December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 16, image: s0016a

ABIDENUS qui et Abydinus; de Chaldaeorum et Assyriorum rebus scripsit. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 9.

ABJECTIO Baculorum, inter ritus olim erat, in reverentiae signum adhiberi solitos, ad Euangelii lectionem; quemadmodum et statio ac capitis retectio: Quae tria unico [orig: unic˘] versiculo [orig: versicul˘] attigit Hildebertus Opere metrico [orig: metric˘] de sacrif. Missae

Plebs beculos ponit, stat retegitque caput.

Ubi ista positio sive abiection baculorum, vel spectat depositionem ensis per accinctos, uti nunc assoler, cum acceditur ad sacram mensam: Nam prae reverentia [orig: reverentiÔ], et ad testandam subiectionem, qui accincti sunt, ponunt gladios, quos, non est novum, dici baculos; cum plerumque vagina et operimentum externum ensis, intus abditi, sit baculus viatorius, qua [orig: quÔ] de re alibi ex Martiali, ipsoque Christo, vetante usum huiusmodi virgae seu baculi, ense intus abdito [orig: abdit˘] velut gravidi, cum simplicis virgae usum alibi concedat Apostolis viatoribus. Vel Certe, poni baculos, cum audiebatur Evangelium, erat, baculum materialem, qui ad manum esset alicui, abicere seu deponere, ad significandum, non esse opus alio [orig: ali˘] praesidio [orig: praesidi˘], homini Euangelio aures praebenti. Solerius de Pileo sect. 2.

ABIEL Latine pater meus Deus fil. Seror. 1. Sam. c. 9. v. 1. Pater Ner. 1. sam. c. 14. v. 51. nomen item cuiusdam alterius, 1. Chron. c. 11. v. 32. qui 2. Sam. c. 23. v. 30. dicitur Abialbon.

ABIES firmissima in operibus, cumrecta statuitur. Plin. l. 16. c. 42. Firmissima in rectum abies, eadem valvarum repagulis et ad quaecumque libeat intestina opera firmissima, sive Graeco [orig: Graec˘], sive Campano [orig: Campan˘] sive siculo [orig: sicul˘] Fabricae artis genere spectabilis, ramentorum crinibus, pampinato [orig: pampinat˘] semper orbe se volvens, ad incitatos runcinarum raptus. Sic Theophrastus, firmam dicit esse ficum, si modo in rectum collocetur, at firmissimam longe abietem hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] positam, l. 5. c. 7. Eadem valvarum repagulis, vel paginis; duplices enim hae et complicantur replicanturque, ut librorum paginae: Et ad quaecumque intestina opera, etc. Ergo valvae ex intestino opere, ad quae sola medulla Abietis adhibita; eiecto [orig: eiect˘] torulo [orig: torul˘], h. e. circulo [orig: circul˘] corriceo [orig: corrice˘] vel ligni alburno [orig: alburn˘], quod medullam ambit ut ex Vitruvio l. 2. c. 9. discimus. Plinius quoque, l. 16. c. 39. ubi de Abiete, Ad Fabrorum intestina opera medulla sectilis optima quadripartitis materiis et mollior quam ceterae. Talis enim est in ea [orig: ] patte qua [orig: quÔ] proxima terrae est, quadruplici nempe venarum cursu fluviata. Dixerunt autem Latini huiusmodi venarum cursus in arboribus fluvios ac fluviari arborem, quae venis distingueretus: et quidem quae quadrifidos earum cursus haberet, ut Abies, tetra/zoon seu tetra/roon potius appellavere [orig: appellavŕre] Graeci, sicur quae bifidos, dizoon seu di/roon: etc. Vide infra, ubi de Intestino opere et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solinum p. 133, et seqq, uti de AbietumSylva, in vitro repraesentata [orig: repraesentatÔ], adspectantium stuporem, itidem infra lemmate Metallica planta: de muribus vero Moscicis Ponticisque in Abietum cavitatibus fastigiisque nidificantibus, infra Mures Moscovitici.

ABIETA Iazygum Metanastarum in Hungaria. versus Tibiscum fluv. oppid. Ptolemaeo. Abrieta legunt Latini interpretes. Ortel. in Thes. Geogr. Nunc Agria.

ABIEZER Latine pater adiutorii, sive patris adiutorium, vel pater atrii aut patris atrium; fil. Manassae. Ios. c. 17. v. 2. Unus ex fortibus David. 2. Sam. c. 23. v. 27. Alius item. Iud. c. 6. v. 34.

ABIGABAON Latine pater collis, sive pater calicis, vel scyphi, aut peter dorsi peccati. Vertendum ex Hebraeo, princeps Gabaon, cuius nomen erat Iahiel, et uxor eius Maacha. 1 Chron. c. 8. v. 29.

ABIGAIL Latine pater exsultationis, vel patris exsultatio, nomen uxoris Nabal. 1 Sam. c. 25. v. 3. uxor David, mortuo [orig: mortu˘] marito [orig: marit˘]. ESt et filia Naas, soror Zerviae, mater Ioab. 1 Chron. c. 2. v. 16. 2 Sam. c. 17. v. 25. B. Ambrosius Ep. 13. paternae gratiae rorem Abigail interpretatur.

ABIGAS Mauritaniae fluv. ex Arisio monte prorumpens. Procopius.

ABIGENSIUM civitatis meminit Liber provinciarum in Gallia [orig: GalliÔ] Aquitanica [orig: AquitanicÔ] prima [orig: primÔ], sed Albigensium legit alius codex. Albic est Cenali Ortel. in Thes. Geogr.

ABIHAIL [1] per [gap: Hebrew word(s)] in penultima [orig: penultimÔ], Latine pater Fortitudinis, aut pater exercitus; sive pater divitiarum, aut pater antemuralis, vel pater doloris; Pater Suriel, principis Moholitarum, Num. c. 3. v. 35. Ubi corrupte legitur Abihaiel; uxor item Roboam, filiisalomon. 2 Chron. c. 11. v. 18.

ABIHAIL [2] per [gap: Hebrew word(s)] in penultima [orig: penultimÔ] Latine pater luminis, vel laudis; uxor Abisur, filii Semei, filii Onam. 1. Chron. c. 2. v. 29.

ABII Populi sunt (ut Stephano placet (Scythiae, aut, ut alii malunt, Thraciae; Hi libertatem a Cyri temporibus fortiter conservatam, Alexandro M. obtulerunt, cum esset Miracandae, Curt. l. 7. c. 6. Ita dicti, vel quod Abianum amnem accolant, vel quod in curribus degentes, lacte vescentes, et in caelibatu viventes, vitam humanam agere non videantur. Alii Abios dictos putant, quod, in pace degentes, nemini vim inferant; ab a privat. et ssia; violentia. Certe Homerus Il. e)dikaiota/tous2 a)nqrw/pwn eos appellat, h. e. hominum iustissimos. Sun t quoque qui inde Abios dictos putant, quod, more vicinatum gentium, arcu non utantur: ab a privat. et ssios arcus. Vide Steph. et Bochart. Phaleg. l. 3. c. 9.

ABILA [1] quae Lysanii cognominatur, ab eius praeside, nempe Lysanio, ut testatur. Euseb. Demonstr. l. 8. Cavae Syriae urbs est Ptolemaeo, Polybio, l. 5. c. 71. et Plinio. l. 5. c. 18. Stephanus duas urbes habet huius nominis in hoc tractu, unam in Phoenicia [orig: PhoeniciÔ], alteram circa Iordanem, ubi locus Palmarum, Abella Iosepho Antiq. Iud. l. 29. c. 5. Abilene vocatur D. Lucae. c. 3. v. 1. hodie Bellinas. Regionis instar fuit et in Regnum contributa, sub nomine Tetrarchiae. Plinius l. 5. c. 18. De Urbibus Syriae Decapolitanae, Intercursant cinguntque has urbes tetrarchioe, regionum instar singuloe, et in Regna contribuuntur, Trachonitis, Paneas-Abila Acra etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 576.

ABILA [2] vel ABYLA ad fretum Gaditanum, e regione montis Europaei Calpes, in Africa [orig: AfricÔ] mons est. Nomen ex Punica [orig: PunicÔ] lingua [orig: linguÔ]


image: s0016b

montem altum exponit Avienus, in oris maritimis:

Abilam vocat Gens Punicorum, mons quod altus barbaro.

Siquidem Abila Poenis erat ab illaa, quod montem altum exponi nequaquam miror, cum [gap: Hebrew word(s)] Ieremiae c. 4. v. 29. Hieronymus interpretetur ardua. Illud huic monti aprime convenit, qui a Dinysio describitur,

*)hli/batos, pukinoi=si kalupto/menos2 nefe/essi.

Itaque haec Festi versio posset ferri, nisi alia occurreret aptior, qua [orig: quÔ] ab exponitur silva. Patet illud ex ipso Ieremiae loco, quem indicavimus; ubi pro abim, Graeci, ta\ a)/lsh, h. e. nemora reddunt; Abilam enim, (velut Graeci *)abu/lhn ) montem fuiste sylvosum constat, ex his Strabonis, l. 17. *to\ u(po/kei/ menon o)/ros2 o)/noma *)abu/lh, polu/qhron, kai\ megalo/dendron .. Sunt qui pro Abylam, transpositis literis Alybam scribunt, id est, al aba, eodem [orig: c˘dem] sensu. Dionys. Periegetes, *sthla/wn *)alu/bh kei=tai mia, una scil. ex Herculis columnis. *)abilu/kh Hesych. *)abi/lutr Suidae. Nic. Lloydius.

ABILAMARODACHUS Iosepho; vide Abimadatocus, it. Evilmerodach.

ABILENI apud Goltzium sunt in nummo Antonini Britannici, ab Abilena forte.

ABILIUS [1] Secundus Alexandrinae Ecclesiae Episcopus, Aniani successor. Euseb. l. 3. c. 14.

ABILIUS [2] qui ante Aollius voce Graeca [orig: GraecÔ], a civium congregatione vocabatur; Romuli, ex Hersilia [orig: HersiliÔ] Sabina [orig: SabinÔ], fil. vel ut alii volunt, Hostilii cuiusdam ex eadem Hersilia [orig: HersiliÔ] . Plut. in Romulo.

ABILONCAE Syriae populi, Polyb. l. 5.

ABILUUM Germaniae urbs. Ptol.

ABIMADATOCUS vide Evilmerodach.

ABIMAEL fil. Iechtan, nepos Heber. Gen. c. 10. v. 25. Latine pater a Deo, vel de Deo.

ABIMELECH [1] Rex Gerar, qui Saram, Abrahami coniugem, in uxorem acceperat; ob quod peccatum, Iosephus cum tota [orig: totÔ] familia [orig: familiÔ] letali morbo [orig: morb˘] correptum fuisse refert, mortemque illi Deum in somnio denunciasse [orig: denunciÔsse]; hinc bonus ille Rex, etsi ethnicus, ad agnitionem veri Dei venit, Saram, antequam ei appropinquasset, Abrahamoo restituit, eumque placide obiurgatum, singulari munificentia [orig: munificentiÔ] regiis donis affecit, hospitium ei liberum in regno concessit, quacumque [orig: quÔcumque] regni parte placeret. Oravit autem, Deum Abrahamus, et Deus Abimelechum ipsum curavit, uxoremque eius, ac ancillas, ut parerent, clauserat enim Dominus omnem uterum in domo Abimelechi, Gen. c. 20. v. 18. Apparet autem, fuisse communem appellationem regum Philistaeae gentis. Ideo in titulo Psalmi 34. nomen Abimelech tribuitur Achis, regi Gath, ad quem fugit David. 1 Reg. c. 21. v. 12.

ABIMELECH [2] Latine pater regis, sive regum summus, Gideonis ex concubina [orig: concubinÔ] fil. cum grandior factus esset, propinquorum (avunculorum praesertim) studio [orig: studi˘], favore, industria [orig: industriÔ], et labore, Sichemitis persuasum est, ut illi principatum deferrent, dederuntque Abimelecho 70. argenti laminas e fano Baalberith: hoc [orig: h˘c] argento [orig: argent˘] egentium, flagitiosorumque colligit manum, et in domum patris sui in Ephra [orig: EphrÔ] sive Ophra [orig: OphrÔ] venit, et metuens, ne si in vivis manerent 70. fratres, imperandi etiam dulcedine tangerentur, et illi insidiarentur, si non omnes, saltem aliqui: eos per satellites, latronesque suos capi iussit omnes, deinde, (quasi facinoris alicuus rei comperti essent) mortis in illos sententiam dedit; sicque demum in uno eodemque supplicii loco, super uno lapide iugulari curavit, et occisi sunt omnes, uno [orig: un˘] excepto [orig: except˘], Iothamo [orig: Iotham˘] scil. filio [orig: fili˘] minimo [orig: minim˘], qui absconditus fait. Nefario [orig: Nefari˘] hoc [orig: h˘c] parricidio [orig: parricidi˘] in fratres perpetrato [orig: perpetrat˘], in urbem Sichem rediir, illorum adhuc calenti sanguine respersus, viros Sichem et universas familias urbis Millo congregavit, ab iisque Rex creatus est, et regnavit annis tribus. Tandem inter Regem et populum immisit DEUS malum spiritum, ut mutuis sese scelerati damnis exitiisque conficerent. Incipiunt ergo Sichemitae Abimelechum detestari, et illi insidias struere, ab illo vicissim capitur Sichem, occisique quotquot contrariae partis erant, et urbs penitus excisa, et quidem ita ut totum eius locum ac solum sale consererent. Inde venit ad oppidum Tbebez, et dum turris (quam oppugnabat, et ad quam confugerant viri omnes ac mulieres) ostium exurere niteretur, a femina [orig: feminÔ], quae illi fragmen molae in caput deiecit, oppressus est; sed ne a femina [orig: feminÔ] trucidatus diceretur, armigerum suum rogavit, ut gladio [orig: gladi˘] eum tranlfoderet; quod et ille perfecit. Iudic. c. 9.

ABINA [1] ultimus Gemaricorum auctor Halichot Olam, celebre inter Hebraeos nomen, mortuus et anno [orig: ann˘] obsignationis Thalmud, nempe 4260. iuxta R. Dav. Gany. Vide quoque infra Seburai.

ABINA [2] Susianae urbs, apud Ptol.

ABINADAB [1] Levita pietate illustris, Ioseph. l. 6. Ant. Iud. c. 2. tecto [orig: tect˘] suo [orig: su˘] arcam excepit, cum Cariathiarimo adduceretur, cuius cura filio eius Eleayaro commissa, 1 Sam. c. 7. v. 1.

ABINADAB [2] fil. Isai patris David. 1 Sam. c. 16. v. 8. fil. Saul, 1 Chron. c. 8. v. 32. et praefectus Salomonis, 1 Reg. c. 4. v. 11. et 14. Latine pater voventis, vel voti, sive pater principis, vel pater spontaneus.

ABINDONIA seu ABENDONA ABINGTON. oppid. Angliae, in Comitatu Bercheria [orig: BercheriÔ], ad Confluentes Occhae et Tamesis. Aliis Abonis.

ABINNA nomen urbis. Suidas. Abinna, vide Abenna.

ABINOAM Pater Baraci, ducis exercitus Iudaeorum, Iudic. c. 4. v. 6. Latine pater pulchritudinis vel iucunditatis, aut pater motionis eorum.

ABIOLICA sex mille passus ab Eboroduno versus Vesontionem distat; nomen hoc, spatium, ac situs, conveniunt vico hodie vulgo le Bullet dicto. Cluver. In monte Iura, sub Bernensium iurisdictione, in praefectura Ebrodunensi. Observant tamen alii, vicum hunc non antiquum esse adeo, ut Antoninus eius memimsse potuerit, imo quidam Sanciae Crucis nomen tulisse. Ex veterib.enim actis


image: s0017a

ostenditur, locum Bulet fuisse, tempore Sabaudiae Comitum, extirpatum a tributariis quibusdam, unde hodieque incolarum lingua accentum retinet Sabaudicum, Plantinus de antiq. Heluctiae locis.

ABIOSUS Iohannes, vide Iohannes.

ABIRA Phoeniciae urbs. Lib. Notitiarum.

ABIRAM Latine pater celsitudinis vel electionis, aut pator Fraudis vel proiectionis, primogenitus Hiel, instauratoris Iericho. 1 Reg. 5. 16. v. 34. Item fil. Eliab. frater Dathan. Num. c. 16. v. 1. Socius leditionis Chorae adversus Mosen et Aaronem motae, una cum ceteris hiatu terrae absorptus.

ABIRIA pars Indiae intra Gangem, iuxta Patalenem. Latine Interpr. Ptolemaei. Apud quem tamen Sabiria, Graece *sabeiri/a dicitur.

ABIS fluv. in Danubium influens, qui et Absus dicitur. Althamerus.

ABISA Arabiae Felicis urbs. Ptol.

ABISAC vel ABISHAG, Latine patris ignor antia, vel patris error, sive pater apprehendens, vel Attingens, aut pater multiplicans, virgo adolescentula, quae calefaciebat regem Davidem, senio [orig: seni˘], et frigiditate confectum 1 Reg. c. 1. v. 3.

ABISAI Latine patris munus, vel pater muneris, fil. Sarviae, (sororis Abigail) frater Ioab. 1 Sam. c. 26. v. 6. Inter fortes Davidis 2 Sam. c. 23. v. 18.

ABISAMA civitas Arbiae Felicis, Ptol.

ABISARIS Regio Indiae ultra Hydaspem, amnem, Arriano, *)ambi/saros2. Apud Strabonem, l. 15. *)abissa/rou xw/ra. Diodor. Sicul. Embisarum, Arrianus Abisaren, Curt. l. 8. c. 12. Abiasaren vocat. Verum est, quod Diodor. l. 17. Embisaria; et Arrianus l. 5. Abissaris, itemque Curt. l. 8. c. 12. Abiasaris mentionem faciunt, et pro eodem habent. Regem vero sic vocant non regionem. Nic. Lloydius.

ABISCA provinc. Americae meridional. in Peruvia [orig: PeruviÔ] regione prope fontes fluvii Tapy, cadentis in fluv. Amayonum. Distat 50. circiter leucis, ab urbe Cusco in Ortum.

ABISONTES populi inter Apinas gentes. Plin. l. 3. c. 20. Aliis Ambisones.

ABISSENSIS Plebs in Africa. Colla. Carthagin. Abissanensis, ibidem eadem, ni fallor.

ABISSINI vel ABASSINI, vel ABYSSINI, Aethiopiae populi, vide Abyssini.

ABISSUE fil. Phinees, filii Eleazer, filii Aaronis. 1 Chron. c. 6. v. 4. fil. item Bela, filii Beniamin, 1 Chron. c. 8. v. 4.

ABISSUR Latine pater muri, aut pater bovis, sive pater cantantis, vel peter asicientis, aut pater rectitudinis; fil. Onam, filii Ierahmeel. 1 Chron. c. 2. v. 29.

ABISTAMES an Abistamanes, Cappadociae ab Alexandro praepositus, petente Ciliciam, Curt. l. 3. c. 4.

ABITACUM praedium Sidonii, l. 2. ep. iuxta lacum Galliae apud Claromontem urb. in Arvernis, qui nunc Sorlivia vulgo dicitur teste Massono [orig: Masson˘].

ABITAL Latine pater roris, mater Saphatiae, filii David. 2 Sam. 6. 3. v. 4.

ABITELLO infame vestis genus Italis, quod Hispanis Santbenito dicitur, paenitentibus, ut gestent, imponi solitum. Cum enim in Communione Romana paenitentibus ac reconciliatis Ecclesiae, variae irrogentur poenae, peregrinatio, relegatio, derrusio in Monasterium, mulctae pecuniariae etc. omnium usitatissima est gestation Crucium in vestibus paenitentialibus, quibus induti omnium ludibriis ac contumeliis, licet atrocissimis, et a vilissimis hominibus sibi illatis, exponuntur. Cruces autem non semper eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] huiusmodi vestibus affixae fuerunt. Primo enim duas cruces gestare renebantur, ita dispositas, ut utraque harum suae papillae responderet, iuxta Concil. Tholosan. A. c. 1229. et Dominici literas. Postca, ut paenitentes patentius omnium oculis exponerentur, sive adversi sive aversi essent, decretum ut unam ante pectus, alteram retro inter spatrulas gestarent. Imo nonnumquam et tertia addita, in capucio, vel in velo, in Actis Conc. Biterr. c. 26. Vestis autem illa olim erat livida, ad modum scapularis Monachi, sine capucio facta; et cruces illi impositae crocei coloris erant erectae, unum seil, brachium erectum, alterum transversale, aliquando pro gravitate delicti erant duo brachia transversalia. Nunc vero in Hispania palliamentum hoc est crocei coloris, et cruces illi impositae obliquae, s. Andreae cruces vulgo dictae, rubei: quod Saccum benedictum appellant, quia antiquitus, ut ait Lud. a Paramo, istiusmodi sacci, a poetnitentibus sponte assumit, benedici solebant: quem morem, quia labente tempore exolevit, Inquisition, in haeresis detestationem, renovavit. Imponuntur enim hae cruces illis, qui Baeresibus crediderunt, ac nonnumquam illis quoque qui eas dogmatiyaverunt, ita tamen ut continuo ab Episcopis seu Inquisitoribus moniti, a suis erroribus resiliant. Atque his quidem cruces aut ad tempus tantum aliquod imponuntur; aut si ad totam vitam, post annorum aliquot gestationem in alio sermone seu actione fidei, rursus deponuntur; vel ob infirmam valetudinem, vel etiam ob insignem paenitentis humilitatem et vera conversionem. In illis vero dissicilius dispensatur. Hunc vestitum porro qui iniussus abiecerit aut domi forisque occultaverit, ut impaenitens habetur puiturque. Imo vestitus ille paenitentilum et saccus haereticorum damnatorum, Sambenita scil. seu Abitello et Samarra, suspenditur in ea Ecclesia, in cuius parochia habitarunt [orig: habitÔrunt], in memoriam sempiternam, inscriptis et renovatis in illis nominibus Haereticorum, simulque delicti ac haereseos eorum. Quae insignia qui inde furari ausit, ut contemptor religionis ac Iudicum fustibus seu flagellis castigatur aut ei mulcta imponitur, aut is in exilium eicitur, Eymericus Director. Inquisitor. part. 3. Simancas de Catholicis Institut. tit. 47. Alii, nec non hic [orig: hţc] passimm, inprimis ubi de Crucium Gestatione.

ABITINENSES Africae populi, apud Augustin contra Parmen.,

ABITURAE civitatis nomen. in Grammat. Augustini.