetropolim. Et Caesar l. 1. Bell. Gall. c. 6. eorum extremorum Helvetiorumque finibus proximam genevam dicit, Ioh. Baptist. Plantinus Helv. Antiq. et Nov. Certe Cicer. in Orat. 3. in Catil. de Allobrogum Senatu ac populo refert, Homines Gallos ex civitate male pacata, que gens una restat, quae populo Rom. bellum facere et polse et non nolle videatur, spem Imperii et rerum amplissimarum uliro sibi a [orig: Ô] Patriciis bominibus oblatam neolexisse: nimirum spem Imperii totius provinciae Galliae vel Narbonensis: sicut apud Caesar. l. 7. Bell. Gall. c. 64. Vercingetorix Allobrogum Principibus pecunias, civitati autem imperium totius Provinciae, Obtulisse legitur.Cohors VIII. Allobrogum in veteri Inscr. apud Goltzium memoratur: Eorum Perdncllium 130. milia apud fluvium Isaram, praelio [orig: praeli˘] commisso [orig: commisl˘], adversus Allobrogum Regem Arvernorumque gentes, ad 6. Idus August. caecidisse, Q. Fabium M. Consulem hincque Allobrogicum nominatum, refert Plin. 1. 7. c. 50. Quidam Allobrogum olim volunt fuisse; quidquid terrarum dioecesibus Viennensi. Genevensi, Gratianopolitana ac Mauriennensi continetur: e quibus Viennensis maxima ex parte in Delphinatu est, aliquantulum in pago Vivariensi: Gratianopolitanae paroeciae maior portio in Delphinatu, minor in Sabaudia: Genevensis vero tota in Sabaudia, ut et Mauriennensis tota. Ut appareat, Allobroges ex aequo in Delphinatu et Sabaudia sedes habuisse; cui sententiae accedit Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce, Vienna Allobrogum. Trans Rhodanum illos habuisse vicos possessionesque, scribit Caesar de bello Gall. l. 1. c. 6. quod verum esie vel ex eo apparet, quod hodieque pars aliqua dioeceseos Viennensis, in Helviorum seu Vivariensium sinibus iacet, quos trans Rhodanum esse, nemo nescit. Cicero Allobrox a discipulis, obeloquentiam, saepe dictus legitur, Q. Curtius Rufus Rhetor insignis Romae, Vienna [orig: ViennÔ] Allobrogum oriundus. Unde Iuvenal. Sat. 7. v. 213.

Sed Rufum, alque alios caedit sua quemque iuventus:
Rufum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit.

Hunc Achilles Statius, inter undecim Rhetores claros, quorum Vitae a Suetonio scriptae perierunt, in duobus codicibus priscis tertium nominatum, Scriptorem Vitae Alexandri Magni fuisse scribit.

ALLOBROX [1] apud Celtas eo [orig: ] tempore regnavit, quo [orig: qu˘] Pharao Cenchres in mari Rubro periit. Beros. l. 5.

ALLOBROX [2] XV, Gallorum Rex. Beros. l. 5. Dupleix, l. 2. c. 16. Vide supra.

ALLOCUTIONES Sponsales, dicebantur olim Epithalamia; quibus Sponsos ipsos Auctor alloquebatur. Cuiusmodi est illud Gallieni apud Trebellium Pollionem in Gallienis, c. 11. de quo ita hic auctor: Fuit Gallienus --- oratione, poemate atque omnibus arlibus clarus. Huius est illud Epithalamium, quod inter centum Poetas praecipuum fun. Nam quum fratrum suorum silios coniugaret, et omnes Poetae Graeci Latinique Epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, quum ille manus Sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius (Salmas. legit exceptus, nempe convivio [orig: convivi˘] nuptiali) ita dixisse fertur,

Ite, ait, o [orig: ˘] pueri pariter sudate medulis
Onmibus inter vos, non murmura vestra columbae,
Brachia non bederae, non vincant oscula conchae:

Talc et illud, quod in vetustissimo codice Epigrammatum nondum editorum repcrit idem Salmas. Abiti cuiusdam, sub titulo Sponsalis allocutionis, ad hunc modum:

ABITI ALLOCUTIO SPONSALIS.
Linea constriclo de pectore vincula solve;
Et Domino te crede tuo: nec candida laedas,
In quibus ora vide, vel ne contacta repugnes.
Est in nocte timor, non est in nocte periclum,
Nec volo contendas, vinces, cum viccrit ille.

Sed Sponsam tantum alloquitur hic Avitus, Gallienus Sponsum et Sponsam, vide Salmas. ad Pollionem loc. cit. te supra Adlocutio.

ALLODIUM vide infra Alodis.

ALLOERA Lydiae urbs, Attalia, Postea dicta. Steph.

ALLON Latine quercus, vel fortis, pater Sephe. 1 Paral. c. 4. v. 37.

ALLONESUS vulgo PELAGNASI, Insul. Archipelagi, in ora Macedoniae, versus Thermaicum sinum.

ALLOPHYLI vide Philistaei

ALLOQUI proprie de Diis. Plautus Amphitruone Actu 1. sc. 1.

--- Numero mihi in mentem fuit
Dis [orig: Dţs] advenien gratias pro meritts agere, atque alloqui.

Graece proseipei=n. Eutipides Hercule Fur.

*xro/nw| d' a)nelqw\n e)c a)nhli/wn muxw=n,
*(/adou ko/rhs2 e)/nerqen, es)k a)tima/sw
*qeou\s2 proteipei=n prw=ta tou\s2 meta\ ste/gas2

Affari de proximo, exponit Arnob. adv. Gentes l. 6. ubi templa a Gentilibus exstrui, et in illis simulacra reponi solita refert, uteos (Deastros suos) possent coram et cominus contueri, affari de


page 153, image: s0153b

proximo, et cum praesentibus qudammodo vencrationum colloquia miscere Sic enim stulti Gentiles templorum suorum idoloruinque fabricam excusabant, ac in sinulachris suos Deos habitare, imo nec Deos efle iis sublatis rebantur Hinc et adorare dixerunt, quasi orare ad, Graece proseu\xesqai, h. e. ad im aginem Dei conversum orare, uti hoc discimus ex Euripidis Hippolyto stefanhfo/rw|.

*proteuxo/meqa toi=si soi=s2 a)ga/lmasi
*de/spoina *ku/pri.

Adire quoque Deos, it. Alire precibus, uti vidimus supra, voce Aditu. Neque alia certe de causa domi suos Penates et Deos domesticos habebant nisi ut illos alloqui seu affari de proximo et ad eos preces suas concipere possent. Quam causam subindicat Prudentius contra Symmachum l. 1. v. 206.

Sacratumque domi lapidem consistere, parvus
Spectarat [orig: SpectÔrat], matremque illic pallere precantem.
Mox humeris positus nutricis, trivit et ipse
Impressis siliccm labriu: ┤puerilia vota
Fudit, opemque sibi caeca de rupe poposcit,
Persuasumque habuit, quod quis velit, inde petendum

Sed rider stultiriam hanc ipse Lucianus, Demonact. Senec it Ep. 41. Ivon-exorandus aedituus, ut nos ad aures simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat. Vide Desid. Heraldum ad Arnobii locom.

ALLORIA urbs Cretae, ut ex Polyhistore refert Steph.

ALLOTRIGES populi in tractu septentrionali Hispan. Strabo l. 3. Ubi Casaubon. Matim. *)altrigo/nas2.

ALLUCITA apud Petronium Arbitr. Centum me allucitae molestabant: Graece kw/nwy est, quod ad lucem seu lucernam pervenire nitatur. Unde hallucinari nonnullis, quod Fulgentius interpretatur vana somniare Vide Praecidanca ad Petronium Iani Douzae. Nonio, vero aberrare, non consistere, verbum id denotat: Illius quidem delir atissimas mentis et corporis hallucinationes. Vide stewechium Eleciis in Arnobium l. 2. et infra Alugitae.

ALMA [1] mons est in Moesia supcriori prope Sirmium, quera Probus Imperator Eutropio [orig: Eutropi˘] teste, vineis consevit. Item Alma Hetruriae fluv. Antonin. Arbia Leandro.

ALMA [2] sic vulgo fluv. Tauricae Chersonesi, illam quasi bifariam separans. Cadit in mate nigrum.

ALMA [3] Redemptoris, Antiphona in honorem B. Virginis composita dicitur, ab Hermanno Contracto, qui floruit A. C. 1054. ab Hebraea voce Alma, quae Virginem significat. Meminit eius Sacr. Rit Congreg. A. C. 1616 in Officio pro Carmel. Discalc. Quando Officium in B. Mariae purisicatione transfertur, praedicta Amipbona continuatur etiam per totam Octavam: quod fiet ubi cum Octava celebrabitur. Octava cuim est eiusdem festi continuatio. In subiuncta oratione, quae dicitur post Nativitatem, emittitur clausula consueta, Qui tecum vivit etc. Causam vide apud Dominic. Macrum in Hierolexico.

ALMAARAB-IBNI-CATHAN alias Arabs dictus, Cami nepos, qui Arabiae nomen dedisse fertur, sicur a fratre eius Sabo Sabaea, et altero Petro Petraea quibusdam videtur dicta. Marmol. l. 1. c. 28. Sed potius vide Bochart. in Phaleg. l. 1. c. 7.

ALMAGRUM oppid. Hispaniae in Castella, in tractu la Mancha, dicto. Item, Almagner, oppidulum Americae meridionale in regno de Popayan, in monte situm, ad fontes fluv. Cauca.

ALMANA Tusciae fluv. Scribitur et Amiana, hodie Albegna dicitur.

ALMANISCAE locus. ad Olinam flumen non semel memoratur Orderico Hist. l. 12. alibique. Vulgo etiamnum Almenesches, Saios inter et Argentonium, Hadr. Vales. Notit. Gall. In Statutis vero Massiliensibus MSS. apud Car. du Fresne A. C. 1276. Alamanesca Chlamys, cum penna et cum caputio vel almussa, vestimenti genus est.

ALMANIUS [1] Iacobus, vide Iacobus.

ALMANIUS [2] I. Ioseph. Rex Maroci, a Mauris in Hispaniam vocatur, A. C. 1158. aliquoties victus est a Christianis. Reversus dein cum maioribus copiis, in obsidione Santareni, in Portugall. sagitta [orig: sagittÔ] ictus periit. Marmol. l. 2. c. 35. Mariana, Vaesaus.

ALMANSOR II, Iacobus, cognomine Amir et Mocelemin, prioris fil. potentissimus Africae Regum evasit. In Hispan. transgressus cum innumeris copiis, quas publicatione Gaziae, i. e. sacrae militiae, collegit. Ibi omnium suae sectae caput facuts ct memorabilem victoriam d'Alarcos nactus est. Inde in Africam redux, Marocum recepit, et rebelles, contra datam sidem, occidir. Quam ob rem reprehensus a quodam Marabuto, vagari per mundum coepit, obiitque pistor Alexandriae. Marmol. l. 2. c. 36. Gualt. Rauleigh. in Mabometis Histor.

ALMARASIUM oppidulum Hispan. in Extramadura provinc. iuxta Tagum fluv.

ALMATH Latine occultatio, sive iuventus, aut saecula vel divisim super mortem, et tunc est Al-muth, civitas in tribu Beniamin. Cum suburbanis, Levitis data. 1 Paral. c. 6. v. 60. Item fil. Bechor, filii Beniamin. 1 Paral. c. u. v. 8.

ALMAZANUM oppid. Hispan. in Castella veteri iuxta fluv. Durium.

ALMEDESSUS vide Halmydissus.

ALMENACH seu ALMANACH Ephemeris seu Kalendarium, quod nomen ab Arbibus impositum censet Ios. Scaliger. ad Manilium et Propertium, conflatumque ait ex articulo Arabum al et Graecorum voce mh\n, mensis. Alii ab Aegyptiis longe ante Arabas celeberrimis olim Astrologis, profectum vocabulum asserunt; cum conster ex Porphyrio, Appellationem Almenach et descriptionem Almenachicam ( *)almenaxika\ ) ipsius aetate etiam passim usitatam fuisse, apud Aegyptios, ex ipsius verbis, quorum Eusebius meminit de Praeparat. Euang. l. 3. c. 4. Ita ut sic appellarinr [orig: appellÔrinr] praedictiones rerum maxime. contingentium ex ordine serieque mensium dispositas atque descriptas. Vide Olaum Wormium in Fastis Danicis l. 1. c. 2. apud Car. du Fresne Glossar. et infra Kalendarium.