December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 12, image: s0012a

ABDARA Ptolemaeo, Abdera, Straboni. Hispaniae Baeticae oppid. hodie Almeria, aliis Vera. Clusio autem Adra.

ABDARAM Saracenus, Hispaniae rex, a Radamiro, Gallaeciae rege superatus, Luitprand. l. 5. c. 1.

ABDARISTENSES populi, Plin. l. 4. c. 10. Rectius, (ut puto) Audaristenses.

ABDAS Persarum Episcopus, virtutibus plurimis adornatus. Is zelo [orig: zel˘] divino [orig: divin˘] non mediocriter imbutus, purei=on i. e. focum eorum, seu Vestam destruxit. *purei=a namque illi seu *puraqei=a, templa vocabant, in quibus ignem perpetuum servabant. Deum enim arbitrabantur ignem esse. Theodoret. l. 5. c. 39. vide in Continuatione, ubi de Pyratheis huiusmodi, quae erant Septa ingentia, in quibus ara, et in ara Ignis iugi Splendore ardens, quem Magi patrio ritu venerabantur. Audam Auda alii hunc Episcopum vocant, quam vocem infra vide: ex diversa namque pronuntiatione diphthongi au. diversa haec Scriptio.

ABDASTARTUS Tyri Rex. Regnavit annis novem. Ioseph. contra Appion. l. 1. p. 1043. fil. fuit Baleazari Regis vixit ann. 29. regnavit ann. 9. insidiis quatuor filiorum Nutricis suae peremptus. Eius tempore Salomon a vero Dei cultu defecit. Successit fil. nutricis senior, quem Menander Ephes. non nominat, per annos 12. Is Sesostri in maritimis belli Asiatici negotiis auxilio fuisse videtur Marshamo. Illum excepit Astartus, quem vide.

ABDECALLAS martyr, a Sapore rege Persarum ob confessionem Christi capite truncatus est, una cum Simone episcopo Seleuciae et Ctesiphontis. Hist. Trip. l. 3. c. 6.

ABDECAMMARNUS Saracenorum, et Hispaniae rex, A. C. 826.

ABDEEL Latine servus Dei, vel nubes abundantiae Dei. Pater Selemiae Ierem. c. 36. v. 26.

ABDELA urbs circa Mesopotamiam. Cedrenus.

ABDELAE Scitharum populi videntur apud Nicephorum, quos quoque Ephtalitas Ephtalitae vocat Ortel. in Thes. Geogr.

ABDELATIF magnus Tartarorum Chamus, ex familia Chynguisi et Teymurlangi ultimus, oriundum se ex famoso illo Tamerlane iactavit. Obiit A. C. 1542. Texeitra, l. 2. c. 58.

ABDELCADER in regnum Maroci [perhaps: Marocci] est evectus ab Almohadis, post Ceyedi, regis eorum, mortem. Mox civilibus obortis turbis, in Numidiam profugus, a regni usurpatore occisus est. Garibay l. 26. Iean Leo. part. 1.

ABDELMALECK Saracenorum Calipha IX. Mawyam II. excepit, vicit Iustinianum Rhinotmetum foedifragum, regnavit ann. 21. Obiit A. C. 706. Successore Oelido [orig: Oelid˘] I. Cedrenus.

ABDELMONUS Africae Rex, patre figulo [orig: figul˘] natus cui, cum iuvenis adhuc esset, regnum Arabiae praedixerat Aventumerthus Astronomus insignis, eumque in eo acquirendo postea adiuvit: adscivit enim sibi quendam, qui Almohali vocabatur, et coepit librum Mahumeti, qui dicitur Alcoranus, exponere et docere, ac Caliphae de Baldac (qui est Papa Arabum, et descendit generationis linea [orig: lineÔ], de semine Mahumeti) contraria praedicare, et contra regem Almonidum Abbadem, qui tunc regnum in Africa [orig: AfricÔ] obtinebat, rebellare. Itaque Abdelmonus, adiutus superstitione Almohali, (ut consiliis Aventumerthi) regem interfecit, et totum regnum obtinuit Africanum, atque apud Maroccum sedem suam statuit. A. C. 1147. in Hispan. progressus, Saracenos omnes in suas partes pertraxit; In Christianos crudelis admodum. Ei in regno successit Aveniacob filius. Roderic. Toletanus l. 7, Hist. c. 10. Fulgosus l. 3. c. 4.

ABDEMELECH seu Muley Moluc; regnis Fezzae et Moroci exutus est a Mahomete nepote, sed a Selimo, Imperat. Turcarum adiutus, aemulum, licet Sebastiani Lusitaniae regis armis subnixum, ingenti praelio [orig: praeli˘] fudit, 4. Aug. A. C. 1578. Ipse tamen victor, mox in lectica obiit, Mahomet paludibus absorptus, Sebastianus vero captus, vel, ut Hispani dicunt, in praelio occisus est. Thuanus, Labbaeus Chronol. Alii.

ABDEMELECHUS Latine, servus regis, vel servus consilii, Aethiops eunuchus, Sedeciae regis servus, Hieremiam prophetam intercessione sua [orig: suÔ] e caenoso barathro funibus eduxit, (triginta hominibus adhibitis) in quod a proceribus Iudaeorum Coniectus fuerat propter vaticinia; Ob hanc pietatem promisit Abdemelecho Dominus, sese illum defensurum contra hostes Chaldaeos, ne in illorum manus veniret. Ierem. c. 38. v. 8. Ebraice Ebedmelech.

ABDEMENEPH vel ABDIMENEP vide Abdemonaphes.

ABDEMON [1] puer quidam Tyrius, qui solvebat omnia problemata a Salomone Hierosolymorum rege Hiromo regi Tyriorum proposita. Ioseph. Iud. Ant. l. 8. c. 2 et l. 1. contra Appion. p. 1042. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. XIV. ubi de Hiromo rege. Ita autem Menander Ephesius Iosepho citatus: *)epi\ tou/tw| h)=n tis2 *)abdh/mounos pai=s2 new/teros, o(\s2 a)ei\ e)ni/ka ta\ problh/mata, a(\ e)pe/tasse *solomw\n o( *(ierosolu/mwn basileu/s2, Sub hoc erat adolescens quidam Abdemonus, qui parobolas semper solvebat, quas hierosolymorum Rex Salomo proponebat. Sed et vicissim Salomoni eundem propsuisse, quas cum Salomo non solveret, pecunias Hiromo (vi pacti inter illos initi) rependisse, habet Dius rer. Phoenicic. Scriptor, eidem Iosepho laudatus, vide infra Hiromus.

ABDEMON [2] Tyrsius, potitus post eiectum Evagoram Cypro [orig: Cypr˘], amicus regis Persarum, sed ab eodem Evagora [orig: EvagorÔ], recuperante patriam expulsus est, Olymp. XCVII. anno [orig: ann˘] secundo [orig: secund˘].

ABDEMONAPHES Ismaelita [orig: IsmaŰlita], mercator insignis, qui Mahumetum impostorem emerat: quo [orig: qu˘] mortuo [orig: mortu˘], eius uxorem ipse duxit Mahumetus. Vide etiam Abdimonephes.

ABDEMONUS vide Abdemon.

ABDENAGO Latine, servus claritatis, vel servus anxius, aut facies splendorum. Nomen viri, qui et Azarias, dicitur. Dan. c. 1. v. 7. Hebr. Abednego .