20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 488, image: s512

MAGNAE REI.

Lex Dei est, utparva crescant, magna casus corruant.
Non potest cito esse magnus quix Dei absque numine.
Corda cuique magna fiunt maximis honoribus.
Cui pusillus orbis ipse est, magnum ei esse quid queat?
Difficultas summa summi est in magistratus bono.
Est opus mora est labore magni nomen ut feras.
In loco tuto est mola ultra cuius exire haud queunt.
In minimis fortuna parva, maior in magnis furit.
Magna quae sunt, magna prima non fuere origine.
Magna quaeque, certe regna, casibus sunt subdita.
Magnum animum sumant necesse est magno honore turgidi
Magnus egrex? regna miseris dona, ab excelsis rape.
Maximae beatitates maximarum sunt virum.
Maximae navis es magister? curae itemque maximaees.
Maximaeres saepe puncto temporis brevi ruunt.
Magnae maximi laboris gloriae custodia est.
Maximo undiquaque honori maius est onus comes.
Maximum adiacet periclum maximis negotiis.
Maximum malum frequenter maximum exit in bonum.
Musca saratransit alis, ulcerifoedo insidet.
Nemi em appellato magnum, quam supulchro conditum.
Nemint esto iniurio sus sic eris vel maximus.
Nemo magnus est sibi ipsi: quisque magnus alteri est.
Nil potest ei esse magnum meus cui magna acbona est.


page 489, image: s513

Nil potest ei esse magnum; rex cui res parvula est.
Nil potest ei esse magnum mundus est cuiparuior.
Non diu durat potestas regibus, si maxima est.
Non potest quisquam esse magnus alteri, parvus sibi.
Obtinere magna parvu quei queas laboribus?
Omne quod dicit facitue virsophus magnum puta.
Optimis labore summum constat ingenti decus.
Qui diu stat ut deinde orrivat, ter est miser.
Quicquid est magnum, ante partum matris haud magnum fuit.
Regna, summa gtiperennent summa opus modestia.
Supplicio quandoque summo summa praesto gloria est.
Terra plena, plenum et aequor est malis termaximis.
Vir bonus res magna, maior attamen cius bonus.
Vultur alis antecellit culicum propagini.
Magnis viris contraria nuidentia est.
Magnum esse quid refert, bonus si nemini es?
Magnum omne magne perficis periculo.
Maiorasuevit quisque de magnis loqui.
Malum suum esse quisque credit maximum.
Natare Delphin pelui in angusta nequit.
Plerumque res paruis trahuntur maximae.
Quidquid facit sophus, vocato maximum.
Quod maximum est, idem in bonis et optimum est.
Persaepe in imum summa rerum decidunt.
Persaepe summum sub malo latet bonum.
Summam potestas summa amat modestiam.
Vis esse magnus? adde frenum iniuriae.


page 490, image: s514