December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 24, image: s0024a

ABUGANA regio regni Angotini, in Abyssinia, ubi templum Christianorum celebre, Imbra Christos. Sanut. l. 11.

ABUHAMA Insul. provinciae Garetae, in regno Fessano. Marmol.

ABUIA aliis Abaca, una ex Insulis Philippinis in Asia, inter Luzoniam et Mindanaum Insulas.

ABUJAFAR Saracenorum Calipha XX. Sapaho successit, regnavit annos 3. exstinctus A. C. 758. Successore Mahodi-Bila [orig: Mahodi-Bil‚], quem vide.

ABULA [1] urbs Episcopal. Hispaniae Tarraconens. in Castella veteri. Ptol. Hodie Avila. longitud. 16. latit. 41. 10. Media ferme inter Madritum et Vallisoletum. Sub Archiepiscopo Compostellano.

ABULA [2] clara est S. Teresiae natalibus. Quibusdam Arbacula et Albucella. Iuxta Adaiam fluv. Hinc Abulenses montes, Sierra d'Avila, in illo tractu.

ABULA [3] oppid. Americae meridional. in Peruvia, et provinc. de los Quixos dicta iuxta fluv. Napum. Quito civitas in Eurum distat. 35. leuc. Hispanic.

ABULA FONTANA oppidulum Hispan. in Castella Veteri 6. leucis Segovia [orig: Segovi‚] distans.

ABULHUSENI populi Africae, in regione Data, prope regnum Marocchi.

ABULITES Persa, Susae praefectus, civitatem et regionem adiacentem Alexandro tradidit, qui Satrapiam regionis eidem Abuliti restituit. Curt. l. 5. c. 2. Diodoro, Abuletes, vel Abuleutes. l. 17. vide Iani Gebhardi Exercit. ad Curt. l. 5.

ABULPHEDA Arabs, Cosmographus insignis, Vollio laudatus de Scient. Mathem. c. 43. ß. 10. vide supra Abelfendus.

ABUMALACH Saracenorum, et Hispan. Rex, cum Carolo M. foedusiniit.

ABUNDANTIUS Consul Romanus, A. C. 393. ab Eutropio accusatus in exilium pellitur ab Arcadio, A. C. 406.

ABUNDIUS Martyr in Hispaniae urbe Hispali, sub Maximiniano Imperatore, die 10. Decemb.

AD S. ABUNDUM vulgo S. Aon, vel Saint Haon, locus est Galliae, in pago Belloiocensi, non procul ab Ulfeo castello Urfe; inter Rodumnam segusianorum ad Ligerim et Montem Maurilionis Montmorillon, Massonus. Inter loca Cluniaco subiecta. Hadr. Vales. Not. Grall. in voce Carus Locus.

ABUPUS vel potius Abus, Britanniae fluv. magnus, qui Bedae Humber dicitur. Vide infra.

ABUS [1] est potius aestuarium, in quo confluunt Urus, Derventio, Ara et Trenta. In Oceanum Germ. se exonerat, inter Eboracensem et Lincolniam provinc.

ABUS [2] fluv. Epiti, in finibus Apolloniatum.

ABUS [3] vel ABAS Mons Armeniae maioris. Vide Aha. Pariedi montis pars est, ex quo Euphrates profluit, Caicol a Gregorianis, teste Theveto dictus.

ABUSACUM vide Abusiatum.

ABUSACUS Soldanus Aegypti, qui per 5. annos multum nego ii Rhodiensibus Equitibus exhibuit. Obiit A. C. 1499.

ABUZAID Rex Persarum, per uxorem, Amir Coapon, filiam Veziri sui, quam, marito eius patreque occiso [orig: occisŰ], duxerat, reguum non infeliciter administravit, A. C. 1337. quod tandem a Tamerlane subiugatum est. Mirkondus Chronol.

ABUSIACUM sive ut alii codices habent, Abusacum et Abuzacum vulgo Fuessen, oppid. Rhaetiae; ad Lycum fluv. intra montium angustias situm, quod propterea Fauces, (unde Fausense Coenobium) etiam Latine dicitur, a Campidona [orig: Campidon‚] 3. leuc. in Eurum, in via [orig: vi‚] quae ad Tridentum ducit, occurrens. longitud. 32. 50. latitud. 47. 28.

ABUSINA Antonio, et Lib. Notit. oppid. Vindeliciae in Bavaria [orig: Bavari‚]; Abenspurge Aventino dicitur. longitud. 34. 5. latit. 48. 44. Ad fluv. Abenst.

ABYDON , ONIS, regio Macedoniae, Steph. et Suid.

ABYDOS vel ABYDUS, urbs Asiae a Milesiis condita, Gyge Lydorum Rege permittente, qui totius Troadis imperium habuit: cui Sestos in Europa [orig: Europ‚] opponitur, angusto [orig: angustŰ] intercedente mari; a casu virginis Hellesponto [orig: HellespontŰ] nuncupato [orig: nuncupatŰ] Musaeus:

*shsto\s2 e)/hn kai\ *)assudos2 e)nanti/on, e)ggu/qi po/ntou,
*gei/tone/s2 ei)si po/lhes2.

Ovid. Trist. 1. Eleg. 11. v. 27.

Quaque per angustas vectae male virginis undas
Seston Abydena [orig: Abyden‚] separat unda fretum.

Id cum Asiam ab Europa [orig: Europ‚] dividat, Xerxes ponte coniunxit. Sidon. Apollinaris. Carm. 11.

--- Nec tantae Seston iuncturus Abydo
Xerxes classis erat, tumidas cum sterneret undas,
Et pontum sub ponte daret.

Lucan. l. 2. v. 672.

Tales fama canit tumidum super aquora Xerxem
Construxisse vias, multum cum pontibus ausus,
Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo,
Incessitque fretum rapidi super Hellesponti. Idem l. 6. v. 55.
Tot potuere [orig: potuÍre] manus adiungere Seston Abydo,
Ingestoque solo [orig: solŰ] Phryxeum elidere vontum.

ABYDOS GEMINA Val. Flacco dicitur, Argonaut. l. 1. v. 284. Appropinquantibus enim apparet gemina, propter Sesti vicinitatem:

--- Dirimique procul non aequore visa
Coeperat a gemina discedere Sestos Abydo.

Dicitur autem haec Abydos, et hoc Abydon, Inter alia autem celebris fuit sapore ostreorum. Ennius in Hedypatheticis, sive Hedyphageticis?

Mures sunt Aeni, asi ostrea plurima Abydi.

Quod pari verborum numero [orig: numerŰ] expressum ex illo Archestrati apud Athen. l. 3.c. 13.



image: s0024b

*tou\s2 mu=s2 A)nos2 e)/xei mega/lous2, o)/s2reia d' *)/abudos2.

Catullus in Priapeio. Carm. 18.

Hellespontia ora ceteris ostreosior oris.

Virg. Georg. l. 1. v. 207.

Pontus; et ostriferi fauces tentantur Abydi.

Populi Abydem; qui cum a Macedonum Rege tam arcta [orig: arct‚] obsidione coangustarentur; ut nulla liberandae obsidionis spes superesset, multitudinem tanta invasit rabies, ut se, suasque uxores et liberes, ferro [orig: ferrŰ], flammis, et omni genere mortis crudelissime interficerent, ne in hostis potestatem venirent; quam historiam imprimis memorabilem fusissime narrat Liv. Dec. 4. l. 1. *)abudhna\ e)piforh/mata, dicuntur futilia, ac nullo prorsus pretio [orig: pretiŰ] digna. Steph. et Suid. quod Abydeni molles et effeminati haberentur: et quibus olim is mos fuerat, si quem civem, aut hospitem acciperent convivio [orig: conviviŰ], praeterea in sacris et sollennibus epulis, ut post unguentum, et corponas, infantes a nutricibus inducerentur, circumferrenturque suaviandi. Ostrepentibus igitur nutriculis, et aliis, inconditis clamoribus, minus suave et gratum reddebant convivium. Hoc [orig: HŰc] etiam nomine male audiebant Abydeni, quod insignes calumniarum artifices essent; eoque sibi nomine placerent, atque hac [orig: h‚c] de causa [orig: caus‚] non tutum esset omnibus illic versari. Hinc natum proverbium; *mh\ es)kh= th/n *)/abudon. h. e. ne temere Abydum (naviges intellige) quo [orig: quŰ] admoneris; ne quod grave periculum suscipias, sine caula idonea. *)abudoko/mai, Abydocomae, Hesychio dicuntur Sycophantae, a verbo koma=n, quod est efferri, et parum modeste se gerere. Est item Abydus Aegypti oppid. hodie Elsnim, Ortel. Vel Abutich, testibus Castaldo [orig: CastaldŰ] et Moletio [orig: MoletiŰ], inter Ptolemaidem ad Arcton. 22. et Diopolim ad Meridiem 28. milia pass. a Memphi 290. in Austrum, Syenen versus. Ibi Memnonis regia, et templum Osiridis. Ibidem et Magnatum sepulchra, Aegyptiorum enim, qui fortuna [orig: fortun‚] et potentia [orig: potenti‚] pracipui, studiose ambiunt Abydi humari, ut idem cum Osiride habcant sepulchrum, Plut. de Is. et Osir. Nempe This, in Thinitarum hinc dictorum regno, urbs primaria fuit, usque ad Sesostris tempora: postquam vero Memnon regiam in Abydo construxit, This posthabita est, fuitque Abydus urbs magna et secunda post Thebas, Strab. l. 17. Est etiam Iapygiae civitas in Italia. Steph. Vide Paraeum ad Musaeum. Leon. p.8.16. longitud. 53. 50. latitud. 42. 10.

ABYDUS Phrygiae arx est munitissima Turcarum et una ex Dardanellis ad Bosphorum Thracium, Olim Episcopalis nunc Metropolitana teste Miraeo [orig: MiraeŰ].

ABYLA [1] mons excelsus Mauritaniae Tingitanae Calpae monti, qui in Hispania [orig: Hispani‚] est, oppositus, quos ambos Herculis columnas dicunt, olim perpetuo [orig: perpetuŰ] iugo [orig: iugŰ] coniunctos, sed ab Hercule separatos: et sic intromissum terris mare, quod hodie Mediterraneum vocatur. In his Hercules columnas fixisse dicitur, cum boves Geryonis vestigaret, perinde ac ultima ibidem esset orbis meta. Dionysius in Perieg.

*)all' htoi puma/th gen/ a)gauw=n e)si\n *)ibn/rwn,
*pei/twn *)wkeanoi=o pros2 e(spe/rou, e)n de\ oi( a)/krh
*sthla/wn *)alu/bh kei=tai mi/a, th=s2 d' u(po/e/nerqe
*tarthosso/s2 xaei/essa. -----

Ubi multa Eustathius; et notandum est Alybam dici a Graecis, et non Abylam, idque forte per Metathesin. vulgo Almina, Hisp. Sierra de las Monas, Gall. mont des Singes, Belg. Scheminckelberg. Distat a Calpe, ubi Gibraltar est, monte Hispan. 18. mill. pafl. estque prope Septam Urbem. vide Abila. longitud. 15. 10. latitud. 35. 40.

ABYLA [2] Syriae oppid. iuxta quod sitae sunt Arca, Ampeloessa Gabe. Plin. l. 5. c. 18. vide Abila longitud. 68. 45. latitud. 33. 10.

ABYLLI populi iuxta Nilum, Troglodytis vicini Steph.

ABYLON vel ABYDON Aegyptiae urbs, Athen. l. 13. ubi spinae semper florentes proveniunt.

ABYNDI populi regni Sindae; in India intra Gangem, commercio cum Europaeis clari, Texeira. l. 1. c.22.

ABYSSINI Aethiopiae interioris populi Christiani. Veterem habent religionem, sed ex Haereticorum erroribus confusam. Eorum Imperator vulgo Grand Neguz, quibusdam Preste Ian, sed prave. Abyssinis dicitur Beyuc Ivan, 1. Iohannes Aestimatus, Chaldaeis Ivan Enconne, 1. Iohannes pretiosus et magnus. Verus autem Preste-Ian; Princeps Tartarorum fuit, in regno Asiae Tenduc. Abyssinorum autem nomen forte ex voce Arabica Elhabaschi, qua Aethiopes et Sarraceni Imperatorem hunc insigniunt. Antiquissimis temporibus ex Arabia in Africam transierunt. Abassinos certe Arabiae Felicis populos fuisse, et in Aethiopiam Africanam transgressos esse, ex Uranio Stephanus testatur. Arabes eos vocant Habassi: ipsi autem sese Chaldaeos profitentur et ea [orig: e‚] in sacris lingua [orig: lingu‚] utuntur. Regum eorum catalogus quidem exstat, sed antiquissimi admodum in obscuro sunt. Reginam Sabae, quae ad Salomonem accessit, eorum ordini per errorem insertam ait Hornius, sed non desunt Viri eruditi, qui Abyssinorum illam Imperatricem fuisse contendant. Minus controversum est, quod de Candace idem habet, de qua Actorum c. S. namque ex Strabone, Plinio et Dione Cassio discimus, fuisse sub Aegypto Aethiopum Regnum gunaskoktatou/menon, cuius Reginae communi nomine Candaces fuerint appellatae, atque ab hac, per Eunuchum eius a Philippo baptizatum, Christianam Religionem se accepisse, hodieque gens gloriatur. Sub Iustiniano dein 1. Imperatore, Rex Aethiopum Axunitarum Adad seu David memoratur, ad fidem Christi itidem conversus: a quo tempore illa Aethiopia inter medios Barbaros, Religionem Christianam, sed innumeris petmixtam erroribus, retinuit, etc. Pendunt autem Abyssinis tributa Saraceni, Aegyptii et Turcae; cuius causam cum quidam asserant hanc esse, quod, cum fontes Nili in Abyssina sint, ipsumque illud flumen, a cuius incrementis pendet fertilitas et salus Aegypti, per eam labatur, eo [orig: ] intercluso [orig: interclusŰ] et averso [orig: aversŰ] universam Aegyptum fame urgere


image: s0025a

possent: Hornius fabulosum id esse ait; Alils non adeo id absurdum censentibus, cum fontes fluvii in apice montis sint, et facili negotio [orig: negotiŰ] in aliam partem deflecti possint, deducique. Hodie tamen maiorem partem Habassiae Turcae aliique in Africa [orig: Afric‚] Barbari occuparunt, sic ut ex tot provinciis vix quatuor, supersint Imperatori, qui Presbyteri Iohannis titulo [orig: titulŰ] Europaeis notus est. Vice Georg. Hornium Orb. Imper. et Polit. Regis titulus, Dilectus a Deo, etc. Imperator Magnae Aethiopiae, Magnorum Regnorum et Ditionum Dominus, Rex de Xoa, de Caffate, de Fatigar, de Angole, de Baru, de Baaluganxe, de Adcn, de Vangue, de Goiame, de Damaraa, de Vagnemedri, de Ambeda, de Vagne, de Tigrimahon, de Sahaym, de Bernagaes, et Dominus usque ad Nobiam finem Aegypti. Quae tamen loca pleraque, utpote a mari et commerciorum usu remotiora, tabulis Geogr. non designantur, vel interstinguuntur, vide Auctorem Hist. Orbis Terr. Illustr. imprimis Ludolphum Histor. Abyss. nec non infra vocibus Abyssinia et Aethiopia.

ABYSSINIA regio Africae, in Aethiopia [orig: Aethiopi‚] superiori. Fuit alias [orig: ali‚s] regnum amplissimum; sed a centum prope annia per Galas populos valde fuit imminutum, ut pluribus nuper collegimus ex doctissimis scriptis Isaaci Vossii. Dicit enim ille, quod si solam soectemus Abassiniae partem, quae hoc tempore paret Imperatori, illa adeo exigua est, ut vix exaequet Hispaniam, et ut eius Imperator vix magni Regis titulo [orig: titulŰ] censeri mereatur; potiorem quippe regni portionem superiori saeculo [orig: saeculŰ] invasit Galarum vicina natio; litoralem vero tractum vicinum sinui Arabico iam olim occupavere [orig: occupavÍre] Mauri: ita ut iste Abyssiniae Rex nullum possideat portum; nec mari possit aditi nisi per Turcicas ditiones. Olim cum latissime extendebatur eius Imperium ab ortu in occasum, a faucibus nempe sinus Arabici usque ad terminos Regni Goiame, non tamen excedebat maxima eius longitudo leucas Germanicas 160. summa vero latitudo a provincia [orig: provinci‚] Alaba [orig: Alab‚] usque ad Magazam, seu confluentem Nili et Tacaze fluviorum, i. c. a latitudine Boreali 8. graduum usque ad gradus 16. erat leucarum Germanicarum centum et viginti. Et scripsit Iohannes Barros Lusitanus, regnum Abassenum habere in ambitu leucas Lusitanicas 672. i. e. leucas Germanicas 504. Postremi qui ex hoc regno [orig: regnŰ] pervenere [orig: pervenÍre] ad nos nuntii, referunt ditionem huius Regis adeo imminutam esse, ut vix dimidiam partem terrarum possideat, quas proavi eius tenuere [orig: tenuÍre]. Solae enim supersunt provinciae, Tigre, Damhea, Bagameder, Goyame, Amahara, Narea, et pars Xaoae. Harum praecipua est regnum Tigre, cuius prorex, Tigre Mahon dictus, causam praebuit, ut nonnulli Tigre Mahon distinxerint a regno Tigre. Sed neque regnum Barnagassi ab hoc distingui debet. Minores autem Provinclae, quae huie etiamnum parent, sunt istae, Magaza, Salait, Ogara, Holcait, Sagulda, Semen, Salaoa, Ozeca, et Doba. Olim vero hae provinciae regno eius continebantur. Angote, Doaro, Ogge, Balli, Adea, Alemali, Oxelo, Ganz, Betezamcra, Gurague, Buzama, Bugamo, Cambate, Doxa, Gumar, Conch, Damul, Mota, Aura, Holeca, Oifate, Gedem, Marahet, Manz, et Bizamo. Sed A. C. 37. superioris saeculi Galarum populi Abassenis a meridie contermini, provinciam Balli ingressi, non tantum ipsam, sed et Fatigar, Doara, Ogge, Bizamo, Oifate, Angote, Cambate, et alias provincias occuparunt [orig: occup‚runt]. Vide Gautier in Chronogr. Spond. A. C. 1524. num. 15. et 17. 1533. num. 1. et 1555. num. 15. Vide quoque Aethiopia.

ABYSTAEI gens Libyca Phavorino.

ABYSTRUM Magnae Graeciae urbs apud Ptolomaeum, quam hodie Ursimaro vocari scribit Barrius in sua [orig: su‚] Calabria [orig: Calabri‚].

ABZIRITANUM Africae oppid. Plin. l. 5. c. 4.

ABZOAE populi ad Oceanum Scythicum. Plin. l. 6. c. 13.

ACA [1] regio Numidiae, tres urbes continens, in diserto [orig: disertŰ] Libyae contermino [orig: conterminŰ]. Ad Hilelas spectat, Arabum genus; qui, sub Calipha [orig: Caliph‚] Caimo [orig: CaimŰ], Africam ingressi. Opulenta olim, sed bellis civilibus adeo attrita, ut incolae hodie inopem vitam, fructibus palmarum pro frumento venditis aegre sustentent. Gramm. Afr. l. 10. c. 11. Marmol. l. 7. c. 8.

ACA [2] civitas Phoenicum, quae postea Ptolemais dicta est Straboni. Plinio l. 5. c. 19. autem dicitur Ace, avae quondam Colonia fuit Claudii Caesaris. vide Ptolemais.

ACABE [1] fons. Ptol. *to\ *zouxa/ba a)f' ou)/ r)ei= o( *ki/nufos2 potamo/s2, kai/ h( *)aka/ssh phgh/. Acabe, [gap: Hebrew word(s)] , i. e. extrema. Situs enim est fons in Africae extremis, prope fines Cyrenaicae. Tabulae Ptolemaei perperam habent Chuzambari, et Cabe, pro Zuchabari, et Acabe. Bochart.

ACABE [2] mons in finibus Aegypti ad sinum Arabicum. Ptol.

ACABENE Mesopotamiae regio, Ptol. Acad, Hebraeis dici ex D. Hieronymo ait Montanus. Hieron. ab Hebraeis pro Nisibi haberi scribit.

ACABIS villa in Cyrenaica [orig: Cyrenaic‚] regione. Ptol.

ACACALIS nympha, quae ab Apolline compressa, in Creta [orig: Cret‚] filios edidit, Phylacidem, et Philandrum. Pausan. et Apollon. in Argon. Alia fuit eiusdem nominis Minois filia, de qua [orig: qu‚] Pausan, in Arcad. Vide Acalis.

ACACESIUM urbs Arcadiae, ab Acaco [orig: AcacŰ] Lycaonis filio [orig: filiŰ] dicta, Steph. a quo etiam Acacesius Mercurius cognominatus est, qui eum educavit. Pausan. in Arcad.

ACACHUMA Ptol. Achuma, urbs Aethiopiae, Maquedae seu Reginae Sabae credita sedes. Marmol. l. 10. c. 23.

ACACIA [1] Graece *)akaki/a, arbor quibusdam, quae proprie et absolute Dioscoridi *ai)guptiakh\ a)/kansqa, Aegyptia Spina, e cuius siliquis, folus et fructu sucus multiplicis olim usus, in Medicina [orig: Medicin‚], hodie in totum ignotus est. Proprie ipse sucus seu e)gxu/lisma Spinae Aegyptiae, cuius usu deperdito [orig: deperditŰ] sucus prunorum successit: Unde est, quod Acaciam infimae Graeciae Medici sucum prunorum interpretantur. Vide de hac arbore, e qua 18. remedia petita olim et succo eius, late disserentem Salmas. ad Solin. p. 539. et seqq.

ACACIA [2] Graece *)akaki/a, Innocentia est, apud Tertullian.


page 25, image: s0025b

de cultu femin. c. 6. Vide Cl. Suicerum Thesauro Ecclas. in *)akaki/a, et *)/akakos2, ubi modo animum omnis doli expertem, quo sensu, ipse Dominus noster *(/akaktos2 appellatur Hebr. c. 7. v. 26. modo integrum vitae, quo *)/akakoi vocantur pii, Psalm. c. 24. v. 2. modo rudem, ad intelligendum, tardum simplicemque quo *)aka/kous2; quorum mentio Rom. c. 16. v. 18. a(plouste/rous2 interpretantur Veteres, vocibus his apud Sacros et Eccl. Scriptores denotari docet. Sumpta dein vox pro involucro pergameno, quod loco [orig: locŰ] sceptri olim ferebat Byzantinus Imperat. ad instar antiqui codicis, pulvere fartum, in mortalitatis, quam cum coeteris communem haberet, memoriam: idque quoties sollenniter et imperialiter indutus prodiret. Dictum autem sic sceptrum illud, quod mortis recordatio innocentiam hominis quam maxime conservet. Dominic. Macer Hierolex. Car. du Fresne ait, fuisse saccum ex panno purpureo confectum, codici similem, terra [orig: terr‚] vel arena [orig: aren‚] plenum, cuius arcanum sic prodi a Codino, ubi de Imperatore: Crucem in dextra semper portat, in sinistra vero pannum sericum codici similem, ligatum mantili, habetque intu terram vel arenam, et vocatur Acacia: quasi dicat illud, Imperatorem humilem esse ut mortalem, neque propter Imperii fastigium efferri, neque se tumidum iactare debere. Quam eandem significationem Acaciae adscribit Simcon Tessalonicensis, qui, quod gw=mk Codinus, terram vel arenam; xw=n, pulverem vocat. Hocce sane schemate Acacia depingitur in Michaelis Palaeologi Imperat. effigie, quam Car. du fresne exhibet Disscrtat, de inferioris aevi Nuntismat. licet in aliis Theodori Lascaris iunior, eiusdem. Michaelis et Andronici senior. imaginibus, quas ex Codice Augustano [orig: AugustanŰ] Historiae Georgii Pachymeris delineari curavit Hieron. Wolphius, voluminis speciem praererat. Uti ergo, quod Consules et Imperatores primi in nummis, dextra [orig: dextr‚] interdum, quandoque sinistra [orig: sinistr‚], chartaceo [orig: chartaceŰ] volumini simile gestant, mappa videtur fuisse; vel etiam codicilli Consulates, seu Magistratuum omnium insigne: Sic aliud longe fuit in extrema [orig: extrem‚] Graecia [orig: Graeci‚], Acacia nempe; de qua dictum etc. Vide quoque infra in vocibus, Mappa, item Volumen.

ACACIUS [1] Episcop. Berrhoensis eruditione et Virtute clarus. In gratiam tamen Eudoxiae, Theophilo se iunxit, et cum 110. superaret annos, Nestorium apud Theodos. iuntorem defendit, postmodum tamen huius haeresi archae sectatores ad meliorem frugem reducere conatus. Theodorer l. 5. c. 23. Baron. A. C. 398.

ACACIUS [2] Patriarcha Antiochenus, cuius tempore ingens terrae motus. Evagr. l. 2. c. 12. Alius, Episcop. Melitenae, in Armema [orig: Armem‚], qui interfuit Concilio Ephesino, A. C. 431.

ACACIUS [3] Alexandrinus, dux belli sub Adriano [orig: AdrianŰ], propter confessionem Christi de nuce arbore suspensus est. Hist. Triparr. l. 5. c. 11. Alius etiam hoc [orig: hŰc] nomine martyr, sub Decio [orig: DeciŰ] Imperatore.

ACACIUS [4] Episcopus Caesareae in Palestina [orig: Palestin‚], A. C. 340. Arrianis favit in Synodo Seleuciana [orig: Seleucian‚] et Constantinopolitana [orig: Constantinopolitan‚]. Hist. Trip. l. 5. c. 34, 35, 36. Huius sectatores Acacii, Item Anomaei dicti.

ACACIUS [5] Patriarcha Constantinopolitanus, vir imprimis pius, et Leoni Imperatori gratissimus. Vide Nicephor. in Chron. Suid. Item Rhetor insignis, qui Libanii et Iuliani temporibus floruit. Idem.

ACACIUS [6] Episcopus quidam, Ecclesiae suppellectilem argenteam, aureamque divendidit; et milites Persas fame prope enectos, non tantum refecit, sustentavitque, sed redemptos ad regem suum remisit. Socrates Hist. Eccles. l. 7. c. 21.

ACAD vel ACHAD vide Babylon.

ACADA Natoliae fluv. hodie Sangary, in mare magnum se exonerat. Castald. Belon.

ACADAMA Syriae urbs ad Euphratem. Lib. Notit.

ACADEMIA etsi usu commune, sive, ut vulgo loquuntur, appellativum factum sit, proprie tamen ita dicebatur nemorosus extra Athenas locus, in quo Philosophiam primus docuir Plato. Sunt qui derivent ab e(ka\s2 et dr=mos2, seorsim a populo; remote scil. a populari consuetudine. Basilius orat. de Temper. et Incontinentia [orig: Incontinenti‚] art: Platonem ferunt, cum animo percepisset nocumentum, quod ex corpore proficisci solet, de industria [orig: industri‚] Academiam elegisse, locum Atticae vel maxime pestilentem, ut ita praecideret nimis bonam corporis dispositionem, veluti superfluam quandam vitis fertilitatem. Alludit ad *)akh acies, et dh=mos2 populus. In Academia [orig: Academi‚] siquidem acuebantur hominum ingenia: aut ab a)/kos2, i. e. Medela, et dh=mos2, quod ibi sit i)atrei/on yuxw=n, officina sanandi animos. Alias quoque eius generis allusiunculas fingunt; sed certum est fuisse prius *)ekademi/a, ac sic vocari ab Ecademo Heroe, quod (praeter Suidam ) ex Timonis versibus probat Hesych. Illusiris: ex iis vero et Eupolide, Laertius, uterque in Platone. Respexit eodem Horat. l. 2. Ep. 2.

Adiecere [orig: AdiecÍre] bonae paulo plus artis Athenae;
Scilicet ut possim curvo dignoscere rectum,
Atque inter silvas Academi quaerere verum.

Quamquam in quibusdam libris Academi legitur. Quod autem penultima vocis Academia, nunc correpta inveniatur, nunc porrecta; id ex eo est, quod Graeci nunc *)akadhmi/a dicant, nunc *)akadh/meia. Corripiunt itaque Claudian. Paneg. Mani. Theod. 3. v. 94.

In Latium spretis Academia migrat Athenis.

Et Sidonius in Epithal. Polemii v. 120.

Obviet et quamquam totis Academia sectis.

Producit Cicero l. 1. de Divinat. c. 13. cum ait,

Inque Academia [orig: Academi‚] umbrifera [orig: umbrifer‚], nitidoque Lyceo,
Fuderunt claras fecundi pectoris artes.

Nec non Laurea Tullius, de que infra. Cicero autem villam quandam suam, hodie Bagni di Tritolis, ab Averno lacu Puteolos tendentibus, impositam littori, celebratam porticu et nemore Academiam appellavit, ab exemplo Athenarum, ibi compositis voluminibus. In eam murea Tullius e libertis eius, carmen scripsit, quod legitur apud Plin. Seniorem. l. 3. c. 2.



page 26, image: s0026a

Quo tuo Romanae vindex clarissime linguae,
Silva loco [orig: locŰ] melius surgere iussa viret,
Atque Academiae celebratam nomine villam,
Nunc reparat cultu sub potiore Vetus:
Hic etiam apparent lymphae non ante repertae:
Languida quae insuso lumina rore levant.
Nimirum locus ipse sui Ciceronis honori
Hoc dedit, haec fontes cum patefecit ope.
Ut, quoniam totum legitur sine sine per orbem,
Sint plures oculis quae medeantur aquae.

Hesych. *)akadhmi/a, lou=tron, kai\ po/lis2. Addit Phavorinus. kai\ to/pos2 Kerameiko\s2, ou(/tws2 d)kalei=ta. Nic.Lloydius. In hac Academia ridere non licebat; cuius rei rationem reddentem vide Aelian. Var. Hist. l. 3. c. 35. Ab Academia, ubi Plato docere solitus est, Academica secta nomen habuit, quae loci quoque nomine subinde venit. Unde Academia triplex apud auctores, Vetus, Nova et Media. Plato Veteris princeps fuit, quae demum sie vocari incepit, postquam Arcesilas alteram induxit. Fuit illa mixta ex Heraclitica [orig: Heraclitic‚], Pythagorica [orig: Pythagoric‚] et Socratica [orig: Socratic‚]: unde illis, qui uno Socrare contenti erant, miscella [orig: miscell‚] hac corrumpere Philosophiam genuinam Plato visus fuit. Vide Laertium in Platone, Hesych. Illustrem, Apuleium de dogm. Plat. etc. Decem vero sunt Dialogi, quibus omnem Philosophiam comprehendisse existimatur, teste Iamblicho: Agnovit is unum esse Deum, summum opificem untversi: sed praeter eumstatuit Deos duplices, Daemones et Heroas: quibus et ipsis sacra fieri iussit, vide Augustin. de C. D. l. 9. c. 8. et 11. Idem mundum coepisse arbitratus est, sed materiam eius Deo coaeternam statuit: quem errorem e Platone Hermogenes haereticus hausit. Ideas porro asseruit, Peripateticis impugnatas ac a SS. Patrum non paucis reiectas: qua parte creditur Gnosticis praeivisse; vide Irenaeum adv. haereses l. 2. c. 19. Tertullian. de Anima etc. Valentino inprimis, qui circa A. C. 150. e Theogonia [orig: Theogoni‚] Hesiodi 30. Deos et e Platone Ideas mutuatus, cum Iohannis haec Evangelio miscuit. Nisi forte male de Ideis intellectus Plato est. Ei in Academia successit Speusippus, cui Xenocrates Chalcedonius, Polemo Atheniensis, Crates Atheniensis et Crantor Solensis. Huius diseipulus Arcesilas Mediae auctor a)katalhyi/an et e)poxh\n induxit, docuitque: Nihil percipi posse, eoque in omnibus esse cohibendum assensum. Sic, cum Philosophia ad summum iam incrementum pervenisset, verba sunt Lactantii l. 3. c. 6. repente exstitit Academia tamquam senectus eius, quae illam (ignorantia [orig: ignoranti‚] introducta [orig: introduct‚] ) consiceret iam deflorescentem. Discipulus Arcesilae fuit Lacydes, Lacydi Telecles et Evander, cui Hegesippus Pergamenus Laertio, Hegesilaus Clementi, ultimus Academiae mediae assertor successit: Qui enim Hegesippum excepit Carneades Cyrenaeus, Novam is seu tertiam Academiam fundavit: quae a media [orig: medi‚] duplici ratione differebat. Primo enim Arcesilas e rebus verum sustulit, Carneades aliquid verum aut falsum esse fassus est, saltem negavit in nobis keith/eion seu artem iudicandi verumque a falso discernendi esse, vide Cicer. in Lucullo. Dein Carneades quidem assensum cohibuit ob rei incertum, non tamen negavit aliquid esse probabile, aut contra: quale nihil Arcesilas, vide Cicer. Acad. Qu. l. 4. c. 6. Post Carneadem docuit Clitomachus Carthagi nensis, in quo successio Academiae novae desiit. Quidam triplici huic Academiae addunt quoque Quartam, cuius Philo et Charmidas Clitomachi successores auctores fuere [orig: fuÍre], quaeque paulo propius ad veterem accessit: et Quintam, ab Antiocho [orig: AntiochŰ] fundatore, qui veterem Academiam instauravit, nisi quod de keithei/w| Sroicis accederet, Antiochiam dictam. Post hunc, qui sequentibus saeculis Platonis dogmatis insisterent, pro Academicis Platonici dici maluerunt. Vide infra suo [orig: suŰ] loco, et plura in hanc rem, apud Voss. de Philosoph. Sectis. c. 12, 13, 14, 15. et Georg. Hornium Histor. Philosophicae l. 3. c. 20. De Academiis Hebraeorum, Graecorum, Romanorum, Christranorum, aliquid infra ubi de Canonicorum Collegiis item vocibus Collegium, Schola etc.

ACADERA Indiae urbs. Curt. l. 8. c. 10.

ACADINUS fons est Siciliae, iuxta Dellos lacus, Palicis fratribus sacer, ad quem iuramenti veritatem explorare solebant ad hunc modum. Iuramenti verba tabulis ligneis inscribebant, quas in fontem deiciebant, quae supernatantes iuramenti integritatem, demersae periurium indicabant.

ACADRA oppid. in Arabia Felici Ptolemaeo.

ACADRAE populi Asiae in Sinatum regno, ubi nunc provinc. Quicheu, Huquan, teste Nic. Sanson.

ACADUM Syriae urbs videtur, apud Sophronium de peregrinatione D. D. Petri, et Pauli.

ACAFRAN fluv. regni Tremissae in Africa. Olim Quinalaf, nunc Vetxilef, Marmol. l. 7. c. 30. 39, 40.

ACALANDRA oppid. Italiae, in Lucania [orig: Lucani‚], trans Apenninum, in provinc. Basilicata [orig: Basilicat‚], ad fluv. Salandrum.

ACALANDRUS seu ACALYNDRUS Flumen in sinu Tarentino [orig: TarentinŰ], non procul a Metaponto [orig: MetapontŰ]. Plin. l. 3. c. 6. Strabo l. 6. Fiume di Roseto hodie. Ab aliis Salandrella, teste Cluv.

ACALANTHIS nobilissimae canis nomen, unde est illud Aristophanis in Pace, *)akalanqi\s2 e)peigomen/h tufla\ ti/ktei. Vide Cael. Rhodig. l. 17. c. 28. et Erasmum in Chil.

ACALARITES fluvii nomen apud Eustath. in Il. Homer. certe Iliad. h epitheton Oceani facit:

*)ec a)kalar)r(ei/tao baqur)r(o/ou *)wkeanoi=o.

I. e.; *(hsu/xws2 kai\ pra/ws2 r(e/ontos2, inquit ibidem Scholiastes, nam a)kalo\n, h(/suxen, i. e. quietum, significat. Nic. Lloydius.

ACALE Arabiae Felicis urbs. Ptol.

ACALIS Minois filia, Sideonis et Oaxis, ex Apolline, mater. An eadem cum Acacali Pausaniae, l. 10?

ACALYNDRUS vide Acalandrus.

ACAMANTIDES Philosophus Heliopolitanus. Suid.

ACAMANTIS [1] olim dicebatur Cyprus, ab Acamante promontorio [orig: promontoriŰ], sito [orig: sitŰ] ad occasum. Steph.

ACAMANTIS [2] Una ex decem tribubus Atherrensium, ita dicta ab Acamante, Thesei filio. Suid. Hic postniodum urbem in


image: s0026b

Phrygia [orig: Phrygi‚] cognominem statuit. Steph.

*dh=moi Tribus Acamanitidis.

Agnus. Cholargia Cephale. Cholargus Cholargi. Cicyana. Erisidae. Hephestiadae. Hermus, seu Hermi. Itea. Prospalta. Sphettus. Toricus. Vide Alexand. Rossaei Archaeologiam.

ACAMANTIUM urbs in maiori Phrygia [orig: Phrygi‚], opus Acamantis, filii Thesei, qui cum in expeditione adversus Solymos se strenue gessisset, locum urbis condendae a patre impetravit.

ACAMANTIUS Philosophus Heliopolita. Suid.

ACAMAPIXTLI primus Rex Mexicae, quem incolae a Rege Culhuacanae acceperunt, quo caedem filiae prioris Regis luerent. Hic Urbem auxit ornavitque, et moriens Mexicanis libertatem novum Regem eligendi reliquit, licet ipsemet improlis non esset. A Costa l. 8. c. 8, 9. et 10.

ACAMARCHIS nympha marina, quam Oceam filiam esse volunt.Diodor. Sic. l. 6.

ACAMAS unus ex Thracum principibus, qui in auxilium Troianorum venerunt. Homer. Il. ss. Fuit et fil. Antenoris, qui tempore belli Troiani caelebs erat, et Diis similis habebatur. Est praeterea mons et promontor. in Cypro, unde Cyprus etiam Acamantis dicebatur. Hodie Crusocco. Item Capo di S. Epifanio.

ACAMPSIS Colchidis fluv. Arrian. in Periplo.

ACAN Latine tribulatio, vel stridor, vel antemurale, fil. Eser, filii Seir Horraei. Gen. c. 36. v. 28.

ACANES Major, et ACANES Minor, Urbes duaeAfricae, in Guinea [orig: Guine‚] regione in mediterraneis.

ACANNAE emporium circa Rubrum mare Steph.

ACANTHINA Vestimenta, memorantur Varroni apud Servium in Aen. l. 1. v. 653. Cum dempti sunt aculei, ex his implicitis mulieres multiplicem conficere vestem; hinc vestimenta acanthina appellata. Nempe ab acanthio herba illis nomen, utpote quae texi consuevere [orig: consuevÍre] ex lanugine, qua [orig: qu‚] folia acanthii solent obduci, de quo vide Plin. l. 24. c. 12. Unde Servium corrigit Salmasius, vestes in similitudinem acanthi ornatas et confectas hac [orig: h‚c] voce accipientem et sic intelligentem versum Poerae:

Et circumtextum croceo velamen acantho [orig: acanthŰ].

Hic [orig: HÓc] enim acanthus purpura est, quae extremam vestis oram circumibat. Namque virgae illae, quae in circuitum vestis eunt, ad oram infimam currentes, non r(aso=dous2 solum, et kala/mous2 et skuta/las2 Graeci, sed et a)ka/nqous2 dixere [orig: dixÍre] Hesych. *)/akanqos2 peri/ramma o(fasme/non kai\ zw=on kai/ futan kai/ pthno/n, Acaanthus circumtexta fascia seu lorum seu virga, et animal et planta et volatile. Vide Salmas. ad Vopiscum Aurelian. c. 46. Cardui autem genus acanthium est, araneosa [orig: araneos‚] habens lanugine obducta folia. Oribasius, *)ep' a)/krw| de/ a)kanqu/deis2 e)coxa/s2 e)/xei, kaq' a( a)raxnaeidh/s2 e)s2i/ xnous2, ou sullegome/nou kai/ u*f)e(/n tiqeme/nou bombakoeidhs2 gi/netai. Et multo ante eum Plin. loc. cit. Foliis aculeatis per extremitates et arancosa [orig: arancos‚] lanugine obductis, qua [orig: qu‚] collecta [orig: collect‚] etiam vestes quaedam bombycinis similes fiunt in Oriente. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 23. et Salmas. praefatum ad Solin. p. 537.

ACANTHINE Arabici sinus [orig: sinŻs] insul. apud Ptol. Angotina Stuckio, proxima Daphninae, inter insul. Magorum et Orneon.

ACANTHO mater quarti Solis, apud Arnobium adv. Gentes l. 4. Quinque Soles-quartus Ialysi pater, quem Rhodi peperit heroicis temporibus Acanthe.

ACANTHON Mons Aetoliae, Plin. l. 4. c. 2.

ACANTHOS Graece *)/akanqos2, seu *)akanqw=n po/lis2, Urbs Aegypti, non procul a Memphi, in eodem latere, Libyco videlicet ab arbore Aegypti celebri, quae a)/kanqos2, h. e. Spina, nomen adepta, quod in ea [orig: e‚] esset spinae Thebaicae ingens lucus. Stephanus, *)/akanqos, *me/mfidos2 a)pe/xousa stadi/ous2 triakosi/ous2 ei)/kosi kai/ doute/ra, e)n h(=| th=s2 a)ka/nqhs2 th=s2 sqhbai=kh=s2 a)/lsos2 eu)me/geqes2. Acanthus Memphi distans stadiis trecentis viginti et altera, in qua spinae Thebaicae silva ingens. Ubi alteram vocat, quia prima, quae ibi recensetur Urbium, hoc [orig: hŰc] nomine in Thracia [orig: Thraci‚] erat. Conferebat arbor haec, unde Urbi nomen, flores Coronariis et Medicis, in totum diversa ab Acacia [orig: Acaci‚], spinosa [orig: spinos‚] et ipsa [orig: ips‚] arbore in eadem [orig: e‚dem] Aegypto [orig: AegyptŰ] nascente, quae sucum e foliis et fructu expressum dabat multi usus in Medicina [orig: Medicin‚], ut diximus. Vide Salmas. ad Solin. p. 532. et seqq. Fuit et herba ropiaria eius nominis, Paederos quoque dicta, de qua idem p. 535. 565. et 1128. Sed et limbus vestium, Acanthus dictus, occurrit apud Virgilium, Aen. l. 1. v. 653. ubi velamen croceo [orig: croceŰ] acantho [orig: acanthŰ] circumtextum, tunica est per extremitatem orae infimae limbum habens croceum, ad instar acanthi, flexibilis virgulti. Hinc Hesych. *)/akanqos, pei/ramma u(fas2 me/non,, etc. Vide eundem p. 300. et supra quoque in Aranthina.

ACANTHUS [1] puer regius, in florem sui nominis conversus cuius folia occasionem praebuerunt ornamentis pulcherrimis sculpturae. vide Virgil. Ecl. 3. Ex Acantho [orig: AcanthŰ] triumphum Caesaris, Ponto [orig: PontŰ] devicta [orig: devict‚], vide apud. Vellei. Paterc. l. 2. c. 56. Est item civitas Aegypti prope Memphin. Plin. l. 4. c. 10. Scalig. in Euseb. Item oppid. in Macedonia [orig: Macedoni‚], sive Aetolia [orig: Aetoli‚], quae est urbs Acarnanum, in qua [orig: qu‚] mutas esse cicadas Steph. scripsit. Erisso Sophiano. Item aliud in Asia iuxta Ninum fluvium, quod olim Dulopolis vocabatur. Plin. l. 5. c. 28. Item Insul. quaedam Plin. l. 5. c. 32.

ACANTHUS [2] Bisalta, Urbs Aegypti.

ACANTHUS [3] urbs Olymp. 31. Condita, et Stagira, in Isthmo, utrinque montis Atho, Euseb. num. 1360. De Acantho [orig: AcanthŰ] a barbaris deserta [orig: desert‚] et contentione inde orta [orig: ort‚] inter Andrios et Chalcidenses, adi Plut. laudatum Ioh. Marshamo Sec. XVII. ubi de Graecorum Coloniis. Vide quoque infra Andros.

ACAPARAM urbs in littore Ponti Euxini, Carpi Veterib. Davity descript. Asiae.

ACAPEATAE populi circa Maeotim. Plin. l. 6. c. 7.

ACAPIS fluv. Asiae apud Lazos populos.