20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 463, image: s487

LIBERTATIS.

Liber est prompte ac parate qui gerit morem Deo.
Summa libertas supremo mancipari Numini.
Contumeliosum habetur regibus quod liberum est.
Fas loqui cum rege, sed de rege non fas, libere.
Liberis invisa ubique dignitas est regia.
Nemo liberis a nicus esse amat rex urbibus.
Nulla libertas monarche sub ??? erapo entria est.
Rex Ubi est, secura ibi esse nulla libertas potest.
Rexque libertasque semper matuo sese atteru et.


page 464, image: s488

A silentio periti liberi nil provenit.
Absque libertate nulla fortiort patria est.
An quis est in orbe liber? an quis est carens hero.
An quis est qui liberari vult ab ignorantia?
Bella libertatis ergo, plena sunt faventiae.
Causa in aequa, aequum oris ubi libera licentia.
Civibus commune cunctis ipsa libertas bonum est,
Cui silentium usque et usque est libere haud quibit loqui.
Dicere ac sentire fas est liberis quidquid Volunt.
Pignus est serutre, cui sat nulla libertas facit.
Dulce libertatis ipsis nomen est itam feris.
Est nimis vile aurum empt quo dia libertas potest.
Fas fovere liberali more Liberalia.
In nefas labuntur omne civit ates liberae.
Ipsa libertas favore plurimo fusa circum est.
Liber esse quisque quarit, seu malus sit seu bonus.
Liber est cui cuncta fiunt mentis ex sententia.
Liber est domiforisque cuisua est impunitas.
Liber est is cui potestas est agendi uti cupit.
Liber est opinionis quisquis est herus suae.
Liber est quem multa lax at anegotiis quies.
Liber est qui cuncta quae vult cogitat, dicit facit.
Liber est qui non coactus officium facit suum.
Liber est qui seruitutem laetus effugit sui.
Liber est qui ubique iuris est sui domi ac soris.
Liber est qui vivit ut vult, quique Vim pati nequit.
Liber est quicumque cogi non potest ad rem malam.
Liber est quicumque nulli seruituti subiacet.
Liber est ubique, quisquis mortem obire non timet.
Liber haud est, cui libido, cui voluptas imperat.
Liber haud est nulla laxat quem anegotiis quies.


page 465, image: s489

Liber omne sponte quidquid perplacet animo patrat.
Liber omnis seruitutem peste saevius pavet.
Libera est cui voluntas, cogi is a nullo potest.
Liberae oblitus lo quelae est iuge cui silentium est.
Liberalis plectra linguae seruit us iufflaminat.
Liberas voces profari liberum civem decet.
Liberat se quisque certe neminem hostis liberat.
Libere loqui nequibis si tacebis longius.
Liberum ductare frenis, ceu pecus tyrannicum est.
Liberum esse, sub tyrannis non caret periculo.
Liberum natura iussit quemque nasci una, et mori.
Liberum nec impedire quis potest nec cogere.
Ne quid exspectes ab ore liberi silentium.
Nemo liber est, scelestis serviens affectibus.
Nemo liber in tyranni regia manet diu.
Nemo libertate par est servienti legibus.
Nemo seruit cui voluntas semper est liberrima.
Nemo non iratus est se libere eloquentibus.
Nil silentio a perenni est expetendum liberis.
Non potest suus vocari mancipatus alteri.
Nulla libertas tyranni longius vixit domo.
Optime qui se gubernat, omnium est liberrimus,
Patria est ubi est libertas, seruitus mors omnium est.
Pulchra res esset tyranuis si foret iuris sui.
Queiqueat liber vocari cui voluptas imperat?
Quei queat quis esse liber multa cui lex imperat?
Qui dicat facitque quae vult liber est liberrimus.
Qus nihil sperat timetue liber est liberrime.
Qui nimis silet, loquelae liberae obliviscitur.
Qui tacet sempir, profecto nil lequitur libere.
Quisque liber esse quaerit seu probus seu non probus.
Quisque libertati amicus est probusque et improbus.


page 466, image: s490

Quisque libertatis ergo proeliantibus favet.
Quo volo aep ssum evoveri, liberum arbitrum voco.
Libera urbs habere servos non cupit, nec liberos.
Saepe libertatis umbra civibus damno ac malo est.
Servum Eyicteto omne corpus mens ei omnis libera est.
Sub tyranno plura seruis listia sunt quam liberis.
Vera libertas reposta est in sui custodia.
Vita amor metusque leti neminem sinunt suum.
Ut queamus libertesse quisque seruit legibus.
Crates Cratetem liberat Thebis satum.
Est liber impedire nemo quem potest.
In urbelingua libera sunt liberae.
Malignitati falsa libertas inest.
Natura cunctos procreavit liberos.
Pro libero est laxam catenam qui trahit.
Qui se regit dexterrime, est liberrimus.
Quicumque mortem non timet, dic liberum.
Quicumque seruit, nemini, est liberrimus
Quis nam loquatur, arma ubi sunt, libere
Rem cogi ad ullam non potest liber malam.
Res liberi suas, aliena serui agunt.
Seruire famae, vera libertas probo est.
Seruire summo summa libertas Deo.
Si liber es, certe imperas affectibus.
Vix est in aulis Principum Vox libera.