20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 233, image: s257

DISCENDI.

Absque praeceptore quaevis discit impro bus mala.
Arbores crevisse sentit quisque, nemo crescere.


page 234, image: s258

Disce quae in vita inque morte plurimo sint commodo.
Disce quae iuvare vitam disce quae mortem queant.
Disitur nil absque cura spirituque industriae.
Et senescenti decorum est nota nondum discere.
Iam senex Cato docetur littras Graecanicas.
Lana quae nullos colores imbibit, prone accipit.
Multiplex est estque tardum quidquid usu discitur.
Ne foris pete unde discas, si facultas est domi.
Neminem contemne quam te: turpe non est discere.
Nemo tam senex, dhuc dum multa discere quin quent.
Nil discet unquam, scire cuncta qui putat.
Nilfere constat minoris atque filius patri?
Nil potest statim doceri, temporis mora est opus.
Non amat maior doceri a suis minoribus.
Non segescit herba summo sparsa telluris solo.
Non sinunt sese qui docere iam solent.
Non potest nimis doceri, quod satis non discitur.
Non potest satis doceri, quod satis non discitur.
Non vult doceri, imo nequit iam, vir senex.
Parsimonia parentum liberi discunt male.
Primae ab aetatis puellis turpiter discat senex.
Quam diu vivat doceri turpe adhuc nulli fuit.
Quod cito disci pote, illud optime perdiscitur.
Semper addiscens senectam venit ad summam Sophus.
Seu iuventa seu senecta cuique sit, discat licet.
Tam diu discas oportet quam diu haud scis omnia.
Tam diu discas oportet quam diu quid nescias.
Tam senex nemo est, adhuc dum quin sit aptus discere.
Turpe non, imo est honestum, iam senenti discere.
Ultima aetas indecore discat a minoribus.
An or magister optimus discentium est.
Est nemini aetas sera discat ut bonum.


page 235, image: s259

Nemo Deum esse discit, id tantum monet.
Nemo satis discit, satis nemo sapit.