December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0144b

ALEXANDER [65] Petrus, vide Petrus.

ALEXANDER [66] Phaereus, in Thessalia [orig: ThessaliÔ] tyrannidem apud Phaereos exercuit. De quo Cicer. Offic. l. 2. c. 9. cuius verba apponam. Quid? Alexandrum Pheraeum, quo [orig: qu˘] animo [orig: anim˘] vixisse arbitramur? qui cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen ad eam ex epulis in cubiculum veniens, barbarum, et eum quidem compunctum notis Threiciis, districto gladio [orig: gladi˘] iubebat anteire, praemittebatque des tipatoribus suis, qui scrurarentur arculds muliebres, et ne quod in vestimentis telum occultaretur, exquirerent. O miserum, qui fideliorem et barbarum, et stigmaticum putaret, quam coniugem: nec cum fesellit opinio, ab ea [orig: ] enim est ipse propter pellicatus suspicionem interfectus. Ovid in Ibin.

Inque tuo thalamo iuguleris more Pheraer,
Qui datus est ieto coniugis ense suae.

Huius meminit Plut. et Corn. Nep. c. 5. in Pelopida, Diodor. Sic. l. 15. Pausan. l. 6. et Val. Max. l. 9. c. 13.

ALEXANDER [67] Polyhistor, multa philologica et historica reliquit. Floruit Olymp. 173. qua [orig: quÔ] in Aegypto iterum regnavit Ptolemaeus Lathyrus, bellumque in Graecia gerebat L. Sylla. De hoc Alexandro ita scribit Suidas. Alexander Milesius, qui et Polyhistor, et Cornelius cognominatur, propterea quod captus Cornelio Lentulo fuit venditus, eiusque paedagogus factus est, et postea manumissus. Fuit autem Romae Syllae temporibus. Laurente periit, aedibus, in quibus erat, flammae consumptis: quod ubi uxor eius audivit, laqueo [orig: laque˘] vitam finivit. Fuit vero Grammaticus, Cratetis discipulus: et libros scripsit innumeros, et de Roma [orig: RomÔ] libros quinque, in quibus ait Hebraeam fuisse mulierem, Moso nomine, cuius scriptum sit lex Hebraeorum. Haec Suidas. Sed quod Alexandrum facit Milesium, in eo repugnat Stephanus, ubi eum natum dicit Cotyaei, civitate Phrygiae eius, quae epi/kthtos2, vel Hellespontia, vel etiam minor appellatur. Atque hinc *)ale/candros2 o( *kotuaeu\s2 vocatur Etymologo in *de/doika et *perir\rhdh/s2. Eidem Stephano dicitur fuisse fil. Asclepiadae, ac scripsissse peri\ pantidaph=s2 u(/lhs2 tessara/konta du/o lo/gous2. Nam ne hunc Asclepiadae filium alium a Polyhistore putem, facit, quod ibidem vocatur grammatiko\s2 polumaqestatos2. Multa quoque idem adducit passim, quae soripsit; sed quaedam eorum pertinuisse ad illos omnigenae historiae libros, plane censeo. Nominat vero *frugiaka\, sive peri\ *frugi/as2, cuius operis etiam meminit Plut. de Flum. Item peri\ *biquni/as2, de qua ab eo fuisse scriptum, etiam auctor est nobis Etymologus in *ku/belon. Item Aegyptiaca, Carica, Lyciaca, Libyae periplum; de Asia, Paphlagonia, Syria, Cypro, Ponto Euxino, Europa. Item peri\ tw=n par' *)alkma=ni topikw=s2 ei)rhme/nwn. Primum *krhtikw=n advocat Apollonii Schol. in l. 4. Athenaeus quoque l. 11. citat eum e)n tri/goni. Plut. pene initio libri de Mitsica, exarasse [orig: exarÔsse] librum ait, quo [orig: qu˘] Phrygios Musicos collegit. Ad haec in diadoxai=s2 citatur a Laertion in vita Pherecydis et Socratis, quo [orig: qu˘] opere docuisse videtur, ut Philosophorum alii aliis successerint. Etiam edidit *puqagorika\ u(pomnh/mata, sive peri\ *puqagorikw=n sumbo/lwn. Priori modo [orig: mod˘] appellat Laertius in Pythagora: posteriori Clem. Alex l. 1. Strom. et Cyrillus l. 9. adversus Iulianum. Idem Clemens l. 1. citat librum peri *)ioudai/wn, uti quoque Euseb. l. 9. de Praep. Euang. c. 17. Ubi pene integrum eius librum exscripsit. Ibidem et illustre eius elogium habemus, ubi polu/nous2 kai\ polumaqh\s2 a)nh\r vocatur. Nec dubium, quin hoc opus signet Iustinus Martyr Cohortatione ad Graecos, ubi cos refert, qui Mosis meminerint, ut ducis et principis Iudaici. Et sane nulli obscurum est, quantum illi debeat Plinius ipse, quippe quem toties ad partes advocet in Historia Naturali. Meminit eius quoque Chalcidius, commentario [orig: commentari˘] in Timaeum Platonis et Agathias Scholasticus l. 2. Historiae suae, item Ioseph. Iud. Ant. l. 1. c. 16. Eiusdem de diluvio, et alterum de turri Babylonis testimonium adfert Cyrillus Initio l. 1. contra Iulianum ex Voss. l. 1. de Hist. Graec. c. 22. Nic. Lloydius.

ALEXANDER [68] Spartanus, ab Argivis, per fines Tegeatidis regionis irrumpentibus, occisus cum 200. dum eos ingressu prohibere conatur. Diodor. Sic. l. 15.

ALEXANDER [69] Sulpitius. Vide Sulpitius.

ALEXANDER [70] Tortagricus ICtus Imolensis fuit; Patavii, Ferrariae et Bononiae annos prope triginta ius civile interpretatus est, relictisque libris compluribus, obiit A. C. 1475. aetat. 50. Hottomannus apud Ioh. Calvinum Lexic. Iurid.

ALEXANDRA [1] Iudaeorum Regina, vidua Aristobuli, cuius fratres, prius in captivitate detentos, libertati restituit, Alexandro [orig: Alexandr˘] Iannaeo [orig: Iannae˘], natu maximo [orig: maxim˘], in thronum evecto [orig: evect˘]. Ioseph. l. 13. Iud. Ant. c. 20.

ALEXANDRA [2] cognomine Salome, Iudaeorum Regina, uxor Alexandri Iannaei, filium Hyrcanum sacerdotio praefecit, Pharisaeis universae Iudaeorum Reip. administrationem commisit, regnavit ann. 9. Vid. Ioseph. Ant. Iud. l. 13. c. 24. Torniel. A.M. 3979. Fuit et Alexandra quae et Cassandra dicebatur, Priami filia, ac vates, cuius gratia, hoc [orig: h˘c] ipso [orig: ips˘] nomine Lycophronis Tragoedia inscribitur.

ALEXANDRA [3] filia Hyrcani, mater Aristobuli et Maximae, uxor Herodis, superba femina, cum ad Cleopatram fugam pararet; cum filio, deprehensa et una cum ipso necata est. Ioseph. l. 1. de Bell. Iud. c. 17. Torniel. A. M. 4019. n. 2. 4026. n. 1.

ALEXANDRA [4] seu ALEXANDRIA filia Cassii Tyranni, memoratur Iul. Capitolino in Marco Antonino Pbilos. c. 26. Ipsum Cassium proclementia occidi passus est, non iussit. Filii autem Cassii et amplius media [orig: mediÔ] parte acceperunt paterni patrimonii, et auro [orig: aur˘] atque argento [orig: argent˘] adiuti, mulieres autem etiam ornamentis, ita ut Alexandria filia Cassii et Druncianus gener liberam vagandi potestatem haberent, commendati amitae marito. Et Vulcatio Gallicano in Avidio Cassio, qui eadem pene verba cum repetiisset, addit c. 9. Vixeruntque, non


image: s0145a

quasi Tyranni pignora, sed quasi Senatorii ordinis in summa securitate: quum illis citiam in lite obici fortunam propriae vetuisset domus, damnatis aliquibus iniuriarum, quod in eos petulantes fuissent. In quo utroque loco filia haec Avidii Cassii Alexandria vocatur, nec libri variant. Casaubon. tamen in codice Regio et Puteani Alexandra legit, sicque scribi vult; sed parum refert, inquit Salmas. Alexandra, an Alexandria scribatur, cum utrumque idem sit. Nam *)aleca/ndra, *)aleca/ndreia, ut *phnelo/ph, *phnelo/peia; et *kassio/ph, *kassio/peia et similia. Sic herba, quae Alexandra vocatur, aliis Alexandria dicebatur. Steph. peri\ *)eqnikw=n, e)/sti kai\ *)aleca/ndreia *bota/nh kai\ futo\n, par' a)/llois2 de\ *)aleca/vdra; e)c h(=s2 e)ste/feto *)ale/candros2 e)n toi=s2 a)gw=si, Est et Alexandria herba ac planta, aliis Alexandra, cuius foliis coronabatur Alexander in sacris certaminibus etc.

ALEXANDRA [5] filia Bartholomaei Scalae, Florentini, Latine Graeceque doctissima. Angel. Polit. in Epigr. Obiit A. C. 1506. Voss. in addit. Philol.

ALEXANDREA Laurus, vide infra Alexandrina.

ALEXANDRI Arae itineris et victoriarum eius termini, haud longe a Tanai sive Iaxarte fluv. Plin. l. 6. c. 16. Gens haec obtinet aversa montis Paropamissi ex adverso fontis Indt: includitur flumine Ocho. Ultra Sogdiani, oppidum Panda, et in ultimus eorum finibus, Alexandria oppidum ab Alexandro magno conditum. Arae ibi sunt ab Hercule ac Libero patre constitutae, item Cyro ac Semiramide atque Alexandro: finis omnium eorum ductus ab illa parte terrarum, includente flumine Iaxarte, quod Scythae Silyn vocant: Alexander militesque eius Tanaim esse putavare [orig: putavÔre]: Atque haec est Alexandria; quam Ptol. *)aleca/ndreian e)xa/thn vocat, in ultimis Sogdianorum finibus sita. Ptol. ad Tanaidem Ponticum, Alexandri Aras statuit: Sed his Tanais ab illo longe diversus, ad quem condita Alexandria ultima, verum ambiguitate vocis decepti Scriptores. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 789. et seqq. et infra in voce Tanais.

ALEXANDRI Iactus in ludo talorum, ab Alexandro nomen accepit; in Alexand ri cuiusdam Chio [orig: Chi˘] oriundi et Ephebit tumulo effigiatus: qui cum mortem obiisset, hoc ipsum in cippo tumuli expressum fait novem talis quorum quatuor situ suo [orig: su˘] iactum, qui vocabatur Alexander, referebant: alii quatuor iactum illum exhibebant, qui *)/efhbos2 dicebatur; Unus unionem indicabat, qui Graece xi=os2 dictus. Hinc Epigr.

*(ws2 eu)= to\n fi)i/menon ve/on a)/krita kai\ to\ kubouqe\n
*pneu=ma dia\ fqegktw=n ei)=pe/ tis2 a)straga/lwn.

Vide Salmas. ad Solin. p. 1221. et infra ubi de Talis.

ALEXANDRIA [1] urbs multiplex. Pima Aegypti in ora b ostio Canopico 12. mill pass. in occidenteopus Alexandri M. Caput urbium, Amm. Marcell. l. 22. c. 16. Herodian. l. 7. c. 6. Scanderia Turcis, et Alessandria Italis, urbs Patriarchalis et emporium celebre, quo ex India merces, praesertim aromata, per universam Europam distribuenda advehuntur. Olim ante Cairi erectionem (a quo itinere quatridui distat) clarior. Ipsa deficit in dies. Ad ostium portus Insula Pharos est, quae iam iniecta [orig: iniectÔ] mole terrae adiacet, ubi turris Pharos nunc destructa: Super cuius rudera arx est Turcarum, qui iuxta portum alteram arcem habent. Vide Curt. l. 4. c. 8. Strab. l. 17. Plin. l. 5. c. 10. Belon. l. 2. c. 19. Sanut. l. 9. Leon. p. 8. P. de Valle Ammian: lec. cit. vertex omnium civitatum. Plura apud Salmas. ad Solin. passim. Hinc Alexandrinus. Propert l. 3. Eleg. 10.

Noxia Alexandrina, dolis aptissima tellus.

Ob caeli clementiam, incolae passim apud scriptores luxus maxime notati sunt, velut apud Quinctilianum, l. 1. c. 2. et Ammian. Marcellin. loc. cit. Et ante utrumque Alexandrina vita, atque licentia apud Caesar. l. 3. de Bell. Civ. c. 110. Inde Ovid. Trist. l. 1. eleg. 2.

Non ut Alexandri claram delatus in urbem,
Delicias videam, Nile iocose, tuas.

Aer illic adeo temperatus est, ut quolibet [orig: qu˘libet] die solem videant; unde, ob delicias, per excellentiam po/lis2 dicitur, ut a)/stn Athenae, et urbs Roma. longitud. 58. 20. latitud. 31. 25. Varia hic [orig: hţc] Concilia. Vide 1. 2. 3. tom. Concil. Athanas. Cyrill. Evagr. Hist. tripart. Baron. Godeau. Ibidem officina Monetaria sub Imperatorib. olim celebris fuit, vide supra *a*l*e*s. Secunda, Albaniae, ad Caucasi radices, et oram Caspii maris urbs, et emporium regionis praecipuum, Demircapi Turcis, quasi portae ferreae, et incolis Derbent, a Tauresio, seu Ecbatanis, regia [orig: regiÔ] Persarum, itinere 20. dierum distans in Boream, ubi ex Asia in Scythiam per angustias transitus est. Tertia, Arachosiae, Cabul hodie, teste Castaldo [orig: Castald˘], regionis metropolis ad Arachorum fluv. a Prophthasia [orig: ProphthasiÔ] regia [orig: regiÔ] Drangarum 515. mill. pass. distans in Ortum Indiam versus longitud. 117.00. latitud. 32. 30. Aliss est Candahar, urbs munita Indiae cis Gangem, sub dominio magni Mgolis. Quarta, Ariae, Hicri Castaldo et aliis (quod nomen est etiam ipsi provinciae) urbs primaria, et regia ad Arium fluv. inter Hecatompylon, regiam Parthiae ad occasum 565. mill. pass. et Bactra, regiam Bactrianae in ortum 484. mill. pass. Sunt qui Burgian dici velint. longitud. 111. 30. latitud. 38. 50. Quinta Carmaniae, Serent, teste Castaldo [orig: Castald˘], urbs regia, et regionis primaria; inter Armuziam, et Arium longitud. 100.00. latitiud. 30. 30. Sexta, Ciliciae, seu Syriae in confinio, urbs Episcopalis ad sinum Issicum, Scanderoon Turcis, teste Leunclavio [orig: Leunclavi˘], Alexandrete Gallis, Emporium celebre, longitud. 68. 00. latitud. 38. 10. Septima, Margianae, Indion hodie dici putatur in tabulis recentiorib. urbs praecipus, et emporium earum regionum. Octava, Statiellorum, Anno 1178. a Mediolanensibus, Placentinis et Cremonensibus condita, urbs Liguriae non obscura ad Tanarum fluv. illam interfluentem, ampla et permunita, sub Archiepiscopo Mediolanensi inde 52. mill. pass. in Austro-Libycum,


page 145, image: s0145b

media fere inter Genuam ad ortum et Augustam Taurinorum ad occasum. Ab Alexandro tertio Pontifice Episcopalis effecta, a quo et nomen habet, cum prius Caesarea diceretur. Ibi pons lapideus, et longitudinis admirandae. vulgo Alessandria della Paglia, sic per contemptum dicta, a Frider. I. Imperatore in Ducatu Mediolanensi. Longitud. 30. 30. latitud. 43. 54. Nona, Troadis, quae et Troas, quod nomen etiam regionis est, quae et Phrygra minor, urbs Archiepiscopalis sub Archiepiscopo Cyziceno. Nunc locus S. Maria dicitur, ac Turcis Carasia teste Leunclaulo. Plures Alexandrias si velit lector, consulat Curt. l. 7. Plin. l. 6. c. 16. 23. et 25. ut et Stephanum.

ALEXANDRIA [2] Commoda Togata, a Commodo Imperatore Carthago ridicule appellata est, ut habet Ael. Lamprid. in Vita eius c. 17 Classem Africanam instituit, quae subsidio esset si forte Alexandrina frumenta cessassent. Ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodam togatam appellavit: quum classem quoque Africanam, Commodianam Heriuleam appellasset.

ALEXANDRIA [3] Poloniae urbs nova in volhinra superiori provinc. ad fluv. Horin.

ALEXANDRIAE Juridicus, dicebatur olim, quem Caesares Alexandriam mittebant, ad iura reddenda. Sine publico enim consilio, uno [orig: un˘] Iudice contenti vivebant, quem Caesar dedisset, a quo sub Iulio Caesare, Alexandrini, in Romanorum cessere [orig: cessŕre] potestatem, ordinatione Aegypti sic per Augustum facta [orig: factÔ], ut habet Dio l. 51. qui, cum hoc ita cavit, videtur ob oculos habuisse vetus exemplum in Campanos editum, cum receptae Capuae victor Populus Romanus, Leges imposuit. Cum quidem, inquit Liv. l. 26. c. 16. habitari tantum, tamquam urbem, frequentarique placuit: corpus nullum civitatis nec Senatus, nec plebis consilium, nec Magistratusesse: Sine Consilio pulico, sine Imperio, multitudinem nullius rei inter se sociam, ad consensum inhabilem fore: Praefectum ad iura reddenda ab Roma quotannis mitti. Quod obtinuit usque ad principatum Severi, qui ius Curiae Alexandrinis concessit. Ael. Spartian. in Vita eius c. 17. Alexandrinis ius Buleutarum dedit, qui sine publico Consilio, itaut sub Regibus, ante vivebant --- --- Multa praeter ea his iura muta vit. Postea ulterius itum, et um lege Augusti legi in Senatum Populumque Romanum civis Alexandrinus non posset; id quoque mutatum lege Antonini Severi fil. auctore ibtdem Dione: Vide de Curia Alexandrina in Cod. de Decurionibus, et Casaubon. ad Spartian.

ALEXANDRIANI Sodales, apud Ael. Lamprid. in Severo, ubi de huius consecratione verba facit c. 63. Dati sunt et Sodales, qui Alexandriani appellati sunt, addita et festivitas matris nomine, atque ipsius, quae hodieque Romae religiosissime celebratur natali eius die: ab Alexandro sic dicti sunt, quemadmodum Marciani Sodales, Antoniniani, Aureliani et similes. Quare male editum Alexandrini; ab Alexandria enim urbe, civis Alexandrinus. De Alexandro autem hoc in Deos relato, vide Casaubon. et Salmas. Not. ad loc.

ALEXANDRIDES [1] Lacedaemonius; sororis filiam duxit, ex qua Dorycum Leonidem et Cleombrotum sustulit.

ALEXANDRIDES [2] Delphicus, testis adducitur a Plut. irl Lysandro; nisi malis Anaxandrides. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 4. p. 502.

ALEXANDRINA dicta olim, quae a Polymitariis texerentur, quorum stragula, quod multis ea liciis texebant, polymita inde Graecis vocabantur: Hunc enim texendi modum et artem Alexandriae primum institutam esse, refert Plin. l. 8. c. 48. ubi ait, Plurimis vero liciis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit. Nort acu operabantur autem Alexandrini illi Polymitarli, sicut Phrygiones Plumariique, sed pectine; nam in tela et textoriis instrumentis artem suam exercebant ac per hoc vere proprieque texebant. Interim tantum eorum fuit artificium et industria ut maiore fere varietate eorum opera distinguerentur, quam quae acu Babylonia [orig: BabyloniÔ] aut Phrygia [orig: PhrygiÔ] picta essent. Hinc Martial. pronuntiare non dubitat, Babyloniam acum Alexandrino pectini concedere debere, quod hoc eius Epigr. l. 14. n. 150. testatur, cui lemma im positum, Cubicularia polymita:

Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est
Pectine Niliaco [orig: Niliac˘] iam Babylonis acus.

Certum igitur est, huiuscemodi Alexandrina polymita, tam varia olim texi consuevisse, tamque variis coloribus et picturis intexi, quam ipsa Babylonica solebant et Phrygionica opera, quae acu plumabantur. Nam et in his et belluarum et hominum et avium aliarumque rerum formae exprimebantur, haud secus atque in Babylonicis. Unde Alexandrinorum belluatorum meminit Plautus, in Pseudolo Actu 1. sc. 2. haec polymita indigitaus,

Neque Alexandrina belluata conchylia tapetia.

Et meminit Alexandrini veli Anastasius, duodecim phasianos intextos habentis, in Gregor. IV. etc. Salmas. Not. ad Vopiscum in Carino Imp. c. 20. Plura in hanc rem vide infra ubi de Polymitariis et Polymitis.

ALEXANDRINA Aqua seu Alexandrinae Thermae, Romae ab Alcxandro Severo exstructae, memorantur Ael. Lampridio in eius Vita: c. 25. Opera veterum Principum instauravit tipse nova muta constituit: in his thermas nominis sui, iuxta eas, quae Neronianae fuerunt, aqua [orig: aquÔ] inducta [orig: inductÔ], quae Alexandrina nunc dicitur. Nemus thermis suis de privatis aedibus suis, quas emeret, dirutis aedificiis secit. Oceani solium primus inter Principes appellavit etc. Vide Urbis descriptiones, in Regione IX.

ALEXANDRINA Basilica instituta Romae ab eodem Imperatore inter Campum Martium et Septa Agrippiana, in latum pedum centum, in longum pedum mille, ita ut tota columnis penderet: quam tamen efficere morte praeventus non potuit. Vide Ael. Lamprid. loc. cit. c. 26.

ALEXANDRINA Faba ab Aegyptia distincta, licet Alexandria Aegypti esset. Faba enim Aegyptia, quae in ponderibus altero [orig: alter˘] tanto [orig: tant˘] pendebat, quam Graeca, verum fuit legumen Aegyptii soli: Alexandrina vero, quae in iisdem pond eribus locum habet, minus quidem pendebat, quam Aegyptia, at magis, quam Graeca. Quatuor


page 146, image: s0146a

quippe obolos pensabat Aegyptia faba, tres Alexandrina, duos Graeca. Adamantius de Ponderibus, *(o *ku/amos2 o( *ai)gu/ptios2 e)/kei o)bolou\; te/ssara;, o( *)alecandrino\s2 o)bolou\s2 tzei=s2, o( de\ *(ellhniko\s2 o)bolou\s2 du/o. Und apud Neophytum Monachum in Lexico Herbar. faba Aegyptia appellatur, o( me/gus2 ku/amos2, magna faba: et talis nascebatur in tota Aegypto, Alexandrino [orig: Alexandrin˘] solo [orig: sol˘] excepto [orig: except˘], ubi peculiate fabae genus proveniebat, minus quam in reliqua Aegypto. Vide Salmas. ad Solin. p. 981.

ALEXANDRINA Laurus apud Plin. l. 15. c. 30. Est et Alexandrina, quam aliqui Idaeam, alii Hyppoglottion, alii Daphnitin, nlii caryophyllon, alii hypelaten vocant: corrupte, pro Alexandres Laurus. Non enim ab Alexandria urbe, sed Alexandro Paride, quod ea [orig: ] coronari soleret in agonalibus certaminibus nomen accepit, hinc Stephanos quoque Alexandri dicta, apud Plin. eundem, ubi de daphnoide. Fuisse autem in ludicris his certaminibus exercitatum Paridem, discimus ex hoc Poetae,

Solus qui Paridem solitus contendere contra etc.

Vide Salmas. Ibidem, p. 404. et infra Chamaedaphne.

ALEXANDRINA Purpura ab eodem Alexandro Sev. nomen habuit. Lamprid. de eo, c. 40. Purpurae clarissimae non ad usum suum, sed ad matronarum, si quae aut possent, aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit: ita ut Alexandrina purpnra hodieque dicatur, quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus baphiis praepositus id genus muricis reperisset. Sensus est, clarissimae purpurae genus, Probianum vulgo aetate sua [orig: suÔ] appellatum, ab inventore quodam Probo, Alexandrianum etiam fuisse dictum, de nomine Alexandri, quod clarissimam purpuram solitus esset exigere. Clara itaque omnis purpura generali appellatione dicebatur Alexandrina quod clarae purpurae gravissimus et fastidiosus exactor olim exstitisset Alexander: Hinc et illud etiam purpurae genus longe clarissimae, ab Aurelio Probo repertum, et vulgo Probianum ab eodem dictum, Alexandrinum quoque vocabatur: quod erat nomen commune omnium clarissimarum purpurarum iam inde ab hoc Alexandro etc. Salmas. ad loc.

ALEXANDRINAE Thermae vide supra Alexandrina Aqua.

ALEXANDRINI Pueri Romanis olim in delitiis, ob dicacitatem Stat. l. 5. Sylv. ult. v. 66.

Non ego mercatus Pharia de puppe procaces
Delicias, doctumque sui convitia Nili
Infantem linguaque [orig: linguÔque] simul salibusque procacem.

Puerculos vocat Arnob. adv. Gent. l. 4. ubi de numero plurativo Deorum: Iamdudum nos pudet ad eum locum venire, in quo risum tenere non possunt non tantum puerculi et procaces, verum etiam serii. Atque hic est a)nqrw/piskos2 *)alecandrewtiko\s2, de quo Lucianus aurea Dissertatione de iis, qui e)pi\ misqw=| circe Magnates sunt. Plura infra voce Cubiti, it. Puer.

ALEXANDRINI sodales vide supra Alexandriani.

ALEXANDRINUM Opus apud saepius iam dictum Lamprid. ubi de eodem Alexandro Imperatore loquens, c. 25. ait, Alexandrinum opus marmoris de duobus marmoribus, h. e. Porphyretico et Lacedaemonio, primus instituit, Palatio exornato [orig: exornat˘] hoc [orig: h˘c] genere marmorandi: non est marmorationis genus e duobus marmoribus, quod iam Claudii et Neronis temporibus Romae cognitum est, ut discimus ex Plin. l. 35. c. 1. et iis quae ad Manilii Sphaeram barbaricam accurate disputat Iosephus Scaliger, de variis vermiculationis et Musivi operis generibus, quemadmodum et Seneca quoque, Alexandrina marmora crustis Numidicis solita temporibus suis distingui, memorat cp. 86. Sed novum illius marmorationis aliquod genus, e Porphyretico et Lacedaemonio, Salmas. Notis ad hunc loc.

ALEXANDRINUS [1] Calamus, Celso vocatur calamus Indicus, quod ab India in Arabiam, hinc in Syriam, indeque Alexandriam perlatus, ex hac [orig: hÔc] urbe cum coeteris orientis aromatibus Romam afferretur, vide infra in voce Calamus.

ALEXANDRINUS [2] Julius, vide Iulius.

ALEXANDRINUS [3] Nicolaus, vide Nicolaus.

ALEXANDRINUS Obeliscus vide infra Obeliscus.

ALEXANDRINUM oppid. Palaestinae in ora inter Tyrum ad Boream et Ptolemaidem ad Austrum teste Zonara [orig: ZonarÔ], proximas urbes. Scandalia hodie Guilielm. Tyrio.

ALEXANDROCOLACAE Graece *)alecandroko/lakes2, h e. Alexandri adsentatores, Chareti, apud Athenaeum l. 12. c. 9. ubi Alexandrum, ut quos Dionysocolacas nominare solebant, Alexandrocolacae nuncuparentur palam, passum esse, refert. Ita haec pestis, perpetuum malum REGUM, etiam Alexandrum, alias virtutibus, et rebus gestis iure magnum, corruperat: ac mellitus hic laqueus ceperat, uti Curtius l. 8. c. 5. et Diogenes Laertius, loquuntur. Nec est quod inde se extricasse [orig: extricÔsse] putemus, cum aut Dinocratis commentum de monte Atho in eius effigiem transfigurando, respueret; aut librum Aristobuli, in quo singulare eius certamen cum Poro supra veri fidem tradiderat, in Hidaspem proiceret, apud Lucianum de conscrib. Histor. tamquam adulationi infensus. Non enim irascebatur assentationi, sed quod nullo [orig: null˘] artificio [orig: artifici˘] mendacium tegens, risum potius atque contemptum sibi apud homines, quam admirationem, excitatura videretur: Fuere [orig: Fuŕre] autem inter hos Alexandrocalacas Agis quidam Argivus et ex Sicilia Cleo, praecipui, memorati Curtio dict. loc. ad quem vide Freinshemium, Loccenium, Raderum. Alios.

ALEXANDROPOLIS Parthorum urbs ab Alexandro M. condita. Plin. l. 6. c. 25. cuius tamen hodie nulla exstant indicia.

ALEXANDROVIUM oppid. Poloniae, in Podolia, et Palatinatu Barclaviensi, non longe a fluv. Bog.

ALEXANUM hodie Alessano, urbs Salentinorum Episcopalis sub Archiepiscopo Hydruntino, inter Hydruntum et Gallipolim, ad 20. mill. pass. Leucae urbi excisae, apud Iapygium promontorium, cui successit, propinqua; ab Aletio 25. longitud. 42. 40. latitud. 40. 10.

ALEXARCHUS Historicus, quem in tertio Italicorum citat


image: s0146b

Plut. in Paral. c. 7. Servius etiam ad Virg. l. 3. Aen. v. 334. Alexarchum Historicum Graecum (sic vocat) testem laudat de Epiri, et Campaniae nomine. Voss. de Hist. Graec. p. 319.

ALEXAS Laodicenus, qui Antonium, cui a Timagene erat conciliarus, ab Octavia [orig: OctaviÔ] disiunxit, et Cleopatrae coniunxit, suaeque perfidiae Caesaris iussu luit poenas. Plut. in Antonio. Ioseph. de Bell. Iud. l. 1. c. 15.

ALEXENOR fil. Aesculapii et Lapeties.

ALEXIA et ALESIA, Ita habet Codex Fulvii Ursini et P. Ciacconii. Dio l. 40. *)alesi/an. Plut. *)alhsi/an, Orosius Halosiam. Ptolemaeo Regiacum, hodie Alise, urbs eversa Mandubiorum in Gallia Celtica metropolis olim, nunc pagus, testibus Vigenereo [orig: Vigenere˘], et Paradino [orig: Paradin˘], apud Flaviniacum castrum, et Semurium oppid. Burgundiae, a Semurio 2. leuc. ab Augustoduno urbe 16. in Boream, inter Lingones 19. et Nivernas 26. Ab Hercule conditum tradit Diodor. Sic. l. 5. Quidam illam Arras falso indigitant, cum illa sit in Belgio. Vide Caesar de Bell. Gall. l. 1. et 6. Cluver. Du Val. Ab Alexia, tractus circumiacen setiam nunc Alexiensis dicitur, vulgo l'Auxois, inter Divionensem et Antissiodorensem tractus.

ALEXICACOS i. e. malorum depulsor, Apollo vocatus est, Arrian. l. 8. Pausan. in Atticis et Eliacis, ideo illi nomen inditum ait, quod a pestilentiae morbo, in bello Peloponnesiaco, populum liberaverit. Quod nomen Hercules postea est adeptus. Macrob. l. 1. Saturn. c. 17. Est autem a)leci/kakos2 proprie in malis adiutor, averruncanus, o( ta\ deina\ a)pei/rgwn, hominum defensor, qualem vere Ecclesia Christum agnescit, et Gentes falso suum Herculem et Apollinem. Nonnus a)leci/kaka u(/data vocat aquas salutares, quibus in regeneratione abluimur. *)aleci/kakoi etiam dai/mones2 a veteribus dicebantur, qui nocumenta, et diras arcere, amolirique existimabantur, qui et a)potzo/paioi et a)popompai=oi, et lu/sioi, fu/lioi et fu/cioi vocabantur. Pollax. l. 5. Hesych. *)alecikako\s2 bohqo\s2, a)potzeptiko\s2 kakou=. Vide et Cael. Rhodig. l. 2. c. 10.

ALEXINUS Eliensis Ebulidis Milesii discipulus, vir acer, et contentionis viribus ac nervis clarus, Zenonis inimicus; dum nataret in Alpheo fluv. arundinis acumine laesus, fato [orig: fat˘] functus est. Erat autem Philosophus Eristicus filoneiko/taos2, rixarum studiosissimus, ut inde e)legci=nos2 contradictorius dictus sit, apud Laert l. 2. Euclide, ubi nomen hoc eius e)legci=nos2 restituendum ex Hesychio Milesio. Neque modo Zenoni Stoico se opposuit, sed exemplo [orig: exempl˘] magistri sui Eubulidis Aristotelem quoque perstringere non erubuit. Aristoteles l. 7. de Philosophia eum a)pomnhmoneu/mata katage/lasta scripsisse ait, in quibus fingat Alexandrum in colloquio cum patre Philippo habito, Aristotelis praecepta fuisse calumniatum, et Nicagoram Hermem praeceptorem sibi elegisse. Hermippus quoque l. 1. de Aristotele apud Athenaeum l. 15. Alexini in Aristotelem petulantiam notat. Porro Laertius auctor est, cum non modo pro\s2 *zh/nwna, sed etiam pro\s2 *)/eforon to\n i(storiogra/fon scripsisse: quod si ad, non adversus Ephorum, ea verba sint interpretanda, Ephorus ad Olymp. 120. circiter vixit. Nic. Lloydius.

ALEXIO Medicus, Ciceroni familiaris, cuius meminit idem Cicer. l. 3. ad Att. ep. 15.

ALEXIPPUS Medicus Alexandri. Plut. in Alex.

ALEXIS [1] Samius, libros de finibus Samiorum conscripsit, teste Athenaeo [orig: Athenae˘] libb. 12. 13. Item Alexis Thurius; Poeta Comicus ante Menandrum, reliquit plures fabulas. Vide Suidam.

ALEXIS [2] Asinii Pollionis servus, sic dictus quasi sine responsione, ac superbus. Alii vero ab a)le/gw curo, derivant, quod Poeta curarum stimulis in eo amando torqueretur, und Virg. Eclog. 2. v. 6.

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?

Alii ab a)le/cw arceo, quod cum fastidio Poetam a se arceret. Virg. ubi supra v. ult.

Invenies alium, si te hic fastidit Alexis.

Maecenatis puetum fuisse innuit Martial l. 7. Epigr. 28.

Et Maecenati Maro cum antaret Alexim.

Item l. 8. epigr. 56.

Iugera per diderat miserae vicina Cremonae,
Flebat et adductas Tityrus aeger oves
Risit Tuscus eques, paupertatemque levando
Reppulit, et celeri iussit abire fuga [orig: fugÔ].
Accipe divitias, et vatum maximus esto
Tu licet, et nostrum, dixit Alexin ama.

Vide Servium in Virg. Eccl. 2. Nic. Lloydius.

ALEXIUS [1] I. Comnenus, fil. Isaci Imperatoris Constantinopolitani, incluso [orig: inclus˘] in Monasterium Nicephoro [orig: Nicephor˘] Botoniate, imperio [orig: imperi˘] potitus; divisis inter fratres terris, cum sumptuum non suppeteret satis, sacris manus iniecit, et exactionibus subditos crudeliter vexavit. Conatus God. Bullionei, terram S. recuperatum euntis, sufflaminavit; ab eo prope Epidamnum victus. Obiit A. C. 1118. aetat. 70. Imperii 37. Anna Comnena huius filia in Vita eius, Zonaras et Glycas, qui in eo finiunt. Baron. Onuphr.

ALEXIUS [2] II. Fil. Manuelis Comneni, Andronico a Patre commissus, ab eodem, an aetat. 15. interficitur, cadavere in mare abiecto [orig: abiect˘]. Qui hac [orig: hÔc] perfidia [orig: perfidiÔ] non contentus, viduam insuper defuncti, Ludovici Iunioris Franciae Regis filiam sibi invitam despondit. A. C. 1183. Nicetas. Guil. Tyr. Genebrard. in Chron.

ALEXIUS [3] III. Comnenus et Porphyrigeneta dici voluit, cum antea Angelus cognominaretur: Fratrem Isaacum imperio [orig: imperi˘] et oculis privavit, a quo e Turcica captivitate liberatus erat. Sed huius fil. Venetiis Gallos in Orientem cogitantes permovit, ut arma contra Alexium verterent. Quem etiam, Urbe capta [orig: captÔ], pepulerunt, an. Imperii 8. legitimo [orig: legitim˘] Imperatore Isaco [orig: Isac˘] restituto [orig: restitut˘], Nicet. Robert. San. Marth.

ALEXIUS [4] IV. Iunior, post Isacum patrem, Imperatorem


image: s0147a

ab Alexio Duca, alias Murzuflo strangulatur, Cui Balduinus Flandriae Comae suffectus A. C. 1204. Vide Georg. Logotetham. Hist. Const. Nicet. Gregor. Spond. A. C. 1204. n. 11. et 12.

ALEXIUS [5] Patriarcha Constantinopolitan. A. C. 1025. 1043. Baron. Zonar. Curopalat. Alius, qui Isacum Angelum Imperio [orig: Imperi˘] exuturus a Sacerdote quodam occisus est. Zicet l. 6. Alius Cilix, qui in Asia turbas dedit, etc.

ALEXIUS [6] a studiis et Epistolis Attico, sive Amanuensis de quo Cicero in Epistolis.

ALEXIUS [7] Aristinus, Diaconus Ecclesiae Constantinopolit. ut illum appellat Gilb. Genebrardus l. de Trinitate, inter Graecos Canonistas, Zonaram sequitur. Scripsit Epitomen Canonum, iussu Iohannis Comneni Imperatoris ut observat Leo Allatius de Collat. Ordd. quod factum sceuli duodecimi anno [orig: ann˘] trigesimo [orig: trigesim˘]. Inscribitur opusculum, h( u(po/ *)aristi/nou su/noyis2 tw=n kano/nwn pa/ntwn. Eiusdem auctoris fragmentum penes se habere, refert Genebrardus, cuius titulus *suno/p ikos2 tw=n o(/lwn kano/nwn para\ tw=n oi)koumenikw=n a(gi/wn e(/c suno/dwn kai\ tw=n metacu\ tw=n au)tw= topikw=n. Continet autem opusculum hoc Epitomen tantum seu Indicem Codicis Canonum Ecclesiae universae, servato [orig: servat˘] ordine priorum Conciliorum, Niceni videl. Ancyrani, Neo Caesariensis, Gangrensis, Antiocheni, Laodiceni, Constantinopolitani, Ephesini et Chalcedonensis, omissa [orig: omissÔ] tamen numerorum serie; additis in principio Canonibus Apostolicis, tum Sardicensibus, Africanis XXII. Trullensibus tribusque Epistolis Canonicis S. Basilii, ut docet Christ. Iustellus, Praefat. Part. II. Blblioth. Iuris Canon. vet. qui et opusculum seu compendium hoc Canonum Graece Latineque in eadem Biblioth. publici iuris fecit. Omni arte collectionem hanc carere, et videri tantum in subsidium memoriae compositam esse, iudicat Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Fccl. num 281. et 282. Post Alexium, Constantinus Harmenopulus, Epitomen Canonum edidit, vide infra.

ALEXIUS [8] Michalowiz, fil. Michaelis, Magnae Moscoviae Dux, post Patrem A. C. 1645. prudentia [orig: prudentiÔ] inclitus. Cuius specimina Legati eius in Galliam, Venetias etc. missi non exigua dederunt.

ALEXIUS [9] Myrtilus, puerum Alexium veneno [orig: venen˘] interemit. Aemil.

ALEXON Myndius, fecit libros narrationum fabulosarum. Diog. Laert in Thalete, ubi citatur e)n e)nna w| muqikw=n.

ALEZIUM oppid. Languedociae, Vicecomitatus titulo [orig: titul˘] insigne. Metel.

ALFANUS Archiepiscopus Salernitanus, saecul. 12. Martyrum quorundam historiam versibus scripsit. Baron. A. C. 1107.

ALFAQUAQVUS nomen Officii seu Dignitatis, apud Gregorium Lopes ad LL. Atfonsinas, 2. part. tit. 31. l. 1. Alfaquaquus seu Redemptor captivorum feret vexillum semper erectum; quocumque vadat et per viam Regalem et rectam pergat, non extra, in caque maneat noctu, etc. Vox Hispanica seu potius Arabica: sicut et Alfarda, quod in Foris Aragonicis tributum notat Principi debitum, apud Michaelem del Molino in Reperlorio, Car. du Fresne Glossar.

ALFAQVINI Maurorum, qui forte in Hispania adhuc occulti latent, velut Sacerdotes. I. Royas de Haeret. Part. 1. ž. 552. In regno Valentiae Inquisitores procedere possunt contra Iudaeos vel Saracenos, vel alios Infisleles non bapitzatos dogmatizantes inter Christianos, praesertim si sunt illi, qui vulgo Alfaquini vocantur, aut impedientes officium Inquisitionis; aut circumcidntes pueros, haereticorum receptatores, et compellentes aliquem, ut fidem abneget, vel inducentes illum ad eorum ritus et publicas caeremonias.

ALFATERNA idem quod Nuceria, ultima Campaniae urbs, trans Vesuvium montem in valle, quam Sarnus amnis efficit, sita. Diodor. Sic. l. 19. *o8( de\ th\n *noukeri/an th\n *)alfate/rnhn kaloume/nho oi)kou=ntes2. Populi Alfaterni Plin. l. 3. c. 5. Vide Nuceria.

ALFELDA Oppidul. Germaniae et Saxoniae inferioris ad Leinam fluv, in Episcopatu Hildesiensi, iuris tamen Brunsvicensis. Hildesio [orig: Hildesi˘] et Goslaria [orig: GoslariÔ] 3. leucis distat.

ALFELLANI populi Italiae. Plin. l. 3. c. 11.

ALFENUS [1] quibusdam quoque Varus sutrina [orig: sutrinÔ] relicta [orig: relictÔ], Romam venit, et sub Servio Sulpitio ICtus insignis evasit, Consul etiam post P. Vinutium. Vide A. Gellium, l. 6. c. 5. Horat. l. 1. Sat. 3. Item praeclarus ICtus discipulus Papiniani, sub Severo, Genebr. in Pontiano. Vignier. A. C. 224.

ALFENUS [2] Varus, Castrorum praefectus apud Vitellianos. Tacit. Histor. l. 1. c. 29. Dein praetoriarum cohortium, una cum Iulio Prisco: Victis partibus ignaviae infamiaeque suae superfuit. Ibid l. 4. Histor. c. 11.

ALFERTONIUM vulgo ALFRETON, oppid. Angliae in Comitatu Darbienae, iuxta Ambrum amnem 8. mill. Angl. a Darbia urbe.

ALFERUS in Charta Adelfonsi Imperatoris Hispaniae, aerae 1188. Nunio sancti Petri: et in alia aerae 1215. Martinus Gunsalvi subscribunt cum dignitate Alferi Imperatoris, apud Yepezium Tom. V. p. 438. et in Bibl. Cluniacensi p. 1436. Hispanis Vexillifer est seu Vexillarius. Cuius vocis origninem ex Latino Aquilifer arcessit Ambrosius Morales Histor. Hispan. Tom. 2. p. 7 Oyenartus in Notis. Vasconiae l. 2. c. 4. et alii, quos laudat Aegid. Menagius in Originibus Ital. p. 43. et 952, Sed Car. du Fresne eorum sententiam praefert, qui eam ab Arabico deducunt, Alpberes, i. e. Eques. Vide quae hac de dignitate apud Navarros, agit Oynartus dict. cap. Hinc Alferena, vexillum Alferi, in veteri Charta, apud eundem Yepezium Tom. 4. p. 17.

ALFES Rabbinus, auctor Siphra et Siphri. Genebr. Chron. saeculi 4.

ALFONSUS vide Alphonsus.

ALFORDIA German. Aldorf oppid. Angl. in Lincolnia provinc. versus oram litroralem 4. milliarib. Anglicis.

ALFREDUS [1] M. Anglorum Rex, fratri Ethelredo successit A. C. 878. qui et Ealfredus, et Aluredus dictus est, debellavit


page 147, image: s0147b

Danos, et unicus sui saeculi Maecenas fuit. Huius. viri, numquam satis laudati, res gestas scripsit Asserius Mencunsis, cuius ego historiam plurimi merito facio, quod Alfredo Regi aliquando praeceptor fuit, et eius actorum oculatus plane restis. Lelandus comment. in Cycn. Cant. Ita doctus evasit demum, ut Grammaticus, Philosophus, Rhetor, Historicus, Musicus et Poeta non vulgaris haberetur: Imo Architectus ac Geometres perfectissimus. Balaeus de Script. Britan. Cent. 2. Dedit Aluredus, iam viginti natus annos, operam literis, atque ita doctus evasit brevi, ut D. Gregorii dialogos, opus Boetii de Consol. Philos. et Psalmos Davidis ex Latino in patrium (hoc est, Saxonicum) sermonem verterit, quo a cunctis facile intelligerentur. Sic quoque Orosium et Bedam Anglice vertit. Obiit A. C. 900. regni 29. Matthaeus West Monaster. Polyd. Virgil. Hist. l. 5. Genebrard. Chron. Nic. Lloydius.

ALFREDUS [2] nomen duorum Historicorum Anglicor. apud Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 48.

ALFRICUS cognomine Grammaticus Archiepiscop. Cantuariensis scripsit varia, obiit A. C. 1016. Voss. de Histor, Latin. l. 2. c. 42.

ALGA Theophrasto fu=kos2 i. e. fucus; qui duplex: qala/tsios2, seu marinus, qui in mari quidem nascitur, sed propius terram aut littora, et pentios2 vel pela/gios2, qui in alto crescit. Non omnis autem marina Alga seu fucus tingendo aptus: Sed Creticus solum; quem quidem adeo alligari memorat Plinius, ut postea clui non possit, l. 32. c. 6. Theophrastus vero Cretico [orig: Cretic˘] fuco [orig: fuc˘] taenias et lanas vestimentaque tingi colore pulchriore, quam purpurae, quamdiu recens est, docens, hanc Algam colorem remittere, nec retinere, innuit. Unde et Pseudonymus Democritus, inter cos colores, fu=kos2 recenset, quos feuktou\s2 kai\ ou) timi/ous2 vocat, fugaces neque proin magni aestimandos. Tingebantur ergo eo [orig: ] colore lanae, sed evanescente tinctum ac fugiente. Unde idem Plinius, sucum marinum conchyliis substerni. sicque conchyliatae vestis tincturam eo [orig: ] colore praeparari, refert, l. 26. c. 10. Atque ab hac Alga seu Fuco marino, tingendis vestibus idoneo omnis tinctura fucus Latinis dicta est. Alius ab eo, Fucus, quo [orig: qu˘] Mulieres ad expingendas genas utebantur; non enim Alga maris punicea [orig: puniceÔ] hoc [orig: h˘c] fine illas usas esse, Dioscorides docet, sed Fuco [orig: Fuc˘] terrestri Syriacae radiculae, de qua vide infra in voce Fucus, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1146. et seqq.

ALGARBIA pars Hispaniae exigua, Portugalliae adiecta, sub Alphonso III. cum titulo regni, cuius caput Taroira. Haber a septentrione Portugalliam; ab Ortu Andaluziam, ab Occasu autem et Meridie clauditur Oceano [orig: Ocean˘], Montanus Mercat. Rensend. Ant. l. 4.

ALGARIUM urbs Sardiniae maritima, in ora occidentali vulgo Algher.

ALGARRIA provinc Castellae Meridionalis, in Hispama, cuius limites periere [orig: periŕre]. Eius caput olim Guadalaxara erat. Toletum atque Madritum in illo tractu censentur.

ALGAZEL Arabibus dicitur dama platu/keros2, quam ex Alberto, qui multa ab Arabibus didicit, Gesnerus sic describit p. 306. de Animal. Est et sui generis Avicennae Algazal, quam Albertus damam nominat libro [orig: libr˘] vigesimo [orig: vigesim˘] secundo [orig: secund˘] his verbis: Dama bestia est magnitudinis capreae, figurae et pili. Sicut cervus cornua habens, sed plana, longa et acuta. Est autem cursu velox, vita [orig: vitÔ] provida, cornupeta in adversas sibi bestias. Arabice vocatur Algazel. Atque istiusmodi animal Bochart. iudicat intelligi posse voce Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Reem vel [gap: Hebrew word(s)] Rem, quam Monocerotem vulgo interpretantur; imo Reem speciem eius esse. Nam cum longa habeat cornua, merito dicere potuit David, in Psalmis, (92. v. 11.) Attolles cornu meum ut tou= Reem; cum acuta, et iis feriat adversus bestias, bene dixit Moses de Iosepho Deuter. c. 33. v. 17. et Cornua Reem sunt cornua eius, quibus feriet populos; rursus David, A cornibus [gap: Hebrew word(s)] Reemim exaudi me. Quamvis enim apud nos damae et capreae sint animal pavidum et fugax, non necesse est, ut, ubique terrarum sic se habeant. Hinc de damis Martial. l. 4. Epigr. 35.

Frontibus adversis molles concurrere damas
Vidimus et Fati sorte iacere pari.

Et Epigr. 74.

Aspicis, imbelles tentent quam fortia damae
Proelia? tam timidis quanta sit ira feris?
In mortem parvis concurrere frontibus audent,
Vis Caesar damis parcere? mitte canes.

Quasi plus periculi ipsae sibi mutuo creent, quam canes infestissimi etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 27. et infra passim inprimis in Gazella Monoceros, Oryx, Reem.

ALGEBRAE regulae numerandi Arabibus dictae sunt: Ioh. Schrivelius in Brevi Regular. Algebraedescr. Porro harum Regularum inventionem adscribunt Diophanto Graeco Scriptori, qui ut auctor Regio montanus, libris 13. eas descripsit, atque ut Latini Rei et Census, sic Arabes regulas illas vocabulo [orig: vocabul˘] suo [orig: su˘] appellare solent Algebras. Hinc Algebra, Scientia numerorum, de qua sic Pseudo Ovidius de Verula l. 1.

Sed quia de ludis fiebat sermo, quid illo [orig: ill˘]
Pulchrius esse potest exercitio [orig: exerciti˘] numerorum?
Quo [orig: Qu˘] divinantur numeri plerique per unum
Ignoti notum, sicut ludunt apud Indos
Ludum dicentes Algebrae, Almuc grabalaeque etc.

Et l. 2.

Algebrae memor, qui ludus Arithmeticorum;

apud Car. du Fresne Glossar. Idem quoque notat Algorismus, vox itidem Arabica, Hispanis, Alguarismo, de qua vide Clavium Algebrae l. 1. c. 1.

ALGERIA Urbs Africae, in Barbaria regione ampla et dives, sed piratica [orig: piraticÔ] infamis. Cum portu capaci et munito arceque valida. Ab ea Regio adiacens dicitur regnum Algerii. Ubiolim Mauritania Caesariensis et Silfensis cum Numidia. Dividitur in 5.


page 148, image: s0148a

provincias et caput habet Algerium, alias Rusucurum, quod vide. Reges olim habebat proprios, nunc quandam Rei publ. formam servat, sub clientela Turcarum, sed ad lubitum tantum. Marmol. l. 5. Mercator, Relatio d' Aranda. Cum pritis sub Regno Thremeseno esset, defecit proprio [orig: propri˘] sibi Rege constituto [orig: constitut˘]; quorum ultimus, nomine Selimus, a celebri illo pirata Horruccio Barbarossa A. C. 1515. occisus est. Ita Regno [orig: Regn˘] Algeriae potiti piratae, urbem hanc ab eo tempore in hunc usque diem, commune omnium piratarum Maris Mediterranei receptaculum fecerunt. Georg. Hornius Orb. Imper. p. 473. Vide quoque infra in vocibus Barbarossa et Hariadenus.

ALGERUS Leodiensis, circa A. C. 1130. de Gratia, L. Arbitrio, et Corpore ac Sanguine Dn. Nostri Iesu Christi contra Berengarium scripsit. Bellarmin. de Auct. Eccles.

ALGESSASA inter monstrosa, seu potius fabulo Arabum animalia, portentosa illis dicitur bellua, quam Antichristus equitaturus sit, ut res novas investiget. Id enim proprie giassa. Ibnosaida et alii latere illam dicunt in Maris insulis: Abu David Segestanus vero in mari Kelzem, i. e. Rubro degere, definit, ex triginta illorum historia, qui ex Mecchae portu Gioddam solventes, appulerunt ad Insulam, in qua illis occurrens haec bellua mira narraverit. Vide Bochart. Hieroz. Part. posterior. l. 6. c. 13.

ALGIA saltus Galliae, in Lexoviis, primum memoratus Adelelmo, Saiensi Episcopo, in vita S. Opportunae virginis: situs est inter duos amniculos, seu inter S. Petrum et S. Barbaram loca ita dicta, ex una parte; ex altera Condate ac Macerias Messieres, habetque ad caput vicum Saltum Algiae, vulgo Saut d'Auge et corrupte Sotdauge nuncupatum. Dedit nomen circumiacenti pago, qui, in Normannia situs fere, a Cadomo ad civitatem Lexoviorum pertinet, peregrinis Basilicam S. Barbarae, nobile Monasterium Canonicorum Regularium, petentibus notissimus vulgo, quoque Auge. Eum memorat Guil. Britto Philippidos l. 6. his ver sibus:

Non tot in Autumni rubet Algia tempore pomis,
Unde liquare solet siceram sibi Neustria gratam

Et l. 5.

--- --- - --- --- - --- Siceraeque tumentis
Algia potatrix.

Proximus urbi Lexoviorum est vicus, Pons Algiae dictus, Gallice Pont. d'Auge, vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

ALGIDUM Latii oppid. Tusculo finitimum, ab urbe Roma paulo supra 12. mill. pass. distans, Roccha del Papa. longitud. 36. 30. latitud. 41. 40. Item Algidum nemus, Selva dell'Aglio, Silva Latii cum monte cognomine. Hinc Algidus nomen gentile. Ovid. Fast. l. 6.

Viderat in campis Algida terra suis.

Horat. l. 1. Od. 21.

Vos laetam fluviis, et nemorum comam,
Quaecumque aut gelido [orig: gelid˘] prominet Algido [orig: Algid˘].

Idem l. 3. Od. 23.

Nam quae nivali pascitur Algido [orig: Algid˘]
Devota, quercus inter, et ilices;

Item l. 4. Od. 4.

Duris ut ilex tonsa bipennibus
Nigrae feraci frondis in Algido.

Est et Algidensis adiect. Plin. l. 19. c. 5.

ALGIDUS Axis, i. e. Borealis. Apud Prudentium in Symmachum l. 5. v. 532.

Stirpis Iulaeae ductore, exercitus audens
Praevaluit, gelido [orig: gelid˘] quem miserat Algidus axe:

Hactenus legebatur. Sed unde tantam gloriam Algido monti, ut exercitus ab Italia profectus dici queat ab Algido missus, ut quidem Giselinus interpretatur, nec aliam mentem verba recipiunt, inquit Gronov. Alias vocabulo [orig: vocabul˘] hoc [orig: h˘c] Prudentius communi utitur: ut *kaqhmer. Vel aera vel faxa algida. In Psychom. sive algida Borrhae aetas: ubi idem Gronovius iubet plorare codicem, ex quo ostentatur: Borcae algida sive; Graeci enim et *bo/r)r(hs2 et *bore/as2 dicunt. At isto loco Bongarsianus,

--- gelidum quem miserat algidus axis.

Quae lectio pfoprior est illi lectioni, quam in membrana Rottendorfii inventam Idem probat:

Praevaluit, Boreae quem miserat algidus axis.

Loquitur nempe de exercitu Augusti in bello Actiaco, qui dicitur a gelido axe profectus: quoniam Aegypto opposita non modo in Occidentem, sed etiam Septentrionem spectat et propior est Italia. Vide Iohann. Frider. Gronov. Observat. in Eccles. c. 5.

ALGONGUII populi Novae Franciae, in America Septentrionali versus fluv. S. Laurentii, inter Montem Regium oppid. et Magnum lacum, ubi aliquot Francorum Coloniae.

ALGOTHUS I. Sueciae Rex post Adolphum. Algothus II. Tordi 3. successor, Russos tributarios reddidit. Ericus Pomeranus.

ALGOVIA Regio Germaniae in Suevia, inter Danubium et Licium fluv. et lacum Constantiensem. Ibi Augusta Vindelicor. Campodunum, Isna, Vangena, Memminga et Biberacum. ab Alamannis nomen accepit, quasi Alman-gow, i. e. terra vel ager Alamannorum, vide Stumpfium l. 4. de Helvet.

ALGOZIRIUS Hispanis vulgo Algozyr, in Curia General. Catalauniae Gervariae celebrata, sub Petro III. Aragon. Rege A. C. 1359. idem qui Alguazilus vel Alguazirus, quo [orig: qu˘] nomine Iustitiarii dignitas, apud Arabes, designatur. Rodericus Toletanus, in Histor. Arab. c. 39. Tunc Rex Issem misit Zabor Iustitiarium, qui apud eos dicitur Alguazilus: Vocem retinent etiamnum Hispani, apud quos Alguazil est Officialis Praefecti vel illius iudiciorum exsecutor, de cuius functione multa habent LL. Alfonsinae seu Partidae part. 2. tit. 9. l. 20. Vide quoque Repertorium Michaelis del Molino in hac voce, laudatos Car. du Fresne Glossar.