December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0134a

ALBUM [4] Opus, seu Albarium, opus est Albariorum seu Albinorum et a Tectorio in eo differt, quod qui parietes dealbant, opus etiam tectorium faciunt: nam et Tectorium est omne opus Albarium, non tamen omne Tectorium Album est, sed illud duntaxat, quod nuda [orig: nudÔ] calce constat. Tectorium fit arenata [orig: arenatÔ] calce, vel marmorato [orig: marmorat˘]; Albarium calce mera [orig: merÔ]. Graeci tamen koniata\s2 vocant tam Albarios quam Tectores: Ita Hesych. et alii, Car. du Fresne Glossar. in voce Albim, ex Salmas. ad Solin. p. 1229. a.

ALBUM [5] Praetoris, in Clement de Iudiciis c. 1. ad instar Edicti, in albo Praetoris: locus erat dealbatus, ubi Praetoris Edicta affigi solebant: Gloss. ibid. apud Macrum Hierolex.

ALBUMAZAR vel ABOASSAR, Philosophus, Medicus, et Astrologus insignis, natione Arabs, educatus tamen in Africa. Plurima scripsit, de quo vide Gesnerum in Biblioth. Ios. Blanc. in Chronol. Mathematicorum. Voss. de Scient. Mathem. c. 35. ž. 4. Vixit saeculo [orig: saecul˘] 9.

ALBUNA Dea, quae in nemore quodam agri Tiburtini colebatur, putaturque esse Ino Athamantis uxor, quae viri furorem metuens, una cum Melicerta [orig: MelicertÔ] filia se in mare praecipitavit. Ovid. Met. l. 4. fab. 13. Pausan. l. 1. Lactant. l. 1. c. 6. Aliis Nympha fuit indigena, aquarum ibi saluberrimarum praeses, Plin. l. 31. c. 2. Alii Sibyllam Tiburtinam fuisse volunt. Isid. Gloss. Albuna, mater Matuta. Scribe Albunea ex Lactantio (qui unam e Sibyllis facit, loc. cit. ) Virgilio, l. 7. Aen. v. 83. et Glossis veterib. in quibus Albunea. Graecis duobus nominibus indigitatur *leukoqe/a, et *bu/nh; Latini vero utrumque complexi Albuneam dixerunt, uno [orig: un˘] verbo [orig: verb˘]. Meursius Gloss.

ALBUNEA Silva et Albuneus fons, apud Tybur urbem, et Anienem fluv. nunc etiam Albuna vulgo dictus. Virg. Aen. l. 7. v. 82.

--- --- Lucosque sub alta
Consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro [orig: sacr˘]
Fonte sonat. --- --- --- ---

Horat. l. 1. Carm. Od. 7.

Me nec tam patiens Lacedaemon,
Nec tam Larissae percussit campus opimae,
Quam Domus Albuncae resonantis,
Et praeceps Anio, et Tiburni lucus.

Tibullus Albunam vocat. l. 2. eleg. 5.

Quodque Albuna sacras Tiberis per flumina sortes
Portarit [orig: PortÔrit] sicco [orig: sicc˘] perlueritque sinu.

Nic. Lloydius.

ALBUNEA vulgo Albona, fluv. Italiae, in Ducatu Mediolanensi et agro Novariensi. Dicitur et Albonca, inque Padum influit.

ALBUQUERCUM Oppid. Hispaniae, in Extremadura provinc. a limite Portugalliae. 3. leucis in clivo, prope Geboram amnem.

ALBUQUERCUS Alphonsus dictus Magnus, ab Emanuele, Lusitaniae Rege in Indiam missus, plurima Regna sub eius iugum misit, pacemque cum Persarum Rege a quo munera accepit, iniit. Obiit A. C. 1515. in portu Goensi, cum aegre ferret successorem sibi datum. Barros. Maffeus, Marmol.

ALBURACIS fluv. Galliae Narbonensis, vulgo l'Ariege. in Occitania, cadit in Garumnam paulo supra Tolosam. Aliis Aurigera olim Aregia. Quod vide.

ALBURGUM seu AELBRGUM, urbs Daniae Episcopalis sub Archiepiscopo Lundensi. In Iulia, ad sinum Limicum, Limfort.

ALBURNUS mons Lucaniae apud Silarum fluv. Alborna, teste Cittadina, et Scipione Mazella [orig: MazellÔ]. Virg. Geogr. l. 3. v. 146.

Est lucos Silari circum, ilicibusque virentem
Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestron Graii vertere [orig: vertŕre] vocantes.

Observet lector loci huius Deum dictum etiam Alburnum, ut inde Romanum morem teneat, qui Deos locorum eodem [orig: e˘dem] nomine appellabant, quo [orig: qu˘] ipsa loca. Tertullian. l. adversus Gentes, et contra Maricon. l. 1. c. 18. Vetus erat decretum, ne quis Deus ab Imperatore consecraretur, nisi a Senatu probatus; ut M. Aemylius de Deo suo Alburno. Fuit etiam Alburnus nobilis declamator. Seneca. Item nomen piscis apud Ausonium in Mosella, v. 126.

Quis non et virides, vulgi solatia, Tincas,
Norit? et Alburnos praedam puerilibus bamis? Nic. Lloydius.

ALBUS [1] lacus Tartariae Asiaticae, in regione Cataia, versus civitatem Cambulum.

ALBUS [2] moneta argentea in Britannia Armoricana, tempore Alani Ducis, circa A. C. 1087. valens sex denarios Turonenses; de ea sic Chronographus quidam l. 1. Histor. Brit. Tum tempris currebat in Britannia moneta argentea, valente quolibet [orig: qu˘libet] Albo [orig: Alb˘] argenteo [orig: argente˘] sex denarios Turonenses; et parivi denarii mgri currebant tunc in Britannia: in qua quidem moneta alba erant insculptae duae herminae circa crucem, et in pila tres herminae; in cuius quidem monetae margine seu circumferentia, erat sculptum sic, Moneta Alani, Dei gratia [orig: gratiÔ] Britonum Regis. Sic Albus, apud Car. du Fresne, ex Aegidio Aur. Vallis Mon. in Hugone Episc. Leod. c. 111. Reddit is milia librarum alborum, et centum libras Leodienses ad opus Ecclesiae; et ex Chron. Valcidorensi, Pro quo habemus ad guionagium suum 40. solidos alborum: moneta est argentea minutior, Gallis Blanc, Italis Biancho. Vide Bizarri Persica p. 435. ut et hic [orig: hţc] in vocibus Albi, Asperi, item Blancus.

ALBUS Mons German. Blankenberg, Gallis Blamont, quasi Blancmont, oppid. est Lotharingiae, cuius Comes Henricus memoratur in Chronico Senonensi. Item Montblanc, prope Glannatevam, Hadr. Vales. Notit. Gall.

ALBUS Murus vide Leucotiche.

ALBUS Pagus locus est medius inter Berytum et Sidonem, ubi Antonius cum militibus suis Cleopatram exspectavit. Plut. Locus item ad sinum Arabicum. Arrian. in Periplo maris Erythraei.

ALBUSAMA vulgo Alboran, Insul. Africae, in Mediterraneo mari in ora regni Fezzae, Sanuto. Vide Erroris Insul.