December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 125, image: s0125b

ALBA [1] Romuli fil. Aeneae neptis, cuius fil. nomine Romanus condidit Romam, secundum Alenium in Tyrrhenia.

ALBA [2] Sylvius, Latini Sylvii fil. sextus Latinorum Rex, patri successit in regno, qui cum ann. 36. Regnasset [orig: RegnÔsset], filio suo Epito moriens imperium reliquit. Ovid. Met. l. 14. Fab. 16.

--- Clarum subit Alba Latinum,
Epitos ex illo est. --- --- -

ALBA [3] specula et castellum non longe ab Ascalone contra incursiones Barbarorum exstructum in tractu Simeon.

ALBA [4] fluv. Hispaniae citerioris per Catalauniam in mare apud Blandas delabens, a Barcinone 9. leuc. in Boream. Tardera teste Floriano [orig: Florian˘]. Item, Urbs Portugalliae Episcopalis sub Archiepiscopo Olyssiponensi, nota obsidione et clade Hispanorum, A. C. 1659. Vide Elva.

ALBA [5] fluv. Gall. in Briegio, ab angusto alveo Albeta dictus, vulgo nunc Aubete, alias Aubetin. Alluit Basilicam Basoche, Ameliacum, vulgo Amilly; et infra Columbariense Castrum in maiorem Mucram devolvitur. Est etiam Albeta fluviolus, in Biturigibus Cubis, vulgo dictus l'Aubois vel Aubois, qui Ligeri recipitur. Est porro Atba fluviolus, Albe vel Alve nuncupatus Arduennensibus, qui in Urtam effluit. Item amniculus Alve, qui in Mosellam labitur, post Lesuram Ausonio in Mosella memoratus. His omnibus a colore aquarum nomen videtur inditum, unde et Tiberis Albula, Albisque Germaniae fluv. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ALBA [6] fluv. Germaniae celebris, qui alias [orig: aliÔs] Albis. Spartian, in Didio Iuliano, c. 1. Ibi Cauchis, Germaniae populis, qui Albim fluvium accolebant. Ubi Codex Palatinus Album: Excerpta autem Spartiani Albam habent. Vopiscus quoque Albam vocavit, in Probo c. 13. Caesis prope quadringentis milibus qui Romanum occupaverant solum, reliquias ultra Nicrum fluvium et Albam removit.

ALBA [7] species vestis seu tunicae, a candore sic dicata. Trebellius Pollio in Divo Claudio c. 17. Vestes diversas 16. Albam subsericam paragaudem triuncem unam. Nempe familiare est, in re Vestiaria, ut solis adiectivis sine substantivis nominentut: sic dicimus porfura=, u(da/tina malaka\ et similia, apud Latinos. Ita igitur Albam hic [orig: hţc] Gallienus et paulo ante Valerianus, Albam subsericam unam, cum purpura Succubitana. Intelligendum autem, non togam, ut cum praetexta dicitur, sed tunicam; uti declarat Vopiscus in Aureliano, c. 46. cum darentur tunicae subsericae lineae paragaudiae. Et vetus Chronologus, qui Fastos Siculos congessit, fore/sas2 stixa/ein, a)/sp ron paragau=din kai\ au)ro\ e)/xo=n xrusa= ploummi/a basilika\: nam stixa/rion, tunicam, dixerunt, ut est in Gloss. a)/sp ron album significat; stixa/rin vero et paragau=din corruptus est hellenismus, cuius exempla passim obvia in recentiorum libris, pro stixa/rion et paragau/dion. Subserica autem fuit haec tunica, i. e. cuius stamen solum erat sericum: nam holosercae vestes in privatorum usu non erant. Morisque erat ornare istas tunicas albas subsericas vel purpura [orig: purpurÔ], ut illa fuit, cuius facta mentio a Valeriano; vel paragaude., ut apud Pollionem loc. cit. Vid. Salmas. et Casaubon. ad l. Sed et longe postea Albas fuisse promiscui usus, ex eo colligitur, quod Laicis in Monasteriis degentibus tribuat Lanfrancus Cantuar. Archiepiscopus Ep. 13. Quin etiam Alba, pro muliebri amictu usurpari videtur, apud Bertham Monialem in Vita Adeleidis Virg. num. 27. Tandem in Ecclesia Romana in Clericorum usum cessit. Papias, Alba, vestis est Sacerdotalis linea et stricta, quae Camisia dicitur et Poderis et Talaris et Subucula. Et quidem ad certum tempus restrictum. Concilium Carthagin. IV. can. 4. Diaconus tempore oblationis tantum, vel lectionis, Alba [orig: AlbÔ] utatur. Albis tamen promiscue in Templo et extra, Clericos fuisse usos, docent Leo IV. de Cura Pastor. Riculfus Episcopus Suessionensis in Statutis A. C. 889. c. 7 et Rhegino de Vita et convers. Presbyteri c. 66. ubi Presbyteri vetantur in Alba, qua [orig: quÔ] in suo usu utuntur, Missas cantare. Porro Albas eiusmodi Sacerdotales opere Phrygio [orig: Phrygi˘] interdum exornatas, colligere est ex Ekkehardo de Casibus S. Galli c. 10. Inter quae praeter casulas sericas, cappas et stolas, Alba est illa Philologiae nuptiis insignis; quales scil. descripserat olim Martianus Capella etc. Alba vero haec vestis, quia ex lino albo confiebat. Graeci tamen ex serico varii coloris, fereque caerulei utuntur, praecipue Episcopi eorum: quo [orig: qu˘] colore ex antiquis Romae musivis picturis apparet, etiam Papam uti consuevilsse; sed revera tunicella haec erat, ab Alba distincta, quae albae superinduebatur. Ante amictum Ambrosiani et Maronitae albam induunt; de Alba nigri coloris, loquitur Sacerdotale Alberti Castellani, ubi in die Parasceves sic disponit: Parantur etiam quatuor Sacerdotes, vel duo ad minus, induti camisiis nigris cum amictu, cingulo eiusdem coloris. Antiquitus in manicis, in pectore, humeris et fimbriis albae, etiam textilia frusta assuebantur; quem usum hodieque retinent in eadem Communione Regularium Ecclesiae et Pontificia Capella, quod etiam ponitur in amictu a Regularibus S. Bonifacii Ferentin. Episcopi Alba in Cathedrali Viterb. asservata, istiusmodi frusta Attalica habet, ac etiam in eiusdem amictu similiter, in quo Gothicis literis minutisque margaritis tetragrammaton nomen Dei efformatum visitur, etc. Vide plura hanc in rem apud Auctores laudatos Dominico Macro in Hierolexico, et Car. du Fresne Glossar. nec on infra, ubi de vestium Limbis. Hinc Albas gerere et esse in Albis et Albati, dicuntur ibidem Clerici, dum Albis induti procedunt vel officia Ecclesiastica peragunt, apud Eosdem. Vide quoque Henr. Spelmannum in Glossar.

ALBA [8] quoque dicitur vestis candida, quam induebant olim recens baptizati, impuritatis et innocentiae, quam profitebantur, symbolum: e)sqh\s2 fwtistikh\, in Martyrio Bacchi iunioris p. 84. Statim enim, arque de fonte nudi egrediebantur, stola [orig: stolÔ] alba [orig: albÔ] induebantur. Lactantius Carm. de Resurr.

Candidus egreditur, nitidis exercitus undis.

Paulinus Ep. 12.

Inde parens sacro ducit de fonte Sacerdos,
Infantes niveos corpore, corde, habitu, etc.



page 126, image: s0126a

Ordo Romanus haec verba Episcopi addit, unicuique baptizatorum stolam dantis albam, Accipe vestem candidam et immaculatam, quam perseras ante tribunal D. N. I. Christi, in vitam aeternam. Octo dies integros in albis baptizatos fuisse, postea cum cereis ardentibus, repraesentatos, refert Concilium Rothomag. vel potius praecipit. A. C. 1059. can. 19. Vide quoque Conradum Urspergensem ad A. C. 1124. datas autem fuisse Albas sumptu Ecclesiae, innuit Gregorius M. l. 7. Ind. 1. Ep. 2. Vide iterum Car. du Fresne Glossar. et ad Alexiadem. Dum itaque duraret hoc octiduum, in Albis positi et Albati dicebantur recens baptizati. Paul. Warnesfridus de Gestis Longobard. l. 6. c. 15. de Theodoaldo Rege Anglosax. Cum Romam venisset, a Sergio PP. baptizatus --- adhuc in Albis constitutus, ad regna caelestia migravit. Eiusdem Regis Epitaphium,

Fonte renascentis quem Christi gratia purgans
Protinus albatum vexit in arce poli.

Postea vero deponebant Sabbato [orig: Sabbat˘], ante Octavas paschae. Ordo Romanus. Ab ipso die ad Sabbathum ante Octavas Paschae, quo [orig: qu˘] die alba tolluntur vestimenta a nuper baptizatis. Alibi, Sabbaio [orig: Sabbai˘] infra Albas, Albati, qui in Sabbato sancto baptizati fuerant, albis --- exuuntur. Mox sequitur benedictio aquae ad albas deponendas. Proin dixit Iobius Monachus apud Photium non sine ratione, *(epta\ h(me/ras2 tou\s2 baptizome/nous2 lamproforei=n, cum octavo [orig: octav˘] albas deponerent. Galli hunc ritum Desauber dicebant: quae vox non ita pridem in Picardia adhuc obtinuit, ubi, octavo [orig: octav˘] post infantium baptisma die, agebantur convivia et singulis totius fere agnationis puerulis erogabantur placentuliae idque Desaubage appellabant etc. Atque inde etiam Albae, hebdomas, quae Pascha subsequitur, appellata est. Rabanus de Institut. Cleric. c. 10. Quos septem dies Albas vicotamus, propter eos, qui in sancta nocte baptizati, albis per totam hehdomadam utuntur vestibus. In Ep. 9. Gelasii I. et apud Iohannem Diaconum in Kita Gregorii M. l. 4. c. 88. Albae Paschales. Ipsa quoque Dominica quae Albarum hebdomadem subsequitur, Albae vocatur. Vetus Paenitentiale MS. A Pascha usque in Albas etc. apud eundem Car. du Fresne. Vide quoque infra in voce Dominica in Albis.

ALBA [9] Augusta oppid. Galliae Narbonensis in finibus Vivarensium, a Vivario urbe ad 6. leuc. in occasum distans. Aubenas, teste Iacobo [orig: Iacob˘] Delechampio [orig: Delechampi˘] longitud. 24. 45. latitud. 43. 34. Aliis est Viviers.

ALBA [10] Colone, vide Colone.

ALBA [11] Dea, vide Albunea.

ALBA [12] Firma, vide Firma.

ALBA [13] Graeca Belgrade Gallice Nandor, Alba Hungarice, Griechisch Weissenburg Germanice, urbs munitiss. Hungariae, in Rascia provinc, ad confluentes Savi in Danubium in colle sub Turcis ab A. C. 1520. male pro Tauruno ponitur, e cuius ruinis crevit. Nic. Lloydius. Bello [orig: Bell˘] praesenti Hungarico [orig: Hungaric˘] a Christianis recepta, iterumque amissa, A. C. 1690.

ALBA [14] Helviorum, vel Heluorum, urbs Galliae Narbonensis in Arvernorum, et Ruthenorum confinio sub Archiepiscopo Bituricensi quae et Albiga posterioribus dicta est, hodie Alby. Vide Albiga. Aliis est Viviers, ad Rhodanum fluv. in planitie Vivariensis tractus caput, in Occitania regione.

ALBA [15] Iulia, sic dicta a Iulia Augusti M. Aurelii Antonini matre, prius Apulum, hodie Weissenburg, et Hungarice Gyula feiervar, urbs Transylvaniae, ac Principis sedes, colonia Daciae Episcopalis sub Archiepiscopo Colociensi, inter Claudiopolim, et Cibinium, utrinque 7. leuc. a Corona 18. longirud. 47.00. latitud. 46. 50. sita est prope fluv. Marisum. Vide Apulum.

ALBA [16] Linea, Cassiodoro, ubi omnia minima maxima Circi notat, memoratur, in Circo, non longe ab ostiis in utrumque podium quasi regula directa praeduci solita, uti quadrigis progredientibus inde certamen oriretur, ne, dum se praepropere conantur elidere, spectandi voluptatem viderentur populo abrogare. Sed quid hoc [orig: h˘c] nomine velit, quaerunt Eruditi. In Circo enim Romano nullus huiusmodi lineae usus esse potuit: cum equi et currus intra carceres continerentur, repagulis vel cancellatis foribus oppositis coerciti, priusquam signum daretur emittendi; signo [orig: sign˘] vero dato [orig: dat˘], uno [orig: un˘] eodemque [orig: e˘demque] tempore laxatis repagulis, e carceribus effusi sese proriperent exilirentque. Olympiae quidem emittendi currus et equi eiusmodi linea [orig: lineÔ] pretenta [orig: pretentÔ] seu funiculo [orig: funicul˘] cohibebantur; ne ante signum datum exirent, utque in aequo limite continerentur: Sed ibi nulli erant u(/splhgges2 h. e. carcerum repagula et fores saltem primitus, ut in Circo Romano. Nisi forte per Albam Lineam cretam Circi intelligat, quae nihil aliud fuit, quam linea in solo ipso ex creta, quasi ad regulam, ducta ac directa. Certe Albam suam Lineam non longe a carceribus praeductam ait, qui omnino locus cretae in Circo fuit. Addit, Ut quadrigis progredientibus inde certamen oriretur: Sic a cretae loco certamen auspicabantur, utpote qui non longum abesset a carceribus. Unde Chrysostomus leu/khn, h. e. cretam, pro Circi principio posuit, a quo certaminiss initium, *)apo\ th=s2 leu/khs2 ei)s2 th\n sfendo/nhn miliodromw=n. Et fieri potest ut Cassiodorus lineam hanc Circi cum linea stadii, quae balbi/s2, grammh\ et a)fethei/a dicta, unde cursus auspicium sumebatur, confuderit. Sed nec cretam ideo in Circo notatam fuisse volunt Veteres, ut certamen et cursus inde auspicaretur, verum ad victoriae metam ac finem disignandum. Hinc cretam palmae locum interpretatur Solinus etc. Vide Salmasium ad eum pag. 915 et seqq.

ALBA [17] Longa urbs in Latio, ab Ascanio Aeneae fil. condita. Tibull. l. 2. Eleg. 5.

Albaque ab Ascanio condita Longa duce.

Dicta autem Alba ab alba sue, ibidem ab aenea inventa. Propert. l. 4. Eleg. 1.

Et stetit Alba potens albae suis omine dicta.

Virg. Aen. l. 3. v. 389.

Cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam,
Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,
Triginta cpaitum fetus enixa iacebit


image: s0126b

Alba solo [orig: sol˘] recubans, albi circum ubera nati;
Is locus urbis erit, requies ea certa laborum.

Ut augurio [orig: auguri˘] vulturis Roma, bovis Thebae, sic ostento suis Alba condita. Legendi Liv. l. 1. c. 7. et Dionys. Halicarnass. l. 1. Iuvenal. Sat. 12. v. 70.

--- Tum gratus Iulo
Atque novercali sedes praelata Lavino,
Conspicitur sublimis apex: cu candida nomen
Scorfa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
Et numquam visis triginta clara mamillis.

Idem Sat. 6. v. 177.

Atque eadem scrofa Niobe fecundior Alba [orig: AlbÔ].

Qu. Ennius in Annalibus.

Olli respondit Rex Albai Longai.

Virg. l. 1. Aen. v. 275.

--- Multa [orig: MultÔ] Longam vi muniet Albam.

Longa autem vocabatur a longo tractu. Liv. l. 1. c. 3. Ascanius florentem iam, atque opulentam urbem matri, seu novercae reliquit; novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae a situ porrectae in dorso urbis Longa Alba apellata. Hodie etiam Alba dicitur. Savello autem, Leandro Alberto vocatur. Dionys. Halicarnass. l. 1. ubi de Alba Longa. *safhnismou=, de\ e(/neka, inquit, diori/zetai par' e(te/ran po/lin o(mw/numon e)piklh/sei, tou= xh/matos2 e)pikathgorh/sei. longitud. 36. 26. latitud. 41. 10. Nic. Lloydius. Baudrando Alba in ruinis iacet, prope tamen est Albanum urbs, quae ex eius ruderibus crevit; estque Episcopatus uni ex sex antiquioribus Cardinalibus tribui solitus. Distat Roma [orig: RomÔ] 14. mill. pass. Principatus titulo [orig: titul˘] gaude Sabellorum et vino [orig: vin˘] suo [orig: su˘] celebratur. Initium regni Albani coepit, anno post captam Troiam 32. aetatis Ascanii 22. a quo, ad Procam usque, undecim Reges praefuere [orig: praefuŕre], Sylvius I. qui post Ascanium regnavit ann. 29. Aeneas Sylvius ann. 31. Latinus Sylvius ann. 51. Alba ann. 39. Capetus, quibusdam Atys dictus, ann 26. Capys ann 28. Calpetus ann. 13. Tyberinus anu. 8. Agrippa ann. 33. Alladius, aliis Romulus Sylvius vocatus ann. 19. Aventinus ann. 37, Post quem Procas regnavit ann. 13. relictis duobus filiis Numitore (e cuis filia Romulus Remusque nati) et Amulio [orig: Amuli˘], vide Dionys. Halicarnass. l. 1. Thom. Dempsterum Antiqq. Rom. l. 1. c. 1. etc.

ALBA [18] Maritima, olim Bandona, dein Beligrada, et Belgradum, Civitas fuit Croatiae maritimae, nunc Dalmatiae. Destructa est, et vulgo Zara vecchia, slavis Biograd, dicta etiam Alba maris, I. Lucio.

ALBA [19] Marsorum civitas, ad lacum Fucinum, ubi eam desciribt Strabo l. 5. his verbis: *)/alba i(/drutai e)f' u(yhlou= pa/gou, e)/sti de\ li/mnw| *fouki/nw| plhsi/on. Unde Plin. l. 3. c. 12. Albensium Alba ad Fucinum lacum. Interiacet autem campus, quem lacus interdum inundare solet. Sil. Ital. l. 8.

--- --- - Interiorque per udos
Alba sedet campos, pomisque rependet aristas.

Appianus in Annibalicis. *mikro\n de\ ti\ poli/xnion *r(wmai=oi to/te e)piteixi/zontes2 e)n *ai)kanoi=s2 *)/albhn, a)po\ th=s2 au)tw=n mhtropo/lews2 e)ka/lesan. *su\n xro/nw| d' e)pisu/rontes, h' \ diafqei/rontes2, h)/ ei)s2 gh=n *)agbanw=n su/gkrisin, *)albhse/as2 au)tou= kalou=sin. Ad discrimen id factum est. Unde Varro de L. L. l. 7. Cum duae sint albae, ab una [orig: unÔ] (Longa scil.) dicuntur Albani; ab altera [orig: alterÔ] Albenses. Celsus Cittadinus Alba di Marsa adhuc vocari tradit. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 767. longitud. 37. 10. latitud. 42. 02.

ALBA [20] Pompeia, Urbs Ducatus Montisferrati; sed ab eo avulsa paucis hinc annis, pace inita [orig: initÔ] Cherasci, paret Sabudiae Duci, multas experta vice hisce ultimis temporibus; deficitque indies, a paucis habitata. Vide infra.

ALBA [21] Pompeia, colonia et urbs Liguriae, sub Archiepiscopo Mediolanensi ad Tanarum fluv. Eius meminit Plin. l. 3. c. 5. in descriptione Liguriae. Ptol. item Liguriam describens, *polenti/a, *)/asta *kolw/nia, *)/alba *pomphi/+a. Dio Cassius l. 73. *)=hn de\ o( *perti/nac *li/gus2 e)c *)/albas2 *pomphi/+as2. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 85. longitud. 29. 58. latitud. 43. 35.

ALBA [22] Regalis, urbs Pannoniae superioris in Hungaria Cisdanubiana intra paludem, olim Regum corenatione, et sepultura [orig: sepulturÔ] celebris. Stulweissenburg hodie sub Turcis, a Buda supra 30. mill. pass. quot a Strigonio in Austrum recedit; a Vienna [orig: ViennÔ] 30. leuc. in Eurum, Vesprinio urbi Episcopali vicina ad 3. leuc. longitud. 41. 10. latitud. 74. 08 ad fluv. Sarwitze.

ALBA [23] Sebusiana, seu Sebusium, Weissenburg, Urbs Alsatiae in ditione Franciae Regis pace Monasteriensi iuxta Lutram fluv. Estque una ex 10. urbibus Praefecturae provinc. Vide Vissenburgum..

ALBA [24] Spina, o)cua/kanqa Dioscoridi, Veteribus ad vivas sepes faciendas inserviit: nec hodie ulla communior in hunc usum. Auspicatissimam nuptiis fuisse, Plinius refert l. 16. c. 18. quod et Varro confirmat, apud Nonium his verbis de vita Pop. Rom. l. 2. Quum a nova nupta ignis in face afferretur foco [orig: foc˘] eius sumptus, quum fax e spina [orig: spinÔ] alba esset, ut eam puer ingenuus afferret. Cuius rei causa, non tantum, quod qui Sabinas rapuerant, ex ea faces habuere [orig: habuŕre]; sed etiam quod ad omnia alia felix e fausta crederetur arbor. Porro baccis illius coronarii utebantur, Theophr. l. 6. c. 11. ut et flore. Plin. l. 21. c. 11. Coronarii quidem et Spinae flore utuntur: quppe cum spinae albae cauliculi inter oblectamenta quoque condiantur. Sed et veneficiae arcere credebatur, in domibus aut villa sata, Idem Plin. Unde Ovid. l. 6. Fastor.

Virgaque Ianalis de Spina sumitur alba.

Et post paulo.

Sic fatus virgam, qua [orig: quÔ] tristes pellere posset
A foribus noxas, haec erat alba, dedit etc.

Vide in hanc rem plura, imprimis de fruticis huius variis speciebus, apud Salmas. ad Solin. p. 273. et 542. Fr. Pomey Albae Spinae florem sic describit: Flos hic pene rotundus, specie ciceris, eximii candoris, exstantibus e medio tenuibus filis, rubro [orig: rubr˘] praepilatis, nusquam


image: s0127a

solitarius enascitur ac singulus, sed collecti unum in globum, unoque [orig: un˘que] nixi surculo, una efflorescunt bene multi; ita conferti, ut nihil aeque; aequabili adeo celsitate, ut nullus emineat, sed ad libellam exacti videantur a natura. Horum candor flosculorum, in hunc modum stipatorum, gratissima [orig: gratissimÔ] viriditate foliorum, incisura [orig: incisurÔ] multiplici amoenissime fruticantium, excitatur tam pulchre, nihil ut esse possit iucundius ad aspectum.

ALBA [25] Tucensia, Italiae Urbs, inter Tiburtum et Corfinium. Antonin. sed corrupte, pro Alba Fucentis. Vide Alba.

ALBA vallis vide Vallis.

ALBA Vestis Regiae olim dignitatis insigne, non minus ac purpurea. Idcirco notat Val. Max. l. 1. c. 6. Imperatoribus in praelium exeuntibus, paludamentum album aut purpureum dari solere. Et de alba veste, qua [orig: quÔ] Herodiani Dominum induerunt, recte notat Iansenius, colorem hunc olim receptum in Regum insignibus. Itaque licet scribat Hieronym. in Matth. c. 27. Veteres Reges rufo [orig: ruf˘] quodam [orig: qu˘dam] limbo [orig: limb˘] esse usos: certissimum est tamen, diademata Regum fuisse alba. ut observavit Casaubon. ad Sueton. l. 1. c. 79 et propterea in Pompeio fasciae cretatae ac candidae sermonibus occasionem praebuerunt, quasi ille Regnum affectaret; Sicut idem ostendit ad Eund. l. 2. c. 82. Sed et Sacerdotii insigne alba vestis, apud Gentes erat; et cum sacris operabantur, tam Sacerdos, quam ille qui sacrificium exhibebat, albati fuere [orig: fuŕre]. Unde Athenis Prytanes sacra faciebant leuxeimonountes2 kai\ e)stefanwme/noi, vestibus albis induti ac coronis cincti, eodemque [orig: e˘demque] habitu Curiam ingrediebantur, am litassent [orig: litÔssent], renuntiaturi, teste Plutarcho [orig: Plutarch˘] Consol. ad Apollon. et Theophrasto [orig: Theophrast˘] in Character. Ethic. c. de *mikrofilotimi/a. De vestibus albis Pontificis Max. apud Hebraeos, vide infra in voce Pontifex, et plura hanc in rem apud Isaac. Casaubon. Notis ad Theophr. loc. cit. et Exercit. 16. n. 73.

ALBA [26] Virgaonensis Plinio l. 3. c. 1. Alba et Virgao, opid, Hispaniae Baeticae. Ariona teste Marmolio [orig: Marmoli˘] ex alpide vetusto. Porro, Alba, oppid. Germaniae apud Nicri fluv. ulteriorem ripam: cuius ager adhuc Alb, in Silva Nigra et ducatu Wirtembergensi nominatur. Item urbs Cretae. Steph.

ALBA [27] fluv. Hispaniae citerioris apud Emporias mari exceptus, ex quo Rio de Ampurias appellatur. Alter in Gallia Narbonensi Riderens dictus. Alius in Campania Gallo-Belgica vulgo Aube. Oritur in limite Burgundiae dein per Campaniam fluens, Barum rigat, hinc auctus aliquot fluviis in Sequanam se exonerat. Dicitur etiam Albula.

ALBACE Heracliae Cariae locus. Suid. in voce Diogenianus.

ALBAE apud Ael. Lamprid. in Anton. Heliogabolo c. 21. Pisum cum aureis, lemem cum cerauniis, fabam cum electris, et orizam cum albis exhibens. Mox, Albas praeterea in vicem piperis piscibus et tuberibus conspersit: margaritae sunt, quas rubentis maris grana candentia vocat Tertullian. de Resurr. carnis. Hinc Suidas, *)/alba oi( ma/rgaroi. Anastasius in Leone IV. vestem auro [orig: aur˘] textam habentem historiam, qualiter beatus Petrus praedicavit ad S. Romanam Ecclesiam, cum gemmis albis i. e. margaritis septem et cum gemmis prasinis undecim etc. ubi, ut prasinae gemmae unt smaragdi, sic albae margaritae. Ibidem, Crucem ex auro purissimo, ex diversis gemmis hyacinthinis, albi et smaragdis mirae magnitudinis ornatam. item in Leone V. Sed isdem praefatus et magnificus Praesul fecit ex auro purissimo et mirae magnitudinis margaritis et gemmis hyacinthinis et prasinis ornavit. Ita enim ubique tria haec genera gemmarum iungit: albas, prasinas, hyacinthinas, h. e. margaritas, smaragdos et hyacinthos. Vide eundem in Gregorio IV. in Sergio, in Nicolao I. in Sergio II. etc. Venantius.

Crystallum, electrum, aurum, ostrum, concha alba, sinaragdus.

Alibi,

Ordinibus variis alba, smaragdus inest.

Et,

Quando pavimentis alba, topazus inest.

Sic enim ille Poeta loqui solet et sic asyndetos efferre, ut variis locis apud illum videre est, Salmas. ad Lamprid. loc. cit. Ratio nominis in promptu, quippe margaritarum dos omnis, ait Plinius l. 9. c. 35. est in candore, magnitudine, orbe, laevore et pondere. Nec est, quod quis regerat, non omnes margaritas candere, cum in aliis rufus, in aliis aureus seu fulvus emineat color, ut apud eundum Plinium alicubi legimus, Androsthenem item Athenaeo memoratum et Eustathium Il. l, Nam margaritarum candere maxime proprium, atque proin in illis alii colores non slum infrequentes, sed et vitiosi sunt: Itaque, licet margaritarum quaedam rufae, fulvae et gilvae sint, nemo tamen aliquid rufum, aut fulvum, aut gilvum, ut margaritam esse, dixerit. Nec obstat, quod Threnorcum c. 4. v. 7. Ieremias de Nazaraeis dicit, ante captivitatem Babylonicam, corpore rubros fuisse prae peninim, qua [orig: quÔ] voce margaritas indignitari erudite Bochartus ostendit. Namque, uti rutilare apud Latinos, sic adam, apud Hebraeos, non rubere solum, sed et splendere, significat: eo quod utrique colori, candido et purpureo, hoc commune est ut admixti luminis multum habeant. Itaque Propheta hic [orig: hţc] verbo [orig: verb˘] [gap: Hebrew word(s)] Iudaeorum Nazaraeos rubuisse non significat, sed canduisse et luisse, ut margaritas, quas a candoris luce et splendore, nomen habere multi putant; quia mai/rein et marmai/rein splendere est, et marmarugh\ splendor. Und ut ma/rmaron, et mara/g dos2, vel cum prosthesi smaragdos ita etiam margari/ths2, uti volunt. Proinde Nonnus l. 34. margaritam appellat li/qon a(/lmhs2 marmare/hn, lucidum maris lapidem: et Arabice lala et darra, lucere est; unde lulu et dorra: quorum illud margaritam in genere, hoc proprie unionem sonat. Conchae quoque margaritiferae priscum nomen berberi, quod ad Indorum lingaum pertinere vult Androsthenes, Bochartus Phoenicum potius vocabulum esse credit, prope eiusdem originis. Phoenices enim in Indiam navigare coeperunt, ante tempora Salomonis; et Phoenicia [orig: PhoeniciÔ] lingua [orig: linguÔ] barar, clarum, purum, nitidum esse significat. Hinc Esai. c. 49. v. 2. Sagitta expolita et nitens. Cantic. c. 6. v. 10. clara ut Sol, ubi utrobique verbum hoc. Itaque, ut a barar, prima [orig: primÔ] geminata [orig: geminatÔ], barburim,


page 127, image: s0127b

dicuntur, 1. Regum c. 4. v. 13. ita et berberi dici potuit: qued certe nomen maxime convenit conchae margaritiferae, quae reliquas nitore, claritate et puritate longe superat, maxime ininteriore parte etc. Atque hinc margarita lapis diafanh\s2 th=| fu/sei, natura [orig: naturÔ] pellucidus, Isidoro Characcno diaughs2, quod idem est, dicitur. Et Pisidas v. 128. de aethere ve caelo ait,

*proe/rxetai de\ numfikw=s2 e)stqmme/nos2
*labw\n diaugei=s2 margari/tas2 a)ste/ras2.
Procedit vero in Sponsi modum exornatus,
Astra gestans, ut pellucidas margaritas

Quod tamen quo [orig: qu˘] sensu capiendum, vide eundem Bochart. Hieroz. Part. post. l. 5. c. 6. etc.

ALBAMALA Gall., Aumale Urbs Galliae, in Normannia provinc. ad initium fluv. Buzinae. Ducatus titulo [orig: titul˘] ornata. 14. leuci Rothomago [orig: Rothomag˘], 8. Bellovaco [orig: Bellovac˘] distans. Vide Albamana.

ALBAMANA vide Albimana.

ALBAMARLA oppid. Galliae in dioecesi Rotomagensi, olim Comitivae, nunc Ducatus titulo [orig: titul˘] illustre, ad flumen Auciam vel Aucum, vulgo Breslam dicktum, in confinio paroeciarum Rotomagensis et Bellovacae, veteri Coenobio [orig: Coenobi˘] Benedictinorum et suis pannis insigne; vulgo Aumalle. A colore soli sui nomen nactum videtur. Marna enim, quam Plinius l. 17. c. 6. aliique veteres Margam appellarunt [orig: appellÔrunt], genus albae terrae est, quo [orig: qu˘] agricolae frigidum solum fovere consueverunt. Velocasses et Bellovaci hodieque ea [orig: ] utuntur et Marlam vocant; quam agricolae, quum in summa tellure invenerunt, mox ibidem puteorum scrobibus effodiunt. Hinc et nomen est castro Marnae; vel Marlae, in pago Laudunensi, Marle, vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et supra in Albamala.

ALBANA urbs et emporium Albaniae ad Caspium mare, quod ex illa Mar di Bacchu nominatur; vulgo enim urbs illa Bacchu dicitur. Item urbs Arabiae Felicis Ptol.

ALBANENSES [1] Hispaniae populi Ptol. Vide Alba.

ALBANENSES [2] iidem qui Albienses, si S. Antoninum et Wesembecium audimus, ab Albiensi civitate sic nuncupati. Raynerus vero contra Waldenses c. 6. Albanenses ab Albiensibus distinguit; sic tamen, ut eorum sectatores agnoscat. Car. du Fresne Glossar. Vide infra Albiga.

ALBANI [1] Hieronymus, vide Hieronymus.

ALBANI [2] alias Advenae, seu Alienigenae seu Adventitii, qui videl. ex dominorum suorum praediis vel dominiis, in aliorum dominorum praedia vel dominia veniunt et in iis sedes suas figunt. Quo [orig: Qu˘] nomine primitus scoti insigniti, quibus consuetudo peregrinandi pene in naturam versa erat, ut ait Walafridus Strabo de Vita S. Galli l. 2. c. 47. indeque vox traducta est ad omnes extraneos, qui in locum aliquem, incolatus [orig: incolatűs] ergo, transmeabant: nam Albanos et Albanicos appellatos fuisse constat, ex LL. Eduardi Confessoris c. 35. Vide quoque Buchananum Hist. Scot. l. 1. Aliis tamen quasi alibi nati tales dicti videntur. Mentio eorum in Diplomate Lotharii et Lodov. Regum Franciae in Bulla Benedicti VII. etc. apud Car. du Fresne. Iidem Aubenae dicti occurrunt, in Statuto Philippi Pulchri Regis Franciae A. C. 1301. Unde Gallorum Aubene seu Aubaine, ius est, quod habet fiscus in Albanorum decedentium bonis. Et quidem in huiusmodi homines iura dominorum fuere [orig: fuŕre] varia. Interdum enim praestabant ii quotannis certum censum domino, utiest in Charta Ludovici Regis Francor. A. C. 1225. Et cum nullis liberis relictis decederent, bona eroum domini erant, quo de iure multa scripserunt Chopinus et Baquetus libris de Dominio. Praeterea eos investigare et sequi poterant priores domini ac in patriam revocare, ut habet Charta Mathildis Domini Teneremondae A. C. 1221. apud Miraeum in Don. Belg. l. 1. c. 92. ubi Albini dicuntur, et Consuetudines Municipales Galliae, quae huius iuris passim meminerunt etc. Hinc Albanare, in Albanorum ordinem redigere, vel eorum loco [orig: loc˘] habere: ita ut iisdem praestationibus et obsequiis quis obnoxius sit, quibus coeteri Albani. Ioh. Hocsemius in Adolfo a Marka c. 5. Et communi consilio [orig: consili˘] quasi novi Principes, Milites ac Burgenses, suis praeceptis parere nolemes, Albanos fecerunt, quodam genere proscribendi. Vide quoque Chartam Philippi Aug. Francorum Regis A. C. 1222. ex Tabular. Episcopi Paris. in Biblioth. Puteana, apud praefatum Car. du Fresne. Ubi Albanos fecerunt, est, in advenarum cos ordinem redegerunt, adempto [orig: adempt˘] iure civitatis, quo [orig: qu˘] tamquam cives seu burgenses gaudebant: longe enim potior Burgensium conditio fuit; adeo ut in contumeliam Albanorum nomen verteretur, utpote conditione illorum servili proxima [orig: proximÔ]. Lambertus Ardensis, Sed dum contra eos rixarentur et decertarent, quandoque Ardenses Adventitios illos et servilis conditionis opprobrio [orig: opprobri˘] notabiles esse, verborum obiectione turpium improperaverunt. In Pacto Tongrensi A. C. 1403. quod descriptum legitur in Magno Recordo Leodiensi p. 29. statuitur, nullum fieri posse Albanum, nisi Burgensis sit, Nul ne soit fait Aulbains, s'il n'est Bourgcois etc. Vide saepius laudatum Car. du Freihe Glossar De Peregrinorum vero apud Veteres Hebraeos conditione, vide Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Veter. Hebr. et infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

ALBANI [3] Haeretici, qui leculo [orig: lecul˘] 8. Manichaeorum deliria interpolarunt [orig: interpolÔrunt]. Prateol. in Albanis. Gautier Chronogr. saecul. 8.

ALBANIA [1] sic a populorum colore nomminata, regio Asiae mari Caspio ad ortum incumbens, Iberiae ad occidentem et Atropatiae ad meridiem contermina. Zuiria, magna [orig: magnÔ] ex parte, et Chinicche ad Occidentem Zitrachan vero ad Arctos. Niger. et Castald. Urbes clariores Albana et Osica. Hanc Plin. describit 1. 6. c. 10. In Albania tradit Isigonus Nicaeensis, quosdam gigni glauca [orig: glaucÔ] oculorum acie, a pueritia statim canos, qui noctu plus quam interdiu cernant. Plin. l. 7. c. 2. Meminit et A. Gellius l. 9. c. Vide Solin. c. 25. Populi Albani quos Iustmus l. 42. c. 3. dicit ab Albano Italiae monte nomen retinere, quod inde secuti fuerint Herculem, cum, exstincto [orig: exstinct˘] Geryone, armenta eius per Italiam duceret.