Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
B. V. B.
Bonaventura VVlcanii Brvgensis.
AD Deorum immortalium aras, vel exorandi vel deprecandi ergo accessuri, qui
munera non habent, mentem saltem deuotam afferunt: qui habent, non nisi cum
mente pura eadem offerre possunt. Ego igitur, qui omnes in vniuersum principes
ob hoc ipsum, quod dij sunt, et filij excelsi omnes, summi illius rerum
moderatoris vicarij et administri, veneror et suspicio, tum vero eos cum primis,
in quibus praeter communes illas, et vulgares, heroicae quaedam virtutes
elucescunt. Quorum cum nullum vnquam ferax admodum fuerit seculum, tum vero
hocce nostro senescentis pene mundi tempore quanto pauciores, qui cum priscis
illis virture et eruditione conferri queant, reperiuntur principes, tanto
ampliore gloria ij, qui vt sese ad Dei immortalis ideam, quantum quidem
mortalibus datur, componerent, serio studuêre. De Illustriss. C. T. erga
Ecclesiam et Rempub. studio et amore, cum aeterna nominis tui fama historiarum
monumenta olim testabuntur. Eiusdem vero erga literatorum ordinem beneuolentiam
cum pari magnificentia coniunctam nobilis illa tua, tuis nuper auspicijs, animo
sumptuque vere regio institura, confirmataque Academia, satis superque testatur.
Ergo quum ditionem, quam C. T. possidet amplissimam, viuis doctissimorum virorum
statuis plusquam daedaleis animatam sciam: eidem quoque has Iouiani Musaei in
omni genere literarum clariss. virorum mutas quidem imagines, sed ad ipsum
prototypon summa fide expressas, ex suburbano illo Nouocomense, non minoribus
quam in illud traductae fuêre sumptibus denuo productas, omnibus omnium vel
publicis vel priuatis Bibliothecis communicandas, neutiquam displicituras
confido. Etsi enim Epictetus Stoicorum princeps nullam sui corporis imaginem
extare voluit, quod indignum facinus esse duceret, ocrporis formae, cum animi
sepulchrum esset, posteros inhaerere, quin potius ad animi immortalis
excellentiam recolendam animos traducendos putaret: fuerit tamen illi vel ad
inanis gloriolae fucum eluendum suus hac in re sensus: sit nobis econtra magni
illius Alexandri Macedonis exemplo, etiam noster: vt quorum ingenij monumentis
Respub. literaria cum nominis aeternitare
M. D. LXXVII.
Illustriss. C. T.
deditiss.
Petrus Perna Typographus.
1556. Idib. Decemb.
PERILLVSTRI quidem exemplo, et vere more maiorum facis Octaui Farnesi Princeps iuuentutis, qui socero Caesari singularis diligentiae, inuictaeque virtutis imperatori armatus comes, vel in tanto castrorum fremitu, incerta dubij ocij momenta Musis impertis: hac enim imitationem pernobili, non modo C Caesaris, qui vnus summi iudicij summaeque virtutis fastigium tenuit, sed Antonij, Bruti, Catonis, Octauij memoria recolitur. Quando hi, quod legimus, tui sanguinis, vereque Romani Heroes, vel paludati et canente classico nunquam literarum studia remiserint. Quo fit, vt hanc excelsi generosique ingenij indolem, quam non adulanter admirari licet, tibi magnopere gratulemur: quum e Belgis iucundiore quadam epistola, quae non in castris cum peracri Gallo hoste collatis, sed in praepingui ocio perscripta videri possit, vltimam historiarum mearum partem efflagites: repetasque item vehementer tanquam promissam, et gerendo bello Gallico valde opportunam, Argentoni viri grauissimi historiam, quam mihi nuper expetenti Nicolaus Rentius, vetus ac humanissimus amicus meus e Gallica lingua in Italicam casta fide traduxit. Ante omnia vero, tanquam eruditae iucunditatis munus desideras clarorum virorum imagines, quae in Musaeo nostro ad Larium spectantur, et eas quidem per Elogia, quod nis longo, difficilique labore paruis in tabellis assimilanter expingi nequeant, scilicet, vt tantorum ingeniorum dotes admirabili varietate stylo descriptae elegantiores oblectamenti nomine ad animi iudicium transmittantur. multo enim grauius pulchriusque videtur, ingentium animorum virtutes proprijs annotatas Elogijs ad admirationem intueri, quam ductas ex vero diligenter effigies, inani quanquam, iucunda oculis voluptate spectauisse. Verum et obiter quoque requiris, quod nequaquam, saluo pudore, et integra fide praestari posse videtur, vt Musaeum incunde graphiceque describam, postquam id tibi secus, ac maxime cupiebas, properante Caesare, adire, spectareque non licuit. Parebo itaque lubenter honesta petenti, sed egregia fide debitum professo, aliquid mihi benigne condonandum existimo, scilicet, vt per partes huius aeris alieni graue onus commodissime dissoluatur. Tu vero singulari humanitate iuuenis, facile hoc dederis iam plane seni aegroque pedibus, ac his praesertim intempestiuis caloribus circumuento, quos nobis longe maximos ab aestuoso Buxeto, dum Caesar belli quam pacis auidior, ad algidas Germaniae Alpes properaret, in multo et puluerulento itinere subeundos reliquistis. Mitto igitur ante omnia libellum, dulci breuitate periucundum, quo Elogia tabulis pictis supposita continentur. E singulis enim imaginibus, singulae exemptiles tabellae dependent in membrana, vitae atque operum summam praeferentes. Argentonus autem, qui Veneto praelo excuditur, totius Italiae ciuitate donatus ad te; acideo libenter, quod ad Belgas suos redit, post paucos dies peruenier. Quod vero ad historias meas pertinet, eas nequaquam tuto tabellarijs committi posse putauerim, ne interceptae quorundam animos offendant. Nunquam enim vel aequissimus rerum gestarum scriptor victis pariter atque victoribus satisfecit, quo minus vtrinque gratiam suam extenuet, vel odium quaerat, quod eum facile sit factiosa, superbaque iudicia subire, qui inter viuos lobero ore locutus, tanquam posteris gratum facturus, non procul ab inuidia Fortunae ludos perscribit.
VALE.
PVBLICATIS ac in Musaeo tanquam augusto Virtutis templo
dedicatis clarorum virorum tabulis, illae ipsae veluti spirantes
imagines aequissimo iure deposcunt, vt Musaeum quoque sua sacrata sedes
eodem conditoris stylo describatur: sed id vetat ingenuus pudor, qui
tamen eruditis subrusticus videtur. Quis enim vanitate ingenij non
praeclare stultus et ineptus est, qui quum sua miretur, ea demum pluris
aestimet quam aliena? At is hercle multo stolidior euaserit, qui seuere
parceque narrando, consilij atque operis sui dignitatem eleuet, vt
modestiae laudem ferat: ille porro insanus poterit videri, qui dum sibi
tenerius blandiendum existimat, certos veritatis sines ambitiosis
excessibus perturbet. Sed ego, si Musis hospitibus placet, aurea
mediocritatis modum tenebo, vt has suburbani, literatique ocij delitias
ita exprimam, vt inuidiam eorum iudicio, qui haec viderint, facile
deuitem, indeque mihi securior ac vberior voluptas obueniat: quando et
haec omnia Donius Etruscus vates miscellaneo opere edito, ac ob id
incolumi pudore meo disertissime decantarit. Neque enim cum nihil maius,
et supra fortunam meam luculentius exprimi velim, vel adulantibus adeo
verecunde subirascor, vt dispudeat laeta fronte confiteri, id esse
Musaeum, quod elegantes, clarique hospites saepius inuisunt, perpetuo
ciues frequentant, ipseque ante alios Alfonsus Daualus vtranque lauream
meritus, et praeclarus inchoati absolutique operis adiutor, omnibus
aestiuis secessibus anteponit. Villa est in conspectu vrbis peninsulae
modo in subiectum circumfusi Larij pelagus exporrecta: nam ad
septentrionem quadrata fronte, directisque lateribus in altum excurrit,
arenoso puroque in littore, ob idque maxime salubri, in ipsis Plinianae
villae vestigijs excitata. hoc enim praeclaro religiosa vetustatis
testimonio plurimum augetur aedificij decus, ac plena gloriae, ac
admirationis authoritas paratur. Iuuit hercle longo obrutam situ, et
penitus iacentem in patria clarissimi ciuis memoriam, non ignobili
studio, et digna pietate suscitasse. Manet adhuc stabili naturae munere
laetissima loci facies, ac aeterna praecellentis structurae fundamenta
extant: quanquam absolutis operibus, et tempus edax, et Larius ipse, vel
subitis incrementis admirabilis, potius quam saeuus, dum perpetuo
allidit, et fluctibus pulsat, vehementer inuiderint. Visuntur in
profundo vado, quum lacus molli et vitreo aequore stratus, et liquidus
conquiescit, quadrata marmora, ingentes columnarum trunci, deuorataeque
pyramides, quibus ante portum lunatae molis fauces ornabantur. Ab
Ortente enim totius aedisicij obiectu, et producta in cubitum lapidea
mole aduersus Aquilones tranquillus portus efficitur, duplici quidem, et
decenti podio coronatus: alterum e cauaedij porta effusos spectantesque
marmoreis sedibus excipit, quum applicantes ab vrbe amicorum nauiculae
salutantur: alterum ob longam areae marginem, quae portui imminet,
pectore tenus exornat. In hoc siquidem lata area desinit, binis inclusa
vtridarijs, murisque pinnatis, quae hippodromi speciem praebet. Ad
dextram medio lacu insula exurgit, firmissimo pariete circumsepta,
iucundaque eminentibus pomiferis arboribus: haec austri flatus arcet, et
portum abducto latere protegit: a continen te dirimitur Euripo, quem
Plinius viridem et gemmeum, nihil adulatione mentius, appellabat. Hunc
praealto ponte, vt nauigia inclinatis malis permeent, iungere cogitamus,
si parta pace miseriarum finis ostendatur, vt si lubet, vel inuito
Neptuno, ad institutam piscinam transire liceat. Illi enim ab alto
lasciue prouecti pisces, ac in insulam per oblata, et caecis anfractibus
insidiosa for amina penetrantes, erepto reditu tanquam latis carceribus
asseruantur, vt duris tempestatibus exclusa piscatio nihil expetitum
dubijs eripiat. Ab ipso quoque insulae aduerso latere, illa immor talis
virgo abdita intus, quae Dorica vocatur Echo, excitantibus quum laeto
clamore salutatur, celeri liberalique obsequio semper respondet: eam
duplicatas reddit voces, ac hisdem accentibus recantat, et tum quidem ex
hoc inani, sed dulci loco blandissima capitur voluptas, cum
circumuehimur cymbis, natantesque pueros ad certamen adhortamur
argenteolosque nummos audaciae praemia vrinantibus in alto dispergimus.
Altera porro ad occasum area, minor quidem, sed liberiore caeli facie,
et multa oculis occurrentium montium varietate iucundior, quam nominis
vestri merito Farnesiam vocamus, matutinis opaca vmbris ita patescit, vt
sub podio tutam ab Euris stationem relinquat, sinuososque Larij
recessus, ac oppida apricis promontorijs imposita, innumer abiles item
villas, et veliferas commeantium classes longissie prospectet. At hi a
laeua dextraque diuersi portus, quod opportune decenterque euenit, toto
interiacentis Isthmi spacio coniunguntur: sic vt non absurda bimaris
Corinthi similitudine, dum iocamur, huc tanquam ab Aegeo Cenchraeum
illum a Ionio Lechaeum
vocitemus: nam qua terrestris aditus ad villam patet,
Isthmus binis ingentibus munitus portis, oblongo tractu totius aedificij
frontem aequate complet, et exornat, dignumque prorsus primaria ianua et
perpicto atrio vestibulum praebet. hinc aliae atque aliae ex opposito
aperiuntur valuae, quae rectissimo transi tu, et valde grata
introspectantibus serie per concameratas topiario opere Iulianas vites,
ad hortos et syluosos montes ducunt. Ab his per fictiles tubulos
salientes aqua pere~nem et limpidissimum fontem duximum in Doricam
porticum, magno quidem labore, et reluctante saepe Nympha, quod ea
tanquam ex Orcadibus egregie syluestris, opaci et silentis ocij cupida,
haec tecta frequentia, occursumque hominum timidissime deuitaret, nunc
effecta blandior sponte ascendit in statuam Deae naturae crectam, et per
papillas erumpit, vt in marmoreum labrum effundatur. Hoc vno pulcherrimo
fonte mire gaudet Musaeum: inde enim ad summum apicem florentis
elegantiae peruenit: nam interiora conclauia porticus, diaetas, aestiua
hyber naque cubicula instaurasse multo luculentius, eximijsque picturis
nobilius exornasse, quiuis alius opibus, ingenioque validior facile
potuit: nos autem loci genium secuti ardenti quidem studio, sed dubia
spe absoluendi operis, ita per partes aedificauimus, vt saepe sera
poeniten tia de Fortunae liber alitate desperasse videamur. Sed qui
villas a beatioribus et Regulis, acideo supra ciuilis fortunae censum,
magnifice aedificatas non viderunt, aut benigniore iudicio non insulsi
operis elegantiam, parum eruditis sumptibus anteponunt: facile mirantur
primam porticum ab hilari atrio statim occurrentem, quam a picturae
argumento Personatam vocamus, quod prisco more hiantes Comoedorum
personas per intercolumnia volitantibus suspensas strophijs: dum oculos
moratur et detinet, intratibus ostendat: nam inauratae personae
elegantioris vitae praecepita, Laconicae breuitatis effundere videntur.
Hanc hyeme tepor eximius commendat: nam totam collectis radijs plurimus
Sol implet: quum ad meridiem pertendens, aestiuam (quam Doricam diximus)
adeo celeriter relinquat, vt prandere simul, ac coenare propter fontem
spumoso strepitu sonantem opacissimo loco possis, nisi te Apollo vates,
nouemque sorores in illud spaciosum perillustreque conclaue, a quo tota
illa villa Musaei nomen accepit, blandientes alliciant. Hoc enim
pluribus vndique fenestris ac tanuis circumuectum Solem, exortasque
eodem cursu perennes auras, aut admittit, aut quum lubet, obductis
valuis excludit. In medio enim omnibus horis aequatae spirant aurae,
adeo moderato et salubri spiritu, vt Syrium in coelo ardere non sentias,
ob idque damnatos menses, tanquam verna temperie mitigatos, nondum
venisse, aut certe silenter effluxisse, quum nec aestues, nec plane
sitias, prorsus existimes. Tota enim villa ante meridiem, quum ex alto
Sol vrget, obortis Aetesiis blandissime ventilatur. In fronte quoque
podium ab insigni proiectura clatris ferreis circumseptum, in subiectas
vndas prominet, quo nihil ad prospectum iucundius excogitari potest.
Inde enim ad proiectam escam allectos pisces hamata linea extrahere
iuuat, et cum singulari voluptate innumeras natantium acies intueri. Nam
Larius ipse argenteo nitore translucidus, dum colores et species piscium
ad oculos transmittit, spectantibus arridet. Introrsus autem Apollo
citharoedus, et Musae suis instructae organis, coenantibus applaudant.
Inuitat exinde loci mutatione gaudentes in proximum cubiculum suum
Minerua, vbi priscorum ciuium simulachra visuntur, vtriusque ante alios
Plinij, antiquiorisque Caecilij et Rufi Caninij poetarum, Attilij item
grammatici et Fabati, Neronis odio insignis. Mineruae autem iuncta est
bibliotheca, parua quidem, sed lectissimis referta libris, a depicta
imagine Mercurio dicata. Ab hoc demum itur ad Sirenas, id est cubiculum
aliquanto retractius, tanquam honestae tributum voluptati, ac inde ad
armamentarium, quod iuxta atrium, iure ipso, inuicti Caesaris Caroli
augusta insignia tuentur. Caeterum maximo conclaui adiunta est nobilis
illa coenatio tribus Gratijs merito consecrata, quae florido laqueari,
minoribusque septem Doricis columnis, et facetissimo picturae genere
mirabiliter adornatur, quum peritus optices pictor peristylij fugientis
recessus, ex obliquo deceptis oculis expresserit. Hinc quoque vrbs ipsa
pene tota conspicitur, et Larius peramoenis meandris ad Germaniam
reflexus, frequentique olea et lauro virentia litora, vitiferi colles,
et nemorosa aut laeta pascuis nascentium Alpium iuga, nec plustris
quidem ardua despectantur. quocunque verteris, noua atque hilaris loci
facies occurret, quae oculos reficiat, nec vnquam exatiet. Sed cum opima
pleniorque voluptas ostenditur, quum ad piscantes, extremaque trahentes
retia nauiculis aduolamus, ac incertae sortis iactum mercari lubet, et
capturae piscium intentis manibus et oculis interesse percupimus. Quid
dicam de superioribus caenaculis, in queis de nomine virtutis, ac
honoris argumenta lepidissimis inscriptionibus ostenduntur? His hyeme
nihil apricius, luminosius, atque tepidius experiri, videreque
contingit, quum toto fere ambitu per varias fenestras, vitreis
specularibus admittant soles, et sine faece diem: et Larius ipse, vtpote
qui nusquam gelascit, maritimi litoris naturam aemulatus, mirum teporem
praebet, duriciemque hyemis suauiter frangit. Interior autem villa, quod
magnopere Musis expetitur, strepitu vacua, et alti plenae silentij,
nitidaque munditijs ad secretiora studia, vel festiuis lusibus occupatum
comiter
inuitant. Nam (vt diximus) dirimente Isthmo, tanquam in
aliam minorem domum, et equilia hippodromo coniuncta, et peunarias
cellas, et culinae totiusque familiae tumultum penitus excludit, au reae
profecto quietis beata sedes, ac exoptatae potius quam concessae
libertatis tranquillus et salubris portus, ita vt haec nobis Alexander
frater tuus, idem maximus Cardinalis, et gratissimus Mecoenas, in
aestuosa Roma publicis muneribus occupatus, inuidere possit.
IMagines veros clarorum virorum vultus in tabulis pictis
exprimentes, quas pertinaci multorum annorum studio, sumptuosaque ac ob
id prope insana curiositate, toto fere terrarum orbe perquisitas in
Musaeo dedicauimus, quatuor omnino classibus distinguuntur.
Prima eorum est qui fato functi, quum ingenij foecunditate floruerint, felicium operum monumenta posteris reliquerunt. Horum elogia primus hic liber, Octaut Farnesi, nomini tuo dicatus continet, eo quidem ordine diligenter seruato, vt ad exactam temporis rationem qui primo vita excesserint, subsequentes antecedant. Nulla enim alia ordinis nobilitas quaeretur, nisi quae fatali vitae exitu praescribetur. Hac enim saluberrima lege totam litem, quae de loco dignitateque ambitiose et turbulenter excitari possit, pacatis omnibus sustulimus.
Secunda classis horum erit, qui hodie viuunt, et publicatis ingenij dotibus, illustrifama, tanquam certissimo vigiltarum fructu perfruuntur. Sed horum Elogia accuratiore demum studio proferemus, quum mollioris ocij locus parato et cupienti benigna seculi sorte concedetur. Religiosa enim grauioris censurae trutina viuentium laus expendenda videtur, ne amicitia, quae mihi cum literis integerrima semper fuit, et hic ipse, quo semper laetissime viximus perspicuae voluntatis candor, recti iudicij elidat neruos, laudandique pariter, et notandi libertatem eriptat. Quis enim summae felicitatis ingenia satis laudauerit, aut non insulse notauerit, quum iam prouisa nominis aeternitate, omnem inuidiam superarint? et quod non dispudeat ad elimandum aequissimum locus diligentiae relinquatur. In his recitandis, ab aetatis honore series ducetur, quum iuniores aequissimo iure, natu maioribus honestissimum locum concedant.
Tertia porro classis praecellentium operum artifices excipiet. Haec periucundo libello explicabitur, quum praeter picturae, caelaturaeque decus, ex certis nobilium artificum monumentis demonstratum, facetissimorum etiam hominum, qui dictis aut scriptis excitato risu, aegrorum animorum curas alleuarint, memoria renouetur.
Quarta erit maximorum Pontificum, Regum et Ducum, qui pace
et bello gloriam consecuti, praeclare ingentium facinorum exempla
imitanda, aut vitanda posteris tradiderunt. Harum imaginum populus
stupenda varietate mirabilis, tum maxime incredibilem spectantibus
afferet voluptatem, quum per Elogia sigillatim arguta breuitate
describetur.
FINIS.
SIT hoc tibi, quanquam breue Elogiorum omnium merito luculentissimum Alberte Sueue, Artobrigensium sanctissime antistes, postquam docendo scribendoque Theologiae philosophiaeque totius locos omnes miris celsissimi ingenij tui luminibus illustrati, vt illud in literis nemini adhuc concessum, et quod viuo rara felicitate contigit, Magni cognomen assequerêre. Vixisti quippe caeteris aliquanto beatius, hoc est, alterum et octogesimum aetatis annum: scilicet, vt immortalitati tuae iusta gloria plenus interesses, accumulatoque foecundissimi ingenij merito, clarioris tituli munere dignus cen serêre. Deferebat enim Maximi cognomentum Gymnasiorum omnium consensus, nisi publico voto, Christiana verecundia restitisses. Sed quid tibi maius Dij immortales dare potuerunt, quam vt diu in terris viuus et incolumis, inusitatae, nec vnquam, nisi post fata obuenientis gloriae fructum perciperes?
DIVI Thomae Aquinatis haec erat facies, cum in primis studiorum honoribus decorae iuuentae hilaris versaretur. Nondum enim vt postea inflexu aetatis euenit, illa subtristis ac omni alia fere durior parcissimae mensae disciplina, iugesque demum lucubrationum vigiliae, nobile, ac ideo tenerum corpus afflixerant. Hic enim plane adolescens, abdicata antiquae stirpis praeclara nobilitate, ad quam hodie Alfonsus Daualus inter Caesaris duces longe clarissimus, maternum genus refert, et spreto demum omni patrimonio, neque familiae dignitati, neque valetudini vnquam pepercit, vtpost edita diuini ingenij monumenta in coelum, vnde venerat, vitae integer cuolaret. Idcirco defunctum in Volscis ad Amasenum amnem, quum supra naturae potestatem multa miracula operum ab eo edita renuntiarentur, Ioannes Romanus Pontifex, ex Senatusconsulto non dubitauit, quin eum solenni caerimonia inter diuos referret. Obijt non plane senex, quum eum humanae gloriae, quae ei ex studijs maxima obuenerat, satietas cepisset. scilicet vt alteram, qua absoluta pietate promerebat, coelum suspiciens, certiore voto sequeretur.
NEMO eorum qui non insano Christianae pietatis amore flagrantes, vltro sese coenobijs in seruitutem addixerint, Ioanne Scoto in grauissimis studijs, aut acrior, aut subtilior fuit, quum admirandis commentationum voluminibus editis, nouam de nomine suo sectam conderet, et in Aquinatis scripta non dissimulanter inueheretur. Natus est in vltima Britannia, ad Caly doniam syluam, vt minus mirum sit, Anacharsin summae sapientiae philosophum apud vecordissimos Scythas, crasso, atque ingenijs excolendis importuno coelo patriam habuisse. Verum hic proteruo, captiosoque disserendi genere Christianis dogmatibus illusisse videtur, quum passim inducta quaestione dubitabundus, sacrarum rerum fidem, nequaquam tenui figmentorum caligine confudisset. Seuit enim ideo lites immortales, quando eius placita, vel grauiter ab aduersae sectae professoribus oppugnata, ex aduerso ab eius discipulis acerrime defendantur. Sed qui aliquot praeclara eius ordinis ingenia, ab optimam frugem nata, distorto scilicet ad veritatem itinere suspendisse, perdidisseque videtru, manifesti, aut certe occulti alicuius criminis apoplexia correptus, poenas persoluit: ita quidem, vt nimis festinato funere pro mortuo tumulatus, quum redeunte vita, sero morbi impetum natura discuteret, frustra ad petendam opem miserabili mugitu edito, pulsatoque diu sepulchri lapide, eliso tandem capite perierit. et de alio quoque Ioanne Scoto, quod ex Gallicis Annalibus Crinitus recitat, verum esse crediderim, eum a coniuratis discipulis, diui Cassiani exemplo, graphij confossum, inulta morte concidisse.
PRIMVS Italorum Danthes Aldigerius, non instituto vetustatis ordine tantum,
sed praecellenti grauis ingenij foecunditate primum locum inter imagines
meritus, optimo iure conspicitur. Hunc Florentia, factiosa eo seculo ciuitas
protulit, ab altaque mentis indole cognitum Octouirali supremae potestatis
Magistratu insignem fecit: vt mox fatali conuersa turbine et summum ciunem,
et Etruscae linguae conditorem, tanquam saeua et ingrata patria
proscriberet. Sed exilium, vel toto Etruriae principatu ei maius, et
gloriosius fuit, quum illam sub amara cogitatione excitatam, occulti,
diuinique ingenij vim exacuerit, et inflammarit. Enata siquidem est in
exilio comoedia triplex Platonicae
Sed tumulum vetustate collabentem, Bernardus Bembus, Petri Bembi Cardinalis pater, in ea vrbe Praetor, opere caelato et concamerato, additoque hoc epigrammate luculenter exornauit.
FRANCISCVS Petrarcha eodem ciue magistroque suo Danthe, Etruscae linguae facltatem constitutam plane et certis adornatam numeris flagranter excepit, tanta ingenij solertia, duriora molliendo, et singulari suauitate varijs modis flectendo numeros, vt enatam dudum, et vix dum flores ostendentem eloquentiam, ingenti cultura, ad absolutae maturitatis fructum, summumque ideo exactae elegantiae fastigium perduxerit: eamque laudem sit consecutus, vt in eo poesis genere, amatorioque praesertim, castitate, candore, dulcedine, nobilium poetarum, et primus et vltimus sanis a scribendo deterritis existimetur. Sed tanti viri iudicium illudens fortuna grauiter fefellit, quum haec aeternae felicitatis spiritum habitura, tanquam temporaria despiceret, vt ex Latina Africa, vnde ei in Capitolio insignis laurea praemium fuit: certiorem, et nobiliorem gloriam adsequeretur. Sed debeamus plurimum ingenuo sudore semper aestuanti, dum literas a multo aeuo misere sepultas e Gothicis sepulchris excitaret, modo eum tanquam Italicae linguae conditorem et principem, ab incomparabili diuini ingenij virtute veneremur. Concessit naturae plane senex ad Arquatum Patauini agri vicum, vbi tumulus carmine ab se composito nobilis conspicitur.
BOCCACIVS, eodem felici seculo quo renatae literae Latinae existimantur, Certaldo oppido editus, alteram in patria lingua pedestris eloquetiae partem primus inchoauit, et absoluit. Neglexerat eam Danthes in altitudinem Heroicae comoediae diuino furore carminum abreptus. Petrarcha vero Latina oratione delectatus tanquam ignobilem reliquerat, vt discipulo qui amore ei frater fuit, quota sua pars, tanquam ex patrimonio nouae laudis, legitimo nomine haereditatis obueniret. Non defuêre tamen qui censerent, neque Boccacium versu, neque Petrarcham soluta oratione valuisse, tantorum ingeniorum sortes alternante Fortuna, ideoque ambos acri iudicio in id munus intendisse neruos, ad quod pronior, atque liquidior styli vena perflueret. Sed non dispari Fato, et hic ipse in studijs opinione deceptus est, quum praecipuo, ingentique labore, vt certum sibi decus pararet, pene frustra desudarit. Obsolescunt enim et aegre quidem vitae spiritum retinent libri de Genea logia deorum, varietateque Fortunae, et de fontib. accurate potius quam feliciter claborati, quando iam illae decem dierum fabulae, Milesiarum imitatione in gratiam oblectandi ocij admirabili iucunditate compositae, in omnium nationum linguas adoptentur, et sine vlla suspitione interitus, applaudente populo, cunctorum operum gratiam antecedant. Excessit e vita sexagesimo secundo aetatis anno. Sepulchrum eius cum marmorea effigie insculptis his carminibus in templo maximo Certaldi conspicitur.
BARTHOLVS Sentini in Vmbria natus, magno acumine perspicacis ingenij ius ciuile professus, in omnibus Italiae gymnasijs exactae doctrinae documenta reliquit. Eum aduersus studiorum labores indomitum extitisse ferunt, consueuisseque vti in pertenui mensa certis cibi potusque mensuris ad tuendam valetudinem, vt quum saepe memoria laberetur, obliuionis incommoda assidua commentatione resarciret. Ob id voluptates omnes adeo seuere reiecerat, vt ne horula quidem extra naturae necessitatem studijs subtraheretur. Sed eandem quoque seueritatem supra aequum in torquendis necandisque noxijs exercuisse visus est: quum rerum capitalium iudicijs praeesset, adeo vt reum furti, nec rite confessum, et insontem, praecipiti sententia supplicio affecerit. Ex ea acerbitate, quum inuidiam populari voce conflatam subisset, conspectum hominum pudore vitabundus in arcanum ruris ocium euoluendis libris se abdidit, e qua demum studiorum intentione audacter egressus, aequales suos doctrinae firmitate, et mira iudicij constantia superauit. Donatus est virtutis causa a Carolo quarto Imperatore gentilitijs Bohemiae regum insignibus, quibus purpurei leonis forma aurato in campo, cum bicipiti cauda salientis exprimitur. Perusiae autem supremam in gymnasio claritatem consecutus fortunas suas collocauit: duxitque vxorem, sed irrita spe masculae prolis. Verum infinitos prope discipulos, amore filijs pares, praecellentis doctrinae reliquit haeredes. Defuit ei Latinae eloquentiae facultas, ne summae gloriae fastigium teneret. et tamen est quod maxime miremur, illum in perpetuo docendi munere occupatum, tot et tanta volumina perscribere potuisse, quum quadragesimo sexto aetatis anno fato ereptus, iustum de inchoatis summa felicitate, necdum perfectis operibus desiderium posteris reliquerit. Sepultus est ad aram maximam in templo diui Francisci.
BALDVS honesta Vbaldorum gente Perusiae natus, Bartholum praeceptorem
subtilitate ingenij et varietate doctrinae superauit: nam a patre medico
celebri, priusquam ius ciuile attingeret, dialecticae atque philosophiae
praeceptis haud mediocriter imbutus fuerat. Praecoci enim ingenio pene puer
non ad optimam modo frugem, sed rarissimo etiam naturae dono, ad longam
senectutem peruenit. Verum praealto ingenio multa conuoluenti, inuertentique
stabilis scientiae constantia deerat: quoniam subtilissime disputando, atque
enarrando, non humani modo, sed diuini quoque iuris intelligentia
PRIMVS in Italia Leonardus Aretij natus, Graecarum literarum decus a multis seculis Barbarorum immani tyrannide proculcatum erexit, atque restituit. Eius enim incomparabili beneficio morales Aristotelis libros optima fide traductos legimus. Historiae quoque ab eo eleganter conscriptae, in manibus habentur. Hac ingenij foecunditate florentem, Innocentius septimus quanquam plane iuuenem, grauissimo muneri parem, epistolarum Magistrum fecit: ita demum erudite, atque integre officio functus, vt succedentibus quatuor pontificibus amplificata dignitate operam praestiterit. Senescenti opes cre uerunt cum aliena liberalitate, tum sua tristi parsimonia cumulatae, adeo vt Arlottus, mor daci sale perurbanus in Fabellis eius genium relicto corpore in fuga sitientem ridenter expresserit. Mortuus, quod ei nullo pudore fuit, furti damnatus est, quod Gothicam historiam suppresso Procopij nomine publicasset, accusante Christophoro Persona, qui aliud exemplar nactus, et Gothicam, et Persicam simul atque Vandalicam, et Graeci authoris titulum ingenue profitendo transtulerit. Nouissime reuocatus in Etruriam populi Florentini res gestas perscripsit, nec multo post senex, diuitijs, et gloria plenus Florentiae vita functus est, dignus vtique hoc sepulchri titulo, ac marmoris ornamento, quod in aede sanctae Crucis spectatur.
POGIVS e Terranoua Florentinae ditionis oppido, in hac luce Romani coeli optimis literis ingenium ita expoliuit, vt Pontificijs scrinijs sub Eugenio et Ni colao praeficeretur, aequatus scilicet honore summis viris, qui in eo munere fidelis, eruditique ingenij operam praestitissent. In his fuêre Leonardus Aret. Maphaeus Vegius, et Ioan. Aurispa. Erat consilio grauis, et quum luberet, facetiarum sale perurbanus: ita vt mira, et saepe subita varietate ad ciendum risum modo praetextatis verbis vteretur, modo grauibus et malignis scommatibus alienae famae nomen perstringeret. Sed amarulento libello in Vallam importune inuectus, ab eodem pessime audiendo cumulatas maledicentiae suae poenas luit. quum Valla suo felle turgidus, et Facium, et Panormitam, et Raudensem probrosis voluminibus iugulasset. Erat quoque Pogius adeo intemperans obiurgator, vt quum in Theatro Pompei, loco et die celebri, vbi bullatorum diplomatum censura habebatur, Georgio Trapezuntio malediceret, ab eo acriter duplici colapho caederetur. Transtulit demum e Graeco Diodorum Siculum: sed et nobiles aliquot libellos de infelicitate Principum, varietateque Fortunae, et de auaritiae peste, orationes item plures composuit tanta ingenij foecunditate, vt facetias etiam ad excitandam hilaritatem aegris animis expetendas conscriberet. Sed quod gratum et vtile posteris fuit, Ciceronis libros de Finibus, et de Legibus a se in Germania descriptos, in Italiam primus attulit: ita vt et ei quoque Quintilianum in salsamentarij taberna repertum debere fateamur. Nouissime ex multa peregrinatione, Romanaque aula exactae aetatis senex Florentiam reuersus, consummato oratore, ac optimo ciue dignam patriae operam praestitit,
conscripta Latine historia populi Florentini, quae a Iacobo demum filio in Etruscum sermonem versa legitur Hic iam defuncto patre ex Pactiano scelere strangulatus, in praetorij fenestra cum caeteris pependit.
AMBROSIVS Monachus ex ordine Camaldulensium, qui supra Florentiam in opacis Apennini iugis dicatam coenobio vitam seuere ducunt, doctrinae grauitate ac ingenij praestantia aequales suos antecessit. Graece enim atque latine doctissimus, complectente Cosmo, et mox Eugenio, et Nicolao admirantibus, summum eius ordinis honorem, qui Generalis praefecturae hodie dicitur, ita adeptus est, vt eum constanti iudicio Patres pur purae destinarent. Dionysium enim Areopagitam de Coelesti Hierarchia, diuino spiritu proloquentem singulari eloquentiae puritate Latinis expresserat, atque item Diogenem Laertium, verum non eadem cura, limaque perpolitum. Sed et sacris operibus bibliothecam, quae ad Angelos spectatur, cumulate refersit: quibus existimari potest, nequaquam ei vires et facultates, sed animum omnino defuisse, vt ad Romanae facundiae fastigium perueniret: abstractus enim in altitudinem Christianae contemplationis, vti pium sacratumque virum decebat, totius vitae ocium in diuinis literis consumpsit. Fuit hic vir, quod raro euenit, sine oris tristitia sanctus, semper vtique suauis, atque serenus: ita procul a liuore, contentioneque, vt cum Vallae Pogium reconciliare conaretur, eos neque plane literatos, neque item Christianos videri diceret, qui inducta simultate sacrosanctum literarum decus probrosis libellis importune defoedarent. Excessit e vita plane senex, tumulatusque est ad Angelos, vbi hoc carmen pius Vates affixit.
ANTONIVS Panhormita Siculus, Bononiae equestri familia natus, qui a Pontano
alumno Elegantiarum pater appellatur, elate genus suum ab vltimis Britannis,
Becadellaque familia Bononiae celebri repetebat, praeclaro genti insignium
argumento, quod ijsdem militari in scuto, depictis alatis viperis vteretur.
Sed maiorem profecto sibi ex laude optimorum studiorum nobilitatem
comparasse videri potest. Moribus enim ac literis praestantibus exornatus,
quum Philippo Mediolanensium Principi fertilis ingenij industriam
obtulisset, tanta liberalitate susceptus est, vt Principem noscendae
historiae cupidum, familiariter doceret, et publice octingentis annuis
aureis elegantiores literas profiteretur. Hic est ille Philippus, qui summum
clementiae fructum generosis exoptatum Regibus gloriosissime decerpsit, quum
Alfonsum Regem nauali praelio captum, non emiserit modo, sed auctum copijs,
ac opibus in regnum restituerit. Verum eo grauissimis bellis occupato,
Panhormita Alfonso adhaesit, secretioris scrinij magister, et studiorum,
expeditionumque omnium terra marique perpetuus comes. Scripsit Epistolas
candidiore stylo, sed maxime iucundo victoris Regis triumphum, et de factis
dictisque optimi eius Regis aureum libellum, quem Pius Pontifex exemplis
paribus intertextis, nobiliorem reddisse videtur. Sed cum Valla demum ad
exercendum maledicentiae dentem, naturae acerbitate paratissimo, simultatem
concepit: eo quidem euentu, vt mutuis veluti confixi telis, foede admodum
inimicis risum excitarent. Senex vxorem duxit Arcellam sibi magnopere
LAVRENTIVS Valla Romanus a Gothicis temporibus vsque ad patrum nostrorum
memoriam praealto sepultos somno ciues suos ad nobilium literarum studium
excitauit. Indignatus enim tamdiu corrumpi seculum leguleorum et sophistarum
immani conspiratione, optimasque artes inculta sermonis barbarie defoedari,
Elegantiarum libros edidit, tra ditis Romanae elocutionis praeceptis ex
accurata veterum scriptorum obseruatione, quibus iuuentus aemulandi studio
ad detergendas corruptarum literarum sordes accenderetur. Eam quoque
illustrati patrij sermonis laudem Graecae literae cumularunt, quum
Thucydides, et Herodotus historiae parentes, ipsius liberali labore e
Graecia in Latium transierint. Fuit Valla ingenio maxime libero, ob idque
mordaci, contentiosoque, vtpote qui aliena satyrico dente facile
perstringeret, et lites in literis, quasi id opus esset, aduersus ignorantes
acerrimas sereret. Extant enim Inuectiuarum, et Recriminationum aliquot
libri, erudite salseque perscripti: quibus dum laesi nominis famam tueretur,
Facium Ligurem, Panhormitam, Pogium et Raudensem iugulasse videri potest.
Flagellatis quoque regionum ludimagistris, vti multa bile redundans, quod
nihil in aula Pontificis sibi placeret, Neapolim ad Alfonsum Regem se
contulit, apud quem de auitis bellis in Hispania, atque Sicilia gestis
historia perscripta est: sed eo styli charactere, vt eius minime videri
possit, qui caeteris elegantiarum praecepta tradiderit. Edidit etiam opus de
falsa Donatione Constantini, pio, et sacerdotis nomen professo criminosum
atque nefarium, vt pontificij Imperij authoritatem Graecorum scriptorum
adstipulatione confirmatam conuellere niteretur. Sed mox eadem inconstantia
Regem deseruit, vel improbante Philelpho
FOROLIVII viae Aemiliae nota vrbe Flauius Blondus prodijt, rudi adhuc veteris elegantiae seculo. Is magno ausu, singularique industria, nec infelici euentu, multorum annorum intermorientes res gestas e tenebris excitare orsus, Decadas conscripsit, quibus ab inclinante Romano imperio funesta tempora, ac ideo veritatis lumine orbata, in lucem proferuntur. De vetustate quoque collapsae Vrbis, ac eius demum resurgentis dignitate, erudito operosoque volumine publicato, quantam nec ambitiose quaesitam exoptarit, in literis authoritatem adeptus est: vnde ei honestae opes fauore Pontificum accessere. Liberis operam dare, quam sacris initiari maluit: suscepitque Gasparem filium, quem vxor Margania Romani sanguinis, nobilitasse visa est: sed posteri, quanquam adauctis fortunis, conditori familiae minime responderunt. Fato functus est septuagenarius, tumulatusque in Capitolio extra limen templi deiparae Virginis (id enim Iouis Tonantis olim fuisse putamus) quod non secus ac antiquitus, authore Tacito, centum gradibus adeatur.
CANDIDVS December e Viglebano vrbe, quae est inter Padum et Ticinum, Laurentij Vallae testimonio exactissimae censurae grammaticus, Mediolani Graece, Latineque docuit, praestanti eruditionis ac eloquentiae fama. Eius extat Appianus Alexandrinus e Graeco in latinum versus, id expetente Alfonso Rege, qui studiosissimum quemque eius aetatis, vt ad locupletandam Latinam linguam, occultos Graeciae thesauros proferrent, liberaliter inuitarat. Sed manci passimque corrupti exemplaris Graeci vitio, vel laboriosus interpres in eo opere sese cadidum praestare non potuit, quum alia multo felicius perscripserit. In vita enim Philippi Vicecomitis, quae circumfertur, suetonium lepide admodum aemulatus, ita quod proposuerat expressit, vt aliquanto inuerecundius, quam scriptorem odio vacuum deceret, stylum exercuisse iudicetur, quum vitia hominis occulta, nec vlli magis, quam ipsius pudori nocentia, ob idque velanda prorsus, cupide nimis, maligneque detexerit, in eo praesertim Principe, in quo singularis illa, diuinaeque simillima clementiae laus, cum probro multorum regum gloriose refulsit. Fato functus est octogenarius senex Mediolani, non mediocribus fortunis a Francisco Sfortia decenter honestatus, meruitque marmoreum sepulchrum, cum effigie e suggestu iuuentutem docentis, quod in vestibulo Ambrosianae basilicae ad laeuam introeuntibus occurrit, hoc rudi carmine inscripto, quod respondente rhythmo, non minus inepte, quam ridicule clauditur.
DONATVS Acciaiolus antiquae stirpis Florentinus, quum exortis florentibus ingenijs de doctrinae laude certaretur, in vtraque lingua generose admodum sese exercuit, vt ex Moralibus Aristotelis luculenter apparet, quibus erudita et pereleganti commentatione magnum lumen attulisse iudicatur, explosis scilicet sophistarum interpretum ineptijs, quum Eustratij Graeci placita secutus, certiore vtique vestigio niteretur. Vertit etiam in Latinum e Plutarcho clarorum aliquot vitas longe omnium elegantissime: verum aliquanto nobilior euasit, quum Carolum cognomento Magnum, tanquam alterum Florentiae patriae conditorem Latino libro celebrasset. Sed vir consilio grauis, ac ob id obeundis Reipublicae muneribus occupatus, neque satis ocij ad studia literarum furari, neque aetatem, quod tenuissima valetudine vteretur, longissime proferre potuit. Fato enim functus est Mediolani, quum legatus in Galliam vlteriorem iter haberet: vt inde, implorata ope, ciuitatem Pontificijs armis vexatam, periculo liberaret. Nihil enim remisso odio, Xystus, post vindicatum Pactianae coniurationis facinus, Laurentium Medicem, ex ea iniuria firmiore dominatu potitum, vehementissime persequebatur. Donati ossa, ad vetustum gentis sepulchrum Florentiam relata: id Carthusiano in templo, hoc epigrammate inscripto legentibus indicatur.
TOLENTINATES in publica Decurionum domo Francisci Philelphi ciuis effigiem, cum equestris ordinis baltheo laureatam peregrinis ho spitibus ostendunt, adseruantque etiam regij diplomatis membranam, ad collatae dignitatis argumentum. Is Graecarum literarum amore flagranter incensus, vt de Caballino fonte potaret, Parnasum montem petiuit, in Athenarumque ruinis immortalium philosophorum vestigia pedibus calcauit. Porro inde Byzantium profectus, Emanuelis Chrysolorae filiam vxorem duxit, quae Graecae elocutionis magistra, quotidiano vsu Atticorum accentuum, inepto, sed docili coniugis ori dulcedinem instillaret. Reuersum inde, et Graece pariter, ac latine passim orantem, Italiae principes admiranter exceperunt. Suscepto enim legationis munere, Palaeologi Imperatoris Constantinopoli, Turcarum infesta arma aegre sustinentis preces afferens, opem implorabat. Fauêre ei ante alios Eugenius Pontifex, Rex Alfonsus, et qui singulare iustitiae, et bellicae virtutis coronam eo seculo promeruit Franciscus Sfortia, ab eo heroico poemate celebratus. Ingenio enim in studijs aestuante, vario, ambitioso, quum neminem sibi exaequari literaria laude pateretur, plura quam quisquam alius, in omni dicen digenere volumina publicauit, profitendoque singulis in vrbibus eruditae iuuentutis academias excitauit, nullam spem nobilioris gloriae Latinis aemulis de Romana facundia: nullam denique de Graeca, vel ipsis Graecis relicturus, nisi tantus eloquentiae fluuius, vti nullis moderati iudicij ripis castigatus, nimis late exundans, et mutato saepe alueo, turbulentus et incertus, dum sese diducit, et abscedit in paludes, perspicui profluentis dignitatem amisisset.
Inter graeca pera latinitate donate, Xenophontis Paedia Cyri, et ex Plutarcho aliquot heroum vitae, et demum Hippocrates, non ita probantur a Graecis, quam a Latinis perleguntur. Vixit ad exactam aetatem nonagenario proximus, perijt que Bononiae adeo dissipatis rei domesticae copijs, vt ad efferendum funus et cubiculi et coquinae instrumenta venierint: et Marius filius egregie doctus, paternae potius virtutis, quam multae substantiae haeres relinqueretur. Sed in familia eruditae victoriae trophaeum permansit, nobili exceptum risu, quum Timotheo Graeculo, de vi syllabae contendenti, victoque, barbam ex pactione inexorabili superbia derasisset, vti lepide Myrteus his carminibus expressit.
SENTNVM Vmbriae oppidum, cui hodie Saxoferrato nomen est, Bar tholo
iureconsulto nobile, secundam a Nicolao Perotro claritatem accepit. Huic
quum deessent opes, corporis vires mancipali frugalitate, atque duritia
constitutae, perpetuis lucubrationum vigilijs, minime defuerunt. Iuuenis in
ludo pueros honestos docuit tanto cursu, vt mox Latinae linguae rudimenta,
vtili compendio ad normam digesta, ob idque facile pueris per discenda
publicarit. Exinde Romae Graecas literas pertinaci studio consectatus,
fretus que Bessarione generoso Mecoenate, adeo exacte, feliciterque
profecit, vt ab eo Polybius grauissimus historiarum scriptor, latinitati
donaretur. Non defuêre tamen ex aemulis,
Sacrati praesertim ordinis, bonique mortales plurimum Platinae manibus debent, quando eius ingenuo labore, ad exoptatam obscuri seculi, nec ideo perituram lucem, Pontificij principatus actionum incorrupta veritas nunciatur: quae procul eloquentiae illecebris, vti pura et incompta fidem praefert, et caeteris elaboratis operibus auget dignitatem. Neque enim vel dialogi de Vero bono, veraque nobilitate, et de Optimo ciue grauiter conscripti: vel honestae voluptatis documenta scite tradira diu superessent, nisi viuacis historiae lateribus adfixa, felici societate succederent, et communi (quanquam immpari) perennis vitae spiritu frurentur Is plane egens, et obscurus vnoque tantum ingenio nobilis, Cremona Calixto Pontifice in vrbem venit. Cognitum Pius atque Bessarion, erudito iudicio sacerdotijs minoribus exornarunt. Paulus vero Pontifex perinique maligneque delatum immaniter torsit: Xystus demum conditae ab se in Vaticano bibliothecae preafecit, quum eo munere longe dignissimus haberetur. In ea nobili custodia iam senex fato functus est. Quirinalem domum cum Laureto ad coronandos poetas Pomponio relinquens. Funus is Exquilia ad Mariae maioris templum vsque perductum est, flebili carmine celebtantibus poetis: sepulchro autem, quod a laeua ad tertiam columnam conspicitur, hoc epitaphium ab alumno Demetrio inscribi iussit, quum et haec quoque carmina amini lugentes affixissent:
FVIT hic vir inter sacrati ordinis Senatores, pari virtutis atque Fortunae
munere lectissimus. Erat enim cum optimarum literum studio, et vigilantis
ingenij fertilitate, tum animi iudicio, styloque, et perspicuis moribus Pio
secundo persimilis: a quo adoptatus in familiae nomen, et ad purpurae decus
euectus est. Extant Commentarij grauissimarum actionum, atque epistolae:
quibus senatoriae prudentiae potius, et Christianae seueri tatis nomen, quam
perfectae orationis laudem petisse videri potest: quod in cursu honorum
maximis obeundis muneribus occupatus, splendidum illud antea conceptum
illustris eloquentiae lumen, festinato et pene praecipiti, vti necessitas
ferebat, scribendi genere vehementer infuscarit. Verum ea rudis adhuc seculi
ingenia facile summa, ac admiranda censebantur,
CALDERIA Veronensis agri oppidum, calidí aquí nobile, Domitium protulit. Eum acri flagrantique ingenio ad gloriam anhelantem, Bessarion Cardinalis excepit, et extulit. Exinde, quum Romae profiteretur, et obscura sensa duriorum poetarum admirabili reconditae lectionis restimonio dilucidasset, literarij splendoris assertor, ac omnis obscuritatis illustrator acclamatus est. Verum editis interpretationum commentarijs, peracerbas, sed iuuenturi maxime vtiles cum aemulis simultates exercuit. Ambitioso quidem, et nimis aculeato dicendi genere ex aliena inscitia (dum intem peranter perstringit, atque remordet) nomen quaerens, eo modo, aetate, laudeque florentem, sed inbecilli stomachi temperaturam nimijs lucubrationibus exterentem: quum digna multis seculis opera conciperet, rapida febris eripuit. Celebrante funus Academia, nobilis iuuentus cum lachrymis vestem mutauit, mortem vero vel aemuli, et principatum affectantis, Politianus his carminibus prosecutus est.
QVIS in praepinguis simiae rictu tantam excelsi, atque habilis ingenij indoem? Quis in sordida stirpe tantam Fortunam non miretur? Antonium enim Campanum rustica mulier in agro fessa opere sub lauro peperit et aluit, puerum argute loquacem aedituo sacerdoti in famulatum, et disciplinam tradidit. Ita feliciter perceptis literarum rudimentis, Neapoli mox paedagogus crudiendo nobili puero mercede quaesitus est. Tantos autem in studijs Latinis quinquennio processus secit, vt inde Perusiam transierit, scilicet vt in praeclara frequentis gymnasij luce, profitendo illustri famae limen aperiret, nec multo post
a Perusinis ciuitate donatus, Pij secundi pontificis gratiam studiorum similitudine promeruit, a quo virtutis honore Interamnatium praesul est creatus, et a Paulo successore locupletatus. sed postremo eum Xystus immodice Tiphernatium tyrannis fauentem, quum multis vrbibus integra nominis auctoritate praefuisset, in exilium egit. Fato functus est apud Senas a Pij memoria sibi gratissimas, inuidente non plane seni longiorem vitam comitiali morbo. Inter multa orationum, et multiplicis styli opera quae extant, auidissime Bracij inclyti ducis vita perlegitur, digna posteriate, nisi rerum gestarum fidem adulatione poetica crrupisset.
EMANVELIS Chrysolorae qui primus Graecas literas varijs Barbarorum
irruptionibus expulsas, post septingentos annos in Italiam reportauit, tanta
fuit in docendo liberalis ingenij humanitas, vt eius praeclara facies, prima
inter Graecorum imagines illustri merito collocanda videatur: quanquam nulla
extent, praeter artis grammaticae regulas, grauioris doctrinae monumenta. In
docendo enim nunquam fessus, facile in scribendo desidiosus videri poterat,
quum altera pars laudis exoptata nostris vtili professione peteretur. Is
Byzantio emissus a Ioanne Imperatore, vt totius Europae reges adeundo,
pereunti Graeciae maturam opem imploraret, officium quidem laboriosa
peregrinatione ita impleuit, vt in Italia subsisteret, Graecia scilicet
praesenti metu liberata: cum Tamerlanes terror Orientis, Baiazetum
Othomannum a terribili celeritate fulguris cognomen adeptum,
IN celeberrimo gentium omnium Concilio, quo Florentiae disceptantibus Graecis et Latinis, praesidenteque Eugenio, Christiani dogmatis fides publici consensus authoriate firmata, est Bessarionis Niceni mirifica virtus Senatorij ordinis ornamenta promeruit. Datum est enim honori totius Graeciae ab antiqua pertinacia discedenti, vt duo eius nominis, isidorus scilicet atque Bessarion in sacra purpura conspicerentur. sed in Bessarione vitutes omnes vsque adeo praecellenti temperamnento, concentuque ad admirationem responderunt, vt nemo eo Christiana probitate spectatiorm nemo admirabilior doctrina, et nemo denique generosis moribus ornatior atque splendidior, hoc ipso a morte eius sexaginta annorum curriculo in Senatu conspectus sit. Senatoriam enim grauitatem, ore probo atque blandissimo condiebat: accipsam viri optimi famam, domi et foris, nitida ac hospitali disciplina, et liberalis animi beneficentia tuebatur: quum subactae Turcarum armis, et ideo concidentis Graeciae ingenia, diu iactata mari et terris, apud eum certissmum salutis portum inuenirent, et qui in Academia nomen darent, eodem patrono atque hospite vterentur. Habitabat sub Quirinali ad sanctos Apostolos, deducebatur autem mane in Vaticanum non exculto quidem et numeroso, sed vno virtutis nomine maxime decoro comitatu: quandoquidem praeclara Graecae Latinaeque linguae lumina, peregrinorum requisita oculis, circa eum in triuijs ciuium digito monstrarentur. In his enim saepe conspecti sunt Trapezuntius, Gaza, Argyropylus, Plethon, Philelphus, Blondus, Leonardus, Pogius, Valla, Sipontinus, Campanus, Plantina, Dominitius, nullo aeuo perituri, quibus viris domi stipatus, vsque adeo extra inuidiam gloriosa sui fama fruebatur, vt Eugenius, Nicolaus et Pius eum sibi successorem, si fas esset, adoptare percuperent: neque optime de Republica merito, Senatorum studia deerant. sed Paulo morte sublato, in comitijs fatalis casus tantae spei Fortunam auertit. Ferunt enim tres summae authoritatis Cardinales, quum eo decreto, vt eum pontificem salutarent, abditum in cella conclauis adissent, nec admitterentur a Nicolao Perotto ianitore, quod tum vir ineptus lucubranti parcendum diceret, vsque adeo stomachatos, vt sese indignanter auertentes, responderent. Ergo nec prensanti, nec roganti quidem, summadignitas erit inculcanda, vt quum e coelo suffragia expectet, superbis demum ac stolidis ianitoribus pareamus? statimque suffragia
Xysto detulisse, quo repente renunciato, adoratoque, Bessarion dixisse fertur: Haec tua, Nicolae, intempestiua sedulitas, et tiatam mihi, et tibi galerum eripuit. Nec multo post cum honore legationis in Galliam est ablegatus, quod Xystus noua licentia Pontificatum nomine principatus gerendum ratus, libere, et grauiter, religiosque sententias dicentis vultum non perferret. Sed Bessarion, dum e Gallia rediens concepto morbo Rauennae substitisset, septuagesimo septimo aetatis anno moritur. Funus autem Romae celebratum in templo Apostolorum, vbi marmoreum tumulum, viuens sibi cum hac Graeca inscriptione extruxerat. hanc sic vertit Maioranus Salentinus.
GEORGIVS Trapezuntius in Creta natus, quod paternam originem e Pontica
celebri vrbe duceret, vetustae patriae nomen asciscere, quam natale solum
sateri maluit. Is Graecorum fere primus Romae eo tum seculo renascentibus
literis, qui Graeca feliciore stylo in Latinum verterit existimatus est, vti
liquidissime constat ex Aristotelis, sacrisque Eusebij Caesariensis
operibus, et ex rhetoricis praeceptis Hermogenis. Erat enim ingenio ad
lucubrandum maxime valido, vehementique, sed vti mox apparuit, tetrici
liuoris pleno. nam quum se Peripateticum profiteretur, vnumque Aristotelem
extollendo celebraret, vsque adeo superbra aure fuit, vt nec diuini quidem
Platonis ingenium laudari pateretur: cuius etiam dogmata et mores peracerbe
ac insolenter edito famoso volumine
Dormiam, an vigilem rogare noli,
THEODORVS Gaza Thessalonicae honesto loco natus, Amurathe Graeciam omnem victricibus armis quatiente in Italiam venit, acumine, fertilitateque ingenij nemini secundus, quum Graecos omnes linguae peritia eruditoque iudicio superaret. Victorino autem Feltrense magistro vsus, vsque adeo copiose et diligenter Latinas literas didicit, vt longe omnium latinissime seriberet, nec plane dignosci posset, an exactius, et certius ab eo Latina Graece, an ipsa Graeca Latine verterentur. Historias enim Aristotelis de Animalibus, et Theophrasti de Plantis, ita Latinas fecit, vt Romanae linguae facultatem, quum noua vocabula solerter effingeret, audaci, sed generosa translatione locupletarit. Tanta porro felicitate librum Marci Tullij de Senectute Graecum reddiderit, vt peritissimi praeter adaequatos sensus, ipsam quoque ciceronis eloquentiae Maiestatem, scite, et grauiter repraesentatam admirentur. Transtulit etiam Problemata Aristotelis, et Hippocratis Aphorismos, vt praestantissimis authoribus ac perspicuam fidem, nec obscure ad salutem humani generis sua dignitas redderetur. His vigilijs sacerdotium in Magna Graecia commendante Bessarione promeruit, quod certe satis esset moderato, frugique homini, et aduersus omnis luxuriae voluptates inuicto, nisi neglecta ratione totius redditus rapacibus Graeculis et Brutijs rei familiaris curam demandasset. Nouissime quum nobilissimas lucubrationes in membranis accurate perscriptas, Xysto Pontifici detulisset, nec peccunia. vel ipsius librarij praemio digna reddertur, indignatus subagreste uidicium, Effugere hinc lubet, inquit, postquam optima segetes in olfactu praepinguibus asini sordescunt, atque ita in Brutios ad sacerdotij sacram sedem contendit. Nec multo post plane senex fato functus est, nec iniqua quidem sorte, quum in Graecia natus, et educatus in Italia, tanquam de vtraque lingua bene meritus in Magna Graecia tumularetur.
IOANNES Argypropylus Byzantius eodem Turcarum impetu Graecia eiectus, apud
Cosmum Medicem gloriosa liberalitate literis fuaentem in honore fuit, tanta
nominis existimatione, vt Petro filio, nepotique Laurentio praeceptor datus,
loco parentis haberetur, publicae vero Florentiae iuuentuti Graecos authores
enarraret. Grati idcirco animi erga Mediceae gentis proceres vigiliarum
praeclara extant monumenta, consecrata in ea domo altrice verae virtutis.
Arstotelis enim Naturalia atque Moralia generose transtulit: ita applaudente
Gaza vetere sodali: qui diuersas Arsitotelis partes vertendo desum pserat,
vt quaedam ab se pariter translata combureret, ne amicissimi hominis
crescenti famae office,
marvllvs Tarchaniota Graecus, inter alarios equites descriptus, Nicolao Ralla Spartano duce in Italia militauit: ita labore ac studio duri martis cum tenerrimis Musis per interualla feliciter adaequato, vt non Graeco tantum, sed Latino carmine admitandus euaderet. Nam Theodori ac Argyropyli decora vestigia subsecutus, nihil iam Graece doctum esse satis ad laudem putabar nisi tota patrij sermonis facultas Romanae facundiae iungeretur: propterae Florentiae Alexandram eruditi ingenij puellam vxorem duxit, Bartholomaei Scalae vexilliferatus honore conspicui filiam. Hic est qui paulo ante Graecorum nomini fauens, cum Politiano eius gentis ingenijs infersto, maledicentissimis epistolis lites extenderat. Verum Marullus inquieto ingenio nullibi sedem stabilem nactus, in cursu studiorum ac itinerum semper fuit; transferendique munus tanta contentione, famaque ab alijs susceptum semper contempsit, quasi minime par, aut certe nobilis gloria periculoso opere peteretur, grauiora idcirco meditantem post editos Epigrammatum libellos, quibus Apollo pereleganter arriserat, in Volaterrano Cecina amnis solito inflatior, fallente equum caecovado, violenter abripuit, eo die quo Ludouicus sfortia captus, vt ferrato in carcere miser expiraret, in vlteriorem Galliam est perductus. Luxêre eum pari moestitia Graeci Lantinique.
DEMETRIVS Chalcondyles diligens grammaticus, et supra Graecorum mores, cum
nihil in eo falla ciarum aut fuci notaretur, vir vtique lenis et probus,
scholam Florentiae instaurauit, desertam ab Argyropylo, et a Politiano
deficientibus Graecis occupatam: se ambitioso peracrique aemulo multis bonis
malisque artibus suggestus locum et nomen defendendi Demetrius cessit,
Latina praesertim tancundia inferior, et ob id rarescente auditorio a
iuuentute destitutus, quando quidem vel apprime doctus, facile ieiunus et
hebes, lasciuis et delicatis auribus videri poterat: quibus Politiani
decantantis, et varios spargentis flores, iucunda argutaque vox et falsa
comitas mira dulcedine placuisset. Sed mansit Demetrio honestus gratiae
locus apud Laurentium, vel infesto, et oblique sem per incessente Politiano,
qui cum neminem e latinis sibi parem pateretur, Graecis ipsis eruditior
existimari volebat. diuisit idcirco munera Laurentius, vt aemulationis lites
ditimeret: et filij praeceptorum contentione ad discendum accenderentur. Sed
eo principe virtutis eximiae morte sublato, Demetrius Mediolanum a Ludouico
Sfortia accitus est, abducta secum vxore Florentia, e qua iam liberos
susceperat. Nec multo post profitendo perscriptoque vtili volumine, rudimeta
Grammatiae publicauit, quod Theodori,
MARCVS Musurus genere Cretensis, exactae diligentiae grammaticus, et rarae felicitatis poetas, in gymnasio Patauino aliquandiu Graecos authores interpretatus, secunda perspicacis ingenij fama ad integram doctrinae maturitatem peruenit: sed saeua coniuratione externatum gentium afflictis bello Venetis inde exturbatus, ita tranquillum otium quaesiuit, vt Graeco carmine diui Platonis laudes elegantissime decantaret. Extat id poema, et in limine operum Platonis legitur, commendatione publica cum antiquis elegantia comparandum. Leone autem ingenijs ullustribus praeclara praemia proponente, Romam venit. Nec multo post Manilio Ralla eruditi iudicij viro Graeco morte sublato, Archiepiscopus Epidaurensis effectus est. Eam autem secundae Fortunae celeritatem, quasi ab occultis fatis maiora praemia monstrarentur, immoderato animo tulit, sic vt insana vehementique ambitione percitur, nouum illum sacrate mitrae honorem nequaquam ingenij merito parem duceret, nulloque pudore praeproperus ab purpuram aspiraret, quum saepe quereretur, Graeci generis neminem quasi probro gentis lectum fuisse, quando Princeps in donando purpura maxime liberalis, vno comitiali die supra triginta nationum omnium delecta capita galero purpureo perornasset. Ab hac intem pestiua siti contabuit corpus adeo celeriter, vt obrepente morbo intercute, vix ostentatis mitrae insignibus expirarit. In templo Pacis tumulatus est. Amiterninus autem Antonius sepulchro hoc distichon inscripsit.
IOANNES Lascares Graecorum fere omnium, qui Othomanicis armis patria pulsi in Italiam confugerunt, nobilissimus atque doctissimus fuit. Stirpem enim sanguinis incorrupti ad Imperatoris Constantinopolitani decus generosis moribus referebat, vtpote qui ab ingenua educatione optimas literas imbibisset. Naufragum excepit Laurentius Medices, cui nihil antiquius vnquam fuit, quam ingenia liberali beneficio deuinxisse Is tum absoluendae Bibliothecae studio tenebatur. Ob id Lascarem ad conquirenda
volumina Byzantium cum legatione ad Baiazetem bis misit: nec defuit honesta petenti vsquam Barbarus imperator: quippe qui erat totius philosophiae studiosus, Auerroisque sectator eximsus: et de Laurentio priuatim tanquam de illustri cultore virtutis optime sentiret, cum paulo ante Bandinum percussorem fatris fuga in Asiam elasum in catenis ad supplicium tradidisset, singulari quidem religionis, atque iustitiae exemplo, quod ille immane scelus in templo ausus, moerita poena plectendus censeretur. Itaque Lascares tuto abdita Graeciae perscrutans, cum patriae opus victoribus cessissent, nobiliora diuitijs antiquae dignitatis volumina collegit, vt in Italia seruarentur. Transiuit demum in Galliam, legatumque Ludouici regis apud Venetos egiti nec multo post Leone veteris aminicitiae nomine liberaliter eum attollente, nobiles e Graeciapueros adduxit in stituto ludo in Quirinali, ne Graeca lingua scite loquentium soboles interiret. Valebat Latina facundia, ita vt versus qui extant perscriberet, sed adeo contumaci sterilitate desidiosus erat, vt invertendo Graeca vix Polybij Castrametationem efflagitantibus amicis expresserit, quod id studium recto an maligno iudicio, incertum, penitus damnaret. Verum egregia cum laude praestitit, vt Latini haberent emendatiora, quae minore ipsorum labore verterentur. Honestae facultates non certo rixae reditu, sed aliena liberalitate quaesitae, vel in rem negligenti et sum ptuose viuenti nunquam defuerunt, vt nonagenarius fere senex articulari morbo deformatus, Romae moreretur. Sepultus est in aede Gothica diuae Agathae supra Suburram, fecitque sibi Graecum Epitaphium, quod Maioranus sic vertit.
QVIS non te Rodulphe Agricola inusitato, et plane portentoso conspirantium syderum concursu natum esse fateretur, si vim coelestis tam varie radiosi luminis, non secus ac in astris cursum certior disciplina deprehenderet? Hausisti enim Hebraicas Graecasque literas vsque adeo stupenda celeritate, vt nequaquam Gruningiae in vltima Frisia, sed Hierosolymis Athenisque natus ac educatus a doctissimis crederêre. Latinas porro tanta felicitate didicisti, docuistique, vt exacta puritas, ac illa nobilis vbertas Romanae eloquentiae, nostro cum pudore in squallenti asperoque Oceani littore quaerenda videatur. Viuent profecto in admirantium manibus tua illa, quae auide leguntur in Dialecticis Rhetoricisque praecepta, et diuni ingenij carmina, quibus vel illustribus poetis numeros excusisti. Nos vero in magno vitae tuae desiderio, aut numinum, aut certe syderum incostantiam indignanter vsquequaque mirabimur, quae tantis cumulatum muneribus teris tantum ostenderint, grauiore quidem iniuria humani generis, cum ille coelesti autafortasse dignior, in secundissimo foecunditatis cursu raperetur. Defunctum Heydelberga Germaniae vrbe gymnasio clara, decuriones sepulchri honore perornarunt. Hermolaus autem Barbarus apud Caesarem legatus, inscripto epigrammare supremum amicitiae munus exoluit.
LEONI Baptistae ex Albertorum familia Florentiae clare, Politianus, audita eius morte, nobile encomium cecinit: nos autem eius ingenij acumen, et styli felicitatem in confragosa materia plurimum admiramur. Nouumenim opus aedificatoriae facultatis, et propter linguae inopiam valde impeditum, nec satis eloquentiae capax, aggressus est, tanta facundia, vt imperitos obscuro rudique eius seculo, et certa disciplinae luce carentes architectos in semitam rectissimae rationis deduxerit, cum Vitruuij praecepta densissimis obsessa tenebris illustraret, ac inspectis antiquorum aedificiorum reliquijs, atque inde accurata dimetiendi ratione initiorum et finium ordinem deprehen disset, ita vt inopem et corruptis artibus incultam aetatem nostram admirabili abditarum rerum copia locupletasse existimetur. Scripsit etiam in pictura de Recessibus et vmbris, lineisque ex optices disciplina, quibus rerum imagines in eodem sitas plano, tanquam remotas et extantes, erudita manus exprimere consueuit. Ex speculo quoque reflexis radijs: nam ipsius effigiem arguto penicillo pereleganter est assecutus, quam apud Pallantem Oricellarium in hortis vidimus. Extat etiam Apologorum vrbanae grauitatis libellus, quo vel Aesopum inuentionis amoenitate superasse iudicatur, et Momus summae gratiae dialogus, ac ideo cum antiquis operibus multorum sententia comparandus.
SALVE heros optime, maxime ingeniorum liberalis educator, artiumque omnium et elegantiarum pater, ac vnicus verae virtutis aestimator. Salue iterum immortale praeconium merite: cum te vigilanter excubante, non Etruria modo tua, sed omnis quoque Italia opulenta pace floruerit: scilicet vt mox orbata te custode et vindice, intestina fatalique insania, et externa immanitate vastata concideret. Sed salue itidem, qui luculenter et fouisti Musas, et feliciter exercuisti. Praeclarus vtique Vatum hospes et aemulus, ideoque coelesti munere nomini tuo debita virenti laurea dignissime: nisi haec fortuna tua putetur inferior, quando Cosmum auum eruditi seculi decus gloria superasse summe arduum videri poterit: nisi Leonem decimum, ad ornandam virtutem coelo datum, felici prole genuisses.
PETRVS Leonius Spoleti natus, multo acumine persicacis ingenij, eruditaque
facundia, inter medicos primus fere prolato Galeno, verum medicinae limen
aperuit, quum in clarissimis Italiae gymnasijs profitendo, exercendoque
artem summa nominis authoritate, non ex foeculentis Arabum lacunis: sed ex
purissimis Graecorum fontibus haurienda praecepta artis, atque remedia
docuisset. Is erat validis disciplinarum omnium praesidijs instructus, ita
vt Astrologiae et veteris item Magiae peritissimus haberetur: quod de euentu
grauissimarum rerum diuina praedictione iudicare consueuisset. Constat enim
eum amicis saepe dixisse, sibi subitae mortis periculum in aqua portendi:
vnde flumina crebrasque nauigationes formidaret, quam ob causam, quum alia
omnia ad quaestum, et decus secunda retineret, e Patauio, Ventijsque in
Vmbriam et Spoletum emigravit, vt mutata sede, nauigationum occasiones
effugeret. Sed Fata vbique viam inueniunt. Inde enim Laurentio Medice
suprema valetudine tentato, Florentiam accitus, adeo inani, aut certe
fatalispe concepta desalute decumbentis, occultans atrocis morbi impetum
contempsit, vt oblata alijs ex arte remedia reijceret, et insurgentis
naturae viribus nihil verendam morbi vim, facile cessuram polliceretur.
Verum non diu post ea cunctatione
NVLLA hercle cuiusquam defuncti insigni effigies, maiore merito, quam tua in Musaeo spectatur Hermolae eruditorum omnium, omnibus numeris longe doctissime. Nouocomensibus enim C. Plinium Secundum ciuem suum, ab imperitis inuidiose surreptum, erudita, praeclaraque sententia reddidisti, eumque eductum tenebris, et multo squallentem siru, immenso radiantis ingenij tui lumine penitus illustrasti: scilicet, vt recepta antiqua dignitate sibi persimilis in lucem prodiret, ac ea omnino quae in foro a Comensibus erecta est, dignus marmorea statua spectaretur. Sed tibi publico nomine debemus omnes, quod Themistium tenebrosis Aristotelis operibus viuido splendore lucem afferentem, Latia sermone donaueris, vt quantus esses in Physicis, Dialecticis, atque Rhetoricis, tot nobiles exuberantis ingenij foeturae testarentur: nec satis fuerit impeditissimam illam Geographiae syluam, inaccessam multis nullique penitus exploratam, glorioso labore penetrasse, nisi ex ipso telluris, et naturae germinantis gremio singulas salutares, et noxias her bas, traducto, ac explorato Dioscoride, aegris mortalibus demonstrasses. Sed qui linguarum et disciplinarum omnium difficultates euasisse videris, longe maximo etiam inuicti animi praeconio, infestam virtuti tuae inuidiam generose superasti, quum te speciosis honoribus perfunctum, et tum supremam idcircosque grauissimam legationem Romae agentem, Innocentius Octauus, admiratione virtutis, Aquileiensem Patriarcham renuntiasset, vel non probante Senatu Venero, qui nihil, vel inusitatae virtuti, extra leges tribuendum censuerat. Tulisti quippe aequo animo suffragiorum seueritatem, quum ex eo tamen pari merito tibi purpura pararetur. Sed mors ante diem irrepsit, et pestilenti quidem morbo properata, adeo vt quod a Pico, Politianoque Florentia laboranti per dispositos equos mittebatur mirae potestatis antidotum, veneni celeritate praeuerterit, scilicet, vt nimis seuera patria optimi ciuis ossa non haberet, quae sub colle hortorum ad Flumentanam portam sepulchro condita e Campo Martio, ab erudita Romana iuuentute salutantur.
IN Georgio Merula ab aquis Statiellis Alexandrino, ingenium subagreste, atque ideo ad lucubrationum labores maxime validum, nullisque obiter voluptatum illecebris lacessitum emicuit, passim florentibus Graecarum literarum studijs, quarum felici societate antiqui decoris ornamenta Latinae facultati tradebantur. Ob id variae eruditionis laude celebratus, quadraginta amplius annos, cum Venetijs, tum Mediolani iuuentutem docuit: in alienos saepe libros acerbius censuram exercens, quum saepe Calderini, Galeotti, et Politiani errata, vel certe praetermissa notare contenderet, publicatis Annotationum libellis, quibus late nomini fama apud stupentes grammaticos quaereretur. Edidit etiam translationem Dionis de Traiani gestis: sed petenti Ludouico Sfortiae historiam perscripsit, Vicecomitum principum origines et bella continentem, sobrio quidem stylo, ac ex omni parte Latino, sed in quo lectores minus austeri peramoena diuerticula passim requirant. Caeterum postremi eius historiae libri meo iudico iucundiores, aeternum dormituri, denegata luce in abditis scrinijs iacent, quum nemo e generosa stirpe Vicecomitum omnino prodeat, qui sepultum familiae patriaeque decus, in lucem asserere velit: quandoquidem nemo fere sit ex ea gente, qui non spreto verae virtutis nomine, ab incondito luxu decoxisse videatur. Perijt exactae aetatis senex, tonsillis fauces occupantibus, Politiano obiter vehementi metu liberato, cum in Miscellaneam eius centuriam, cohortes, et alas, quae impetu obruerent, emissurus esse diceretur. Ludouicus princeps optime de literis merito, iustum funeris honorem persoluit, elatusque est ad aedem Eustorgianam: et hoc carmen sepulchro Lancinus inscripsit.
POLITIANVS a prima statim iuuenta admirabilis ingenij nomen adeptus est: quum nouo, illustrique poemate Iuliani Medicis equestres ludos celebrasset, Luca Pulcio nobili poeta omnium confessione superato, qui Laurentij fratris ludicrum equestris pugnae spectaculum, ijsdem modis et numeris decantarat. In id enim e Graecis atque Latinis delectos flores populo stupendos contulisse censebatur: nec multo post Iuliano a Pactijs in templo immaniter interfecto, eius vindicatae coniurationis historiam Latine, ornatissimeque perscripsit: professusque demum in gymnasio Graecas pariter, Latinasque literas, tantos de se excitauit clamores, fauente iuuentute, vt Demetrius Chalcondyles vir Graecus, praestantique doctrina, vti aridus atque ieiunus a discipulis desereretur. Exinde Herodianum Romane loquentem publicauit, cunctis haud dubie erepta laude, qui id generis munus ante susceperant, quanquam aemuli cam translationem, vti nos a Leone pontifice
accepimus, Gregorij Tiphernatis fuisse dicerent, quod passim inducto fuco, et salsis neuorum coloribus interlita, alieni styli habitum mentiretur. Sed eadem praecellenti studiorum omnium vbertate florentem, post editam Miscellaneorum centuriam: publicataque Latina poemata, immatura mors oppressit. Erat distorris saepe moribus vti facie nequaquam ingenua, et liberali, ab enormi praesertim naso, subluscoque oculo per absurda, ingenio autem astuto, et liberali, ab enormi praesertim naso, subluscoque oculo per absurda, ingenio autem astuto, aculeato, occulteque liuido, quum aliena semper irrideret, nec sua, vel non iniquo iudieio expungi pateretur. Ferunt eum ingenui adolescentis insano amore percitum, facile in lethalem morbum incidisse. Correpta enim cithara, quum eo incendio, et rapida febre torreretur, supremi furoris carmina decantauit: ita, vt mox delirantem, vox ipsa, et digitorum nerui, et vitalis denique spiritus, inuerecunda vrgente morte, desererent: quum maturando iudicio integrae, stataeque aetatis anni, non sine graui Musarum iniuria, doloreque seculi, festinante fato eriperentur. Vix enim quadragesimum quartum aetatis annum attigerat. sed eo praepropero vitae exitu profecto felix fuit, quod imminentem conuulsae Medicae domus ruinam effugerit. Tumulo autem hoc carmen Crinitus discipulus affixit.
IOANNES Picus Mirandula merito cognomine Phoenix appellatus est, quod in eum Dij superi, supra familiae claritatem, omnis corporis, ac animi vel rarissima dona contulerint. Mira enim altitudine subtilis ingenij, decora facie, lectissimisque moribus, et incomparabili quum disputaret, aut scriberet facundia, omnes eius seculi sapientes in admirationem sui facile conuertit. Grauissimo autem opere, nec dum absoluto, tanta eruditione, atque vehementia Astrologos totius diuinationis vanitate confutata persecutus est, vt subtilium disciplinarum professores a scribendo deterruisse videatur. In Heptablo autem, dum sacrarum literarum mysteria diuino ore nobis recludit, et in Apologetico grauissimus disciplinarum omnium rationibus proposita ad disputandum, ingenij sui decreta defendit, se ipsum doctrinae, atque memoriae felicitate supergressus esse videtur. Excessit e vita dignus coelo, trium et triginta annorum iuuenis, eo die tam celebri, quam postea Italiae
maxime funesto, quo Carolus Galliae rex Octauus Florentiam est ingressus, scilicet, vt tanti funeris luctus, quum sub signis ornatus in pompam externae gentis exercitus vrbem intraret, vel eo inusitato spectaculo. et in tanta receptae libertatis laetitia minime vinceretur.
IVLIVM Pomponium Laetum Sanseucrina illustri familia in Picentinis natum
ferunt, adeoque insigni cura educatum, vt ex adultera matre, alio qui
pudica, illudente ei Salernitano Principe genitus putaretur. Sed vigente
demum bello, et labante Fortuna principalis domus, animum ad literarum
studia conuertit, tanta antiqui moris aemulatione, et naturae temperantia
optimas literas complexus, vt Romae inter praeclara eius seculi ingenia
conspicuus monstraretur. Nam Vallae praeceptoris aequata eruditionis
opinione, locum exceperat, sed eum mox Pauli Secundi iniuria percelebrem
fecit, quum literatos quosdam, et in his Platinam, atque; Callimachum,
tanquam impios atque; maleficos tor mentis excruciasser. Nam e Venetijs
Romam pertractus ad dicendam causam, perpetua vitae innocentia tutus nihil
terreri potuit, vt integro constantique; animo indigna fateretur. Veterum
enim ingeniorum illustria nomina sibijpsis indiderant, quum in coetu
sodalium laureati Musas colerent. Ea nominum nouitate, Pontifex elegantiae
literarum imperitus, suspiciosusque, vehementer offendebatur, quasi id esset
occulta coniurantium tessera ad obeundum in signe facinus. Xysto demum,
Innocentioque fauentibus in gymnasio docuit
CALLIMACHVS antiquo nomine Philippus, Geminiano Etruriae oppido editus, ingenium lectissimis literis Romae excoluit, nec multo post indignam insonte animo subijt calamitatem, quum Paulus Secundus illustres Academiae sodales odio temere concepto, tanquam maligne conspirantes persequeretur, ita, vt ipse ante alios desumpti Graeci nominis reus, tormentis, et catcere poenas daret. Ab ea autem iniuria indignabundus in vltimas terras profectus, Casimiro Sarmatiae Regi ingenij operam obtulit. Is virtute, fortunaque clarissimus, sed Pontificij nominis hostis, quatuor Regum pater fuit. In honore tum erant optimae literae apud externos reges, vno prae caeteris Matthia Coruino studijs ac artibus eximijs liberaliter fauente. Itaque Callimachus Alberto filio praeceptor datur, a quo demum, post Casimiri patris interitum, ad summum familiaritatis, atque; potentiae locum euectus est, tanta Polonorum consternatione, odioque, vt eum tanquam impium, et Moldauicae cladis authorem, tyrannidemque; impotenti im perio exercendam Regi suaderet, aula extruserint. Maligno enim iudicio nobilitatem, quod imperatae pecuniae, et suscepto bello auersa esset, saeuo hosti obiectandam esse censuerat, vt nemo demum superesset, qui libertatis per manum traditae iura tueretur. Sed Callimachus, vel Alberto absentis desiderium vix ferente, quod inuidiam minime sustineret, semi exul in Vilna Sarmatica apud veterem amicum occultatus, Fato cessit: ita vt morte celata, sine funere arefactus tepore clybani in armario seruaretur. Id resciuit Albertus, et pietatis ergo, Cracouiae in aede Trinitatis aereo sepulchro honestandum curauit. Praecipuum eius ingenij
monumentum, exstat Historia exactissime conscripta de rebus gestis Ladislai Sarmariae, atque; Pannoniae Regis: qui ad Euxinum Varnensi acie, ab Amurathe superatus interijt, adeo enim eleganter eius grauissimi muneris leges impleuisse existimatur, vt omnes qui a Cornelio Taciro, per tot secula id scribendi genus attigerinr, meo iudicio superarit.
MEDICEIS Gallorum aduentu Florentia pulsis, Hieronymus Sauonarola
Ferrariensis ex ordine diui Dominici cucullatus, vsque adeo austera vitae
disciplina, ac erudito subtilique ingenio, et in sacris concionibus
admirabili facundia valuit, vt populum instaurandis religionibus deditum, et
tum nouo receptae libertatis gaudio gestientem, quo vellet facile
impelleret, priuatisque; familiarium, ac ipsis quoque summi magistratus
consilijs misceretur. Futura enim praedicere, veluti diuino adflatum numine
credebant, quando nihil validius esset ad persuadendum specie ipsa pietatis,
in qua etiam tuendae libertatis studium emineret. Sed nonnulli optimates,
astutis ingenijs adeundo, consulendoque eius authoritatem in immensum
adaugebant, tanta quidem insania, quo illam sibi astruerent, vt ad Carolum
Regem Pisas Legatus mitteretur, et integros quatuor annos Florentinorum
animis, ac opibus imperaret. Verum in eo Christianis hercle moribus, ac
optimis literis ornatissimo, ingenium ab occulta ambitione, et nimio,
exitialique proferendae veritatis studio inflammatum, adeo aestuanter
efferbuit, vt capitale iudicium de suspectis nobilissimis septem ciuibus
saeua sententia praecipitarit, moresque Alexandri summi
qvvm clarissimi Graecorum Theodorus, Argyropylus, et Trapezuntius, veluti ex condicto inter se distributis operibus in traducendo Aristotele ad non obscuram aemulationem versarentur, vnus Latinorum Marsilius Ficinus diuinae philosophiae amore incensus, transferendi Platonis negotium suscepit, atque perfecit, vsque adeo festinata felicis ingenij foecunditate, vt plerique in pusillo eius corpore, quod vix semihominem aequaret, tantam vim inusitati spiritus, et tantas vtriusque linguae facultates vigere mirarentur. Nam eundem quoque insatia bilis studij tenorem secutus, Plotinum, lambilicum, Synesium, et Psellum Plotonicae sectae nobiles authores Latinos effecerat, hortante quidem Cosmo Medice, et mox tradita per manus summae virtutis haereditate, Petro filio, et Laurentio nepote suffragantibus. Ex ea siquidem ornatissimae domus liberali disciplina Ficinus honestis aedibus, peramoena villa, sacerdotio, annuisque stipendijs, atque muneribus sese adauctum, et cumulate perornatum sensit. Contemnebat enim maiores opes, vir minime ambitiosus, et nitidae iucundaeque vitae ad bonam frugem percupidus, quum vnam studiorum laudem spectaret, nec vllis vnquam contentionibus misceretur, quod rerum omnium, praeterquam vini subdulicis voluptates abdicasset, nulla quidem animi tristitia, quum esset omnino laetissimus: sed exactissima ratione ad tuendam valetudinem, sicuti deprehendere licet ex libris de triplici Vita editis. Adeo enim morores sibi ad spem vitae blandiebatur, vt saepe eadem die, quum aer incalesceret, aut aliquo spiritu moueretur, capitis tegumenta permutaret. Sed quum sodalium sourum acerba funera luxisset, Laurenti, Hermolai, Politiani, Mirandulae, qui vno anno perierunt: Landinique item, et Sauonatolae, in Caregiana ipsius villa, septuagenario prouectior febricula interijt, dito quidem omine, quum eodem die punctoque temporis, duo clarissima Italiae lumina Ficinum ipsum, et Paulum Vitellium summae inuictaeque virtutis Florentinorum Imperatorem, aliquando certiore inimicorum rabie, quam noxa capitali supplicio damnatum, vis ipsa fatalis extinxerit: et cum esset in alpibus Ludouicus rex Gallorum, armatus irrumpens, vt singulas illustres do mos, et ad vnum fere omnes Italiae principatus euerteret.
Galeottvm Martium Narnia genuit, robusto ingenio disciplinas omnes complectentem. Is Matthiae Coruino Pannoniae regi praeceptor, epistolarumque magister, et in castris miles: et in palaestra multarum palmarum athleta fortissimus operam praestitit, adeo feliciter, vt omnium horarum amicus et comes haberetur. Scripsit librum de Homine, varia eruditione potius, quam eloquentia mirabilem, in quem non multo post inuectus est Geogius Merula grammaticorum exactissimus. Sed ea vehementia Galeotus sese defendit, vti Apologeticus priore libro varietate eruditionis multo vberior censeri posset. Scripsit etiam, et malo quidem infortunio, quaedam inscra, moralique Philosophia: nam ex ea lectione, quum omnibus gentibus intergre, et puriter veluti ex iusta naturea lege viuentibus, aeternos coelestis aurae fructus paratos diceret, a cucullatis sacer dotibus accusatus, damnatusque est. Sed eum periculo celeriter exemit Xystus pontifex, qui in minori Fortuna eius ferat auditor, non sine graui tamen contumelia. Nam in foro Veneto ad geminas columnas ad tribunal perductus est, vt impetrata venia se falsa scripsisse fateretur. Sed accidit, vt id iudicium exortus in turba risus euerteret, salso ac repentino Galeotti dicterio excitatus. Nam quum forte non ignobilis Venetus, e turba proximus strigosa proceritate, et impudicae vxoris probro insignis, traductum ludibrio praepinguem porcum appellasset, extemplo Galeottus renidentique ore, pinguis, ait, porcus quam macer hircus esse malo. Erat enim Galeottus vsque adeo tumenti abdomine, vt quum sub vasto obesi corporis pondere, vel praegrandia iumenta fatiscerent, rheda curuli veheretur ac demum senex ad montem Annianum circa Ateste, aruina suffocatus interiret.
HVIVS ex Amphracta oppido semi Appuli Musa, regnantibus Aragonijs Neapoli, insignis fuit, vel illustrium poetarum aemulatione proposita. Tum enim Pontanus, Altilius, Grauina, et Actius, immortali ingenio praediti vates, diuina carmina factitabant. Sed Calentio amatoriae vanitatis in cendijs iuueniliter vstulato, aequo torrentior vena vti subitis implusa casibus nequaquam liquidissime profluebat: in varios alioqui carminum modos repentina largitate mirabilis. Adamauit eum vnice a puero contubernalem Pontanus, suspexit Altilius, Actius vero Syncerus meritis laudibus exornauit. Extant eius Elegiae teneris affectibus peramoenae, et Ranarum cum Muribus praelia Homerico spiritu Latine decantata. Dicauit eas vigilias Angelo Colotio ab eruditi ingenij candore viro lectissimo: quem hodie viuido ingenio senem, et sacrata infula clarum salubris elotius Lucium filium reliquit, ad quem legitur epistola Pontani, ad peternos mores, studiaque eadem adolescentem accendentis. Porro Calentius ipse quum amore perditus, oblitusque rei, elegis inanibus diu haesisset, Fortunam sibi ab parandas opes deruisse sero sensit, vt hoc suo carmine fatetur:
Moriens autem, hoc carmen inscribendum Lucio filio mandauit.
PANDVLPHVS Collenucius Pisaurensis ingenio peracri, et studiorum rerumque omnium crudita notitia perornato, nobilissimarum Italiae vrbium praeturas praeturas gessit: functusque grauissimis legationum muneribus illustri facundia, et gestu pernobili Latini oratoris nomen impleuit Caeterum tanto ingenio temperantia deerat, vt nulla in arte summum laudis fastigium teneret. Insatiabili etenim cupiditate sempervagus in omnes disciplinas ferebatur, quum esset ex porfesso iureconsultus: vt facile reliquarum facultatum principes, disputatione, scriptisque lacesseret: quod nihil, valde excellens, probare esset solitus, et quaeque mediocria fastidiret. Indignatione siquidem superba, et ostentatione praecipiti, Plinium aduersus calumniatorem Leonicenum disertissime defendit. Scripsit et libellum de Vipera: ac item facetissimum capitis et pilei Dialogum: postremo etiam Neapolitanorum regum res gestas Etrusco quidem sermone in gratiam Herculis Atestini, qui Latinas literas minime didicerat. Multa autem lectu iucunda, eleganter inchoata absoluere nequiuit, quum apud loannem Sfortiam Pisaurensium Tyrannum, quem deprehensis literis offenderat, supra veterum officiorum memoriam, dissimulata recentis odij libido valuisset. Vir enim incaute Tyranno fidens, ea nece indignus, in carcere strangulatus interijt.
IOVIANVS Pontanus vir ad omne genus eloquentiae natus, Cereto Vmbriae oppido metu profugiens, quod ibi pater a factionsis ciuibus esset interfectus, Neapolim plane iuuenis, et inops contendit. Ibi enim liberali Alfonsi Regis studio, condita celebri bibliotheca literas in honore esse didicerat. Nec defuit honestus virtuti locus, Antonio Panhormita eruditi ingenij vim ademirante. Is tum erat excellentis doctrinae nomine regij scrinij Magister. Aspirauit demum his coeptis Fortuna, vsque adeo benigne, vt Ferdinandi Regis castra secutus, in demortui Panhormitae locum sufficeretur. Vnde illi mox honestae opes, sed obsequij fide ac merito, vti scripsit, inferiores, nisi ad opimi muneris prouentum Ariadnae vxoris dotalis haereditas accessisset. Hac parta dignitate, liberiore veluti studio, Musas per omnes numeros exercuit, tanta habilis ingenij foecunditate, vt neque poetis, neque oratoribus, qui tum maxime florerent, dignum secundae famae locum relinqueret. Erat austero supercilio, et toto oris habitu subagrestis: sed stylo, et sermone perurbanus, quum saepissime vel in serijs multo cum sale iocaretur. Habitus tamen est in omni censura quanquam absolute pius, supra aequum mordax, vel eo quod non homines modo sibi notos, sed gentium, et vrbium quoque omnium mores acerba scribedi libertate perstringeret, sicuti ex varijs Dialogis, Charonteque praesertim intermperanter ostendit. Sed in pangendo carmine, quam texenda prosa cultiors, atque sublimior multis videtur: quando quidem in historia non semper intergra grauissimi incessus dignitate, ab eius muneris digsciplina deflexisse existimari possit, quum postea ab Hesperi dum hortis citriorum suauissimis odores spirans, atque inde diuino carmine in altum euectus, ad illa ipsa excelso ore decantata sidera propius accesserit. Vixit annos septuaginta septem. Fato autem functus eodem
mense, quo Alexander Sextus Pontifex vita excesserat: tumulatus est in sacello ab se sepulchri causa extructo e regione Daualorum domus, vbi Elogium ab se compositum in marmorea tabula spectatur.
MARCVS Antonius Coccius Sanbellicus ad vicum Varronis in via Valeria, iuxta Anienem fabro ferrario patre genitus, ingentem, et prope ferream vim ingenij ad perdiscendas literas attulit, tanto prouentu, vt plane imberbis apud Tyburtes ludum aperiret. Inde vero collea mercede, et togula coerulea excultus nobilioris doctrinae cupiditate in Vrbem ad Pomponium se contulit, a quo vberrimi ingenij merito, in collegium sodalium solemni caerimonia cooptatus, Sabellici cognomen tulit. mutabat enim nomen, qui in Quirinali sacra lauro coronabatur. In ea schola, quod censura literarum acerrimis iudicum ingenijs ageretur, multum sibi de incondita, et subagresti Lainae orationis exberantia detraxisse fertur. Nec multo post, Roma excedens, Vtino in oppido, non procul ab Aquileia, nobiles regionis adolescentes docuit. Parta demum insigni mominis fama, quum regionem vetustatis authoritate percelebrem lepide descripsisset, decantato etiam versibus
Carnico incendio et deplorata clade Sontiaca: id circo eum Vicentini celebritate nominis exciti, ambitiose duplicato stipendio conduxerunt. nec ibi diu mansit, euocante Senatu Veneto, ea conditione, vt ciuitatis res gestas a fine Iustiniani conscriberet, et trecentis aureis in gymnasio profiteretur. In hoc munere perutilem iuuentuti operam praestitit, quum in altero adulatione parum sobria rerum veritatem adumbrasse videretur. Sed in Enneadibus omnium temporum, ab orbe condito memoriam complexus, vti necesse fuit, ingenti operis instituto festinater indulgenti, res illustres praeclara cognitione dignissimas perobscura breuitate adeo vehementer offuscauit, vt excitatam vberrimo titulo legentium cupiditate passim eluserit, quum omnia in aceruum angustissime coarctata, nequaquam certa effigie, sed exiguis tantum punctis, et lineis annotata designentur. Id susceptum munus gnauiter secutus, scribendo ad septuaesimum fere annum peruenit, Gallica tabe ex vaga Venere quaesita non obscure consumptus. De sepulchro autem, viuens et incolumis, tempestiue sibi cauit, scilicet degeneri filio diffisus, quem ex concubina susceperat: compositumque ab se carmen lapidi insculpsit: insigne quidem, et metitum elogium sed certe honestius, si alieni ingenij pietas inscripsisset.
LAVRENTIVS Laurentianus aliquandiu Florentiae, et Pisis philosophiam medicinamque professus, ingenium elegantibus literis deditum ad traducendum Hippocratem conuertit, quod Theodurus Gaza alioqui diligentissimus interpres circumscripti authoris laconismis minime serio respondere videretur. Extant et eius eruditae Lucubrationes in Galenum medicinae principis, arcana perobscure interpretantem: sed in commentationum cursu plane miser, atra bile correptus est. Empturus enim domum ea pactione tertiam precij patem numerarat, vt, nisi intra sextum mensem totius sumae pecuniam repraesentaret, arthabonis pecunia lucro venditoris amitteretur. Aduentante vero die quum multa ei duersa spem fesellissent, diffisus amicorum liberalitati, et iacturae dolore perculsus, animum despondit, in profundumque puteum se coniecit, sub id tempus quo Petrus Soderinus ercto populari dominatu, tanquam dictator perpetuus, summa cum moderatione Florentiae Reipublicae praesidebat.
ANTIOCHVS Tybertus Cesenas ingenuus puer, a milite in vlteriorem Galliam
perductus, amore literarum Lutetiae consesdit, non abnuente hero, vt docilis
ingenij adolescens optimis literis imbueretur. Post aliquor autem annos inde
rediens in Italiam, profiteri coepit diuinatorias artes, Magiae proximas.
Eleganti enim libro de Chiromantia edito, tantum nouae samae promeruit, vt
insigni concursu, a curiosis et anxijs de toto vitae fortunaeque euentu
consuleretur: nam ad corroborandam eius disciplinae authoritatem, oportuna
bonarum artium praesidia contulerat: vsque adeo solerter atque feliciter, vt
viri doctissimi plane conscij de vanitate incertae artis, id asseuerarent,
quod vulgi testimonio crederetur. Primus enim post Petrum Aponensem, magiae
peritia celebrem, duobus seculis iacentem, et a cucullatis explosam artem
excitarat, tribus etiam libris de Physiognomia, et Pyromantia comositis: ea
tamen opinione, vt nequaquam ex arcano artis auidissimo cuique futura
praecoscendi rerum abditarum euentus praediceret, sed ex mirae prudentiae
coniectura, ranquam illustri ratione demonstrare putaretur. Praedixerat
Guidoni Balneo, cui in togata Gallia propter inusitatum militatis animi
vigorem, Guerrae cognomentu fuit: atque item Pandulpho Malatestae
Animihensium Tyranno, ex voluae manus lineis, futurum esset, vt hic
pelleretur patria, et dominatu, exulque
BEROALDVM inter nobiles grammaticae professores summi nominis celebritate, et incredibili auditorum frequentia Bononiae docentem, externa praesertim iuuentus effuse mirabatur, quum ex multa lectione, felicique memoria, abstrusae doctrinae opes venusto oris gestu proferret, et interpretando intacta ab alijs auide sectaretur. Cupiebat enim obscuris authoribus lucem dare, et rancidae vetustatis vocabula iam plane repudiata a sanis scriptoribus, in vsum Romanae linguae reuocare, vti apparuit ex Commentarijs in Asinum aureum Apulei: cuius familiaritate, horridum eloquentiae genus, peruersa quadam libidine induerat, ita vt honestae aures illud asperum impurae nouitatis mirari primo, et mox admittere cogerentur. Sed ingenio maxime liberali et perhumano, haec obsoleta, et ridenda doctioribus opportune condiebat, ea fama, vt qui omnia didicisse, et sedulo docuisse videri potuit, in delectu, pinguis et supinus euaserit. Obijt non plane senex, paulo post id tempus, quo Bononia terraemotu concussa est: et tyranni bentiuoli domum mirabili subsecutae calamitatis praesagio, dira fulmina percusserunt. Excepit doctrinae haereditatem, eiusdem nominis fratris filius. Is nitidiore ingenio, quum ad poeticam se contulisset, dignas aeternitate Odas conscripsit, indeque a Leone pontifice in intimam familiaritatem est receptus, collota ei Vaticanae Bibliothecae praefectura: sed paratis honoribus, immatura mors celeriter inuidit.
HERCVLES Strozza Ferrariensis, Tito poeta genitus, patrem longo interuallo
carminum nobilitate superauit. Illustri enim quodam lepore generosi et
solertis ingenij in aula Principis adeo clarus eminebat, vt praeter
grauioris consilij munera, in quibus egregie prudens et paratus erat,
theatralium etiam ludorum ac omnis elegantiae arbiter censeretur: nec
quicquam de cultu corporis sumptuosisque munditijs, et splendore vitae
Atestinis iuuenibus concederet. Sed cum hac ciuilis magnificentiae laude
florentem, amatorijsque vanitatibus interm peranter de ditum, ille impotens
Deorum, ac honimum dominator, vt fabulae ferunt, Cupido saeuus in
praecipitem locum arripuit. Concepti siquidem amoris insaniam, adeo perditis
sensibus alebat, vt multa ac erudita largitione, tenerrimisque carminibus
summi nominis matronam colere aliquanto procacius quam liceret minime
vereretur. Qua improbitate, si non molestus palam grauis tamen quibusdam in
arcano esse coeperat, quum tot illecebrae vna illa morum eleganti libertate
male tegerentur, ob idque ab odiosa obtrecatione timeri inciperet, quanquam
luxato olim poplite claudus, nec alioqui plane formosus esset, aut iuuenis
praeualida scilicet apud zelotypos suspicione, quum ille inter iocos cum
foeminis ad eleuandam cruris deformitatem lepido exemdo
BARTHOLOMEVS Cocles himili genere Bononiae natus, ingenio nec mediocribus
quidem literis imbuto, sed a coelesti quodam munere, diuino ac admirabili
vaticinandi, artes curiose, atque feliciter excepit, erectas nuper, ac
illustratas ab Antiocho (se enim metoposcopum, et chiromantem profitebatur)
magno hercle Astrologorum pudore, qui laboriosis geniturae supputaionibus
saepissime fallerentur. Publicarat enim ingenti
IOANNES Cotta apud Alieniacum pontem, id est oppidum supra Athesim, humili
genere ortus, prealtum in literis ingenium ostendit: in agresti enim ore,
generosi spiritus indoles ita latitabat, vt in sermone, scriptoque mira
selicitas emineret. Hauserat enim pertinaci studio, euolutis vt tiusque
linguae optimis authoribus, tantas eruditionis opes, vt a stupenda memoria
clarus haberetur, et antiquaed gnitatis carmina praescriberet. Aperuerat
ludum Laudi Pompeiae; quod ibi nupta erat eius matertera. Sed demum inde
Neapolim ad Pontanum se contulit, secutusque aliquandiu Sanseuerinum, et
Cabanilium proceres, transiuit ad Liuianum Venetorum ducem, qui Musarum
liberalis hospes academiam in agro Taruisino ad Portum Naonem instituerat,
euocatis in contubernium praecellentibus
Est tua Musa quidem dulcissima, Musa videtlur
PETRVS Crinitus iucundo eruditoque ingenio iuuenis, cum a crispa patris coma Etrusco nomine Riccius vocaretut, idque nomen fastidiret, Crinitus appellari maluit. Is non iniquo iudicio habitus est inter Politiani discipulos disertissimus. extant enim, praeter non illepida poemata, libri de honesta disciplina supra viginti, peramoena et copiosa varietate delectabiles: ac item quinque de Poetis Latinis laboriose eruditeque perscripti. Mortuo Politiano patritiorum iuuenum, qui ingenia literis ex colebant, vel genere et censu impar promeruit, vt apud eos et sodalis, et magistri munus adim pleret. Nobiles enim adolescentes more Socratis adamandos pariter ac erudiendos corporis ac animi pulchritudine ductus, praedicabat. Sed tanta familiaritas nequaquam certis grauitatis atque modestiae finibus descripta, contumeliae, ac item exitio locum aperuit. In Scandiciana enim Petri Martellij villa post hilarem coenam, cum petulantis conuiuae manu inter iocosam rixam frigidae cantharo persusus obriuisset, insolentis iniuriae dolore suacius paucis diebus interijt, eo quidem sodalium grauiore poenitentia, acerbioreque iactura, quod nondum quadragesimum aetatis annum attigisset.
ENITVIT in Hieronymo Donato Patritio Veneto, supra oris, atque staturae
dignitatem, senatoria purdentia singularis, praecellenti doctrinae
praesidio, et multo rerum vsu constituta. Attulisse siquidem videtur in
omnem actionem mores longe lectissimos, et praeclaris disciplinarum omnium
luminibusillustres, quibus postea Iulium Secundum Veneto nomini grauiter
iratum, et conspirantibus externis regibus, saeuo bello maiestatis iniuriam
vindicantem, non leniuerit modo, sed impetrta pace, ictoque foedere
conuerterit. Quo felicis ingenij supermo opere, iam pene conuulsum radictus
eius Reipublicae statum, septennio restitutum vidimus. Sed industriae suae
fructum sentire non potuit, paulo ante Romae morbo extinctus, quam Gallus
grauis hostis Italia pelleretur. Verum ex ea legatione, eximia laus totius
Italiae iudicio parta, perpetuis annalibus ad posteros transmittitur, nec
erit ingrata patria, quin meritum decus optimo ciui instaurata nominis
memoria persoluat. Monumenta eius ingenij digna luce, quod publicis
occupationibus
ALEXANDER Achillinus Bononiensis, accuratus Auerrois interpres, quum Patauij philosophiam profitertur, solidae constantisque doctrinae famam obtinuit, vel ipso Pomponatio acri aemulo insidiosa ambitione scholam eius depopulante. Erat enim a summa ingenij simplicitate ambiendi, adulandique prorsus imperitus, vsque adeo, vt salsae petulantique iuuentuti, quanquam doctrinae nomine in honore esset, ridendus videretur, et tum maxime quum deambularet, vndulatis passibus, coccina in toga exoleti moris, astrictas scilicet habente manicas, et nullis a tergo defluentibus rugis, lutrina pelle fimbriatas: renidentique semper fronte, et sermone pingui vel inepti, vel contemplantis ingenij vitia fateretur: sed aemulum in corona veteratorie disputantem, et risum salsa dicacitate saepius excitantem, ipso inuicto doctrinae robore superabat. Ediderat enim iam pridem ex Peripatetico dogmate sinulos libros, de Elementis, de Intelligentijs. et de Orbibus, secutus opiniones Auerrois, quibus totius ingenij sui fama nitebatur. Concidente autem Patauino gymnasio inter exorti belli strepitum, Bononiam reuersus excessit e vita, quum nondum quinquagesimum expleuisset annum. Tumulus eius cum hoc carmine in aede diui Martini conspicitur.
NON est cur Bernardinum Corium Mediolanensem quisquam eruditus contemnat et irrideat, quod immensum rerum gestarum volumen, incondito ac inepto sermone perscripserit. Hosneto enim loco natus, et gloriolae cupidus, quum pro ingenij caput vernacula idiotisque familiari lingua vteretur, optimam ciuibus suis attulit voluntatem, idque vnum scribendo respexit, quod curiosis aut nobiliore facundia scripturis maxime prodesset, atque inde moninis ac industriae laus ad posteros proferretur. Nam si Caelij Plinij testimonio historia quouis modo scripta delectat, quod lux temporum, nuncia veritatis, et magistra vitae censeatur, huic ciui suo plurimum profecto Insubres debebunt: qui ingenuo labore intercisam, et plane sepultam grauissimarum rerum memoriam, diligenter in quirendo consuendoque ad singularem vtilitatem posteris repraesentauit. Fuit enim vir amantissimus patriae, et nusquam factionus: minutiarum adeo diligens indagator, vt cum historiae studiosis perutilem, et iucundam afferat voluptatem, nihil morosis et delicatis officiat. Nam in enartandis rebus, quibus ipse interfuit, fide et diligentia mirus agnoscitur, quando eum in aula splendideversantem, et ex secretioris archiui copia, opportune adiutum nusquam arcana fefellerint. Perijt Gallis Mediolano potitis ante sexagesimum aetatis annum, Ludouici Pricipis, et Ascanij Cardinalis calamitate perturbartus. Publicauit Historiae volumen viuus priuato sumptu, ac ob id graui rei familiaris damno, quoniam dum spectare gloriam videri vellet, resarciendi sumptus, nouique lucri inanem spem, astura chalcographorum persuasione concepisset. In sepulchro eius tale inscriptum carmen legitur.
QVAM vides Marci Antonij Turriani Veronensis effigiem, nullis idcirco interlitam picturae coloribus, sed carbone tantum atque vnis vmbrarum finibus deliniatam, hoc loco dicauimus, quod ille diuino praeditus ingenio, dum exactae aetatis inuetera taeque authoriatatis medicinae professores interpretationum subtilitate superaret, prius immiti Fato gymnasijs est ereptus, quam admirandae vtilitatis exquistitaeque doctrinae inchoata opera absoluerentur. Elaborabat is profitendo simul, atque secando damnatorum cadauera anatome volumen ex placitis Galeni, quo Mundinum rudis seculi scriptorem, et Zerbum in eodem negocio delirantem iugularat. Hic est Zerbus, qui ambitioso auaroque ingenio, quum accitus grandi pecunia penetrasset ad Triballos, vt Schenderbassam recenti et luctuosa in Euaganeos irruptione calarissimum intercute morbo liberaret, nec demum quod inflate promiserat morienti praestaret, a Barbaris seruis, vt domini manibus ea scilicet victima parentarent, trucidatus interij: ita vt lepide Turrianus in eum iocaretur, cum libri eius errata dispu~geret, quasi iure concisus esset, quod magna discentium iniuria perperam secando cadauera, ipse viuus meritam talionis poenam subisset. Natus est Turrianus ex ea perillustri familia, quae ante ducentos annos Insubribus imperarat, patre peracuto excellentique medicinae professore, ita vt non mirum sit ab ineunte aetate in eadem educatum disciplina, multo maturius quam quisque alius ad primos suggestus honores Patuij et Ticini peruenisse. Praeferebat os maxime venustum, serena quadam comitate occurentium animos alliciens: verum docendo et disputando mirus, prolatis Graecis authoribus, pudendos errores, et vitae quidem exitiales ostendebat, in quos medici ex herbariae facultatis ac anatomes inscitia cecidissent. Hoc eximio praeceptore in gymnasio Ticinensi studiorum nostrorum vigilias pro concione laudante, de liberalibus disciplinis, atque arte medica lauream, et annulum comprobatae dignitatis ornamenta accepimus. Nec multos post menses quum ad ripam Benaci locus secessisset, pestifera febre triginta trium annorum iuuenis ereptus est, quum Iulius pontifex in pseudo Cardinales, fauentesque eis Gallos victricia arma in luctuosum vtriusque Rauennatis pugnae euentum expediret. Luxêre Turrianum cuncta gymnasia, et diuturnis quidem lachrymis. Nemo enim eo in literis absolutae virtutis illustrius specimen, nemo certiorem consummatae gloriae spem dederat. Ad meritos autem titulos Veronae riobili tumulo inscriptos, Nicolaus Archius hoc lepidum carmen apposuit.
LANCINVS Curitus Mediolani hoseta ortus familia, inter Merulae sectatores Graece et Latine doctissimus euasit, sed quadam volucri, nec plane sana ingenij liberalitate, per omnes scientias euagatus, nusquam ad intergrum decus constitisse videtur, vtpote qui passim vtroque stylo, et scaber et obscurus, dissipato varie doctrinae lumine, euoluisse cuncta volumina videri mallet, quam puri et circum scripti poetae nomen appetisse. Eius enim Syluae, quae iam pridem in publicum exiuerunt, quanquam densa illa et peragresti arborum luxurie, vti maxime frondosae alteque surgentes quibusdam placere possint: praepedientibus tamen vepribus horridae inaccessaeque existimantur. adeo vt vrbanus lector reformidata situs nouitate, in limine haereat. In libris porro Epigrammatum videre est in multa duricice nonunquam molles facetias, quae risum salse permoueant. Sed hoc multo iucundius atque lepidius consecutus videtur, quum praepingui Insubrum lingua scite numeros iocanter effunderet. Anguineos etiam, quos vocant, versus, miris modis et numeris conformabat, ita vt recto et conuerso quoque ordine quadrati epiggram matis introrsus exempta verba aliud carmen efficerent, quod priori sententiae percosta, et diametros ex obliqua serie mirabiliter arriderent, inani hercle et plane ridenda cum laude, cum tanto sudore delirantis ingenij, ab inepta et rectis literarum studijs, exitiali voluptate fama quaereretur. Caerum contentus paruo, sibique soli (vti saepe dicebat) et genio suo viunes, et caelebs, et liber sine labe nominis ad senectutem peruenit, nihil obiter immutato vetere cultu, cum caeteri ciues non obscura confessione feruitis aduentu Gallorum, peregrima induti vestem, et capillum ad aurem subtondentes, eum pristino more togatum, prolixeque comatum petulanter irriderent. Moriens de sepulchro sibi cauit, quod in templo diui Marci extra beatricem portam cum vera effigie et hoc carmine spectatur.
BAPTISTA Carmelitani ordinis princeps, Mantuae ex Hispaniola gente honesta, verum ex damnato coitu natus naturam ad carmen attulit, verum insatiabili Hebraicorum studiorum cupiditate ita occupatam, vt cum magnus et admirabilis in omnibus videri contenderet, in excolendis Musis curam ac diligentiam remittere cogeretur, quibus vnis non dubius ad aeternitatem gradus parabatur, si certa laude contentus, in reliquis inane nomen tempestiue contempsisset. Sed incidit in ea tempora, quibus nullus mediocribus poetis locus erat, reperit tamen sibi aemulum incondito furore, Consalui magni res gestas decantantem, cuius explosione claresceret. Is erat Cantalicius pro bono poeta ab optimo duce mediocris etiam virtutis amantissimo liberaliter ditatus. Verum et hunc, et ipsum quoque Carmelitam desumpto eodem argumento, Grauina malae partae laudis loco strenue deturbauit, quum inchoatum poema nobile, Pontano atque Actio censoribus recitasset. Caeterum Carmelitae satis ad laudem fuit, quod per quindecim secula neglectos a ciuibus Andinos fontes salubriter ebiberit, scilicet vt fatali monitu limpidioris eius aquae siphones Laelio ac Hippolito Capilupis fratribus monstrarentur. Octogenario maior Mantuae decessit non plane selix, quum in extremo vitae actu defensionem
contra Criticos scribere cogeretur, qui eius poemata obeliscis non inanibus misere confodissent. Sacrato poetae mortuo cucullati eius ordinis sacerdotes prolixe parentarunt. Federicus autem Princeps marmoream effigiem cum laurea posuit, quae in arcu lapideo iuxta Virgilij Maronis simulacrum, pia hercle, si non ridenda comparatione conspicitur.
QVVM Parmenses post exactos Gallos ad Iulij pontificis aut horitatem se contulissent, Marius Grapaldus a praestanti facundia, et insigni corporis proceritate legationis princeps, luculentam de laudibus inuicti optimique pontificis habuit orationem: ediditque item pari argumento camina eximiae grautatis. Quo demum officio apposite ac eleganter partriae praestito, honoris causa lauream a Pontifice de manu erudito capiti impositam solenni ceremonia, in Vaticano consecutus est. Exinde tanto honore alacer, Musas tanquam non obscure propitias vehementius lacessiuit, vt ex publicatis poematibus ostenditur. Sed multo vberius et latius ingenij famam propagauit, edito libro de Partibus aedium, quo per optimas disciplinas perornatum diligenti cultura ingenium demon strauit. Fato functus est in patria post quinquagesimum aetatis annum, quum interiores meatus emittendo lotio globosior calculus obstruxisset.
THOMAS Linacrus ex Insula Britannia ad perdiscendas Graecas literas in
Italiam profectus, Florentiae Demetrium et Politianum audiuit, eaque enituit
morum suauitate, atque modestia, vt a magno Laurentio liberis suis,
familiari studiorum consuetudine, quanquam aetate maior, socius adderetur.
Inde vero multis variae doctrinae ornamentis adauctus, quum Romana quoque
ingenia certius agnoscenda, ac opulentiores bibliothecas inspiendas
existimaret, ad Vrbem contendit. In primo autem appulsu forte accidit, vt
Hermolao Barbaro anicitia iungeretur. Nam ingresso Vaticanam Bibliothecam,
et Graecos codices euoluenti, superuenit Hermolaus, ad pluteumque humaniter
accedens, Non tu hercle, inquit, studiose hospes, vti ego plane sum,
Barbarus esse potes, quod lectissimum Platonis librum (is erat Phaedrus)
diligenter euoluas. Ad id Linacrus laeto ore respondit, Nec tu sacrate
heros, alius esse iam potes, quam ille fama notus Patriarcha Italorum
Latinissimus. Ab hac amicitia (vti casu euenit, feliciter conflata) egregijs
demum voluminibus ditatus in Britanniam redijt: datusque est praeceptor
Arcturo Regis filio: cui dicatam Procli Sphaeram legimus. Transtulit demum
ex felici vigilia Galeni librum de Tuenda Valetudine, quum in arte medica
aeque doctus et fortunatus spectaretur. Verum ab eo munere, veluti
quaestuoso potius, quam ad parandam perennem gloriam nobili, refugit ad
antiqua optimarum literarum studia, reuocatus societate Latomeri, atque
Grocinij, qui constituto Triumuiratu, ad immortalem laudem, vertendum
Aristotelem communicato labore susceperant, sed Grocinius, ad oblatum sibi
sacerdotium a decreto fideque discessit,
HISPANIA per mille amplius annos, Vandalicis, Punicisque armis occupantibus, Latinarum literarum splendore caruit, alioqui non obscura telluris, caelique temperie maximorum ingeniorum ferax, si Lucani, Senecarum, Silij, Martialisque memoria recolatur, vt hîc Auerroem in Arabica lingua, sapientiae lumine clarissimum omittamus. Hispaniae enim proceres, totaque nobilitas perucrusam opinionem de literis induerant: sic, vt earum studia, quum pro libertate aduersus externas gentes dimicarent publica conspiratione damnerentur, quasi aliena, importunaque virtuti bellicae, qua vna salus, et libertas omnium certiore laude pararetur. Sed post Punicum nomen, virtute Ferdinandi Regis Hispania pulsum, Antonij Nebrissensis ingenium emicuit, par antiquis Grammaticis, si par Fortuna seculi, anhelanti ad veterem laudem opportune respondisset. Hic Nebrissae, quae olim Veneria fuit, ad Bethim natus, scribendo et docendo iuuentutem, admonitis castigatisque natu maioribus, ad antiquum decus literarum vehementer erixit. Constat enim, eum, literarum amore sponte exulantem, sere totius Italiae gymnasia collustrasse, collegisseque dignos nobili voto, Graecae, Latinaeque linguae thesauros: quibus terra patria ditaretur. Dicebat enim proceribus ad arma natis, sero exactae artis, et disciplinae exempla, vel longo vsu percepturos, si literarum lumine carent: quo vno stolide sublato, tota bellica laus celeriter euanescit et intercidit. Paucis itaque annis effectum est, vt nemo, qui literarum studium reformidaret, satis nobilis haberetur, ipseque Antonius, non secus de restitutis postliminio literis, quam Ferdinandus, Granata capta, Maurisque pulsis, gloriose triumpharet. Scripsit ingenti cursu orsus a grammatica praeceptis omnes fere liberales disciplinas, et sacras literas peruagatus, multa volumina quae extant. Expectatur autem summae vtilitatis Dictionarum, quo Latinae, Graece, ac Hebraicae linguae documenta continentur, ab haerede filio hactenus impie suppressum, quum et ipsa quoque pene ad exitum perducta, Bethici belli historia in lucem non prodeat. Oppressit eum repentina paralysis, quum ad septuagesimum septimum aetatis annum peruenisset, tanto quidem
corporis ingenijque vigore, vt nihil de studiorum labore omnino remitteret: et vt natura mulierosus, ad supremum vsque diem venereis vteretur. Obijt sub id tempus, quo popularibus vlterioris Hispaniae ad arma consternatis, aduersus Belgas praesides tanquam auare im perantes, grauiter est tumultuatum.
HOMO valde mirus in vtraque Fortuna extitit Bernardus Diuitius in oppido Bibienna, vnde ei cognomen ad summas Aretinorum Alpes natus. Is a pueritia inter Mediceae familiae clientes, primum solertis industriae locum meritus, Leoni patria pulso, atque exuli, singulari fide comes fuit, et consiliorum quidem omnium particeps. In multa enim, et varia rerum commutatione, diuturnoque vsu grauissimarum actionum peracutus, efficax, et quod vnum in aula maxime conducit, iucundus veterator euaserat: ita, vt cum Leo rerum potitus inter propinquos maturato honore legerit in Senatum. Magno siquidem adiumento fuisse constabat in comitijs ad promerendas suffragatorum voluntates, quum antea nobilissimis Cardinalium hero conciliatis, ad petendum Pontificatum, expeditam viam, astuta quadam vrbanitate muniuisset. Conuiuia enim in quibus erudito luxu certabatur, miris facetijs condire, seria iocis miscere, adulari, resque arduas dissimulanter conficere solitus, ingenium nusquam absurdum, aut ineptum, in otio pariter, atque negotio feliciter afferebat. Scripsit admirabili lepôre comoediam Calandram, quae acta est in Vaticano Iudis Lupercalibus, per nobiles comoedos Romanae iuuentutis, in gratiam Isabellae Mantuani principis vxoris, vsque adeo decenti apparatu, vt nihill ad elegantiam theatralem, ab eximio poeta comico, doctius atque facetius compsitum, aut manificentius in scena editum confiteri liceat, nisi tum caeteris patribus sacra purpura pudorem expressisset: quum tamen a minus seueris dignitatem attulisse putaretur. Abdicauit in ea numeros primus, vt vernaculos sales dulcius, atque liquidius foeminarum auribus infunderet: quo multi risus hilarior voluptas excitaretur. Id enim vnum peti, quaerique debere a non insulso poeta disserebat, quod in Terentiana scena, verecundi salis prudentiam admirari quidem non satis possint spectatores, ridere certe nequeant, quod nullam, vel eruditae fabulae inesse gratiam putaret, nisi ab excitato populo, mistus cachinno plausus redderetur. Perijt non plane senex, quum e legatione Gallica in vrbem redisset, intempestiua ambitione ad pontificatum aspirans, si Leo, vti Fatis erat, vita excederet, quod ei rex Franciscus, ex prolixa pollicitatione suffragaturus crederetur. id multo iunior, habituque viuacior Leo in imbecillo sene adeo indignanter tulisse fertur, vt ipse Bibienna, tabifico veneno ex frixis ouis de manu in mensa porrectis, se petitum suspiciosius, quam decebat, existimaret: inani certe argumento, quod insignium medicorum, vel iterata ex quisitaque remedia minime profecissent.
IASONI Maino Mediolanensi, vti ipse in gentilitijs insignibus praecribere
solebat, virtuti Fortuna comes non defuit: natus enim ex concubina,
nequaquam eodem cultu, quo eaquales propinqui, sed eodem paedagogo sibi
tantum immiti, atque aspero vtebatur, vt ab eo familiariter audiuimus. Ex
hac schola missus Ticinum ad ius ciuile perdiscendum, primo anno ita
ingenium ad vitia, illaque supra caetera pestilentem aleam deflexit, vt cum
hospite decoqueret, et iuris Codicem in membranis scriptum, magno emptum
precio foeneratori tradere cogeretur: ipse vero demum sordida in toga capite
ton
CHRISTOPHORVS Longolius Mechliniae Belgicae sacerdote Antistitegenitus, et Lutetiae in scholis frugalster educatus, partis disciplinarum omnium peramplis opibus, aureo Leonis principatu Romam venit: adeo dissimulata ingenij professione, vt rubro pileo, et astricta penula semi Germani militis habitum mentiretur, quippe cui mens erat auide peregtinanti priscae felicitatis monumenta spectare, scrutari ingenia, bibliothecas excutere, atque illud demum erudirae censurae iudicium, quo frustra alibi, quam sub Romano caelo quaeritur, certius atque liquidius adipisci. sed intranti gymnasium, et acute disputanti, non insulsi literarum professores, celeriter et comiter personam detraxerunt, ita, vt mox honestissimi ciues Romani Flaminius, Tomarotius, et Marius Castellanus alterna hospitij liberalitate intra penates receptum, triennio aluerint, eique virtutis merito Romanae ciuitatis ius, et nomen impetrarint. Verum aliquanto post, emersit liber execrabilis maledicentiae veneno delibutus, quem iuuenili declamatione perscripserat, Romani nominis antiquum decus barbaro liuore proscindens. Infremuit Populus Romanus ea contumelia perturbatus: Celso Mellino adolescente clarissimo, generosa
oratione in Capitolio, tanquam reum Maiestatis accusante. Sed Longolius totius aulae clementia praemunitus duabus orationibus publicatis sese eo nomine defendens, iudicium Populi subterfugit, quod nequaquam malignitate animi, sed more Sophistarum, exercitationis studio mareriae difficilis ac insolentis, ideoque damnatae spei argumentum desum psisset, scilicet, vt so dales eius temere suscepti muneris, vel infelicem audaciam mirarentur. Transiuit inde Patauium, his praesertim actionibus claritatem consecutus: adhaesitque Petro Bembo, et mox Reginaldo Polo Britanno, in quorum hodie sacra purpura summam pictatem. atque doctrinam veneramur. In eius contubernio, cum ingentibus vigilijs libros aduersus Lutherum diserte, et grauiter inchoatos elaboraret, editis iam ad imitationem Ciceronis Epistolis febre consumptus est. Tumulum autem, hoc carmine Bembus honestauit.
NON est cur miremur in pusillo corpore viuacissimi hominis Aurelij Augurelli praealtum ingenium enituisse. Fit enim plerunque narura, vt innati spiritus vis ipsa collectior, paruae compaginis membra aptissime regat, et quod mentis est ad excogitandum, plenius atque validius illustret. Is Arimini natus, vitam in literis perdiscendo, docendoque ad octogesimum tertium aetatis annum feliciter extendit. Venetijsque in primis habitus est multo doctior, et purior, quam quisquam alius, qui Latinas Graecasque literas priuato quodam officio. ac ob id quaestuosiore profiteretur. Extant eius Odae plures, et paucae Elegiae Romana simplicitate decantatae. sed Iambicorersu a paucis hactenus prospere tentato. visus est ad antiquae laudis metam propius accessisse. Nouissime ridendus ille morbus certae egestatis. et cassi laboris comes, curiosis ingenijs familiaris, totum homunculum occupauit, metalla et succos in abditis fornacibus recoquentem, vt ex argento viuo concretum. et ductile argentum ad cudendam monetam efficeret, et admirabilem abditarum naturae rerum massam conflando, purum inde aurum crearerur. Sed ea cura inani voto suscepta, nequaquam magno damno ei cessit, quum ingenium ab irrita spe ad factitanda carmina verteretur, vt fallacis, et irrisae artis certitudinem, carminum authoritate demonstraret, quum ipso conscientiae pudore inanis artifex proderetur. Scripsit enim Chrysopoeiam ad Leonem auri contemptorem, vt prodige vtendi ad alenda ingenia, festosque et plane regios sumptus, inexhaustae opes sine iniuria humani generis abunde suppeterent. Edidit etiam Geruntica, Petro Lipomano discipulo dicata, quem hodie Veronenses virtutis merito, antistitem venerantur. Taruisij, vbi flamen erat, quum ad forum in taberna libraria disputaret, apoplexia correptus, subito interijt. Depicta tumulo effigies, cui hoc ipse carmen subscripserat.
GVIDO Posthumus Pisaurensis, lepido et comi, argutoque ingenio poeta, quum Elegias, et varijs numeris carmina factitaret, in aula Leonis conspicuus fuir. Patebat enim ea liberaleter, meridianis praesertim horis quum citharoedi cessarent, his omnibus eruditae suauitatis oblectamenta ad cien dam hilaritatem intulissent. Sed benigna principis manu saepe donatum et non insulse ad honores aspirantem, regius inuasit morbus, ex moribun da patriae sede proculdubio conceptus. Medici suaserunt, vt Capranicum secederet Sutrini agri vicum, aeris salubritate ac indulgentia Herculis Ragoni Cardinalis, cuius opibus familiariter vtebatur, eo deuectus est. Verum non multo post exusto lenta febre toto viscere, vel adhuciuuenis, vim morbi fatique sustinere non potuit. In aede diui Francisci tumulatum poetae sodales his carminibus prosecuti sunt.
NEMO profitentium Medicorum, Nicolao Leoniceno Vicentino vera sa lutaris scientiae dogmata purius atque nitidius explicauit. Nemo errores Sophistarum impoituna garrulitate cuncta foedantium eloquentius atque validius confutauit. Nemo eo demum ad illustrem certioris peritiae fidem longius atque salubrius vitam produxit. Primus enim Graeca Galeni volumina Latine interpretando studiosis perdiscenda demonstrauit, imperitorum latratibus, pu blicatis summa eloquentia commentanjs occurrerat, vtpote qui ab ineunte aetate optimis literis deditus, ingentes opes capacis et maxime constantis ingenij, ad illustrandam medicinam contulisset. Cibi enim et vini maxime abstinens, somnique minimi, praesertim vero Veneris continentissimus, vsque adeo mollioris vitae voluptates abdicauit, vt pecunias, luxuriae instrumenta, nec agnita quidem monetae nota contemneret oblatum, et nulla delectum cura cibum caperet: nec vnquam de fortuna quereretur, quod vnam vir acutus studiorum laudem respiceret, nec opportuna mediocris vitae subsidia, benignitate Ferrariensium principum Herculis, Alfonsique filij, sibi defutura prospiceret. Eum hercle perfectum Stoicum putasses, nisi honesto ori liberalis hilaritas affuisset. Edidit eruditum et perelegantem librum, qui Romanus medicus Antisophista inscribitur, quum ante de Ordine trium doctrinarum, et de Virture formatiua perutiles libellos publicasset. Dionis quoque Historia, et Luciani Dialogi, vernacula loquentes lingua, Herculi Latinarum literarum imperito mire placuerunt. Peruenit ad nonagesimum annum integerrimis sensibus, vegetaque memoria, nec incurua quidem ceruice, quum esset staturae celsioris et sine scipione venerabilis. Quum ego aliquando comiter ab eo peterem, vt ingenue proferrer, quo nam arcano artis vteretur, vt tanto corporis
atque animi vigore vitia senectutis eluderet: Viuidum, inquit, ingenium perpetua, Ioui, vitae innocentia, salubre verô corpus hilari frugalitatis praesidio facile tuemur. Tumulus eius in atrio aedis.
PETRVS Pomponatius Mantuanus, in philosophia praeceptor meus, inter Peripateticos illustres primum suggestus locum obtinuit. Enarrabar enim Aristotelem simul ac Auerroem suaui et praeclara voce, elocutione autem emendata et leni quum proponeret, volubili et concitata quum infringeret, porro quum diffiniret, atque decerneret, adeb graui sedataque, vt auditores in sublellijs
scriptitando explicatas sententias notis exciperent. At in coronis consessuque doctorum, quum exerciratione perutili ad praetoriam porticum dispuraretur, ita mirus euadebat, vt saepe ancipiti et cornuto Achillini enthymemate circumuentus, superfuso facetiarum sale, aduersarij imperum ex illis gyris et maeandris explicatus eluderet. Erat pusilla admodum, sed quadrata corporis statura, capite nulla ex parte enormi vel insulso, vtpote oculis ad omnes animi habitus aptissime paratis et intentis. Exorto bello Veneto, post Achillini mortem Bononiae professus est, vbi cucullatos sacerdotes contra se in capur, et nominis famam vehementissime concitauit, edito scilicer volumine, quo animas post corporis mortem interituras ex senrentia Aristotelis probare nitebatur, secutus Aphrodisei placita: cuius dogmate ad corrumpendam iuuentutem, dissoluendam que Christianae vitae disciplinam, nihil pestilentius induci potuit. Scripsit etiam de Fato, et de incantationum occulta potestate. Sexagesimo autem tertio aetatis anno, stranguria oborta, Bononiae fato functus est: relatusque inde Mantuam, nobile sepulchrum Herculis Gonzagae Cardinalis, erga ciuem et magistrum liberali pietate promeruit.
NVLLIS omnino certioribus lineis, nulloque exactiore penicillo Andreae Maronis ingenium depinxerim, quam si eisdem vtar coloribus, quibus illud, dum ille viueret, diligentet expressimus in Dialogo nostro, quem in Aenaria insula, dum vrbs Roma a Caesarianis, capto pontifice vastaretur, perscripsimus. Interrogante enim Daualo, his ferme verbis respondi, cum de viris et foeminis aetate nostra florentibus iucundissimo censurae ordine disputaretur, et non temere in mentionem Andres Maronis incidissemus. Is erat Brixianus, quanquam dimidiam patriam ab Euganeis, Foroque Iulio repeteret. Cupiebat enim Dux generosus cultorque Musarum, poetam inusitata virtute praeditum, e funesta clade Vrbis eripere: quod ex me, illum ter captum cruciatumque diu, ac omnibus fortunis expoliatum, miserabili ridendoque famescentis baiuli habitu, in Vrbe plena funeribus mendicare didicisset. Non est, inquam, Dauale, cur tantopere Etruscos vates ad expeditae facundiae laudem, arguta cithara personantes admiremur: in eam enim peramoenae voluptatis consuetudinem, mos patrius illos adduxit, quod faciles ad veniam aures dicere audentibus plurimum indulgeant, ita vt nec eos, vel leui sibilo notandos putent, qui haesitando, amissa celeritatis laude, vel in dissona, vel in dispari syllaba peccauerint. Vere siquidem admirari, et plaudentis clamorem attollere iu uat, si nouum Maronem audiamus. Is enim cum summa erudirorum admiratione ex tempore ad quam iusseris quaestionem, Latinos versus varijs modis et numeris fundere consueuit. Audax profecto negotium, ac munus impudentiae vel temeritatis plenum, nisi id a natura impetu prope diuino, mira felicitas sequeretur. Fidibus et cantu Musas euocat, et quum semel coniectam in numeros mentem alacriore spiritu inflauerit, tanta vi in torrentis morem citatus fertur, vt fortuita, et subitarijs tractibus ducta, multum ante prouisarum et meditata carmina videantur. Canenti defixi exardeht oculi, sudores manant, frontis venae contumescunt, et quod mirum est, eruditae aures tanquam alienae et intentae, omnem impetum profluentium numerorum exactissima ratione moderantur. Exceptus est secundissimo plausu, ac idcirco a Leone repraesentatae facultatis nomine sacerdotio donatus, quum post celebre conuiuium, cui Regum legati senatoresque aderant, de suscipiendo sacro bello dicere iussus, iucunda figurarum varietate decantauit, orsus hoc nobili carmine:
Tum enim Selymus Turcarum Imperator Campsone et Tomumbeio vltimis Aegypti regibus vna atque altera acie deuictis ac interfectis, magnum Europae intestino bello deflagranti terrorem intulerat. Perijt amissis poematibus infelix Maro in vili caupona ad Scropham lapideam campi Martij ab omnibus desertus, quinquagesimo tertio aetatisanno, quum e Tybure, quo perfugerat, vagantibus etiam ibi Barbaris, in pestilentem Vrbem vrgente Fato redijsset.
NEMO ex his qui illustribus orti familijs aetate nostra claruerunt, cum peculiari bellica laude ducerentur, Andrea Matthaeo Aquauiuio ad Praecutinos Hadrianorum regulo, se luculentius optimis disciplinis exornauit, vti praeclare constat ex eo libro nobili pariter ac erudito, qui Encyclopaedia inscribitur, et de Morali virtute Plutarchi plenior liber, subrili et copioso commentario persimilis ostendit. Hic heros antiquae virtutis, vti casus tulit, bis bello praelioque adverso, et vulneribus honestissime susceptis captus, forti animo tetri carceris calamitatem, studiorum solatio ita leniuit, vt ad eam exculti ingenij frugem, quae ab impotenti fortuna eripi non potest, generosa meditatione peruenerit. Sed eum eum victor Consalvus cum reliquis captiuis in triumpho ducendum in Hispaniam mitteret, Rex Ferdinandus prudentiae et lenitatis nomine maxime clarus, libertati, pristinaeque fortunae restituit. Tanto itaque vsus beneficio, per viginti quatuor annos egit iocundo in otio vitam dicatam Musis, adeo splendide et vigilanter, vt ad idem literarum honestissimum decus Bellisarium fratrem Neretinorum regulum aemulanter inuitaret, quem de Venatione, et de singularis certaminis prouocatione scripsisse videmus. Caeterum vir tantus, quum Neapolitanos proceres, candore, innocentia et liberalitate facise superaret, visus est parum accuratus et diligens in tuenda rei familiaris dignirare, quum in vltimo vitae actu praealtus animus contemptor opum iustitiae liberalitatis neruos inconditis sumptibus incidisset. Fato functus est ad Conversanum Bario finitimum, sepruagesimo secundo aetatis anno, quum Lotrechij Galli infelicibus armis Apulia quateretur.
NATVS est Petrus Grauina Catinae in Sicilia, sed ipse primam domus originem a Capua repetebat. Natura ei admodum indulgenter, praeter excellentis ingenij vim, summam etiam procero corpori, et venusto tribuit dignitatem, firmitate inprimis et agilitate quadam singulari. quum in ludo pilae vsque ad admirationem, et gladiatoria arte, equestribusque armis ad militarem laudem exerceretur, nataretque saepissime ad incredibilem vrinandi patientiam. quibus agitationibus ita firmauit corpus, vt nulla paulo seueriore tentatus valetudine, ad extremam prope senectutem, integro et plane iuuenili vigore peruenerit. Vtebatur parciore mensa, sed ea semper nitida. Vinum a Veseuo Surrentoque in honore erat, sed semper sobrie et moderate perpotanti. Vitae genus adamauit quietum, cunctis solutum curis et litibus, hilarique inprimis et tenera studiosorum adolescentium familiaritate gaudebat. ingenio enim erat aperto, liberali, perblando, cultu corporis nitido et sumptuoso, quum vndulata toga vteretur, et serico latiore villoso pileo argenteam comam morose perornaret. Quum in Aragonia aula versaretur, emanarentque ab eo vetsiculi ex nobili semper occasione, argute lepideque perscripti, Pontano charus esse coepit, qui erat ingeniorum censor longe grauissimus: idque diuinis operibus ad immortalem amici laudem benigne testatus est. Spectatae demum eius virtuti externus Mecoenss adfulsit Magnus Consaluus, qui ipsius victorias et trophaea Gallica heroico celebrantem, in templo maximo Neapoli sacerdotij honore nobilitauit. Sed Consaluo in Hispaniam abducto, quod Regi in suspicionem affectari regni venisset, Prospero Coluninae adhaesit. In pangendis Elegis, tenero quodam lepôre sibi genium resporidere fatebatur: sed in scribendo Epigrammate vni ei haud dubie palmam tribuebat Actius Syncerus, qui et parcus, et amarulentus in alieni operis censura laudator esse consueuisset. Heroica poemata perijsse tum ferunt, nisi iam pridem anobis lectitata compareant, quum Caesariani a Gallis Neapoli obsessi, tanquam non in socia vrbe, diuina ac humana omnia conturbarent: ita vt non miretur quispiam tam paucis quae extant ingenij monimentis praeclari poetae famam constitisse: nam et multa ipse lugentibus amici spronte delcuit veluti strepentibus armis seculum indignatus, aut irarus Musis, quod externi duces conceptae spei minus liberaliter arrisissent. sed dispari iudicij sorte id poema prope amissum querulus lugebat, quo Surrentini otij delitias elegantissime depinxerat. Sed Scipionis Capycij pietas, dignum egregio nobilique poeta, colligendi dispersa et publicandi officium praestitit, vt pene intercepta amico poetae vita redderetur. Non carebat quoque cömpositi Oratoris nomine, quanquam dum publice oraret, vna actionis laude contentus esse videretur. Decessit septuagesimo quarto aetatis anno ad Concham oppidum Sidicini agri, quum ei in vmbra meridianti, castaneae echinus tibiae suram leuissime pusugisset: temere enim scalpendo enatum est vlcus, accersita febricula: adeo enim subtiles mortis causas Fata inueniunt, quum ex decreto vrgent.
ARGIVAE Iunonis Fanum, quod est Picentinorum nobile oppidum, geminos fratres
Gauricos praestanti ingenio protulit: Lucam ipsum, quem astrologiae
peritissimum, felicique saepe euentu futura praedicentem in aula Pauli III.
Pontificis admiramur: et Pomponium non incelebrem poetam, validaque in
varias artes ardentis ingenij foecunditate mirabilem, nisi instabili ingenio
abductus, dum feruide transcurrit, et sectatur operum nouitatem, in cunctis
nusquam accuratus et diligens firmae prudentiae dignitatem amisisset. Is
Graecorum poetarum vitas, Petri Criniti aemulatione, qui de Latinis librum
ediderat, Latine perscripsit, atque item geminos de physiognomia et de
architectura libellos. Extat et eiusvolumen de Metallicis curiosorum insanae
turbae gratissimum. Neque enim desunt, qui aurum pariter et argentum, ex
ignobili materia, inanibus recoctionum artificijs procreari, atque exprimi
posse arbitrentur. Exierunt etiam in publicum Epigrammata aliquot et
Elegiae, non dubia amatoriae vanitatis indicia: nam illustrem foeminam
arsisse constat, enudasseque animi aegritudinem procaci Musarum lenocinio
adeo incaute et flagranter, vt quum Surrentina via Stabias peteret, in eoque
itinere ab obuijs salutatus fuisset, nusquam demum apparuerit, frustra eum
Luca fratre per sexdecim
MARCO Antonio Casanouae, Comense patre Romae genito, arguti Epigrammatis
palmam detulit illa ipsa Roma, seuerae auris iudicio superba: nec unquam in
confesso pudore poetis adulatrix: quod lepida, et salsis finibus aculeata
carmina factitaret. Elocutioni casta tamen puritas, ac in numero saepe
HIC est ille Balthasar Castellio Mantuae natus, ingenij laude Maroni ciui suo
plane secundus, qui ad exactam principalis aulae normam, militari ciuilique
munere virum elegantem instituit: parique disciplina illustrem foeminam,
descriptis lectissimorum morum finibus effingit. quo opere iucundissimo
Graecae, Latinaeque facultatis peramoenos flores decerpsisse videtur: vt in
vnum volumen nobilioris vitae praecepta, oblectamentaque honestissimi ocij
conferrentur. placere siquidem magnae Fortunae viris, vt saepe literarum
expertibus, ipsisque praesertim foeminis magnopere cupiebat: ob idque maluit
vernacula quam Latina lingua stylum Etrusca molliorem exercuisse: scilicer,
vt imperiti ex antiquis arguta manu surrepta, translataque scitissime, non
agnoscentes, ea omnia tanquam noua mirarentur. Scripsit et Latinas Elegias,
et grandi Heroico Cleopatram, sed paucis admodum Etruscis rhythmis, quum
amatorij doloris finem superba comparatione desperaret, nobilis poetae famam
tulisse iudicatur. In sago autem togaque pariter habili ingenio, et generoso
quidem ore, pacis bellique muneribus interfuit, obiuitque subitarias
legationes ad Reges, atque Pontifices, quum momenta grauissimarum rerum, non
modo praestantis animi fidem, sed expediti corporis diligentiam,
celeritatemque requirerent. Nouissime annis prouectum, sed medicamentis
occultata canitice, multis cultus munditijs, iuuentae decus affectantem,
quum eruditae artes in eo vigerent, Clemens ad Carolum Quinrum in Hispaniam
misit: ei, non dubio honore purpurae destinato, nisi Fortuna Romanae vrbi
immane excidium struens, vtriusque vota fefellisset. Corruit enim mox Roma,
Caesarianorum ducum simulatis inducijs prodita: viderique potuit Castellio
in ea re non satis diligentem, aut certe parum felicem operam praestitisse,
quum delatum sibi in ea lugubri clade episcopatum Abulensem, munere Caesaris
accepisset. Verum ea dignitate diu petfrui, vel vberiorem expectare non
licuit. Sublatus est enim occul ta febre, quum vix quinquagesimum sextum
attigisset annum, ad Mantuam in
ANDREAS Naugerius patritij ordinis, Sabellico Venetijs profitente, Latinas literas, Graecas autem a Marco Musuro Cretense Patauij hausit: sed in Latinis delectu ac obseruatione praeceptore diligentior, illum, quem superior aeras insalubri atque aspera styli nouitate delectata contempserat, candorem antiquae puritatis assecutus est: vt funeribus Liuiani ducis et Principis Lauredani laudationibus apparet. Proposito quidem Cicerone ad imitandum, quem Politianus, et Hermolaus fastidisse videbantur, vtpote qui omnis eruditionis exundante copia instructi, aliquid in stylo proprium, quod peculiarem ex certa nota mentis effigiem referret, ex naturae genio effinxisse nobilius putarint, quam seruili imitatione enata ad nouam frugem ingenia distorsisse. Magno tum quidem probro erat doctis, ridendis pares simijs videri. Eodem quoque praestanti iudicio, quum Epigrammata lepidissime scriberet, non salsis aculeatisque finibus, sed tenera illa, et praedulci prisca suauitate claudebat, adeo Martiali seuerus hostis, vt quotannis stato die Musis dicato, multa eius volumina tanquam impura cum execratione Vulcano dicarentur. Nec minore felicitate Etruscos numeros attigit: sed in Liuiani contubernio castra secutus, studiorum diligentiam remisit, et salubri quidem remedio, quum ingenium bilis atra, veterum lucubrationum vigilijs accersita, haud leuiter afflixisset. Propterea scribendae Venetae historiae munus a Senatu demandatum, acceptoque liberali stipendio, susceptum praestare non potuit: quanquam non desint, qui eum in ipso statim limine feliciter exordientem, religiosi operis grauitate deterritum existiment, quum infinita curiositate, summoque labore, et pertinaci memoria tantarum rerum notitia paranda videretur. Verum in ea cogitatione, vt Reipublicae operam praestaret, a Senatu ad Carolum Caesarem in Hispaniam missus, infaustam legationem suscepit, quum in id rempus incidisset, quo Italiae Prin cipes seruitutis metu ad arma consternati, affectanti dominatum Italiae Caesari restitissent. Secunda autem suscepta legatione, quum exitiali festinatione, mutatis ad celeritatem iumentis in Galliam percurrisset, vix dum salutato rege, Blesio in oppido ad Ligerim febre correptus interijt quadragesimo septimo aetatis anno, omnique tum funeris honore Rex Musarum amicissimus, nec sine luctu prosequutus est.
IOANNES Marius Catanaeus Nouariensis, Merulae, Demetrijque discipulus, quum iustas ex vtraque lingua facultates comparasset, C. Plinii Caecilij Secundi Epistolas, erudito commentario interpretatus est: collectaque inde non mediocris eruditionis fama Romam se contulit, in domoque Bendinelli Sauli Cardinalis, cui ab epistolis operam praestabat, tres Luciani Dialogos diuersi characteris in Latinum verrit: praetenero scilicet, amores, vel parum pudicos: iucundo, Lapithas: graui vero, illum de Legibus conscribendae Historiae tanquam in vsum suscepti a me eius muneris, Iouio nomini dicatum, ex censura quidem Scipionis Cateromachi, quum ille in Academiam nomen daret, magnopere laudatos. Descripsit demum carmine Genuam in heri gratiam, atque inde poesis amore iam plane senex correptus est: sera et parum ideo felici libidine, quum Musas nunquam tentatis numeris in iumenta lacessisset. Itaque Gotifredi Bolionis sacrum bellum sub titulo Solymidos, quo potuit ore decantatum est: in quo poemate non morosus, et aequus lector, argumenti pietatem, et quaedam schemata iucundae nouitatis admirabitur, si carmina, tanquam salebrosa, et distortis numeris luxata probare noluerir. Id opus author, quum alieni ingenij iudicium subiturus, ad Bembum, me praesente detulisset, lecto statim titulo, Bembus hilari comitate, Nunquam Catanaee putassem, inquit, tealioqui virum de vtraque lingua optimemeritum, hac ipsa qua nos gaudemus carminum facultate valuisse, quum nihil omnino, ad quod Musae dulces arrideant in seuero et militari vultu tuo prorsus emineat. Quo verbo ille perstrictus, arguse respondit: Ergo nec tu Bembe satis peritus Physiognomus videri pores, quum te Philomusi poetae gratia tua florentis, a dedolatis ruditer maxillis, et repando
naso, enormis vultus omnino deceperit: quo responso omnibus exortus est plenior cachinnus: quod Phylomusus poeta, vtique non insuauis, et lyristes Bembo sodalis, e patria Pisauro vespillonis senis buxeam faciem referret. Nondum autem perfecto poemate rediit ad pedestrem orationem, non obscure ipsa spe conceptae laudis destitutus: perscripsitque duos exactae eruditionis dialogos de potestate et cursu Solis ac Lunae: et de ludis Romanis: sed ingruente fatali morbo absolui nequiuerunt. Perijt in Vrbe quum abesset Clemens, Carolo Caesari Romani imperij insignia Bononiae traditurus, adeo celata morte, quod ita impetrandis sacerdotijs ex mora caueretur, vt sepulchri et funeris honore caruerit, quum ab Academicis ad Vetulortias aquas secessisse crederetur.
IACOBVS Sanazarius equestris ordinis poeta, Neapoli natus atque educatus,
quum praeclarum foecundi atque foelicis ingenij specimen daret, repudiato
auito gentilitioque nomine, Actius Syncerus appellari voluit, adhortante
Pontano, qui Iouiani cognomen, amicorum imitatione desumpserat. Sed origo
vetustae stirpis e Sancto Nazario, Laumellini agri oppido, inter Padum et
Ticinum non ignobili, vnde maiores aduenerant, non obscure petebatur.
Floruit amicitia Federici regis, senescente Pontani gratia: qui Aragonum
nomen vehementer offenderat, quum veluti personae oblitus, victorem Carolum
inuidiosa vel intempestiua oratione publice laudasset. Permansit in ea belli
procella in officio Actius, redeuntique Ferdinando Iuniori, armatus inter
fideles ciues operam praestitit: vnde ei conspicuus in aula gratiae locus.
Sed infestius demum vrgente Fortuna, quum Federicus regno pelleretur:
constanti studio atque integra fide, eum exulem in vlteriorem Galliam
secutus est: qua gratissimi animi testificatione, singularem laudem
promeruisse, vel eius inimici iudicabant. Scripsit, tanquam ambidexter,
Etrusca simul atque Latina carmina, pari lepôre saleque, arridentibus
vtrinque Musis, quum multo felle odij subamarus praepilata iacula iambis
intorqueret: aut amorum suorum dulcedine
IOANNES Manardus Ferrariensis, in Pannonia Vladislao Rege meden di artem exercuit, eandemque demum in gymnasio Ferrariae professus, Epistolarum librum edidit, quo magna medentibus, pharmacopolis vtilitas paratur, quum terrae frugibus Indicisque praesertim in medicinaevsum adoptatis obsoleto antiquo nomine, et incerta virium potestate perobscuris eruditam claritatem attulerit. Duxit vxorem plane senex, et articulorum dolore distortus, ab aetate, formaque florentis iuuenis toro dignam, adeo leui iudicio, et letali quidem intemperantia, vt maturando funeri suo, aliquanto prolis, quam vitae cupidior ab amicis censeretur.
CAMILLVS Quernus e Monopoli Leonis fama excitus, quum non dubijs vnquam praemijs, poetas in honore esse didicisset, in Vrbem venit, lyram secum afferens, ad quam suae Alexiados supra viginti millia versuum decantaret. Arrisêre ei statim academiae sodales, quod Apulus praepingui vultu alacer, et prolixe comatus, omnino dignus festa laurea videretur. Itaque solemni exeptum epulo in Insula Tyberis Aesculapio dicata, potantemque saepe ingenti patera, et totius ingenij opes pulsata lyra proferentem, nouo serti genere coronarunt, id erat ex pampino brassica, et lauro eleganter intextum: sic, vt tam salse quam lepide, eius temulentia, brassicae remedio cohibenda notaretur, et ipse publico consensu Archipoetae cognomen, manantibus praegaudio lachrymis laetus acciperet, salutareturque itidem cum plausu, hoc repetito saepe carmine:
Nec multo post tanto cognomine percelebris productus ad Leonem, infinita carmina in torrentis morem, rotundo ore decantauit, fuitque diu inter instrumenta eruditae voluptatis longe gratissimus, quum coenante Leone potrectis de manu semesis obsonijs, stans in fenestra vesceretur, et de principis lagena perpotando, subitaria carmina factitaret, ea demum lege, vt praescripto argumento bina saltem carmina ad mensam tributi nomine solucrentur, et in poenam sterili vel inepto longe dilutissime foret perbibendum. Ab hac autem opulenta hilarique sagina, vehementem incidit in podagram, sic vt bellissime ad risum euenerit, quum de se canere iussus, in hunc hexametrum erupisset:
Et demum haesitaret, inexpectatus Princeps hoc pentametro perargute responderit:
Tum vero astantibus obortus est risus, et demum multo maximus, quum Quernus stu pens et interritus, hoc tertium non inepte carmen induxisset:
Idque Leo repente mutuatus a Virgilio, subdiderit:
Mortuo autem Leone, profligatisque poetis, Neapolim redijt: ibique demum quum Gallica arma perstreperent, et vti ipse in miserijs perurbane dicebat, pro vno benigno Leone, in multos feros lupos incidisset. Oppressus vtraque praedurae egestatis, et insanabilis morbi miseria, in publica hospitali domo vitae finem inuenit, quum indignatus Fortunae acerbitatem prae dolore, ventrem sibi ac intima viscera forsice perfoderit.
LVBET hoc loco sub illustri scilicet imagine Alberti Pij inter exempla Fortunae humanis consilijs maligne et petulanter illudentis, eius viri grauissimi genus, opes, ingenium, mores, studiaque referre: vt vel hinc mortales inani rerum peritiae petsuasione subnixi, Fortunam omni prudentia superiorem intelligant. Is antiquissima stirpe ortus, a maioribus per manus traditum, quum ante ducentos annos Mutinae imperasset, in campis Nacris, Carpum nobile oppidum possedit: optimisque literis, generosisque moribus animum pariter, et corpus excoluit. Erat enim a procera, decentique statura ad arma neruis, et spiritu validus ac habilis, maximarum autem rerum negocijs et literis praealrum, et incomparabile ingenium attulerat. Nihil enim vel praestantis doctrinae, vel solertis industriae, vel reconditae artis, ardens eius ingenium, semperque viuidum, et maxime efficax subrerfugit. Erat enim celeri captu, expedita ratione, tenacique memoria stupendus: eloquentia porro tanta, vt in omni congressu et disputatione, quum de arduis consuleretur, et odio amarus, et amore praedulcis, tranquillitate lenis, atque sedatus, et vehementia concitatus, atque fulmineus, quo vellet Principum animos impelleret: et summus bello, et pace consultor, et mirabilis occasionum inuentor, et artifex censeretur. Quatuor summis Regibus, et totidem maximis Pontificibus in praeclaro semper honore Iegationum operam praestitit, vigilantia, fi de, et prouidentia semper illustrem. Sed vti occultae Principum voluntates, et erumpentia ex insperato eotum odia tulerunt, coactus est alterna partium studia profiteri, quod his omnino adhaerendum iudicaret: quibus Alfonsus Atestinus hostis esset, quo cum de possessione paterni agri disceptabat. Sed Atestini Fortuna praeclare ipsa Pij prudentia virtuteque superior, priuatam causam publicis cladibus inuoluit, atque ita capto Clemente Pontifice, quum vrbs Roma soede perijsset, ex arce emissus in Galliam enauigauit, vbi se paterna ditione Caesaris iudicio exutum audiuit. Inde ei diuturnus articularis morbus, quo misere conuussus cruciabatur, adauctus est: hunc diu aequo animo, et Christiana patientia fortiter tulisse frustra fuit, quum saeua pestis fatalem horam adduceret. Obijt Lutetiae non plane senex, sub id tempus, quo Carolus Caesar, et Solymanus, irrito vtrinque ausu ad Viennam Noricam ccrtaturi credebantur. Rodulphus Pius fratris filius, quem aliquanto post Paulus Pontifex eximiae virtutis merito legit in Senatum, con dito aeneo sepulchro patrui memoriam prosecutus est. Sed Albertus ipse multo perennius antea sibi struxerat, quum librum longe grauissimum aduersus Lutherum perstricto etiam Erasmo Roterodamo publicasset.
IVDOVICVS Ariostus nobili genere Ferrariae natus, cum paterna haereditas inter numerosam fratrum sobolem diducta, ipsi pertenuis obuenisset, ingenium in literis vigilanter exercuit, vt certo nobilique praesidio familiae nomen tueretur. Sed vti pari prope necessitatis, et gloriae stimulo vehementer excitatus, feliciore certe iudicio inter primos Etruscae lin guae poetas celebrari, quam inter Latinos in secundis gradibus consistere maluit: quod eius industriae labor, cum eruditis acidiotis latissime dispensatus, vberiorem praesentis praemij, et diffusae laudis fructum ostenderet. Adhaesit comes Hippolyto Arestino cardinali in Pannoniam profecto: quum ille erudito ac illustri comitatu apud reges Hungaros ambitiose gauderet: sed iterum eunrem, quum sequi recusasset, vsque adeo grauiter offendit, vt pene implacabilis odij discrimen adierit. Rcceptus inde est ab Alfonso principe tanquam horarum omnium amicus, et sodalis, cuius benigna manu vrbanam domum extruxit peramoena hortorum vbertate, frugi mensae quotidianos sumptus adaequantem. In eo autem ciuili ocio, extra aulae strepitum poemata factitauit: satyras inprimis mordaci sale conspersas, acitem comoedias plures theatrali voluptate sepe repetitas: intet eas autem, maxime Suppositi excellunt, inuentionis atque successus amoenitate cum Plautinis facile contendentes, si vtriusque seculi mores non inepte comparentur. Sed luculentissimum operum, ob idque forsitan aeternum id volumen existimatur, quo Orlandi fabulosi Herois admiranda bello facinora, octonario modulo decantauit, Boiardo hercle, ipsoque Pulcio peregregie superatis. Quandoquidem et hunc rerum, et carminum accurata granditate deuicerit: acillum surrepto inuentionis titulo, ac eo quidem varijs elegantiotis doctrinae luminibus illustrato penitus extinxerit. Cuncta enim euoluisse volumina videtur, vt sibi vndique collecta gratia, ex iucundissimis floribus longe pulcherrimam, ideoque perennem, quod lepidum caput ornaretur coronam intexcret. Interijt in patria scalari aetatis anno, quum diu pectoris angustia ex pituitae stillicidio laborasset: hoc autem carmen, viuens composuit, vt sepulchro incideretur.
NON est cur te praeteream Aegidi, humili quidem loco, verum maxime illustri Fato Viterbij nate: Christiani scilicet oraroris in sacra pergula, primum, atque vltimum decus merite: quanquam egregia illa arcanis Moseos deprompta, sublimis ingenij monumenta tenebris adhuc impie supprimantur. Praestantissimum enim praeceptorem facile superasti, Marianum scilicet Genezanensem, Pontani, et Politiani admiratione, eruditoque praeconio inclytum. huius enim extat in Epistolis laudatio florentissima, illius vero nobile carmen, quod in Aegidio Dialogo tale legitur.
Caeterum Marianus, Aegidij comparatione ad optime glorioseque dicendum, nequaquam tanta ex Graecis, noui, et veteris instrumenti enarratoribus praesidia compararat: neque penetrarat ad Chaldaeos, vt admiranda nostrae legis fundamenta reuelaret: neque concionibus praedulce illud, et nobile poeticum melos instillarat. vt suspe~los arrectis auribus animos, suauitate carminum ad colendam pietatem reuocaret. Sed Aegidius quum in suggestu vere admirabilis, aequo iudicio per omnes vrbes oratoriae facultatis lauream mereretur, etiam domi lepidissimis sermonibus nouam laudem ferebat. Erat enim eius ingenium exquisito literarum omnium delectu grauiter extructum, sic, vt in omnes exemplorum casus peramplas opes, alacris, et expedita memoria suppeditaret: facundia porro tanta dissimulatis illecebris audientes semper exhilarans, atque demulcens, vt ipso concionante vel maxima templa complerentur. Ante autem id tempus, quo totius Eremitani ordinis praefecturam a Iulio consecutus est, nonnunquam accidit, vt Patauij optimis literis operam nauans, factitata ab se lepida carmina ad lyram elegantissime decantaret. Ei demum Leo pontifex, virtutem omnem liberaliter ornate solitus, honorem purpurei galeri detulit: quum Petruciana coniuratione, et Vmbrico bello circumuentus, Senatum aut maligne aut segniter principis iniuriam ferentent supplere cogeretur. Exinde functus est legatione in Hispaniam, quum Selymo post debellatos Persas, et duos Memphiticos reges interfectos, nobis arma comminante Christianae gentes ad sacrum bellum excitandae viderentur. Sexagesimo aetatis anno subita oppressus pituita Romae interijt, quum Clemens Carolum Caesarem Bononiae iterum excepisset, destinatus, optatusque a multis ad Pontificatum, tanquam parsummo oneri. Sed non deerant, qui praelari nominis famam verbis eleuarent, quod pallorem oris sumpto cumino, et suffitu vdae paleae mentiretur, variasque libidines censoria seueritate contegeret, quas demum malignus potius rumor, quam vlla certi vestigij relicta proles detexit. Fit enim quadam naturae minime benigna sorte, vt nulla absolutae virtutis praeclara facies enitere possit, nisi aliquem vitij turpem naeuum ad eludendam felicitatem ostendat.
IN Ioanne Francisco Pico Mirandula, inter studiosos bonarum artium,
scribendique auidos memoria verborum vehementer excelluit: sed in ipso rerum
delectu illud perillustre iudicium, quod summo viro Hippocrati maxime
difficile existimatur, omnino non viguit. Frustra enim ad Ioannis patrui
gloriam aspiranti, ingressoque grauissimorum studiorum penetralia, quum
insatiabili lectione duceretur, nusquam Mirierua satis arriserat. Extant
eius sacra poemata suis quoque Commentarijs illustrata, ne legentibus minus
clata viderentur: et libri de Veritate fidei Christianae, in quibus
disciplinarum omnium aceruus eminet. Sed acriter disputantem inter
cucullatos, magna etiam expeditae doctrinae laus sequebatur, quum scribentem
vel mediocriter eloquentes minime probarent. Neque enim quid porissimum
imitaretur, constitutum habuisse videri potest ex
QVIS non miretur in hoc Machiauello tantum valuisse naturam, vt in nullo vel certe mediocri Latinarum literarum cognitione, ad iustam recte scribendi facultatem peruenire potuerit? habili siquidem ingenio, ac vbi solertiam intertderet, plane mirabili, cuncta quae aggrederetur elegan tissime perficiebat, siue seria siue iocosa scriberentur. In Historia enim apprime grauis, et astutus, ita Patriae fauit, vt dissimulatis sectionum studijs, impellente recondita libidine, et lenis, et asper incessisse iudicetur, egregia hercle cum lau de, nisi vti nos non imperiti rerum Etruscarum praeclare conspicimus, praedulcis eloquentiae mella, occulto veneno illita, singulis operibus infudisset: et tum etiam, quum optimum principem formaret, quum bellicis praeceptis ducem instrueret, et denique traditis exactae prudentiae documentis, in deliberando et consulendo eximium senatorem effingeret. Sed comiter aestimemus Etruscos sales, ad exemplar comoediae veteris Aristophanis, in Nicia praesertim comoedia: in qua adeo iucunde vel in tristibus risum excitauit, vt illi ipsi ex persona scite expressa, in scena inducti ciues, quanquam praealte commorderentur, totam inustae notae iniuriam, ciuili lenitate pertulerint: actamque Florentiae, ex ea miri lepôris fama Leo Pontifex, instaurato ludo, vt Vrbi ea voluptas communicaretur, cum toto scenae cultu, ipsisque histrionibus Romam acciuerit. Constat eum, sicuti ipse nobis fatebatur, a MarcelloVirgilio, cuius et notarius et assecla publici muneris fuit, Graecae atque Latinae linguae flores accepisse, quos scriptis suis insereret. Ipse quoque natura perargutus, et docilis, salsique iudicij plenus, pedestrem patrij sermonis facultatem a Boccacij conditoris vetustate diffluentem, nouis, et plane Atticis vinculis astrinxerat, sic, vt ille castigatior, sed non purior aut grauior otiosis ingenijs existimetur. Caeterum quod olim eiecto Soderino a Mediceis in quaestione tortus fuisset, ab his leniendo dolori, annuam scribendi
Historiae mercedem promeruit, ita tamen, vt aegre compresso odio, quum dicendo, scribendoque Brutos, et Cassios laudaret, eius coniurationis architectus fuisse putaretur: in qua Aiacetus poeta, et Alamanus ex ipsa turma praetoria leuissimus eques, conceptis sceleris capite poetas dederunt. Fuit exinde semper inops vti irrisor, et atheos: fatoque functus est, quum accepto temere pharmaco, quo se aduersus morbos praemuniret, vitae suae iocabundus illusisset, paulo antequam Florentia Caesarianis subacta armis, Mediceos veteres dominos recipere cogeretur.
PARI fere gloria et dignitate Philippus Decius in professione humani,
diuinique praesertim iuris floruit, Mayni Iasonis et ciuis et aemulus, ac
aetate simul aequalis, sed qui docendo, et scribendo in omnibus Italiae
gymnasijs multo latius ingenij famam protulerit. Enarrabat enim subtilissime
et vti saepe vidimus, longe omnium acerrime disputabat. Ab ipsis Pisis vbi
vxorem duxerat, Ticinum a Gallo praeside, opimis stipendijs cuocatus, in id
tempus incidit, quo Ludouicus Rex ad conuellendam Iulij Pontifici
authoritatem, concilium Pisis induxerat. Fugitiui, ideoque rebelles aliquot
Cardinales, in gratiam Regis
FORTVNA impotens, et suo more instabilis, infestaque virtuti, si vnquam superbe, et truculenter iocata est, sub hoc nuper Henrico Octauo in Britannia immanissime desaeuijt, prostrato ante alios Thoma Moro, quem Rex, paulo ante praeclarus eximiae virtutis admirator, ad summos honores extulerat: inde eum fatali scilicet oborta insania, mutatus in feram, crudeli mox impetu praecipitem daret, quod huius furentis Tyranni nefariae libidini, vir omnibus religionis, atque iustitiae numeris longe optimus, atque sanctissimus adulari noluisset. Dum enim ille vxorem repudiare, pellicem inducere, filiamque magno probro abdicare properaret, Morus scrnij Magister, pietatis ac innocentiae suae reus, causam ad tribunal dicere coactus, impio iudicio, nisi par metus ab irato et saeuo mentes excuteret, ita damnatus est, vti latronum more, teterrimo supplicij genere necaretur: nec fas esset dilacerata membra, propinquorum pietate sepelire. Sed Henricus, vel hoc vno facinore Phalaridis aemulus, eripere non potuit, quin ad sempiternam inusitati sceleris memoriam, Mori nomen in Vtopia, perenni constantiae laude frueretur. In ea enim beatae gentis regione, optimis instituta legibus, ac opulenta pace florentem Rempublicam elegantissime descripsit, quum damnatos corrupti seculi mores fastidiret: vt ad bene beateque viuendum, commento periucundo, rectissima via monstraretur.
PARI quoque immanitatis portento, ante paucos dies, quam Morus obtruncaretur, eadem sanguinarij Regis rabies Britanniae lumen extinxit Ioannem Ficerium Antistitem Roffensem, animi pietate, candore, constantia, priscis illis, atque sanctissimis Christiani ordinis patribus comparandum, Is quum summa sacrae eruditionis, et probiratis authoritate clarissimus spectaretur, vel atrocissimi supplicij metu expugnario non potuit, vt Regi ex impudenti repudio inauspicatas nuptias affectanti, volens parêret. Putabat enim Regem paulo ante admirabili virtutum omnium concentu, et rarissimis naturae atque Fortunae muneribus praestantissimum, atrae bilis morbo correptum insanisse, quod iratus Romani Pontificis sententiae, qua fuerat ex diuini iuris formula damnatus, Pontificij
Imperij patrimonium inuasisset. Non subscripsit ergo nefario rebellantis Regis voto, vir egregie pius, integreque seuerus, ac ideo in carcerem ductus est, vt vitae periculo, et longo cruciatu, imbecilli senis constantia frangeretur. Id celebre factum ita Roffensi parauit laudem, et Henrico inuidiam cumulauit, vt eum Paulus Tertius ad exornandam virtutem natus, collato sacrae purpurae honore legerit in Senatum. Sensit illico exprobrati odij vulnus Rex superbus et impius, sanctissimoque viro modeste ea dignitatis fama permoto, caput in foro praecidit, ne merita purpura ornaretur. Ferunt id caput lanceae praefixum, vt ludibrio, terrorique caeteris foret, publicis lachrymis laudatum, ac adoratum extitisse. Reliquit ingenij monumenta eruditum volumen, quo Lutheri opiniones grauissime confutarat: itemque alios vtiles libros, quibus sacri sacerdotij authoritatem defendit, et de Veritate corporis, et sanguinis Christi in Eucharistia libros quinque aduersus Oecolampadium. Sed is sibi admodum exitialis fuit, quo Catharinae Reginae coniugium tuetur. Extat etiam religiose meditationis explicatio in septem Dauidicos Psalmos: reliqua in carcere purgatissime conscripta, quod damnatae causae nomen iugularent, Tyrannus ableuit.
LEONICVS Tomaeus Epirota patre Venetijs genitus, sed Patauio insitus ciuis,
quum Florentiae Graecas literas sub Demetrio didicisset, primus Latinorum
philosophorum Patauij Aristotelem Graece interpretatus est. Philosophiam
enim ex purissimis fontibus, non ex lutulentis riuulis salubriter hauriendam
esse perdocebat, explosa penitus sophistarum disciplina, quae tum inter
imperitos, et barbaros principatum in scholis obtinebat, quum doctores
excogitatis barbara subtilitate Dialecticorum figmentis, Physicas
quaestiones non ad veritatis lucem, sed ad inanem disputandi garrulitatem
reuocarent: et iuuentus in gymnasio Arabum, et barbarorum commentationes
secuta, a recto munitoque
AVGVSTINO Nipho Suessae ad Auruntam nato, sed ab vrbe Trophea in Brutijs oriundo, inter Aristotelicae sectae professores eximia laus contigit, quum in omnibus fere Italiae gymnasijs, Achillino et Pomponatio flo rentibus opima stipenda meruisset. Erat ingenio fertili, adaperto, liberali, sermone autem Campanum pingue quoddam resonanti maxime libero, et ad serendas fabulas in suggestu coronaque, ad voluptatem aurium periucundo: sed vel toto ore subagresti, et penitus infaceto ita se ad vrbanos iocos componebat, vt valde mirarentur, qui mox tacentis supercilium austeraque labra, et lineamenta conspicerent. Scripsit in omnes Aristotelis libros perampla commentaria, sed rudi et incondita quadam vbertate, vt tum mos erat, crassis et plane barbaris auribus accommodata, quod Latine, recteque scribendi facultatem, tanquam inimicam optimis disciplinis, ab ipsa praesertim philosophia segregabant. Luculentius eius operum existimatur id, quod pro Auerroe aduersus Algazellem disputante tum publicauit, quum florente aetate a multo vigore ingenij neruosior haberetur: quanquam ipse in opinione decretoque parum constans, euariatoque saepe iudicio commentationes in Analyrica priora, et in libros de Anima tenerius adamasse videamus. Patro demum otio, obrepenteque podagra, scripsit aduersus Astrologos, Moralesque libellos: et de Tyranno et rege, et de Augurijs, varietate tituli vel parum curiosis expetendos, et longiore quidem dignos vita, si plenior Latini sermonis spiritus accessisset. Susceptis liberis, et senescente vxore septuagenarius senex, puellae citra libidinem impotenti amore correptus est vsque ad insaniam: ita vt plerique philosophum senem, atque podagricum ad tibiae modos saltantem, miserabili cum pudore conspexerint, vnde illi maturatum vitae exitum constat. Perijt in patria nocturno itinere refrigeratus, quum sero e Sinuessa redijsset, obortis scilicet tonsillis, quae fauces obsederant, ea ipsa nocte Etruriae admodum funesta, qua Alexander Medices, in lecto turpissime confossus interijt. Galeacius Florimontius quum praeceptori vrnam poneret, hoc carmen incîdi iussit.
RVELLIVS in vrbe Suessionum natus, quum susceptis liberis vxorem extulisset, abdicata medendi arte, sacerdotium in templo Deiparae Virginis Lutetiae Parisiorum, Poncherij antistitis liberalitate promeruit, totumque id otium optimis literis, vt fortunis auctum decebat, impendit: non ignobili quidem gloriae prouentu, quum eruditionis authoritate Budaeo proximus esset, et Latini sermonis nitida puritate superior haberetur, vt praeclare indicat Dioscorides in Latinum e Graeco emendate traductus. Leguntur libri aliquot probe, fideliterque translati de Mulomedicina, et Actuarij medici volumen de Vrinis: sed proprio vsus ingenio libros tres de natura stirpium perscripsit, Theophrastum in multis, et Plinium eleganter aemulatus. Extant quoque singulari diligentia translati e Graeco quinque libri de Agricultura, ex viginti qui nomine Constantini circumferuntur: reliquos Coroneus Gallus vertisse dicitur: sed Cornarius Germanus expedita facundia celeber, vniuersos viginti Latinitate donatos nuper publicauit. Erat Ruellius natura modestus et lenis, vultu rubore suffuso, et resimis naribus, statura vero mediocri. Sexagesimo aetatis anno vita functus est, paulo antequam rex Franciscus niuosas Alpes traijceret, vt copijs suis Caesarianorum impetu perculsis fortiter opem ferens, Subalpina oppida summotis hostibus in fide confirmaret: vt inde in spem inauspicatae pacis induciae pararentur.
HIC primus, fere post Petrareham supra aemulantes Seraphinum atque Manutium, plane extinctum Etrusci carminis decus excitauit, vsque adeo grata auribus alternantium numerorum sauitate, vt quum expeditis vbisque eius iucundae facultatis illecebris, in amatorios lusus Principum aulas perambulasset, edita, vel surrepta eius carmina a viris pariter et foeminis ad citharam cantarentur. Sed tantam mox famam feliciore orti sidere Bem bus, et Syncerus aeternis carminibus oppresserunt. Agnouit ille tanto perstrictus fulgore, ingeinij sui Fortunam, atque ideo ad Latina carmina se conuertit, quum in his ad genium non insulsa vena responderet. Sed factus grandaeuus senex, ridente vrbe Roma carminum suorum Etruscorum exequijs interfuit: ita hercle vt euanescentis antiquae laudis magnam partem redimeret, quum Epigrammata multo Latino sale, leporeque conspersa inexspectatus edidisset. Perijt in via lata octogenarius senex, firmissimo corpore et celsa proceritate semper crecto, stranguria cruciatus adeo grauiter, vt ex atra demum bile seipso factus amarior, saepe nec insulse delirare videretur, quum ianua fenestrisque penitus occlusis, Carolum Caesarem ex Africa relato insigni triumpho, ad eius limen transcuntem spectare noluerit: quod eum minime iustum Imperatorem putaret, qui sub fide publica captae deletaeque Vrbis scelus, quo maiestas eius vel extra culpam suggillari potuit: decumatis legionibus minime vindicasset: quasi non satis fuerit, in tantae cladis solatio Borbonium, Dorbinum, Moncatam, et Aurantium, quatuor summos Duces, et patrati facinoris authores, singulis ictos fulminibus, vltorem magno numine spectauisse.
ERASMVS Roterodamus ex Insula Batauorum, perpetuis eruditae laudis honoribus
extollendus videtur, postquam aetatis nostrae scriptorum prope omnium decus,
ingenij fertilitate superauit. Is ab adolescentia, pio religiosi animi
decreto, ad cucullatos sacerdotes se contulit, tanquam humana despiceret.
Sed non multo post pertaesus intempestiuae seruitutis, votique temere
susceptae, ea sacrati ordinis septa transilijt, vt ad excolendum ingenium
plane liber, per omnia Europae gymnasia vagaretur. Contendebat enim cura
ingenti ad summae gloriae fatigium, ad quod literarum omnium cognitione
perueniri posse intelligebat, quum iam ad arcana cuiusque doctrinae,
insinita lectione, inusitataque memoria penetrasset. Edidit Moriam, atque
inde primam nominis famam longissime protulit, imitatione Luciani satyrae
pungentes aculeos passim relinquens, omnium scilicer sectarum actionibus ad
insaniam reuocatis. Opus quidem salsa aspergine periucundum, vel grauibus,
et occupatis: sed sacrato viro prorsus indecorum, quum diuinis quoque rebus
illusisse videretur. Sed mature demum, quod eius intemperantiae male
audiendo poenas daret, sanctiones literas complexus est, tanta robustissimi
ingenij contentione, vt vertendo Graeca et commentarios excudendo, plura
quam quisquam alius volumina publicauit.
RVTILIVS e Colonia oppido Vicentini agri, quum erudito diligentique eius ingenio Nicolaus Ridulphus Cardinalis familiariter vteretur, ex vmbratili iure consulto flamen euasit, quod nunquam in forum prodijsset. Edidit enim volumen ab industria atque facundia commendatum, de his qui florente Romano imperio iuris intelligentia praestiterunt: quo laborioso elegantique opere, Ciceronem obiter a multa mendorum labe repurgauit. Maiora porro editurus videri potuit, nisi immatura mors lucubrantem Venetijs oppressisset. Amici autem poetae de eo tanquam conspicui sepulchri honore, ex humili fortuna facile carituro, haec carmina decantarunt.
NVLLI mortalium aetate nostra perpetuis Iucubrationibus aspirante fortuna, cum Graecae tum Latinae eruditionis maiores opes contigerunt, quam Gulielmo Budaeo, non Galliae modo, sed totius etiam Europae longe doctissiimo. Natus Lutetiae praecellentium disciplinarum celebri domicilio, dum perennem spectaret laudem, et rei familiaris fortunas hanoresque ingenio suo, et sperata gloria viliores arbitraretur, sexaginta amplius aetatis annos in studijs consumpsit: ita vt summae eruditionis libro de Asse, alteroque in Pandectas edito, ac infinita demum lectione confectis Commentarijs, quibus Graece et Latinae facultatis ornamenta comparantur, nulli communicata laude, aequales omnes doctrinae auctoritate superarit. Sed qui in memoriae thesauris tantas diuitias miro digestas ordine continebat, veluti occupatus in apparatu, candidioris eloquentiae cultum neglexisse existimatur. Id enim in toto studiorum negotio longe grauissimum, nemo nisi irrita spe senectuti vnquam reseruauit. Adaugebant nominis famam in perspicuo animi sanctissimi mores, quibus aliquanto vberiora rei familiaris incrementa, quam pertinaci
diligentia, vel honoris ambitione, educatis feliciter liberis reliquit, quum rex Franciscus subita liberalitate inclytus, optimi viri otium foueret, et ipse supplicibus libellis praepositus, honestissimo prouentu ditaretur. Sed vir alioqui incorrupta mente compositus, Erasmianae obtrectationis spicula ferre non potuit, quum facile indignabundus, bile Gallica redundaret: ille autem contumaci odio incensus, tela veneno Batauo delibuta iacularetur. Septuagesimum tertium agentem annum oppressit febris, longinquo et aestuoso ad Armoricum Oceanum itinere concepta. Pie autem tranquilleque vita excedens, condito testamento, omnes honores funeris et tumuli penitus abdicauit, ita vt quum numerosa proles eum Iugeret, noctu tumularetur. Fata functus est, non multo post celebres illos hospitales triumphos, quum Caesar ab Hispania per mediam Galliam in Belgas profectus, gentem bello fessam, festa passim hilaritate in spem pacis erexisset.
DETVR hoc incomparabili inusitatae memoriae felicitati, quae in Hieronymo Aleandro supra cuiusque vel antiqui seculi captum admiranter excelluit, vt eius ex vero depicta facies, vel in pudenda ingenij sterilitate inter foecundissimas imagines conspiciatur, quando nihil eum cuncta volumina cupide perlegentem, vel rerum vel verborum omnino subterfugerit, quin singula memoriter, vel a multis annis longo sepulta silentio recitaret. Latinae enim Graecaeque literae, quum saepe alacriter iactabundo, pro vernaculis haberentur, Hebraicas admirantibus Iudaeis, et suae stirpis cum facile credentibus solertissime didicit. His ingenij dotibus insignis, quum. Lucretiae Parisiorum Graece docendo honorem praefecturae gymnasij concordi studiosae iuuentutis acclamatione esset cosecutus, venissetque in Vrbem, Leo Pontifex grauissimus ingeniorum aestimator, eum extulit, misitque legatum in Germaniam, vt Lutheranae doctrinae initia disputatione tollerentur. exinde Clemens Brundusinum casu potius quam animi iudicio Antistitem fecit. Paulus autem verae virtutis eruditus exornator, legit in Senatum. Laetatus est ea purpura per annos quinque, peruasurus haud dubie ad exactam aetatem, nisi nimia tuendae valetudinis solicitudine intempestiuis medicamentis sibi hercle insanus et infelix medicus viscera corrupisset. In toto autem vitae cursu, extemporanea facundia delectatus, sero ingenij labem sensit, quum ad meditatem scriptionem purior eloquentiae vena, vti externo et praecipiti quodam luto perturbata minime proflueret, ita spe melioris styli misere destitutus, quum vastum opus vasta illa memoria aduersus singulos disciplinarum professores agitaret, Romae interijt fato suo vehementer indignatus, quum se praereptum anno vnon ante climactericum inter anxia supremaque suspiria quereretur. Tumulatus est in aede Transtyberina diuo Chrysogono dedicata, ea testamenti lege, vt sepulchrum Graeco carmine a se composito, quum reliquis titulis inscriberetur, quo nouas clades imminere nobis ominatur in hanc sententiam:
LAMPRIDIVS Poeta Cremonensis, quum in colle Quirinali schola Graecorum adolescentium instituente Lascare coalesceret, docendi munus susceptit exercitatione perutili, quod argumenta proposita vtriusque linguae verbis et figuris ad mutuam ingeniorum aemulationem verteren tur. Sed erepto Leone, et subinde euersis optimarum literarum studijs, Patauium se contulit, vbi per aliquot annos domi ex collaticia mercede delectorum iuuenum Graecas et latinas literas maiore quaestu, quam gloria professus est. Nunquam enim (vti erat) elato contumacique ingenio adduci potuit, vt publicum suggestum conscenderet, ne cum eloquentioribus, vel minus eruditis, ambiguae existimationis aleam subiret. Nouissime Federicus Gonzaga, vt filio praeceptor esset, Mantuam acciuit. In eo munere, septenne discipulo, et vix degustata principis liberalitate minime senex lateris dolore surreptus est. Scripsit odas aemulatione Pindarica eruditas et graues, sed ob id plerisque minus iucundas, quod prisci, imitationeque difficilis poetae cursum, tanquam inflati et tortuosi fluminis, secutus insolentior et durior Latinis auribus euaserit. Fit enim monente Flacco, vt quae optima et excellenter Graece ornata intelliguntur, vel paribus numeris tractata ad genium Latinae suauitatis minime respondeant.
Aspasiae amicae sepulcro inscriptum in templo sancti Andreae.
GASPAR Contarenus patritij ordinis Venetus, ab insigni memoria illustrique doctrina, et corporis ac ingenij castitate mirabilis, ad Rempubl. ita accessit, vt grauitate iudicij consummatae prudentiae Senatoribus aequaretur: atque inde maturata maximarum legationum munera capesseret, non aetatis quidem, sed vna virtutis praerogatiua commendatus. Iuuenis enim tanquam perfectus Peripateticus Aristotelem a calumnia defenderat, quanquam modestiae causa suppresso nomine, aduersus Pomponatium praeceptorem,
quum ille, si non insano, impio tamen conatu animas nostras interire cum corpore, ex Aristotelis sententia persuadere libro edito contendisset. Appulit exinde ingenium ad sacras literas adeo diligenter, vt ad normam Christianae disciplinae librum, de optimi Antistitis officio publicaret. In ipso autem ciuilium honorum cursu, honestum decorumque sibi et patriae, de Republica Venetorum volumen edidit, vt institutae leges ex antiquo more ciuitatis in mandandis honoribus ad memoriam posteritati traderentur. Nouissime Paulus pontifex augusta illa generosi iudicij maturitate facile superiores principes antecedens, nihil tale expectantem in senatum legit, purpuraque ornatum in Germaniam legatum misit, vt quorundam animi concepta Lutheri sententia salubri adducto dogmare sanarentur. Sed post eam rem casso labore semper actitatam, quum in vrbem redijsset, Legatus Bononiae creatus est, in eoque munere, paucos post menses, nondum sexagenarius, rapida febre interijt. Sepulchrum eius lateritij operis, in aede diui Proculi ad laeuam, cum hoc carmine conspicitur.
QVIS in Henrici Cornelij Agrippae sedato vultu portentosum ingenium latuisse crediderit? Hic enim immenso captu, vastaque memoria, scientiarum artimuque omnium rationes, arcanaque intima et summos apices complexus disciplinas conuellit, religiones in dubium reuocat, studiorumque omnium labores festiua declamatione derider: eoque vehementius atque validius, quod tantae nouitatis argumenta sacrarum literarum auctoritate confirmentur, quasi feliciore opere illudentis ingenij tantas opes ostentare nequiuerit, nisi vir educatus in literis, et a Caesare eruditionis ergo equestris ordinis dignitate honestatus, importunos arietes inanis eloquentiae aeternis optimarum literarum arcibus admouisset. Sed adhuc cum plausu a multis exceptum volumen de vanitate scientiarum, alium addidit librum de Occulta philosophia, curiosis admodum pestilentem, quod opus ex censura Christiana, edicto vetitum apud vnos impios reperitur. Sed in vtroque serio, pariter et ioco grauior atque lepidior, ac ideo forsitan aeternus appareret, nisi puriorem eloquentiam non secus ac reliquas facultates infelici vel inepto iudicio contempsisset. Excessit e vita nondum senex apud Lugdunum ignobili et renebroso in diuersorio, multis eum tanquam Necromantiae suspicione infamem excrantibus, quod Cacodaemonem nigri canis specie circum duceret, ita vt quum propinqua morte ad poenitentiam vrgeretur, cani collare loreum magicis per clauorum emblemata inscriptum notis exoluerit, in haec suprema verba irate prorumpens, Abi perdita bestia, quae me totum perdidisti: nec vsquam familiaris ille canis, ac assiduus itinerum omnium comes, et tum morientis domini desertor, postea conspectus est, quum praecipiti fugae saltu in Ararim se immersisse, nec enatasse, ab his quid id vidisse asserebant, existimetur.
NON erit vllo seculo, agrestibus praesertim grammaticis ingratum Pij nomen,
vrbanis autem et elegantibus viris nunquam iniucundum. robusto enim ingenio,
tenacique memoria praeualidus, doctissimi famam meruit, quum obscuros
authores interpretandos suscepisset, inepta quidem Beroaldi praeceptoris
aemulatione, cuius in Asinum Apuleij commentationes exierant. in ijs fuêre
Fulgentius, Sidonius, et e poetis Plautus, Lucretius, et Valerius Flaccus.
Exoleta enim rancidae vetustatis vocabula delectu insano sectabatur,
admirnate quidem discipulorum inscia turba, quum plane a non insulsissimis
rideretur. Siquidem eius sermo stylusque, Oscorum et Aborigenum linguam
pingui atque aspera nouitate referebant, quam nonnulli lasciue ludentes
discere percuperent, nisi contagiosi vitij periculo terrerentur. factum
autem breui est, vt ea obsoletae et ridendae passim elocutionis verba,
tanquam portenta in scena transierint, confecta scilicet a lepidis ingenijs
mirabili fabula: haec enim impressa extat, qua suo habitu suoque idiomate
blaterantis Pij persona inducitur, ab obiurgante reprehendenteque Prisciano
meritas flagello plagas, puerorum male discentium more, clunibus nudatis
excipiens. Tum enim Phoedrus ad antiquae pronunciationis decus Romanam
iuuentutem glorioso studio reuocabat,
FRANCISCVS Arsillus e Senogallia per triginta annos alternante ingenij libidine, Aesculapio filio patrique Apollini sacra fecit, quum medicinam vti popularis et pedestris ordinis medicus, ad alimenta vitae passim exerceret, et quotidiana fere carminum foetura laetaretur. Natura enim frugi, et aureae libertatis custos, Vaticanam aulam, et Potentium limina, contumaci quadam superbia deuitabat. Scripsit apposito carmine ad praescriptum, Proloquia Hippocratis, et lepidum libellum de Poetis vrbanis, mihi tanquam veteri sodali dedicatum, quum Leone ingenijs liberaliter arridente, multi vndique poetae illustres, nequaquam ad inanes spes in Vrbem confluxissent, et pulcherrimo quodam certamine a singulis in vna tantum statuae materia scriberetur, qua carminum farragine Coritius homo Treuir, humani iuris libellis praepositus, vti perhumanus poetarum hospes, ac admirator inclaruit, ea scilicet statua insigni marmorea, Aureliano in templo dedicata, inuitatisque vatibus, vt tria numina Christi Dei, et Matris, ac Auiae vno in signo celebrarent. Sed Arsillus qui sese artis praesidio aduersus morborum contumeliam praemuniens vitam satis extenderat, intercute morbo oppressus, septuagesimum aetatis annum superare non potuit.
MARIVS Molsa Mutinensis, eximium atque habile ad poeticam ingenium a natura consecutus, Latinis Elegis, et Etruscis rhythmis pari gratia lundendo Musas exercuit: tanta quidem omnium commendatione, ut per triginta annos, qui Romae Mecoenatis nomen tulêre, insigni liberalitate, studioque adiutum adipiscendis honoribus efferre contenderint: praegrauante semper eius Genio, quum rediuiuis toties amoribus occupatus, par ingenio studium subtraheret, neque habitu, vel incessu vlloue nobili commertio carminum famam tueretur: foede prodigus, honestique nescius pudoris, neglectum rerum omnium ad innoxiae libertatis nomen reuocabat vsqueadeo supine, vt summae laudis, et clarioris Fortunae certissimam spem facile corruperit. His moribus, quum Venerem, quam Mineruam impensius coleret, ab illa meritum pudendo contactu miserabilis morbi, quo periret venenum hausit. Ab hac vero sempiternam ingenij laudem retulit, non a iucundo tantum carimine, quo lasciuisse videtur, sed pedestri etiam, grauique facundia, qua Laurentium Medicem, nefaria libidine antiquis statuis noctu illustria capita detrahentem, apud Romanos ab ea iniuria dolore percitos accusauit. Ea enim perscripta oratione, Laurentium vsqueadeo pudore, et metu perennis probri consternatum ferunt, vt atroci animo, quo inustam ignominiae notam nouitate facinoris obscuraret, interficiendi Principis, amicique singularis immane consilium susceperit: scilicet vt dijs inuitis patriae libertas pararetur, vel si cuncta humanae et fraternae simul amicitiae, hospitalisque cubiculi sanctissima iura tollerentur, nec Regum omnium salutis interesset, quum eo vno exemplo, omnis vel in arcano vitae securitas expiarit, dum ille alte stertenti, tanquam Tyranno parum nobili, si non scelesta manu, vitam criperet.
MAGNA hercle naturae illudentis inuerecundia excellentem doctrinam cum
illustri eloquentia coniunctam, si Christiani scriptoris decus spectetur,
multa infaceri oris truculentia opertam, in Alberto Pighio conspeximus. Is
Campo Batauorum vico editus, secutusque Adriani pontificis Fortunam, quae ex
disciplinis peregre didicerat, Latini sermonis elegantia feliciter
exornauit: ita vt subtilissimarum scientiarum placita, et si quid durum,
atque difficile ex sacris literis nouitate rerum ac nominum scribentibus
offertur, prudenter ac molliter explicaret. Sed in disserendo vultus
Scythico more contusus et enormis, et aspero gutture vox educta, et grauiter
resonantis nasi tumultus, totam fere sapientiae gloriam deformabant.
Admirabili quoque cum ingenij, tum manuum argutia excelluit, vt pote qui
aerea instrumenta deprehendendis siderum cursibus, exactissime fabricaret.
Verum in libro de Hierarchia quo veluti acutissimo gladio Lutheri causam
iugulauit, fere nemini concessam pietatis et doctrinae laudem adeptus est.
Quum id volumen commentaretur, vt direptam ab impiis sacrosanctae potestatis
haereditatem Romano pontifici assereret, eum e summo vitae periculo
certissimum Dei maximi numen eripuit. Bononiae enim in celeberrima pompa,
quum transeunte coronato Caesare Carolo Quinto, pars lignei pontis iuxta
Caesarem turbae pondere corruisset, Albertus tignorum,
QVO iusto nomine te appellem, Benedicte Ioui? qua satis digna cum laude te prosequar vix scio: amore siquidem naturaque germanus frater, summo charitatis officio pater optimus, moderatus educator, et diligens in literis magister extitisti, vt erga me orbatum patre, nec adhuc pubescentem, omne munus perfectae virtutis adimpleres. Sed haec alij fratribus fortasse plenius praestiterunt: tu certe quod ad spem immortalitatis pertinet, quum patriam historiam atque item res gestas et mores Heluetiorum elegan ter perscriberes, ingenium meum, veri gloriosique itineris monstrator, aemulatione domestica succendisti. Scilicet vt nostrorum temporum historiam, cogniti orbis res gestas complectentem, exordiri atque perficere posse, te demum admirante, feliciter auderemus. Verum haec vna erit tua peculiaris Christianae modestiae laus, quod frugi contentus vita, ex nobili coniugio Iouiam familiam vetustate quam fortunis clariorem, praeclara sobole amplificasti. Supra id etiam felix, quod ambitiose patria nunquam pedem extuleris, nisi vt Mediolani Demetrium Graece profitentem pronunciationis causa audires, qui iam lin guam nullo praeeunte magistro didiceras. Indeque perpetua vitae innocentia ac animi tranquillitate aequatus summis Philosophis, ad tertium et septuagesimum aetatis annum perueneris, nihil morbis corpore affecto, vegetaque semper illa incredibili rerum et nominum memoria, et integro intentoque ardentis ingenij vigore, quo dudum centum Epistolas grauissimae eruditionis posteris dedicasti. Sed haec et Graecae traductionis non ignobilia opera, cum lepidis poematibus, eruditorum liberorum diligentia publicabit. Ego vero te, quanquam ex merita pietate haud dubie coelesti felicitate beatum, frustra singulis horis cum fletu requiram, et eo quidem grauius atque molestius, quo instantis senectutis sperata solatia Fato tuo mihi erepta satis dolere non possim, nisi tibi malorum finem, et perennis boni vel sero paratam possessionem, impie aut imprudenter inuideam. Elatus est nobilium iuuenum humeris, tumulatusque in templo maximo, qui honos nemini adhuc, nisi sacrato viro, Comi contigit.
DESIDERANTVR autem a nobis multorum imagines, qui praeclara, quum iampridem obierint, scriptorum testificatione, ingeniorum suorum effigies famae consecrarunt. Frustra enim eas, vel diligentissima vestigatione perquisiuimus: sic tamen vt minime desperemus viros elegantes huic honesto voto humaniter suffragaturos. Alij enim aut statuas, aut picturas publicis aut priuatis in locis ostendent, aut turpiter apud propinquos neglectas, aut occultatas indicabunt. Quid enim in toto nobilis officij genere honestius esse poterit, quam in Musaeum, quo publicus virtutis honos ad exemplum et voluptatem continetur, exoptatas imagines liberali pietate contulisse?
QVI Heroico spiritu Maronem feliciter aemulatus, quum Aeneidem addito libro suppleuisset, omnes fere a mille annis illustres poetas, nec excepto quidem Petrarcha laureato, praeclara cum laude superauit. Sed grauioris quoque doctrinae, et summae prudentiae opinione, Martini pontificis amicitiam consecutus, in conferendis sacerdotijs supplicum libellorum officio praefuit: ita, vt mox Eugenio, et Nicolao carissimus fuerit. Extat et eius iucundus nobilisque Dialagus de Praestantia disceptantium, Terrae, Solis et Auri: et ne quid ad cumulatam eruditionem vero Christiano deesset, quaedam etiam in sacris literis syncerae interpretationis glossemata reliquit, aureumque praesertim libellum de rebus antiquis memorabilibus Basilicae sancti Petri, in quo do naria, sepulchraque pontificum referuntur.
QVI Aretij natus ingenium omnibus fere disciplinis excultum Romam attulit, meruitque inde, vt ab optimo pontifice Nicolao intra cubiculum curarum, et consiliorum particeps, et sacrorum studiorum adminiculator ascisceretur. Suauitate enim sermonis, hilarique modestia aequales antecessit, inter quos pudenda simultas insanis altercationibus excitata, omnem literatae dignitatis existimationem foedissime conuellebat. Sed Torteiius exacti grammatici laude contentus fuit, edito nobili aeternoque volumine de Potestate literarum, quo maximum renascenti eloquentiae lumen adfulsisse videmus. Diui quoque Athanasij vitam Eugenio expetenti Latinam fecit. Sed quid maius Tortelio in toto genere laudem tribui non inepte potest, quando eum Valle disertissimus omnium grammaticus, tanquam summum censorem sibi delegerit?
HVNC Spedia intimum Lunensi in portu Linguriae oppidum protulit, vtriusque
linguae peritia insignem, sed certe clariorem, si Genuensium vicotrias de
Veneto hoste naualibus praelijs partas, incorrupto iudicio perscripsisset:
nam Valla, quanquam suspectus hostis, et irrisor, nihil eum aequa prudentia,
nihil ex lege conscribendae historiae, dum illa conderet, perpendisse
testatur. Sed Alsonsus rex verae gloriae cupidus, eum ideo liberali
stipendio conduxerat, vt res suae bello gestae, quae erant absoluto
scriptore dignissimae,
AB hoc insigni viro, Graecae, Latinaeque literae obscuris illis temporis, antiqui seculi norma, quadrataeque structurae ordinem, et diu quaesitum decus receperunt. Huius quoque immortali beneficio, Strabonem ferme totum legimus, atque item aliquot Plutarchi Vitas in Latinum accurate conuersas. Haec parta laus manauit ad filium qui tali haereditate peculiariter honestatus, aemulatione patris, quum ijsdem studijs operam dedisset, rem vtique et familiae et nominis dignitatem diligenter adauxit.
IS Iustinopoli in Histria natus, Chrysoloraeque discipulus, Graecas literas ex purissimo fonte haustas, illustribus discipulis humanissime refudit, vt inductis passim eius linguae riuulis, Italiam plane sitientem irrigaret. Latine autem scribendi, singularis eo seculo facultas enituit, vti apparet ex eo libello, qui de educandis Liberis ad exactam disciplinam, peramoene atque prudenter scriptus me puero in scholis legebatur.
PRAECLARO huius exemplo liquidissime constat, non esse vsque adeo dura atque aspera Ligurum ingenia, quum a quibusdam damnatae eius terrae glabris cautibus assimilentur, vt non facile Musarum cultura molliantur. Scripsit enim Alfonsi Regis res bello gestas, omnium scriptorum collatione, qui nuper antecesserint, longe grauissime, si eius seculi nondum perpolitam eloquentiam cum ea conferamus, quae demum inducta subtiliore antiquorum imitatione candidior euaserit.
QVI disciplinas, literasque omnes, vno ingenti volumine complexum, multa potius didicisse, quam in eo celeri transcursu perdiscenda posteris reliquisse videtur: quandoquidem coaceruantis omnia, indefesseque scribentis, requisitus ille Romanae elocutionis spiritus omnino defuerit, quo vno voluminum vita praeclare alitur, longissimeque producitur.
HIC Francisci Sfortiae res gestas, elocutione, texturaque operis C. Caesarem alludendo imitatus, Latine perscripsit: is demum liber, vt diffusius, in castrisque praesertim a militibus legeretur, a Landino in Etruscum ser monem conuersus est. Erat Ioani germanus frater Cichus: ille in Brutijs natus, qui Galeacio a coniuratis interfecto, quum pupilli incorrupta fi de tutelam suscepisset, nefaria ambitione Ludouici patrui captus, damnatusque fatalis constantiae suae abscissis ceruicibus poenam subijt, mitiore aliquanto Fortuna erga Ioannem, quum in eadem quaestionis acerbitate diu tortus euaserit, valido scilicet apud Tyrannum pudore, ne videretur ingrate sublatus, qui patrem summae virtutis principem, ne vnquam interiret, beneficio literarum immortalem effecisset.
HIC a prima patriae nascentis origine Historiam scribere orsus, quod susceperat graue munus elegantissime perfecit: ita, vt eum nobili gloria dignum existimemus, quum patritius, eruditoque patre genitus, quod patriae debebat egregie, cumulateque persoluerit.
IS inter diuae Balbinae flamines, in Auentini montis coenobio Prior appellatus, Procopium Latine loquentem fecit, non dubia in Leonardum Artinum conflata inuidia, qui suppresso Graeci authoris nomine, Gothicam historiam, tanquam e variis scriptoribus decerptam pro sua Iuliano Caesarino Cardinali, qui ad Varnam ab Amurathe caesus perijt, nullo pudore nuncuparat.
HVIVS doctissimi viri munere reliquam Strabonis partem quam Guarinus non attigerat, in Latinum splendide traductam legimus. Fama quoque fertur Herodiani Historias eius ingenio, laboreque fuisse translatas, quasi eas morienti subtraxerit Politianus, vir in literatio negocio saepe conuictus furti: sed vix credibile videtur, vt vir in omni dicendi facultate opulentissimus, idem atque promptissimus, ex alieni ingenij labore famam probro, et calumnia redundantem quaesisse voluerit.
FVIT hic vir infinitae prope lectionis, quippe qui disciplinas omnes in aceruum coniecerit, vtili potius in aliena desidia, quam ad explicatae doctrinae decus nobili opere: non multo enim cum sale, et sine ornamento Latinae orationis, cuncta astricto ordine ita digessit, vt alibi quaerenda legentibus indicare videatur. Ea vero quae de Principibus aetatis suae scripsit, tanquam timido ore carptim enarrata, rerum superiorum haud dubie fidem eleuant: ostenduntque ea omnino certa veritatis luce carere, quae inter adulationem et metum nec praesentis nec futurae spe laudis, intempestiue publicantur. Sed mul tum hercle debemus ingenuo gratuitoque labori, quo hic integritate vitae vir optimus, delicatis rerum noscendarum compendia demonstrauit, et Procopium de Persico, atque Vandalico bello, syncere potius quam splendide conuertit.
Hic e Salentino extremo Italiae angulo perillustris medicus atque Philosophus, studia quae sectabatur, optimis literis expoliuit, extenditque ingenium vsque ad poeticam laudem, ob id a Pontano Hermolaoque grauissime celebratus. Eius extant praeter Etrusca carmina et Physicae quaestionis subtiles libellos, Iapygia chorographice descripta: quae meo iudicio cum antiquis comparanda videtur. Sed tum cum lepôre doctus et vrbanus apparuit, quum in curatione podagrae leniendo dolori, eius insanabilis morbi encomium festiuissime cecinisset.
HVIVS multa volumina lectionum Antiquarum, quum ingentes vigiliarum opes ostentent, plerique admirantur: sed ea farrago, tanquam ex vetere horreo laboriose affectateque prolata, delicatis lectoribus quoddam subrancidum olere videtur. Nullus enim compositi ac illustris styli neruus, tanta in compage conspicitur. Sed eum tamen Patauij et Mediolani cum laude, vel ob id, quod egregiam totius habitus dignitatem attulisset, e suggestu docentem audiuimus.
AB hoc homunculo, genere staturaque perhumili, sed ab ardenti ingenio cum optimatibus haud dubie conferendo, totius Galliae iuuentus ad cultarum literarum studia alacriter excitata est. Faber enim ingeniorum appellari volebat: quum in omni fere doctrinae genere ad docendum aptissimus haberetur. Defuit in eo, dum scriberet, illa Latini sermonis puritas, quae diu, aut neglecta apud externos, aut parum accurate quaesita, non magnopere feruida ingenia delectabat. Scripsit Commentarios in Astronomicis, iuuenturi perutiles, et Scholia in Moralem philosophiam, perdiscentibus opportuna: aetate autem confectus, quum sacras literas attigisset, a Lutherana doctrina non procul abfuit, ita vt in ea suspicione senex moreretur.
HIC varia tenuique materia, et minuto semper lemmate delectatur, non ignobilis poetae nomen tulit, quum in paruis singularis et plane conspicuus esse mallet, quam in grandi charactere, veluti vnus de populo in tur ba tot vatum trita, et centies repetita canentium, mediocris et obscurus. Descripsit enim lepide et diligenter nonnulla curta poemata, inexpectati, ac ideo festiui semper argumenti, et in his Zonarium reticulum, quo sacerdotum serica crumena suspenditur: fictilemque lucernam: tantum sibi olei, dum Musas coleret, exorbentem: et lucentem noctu volucrem cicindelam, puerorum lusibus opportunam. Reliquit et Tragoediam, in qua Danaem sub aurei imbris nomine, cum multo sententiarum verborumque splendore expressisse iudicatur: ac item breues libellos de Coronis atque Coloribus grammaticis, rei nouitate gratissimos. At Romae in gymnasio Horatium comiter et tenere professus, sacerdotium a Giberto promeruit, effugitque cladem Vrbis, vt in patria non plane senex interiret.
IS quum duarum vrbium suppresso nomine se Hybridam fateretur, diu in chalcagraphorum officinis corrigendis erroribus menstrua mercede operam nauasset, multa obseruatione ad praecellentem scribendi facultatem peruenit. Sed hic partus honos non erat in conspectu, quum nulla ex parte ingenuis, sed plane plebeis et sordidis moribus foedaretur. Erat enim impudens gulae mancipium: ita, vt eodem saepe die bis et ter, aliena tamen quadra, coenitaret. nec in ea foeditate malus omnino medicus: quod domi demum in lecti limine per vomitum ipso crapulae onere leuaretur. Quum aliqua ex Aristotele perperam insolenterque vertisset, in cum Sepulueda vir Hispanus, egregie de lateris meritus, edito volumine peracuta iacula contorsit, non hercle indigna tanti philosophi vulneribus, si vindictae nomine merita poena multaretur, tanto quidem eruditorum applausu, vt Alcyonius ignominiae dolore misere consternatus, Hispani hostis libros in tabernis, vt concremaret, graui precio coemere cogeretur. Sed luculento opere de toleranda exilij Fortuna, ita eruditionis ac eloquentiae famam sustentauit, vt ex libro de gloria Ciceronis, quem nefaria malignitate aboleuerat, multorum iudicio confectum crederetur. In eo enim, tanquam vario centone, praeclara excellentis purpurae fila, languentibus caeteris coloribus intertexta notabantur. Verum non multo post confirmatae suspicionis inuidiam duabus splendidissimis orationibus peregregie mitigauit, quum in clade Vrbis vehementissime inuectus in Caesarem, populi Romani iniurias, et Barbarorum immanitatem, summa perfecti oratoris eloquentia deplorasset.
IS est, qui apud Verbanum Cisalpinae Galliae lacum natus, Oceaneas decades rerum Indicarum conscripsit, quum in Hispania ascitus in regiam, Fer dinando Regi ingenij ac industriae suae operam obtulisset. Nactus enim materiam luculento scriptore dignissimam, id ingenue fideliterque praestitit, quod mediocris ingenij vires tulerunt, sic vt ingentis et peramoenae occasionis argumentum, his praebuisse videatur, quibus liberales Musae, ad ornate copioseque scribendum, facultates amplissimas contulerunt. Extat eius legatio ad Campsonem Gaurum Memphiticum regem suscepta, viriliter integerrimeque descripta, quo vel breui opere, sublatae demum Sulthanorum tyrannidis, et Mamaluchorum equitum, quorum nomen nobis erat obscurius, memoria relinquitur. Sed tum importune decessit, quum Ferdinandi Cortesij in altero ad Occidentem orbe inuento subactoque, inusitatae felicitatis victorias scripturus esse videretur.
GABRIEL Altilius in Lucania natus, iunioris Ferdinandi regis praeceptor, vsque adeo molliter, ac admirande in elegis, et heroico carmine excelluit, sicuti ex Epithalamio Isabellae Aragoniae perspici potest, vt Pontani atque Actij testimonio, antiquis vatibus aequaretur. Is virtutis merito, Policastri (ea vrbs olim Buxentum fuit) antistes factus, a Musis per quas profecerat, celeriter impudenterque discessit, magno hercle ingrati animi piaculo, nisi ad spem non iniustae veniae ob id culpa tegeretur, quod ad sacras literas, nequaquam ordinis oblitus, tempestiue confugisset. Mortuus est in sacrata sacerdotij sede, sexaginta annis maior, tulitque Pontani pietate supremi officij nobile carmen, quod pro titulo vrnae marmoreae incideretur.
EXIMIA huius fuit in blando vultu, cultoque sermone suauitas, et quum e suggestu iuuentutem doceret, aut in corona loqueretur, doctrina multiplex, ipsaque varietate mirabilis. Ex eo autem officij munere, quod antea Aretini, Pogijque fuerat ab epistolis Reipublicae operam praestabat: quum suppeteret otium tertio muneri vacare erat solitus. Susceperat enim Dioscoridem omnino traducendum expetentibus medicis. petebat enim ex eo labore non obscuram laudem, quod in perdifficili herbario negotio ab ineunte aetate accuratissime desudasset. Sed edito opere statim in publicum exierunt duae omnino diuersae interpretationes: altera Hermolai, quae extincta putabatur, altera Ioannis Ruellij Galli a Latini styli mundicijs multo maxime laudata. Extat etiam nobilis oratio in concione habita, quum Laurentio Medici Iuniori militaris Imperij insignia traderentur.
VIR hic honesta familia Consentiae, quum e suggestu summa facundiae maiestate Latinas literas Mediolani profiteretur, cunctos nostri seculi doctores, erudito rerum omnium quae explicaret apparatu, ac vna praesertim rotundae pronunciationis gloria superauit. Duxerat vxorem Demetrij Chalcondylis filiam, qua felici cognatione, et socer, et gener, mutui suffragatores in scholis vtriusque linguae imperium tenuerunt, tanta Parrhasij fama, vt Triuultius summae dignitatis sexagenarius Imperator, inter iuuenes auditores conspiceretur. Edidit commentarios in Claudianum, et Nasonis Ibin, recondita eruditione refertissimos. Nouissime autem in manibus erat pene absolutum volumen de Rebus abstrusis per epistolam quaesitis. Sed Mediolano excedere coactus est, quum ludimagistri regionum saepe ab eo reprehensi redargutique, ac ob id inscitiae pudore decoquentes in eum conspirassent, ita vt lasciua fabula Insubrum auribus grauis excitaretur, tanquam auditores parum pudice dilectos corrumperet. Verum ab ea futili calumnia, tanquam literarum nomine clarissimus conducente Leone cum Basilio vxoris fratre in Vrbem venit, sed tanti suggestus honore diu perfrui non potuit, articulari morbo membra omnia saeuissime deformante, vnde ei maturatus in patriam reditus cum vitae exitu contigit.
HIC in Italia, quum Iuris ciuilis studio operam dedisset, eamque facultatem sine forensi agitatione parum nobilem, nec fructuosam esse fateretur, ad humaniores literas ingenium traduxit, adeo feliciter, vt duabus orationibus in laudem Caroli Caesaris publicatis, totius Academiae iudicio, Longolio plenior atque torosior censeretur. Ob id ciuitate Romana donatus est, egitque tenerum sodalem apud Academicos exuta quidem omni vocis, moris, atque habitus asperitate per aliquot annos, dum minuta Caesaris negotia procuraret, Leoni, Hadrianoque et demum Clementi eloquentiae nomine non ingratus. Sed in tumultu captae vrbis ab Hispanis, omnibus fortunis exutus, ne in tormentis expiraret, a Germanis ita seruatus est, vt non multo post grassante pestilentia, cum filio concubinaque perierit.
HIC diu in patria iuuentutem docuit, honestissimo patre, sed incerta matre
genitus, ab Atestino Principe sacerdotio donatus est, quum foecundum,
miteque ingenium, et elegantes mores ad literas attulisset. Pronior erat ad
Elegos, quandoquidem in pedestri oratione ieiunus, et scaber, et sine
dulcedine numerorum affectatus haberetur. Dum enim multa legisse videri
vellet, et plurima docere
HIC e secta diui Dominici linguarum varietate delectatus, Instrumenti veteris, nouique textus Hebraico, Graeco, et Chaldaeo sermone perscriptos curiosis repraesentauit, graui quidem sumptu, et tenui cum laude, quum impressa domi praealta volumina emptores rarissimos inuenirent, sic vt temere conceptam spem lucri inanes initae rationes eluserint. Sed factus inde Nebiensis Antistes, scribendae patriae Historiae negocium suscepit, adeo ineptis ad id ingenij viribus, vt praecipitatae editionis, male audiendo, poenas daret. Nec multo post, quum e Genua in Corsicam incerta adhuc tempestate traijcere vellet, in cursu fluctibus obrutus, aut a Poenis praedonibus interceptus creditur, quum nullum vsquam naufragij, aut piratarum praedae vestigium apparuerit.
IS Sigismundo Malatestae Ariminensium Principi, militaris disciplinae praecepta, e Graecorum et Latinorum Historijs collecta perscripsit: eo luculentiore vtilioreque volumine, quod explicatis veterum machinarum artificijs, totius bellici apparatus instrumenta secundum picturae imagines legentium oculis subiecerit.
HVIVS ingenio, et industria Eusebij libro de Temporibus addita est coronis. Scripsit etiam Historiam Pisanam: atque item poemata Latinis, ac Etruscis versibus, quodam etiam opere Danthis comoediam aemulatus. Sed id nequaquam prospere successit, quum de diuinis perperam, incauteque locutus, libro ex Theologorum sententia damnato, crematoque in haeresis Arrianae suspicionem inciderit.
PTOLOMAEI hic Cosmographiam ex Graecis codicibus, et tabulis diligentissime lineis ex picturae dimensione expressam, Alexandro Quinto dedicauit: quo munere gentium omnium Historiae ingentem requisitae lucis splendorem accepisse videntur, quum narratio maximarum rerum fere omnis tanquam lumine orbata et manca sordescat, nisi positis sub aspectum regionum tabulis, ex vero situ locorum totius rei gestae notitia, quod est mirae voluptatis, illustretur.
QVI a prima origine Scotorum regum historiam Latine diligenter perscripsit, passim veteris chorographiae memor, et moderatae libertatis nusquam oblitus, ita vt magnopere miremur extare de remotis ab orbe nostro Hebridum, et Orcadum insulis, mille amplius annorum memoriam, quum in Italia altrice ingeniorum tot seculis post eiectos Gothos scriptores omnino defuerint, tanto quidem publicae dignitatis detrimento, vt non dispudeat maioribus nostris indignari: nisi satius fuerit amissae libertatis obliuisci, quam cum infami quodam pudore, calamitatis, ac ignauiae nostrae vulnera refricasse.
HIC Vrbini natus, vbi adoleuit optimis instructus literis in Britanniam transiuit, quum antea lepido argumento Prouerbia, excepta demum ab Erasmo, et eruditissime amplificata publicasset. Is ab hoc Henrico rege fortunis adauctus, flamenque Londini creatus, conscripsit Historias rerum Britannicarum, ea fide vt Scotis, et Gallis saepe reclamantibus, alieno potius arbitrio, quam suo intexuisse multa in gratiam gentis existimetur, quod in recensendis minorum Ducum nominibus, tanquam gloriae auidis plurimum indulserit.
GALLIA huic plurimum debet: sed de fide illi viderint, quorum interest incorruptam rerum memoriam ad posteros transmitti: nam in his quae ad Italiam pertinent huius tempestatis, vsque adeo insolenter, et pingui stylo caecutire solet, vt qui nulla orationis ornamenta in eo conspiciunt, passim eius imprudentiam stomachentur.
AB hoc Dalmata non insulse Latino Georgij Castrioti Scanderbechi admirabiles res bello gestas quanquam inusitatis excessibus perscriptas legimus. Aequauit enim hic vir amore patriae, et Barbarorum odio a fide procul abductus, Epirotae reguli virtutem antiquis heroibus, ita vt iustam egregiae factorum gloriam, dum supra aequum in laudes prorumpit, suspicione mendacij eleuasse censeatur.
QVIS eo Latinas literas, quo Romana arma penetrare nequiuerint, peruenisse non miretur? Hic enim in terra Gothica natus ac educatus, adeo exacte, puriter et facunde, Christierni Daniae, atque Noruegiae Regis immanitatem, neque ipsi sanguinario Tyranno diu laetam, nequedemum Dijs vltoribus neglectam perscripsit, vt eruditis gentibus pudori esse possit: quod Latinae facundiae fruges, sub Cimerio coelo pene felicius ac vberius, quam sub hac benigniore, ac temperatiore plaga proueniant.
HVNC protulit Verona, Gallia aluit, Ludouicus duodecimus sacerdotio in aede Deiparae Virginis Lutetiae Parisiorum exornauit, quod orsus a primis Galliae regibus mille amplius annorum Gallicam Historiam, Laconica tamen bre uitate perscripsisset. Sed in sacri belli enarratione quum Gothifredi Bolionis virtute Hierosolymae caperentur, aliquanto luculentius ita sese diffudit, vt medium iter, non interitura cum laude tenuisse existimetur.
IS ad Altissiodorum Galliae oppidum natus, in poesi lauream meruit, Latino carmine edito, de trium ingentium nauium miserabili conflagratione, quum duae Britannicae Gallicam cognomento Chordigeram (haec erat inusitatae magnitudinis) harpagonibus comprehensam expugnare niterentur. Sed demum emendatiora poemata vario titulo publicauit. Inde vero pedestri orationi deditus, transtulit e Graeco, vti Lascaris alumnum decebat, ex Chrysostomo Babylae vitam, et libros septem de Sacerdotio, puritate sermonis minime contemnendos. Senescentem, sed adhuc plane robustum inuasit atrae bilis morbus, ob id paulatim saeuior, atque laetalior effectus, quum ex accumulato multo auro dimidiam fere partem furto sibi subtractam miser sensisset, vt credi par est, a domesticis, quibus nec vitam quidem postea credidit, sic vt in itinere iuxta Ligerim apud Carnutes expirarit.
IS Lucae natus, professione Iurisconsultus, post magistratus honestissimos in Italia gestos, patriam Historiam egregia fide perscripsit: et in ea praecipue vitam Castruccij, qui Lucae, Pisarum, et Pistorij dominatum tenuit: et magnas Florentinis intulit clades. Cuius viri, si tyrannidis inuidiosum nomen facessat, inusitata bello virtus, singulari laude celebranda iudicatur. Sed Machiauellus Florentinus Historicus, patrij veteris odij memor, petulanti malignitate, non interituram memorabilis Ducis famam fabulis inuoluit, quum vitam acerrimi hostis Etrusco sermone scribere orsus tam impudenti, quam astuto illudendi genere, sacrosanctam rerum gestarum fidem corruperit.
Quam tibi venalem non habuisse fidem.
CVIVS extat liber Exemplorum, florida per omnes aetates varietate periucundus, ac ipso pene Valerio Maximo argumenti hilaritate festiuior. Ea rerum exempla diligenti, grauique studio collegerat Baptista Fulgosius, gentilium suorum perfidia Genuae principatu deiectus: sed quoniam Latinae orationis facultas minime suppeteret, ea materno sermone perscripserat, vt aliquanto post ab hoc Ghilino Latinê verterentur. Fuêre qui existimarent a Iacobo patre id opus longo vigiliarum labore compositum, vt quotam haereditatis partem obuenisse filio adolescenti, studiosoque liberali quidem indulgentia beneuolentissimi patris, quum in eo eruditi ingenij certa indoles emineret, qua vel alieni operis oborta suspicio praeclare discuti posse videretur. Erat enim Camillus in grauissimis legationum muneribus, ob industriam cum summa fide, prudentiaque coniunctam, diu versatus: ita vt excitatae fabulae famam ridendo dilueret, et perurbane se ab hoc furti genere non abhorrere fateretur, quando iure damnari non possit amore incensus adolescens, si quid opulento patri arguta manu surripiat. Perijt in Sicilia apud Carolum Caesarem Francisci Sfortiae Legatus, quum debellatis ad Tunetum Barbaris, Augustus Victor ad triumphum in Italiam reuerteretur.
HIC est ille Capnionis cognomento, e patria lingua in Graecam verso, ne
Latine fumeus euaderet, Germanorum aetate nostra clarissimus, qui inusitato
fretus ingenio, Graecas ac Hebraicas, atque item Latinas literas in Germania
pari felicitate propagauit, quum arcana Hebraeorum confirmandae Christianae
legis praesidijs in lucem proferret, effectricemque mirabilium operum
Cabalae disciplinam apud valida, atque expedita ad perdiscendum eius gentis
ingenia profiteretur. Extat eius laber de Verbo mirifico, et de Cabalae
scientiae placitis, eloquentia illustri ad Leonem Decimum perscriptus.
Circumferuntur etiam praeter grauiores libros, quanquam suppresso nomine, ex
eius officina obscurorum virorum epistolae, admirabili facetiarum lepôre
conditae, quibus ad excitandum risum, cucullatorum Theologorum ineptissime,
atque ideo ridicule Latina lingua
HVNC enim vnum admirabili solertia diuini ingenij, Astronomorum omnium qui hactenus floruerunt praestantissimum veneramur': quum decimam sphaeram totius coelestis globi supremam, inclusasque diurna rotatione rapientem, certissima supputatione sibi et posteris inuenerit: hac ipsa aedepol gloriosa sapientiae palma, Thalete, Eudoxo, Calipo, Ptolemaeoque ipso, tantae scientiae conditore, ac Alfragano, nobilior. Extant eius subtilissima Commentaria in Alma gestum Ptolomaei et Mathematicae ratiocinationis exactus atque perutilis liber de Triangulis. Ab hac commendatione eruditi nominis creatus est a Xisto Quarto Ratisponensis Episcopus, accitusque Romam, vt annum ex vetusta intercalatione fastis minime respondentem, ad statas ex cursu lunae Paschales cerimonias reuocaret. Quod confici posse videbatur, subductis semel aliquot diebus Martio mensi, qua vna ratione mille et quingentorum annorum excessus, in cursu sideris non plane sensilis, toto demum cumulo deprehensus, emendatissime tolleretur. Sed grassante in Vrbe pestilentia Fato surreptus, quod maxime cupiebat, praestare non potuit.
QVANQVAM hic ducta vxore apud Belgas liberis operam daret, sacrarum tamen
literarum studia egregio digna sacerdote complexus, adeo profecit, vt diui
Augustini librum de Ciuitate Dei luculenta Commen tatione adiecta, religiose
admodum illustrarit, quum publice auctus stipendio liberales artes
profiteretur, legendaque posteris multa volumina perscriberet. Nondum senex
Fato functus est Brugis, quod est emporium
COSMVS Pactius ex amita Leonis Decimi genitus, nobili vir ingenio, elegantique doctrina praeditus, quum esset Florentinus Archiepiscopus, Maximum Tyrium Platonicae sectae philosophum e Graeco in Latinum scitissime vertit. Nec in eius ingenui muneris labore cessaturus videri poterat, tanquam virtutis et pietatis amore flagrantissimus, nisi importuna mors, vix dum Leone auunculo ad Pontificatum prouecto, et optimorum consiliorum studia, et paratae purpurae honorem intercepisset. Haec subinde studia Alexander germanus frater, diuerso, nec vtique multum felici itinere secutus est. Ad scribendas enim tragoedias ingenium appulit, eruditum hercle, sed aliquanto quam cothurnatum poetam deceret aridius, quod etiam et gracilitas ipsa totius habitus, et angustae vocis exilitas ex viuentis fronte promitterent. Poeticam autem Aristotelis, non inepte, vti difficilem, in Latinum verterat. Ob id tanquam ex concepta artis ratione tragoedijs incumbebat, verum adeo intemperanter, vt Graecas et ex his praesertim Iphigeniam in Latinum pariter, et Etruscum carmen vertendo, propriaeque inuentionis alias effundendo, quae in theatris agerentur intentae libidini vix modum imponeret: quanquam ab Etruscis histrionibus repudiarentur: qui exibilantis populi iudicium maximi instar periculi omnino fugiendum existimabant, quod ea poemata versibus constarent pede vno longioribus: ex noua scilicet, ac ob id insolenti nostris auribus Graecorum imitatione, quae numero et modo prorsus infaceto tanquam enormis, nusquam nisi Graecissantibus arrideret. Iure itaque nouae inuentionis exemplar, nemine imitante, apud ipsum authorem stetit atque consenuit: vsque adeo difficile est, obsoletis nitorem, et nouis authoritatem feliciter attulisse.
LVBET postremo desiderare quorundam externorum imagines, Germanorumque
praesertim, quum literae non Latinae modo cum pudore nostro, sed Graecae et
Hebraicae in eorum terras Fatali commigratione transierint: ita vt eorum qui
iam fato functi caeteris clariores euaserunt, veras imagines a viuis, et
pari laude florentibus, efflagitare non dubitem, quando id ab humanissimis,
nisi violato Musarum sacramento, frustra expectari minime possit. Quis enim
nisi plane barbarus et impius, vel exiguam laudem sine piaculo defunctis
inuiderit, quanquam ex peculiari sua ingenij foecunditate nullo aeuo
perituris? Pertinet hercle in quota parte exoptatae laudis ad producendam
vitam, in albo atque ordine praecellentium hominum recenseri, agnoscique
item ex vera oris effigie, ostendique posteris in perstricta nec inutili
editorum operum censura, vnde nouam nobilitatem veluti liberali, nec sperata
quadam adoptione ad cumulatum decus induerint. Emicuit dudum perillustris
eruditio in Ioanne Oecolampadio, sed profecto clarius et luminosius
illuxisset, nisi Christianae hostiae sacramentum repudiasset. Eadem fere
nouae sectae libido Zvinglium in sacris literis apud Heluetios clarum
incessit. Contigit et honestissima laus ex studio nobilium literarum
Bilibaldo Nurimbergensi, cuius extant nonnulla opera ex Gregorio Nazianzeno
pie translata, et Cosmographiae liber ex Ptolemaeo accuratius quam antea
traductus, et totius Germaniae vrbium descriptiones, eruditam lucem obscuris
regionibus afferentes. Quis Vadiano ex sancto Gallo Heluetiorum insigni
pago, nouae atque vetustae Cosmographiae curiosus, gratias non aget? quum
libellum Pomponij Melae perutili commentatione ex breui et obscuro, magnum
illustremque reddiderit? Miramur quoque diligentiam laboremque viro regia in
aula concpicuo longe honestissimum, Cuspiniani Viennensis, a quo ciuili
quadam facundia Germanorum et Byzantiorum Caesarum Imperia, propinquitates,
stemmata, mores, atque exitus referuntur. Viget apud nos eruditi nominis
authoritate Copus Basiliensis, ab exacta doctrina, felicique artis industria
medicus, Francisco Galliae regi magnopere repetita saepe memoria,
desideratus. Suspicimus etiam ingenium Conradi Goclenij, vertendi Graeca
docendique facultate, apud Belgas magnopere celebratum. Venerantur
Iureconsulti nostri Zasium ex Harudum Constantia, humani iuris
intelligentia, cum exactissimis scriptoribus conferendum. Floret adhuc apud
nos praedulcis et grata memoria Beati Rhenani: ex eius enim ingenij
liberalitate officinaque libraria, optimarum literarum magnas opes ad nos
peruenisse conspicimus. Sunt etiam in celebri fama Camerarius, Graecae atque
Latinae linguae ita peritus, vt scribendo pernobilis Ciceronis imitator
euaserit: et Copernicus absolutae subtilitatis mathematicus: atque item
Albertus Crantzius, qui Danorum et Sueuorum regna ad extremum borealem
Oceanum, nostris obscura, facundissime descripsit. Sed qua demum veteri
sodalitio digna pietate imaginem tuam, vt Elogio nostro coronetur
expectauerim, Vrsine Gaspar Vindelice, paucis ante annis morte praepropera
nobis erepte? nobiles enim poetas laeto carmine, historicos vero styli
grauitate superabas: sed in cumulo honestissimae laudis, vti integer vitae
scelerisque purus, tranquilli animi probitate periculosi officij munus
feliciter adimplebas, quum Maximilianum summae indolis adolescentem,
Ferdinandi Caesaris designati filium, patrui fortuna dignissimum, perfectis
moribus ac literis erudires. Sed cur reliquos enumerare non desino, postquam
inanis spei votum, infinitus eruditorum numerus interrumpit? offertur enim
laetissima seges ab ipsa mirabili Germanici coeli foecunditate. Occulta
hercle siderum commutatione euenisse arbitramur, vt illud coelum, molestis
Boreae flatibus, frigore geluque damnatum, horrida dudum torpentiaque
ingenia mollierit ac excitarit. Neque enim contenti sua vetere militiae
laude, qua Martium decus Romanis gentium victoribus ereptum, stabili
disciplinae seueritate feliciter tuentur: ipsa etiam pacis ornamenta,
literas, optimasque artes decoquenti Graeciae, ac Italiae dormitanti (quod
pudeat) abstulerunt. Patrum siquidem nostrorum memoria, architecti in
primis, ac exinde pictores, statuarij, sculptores, mathematici, et peragutae
manus artifices, ac item aquileges, septempedarijque mensores, e Germania
petebantur. Nec mirum quum antea inusitatae et portentosae inuentionis
aereas formas excudendis libris, et formidanda bello aenea tormenta nobis
attulerint. Sed haec infesti seculi fortuna, non vsque adeo illis benigna
mater, et nobis immitis extitit nouerca, vt nihil omnino ex pristina
haereditate reliquerit. Tenemus enim adhuc (si fas est vel modestê gloriari,
tota pene libertatis possessione spoliatis)
QVVM iam confecto priore volumine, quo fato functorum imagines con tinentur, ad secundum non inuita Minerua peruenerim (id enim de viuis erit) censurae periculo grauius quidem, sed ingeniorum illustrium religiosa commendatione iucundius, operaeprecium existimaui, eorum no mina profiteri, quo tabulae pictae in nostro conclaui immortalibus dicato spectantur. Sit haec enim delectae sedis, et instituti operis certa nuncupatio, vt vel hinc viri elegantes, tanquam arridentis augurij laeto nomine accepto suorum ingeniorum monumenta ad posteritatem aeterna prospiciant, nec ideo grauate morem gerere velint, honesta mihi pariter ac ipsis et denique grata omnibus expetenti. Appello enim eos, qui literarum amore voluptates abdicarunt, et bona spe diuturnae laudis aluntur, num laudari vel a mediocribus poetis ineptum putent? Superbe quidem insaniunt, si alienae liberalitatis munera fastidiant. Idcirco mihi satis fuerit, Italos blande ac humaniter admonuisse: neque enim eos adeo austeros, et illiberales fore crediderim, quin imagines scite pictas ad Musaeum minime transmittant. Quid enim inuerecundius, ne dicam agrestius admitti poterit, quam ab exemplo tot insignium virorum omnino discessisse, qui hoc eruditae benignitatis officium laetissime praestiterunt? Quam obrem annotata nomina subdidimus, vt qui absunt, certam sedem benigne sibi relictam intelligant: si in hac florida ac immortali corona, conspici decorum existimarint. His equidem ingenuis lusibus nostris primus vigiliarum suarum fructus praedulci libatione degustabunt. Quid enim viuenti, ac vtique de ingenij virtute benemerito beatius accidere potest, quam repraesentata alieni iudicij testificatione, gloriam praesentire? Quid porro laetius atque iucudius, quam interesse posteritati suae, et denique Fatis inuitis mortem non timere? quam nemo nisi anxius ante ipsum inuidiae lacessentis euen tum non timuit. Nomina eorum qui adhuc viuunt et praeclara foecundi ingenij gloria perfruuntur, haec sunt. Imagines autem eo seriatim ordine sedem obtinent, vt dignitatem omnem, vel fortunae vel generis, ipse vnus aetatis honos antecedat.
Sed qua spe alienae benignitatis munus expectauerim, quum haec nostra
cupiditas ad externorum imagines extendatur, nisi viri nobiles adiutent,
honestisque votis arrideant? Nulla enim res est, vel non plane ardua, quae
illustri patrocinio non indigeat, vt recte matureque perfici ac impetrari
possit. Rogabo itaque veteres patronos, in prouincijs dignitate atque opibus
praecellentes, sic vt eos etiam pie obtester per communia Musarum sacra, vt
hoc officium expedite ac liberaliter praestare velint. Quid enim non
praestabunt sacrati Proceres, qui se alumnos amatoresque Musarum professi,
nunquam verae gloriae nomen contempserunt? ita vt vel ab vltima Sarmatia,
qua Latinae linguae septa, Roxolanorum niuibus terminantur, mihi minime
defututum sperem Ioannem Dantiscum Varmiensem Episcopum, qui multis
legationum functus honoribus, et poetica lauro coronatus, suae gentis
nobilitatem ad eandem laudem accedit, ad quam praeclare aspirant Philippus
Padneuius, Martinusque Cromerus? Nec in hoc aedepol erudito munere
collocando, suspense cunctabitur generosus ille Musarum hospes Otho
Truchses, Germaniae decus, et sacri Senatus ornamentum: quum eius explorata
liberalitas neque vsu consenescat, neque praeterita existimatione satietur,
nec aliud quicquam nisi extra inuidiam positum perenneque respiciat. Nec id
hercle mirum, postquam ille alioqui multis importunus maturatae purpurae
splendor, nec perstrinxerit oculos, nec memoriae neruos eliserit, nec
quicquam de syncero nobilique pudore vel leuiter inumbrarit. Patefecit enim
innatae virtutis studia, in hoc dudum apud Vangiones conuentu longe
grauissimo, quum summa authoritate praeses, ideoque Reipub. causa vehementer
occupatus, omnes numeros perfectae virtutis expresserit: ita vt ab eo iam
non paucos quidem, sed ex feraci ingeniorum Germania, integram per imagines
lectissimorum virorum cohortem expectem, in qua inter tantos Graecorum
authorum interpretes, diuinarumque rerum scriptores inclytum poetam Georgium
Logum sodalem meum, si ita fas est, cum laurea signiferum exoptarim. Nec
Thomam quoque Nadastum, qui vnus in Pa~nonia, pari studio Martis et Palladis
antiquum decus tuetur, quenquam omnino praetermissurum ex his arbitror, quos
intestini ac externi belli calamitas reliquos fecit. Iampridem enim amisimus
sacrati ordinis Antistites literarum, atque virtutis studio praecellentes
Ioannem Pa~nonium aeterno poemate edito stabili fama commendatum, et
Philippum Moraeum Strigoniensem Mugaciana acie a Barbaris interfectum: et
quos nuper non sera dies nobis eripuit veteres amicos, pietate ac altitudine
animi, Latinaque facundia illustres, dum tota Europa maximas legationes
obirent: Stephanum, inquam, Brodericum Vacciensem, Francapanem Agriensem, et
Statilium Albae Iuliae Dacorum sacerdotio insignem. Sed florentissimi paulo
ante Regni profecto miseret, tanquam subacti, ac in foeda seruitute plane
morientis, cum in eo egregia illa, ideoque non temere formidata Barbaris,
veterum militum soboles interierit, extincto nimirum Matthia rege, cuius
summae virtuti nusquam fortuna defuit, pudore ingentis animi victa, scilicet
vt mox indignata imbelles firmissimi regni dominos, vt suo more instabilis
non iniquo iure rebellaret. Haec eadem pari incursu Dalmatas afflixit, apud
quos valida ad capessendam ex literarum studijs laudem, hac aetate ingenia
floruerunt: sed ab assiduis Barbarorum incursionibus exturbati vetere agro,
ac in extremas patrij litoris margines compulsi, tanquam de retinenda
libertare desperantes, armis literas commutasse videri possunt: sic vt nemo
dignus Elogio compareat, nisi in lucem studiose producat ciues suos
Tranquillus Andro nicus praeclarus Ciceronis aemulator, dum grauissimarum
actionum ac Othomanicae legationis, obscurorumque nobis itinerum Commentaria
perscribit. Belgarum porro ingenia mihi hercle diligenter excudet, et bona
fide recensebit, oraque delectorum, ni fallor erudite picta benigne
largietur Antonius Perrenotus Atrebatensium Antistes, modo ei adeo grauiter
maximis officijs occupato, haec ardens conficiendae publicae pacis cura,
excolendis Musis otium relinquat, quod certe necessario somno subtracturu
crediderim, quum iam pondera consiliorum ingentium ex sinu Caesaris, nimia
plane vel importuna fatiscentis senis patris humeris pie subeundo gnauiter
excipiat. Sed valebit opinor Erasmi viri summi praeceptorisque memoria, quum
discipulorum eius insignis globus passim occurgret Petro Nannio duce, quo
optimarum literarum professore, Louaniensium academia [?]oriatur. Qua in re
se monitorem occupato Perrenoto, facile praestabit Cornelius Sce[?]rus
eruditi iudicij pondere, et in tantis legationibus ac illustri totius
Europae peregritione celebratus. At non haec quoque sperauerim ex opulenta
Gallia, quae variae et inconditae
FINIS.