December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0022b

ABSENTEM se facere formula vetus, quae saepius occurrit in Charta Mathildis Comitissae, quam descripsit Baron. ad A. C. 1102. alibique pro devestire se de re aliqua, exuere possesstone, et eam in alium transferre. Sic Absens pro abstento seu excommunicato, in Capitulus Caroli Mag. l. 7. c. 215. ubi de Devora peccante et paenitente: Priusquam in Ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christanae mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam haec, quae eam receperit, halebitur absens. I. e. abstinebit pariter ab ingressu Ecclesiae seu habebitur pro excommunicata [orig: excommunicatÔ]: apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra Abstentus.

ABSENTUM vide supra Abstentum.

ABSEPHUS fluv. Asiae apud Lampsacum, oppid. perfluens, ex quo Priapus fuit obscenitate virilium cognitus. Plinio, Aesopus l. 5. c. 32.

ABSEUS gigas, Terrae et Tartari fil. Hyginus in praefat. Fabb.

ABSIDA vel APSIDA Graec. *)ayi\s2, fornicis curvatura. Glossar. Graec. et Lat. a)yi\s2, forfex, arcus, fornix. Per p scribitur, apud Hieron. l. 2 in Ep. ad Ephes. In summo caeli fornice, et ut ipso verbo [orig: verb˘] utar, abside, etc. quod Graeco magis conveniens est. Uti autem cameram, et trullum, sic apsidem, legimus olim musivo [orig: musiv˘] pictam; cum contra solo pavimentum ubique videamus assignatum: Quam differentiam Codinus religiose observat; cum enim eodem [orig: e˘dem] opere (ressellatione enim et musivum et pavimentum contexebatur) sola, camerae et parietes decorarentur; pa/twsin vocat, quod in solo ponitur; o)rqomarma/rwsin quod in parietibus; in cameris vero et pendentibus mouse/swsin. Unde Anastasius in Hadriano, Fccit autem et in Patriarchio Lateranensi triclinium maius super omnia triclinia, namine suae magnitudinis decorata, ponens in eo fundamenta firmissima, et in circuitu laminis marmoreis ornavit, atque marmoribus in exemplis stravit et diversis columnis-cum vasibus et liliis simul postibus, decoravit cameram cum apsida de musrvo. Et apud Eund. ibid. videbis apsidam de musivo ornatam et apsidas duas dextra [orig: dextrÔ] laevaque [orig: laevÔque] super marmore et pictura [orig: picturÔ] splendentes et in pavimento marmoreis exemplis stratis. Ubi marmorea exempla pavimento, musivum absidibus diserre assignat, Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro, c. 6. In specie, in Ecclesia [orig: EcclesiÔ] Romana [orig: RomanÔ] Absida dicitur, pars aedis sacrae interior, in qua Altare collocari solet; sic appellata, quod sit quodammodo separata a Templo et proprio fornice tecta ac convoluta. Greg. Turonenf. de Vitis Patrum c. 7. Ante Altare, Basilicae fundamenta iecit, erectaque [orig: erectÔque] absida [orig: absidÔ] miro [orig: mir˘] opere construxit et transvolvit. Petr. Damian. l. 3. Ep. 8. Teneo scil. claustrum post absidam Ecclesie tuo duntaxat habitaculo dedicatum, etc. i. e. retrochorum, seu potius, presbyterium. Hugo Flaviniacens. in Chron. p. 112. Reliquias Hierosolymitanas in principali absida locis congruis venerabiliter collocavit. Vide quoque Zixilanem in Vita S. Ildefonsi Episcopi Toletani. Analecta Ioh. Mabillonii Tom. 1. p. 108. et quae in hanc sententiam pluribus collegit Car. du Fresne Glossar. Dominico Marco, lateralis est Ecclesiae pars post Altare haemispherica, ex Paulino Ep. 12. ad Sever. et Greg. Turonens. in Vita Gregorii, et quoque Concha, Parapsis, Tribuna, etc. vocatur. Aliquando pro ipsa sede Episcopali accipitur, quae in eius medio collocari solet: quo [orig: qu˘] sensu vocem capi vult, apud Augustin. ad Albin. Dicebam ego, quibus poteram, qui in ahsidem honcratiores et graviores ascenderant. Hineque Absis gradata, Pontificalis sedes, utpote eminentior ob multitudinem graduum, apud Eund. Ep. 203. ad Maxim. Transit honor huius saeculi, transit ambitio: In futuro Christi iudicio nec absidae gradatae, nec cathedrae velatae, etc. quem thronum velari consuevisse, scribit Pacianus Ep. 11. ad Symphor. etc. Vide Macrum in Hierolex. et infra quoque in Absis Cathedra ac Exedra: ut et in Concha, Diatreta; Tribuna, Trichorus, Trullus, etc. Etiam feretrum vox haec notat, in quo reliquiae conduntur: forte propterea, quod in absidem seu cameram desuper convolvatur. Gesta Consulum Andegavensium c. 3. num. 26. Absida siquidem, quam deserebant, erat fustlis ex auro et argento, quod dictur electrum, spissitudine duorum digitorum, actoremque operis B. Perpetuum insculptor designarat [orig: designÔrat], suffragio [orig: suffragi˘] literarum, etc. Agit autem ibi de Relatione corporis S. Martini, etc. Hinc absidatus, h. e. cameratus, concameratus, in absidis seu arcus [orig: arcűs] formam tectus. Glossar. Lat. Graec. Arcuatus, tocwto/s2, e)pikamph\s2, a(yidwto/s2: Sic Porticus absidata, apud Victorem Descript. Romae reg. 4. et Senatorem l. 4. Ep. 51. Car. du Fresne Glossar. De absidibus, avae lances erant rotundae escariae: quandoque et tabulae, vide l. cum aurum 19. ž. 6. et ibi Gothofredum ff. de aur. et arg. legato.

ABSILAE vide Apsilae.

ABSIMARUS Tiberius, 67. Romonoum Imperator, A. C. 1697. Leontium, qui imperium invaserat, naribus Iustiniano [orig: Iustinian˘] iuniore truncato [orig: truncat˘], simili poena [orig: poenÔ] affecit. Per Exarchum Theophylactum, cum Italiam turbaret, Iustinianus, ope Bulgarorum, restitutus est, ipse autem, cum sociis, capite plexus. Regnavit annis septem. Aemil. l. 2. Theophanes, Cedrenus, Zonaras, Baron. A. C. 696. 701. 705.

ABSINTHIATUM Vinum apud Ael. Lamprid. in Heliogabalo, c. 21. Condito [orig: Condit˘] piscinas et solia temperavit et rosato [orig: rosat˘] atque absinthiato: Nempe oridigium hoc luxuriae, quoties aquam piscinae aut balnei non iuberer infici unguentis aut croco [orig: croc˘], ut ante dixerat Lamprid. temperari praecipiebat vino [orig: vin˘] varie condito [orig: condit˘]; ut sunt rosatum, absinthiatum, quae subiciuntur, et quod propie conditum dixere [orig: dixŕre]. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘] vulgus ad bibendum invitavit, ut sequitur: Erat enim moris, ut cum exiissent Veteres e solio, biberent aliquantulum, reficiendis viribus; sed hoc fere divites et qui delicatius se curabant. At hic [orig: hţc] cum ad balneas suas populum promiscue admitteret, eundem quoque ad bibendum invitabat, et ipse cum populo tantum bibit, ut in piscina eum bibisse intelligeretur, viso [orig: vis˘], quod unus bibisset. Pro absimhiatum, alios legere absentatum, diximus supra.

ABSINTHII [1] populi (teste Herodoto [orig: Herodot˘] l. 6.) iuxta Pontum