December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 17, image: s0017b

ABIU Latine pater ipse, vel pater est, fil. Aaron cum fratre Nadabo, quod peregrinum ignem altari intulissent, caelitus igne tactus. Exod. c. 6. v. 23.

ABIUD Latine pater laudis, vel confessionis, fil. Bela, filii Beniamin, 1 Chron. c. 8. v. 3. Alius eiusdem nominis, divisor terrae Canaan, Numer. c. 34. v. 27. Tertius, filius Zorobabelis. Marth. c. 1. v. 13.

ABJURANDI patriam ritus, indigitatur apud Ehrardumin Graecismo:

Abiurat patriam, numquam rediturus in illam:

ubi abiur ar, est terram, vel provinciam natalem eiurate, relinquere, in exilium abire. Sic apud Arnoldum Lubecensem l. 2. c. 41. Dux per triennium terr am abiuravit, etc. et in lege Friderici Imperat. apud Conradum Urspergensein. Fines Imperii per annum et iem abiuret, etc. Apud Anglos inprimis. Abiur atio vocabatur iuramentum, quod qui feloniam commisisset, et servandae vitae in Templum aut Coemetetium refugisset, iurare solebat, perpetuo [orig: perpetu˘] exilio [orig: exili˘] extra patriam se extorremfore, quo meritam criminis poenam sic evitaret, uti discimus ex Willelm. Stamfordio in Placitis Corona l. 2. c. 40. ubi addit, eam legem a S. Eduardo confessore primitus fuisse institutam. Cum igitur aliquis capitali crimine perpetrato [orig: perpetrat˘] ad Sanctuarium confugiebar, Asyli gaudebar iure: tum vero coronator seu Iudex coronae ad reum accedens, ab eo excipiebat delicti confessionem; qua [orig: quÔ] edita [orig: editÔ] ut infra 40. dies regno [orig: regn˘] excederet, imperabat. Sic reus a Sanctuario seu Templo, asyli iure gaudente, excedebat, sua [orig: suÔ] camisia [orig: camisiÔ] et tunica [orig: tunicÔ] indutus, cum cruce ex ligno confecta in manibus quae signum erat servatae per religionem vitae, ut ait Polydorus Virgilius. Abiurationis autem sacramenrum his verbis conceptum legitur, apud Stamfordium praefatum: Hoc audis, Domine Coronator quod ego sum latro bidentium, vel alicuius alterius animalis, vel homiida umius, vel plurium, et felo Domini Regis Anglioe. Et quia multa mala et latrocinia, vel huiusmodi in terra seci, abiuro terram Domini Regis Anglioe. Et quod debeo me festinare versus portum de taliloco, quem mini dedisti et quod non debeo abire de altera [orig: alterÔ] via [orig: viÔ]: et si faciam, volo quod sim captus, sicut latro et selo Domini Regit; et quod ad talem locum diligenter quaeram transitum et quod non exspectabo illic, nisi fluxum et refluxum, si transitum habere potero; et nisi tanto [orig: tant˘] spatio [orig: spati˘] transitum habere potero: ibo quolibet die in mare usque ad genn tentans transire; et nisi hoc potero infra quadraginta dies continuos, mittam me iterum ad Ecclesiam, sicut lator et Felo Domini Regis: sic me Deus adiuvet, etc. Prolixius de hoc ritu ita habent Iura et Consuetudives Normannorum c. 24. apud Car. du Fresne: Diffugins autem ad Ecclesiam, velad loca sancta, per octo dies potest in Ecclesia morari, nono [orig: non˘] autem die ab eo est inquirendum, utrum exponers se voluerit iustitiae laicali vel se tenere Ecclesie. Quotiescumque eni voluerit, se Iustitiario potest reddere laicali; vel tenere Ecclesioe. Si autem se tenere voluerit Ecclesioe, patriam Fors iur abit in Forman, praesentibus Militibus et aliis Fide dignis, qui super hoc, siopus Fuerit, valeant recordari. Hoc autem audiant omnes assistentes, quod tu de catero in Nromanniam non intrabis, nec alicui malum vel detrimentum propter hanc prisoniam per te vel per alium dictae terrae Facies, vel habitatoribus eiusdem Facere procurabis: Sic Deus et sacrosancta te adiuvent! Hoeac verba iurans de se debet exprimere. Et hoc Facto ab eo andiatur, per quas partes Normanniae exira elegerit; et eidem secundum distantiae quantitatem terminus competens assignetur exeundi: nec exiens ultra unius noctis spatium in alla villa poteril immorari. nisi gravi et evidenti infirmitate teneatur, nec ad loca reverti iam transacta, sed per viam ab eodem expressam debet metas exire Normannioe. Postea vero de eo, ut de Forbaniyato devitando, vel capiendo in omnibus agendum est. Adde c. 82. et plura de hac [orig: hÔc] re vide apud Bractonum l. 3. tract. 2. c 16. Stanfordium et Rastallum in Expositione vocum obscurar. in legib. Anglicis, quos laudat praefatus Glossariii Auctor, ut et infra in voce Pax Ecclesiae. Interim Clericum, ob feloniam profugum ad locum sacrum, ibi mansisse incolumem, neque coactum fuisse, ut Regnum abiuraret, docet ex Provinciali Eccl. Cantuariensis l. 3. tit. 29. Non absimilem apud Danos Abiurationis olim viguisse ritum, docet Sveno in LL. Castrensibus c. 14. ubi de reo laesae Maiestatis: Hac itaque Forma conveniendum decreverunt, si quem Rex de proditione vel crimine Maiestatis, etc. dones ita velisicus ventus inpleverit, ut intuentium se aspectui subduxerit: aut si Favonio non Favente, remis undas impulerit, donec remorum aspectu cunctorum oculis subtraxerit, in littore tenentur praestolari. Ubi vero paulo longius provectum in pelago delitescere existimaverint, classico [orig: classic˘] clangore ternis vicibus vociferantes, antiquae confoederationis iura ipsi resignare debent. Sin autem in solo nat ali exstiterit, et praedicti sceleris crimen incurrerit, universum militare collegium ad nemoris densitatem eum comitari tenetur, inque nemoris fronte praestolari; dones se adeo recedendo semoveret, opaca quaelibet tesqua legens, ut eorum clamorem aut vociferationem exaudire non valuerit. Deinde universa commilitonum legio tots una viribus trina [orig: trinÔ] vocifer atione valide proclamabit, ne alia [orig: aliÔ] ad eos via [orig: viÔ] redire possit. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘] hac [orig: hÔc] lege tenentur astricti, ut, si quisquam commilitonum, uno saltem comite aut telo [orig: tel˘] superior, illi postmodum occurrerit, eumque non invaserit, eiusdem ignominiae et probrosae nuncupationis iacturam subire teneatur. Vide quoque Saxonem Grammaticum l. 10. laudatum eidem. Est et Abiuratio, inter species purgationis olim usitatae, de qua. vide infra in voce Duellum.

ABJURATIO in Communione Romana ab Haeretico confesso et paenitente, hoc modo exigitur. Publice in Ecclesia praesente omm populo [orig: popul˘], coram abiuraturo ponitur liber Euangeliorum, tum ipse, deposito [orig: deposit˘] capucio, et genibus flexis, ac manibus ad librum positis, legit, abiurationem, vel, si legere non possit, verba illi praeit Notarius seu Clericus aliquis, alta [orig: altÔ] voce, ut ab omnibus audiatur. Atque huiusmodi abiuratio praescribitur omnibus ab haeresi redeuntibus, aut quacumque ratione de haeresi suspectis, nemine, quantumcumque privilegiato [orig: privilegiat˘] et in dignitate constituto [orig: constitut˘]; imo nec pueris 14. et puellis 12. annor. exceptis, iuxta decretum Concilii Tolosani A. C. 1229. c. 11. et Biterr. c. 31. Quae si scribere sciar reus, abiurationi a se factae addere subscriptionem tenetur: alias Inquisitor et Notarius pro illo subscribent. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘] ab excommunicatione solvitur, et certa quaedam mandata sibi servare


page 18, image: s0018a

iubetur, leviora, graviora, pro ratione delicti sui, aliter enim agitur cum Haeretico abiuraturo, aliter cum suspecto tantum haereseos. Formula Abiurationis olim in Inquisitione Tholosava asitata, aliquoties quoties occurrit in libro Sententiarum eius, haud pridem in lucem primum prolato a Phil. a Limborch, de quo vide infra. In Historia [orig: HistoriÔ] Eccles. duae nobis occurrunt insignes Abiurationis formulae ab Ecclesia [orig: EcclesiÔ] Romana eximiis quibusdam Doctoribus praescriptae, una est Berengarii; altera, et quidem prolixa satis Hieron. Pragensis, d. 15. Sept. A. C. 1415. qui tamen mox animo [orig: anim˘] retumpto [orig: retumpt˘] hanc suam abiurationem in Synodo Constantiensi magna [orig: magnÔ] constantia [orig: constantiÔ] revocavit; fuitque proin penult. die mensis Maii A. C. 1416, pronunitiatus, declaratus et damnatus Haereticus, ac in haeresim relapsus, excommunicatus, antus, anathematizatus, utque talis brachio saeculari traditus, rogoque impositus. De Berengario vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Qui enim abiurare vel renuerit, vel abiurationem factam revocaverit, Curiae saeculari traditur, poena [orig: poenÔ] Haereticis in Ecclesia, illa solita [orig: solitÔ] afficiendus. Inprimis vero Abiuratio exigitur a Doctoribus, quos Donatistas vorcant, uti illustri exemplo [orig: exempl˘] Petri Uxamensis Doctoris Salmanticen. docet Bzovius ad A. C. 1479. Plura apud praefatum a Limborch Historia [orig: HistoriÔ] Inquisit. l. 4. c. 31. uti de de poenis ac paenitentiis salutaribus, quae abiurantibus imponi ab Inquisitoribus solent, c. sequ.

ABLACTANDI ritus convivio [orig: convivi˘] sollenni die quo [orig: qu˘] ab uberibus removebatur infans, insignis, occurrit Geneseos c. 21. v. 8. Vide infra ubi de Puerperio: nec non in voce Infans.

ABLACUS fluv. Danubium ingrediens. Althamerus.

ABLAQUEARE corrupto [orig: corrupt˘] sermone, ut in sexcentis aliis factum est, pro ablacuare, h. e. lacus et fossas circa arborum radices facere, ut non obscure indicant Columella l. 4. c. 8. et Palladius l. 2. c. 1. qui lacuum et lacusculorum passim in ablaqueationibus meminerunt. Sic laqueata tecta, pro lacuata, lacubus nimir. quod genus est o( rofikou= wpi/nakos2, distincta; et laquearia pro lacuaria. Unde et lacuata vestis Isidoro, quae lacus quadratos haberet, toi=s2 pliniqi/ois2 dieilhmmep/h. Etin Italia Sublaqueum oppid. cui vicini tres lacus, etc. Facit autem Ablaqueatio, ut refrigerentur arborum radices, Plin. l. 17. c. 19. Alicubi ablaqueant, perstatusque admittunt. Ea [orig: ] enim radices afflantur et nudantur: Quomodo omnes arbores quae coluntur, ablaqueatione meliores fiunt, ut de myrrhae arbore inprimis Plin. docet. Unde inter culturae arborum genera communia, Ablaqueatio recensita, Theophrasto Hist. l. 2. c. 8. Fit vero rastro [orig: rastr˘] seu skapa/nh|, und Solinus hae duo distinguens, c. 33. ubi de myrrha, reprehenditur a Salmas. ad Solinum. p. 518.

ABLATA oppid. Armeniae primae in limite, versus Cappadociam.

ABLATILES veterib. Mensae, vide infra [orig: infrÔ] Mensa rotunda.

ABLAUDUS vide Ablavius.

ABLAVIUS [1] Aegyptius, praefectus Praetorianus, A. C. 330. Quo [orig: Qu˘] anno [orig: ann˘] Constantinopolis (quae et nova Roma) dedicata est. Anno sequenti Consul factus, a Constantino caeditur. Alii Ablatius.

ABLAVIUS [2] an Ablaudus, Gothorum historiam composuit. Iornandes de rebus Geticis. l. c. 4. et 14. Vide Voss. de Hist. Lat. l. 3. p. 690

ABLAVIUS [3] Muraena, Praefectus Praetorio, sub Valeriano Imperat. cuius ad illum epistola exstat, apud Trebellium Pollionem in Claudio c. 15.

ABLETES populi non procul a Pergamo, qui parent Masis. Strabo.

ABLIALA Albaniae urbs, Ptol.

ABLUERE apud Virgilium, Aen. l. 2. v. 719.

- - - - donec me flumine vivo [orig: viv˘]
Abluero:

vocabulum sollenne, de quo infra Viva aqua, ut et alibi passim, inprimis ubi de Lavandi ritu, Lustratione etc.

ABNAQUII populi Americae septentrional. in nova Anglia in Mediterraneis. Iacobus Cattier. in Itiner.

ABNER Latine patris lucerna, vel patris navale, princeps militiae Saul, fil. Ner, patruelis et Socer, ut quidam volunt, Saul. 1 Sam. c. 14. v. 49. Interficitur a Ioab. 2 Sam. c. 3. v. 27. Davide inscio [orig: insci˘], qui tum composuisse creditur Psalmum 139.

ABNOBI montes Germaniae, pro locorum diversitate, varia sortiuntur nomina: in Franconia namque Stepgerwald vocantur; eorum pars circa Moenum fluv. Ottenwald appellatur; et inter Hassiam, et Franconiam Spessart dicuntur, Pirckheimero [orig: Pirckheimer˘] auctore, Die Baar, Willichio [orig: Willichi˘], et Tscudo [orig: Tscud˘] testibus. Tacit. sub initione De morib. Germ. Danubius; inqut, molli, et dementer edito [orig: edit˘] montis Abnobae iugo [orig: iug˘] effusus. Plin l. 4. c. 12. de eodem amne, ortus hic in Germania, iugis montis Abnobae, ex adverso Raurici Galliae opidi, multis ultra Alpes milibus. *au)/noba Ptolemaeo, cuius interpretes Latine reddiderunt Aunobi montes, et quidam Aunabii; alii etiam Aunobae, quasi pluralis numerus esset, ta\ *au)/noba o)/rh. Eos decepit locutio nova et peregrina, quo [orig: qu˘] pluralis numerus iungitur singulari, o)/rh ta\ kalou/mena *au)/noba. In Taciti quibusdam exemplaribus vocabulum Abnobae corruptum legitur Arnobae, et in aliquibus Arbonae, A Marciano Capella [orig: CapellÔ] Ad Novem dici adnotavit Rhenanus, sed corrupte, pro quo viri eruditi restituerunt Abnovam, ex quo haud inepte quidam coniecerunt, ipsis Germanis montis vocabulum fuisse, die Abeno we, a quo Latinis, Graecisque facta vocabula Abnoba, Aunoba, et Abnova: Rauraci montes sunt Ammiano. 1. 22. c. 8. Cluverio id montium iugum est, quod ab Rheni, Aroaeque confluentibus Septentrionem versus, ad oppid. usque Pfortzbeim, inter Rhenum, ac Danubii fontem, Nicrumque sternitur. Germ. Ant. l. 3. c. 48. Plura hanc in rem vide apud Virum illustr. Iac. Ottonem Commentar. ad Beat. Rbenanum Rerum Germanic. l. 3. p. 418.

ABNOCTARE vide infra Nox, Idem inter iustas abdicationis causas apud Athenienses, recensetur Luciano, to/te a)po/koitos2 e)geno/mhn; quoties foris cubui? vide supra ubi de Abdicandi iure. Imo rinoctii absentia [orig: absentiÔ] usum, in Romanorum matrimoniis, annuum, interrumpi consuevisse, habes infra ubi de Connubiis,