December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 31, image: s0031b

ACCURSIUS Florentinus nobilis Iurisperitus, primus totum Ius Glossis illustravit. Gesner. in Biblioth. Vir magni ingenii et singularis industriae dicitur Boxhornio; Monum. Illust. Vir. et Elog. Professus est Bononiae, A. C. 1230. ubi etiam sepultus est. Tanta est Accursii auctoritas, ut ex eius sententia [orig: sententiÔ] causa iudicanda sit, quoties insignis aliquis interpres ei adhaeret. Duck de auctorit. Iur. Civ. Rom. l. 1. c. 8. Vide Franciscus Accursius.

ACCUSATIO vide infra Clamare; Lada, Ordalium.

ACCUSIORUM Colonia Ptolemaeo urbs Delphinatus [orig: Delphinatűs] in Gall. hodie Gratianopolis, vulgo Grenoble. Vide ibi.

ACE Oppid. Phoeniciae. Steph. alias Ptolemais. In Sacris Accho, Iudic. c. 1. v. 31.

ACEDIA Graec. *)akhdi/a, in genere, tristitia, molestia, anxietas, vel taedium, Ugutio, h( r(aqumi/a, a)xqhdw\n, lumh/, Suidae: In specie Cassiano de Coenob. Instit. l. 10. c. 1. et Collat. 5. c. 2. 9. taedium est et anxietas cordis, quae infestat Anachoretas et vagos in solitudine Monachos. Melancholiae certe species est, quae Monachorum propria, ita appellatur ab Hieronymo Ep. 4. Sunt qui humore cellarum immoderatisque ieiuniis, taedio [orig: taedi˘] solitudinis ac nimia [orig: nimiÔ] lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in melancholiam et Hippocratis magis fomentis, quam nostris monitis indigent. Eam belle Guigo Prior Carthusiae de Quadripertito exercitio Cellae c. 24. describit his verbis: Apprehendit te multoties, cum solus in cella [orig: cellÔ] es, inertia quaedam, Laisguor spiritus; taedium cordis quoddam et quidem valde grave fastidium sentis in te ipso: tu tibi oneri es; interna illa, qua [orig: quÔ] tam seliciter uti solebas, suavitas iam defecit tibi; dulcedo, quae tibi iner at beri et nudius tertius, iam in magnam amaritudinem versa est. Ex toto aruit ille, quo [orig: qu˘] abundantissime persundi solebas, lacrimarum bumor; spiritualis in te cmarcuit viror; interiit decor; dilaniatam et dilaceratam, confusam et discissam, tristem et amaricatam portas animantuam, et ubieam ad quietem componas, non habes. Non iam sapit tibi lectio, oratio non dulcescit etc. Vide Car. du Fresne Glossar. De eadem Althelmus Episcopus de 8. principalibus Vitiis num 6. sic habet,

Hinc aciem sextam torpensAcidia ducit
Otia quae fovet et somnos captabit inertes,
Importuna simul verborum frivola sontum,
Instabilis mentis gestus et corporis actus:
Inquietudo simul stipatur milite denso [orig: dens˘].

ACEDOSA vicus Iudaeae. Ioseph. de bello Iud. l. 1. c. 1.

ACEDUM vulgo Ceneda, urbs Marchiae Tarvisinae, Venetis subdita.

ACELA urbs Lyciae, ita dicta ab Acelo, Herculis et Malidis, Omphales famulae, filio. Steph.

ACELUM Venetae regionis oppid. vulgo nunc Azolo et Asolo dictum. Paulo Diacono Acilium est, Rerum Longobardicarum l. 3. c. 26. Apud Ptol. in plerisque exemplaribus est *)/akedon, in uno [orig: un˘] Vaticano [orig: Vatican˘] reperit Cluverius *)/akelon. Vide Plin. l. 3. c. 18. Hinc fuit Acelinus Romanus, saevitia [orig: saevitiÔ] famosus inter recentiores Historicos. Leander dicit hodie Montelice appellari. longitud. 33. 20. latitud. 45. 16.

ACEMA mons in Alpibus, a quo profluit amnis Varus. Plin. l. 3. c. 5. aliis Cema.

ACEMETI melius Acoemeti, Graec. *akoi/mhtoi, dicti sunt Graecis Monachi nonnulli Byzantini, eo quod per totam noctem ac diem continuo, in varias classes divisi, ad canendas divinas laudes occupati sic essent, ut una classis alteri succederet, non interrupto [orig: interrupt˘] sacri cantici officio [orig: offici˘] Vigilantes dicas, vel Insomnes, quemadmodum Evagrius Hist. l. 3. c. 19. illos appellat in tit. de Cyrillo, Monachorum, qui insomnes vocantur, Praesecto: Iidem Studitae dicti sunt a nobilissimo [orig: nobilissim˘] quodam [orig: qu˘dam] viro [orig: vir˘], nomine Studio, Monasterii illius conditore. Dominie. Macer Hierolexic, vide quoque infra in Studitae et paulo post hic [orig: hţc] in Acoemeti, item Achimitenses.

ACEMUM urbs Asiae, in Insul. Sumatra [orig: SumatrÔ] vide Achemum.

ACEMUS Calipha Saracenorum V. post Ali regnavit dies 6. nullo [orig: null˘] facto [orig: fact˘] clarus, Eum excepit Mawya.

ACENA Graece *)ake/na, antiquis *)/akaina, Columellae Acna, recentioribus Acra, mensurae genus apud Heronem Agrimensorem, quod X. pedum Phileraeriorum is facit: h( de\ *)ake/na e)/xei po/das2 filetairi/ous2 i) h)\toi da/ktulous2 rc. Alter Hero Geodaetes, ei tribuit spithamas 16. h. e. pedes duodecim; sed pedes hic Italicos intelligit. Proprie vero *)/akaina longus fustis fuit ferro acuminatus, quo boves instimulabantur: Inde demum pro pertica [orig: perticÔ] mensoria 10. pedum seu decempeda etc. Vide de hoc aliisque mensurandorum agrorum modis, Salmas ad Solin. p. 688.

ACENCRIS Aegyptiorum Rex. Regnavit annis 12. mens. 1. fuit in serie Regum Thebanorum ordine XLVII. successit Oro, *)akegxrh\s2 Manethoni, *)akeroh=s2 Africano. Eum excepit Rathotis, qui regnavit ann. 9. hunc Achencheres I. qui ann. 12. mens. 5. istum Achencheres II. per annos 12. mens. 3. Armais, per annos 4. mens. 1. Ramesses per ann. 1. mens. 4. Ramesses Miamun, per annos 66. mens. 2. cui successit Amenophis III. quem vide.

ACENIPO Hispaniae Baeticae oppid. Ptol. Acinipo.

ACENTETA Graec. *)ake/gthta, apud Plin. l. 37. c. 2. ubi de de Crystallo, Est et rufa alioqui rubigo: aliis capillamentum rimae simile, hoc artisices caelatura [orig: caelaturÔ] occultant: quae vero [orig: ver˘] sine vitio sunt, pura esse malunt, acenteta appellantes, nec spumae colore, sed limpidae aquae: calices sunt e crystallo purissimo, sic dicti, quod non caelarentur. Apuleius l. 2. metamor. impunctum crystallum appellat, to\ a)ke/nthton, de pretiosissimo: hic [orig: hţc] vitrum fabre sigillatum, ibi crystallum impunctum, argentum alibi clarum etc. Nempe vitiosi tantum e crystallo calices caelabantur, unde diatreta pocula fiebant, de quibus dicemus infra: qui vero sine vitio erant, eos puros efse malebant. Vide Salmas. ad Solin. p. 204. ut infra in voce, Crystallus item Crystallina Pocula.

ACEPHALI [1] Clericorum genus, memoratum Isidoro de Eccles. offic. l. 3. Duo sunt genera Clericorum, unum Ecclesiasticorum, sub regimine Episcopali degentium, alterum Acephalorum, i. e. sine capite, quem sequantur haud scientium. Hos neque inter Laicos saecularium officiorum studia, neque inter Clericos religio detentat divina, sed solutos


page 32, image: s0032a

atque oberrantes, sola turpis vita complectitur et vaga. De iis actum in Concil. Mogunt. can. 22. Meldensi A. C. 845. Can. 57. Parisiensi can. 10. Ticinensi A. C. 850. can. 18. Melfitano, A. C. 1079. can. 9. Vide quoque Capitular. Caroli C. l. 6. c. 57. Burchardum l. 2. c. 226. etc. Apud Reginonem, A. C. 865. Hucbertus, frater Thietbergae, concubinae Lotharit, Acephalus dicitur, quod, ut est in Annalibus Francor. Metensibus. A. C. 864. fuerit Clericus coniugatus, ac proinde Clericatus [orig: Clericatűs] regulis minime acdictus. Aliis vero sic vocatus est, quod Monasterium eius ab Ordinarii iurisdictione esset exemptum, vide infra in voce Presbyter Domesticus etc. In LL. Henrici I. Anglorum Regis c. 21. Acephali appellantur, qui nec Regem, nec Ecclesiam, nec Barones, aut Dominos Fendales agnoscunt, cum pauperes sint et nullum tenementum possideant, ratione cuius eos, ut capita sua, recognoscant. Car. du Fresne Glossar. In Communione Romana [orig: RomanÔ] Acephalum dicitur concilium seu conventus sacer, absque Pontificis Romani auctoritate, congregatus, can. submittitur, dist. 21. apud Carol. Macrum Hierolexico.

ACEPHALI [2] Haeretici quidam sic dicti, quod nullus eorum certus auctor inveniatur. Hicum Eutyche, duarum in Christo substantiarum proprietatem negant et unam in eius persona [orig: personÔ] praedicant naturam, circa. A. C. 500. Niceph. l. 18.. 54. Georg. Hornio, sic dicti sunt omnes Synodi Chalcedonensis adversarii, ac prima illorum origo Alexandriae coepit, cum Petrus Moggus Henotiton et Synodum Chalcedonens. suscepisset, tunc enim qui ab eius communione se separabant, Acephalos nominatos, an ob causam iam indigitatam, an quod a Pattiarcha, capite suo descivissent. Hi Concilio praefato quottidie anathema dicebant, idque facere abnuentes quovis [orig: qu˘vis] modo [orig: mod˘] persequebantur, duce ac antesignano [orig: antesignan˘] Petro [orig: Petr˘] Gnaphaeo [orig: Gnaphae˘] Patriarcha [orig: PatriarchÔ] Antiocheno [orig: Antiochen˘], divisi in plures alias sectas, Severitas, Monophysitas, Theopaschitas, Tritheitas etc. vide Auctorem cit. Historia [orig: HistoriÔ] Ecclesiast. Novi Test. Periodo [orig: Period˘] 1. Artic. 3. ž 48. et 49. adde Evagrium l. 3. c. 31. Forbesium Instruction. l. 3. c. 14. Alios.

ACEPHALITAE Haeretici quidam sic appellati, quod neminem suae haereseos auctorem agnoscerent, quasi a)/neu kefalh=s2, de quibus, praeter Isidorum l. 8. c. 15. et Adonem Viennensem in Chronico vide Notas Sirmondi, ad Facundum Hermianensem. Iidem cum Acephalis, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

ACER [1] S. Marino, mons Aemiliae, cum oppido [orig: oppid˘] in Italia [orig: ItaliÔ]. Est Res publ. sui iuris, habens sub se 12. pagos. A mari Adriatico [orig: Adriatic˘] 10. milliar. et a S Leone 6. milliarib. distat. In limite Ducatus Urbini, versus Romandiolam provinc. Ex montis huius radice profluit fluv. Ariminum, vulgo Marecchia.

ACER [2] in laminas praecipue secabatur, ciusque ligni colore testudo secta pingebatur olim. Plin. l. 16. c. 43. Haec prima origo iuxuriae, arborem alia [orig: aliÔ] integi et viliorts ligni e pretiosiore corticem ficri, ut una arbor saepius vaeniret, excogitatae sunt et ligni bracteae. Nec satis: cocpere [orig: cocpŕre] tingi animalium cornua, dentes secari: lignumque ebore distingui, mox operiri. Placuit deinde materiam et in mari quaeri. Testudo in hoc secta: Nuperque portentosis ingeniis, principatu Neronis, inventum, ut pigmentis perderetur imitata lignum. Sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat, sic citrum pretiosius fieri, sic Acer decipi. Ubi Acer decipi intelligendum, de testudine, quae aceris colorem accipiebat per picturam, quaeque verus acer sic videbatur. Meminit idem terebinthi et citri, quia haec tria lignorum genera in laminas secabantur praecipue, ut essent lectorum operimenta, haee enim maxime in pretio. Unde testudinem sectam ad eosdem usus, horum trium lignorum coloribus potissimum pingebant. Nempe e brusco [orig: brusc˘] et mollusco [orig: mollusc˘], quae sunr aceris tubera, magni pretii opera fiebant: et quidem e mollusco [orig: mollusc˘] eius tubere, tum pugillares fiebant, tum solidi lectorum, et laminae sectiles, quibus superinducebantur. Nam viliori ligno laminas superinducebant e pretiosiore. Plin. eod. l. 1. c. 16. Si magnitudinem mensarum (hoc lignum) caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque silicios aut laminas raro [orig: rar˘] usu spectatur. At ex bruscoetiam [orig: brusc˘etiam] mensae fiebant, ibid. e brusco [orig: brusc˘] fiunt et mensae nigrescentes etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 416. et infra Bruscum: uti de poculis ex hac arbore infra, voce Madrinarius.

ACERANI vide Acerrae,

ACERATUS apud Herodotum l. 8. est nomen vatis, qui solus, reliquis fugientibus, remansit Delphis, Xerxe copiis suis Delphos oppugnante.

ACERBUS Morena, vide Otto Morena.

ACERINA Brutiorum Colonia, in magna [orig: magnÔ] Graecia [orig: GraeciÔ], ab Alexandro [orig: Alexandr˘] Epirotico capta. Livius. l. 8. c. 24.

ACERNA in Necrologio Ecclesiae Paris. apud Car. du Fresne, pro Acerra: inter Ecclesiae Romanae ministeria sacra est; Alias et Pyxis dicitur, in Ordin. Romano [orig: Roman˘] ubi qui illam Pontifici porrigit, Custos vel Princeps Ecclesiae appellatur; ministerium namque istud ad Ecclesiae illius Titularem olim spectabat: cum hodie ad Decanum pertineat, et, quando non celebrat Papa, tum primi Presbyteri id munus sit. Dominic. Macer Hierolcx. vide etiam infra, in vocibus Acerra, Incensorium et Pyxis.

ACERNE ACERNUM urbs parva Principatus ulterioris, 15. milliar. a Salerno [orig: Salern˘] in Ortum, alia urbs Picentium episcopal. sub Archiepiscopo [orig: Archiepiscop˘] Salernitano [orig: Salernitan˘], inde 20. mill. passuum, a monte Corvino [orig: Corvin˘], 7.

ACERONIA Agrippinae ancilla, in navi sutili, dum se Agrippinam esse, et ut subveniretur matri Principis, clamitat; navalibus telis confecta est. Tacit. Annal. l. 14. c. 5.

ACERRA ara fuit, finitore Festo [orig: Fest˘], quae ante mortuum poni solebat, ut in illa defuncti amici quottidie odores incenderent. Alii dicunt, arculam fuisse thurariam, ubi videl. tus reponebant. Sic Glossarium vetus, Accerrathuraria, libanwtri/s2. De illa, legem XII. Tabb. neve acerrae adhiberentur, interpretatur Hottomannus: de Aris potius accipiendum id dicens, ut vetet lex, aras, quae proxime sepulchra fierent, cum ture incensisque odoribus obiri. Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. Et quidem ex


image: s0032b

Acerra [orig: AcerrÔ] eminutis digitis acceptum tus iniciebant aris, qui cultu suo [orig: su˘] vulgariter defungebantur: at qui religiosius Deos venerari volebant, uti coetera omnia luxuriose praestabant, sic et non ture solum altaria cumulabant, vertim acerras ipsas thuris in ea infundebant, Arnob. l. 2. adv. Gent. Acerras omnes thuris plenis coniciatis altaribus. Id quod adolere proprie, item augere aram, dictum. Imo nec Acerris contentis plena [orig: plenÔ] lance nonnumquam effusum tus, discimus ex Ovid. de Ponto l. 4. Eleg. 8.

Nec quae de parva pauper Dis [orig: Dţs] libat acerra
Thura, minus grandi quam data lance valent.

Et Eleg. 9.

Thuraque mente magis plena [orig: plenÔ], quam lance dedissem,
Ter quater Imperii laetus honore tui etc.

Vide Desid. Heraldum ad Arnob. loc. cit.

ACERRAE antiquissima Campaniae urbs, non longe a Neapoli, quam Clanius amnis praeterfluit, cuius frequens inundatio ipsam pene exhausit. Virg. l. 2. Georg. v. 225.

--- --- Vacuis Clanius non aequus Acerris.

Silius Ital. l. 8.

Clanio contemptae semper Acerrae.

Civitatem eiusdem nominis habet Plin. in Umbria [orig: UmbriÔ] l. 3. c. 14. quam Vafrias cognominavit. Oppidani in plerisque Plinii exemplaribus l. 3. c. 5. leguntur Acerani. Graeci aspirant per x, modo simplici, modo gemino [orig: gemin˘] r. perscripto [orig: perscript˘]. Siquidem uni Appiano utroque modo scribitur. In Punicis *)axe/rai. In primo Civilium *)axe/r)r(ai. Steph. *)axe/r)r(ai po/lis2 metacu\ tou= *pa/dou, kai\ tw=n *)/alpewn; parum Chronologice, inquit Cluver. Difertius paulo situm Acerrarum indicat Plut. in Marcello: oi( *geosa/rai, inquit, ta\s2 *)/alpeis2 u(perbalo/ntes2, kai\ tuo\s2 *)iso/mbrous2 e)pa/rontes2, eu)qu\s2 e)p' *)axe/r)r(as2 w(/rmksan, po/lin u(pe\r potamou= *pa/de a(nwxis2 me/nhn. Acera etiam Polybio l. 2. c. 34. Insubrum urbs est, ut tradit Bern. Saccus; et Acreano hodie dici addit in agro [orig: agr˘] Novariensi. Andreae Alciato pagus est ad Padum, in agro [orig: agr˘] Ticinensi, L'Agerola dictus, aliis Acere, sed *)axe/rai legitur apud Polyb. non Acera. longitud. 38. 15. latitud. 40. 58. Vide. Acherae.

ACERRIS oppid. Lacetanorum, in Hispan. hodie Gerry in Catalonia provinc. ad Nogueram fluv. versus montes Pyrenaeos, teste Brietio.

ACERRONIUS praenomen Cn. Proculi Consulis cum collega [orig: collegÔ] C. Pontio [orig: Ponti˘] Nigrino [orig: Nigrin˘], An. Urb. Cond. 789. vide et Caius.

ACERSECOMES Apollinis epitheton. Sed Iuvenalis ea [orig: ] voce utitur pro catamito, sive puero usurario, Sat. 8.

--- Si nemo tribunal
Vendit Acersecomes.

Conflatum ex a, privativo [orig: privativ˘] et kei/rw, sive Dorico eius futuro ke/rsan ut kuri/ws2 notet intonsum: unde Horat. Epod. Od. 15. v. 127.

Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos.

Et alibi, l. 1. Carm. Od. 21

Intonsum pueri dicite Cynthium.

Macrob. Saturnal. l. 1. c. 17. Nic. Lloydius.

ACERVANDI lapides in via mos olim crebro in usu. Phornutus de natur. Deor. c. 1. deMercurio, In viis, inquit, collocatur, ac Trivius et Dux dicitur etc. dein lapides accumulant Mercuriis, quisque ex praetereuntibus unum adiciens: sive id tamquam utile quiddam ac commune ob ipsum faciens, ut via purgetur, sive testans Mercurium, aut ut ei honorem significet, si nihil habeat aliud, quod ei offerat, aut ut Mercurii collocationem praetereuntibus faciat manifestiorem, ut innuat ex parvis partibus constare orationem. etc Sed de hac veterum superstitione, satis infra dicemus, ut et in voce Mercurius iam aliquid dictum. Simile quid faciunt Mahometani peregrini, ad sepulchrum Pseudo-prophetae sui: ibi enim ad puteum, in quo absconditus fuerat Sergius Monachus Apostata et Haereticus, ex secta [orig: sectÔ] Basilidis an Manetis? quisque eorum lapidem proicere tenetur, ex hac [orig: hÔc] occasione. Cum in hoc putco Monachus laterer, prope praedicante Mahomete et columbam inde emitterer, quae ad autem eius granum frumenti capessere rostro [orig: rostr˘] aslueta, Spiritus S. esse et Pseudo prophetae divina oracula insusurrare a miserrima [orig: miserrimÔ] turba [orig: turbÔ], credebatur: Mahometes, ne id agnosceretur, opera [orig: operÔ] humana [orig: humanÔ] patratum, iussit, ut unusquisque de multitudine circumfusa, lapidem in puteum proiceret, cum non deceret (ut seductor aiebat) quemquam eo [orig: ], unde Spiritus S. in columbae specie prodiisset, uti illumque ingredi. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘], persidi socii dolo [orig: dol˘], Sergius in puteo lapidibus obrutus est, mansitque ab eo tempore ad nostram aetatem hic ritus, ut quisquis peregrinationem haec in loca suscepisset, in rei memoriam, lapidem eodem deiceret. Dicitur autem puteus ille Birsensem Arabice h. e. puteus resonans. Sed et incolae terrae Guadagnoli in Italia [orig: ItaliÔ], prope Polum, in Dioecesi Tiburtina [orig: TiburtinÔ] in more habent bent positum, ut in ingressu illius lapidem coniciant in acervum, ubi famosum quendam viarum grassatorem humatum esse tradunt. Vide hac de re plura apud Macrum in Hicrolexico. Orpheus Hymmo de Mercur. iuxta versionem Natal. Comitis Mytholog. l. 5. c. 5. de spelunca [orig: speluncÔ] Mercurii, inter alia sic canit:

At quemcumque virum ducit prudentia cordis,
Mercurii ingredier speluncam, plurima ubi ille
Deposuit bona, stat quorum praegrandis acervus.
Ambabus valet hic manibus sibi sumere, et illa
Ferre domum: valet hic vitare incommoda multa.

Quem lapidum acervum grandem, et scientiarum cumulum; ut et quae de bivio ac trivio Mercurii sapientiam largiente ibidem habet, a Salomone suffuratus videtur eidem Macro. Proverbior. einem c. 26. v. 8. acervi et Eccles. c. 2. bivii mentionem ait fieri, sed de his hic [orig: hţc] infra.

ACERVETIS oppid. Thraciae, postea Calatis dictum, Plin. l. 4. c. 11.

ACERVUS lapidum in viis Mercurio olim sacer erat: unde et Mercurius dictus. Isid. in Gloss. Mercurii lapidum congeries, in cacumine collium. Nempe viator quisque in acervum mittebat


image: s0033a

lapidem, ut sic crelceret, ac facilius viam monstraret, eaque lapidum congeries Mercurio (viarum Praesidi, unde et in biviis, triviis, quadriviis Hermae) erat sacra; quia in via indicanda praestaret. vicem linguae, Mercurio dedicatae Quam vero rationem Gentiles sint commenti, de iactu lapidum a Deorum singulis, cum Mercurius interempti Argi reus ageretur, eam ex Anticlide videsis, apud Didymum ad Odyss. p. v. 471. annotatione extremd, in illud,

*)/hdh\ u(pe/r po/lios, o n. ot' e(rmai=os2 lo/fos2 e)s2i/n,
Iam ad locum urbi imminentem, ubi Mercurialis est acervus.

Item apud Etymologici M. auctorem, voce *(ermai=on, ubi Xanthum eius historiae laudat testem, Lydiacorum scriptorem Straboni, Plinio, Hephaestioni, Aliis, memoratum. Fluxit ab hoc ritu proverbium apud Hebraeos, Spargit lapidem in Merkolis, de quo Drusius Proverbior. classe 1. l. 2. Prov. 34. Vide Proverb. Salomonis c. 26. v. 8. ubi pro Mercolis, sive Merkolis, habes Margemab, qua de re dictum, in voce Mercurius. Vocavere [orig: Vocavŕre] autem Acervos hosce e(rmai/ous2 lo/fous2, teste Didymo [orig: Didym˘] ubi supra. *)/ermakas2 vocat Nicander in Theriacis:

*tw)/n oi\ men li/qaka/s2 te e(/rmaxas2 ennai/ontes2.

Ferarum, inquit, sive serpentium aliae in rupibus et lapidum cumulis laitiantes sive dilitescentes. Ubi sic Scholiastes, Hermakas, Mercuriales ac lapidosos locos: sive Hermakas, lapides coacervatos in honorem Mercurii. Neque vero apud Graecos solum, sed et apud Indos atque Arabas, haec lapides iaciendi viguit consuetudo: hodieque in usu est apud Muhammedanos, non quasie eam Muhammedes tradiderit, sed quia apud Saracenos repertam non mutavit. Qua de re Auctor Christianus, qui Arabice adverus Muhammedanos, scripsit, sic habet, apud Vincentium Bellovacens. Speculi Hist. l. 4. Duarum Indiae gentium, quae vocantur Zechiam et Albarachuma, antiqua consuetudo fuit, midos et decalvatos, magnisque ululatibus personantes simulacra Demonum circumire, angulos quoque osculari et proicere lapides in acervum, qui quasi pro honore Diis exstruebatur: Inde est, quod in libro Salomonis dicitur: qui proicit lapidem in bonorem Mercurii. Faciebant autem hoc bis in anno; Sole exsistente in primo gradu Arietis, et rursum, cum esset in primo gradv Librae, b. e. initio [orig: initi˘] Fovis et Saturni. Haec ergo consuetudo cum ab Indis ad Arabas descendisset, camque suo [orig: su˘] tempore apud Meccham, in honoren Veneris, Mahumed celebrari reperisset: sic illam manere praecepit, cum tamen cetera idololatriae vestigia removerit. Illud vero soli Veneri in illa celebratione dicitur exhiberi solitum, ut lapilli retro, i. c. sub genitalibus membris, proicerentur, eo quod Venus illis maxime partibus dominetur. Unde id adhuc bodie fuit, in domo Dei illicita, quam vocant. E quibus videmus, ritum, qui a gentibus aliis in honorem Mercurii fieri solebat; eum a Saracenis praestitum esse honori Veneris. Forte propterea, quod Orienti Mercurius, quatenus rationis Praeses, Sol orederetur; quatenus orationis, putaretur Hecate sive Luna, quae et Venus Orientis. Cum [orig: Cűm] igitur gentes aliae Mercurium colerent, quatenus Sol esset: Saraceni sive Arabes coluere [orig: coluŕre] eundem, quasi foret Venus sive Luna; ut quam in praecipua [orig: praecipuÔ] dignitate haberent. Vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 32. Et infra Lapis, Scorpio, Terminus. Iac. Ouzelium Animadversion. ad Minucium Fel. p. 13. et seqq. ubi inter alia de more huiusmodi *(/ermakas2 seu *(ermai/ous2 lo/fous2 ungendi quoque ac religiose colendi.

ACES fluv. in Asia [orig: AsiÔ], Parthorum regionem irrigans, de quo Herodot. l. 3.

ACESAE civitas Macedoniae, cives Acesaei. Steph.

ACESAMENAE civitas Macedoniae, ab Acesameno, qui in Pieria [orig: PieriÔ] regnavit. Steph.

ACESANDER Cyrenaicae historiae conditor, cuius primum librum citat Apollonii interpres, in l. 4. Argon. Quaedam etiam de Batte Cyrenarum conditore ex hoc Acesandri opere refert, Pindari Scholiastes in init. od. 4. Pythior. et aliquanto post eiusdem verba adducit de Eurypyligenere. Voss. l. 3. de Hist. Graec. p. 314.

ACESEPHBES inferioris Aegypti Rex XI. post Amasin praefuit ann. 13. Suphide II. apud Memphitas regnante. EI successit Achoreus, quem vide.

ACESEUS Patareus acupictor nobilis fuit qui primus una cum Helicone Charistio, pepsum Palladis, quae Athenis in arce colebatur, pinxit. Unde etiam nobilia opera et insigni arte confecta, vulgato [orig: vulgat˘] Proverbio [orig: Proverbi˘] Acesei et Heliconis opera dicebantur. Eras. in Adag.

ACESIA pars Lemni insulae, a Philoctete sic dicta, qui hic [orig: hţc] curatus est. Philostratus.

ACESIAS imperitus medicus, qui dum cuidam podagrico mederi veller, morbum et dolorem auxit, unde proverb. Acesias medicatus est. Erasm. in Adag

ACESINE Toucydidis, Asines Plinii, l. 3. c. 8. Onobalae Appiani, Siciliae fluminis nomina sunt Fazello, qui dicit illud hodie vulgo Cantara nuncupari, Saracenice Alcantara. Vibius habet Asinius. Est et Acesine fluv. Persameniorum, qui se in Euphratem exonerat. Procop. l. 1. Persic. vide Arcesines.

ACESINES fluv. idem qui Tanais. Steph.

ACESINUS fluv. Persiae, qui in Indum fluv. cadit, magnus et navigabilis; circa quem ferunt arundines tantae magnitudinis nasci, ut singula intemodia incolis praestent vicem navigii. Plin. l. 4. c. 12. Idem l. 37. c. 13. Gemmiferi amnes Acesinus, et Ganges.

ACESIUS [1] ahis Acesus, natione Patarensis, nobilis artifex, qui primus una cum Helicone Carystio, peplum Palladis Poliadis contexuisse fertur: vide Aceseus.

ACESIUS [2] epitheton Apollinis, apud Pausan. in Attic.

ACESIUS [3] Novatianorum Episcopus, sub Constantino Imperat. Suid. Socr. l. 1. c. 7. Niceph. l. 8. c. 20. Sozom. l. 1. c. 21. Baron. A. C. 325.

ACESODORUS Megalopolita, de Urbibus scripsit, teste Stephano [orig: Stephan˘] in *mega/lh po/lis2. Nisi forte Acestodorus legendum fuerit, de quo infra.

ACESSAEUS nomen cuiusdam nautae, qui propter


page 33, image: s0033b

ignaviam ita prorogare solebat navigationem, ut se diceret lunam magis opportunam exspectare. Unde proverb. Acessaei luna, in comperendinatores. Erasm. in Adag.

ACESTA urbs Siciliae, ab Aceste Rege sic nominata, quae postea Segesta dicta est. In hac [orig: hÔc] partem suorum Aeneas reliquit, cum peteret Italiam. Virg. Aen. l. 5. v. 718.

Urbem appellabunt permisso nomine Acestam.

Meminit Steph. populorum qui *)akestai=oi, Plinio Acestaei l. 3. c. 8.

ACESTADORUS vide Acestoderus.

ACESTAEI populi, Plin. l. 3. c. 8.

ACESTE Siciliae urbs Steph. Item, Nutrix filiarum Adrasti. Stat. Thebaidos l. 1.

ACESTES [1] fil. Crinisi, fluminis Siciliae, ex Egesta [orig: EgestÔ] Troiana muliere. Virg. Aen. l. 5. v. 36.

--- Occurrit Acestes
Horridus in iaculis, et pelle Lybystidis ursae;
Troia Criniso conceptum flumine mater
Quem gemit, veterum non immemor ille parentum.

Hic, iam senex, primo Anchisem et Aeneam Italiam petentes hospitio [orig: hospiti˘] suscepit, et mortuum Anchisem una cum Aenea in Eryce monte Siciliae sepelivit. Demum iterum a Carthagine descendentem Aeneam, quo illum venti impulerant, suscepit, ubi Aeneas condita [orig: conditÔ] in validis sociis civitate, Acestam eam vocavit Servius in illud Virg. Aen. l. 1. v. 554.

Troianoque a sanguine Clarus Acestes,

Rem fuse explicat his verbis. Cum Laomedon promissam murorum mercedem, Neptuno, et Apollini denegasset [orig: denegÔsset]; Neptunus iratus, Troiae immisit cetos, qui eam vastarent. Unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens, obiciendas nobiles puellas belluis. Quod cum saepe fieret, timens Hippotes quidam nobilis filiae Segestae, cum Laomedontis Regis Hesiona iam, orta [orig: ortÔ] seditione, esset religata, impositam eam navi misit quo sors tulisset. Haec ad Siciliam delata, a Criniso fluvio, in ursum vel canem converso [orig: convers˘] compressa, edidit Acestem, qui ex matris nomine civitatem Troianis condidit, quae hodie Segesta nominatur.Virg. Aen. l. 5. v. 105.

Famaque finitimos, et clari nomen Acelis
Excierat. --- ---

Idem ibidem, v. 711.

Est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes.

Et Ibid. v. 387.

Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes.

Ubi Servius, Gravis vel aetate, vel moribus, Ideoque inter senes numeratus ab eodem Aen. l. 5. v. 573.

Cetera Trinacriis pubes senioris Acestae
Fertur equis. --- --

Meminit eiusdem Ovid. Met. l. 14.

Ad sedes Erycis, sidumque relatus Acestem,
Sacrificat. --- --

Es Sil. l. 14. Miscuerant Phrygiam prolem Troianus Acestes, Troianusque Helymus. --- --

ACESTES [2] fluv. Indiae navigabilis, iuxta quem Alex. Mag. Bucephala urbem condidit.

ACESTIDES fornaces ferreae, praegrandesque, in quibus fit Cadmia. Dioscorides l. 3.

ACESTIUM nomen mulieris, de qua [orig: quÔ] Paufsanias in Atticis: Acestium, inquit, Xenoclis, qui ex Sophocle Leontis filio prognatus est, filia fuit. Huic ad Leontem usque atavum, omnes gentiles, Cereris ministros, quassantes facem, dum viveret, videre contigit. Nam primum, in eo vidit Sophoclem fratrem, dein Themistoclem coniugem, eoque mortuo [orig: mortu˘] Theophrastum filium. Haec illius fortuna commemoratur.

ACESTODORUS Historicus, citatur a Plut. in Themist. ubi ex eo refert, Xerxen, ante pugnam Salaminiam, elassem et aciem speculatum fuisse, in Megaridis confinio, super colles quos Cerata appellant. Meminit et Etymologus in *dwdwnai=os2.

ACESTOR [1] de Cyrenarum urbe opus conscripsit. Citatur ab apollonii scholiaste, Argonaut. 2.

ACESTOR [2] vel ACESTORUS Tragicus Poeta, sed peregrinus et barbarus existimatus, proptereaque dictus Saces. Nam Saces Thraces sunt. Theopompus eum et Mysam et Sacam vocat, in Tisameno. Vide Graeca Scholia in Aristoph. Crabrones, et Aves.

ACESTORIDES [1] Archon apud Athenienses A. M. 3460. Fuit etiam Acestorides Corinthius, Syracusarum Imperat: de quo Diodor. Sic. l. 19.

ACESTORIDES [2] quatuor vulgavit libros de quaque urbe fabularum, quibus multa quidem vera retulit sed multa etiam fabulosa adspersit, et propterea, ut calumniam effugeret, muqika\ ipse inscripsit: simul ut titulo [orig: titul˘] iucunditatem operis indicaret. Auctor Photius Tinemate 198. Prosa [orig: ProsÔ] scripsisse, interque alia, quaedam de monstrosa [orig: monstrosÔ] hominum quorundam forma [orig: formÔ] in India [orig: IndiÔ], testis est Tzetzes Chil. 7. Hist. 144.

ACESTOS vide Acestium

ACETABULA Graecis o)ci/des2 et o)cuba/fia, item e)mba/fia, seu tru/blia, vasa, quae embammati continendo serviebant, Pollux. Item candelabrorum scyphi. Candelabra enim Veterib. fiebant in modum lancis vel Acetabuli, uncinum in medio habentia, quibus infigebatur cahdela, cum pediculo, quo [orig: qu˘] manu retinebatur. Unde, quod unico [orig: unic˘] tantum constabat, acetabulo [orig: acetabul˘], *monoba/mboulon, quod ex duobus, *diba/mboulon vocarunt [orig: vocÔrunt] recentiores Graeci: qui ba/mmoulon vel ba/mboulon fecerunt, ex Lat. bammulum. h. e. o)cuba/fion. Salmas. ad Solin. p. 375. Coeterum Acetabulum, inter mensuras liquiderum, sesquicyathus erat. Vide Collegii Roman. Societat. Iesu Musaeum p. 22 edit. Amstelod. A. C. 1678. et infra, ubi de Veterib. Mensuris.