December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 15, image: s0015b

ABETHARIM ut habet ex Genesi 21. D. Hieroh. quo [orig: quŰ] loco [orig: locŰ] alios viam exploratorum interpretatos scribit. Arhar *)aqarenh legunt LXX. Interpr.

ABGARUS Rex Redissenorum in Mesopotamia [orig: Mesopotami‚] Exemplar epistolae, ab eo ad Christum scriptae, recitat Euseb. l. 1. Hist. Eccl. c. ult.

ABGARI etiam cuiusdam Regis orientalis meminit Iul. Capitolin. in Antonino Pio, c. 9. ubi Casaubonus ait, familiare nomen esse Regulis orientis Abgarum, velut plures Graecorum scribunt *au)/garon. Persidis etiam Rex quidam Abgarus Spartiano nuncupatur in Sivero. c. 18. vide Abagarus.

ABGATHA Latine pater torcularis, vel torcular patris, Eunuchus Ahasveri, regis Persarum. Esther. c. 1. v. 10.

ABGATORIA et Abgatorium, idem cum Abecedario, elementum cuiuscumque scientiae. Ita Pratritius Hibernus Apostolus dictus, libellos quosdam a se conscriptos, doctrinae Christianae elementa continentes appellavit, uti loquimur, apud Matthaeum Westmonaster. de illo loquentem: Abgatoria quoque 345. et eo amplius scripsit, totidem Episcopos ordiavit, etc. Est autem formata vox ex tribus prioribus literis Alphabethi, A. B. C. quam postremam literam ut K. pronuntiant Hiberni: unde factum, ut Abketoria primum ab iis, deinde ad molliorem sonum paulatim deflectente usu, Abgatoria et Abiectoria dicta sint Car. du Fresne Glossar. vide quoque supra in Abcturium.

ABGILLUS Scriptor Frisius, auctor Historiae Caroli Mag fabulis referrissimae. Suffrid. de Script. Frisiae. vide et Iohannes.

ABI vel ABIA, mater Ezechiae Regis 2 Chron. c. 29. v. 1.

ABIA [1] fil. Samuelis. 1 Sam. c. 8. v. 2.

ABIA [2] sive Abiam, fil. Roboami ex Maacha filia [orig: fili‚] Abessalom, quartus Iudaeorum Rexo hic pravum se, ac paternorum vestigiorum aemulum praestitit: orantibus tamen Deum eius militibus, vicit ipsum Ieroboam: tunc corruere [orig: corruÍre] 500000. virorum fortium ex Israel, confossa a viris Iudae, Regnavit Abia tribus fere annis. 1 Reg. c. 14. v. 31.

ABIA [3] fil. Ieroboami, 1 Reg. c. 14. v. 1. Alius e)pw/numos2, octavae classis sacerdotum, a Davide in 24. classes distributorum, ex qua [orig: qu‚] ortus est Zacharias pater Ioann. Baptistae, 1 Chron. c. 24. v. 10. Luc. c. 1. v. 5.

ABIA [4] Herculis filia, Hylli nutrix, in Iram civitatem secessit, quam de suo nomine Abiam appellavit, ibique fanum eiusdem nominis condidit.

ABIA [5] civitas maritima in Messenia [orig: Messeni‚], quae a Saltu Porcino 20. potissimum stadiis distat. Iram olim nominarunt [orig: nomin‚runt]: et unum est ex 7. oppidis quae Agamemnonem Achilli promisisse Homerus scripsit.

ABIA [6] Fluv. Asiae, in Tartaria, et provinc. Zagataia, cadit in Oxum.

ABIADENE provinc. Assyriae, iuxta Tigrim fluv.

ABIASAPH sive Abisaph, Latine pater congregans, sive pater consummans, vel finiens; filius Corae. 1 Chron. c. 6. v. 33.

ABIASARIS Rex maximae Indorum parris, qui se cum regno suo Alexandri Macedonis potestati subiecit. In huius ditione dracones prodigiosae magnitudinis nutriebantur. Sabellic. l. 6. Enn. 4. vide Abisaris

ABIASARI vide Biasari.

ABJATHAR Latine pater excellens, aut pater residui, vel remanentis, sive pater explorationis, vel contemplationis, aut pater funiculi fil. Ahimelech sacerdotis, 1 Sam. c. 22. v. 21. et ipe Achimelech. Marc. c. 2. v. 26.

ABIBI Hebr. [gap: Hebrew word(s)] qui lias [gap: Hebrew word(s)] Nisan, mensis primus anni Hebraeorum sacri, a quo veris initium, partim Martio, partim Aprili nostro, respondet. Arabes mensem grandescentis segetis, Graeci to\n mhn=a tw=n ne/wn, supple ka/rpwn aut xi/drwn aut genhma/twn, mensem noverum frugum appellant; abib enim Hebraeis spicam adhuc recentem notat. Tum scil. in Iudaea, ut ait Philo, ta/ men sparta\ h( a)nagkai/a trofh\ teleiogonei=tai, matuescunt segetes ad vitam necessariae. Ita Delphis unum mensium *bu/sion dici creditum fuisse, quasi fu/tion, legimus; quia, cum Ver incipit, ta\ polla\ fu/etai, multa nascuntur. Plut. in Hellen. Quare idem Nisan quoque appellatus sit, vide infra. Cum vero anni septimus prius fuisset hic mensis, post exitum ex Aegypto coepit pro primo haberi, divino [orig: divinŰ] iussu, Exodi c. 12. v. 2. sed in sacris tantum: civilis enim anni primus mansit Tisri, cuius initium circa Autumnum, quemque non anni solum, sed et mundi fuisse initium, Ios. Scaliger, Sethus Galvisius, Christianus Schotanus, atque alii magno [orig: magnŰ] numero [orig: numerŰ] asserunt, iis rationibus, quas non refellunt, qui in diversa [orig: divers‚] sunt sententia [orig: sententi‚]. Huius autem mensis Abib, die XIV. Pascha voluit, mactari Deus. Levitici, c. 23. v. 5. ut ali omittam, vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior l. 2. c. 50.

ABIBALUS Tyriorum Rex Salomonis contemporaneus, et amicus. Ioseph. l. 1. contra Appion. apud Nic. Lloydum. Antiquissimus eorum Tyri Regum, qui in Historiis memorantur, priorum enim nomina et memoria intercidit. Ei successit fil. Hieronymus Davidis, R. Salomonis fil. eius amicus,k de qo suo [orig: suŰ] loco [orig: locŰ]. Ex Annalibus Tyriis, quorum fragmentum eximium, ex Menandro interprere, recitat Iosephus loc. cit. vide Ioh. Marshamum Canone Chronice ad Sec. XIV. et XV.

ABICE vel ABICA, Ponti regio, circa Borysthenis ostia, Stephano Hylea.

ABIDA [1] Latine pater scientiae, vel scientia patris, fil. Madai, filii Abrahae. Gen. c. 25. v. 4.

ABIDA [2] Coelesyriae oppid. Ptol.

ABIDA [3] seu Abilap, mons in regno Feslano, olim Ampelusia. Quibusdam est altera columnarum Herculis, Iohann. Leo. p. 3.

ABIDAN Latine pater iudicii, fil. Gedeonis. Num. c. 1. v. 11.

ABIDDENSIS Loci Episcopalis in Africa, meminit Collatio Carthag.