December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0006b

ABARSIS Locus Episcopalis in Iure Orientali. Ortel. in Thes. Geogr.

ABARTHOMIUS vide Abdolonymus.

ABARUS nomen proditoris cuiusdam, Arabum primarii, qui M. Crassum Syriae Praefectum, expeditionem in Parthos suscipientem, astute in calamitosum excidium compulit. Appian. in Parth. Mezeras Floro l. 3. c. 11. qui Syrum facit. Ariamnes autem Plut. in vita [orig: vit‚] Crassi.

ABAS [1] mons apud Syros, unde Euphrates oritur. alius Armeniae maioris. Vide Aba.

ABAS [2] Armeniae maioris fluv. ubi Pompeius Albanos praelio fudit. Plut. in Pom.

ABAS [3] Metanirae fil. a Cerere in lacertam, seu ascalabum aut stellionem, animalculum homini infensissimum, Plin. l. 29. c. 4. conversus, quod a matre susceptam hospitio moleste tulisset, et rem divinam honori illius institutam irrisisset. Cael. Rhodig. l. 19. c. 4. vide et Ovidii Metamorph. l. 5. fab. 7.

ABAS [4] antis, Rex undecimus Argivorum, Lyncei ex Hypermnestra coniuge filius, (sunt tamen qui Beli filium faciunt) vir bellicosus, et acerrimi ingenii, Pater fuit ex Oechalia geminorum, qui in utero dissederunt, Apollodor l. 2. scil. Proeti et Acrisii, et avus Persei, a quo postea Argivorum reges Abantiadae dicti sunt. Regnavit annis 23. Euseb. vide Pausan. in Phoc. Petavium, etc. Eum in regno excepit Proetus, quem vide: Erechtheo apud Athenienses regnante.

ABAS [5] apud Thuscos regnavit annis 15. Ab hoc positi sunt Abii, Thusci. Manetho, A. M. 2584.

ABAS [6] vel XAABAS celeberrimus Persiae Rex a rebus gestis Magnus dictus. Hic Achmeto I. Imper. Turcico adhuc iuvene, Taurisium et Erezerum recuperavit. Adiecit postmodum Imperio suo Regna Babyloniae, Ormus et Candahar. Plura de ipso vide apud Mercator. tom. 10. Petr. inprimis de Valle, qui eius aulam et castra diu secutus est, Itiner. tom. 2. et 3. Obiit A. C. 1629. postquam regnasset, ann. 42.

ABAS [7] Filius Cymei et Hypermnestrae, Danai filiae, Abarum Phocensium Urbis conditor et Vates, quo Lysander Laced. usus est: eius statua olim Delphis spectabatur, Paus. in Phoc.

ABAS [8] Melampodis fil. Pausan. in Atticis.

ABAS [9] comes Aeneae. Virg. Aeneide 1.

Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatoe,
Et qua [orig: qu‚] vectus Abas, et qua grandaevus Alethes.
Vicit hiems. ---

ABAS [10] dux Thuscus, qui Aeneae suppetias tulit; a Lauso interfectus. Virg. Aen. 10. Una torvus Abas, etc.

ABAS [11] Graecus, cum Androgeo ea [orig: e‚] nocte qua [orig: qu‚] incendebatur Troia, occisus a Troianis. Eius clypeum Aeneas in agro hostili Ambraciae, epigrammate addito consecravit:

Aere cavo clypeum, magni gestamen Abantis.
Postibus adversis figo.

Virg. Aen. 3.

ABAS [12] Centaurus, Ixionis et Nubis filius, venator insignis, Ovid. Met. l. 12.

ABAS [13] Saracenus quidam Christianis infensissimus; de quo Paul. Diacon., l. 22. Rerum Rom.

ABAS [14] Sophista quidam, qui historicos quosdam commentarios, et Rhetoricen scriptam reliquit. Suidas. vide Voss. l. 3. de Hist. Gr.

ABASA insula proxima Aethiopibus in sinu quodam maris Erythraei, Pausan. Eliacis poster.

ABASCANTOS unum ex nominibus Aeonis, qui Deus erat Valentini haeretici, Tertull. contra Gnosticos, c. 1.

ABASCI *)abaskoi\ Arriano, Scythiae populi quorum Iustinianus in suis Novellis meminit, Abasgos appellans. Procop. Persicorum lib. 2. Christianos, et iamdudum Romanis amicos dicit fuisse.

ABASCUS Sarmatiae Asiaticae fluv. qui se in pontum Euxinum fundit.

ABASENI Arabiae gens. Steph. *(h xw/ra tw=n *)abashnw=n smu/cnhn fe/rei, kai\ o)/sson, kai\ qumi/ama, regio Abasenorum myrrham fert, et Osson, et thus; qui non intelligit AfricaeAbasenos vel Abissinos, sed Arabiae, a quibus Africani sunt oriundi. Hi porro Abaseni Adramitis vel Chatramotis, erant proximi. Uranius apud Steph. *meta\ tou\s2 *sabai/ous2 *xatramw=tai, kai\ *)abashnoi/.

Horum ducem Abraheth, eo ipso anno quo natus est Mahometes, magno elephante vectum cum multis copiis venisse ut Mecchanum templum exscinderet, sed ab avibus ababil, iactis in eius militumque capita lapidibus ex siggil (ita Turcae vocant Arabesque lapides in inferorum igne excoctos et induratos, cum eorum, in quos cadebant, nomibus inscriptis) fuisse interfectum, tradit infaustus Alcorani auctor cap. de Elephante. Ad quam fabulam Damir quoque Arab alludit, cum varias hirundinum species recensens, Singulare unitatis, inquit, est sununua. Huius speciei multae sunt in templo Charam Mecchanae urbis, quae in templi tecto nidificant, in Abrahami statione, in porta filiorum Seibae. Quidam asserunt, aves esse ababil dictas, per quas Deus castigavit socios elephantis: apud Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 10. vide quoque supra in voce Ababilo.

ABASGI pastores latrociniis dediti. vide Novell. 142 c. 2. et Gothofredum ibid. et ad l. si quis II. verb. pastor. C. de accus. Ioh. Calv. Lexic. Iurid.

ABASITIS Mysiae Asiaticae tractus, in quo Ancyra urbs. Strabo.

ABASSARUS a Cyro praefectus restituendo templo Hierosolymitano. Iosephus Ant. Iud. l. 11. c. 1.

ABASSENA pars Aethiopiae, unde ad Aegyptios omnis aquarum copia. Franc. Alvarez Regis Lusitani ad Regem Abassenae legatus, Itinerar. c. 146. In Abassena hienis incipit medio


image: s0007a

Iunii, desinit medio Septembris: toto tempore ingentes sunt pluviae, unde crescit Nilus. Et Is. Voss. de Nili orig. c. 15. Quidquid in Aegyptum affluit aquarum, id omne Aethiopiae tribuendum et quidem isti Aethiopiae, quam Abassenam hodie appellant. Ibidem terminos eius inter VIII. et XVI. gradum latitudinis Borealis constituit. Vide Abassini

ABASSIA regnum magni Negus. Vide Abyssini.

ABASSINI vide Abissini, vel Abyssini.

ABASSUS oppidum maioris Phrygiae ad Tolistoboiorum fines. Liv. l. 38. c. 15.

ABASTANI libera Indorum gens, circa Indum fluv. Arrian. l. 6.

ABASTER unus ex tribus equis, qui currum Plutonis trahunt: i. e. Niger. Sicut alter, Metheus, obscurum, tertius Nonius, tepidum notat. Boccat. l. 8. c. 6. Genealog. Alii, ut Claudian. sub finem l. 1. de raptu Proserp. quaternos ei attribuunt: Orphnaeum, Alastora, Aetonem et Nestaeum. Quibus indigitari volunt sollicitudinem, caecitatem, pravas artes, ardorem ingentem, et mortem tandem aeternam, in quam auri sacra fames mortales conicit.

ABATHUBA Marmaricae vicus. Ptol.

ABATIA oppidum in municipio Federicorum et Vendraminorum. P. Bembus l. 9.

ABATIS in Distichis Magistri Cornuti seu Iohannis de Garlandia,

Sunt Anaphos, Piscina, Batos, Abatis, Cocus, Orcham.

Ubi Gloss. A Bato dictum Abatis, est mensura, qua [orig: qu‚] mensuratur praebenda avenae, quae datur equis in abatta, vel aliis ad huius officium deputatis. Hinc Abatis nomen officii, Papias: Abatis subauditur Praepositus, id est, qui batos, id est, mensuras regias, dispersit. Alibi A batis, qui praeest mensuris. Batus autem, ut Guil. Brito habet in Vocab. MS. in Gallico, Provender, sc. praebendarium vas, cum quo avena distribuitur equis. Breviloquus: Abatis qui vel cum bato dividit avenam, vel alia frumenta. Unde Ehrardus Bethun.

Abatis an cenam, dat equis Abbatis avenam.

Nempe talis dictus est A batis, ut A secretis, A caliculis, qui scil. bato praeest. Cuius munus quale fuerit, belle describitur, in Bulla aurea Caroli IV. Imper. c. 27. Imperatore vel Rege ipso, in sede regia, sive solio Imperiali sedente, Dux Saxoniae officium suum agat hoc modo. Ponetur enim ante aedificium sessionis Imperialis vel Regiae, acervus avenae, tantao altitudinis, quod pertingat usque ad pectus vel antelam equi, super quo sedebit ipse Dux, et habebit in manu baculum argenteum et mensuram argenteam, quae facianti in pondere 12. marcas argenti; et sedens super equo, primo mensuram eandem de avena plenam accipiet et famulo primitus venienti ministrabit eandem: quo facto, figendo baculum in avenam, recedet et Vicemarescallus eius, puta de Pappenheim, accedens, vel eo absente Marescallus Curiae, ulterius avenam ipsam distribuat. Unde colligitur Abatis et Marescallorum idem officium fuisse. Iam vero palam et publice in Magnatum aedibus avenam officialibus ac domesticis distribui consuevisse, a Camerariis et Senescallis, docet ex vet. Poem. Gall. MS. de Parise la Duchesse, et ex Bertrando Clerico in Poem. de Girardo Viennensi itidem MS. Car. du Fresne. Vide et Spelmannum Glossar.

ABATON aedificium erectum a Rhodiis, ad protegendum Artemisiae tropaeum, quod religione impediti diruere non poterant. Cael. Rhodig. l. 13. c. 33. Artemisiam inquit, mirari non desinunt Graeci, quia irruentes Rhodis, classe exuerit insulamque domuerit, erecta [orig: erect‚] in urbe Rhodo statua [orig: statu‚], quae civitati stigmata inurere videretur. Quem locum obsaeptum mox Abaton dixere; quoniam tropaea movisse, religio est.

ABATOS [1] locus ultra Aegyptum, et Aethiopas, iuxta paludem Stygem ab a privativa [orig: privativ‚] particula [orig: particul‚] et bai/nw, id est vado, sive ascendo, quae loca Graeci Abata, Latini Invia, sive Avia vocant. Sen. Nat. Quaest. l. 4. c. 6. exiguo ab hac [orig: h‚c] spatio petra dividitur, a)/baton Graeci vocant, nec illam ulli, nisi antistites calcant.

ABATOS [2] insula Aegypti in palude Memphitica [orig: Memphitic‚]; sic dicta, quia inaccessa; lini, et Papyri copia [orig: copi‚] olim celeberrima, quibus tum in scribendo usi: cetera inaccessa. Ibi Osiris rex sepultus fuerat. Lucan. l. 10.

Hinc, Abaton quam nostra vocat veneranda vetustas,
Terra potens, primos sentit percussa tumultus.

ABAUCHAS nomen viri, cuius amicus fuit Gyndanes huius meminit Lucianus, in dialogo cui nomen Toxaris.

ABAUGI Hunnorum gens videtur fuisse apud Procopium.

ABAUHII fluv. superioris Aethiopiae, qui recepto Tagazino, in Nilum se exonerat. Marmol l. 10. c. 10.

ABAYEA vide Sabayia.

ABBA [1] vide Abbas.

ABBA [2] Africae urbs Carthagini propinqua Polyb. l. 14.

ABBACOMITES seu Abbicomites, Comites dicti sunt ac Nobiles quibus olim a Regibus datae erant Abbatiae et Ecclesiae iure beneficii, seu, ut aiunt, in Commendam. Hinc de Hugone Gerbertus Ep. 17. Scire cupit, an Hugo, quem vestra [orig: vestr‚] lingua [orig: lingu‚] Abbacomitem dicitis, uxorem duxerit. De eodem Hugo Flaviniacensis Chron. Part. 2. c. 15. Cui tamem plurimum restitit Hugo Antisiodorensis, qui Abbicomes dictus est, cuius cognatam Constantiam Robertus (Rex) habebat uxorem. Idem Abbas-Comes vocatur Baldrico Chron. Camerac. l. 1. c. 70. etc. Factum autem illud, ob Reip. necessitates et tuitionem, a Regibus Franciae, observat Car. du Fresne, ex Capitulis Caroli M. l. 5. c. 181. Concilio Aquisgran. II. c. 3. Can. 19. Meldensi, A. C. 845. can 9. Synodo ad Theodonis villam in Capitul. Caroli C. tit. 2. c. 3. et 5. Ivone Carnotensi Ep. 181. etc. Et quidem id primum fecisse Carolum Martellum consentiunt Scriptores omnes, eoque nomine aeternaliter perditum seu damnatum clamavere quidam, ut est apud Baron. A. C. 889. num. 31. Post quem, invalescente sensim usu complures istiusmodi Abbates facti leguntur. Inter quos Matfridus Comes, qui Abbatiam S. Dionysii regio


page 7, image: s0007b

tenebat iure beneficiario., sub Lothario Imp. apud Doubletum: Adelinus Comes, qui ex concessione Caroli Calvi Rector Monasterii S. Petri et S. Bavonis, constitutus est, apud Miraeum Cod. donat: piar. l. 1. c. 18. Isaacus Comes Cameracensis, qui eodem iure regiam ac locupletem Abbatiam S. Gaugerici tenuit, apud Baldricum Histor. Camerac. l. 1. c. 70. ut alios Comites innumeros omittam, quos Monasteriorum atque Ecclesiarum sese inscripsisse Abbates, apud Auctores passim legitur. vide eorum aliquot apud Beslium Hist. Comit. Pictav. c. 1. Atque hi saeculares Abbates statuebant Decanos, qui curam haberent Monachorum, uti discimus ex Continuatore Aimoini c. 42. Interdum etiam Monachis ipsis praeerat Monachus cum nomine ac titulo Abbatis. cuiusmodi Abbates, Abbates Monasticos etiam fuisse appellatos, observat Hemereus in Augusta Viromanduorum pag. 114. ex Serm. de Tumulatione S. Quintini. Exinde Reges ipsi, qui Proceribus istis successerant, sese perinde Abbates inscripserunt: ita Reges Philippus I. Ludovicus VI. atque adeo Duces Aurelianensis Abbates Monasterii S. Aniani Aurelian. inscripti leguntur, apud Hubert. in Histor. eiusdem Eccl. Qua de re sic Chron. Turonense: Obiit Hugo praepotens Abbas Ecclesiae beatissimi Martini et Dux Francorum. Inde Galliae Reges sibi nomen assumunt Abbatis Protectoris S. Martini: et in primo ingressu Regis in Ecclesiam recipitur cruce erecta [orig: erect‚] a Clero eiusdem Ecclesiae et praestat iuramentum conservationis privilegiorum. Sed et Duces ac Comites Galliae eosdem sibi arrogavere titulos, ut hereditarios, cum et Monasteriorum bona non modica sibi retinuissent ac asseruissent, ex quo eorum decessores iure beneficiario ab Regibus easdem Ecclesias impetrarant; quas, ut Ducatus ac Comitatus suos, quos eodem iure h. e. ad vitam possidebant, ad posteros, inclinata et profligata Regum auctoritate, transtulerunt. Hinc passim legimus, Duces Aquitaniae Abbatum S. Hilarii Pictaviensis Comites Andegavenses S. Albini et S. Licinii. Comites Pontivenses S. Wlfranni [perhaps: Wolfranni], Comites Vitomandenses Abbatum S. Quintini, titulis fuisse usos. Cuiusmodi vero Abbatiarum et Monasteriorum invasiones ac usurpationes non semel prohibitas, observat praefatus du Fresne, praesertim in Capitul. Caroli M. l. 6. c. 321. Verum licet Pontifices ipsique Episcopi erga Reges ac Principes, ut a Monasteriis saeculares submoverent, Ecclesiasque Monachorum iuri addicerent, subinde instarent; vix tamen id obtinuere, nisi sub initium Capevingorum seu tertiae Regum stirpis; ut infra dicetur: cum ii hac excusatione se tuerentur, res Ecclesiasticas sublatas ex integro restituere non posse. ne suae Reip. militiam defraudare viderentur, ut est in Ep. Nicolai I. Pontif. Rom. ad Odonem Episc. Belvac. apud Loisellum, etc. Vide Car. du Fresne Glossar. ut et infra in vocibus Abbas. Abbatus et Archiabbas.

ABBAEVILLANUS Iohannes, vide Iohannes.

ABBARUS Sollemne Regibus Arabum nomen, ut Ptolemaeus Aegyptiis. Alii et Graeci habent Acbarus. Ursinus prodit in numismate aereo Gordiani Pii Imp. exstare *)/abgaros *basileu\s2 in cuius numismatis altera [orig: alter‚] parte caput ipsius regis diadematum cum titulo *)edesse/wn signatum esse, in alio autem eiusdem Gordiani numismate item aeneo, teste eodem Fulvio, rex ipse camelo insidens impressus est cum eodem titulo. Camelus autem Arabum insigne est. vide etiam Abgarus.

ABBAS [1] vide Abas.

ABBAS [2] Gall. Abbť, Germanis, Abt, vel Apt, a voce Chald. et Syr. [gap: Hebrew word(s)] , quae ex Hebr. Pater ortum trahit, nomen est dignitatis, in Communione Romana non Saecularis minus, saltem olim, quam Ecclesiasticae. Et quidem, quod posteriores, ut de illis prius dicam, attinet: Cum olim non in Ecclesiis solum, a Catechesium Magistris, sed et in Episcopiis seu Episcoporum domibus, ut et Monasteriis, sacra Sapientia traderetur; posteaque, cum non omnes Episcopi ad id munus apti essent, coetus Canonicorum emergerent, qui Collegia Scholasque, quae in Ecclesiis Cathedralibus erant, regerent, collegiorum praefecti Praepositi: Monasteriorum vero Abbates dici coeperunt; utrique tamen Episcopis subiesti. Qui omnes, nempe Episcopi, Praepositi, Abbates, ab Imperatoribus Principibusque primitus constitui, et hi quidem per baculum et ferulam investiri solebant, usque ad tempora Friderici I. Barbarossae, quibus Pontifices ad se ius istud traxere. Ita antiquis temporibus, sine Imperatorum Principumque, aut Advocatorum, qui Coenobiis a Superioribus dati erant, scitu et auctoritate, Abbatibus, circa praedia reditusque ad Coenobia pertinentes nihil licebat, viguitque haec formula: Complacuit mihi Abbati N. una cum consensu fratrum, nec non Advocato nostro N. vide infra in voce Advocatus. Successu temporis Episcopi Abbatesque, quorum consiliis frequenter Principes usi, multum auctoritatis in Aulis sensim nacti sunt, factumque inter alia, ut quatuor Abbates Imperii, Fuldensis videl. Weissenburgensis, Campidonensis, et Murbacensis, an ab Ottone III. an a Carolo IV. crearentur. Donec, lite inter Imperatores Pontificesque de Investitura, accerrime fervente, hisque tandem praevalentibus, plurima Monasteria Romanae sedi exeuslo non Principum modo, sed et Episcoporum, quibus a primaevae institutionis tempore parere tenebantur, iugo, se submiserunt. Quo pacto, a Pontificibus, Bullas exemptionis Abbates nacti, varia insuper privilegia, decimas quoque, consecuti sunt, opibus potentiaque hoc pacto indies crescentes. In quos abusus Bernardus, ipse postea Abbas Claravallensis, graviter sed frustra invectus est. Paulo post enim, ius etiam cudendae monetae, ut et supremam in criminialibus causis potestatem adepti, tandem [correction of the transcriber; in the print tamdem] in Principum numerum recepti sunt, a Carolo IV. Imp. quae dignitas Basilio, Cassiano, Benedicto ipsi olim ignota, Benedictinorum Coenobiorum Abbatibus, Praeprimis collata legitur, apud Stumpfium l. 5. de Turgovia, c. 3. Sed et Abba, seu Abbas, Saecularium olim titulus apud Gallos fuit, etiam Baronibus, Comitibus, Ducibus Principibusque tributus vide supra: nempe secundum Canonistas Abbas potuit (quis) esse, et non Presbyter: Et Ioh. de Turre Cremata super Distinct. 69. etiam


page 8, image: s0008a

Laicus, inquit potest esse Abbas, vide et dist. 93. a Subdiacono. Sed nec ipsi Monachi olim Clerici erant, ut Caus. 16. q. 1. c. 40. et Dist. 93. c. 5. in Gloss. ad verbum Abbas. Dispositio autem Abbatiarum, penes Reges fuit et Fundatores: statutumque ferunt a Bonifacio III. qui floruit A. C. 610. ut Clerus et Populus Episcopos eligerent, Reges autem Abbatias conferrent: quas illi ideo suis Nobilibus et Ministris elargiti sunt. Hoc ipsum fccisse videntur Carolus M. et Ludovicus Pius Impp. sub initio regnorum suorum; vide Auctorem vitae Ludov. Pii, et Aimoin. in Gest. Franc. l. 5. c. 1. et 36. Cum autem Laici, nimia sua rapacitate, non solum Coenobia, sed et Episcopatus compilarent, relicto vix Episcopis ac Coenobitis, unde viverent, Carolus M. A. C. 789. regni sui 21. haec omnino prohibuit. edicto Aquisgrani hoc fine publicato: Paternoque exemplo motus Ludovicus Pius lege cavit, ut Episcopi per electionem Cleri, et Populi suae dioecesis; Abbates ex suis Monachis a se ipsis eligerentur. Capitular. Caroli et Ludovici l. 1. titt. 84. et 86. Verum Carolus Calvus, Ludovici filius iterum fratrem uxoris suae Bosonem mox Regem futurum Abbatia [orig: Abbati‚] S. Mauritii donavit; aliisque alias integre, alias divisim tradidit, Aimoin. l. 5. c. 24. et 34. Hinc ipsi illustrissimi bellicosissimique Proceres saeculares Abbates dicti sunt. Unde idem c. 24. Gens Normannica peregisset inchoata, nisi Hugo per Gallias Abbatis honore praeditus, strenue Remp. gubernans, eorum temerarios compescuisset ausus: Et Abbo. in obsid. Lutetiae l. 2.

Tempestate sub hac Hugo Princeps obit Abba.

De alio Hugone Abbate, Annales Francor. incerti Auctoris in A. C. 881. Rex, inquiunt. in Galliam profectus, Hugonem Hlutbarii R. ex Waldrata filium ad se venientem, in suum suscevit dominium, et ei Abbatias et Comitatus in beneficium dedit, etc. Hoc modo Robertus Comes seu Marchio Parisiorum, sub excessu Caroli Simplicis, A. C. 921. Hugo M. Dux Francorum, sub ingressu Regis Rodulphi A. C. 923. et Hugo Capetus, qui Rex Franciae evasit, A. C. 987. Avus nempe, Pater et Filius, Abbatum titulos assumpsere, Aimoin. l. 5. c. 42. 43. et 45. Nec immerito, cum opulentissimas Abbatias S. Dionysii, S. Germani a Pratis, S. Martini Turonensis pariterque alias plures, quasi hereditario possiderent. Interim consuetudini huic vehementer ab Ecclesiasticis reclamatum est, Flodoard. hist. Remensis Eccl. l. 4. c. 7. Nihilominus illa diutius perstitit: Unde Suidegerus in Chron. Dionysiacis, scribit: Qui in Chronicis Abbates dicuntur, non sunt Monachi, sed Barones, et Proceres saeculares, quibus Rex Abbatias fruendas ad tempus concedit. Paradinus quoque refert in Annal. Burg. l. 2. A. C. 1103. se vidisse monumenta complura, in quibus Proceres Galliae his nominibus usi sint, Dux et Abbas: Comes et Abbas. Idem profert Chartae veteris exemplar, in quo H. de Bello loco Abbatiam Savigniaci, Antecessorum suorum et suam semper fuisse et esse debere, contendit: e quo liquet, Abbatias alias hereditario fuisse concessas. Non deleverunt autem Proceres, quas acceperunt, Abbatias, sed cum Abbatis nomine, Monachos emunxerunt Abbatiarum proventibus atque pinguedine, praediis inter milites suos dispartitis, Decanisque aliquando substitutis, qui Abbatiarum curam satis frugaliter administrarent, vide Aimoin. iterum l. 5. c. 34. 42. 43. et 44. Hugo tandem Capetus, postquam Rex factus est, Monasteria coepit Ecclesiasticis cedere; et succedente in regnum filio eius Roberto I. A. C. 999. in desuetudinem sensim Saeculares hi Abbates abiere, ut ex eodem Aimoino patet c. 34. dicto: Mansere tamen eorum apud Scotos Anglosque rudera, usque ad haec tempora. Neque vero mos hic intra Occidentis fines sese continuit, sed et inde in Orientem transiit; uti patet ex Ioannis Patr. Antiocheni, qui sub XII. saeculi initium vixit, opusculo haud pridem a Io. Bapt. Cotelerio edito, quo demonstrare conatur, *(/oti oi( ta\ *monasth/ria dia\ dwrew=n lamba/nontes2, ei)/te *)arxieratikw=n, ei)/te *basilikw=n, kai\ e)k tw=n monasthri/wn ke/rdh e)/xontes2, a)sebou=sin. Quod ii, qui pro muneribus Monasteria capessant, sive Pontificalia sive Imperatoria seu Regalia, quique lucrum ex iis, captent, impietatis rei fiant. Ubi pauca superfuisse docet Monasteria sua tempestate, quae viris Laicis ad vitam, vel duorum aut trium heredum, quo modo apud Gallos precariae dari solebant, non essent collata a Principibus, graviterque prom invehitur in eiusmodi *xaristikari/ous2, i. e. Beneficiarios, ut vocat. Verum tantopere haec consuetudo radices egerat, ut Theod. Balsamo ad can. 13. VII. Synodi haec ipsa Praesulis huius scripta improbare non fuerit veritus Iidem.

ABBAS [3] Genuensibus dictus est Praetor, seu Rector Populi. Unde in conventionibus initis inter Carolum Regem Siciliae, et Commune Genuae A. C. 1307. in Biblioth. Regia, non semel mentio fit, Nicolai Frambe, Abbatis populi. Qua [orig: Qu‚] eadem nomenclatura [orig: nomenclatur‚] praeterea donatus est is, qui Peraeensibus seu Galatinis (vid. in voce Pera et Galata ) conterraneis imperitabat, eo a Republica Genuensi Legatus seu Consul, ut aliae Europae nationes, vocant, missus. Ita enim hac de re Pachymeres l. 13. c. 27. *genoui/+tai me\n ou)=n oi( kata po/lin a)/rti prw/tws2 para\ tou= sfw=n sunedri/ou *)abba=n deca/menoi: dhloi= de\ h( fwnh\ to\n h(gou/menon. *)/exei d' ou(=tos th\n tou= dh/mou prostati/an, w(s2 para\ *(rwmai/ois2 o( *prai/twr tou= *dh/mou pa/lai. Genuenses igitur, qui in urbe, iam primum a suo Senatu Abbatem cum accepissent: Significat autem hoc vocabulum Ducem, habetque talis Praefecturam populi, sicut apud Romanos Praetor olim Urbanus. Vocis rationem hinc arcessit du Fresne, quod praecipuae nobilitatis viros Genuenses olim Antianos seu *ge/rontas2 vocaverint, quomodo apud Suidam *dhmoge/rontes2, oi( tou= dh/mou entimw/tatoi. olim dicti. Hesych. ge/rontes2, e)/ntimoi, senes, honorati. Abbas autem seu Abba, quae Syriaca vox est, Latinis Patrem notat. Augustin. Ep. 177. Paulus dicit Romanis, In quo clamamus, Abba Pater, in uno nomine duabus utitur linguis: dicit enim Abba Hebraeo vocabulo Patrem et Latine nominat identidem Patrem. Hinc Ehrardus Bethun. in Graecismo,

Abba Pater signat, hinc Absalon exit et Abbas.

Et Fortunatus l. 3. Poem. 10. ad Paternum Abbatem,

Nominis officium iure, Paterne, geris, etc.



image: s0008b

Car. du Fresne Glossar. Vide quoque eum in Appendice, ubi Brixiae Decurionum Primores et Mediolani Collegiorum ac Sodalitiorum, imo Mercatorum atque Opificum Praefectos, Abbates etiamnum appellari, observat ex Octav. Ferrar. in Originib. Linguae Ital. et Dante in Purgat. Cant. 26.

ABBAS Abbatum titulus insolens et inauditus, quo in Synodo Romana se ipsum appellavit Pontius Cluniacensis Abbas. Quam ob causam a Ioh. Caietano Papae Cancellario cum esset interrogatus, Cluniacenses a Casinensibus, an hi ab illis Regulam accepissent, atque is respondisset, non Cluniacenses modo, verum omnes in Romano orbe Monachos Regulam S. Benedicti a Casinensi accepisse Coenobio: Ergo regessit Cancellarius, praerogativa haec Casinensi Abbati iure debetur. Petr. Diacon. Chron. Casin. l. 4. c. 62. Et certe, apud Leonem Ostiensem l. 2. c. 54. Odilo Cluniac. Abbas, cum Casinum venisset, et ab Abbate Casinensi Theobaldo Pastoralis baculus ei offerretur in processione, illum accipere renuit, dicens, contra fas omne se ducere, quempiam Abbatum manu pastoralem praeferre virgam, ubi Benedicti Vicarium, Abbatum scilicet omnium Abbatem adesse contingeret. Concessisse autem Casini Abbati id praerogativae, ut ceteros eiusdem ordinis Abbates in consessibus praecederet, discimus ex Bulla Paschalis II. A. C. 1113. in Bullario Casinensi tom. II. p. 130. et Charta Lotharii Imp. A. C. 1137. Ibid. p. 157. Etiam Nicolaus I. Pont. Rom. Desiderium Abbatem Casinensem Vicarium suum constituit, ad correctionem omnium Monasteriorum et Monachorum, intra praefinitos limites, in Bulla, quam descripsit Angelus a Nuce ad l. 3. Leon. Ostiens. c. 13. Et in Canone Missae, eius mentio fit, in sua quasi Episcopali iurisdictione, quod nulli alii Abbatum concessum est, Angelus de Nucc Not. ad Chron. Casinense l. 1. c. 4. etc. In Germania omnium Abbatum Primus Abbas Fuldensis est, qui proin in Comitiis sedet ad pedes Imperatricis, cuius Cancellarius est. Hornius, non Germaniae solum, sed et Galliae Abbatum eum Primatem facit Orb. Politic. p. 185. In Britannia Insulae S. Columbani Abbatis successores praecipui fuere olim, eo quod Britanniae ille fuisset Apostolus; imo Episcopis etiam antelati. Vener. Beda Histor. Anglic. l. 3. c. 4. Habere autem solet ipsa Insula Rectorem semper Abbatem Presbyterum, cuius iuri et omnis provincia et ipsi Episcopi ordine instituto debeant esse subiecti. Sed et Abbati Ordinis Cisterciensis, concessu Innocentii VIII. A. C. 1489. prae aliis indultum, ut Sacros Ordines possit conferre, Subdiaconatus scil. ac Diaconatus. Abbas itidem S. Pauli Romae, ex privilegiis Innocentii III. A. C. 1203. Honorii III. A. C. 1218. et Gregorii IX. A. C. 1236. quando ordinatur Sacerdos a Papa, habet facultatem canendi Missam Pontificaliter in Patriarchico altari eiusdem Basilicae etc. Fuit et in Ecclesia Constantinop. dignitas quaedam, quae *)/arxwn tw=n *monasthri/wn dicebatur, cuius meminit Theosterictus in Vita. S. Nicetae num. 43. et Iohannes Cantacuzenus l. 1. c. 50. Unde apud Byzantios Hegumenus seu Abbas Monasterii Dalmati dicti, ceteris Monasteriis quoad supremam in disciplina Monastica potestatem praefuisse legitur: quo nomine dicitur idem Dalmatus in Concilio Ephesino, *presbu/teros kai\ *)arximandri/ths2, path\r monasthri/wn, Senior et Archimandrita, Pater Monasteriorum. Ita Catholicus seu Abbas et Hegumenus Universalis dictus reperitur Eutychius, antequam Patriarchatum Constantinop. consequeretur, quod omnium in Urbe Imperatoria Monasteriorum cura ei esset demandata, ut tradit in Vita [orig: Vit‚] illius Eustathius num. 18. S. Benedictum tandem Abbatem Anianae, ab Imperatore cunctis in Regno suo Caenobiis praefectum, ut sicut Aquitaniam Gothiamque, ita etiam Francos, salutifero imbueret exemplo, tradit Ardo illius discipulus c. 8. num. 36. vide quoque Chron. Farfense p. 671. Plura vero apud Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres in Hierolexico passim, inprimis in voce Abbas.

ABBAS [4] Canonicorum, nempe Regularium, alias quoque Abbas Canonicus, cuius mentio in Concil. Aquisgran. II. c. 2. opponitur Abbati Monachorum can. seq. vide quoque Capitul: Caroli M. l. 5. c. 79. Praeceptum Ludovici Pii pro Monasterio S. Columbae Senon. Concilium Parisiense c. 37. Ordericum Vitalem l. 6. Ep. 276. Tom. IV. Hist. Franc. etc. Refert Molan. de Canonic. l. 2. c. 5. esse quasdam Canonicorum Ecclesias in quibus Abbas sit saecularis Praeposito dignior (cuiusmodi in Dioecesi Leodiensi 12. recensentur in Chron. Leodiensi in Richario c. 43.) qui quidem Abbates nominetenus ita nuncupentur, nullo ceteroquin Abbatum habitu, atque adeo nec mitra [orig: mitr‚] nec pedo donati, etsi primum in Canonicorum consessu locum obtineant. Negatque, hanc Abbatum nomenclaturam supremae Collegiorum Canonicalium dignitati inditam, quod in iis, ubi superest, Ecclesiis vel Collegiis primitus Monachi fuerint, cum pro certo haberi debeat in plerisque, ubi adhuc ea appellatio viget, tales neutiquam eos exstitisse, apud Eund. vide quoque supra, ubi de Abbacomitibus.

ABBAS Capellae Palatinae primitus dictus est, qui Palatino Oratorio seu Sacello erat praefectus, Presbyter quoque Palatii, Postea Capellanus dictus. Vita S. Sulpicii Pii Episc. Bituricensis num. 10. de Clotario R. Illico Episcopum poscit ut pro salute sua ac exercitus sui licentia daretur, ut vir beatus in suis castris Abbatis officio potiretur id est, ut Capellae Regiae praeesset. Quam eandem Abbatis dignitatem Angilberto Archicapellano, sub Carolo M. tribuit Hadrianus Pontifex Idem Primicerius Palatii Alcuino Ep. 42. Sanctae Capellae Primicerius, eidem Ep. 79, Sacri Palatii Antistes, Hilduino apud Agobardum Ep. ad Proceres Palatii: Clericorum tandem Summus, Hincmaro in Ep. ad Carolum C. de vita Dionysii, dictus reperitur. Dignitas eius Abbatia Palatini Oratorii, vocatur in Vita Desiderii Episc. Cadurc. c. 1. etc. vide, Car. du Fresne in vocc Capellani.

ABBAS Cardinalis dictus est apud Auctores, cui privilegium ac nomen Cardinalis est indultum: quod obtigisse in perpetuum Abbati Cluniacensi (de cuius praerogativis supra quoque actum) refert Hugo Monachus Cluniacensis Ep. ad Pontium Abbatem


image: s0009a

Cluniacens. ubi Calixtum Pontif. Roman. cum venisset Cluniacum, communi suorum assensu assidentium largitum esse Cluniacensi Ecclesiae speciali et propriae suae, ut Abbas Cluniacensis semper et ubique Romae fungatur officio [orig: officiŰ] Cardinalis; idque Bulla [orig: Bull‚] ac privilegio [orig: privilegiŰ] edito statuisse scribit. Alia [orig: Ali‚] notione in Bulla Urbani II. A. C. 1097. apud Ioh. Mabillon. Vitar. Ord. S. Bened. Tom. IV. p. 448. occurrit Abbas Cardinalis: Placuit - ut utrique loco sicut antea fuerat, Abbas Cardinalis restitueretur. Ibi enim Abbas Cardinalis, exponitur Car. du Fresne Abbas in Capite, ut habet Charta Guilielmi Episc. Trecorensis, apud Augustin. du Pas in Stemm. Penteuriensi p. 17. Gall. Abbť en chef, en titre. Agitur namque de duabus Abbatiis simul unitis et hac Bulla [orig: Bull‚] a se invicem separatis, quibus dati sunt Abbates proprii ac Cardinales, Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra Episcopi Cardinales.

ABBAS Catholicus it. Hegumenus Universalis, Eutychius, antequam Patriarcha evaderet, dictus est, quod omnium in novo [orig: novŰ] Roma Monasteriorum cura ei commissa esset Eustathius, in Vita eius. Vide quoque supra Abbas Abbatum.

ABBAS Chorepiscopus qui Chorepiscopi munus obit, apud Perardum p. 148. etc.

ABBAS Palatii idem cum Abbate Capellae Palatinae, vide supra.

ABBAS Praebendarum S. Matthaei apud Corbeiam dictus Radulphus Archidiaconus Pontivensis, in veteri Charta Fundationis duarum Praebendarum, in Ecclesia [orig: Ecclesi‚] Folliacensi ad Corbeiam A. C. 1211. in Spicilegio Acheriano Tom. XIII.

ABBAS Secundarius seu Secundus Abbas Secundus in Regula S. Benedicti c. 65. de Praepositis: Qui aestimantes se secundos esse Abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt. Et apud Sidonium l. 7. Ep. 17. Quaeso ut Abbas ist Frater Auxanius supra Congregationem, tu vero et supra Abbatem: dictus est Praepositus Monasterii, seu, ut hodie eum vocant, Prior, quod vices ageret Abbatis primarii. Vide Savaronem ad Sidonium et Car. du Fresne Glossar.

ABBAS Superbus vide infra Pica Brasiliae.

ABBASSI seu ABBASCHI populi Georgiae regionis Asiae, in limite provinc. Mingreliae ad Orientem, ubi inest murus 60. mill. pass. ad coercendos eorum incursus. Abcassi etiam dicuntur.

ABBATES etiam dicti in Ecclesia [orig: Ecclesi‚] Romana [orig: Roman‚] ii, quos Curatos primarios, Gall. Curez Primitifs, appellant. Ex veterib. enim instrumentis ait Car. du Fresne constare, Parochiales omnes Ecclesias et civitatis et dioecesis habuisse Ministrum unum maximum, alterum medium, tertium infimum: quorum primus Abbas, Custos, et tandem Rector; medii Presbyteri et tandem Capellani; infimus Sacrista appellatus fuerit, qui Abbati et Presbyteris inserviens, peregerit minoris in Ecclesia [orig: Ecclesi‚] momenti negotia. Additque, Abbatem istiusmodi seu Rectorem curam habuisse in habitu, eique licuisse per se ipsum ministrare Sacramenta: Sed praesertim illius munus fuisse, ut universae Parochiae invigilaret, videretque an Presbyter officio [orig: officiŰ] suo [orig: suŰ] rite fungeretur, ex Michaele Monacho in Sanctuario Capuano, et Ughello Ital. Sacr. Tom. VII. p. 506. et seqq. Alias Latinis Graecisque Scriptoribus Abbates, in genere, dicti sunt Monachi omnes, praesertim senio [orig: seniŰ] ac vitae sanctimonia [orig: sanctimoni‚] venerandi: qua [orig: qu‚] notione hodie Patres quoque vulgo appellantur. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062. *)abba=s2 o( ge/rwn, o( path/r, Abbas Senex Pater. Hinc mille Abbates sub uno Archimandrita esse dicuntur, in Regula S. Columbani c. 7. ut et apud Epiphan. de Locis SS. *)/exei de\ h( au)th\ monh\ *)aba/des2 xili/ous2 kai\ xi/lia ke/llia, Monasterium Monachos seu Patres mille continet et cellulas mille: in iis scil. non numeratis, qui vulgo Monasterio et Monachis inservire consuevere [orig: consuevÍre], etc. Hinc Iohannem Ducam Caesarem, a Byzantiis, quos ille cum Alexio Comneno obsidebat, per contumeliam to\n *)abba=n vocitatum esse, quia propter affectatam tyrannidem a Michaele nepote in Monasterium detrusus et Monachus factus fuerit, refert Anna Comnena Alexiad. l. 2. Sic l. 13. Basilium Monachum Bogomilicae haereseos auctorem, to\n daimoniw/dh *)abba=n, Daemoniacum Monachum, et Cedren. Monachum, qui Philippicum imperaturum vaticinatus fuerat, *yeuda/bban, Pseudo-Monachum, appellant. Ut alios omittam, quos laudatos vide apud Car. du Fresne Glossar. Fuisse tamen ex Monachis sanctitate et vitae integritate illustribus, qui, Patris nomen a se amoliti, Fratrum compellatione contenti fuerint, docet Bernardus Ep. 62, Guigo prior Maioris Carthusiae, apud Petrum Venerabil. l. 1. Ep. 25. ipseque Petrus Ep. quae inter Epistolas Bernardi exstat 353. Quod etiam probasse [orig: prob‚sse] videtur Hieron. Ep. ad Gal. l. 2. et in Matth. l. 4. nullum Patrem vocandum nisi Deum, ex Euangelio docens, etc. Proprie vero et communiter Abbates dicuntur, Praefecti in Monasteriis, ut vidimus supra; quibus proxima post Episcopos dignitas, quos proin tam in sessionibus, quam in subscriptionibus, immediate sequuntur. Quod enim de S. Columbani Abbatis successoribus in Britannia [orig: Britanni‚] Insul. supra diximus, ex Beda [orig: Bed‚]; peculiari illis privilegio [orig: privilegiŰ] est indultum. Ab Episcopis mitra [orig: mitr‚], annulo [orig: annulŰ] atque sandaliis distinguuntur quorum usu Abbatibus (nisi per privilegium speciale, ut infra videbitur) interdictum. Bernard. Ep. 42. ad Henricum Senon. Archiepiscop. Verum aperte indicant quidam horum quid cogitent, dum multo [orig: multŰ] labore ac pretio [orig: pretiŰ] Apostolicis adeptis privilegiis, per ipsa sibi vendicant, insignia Pontificialia, utentes et ipsi more Pontificum mitra [orig: mitr‚], annulo [orig: annulŰ] atque sandaliis: sane si attenditur rerum dignitas, hanc Monachi abhorret professio; si ministerium, solis liquet congruere Pontificibus etc. Hinc Petrus Blesensis, qui floruit A. C. 1200. vehementer miratus est Wilhelmum, in Sicilia Monachorum Abbatem, Pontificalia indumenta usurpasse [orig: usurp‚sse]: Detulit mihi, inquiens Ep. 90. quidam nuntius vester, qualiter Dominus Papa vos mitra [orig: mitr‚] proprii capitis et aliis ornamentis Episcopalibus insignivit. De benedictione gaudeo, sed insignia Episcopalis Eminentiae in Abbate nec approbo, nec accepto. Mitra enim et annulus et sandalia in alio, quam in Episcopo, superba quaedam elatio est. Sed nec in Canone Missae Abbatum


page 9, image: s0009b

ulla mentio (excepto [orig: exceptŰ] Casinensi, de quo supra) verum in Abbatiis quae sunt nullius dioecesis, vicinior Episcopus, ad quem pro ordinationibus solet recurri, statim post Pontificem nominatur, omisso [orig: omissŰ] Abbatis nomine, Gavant. in Rubr. Miss. part. 3. tit. 8. apud Macrum in Canon. Missae. Imo etiam qui Mitrae baculique ius habent, ad distinctionem Episcoporum, Baculo [orig: BaculŰ] uti debent Abbates pendente velo [orig: velŰ]; neque in sacris sollennibus septem candelas, sicut Episcopi, sed sex solum adhibere possunt, qua de re infra, in voce Abbates Mitrati etc. Porro antiquitus magna [orig: magn‚] sollennitate Abbatis anniversarium a Monachis celebrari consuevisse, legimus in Vita Euphroniae Sanctarum catalogo in Communion. Roman. illatae: Una [orig: Un‚] autem die anniversaria, quando ordinatus est Abbas Monasterii - misit Abbas unum de Fratribus ad Paphnutium, ut invitaret eum ad anniversarium Abbatis, apud Dominic. Macrum Hierolexico. De Abbatibus Imperii vide infra.

ABBATES Canonici dicti, qui Presbyteri, non Monachi fuere [orig: fuÍre], qualis Grimoaldus, undecimus Abbas S. Galli fuisse legitur, apud Stumpfium sub fin. saecul. 9.

ABBATES Episcopi in Sicilia [orig: Sicili‚] olim Catanae et Montis Regalis Abbates vocati sunt; eo quod, cum a Regibus Siculis exstructa essent iis in locis Monasteria, eorum Abbates postmodum a Romanis Pontificibus Episcopi fere creati, eorumque Ecclesiae Cathedrales factae: ea [orig: e‚] tamen conditione, ut qui Abbas a Monachis eligeretur, esset et Episcopus. Bulla Urbani II. Pontific. pro erectione Episcopatus Catanensis, apud Rochum Pirrum: Praesenti decreto [orig: decretŰ] statuimus --- ut quicumque in traedicta [orig: traedict‚] Ecclesia [orig: Ecclesi‚] a Monachis electus fuerit in Abbatem, idem Populo quoque praeesse debeat in Antistitem --- Idemque Abbas et Episcopus et Monasterium regulariter et Clerum et Populum universum Canonice, Rege Domino [orig: DominŰ] opitulante procuret. Ita Theobaldus primus Montis Regalis Monasterii a Guillelmo Rege Siciliae A. C. 1176. conditi Abbas, in variis Chartis, Abbas et Episcopus Regalis Monasterii S. Mariae novae, seu Abbas et Episcopus nude inscribitur, apud eundem Pirrum. Vide Metropolim Salisburgensem Tom. III. p. 290. et infra in, Episcopus Abbas. Fortunatus l. 5. Poem. 1. de Caesario Arelatensi Episcopo:

Qui fuit Antistes Arelas, de sorte Lirini,
Et mansit Monachus Pontificale decus.

Car. du Fresne Glossar.

ABBATES Exempti a iurisdictione Episcopi seu Ordinarii et nude a Romana [orig: Roman‚] sede dependentes ex speciali privilegio, acriter exagitantur a S. Bernardo de Consider. l. 3. c. 3. et. 4. ut et Petro Blesensi Ep. 68. et 90. De his scribit Mathaeus Paris A. C. 1257. statutum fuisse Romae a Pontifice, ut quilibet, qui in Abbatem exemptum tunc eligeretur, Romanam Curiam adiret confirmandus et benedicendus. Vide Bosquetum ad Epistolas Innocentii III. Pont. quem laudat Car. du Fresne in Glossar. et infra in voce, Monasteria Exempta. Istiusmodi Abbates autem, qui habent usum mitrae, mitris tantum aurofrisiatis, non tamen aureas vel argenteas laminas aut gemmas habentibus uti possunt: sicut non Exempti simplicibus et albis planis, de privileg. in sext. c. 6. apud Macrum. Hierolex.

ABBATES Imperii vide infra Abbatia.

ABBATES Laici et Abbates Milites, vide infra in Laici et Milites.

ABBATES Mitrati dicuntur, quibus Episcopalia ornamenta, id est, Mitram, Sandalia, Chirothecas ac Annulum deferendi Pontificibus Roman. indidem iura indulta sunt: quod non Episcopi duntaxat, quorum privilegiis hoc [orig: hŰc] modo [orig: modŰ] derogatum, graviter tulere [orig: tulÍre] sed ipsi interdum Abbates improbavere [orig: improbavÍre]: Unde eiusmodi Mitratos acerbius perstrictos legimus a Bernardo Ep. 42. Petro Blesensi Ep. 90. (uti quoque supra visum) et Thoma [orig: Thom‚] Cantipratano de Apibus l. 1. c. 6. vetusque Episcoporum querela est, Monachos iura Episcoporum insatiabiliter ambire, ut est in Chron. Casinensi l. 4. c. 80. et tamen incredibile dictu, quam late hoc privilegium indultum legatur. Unde cum ostenderentur Episcopi, quod in conventibus Ecclesiasticis Abbates, quibus mitrae ius erat, ab Episcopis non distinguerentur, hoc discrimen instituit Clemens IV. ut in Synodis Exempti mitris aurifrigiatis, sed sine laminis aureis vel argenteis gemmisque; non Exempti simplicibus albis et planis, in posterum utantur, uti supra quoque dictum, in aliis vero locis utrisque iis uti mitris liceat etc. At in Ordine Praemonstratensi Abbates mitra [orig: mitr‚] aut chirothecis non utuntur, ex communi consilio Abbatum eiusdem Ordinis, ne forsan ex ipsis supercilium elationis quis sumat etc. verba sunt Innocentii III. Pontif. l. 1. Ep. p. 118. qui istud Decretum suo [orig: suŰ] firmavit. Possunt autem tales Abbates, qui ius mitrae habent, non tantum sacras res, in quibus sacra unctio, ut vocant, non adhibetur, benedicere: sed et calices, patinas et altaria portatilia consecrare. Quin cum licentia [orig: licenti‚] Ordinarii et cum speciali Privilegio, possunt confirmationem conferre. In collatione tamen minorum Ordinum, facultas haec limitata est ad eorum subditos additaque suspensionis poena ordinantibus dimissoriales concedentibus, A. C. 1641. Diana part. VII. tract. II. resolut. 42. Sed et limitantur Abbatum facultates, quoad benedictionem paramentorum et similia, nempeilla tantum, quae propriis eorum Ecclesiis inservire debent. Sacror. Rituum congregatio decretum a Gavanto, sub die 24. Augusti A. C. 1609. relatum, quod ad instantiam Spoletani Episcopi innovatum, sub 30. Sept. A. C. 1628. Imo eadem Congregatio 28. Augusti A. C. 1629. consuetudinem a Tamburino Tom. I. Disp. 22. quaest. 2. num. 1. adductam penitus abrogavit. Porro tales non possunt Ecclesias profanatas reconciliare, nisi cum aqua [orig: aqu‚] ab Episcopo benedicta [orig: benedict‚], Idem Tambur. Disput. 23. quaest. 10. In sacris quoque sollennibus septem candelas in Altari accensas habere iis non licet; cum hoc Episcopis solum sit concessum; unde Brancatio Cardinal. instante apud Alexandrum VII. septima candela, quam contra edictum Sacra congregatio Rituum 29. Ianuar. 1628. adhibere coeperant, iis ablata et minute Pontificaliter celebrandi modus praescriptus est etc. Ita Macri Fratres Hierolex. Quando autem mitrae usus


page 10, image: s0010a

primitus Abbatibus concessus fuerit, incertum est. Aliqui id factum volunt, tempore Urbani II. circa. A. C. 1091. concessamque primo dicunt mitram Petro Cluniacensi Abbati, qui tamen ob humilitatem ea [orig: e‚] noluerit uti. Alii multo ante, nimirum A. C. 1040. S. Iustinae Patavinae Abbati a Leone IX. id indultum contendunt, quando scil. Pontifex hic a sua Montis Gargani peregrinatione redux, tunc in transitu Casinensis Monasterii ibique in Dominica Palmarum, Sacrum celebrans, eiusdem loci Abbati et Successoribus, sandaliis, dalmatica [orig: dalmatic‚] chirothecisque in sollemnibus celebrationibus induendi facultatem concessit, ut auctor est Leo Ostiensis l. 2. c. 82. Sed et antiquiorem hanc praerogativam esse, ex Bullario Casinensi tom. 1. const. 2. num. 2. quidam probare conantur, ibi enim legitur, quod 4. Kal. Mai. A. C. 643. Theodorus Papa, rogatus a Rotharith, Longobardor. Rege et Gudiberga Regina, id privilegii Bobiensi Abbati confirmaverit, cum ab Honorio I. iam concessum esset. Quibus tamen non obstantibus, abbatialem mitram demum coepisse circa A. C. 1000. cum a Silvestro II. Placentino S. Saviani Abbati ea concessa esset, dicunt alii. Imo recentiorem adhuc esse, patet ex verbis Petri Blesensis supra laudati, e quibus aperte colligitur, Pontificalia indumenta non fuisse eius aevo [orig: aevŰ] Abbatibus communia; floruit autem ille A. C. 1200. vide eosdem Macros etc. Neque vero Pontificum solum donum haec mitra fuit, sed interdum quoque illi potestatem Legatis suis dedere [orig: dedÍre], ius mitrae Abbatibus, quos ad id eligerent idoneos, concedendi, cuius exemplum rei ex Historia Monasterii S. Nivolai Andegavensis affert Car. du Fresne, citatque porro Goffridum Vindocinensem l. 2. Ep. 27. Chronicon. S. Sophiae Beneventan. p. 689. et Decreta Colomanni Hungar. Regis l. 2. c. 37. vide eius Glossar. Spelmanno Abbates Mitrati, seu Generales, alias Abbots Souverains: quasi Superiores, vel superiorem non agnoscentes, ii dicti sunt in Anglia olim, qui in suis Monasteriis, aut intra terminos constitutos, nulli Episcopo subiecti, iurisdictione fruebantur Episcopali, mitramque proin induebant; et, Baronis dignitate ornati, Parlamentariis assidebant Comitiis: quod aliis quidem Abbatibus permissum non erat. Sic in Parlamento anni 49. Henrici III. duo supra centum Abbates et Priores Brevi Regio [orig: RegiŰ] convocati legunter: anno [orig: annŰ] primo [orig: primŰ] Eduardi II. quinquaginta sex vocati sunt: donec decrescente Cleri potentia [orig: potenti‚] et aestimatione, Eduardi III. aevo [orig: aevŰ], vix trigesimus secundus vel tertius repertus est; quo [orig: quŰ] ipso numero [orig: numerŰ] deinceps languescente, tandem subsecuta est Monasteriorum catalysis sub Henrico VIII. vide Henr. Spelman. Gloss. Archaeol.

ABBATES Monastici quinam dicti olim vide supra [orig: supr‚] in Abbacomites.

ABBATES Regales qui etiam Abbates ad Palatium pertinentes, dicebantur olim, qui Monasteria Regalia, nude a Rege pendentia, Graece *basilika\ *monasth/ria, possidebant. Hi non nisi ab ipsis Imperatorib. aut Regibus, vel certe eorum consensu ac nutu, instituebantur, deligebantur et investiebantur, neque Episcoporum iurisdictioni ullatenus suberant. Cum vero illorum Abbatiae ex fundis Regiis dotatae essent, in militiam ire et Regalitati servire tenebantur, ut est in Diplomate Henrici Imperat. A. C. 1063. pro Monasterio S. Maximini Trevirensis, quod a Duchesnio descriptum est, in Hist. Limburgensi p. 29. Etiam, perinde ac Episcopi, Buticulario Franciae centum solidos iidem exsolvere tenebantur, quoties Abbatialis dignitatis confirmationem a Rege expetebant, vel forte cum eidem fidelitatis praestabant sacramentum. Ad id sane Abbatem S. Sulpitii Bituricensis et Abbatem S. Dionysii in Francia Aresto A. C. 1265. damnatos esse, docet ex 1. Regesto Parlamenti fol. 147. et Stylo antiquo Parlamenti Part. 6. ß. 36. Car. du Fresne Glossar. Et meminit Alexander III. Pontif. Roman. Ep. 162. ex iis, quae habentur Histor. Franc. Tom. IV. huiusce praestationis ab Abbatibus Regalibus, Franciae Buticulariis fieri solitae, licet frustra contra reclamarent. Nec omittendum de hocce iure Buticulariorum et de hominiis et Sacramentis fidelitatis, ab Abbatibus, Regibus praestitis, exstans insigne Diploma in Tabulario S. Genovefae Paris. quod idem Car. du Fresne in voce Monasteria Regalia his verbis descripsit: Anno Dom. 1282. die Iovis in cena Dom. videlicet 8. Kal. April. Frater Guillelmus dictus de Antissiodoro, novus Abbas S. Genovefae Paris. per provisionem summi Pontificis, comparuit coram Dom. nostro Rege Franciae Philippo, apud Montem Argi, in Camera ipsius Regis. et obtulit dicto Regi, quod paratus erat ei facere nomine praedictae Ecclesiae, quod debebat. Atque respondit Consilium Regis, quod homagium debebat facere dictus Abbas et fidelitatem iurare, et Prior et Conventus dicti loci per literas pendentes Regalia petere. Dictus vero Abbas iuramentum fidelitatis statim obtulit facere, quod fecit sub hac forma: Allatum fuit Missale, et datum in imaginibus eius et stola [orig: stol‚] collo eius apposita [orig: apposit‚], et tunc iuravit, quod Regi in omnibus fidelis esset, et quod secreta Regis fideliter servaret, et quod Regi bonum et Fidele consilium daret, si super boc requireretur. De homagio autem faciendo et regalibus petendis, dilationem petiit, donec super bis cum conventu suo deliberasset: quae dilatio concessa est ei. Ad haec praesentes fuerunt Decanus S. Martini Turon. tunc Cancellarius Regis et Guillelmus de Crepi Notarius Regis, Dom. dictus Granche Miles, Frater Gaufridus Cancellarius et Frater Legerius Canonicus S. Genovefae. In Parlamento sequenti circa festum Ascensionis Domini venit dictus Abbas ad Regem in Camera sua, et fecit homagium sub his verbis Gallice: Sire, ie devien vostre hom liges, et vous promťs leautť iusque ŗ la mort.De Regalibus petendis dixit Abbas, quod Papa suppleverat per literam, quam miserat ei super provisione sua, quod Conventus et prior facere debuissent: quod Rex gratanter acceptavit. Pro droituris Curiae Regis super praemissis solvit dictus Abbas in omnibus ad dictum Magistri Gaufridi de Templo et Magistri Petri de Conde Clericorum Regis 25. libras Paris. videlicet ipsi Regi pro Senescalia 10. libras Paris. domino Iohanni de Acon 100. solid. pro Buticularia, Domino Iohanni, dicto Pracin 10. libras Paris. pro Cambellanis: apud eundem Car. du Fresne Gloss. vide quoque infra Abbatiae Liberales.

ABBATIA ipsum Abbatis regimen ac gubernatio, in Concil. Meldensi A. C. 845. c. 10. ut habet Idem Car. du Fresne


image: s0010b

communiter Monasterium, cui Abbas praeest, vel Abbatissa. Hornio Abbatiatus, cuiusmodi in Imperio varii sunt; qui dividuntur in Singulares et collegiales: eo quod alii singula suffragia, alii non nisi collegialia ac coniuncta habeant, in Collegio Principum. Singulares dicuntur Germanis Gefurstete Abteyen, quia quilibet horum Abbatum Imperii Princeps est; atque inter eos eminet Abbas Fuldensis, qui Cancellarius est Imperatricis, et omnium, non Germaniae solum, sed et Galliae Abbatum Primas: quo nomine non Episcopo solum Hildesiano, sed et Archiepiscopo Coloniensi, in Comitiis Imperii, semel atque iterum litem movit. vide infra in voce Fulda. Collegiales iterum dividuntur in Suevicos et Rhenenses etsi aliqui eorum ad alios quoque Circulos Imperii pertineant: utrorumque indiculum dabimus infra. Praeter has vero Abbatias etiam aliae sunt, sed Principum aliorum ditioni additae atque adeo saeculares factae. Sic inter alias, Abbatia Hirsfeldensis, cum praefecturis quibusdam aliis, titulo [orig: titulŰ] Principatus, Hasso-Cassellanis Landgraviis accessit, vigore pacis Monasteriensis, A. C. 1648. Instrum. Pacis art. XV. Vide Georg. Horn. Orb. Polit. p. 184. et 257.

Abbatiae in Imperio Singulares.

Fulda, dignitate, potentia [orig: potenti‚], divitiis supra reliquas omnes eminens. Elvanga. Elvvangen.
Berchtesgada, Berchtesgaden.
Campodunum. Corbeia.
Sangalla, quae Abbatia condita fuit A. C. 630. ipsa vero civitas libertatem suam pecunia [orig: pecuni‚] redemit. Vide suo [orig: suŰ] loco [orig: locŰ] Prumia.
Stavelo.
Weissenburgensis Abbatia:
item Luderensis et Murbacensis in Alsatia.

Abbatiae in Imperio Collegiales

Weingarden. Suevicae. Zwyfalten.
Salomonsweyer. Marchtal.
Schussenriedt. S. Peter.
Petershausen. S. Heimeran, et
Ursperg.
Rhenenses.
Quedlinburg. Hervorden.
Essen. Andlau.

Vide L. Otton. Menckenium Notis ad Horn. ubi Luderensis et Murbacensis Abbatiarum in Alsatia immedietati cautum docet Pacification: Monasteriens. ß. Teneatur Rex Christianissimus: notatque inter Abbates Principes sedem etiam habere Magistrum Ordinis S. Iohannis per Germaniam.

ABBATIAE Liberales in Charta Ottonis Imperat. in Metropoli Salisburg. Tom. 3. p. 344. alias Monasteria Libera, item Regalia seu Imperialia, ut apud Innocentium III. l. 13. Ep. 39. alibique passim, dicuntur Monasteria, quae in Fiscis Regiis exstructa et ab ipsis Regibus dotata, ab omni iurisdictione Episcopali exempta erant, nullique alii praeterquam Imperatori aut Regi subiecta. Quorum proin ea quoque praerogativa fuit, ut eorum Abbates non nisi ab ipsis Imperatorib. aut Regibus, vel certe non sine eorum nutu, instituerentur, deligerentur et investirentur: cuiusmodi investituras non nisi per baculum, perinde ac Episcopatuum, fieri consuevisse, docet Charta Henrici II. Imperat. A. C. 1012. apud Ughellum in Episcopis Faventinis. Hinc scribit Sugerius in Ludovico VI. Adamo Abbate Sandionysiano [orig: SandionysianŰ] mortuo [orig: mortuŰ], se in Abbatem a toto conventu electum quidem: Sed quia inconsulto [orig: inconsultŰ] Rege id factum, electionem hanc a Rege ratam non fuisse habitam. Quia vero Abbatiae istae Regales ex fundis Regiis dotatae erant, hinc earum Abbates in militiam ire, aliaque praestare tenebantur, de quibus vide supra in voce Abbates Regales. Sed et id iuris competebat Regi in istiusmodi Monasteriis, quod utendo iure suo Regio posset Monachum vel Monialem in iis, in principio sui Regiminis, post suam coronationem, ponere, ut Car. du Fresne docet ex Regesto Parlamenti Olim fol. 26. Annatas denique talium Abbatiarum ad Regem spectasse [orig: spect‚sse], legas apud eundem Car. du Fresne ubi de Monasteriis Liberis.

ABBATIOLA in Capitulis Caroli Calvi A. C. 853. c. 3. Missi inquirant de Capellis et Abbatiolis, ex casis Dei in beneficium datis, alibique passim; Capellam denotat, sacellum, seu minus, ut vulgo in Ecclesia Roman. loquuntur, beneficium. Quam in rem observavit Car. du Fresne, in veterib. Foris Navarrae, l. 1. et 2. Curas appellari Abbadiados. Cuiusmodi Ecclesiarum Parochialium bona quod Laici possiderent iureque in iis patronatus gauderent, Abbates Milites, item Abbates Laici, et nude Abbates olim; postea, Abbatiarii dicti sunt, in Gallia, apud Beneharnense, Bigorritanos et in vicinis provinciis, ubi infinitus illorum numerus est. Horum aedes, a quibus ista iura dependent, ut plurimum Ecclesiis annexae sunt, censenturque illi Nobiles, atque adeo a talliis et tributis immunes sunt, perinde ac agri iis attributi, ut qui quondam bonorum Ecclesiae pars fuere [orig: fuÍre]. Nempe Milites, Comitum et Ducum exemplo (de quibus vide supra in voce Abbacomites ) bona Ecclesiastica, ut aliis locis, sic quoque in Gallia, invaserunt: ea [orig: e‚] inprimis tempestate, qua [orig: qu‚] bellis intestinis ac Normannorum irruptionibus tota conflagrabat Gallia; vel certe Ecclesiae ipsae ac Monasteria bonorum suorum protectores illos elegere [orig: elegÍre]; quibus, ut in sui tuitionem ac protectionem eos obstringerent, partem bonorum Ecclesiasticorum ipsasque decimas concessere [orig: concessÍre]. Quod idem factum esse apud Hibernos et Wallenses Silvester docet Giraldus Itiner. Cambr. l. 2. c. 4. Haec Ecclesia, sicut et aliae plures per Hiberniam et Walliam Abbatem Laicum babet. Usus enim inolevit et prava consuetudo, ut viri in Parochia potentes, tamquam Oeconomi, seu potius Ecclesiarum Patroni et Defensores a Clero constituti, postea processu temporis aucta cupidine totum ius sibi usurparent, et terras omnes cum exteriore possessione sibi impudenter appropriarent, solum altaria cum decimis et obventionibus Clero relinquentes et haec ipsa filiis suis Clericis et cognatis assignantes. Tales itaque desensores, seu potius Ecclesiarum destructores, Abbates se vocari fecere [orig: fecÍre], et tam nomen indebitum, quam rem quoque sibi assignari praesumpsere [orig: praesumpsÍre]. vide Cuiacium Feud. l. 1. c. 1. Catellum in Histor. Occitan. p. 627. 628. Marcam in Histor. Beneharnensi l. 11. c. 28. et qui hos


image: s0011a

laudat Car. du Fresne in voce, Abbates Milites et Abbates Laici.

ABBATISCELLA German. Appenzel, pagus praedives, et unus ex 13. pagis Helvetiae ad fontes Sintrae amnis. Distat a Curia 12. a Fano S. Galli 4. leucis. vide infra, voce Helvetia.

ABBATISSA Monasteriis Virginum praefecta. Abbatissae quae sanctimonialibus praeesse videntur, in Synodo Paris. A. C. 829. l. 3. c. 18. quas Car. du Fresne successisse dicit in locum Diaconissarum, quae in sacris Liturgiis ac Synaxibus sequiori olim sexui praeiverint, de qua re alibi. Hae Matres Monasteriorum quibusdam, Matres Monachorum Iohanni de Ianua: Antistitae in vet. Charta, quam laudat Hieron. Henningius in Geneal. Rhaetiae Curiensis Principis: Archimandritissae, in Novell. Iustiniani 4. et 109. Episcopae, Macro etc. Eas foras evagari, aut inter villas residere, suisque voluptatibus deservire, prohibet Ludovicus Pius Ep. ad Sicharium Archiepiscopum Burdigalensem. De iisdem Fratres Macri Hierolex. Abbatissa nequit sub poena excommunicationis seu aliarum censurarum subditis praecipere, c. nova de poenis et remiss. Imo nec in virtute S. Oboedientiae A. A. penes Dianam. Potest tamen ad instar aliorum regular. Superiorum subditis facultatem concedere alienandi et remunerandi, usque ad summam decem scutorum, eo [orig: ] fine scil: quo notat Diana. Quod vero limitat Suarez summ. tom. 2. l. 7. c. 19. num. 44. Quando nimirum non obstet consuetudo in contrarium vel Praelati prohibitio etc.

ABBATISVILLA urbs comitatus Pontini non antiqua valde, ut nomen indicat. Sedes est iudicis praesidialis. Merula. Celebris evasit, post exstinctos Carolovingos: sedes Comitum Pontinorum. Quorum origo haec. Scribit Hariulphus l. 4. c. 12. Hugonem primo Ducem, postea Regem Francorum, ob Barbarorum cavendos incursus, Abbatisvillam Centulensibus Monachis abstulisse, castrumque fecisse, i. e. munivisse, eique Hugonem Militem, generum suum praeposuisse, cui et Forestiscellam Centulensium ditioni subtractam tradiderit: Hugonem porro Advocatum dictum esse, quod Ecclesiae S. Richarii Defensor fuisset a rege Hugone constitutus: quo insigni nomine etiam Angelramnum eius filium fuisse contentum; donec Bononiensi Comite victo [orig: victŰ] acie ac caeso [orig: caesŰ], et Adeluia [orig: Adelui‚] nobilissima [orig: nobilissim‚] Comitissa [orig: Comitiss‚], quam in matrimonio Comes habuerat, uxore ducta [orig: duct‚], Comitis nomen accepit, atque ad successores suos transmisit. Sed et iam antea Ingelardus Abbas Centulensis Abbatisvillam, Incram Encre et dominum Medardum seu S. Medardum Domart, Villas S. Richarii donasse [orig: don‚sse], vendidisse et oppignerasse [orig: oppigner‚sse] legitur. Ex villa postea sub Comitibus suis, in oppidum non contemnendae magnitudinis, crevit. Sedet ad ripam Suminae, in finibus Ambianorum, nomenque a re habuit, Vulgo Abbeville. Hadr. Vales. Notit. Gall. A. S. Richario condita creditur, Morerius in Diction. Histor.

ABBEFORTIA oppidulum Norvegiae, cum portu maritimo, in praefectura Aggerhusiana. Ab Ansloga, versus Occident 15. leucis German. distans, a Stavangria autem 20. circiter.

ABBEN-TYBON Rabbinus scriptis celebris, saeculo [orig: saeculŰ] 14. Genebr.

ABBO Monachus, scripsit Lutetiae obsidionem, qua [orig: qu‚] eam Normanni Danique satis arcte cinxerant, duobus libris, carmine admodum [orig: admodŻm] inculto [orig: incultŰ]. A. C. 891. Saussay. Alius, eiusdem nominis, Abbas de Fleury, scripsit vitas Paparum. Obiit A. C. 1003. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 38. et 41.

ABBREVIATOR nomen officii, in Cancellaria Pontificis Roman. cuiusmodi ministri LXXII. ibi sunt a Summariis Supplicationum quoque dicti. Munus illorum est, incumbere ad Bullarum pictacia, apud Macrum Hierolex. dividunturque in tres classes: utpote e quibus duodecim dicuntur de parco maiori, ac Praelati sunt habituque violaceo [orig: violaceŰ] utuntur; alii viginti duo vocantur de parco minori; reliqui omnes Examinatores appellantur; occupati enim sunt in collatione Bullarum. Ceterum possunt esse Laici ac uxorati. Nomen habent a voce Breve, quae epistolam denotat Pontificiam, vel quia breviori stylo [orig: stylŰ] formatur, vel a German: Brieff. In quorum Brevium officio primarius dicitur Protonotarius Abbreviator. Exceptores vero ab excipiendo, istiusmodi ministri in eadem Curia appellantur: quod tamen nomen ad Notarios quoque extenditur, ut quibus in scribendo abbreviationibus uti sollenne est, in Hierolex. Macri locis ante citat. vide de abbreviatione Scribarum Notariorumque infra passim, inprimis in voce Nota, Scribendi modus, Tachygraphia etc.

ABCTURIUM aliis Abgatorium vel Abgetrium idem quod Abecedarium, vox recens, contracta quasi ex Abecetorium, occurrit in libro Sacramentorum Gregorii M. ubi de Ordine ad Ecclesiam dedicandam: Deinde incipiat Pontifex de sinistro angulo ab Oriente, scribens per pavimentum cum cambuta sua Abcturium, usque in dextrum angulum Occidentis etc. Ita enim Praeferre Codicem Remensem, monet Menardus, ubi alii habent A. B. C. unde conficitur Abcturium esse Abecedarium, seu Alphabeti literas, Abici Italis. At Codex Ecclesiae Senonensis scriptus sub Menardo Archiepiscop. habet Abecenarium. Ita ergo in dedicationibus Ecclesiarum literas Alphabeti, in pavimento, describere pedo [orig: pedŰ] suo [orig: suŰ] pastorali consuevere [orig: consuevÍre] Antistites Latini, de quo more agunt praeter Menardum Scriptores, qui de Ritibus Eccles. scripsere [orig: scripsÍre]. vide Car. du Fresne Glossar. et infra, voce Alphabetum.

ABDA pater Adoniram. 1. Reg. c. 4. v. 6. Latine servus, vel servitus.

ABDADA Galatiae urbs. Ptol.

ABDAGESES nobilissimus Parthorum, Pater Sinnacis. Tacit. l. 6. Annal. c. 36. qui a Romanis advocato [orig: advocatŰ] Tiridate, tum aula [orig: aul‚] et novo rege potiebatur. Ibid. c. 43.

ABDALE Saracenus, Toleti Rex, Tiresiam Alphonsi quinti Veremundi filii, uxorem duxit; quae, impari hoc [orig: hŰc] coniugio [orig: coniugiŰ] servata [orig: servat‚] patria [orig: patri‚], post Abdalae decessum sese in perpetuum coenobio dicavit. Volaterran.

ABDALA [1] Mahumeti Pseudo-prophetae pater, conditione servus qui in camelis ductitandis subserviebat mercatoribus: quo [orig: quŰ] moriente, Mahumetus eius filius in lucem est editus; Fuit Ethnicus;


page 11, image: s0011b

et Emiram Iudaeam uxorem habuit. Paul. Diaconus, Theophanes, Zonaras, Cedrenus. Petr. Abbas Cluniacens. Baron. A. C. 630.

ABDALA [2] sextus Arabum Calipha, thronum, in quem, mortuo [orig: mortuŰ] Iezido fratre, ascenderat, armis tueri coactus, aemulum Marvanum, in praelio occidit. Verum ab huius filio, ad Euphratem victus, primo Damascum, dein Cairum pervenit, sed a neutris receptus, cum in Graeciam cum famulo traicere vellet, agnitus atque occisus est, cum unicum annum regnasset [orig: regn‚sset]. A. C. 686. Marmol. l. 2. c. 8.

ABDALA [3] XVII. Calipha Arabum, duobus aemulis, Abdala [orig: Abdal‚], filio [orig: filiŰ] Ali et Amiro, memorabili fraude, sublatis: furorem mox in Christianos vertit, contra Leonem IV. qui Constantino Copronymo successerat, copias misit, atque Hierosolymis Christianos Iudaeosque certas in manibus notas habere iussit, quibus [orig: queÓs] ab aliis dignoscerentur. A. C. 781. Marmol.

ABDALA [4] Berebere, ex montanis Atlantis oriundus, auctor sectae Mohavedinorum, i. e. Unitariorum. Hic [orig: HÓc] Afris tribus [orig: tribŻs] Musamudae in suas partes pertractis, ingenti sectatorum exercitu stipatus, Regem Maroci vita [orig: vit‚] regnoque [orig: regnŰque] privavit. Marmol. l. 23.

ABDALA [5] Muley, Maroci Cherifus, una cum patre, promontorium d'Aguer Lusitanis eripuit, egregiis contra Regni hostes fortitudinis speciminibus editis. Postmodum solus regnavit, relicto [orig: relictŰ] ex Aethiopissa filio [orig: filiŰ] successore, P. Iovius l. 7. Marmol.

ABDALA [6] Rex Tremesinus, Fratri Buhamu, ope Hispanorum in regnum restituto, successit: sed mox ab Alfaquis quibusdam et Barbarossa persuasus, Hispanis annuam pecuniam a fratre pendi solitam dare recusavit. Ei mortuo substitutus filiorum iunior. At maior natu, Abdala, ad Carolum V. regnum recuperaturus, se recepit. Cuius opibus nixus aemulum vicit, ipsa [orig: ips‚] metropoli capta [orig: capt‚] et direpta [orig: dirept‚]. Sed insolentia [orig: insolenti‚] Hispanorum offensis subditis, ipse tandem a suis quoque militibus desertus, atque proditorie occisus est. A. C. 1546. Marmol. l. 5. c. 11.

ABDALA [7] Alfaqui i. e. contionator Mahometanus, de secta Mohaydinorum, insurrexit contra Cherifum Mahomet, Regem Maroci, et in monte Nefusa, qui ramus est Atlantis, hodie Derenderen seu Adren dicti, plurimos Barbaros congregavit, A. C. 1543. insignis Magus habitus. Sed mox ab exercitu Regis, in quo plurimi Christiani erant, captus et capite truncatus est. Marmol. l. 3. c. 43.

ABDALA [8] vel ABDELASIS, insignis bellator Maurus, qui a Turcis, pro quibus tamen fortissime pugnaverat, A. C. 1550. male habitus, ipsis hostem se praebuit acerrimum, occisus tandem, post multa egregie fortiterque gesta. Idem, l. 5. c. 37.

ABDALA [9] Rex Persarum, et XXVII. Calipha Babylonius, exheredatus a Patre, fratribus tamen successit, armis animoque [orig: animŰque] illustris. Graecos saepius fudit, et parte Candiae occupata [orig: occupat‚], ipsum regnum Neapolitanum Calabriamque terrore sui complevit. Obiit A. C. 833. cum 8. regnavisset, Imperiumque insigniter ampliasset [orig: ampli‚sset]. Mirkondus Chronol.

ABDALA [10] fil. Aven Maugy, Regis Saracenorum, pulsus regno [orig: regnŰ] armis dolisque fraternis, a Carolo M. in illud restitutus est. Dupleix.

ABDALA [11] Lopae Regis Toleti fil. qui Patre a Mahomete pulso [orig: pulsŰ], Caesaraugustam recuperavit, tenuitque cum posteris suis. Mariana. Fuerunt plurimi alii huius nominis, Reges Persarum, Saracenorum, Aethiopum in Aegypto, Africa et Hispania. E quibus saltem addam, Regem Maroci, qui Xerifo Mahometi successit, et post 17. annorum regnum obiit A. C. 1574. Alterumque qui conciliatore Iannetino Mortara [orig: Mortar‚] Genuensi, foedus iniit cum Philippo III. Hispan. Rege, A. C. 1607. et biennio post, a Mago quodam, sibi ab avunculo et aemulo Muley Zidan immisso, interemptus est.

ABDA-LABENI Urbs Regni Tremissani, in Africa. Olim Sisli, Marmol. l. 5. c. 33.

ABDALMUTALIB Arabs, Mahumeti avus, qui tanta [orig: tant‚] corporis forma [orig: form‚] et pulchritudine excelluit, ut eum omnes mulieres admirabili amore prosequerentur. Abbas Cluniacens.

ABDALONIMUS longa [orig: long‚] cognatione Sidoniorum stirpi regiae annexus, sed ob inopiam, suburbanum hortum exigua [orig: exigu‚] stipe colens, ab Hephaestionis hospitibus, (cui ab Alexandro permissum ut quem eo [orig: ] fastigio [orig: fastigiŰ] e Sidoniis dignissimum arbitraretur, constitueret regem) ceteris praelatus, rex constituitur: cum forte steriles herbas eligens hortum repurgaret, illi cum regiae vestis insignibus intrant. Tum rege eo [orig: ] salutato [orig: salutatŰ], alter ex his, Habitus, inquit, hic, quem cernis in meis manibus, cum isto squalore permutandus tibi est: ablue corpus illuvie aeternisque sordibus squalidum. Cape regis animum, et in eam fortunam qua [orig: qu‚] dignus es, istam continentiam profer, et cum in regali solio residebis, vitae necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris huius status, in quo accipis regnum, immo hercule propter quem. Aliis studio [orig: studiŰ] factum prosequentibus, aliis indignantibus et criminantibus, admitti eum Alexander protinus iussit: diutius contemplatus, Corporis, inquit, habitus famae generis non repugnat, sed libet scire inopiam qua [orig: qu‚] patientia [orig: patienti‚] tuleris. Tum ille, Utinam, inquit, eodem [orig: eŰdem] animo [orig: animŰ] regnum pati possim. Hae manus suffecere [orig: suffecÍre] desiderio meo; nihil habenti, nihil defuit. Magnae indolis specimen ex hoc sermone Abdolonimi cepit vir maximus. Itaque non Stratonis modo regiam supellectilem attribui ei iussit, sed pleraque etiam ex Persica [orig: Persic‚] praeda [orig: praed‚]; regionem quoque urbi appositam ditioni eius adiecit. Curt. l. 4. c. 1. Iustin. autem l. 11. c. 10. paulo aliter. Insignis, inquit, Praeter ceteros fuit Abdalonimus, rex ab Alexandro Sidoniae constitutus, quem Alexander, cum operam oblocare ad puteos exhauriendos hortosque irrigandos solitus esset, misere vitam exhibentem, regem fecerat; spretis nobilibus, ne generis id, non dantis beneficium putarent. Diodor. Sic. l. 17. c. 46. Ballonymum vocat, non Sidonis sed Tyri regem constitutum. Aliqui Abdolominum vocant. Plut. autem de fortuna [orig: fortun‚] Alexandri Orat. II. p. 340. B. corruptissime legit Alynomum. In historia [orig: histori‚] etiam falsus est, nam Paphi regnum accepisse scribit.