December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0120b

ALABASTRA [2] urbs Phrygiae, Steph. Vide supra.

ALABASTRINUS mons Aegypti. Ptol.

ALABASTRUM [1] mons Aegypti, Plin. Item oppid. ubi Topasius nascitur. Idem. l. 5. c. 9.

ALABASTRUM [2] proprie idem est, quod forei=on vel fo/retron, vas vel instrumentum alicui rei gerendae aptum, Attice a)la/bastron, pro a)na/bastron. Unde et a)la/bastro perticae vel fustes gerendis oneribus accommodae; et a)la/bastro': vasa quoque unguentaria et inde lapis Alabastrites, qui et onyx, candidus et mellei colotis est, et in vortices maculosus. Isidorus, Alabastrites lapis candidus interstinctis variis coloribus. Cui, quantum ad varietatem colorum, Synnadicum marmor simile facit Strabo, columnas ex eo monolithas tradens, plhsia/zein tw=| a)labastri/th| li/qw| kata th\n poikili/kn. Fuit autem Synadicus lapis candidus, Sanguineis vel rubris maculis interstinctus; ob hanc proin macularum similitudinem et quod in eundem usum converteretur, onychites quoque ac alabastrites dictus. Ex eo veteres vasa excavabant, et eodem [orig: e˘dem] nomine appellabant; postea vero cum e vitro aliave materia eiusmodi vascula confieri coepissent, etiam haec Alabastra dicta sunt, prorsus ut pyris dicebatur etiam aurea ac argentea, teste Seneca [orig: SenecÔ] l. 5. de Benefic. c. 13. quae tamen proprie e buxo fiebat, et nomen a re invenerat. Sic quum aeris antiquior notitia fuerit atque usus. quam ferri, eius appellatio etiam ferro tributa est; et ut eleganter Grammatici Graecorum dicunt, o( u(steroxanh\s2 si/dhros2 to\ palai/faton tou= xalkou= e)/xei o)/noma: Sic de/ltos, bi/blos, pi/nac, aliaque sexcenta. Proin recte Epiphanius, communem usum respuiciens, a)la/bastron mu/rou, e quo, in Euangelica Historia, Dominus unctus est, biki/on u(e/linon, i. e. urceolum vitreum unguenti, interpretatur. Simillime enim Etymologici M. Auctor, postquam dixisset, a)la/bastron esse lh/kuqon liqi/nhn pro\s2 mu/rwn a)po/qesin, Alabastrum esse vasculum lapideum, in quo deponebantur unguenta: addit mox skeuo/s2 ti e)c u(e/lou, h)\murhqh/kh, vas e vitro, vel unguenti repositorium; e qualibet materia. Confirmat sententiam Epiphanii, quod Marcus c. 14. v. 3. expresse notat, id vas, quando unctus est Dominus, fuisse confractum: kai\ suntri/yasa to\n a)la/bastron kate/xeen au)tou= th=s2 kefalh=s2; quod si observasset [orig: observÔsset] Annalium Auctor, intellexisset planos fuisse atque impostores, qui olim Constantino vas unguentarium venditarunt [orig: venditÔrunt], quasi illud ipsum esset, e quo Christus fuerat unctus. Nam praeter lapidis, aut potius vitri fragmina, nullae potuerunt antiqui illius Alabastri esse reliquiae. Unde a Theodosio M. vas illud, velut adulterinum, e medio sublatum esse, memorat Suidas: *ka/twqen tou= fo/rou biki/on mu/rou o(\ h)lei/yato o( *xristo\s2 kai\ polla\ e(/tera shmeioforika\, teqe/nta men para\ *kwnstanti/nou tou= mega/lou, a)fanisqe/nta de\ u(po\ tou= mega/lou *qeodosi/ou, In parte inferiori Fori erat vas unguenti, quo [orig: qu˘] est unctus Christus, et multa alia miraculosa monumenta; a Magno quidem Constantino eo loci posita: sed a Theodosio Magno deleta. Vide Isaac. Casaubonum Exercitat. 14. Neque vero potoria solum et unguentaria vasa, sed etiam columnae ex Alabastrite lapide fiebant et pavimenta. De columnis vide Plinium, qui plures et ampliores se vidisse faretur, l. 36. c. 8. et l. 37. c. 10. De pavimentis Lucan. l. 10. v. 115.

--- --- Stabatque sibi non segnis Achates,
Purpureusque lapis, totaque effusus in aula
Calcabatur onyx.

Ubi ex achate et porphyrite lapide columnae, ex onyche pavimenta, etc. Cum autem varii coloris fuerint Alabastritae, viliores candidi habebantur; contra probabantur quam maxime mellei coloris, in vortites maculosi atque non translucidi, uti videre est apud eundem Plinium. loc. cit. Optimi e Carmania veniunt. pessimi e Cappadocia, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 558. et seqq. Hodie Albastrum vocatur genus candidissimi marmoris, quale Parium est vel Lygdinum, non a candore, sed ab unguentorum alabastris, quasi alabastrum: Huic enim rei plurimum inserviebat et inter alabastritarum genera etiam candidum reperiebatur. Formam vero Alabastri unguentorum quod attinet, non male ea referebant formam balani productioris vel foinikopaste/llou Zosimi (quod Arabibus dici ait Natef ) seu inaurium, quae Graecis stala/gmia dicta. Qua [orig: QuÔ] forma [orig: formÔ] etiam uniones reperiuntur, velut guttae aquae cadentes et tractim suum pondus sustinentes, etc. ibid. p. 1314.

ALABASTRUS fluv. Troadis ex Ida monte oriens. Plin. l. 5. c. 30.

ALABON urbis et fluminis nomen est apud Stephanum, ubi autem locorum, reticet: a)labio\s2, etiam fluv. est Hesychio: forte in Sicilia: cum Ptolemaeo et Diodoro Sic. l. 4. qui Fazello hodie Cantaro nominatur. Ortclius putat, eundem esse cum Abolos Plutarchi in Timoleonte, et Alachis Vibii. Vide Araethusa et Alabus.

ALABONA Hispan. urbs circa Caesataugustam. Antonin.

ALABONS locus in itinere a Mediolano, per Alpes Cottias Arelate, Vapincum inter et Secusteronem, memoratus Aethico, nunc vulgo Talart dicitur, Simlerus; vide et Valesium Notit. Gall. Ecclesia eius ad Monaster. Lugdunense apud Ins. Barbaram, Gregorio [orig: Gregori˘] Turonens. Episcopo [orig: Episcop˘] celebratum pertinet.

ALABULA una ex praecipuis urbibus, in ora regionis Madegascar. Thevet.

ALABUNTIS hodie Ventavon, castrum Delphinatus, ad Druentiam fluv. 3. leucis a Sistarica in Boream Vapincum versus 7. Vide Alapuntis.

ALABURIUM Syriae civitas. Steph.

ALABUS Siciliae fluv. Ptolemaeo, a Pachyno Pelorum versus incedens, *)ala/bou potamou= enbolai/. Silio Alabis dicitur l. 14.

Nec non qui potant Hypsumque Alabinque sonoros.

Apud Hesychium legitur *)alabw\s2 potamo\s2. An sine mendo, alii viderint. Certe non vidit Schrevelius in nupera Hesychii editione. Diodoro Sic. l. 4. et Stephano formatur *)alabw\n. Apud Vibium quoque Alachis corrupte pro Alabis. Cantaro dicitur Fazello. Est etiam oppid. Steph. *)alabw\n, po/lis2 kai\ potamo\s2. Inde populi Alabonii. Apud Plut. in Timoleonte, *)/abolon pro *)/alobon. Porro


image: s0121a

Alabum amnem Hyblae proximum Bochartus l. 1. c. 28. dictum putat ab chalava, i. e. dulcedine, voce Arabica [orig: ArabicÔ] quidem, sed a verbo [gap: Hebrew word(s)] deducta [orig: deductÔ], quod Syris etiam est gluka/zein, i. e. dulcescere unde et nomen [gap: Hebrew word(s)] mellis epitheton, Ezech. c. 3. v. 3. et alibi passim. Nic. Lloydius.

ALACHIS vide Alabon.

ALACHROAE populi Africae iuxta Aras Philaenorum, qui etiam Lotophagi appellantur. Plin. l. 5. c. 4.

ALACRIS Mons vulgo Alihermont, in Caletis, Galliae regione, prope Arcas, sylva [orig: sylvÔ] amoenissima [orig: amoenissimÔ] eiusdem nominis clarus: a quo tres vici S. Nicolai, S. Iacobi et B. Mariae, Alacris montis nomine censentur, Hadr. Vales. Ibid.

ALACRITAS inter veterum seba/smata, vide infra de Diis.

ALACU Dulce, locus in Africa Collat. Carthag.

ALA [4] Flaviana, quae et Flaviana Castra et Flavianum, urbs Pannoniae superioris ad Danubium in Hungariae confinio munitissima, Austriae caput, Academia, et emporium, a Buda 31. leuc in occidentem Ratisponam versus 57. Iuliobana Ptolemaeo. Vindobona Antonino. Vindomana, lib. Notit. Wien Germanis. Wetzoh Turcis. Vienna Italis. longitud. 39. 10. latitud. 48. 22. Frustra obsessa a Turcis, A. C. 1529. Ibi persaepe commoratur Imperator, estque validissimis firmata propugnaculis. Haec male confunditur cum Alis Flavianis, testibus Brietio, Cluverio [orig: Cluveri˘], aliis. Vide Vindebona.

ALA [5] Miliarensis, sedes Episcopalis in Mauritania Caesariensi. Vict. Utic.

ALA [6] Narisca, urbs Germaniae in Bavaria Trausdanubiana; Episcopalis, proprio paret Episcopo, hodie Aichstadt, quasi Quercopolis. longitud. 31. 51. latitud. 48. 50.

ALA [7] Nova, oppid. Pannoniae superioris in Austria ad Danubium. Erhensdorff Simlero. Hic [orig: Hţc] palatium et delitiae Archiducum Austriae.

ALADIN Sultanus Aegypti et Damasci, fil. Saladini illius, qui Palaestinam Christianis eripuit; aliquoties a Christianis victus. Baron. A. C. 1195. Marmol. l. 2. c. 36. Item plures alii Principes Arabum, Persarum, Saracenorum, aliorumque Mahometanorum.

ALAE [1] Urbs Ciliciae, Hermolao, in Plin. l. 5. c. 27.

ALAE [2] in avibus quod in piscibus pinnae; in navibus remi, qui inde occasione sumpta [orig: sumptÔ] quoque reperti sunt. Hinc ob alarum velocitatem Accipiter ventorum symbolum et Soli olim sacer fuit. Imprimis vero columbarum alae celebres, quas proin sibi David optat Ps. 55. v. 7. ut celeri fuga [orig: fugÔ] se subducat ex imminenti periculo. Ubi R. Kimchius notat Reliquas omnes aves, cum volando [orig: voland˘] fessae sunt, super petram aut super arborem fugere et capi: sed columbam cum est fessa, alarum unam comprimere, et altera [orig: alterÔ] volare, sicque evadere nec capi, apud Bochart. Hieroz. part. post. l. 1. c. 2. etc. Earum motum maxime observatum in auguriis et auspiciis notum. Unde Propert. l. 4. Eleg. 1.

Hoc neque arenosum Libyci Iovis explicat antrum,
Aut sibi commissos fibra loquuta Deos.
Aut si quis motas cornicis senserit alas,
Umbraque [orig: UmbrÔque] nec Magicis mortua prodit aquis.

Plaudunt autem proprie, cum alis aves. Virg. Aen. l. 5. v. 515.

Iam vacuo laetum caelo speculatus et alis
Plaudentem nigra figit sub nube columbam.

Quae vox postea in scenam translata. Vide Casp. Barthium Animadvers. ad Statium l. 3. Thebaid.

ALAE [3] Aexonides, locus Atticae, ad Tribum Cecropidem pertinens, haud procul Athenis, prope Aexonem, unde ei nomen. Graece *)alai\ *ai)coni/des2, unde *)alaieu\s2, qui de hoc demo. Inscr. Athenis in theatro Bacchi,

*n *i *k *w *n
*l *u *s *i *o *u
*a *l *a *i *e *u *s.

Vide quoque Inscriptiones Gruteri, laudatas Sponio Itiner. Graec.

ALAE [4] Araphenides, Graece, *)alai\ *)arafhni/des2, locus itidem Atticae, pars Aegeidis tribus, Braurone, et Marathone non procul, ubi Templum olim et statua Dianae Tauricae, cuius meminere [orig: meminŕre] Euripides et Callimachus. Ibid.

ALAE [5] Cursorum, occurrunt primum apud Spartian. in Aelio Vero Imperat. c. 5. ubi Cursoribus suis exemplo Cupidinum alas apposuisse, cosque ventorum nominibus saepe vocitavisse, Boream alium, alium Notum, et item Aquiloncm aut Circium, coeterisque nominibus appellans legitur. Erat tamen iam ante Militum pterofo/rwn, i. e. pinnigerorum seu pinniraporum ordo, quibus Imperatores et Praesides provinciarum, pro tabellariis cursoribusque utebantur, de quibus vide quae scribit Casaubon. ad Sueton. l. 2. Allusit huc eleganter, magnus Rhetor Aristides Panegyr. in Romam, ubi postquam dixit, Romanum Imperium universum Orbem literis regere sedentem, addit: *(ai de\ e)pistolai\ mikro\n fqa/nouti grafei=sai kai\ pa/reisin, w(/sper u(po\ pthnw=n fera/menai, Literae vero vix scriptae sunt, cum iam advolarunt [orig: advolÔrunt], velut alis perlatae. Sed de hac re plura infra passim, imprimis ubi de Pinnis et Pinnatis literis.

ALAE [6] Draconum, vide infra, Alati Dracones.

ALAE [7] in Exercitu Romanorum Socii dicebantur, quia plurimum ut alae in avibus, corpus illud Legionem tegebant: alias Cornua, Hinc Ala dextra et sinistra: quarum utraque habebat Equites et Pedites, illos quidem numero [orig: numer˘] duplo [orig: dupl˘], cum late Socii per oppida et agros sparsi eoque facilius iis habere et tolerare equos, at Romani, nec censu multi, minus Equites tunc erant, et in una urbe hand tam commode habebant, I. Lipsius de Militia Rom. Dial. 7. vide quoque infra Auxilia, Sociale bellum, Vexillarius.

ALAE [8] Flaviae, vide Arae Flaviae.

ALAE [9] in Templis, proprie sunt ad latera Aedis, columnarum ordines sive porticus, apud Vitruvium, l. 6. c. 4. Unde hodieque columnata Templorum latera Alas Galli vocant, les Ailes des Eglises. Strabo parietes sic vocat, qui utrimque pronaum


page 121, image: s0121b

circumcludebant, de Templo quodam apud Thebas Aegyptias: *tou= de\ prona/ou par' e(ka/teron prokeitai ta\ legomena piera\, e)sti de tau=ta sou/+yh tw=| naw=| tei/xh du/o. Sed. Vitruvius peri/w eron, alis circumdatum, id tantum genus ostendit, quod columnas in fronte et postico et circa aedem utrinque haberet. Alias peri/pteros2 nao\s2, etiam Graecis dictus est, qui in circuitu deambulationes haberet, quas peridro/mous2 Graeci appellavete [orig: appellavŕte], etc. vide Salmas. ad Solin. p. 1218. et infra passim.

ALAE [10] in Vestibus, Graecis ptera\ et pte/ruges2, anguli dicuntur, seu gwni/ai, cuiusmodi duas ab utroque latere pallium habebat, in parte inferiori, duas in superiori, inde quadrangulum vel tetra/gwnon: Proprie tamen sic vocabantur anguli, qui circa imum vestis, ab alarum similitudine. Aperti siquidem et divisi in medio vestimenti partes ab utroque latere fluitantes, avium alas haud male referunt; ut in amiculis Spartanarum Virginum et tunicis Carthaginensium quadratis. Unde Servus Plautinus in Poenulo. Actu 5. sc. 2. quendam sic tunicatum, avem, ab huiusmodi alis appellat,

Sed quaenam illaec avis est, quae cum tunicis huc advenit, etc.

Vide infra in voce Pterygia item Encomboma.

ALAEPHILA vide Gemon.

ALAESA urbs Siciliae olim Episcopalis sub Archiepiscopo Syracusano. Vocabulum eius varie, apud auctores, scriptum reperitur. Nam Phalaridi, Ptolemaeo ac Straboni est *)/alaisa. Diodoro *)ale/sw Antonino Alesa, Ciceroni 2. Verrin. c. 7. Halesa, unde oppidani Plinio l. 3. c. 8. Halesim. Et Inscriptioni Antiquae saepius repetitur o( *)/alaisos2 potamo\s2. Qui apud Columellam legitur Halesus, l. 10.

Et quae Sicanii flores legistis Halesi.

Apud Sil. Ital. l. 14. sic legitur;

Venit ab amne trahens nomen Gela, venit et Hesa.

Verum cum nullum uspiam reperiatur Siciliae opidum Hesa, credibile est scripsisse Silium,

--- --- - Venit Alesa.

Describitur a Diodoro l. 14. in colle, 8. stad, a mari dissito. Tamen ad mare portum habuit, de quo Cicer. Verrina 3. Condita est annis circiter 400. ante Christum, vel, ut nonnullis visum, ab Archonide Herbitensium praefecto, vel, ut alii, a Poenis. Diodor. ubi supra. *tine\s2 de/ fasin u(po\ *karxydoni/wn enti/sqai th\n *)/alesan, kaq' o(\n kairo\n *)ami/lkar th\n pro\s2 to\n *dionu/sion ei)rh/nhn e)poih/sato. Cui sententiae Alaesini libentius accesserunt, quia cum Herbita cum Alaesa magnitudine, et opibus haudquaquam esset conferenda, pudebat illos tam sordidae originis. Locum enim fuisse Alaesae inter urbes Siciliae clarissim as docet Cicer. l. 13. Ep. 32. in Halesina civitate tane lauta, quam nobili. Et Verr. 3. c. 73. Siciliae civitates multae sunt, Iudices, ornatae, atque honestae, ex quibus imprimis numeranda est civitas Halesina. Nullam enim reperictis, aut officiis fideliorem, aut copia [orig: copiÔ] locupletiorem, aut auctoritate graviorem. An hinc Alisa, vel, quod idem est Aliza, i. e. exsultabunda, Punice nominata est? Quo [orig: Qu˘] epitheto [orig: epithet˘] in Scriptura in signiuntur urbes, quae divitiarum nomine gloriantur, et insolescunt. Sic Tyrus, Esai. c. 23. v. 7. Et Nineve, Zeph. c. 2. v. 15. Et Ierusalem, Esai. c. 22. v. 2. etc. 23. v. 7. Ut ut hoc sit, verisimile est (aliza) i. e. exsultabundum, Punico [orig: Punic˘] vocabulo [orig: vocabul˘] dictum esse fontem Alesini Agri, de quo Solinus c. 11. In Halesina regione fons, alias quietus ac tranquillus cum siletur: Si insonent tibiae, exsultabundus ad cantus elevatur, et quasi miretur dulcedinem vocis, ultra margines intumescit. Et Priscianus in versione Dionysii Periegetis,

Hic et Halesinus fons est, mitissimus undis,
Tibia quem extollit cantu saltare putatur
Musicus, et ripis laetans excurrere plenis.

Hic, inquam, fons Alesini agri ad cantum cum exsultatione intumescere creditus, vere ne, aut secus, nil nostra [orig: nostrÔ] refert, cum a Poenis appellatus esset (ain Alisa) fons exsultabundus; Inde regioni postmodum, et urbi et amni vicinis inditum nomen. Bochart. l. 1. Phaleg. c. 27. Videtor Cluver. Sicil. Ant. l. 2. c. 4. Nic. Lloyd.

ALAEUS pater Auges seu Augeae, quae ex Hercule Telephum suscepit. Vide Auge.

ALAF Sarracenorum in Asia Rex, cepit Edessam opulentissimam Christianorum civitatem. Cuius conatibus, sub auspiciis Ludovici Iunioris frustra obviam ite conati sunt. Baron. A. C. 1146. Marmol. l. 2. c. 34. An idem cum Alafo, Alapho vel Balacho, qui Balduinum H. Regem Hierosolymitanum captum per annum detinuit? Guil. Tyrius.

ALAGONIA urbs libera Laconum. Pausan.

ALAGONIUS fluv. Hispaniae in regno Legionis. Cauriam Urbem alluit, et postea cadit in Tagum, supra Norbam Caesaream.

ALAHAMARUS alias Mahumet Abusard, primus Rex Granatensis, ex Pastore, depulsis Almohadis. Eius successores, Alahamari dicti, regnarunt [orig: regnÔrunt] ann. 250. donec a Ferdinando et Isabella eiecti. A. C. 1492. Marian. l. 13. c. 19. Marmol. l. 2. c. 38.

ALAHGABAL nomen Suriaci idoli, unde Antoninus Heliogabalus Imperator, Romanus nomen habuit. Scaligero et Casaubono significat Deum montis, sed cuius montis ille Deus fuerit, aut a quo monte ita sit appellatus, non explicant satis. Quod enim Casaubonus sic fere Carmelum deum fuisse dictum illud idolum, quod in monte Carmelo positum erat, opinatur: Sed ubi mons Gabal aut Gabalus, a quo nomen acceperit hic Alagabalus Deus? Scaliger itaque volebat, Deum istum peculiare Gabalitarum nomen fuisse, sed ratione caret, Deum, quem Emisseni colerent Gabalitarum Deum, fuisse appellatum: et tutelare Numen Gabalitarum dici, quod in Emissena Urbe templum haberet. Fuit autem Alagabalus peculiaris Emissae Deus, et in ea urbe Heliogabalus, qui Emissenus quoque erat, eius Sacerdotem egit. Nempe Emisseni Solem colebant in montis effigie, quem montem caelo [orig: cael˘] delapsum credebant, hinc Alagabal dictus Sol apud illos, quasi Deus mons. Eius enim simulacrum erat ingens rude saxum ac impolitum, in modum plane montis vel rupis. Herodianus l. 5. c. 3. li/qos2 e)sti\ me/gistos2


page 122, image: s0122a

ka/twqen preiferh\s2, lh/gwn ei)s2 o)cu/thta. kwnaeide\s2 au)tw=| xh=ma, me/laiu i/ te h( xroi=a diopeth= te au)to\n ei)=nai semnologe=sin. e)coxa/s2 te tinas2 braxei/as2 kai\ tu/pous2 deiknu/ousi. Lapis est ingens, inferiore parte orbicularis, sed in acumen fastigiatus, coni autem ei figura est. Credunt eum caelitus delapsum, et eminentias quasdam breves ac typos ostendunt. Quae plane montis seu monticelli effigies. Sequitur, *ei)ko/na de\ *(hli/ou a)ne/rgaston ei)nai qe/lousin ou(/tw ble/pontes2, Iconem Solis non elaboratam esse volunt, sic aspicientes, etc. Exstructun autem in praefato urbe Idolo huic templum magnificentissimum est, a Phoenicibus. Unde Festus Avienus, ubi urbis huius meminit, inter alia,

Denique flammicomo devoti pectora Soli
Vitam agitant. Libanus frondosa cacumina turget,
Et tamen his certant summi fastigia templi.

Et quidem non extra Urbem, ut quibusdam doctis visum; sed in ipso Urbis meditullio. Vopiscus in Aureliano, c. 25. Emessam victor Aurelianus ingressus est, ac statim ad templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio [orig: offici˘] vota soluturus. Verum illic eam formam Numinis reperit, quam in bello vidit sibi faventem. Quare et illic templa sundavit --- et Romae Soli templum posuit, maiore honorisicentia [orig: honorisicentiÔ] consecratum, etc. Solem enim, non Iovem, ut nonnulli voluerunt, hoc [orig: h˘c] nomine ab Emissenis cultum esse, lapides docent, in quibus coniunctim, SOL, ALAGABALUS, nominatur: nummi item, quorum haec Inscr. SACERD. SOLIS. DEI. ELAGAB. et Dio ac Herodianus *(/hlion sine ulla dubitatione interpretantur. Equa ipsa voce discimus, plerasque Orientis gentes, sed prae reliquis Emissenos, Solem praecipuo [orig: praecipu˘] cultu olim veneratos esse. Ut enim Athenienses th\n *qeo\n simpliciter cum dicerent, Minervam intelligebant; sic isti Solem communi nomine Deum dixerunt. Inunaquaque autem urbe peculiare cognomen habebat: Sicut enim Emissenorum Elagabalus fuit; sic Palmyrenorum Malachbelus et Aglibolus, Babyloniorum Belus, aliarum gentium hoc Numen aliter dictum est. Eidem Alagabalo Heliogabalus Imperator iam factus, qui prius in urbe Emissa sacerdos eius fuerat, in eo loco vel vico, in quo olim fuerat Faustinae Templum ab Antonino Marco fundatum, templum sumptuosissimum exstruxisse, legitur apud Spartian. in Caracalla. c. 11. Vide infra in voce Alala: et plura in hanc rem apud Casaubon. et Salmas. ad Lamprid. in Heliogabalo, c. 1. et Flav. Vopisc. in Aureliano loc. cit. ut et in vocibus Elagabalus et Heliogabalus.

ALALA [1] Enyo, Dea bellica. *)ala/la pole/mou quga/thr. Plut. de fraterno amore. Vide Henr. Steph. in *)ala/la.

ALALA [2] vicus sub Tauri montis radicibus, in quo Faustinae primum templum a Marco Antonino; postea Alagabalo Deo aliud ab Heliogabalo iam Imperatore factum est. Spartianus in Antonino Carac. sub finem: Habet templum --- in quo (loco) postea fil. humus Bassiani Heliogabalus Antoninus sibi, vel Iovi Syrio, vel Soli (incertum enim id est) templum secit.

ALALAEI [note of the transcriber: in the print: ALAAEI] insulae parvae plures in sinu Arabico, in quibus testudines reperiuntur. Arrian. in Periplo mar. Erythraei.

ALALCOMENAE urbs Boeotiae, denominata a Boeotorum Alalcomenaeo, ut Plut. in Hellen. refert, p. 537. Edit. Steph. afferens simul causam nominis. Hasce Alalcomenas, inquit, nobilitavit Tiresiae sepulchrum et Minervae templum; unde Poeta, *)alalkomenhi\+s2 *)aqh/nh. Nempe Minerva credebatur nata esse Alalcomenis, et ibi erat in summo cultu. Itaque cum parva esset, et in plano exstructa urbs, semper tamen a)po/rqhtos2, intacta, et inviolata mansit, quia ob Deae reverentiam *pa/ntes2 a)pei/xonto pa/shs2 bi/as2, Ab omni vi omnes abstinebant. Ita habetur apud Strabonem. Putat igitur Vir Magnus, Alalcomenis factum nomen ab Ela Alcuma, i. e. Dea invicta, vel contra quam nemo insurgit, Melec Alcum, i. e. Rex invictus, Proverb. c. 30. v. 31. Vide Strab. l. 7. c. 9. Pausan. l. 9. Homer. Il. d. Plut. quaest. 43. Nic. Lloydius.

ALALCOMENIS inter Minervae epitheta, vide Alalcomenae, Alalcomenia et Minerva.

ALALCOMENIUM oppid. Boeotiae, ad lacum Copaidem, inter Haliartum et Coronaeam, templo [orig: templ˘] Minervae clarum. Steph. Stat. Theb. l. 7. v. 330.

Ducit Ithonaeos, et Alalcomenaea Minervae
Agmina. --- --- -

ALALIA urbs Corsicae, Phocaeorum colonia. Herodot.

ALALIS Palmyrenae urbs iuxta Euphratem. Ptol.

ALALON Vallis nomen in Chananaea, a Christianis Lunae vallis dicta.

ALAMANDAR Rex Saracen. errorem Severi sectatorum, de impassibilitate naturae Christi, lepido [orig: lepid˘] commento [orig: comment˘] de S. Michaelis Archangeli morte, refutat. Anastas. Chron. Cedren. Niceph. Baron A. C. 509. 513.

ALAMANDINAE seu ALAVANDINAE, apud recentiores, gemmae sunt, quae Alabandinae olim dictae ab Alabanda, Cariae urbe, de quibus Plin. l. 37. c. 2.

ALAMANES statuarius Atheniensis, Phidiae discipulus, cuius opera Athenis plura memorantur. Plut.

ALAMANI populi Germaniae vicini. Steph. Vide Alamanni et Alemanni.

ALAMANNI seu ALEMANNI, non una Germanorum gens, sed convenae ex variis gentibus collecti. Quibusdam quasi Alman i. e. toti viri dicti sunt: alii sic appellati videntur ab Hercule Alemanno, quem a Germanis antiquitus cultum Historiae testantur; cuius idolum Almann, in Augia maiori insula prope Constantiam servatum diu fuit, donec Maximiliani I. Imperatoris precibus Oenipontem translatum est. Sunt etiam, qui a Manno, Tuisconis filio, nominis arcessunt originem. Sed non tanta eius antiquitas, crediturque ortum circa A. C. 200. cum Antoninus Caracalla Alamannicus iam dicatur, circa A. C. 214. apud Ael. Spartian. in Anton. Caracalla c. 10. Primum autem hoc nomen


image: s0122b

sumpsere [orig: sumpsŕre], circa Hercyniam silvam, habitantes Germani, qui consilia de Romanorum iugo excutiendo agitantes, mox socios nacti sunt Rheni accolas, Vindelicos item et ex parte Helvetios, quos sub Rhaetia provincia ulterius contineri fastidium cepit. Hi itaque postquam in unum coierunt, neque ulla harum gentium nomine suo [orig: su˘] decedere vellet, communiter se Alamannos, quasi Allerley mannen, appellavere [orig: appellavŕre]. Paulo post longe lateque nomen eorum et potentia excrevit, circa utramque imprimis Acronii lacus ripam: et pars ea vindeliciae, quam Alamauni Romanis eripuerunt, Alemaniae nomen adoptavit, quod Helvetiae quoque contigit, quam Rusa [orig: RusÔ] fluv. tenus in potestatem redegerunt: Romanis perpetuo infesti, quorum arces hinc inde in Helvetia imprimis, non paucas subverterunt, circa A. C. 300. Sed victi postea a Constantino Chloro, prope Aventicum, trans Rhenum retrocesserunt, arcibus a victore, quo aditu arcerentur, magna [orig: magnÔ] cura [orig: curÔ] refectis. Ab eo tempore aliqua quies, imo et Erocus, Rex eorum, in aula Constantini honoratus degit, circa A. C. 309. verum mox rebellantes, a Constantio, iterum domiti sunt brevi. Cum huius dein filio Constantio, Gumnomado et Vadomario fratribus, Alamannorum Regibus, res primo, dein foedus fuit. Donec, ob crebras irruptiones, Alamannis Lintsgoviam Sueviamque incolentibus, bellum indixit, illosque ingenti praelio superatos denuo repressit, circa A. C. 357. Nihilominus Lugdunum usque paulo post excursione facta [orig: factÔ], in reditu intercepti, et magna ex parte a Ducibus Constantii caesi sunt, circa A. C. 360. quo [orig: qu˘] tempore primum vicos suos, caesis arborum ramis, munire coeperunt. Sed Barbetione, uno [orig: un˘] ex Ducibus Romanis post haec suerato [orig: suerat˘], animos resumpsere [orig: resumpsŕre], septemque illorum Reges, Chonodomarius, Vestralpus, Urius, Ursicinus, Serapius, Suomorus et Hortarius, iunctis viribus Rhenum transgressi, Alsatiam rapuere [orig: rapuŕre], a Iuliano prope Argentoratum acie superati, et Chonodomario [orig: Chonodomari˘] capto [orig: capt˘], Vadomarium quoque victor paulo post in Helvetico solo deprehensum cepit, atque in Hispaniam relegavit. Hinc iterum quies, donec in Alsatiam de novo irruptione facta [orig: factÔ], a Gratiano Imperatore sunt repulsi. Post Valentianum III. tandem Alamanni, victis Romanis, in Helvetia firmum fixere [orig: fixŕre] pedem, et genti Gallicae mores linguamque suam miscuere [orig: miscuŕre]. A quo tempore Helvetia, in Burgundicam (nam Burgundiones sub Honorio Helvetiam ingressi, alteram eius partem suam fecere [orig: fecŕre] ) et Alamannicam dividi coepit: obtinueruntque hi populi duas regionis totius partes, ab ortu Rusam fluv. versus, im quibus Turgovia, Pagusque Tigurinus, Pagi Alemannici nomine diu celebris, et urbes Aventicum, Bada, Caesaris Solium, Certiacum, Vitodurum, Constantia, Arbor felix, etc. utramque gentem Rusa [orig: RusÔ] seu Ursa [orig: UrsÔ] fluv. dirimente. Sequentibus temporibus a Chlodovaeo Francorum Rege praelio [orig: praeli˘] ad Tolbiacum victi et sub iugum redacti sunt, A. C. 499. e cuius filiis Theodoricus Franciae Orientalis ac Alamanniae Rex salutatus est, quo [orig: qu˘] titulo [orig: titul˘] alii quoque, qui ei successere [orig: successŕre], usi sunt. Sub Childeberto Rege Luithfridus Dux Sueviae et Alamanniae creatus est: cui Uncelinus, sub finem saeculi 6. Sigebertus A. C. 630. aliique successere [orig: successŕre], inter quos Dietboldus, Odiloni Bavariae Duci iunctus, Francicum iugum, sed frustra, excutere conatus est. Carolinorum dein familia [orig: familiÔ] declinante, a Conrado Imperatore A. C. 916. Burcardo I. Ducatus concessus est: quo [orig: qu˘] in Italia caeso [orig: caes˘], Hermannus I. ei est suffectus: quem excepere [orig: excepŕre] gener Lutholfus Saxo A. C. 948. Burcardus II. A. C. 957. Otto fil. Ludolfi A. C. 966. Conradus A. C. 982. Hermannus II. qui Sueviae, Alamanniae, ac Alsatiae Ducatum tenuit, A. C. 977. Hermannus III. fil. A. C. 1004. Ernestus I. A. C. 1012. Ernestus II. fil. A. C. 1020. quo [orig: qu˘] exstincto [orig: exstinct˘] A. C. 1038. sub Henrico III. Imperatore Ducatus Alamanniae Sueviaeque Imperio est unitus. Quae post haec gesta, vide apud Stumpfium l. 4. de Helvetia: et plura de gente, apud Amm. Marcellin. l. 14. c. 10. l. 16. c. 12. l. 26. c. 5. 6. etc. Procopium Hist. Gotth. Herm. Contractum in Chron. Fredegarium, Aimoinus, Walafridum Strabonem, etc. infra quoque voce Marcomirus. etc.

ALAMANNICUS cognomen Antonini primum Caracalli Imperatoris de victa ea gente. Ael. Spartian. in Vita eius c. 10. Quum Germanici et Parthici et Arabici et Alemannici (scribe Alamannici ita enim perpeto Graeci *)alama/nnoi ) nomen adscriberet, nam Alemannorum gentem devicerat. Ita Aur. Victor de eodem c. 21. Alamannos gentem populosam, ex equo mirifice pugnantem, divicit. Atque haec antiquissima huius gentis in Historia Romana mentio est: Nam id nomen ante haec tempora obscurum, aut penitus ignotum, ne tum quidem in magna celebritate versabatur. Quam ob causam scribit Fl. Vopiscus in Proculo Tyr. c. 13. Nonnihil tamen Galliae profuit: nam Alemannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit. Ubi in eo quidem errat Vopiscus, qui Alamannorum gentem, seu nomen potius, ante Proculi tempora innotuisse negat; inde tamen recte hoc colligas, nondum tum temporis fuisse multum celebre. At ipsius Vopisci aevo [orig: aev˘] notissimi erant: ut de quibus multa Amm. Marcellin. in Constantini rebus et sequentium Augustorum. loc. cit. Sic Arnobius, aequalis Scriptor, aut natu non multo Vopisco [orig: Vopisc˘] grandior, eorum meminit: l. 1. Si Alamannos, Persas, Soythas idcirco voluerunt devinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus Christiani. Nisi forte hoc ita concilies, ut dicas, multo quidem ante Proculum de nomine cognitos fuisse Alamannos, sed pro certa duntaxat Germanorum gente quam prope Moenum Caracallus devicit: postea vero, et non nisi demum post Proculum, ab hac populosa gente toti Germaniae nomen inditum, ita ut Germani omnes Alamanni dicerentur, quod nondum factum erat, cum Proculus Imperium arriperet Casaubon. et Salmas. loc. cit.

ALAMAT VI. et ultimus Persarum, ex stirpe Usun Calsanis, Rex, ab Ismaele primo Sophorum, throno [orig: thron˘] deturbatus et occisus. Mirkond. Hist. Pers Marmol. l. 2. c. 39. Spond. A. C. 1499.