December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0131a

ALBERTUS [45] Aquensis, scripsit occupationem Hierosolymitanam.

ALBERTUS [46] Argentina, Chronica composuit, sub Carolo IV.

ALBERTUS [47] Banni, celebris Musicus.

ALBERTUS [48] Castellanus, Chronologiae auctor.

ALBERTUS [49] Cnopius, Medicus Batavus, Geometra egregius, etc. Vide Gesner. Trithem. Possevin. Genebr. Voss. de Scient. Mathem. p. 464. P. Iovium, in Elogiis.

ALBERTUS [50] Crantzius, vel Hamburgensis, quia ibi Theologiam docuit. Scripsit Historiam Ecclesiasticam cui nomen Metropolis, aliaque plura. Vide Auctores modo laudatos.

ALBERTUS [51] Durerus, insignis pictor Germ.

ALBERTUS [52] Philippus, vide Philippus.

ALBERTUS [53] vide quoque Adelbertus.

ALBETERRA oppid. Ducatus Engolismensis. Metel.

ALBEXIS inter vestimenta sacra; Charta Ferdinandi I. Hispaniae Regis aerae 1101. apud Yepezium in Chron. Ord. S. Bened. tom. VI. Mantos duos aurifusos, alio alguexi auro texto, cum aliis Graecisco, inde misso Cardeno, casula auro fusa, cum dalmaticis duabus auro fusis, et alia, Albexi auro texta, apud Car. du Fresne Glossar. in voce Alguexis.

ALBI [1] Campi, vide Leucopedion.

ALBI [2] Denarii, Blans Deniers, moneta Gallica; in grossorum speciem, cusi sub Ioanne Rege Franciae cruce erant insigniti pedata [orig: pedatÔ] et duplici Inscriptione in aversa parte, templo [orig: templ˘] coronato [orig: coronat˘] et Inscriptione TURONUS CIVIS, cum limbo liliato. Quorum Typum exhibet Car. du Fresne in voce Moneta. Qui eorundem semisses Demi Blans Deniers memorat. Similis sub Carolo V. prodiit moneta, nudam Crucem praeferens, et Inscriptionem FRANCORUM REX. et SIT NOMEN DNI BENEDICTUM: in aversa vero parte literam K. coronatam inter duo lilia, et DEI GRATIA, in limbo liliato. Typum habes ibid. Sub Carolo VI. cusi sunt Albi Denarii cum Scuto, Gall. Blancs deniers a l'Escu; crucem maiorem pedatam inter binas coronas et bina lilia praeferentes, cum Inscriptione SIT NOMEN, etc. et in postica scutum cum 3. liliis et Inscriptione KAROLUS FRANCORUM REX. Typum idem exhibet Ibid. Sub Henrico VI. Rege Angliae, Alhi Denarii ibidem excusi sunt, cum binis scutis Franciae et Angliae, Blancs denicrs a 2. escus de France et d'Angleterre, tempore Caroli VII. Regis, qui tum difficili bello cum Anglis implicitus erat. Crucem hi nudam prae se ferebant et caudatam, inter lilium et Leopardum; infra, HERICUS, in circulo, SIT NOMEN etc. In postica, duo scuta iuncta, et supra HENRICUS et in circulo coronulam et FRANCOR ET ANGLIAE REX. In quibusdam lilium vel lcopardus exstitit, loco [orig: loc˘] coronulae etc. ut videre est apud eundem, qui etiam meminit Alborum, item Alborum cum Corona Gall. Blans a la Couronne, sub Carolo VII. Alborum cum K. coronato, Gall. Blans ou K. couronne sub Carolo VIII. ut et Magnorum Alborum variae formae, sub Ludovico XI. eodem Carolo VIII. Ludovico XII. et Francisco I.

ALBI Montes vide Leucaore.

ALBIA [1] vide Alba Helviorum, populi Albienses Sidonio Apollinari.

ALBIA [2] vulgo Oblok, opid. Germaniae in Carniola provinc.

ALBIA [3] fluv. Vide Albis.

ALBIA [4] Terentia, Mater Sylvii Othonis, patre equite nata.

ALBIANA oppidum seu potius pagus Corsicae mediterraneae Rocchapiana Castaldo.

ALBIANA Castra pagus Hollandiae inter Lugdunum et urbeculam Oudenwater, quam Alphen incolae vocant. Male apud Antoninum legitur Albamana.

ALBIANUM Norici Urbs Antonin.

ALBIATUM et ABIATUM cognomento [orig: cognoment˘] Crassum, vulgo Albiagrasso oppid. Insubriae amplum in agro Mediolanensi.

ALBICI populi Aquitaniae. Sed Caesar eos in Gallia Narbonensi supra Massiliam describit. l. 1. Bell. Civ. c. 34. Vide Albensium. Nic. Lloydius. Eos Iul. Caesar de Bello civ. loc. cit. vocat, barbaros homines, qui in Massiliensium fide antiquitus erant, montesque supra Massiliam incolebant. Ac ibidem l. 1. Bell. civ. c. 57. ait, Albicos non multum Romanis virtute cessisse, homines asperos et montanos, exercitatos in armis; et crebras per Albicos cruptiones factas esse ex oppido Massilia: Massiliensesque cum propius erat necessario ventum, ab scientia gubernatorum atque artificiis ad virtutem montanorum confugisse. Incoluerunt autem hi populi montes Salyorum, a vicinitate Massiliae ad Cebennas trans Rhodanum fere pertinentes: *)albi/oikoi, Albioeci, Straboni. Iidem Reii quoque et ab Apollinis cultu, Apollinares dicti sunt: Trogo atque Iustino Segoreii quoque, nec non Ligures, l. 43. c. 3. ubi scribit, Phocenses urbem Massiliam in fimbus Regis Segoreiorum condidisse. Idem, postquam descripsit inzdias a Commano Segoreiorum Rege Senani vel Nanni Regis filio et successore Massiliensibus structas, addit: c. 4. Ita patefactis insidiis Ligures comprehenduntur. Erant ergo inter Ligures Transalpinos seu Gallos atque forte illorum celeberrimis ultra Alpes Salyis attributi. Caput gentis erat Albece vel Albece Reiorum Apollinarium, quod oppidis Latinis Plinius adnumerat. In vetere Inscript. apud Sirmondum vocatur Colonia: et Pont. col. Reior. Apollinar. meinoratur. In veterib. Notit. provinc. Galliae, in provinciae Narbonensis secundae civitatibus tertia, quota nunc est, recensetur. Recentiores civitatem Regensem vocant, secundamque nominant inter sedes Aquensi Burgundiae Archiepiscop. suffragantes, vulgo Riez. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque in voce Reii.

ALBICUS Archiepiscopus Pragensis Sigismundi Bohemiae Regis ope factus, Ioh. Husso, et Viclefi reliquiis favit. Circa A. C. 1412. Spond.

ALBIDIA semel atque iterum Wilhelmo Brittoni Philipp. nempe l. 4. et 9. dicitur Anglia, quae Albion olim Car. du Fresne Glossar.

ALBIDIUS vir quidam, qui cum luxu facultates suas


page 131, image: s0131b

prodegisset, ac novissime domum, quae sola restabat, incendio [orig: incendi˘] perdidisset, Cato sic in eum iocatus est, ut diceret eum proterviam fecisse, Quod comesse non potuerat, id combussisse. Macrob. Saturnal. l. 2. c. 2.

ALBIENSIS Comitatus provinc, Hungariae iuxta Albam Regiam in ditione Turcarum.

ALBIETAE Latinorum populi Dionys. Halicarn. l. 8. Albiolanos vertit Gelenius, Labiniatas Sylburg.

ALBIGA urbs antiquissima Gall. Episcopalis Cadurcis finitima vulgo Alby. longitud. 23. 10. latitud. 43. 59. Ad Tarnem, auriferum amnem: Caput ditionis Albigensis. Alba Iulia Ptol. Vide Caesar. l. 1. de Bell. Civ. c. 15. Populi rectius et antiquius Albienses, quam Albigenses; quorum quod vetus nomen fuerit, incertum, cum nec Strabo, nec Plin. nec Ptol. eorum meminerit. Positi quidem inter Rutenos sunt et Cadurcos, ad neutram tamen gentem pertinuisse videntur. Equites cataphractarii Albigenses in Notit. Imper. et veteri Inscript. apud Goltzium reperiuntur: et memoratur in veterib. Notit. provinc. et civitatum Galliae civitas Albiensium, atque inter octo provinciae Aquitanicae primae civitates quarto [orig: quart˘] loco [orig: loc˘] ponitur; quam recentiores in septimum reiciunt. Ex Episcopis eius Sabinus subscripsit Concilio [orig: Concili˘] Agathensi A. C. 506. et Concilio Aurelianensi quinto, Ambrosius, misso [orig: miss˘] Viventio [orig: Viventi˘]: Diogeniani meminit Paulinus Presbyter, apud Gregorium Turonens. qui Salvii quoque mentionem fecit. Exstant et literae Constantii ad Desiderium Cadurcorum Antistitem, etc. Servat urbs hodieque vetus nomen, diciturque Alby: incolae eius adeo que tota gens Albigenses, Gall. les Albiegois: Quos tributo [orig: tribut˘], quo [orig: qu˘] in dando vino et annona gravabantur, sua [orig: suÔ] liberalitate relevavisse dicitur, Ludovicus Pius, tum Rex Aquitaniae. A. C. 796. Postea nomen gentis transiit etiam in nomen sectae, vide infra.

Albigensi Dioecesi contenta loca.

Albiga seu Albia blavia, Blaya. Castrum-novum Liviense, Chasteau-neuf de Levi. Confluentes, Coffolens. Galliacum, Gailhac. Insula. Rapistagnum, Rabastens. Regalis mons, Realmont. Valentia. Vaurum, Vaur. Villa nova. Ex illa vero detracta est Dioeces. Castrensis, pagi Albigensis vetus portio, in qua eminent: Castrum seu Castra, sedes Episc. nova, Castres en Albigeois. Ferrariae. Rupes curva, Roque courbe. Mons rigidulus aut Mons reductus Montredou.

ALBIGENSES ab Albiga seu Albigio, de quo supra, dicti, alias Catari, Publicani, Patarini, Gazari, ob varias rationes: Pasagieri, ab exilio; aliisque nominibus a doctoribus suis appellati, contra immensam Pontificum in rebus fidei auctoritatem, quam sibi tribuebant, insurgentes, in quibusdam primo Italiae partibus, maxime quidem in Insubria seu Lombardia, dein et in Gallia, prope ditionem inprimis Tholosanam, et in ditione Albigensi, sub Friderico Barbarossa prodiere [orig: prodiŕre]. Hi Papam Antichristum, Ecclesiam Romanam veram matrem fornicationum pronuntiabant, ac puritatem Sacramentorum et dogmatum ex parte tuebantur. Quos Alexander Papa, proin Concilio [orig: Concili˘] convocato [orig: convocat˘], lanienae rapinisque exposuit, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] dispersi, alibi etiam doctrinam suam disseminarunt [orig: disseminÔrunt], in Bohemia inprimis. Adversus eosdem Dominicus Calarogensis, fundator Ordinis Praedicatorum 12. ann. Tholosae, in qua Provinc. adhuc frequentes erant docuisse fertur. Interim tamen Albigensium numerus in dies crescebat sic ut coetus numerosos variis in locis haberent in Gallia inprimis et Mediolani: ut apud Sigon. l. 18. dicatur: tot haereses non tantum pullulant, imo sylvescunt in Italia, et iam Zizania segetes incipit suffocare. Hinc in Bohemiam, Bulgariam, Croatiam, Germaniam coetus effusi. Naucler. Crantzius, P. Aemil. l. 6. Platina, in Innocentio. III. Cum Valdensibus, qui eodem [orig: e˘dem] tempore prodierunt, a plurimis hactenus iidem habiti, quod dogmata communia complura haberent, nihilominus tum doctrina [orig: doctrinÔ], tum instituis ac ritibus, ab illis probe distinguendi. Communia illorum dogmata fuere [orig: fuŕre]. 1. Iuramentum omne esse illicitum. 2. Confessionem, quae fit in Romana Ecclesia Sacerdotibus, nihil valere: nec Papam, nec alium de Ecclesia Romana posse aliquem absolvere a peccatis: Quod ipsi vero habeant potestatem absolvendi illos, qui ipsorum sectam velint per impositionem manuum suscipere et tenere; eamque potestatem a Deo accepisse qui solus absolvere de peccatis possit. 3. Duas esse Ecclesias, Ecclesiam Christi, quae habeat fidem, in qua omnis et sine qua nullus perveniat ad salutem: et Ecclesiam Romanam quae sit mater fornicationum; et Peculiaria Albigensium: 1. Duos esse Deos, bonum et malum: unde apparet, Manichaeos aliquos, qui ex Asia profugi primo in Bulgaria consederunt, et postea in partes Tholosanas migrarunt [orig: migrÔrunt], inter ipsos latuisse, illisque, vel saltem maximae parti, haereseos huius virus aspersisse. 2. Omnia Sacramenta Ecclesiae Romanae esse inania atque vana. 3. In S. Cena non esse corpus Christi. 4. Baptismum aquae nihil valere: nec extremam Unctionem, sed utrique manuum impositionem praeferendam. 5. Ordines Ecclesiae Romanae reiecerunt. 6. Matrimonium semper esse cum peccato. 7. Iesum Christum ver am carnem non assumpsisse. 8. Homines in spiritualibus corporibus resurrecturos. 9. Crucem adorandam non esse. 10. Animas esse spiritus de caelo ob peccata lapsos. 11. Gratiam divinam esse amissibilem etc. De ritibus ac institutis eorum vide hic [orig: hţc] passim vocibus, Abstinentia, Benedicite, Endura, et ubi de Salutandi eorum ritu. E quibus omnibus conspicuum est, sicut in moribus ipsos cespitasse [orig: cespitÔsse] constat, enduram. uti vocabant, h. e. inedia [orig: inediÔ] ut mortem sibi accelerarent, in sua communione receptis commendando [orig: commendand˘]: ita etiam in fidei uno alterove dogmate cos impegisse. Mirandum vero magis, quod saeculo [orig: saecul˘] adeo barbaro [orig: barbar˘] a variis sese erroribus expediverint, quam quod quibusdam implicati fuerint. Nec omnittendum, ieiunasse [orig: ieiunÔsse] illos


page 132, image: s0132a

hebdomadatim ter in pane et aqua. Porro duo illorum fuisse genera, Perfectos et Receptos, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]: plura apud Phil. a Limborch Historia [orig: HistoriÔ] Inquisit. l. 1. c. 8. et seqq. ubi et de Persecutionibus contra Albigenses et Waldenses institutis. Vide et infra Waldenses. Addam hoc solum quod dicti sint Gall. Albeiots. Ita enim habet titulus Chronici Guilielmi de Podio Laurentii, Incipit Chronica Magistri Guilielmi de Podio Laurentii super historia negotii a Francis, Albigensibus vulgariter appellatis, Albeiots, etc. apud Car. du Fresne in Glossar.

ALBIMANA vel ALBINIANA, Antonin. Alphen Simlero, Hollandiae vicus, inter Lugdunum et Traiectum. Cohortis tertiae Albinianae meminit, ex vetusto lapide Golzius. Albamana, est in tabula Peutingeriana. Vide Albiana castra.

ALBINA nobilis matrona Romana, mater Marcelli, discipula S. Hieronymi, vide eius praef. in ep. ad Galat.

ALBINAEUS Iesuita Gallus, cui cum Franc. Ravaillacus regicidium Henrici animo [orig: anim˘] agitatum confessus esset, postmodum interrogatus, cur non rem detulisset, se hoc donum a Deo obtinuisse, respondit, ut post datam consitenti absolutionem, oblivioni traderet, quaecumque sibi fuissent confessa. A. Rivetus, in Ies. Vap. c. 12. Lud. Lucius Hist. Iesuit. l. 4. c. 3.

ALBINGAUNI apud Flav. Vopisc. in Proculo Tyr. c. 12. Proculo patria Albingauni fuere [orig: fuŕre], positi in Alpibus Maritimis. domi nobilis, sed Maioribus latrocinantibus, atque adeo pecore ac servis et iis rebus, quas abduxerat, satis dives. Fertur denique eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] sumpsit Imperium duo milia servorum suorum armasse [orig: armÔsse]. Vide Albingaunum.

ALBINGAUNUM urbs Liguriae litoralis Episcopalis sub Archiepiscopo Genuensi. Apud Melam l. 2. c. 4. extrito [orig: extrit˘] per incuriam librariorum n. legitur Albigaunum. Atque eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] apud Ptol. *)albi/gaunon. Flav. Vopisco in vita Proculi loc. cit. dicitur plurali numero [orig: numer˘] Albingauni. Patria, inquit, Albingauni fuere [orig: fuŕre], positi in Alpibus maritimis. Strabonis tempestate haud magni fuisse momenti patet ex eo, quod po/lisma, h. e. urbeculam appellet, cum e diverso Albium Intemelium vocet po/lin eu)mege/qh, urbem magnam. Hodie Albenga, longitud. 29. 30. latitud. 43.00. subest Dominio Rei publ. Genuensis. Ad Rutulum amnem in planitie sita, e cuius regione Insula est exigua, et verus scopulus, vulgo Isolotto d'Albenga, olim Gallinaria. Urbs alias dives, nunc deficit. Nic. Lloydius.

ALBINGI populi Germaniae, utramque Albis fluvii ripam colentes: de quorum traductione in Brabantiam, Flandriam et vicina loca, a Carolo M. facta [orig: factÔ], vide B. Rhenanum Rerum Germ. l. 1. cum Not. Iac. Ottonis ICti.

ALBINI [1] Villa, vide Salinae.

ALBINI [2] et ALBANI Tectores, parietes tectoriis seu incrustationibus inducunt, Glossae Graeco-Lat. *koniath\s2, Dealbator, Albinus, tector. *leukanth\s2, Dealbator. Eorum opus Albarium. Vide supra Albarii et infra Album opus.

ALBINIANA vide Albimana, et hic [orig: hţc] infra.

ALBINIANAE locus Aethico memoratus, alias Albimanae, item Albanianae, ab Albino aliquo dictus, vulgo nunc Alfen vel Alpen, vicus ignobilis Hollandiae, inter Lugdunum Batav. et Traiectum, vide Albimana, Cluverius Albamanos et Albinianos nuncupat, ac Praetorium Agrippinae Roqmburg, vicum propinquum Lugduno, exponit.

ALBINIUS Philippus, vide Philippus.

ALBINOVANUS [1] Celsus, comes et scriba Neronis, ad quem scribit Horat. Ep. l. 1. ep. 8.

Celso gaudere, et bene rem gerere Albinovano.

ALBINOVANUS [2] Pedo, Poeta Ovidio aequalis, qui eum sidereum vocat, Ponticorum eleg. ult. Sidereusque Pedo. Atque ad eundem est eiusdem elegia decima libri praedicti. Scripsit de navigatione Germanici, quo ex opere 23. versus refert M. Annaeus Seneca, Suasor. 1. Etiam epigrammata scripsisse, colligit Voss. de Poet. Latin. c. 2. p. 32. ex Martial. l. 2. epigr. 77. At superest elegia eius in mortem Drusi sane elegantissima, et sidereo [orig: sidere˘] poeta [orig: poetÔ] digna. Elegia vero [orig: ver˘] in obitum Maecenatis ei falso tributa videtur, licet aliter sentiat Ios. Scaliger.

ALBINTEMELIUM seu ALBIUMINTIMILIUM Tacito, l. 2. Histor. c. 13. Vintimilium Varroni, urbs Liguriae litoralis. Ptol. quae Plinio, l. 3. c. 5. Straboni, et Antonino Albium Intemelium dicitur. Urbs Episcopalis est sub Archiepiscopo Mediolanensi, ditionis tamen Genuensium. Vulgo Vintimiglia. Populi Intemelii Livio l. 40. c. 41. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 65. longitud. 28. 30. latitud. 42. 50.

ALBINUS [1] Imperator Roman. dictus quod exceptus sit utero [orig: uter˘] candidissimus, contra consuetudinem puerorum, qui nascendo [orig: nascend˘] solent rubere, cum secundinis involuti erumpunt menstruo [orig: menstru˘] fluore perliti; hinc illud Iuvenal. Sat. 7. v. 195.

--- --- --- --- Modo primos incipientem
Edere vagitus, et adhuc a matre rudbentem.

Cael. Rhodig. l. 15. c. 22. Familia [orig: FamiliÔ] fuit nobili, Adrumetinus tamen ex Africa. A Commodo per literas Caesar esse iussus, Imperium nihilominus invitus accepit, et structas sibi esse a Severo insidias intelligens, conflictu habito [orig: habit˘] cum eius Ducibus potior fuit. Post autem Severus ipse, quum id egisset apud Senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus, acerrime fortissimeque pugnavit in Gallia, non sine Fortunae varietate. Denique, cum sollicitus Augures consuleret, responsum illi est, venturum quidem in potestatem eius Albinum, sed non vivum, nec mortuum: quod et factum est. Nam, quum ultimum praelium commissum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis, Albinus fugit, et, ut multi dicunt, se ipse percussit: ut alii, a servo suo percussus, semivivus ad Severum deductus est. Filium habuit unum, cui Severus primo pepercit, postea vero eum cum Matre percussit, et in profluentem abici iussit. Mores eius quod attinet, pessimi fuerunt, si Severo hosti credimus: at ex Marci Epistolis constat satis, virum


image: s0132b

eum utilem fuisse. Gulosus fuit Cordo, at militaris disciplinae adeo retinens, ut delictis numquam pepercerit: in vestitu nitidissimus, agricolandi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit. A Senatu tantum amatus est, quantum nemo Principum, etc. Vide Iul. Capitolin. in Clodio Albino c. 4. et infra, in voce Clodius, quod illi praenomen fuit, unde et Clodius simpliciter dictus est.

ALBINUS [2] Iudaeae praefectus. Ioseph. Iud. Ant. l. 2. c. 8.

ALBINUS [3] vir Praetorius, qui a Romanis ad Syllam, tempore belli Socialis missus legatus, saxis ac fustibus a Syllae militibus mactatus fuit. Plut. in Sylla.

ALBINUS [4] Clodius, Consul Roman. Anglorum Gallorumque Dux, a Severo apud Lugdunum victus est, ann. 199. caputque eius Romam missum, Herodian. l. 3. c. 7. Dion. Spartian. in Severo c. 6. et 11. Lamprid. Capitolin. in Albino. Item alius, Consul, Maximi collega; Tertius, collega Praesentis; Quartus, Amantii; Quintus, Theodosii.

ALBINUS [5] Lucejus, vide Luceius.

L. ALBINUS plebeius Romanus, fugiens Gallos, ex rheda uxorem liberosque descendere iussit, ut Vestales, quae cum sacris fugitabant, illuc imponeret. Livius. Plut in Camillo. Val. Max. l. 1. c. 1. ex 10.

LUCII ALBINI [1] duo inter Oratores referuntur a Cicerone, in Bruto, qui extare amborum orationes scribit, es iisque, Lucium, simplicem et antiquum esse; Spurium vero doctum ex disciplina Stoicorum.

A. POSTH. ALBINUS Consul cum Lucullo, an. Urb. Cond. 602. Res Romanas Graeco [orig: Graec˘] sermone scripsit. Gellius l. 11. c. 8. ubi etiam refert, ut Albinus veniam sibi imperitiae petierit, quod homo Romanus Graeca [orig: GraecÔ] oratione uteretur, M. Cato autem propterea eum festive riserit, quod maluerit culpam deprecari, quam culpa [orig: culpÔ] vacare. Idemque legere est apud bonorum scriptorum Lavernam Macrobium, in prooemio Saturnalium. Narrat id Plut. in Catone, sed paulo aliter, ac pro Albino vocat Labienum. Catonis iudicium sequitur Suidas in *au)=los2 *postou/mios2. Albinum vero defendentem vide Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 20. Quinimo praeter historiam Graecam etiam Annales Latinos hic scriptor reliquit, teste Macrobio [orig: Macrobi˘], Saturnal. l. 2. c. 16. Nic. Lloydius.

ALBINUS [6] ut pluribus iam supra memoratis quidam alii adiciantur, quoque fuit Consul, tempore quo [orig: qu˘] Odoacer in Italiam venit, Cassiod. Item Poeta Latinus qui Annales Romanos metro [orig: metr˘] scripsit, Voss. de Poet. Lat. c. 1. Item Praefectus, cuius meminit Greg. Tutonens. l. 4. c. 38. Episcopus quoque apud eundem, l. 6. c. 7.

ALBINUS [7] Posthumius, vide Posthumius.

ALBINUS [8] Rufius, vide Rufius.

ALBIOECI iidem cum Albicis.

ALBIOLANI vide Albietae.

ALBION [1] Mareoticus, Neptuni, ex Amphitrite coniuge quartus fil. Patris ductu Britanniam intrans, regnum ibi vi renuit, A. M. 2220. quo [orig: qu˘], subactis Samothracis et Cassatis, Celtarum, Oceanorum et Neptunicolarum nominibus, coeperunt dein Albiones dici. Primus in Britannia astrorum scientiam ac varia navium genera docuit. Ad Rhodani ostia, cum Bergione fratre, lapidum imbre a Iove interemptus est, quod Herculi transitum impedire voluisset. A. M. 2262. Ante Christum Natum 1708. regni 43. Diodor. Sicul. l. 4. Mela l. 2. c. 5. Nic. Lloyclius.

ALBION [2] seu ALVION Ptolemaeo, quae et Britannia, insul. maxima Europae in Oceano, Galliae, et Germaniae adiacens; a Gallia 30. mill. pass. in Boream distans. In Britanniam primam (quae est Anglia, vulgo England ) et Britanniam secundam (quae est Scotia, Scotland vulgo incolis dicta) duo regna divisa, inter Cantium promontor. ad ortum et Bolerium promontor. ad occidentem. ad 400. mill. pass. lata; Longa vero inter austrum et septentrionem supra 800. Angliae regia est Londinum, Scotiae Edinburgum; tametsi nostra [orig: nostrÔ] tempestate rex Scotus, Anglis regibus deficientibus, utrique dominatur. Albion autem quidam *)/olbion insulam dictam putant, alii ab Albione Neptuni filio, qui ibi regnavit. Vide Plin. l. 4. c. 16. Alii potius a rupibus, quae eminus albae apparentes, occasionem praebuerunt Insulae detegendae. Prius Samothea dicta est, a Samothe Gallo, nam Galliae continenti olini iungebatur Albion. Versteganus c. 4.

ALBION [3] Nova, pars Americae septentrionalis regio scil. de Quivira, in regno Mexicano detecta a Francise. Drak, Equite Anglo, A. C. 1579. et ab ipso nova Albion dicta. Regio perampla, sed nondum bene cognita Europaeis, neque etiam versus oram littoralem. An pars terrae Esonis? Eius Rex Elisabethae Reginae se ac suos subiecit, ac Draconi coronam imposuit; sed propter nimiam distantiam, atque etiam regionis inopiam, Anglos ab eo tempore eius curam omnino abiecisse, refert Georg. Hornius Orb. Imp. p. 483. et 484.

ALBIPHEDA vel ABILPHEDA, Arabs Cosmographiae peritissimus. Vide Postell. praef. in Cosinogr.

ALBIS [1] vulgo Elbe, Germaniae fluv. in sinibus Silesiae oriens, in meridiem primum, deinde in occidentem, postea in septentrionem per Bohemiam Misniam, et Saxoniam, auctus Multa [orig: MultÔ], Egra [orig: EgrÔ], Sala [orig: SalÔ], ac Ortella [orig: OrtellÔ], in Oceanum fluit, infra Hamburgum urbem Holsatiae maximam: Ferrarius. Dresda [orig: DresdÔ], Torga [orig: TorgÔ], Witteberga [orig: WittebergÔ], Magdeburgo [orig: Magdeburg˘], Luneburgoque [orig: Luneburg˘que] urbibus praeclaris eo irrigatis. Vide infra. Lucan. l. 2. v. 51.

Fundat ab extremo flavos Aquilone Suevos
Albis, et indomitum Rheni caput --- --- -

Dicitur eodem [orig: e˘dem] nomine Graecis auctoribus *)/albis2, Strab. scil. l. 7. ac Ptolem. Dioni vero l. 54. est *)/albios2, ubi tamen corruptus est casus Genitivus tou= *)albhi|(ou pro *)albi/ou. Nomen habere a numero, indicat Fabricius in Misnicis, fontium nempe 11. sive amnium in eum influentium. Elve enim et Elbe Germanis undecim significat. Bohemis vero, apud quos originem sumit, Labe dicitur.


image: s0133a

Posterioris saeculi scriptoribus Albia dicitur. Porro hic fluv. mediam secat Germaniam. Nomen ipsum id indicat. Nam ea vox Albis medium significat. Scal. in Hypercritico. Vide Munster. l. 3. Cosmogr. Cluver. l. 3. introd. Georgr. Baudrando in monte, das Reisengebirge, i. e. Gigantum iuga, ortus in Bohemia Labe dicitur. Suscipit Multam fluv. dein Egram ex monte pinifero fluentem, post Salam ac Ortellam, et per Saxoniam superiorem fluens, inde per inferiorem, inter ducatus Bremensem et Holsatiae, infra Glucstadium Oceano Germanico miscetur. Vide Albing.

ALBIS [2] vide supra, Alba vestis candida.

ALBISTRUM oppid. Brutiorum mediterraneum in Calabria citeriori, ad Apennini montis radices, hodie Ursomarso, teste Gabriele Barrio [orig: Barri˘].

ALBITIUS Bartholomaeus, vide Bartholomaeus.

ALBIUM Intemelium, vide Albintemelium.

ALBIUS [1] nomen viri apud Horat. l. 1. Sat. 4.

Stupet Albius aere.

Et ibidem,

Nonne vides, Albi ut male vivit filius utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem
Perdere quis vellet.

Item Albius, cognomen Tibulli. Idem Horat. l. 1. Ep. 4.

Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
Quid menc te dicam facere in regione Pedana [orig: PedanÔ]?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat.

ALBIUS [2] mons Iapodum (Byrramerwald incolis) ingens, ex quo Colapis fluv. profluit, qui et Alben dicitur, ad occidentem ubi Albium oppid. Pars est Alpium Helveticarum, inter Tigurum et Tugium: ubique pascuus. Memoratur in lit. Ludovici Imperat. Albiscus Ruperto Thuricensi, S. Galli Monacho, nominatur, Ioh. Bapt. Plantinus Helv. antiq. et nov.

ALBO [1] praenomine Ioseph. Rabbinus, composuit librum Hikarim, ann. 185. Millenarii VI. iuxta supputationem Rabbi Ganz. Chronol. Rabbinorum sub Templo II.

ALBO [2] castellum est montanum Galliae, non longe a Rhodano inter Viennam et Tegnam positum, vulgo [orig: vulg˘] Albon. A quo Dalfini Viennenses Albonis Comites se vocavere [orig: vocavŕre], Dausins de Viennois et Comtes d'Albon. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ALBO [3] seu ALBUS Ugutioni liber est, in quo Sanctorum nomina scribuntur. Hariulfi Chron. Centulense l. 4. c. 17.

Abba Angebrannus loculo quae paucula nostro
Contulit, hic retinet scriptus qui cernitur albus:

apud Car. du Fresne Glossar.

ALBOCELLA Vaccaeorum urbs mediterranea in Tarraconensi regione Ptol. Arbocala Livii l. 21. c. 5. puto et Arbucale Stephani.

ALBOCENTII Daciae populi Ptol. Urbs Cosona, Ungaris Rimezza, teste Ricciolio [orig: Riccioli˘].

ALBOFELEDA Soror Clotharii Regis cum fratre baptizata. Gregor. Turonens. l. 2. c. 31.

ALBO-GALERUS pileus erat apud Romanos, solius Flaminis Dialis; factus ex hostia alba, Iovi caesa, quae Idulis dicebatur. Illi adfigebatur apex virgula [orig: virgulÔ] oleagina [orig: oleaginÔ]. Eius nomen ex antiquis monumentis exhibet Rosin. Antiqq. Roman. l. 3. c. 15.

ALBOHOZEN Haly, fil. Abenragelis, Arabs saeculo [orig: saecul˘] 3. clarus, scripsit de Astrologia Iudiciaria quod opus Alphonsus 10. Castellae Rex Hispanice edi curavit, iam etiam Latine habetur. Voss. de Scient. Mathem. c. 35. ž. 27. et c. 37. ž. 14.

ALBOINUS Andoini seu Audoini fil. Longobardorum in Pannonia Rex, Gepidas bello [orig: bell˘] olim infractos exstinxit; Sub Iustino II. in Italiam a Narsete e Pannonia evocatus, anno [orig: ann˘] regni Pannonici 26. Longobardorum Dynastiae II. auctor fuit, A. C. 568. post exstinctum in Teia Ostrogothorum regnum 15. in eadem Italia. Qua [orig: QuÔ] memorabili victoria [orig: victoriÔ] apud suos elatus; regnavit circiter ann. 30. tandemque uxoris Rosimundae, quae filia erat Cunicmondi Gepidarum Regis a se victi et interfecti, dolo [orig: dol˘] necatus est, A. C. 57. Vide Blond. Dec. 1. l. 4. P. Diac. l. 1. et 2. Ei successit Cleph.

ALBONENSES Illyrici Populi. Plin. l. 3. c. 21.

ALBONICA Hispaniae Urbs Antonino, inter Liminium et Caesaraugustam.

ALBONUS Ungariae Rex, Petro [orig: Petr˘] ob libidinem et saevitiam pulso [orig: puls˘], designatus, regnavit annum unum.

ALBORAK Mahumetis iumentum, quo [orig: qu˘] Meccha [orig: MecchÔ] Hierosolymam vectus est noctis unius parte decima [orig: decimÔ], unde in caelum usque evectus, rediit Meccham, post multa cum Deo et prioribus Prophetis habita colloquia; ut fabulantur Arabes. Nempe ponebat, ut iidem aiunt, passus ad finem prospectus sui: Unde probant superasse [orig: superÔsse] septem caelos septem passibus, quamvis quingentorum annorum itinere singulos ab invicem distare dicant. Equo id alii, alii asino, mulo nonnulli similius fuisse putant: plerique coloris albi, qui colorum nobilissimus est. Sternax autem et contumax fuisse addunt, cum illud Mahometes conscendit, quia nullum hominem sessorem antea habuerat: At plurium sententia est, Abrahamo etiam et Ismaeli, et Prophetarum aliis illud inservisse. Sed cum inter Iesum et Mahometem diu quievisset, nempe per annos fere sexcentos, non facile se submissurum fuisse dicunt, nisi a Gabriele monitum, quem a tergo vectum fuisse quidam asserunt: quod tamen alii negant, ut hanc praerogativam soli Mahometi vindicent; qui proinde die resurrectionis eadem [orig: eÔdem] vectura [orig: vecturÔ] peculiari Prophetam hunc suum usurum dicunt. Alborak autem est a)/steropai=os2, sic dictus, quod fulgure velocius. Vide delirium hoc Arabicum, inter coetera eorum animalia monstrosa narrantem Bochartum Hieroz. Part. 2. l. 6.

ALBORNOZIUS Cardinalis et Archiepiscopus Toletanus, in Hispania et Italia gestis rebus clarus. Obiit A. C. 1567. l'Escal


image: s0133b

in eius vita. Sanderus in Elog. Albi, Elog. Cardinalium. Mariana, l. 17. c. 10.

ALBOTI Macedoniae populi Ptol.

ALBRETANUS Henricus, vide Henricus, it. Ludovicus.

ALBRETUM oppid. et Ducatus Galliae, in Vasconia. Hinc Iohanna Albretana, Henrici M. mater. Vide Lebreti vicus. Hinc nomen Familiae Albretanae, seu Lebretanae, cuius antiquus splendor est. Primus in ea legitur Amaneus A. C. 1050. pater filiicognominis, in expeditione Hierosolymitana: Inprimis autem claruit Arnoldus Amaneus, quem Carolus V. Rex a partibus Anglicis ad se abstraxit, et fil. eius Carolus Comes Trecensis atque Conestabilis Galliae, Carolo VI. unice carus, et praelio [orig: praeli˘] Azincurtiano [orig: Azincurtian˘] caesus A. C. 1415. Huius fil. Carolus genuit Iohannem et Arnaldum: quorum hic Dominus de Orval fuit, filiusque eius praetensionem in Niverniam et Rheteliam a coniuge accepit, atque filiabus reliquit; Ille Alanum Magnum genuit, Iohannis, cui Regnum Navarrae coniux Catharina Foxia attulit, fortuna adversa eriputit, Patrem. Iohanne satus Henricus titulum Regni retinuit et ad filiam Iohannam, Antonii Borbonii uxorem, Henrici IV. Regis Franciae matrem transmisit: cuius Maiores exhibet Spenerus praefatus Theatro Nobil. tom. 2. Alia linea Albretanorum de Miossens, quam ab Aegidio Alani M. fratre derivant, et in ea Caesar Phoebus, Marescalli dignitate inclitus, in Gallia superest, Idem in Ind.

ALBUCILLA mulieris nomen est apud Tacit. l. 6. c. 47. sed admodum impudicae, et multis adulteriis infamis.

ALBUCIO vulgo Aubusson, locus Galliae, in finibus Lemovicum, unde nobili Familiae de Albucione, Gall. d'Aubusson, nomen. Vicenomitis Albucensis excommunicati, mentio fit in Concil, Lemovicis habito A. C. 1134. Marchionis huius loci, apud Gerardum Episcopum Cadurcensem in ep. ad Fridericum Imp. Dictus forte ab Albucio primo possessore. Vales. in Notit. Gall.

ALBUDINUS vide Claudiae Aquae.

ALBU-HASCEN Rex Fessae, post Iacobum, Regi Granatensi Abul-Hagex, contra Christianos, auxilia sum misit. Postea Regem Tremissanum regno [orig: regn˘] pepulit, et potentissimus Africae Regum evasit. Odio [orig: Odi˘] tandem in Christianos furens cum ingenti exercitu in Hispaniam traiecit, A. C. 1440. Sed Tarifa [orig: TarifÔ] frustra obsessa [orig: obsessÔ], et copiis eius magna [orig: magnÔ] strage victis, in Africam reversus, et a filio cognomine Petri Castellani auxiliis subnixo, potentia [orig: potentiÔ] sua [orig: suÔ] exutus est. Marmol. l. 2. c. 38.

ALBUKIR si Alkazuinio Scriptori Arabi credimus, sunt aves albae, quae quotannis certo [orig: cert˘] tempore conveniunt ad montem Gebal attair nomine, quasi montem avium dicas, in Aegypti Thebaide prope Ansenam (i. e. Antinoum) urbem Mariae Aegyptiae, matris Abrahami, filii Prophetae, et super eum montem volant. In hoc autem foramen est (seu potius pedica) in quod omnes et singulae caput immittunt eximuntque, dein in Nilum descendentes subinde redeunt, unde venerant, neque id facere desinunt, donec una earum in foramine retineatur. Tum vero agitatur et manet suspensa. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘] reliquae statim avolant, nec in monte earum ulla amplius visitur, usque ad idem tempus auni sequentis. Interea avis, quae suspensa est, postquam multa [orig: multÔ] agitatione se liberavit, avolat et avibus sui generis denuo iungitur; Sed hae in illam irruentes, rostrisque suis diverberantes, ad foramen redire cogunt, ubi iterum suspenditur, illis rursus discedentibus. Addit Sacerdos Abubecrus Dauliensis, illis urbis ex oculatis testibus se audivisse, aves duas haerere in foramine, cum annus est fertilis, unam cum est medius, nullam cum est sterilis. Quae fere ad verbum Alkazuinius, sed de more suo [orig: su˘] fabulose, cum neque alii Arabes, neque Coptitae in Lexicis et Nomenclatoribus suis huius avis uspiam meminerint. Sam. Bochart. Hieroz. part. 2. l. 6. c. 14.

ALBULA [1] qui et Tiberis, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 3. c. 5. sic ab aquarum albedine dictus. *)albou/las2 Dionysio Halicarnassensi, et apud Eust. in Dionys. *)/alboulos2 Virg. Aen. l. 8. v. 330. s.

--- Asperque immani corpore Tybris,
A quo post Itali fluvium cognomine Tybrim
Diximus: amisit verum vetus Albula nomen.

Ovid. l. 4. Fast. ubi de Hercule,

Venit et a tanto est Albula pota Deo.

Liv. l. 1. c. 3. Pax ita convenerat, ut Hetruscis Latinisque fluv. Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.

ALBULA [2] altera, quae et Albulates Plinio l. 3. c. 13. fluv. Piceni in Aprutio, per fines Praeguttiorum, inter Asculum, et Interamnam urbes fluens in mare Hadriaticum. Liberata hodie nomen habet, uti tradunt Blondus, et Leander.

ALBULA [3] aqua quaedam in agro Tiburtino, quae (ut Strabo testatur) vulneribus medetur. Martial l. 1. Epigr. 13.

Itur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces,
Canaque sulfureis tabula fumat aquis.

Item Albulae, plural. numeri. Idem l. 4. Epigr. 4.

Quod siccae redolet palus lacunae,
Crudarum nebulae quod Albularum.

ALBULA [4] vel ALBETA vide supra in voce Alba fluv. Apud Gregorium vero in Reg. l. 13. Ep. 7. quid vox haec notet, vide supra in Albae.

ALBULENSI Urbis Episcopalis in Hispania meminit Concilium Toletanum. In Mauritania Caesariensi Victor Uticens.

ALBUM [1] promontorium Africae. Plin. l. 3. in Prooem. Item aliud in Phoenicia, non procul a Tyro. Idem. l. 5. c. 19.

ALBUM [2] minus est quam candidum, quod tou= leuko/teron, Salmas. ad Solin. p. 380. Vide infra ubi de Candido, et Creta, in primis vero, ubi de Niveo colore.

ALBUM [3] Graecis recentioribus a)spro\n, monetae genus, vide infra Asprum.

ALBUM Mare vide Mare album.