December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0055a

AD GALLUM Gallinaceum . Vide Via.

AD GRADUS vide Massalioticum.

AD HERCULEM apud Antoninum videtur Ortelio Ligorno Eturiae portus, ad mare mediterraneum Ad herculem Castra, sic nominat Antomnus Pannoniae locum: item circa Gades, Ad Hercuculem, et Castira herculis, sunt in libro Notitiarum, dro diversa loca Pannoniae. Vide Herculia, et Herculis portus.

AD INNOCENTES locus apud Mediolanum, ubi Dioclis et Diodori quorundam memoriam coluisse Christianso, testis est Amm. Marcellin. l. 27. c. 7.

AD LAPIDEM locus Angliae; Stonebam, teste Camdeno [orig: Camden˘].

AD LAPIDES atros, vide Lapides.

AD LARODAS vide Ad Aquas.

AD LIPPOS Hispan. Baeticae locus, inter Salmanticam et Emeritam. Antonin.

AD MALUM Liburniae urbs. Antonin.

AD MARCIUM locus non procul a Lanuvio. Liv. l. 6.

AD MARCUM vide Margum.

AD MARIOS vide Mercurius, eo [orig: ] loco [orig: loc˘] significat loci nomen.

AD MARTIS Italiae locus inter Narniam, et Mevaniam, Antonin. Item locus inter Segusium et Brigantionem in Alpibus, forte Martis vertex Amm. Marcellino.

AD MATREM Magnam, coenobium praeclarum Hirpinorum in monte excelso, ab Abellino urbe 4. mill. pass. distans, vulgo M. Virgine. Ubi caput totius Ordinis cognominis.

AD MAUROS pagus Norici in Austria [orig: AustriÔ]. Liber. Notit. Maurkirchen Lazio.

AD MORUM locus Hispan. inter Acci et Carthaginem Spartariam. Antonin.

AD MUROS Austriae oppid. Antonin. Sumerein Lazio.

AD MURUM villa Albionis in Angliae Scotiaeque confinio Waltowne, teste Camdeno [orig: Camden˘].

AD NONUM Venetiae Mestre, oppid. Marchiae Tarvisinae, prope Venetias, ad Musonem fluv.

AD NOVAS vide Novae.

AD OCULUM Marium, Africae locus in tabula Peutingeriana, a M. Velsero edita.

AD OLIVAM locus Mauritaniae Caesariensis, apud Antoninum. Olivensis meminit Collatio Carthaginensis.

AD PALATIUM vicus inter Tridentum et Veronam. Antonin. Palazzo hodie Simlero.

AD PALUDES locus Arabiae Straboni. Arabicas Paludes vocat Solinus.

AD PERTICAS prope Ticinum, S. Maria delle Pertiche, vicus Italiae, in Ducatu mediolanensi, prope Paviam.

AD PINUM locus in Samnio. Antonin.

AD PISTORES vide Pistoria.

AD PONTEM Hispaniae locus circa Gades. Antonin. vide Pons et Pons Aelii.

AD PONTUM oppid. Albionis in Anglia, Pons Aelius in Libro Notitiarum medium inter Lindum urbem, et Verometum oppid. 19. mill. pass. Londinum versus. Paunton, teste Camdeno [orig: Camden˘]. Item Hispan. locus circa Gades. Antonin.

AD PORTUM locus Mauritaniae Caesariensis. Scheda 3. Peutingeriana.

AD PUBLICANOS Galliae Narbonensis locus. Antonin.

AD PULVINOS locus maritimus in Sardinia [orig: SardiniÔ]. D. Paulinus. ad Macar.

AD PUTEA in Hispania locus Antonino, inter Liminium et Caesaraugustam: Ad puteal mavult scribere Hieronymus Surita.

AD PYRUM urbs Germaniae superioris videlic. Spira. Vide Pyrimons.

AD REGIAS Mauritaniae Caesariensis locus. Antonin.

AD ROTAM Antonin. Simlerus scribit, eam esse Numidiae urbem, quam D. Augustin. l. 3. contra Cresconium, Rotariam vocat.

AD RUBRAS Hispaniae Baeticae locus, circa Anae fluv. ostium.

AD RUBRAS PETRAS Italiae locus: eius memint Martial. l. 4. Epigr. 64.

Fidenas veteres, brevesque Rubras.

AD SALICES circa Danubii ostia locus in Moesia inferiore Antonin.

AD SALINAS vide Publicii vicus.

AD SEPTEM ARAS vide Septem arae.

AD SEPTEM fratres, urbs Mauritaniae Tingitanae, sic dicta ab aequaltate septem montium; vulgo Ceuta. Vide Septemfratres.

AD SEPTIMUM locus Hispaniae inter Asturicam et Tarraconem. Antonin. Simlerus Legit, Ad Decimum Septimum.

AD SEX Insulas et ad tres Insulas, loca Mauritaniae Tingitanae. Antonin.

AD SILANUM Galliae locus circa Garumnae fontes. Scheda 3. Peutingeriana.

AD SORORES pagus Hispaniae Lusitanicae apud Emeritam urbem. Antonin. Val de Fuentes, teste Iac. Delgato [orig: Delgat˘].

AD STABULUM in Mauritania Caesariensi. Scheda 3. Peutingeriana.

AD STATUAM ad fretum Mamertinum locus. Vide Muranum.

AD STATUAS Colossas, urbs Hungariae ad Danubium. Lib. Notit. Lazio Colocza. Item locus inter Aretium et Clusium Tusciae urbes. Antonin. Et in Hispania [orig: HispaniÔ] circa Sucronem. Vide Colocia.

AD TITULOS Liburniae urbs. Antonin.

AD TRES Insulas, vide ad Sex Insulas.

AD TRICESIMUM vide Tricesimum.