December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 23, image: s0023b

ABSORUS et ABSYRTIS, apud Melam l. 2. c. 7. maris Illyrici duae insulae sunt. Absyrtides plurali numero Straboni, et Orpheo in Argonaut. At hic eas in mari infructuoso describit, Euxino nempe Ponto. Apud Apollodorum sunt circa Rhodam ostia. Baudrando Absorus, paret Venetis, estque Episcopalis sub Archiepiscopo Iaderensi, et parvi est admodum circuitus. Alias Civitas Ausarensis.

ABSTERSORIA in ministeriis sacris Ecclesiae Romanae Visitatio Thesaurariae, S. Pauli Londinensis A. C. 1295. Dvo abstersoria de panno lineo, cum extremitatibus cordatis de serico, ad extergendum digitos post perfusionem in maiori altari, etc. Apud Eund. Car. du Fresne.

ABSTINENTES [1] apud Cyprian. scu Auctorem de Singularitate Clericor. Quid per bypocrisin vult ab hominibus abstinens dici et in secreto carnibus et ebrietate distendi? Iidem videntur, qui continentes, vel qui ieiunia observabant, et a certis ciborum generibus abstinebant: In Vita [orig: VitÔ] S. Praeiecti Mart. poster. num. 7. videntur paenitentes hac [orig: hÔc] voce intelligi. Apud Philastrium vero de Haeresib, sic dicuntur Haeretici, in Hispania, Gallia et Aquitania, separantes persuasionibus coniugia hominum et escarum abstinentiam promittentes, etc. Idem Car. du Fresne. Vide quoque Macrum in Hierolexico

ABSTINENTES [2] Haeretici Galliam et Hispan. turbantes, saeculo 3. quo tempore, Diocletianus et Maximinus saeviebant. Ex Gnosticis et Manichaeis oriundi, coniugium carnisque usum damnabant, divinitate Spir. S. insuper negata [orig: negatÔ]. An iidem cum Hieracitis? Philastr. c. 26.

ABSTINENTIA a certis ciborum generibus, a mulieribus it. inter Sacrorum apud Gentiles ceremomas, vide infra in Castu esse, alibique passim. Sed et abstinentia inter Albigensium olim ritus, ad receptionem in communionem eorum praeparatorius. Vide infra Consolati, it. voce Endura.

ABSUS Palaestinae fluv. Vibio Scquestri.

ABSYNTHIUM in Consuetudin. Floriacensibus p. 405. His tribus diebus post cymbali pulsationem, qui voluerit, bibet de absynthio melle confecto quod Refectorarius ante praeparavit, et posuit in cyphis singulorum. Potio est mellita, Monachica, ut interpretatur Car. du Fresne Glossar. Vide supra Absinthiatum.

ABSYNTHUS urbs Thraciae, cuius incolae Absynthii, vide Apsynthus, et Aenum.

ABSYRTES vel ABSYRTUS Colchorum fluv. in Adriaticum mare se exonerans, ab Absyrto, a Medea [orig: MedeÔ] ibidem interempto [orig: interempt˘], sic appellatus. Lucan. l. 3. v. 190.

Colchis, et Adriacas spumans Absyrtos in undas.

Tolle comma, et scribe Absyrtis, quomodo id nomen scribitur apud Plin. l. 3. c. 26. Strabonem l. 7. quoque et Steph. Haec enim Absyrtis, Colchis, i. e. Colchica vocatur, quia Medea, et frater eius Absyrtus (ibi laceratus) ex Colchis erant. Grotius. in Lucan. loc. cit.

ABSYRTIDES insulae in Adriatico mari, vel iuxta Istrum, a fratre Medeae, ibi interfecto [orig: interfect˘], nomine Absyrto [orig: Absyrt˘], sic appellatae. Strabo l. 7. *par\o(/lhn (inquit) hn(\ ei)=pon parali/an, nh)/soi men ai *)ayurti/des2, peri/ a(/s2 h( *mh/desa le/ge tai dia. fqe=srai ton a)delfo/n. *)/ayurton diw/konta an)th/n. Vide Steph. in *)ayurti/des2 nh=so, Melam. l. 2. c. 7. Plin. l. 3. c. 26.

ABSYRTIUM Insula maris Adriatici Plin. l. 3. c. 26.

ABSYRTUS Aeetae, Regis Colchorum et Hypscae fil. alio [orig: ali˘] nomine Aegialeus dictus, quem soror eius Medea cum Iasone discedens, membratim discerptum, circumquaque disiecit, ut sequentem se patrem in colligendis, ossibus occupatum moraretur, ne eam in fuga retraheret, unde locus ille dictus est Tomas, i. e. dissectio, et fluv. iuxta quem id fecit, Absyrtus vocatus. Sunt tamen qui Absyrtum non ex eadem matre cum Medea [orig: MedeÔ], sed ex Idyia, Oceani filia [orig: filiÔ], natum tradunt. Alii non a sorore discerptum volunt, sed per Istrum fluv. cum fugientibus in Illyriam prevenisie. Fuit insuper Absyrtus, (teste Suida [orig: SuidÔ] ) Nicomediensis miles quidam, qui cum sub Constantino ad Istrum militaret, librum utilissimum scripsit de medicandis equis, et de cura [orig: curÔ] animalium, quem in Bibliotheca Antonii 6. Comitis Mediolanensis, asservatum esse refert Calepinus.

ABU-SAYD Rex Maroci et Fessae, rebus in Hispania, contra Christianos infeliciter gestis, in Africam reversus, obiit, A. C. 1302. Marmol. Iohan. Leo.

ABU seu ABU-HEUN ope Petri, Castellae regis, patre Abul-Hascen, Rege Maroci devicto [orig: devict˘], ipsi regna, Tuneranum et Tremissenum, tributaria reddidit. Abdalam regem Granatae, misso [orig: miss˘] Aethiopico [orig: Aethiopic˘] pileo [orig: pile˘], qui veneno [orig: venen˘] vitiatus erat, interemit, A. C. 1396. Fuit idem nomen plurimorum Calipharum Persiae.

ABUBAKAT aliis Abracherim, Socer Mahometis, Alcoranum peculiariter interpretatus est, Muphty Saracenorum dictus. Se primum constituit Calipham, i. e. Successorem, vel a-Deo-datum; qui Sedem primo Cufae, deinde Babylone habuerunt. A. C. 640. Mirkondus Chron. Aliis etiam Abuhacher, Abubaquer, vel Abubecher: eum excepit Hamar, seu Omar 1. post regnum annor. 2. mens. 6. quo [orig: qu˘] dutante varia crudelitatis documenta dedit. Cedrenus in Heraclio. Vide Omar 1.

ABUCINI Portus, in Gallia Lugdunensi, vel Sequanorum, ut habet Liber Provinciarum.

ABUDIACUM oppid. olim geminum Vindelicae, (nunc pagus in Bavaria) unus inter Ratisbonam et Abusinam, Aback, vulgo. Alter apud Rosenhemium oppid. Happing, in Norici finibus. Sunt qui Fuessen interpretantur, h. c. Fauciacum oppid. Sueviae in comitatus Tyrolensis confinio. Sed situs repugnat. longitud. 34. 14. latitud. 48. 54.

ABUDIUS RUSO functus aedilitate, dum Lentulo Getulico, sub quo legioni praefuerat, periculum facessit, quod is Seiani filium generum destinasset [orig: destinÔsset], ultro damnatur atque urbe exigitur, Paulo [orig: Paul˘], L. Vitellio [orig: Vitelli˘] Consulib. Tacit. l. 6. Annal. c. 30.