December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0004b

ABAGAMEDRI regio terrae Tigremahon, in Imperio Abyssinorum Monarchae Sanut. l. 11.

ABAGARUS [1] Edessenorum Toparcha (erat ea gens ultra Euphratem, cuius Reges omnes sic dicti, sicut Ptolomaei in Aegypto,) scribitur etiam Abgarus et Agarus. Magis tamen placet Agbarus. Certe a)/kbaros2 Arabica vox est, quae potentissimum significat. vide Henr. Vales. ad c. 13. l. 1. Hist. Eccles. Euseb. Pamph et infra Abgarus.

ABAGARUS [2] Osrhoenorum et Edessenorum Rex, ad Severum transfugit, traditisque obsidibus liberis, fidem sanam auctoravit, sagittariorumque vim magnam misit auxilio. Herodianus.

ABAGARUS [3] Persarum Rex, quem subegit Severus Imperator. Spartian., Xiphil.

ABAGAS CAN Rex Tartarorum, armis recuperato Turciae regno, cuius imperium Tartari A. C. 1280. sibi pepererant, Parvanam Turciae praefectum, quod eam regionem Aegyptio Sultano proditorie vendidisset, medium disiecuit, carnes inter alias epulas coxit, et cum proceribus suis devoravit: questus interim, ne sic quidem sibi pro iniuria satisfactum esse. Fulgos. l. 9.

ABAGES vel ABAGI Scythae populi Sacis vicini, ad fidem Christi, temporibus Iustiniani Imp. conversi, ut ex Procopio memorat Evagrius, l. 4. c. 22. et Zonaras. Aliqui Abasges legunt.

ABAGI Insula et Regnum Iaponiae, unum ex illis, quae a Niphonia dependent, Solier. Hist. Eccles. Iaponiae, l. 1. c. 1.

ABAHIUS Nilus fluvius dicitur (ut scribit Paul. Iovius l. 18. Hist.) quasi amnium pater, quod post longum, et tortuosum cursum, totam aquarum molem in multa cornua diffundat. Aliis Abbahuius Abacchius tamen legit Laelius Bischiola doctiss. philologus, vocemque putat partim Hebraicam, vel Syriacam, partim Graecam esse. Ab enim Hebraeis pater est. et Graecis xe/ein fundere, quia fluminum pater Nilus. Quamquam hybridae istiusmodi notationes merito pro illegitimis sint habendae.

ABAIBAE Abaibe et Abibe, montes excelsi Americae meridionalis in provinc. Carthaginis novae, prope sinum Urbae.

ABAILLARDUS Petrus, ex Armoricis oriundus, Philosophus Parisiensis, Pelagii opiniones revocavit; Arrianismique et Nestorianismi suspectus. Spiritum S. animam mundi esse statuit. A. C. 1140. vide S. Bern. Ep. 191. Baron. A. C. 1140. Petrum Cluniac. l. 5. Ep. 20. A Bernardo et Anselmo tandem ad palinodiam adactus, cum Ecclesia in gratiam rediit, G. Hornius Histor. Eccl. N. T. P. Period. III. Artic. 3. ß. 7. Vide et infra Arnoldus Brixiensis: et supra Abaelardus.

ABAL fil. Asser patriarchae, Iacobi filiorum octavi. Ioseph. Antiq. Iud. l. 2. c. 4. Lege Abarus, *)/abaros2 enim scribitur Iosepho.

ABALA [1] Oppidum in Africa [orig: Afric‚] Troglodytarum, non procul a rubro mari. Plin. l. 6. c. 29.

ABALA [2] portus Messaliae proximus, ad quem aufugit Caesar adversus Pompeium dimicans, cum unico armigero, destitutus servis, amicis, et satellitibus. Appian. l. 5. Civil. Bell. Quod autem ait Messaliae proximus, vereor ne errorem commiserit auctor, locum pro homine substituens, Messaliam scil. pro Messala [orig: Messal‚]. Sic enim sequitur apud Appianum. Quem quidam e montibus ad rem cognoscendam decurrentes, invenerunt animo defectum et corpore, ac translatum nunc in hoc, nunc in aliud acatium, quo magis hostem fallerent, meteko/misan e)s2 *messa/lan ou) makra\n o)/nta. Ad Messalam deportarunt [orig: deport‚runt], qui non longe aberat. Nic. Iloydius.

ABALGARIS Asiae civitas in Media Provinc. Marc. Paul. l. 1. c. 5.

ABALI populi Indiae Plin. l. 6. c. 19.

ABALITES sinus maris Troglodytici, ita dictus ab Abala [orig: Abal‚] eius regionis oppido maritimo. Plin. l. 6. c. 29.

ABALLABA vel ABELLABA Britanniae insulae urbs Lib Notitiarum. Sita est in Westmorlandia [orig: Westmorlandi‚] Brigantum regiuncula [orig: regiuncul‚]: sola [orig: sol‚] vetustate suspicienda, nimirum Romano saeculo statio erat Maurorum Aurelianorum. Appleby hodie vocatur. Camden. Baudrando est oppidum Angliae Borealis, in Westmaria Provinc. ad Itunam fluvium.

ABALLO vel ABALLONE oppid. Galliae Celticae in Ducatu Burgundiae inter Augustodunum et Antissiodorum, inde 51. hinc 18. milliar. Gall. distans. Avallon. nunc vocatur. longitud. 20. 55. latitud. 46. 56. Baudrando est oppidum situm ad Cussinum fluvium, 10. leucis ab Antissiodoro, in meridiem et ab Augustoduno 18. leucis tantum in Boream, in planitie. Huius muros sponte corruisse A. C. 1003. Roberto eam obsidente narrant, Continuator Aimonii, Mexeray, Duplex in Roberto. Caput est pagi Aballonensis, qui in divisione Regni a [orig: ] Carolo M. facta [orig: fact‚] Avalensis: in Capitulis Caroli Calvi Avalisus, vulgo l' Avalonois dicitur. In hoc ager Viceliacus ubi, qui ante annos 500. scripsit, Hugo Pictavin. Monasterium Viceliacense a Gerardo Com. fundatum memorat. Significat autem Avalon vet. lingua [orig: lingu‚] Gallica [orig: Gallic‚] et Britannica [orig: Britannic‚], pomum, Hadr. Vales. Not. Gall.

ABALUS [1] Graece *)/abalos2, Solymis cultus, Euseb. Prep. Euang. l. 5. c. 5. Sed *)/arbalon vocat Plut. de Def. Orac. vide infra Solym.

ABALUS [2] Oceani Germanici Insula in qua nonnulli crediderunt electrum ab arboribus fluere. Plin. l. 37. c. 2. In ea [orig: e‚], si quando homo mersus in flumen non appareret amplius, centum annis funus illi faciebant, et manes ita expiabant. Baltiam eam vocat Timaeus.

ABAMOTH-BAAL oppidum in tribu Ruben, Jos. c. 13.

ABANA [1] locus Capuae, apud Cic. contra Rullum. Mendum hic procul dubio pro Albana. Vide orat. pro lege Agraria, finem versus.

ABANA [2] seu Havana alias Insul. S. Christophori, celeberrima


page 5, image: s0005a

Antillarum, a Christoph Columbo sic appellata. Hic ab A. C. 1625. Hispanis frustra contranitentibus, sedem Galli fixerunt. Amoena admodum et fertilis vide Histor. Antillanam, c. 19. it. infra, ubi de Antillis et Christophori Insula, it. ubi de Insul. S. Christophori.

ABANA [3] Latine lapideus, vel aedificatio, sive pater obsecro nunc, limpidissimus, et iucundus Damasci fluv. qui in Decapolitana regione e radicibus montis Libani exortus, meridionale ac occidentale Damasci latus alluit, indeque per planitiem Archadob defluens in mare Syriacum effunditur. Varia est lectio in Hebraico codice nam legitur [gap: Hebrew word] Amanab. Idem cum Graecorum Chrysorrhoa, et Arabum Adegele videtur. Bellon. l. 3. c. 4. Davity in descript. Asiae.

ABANBUS fluv. Aethiopiae superioris cadit in Nilum, paulo supra Meroen Insul. Aliis est Abanhus Ptolemaeo Astapus.

ABANCAIUS fluv. provinc. de Lima. Americae meridionalis in Peruvia. Cadit in fluv. Xauxam, non procul a Cusco Civit. Rigat oppidulum Abancay, oriturque propre Andes montes, Herrera.

ABANNAE vel Abanni Africae populi, Caprariensibus vicini, quos utrosque bello subegit Theodosius. Amm. Marcel. l. 29.

ABANNATIO a)peniautismo/s2 Graecis, annuum denotat exilium, quod indici olim apud Graecos, illis solebat, qui involuntariam caedem commisissent, Budaeus in Annotat. l. aut facta. 16. ß. eventus, ff. de poen. vide Calvin. Lexic. Iurid. Sicariorum enim e)k pronoi/as2 poena erat mors, et bonorum publicatio. Meminit poenae huius seu exilii Euripides Oreste.

*kalw=s2 e)/qento tau=ta pate/res2 oi( pa/lai.
*ei)s2 o)mma/twn men o)/yin ouk ei)/wn pera=|n,
*ou)d' ei)s2 a)pa/nthm' o(/stis2 ai(=m' e)/xwn kurei=.
*fugai=si d' w(si/oun, a)ntapoktei=nai de\ mh/.

Recte statuerunt ista Patres prisci.
In oculorum conspectum non permittebant venire,
Neque in occursum quisquis sanguinis reus esset:
Exilio multabant, vicissim vero non occidebant.

Unde Claud. Saturnin. l. singul. de Poenis Paganorum: Et ideo apud Graecos exilio voluntario fortuiti casus luebantur, ut apud praecipuum Poetarum scriptum est:

*eu)=te/ me tutqo\n e)o/nta *menoi/tios2 e)c *)opo/entos2
*)/hgagen u(me/tero/n d', a)ndroktasi/hs2 u(po\ lugrh=s2,
*)/hmati tw=| o(/te pai=da kate/ktanon *)amfida/mantos2,
*nh/pios2, ou)k e)qe/lwn, a)mf' a)straga/loisi xolwqei/s2:

Locus est Iliad. *y. Exilium vero in annum erat, ex hac lege, *to\n e)rgasa/menon fo/non feu/gein o(/lon e)niauto\n, mh\ yau/nonta th=s2 patri/dos2, Qui alium casu fortasse necabit, annum extra Patriae fines exulato. Quam laudat Scholiastes Euripidis in Hippol. Isaacius Tzetzes ad Lycophronem, et Hesych. Intra hoc tempus oportebat homicidam placasse eos, quorum ius erat illum caedis postulare: deinde redibat peractis sacris, quibus a caede lustrabatur; qua de re haec sonuit lex: *to\n a(lo/nta e)p' a)kousi/w| fo/nw| e)n e)niautw=| a)pelqei=n takth\n o(do\n kai\ feu/gein e(/ws2 a)\n ai)de/shtai/ tina tw=n e)n ge/nei tou= peponqo/tos2 h(/kein de\ kai\ qu=sai kai\ kaqarqh=nai,, Qui alium casu fortuito necassit in annum deportator, donec aliquem e cognatis occisi placarit, revertitor vero peractis sacris et lustrationibus, apud Demosthenem c. Aristocrat. e quo discimus, Abannationem seu a)peniautismo\n hancce deportationem fuisse; Nam damnato caedis fortuitae, poenae pendendae locus certo spatio circumscribebatur: intra vero hoc annuum tempus oportebat placasse aliquem e cognatis occisi: Hesych., *ai)de/sasqai, to\ e)/noxon o)/nta fo/nw| a)kousi/w| kai\ pefugadeume/non e)f' w)risme/nw| xronw| tou= teteleuthko/tos2 e)cila=sqai w(s2 ei)lhfo/ta h)/dh\ timwri/an. Ulpian.: *ei) ga\r dehqei/h tino\s2 tw=n suggenw=n tou= a)nhrhme/nou, ei)=ta e)kei=nos2 e)pire/petai, katalu/etai o( fo/non a)kou/sion dra/sas2, etc. Quamquam et, si ante iudicium et abannationem adversarios placasset homicida, aut eum ipsum, quem morti dabat, annuo hoc exilio non multabatur, uti docet Demosthen. c. Nausim. Item c. Pantaenet. Hanc ai)/desin seu placationem sequebatur homicidae ka/qarsis2 seu lustratio, quae sanguinis fiebat ablutione ab iis, qui Pharmaci dicebantur, Eustath. Od. x. Quin etiam Dominus, si quem servum suum occidisset, quamvis nemo ab illo repeteret, ex his Legibus tenebatur volens a)pe/xesqai o(si/wn kai\ i(erw=n, abstinere a sacris, kai\ kaqarqh=nai, et purgari, Antipho Orat. c. Chorent. De his autem fortuitis caedibus, apud Athenienses, iudicabant Ephetae in illo Foro, cui a Pallade erat nomen, prorsus eodem ordine, quo Areopagitae de praemeditata caede iudicare consuevere, vide infra ubi de Homicidio. Atque illi, qui in hoc Foro causa [orig: caus‚] vicerant, inter caesa porrecta hostiarum, illos Iudices, qui secundum se pronuntiaverant, iuste pronuntiasse testabantur: sin aliter esset, sibi et familiae suae exitium imprecati, Iudicibus optima quaeque et faustissima voventes, etc. Istiusmodi porro imprudentem homicidam, ultra terrae occisi patriae fines, persequi et exagitare non licebat, ex lege Draconis, memorata [orig: memorat‚] Demostheni Orat. c. Aristocrat. *)ea/n ti/s2 tina to\n a)ndrofo/nwn tw=n e)celhluqo/twn, w(=n ta\ xrh/mata e)pi/tima, pe/ra o(/rwn e)lau/nh| h)\ fe/rh| h)\ a)/gh|, ta\ i)/sa o(fei/lein, o(sa/per a)\n kai\ e)n th=| h(medaph=| dra/sh|, Si quis imprudentem homicidam, qui solum verterit, extra Atticam exagitarit, sirempse Lege tenetor qua [orig: qu‚] is, qui intra Atticam civem Atheniensem exagitarit. Itaque inter sicarios reputabatur. et dabatur, adversus illum caedis actio: At non dabatur adversus eum, qui homicidam detulisset, e)p' au)tofo/rw| deprehensum occidisset, aut rapuisset in ius ad Magistratum, si homicida iis non abstinuisset, quibus illi erat interdictum: Qua de re ab eodem Dracone legem latam, memorat idem Auctor ibid. Arcebantur enim Homicidae sacris, foro, territorio urbis, aliisque, exilii sui tempore, quo si venissent, periculum sibi creabant, licebatque illos deferre ac in ius rapere, etc. At si quis imprudens in certaminibus alium necasset, aut insidiantem, aut ignotum in praelio, aut in uxore, vel matre, vel sorore, vel filia, vel concubina, vel ea [orig: e‚], quam in suis liberis habebat, deprehensum, caedis ergo non exulabat, quam legem descripsit iterum Demosthenes, ubi supra, Etiam si vis illata vi repelleretur, impune erat ex Lege ibidem memorata [orig: memorat‚]; cuius


image: s0005b

causas in Miloniana Cic. aperit. Sed et tribunal *foniko\n, quod e)n *freattoi= vocabatur, in quo ius dicebatur illis, qui, cum imprudentes aliquem morti dedissent, solum vertebant: si igitur nondum placatis et exoratis occisi cognatis, quibus in ius vocantibus damnati fuerant, accusarentur scientes etiam alium occidisse, de nave causam dicebant, Iudicibus in terrasedentibus; quorum sententia [orig: sententi‚] si damnarentur, poenas dabant voluntariae caedis: at si secundis absolverentur suffragiorum calculis, solum nihilominus vertebant ob imprudentem caedem. Iudicabant autem et hic [orig: hÓc] Ephetae, uti apud Harpocrationem legimus. Quod si tandem is, qui caedem fecerat, sive sciens sive imprudens, protinus se fugae daret, pedemque strueret, aut omnino ignotus esset, ita ut iudicio se non vadaret, iudicabatur tamen in tribunali, quod e)pi\ *prutanei/w| dicebatur, Pollux l. 8. In quibus omnibus Tribunalibus praemittebatur in ius vocatio, deinde audiebantur testes, sequebatur contendentium diwmosi/a, demum ius dicebant Iudices, etc. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 7. tit. 1. de Sicariis, et infra ubi de Homicidii causa.

ABANTA Urbs iuxta Parnassum, ubi Apollinis sacra, Phavorinus.

ABANTES [1] *)/abantes2 populi ex Tracia [orig: Traci‚] oriundi, qui finibus suis egressi, in agro Phocensi oppidum condidere [orig: condidÍre], quod a ducis sui nomine Aban vocavere [orig: vocavÍre], ipsi quoque a nomine oppidi Abantes vocati. Hi postea in Euboeam transgressi, quae tunc Macris dicebatur, a suo, relictique nomine oppidi, Abantidem illam vocarunt [orig: voc‚runt]. Hos Herodot., l. 1. inter Ionas commemorat: Homerus o)/pisqen komo/wntas2, ab occipitio comatos vocat, ex peculiari gentis more. Aiunt enim antiquos Cureras Chaleidem habitasse, cum vero bellum iis de agro Lilantaeo in ferretur, hostesque ipsos anteriore coma [orig: com‚] prehensos in terram affligerent, fronte attonsa [orig: attons‚] comam in occipitio tantum aluerunt. Ideo Curetes a tonsura vocati sunt, et Statuae hoc habitu apud ipsos visuntur. Eustath. in Hom. Alios dixit Orpheus in Argonauticis Iuxta Pontum. Vide Steph. de Urb. et de prioribus quoque hic [orig: hÓc] infra, in voce Abantis.

ABANTES [2] populi (inquit Pausan. in Eliacis ) ex Euboea [orig: Euboe‚] octo navibus ad Ceraunia delati, Thronium, in regione quam Abantidem appellarunt [orig: appell‚runt], construxerunt [orig: construxÍrunt], quam tandem amiserunt, et postea Corcyram deducti sunt: [gap: Hebrew word] abas autem, unde Abantes, Ebraice est saginare, hinc [gap: Hebrew word(s)] Prov. c. 5. v. 17. Theodotion recte reddidit bou=nsiteuto\n, Vulgatus vero vitulum saginatum. Inde factum a Phoenicibus verbale nomen abas pro pecudum saginatore, cuius plurale Phoenicium esset [gap: Hebrew word] abasin, sed Graeca [orig: Graec‚] flexione est *)/abantes2. Itaque ut a boum pascuis insula Bohmo et Eubaea, ita incolae Abasin vel Abantes appellati sunt a boum saginatione. Bochart.

ABANTES [3] fluvius in finibus Apolloniatum. Sabel. l. 8. Enn. 6.

ABANTIAS Patronymicum est a nomine Abas, quo significatur vel filia, vel neptis Abantis, Apud Poetas fere pro Danae [orig: DanaŽ] ponitur, Abantis ex Acrisio nepte, vel pro Atalanta [orig: Atalant‚] nepte eiusdem ex Iasio.

ABANTIDAS post Cliniam Arati patrem, Sicyoniorum tyrannidem occupavit; sed ab indigenis quibusdam paulo post interemptus est. Pausan. in Corinthiacis et Plut. in Arato.

ABANTIS [1] tractus Epiri in Chaonia provinc.

ABANTIS [2] Straboni, aut Abantias, Plinio, *)abanti\s2 Stephano et Suidae, insula maris Aegaei, toti illi Graeciae littori opposita, quod a Sunio Atticae promontorio, hodie Capo delle Colomne, ad Thessaliam usque extenditur, angustissimoque freto, quem Euripon appellant, a Boeotia [orig: Boeoti‚] dirempta. Macris olim ob situs longitudinem dicta: postea ab Abantibus, Thraciae populis qui relicta [orig: relict‚] Aba [orig: Ab‚], Phocensis agri oppido, in hac [orig: h‚c] insula [orig: insul‚] sedes suas fixerunt, dicta est Abantis et postremo Euboea. Hodie Negroponte. [note of the transcriber: in the print: Negropont] Chalcis, etiam vocabatur, et Asopis; *)/oxh etiam et *)ellopi/a. Aelianus de An. 12. 36. prodit eam a poetis *)argibo/eion Argiboeum appellari, eo quod in ea [orig: e‚] boves fere omnes albi nascantur. vide Euboea. Inde Abantaeus, Ovid. Met. 15.

Nuper Abantaeis templo Iunonis in Argis.

ABANTONIUM Aubanton, oppid. Galliae in Picardia provinc. in regione Tirascia. Distat a Rupe Regia 6. leucis, a Guisia autem ad rivum cognominem, prope fontes Oesiae fluvii 9. leucis.

ABANVIVARIENSIS comitatus superioris Hungariae. Cuius caput Cassovia, versus confinia Poloniae. Vide infra Cassovia, nec non voce Hungaria.

ABAORTAE populi ad Indum fluvium. Plin. 6. 20.

ABAQUE vel YABAQUE una ex Lucaiis [note of the transcriber: scil. Lucaiis insulis (cf. Lucayas, Yucayas, Bahamas)]. Herrera, c. 7.

ABAR vide Abarin.

ABARA Armeniae oppidum. Cedrenus. Vide Abrotonum.

ABARADIRA Africae Episcopatus, apud Vict. [abbr.: Victorem] Uticensem.

ABARANUM oppid. Armeniae maioris, iuxta fluv. Alingeas, ubi persaepe degit Archiepiscopus Naxivanensis.

ABARATHA Taprobanae insulae oppidum. Ptol. Palat. M. S. Abaraththa.

ABARAZA Syriae urbs inter Cyram et Edessam. Anton. in Itiner.

ABARAUM et Aboraas, oppid. Africae, in Guinea regione ad fluv. de la Volta, in mediterraneis, 25. leucis a maris distans.

ABARBANEL aliis Abravanel Abrabaniel Constant. L'Empereur. Calvino Barbanel; Clarissimus Iudaeorum Rabbinus: floruit circa A. C. 1500. Intellexi nuper integrum Abarbanelem in Turcia [orig: Turci‚] duobus magnis voluminibus excusum nactum esse amicum meum, Gualter. Keuchen.; quod si verum est, est quod sibi gratuletur, nam liber est summe commendatus. Buxt. Bibl. Rabin. vide et infra Isaac Abravanel.

ABARBAREA una Naiadum, ex qua [orig: qu‚] Bucolion maximus natorum Laomedontis Aesopum genuit et Pedasium. Hom. Il. s.



page 6, image: s0006a

*bh= de\ met' *ai)/shpon kai\ *ph/daton, ou(/s2 pote nu/mfh
*nhi\+s2 *)abarbare/h te/k' a)mu/moni *boukoli/wni;
*boukoli/wn d' h)=n h(o\s2 a)gauou= *laome/dontos2,
*presbu/tatos2 geneh=|.

ABARBINA Hyrcaniae urbs, Ptol.

ABARCA [1] vel SANCTIUS ab ARCA, a certo calceamenti genere sic dictus, tertius Navarrae Rex (adversus Saracenos prospere pugnavit, Arragoniae regnum auxit. Volaterran. Ritius. Aliis primus Arragoniae et Pompelonae, seu Navarrae, et Vasconum rex dicitur; regnavit annos fere viginti et unum, trucidato in pugna [orig: pugn‚] adversus Castellanos successit Garsias Sanctius. Ex Theuda uxore, tres filios, quinque filias reliquit. A. C. 926. Mariana, de Marca.

ABARCA [2] calceamenti genus Hispanis, quo non olim solum, sed hodieque utuntur, repandorum calceolorum instar, ex caprina seu boaris pelle confectum, ad aspera et montosa loca peragranda aptum, ac propterea pastoribus ac rusticanis hominibus maxime familiare. A cuiusmodi calceo cognomentum Abarcae inditum tradunt Sanctio Navarrae Regi, qui Regnum iniit A. C. 905. quod in illud primum venisset, indutus et cakeatus, ac si esset pastor, ut est in Histor. Pinnatensi. De eodem sic Lucas Tudensis, Fecit sibi et suis militibus de coriis crudis et ligneis viminibus, rusticorum more, calcementa, quae vulgariter Avarcas et Baraliones vocant, et nocte Alpes Roscidae vallis per nives transiit. Vide Roderic. Toletan. de Reb. Hispan. l. 5. c. 22. Blancam Commentar. Rerum Aragonic. et Sebast. Covarruv. in Thesaur. Linguae Castellanae, laudatos Car. du Fresne Glossar.

ABAREN filius Mattathiae, filii Iohannis, 1 Macc. c. 2. v. 5.

ABARES Asiatici Boreales populi, circa Caucasum, Callisto.

ABARI Scythica Hamaxobiorum gens, Turcis finitima, a quibus male affecti sunt, et littora maris Euxini relinquentes ad Bosphorum venerunt. Evagr. 5. 1. Abares Nicephoro.

ABARIM Latine transitus, pluralis numeri, sive transeuntes, aut furores, vel praegnantes: aut Syriace frumenta: Mons altissimus, et ascensu difficillimus, Amonitidem, et Moabitarum regionem a Chananaea [orig: Chananae‚] terra [orig: terr‚] disterminans, ubi Moses Israelitarum dux lapientissimus vitam finivit. Num. c. 27. v. 12. 13. Iosephus Iud. Ant. l. 4. c. 8. ait hunc montem e regione Hierichuntis situm esse. In Valle inter media Baras, planta est cognominis, noctu lucens. Davity. Fuit penultima mansio Israelitarum ex Aegypto proficiscentium. Inde enim in campestribus seu planitie Moab ad Iordanem castra metati sunt. Montis autem Abarim partes fuere [orig: fuÍre] Nebo, et Phasga.

ABARIMON Scythiae regio iuxta Imaum montem, in qua [orig: qu‚] silvestres vivunt homines, aversis post crura plantis eximiae velocitatis, passim cum feris vagantes. Hos in alio non spirare caelo, ideoque ad finitimos reges non pertrahi, neque ad Alexandrum M. pertractos, Beton itinerum eius mensor prodidit. Plin. l. 7. c. 2.

ABARINUS vulgo Navarino, oppid. Peloponnesi, in ora Messeniae, apud Coryphasium promontorium et Pylum. vide Pylus.

ABARIS [1] Viri nomen a Perseo occisi, Ovid. Met. 5.

Caucasiumque Abarim, Sperchionidenque Lycetum.

Quin et alterius viri nomen ab Euryalo interfecti. Virg. Aen. 9. Fadumque, Hebesumque subit Rhaetumque Abarinque male enim in prioribus edd. Paddum, Hebusum, Rhesumque legitur. Valeat itaque per me licet prior editio, in qua montis, vel fluvii nomen apud Ovidium habetur.

ABARIS [2] Scytha quidam celebris, Seuthae fil. Apollinis iter ad Hyperboreos descripsit, et multa alia; hic ab Apolline sagittam accepit, quam iaculans, et ipse cum ea ferebatur; itaque populos velocissime transiens, per eam reponsa dabat, unde ai)qroba/ths2 dictus est. Iamblichus Pythagorae discipulum fuisse asserit; Aliis Solone antiquior est, scripsit oracula regionibus quas peragravit, praedixit iis quoque terrae motus, pestes et similia. Legatus Athenas veniens, ad suos Hyperboreos rediit, nihil comedens. Troianorum Palladii Simulacrum ex ossibus Pelopis dicitur fecisse, ut Firmicus habet. Vide plura de eo apud Voss. de de Poet. Gr. p. 16. et 17. et Maussac. ad Harpocrationem. p. 8.

ABARIS [3] in Fragm. Manethonis apud Iosephum C. Apionem l. 1. p. 1039. urbs Aegypti in Nomo Saite, ad Orientem Bubastici fluvii, a)po\ th=s a)rxai/as2 *qeologi/as2 kaloume/nh, ab antiqua Theologia vocata; postmodum a Salate, Primo Rege Pastorum qui illam e)pikairota/thn opportunissimam invenit, instaurata murisque et praesidio militum 240000. munitissima reddita Pithom (quam aedificasse Israelitae in Sacris dicuntur) inde et Pelusium dicta est. th\n *)/aouarin vocat Ptolemaeus Mendesius apud Euseb. praeparat. l. 10. c. 12. primam *qew=n basilei/an Syncellus in magno annorum Cyclo, ex vet. Chronico, p. 51. Aegypti etiam Ezechielis tempore habeatur, c. 30. v. 15. qua de vide plura apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. p. 100--109, et infra voce Pelusium.

ABARITANI Episcopalis loci meminit in Africa propria [orig: propri‚] Victor Uticensis, hinc Abaritanam arundinem habet Plin. l. 16. c. 36.

ABARITARUM regionis in India [orig: Indi‚] meminit Curt. l. 9. c. 1. Verum de hac lectione ambigere se ait Ianus Gebhard. Exercitat. ad Q. Curt. vide Arabitae.

ABARNUS [1] Phocensium urbs. Hesych. *)abarneu\s2 fwke/wn fulh/. Idem.

ABARNUS [2] vel ABARNIS urbs et regio Parianae ad Propontidem. Hecataeus et Ephorus Abarnidem ad Hellespontum collocant, et Lampsaci arcem esse volunt. Steph.

ABARON Latine robur vel fortitudo, fil. Mattathiae, filii Ioannis. 1 Macc. c. 2. v. 5. Eleazar quoque dictus.

ABARRAZA Syriae urbs inter Cyrrham, et Edessam. Anton. in Itiner.