01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

PAVLI IOVII NOVOCOMENSIS EPISCOPI NVCERINI Elogia Virorum literis illustrium illustrium, quotquot vel nostra vel avorum memoria vixre. Ex eiusdem MVSAEO (cuius descriptionem vn exhibemus) ad viuum expressis imaginibus exornata. PETRI PERNAE TYPOGRAPHI BASIL. OPERA AC STVDIO CIC LXXVII.



image: as002

IN EFFIGIEM PAVLI IOVII.

Cuius ope aeternum vultusque animusque virorum
Doctorum suberest, talis erat IOVIVS.

B. V. B.

[gap: illustration (portrait of Givio)]

In Icones et Elogia Doctorum virorum.

HVmanis oculis cerni Virtutis imago
Si posset, miro illa sui inflammaret amore
Pectora: nunc, homines animis quorum illa resedit
Mirandos orbi vt caelestia numina reddit.
Saepe sed illorum vultus spacia ampla locorum
Eripiunt oculis, aut mors fluxo eximit aeuo.
At virtutis amans simul et virtutis amantum
Huius in his viuam effigiem, ipsorumque tueri
Dat IOVIVS tabulis expressa fidelibus ora
Et coram et quocunque loco, haud obnoxia morti:
Quid maius praestari humana poit ab arte?
Quis IOVIVM certare Ioui non dixerit ipsi?

Bonaventura VVlcanii Brvgensis.



image: as003

ILLVSTRISSIMO PRINCIPI IVLIO, BRVNSVICENSIVM ET LVNEBVRGENsium Duci, Domino suo Clementissimo.

AD Deorum immortalium aras, vel exorandi vel deprecandi ergo accessuri, qui munera non habent, mentem saltem deuotam afferunt: qui habent, non nisi cum mente pura eadem offerre possunt. Ego igitur, qui omnes in vniuersum principes ob hoc ipsum, quod dij sunt, et filij excelsi omnes, summi illius rerum moderatoris vicarij et administri, veneror et suspicio, tum vero eos cum primis, in quibus praeter communes illas, et vulgares, heroicae quaedam virtutes elucescunt. Quorum cum nullum vnquam ferax admodum fuerit seculum, tum vero hocce nostro senescentis pene mundi tempore quanto pauciores, qui cum priscis illis virture et eruditione conferri queant, reperiuntur principes, tanto ampliore gloria ij, qui vt sese ad Dei immortalis ideam, quantum quidem mortalibus datur, componerent, serio studure. De Illustriss. C. T. erga Ecclesiam et Rempub. studio et amore, cum aeterna nominis tui fama historiarum monumenta olim testabuntur. Eiusdem vero erga literatorum ordinem beneuolentiam cum pari magnificentia coniunctam nobilis illa tua, tuis nuper auspicijs, animo sumptuque vere regio institura, confirmataque Academia, satis superque testatur. Ergo quum ditionem, quam C. T. possidet amplissimam, viuis doctissimorum virorum statuis plusquam daedaleis animatam sciam: eidem quoque has Iouiani Musaei in omni genere literarum clariss. virorum mutas quidem imagines, sed ad ipsum prototypon summa fide expressas, ex suburbano illo Nouocomense, non minoribus quam in illud traductae fure sumptibus denuo productas, omnibus omnium vel publicis vel priuatis Bibliothecis communicandas, neutiquam displicituras confido. Etsi enim Epictetus Stoicorum princeps nullam sui corporis imaginem extare voluit, quod indignum facinus esse duceret, ocrporis formae, cum animi sepulchrum esset, posteros inhaerere, quin potius ad animi immortalis excellentiam recolendam animos traducendos putaret: fuerit tamen illi vel ad inanis gloriolae fucum eluendum suus hac in re sensus: sit nobis econtra magni illius Alexandri Macedonis exemplo, etiam noster: vt quorum ingenij monumentis Respub. literaria cum nominis aeternitare


image: as004

grato fruitur animo, eorundem quoque imaginibus oculi ipsi delectentur: praesertim cum non verba modo et voces, sed etiam solum aspectum virorum magnorum, ad virtutem plurimum habere momenti, quotitiana doceant exempla. De operis instituto nihil hc dici potest, quod non ex ipsius met Iourij Praefatione rectius intelligatur. De meo vero studio hoc vunum profiteor, qui maioribus prope, quam res mea familiaris pateretur, impensis a nobiliss. pictore Iouianas imagines exprimendas curaui: si illustriss. C. T. conatum huncce meum probari intellexero, cum neque exemplum, neque satis magna iam, et quidem luculenta desit materia, me Elogijs simul et Imaginibus, multo instructiorem deinceps editionem daturum. Hasce igitur deuotae obseruantiae, tantae et tam illustri virtuti debitas, neque, vt opinor, ingratas primitias, a C. T. serena et benigna fronte excipi, meque inter clientes tuos vel extremos suscipi, vnice cupio atque opto. Deus summus Imperator Illustriss. D. T. et vitam et incolumitatem in multos proroget annos. Basileae, Idibus Martij, anno Christiano

M. D. LXXVII.

Illustriss. C. T.

deditiss.

Petrus Perna Typographus.



image: as005

CLARISSIMI GENEROSIQVE IVVENIS, DOM. ROBERTIA BERNEMICORVT, BAROnis in Liesveld, Domini Otlandiae, piis manibus pacem, ac quietem Ioannes Latomus.

AN mihi praecipites etiam, Mors inuida, quae tu
Vulnera fecisti, vulnera vt esse negem?
Nec mihi concedes, vt iusto verba dolori
Impendam? et iustus qua ratione, loquar?
An quem tu perimis, vel aperto crimine, nostris
Sensibus ereptum, carminibusque voles?
Ah, Mors, non possum, nec erit tua tanta Tyrannis,
Vt paria in viuos regna tenere velis.
An ne etiam gaudes (vt salse es liuida) fastum
Oranari lachrymis, carminibusque tuum?
Et tua tum demum iactas illustria facta,
Insigni e luctu quum grautora vides?
Vtcunque est: seu te doleat, seu dura, iuuabit
Me sane in lachrymis, et gemitu esse iuuat:
Et iuuat in miseros deducere carmina questus,
Carmina cupresso conspicienda nigra:
Et tecum miscere elegos, miscere querelas,
Et casum generi, Schete, dolere tui.
Et iuuat hoc etiam, defuncti manibus illam
Quam possum vitae ferre decenter opem.
Ah, non tam validis, vt quondam Epidaurius, herbis
Non quibus est medicis Phasias vsa focis:
Sed cantu et numeris. vtinam vel qualibus Orpheus
Plutonem fregit, perdomuitque canem.
Nostra, nec addubito, Geticam illam causa grauaret
Dignitor et lachrymis, et pietate foret.
Illi rapta licet fuerit crescentibus vxor
Annis: tu solo pectore adultus eras,
Voxr primus amor fuit, at non vltimus illi:
Hoc nisi, non alio tu potes igne frui.
Prolibus at petijt forsan spatia apta creandis:
Sed fuit in sterileis pronior ille mareis.
Quo minus ast iterum bis denis mensibus extes,
Si quid obest, oberunt haec tua Fata, pater.
Ne dicam, lachrymas quodiam deterserat illa,
Casum iterum Fati segnis obire noui:
Quid tua non luget? quid non dolet Agnia fletu
Exoraturos impediente sonos?
Cum qua instauramus socij, quibus ille carebat:
Cum lachrymis blandas, turba prolixa, preces
Haec ego Bistonia canerem si voce, mouerem
Persephonem, durum Persephonesque virum.
Non grauis ille foret Stygias inflectere leges,
Et sinere ad reditum stagna patretuum.
Tu neque respiceres: neque quod Ioue nata timeres,
Ne quid Auernalis sumpseris ante cibi.
Ipse opere insueto gauderet nauta: nec e quo
Littore consueuit cymba referre onus.
Hoc demum officij nostrum exaequaret amorem,
Et pietas animo par feret ista meo.
Quod cano sed minus est: non est potis ista mouere
Vena Medusaeis horrida monstra comis.
Infra animum longe subsidit carmen: adima
Fertur vt insuetus, dum petit alta, faber.
At quae cymba minus firma est procurrere in altum,
Littora, nil probibet, per vada tuta legat.
Sed neque tuta lego: nam me meus ardor in aequor,
Altus, ingenij pro ratione, rapit.
Scilicet excoluui doctos in imagine vultus,
Quos in Musaeo condidit ille suo,
Ille, inquam Iouius, cui scriptus piscis, et herbae,
Et tenor historiae nomina longa dedit.
Quemque per ingenuae laudis genus omne vagantem, et
Carpentem titulis optima quaeque suis:
Impulit huc studium pietatis, vt ora virorum,
Ingenij proprijs qui eniture bonis,
Seu nostra miseri, seu sunt meliore beati
Sorte, sua in villa videnda daret.
Quam mire extruxit victuro in nomine Comum,
Qua patriam Lari verberat vnda lacus.
Picta videnda dedit: sed multo illustrius, addit
Ex merito laudes quando cuique suas.
Huic ego conatus nostris subscribere Musis,
Carmina quae lusi dedo dicoque tibi.
Quae precor vt viuant, ne tu moriaris in illis.
Et subeas vitae damna iterata tuae.
Sed bene quod mors est, non hc, velut ante timenda:
At tineae et blattae, tempus et illud edax.
Et sane haec timui: tamen et protrudimur vltra.
Tardenteisque meos spes rapit acris equos:
Tum quod nostra aliquot forsan quoque pondus habebunt.
Quae nullo laudes sunt mihi felle litae,
Tum mea quod pietas in te praelustrior esset,
Firmior ad longos si queat esse dies.
Spes est, quum fidae mea vitis inhaereat vlumo,
Pondere quae proprio pressa iaceret humi.
Donec erunt Musae, donec qui diligat illas,
Et iam non totus barbarus orbis erit,
Musaeum Iouij, Iouius dicetur et ipse,
Illaque pictorem docta caterua virm.


image: as006

Et puto iam famam transisse Themistidos oram,
Inque Perurbanis consenuisse locis.
Quis scit, si nostra haec illo vsque Roberte sequa`tur?
Mancipia a Dominis non decet esse suis.
Quos inter medicos non ibis vt anser olores,
Vt pudor Aonij, parsque pudenda chori.
Sed tua te virtus, doctaeque scientia mentis
Asseret, illustri constituetque loco.
Quem licet octaua iuuenem trieteride raptum
Vsum bis linguis nouit Apolo tirbus.
Nouit et ingenij quam multa recondita in ipso
Tempore prompturus, si licuisset, erat,
Iudicium accedit soceri post omnia Scheti,
Et quasi de rapto nunc quoque patre dolor.
Nomine doctrinae de mille sodalibus vunum
Legerat ex eius stirpe futurus auus:
Nomine doctrinae curarum dulce leuamen.
Ingemit, estque sui (credite) parte minor,
Proin si quid mereor, si factum Paule probabis
Sit fas hunc libro praeposuisse tuo.
Quod quis vt inuideat: satis est haec gloria nobis,
Materies morbi crescat vt vsque sui.
Tu mea apud doctas quum carmina legeris vmbras,
Grata celebratis sintque, Roberte, viris,
Haec per me Latomus vobis encomia scripsit,
Dic, et amicitiae pignus id esse meae.
Sic tibi det requiem, qui versat sortibus vrnam
Aeacus, et longum, care Roberte, Vale.

1556. Idib. Decemb.

AD PAVLVM IOVIVM IVNIOREM IOANNES LATOMVS.

PAule, si adhuc superas, Iouiani nominis haeres,
Ad te haec missurus qualiacunque fui.
Sed quia longa via est, insessaque forsan ab hoste:
Ah, nimium, dixi, longus hic error erit.
Non dare patronum, qui vindicet ista, verebar:
Qui tamen e viuis hoc agat, vnus, eris.
Nam tu, cui volui, pars es mihi magna, placere,
Musaei dominum quum reor esse sacri,
Cuius in extrema precor haec quoque parte locari,
Si tamen hoc gratum est: immo erit: es Iouius.

HONORATI FASITELLI.

NAE debent Iouio viri eleganteis
Bonis artibus omnibus politi:
Nae debent Iouio elegantiarum
Parenti, artibus omnibus polito,
Quantum vix animus capessat vllus:
Nec viui modo, qui vident, amantque
Vrbant senis et salem, et lepres:
Sed quos lumine adempto auarus Orcus,
Quis scit, quo cohibet loco misellos?
Nam facit Iouius suis tabellis
Excultis lepido suo labore
Leti funera non timere viuos,
Vitam viuere mortuos perennem.



page 1, image: s001

PAVIL IOVII NOVOCOMENSIS EPISCOPI NVCERINI IMAGINES CLARORVM AC DOCTOrum virorum ad Octauium Farnesium Vrbis praefectum..

PERILLVSTRI quidem exemplo, et vere more maiorum facis Octaui Farnesi Princeps iuuentutis, qui socero Caesari singularis diligentiae, inuictaeque virtutis imperatori armatus comes, vel in tanto castrorum fremitu, incerta dubij ocij momenta Musis impertis: hac enim imitationem pernobili, non modo C Caesaris, qui vnus summi iudicij summaeque virtutis fastigium tenuit, sed Antonij, Bruti, Catonis, Octauij memoria recolitur. Quando hi, quod legimus, tui sanguinis, vereque Romani Heroes, vel paludati et canente classico nunquam literarum studia remiserint. Quo fit, vt hanc excelsi generosique ingenij indolem, quam non adulanter admirari licet, tibi magnopere gratulemur: quum e Belgis iucundiore quadam epistola, quae non in castris cum peracri Gallo hoste collatis, sed in praepingui ocio perscripta videri possit, vltimam historiarum mearum partem efflagites: repetasque item vehementer tanquam promissam, et gerendo bello Gallico valde opportunam, Argentoni viri grauissimi historiam, quam mihi nuper expetenti Nicolaus Rentius, vetus ac humanissimus amicus meus e Gallica lingua in Italicam casta fide traduxit. Ante omnia vero, tanquam eruditae iucunditatis munus desideras clarorum virorum imagines, quae in Musaeo nostro ad Larium spectantur, et eas quidem per Elogia, quod nis longo, difficilique labore paruis in tabellis assimilanter expingi nequeant, scilicet, vt tantorum ingeniorum dotes admirabili varietate stylo descriptae elegantiores oblectamenti nomine ad animi iudicium transmittantur. multo enim grauius pulchriusque videtur, ingentium animorum virtutes proprijs annotatas Elogijs ad admirationem intueri, quam ductas ex vero diligenter effigies, inani quanquam, iucunda oculis voluptate spectauisse. Verum et obiter quoque requiris, quod nequaquam, saluo pudore, et integra fide praestari posse videtur, vt Musaeum incunde graphiceque describam, postquam id tibi secus, ac maxime cupiebas, properante Caesare, adire, spectareque non licuit. Parebo itaque lubenter honesta petenti, sed egregia fide debitum professo, aliquid mihi benigne condonandum existimo, scilicet, vt per partes huius aeris alieni graue onus commodissime dissoluatur. Tu vero singulari humanitate iuuenis, facile hoc dederis iam plane seni aegroque pedibus, ac his praesertim intempestiuis caloribus circumuento, quos nobis longe maximos ab aestuoso Buxeto, dum Caesar belli quam pacis auidior, ad algidas Germaniae Alpes properaret, in multo et puluerulento itinere subeundos reliquistis. Mitto igitur ante omnia libellum, dulci breuitate periucundum, quo Elogia tabulis pictis supposita continentur. E singulis enim imaginibus, singulae exemptiles tabellae dependent in membrana, vitae atque operum summam praeferentes. Argentonus autem, qui Veneto praelo excuditur, totius Italiae ciuitate donatus ad te; acideo libenter, quod ad Belgas suos redit, post paucos dies peruenier. Quod vero ad historias meas pertinet, eas nequaquam tuto tabellarijs committi posse putauerim, ne interceptae quorundam animos offendant. Nunquam enim vel aequissimus rerum gestarum scriptor victis pariter atque victoribus satisfecit, quo minus vtrinque gratiam suam extenuet, vel odium quaerat, quod eum facile sit factiosa, superbaque iudicia subire, qui inter viuos lobero ore locutus, tanquam posteris gratum facturus, non procul ab inuidia Fortunae ludos perscribit.

VALE.



page 2, image: s002

MVSAEI IOVINIANI DESCRIPTIO.

PVBLICATIS ac in Musaeo tanquam augusto Virtutis templo dedicatis clarorum virorum tabulis, illae ipsae veluti spirantes imagines aequissimo iure deposcunt, vt Musaeum quoque sua sacrata sedes eodem conditoris stylo describatur: sed id vetat ingenuus pudor, qui tamen eruditis subrusticus videtur. Quis enim vanitate ingenij non praeclare stultus et ineptus est, qui quum sua miretur, ea demum pluris aestimet quam aliena? At is hercle multo stolidior euaserit, qui seuere parceque narrando, consilij atque operis sui dignitatem eleuet, vt modestiae laudem ferat: ille porro insanus poterit videri, qui dum sibi tenerius blandiendum existimat, certos veritatis sines ambitiosis excessibus perturbet. Sed ego, si Musis hospitibus placet, aurea mediocritatis modum tenebo, vt has suburbani, literatique ocij delitias ita exprimam, vt inuidiam eorum iudicio, qui haec viderint, facile deuitem, indeque mihi securior ac vberior voluptas obueniat: quando et haec omnia Donius Etruscus vates miscellaneo opere edito, ac ob id incolumi pudore meo disertissime decantarit. Neque enim cum nihil maius, et supra fortunam meam luculentius exprimi velim, vel adulantibus adeo verecunde subirascor, vt dispudeat laeta fronte confiteri, id esse Musaeum, quod elegantes, clarique hospites saepius inuisunt, perpetuo ciues frequentant, ipseque ante alios Alfonsus Daualus vtranque lauream meritus, et praeclarus inchoati absolutique operis adiutor, omnibus aestiuis secessibus anteponit. Villa est in conspectu vrbis peninsulae modo in subiectum circumfusi Larij pelagus exporrecta: nam ad septentrionem quadrata fronte, directisque lateribus in altum excurrit, arenoso puroque in littore, ob idque maxime salubri, in ipsis Plinianae villae vestigijs excitata. hoc enim praeclaro religiosa vetustatis testimonio plurimum augetur aedificij decus, ac plena gloriae, ac admirationis authoritas paratur. Iuuit hercle longo obrutam situ, et penitus iacentem in patria clarissimi ciuis memoriam, non ignobili studio, et digna pietate suscitasse. Manet adhuc stabili naturae munere laetissima loci facies, ac aeterna praecellentis structurae fundamenta extant: quanquam absolutis operibus, et tempus edax, et Larius ipse, vel subitis incrementis admirabilis, potius quam saeuus, dum perpetuo allidit, et fluctibus pulsat, vehementer inuiderint. Visuntur in profundo vado, quum lacus molli et vitreo aequore stratus, et liquidus conquiescit, quadrata marmora, ingentes columnarum trunci, deuorataeque pyramides, quibus ante portum lunatae molis fauces ornabantur. Ab Ortente enim totius aedisicij obiectu, et producta in cubitum lapidea mole aduersus Aquilones tranquillus portus efficitur, duplici quidem, et decenti podio coronatus: alterum e cauaedij porta effusos spectantesque marmoreis sedibus excipit, quum applicantes ab vrbe amicorum nauiculae salutantur: alterum ob longam areae marginem, quae portui imminet, pectore tenus exornat. In hoc siquidem lata area desinit, binis inclusa vtridarijs, murisque pinnatis, quae hippodromi speciem praebet. Ad dextram medio lacu insula exurgit, firmissimo pariete circumsepta, iucundaque eminentibus pomiferis arboribus: haec austri flatus arcet, et portum abducto latere protegit: a continen te dirimitur Euripo, quem Plinius viridem et gemmeum, nihil adulatione mentius, appellabat. Hunc praealto ponte, vt nauigia inclinatis malis permeent, iungere cogitamus, si parta pace miseriarum finis ostendatur, vt si lubet, vel inuito Neptuno, ad institutam piscinam transire liceat. Illi enim ab alto lasciue prouecti pisces, ac in insulam per oblata, et caecis anfractibus insidiosa for amina penetrantes, erepto reditu tanquam latis carceribus asseruantur, vt duris tempestatibus exclusa piscatio nihil expetitum dubijs eripiat. Ab ipso quoque insulae aduerso latere, illa immor talis virgo abdita intus, quae Dorica vocatur Echo, excitantibus quum laeto clamore salutatur, celeri liberalique obsequio semper respondet: eam duplicatas reddit voces, ac hisdem accentibus recantat, et tum quidem ex hoc inani, sed dulci loco blandissima capitur voluptas, cum circumuehimur cymbis, natantesque pueros ad certamen adhortamur argenteolosque nummos audaciae praemia vrinantibus in alto dispergimus. Altera porro ad occasum area, minor quidem, sed liberiore caeli facie, et multa oculis occurrentium montium varietate iucundior, quam nominis vestri merito Farnesiam vocamus, matutinis opaca vmbris ita patescit, vt sub podio tutam ab Euris stationem relinquat, sinuososque Larij recessus, ac oppida apricis promontorijs imposita, innumer abiles item villas, et veliferas commeantium classes longissie prospectet. At hi a laeua dextraque diuersi portus, quod opportune decenterque euenit, toto interiacentis Isthmi spacio coniunguntur: sic vt non absurda bimaris Corinthi similitudine, dum iocamur, huc tanquam ab Aegeo Cenchraeum illum a Ionio Lechaeum


page 3, image: s003

vocitemus: nam qua terrestris aditus ad villam patet, Isthmus binis ingentibus munitus portis, oblongo tractu totius aedificij frontem aequate complet, et exornat, dignumque prorsus primaria ianua et perpicto atrio vestibulum praebet. hinc aliae atque aliae ex opposito aperiuntur valuae, quae rectissimo transi tu, et valde grata introspectantibus serie per concameratas topiario opere Iulianas vites, ad hortos et syluosos montes ducunt. Ab his per fictiles tubulos salientes aqua pere~nem et limpidissimum fontem duximum in Doricam porticum, magno quidem labore, et reluctante saepe Nympha, quod ea tanquam ex Orcadibus egregie syluestris, opaci et silentis ocij cupida, haec tecta frequentia, occursumque hominum timidissime deuitaret, nunc effecta blandior sponte ascendit in statuam Deae naturae crectam, et per papillas erumpit, vt in marmoreum labrum effundatur. Hoc vno pulcherrimo fonte mire gaudet Musaeum: inde enim ad summum apicem florentis elegantiae peruenit: nam interiora conclauia porticus, diaetas, aestiua hyber naque cubicula instaurasse multo luculentius, eximijsque picturis nobilius exornasse, quiuis alius opibus, ingenioque validior facile potuit: nos autem loci genium secuti ardenti quidem studio, sed dubia spe absoluendi operis, ita per partes aedificauimus, vt saepe sera poeniten tia de Fortunae liber alitate desperasse videamur. Sed qui villas a beatioribus et Regulis, acideo supra ciuilis fortunae censum, magnifice aedificatas non viderunt, aut benigniore iudicio non insulsi operis elegantiam, parum eruditis sumptibus anteponunt: facile mirantur primam porticum ab hilari atrio statim occurrentem, quam a picturae argumento Personatam vocamus, quod prisco more hiantes Comoedorum personas per intercolumnia volitantibus suspensas strophijs: dum oculos moratur et detinet, intratibus ostendat: nam inauratae personae elegantioris vitae praecepita, Laconicae breuitatis effundere videntur. Hanc hyeme tepor eximius commendat: nam totam collectis radijs plurimus Sol implet: quum ad meridiem pertendens, aestiuam (quam Doricam diximus) adeo celeriter relinquat, vt prandere simul, ac coenare propter fontem spumoso strepitu sonantem opacissimo loco possis, nisi te Apollo vates, nouemque sorores in illud spaciosum perillustreque conclaue, a quo tota illa villa Musaei nomen accepit, blandientes alliciant. Hoc enim pluribus vndique fenestris ac tanuis circumuectum Solem, exortasque eodem cursu perennes auras, aut admittit, aut quum lubet, obductis valuis excludit. In medio enim omnibus horis aequatae spirant aurae, adeo moderato et salubri spiritu, vt Syrium in coelo ardere non sentias, ob idque damnatos menses, tanquam verna temperie mitigatos, nondum venisse, aut certe silenter effluxisse, quum nec aestues, nec plane sitias, prorsus existimes. Tota enim villa ante meridiem, quum ex alto Sol vrget, obortis Aetesiis blandissime ventilatur. In fronte quoque podium ab insigni proiectura clatris ferreis circumseptum, in subiectas vndas prominet, quo nihil ad prospectum iucundius excogitari potest. Inde enim ad proiectam escam allectos pisces hamata linea extrahere iuuat, et cum singulari voluptate innumeras natantium acies intueri. Nam Larius ipse argenteo nitore translucidus, dum colores et species piscium ad oculos transmittit, spectantibus arridet. Introrsus autem Apollo citharoedus, et Musae suis instructae organis, coenantibus applaudant. Inuitat exinde loci mutatione gaudentes in proximum cubiculum suum Minerua, vbi priscorum ciuium simulachra visuntur, vtriusque ante alios Plinij, antiquiorisque Caecilij et Rufi Caninij poetarum, Attilij item grammatici et Fabati, Neronis odio insignis. Mineruae autem iuncta est bibliotheca, parua quidem, sed lectissimis referta libris, a depicta imagine Mercurio dicata. Ab hoc demum itur ad Sirenas, id est cubiculum aliquanto retractius, tanquam honestae tributum voluptati, ac inde ad armamentarium, quod iuxta atrium, iure ipso, inuicti Caesaris Caroli augusta insignia tuentur. Caeterum maximo conclaui adiunta est nobilis illa coenatio tribus Gratijs merito consecrata, quae florido laqueari, minoribusque septem Doricis columnis, et facetissimo picturae genere mirabiliter adornatur, quum peritus optices pictor peristylij fugientis recessus, ex obliquo deceptis oculis expresserit. Hinc quoque vrbs ipsa pene tota conspicitur, et Larius peramoenis meandris ad Germaniam reflexus, frequentique olea et lauro virentia litora, vitiferi colles, et nemorosa aut laeta pascuis nascentium Alpium iuga, nec plustris quidem ardua despectantur. quocunque verteris, noua atque hilaris loci facies occurret, quae oculos reficiat, nec vnquam exatiet. Sed cum opima pleniorque voluptas ostenditur, quum ad piscantes, extremaque trahentes retia nauiculis aduolamus, ac incertae sortis iactum mercari lubet, et capturae piscium intentis manibus et oculis interesse percupimus. Quid dicam de superioribus caenaculis, in queis de nomine virtutis, ac honoris argumenta lepidissimis inscriptionibus ostenduntur? His hyeme nihil apricius, luminosius, atque tepidius experiri, videreque contingit, quum toto fere ambitu per varias fenestras, vitreis specularibus admittant soles, et sine faece diem: et Larius ipse, vtpote qui nusquam gelascit, maritimi litoris naturam aemulatus, mirum teporem praebet, duriciemque hyemis suauiter frangit. Interior autem villa, quod magnopere Musis expetitur, strepitu vacua, et alti plenae silentij, nitidaque munditijs ad secretiora studia, vel festiuis lusibus occupatum comiter


page 4, image: s004

inuitant. Nam (vt diximus) dirimente Isthmo, tanquam in aliam minorem domum, et equilia hippodromo coniuncta, et peunarias cellas, et culinae totiusque familiae tumultum penitus excludit, au reae profecto quietis beata sedes, ac exoptatae potius quam concessae libertatis tranquillus et salubris portus, ita vt haec nobis Alexander frater tuus, idem maximus Cardinalis, et gratissimus Mecoenas, in aestuosa Roma publicis muneribus occupatus, inuidere possit.

ORDINES IMAGINVM.

IMagines veros clarorum virorum vultus in tabulis pictis exprimentes, quas pertinaci multorum annorum studio, sumptuosaque ac ob id prope insana curiositate, toto fere terrarum orbe perquisitas in Musaeo dedicauimus, quatuor omnino classibus distinguuntur.

Prima eorum est qui fato functi, quum ingenij foecunditate floruerint, felicium operum monumenta posteris reliquerunt. Horum elogia primus hic liber, Octaut Farnesi, nomini tuo dicatus continet, eo quidem ordine diligenter seruato, vt ad exactam temporis rationem qui primo vita excesserint, subsequentes antecedant. Nulla enim alia ordinis nobilitas quaeretur, nisi quae fatali vitae exitu praescribetur. Hac enim saluberrima lege totam litem, quae de loco dignitateque ambitiose et turbulenter excitari possit, pacatis omnibus sustulimus.

Secunda classis horum erit, qui hodie viuunt, et publicatis ingenij dotibus, illustrifama, tanquam certissimo vigiltarum fructu perfruuntur. Sed horum Elogia accuratiore demum studio proferemus, quum mollioris ocij locus parato et cupienti benigna seculi sorte concedetur. Religiosa enim grauioris censurae trutina viuentium laus expendenda videtur, ne amicitia, quae mihi cum literis integerrima semper fuit, et hic ipse, quo semper laetissime viximus perspicuae voluntatis candor, recti iudicij elidat neruos, laudandique pariter, et notandi libertatem eriptat. Quis enim summae felicitatis ingenia satis laudauerit, aut non insulse notauerit, quum iam prouisa nominis aeternitate, omnem inuidiam superarint? et quod non dispudeat ad elimandum aequissimum locus diligentiae relinquatur. In his recitandis, ab aetatis honore series ducetur, quum iuniores aequissimo iure, natu maioribus honestissimum locum concedant.

Tertia porro classis praecellentium operum artifices excipiet. Haec periucundo libello explicabitur, quum praeter picturae, caelaturaeque decus, ex certis nobilium artificum monumentis demonstratum, facetissimorum etiam hominum, qui dictis aut scriptis excitato risu, aegrorum animorum curas alleuarint, memoria renouetur.

Quarta erit maximorum Pontificum, Regum et Ducum, qui pace et bello gloriam consecuti, praeclare ingentium facinorum exempla imitanda, aut vitanda posteris tradiderunt. Harum imaginum populus stupenda varietate mirabilis, tum maxime incredibilem spectantibus afferet voluptatem, quum per Elogia sigillatim arguta breuitate describetur.

FINIS.



page 5, image: s005

Albertus Magnus.

[gap: illustration]

SIT hoc tibi, quanquam breue Elogiorum omnium merito luculentissimum Alberte Sueue, Artobrigensium sanctissime antistes, postquam docendo scribendoque Theologiae philosophiaeque totius locos omnes miris celsissimi ingenij tui luminibus illustrati, vt illud in literis nemini adhuc concessum, et quod viuo rara felicitate contigit, Magni cognomen assequerre. Vixisti quippe caeteris aliquanto beatius, hoc est, alterum et octogesimum aetatis annum: scilicet, vt immortalitati tuae iusta gloria plenus interesses, accumulatoque foecundissimi ingenij merito, clarioris tituli munere dignus cen serre. Deferebat enim Maximi cognomentum Gymnasiorum omnium consensus, nisi publico voto, Christiana verecundia restitisses. Sed quid tibi maius Dij immortales dare potuerunt, quam vt diu in terris viuus et incolumis, inusitatae, nec vnquam, nisi post fata obuenientis gloriae fructum perciperes?

FERDINANDI BALAMII.

Magna parens altrixque virm Germania alu~ni
Incedit merito laude superba sui.
Natura ac rerum vires, causasque latentes,
Hoc nemo nobis doctius explicuit.
Magnus ob egregias foecundi pectoris artes,
Dictus es, at Iouij nunc ope maior eris.


page 6, image: s006

IANI VITALIS,

Natura has violas, ratio haec tibi lilia passim
Ad tumulum spargunt, Theutone magne tuum,
Purpureis quarum tribulos auellis ab hortis,
Et pulchris violis lilia mista seris,
Auiaque abstrusae pandis penetralia causae,
Vere igitur Magni nomine dignus eras.

LATOMI.

Quantum erat, hoc quondam cognomen, Magne, tulisse
Quum solide doctus nullus in orbe foret?
Esto: vetustatis factum laudatque probatque,
Et tibi posteritas sancit, habetque ratum.

Thomas Aquinas.

DIVI Thomae Aquinatis haec erat facies, cum in primis studiorum honoribus decorae iuuentae hilaris versaretur. Nondum enim vt postea inflexu aetatis euenit, illa subtristis ac omni alia fere durior parcissimae mensae disciplina, iugesque demum lucubrationum vigiliae, nobile, ac ideo tenerum corpus afflixerant. Hic enim plane adolescens, abdicata antiquae stirpis praeclara nobilitate, ad quam hodie Alfonsus Daualus inter Caesaris duces longe clarissimus, maternum genus refert, et spreto demum omni patrimonio, neque familiae dignitati, neque valetudini vnquam pepercit, vtpost edita diuini ingenij monumenta in coelum, vnde venerat, vitae integer cuolaret. Idcirco defunctum in Volscis ad Amasenum amnem, quum supra naturae potestatem multa miracula operum ab eo edita renuntiarentur, Ioannes Romanus Pontifex, ex Senatusconsulto non dubitauit, quin eum solenni caerimonia inter diuos referret. Obijt non plane senex, quum eum humanae gloriae, quae ei ex studijs maxima obuenerat, satietas cepisset. scilicet vt alteram, qua absoluta pietate promerebat, coelum suspiciens, certiore voto sequeretur.

INCERTI.

Hc Thomae cineres positi: cui Fata dedre
Ingenium terris viuere, coelo animam.

LATOMI.

Doctior, an dicam vixisti purior? atqui
Vixisti quo non tempore debueras.
Ingenium, sterili quod tunc defloruit aeuo,
Hoc natum coelo si meliore foret,
Fallor, vel poterat parasangis vincere multis,
Quotquot ab exculta pectoris arte vigent.

Ioannes Scotus.

NEMO eorum qui non insano Christianae pietatis amore flagrantes, vltro sese coenobijs in seruitutem addixerint, Ioanne Scoto in grauissimis studijs, aut acrior, aut subtilior fuit, quum admirandis commentationum voluminibus editis, nouam de nomine suo sectam conderet, et in Aquinatis scripta non dissimulanter inueheretur. Natus est in vltima Britannia, ad Caly doniam syluam, vt minus mirum sit, Anacharsin summae sapientiae philosophum apud vecordissimos Scythas, crasso, atque ingenijs excolendis importuno coelo patriam habuisse. Verum hic proteruo, captiosoque disserendi genere Christianis dogmatibus illusisse videtur, quum passim inducta quaestione dubitabundus, sacrarum rerum fidem, nequaquam tenui figmentorum caligine confudisset. Seuit enim ideo lites immortales, quando eius placita, vel grauiter ab aduersae sectae professoribus oppugnata, ex aduerso ab eius discipulis acerrime defendantur. Sed qui aliquot praeclara eius ordinis ingenia, ab optimam frugem nata, distorto scilicet ad veritatem itinere suspendisse, perdidisseque videtru, manifesti, aut certe occulti alicuius criminis apoplexia correptus, poenas persoluit: ita quidem, vt nimis festinato funere pro mortuo tumulatus, quum redeunte vita, sero morbi impetum natura discuteret, frustra ad petendam opem miserabili mugitu edito, pulsatoque diu sepulchri lapide, eliso tandem capite perierit. et de alio quoque Ioanne Scoto, quod ex Gallicis Annalibus Crinitus recitat, verum esse crediderim, eum a coniuratis discipulis, diui Cassiani exemplo, graphij confossum, inulta morte concidisse.



page 7, image: s007

IANI VITALIS,

Quod nulli vnquam hominum accidit, Viator,
Hic Scotus iaceo semel sepultus,
Et bis mortuus, omnibus sophistis
Argutus magis, atque capitosus.

LATOMI.

Quaecunque humani fuerant, iurisque sacrati,
In dubium veniunt cuncta, vocante Scoto.
Quid? quod et in dubitum illius sit vita vocata,
Morte illum simili ludificante stropha?
Quum non ante virum vita iugularit adempta,
Quam viuus tumulo conditus ille foret.

Danthes.

[gap: illustration]

PRIMVS Italorum Danthes Aldigerius, non instituto vetustatis ordine tantum, sed praecellenti grauis ingenij foecunditate primum locum inter imagines meritus, optimo iure conspicitur. Hunc Florentia, factiosa eo seculo ciuitas protulit, ab altaque mentis indole cognitum Octouirali supremae potestatis Magistratu insignem fecit: vt mox fatali conuersa turbine et summum ciunem, et Etruscae linguae conditorem, tanquam saeua et ingrata patria proscriberet. Sed exilium, vel toto Etruriae principatu ei maius, et gloriosius fuit, quum illam sub amara cogitatione excitatam, occulti, diuinique ingenij vim exacuerit, et inflammarit. Enata siquidem est in exilio comoedia triplex Platonicae


page 8, image: s008

eruditionis lumine perillustris, vt abdicata patria totius Italiae ciuitate donaretur. Plenus ideo gloria perenni, quum eam quae pijs mortalibus expetitur, coelestis aurae felicitatem tanto ore, tantoque spiritu decantatam contemplaretur, nulla adhuc oborta canitie Rauennae morbo interijt, adeo mentis compos, vt sex versus sepulchro incidendos componeret. Nec Rauennates in apparatu funeris publico totius Italiae ciui defuerunt. Quum enim sepulchrum e marmore condidissent, non obscure exprobrata Etruscis acerbitate, nouam sibi claritatem gloriosa pietate vendicarunt.

IPSIVS DANTHIS.

Iura Monarchiae, Superos, Phlegetonta, lacusque
Lustrando cecini, voluerunt Fata quousque:
Sed quia pars cessit melioribus hospita castris,
Actoremque suum petijt felicior astris
Hc claudor Danthes patrijs extoriis ab oris.
Quem genuit parut Florentia mater amoris.

Sed tumulum vetustate collabentem, Bernardus Bembus, Petri Bembi Cardinalis pater, in ea vrbe Praetor, opere caelato et concamerato, additoque hoc epigrammate luculenter exornauit.

Exigua tumuli Danthes hc sorte iacebas,
Squallenti nulli cognite pene situ.
At nunc marmoreo subnixus conderis arcu,
Omnibus et cultis splendidiore nites,
Nimtrum Bembus Musis incensus Etruscis
Hoc tibi, quem in primis hae colure, dedit.

LATOMI.

Maior ab exilio parta est tibi gloria, qum si
Non esses patriam vertere iussus humum.
Ingento siquidem stimulos dolor addidit, et te
Fecit ad ignotos condere verba modos,
Vt modo non certent de te tantum oppida septem,
Italia affirmet tota sed, esse suum.

Franciscus Petrarcha.

FRANCISCVS Petrarcha eodem ciue magistroque suo Danthe, Etruscae linguae facltatem constitutam plane et certis adornatam numeris flagranter excepit, tanta ingenij solertia, duriora molliendo, et singulari suauitate varijs modis flectendo numeros, vt enatam dudum, et vix dum flores ostendentem eloquentiam, ingenti cultura, ad absolutae maturitatis fructum, summumque ideo exactae elegantiae fastigium perduxerit: eamque laudem sit consecutus, vt in eo poesis genere, amatorioque praesertim, castitate, candore, dulcedine, nobilium poetarum, et primus et vltimus sanis a scribendo deterritis existimetur. Sed tanti viri iudicium illudens fortuna grauiter fefellit, quum haec aeternae felicitatis spiritum habitura, tanquam temporaria despiceret, vt ex Latina Africa, vnde ei in Capitolio insignis laurea praemium fuit: certiorem, et nobiliorem gloriam adsequeretur. Sed debeamus plurimum ingenuo sudore semper aestuanti, dum literas a multo aeuo misere sepultas e Gothicis sepulchris excitaret, modo eum tanquam Italicae linguae conditorem et principem, ab incomparabili diuini ingenij virtute veneremur. Concessit naturae plane senex ad Arquatum Patauini agri vicum, vbi tumulus carmine ab se composito nobilis conspicitur.

Frigida Francisci lapis tegit ossa Petrarchae,
Suscipe Virgo parens animam, sate Virgine parce,
Fessaque iam terris, coeli riquiescat in arce.

LATOMI.

Qui tanta Etrusci carminis dulcedine,
Tamque aestuosis vexeris praeconijs
Tuam puellam, vt nemo te non crederet
Flagrare, quantis nec vel Aethna incendijs,
Atqui idem amoris frigidus neglexeris,
Quem spectat omnis amans, vel in tenebris scopum:
Amasse Lauram, an Lauream te dixerim?


page 9, image: s009

[gap: illustration]

Boccacius.

BOCCACIVS, eodem felici seculo quo renatae literae Latinae existimantur, Certaldo oppido editus, alteram in patria lingua pedestris eloquetiae partem primus inchoauit, et absoluit. Neglexerat eam Danthes in altitudinem Heroicae comoediae diuino furore carminum abreptus. Petrarcha vero Latina oratione delectatus tanquam ignobilem reliquerat, vt discipulo qui amore ei frater fuit, quota sua pars, tanquam ex patrimonio nouae laudis, legitimo nomine haereditatis obueniret. Non defure tamen qui censerent, neque Boccacium versu, neque Petrarcham soluta oratione valuisse, tantorum ingeniorum sortes alternante Fortuna, ideoque ambos acri iudicio in id munus intendisse neruos, ad quod pronior, atque liquidior styli vena perflueret. Sed non dispari Fato, et hic ipse in studijs opinione deceptus est, quum praecipuo, ingentique labore, vt certum sibi decus pararet, pene frustra desudarit. Obsolescunt enim et aegre quidem vitae spiritum retinent libri de Genea logia deorum, varietateque Fortunae, et de fontib. accurate potius quam feliciter claborati, quando iam illae decem dierum fabulae, Milesiarum imitatione in gratiam oblectandi ocij admirabili iucunditate compositae, in omnium nationum linguas adoptentur, et sine vlla suspitione interitus, applaudente populo, cunctorum operum gratiam antecedant. Excessit e vita sexagesimo secundo aetatis anno. Sepulchrum eius cum marmorea effigie insculptis his carminibus in templo maximo Certaldi conspicitur.



page 10, image: s010

Haec sub mole iacent cineres, ac ossa Ioannis,
Mens sedet ante Deum, meritis ornata laborum.
Mortalis vitae genitor Boccacius illi,
Patria Certaldum, studium fuit alma poesis.

MYRTEI.

Si quaeram cineres tuos Boccaci,
Hc iacent: si animam, petiuit astra:
Si qua gloria sit tuis libellis
Maior, non ego, Lydiusue linguae
Cultor patriae, et aemulus Latinae:
Sed iudex erit, aut iocis Cupido,
Aut gaudens facili Venus loquela:
Aut, quem dicere malo, totus orbis,
Cui viuunt Veneres, Cupidinesque:
Quibus cultior est tuus libellus,
Elegantior omnibus libellis.

LATOMI.

Inter Auernaleis animam dum cogeret vmbras
Cyllenius Bocacij:
Ergo, ait, haec nostri spes est praeclara laboris,
Vestraeque gratitudinis?
Antea qui nulla vixistis lege dirempti,
Misti nothi cum gnesijs,
In certam primus stirpem, classeisque redegi,
Secans minorum gentium
Maiorumque tribus. vt sit cognoscere promptum
Suos cuique posteros.
Immo, ait ille, arcte dum nos facis ipse sedere,
Totamque farcis curiam
Patribus, astra tibi quis te magis inuidet ipso?
Nam plena sunt subsellia.

Bartholus.

[gap: illustration]

page 11, image: s011

BARTHOLVS Sentini in Vmbria natus, magno acumine perspicacis ingenij ius ciuile professus, in omnibus Italiae gymnasijs exactae doctrinae documenta reliquit. Eum aduersus studiorum labores indomitum extitisse ferunt, consueuisseque vti in pertenui mensa certis cibi potusque mensuris ad tuendam valetudinem, vt quum saepe memoria laberetur, obliuionis incommoda assidua commentatione resarciret. Ob id voluptates omnes adeo seuere reiecerat, vt ne horula quidem extra naturae necessitatem studijs subtraheretur. Sed eandem quoque seueritatem supra aequum in torquendis necandisque noxijs exercuisse visus est: quum rerum capitalium iudicijs praeesset, adeo vt reum furti, nec rite confessum, et insontem, praecipiti sententia supplicio affecerit. Ex ea acerbitate, quum inuidiam populari voce conflatam subisset, conspectum hominum pudore vitabundus in arcanum ruris ocium euoluendis libris se abdidit, e qua demum studiorum intentione audacter egressus, aequales suos doctrinae firmitate, et mira iudicij constantia superauit. Donatus est virtutis causa a Carolo quarto Imperatore gentilitijs Bohemiae regum insignibus, quibus purpurei leonis forma aurato in campo, cum bicipiti cauda salientis exprimitur. Perusiae autem supremam in gymnasio claritatem consecutus fortunas suas collocauit: duxitque vxorem, sed irrita spe masculae prolis. Verum infinitos prope discipulos, amore filijs pares, praecellentis doctrinae reliquit haeredes. Defuit ei Latinae eloquentiae facultas, ne summae gloriae fastigium teneret. et tamen est quod maxime miremur, illum in perpetuo docendi munere occupatum, tot et tanta volumina perscribere potuisse, quum quadragesimo sexto aetatis anno fato ereptus, iustum de inchoatis summa felicitate, necdum perfectis operibus desiderium posteris reliquerit. Sepultus est ad aram maximam in templo diui Francisci.

MYRTEI.

Hic est Bartholus ille, iuris ingens
Lux, et commodus explicator hic est,
Quem mors ante diem abstulit maligna.
Heu mors inuida, et aeuo iniqua nostro,
Quae leges iterum iacere cogis.

LATOMI.

Vnquam si poterunt perire leges,
Cum ipsis Barthole legibus peribis:
Ast si harum steterit perenne nomen,
Non est quod timeas mori perennis.


page 12, image: s012

Baldus.

[gap: illustration]

BALDVS honesta Vbaldorum gente Perusiae natus, Bartholum praeceptorem subtilitate ingenij et varietate doctrinae superauit: nam a patre medico celebri, priusquam ius ciuile attingeret, dialecticae atque philosophiae praeceptis haud mediocriter imbutus fuerat. Praecoci enim ingenio pene puer non ad optimam modo frugem, sed rarissimo etiam naturae dono, ad longam senectutem peruenit. Verum praealto ingenio multa conuoluenti, inuertentique stabilis scientiae constantia deerat: quoniam subtilissime disputando, atque enarrando, non humani modo, sed diuini quoque iuris intelligentia


page 13, image: s013

summus: refrigerato demum iudicio, post altercationes a Bartholo doctrinae robore vinceretur. Eum eximia laude florentem, Ioannes Galeacius Vicecomes, potentia et gloria maximis regibus aequatus, cum Ticini gymnasium conderet, magnis praemijs euocauit. Ibi nunquam senescente nominis fama, nunquam in publico munere defessis viribus ad septuagesimum sextum peruenit annum: fatoque functus est paulo antequam ille Princeps externarum gentium victor, properante fato moreretur. Ferunt Baldum diui Francisci habitum, quum expiraret, induisse. Tumulus in eius diui aede cum hac rudi inscriptione conspicitur.

Conditur hc Baldus, Francisci tegmine fultus,
Doctorum princeps, Perusina conditus arce.

LATOMI.

Qui Baldum iuri negat accendisse lucernam,
Ille potest medio Sole negare diem.
Nam dudum extinctam haec meliora secula lucis
Opprimerent: radijs sed micat illa suis:
Illa suo authori tanto speciosior, orbis.
Fulgida quod medijs luxerit in tenebris.

Leonardus Aretinus.

[gap: illustration]

page 14, image: s014

PRIMVS in Italia Leonardus Aretij natus, Graecarum literarum decus a multis seculis Barbarorum immani tyrannide proculcatum erexit, atque restituit. Eius enim incomparabili beneficio morales Aristotelis libros optima fide traductos legimus. Historiae quoque ab eo eleganter conscriptae, in manibus habentur. Hac ingenij foecunditate florentem, Innocentius septimus quanquam plane iuuenem, grauissimo muneri parem, epistolarum Magistrum fecit: ita demum erudite, atque integre officio functus, vt succedentibus quatuor pontificibus amplificata dignitate operam praestiterit. Senescenti opes cre uerunt cum aliena liberalitate, tum sua tristi parsimonia cumulatae, adeo vt Arlottus, mor daci sale perurbanus in Fabellis eius genium relicto corpore in fuga sitientem ridenter expresserit. Mortuus, quod ei nullo pudore fuit, furti damnatus est, quod Gothicam historiam suppresso Procopij nomine publicasset, accusante Christophoro Persona, qui aliud exemplar nactus, et Gothicam, et Persicam simul atque Vandalicam, et Graeci authoris titulum ingenue profitendo transtulerit. Nouissime reuocatus in Etruriam populi Florentini res gestas perscripsit, nec multo post senex, diuitijs, et gloria plenus Florentiae vita functus est, dignus vtique hoc sepulchri titulo, ac marmoris ornamento, quod in aede sanctae Crucis spectatur.

CAROLI ARETINI.

Postquam Leonardus e vita migrauit,
Historia luget, eloquentia muta est:
Ferturque Musas tum Graecas, tum
Latinas, lachrymas tenere non potuisse.

LATOMI.

Si quis bene vnquam meritus est de litteris,
It Leonardus erit.
Qui fluctuanteis litteras Pelasgicas,
Exilioque vagas
Iam iam futuras: scilicet Bizantij
Sceptra premente Deo,
Late excitatis Barbaris: Quiritum
Primus ad arua vocans,
Septena duxit Vrbis ad palatia.
Vnde statim Italiam
Missis per omnem plurimis colonijs,
Tam bene nunc habitant,
Solo vt nequirent in patrio opulentius.
Proin Leonarde tuo
Frure merito, gens Latina litteras
Dum colat Argolicas.

Pogius.

POGIVS e Terranoua Florentinae ditionis oppido, in hac luce Romani coeli optimis literis ingenium ita expoliuit, vt Pontificijs scrinijs sub Eugenio et Ni colao praeficeretur, aequatus scilicet honore summis viris, qui in eo munere fidelis, eruditique ingenij operam praestitissent. In his fure Leonardus Aret. Maphaeus Vegius, et Ioan. Aurispa. Erat consilio grauis, et quum luberet, facetiarum sale perurbanus: ita vt mira, et saepe subita varietate ad ciendum risum modo praetextatis verbis vteretur, modo grauibus et malignis scommatibus alienae famae nomen perstringeret. Sed amarulento libello in Vallam importune inuectus, ab eodem pessime audiendo cumulatas maledicentiae suae poenas luit. quum Valla suo felle turgidus, et Facium, et Panormitam, et Raudensem probrosis voluminibus iugulasset. Erat quoque Pogius adeo intemperans obiurgator, vt quum in Theatro Pompei, loco et die celebri, vbi bullatorum diplomatum censura habebatur, Georgio Trapezuntio malediceret, ab eo acriter duplici colapho caederetur. Transtulit demum e Graeco Diodorum Siculum: sed et nobiles aliquot libellos de infelicitate Principum, varietateque Fortunae, et de auaritiae peste, orationes item plures composuit tanta ingenij foecunditate, vt facetias etiam ad excitandam hilaritatem aegris animis expetendas conscriberet. Sed quod gratum et vtile posteris fuit, Ciceronis libros de Finibus, et de Legibus a se in Germania descriptos, in Italiam primus attulit: ita vt et ei quoque Quintilianum in salsamentarij taberna repertum debere fateamur. Nouissime ex multa peregrinatione, Romanaque aula exactae aetatis senex Florentiam reuersus, consummato oratore, ac optimo ciue dignam patriae operam praestitit,



page 15, image: s015

[gap: illustration]

conscripta Latine historia populi Florentini, quae a Iacobo demum filio in Etruscum sermonem versa legitur Hic iam defuncto patre ex Pactiano scelere strangulatus, in praetorij fenestra cum caeteris pependit.

MYRTEI.

Olim Pierides, olim Florentia mater,
Viuente risit Pogio.
Nunc tumulum huc adit, et donum pro carmine flores
Fert, proque risu lachrymas:
Quae nisi pro vera sint pietate, rogabit
Arnus ministret vt suas.

ACTII SYNCERI.

Dum patriam laudat, damnat dum Poggius hostem
Nec malus est ciuis, nec bonus historicus.

LATOMI.

Agrauibus potui studijs qui clarus haberi,
Corrupi ingenium plus satis ipse meum.
Conuerti ad rixas animum, nugasque facetas,
Sed Cato quas nolit, quasque Sabina legi.
Hac ego quaesiui vitam male sanus in herba,
Heu facit ad vitam sed nihil ista seges.
Viuo tamen: sed non aliter quam Herostrarus ille,
Quaesita, et parta est crimine vita meo.
Vos moneo, ingenio quicunque et ab arte valetis,
Asolidis vitae quaerite rebus opem.


page 16, image: s016

Ambrosius Monachus.

AMBROSIVS Monachus ex ordine Camaldulensium, qui supra Florentiam in opacis Apennini iugis dicatam coenobio vitam seuere ducunt, doctrinae grauitate ac ingenij praestantia aequales suos antecessit. Graece enim atque latine doctissimus, complectente Cosmo, et mox Eugenio, et Nicolao admirantibus, summum eius ordinis honorem, qui Generalis praefecturae hodie dicitur, ita adeptus est, vt eum constanti iudicio Patres pur purae destinarent. Dionysium enim Areopagitam de Coelesti Hierarchia, diuino spiritu proloquentem singulari eloquentiae puritate Latinis expresserat, atque item Diogenem Laertium, verum non eadem cura, limaque perpolitum. Sed et sacris operibus bibliothecam, quae ad Angelos spectatur, cumulate refersit: quibus existimari potest, nequaquam ei vires et facultates, sed animum omnino defuisse, vt ad Romanae facundiae fastigium perueniret: abstractus enim in altitudinem Christianae contemplationis, vti pium sacratumque virum decebat, totius vitae ocium in diuinis literis consumpsit. Fuit hic vir, quod raro euenit, sine oris tristitia sanctus, semper vtique suauis, atque serenus: ita procul a liuore, contentioneque, vt cum Vallae Pogium reconciliare conaretur, eos neque plane literatos, neque item Christianos videri diceret, qui inducta simultate sacrosanctum literarum decus probrosis libellis importune defoedarent. Excessit e vita plane senex, tumulatusque est ad Angelos, vbi hoc carmen pius Vates affixit.

SPINELLI.

Attica mella sapis, redoles quoque nectar vbique,
Tu qui diuino numine, nomen habes:
Quod nisi dulce canis referens mysteria dium,
Dulcius hoc certe est nectare, et ambrosia.

MYRTEI.

Viximus ambrosia, sedenim concessimus Orco,
Nunc iterum coelo redditur ambrosia.

LATOMI.

Qui legis hunc tumulum, legeres si scripta sepulti,
Possentque hc oculis nuda patre tuis:
Quam fluit eloquio, quam dulciter afficit, vtque
Nil nisi nectareum quolibet ore sapit:
Diuinus fieres, nec quamlibet ante scijsses,
Iurares dictum protinus Ambrosium.

Antonius Panhormita.

ANTONIVS Panhormita Siculus, Bononiae equestri familia natus, qui a Pontano alumno Elegantiarum pater appellatur, elate genus suum ab vltimis Britannis, Becadellaque familia Bononiae celebri repetebat, praeclaro genti insignium argumento, quod ijsdem militari in scuto, depictis alatis viperis vteretur. Sed maiorem profecto sibi ex laude optimorum studiorum nobilitatem comparasse videri potest. Moribus enim ac literis praestantibus exornatus, quum Philippo Mediolanensium Principi fertilis ingenij industriam obtulisset, tanta liberalitate susceptus est, vt Principem noscendae historiae cupidum, familiariter doceret, et publice octingentis annuis aureis elegantiores literas profiteretur. Hic est ille Philippus, qui summum clementiae fructum generosis exoptatum Regibus gloriosissime decerpsit, quum Alfonsum Regem nauali praelio captum, non emiserit modo, sed auctum copijs, ac opibus in regnum restituerit. Verum eo grauissimis bellis occupato, Panhormita Alfonso adhaesit, secretioris scrinij magister, et studiorum, expeditionumque omnium terra marique perpetuus comes. Scripsit Epistolas candidiore stylo, sed maxime iucundo victoris Regis triumphum, et de factis dictisque optimi eius Regis aureum libellum, quem Pius Pontifex exemplis paribus intertextis, nobiliorem reddisse videtur. Sed cum Valla demum ad exercendum maledicentiae dentem, naturae acerbitate paratissimo, simultatem concepit: eo quidem euentu, vt mutuis veluti confixi telis, foede admodum inimicis risum excitarent. Senex vxorem duxit Arcellam sibi magnopere


page 17, image: s017

dilectam, liberosque suscepit, quorum honesta soboles Neapoli visitur. Postremo aeger, vitaeque diffidens, in supremo morbo hoc carmen composuit, quod tumulo inscriberetur.

Quaerite Pierides alium qui ploret amores,
Quaerite qui Regum fortia facta canat.
Me pater ille ingens hominum sator, atque redemptor
Euocat, et sedes donat adire pias.

PONTANI.

Siste hospes, fas est cantus audire Dearum:
Grata mora est: Musae nam loca sacra tenent.
Antoni monumenta vides: hinc templa frequentant:
Ille fuit sacra maxima cura chori.
Illum saepe suis medium stature choreis,
Duxit compositos arte decente choros.
Saepe lyram cessit Clio, cessere sorores,
Concinuit teneros voce manuque sonos.
Extinctum fleuitque Aon, fleuitque Aganippe
Sebethus miseros egit in amne modos.
Sirenes quoque de scopulis miserabile carmen
Ingeminant, planctu littora pulsa sonant.
Pierides tristem ad tumulum fudre querelas,
Pierides passis post sua terga comis.
Hinc creuit desiderium, nec cura recessit
Vatis, at extincto vate remansit amor.
Conueniunt nunc ad tumulum, celebrantque choreas,
Et memorant lusus magne Poeta tuos.
En audis sonet vt lenis concentibus aura?
Vt sonet appulsu concita terra pedum?
Haec vati memores Musae post Fata rependunt.
Carminis hoc meritum est: num satis? hospes abi.

ELISII CALENTII.

Qui molles elegos, et Regum gesta canebat,
Sacra Panhormitae contegit ossa lapis.

IANI VITALIS,

Has tibi dat violas, immortalesque amaranthos
Ingeniorum altrix, et Martis alumna Panhormos:
Non quia torpenti Musas excire veterno,
Aut Regum immensas potuisti assumere curas,
Verum quod Crassos inter, ditesque Lucullos,
Integer Antoni voluisti viuere Codrus.

LATOMI.

Cum Valla, fateor, mihi non conuenit ob idne
Et salis, et Veneris laus mihi tota perit?
Et vixi comis, et (credite) semper amaui.
Qui iuuenem duxi iam satis ipse senex,
Dein colui Musas, quae Valla, quia omnia spreuit,
Dico illum humanum non tenuisse modum.

Laurentius Valla.

LAVRENTIVS Valla Romanus a Gothicis temporibus vsque ad patrum nostrorum memoriam praealto sepultos somno ciues suos ad nobilium literarum studium excitauit. Indignatus enim tamdiu corrumpi seculum leguleorum et sophistarum immani conspiratione, optimasque artes inculta sermonis barbarie defoedari, Elegantiarum libros edidit, tra ditis Romanae elocutionis praeceptis ex accurata veterum scriptorum obseruatione, quibus iuuentus aemulandi studio ad detergendas corruptarum literarum sordes accenderetur. Eam quoque illustrati patrij sermonis laudem Graecae literae cumularunt, quum Thucydides, et Herodotus historiae parentes, ipsius liberali labore e Graecia in Latium transierint. Fuit Valla ingenio maxime libero, ob idque mordaci, contentiosoque, vtpote qui aliena satyrico dente facile perstringeret, et lites in literis, quasi id opus esset, aduersus ignorantes acerrimas sereret. Extant enim Inuectiuarum, et Recriminationum aliquot libri, erudite salseque perscripti: quibus dum laesi nominis famam tueretur, Facium Ligurem, Panhormitam, Pogium et Raudensem iugulasse videri potest. Flagellatis quoque regionum ludimagistris, vti multa bile redundans, quod nihil in aula Pontificis sibi placeret, Neapolim ad Alfonsum Regem se contulit, apud quem de auitis bellis in Hispania, atque Sicilia gestis historia perscripta est: sed eo styli charactere, vt eius minime videri possit, qui caeteris elegantiarum praecepta tradiderit. Edidit etiam opus de falsa Donatione Constantini, pio, et sacerdotis nomen professo criminosum atque nefarium, vt pontificij Imperij authoritatem Graecorum scriptorum adstipulatione confirmatam conuellere niteretur. Sed mox eadem inconstantia Regem deseruit, vel improbante Philelpho


page 18, image: s018

vt nec plane senex in patria moreretur. Sepulchrum caelato ex marmore, cum effigie, ac elogio, Catharina mater pientissimo filio posuit, quod in Laterano (eius enim templi flamen erat) introeuntium ad dextram spectatur. Obijt anno Christianae salutis, M. CCCC. LVII. Calendis Augusti.

FRANCHINI COSENTINI.

Laurens Valla iacet, Romanae gloria linguae:
Primus enim docuit, qua decet arte loqui.

LATOMI.

Barbaries Gothicis inuecta ferociter armis,
Constiterat solido per Latium omne gradu,
Seque clientelis quum iam munisset. et annis,
Inque hostem blattas mitteret et tineas:
Indignans patriam tam foede Valla iacere,
Armauit subitam, conseruitque manum:
Illa super cilio sperans rem posse teneri,
Debacchata quidem, sed prope fracta fuit:
Et, nisi per mortem, cecidisset tota profecto,
Interea vinci qua valet arte liquet.
Queis tibi pro meritis (si grata est, Roma probabit)
Ponimus haec tumulo carmina Valla tuo.
Romulus est Vrbis, Valla est idiomatis author.
Hic reparat primus, primus vt ille struit.

Flauius Blondus.

[gap: illustration]

page 19, image: s019

FOROLIVII viae Aemiliae nota vrbe Flauius Blondus prodijt, rudi adhuc veteris elegantiae seculo. Is magno ausu, singularique industria, nec infelici euentu, multorum annorum intermorientes res gestas e tenebris excitare orsus, Decadas conscripsit, quibus ab inclinante Romano imperio funesta tempora, ac ideo veritatis lumine orbata, in lucem proferuntur. De vetustate quoque collapsae Vrbis, ac eius demum resurgentis dignitate, erudito operosoque volumine publicato, quantam nec ambitiose quaesitam exoptarit, in literis authoritatem adeptus est: vnde ei honestae opes fauore Pontificum accessere. Liberis operam dare, quam sacris initiari maluit: suscepitque Gasparem filium, quem vxor Margania Romani sanguinis, nobilitasse visa est: sed posteri, quanquam adauctis fortunis, conditori familiae minime responderunt. Fato functus est septuagenarius, tumulatusque in Capitolio extra limen templi deiparae Virginis (id enim Iouis Tonantis olim fuisse putamus) quod non secus ac antiquitus, authore Tacito, centum gradibus adeatur.

IANI VITALIS.

Eruis e tenebris Romamdum, Blonde, sepultam,
Es nouus ingenio Romulus atque Remus:
Ille vrbem struxre rudem, celeberrima surgit
Haec eadem studijs ingeniose tuis:
Barbarus illam hostis ruituram euertit, at isti
Nulla vnquam poterunt tempore obesse tuae.
Iure triumphalis tibi facta est Roma sepulchrum,
Illi vt tu viuas, viuat vt illa tibi.

LATOMI.

Dum stetit augusto Romanum limite regnum,
Termine, Dijs magnus aequiparandus erat.
Cedebant illi venturo ex arce Tonanti:
Custodi imperij mansit, vt ante, locus.
Cur nunc mortali cedis, dic Termine Blondo?
Pondus habet meriti num Iouis, atque tui?

Petrus Candidus December.

CANDIDVS December e Viglebano vrbe, quae est inter Padum et Ticinum, Laurentij Vallae testimonio exactissimae censurae grammaticus, Mediolani Graece, Latineque docuit, praestanti eruditionis ac eloquentiae fama. Eius extat Appianus Alexandrinus e Graeco in latinum versus, id expetente Alfonso Rege, qui studiosissimum quemque eius aetatis, vt ad locupletandam Latinam linguam, occultos Graeciae thesauros proferrent, liberaliter inuitarat. Sed manci passimque corrupti exemplaris Graeci vitio, vel laboriosus interpres in eo opere sese cadidum praestare non potuit, quum alia multo felicius perscripserit. In vita enim Philippi Vicecomitis, quae circumfertur, suetonium lepide admodum aemulatus, ita quod proposuerat expressit, vt aliquanto inuerecundius, quam scriptorem odio vacuum deceret, stylum exercuisse iudicetur, quum vitia hominis occulta, nec vlli magis, quam ipsius pudori nocentia, ob idque velanda prorsus, cupide nimis, maligneque detexerit, in eo praesertim Principe, in quo singularis illa, diuinaeque simillima clementiae laus, cum probro multorum regum gloriose refulsit. Fato functus est octogenarius senex Mediolani, non mediocribus fortunis a Francisco Sfortia decenter honestatus, meruitque marmoreum sepulchrum, cum effigie e suggestu iuuentutem docentis, quod in vestibulo Ambrosianae basilicae ad laeuam introeuntibus occurrit, hoc rudi carmine inscripto, quod respondente rhythmo, non minus inepte, quam ridicule clauditur.

Scandere sidereas virtus si nouit adoras,
Candidus astra tenet, in templo numen adorans:
Pontifici summo, Regi, populoque, Ducique
Hic Ligurum secreta dedit laudatus vbique:
Miles eloquio clarus, Graijsque Camoenis
Instructus, Latium studijs ornauit amoenis.
Mundanis fessus curis, et in aethere pulchro
Elatus, gelido linquit sua membra sepulchro.

LATOMI.

Quis iacet hc multa formosus messe December?
Ingenium aestiuae fertilitatis habet.
Quid non tatis ager hac tempestate tulisset,
Ingenia autumno quando fouente calent?


page 20, image: s020

Donatus Acciaiolus.

DONATVS Acciaiolus antiquae stirpis Florentinus, quum exortis florentibus ingenijs de doctrinae laude certaretur, in vtraque lingua generose admodum sese exercuit, vt ex Moralibus Aristotelis luculenter apparet, quibus erudita et pereleganti commentatione magnum lumen attulisse iudicatur, explosis scilicet sophistarum interpretum ineptijs, quum Eustratij Graeci placita secutus, certiore vtique vestigio niteretur. Vertit etiam in Latinum e Plutarcho clarorum aliquot vitas longe omnium elegantissime: verum aliquanto nobilior euasit, quum Carolum cognomento Magnum, tanquam alterum Florentiae patriae conditorem Latino libro celebrasset. Sed vir consilio grauis, ac ob id obeundis Reipublicae muneribus occupatus, neque satis ocij ad studia literarum furari, neque aetatem, quod tenuissima valetudine vteretur, longissime proferre potuit. Fato enim functus est Mediolani, quum legatus in Galliam vlteriorem iter haberet: vt inde, implorata ope, ciuitatem Pontificijs armis vexatam, periculo liberaret. Nihil enim remisso odio, Xystus, post vindicatum Pactianae coniurationis facinus, Laurentium Medicem, ex ea iniuria firmiore dominatu potitum, vehementissime persequebatur. Donati ossa, ad vetustum gentis sepulchrum Florentiam relata: id Carthusiano in templo, hoc epigrammate inscripto legentibus indicatur.

POLITIANI.

Donatus nomen, patria est Florentia, gens mi
Acctaiola domus, clarus eram eloquio.
Francorum ad Regem patriae dum orator abirem,
In ducis anguigeri moenibus occubui.
Sic vitam impendi patriae, quae me inde relatum
Inter maiorum nunc cineres sepelit.

LATOMI.

Quam vitam impartis alijs, abs te accipis ipse,
Et frueris meritis Acciaiole tuis.
Dignus, quem docti simili pietate Nepotes
Exornent: atqui sufficis ipse tibi.
Nec patria ingrata est, pro qua vel Fata subisti.
Quae tibi dat tumulum, quatum habet imperium.

Fran. Philelphus.

TOLENTINATES in publica Decurionum domo Francisci Philelphi ciuis effigiem, cum equestris ordinis baltheo laureatam peregrinis ho spitibus ostendunt, adseruantque etiam regij diplomatis membranam, ad collatae dignitatis argumentum. Is Graecarum literarum amore flagranter incensus, vt de Caballino fonte potaret, Parnasum montem petiuit, in Athenarumque ruinis immortalium philosophorum vestigia pedibus calcauit. Porro inde Byzantium profectus, Emanuelis Chrysolorae filiam vxorem duxit, quae Graecae elocutionis magistra, quotidiano vsu Atticorum accentuum, inepto, sed docili coniugis ori dulcedinem instillaret. Reuersum inde, et Graece pariter, ac latine passim orantem, Italiae principes admiranter exceperunt. Suscepto enim legationis munere, Palaeologi Imperatoris Constantinopoli, Turcarum infesta arma aegre sustinentis preces afferens, opem implorabat. Faure ei ante alios Eugenius Pontifex, Rex Alfonsus, et qui singulare iustitiae, et bellicae virtutis coronam eo seculo promeruit Franciscus Sfortia, ab eo heroico poemate celebratus. Ingenio enim in studijs aestuante, vario, ambitioso, quum neminem sibi exaequari literaria laude pateretur, plura quam quisquam alius, in omni dicen digenere volumina publicauit, profitendoque singulis in vrbibus eruditae iuuentutis academias excitauit, nullam spem nobilioris gloriae Latinis aemulis de Romana facundia: nullam denique de Graeca, vel ipsis Graecis relicturus, nisi tantus eloquentiae fluuius, vti nullis moderati iudicij ripis castigatus, nimis late exundans, et mutato saepe alueo, turbulentus et incertus, dum sese diducit, et abscedit in paludes, perspicui profluentis dignitatem amisisset.



page 21, image: s021

[gap: illustration]

Inter graeca pera latinitate donate, Xenophontis Paedia Cyri, et ex Plutarcho aliquot heroum vitae, et demum Hippocrates, non ita probantur a Graecis, quam a Latinis perleguntur. Vixit ad exactam aetatem nonagenario proximus, perijt que Bononiae adeo dissipatis rei domesticae copijs, vt ad efferendum funus et cubiculi et coquinae instrumenta venierint: et Marius filius egregie doctus, paternae potius virtutis, quam multae substantiae haeres relinqueretur. Sed in familia eruditae victoriae trophaeum permansit, nobili exceptum risu, quum Timotheo Graeculo, de vi syllabae contendenti, victoque, barbam ex pactione inexorabili superbia derasisset, vti lepide Myrteus his carminibus expressit.

MYRTEI.

Nunquid sat tibi non fuit Philelphe,
Linguae gloria nobilis Lantiae?
Ni Graecas quoque peruagatus vrbes,
Dignus coniuge, nuptysque Graecis
Ferres Timothei nouum triumphum?
Cui, dum vna semper ille dictione
Tecum pignore certat, atque barbam
Abradi sibi ferre pollicetur,
Victus: aut positam pecuniam abs te
Victor auferat. Abnegasti eadem
Barbam posse pecunia obtinere
Victor: atque nouacula expedita
Barbam illius habere maluisti:
I am nunc non Italae Philelphe, sed sis
Graecae gloria nobilis palestrae.


page 22, image: s022

LATOMI.

Lis super accentus Graeci ratione, Philephum
Thimotheumque inter (Graeculus ille fuit)
Orta est: dissidium placet hoc sopire periclo,
Graeculus es, barbam victor vt ille ferat.
Dy bene, Romanus super auit: et ille coactus
E pacti barbam tradere lege fuit.
Exultas spolio, Graecaque vxore superbis:
Non est ingenio laus minor ist a tuo.

Nicolaus Prottus.

[gap: illustration]

SENTNVM Vmbriae oppidum, cui hodie Saxoferrato nomen est, Bar tholo iureconsulto nobile, secundam a Nicolao Perotro claritatem accepit. Huic quum deessent opes, corporis vires mancipali frugalitate, atque duritia constitutae, perpetuis lucubrationum vigilijs, minime defuerunt. Iuuenis in ludo pueros honestos docuit tanto cursu, vt mox Latinae linguae rudimenta, vtili compendio ad normam digesta, ob idque facile pueris per discenda publicarit. Exinde Romae Graecas literas pertinaci studio consectatus, fretus que Bessarione generoso Mecoenate, adeo exacte, feliciterque profecit, vt ab eo Polybius grauissimus historiarum scriptor, latinitati donaretur. Non defure tamen ex aemulis,


page 23, image: s023

qui eius auctoris traductionem antiquissiman fuisse, furtoque surreptam existimarint, quod Thucydidem, Diodorum, Plutachum et Appianum, clarissimo ingeniorum certamine conuersos, vnus Polybius egregia fide Latinus, eaquabili, et praedulci Romani sermonis puritate prorsus antecedat. Compofuit quoque volumen commen tarij nomine in Martialem, Cornucopiae, vsurpato vetere Graeco lemmate nuncupatum, per utile quidem, ac ob id fortasse sempiternum: sed austero pudore suppressit editione, quod himili, et parum pudico opere quasita laus dignitati minime responderet. partis enim opidus, Archieoiscopatum Sipontinum adsecutus, seipso maior, Perusiam Vmbiramque regebat. Excessit vita senex apud Sentinum, in villa viridarijs et fontibus peramoena, quam a pingui ocio Fugicuram appellauit.

MYRTEI.

In villa Fugicura obit Perottus.
O villam nimis, et nimis beatam,
Quae vinentis heri leuare curas
Posset, nunc cineres tenet sepulti.
O Villam domino beatiorem,
Cui curas moriens reliquit omnes.

LATOMI.

Nornu nobile copiae Perotti
Non quale Oleniae puer Capellae
Sanxit luppiter, intulit Coelo:
At quale Herculea manu reuulsum,
Aetoli fluuy perenne vulnus,
Thymo et baccare naiades replerunt:
At doctum, variumque multiplexque,
Et cunctis opibus, cupedysque.
Quas Musae Oenotrides amant, refertum.
Hic est ille liber, Martialis.
Interpres, Latiae illa lingua linguae
Cornu nobile copiae Perotti.

Platina.

Sacrati praesertim ordinis, bonique mortales plurimum Platinae manibus debent, quando eius ingenuo labore, ad exoptatam obscuri seculi, nec ideo perituram lucem, Pontificij principatus actionum incorrupta veritas nunciatur: quae procul eloquentiae illecebris, vti pura et incompta fidem praefert, et caeteris elaboratis operibus auget dignitatem. Neque enim vel dialogi de Vero bono, veraque nobilitate, et de Optimo ciue grauiter conscripti: vel honestae voluptatis documenta scite tradira diu superessent, nisi viuacis historiae lateribus adfixa, felici societate succederent, et communi (quanquam immpari) perennis vitae spiritu frurentur Is plane egens, et obscurus vnoque tantum ingenio nobilis, Cremona Calixto Pontifice in vrbem venit. Cognitum Pius atque Bessarion, erudito iudicio sacerdotijs minoribus exornarunt. Paulus vero Pontifex perinique maligneque delatum immaniter torsit: Xystus demum conditae ab se in Vaticano bibliothecae preafecit, quum eo munere longe dignissimus haberetur. In ea nobili custodia iam senex fato functus est. Quirinalem domum cum Laureto ad coronandos poetas Pomponio relinquens. Funus is Exquilia ad Mariae maioris templum vsque perductum est, flebili carmine celebtantibus poetis: sepulchro autem, quod a laeua ad tertiam columnam conspicitur, hoc epitaphium ab alumno Demetrio inscribi iussit, quum et haec quoque carmina amini lugentes affixissent:

Quisquis es (si pius) platinam
Et suos ne vexes, anguste
Iacent, et soli volunt esse.

ACTII SYNCERI.

Ingenia, et mores, vitasque obitusque notasse.
Pontificum argutae lex fuit historiae.
Tu tamen hinc lautae tractas pulmenta culinae,
Hoc, Platina, est ipsos pascere Pontifices.

PROSPERI SPIRITEI.

Quires Pontificum sacras, et gesta piorum,
Quique ducum vitas nobile fecit opus:
Quique modum docuit, quo laudet honesta voluptas,
Et quo ne iuuenes torqueat acer amor:


page 24, image: s024

[gap: illustration] Pluraque, quae longum est, properans censere, Viator,
Omnia sidere pignora mentu erant.
Viuit adhuc Platina: et quanquam concesserit Orco:
Nit tamen in vatem Parca seuera potest.

LATOMI.

Dum res Pontificum strueret, prope fractus ab alto
Collapsus est fastigio.
Romulus auspicio est, quia sacra conditor Vrbis
Nec non Remus periculo.

Iacobus Cardinalis Papien.

FVIT hic vir inter sacrati ordinis Senatores, pari virtutis atque Fortunae munere lectissimus. Erat enim cum optimarum literum studio, et vigilantis ingenij fertilitate, tum animi iudicio, styloque, et perspicuis moribus Pio secundo persimilis: a quo adoptatus in familiae nomen, et ad purpurae decus euectus est. Extant Commentarij grauissimarum actionum, atque epistolae: quibus senatoriae prudentiae potius, et Christianae seueri tatis nomen, quam perfectae orationis laudem petisse videri potest: quod in cursu honorum maximis obeundis muneribus occupatus, splendidum illud antea conceptum illustris eloquentiae lumen, festinato et pene praecipiti, vti necessitas ferebat, scribendi genere vehementer infuscarit. Verum ea rudis adhuc seculi ingenia facile summa, ac admiranda censebantur,


page 25, image: s025

quae hodie tanquam expergefactis, censoribus, vix in infimis literarij theatri gradibus sedem inueniunt. Sed fortasse populari commendatione contentus, eam absolute scribendi gloriam, vti leuem, et a doctissimis tantum, ideoque paucissimis intellectam, spreuit, vt ingenio ad scararum literarum studia reuocato, illam quam dij superi de derant personae dignitatem religiose tueretur. His enim moribus sibi iter sternebat ad ipsum rerum fastigium, sed illudente Fortuna in summo fere deceptus haesit, quum Fata potiorem ei viam ad coelum permunirent. Perijt enim non adhuc senex in secessu ad cryptas Laurentianas Vulsiniensis lacus, a cricum foraneo medico miserabiliter, enecatus, quum vir in omni negotio, praeterquam in tuendae sanitatis ratione prudentissimus, vt quartanae febris taedium discuteret, immite veratrum stulta propinatum manu, fato coactus ebibisset. Scripserat antea ingenuae piaeque liberalitatis testamentum, sed id Xystus Pontifex irritum fecit, quod pecunia satis grandis apud mensarios occulte deposita, tanquam frugi atque opes contementis censu, amplior aestimatione publica videretur. Epigramma tamen ex eodem testamento in fiscum non venit, haeredibus vtique relictum, vt hoc modo marmoreae sepulchri tabulae inscriberetur.

Luca ortu, Sena lege fuit mihi patria, nomen
Dum vixi acobus, mens bona pro genere:
Papa Pius sedem Papiensem detulit, idem
Cardineo ornauit munere, gente, domo:
Quem colui viuens, non linquo mortuus: hc sum,
Et prope sancta patris filius ossa cubo.
Viuite qui legitis, coelestia quaerite, nostra haec
In cirneres tandem gloria tota redit.

LATOMI.

Hc ille cardo, et alpha litterariae
Gloriae, lacobus Papiensis accubat
Pio parenti, homuncioni Syluio.
Vterque quorum literis euectus est,
Ille ad tiarae triplicis fastigium,
Hic ad rubentis purpurae: in qua substitis
Patri hoc libenter deferens, honoribus
Vt praestet ipsi, caeteris ac dotibus:
Pio parenti silius gratissimus.

Domitius Calderinus.

CALDERIA Veronensis agri oppidum, calid aqu nobile, Domitium protulit. Eum acri flagrantique ingenio ad gloriam anhelantem, Bessarion Cardinalis excepit, et extulit. Exinde, quum Romae profiteretur, et obscura sensa duriorum poetarum admirabili reconditae lectionis restimonio dilucidasset, literarij splendoris assertor, ac omnis obscuritatis illustrator acclamatus est. Verum editis interpretationum commentarijs, peracerbas, sed iuuenturi maxime vtiles cum aemulis simultates exercuit. Ambitioso quidem, et nimis aculeato dicendi genere ex aliena inscitia (dum intem peranter perstringit, atque remordet) nomen quaerens, eo modo, aetate, laudeque florentem, sed inbecilli stomachi temperaturam nimijs lucubrationibus exterentem: quum digna multis seculis opera conciperet, rapida febris eripuit. Celebrante funus Academia, nobilis iuuentus cum lachrymis vestem mutauit, mortem vero vel aemuli, et principatum affectantis, Politianus his carminibus prosecutus est.

Hunc Domini siccis tumulum qui transit ocellis,
Vel Phoebi ignarus, vel male gratus homo est.
Intulit hic vatum caecispia lumina chartis,
Obstrusum ad Musas hic patefecit iter.
Hunc Verona tulit, docti patria illa Catulli:
Huic laetum, atque vrnam Roma dedit iuueni.

EIVSDEM SCAZON.

Asta, Viator, puluerem vides sacrum,
Quem veriticosi turbat vnda Benaci,
Hoc mutat ipsum saepe Musa Libethron,
Fontenque Sisyphi, ac vireta Permessi;
Quippe hoc Domitius vagit solo primum.
Ille, ille doctus, quem probe nosti
Dictata dantem Romulae iuuentuti,
Mira eruentem sensa de penu vatum,
Abi, Viator, sat oculis tuisi debes.


page 26, image: s026

[gap: illustration]

LATOMI.

Hues tu, Viator, si vacat: sed accede
Sic, vt neque anima, neque strepitu molestus sis:
Namque aeger est qui hc dormit, et caput languet,
Adhuc misello tinniens, ob illas quas
Conuitiorum prope muliebrium pugnas
Pro litteris plusquam viriliter gessit.
Humanitatis haud serentibus Musis
Decus, tam inepte turpiterque proscindi.
Factum vnde credo, quod bene meritum quamuis,
Etiamque dum virum, annure sustolli.
Tu Calderinum Domitium, satis si vis,
Salueto notum: et rem tuam ito curatum.

Antonius Campanus.

QVIS in praepinguis simiae rictu tantam excelsi, atque habilis ingenij indoem? Quis in sordida stirpe tantam Fortunam non miretur? Antonium enim Campanum rustica mulier in agro fessa opere sub lauro peperit et aluit, puerum argute loquacem aedituo sacerdoti in famulatum, et disciplinam tradidit. Ita feliciter perceptis literarum rudimentis, Neapoli mox paedagogus crudiendo nobili puero mercede quaesitus est. Tantos autem in studijs Latinis quinquennio processus secit, vt inde Perusiam transierit, scilicet vt in praeclara frequentis gymnasij luce, profitendo illustri famae limen aperiret, nec multo post



page 27, image: s027

[gap: illustration]

a Perusinis ciuitate donatus, Pij secundi pontificis gratiam studiorum similitudine promeruit, a quo virtutis honore Interamnatium praesul est creatus, et a Paulo successore locupletatus. sed postremo eum Xystus immodice Tiphernatium tyrannis fauentem, quum multis vrbibus integra nominis auctoritate praefuisset, in exilium egit. Fato functus est apud Senas a Pij memoria sibi gratissimas, inuidente non plane seni longiorem vitam comitiali morbo. Inter multa orationum, et multiplicis styli opera quae extant, auidissime Bracij inclyti ducis vita perlegitur, digna posteriate, nisi rerum gestarum fidem adulatione poetica crrupisset.

PLATINAE.

Campanus iacet hc humili contectus vrna,
Qui vaga, dum vixit, sidera transilyt.
Historicus scripsit: dixit cecinitque, nec alier
Philosophus toto clarior in Latio.
Nil maius natura tulit: miracula coeli
Huius in ingenio cuncta stetre viri.
Deserto lugent Parnasi fonte sorores,
Et tumulus refugas lucis hic vnus habet.
Vos quibus ingenium, en quo contendimus omnes.
Virtutis sola est gloria, quae superest.

POLITIANI.

Ille ego laurigeros, cui cinxit, et infula crines
Campanus, Romae delitium, hc iaceo.
M ioca dictarunt Charites, nigro sale Momus:
Mercurius niueo tinxit, vtroque Venus
M ioca, risus, placuit mihi vterque Cupido,
Si me fles, procul hinc quaeso, Viator, abi.


page 28, image: s028

LATOMI.

Campani ad tumulum sedet, et facundia muta est:
Quo cum nempe viro tota prope interyt.
Aut si quid loquitur, triste est, et flebile, linguam
Contenta in cladeis expedysse suas.

Emanuel Chrysoloras.

[gap: illustration]

EMANVELIS Chrysolorae qui primus Graecas literas varijs Barbarorum irruptionibus expulsas, post septingentos annos in Italiam reportauit, tanta fuit in docendo liberalis ingenij humanitas, vt eius praeclara facies, prima inter Graecorum imagines illustri merito collocanda videatur: quanquam nulla extent, praeter artis grammaticae regulas, grauioris doctrinae monumenta. In docendo enim nunquam fessus, facile in scribendo desidiosus videri poterat, quum altera pars laudis exoptata nostris vtili professione peteretur. Is Byzantio emissus a Ioanne Imperatore, vt totius Europae reges adeundo, pereunti Graeciae maturam opem imploraret, officium quidem laboriosa peregrinatione ita impleuit, vt in Italia subsisteret, Graecia scilicet praesenti metu liberata: cum Tamerlanes terror Orientis, Baiazetum Othomannum a terribili celeritate fulguris cognomen adeptum,


page 29, image: s029

ad Stellam montem viuum cepisset. Itaque Chrysoloras diro Graeciae hoste sublaro laetus, Venetijs primum, et mox Florentiae, Romaeque, ac demum Ticini euocante ingentibus praemijs loanne Galeacio principe, Graecarum literarum studium excitauit, tanta felicitate, vt ex eius schola, summae nec ideo interiturae laudis ingenia prodierint: in queis fure Leonardus Aretinus, Francicus Barbarus, Philelphus, Guarinus, et Pogius. Postremo, quum ad tollendam pseudopontificum controuersiam, indicta synodus tanti spectaculi cupidum exciuisset, exauctorato Balthasare Cossa, Constantiae interijt: cuius tumulum Pogius his carminis exornauit.

Hc est emanuel situs,
Sermonis decus Attici:
Qui, dum quaerere opem patriae
Affectae studeret, huc ijt.
Res belle cecidit tuis
Votis Italia, hic tibi
Lingua restituit decus
Atticae ante recondita.
Res belle cecidit tuis
Votis emanuel, solo
Consecutus in Italo
Aeternum decus es, tibi
Quale Graecia non dedit.
Bello perdita Gracia.

LATOMI.

Illustres inter doctrinae laude Latines,
Quem primum Arginos conspicis ante suos:
Ille est Emanuel, peritura ex Hellade moestas
Qui primus Musas transtulit in Latium.
Quam sedem vt melius ferrent estiam quoque amarent.
Miscuit hic strictis pallia lata togis.
Vt qui sit vestem modo non indutus vtranque,
Sit dignus neutro protinus ille choro.

Bessarion.

IN celeberrimo gentium omnium Concilio, quo Florentiae disceptantibus Graecis et Latinis, praesidenteque Eugenio, Christiani dogmatis fides publici consensus authoriate firmata, est Bessarionis Niceni mirifica virtus Senatorij ordinis ornamenta promeruit. Datum est enim honori totius Graeciae ab antiqua pertinacia discedenti, vt duo eius nominis, isidorus scilicet atque Bessarion in sacra purpura conspicerentur. sed in Bessarione vitutes omnes vsque adeo praecellenti temperamnento, concentuque ad admirationem responderunt, vt nemo eo Christiana probitate spectatiorm nemo admirabilior doctrina, et nemo denique generosis moribus ornatior atque splendidior, hoc ipso a morte eius sexaginta annorum curriculo in Senatu conspectus sit. Senatoriam enim grauitatem, ore probo atque blandissimo condiebat: accipsam viri optimi famam, domi et foris, nitida ac hospitali disciplina, et liberalis animi beneficentia tuebatur: quum subactae Turcarum armis, et ideo concidentis Graeciae ingenia, diu iactata mari et terris, apud eum certissmum salutis portum inuenirent, et qui in Academia nomen darent, eodem patrono atque hospite vterentur. Habitabat sub Quirinali ad sanctos Apostolos, deducebatur autem mane in Vaticanum non exculto quidem et numeroso, sed vno virtutis nomine maxime decoro comitatu: quandoquidem praeclara Graecae Latinaeque linguae lumina, peregrinorum requisita oculis, circa eum in triuijs ciuium digito monstrarentur. In his enim saepe conspecti sunt Trapezuntius, Gaza, Argyropylus, Plethon, Philelphus, Blondus, Leonardus, Pogius, Valla, Sipontinus, Campanus, Plantina, Dominitius, nullo aeuo perituri, quibus viris domi stipatus, vsque adeo extra inuidiam gloriosa sui fama fruebatur, vt Eugenius, Nicolaus et Pius eum sibi successorem, si fas esset, adoptare percuperent: neque optime de Republica merito, Senatorum studia deerant. sed Paulo morte sublato, in comitijs fatalis casus tantae spei Fortunam auertit. Ferunt enim tres summae authoritatis Cardinales, quum eo decreto, vt eum pontificem salutarent, abditum in cella conclauis adissent, nec admitterentur a Nicolao Perotto ianitore, quod tum vir ineptus lucubranti parcendum diceret, vsque adeo stomachatos, vt sese indignanter auertentes, responderent. Ergo nec prensanti, nec roganti quidem, summadignitas erit inculcanda, vt quum e coelo suffragia expectet, superbis demum ac stolidis ianitoribus pareamus? statimque suffragia



page 30, image: s030

[gap: illustration]

Xysto detulisse, quo repente renunciato, adoratoque, Bessarion dixisse fertur: Haec tua, Nicolae, intempestiua sedulitas, et tiatam mihi, et tibi galerum eripuit. Nec multo post cum honore legationis in Galliam est ablegatus, quod Xystus noua licentia Pontificatum nomine principatus gerendum ratus, libere, et grauiter, religiosque sententias dicentis vultum non perferret. Sed Bessarion, dum e Gallia rediens concepto morbo Rauennae substitisset, septuagesimo septimo aetatis anno moritur. Funus autem Romae celebratum in templo Apostolorum, vbi marmoreum tumulum, viuens sibi cum hac Graeca inscriptione extruxerat. hanc sic vertit Maioranus Salentinus.

Bessarion feci hunc tumulum, qui conderet ossa
Venerat vnde alim spiritus astra petet.

MAIORANI.

Viuens adhuc feci hoc sepulchrum corpori.
Bessarion, ad Deum remittens spriritum.
Me docta genuit Graecia, at honores dedit.
Vrbs Roma, quae mihi perpetuo est patria.

IANI VITALIS.

Non tibi sit laudi sanctum celebrasse Platonem,
Castaque Socraticae frena pudicitae:
Non quod virtutum exemplum, quod lumen honoris,
Quod Sol extinctae religionis eras:
Verum quod per te migrauit Graecia Romam:
Et didicit Latios Attica Musa sonos.
Per te hinc Romanas miratur Tybris Athenas
Argolicam et Romam Graecia Bessarion.


page 31, image: s031

LATOMI.

Damna quis amissae si nesciat Helladis, vno
Maxima metirt Bessarione potest.
Qui si Romanas esset moderatus habenas,
Sortitus nostrum post sua fata Pium,
Secula vidissent summum par illa virorum:
Quale nec vllaprius hora vel ora tulit.

Georgius Trapezuntius.

[gap: illustration]

GEORGIVS Trapezuntius in Creta natus, quod paternam originem e Pontica celebri vrbe duceret, vetustae patriae nomen asciscere, quam natale solum sateri maluit. Is Graecorum fere primus Romae eo tum seculo renascentibus literis, qui Graeca feliciore stylo in Latinum verterit existimatus est, vti liquidissime constat ex Aristotelis, sacrisque Eusebij Caesariensis operibus, et ex rhetoricis praeceptis Hermogenis. Erat enim ingenio ad lucubrandum maxime valido, vehementique, sed vti mox apparuit, tetrici liuoris pleno. nam quum se Peripateticum profiteretur, vnumque Aristotelem extollendo celebraret, vsque adeo superbra aure fuit, vt nec diuini quidem Platonis ingenium laudari pateretur: cuius etiam dogmata et mores peracerbe ac insolenter edito famoso volumine


page 32, image: s032

laceraret. Sed Bessarione, generosa eruditione, illustrique facundia Platonem defendente, Georgius vim tanti fluminis sustinere non potuit, quum publica inuidia deflagraret, quod summae authoritatis philosophum, magistrumque sanctioris vitae, ac ideo Christianae disciplinae poximum, impio ac incesto ore procidisset. Habitauit iuxta Mineruam, honesta domo sibi et posteris extructa, ad diui Mauri minores obeliscos, ducta vxore, susceptoque filio, sed non eadem felicitate in literis educato. Is enim nomine Andreas, paternas lites excipiens, Theodoro Gazae, tanquam Georgij patris laudi decus maligne subtrahenti, rescripserat, sed Theodorus eam recriminadi libidinem, rabiemque facile contempsit. Porro Georgius ad exactam senectutem peruenisse fertur: ita vt repuerascenti, et propemodum deliro, memoria tantarum rerum elaberetur, et circuiret Vrbem solus obtrito in pallio pileatus, et nodoso scipione vacillantis gradum sustinente. Andreae filia haeres Fausto Madalenae Romano, poetae lepido collocata est. Hic multa de Georgij prosoceri doctrina, et litium acerbitate narrare solebat, cum Leoni ab amoenitate ingenij gratissimus in Academia floreret. sed in ante diem clade Vrbis interijt.

INCERTI.

Hac vrna Trapezunty quiescunt.
Geogy ossa, parum Deis amini,
Quod acri, et nimium procaci lingua
Platonem superis parem petiuit.

LATOMI.

Quum nomen tumulus meum loquatur,
Qui sim, vel fuerim, vel hc sepultus

Dormiam, an vigilem rogare noli,

Et turbare meam, precor, quietem.
Nam cur ingeny tot illa nostri,
Tibi, inquam, monumenta publicaui,
Quam nunc ne fieres mihi molestus,
Atque, me melius, mea inde nosces?
Nam vita incolumi, valens, vidensque,
Amisi omne penu mei cerebri,
Insectando malum Platona. sed tu
In crucem, qui iterum facis, Platoni
Vt miser male vapulem, ito abito.

Theodorus Gaza.

THEODORVS Gaza Thessalonicae honesto loco natus, Amurathe Graeciam omnem victricibus armis quatiente in Italiam venit, acumine, fertilitateque ingenij nemini secundus, quum Graecos omnes linguae peritia eruditoque iudicio superaret. Victorino autem Feltrense magistro vsus, vsque adeo copiose et diligenter Latinas literas didicit, vt longe omnium latinissime seriberet, nec plane dignosci posset, an exactius, et certius ab eo Latina Graece, an ipsa Graeca Latine verterentur. Historias enim Aristotelis de Animalibus, et Theophrasti de Plantis, ita Latinas fecit, vt Romanae linguae facultatem, quum noua vocabula solerter effingeret, audaci, sed generosa translatione locupletarit. Tanta porro felicitate librum Marci Tullij de Senectute Graecum reddiderit, vt peritissimi praeter adaequatos sensus, ipsam quoque ciceronis eloquentiae Maiestatem, scite, et grauiter repraesentatam admirentur. Transtulit etiam Problemata Aristotelis, et Hippocratis Aphorismos, vt praestantissimis authoribus ac perspicuam fidem, nec obscure ad salutem humani generis sua dignitas redderetur. His vigilijs sacerdotium in Magna Graecia commendante Bessarione promeruit, quod certe satis esset moderato, frugique homini, et aduersus omnis luxuriae voluptates inuicto, nisi neglecta ratione totius redditus rapacibus Graeculis et Brutijs rei familiaris curam demandasset. Nouissime quum nobilissimas lucubrationes in membranis accurate perscriptas, Xysto Pontifici detulisset, nec peccunia. vel ipsius librarij praemio digna reddertur, indignatus subagreste uidicium, Effugere hinc lubet, inquit, postquam optima segetes in olfactu praepinguibus asini sordescunt, atque ita in Brutios ad sacerdotij sacram sedem contendit. Nec multo post plane senex fato functus est, nec iniqua quidem sorte, quum in Graecia natus, et educatus in Italia, tanquam de vtraque lingua bene meritus in Magna Graecia tumularetur.



page 33, image: s033

[gap: illustration]

PONTANI.

Sume lyram, dic Musa modo, dum condimus vmbram:
Et puer et coluit numina vestra senex.
Indignus tellure, Deo Theodore petisti,
Sera quidem, tamen est longa parata quies:
Virtute, ingenyque bonis hoc ipse parasti,
Vi coeli aspiceres aurea tecta senex.
Nos artus terra tegimus, tu caste sacerdos
Da requiem, aeternum iam Theodore vale.

MICHAELIS MARVLLI.

Hc Gazes iacet, et Gazae Sophia addita mater:
Alierutrum quoniam mors rapere haud potuit.

POLITIANI.

Heu sacrum caput occubuit Theodorus, et hora
Vna obiere omnes relliquiae generis.
Nec tamen hoc querimur, nimis est potuisse videri,
Non erat hic nostro tempore dignus honos.
Hoc dolet heu, quod neutra patri est nunc lingua
Quae mittat iustas Manibus inferias. Superstes.

EIVSDEM.

Cum terram hinc nosset Theodorus, et area, et vndas.
Iam restant, inquit, sidera: terra, vale.

PIERII VALERIANI.

Roma olim abstulerat at Graiae decus omne Mineruae,
Siue opus ingenio, siue opus arte foret.
Gaza autem, Argiuae clarissima gloria gentis,
Reddiderat patriae nunc spolia illa suae.


page 34, image: s034

Dumque pari Ausoniae conatu consulit, et dum
Musarum et Linguae dux vtriusque viget,
Sublatus fato traxit secum omnia, et vno hoc
Spes italm, et Graim, fama cadente, cadunt

LATOMI.

Ille Dem munus (fer thus, et liba Sacerdos)
Atque adeo hc linguae Gaza vtriusque iacet.
Graecia quem genuit, suscepit Roma: sepultum
Communi titulo Graecia magna fouet.

Argyropylus.

[gap: illustration]

IOANNES Argypropylus Byzantius eodem Turcarum impetu Graecia eiectus, apud Cosmum Medicem gloriosa liberalitate literis fuaentem in honore fuit, tanta nominis existimatione, vt Petro filio, nepotique Laurentio praeceptor datus, loco parentis haberetur, publicae vero Florentiae iuuentuti Graecos authores enarraret. Grati idcirco animi erga Mediceae gentis proceres vigiliarum praeclara extant monumenta, consecrata in ea domo altrice verae virtutis. Arstotelis enim Naturalia atque Moralia generose transtulit: ita applaudente Gaza vetere sodali: qui diuersas Arsitotelis partes vertendo desum pserat, vt quaedam ab se pariter translata combureret, ne amicissimi hominis crescenti famae office,


page 35, image: s035

si ad eamulationem odiosa comparatione certaretur. Latina enim vbertate facundior, et Graecorum modestissimus hoc facile dabat elate ambitioso, et amplioris fortunae percupido, quod ipse omnis semper lucri, et praesenti tanquam euanidae laudis contemptor extitsset. Argyropyli autem sermones, cum fastidiosi, tum graues eruditis auribus essent, et tum maxime, quum Ciceronem Graecas ignorasse literas illoto ore praedicaret. Pestilentia demum Etruriam euastante, Romam venit, profitendoque Graece Aristotelem, ita optimis stipendijs vitam traduxit, vt tota substantia quotibianis sumptibus aequaretur, et in extremo vitae actu iocatus, ditiores amicos, aeris alieni, condito testamento, haeredes relinqueret. Vini et cibi aeque auidus et capax, et multo abdomine ventricosus, immodico melopeponum esu, autumnalem accersiuit febrem, atque ita septuagesimo aetatis anno ereptus est. Ioannes autem Lascares eundem ciuem et magistrum hoc Graeco carmine laudauit, quod Maioranus Lascaris discipulus sic vertit.

Hoc Argyropylus, patria procul alta sophiae
Dogmata qui coluit, conditur in tumulo.
Dat patria huic nomen, sacrum dat Roma sepulchrum,
Nescio que potior huic fuerit patria:
Illa genus, nomenque dedit, verum inclyta Romae
Nutriuit, coluit, perpetuoque tenet.

LATOMI.

Hac Argyropyli teguntur vrna
Ambusti cineres, et ossa tantum,
In qua nec cineres, nec ossa tandem
Aetas inueniet: sed ampla nunquam
Fama destituet locum sepulti:
Quae per docta hominum volabit ora,
Totumque afficiet stupore mundum,
Donec Graecia Turcicos triumphos
Indignostomacho feret conquetque.

Marullus Tarchaniota.

marvllvs Tarchaniota Graecus, inter alarios equites descriptus, Nicolao Ralla Spartano duce in Italia militauit: ita labore ac studio duri martis cum tenerrimis Musis per interualla feliciter adaequato, vt non Graeco tantum, sed Latino carmine admitandus euaderet. Nam Theodori ac Argyropyli decora vestigia subsecutus, nihil iam Graece doctum esse satis ad laudem putabar nisi tota patrij sermonis facultas Romanae facundiae iungeretur: propterae Florentiae Alexandram eruditi ingenij puellam vxorem duxit, Bartholomaei Scalae vexilliferatus honore conspicui filiam. Hic est qui paulo ante Graecorum nomini fauens, cum Politiano eius gentis ingenijs infersto, maledicentissimis epistolis lites extenderat. Verum Marullus inquieto ingenio nullibi sedem stabilem nactus, in cursu studiorum ac itinerum semper fuit; transferendique munus tanta contentione, famaque ab alijs susceptum semper contempsit, quasi minime par, aut certe nobilis gloria periculoso opere peteretur, grauiora idcirco meditantem post editos Epigrammatum libellos, quibus Apollo pereleganter arriserat, in Volaterrano Cecina amnis solito inflatior, fallente equum caecovado, violenter abripuit, eo die quo Ludouicus sfortia captus, vt ferrato in carcere miser expiraret, in vlteriorem Galliam est perductus. Luxre eum pari moestitia Graeci Lantinique.

PONTANI.

Hoc vacuum tibi Pierides stature sepulchrum
Et Graia, et Latia clare Marulle lyra.
Ipse etenim Aonia in sylua, atque Heliconis in antris
Laetus agens, illic ocia grata teris.
Illic formosae ludunt ad plectra puellae,
Et tecum ad choreas carmina lecta canunt.
Et tibi responsant syluae, Peneiaque antra,
Plaudit et Ogygio roscida ripa lacu.
Nil praeter nomen tumulo, per opacae vagaris
Culta per Elysium docte Marulle nemus:
Hinc tibi se ad cantum adiungit formosa Corinna,
Catat et ad calamos Delia culta tuos:
Illic compositos exercet Cyntha saltus,
Exercet raros Lesbia blanda choros.
Nec Parca eripuit, Musae rapuere Marullum.
Arnidi ne fieret grata rapina Deae.
Sis felix igitur Musis comes, et tua Musae
Ambrosio foueant membra adamata sinu.

ANDEREAE DACTII.

Ingenio Phoebo, belli par munere Marti,
Graia domus Cecina busta Marullus habet.


page 36, image: s036

[gap: illustration]

EIVSDEM.

Euasit toties hostilia tela Marullus,
Vt Cecinae tumidis obrueretur aquis.

PIERII VALERIANI.

Cur adeo fluctus contra conaris? in vndis
Oppetysse horres cur Helicone satus?
Igneus vt gelido vigor extinguatur in amne
Forte times? atqui, saepe fit ignis, aqua.
No~hoc, inquis, habet male me: quod miles et acer
Sim, doleo: sub aquis militem obire pudet.
Ah, ne indigneris, miles licet impiger, astra
Hac peruulgata fortibus ire via.
Hac pius Aeneas, et bello magnus et armis,
Hac Romae fertur Romulus isse pater,
Sfortia summus honos belli, inuictusque Robertus.
Hac qu tu ad superos transilire polos.
Debentur coelo sories, coelo ignis et aer,
Vndaque supposita est: infirma terra tenet,
Scandnti a terra ad coelum stat limes in vndis,
Primus, age hac coelum scande Marulle via.

TIBALDEI.

Hc situs est celebris cithara glagioque Marullus,
Qui Thusco (heufacinus) liquit amne animam
Neptune immitis: meruit si mergier ille,
Mergier Aonio flumine deberat.

LATOMI.

Est aliquid lenisse feras, fluuiosque stetitisse,
Inque opus arguta saxa animasse lyra.
Plus est imbelleis traxisse in castra Camoenas,
Ille sit Amphion: iste Marullus erit.


page 37, image: s037

Demetrius Chalcondyles.

[gap: illustration]

DEMETRIVS Chalcondyles diligens grammaticus, et supra Graecorum mores, cum nihil in eo falla ciarum aut fuci notaretur, vir vtique lenis et probus, scholam Florentiae instaurauit, desertam ab Argyropylo, et a Politiano deficientibus Graecis occupatam: se ambitioso peracrique aemulo multis bonis malisque artibus suggestus locum et nomen defendendi Demetrius cessit, Latina praesertim tancundia inferior, et ob id rarescente auditorio a iuuentute destitutus, quando quidem vel apprime doctus, facile ieiunus et hebes, lasciuis et delicatis auribus videri poterat: quibus Politiani decantantis, et varios spargentis flores, iucunda argutaque vox et falsa comitas mira dulcedine placuisset. Sed mansit Demetrio honestus gratiae locus apud Laurentium, vel infesto, et oblique sem per incessente Politiano, qui cum neminem e latinis sibi parem pateretur, Graecis ipsis eruditior existimari volebat. diuisit idcirco munera Laurentius, vt aemulationis lites ditimeret: et filij praeceptorum contentione ad discendum accenderentur. Sed eo principe virtutis eximiae morte sublato, Demetrius Mediolanum a Ludouico Sfortia accitus est, abducta secum vxore Florentia, e qua iam liberos susceperat. Nec multo post profitendo perscriptoque vtili volumine, rudimeta Grammatiae publicauit, quod Theodori,


page 38, image: s038

quanquam insignis liber de arte eadem, vti proectis et doctis scriptus, durior videretur. Vxor virili industria familiam regebat, ipso sene et literarum studijs occupato: sed ea libertas in mire foe cunda vxore dubiam pudicitae famam fecit: quanquam trs filij ipsam veri pratris effigiem ore Graeco penitus referrent. Theophilus natu maximus iuuenis turbulentus, cum Ticini Homerum profiteretur, nocturno, et petulanti certamine confossus interijt: et Basilius mira ingenij indole, euocante Leone, vt in gymnasio Romano iuuentutem do ceret, paucis mensibus ex lenta febre contabuit. Seleucus vero natu minimus ad pubertatem non accessit. Caeterum Demetrius octogenario maior, non plane miser, quod nihil de obitu Theophili occultante matre didicisset, Mediolani fato functus est, paulo ante quam Galli Iulij pontificis et Venetorum armis Italia pellerentur.

INCERTI.

Viuens corona nobilis iuuentutis
Circundabaris vndequaque demetri,
Dum ostenderes iter per Atticos campos.
Certe beatus, si obitigisset morienti.
Doctam videre tibi super stitem prolem:
Oculumque claudi languidum a tuis natis,
Aut hoc sepulchrum lachryma illorum spargi.

MICHAELIS MARVLLI.

Dum ver hymettium diu.
Nequicquam apis quaerit vaga,
In os sacrum Chalcondyli,
Et labra suauistua incidens:
heus, inquit, aequales bonae
Huc huc adeste sedulae,
Matrem videtis Attida.

LATOMI.

Quid est quod vsquam sit satis mortalibus,
Sui nec vlla parte cor quod torqueat?
Senex, nec absque litterarum gloria
Vixi: at malorum hoc est catena longior:
Durisque emuntur litterae laboribus:
Et sane iniquis efferuntur praemys.
Foecunda coniunx, et domi perstrenua,
Sui pudoris proximum est periculum.
Iam bis miser, quod quid sit educatio.
Simulque scirem, quia mali sit orbitas.
Quare referta cum malis sint omnia,
Vitam vt cito obeas leuissimis, pete
Quo tunc beatus, hc quod haud vales agas,
Ito, et precare mutuum demetrio.

Marcus Musurus.

MARCVS Musurus genere Cretensis, exactae diligentiae grammaticus, et rarae felicitatis poetas, in gymnasio Patauino aliquandiu Graecos authores interpretatus, secunda perspicacis ingenij fama ad integram doctrinae maturitatem peruenit: sed saeua coniuratione externatum gentium afflictis bello Venetis inde exturbatus, ita tranquillum otium quaesiuit, vt Graeco carmine diui Platonis laudes elegantissime decantaret. Extat id poema, et in limine operum Platonis legitur, commendatione publica cum antiquis elegantia comparandum. Leone autem ingenijs ullustribus praeclara praemia proponente, Romam venit. Nec multo post Manilio Ralla eruditi iudicij viro Graeco morte sublato, Archiepiscopus Epidaurensis effectus est. Eam autem secundae Fortunae celeritatem, quasi ab occultis fatis maiora praemia monstrarentur, immoderato animo tulit, sic vt insana vehementique ambitione percitur, nouum illum sacrate mitrae honorem nequaquam ingenij merito parem duceret, nulloque pudore praeproperus ab purpuram aspiraret, quum saepe quereretur, Graeci generis neminem quasi probro gentis lectum fuisse, quando Princeps in donando purpura maxime liberalis, vno comitiali die supra triginta nationum omnium delecta capita galero purpureo perornasset. Ab hac intem pestiua siti contabuit corpus adeo celeriter, vt obrepente morbo intercute, vix ostentatis mitrae insignibus expirarit. In templo Pacis tumulatus est. Amiterninus autem Antonius sepulchro hoc distichon inscripsit.



page 39, image: s039

[gap: illustration] Musure mansure parum, properata tulisti
Praemia: namque cito tradita, rapta cito.

LATOMI.

Arma Pelasgiacas quaterent dum Turcica terras,
Inueherent culto barbariemque solo:
Quid facerent Musae? fugre Helicone relicto,
Phocin et Ascraeum deserure numus.
Regna Latina petunt: et rat Musurus in Illis:
Hospitio vituntur hospitis ante sui.
Nunc etiam bustum, grata pietate, sepulti
Officy quauis sedulitate colunt.
Thespiacas frondeis circum, et Permessida laurum,
Et sacro spargunt ex Helicone thymum:
Castalias lymphas aliae. et cape munera dicunt.
Musure, Aony factus Apollo chori.
Ioannes Lascares.

IOANNES Lascares Graecorum fere omnium, qui Othomanicis armis patria pulsi in Italiam confugerunt, nobilissimus atque doctissimus fuit. Stirpem enim sanguinis incorrupti ad Imperatoris Constantinopolitani decus generosis moribus referebat, vtpote qui ab ingenua educatione optimas literas imbibisset. Naufragum excepit Laurentius Medices, cui nihil antiquius vnquam fuit, quam ingenia liberali beneficio deuinxisse Is tum absoluendae Bibliothecae studio tenebatur. Ob id Lascarem ad conquirenda



page 40, image: s040

[gap: illustration]

volumina Byzantium cum legatione ad Baiazetem bis misit: nec defuit honesta petenti vsquam Barbarus imperator: quippe qui erat totius philosophiae studiosus, Auerroisque sectator eximsus: et de Laurentio priuatim tanquam de illustri cultore virtutis optime sentiret, cum paulo ante Bandinum percussorem fatris fuga in Asiam elasum in catenis ad supplicium tradidisset, singulari quidem religionis, atque iustitiae exemplo, quod ille immane scelus in templo ausus, moerita poena plectendus censeretur. Itaque Lascares tuto abdita Graeciae perscrutans, cum patriae opus victoribus cessissent, nobiliora diuitijs antiquae dignitatis volumina collegit, vt in Italia seruarentur. Transiuit demum in Galliam, legatumque Ludouici regis apud Venetos egiti nec multo post Leone veteris aminicitiae nomine liberaliter eum attollente, nobiles e Graeciapueros adduxit in stituto ludo in Quirinali, ne Graeca lingua scite loquentium soboles interiret. Valebat Latina facundia, ita vt versus qui extant perscriberet, sed adeo contumaci sterilitate desidiosus erat, vt invertendo Graeca vix Polybij Castrametationem efflagitantibus amicis expresserit, quod id studium recto an maligno iudicio, incertum, penitus damnaret. Verum egregia cum laude praestitit, vt Latini haberent emendatiora, quae minore ipsorum labore verterentur. Honestae facultates non certo rixae reditu, sed aliena liberalitate quaesitae, vel in rem negligenti et sum ptuose viuenti nunquam defuerunt, vt nonagenarius fere senex articulari morbo deformatus, Romae moreretur. Sepultus est in aede Gothica diuae Agathae supra Suburram, fecitque sibi Graecum Epitaphium, quod Maioranus sic vertit.



page 41, image: s041

Lascaris in terra est aliena terra sepulius.
Nec nimis externam quod querertur erat.
Quam placidam, hospes reperit, sed deflet Acheis
Libera quod nec adhuc patria fundat humum

TIBALDEI.

lascaris hic Graim specimen: ne crede cadauer
Illius esse sub hoc marmore, sed statuam.
Altera quippe fuit Niobe dolor impius illam
Natorum hunc podagrae transtulit in lapidem.

LATOMI.

Lascarus hc Graiae doctinae et niminis haeres,
Vultimus ex illa gente domoque iacet.
Cum quo lugemus florem perysse Pelasgm,
Helladaque ingenys obsoluisse bonis.
Damna tollenda nimis, sed quae maiora futura,
Huius ni pietas aduigilasset, erant.
Qui non contentus priscos conquirere libros, Italiam et tantis accumulasse bonis:
Semine Mygdoniae pubis repleuit eandem,
Quos natiua penes linguaque voxque foret.
Queis tibi pro meritis Latium sese obligat illa
Dempturum patriae barbara vincla tuae.

Rodulphus Agricola.

[gap: illustration]

page 42, image: s042

QVIS non te Rodulphe Agricola inusitato, et plane portentoso conspirantium syderum concursu natum esse fateretur, si vim coelestis tam varie radiosi luminis, non secus ac in astris cursum certior disciplina deprehenderet? Hausisti enim Hebraicas Graecasque literas vsque adeo stupenda celeritate, vt nequaquam Gruningiae in vltima Frisia, sed Hierosolymis Athenisque natus ac educatus a doctissimis crederre. Latinas porro tanta felicitate didicisti, docuistique, vt exacta puritas, ac illa nobilis vbertas Romanae eloquentiae, nostro cum pudore in squallenti asperoque Oceani littore quaerenda videatur. Viuent profecto in admirantium manibus tua illa, quae auide leguntur in Dialecticis Rhetoricisque praecepta, et diuni ingenij carmina, quibus vel illustribus poetis numeros excusisti. Nos vero in magno vitae tuae desiderio, aut numinum, aut certe syderum incostantiam indignanter vsquequaque mirabimur, quae tantis cumulatum muneribus teris tantum ostenderint, grauiore quidem iniuria humani generis, cum ille coelesti autafortasse dignior, in secundissimo foecunditatis cursu raperetur. Defunctum Heydelberga Germaniae vrbe gymnasio clara, decuriones sepulchri honore perornarunt. Hermolaus autem Barbarus apud Caesarem legatus, inscripto epigrammare supremum amicitiae munus exoluit.

HERMOL. BARBARVS.

Inuida clauserunt hoc marmore fata Rodulphum
Agricolam, Frisy spemque decusque soli.
Scilicet hoc vno merutt Germania, quicquid
Laudis habet Latium, Graecia quidquid habet.

LATOMI.

Qui putat ingenys patriam conferre, Rodulphum
Agricolam, Latydixerit esse soli.
Aut extra Italiam masci minus esse beatum,
Hunc ipsum Frisium, qui putat, esse sciat.

Leo Baptista Albertus.

LEONI Baptistae ex Albertorum familia Florentiae clare, Politianus, audita eius morte, nobile encomium cecinit: nos autem eius ingenij acumen, et styli felicitatem in confragosa materia plurimum admiramur. Nouumenim opus aedificatoriae facultatis, et propter linguae inopiam valde impeditum, nec satis eloquentiae capax, aggressus est, tanta facundia, vt imperitos obscuro rudique eius seculo, et certa disciplinae luce carentes architectos in semitam rectissimae rationis deduxerit, cum Vitruuij praecepta densissimis obsessa tenebris illustraret, ac inspectis antiquorum aedificiorum reliquijs, atque inde accurata dimetiendi ratione initiorum et finium ordinem deprehen disset, ita vt inopem et corruptis artibus incultam aetatem nostram admirabili abditarum rerum copia locupletasse existimetur. Scripsit etiam in pictura de Recessibus et vmbris, lineisque ex optices disciplina, quibus rerum imagines in eodem sitas plano, tanquam remotas et extantes, erudita manus exprimere consueuit. Ex speculo quoque reflexis radijs: nam ipsius effigiem arguto penicillo pereleganter est assecutus, quam apud Pallantem Oricellarium in hortis vidimus. Extat etiam Apologorum vrbanae grauitatis libellus, quo vel Aesopum inuentionis amoenitate superasse iudicatur, et Momus summae gratiae dialogus, ac ideo cum antiquis operibus multorum sententia comparandus.

IANI VITALIS.

Albertus iacet hc Leo, Leonem
Quem Florentia iure nuncupauit.
Quod princeps fuit eruditionum,
Princeps vt leo solus est ferarum.

LATOMI.

Quisquis Barbarus es, rudisque Phoebi,
Hoc saxum pedibus caue profanes,
Quod sane eximium tegit Leonem,
Peius angue tuum genus perosum.


page 43, image: s043

[gap: illustration] Nam Musis sacer est, easque secum
Vel hc in tumulo moratur oris
Docti blanditys, vel ipse cum illis
Indagat Clarios comes recessus.
Doctis multyugam referre praedam
Non raro vnde solet, stupente Apelle,
Atque Vitruuio sagacitatem
Sed quid te dubium morer? Leonem
Albertum satis y loquuntur vngues.

Laurentius Medices.

SALVE heros optime, maxime ingeniorum liberalis educator, artiumque omnium et elegantiarum pater, ac vnicus verae virtutis aestimator. Salue iterum immortale praeconium merite: cum te vigilanter excubante, non Etruria modo tua, sed omnis quoque Italia opulenta pace floruerit: scilicet vt mox orbata te custode et vindice, intestina fatalique insania, et externa immanitate vastata concideret. Sed salue itidem, qui luculenter et fouisti Musas, et feliciter exercuisti. Praeclarus vtique Vatum hospes et aemulus, ideoque coelesti munere nomini tuo debita virenti laurea dignissime: nisi haec fortuna tua putetur inferior, quando Cosmum auum eruditi seculi decus gloria superasse summe arduum videri poterit: nisi Leonem decimum, ad ornandam virtutem coelo datum, felici prole genuisses.



page 44, image: s044

[gap: illustration]

IANI VITALIS.

Nil mortale vnquam vita tibi contigit omni
O Patriae pater et decus immortale tuorum
Laurenti, nisi cum te mors immitis ademit.
Illa quidem non te vitali lumine cassum
Extinxit, verum quicquid sanctique bonique
Orbis habet, tecum simulabstulit: aurea quando
Secula foedauit scabra rubigine ferri,
Non tamen vlla vnquam viderunt tempra dignum
Te magis, et tilulis et maiestate decoro,
Cui magnus cosmus auus, et cui filius altum
Maximus ille Leo princeps Romanus honorum
Atque aeternarum laudum erexre theatrum.

MYRTEI.

Occidit vt fato Medices Laurentius, ora
Conuertens in solicitas Florentia Musas
Dixit, Abite, aliud nunc vobis quaerite tectum.
Cui Musae: Nos hospitium sane perdimus vsquam
Quaerendum: Sed tu Medice Florentia rapto,
Amissum inuenies nusquam: quin desinis ipsa
Esse illud decus et Laty Florentia lumen.
Nos erimus Musae, tum si quid nostra parente
A loue dat pietas sperare, videbimus vllo
Tempore post heroa Deorum in sede suprema
Immortalem alti nutu Iouis astra regentem.

LATOMI.

De te nil dicam: sed enim si dixero, quantum est
Velde Dys genitum, vel genuisse Deos?
Vatibus Ausonys mandatum hoc muneris esto:
Capere nam laudes est violare tuas.


page 45, image: s045

Petrus Leonius.

[gap: illustration]

PETRVS Leonius Spoleti natus, multo acumine persicacis ingenij, eruditaque facundia, inter medicos primus fere prolato Galeno, verum medicinae limen aperuit, quum in clarissimis Italiae gymnasijs profitendo, exercendoque artem summa nominis authoritate, non ex foeculentis Arabum lacunis: sed ex purissimis Graecorum fontibus haurienda praecepta artis, atque remedia docuisset. Is erat validis disciplinarum omnium praesidijs instructus, ita vt Astrologiae et veteris item Magiae peritissimus haberetur: quod de euentu grauissimarum rerum diuina praedictione iudicare consueuisset. Constat enim eum amicis saepe dixisse, sibi subitae mortis periculum in aqua portendi: vnde flumina crebrasque nauigationes formidaret, quam ob causam, quum alia omnia ad quaestum, et decus secunda retineret, e Patauio, Ventijsque in Vmbriam et Spoletum emigravit, vt mutata sede, nauigationum occasiones effugeret. Sed Fata vbique viam inueniunt. Inde enim Laurentio Medice suprema valetudine tentato, Florentiam accitus, adeo inani, aut certe fatalispe concepta desalute decumbentis, occultans atrocis morbi impetum contempsit, vt oblata alijs ex arte remedia reijceret, et insurgentis naturae viribus nihil verendam morbi vim, facile cessuram polliceretur. Verum non diu post ea cunctatione


page 46, image: s046

detecta malignitate pituitae, aegroque sensim deficienti, superuenit Lazarus Placentinus illustris medicus, a Ludouico Sfortia Ticino missus, sera quidem afferens remedia: sed oblique Leonium iam toti familiae inuisum perstringens, quod neglectis morbi initijs, facillimae curationis occasiones temere contemnentis imprudentia deperissent. Per hunc modum expirante Laurentio, Leonius ex infamiae dolore commota mente, exitialem insaniam, lugentiumque familiarum lethale odium contraxit, ita, vt in proximae Caregio villae puteum, sponte, an illata vi incertum, praeceps datus mergeretur. Fure qui Petri Medicis feruida ira mortem patris more barbaro vindicantis, id scelus admissum crederent, vti Actius Syncerus Etrusco carmine deplorauit. Sed nullum omnino praeclarius patratae necis argumentum exortam inde suspicionem fouet, quam ipsius authoris, par sceleri ad iustam poenam interitus, quum ille a clade Gallorum ad Lyrim aufugiens, in ostio fluctibus naue obruta, foede perierit.

IANI VITALIS.

Dum timet astrologus sua Fata Leonius vndas,
Et fugit e ripis magne Timaue tuis:
Illa eadem frustra fugientem aduersa sequuntur,
Qua rapitur tacita nobilis Arnus aqua:
Hc tu florentem medicis Florentia curis
Praeruptum, facinus, corripis in puteum:
Astra repraesentat sic funera, dum fugit ille,
Tutius hunc poterant quam latuisse poli.

LATOMI.

Pallet, conspectis vbicunque Leonius vndis,
Et veluc a certo protinus hoste timet.
Scilicet has tacite didicit monstrantibus astris,
Moliri vitae Fata suprema suae.
Cur sed vbique timet? cur omneis denique, semper?
Astra cauendi etiam cur tacure vitam?
An non terra suos gignit, licet arida, fonteis?
Et coelum pluuitas non quoque seruat aquas?
Forsitan has aliquo puteo tibi Fata reponunt:
Nec poteris clare cum Phaetonte mori.
Sed fugis Euganeos, Padumque, et aquosa Timaui:
Stulte, fuge, et longum dedecorare metum.

Hermolaus Barbarus.

NVLLA hercle cuiusquam defuncti insigni effigies, maiore merito, quam tua in Musaeo spectatur Hermolae eruditorum omnium, omnibus numeris longe doctissime. Nouocomensibus enim C. Plinium Secundum ciuem suum, ab imperitis inuidiose surreptum, erudita, praeclaraque sententia reddidisti, eumque eductum tenebris, et multo squallentem siru, immenso radiantis ingenij tui lumine penitus illustrasti: scilicet, vt recepta antiqua dignitate sibi persimilis in lucem prodiret, ac ea omnino quae in foro a Comensibus erecta est, dignus marmorea statua spectaretur. Sed tibi publico nomine debemus omnes, quod Themistium tenebrosis Aristotelis operibus viuido splendore lucem afferentem, Latia sermone donaueris, vt quantus esses in Physicis, Dialecticis, atque Rhetoricis, tot nobiles exuberantis ingenij foeturae testarentur: nec satis fuerit impeditissimam illam Geographiae syluam, inaccessam multis nullique penitus exploratam, glorioso labore penetrasse, nisi ex ipso telluris, et naturae germinantis gremio singulas salutares, et noxias her bas, traducto, ac explorato Dioscoride, aegris mortalibus demonstrasses. Sed qui linguarum et disciplinarum omnium difficultates euasisse videris, longe maximo etiam inuicti animi praeconio, infestam virtuti tuae inuidiam generose superasti, quum te speciosis honoribus perfunctum, et tum supremam idcircosque grauissimam legationem Romae agentem, Innocentius Octauus, admiratione virtutis, Aquileiensem Patriarcham renuntiasset, vel non probante Senatu Venero, qui nihil, vel inusitatae virtuti, extra leges tribuendum censuerat. Tulisti quippe aequo animo suffragiorum seueritatem, quum ex eo tamen pari merito tibi purpura pararetur. Sed mors ante diem irrepsit, et pestilenti quidem morbo properata, adeo vt quod a Pico, Politianoque Florentia laboranti per dispositos equos mittebatur mirae potestatis antidotum, veneni celeritate praeuerterit, scilicet, vt nimis seuera patria optimi ciuis ossa non haberet, quae sub colle hortorum ad Flumentanam portam sepulchro condita e Campo Martio, ab erudita Romana iuuentute salutantur.



page 47, image: s047

[gap: illustration] Barbariem, Hermoleos Latio qui depulit omnem.
Barbarus hc situs est, viraque lingua gemit.
Vrbs Venetm vitam, mortem dedit inclyta Roma,
Non potuit nasci, nobiliusue mori.

PIERII VALERIANI.

Peregrine ciuis, nate in vrbe, et aduena,
Quicunque adoras templa Musarum sacra:
Huc in beatae, et si occupatus, Vrsulae
Diuerte, cultum hinc a sinistra suspice
Inter sacratos hinc et inde Praesules,
In purpurata veste nobilem virum.
Quid fronte prima iam ominaris maximum?
Viua haec imago est Hermolai Barbari,
Aciem sacrasti, ne profana videris,
Candente felix aere lumen excute.

LATOMI.

Quid stas, et titulum stupes, Viator.
Hoc sub saxo aliquem ratus sepultum
Gallum, Theutonicum, Scotum, vel Anglum,
Genetis quas modo Barbaras vocamus?
Erras. Barbarus Hermolaus ille,
Ille Barbarus, vtriusque linguae
Venus, delitiae, lepor, voluptas,
Quo nemo melius tenebat omneis
Germanae numeros locutionis:
Hoc sub marmore, nunc cinis, recumbit:
At non mortuus: immo mortis ipso
Victurus scelere vsque et vsque et vsque:
Rumpatur Venetus licet Senatus.
At si te nouitas moratur huius
Vocabuli, ratione scito factum,
Qua suos Domini solent Quirites


page 48, image: s048

Insignire Duces, vt Africanos,
Cimbros, Pannonicos, Isauricosque:
Victarum puta gentium trophaeis.
Sic et barbarie per hunc Latinis
Pulsa finibus, et iugum subacta,
Iure Barbarus optimo vactur.

Georgius Merula.

IN Georgio Merula ab aquis Statiellis Alexandrino, ingenium subagreste, atque ideo ad lucubrationum labores maxime validum, nullisque obiter voluptatum illecebris lacessitum emicuit, passim florentibus Graecarum literarum studijs, quarum felici societate antiqui decoris ornamenta Latinae facultati tradebantur. Ob id variae eruditionis laude celebratus, quadraginta amplius annos, cum Venetijs, tum Mediolani iuuentutem docuit: in alienos saepe libros acerbius censuram exercens, quum saepe Calderini, Galeotti, et Politiani errata, vel certe praetermissa notare contenderet, publicatis Annotationum libellis, quibus late nomini fama apud stupentes grammaticos quaereretur. Edidit etiam translationem Dionis de Traiani gestis: sed petenti Ludouico Sfortiae historiam perscripsit, Vicecomitum principum origines et bella continentem, sobrio quidem stylo, ac ex omni parte Latino, sed in quo lectores minus austeri peramoena diuerticula passim requirant. Caeterum postremi eius historiae libri meo iudico iucundiores, aeternum dormituri, denegata luce in abditis scrinijs iacent, quum nemo e generosa stirpe Vicecomitum omnino prodeat, qui sepultum familiae patriaeque decus, in lucem asserere velit: quandoquidem nemo fere sit ex ea gente, qui non spreto verae virtutis nomine, ab incondito luxu decoxisse videatur. Perijt exactae aetatis senex, tonsillis fauces occupantibus, Politiano obiter vehementi metu liberato, cum in Miscellaneam eius centuriam, cohortes, et alas, quae impetu obruerent, emissurus esse diceretur. Ludouicus princeps optime de literis merito, iustum funeris honorem persoluit, elatusque est ad aedem Eustorgianam: et hoc carmen sepulchro Lancinus inscripsit.

Vixi alijs inter spinas, mundique pocellas,
Nunc hospes coeli Merula, viuo mihi.

LATOMI.

Cur fugis a tibulo? quo tam cito, quaeso, Viator?
Siccine, quod possim carpere, habere times?
Ingenio hoc vixi, fateor: plureisque lacessi
Pro rigido exercens scilicet ense stylum.
Parcebam nulli, gaudens e caede frequenti
Lassa cruentatas figere in ora manus.
Et tu forte times, ne nunc quoque dentibus idem,
Quaeque Theoninis non placitura petam.
Optarim sane: neque enim tibi abiret inultum
Phoebe, sacerdotem sic habuisse tuum.
Nam foedasse suas quod me malus acuit arteis,
(Tutari parteis hoc vocat ille suas)
Tergendis voluit pueris is a clunibus essem,
Quos male mundatos mors inopina rapit.
Ah miser, at quod idem multi quoque nunc imitantur,
Iam successorem mfore spero aliquem.

Politianus.

POLITIANVS a prima statim iuuenta admirabilis ingenij nomen adeptus est: quum nouo, illustrique poemate Iuliani Medicis equestres ludos celebrasset, Luca Pulcio nobili poeta omnium confessione superato, qui Laurentij fratris ludicrum equestris pugnae spectaculum, ijsdem modis et numeris decantarat. In id enim e Graecis atque Latinis delectos flores populo stupendos contulisse censebatur: nec multo post Iuliano a Pactijs in templo immaniter interfecto, eius vindicatae coniurationis historiam Latine, ornatissimeque perscripsit: professusque demum in gymnasio Graecas pariter, Latinasque literas, tantos de se excitauit clamores, fauente iuuentute, vt Demetrius Chalcondyles vir Graecus, praestantique doctrina, vti aridus atque ieiunus a discipulis desereretur. Exinde Herodianum Romane loquentem publicauit, cunctis haud dubie erepta laude, qui id generis munus ante susceperant, quanquam aemuli cam translationem, vti nos a Leone pontifice



page 49, image: s049

[gap: illustration]

accepimus, Gregorij Tiphernatis fuisse dicerent, quod passim inducto fuco, et salsis neuorum coloribus interlita, alieni styli habitum mentiretur. Sed eadem praecellenti studiorum omnium vbertate florentem, post editam Miscellaneorum centuriam: publicataque Latina poemata, immatura mors oppressit. Erat distorris saepe moribus vti facie nequaquam ingenua, et liberali, ab enormi praesertim naso, subluscoque oculo per absurda, ingenio autem astuto, et liberali, ab enormi praesertim naso, subluscoque oculo per absurda, ingenio autem astuto, aculeato, occulteque liuido, quum aliena semper irrideret, nec sua, vel non iniquo iudieio expungi pateretur. Ferunt eum ingenui adolescentis insano amore percitum, facile in lethalem morbum incidisse. Correpta enim cithara, quum eo incendio, et rapida febre torreretur, supremi furoris carmina decantauit: ita, vt mox delirantem, vox ipsa, et digitorum nerui, et vitalis denique spiritus, inuerecunda vrgente morte, desererent: quum maturando iudicio integrae, stataeque aetatis anni, non sine graui Musarum iniuria, doloreque seculi, festinante fato eriperentur. Vix enim quadragesimum quartum aetatis annum attigerat. sed eo praepropero vitae exitu profecto felix fuit, quod imminentem conuulsae Medicae domus ruinam effugerit. Tumulo autem hoc carmen Crinitus discipulus affixit.

Hc, hc Viator paululum gradum siste,
Vatem potentis spiritus vides clarum:
Qui mente promptus acri, et arduum spirans,
Ac summa quaeque, et alta consequi suetus.
Is ille ego Angelus Politianus sum.
Fouit benigno me sinu Flora, et illic
In Fata cessi, Parthenopoeos Reges,
Cum Gallica arma irruerent minabunda.
Tu vale, et hoc sis meriti memor nostri.


page 50, image: s050

EIVSDEM.

Siren relicto Daunio
Quaerebat vbi consisteret:
Diuque vagula deuolans
Accessit amnem lassula
Arni fluentis leniter:
Et commorata satis, iter
Parabat inceptum sequi.
Sed ecce dum vaga subuolat,
Audi repente rem nouam,
Nouosque numeros, et noua
Carmina canentis Angeli.
Itaque statim in labra conuolat
Dulci lepre perlita:
Et, inquit, hc libet agere,
Hc, hc morabor sedulo:
Vbi Gratia, Decor, et Venus
Tam blanditer simul canunt:
Carmenque fundunt aureum:
Tu nunc valebis Daunie.

PETRI BEMBI.

Duceret extincto quum mors Laurente triumphum,
Laetaque pullatis inueheretur equis:
Respicit insano ferientem pollice chordas,
Viscera singultus concutiente virum.
Mirata est, tenuitque iugum: furit ipse, pioque
Laurentem cunctos flagitat ore Deos.
Miscebat precibus lachrymas, lachrymisque dolorem:
Vrbe ministrabat liberiora dolor.
Risit, et antiquae non immemor illa querelae,
Orphi Tartareae quum pature vae.
Hic etiam infernas tentat rescindere leges:
Fertque suaes, dixit, in mea iura manus.
Protinus et flentem percussit dura poetam:
Rupit et in medio pectora docta sono.
Heus sic tu raptus, sic te mala Fata tulerunt,
Arbiter Ausoniae Politiane lyra.

INCERTI.

Politianus in hoc tumulo iacet Angelus, vnum
Qui caput, et linguas, res noua, tres habuit.

HERCVLIS STROZAE.

Quis Lycias sortes? quis Phthiae carmina vatis?
Transmisso Deliquis neget huc Tripodas?
Quippe hic assidue Phoebus, Musaeque parentant,
Et caros lachrymis saepe lauant cineres.
Quin si Fata velint, tegerentur numina sub quae
Angelus obdormit Politianus humo.

CAESARIS SCALIGERI.

Ante tuo quam te nossem de pectore, non te,
Aiebam, decuit Politiane mori:
Siue mori decuit: sed non decuisse fatebor,
Ah, sic ah iuuenem Politiane mori.
At diuina semel noui dum pectora, dixi.
Nec iuuenem, nec iam Politiane mori.

LATOMI.

Hoc tumulo Charites, lepor, et bona Suada, iocique,
Et Musae, et Phoebus, plectra, chelysque iacent.
Cuncta obire simul (neque enim sunt visa deinceps.
Nec viguit fuluis laurus, vt ante, comis)
Verus vt ille pudor Graim, columenque Latinm
Angelus arguta desijt in cithara.
Nam fuit haec (miserum) saeuae culpa altera Parcae,
Cantantis filum praesecuisse viri.
Ah, saeum potuit qua flestere corda ferarum,
Non potuit duram flectere voce Deam.

Io. Picus Mirandula.

IOANNES Picus Mirandula merito cognomine Phoenix appellatus est, quod in eum Dij superi, supra familiae claritatem, omnis corporis, ac animi vel rarissima dona contulerint. Mira enim altitudine subtilis ingenij, decora facie, lectissimisque moribus, et incomparabili quum disputaret, aut scriberet facundia, omnes eius seculi sapientes in admirationem sui facile conuertit. Grauissimo autem opere, nec dum absoluto, tanta eruditione, atque vehementia Astrologos totius diuinationis vanitate confutata persecutus est, vt subtilium disciplinarum professores a scribendo deterruisse videatur. In Heptablo autem, dum sacrarum literarum mysteria diuino ore nobis recludit, et in Apologetico grauissimus disciplinarum omnium rationibus proposita ad disputandum, ingenij sui decreta defendit, se ipsum doctrinae, atque memoriae felicitate supergressus esse videtur. Excessit e vita dignus coelo, trium et triginta annorum iuuenis, eo die tam celebri, quam postea Italiae



page 51, image: s051

[gap: illustration]

maxime funesto, quo Carolus Galliae rex Octauus Florentiam est ingressus, scilicet, vt tanti funeris luctus, quum sub signis ornatus in pompam externae gentis exercitus vrbem intraret, vel eo inusitato spectaculo. et in tanta receptae libertatis laetitia minime vinceretur.

HEREVLIS STROZAE.

Ioannes iacet hc Mirandula, caetera norunt
Et Tagus, et Ganges, forsan et Antipode,

EIVSDEM.

Hc situs est Picus, cuius si cuncta perissent,
Virtutum septem vix sat erant tumuli.

MICHAELIS MARVLLI.

Occidis aetatis media quod Pice iuuenta,
Vltima Socraticae flenda ruina domus.
Nec vel nobilitas, vel opes, velgratia formae
Profuit, aut animi tot bona rara tui.
Hoc hoc, screde mihi, naturae iniuria matris
Larga velin primis quae fuit vna tibi: (olljs
Sed vitae documentae hominum, et quam fluxa sit
Forma, genus, dotes ingenij, imperia.

LATOMI.

Ne Pici ingenium deberi quis putet astris,
Nil genere hoc artis, vanius esse docet.
Quem vitam, et mores frugi, assiduumque laborem,
Astrorum scimus percoluisse loco.
Sed tamen est aliquid (fateor) quodebeat astris,
Quod cito se nostris eripure malis.


page 52, image: s052

Pomponius Laetus.

[gap: illustration]

IVLIVM Pomponium Laetum Sanseucrina illustri familia in Picentinis natum ferunt, adeoque insigni cura educatum, vt ex adultera matre, alio qui pudica, illudente ei Salernitano Principe genitus putaretur. Sed vigente demum bello, et labante Fortuna principalis domus, animum ad literarum studia conuertit, tanta antiqui moris aemulatione, et naturae temperantia optimas literas complexus, vt Romae inter praeclara eius seculi ingenia conspicuus monstraretur. Nam Vallae praeceptoris aequata eruditionis opinione, locum exceperat, sed eum mox Pauli Secundi iniuria percelebrem fecit, quum literatos quosdam, et in his Platinam, atque; Callimachum, tanquam impios atque; maleficos tor mentis excruciasser. Nam e Venetijs Romam pertractus ad dicendam causam, perpetua vitae innocentia tutus nihil terreri potuit, vt integro constantique; animo indigna fateretur. Veterum enim ingeniorum illustria nomina sibijpsis indiderant, quum in coetu sodalium laureati Musas colerent. Ea nominum nouitate, Pontifex elegantiae literarum imperitus, suspiciosusque, vehementer offendebatur, quasi id esset occulta coniurantium tessera ad obeundum in signe facinus. Xysto demum, Innocentioque fauentibus in gymnasio docuit


page 53, image: s053

incredibili nominis authoritate, auditorumque frequentia, adeo vt ante auroram profitentem, Romana iuuentus a media statim nocte praeoccupandis subsellijs praeueniret. Descendebate Quirinali saepe solus, Diogenismore praeferens laternam, quum opes contemneret, et iucunda frugalitate venerabilis haberetur. Simplici nanque, et pene subagresti conuictu vsque adeo gaudebat, vt quum frequenti semper limine coleretur, improuisi nobiles conuiuae, non sufficienti eius puero per iocum admoniti coquinae manus admouerent, vnde perurbani sales, multaeque facetiae sererentur. Scripsit Grammaticae compendium, adultis pueris vtile: et grauiore demum stylo seriatim Romanos Caesares: gratissimoque libello in antiquae Vrbis ruinis, vera loca, atque vocabula demonstrauit. Sed in suggestu sum mam laudem promeruit: quod eo magis mirum videtur, quum in familiari sermone haesitante lingua balbutire esset solitus, nec orantem demum, aut clara voce lectitantem, vlla omnino oris titubantia deformaret. Septuagenatius excessit e vita, quum gelidissimo vini potu ventriculi calorem oppressisset. Elatus est auditorum insignium pijs humeris, honestante funus familia purpurata Alexandri Pontificis, et laudante Marso oratore. Quum varijs autem Elegijs tumulus ornaretur, epigramma Pontani, consensu publico locum obtinuit.

PONTANI.

Pomponi tibi pro tumulo sit laurea sylua:
Ossa, maris rores, myrteaque; vmbra tegant:
Teque tegant, artusque tuos, violaeque rosaeque,
Ver habeat, Zephyros spiret, et ipse cinis.
Stillet et ipse cinis, quas et Parnasus et antra
Thespia, et ipsa suas Ascra ministret aquas.

DOMITII PALLADII.

Hc iacet exigua Latus Pomponius vrna,
Cuius honor merito pulsat vtrunque polum.
Latus er at Romae vates sublimis, et idem
Rhetor, nunc campus laetior Elisiis.

LATOMI.

Effert Pomponi dum te Romana iuuentus,
Et fouet in gremio Roma beata suo:
Famae est, inuidiam summorum adeoque Deorum
Hunc tumulum, hos gerulos conciliasse tibi.
Sed tamen hoc summi tibi debebatur honorist,
Vt tua mors superis inuidiosa foret.

Callimachus.

CALLIMACHVS antiquo nomine Philippus, Geminiano Etruriae oppido editus, ingenium lectissimis literis Romae excoluit, nec multo post indignam insonte animo subijt calamitatem, quum Paulus Secundus illustres Academiae sodales odio temere concepto, tanquam maligne conspirantes persequeretur, ita, vt ipse ante alios desumpti Graeci nominis reus, tormentis, et catcere poenas daret. Ab ea autem iniuria indignabundus in vltimas terras profectus, Casimiro Sarmatiae Regi ingenij operam obtulit. Is virtute, fortunaque clarissimus, sed Pontificij nominis hostis, quatuor Regum pater fuit. In honore tum erant optimae literae apud externos reges, vno prae caeteris Matthia Coruino studijs ac artibus eximijs liberaliter fauente. Itaque Callimachus Alberto filio praeceptor datur, a quo demum, post Casimiri patris interitum, ad summum familiaritatis, atque; potentiae locum euectus est, tanta Polonorum consternatione, odioque, vt eum tanquam impium, et Moldauicae cladis authorem, tyrannidemque; impotenti im perio exercendam Regi suaderet, aula extruserint. Maligno enim iudicio nobilitatem, quod imperatae pecuniae, et suscepto bello auersa esset, saeuo hosti obiectandam esse censuerat, vt nemo demum superesset, qui libertatis per manum traditae iura tueretur. Sed Callimachus, vel Alberto absentis desiderium vix ferente, quod inuidiam minime sustineret, semi exul in Vilna Sarmatica apud veterem amicum occultatus, Fato cessit: ita vt morte celata, sine funere arefactus tepore clybani in armario seruaretur. Id resciuit Albertus, et pietatis ergo, Cracouiae in aede Trinitatis aereo sepulchro honestandum curauit. Praecipuum eius ingenij



page 54, image: s054

[gap: illustration]

monumentum, exstat Historia exactissime conscripta de rebus gestis Ladislai Sarmariae, atque; Pannoniae Regis: qui ad Euxinum Varnensi acie, ab Amurathe superatus interijt, adeo enim eleganter eius grauissimi muneris leges impleuisse existimatur, vt omnes qui a Cornelio Taciro, per tot secula id scribendi genus attigerinr, meo iudicio superarit.

IANI VITALIS.

Aenea, Callimachi, quae circumplectitur ossa,
Depositi meritis nobilis vrna sui,
Aenea sit quanuis, multo est preciosior auro,
Etrusci felix hospita Callimachi.
Ipsi etiam, Italia, tantum decus, auspice, adepti,
Ad sacra conueniunt busta Borysthenides:
Exultantque mero, et choreis, referuntque vicisim:
Dedicat haec Crispo Sarmatis ora suo.

LATOMI.

Exuuias praeter pellemque atque ossa latini
Nil hc Callimachi Barbara terra tegit.
Illa Borysthenides rapure, tenentque Camoenae,
Quarum primus amor, gloria prima fuit.
Hoc perfecturus, si copula longa fuisset,
Venissetque suo iusta propago thoro
Sarmatide e nympha: ne Barbara terra videri
Posset, Romanae vel minus apta togae.
Sed mors inudit, qua nil odiosius: atqui,
Quae feritas tacito non caret opprobrio.
Aeneus est tumulus, mors aenea: et aeneus ille,
Qui legit haec siccis trictia verba oculis.


page 55, image: s055

Hieronymus Sauonarola.

[gap: illustration]

MEDICEIS Gallorum aduentu Florentia pulsis, Hieronymus Sauonarola Ferrariensis ex ordine diui Dominici cucullatus, vsque adeo austera vitae disciplina, ac erudito subtilique ingenio, et in sacris concionibus admirabili facundia valuit, vt populum instaurandis religionibus deditum, et tum nouo receptae libertatis gaudio gestientem, quo vellet facile impelleret, priuatisque; familiarium, ac ipsis quoque summi magistratus consilijs misceretur. Futura enim praedicere, veluti diuino adflatum numine credebant, quando nihil validius esset ad persuadendum specie ipsa pietatis, in qua etiam tuendae libertatis studium emineret. Sed nonnulli optimates, astutis ingenijs adeundo, consulendoque eius authoritatem in immensum adaugebant, tanta quidem insania, quo illam sibi astruerent, vt ad Carolum Regem Pisas Legatus mitteretur, et integros quatuor annos Florentinorum animis, ac opibus imperaret. Verum in eo Christianis hercle moribus, ac optimis literis ornatissimo, ingenium ab occulta ambitione, et nimio, exitialique proferendae veritatis studio inflammatum, adeo aestuanter efferbuit, vt capitale iudicium de suspectis nobilissimis septem ciuibus saeua sententia praecipitarit, moresque Alexandri summi


page 56, image: s056

Pontificis vesana declamandi lebertate, quum acerbe suggillaret, sacrosanctam potestatem in dubium deuocarit: quamobrem maiestatis, deposcente Pontifice, concedenteque Senatu, et concrematis quide templi foribus, nec incruenta irruptione comprehenditur: nam inimicae factionis ciues, damnatorumque proinqui arma ceperant: in eoque tumultu trucidatus est Franciscus Valorius partium princeps, qui maturandae reorum necis author extiterat. Caeterum de Sauonarola tormentis excruciato, confessoque, latronum more, in medio foro, miserabile supplicium est desumptum, ita, vt strangulati corpus extemplo cremaretur, diuerso quidem animorum habitu, quum alij ardentes odio, iure excratum, atque punitum succlamarent: alij vero lugentes, tanquam indigna morte perempti e rogo cineres religiose colligerent. Eius autem ingenij operum praecipua cum laude legitur gloriosus Crucis triumphus aduersus eius seculi sapientes, garrulosque sophistas, Latine perscriptus. Vtramque autem pij, atque impij nominis famam cumulate promeruit, si duobus contrarij coenotaphijs credendum esse censeremus. Sed alterum quod liuidus effudit, honestus supprimet pudor, ne supra miserabilis supplicij dolorem, insontis fortasse viri manes hac etiam aeterni carminis inurente nota cruciarentur.

MARCI ANTONII FLAMINII.

Dum fera flamma tuos hieronyme pascitur artus,
Relligio sanctas dilantata comas
Fleuit, et dixit, crudeles parcite flammae,
Parcite, sunt isto viscera nostra rogo.

LATOMI.

Dicere me prohibet pietas Hieronyme quicquam,
Tuo quod olim nomini
Offictat: vetat ast eadem me dicere, passum
Te praeter aequum talia.
Illud nemo negat, vel Momo durior, esse
Quae scripseris, pyssima.
Quaedum compono, tibi, nescio, num ne dolere,
Vel gratulari debeam.

Marsilius Ficinus.

qvvm clarissimi Graecorum Theodorus, Argyropylus, et Trapezuntius, veluti ex condicto inter se distributis operibus in traducendo Aristotele ad non obscuram aemulationem versarentur, vnus Latinorum Marsilius Ficinus diuinae philosophiae amore incensus, transferendi Platonis negotium suscepit, atque perfecit, vsque adeo festinata felicis ingenij foecunditate, vt plerique in pusillo eius corpore, quod vix semihominem aequaret, tantam vim inusitati spiritus, et tantas vtriusque linguae facultates vigere mirarentur. Nam eundem quoque insatia bilis studij tenorem secutus, Plotinum, lambilicum, Synesium, et Psellum Plotonicae sectae nobiles authores Latinos effecerat, hortante quidem Cosmo Medice, et mox tradita per manus summae virtutis haereditate, Petro filio, et Laurentio nepote suffragantibus. Ex ea siquidem ornatissimae domus liberali disciplina Ficinus honestis aedibus, peramoena villa, sacerdotio, annuisque stipendijs, atque muneribus sese adauctum, et cumulate perornatum sensit. Contemnebat enim maiores opes, vir minime ambitiosus, et nitidae iucundaeque vitae ad bonam frugem percupidus, quum vnam studiorum laudem spectaret, nec vllis vnquam contentionibus misceretur, quod rerum omnium, praeterquam vini subdulicis voluptates abdicasset, nulla quidem animi tristitia, quum esset omnino laetissimus: sed exactissima ratione ad tuendam valetudinem, sicuti deprehendere licet ex libris de triplici Vita editis. Adeo enim morores sibi ad spem vitae blandiebatur, vt saepe eadem die, quum aer incalesceret, aut aliquo spiritu moueretur, capitis tegumenta permutaret. Sed quum sodalium sourum acerba funera luxisset, Laurenti, Hermolai, Politiani, Mirandulae, qui vno anno perierunt: Landinique item, et Sauonatolae, in Caregiana ipsius villa, septuagenario prouectior febricula interijt, dito quidem omine, quum eodem die punctoque temporis, duo clarissima Italiae lumina Ficinum ipsum, et Paulum Vitellium summae inuictaeque virtutis Florentinorum Imperatorem, aliquando certiore inimicorum rabie, quam noxa capitali supplicio damnatum, vis ipsa fatalis extinxerit: et cum esset in alpibus Ludouicus rex Gallorum, armatus irrumpens, vt singulas illustres do mos, et ad vnum fere omnes Italiae principatus euerteret.



page 57, image: s057

[gap: illustration]

INCERTI.

Mores, ingenium, Musae, sophiaeque sepulta est
Laus hc, cum magni corpore Marsily.

INCERTI.

En hospes hic est Marsilius sophiae pater,
Platonicum qui dogma, culpa temprum
Situ obrutum, illustrans, et Atticum decus
Seruans Latio dedit: fores primus sacras
Diuinae aperiens mentis actus numine.
Vixit beatus ante Cosmi munere,
Laurique Medicis, nunc reuixit publico.

POLITIANI.

Mores, ingenium, Musas, sophiamque supremam,
Vis vno dicam nomine? Marsilius.

ANDREAE DACTII.

Hc situs est magni sacrum qui dogma Platonis,
Marsilius patriae tradidit et Latio
Exuuias tellus, coelestes spriritus oras,
Diua sed et terram fama polumque tenet.

LATOMI.

Hc, hc Marsilius notissimus ille Ficinus,
Totius Ausoniae luxque decusque tacet.
In paruo ingenteis qui clausit corpore dotes:
Immo non clausit, sed magis exeruit.
Quare etiam hac parua fama est angustior vrna.
N tanen haec potius, quem replet orbis erit.


page 58, image: s058

Galleottus Martius.

Galeottvm Martium Narnia genuit, robusto ingenio disciplinas omnes complectentem. Is Matthiae Coruino Pannoniae regi praeceptor, epistolarumque magister, et in castris miles: et in palaestra multarum palmarum athleta fortissimus operam praestitit, adeo feliciter, vt omnium horarum amicus et comes haberetur. Scripsit librum de Homine, varia eruditione potius, quam eloquentia mirabilem, in quem non multo post inuectus est Geogius Merula grammaticorum exactissimus. Sed ea vehementia Galeotus sese defendit, vti Apologeticus priore libro varietate eruditionis multo vberior censeri posset. Scripsit etiam, et malo quidem infortunio, quaedam inscra, moralique Philosophia: nam ex ea lectione, quum omnibus gentibus intergre, et puriter veluti ex iusta naturea lege viuentibus, aeternos coelestis aurae fructus paratos diceret, a cucullatis sacer dotibus accusatus, damnatusque est. Sed eum periculo celeriter exemit Xystus pontifex, qui in minori Fortuna eius ferat auditor, non sine graui tamen contumelia. Nam in foro Veneto ad geminas columnas ad tribunal perductus est, vt impetrata venia se falsa scripsisse fateretur. Sed accidit, vt id iudicium exortus in turba risus euerteret, salso ac repentino Galeotti dicterio excitatus. Nam quum forte non ignobilis Venetus, e turba proximus strigosa proceritate, et impudicae vxoris probro insignis, traductum ludibrio praepinguem porcum appellasset, extemplo Galeottus renidentique ore, pinguis, ait, porcus quam macer hircus esse malo. Erat enim Galeottus vsque adeo tumenti abdomine, vt quum sub vasto obesi corporis pondere, vel praegrandia iumenta fatiscerent, rheda curuli veheretur ac demum senex ad montem Annianum circa Ateste, aruina suffocatus interiret.

IANI VITALIS.

Hanc galeam, hunc posuit Galeottus Martius ensem,
Mars tibi, et hanc citharam docto cum pectine Musis.
Militia functus, decantatque poesi.

LATOMI.

Et galeae et Martis tibi fecit nomina mater,
Illa nouis facibus trita, dolisque Venus,
Ne si te Mauors rescisset Apolline cretum,
Vim tibi, vel matri, saeuusm vt est, faceret.
Proinde nec est mirum, si vincis vtraque palaestra,
Estque tibi niuei copia tanta salis.
Quem voluit mater tinctum sua olente saliua,
Et pater ornatum munere vterque suo.

ELISIUS CALENTIUS.

HVIVS ex Amphracta oppido semi Appuli Musa, regnantibus Aragonijs Neapoli, insignis fuit, vel illustrium poetarum aemulatione proposita. Tum enim Pontanus, Altilius, Grauina, et Actius, immortali ingenio praediti vates, diuina carmina factitabant. Sed Calentio amatoriae vanitatis in cendijs iuueniliter vstulato, aequo torrentior vena vti subitis implusa casibus nequaquam liquidissime profluebat: in varios alioqui carminum modos repentina largitate mirabilis. Adamauit eum vnice a puero contubernalem Pontanus, suspexit Altilius, Actius vero Syncerus meritis laudibus exornauit. Extant eius Elegiae teneris affectibus peramoenae, et Ranarum cum Muribus praelia Homerico spiritu Latine decantata. Dicauit eas vigilias Angelo Colotio ab eruditi ingenij candore viro lectissimo: quem hodie viuido ingenio senem, et sacrata infula clarum salubris elotius Lucium filium reliquit, ad quem legitur epistola Pontani, ad peternos mores, studiaque eadem adolescentem accendentis. Porro Calentius ipse quum amore perditus, oblitusque rei, elegis inanibus diu haesisset, Fortunam sibi ab parandas opes deruisse sero sensit, vt hoc suo carmine fatetur:



page 59, image: s059

Talia post cineres de me toto orbe legantur,
Scriptaque sunt tumulo carmina digna meo.
Ingenium natura dedit, Fortuna poesta
Defuit, atque inopem viuere fecit Amor.

Moriens autem, hoc carmen inscribendum Lucio filio mandauit.

Elisius de seipso, Viatori.

Sit tibi, sit felix, et faustum iter,
Qui sim discito paucis, sodes:
Hc ego vates iaceo Calentius,
Somno sopiens graut.
Donec me tubicen aetheris exitet,
Vocans ad pias Superm sedes.
Legistin? amabo dic abiens, Vale.

LATOMI.

Elisius tenere teneros dum scribit amores,
Durare ad senium tam tener haud potuit.
Sed nec erat diues, nec mirum in vate negata
Spernit is: ancillas aut facit artis opes

Pandulphus Collenucius.

[gap: illustration]

page 60, image: s060

PANDVLPHVS Collenucius Pisaurensis ingenio peracri, et studiorum rerumque omnium crudita notitia perornato, nobilissimarum Italiae vrbium praeturas praeturas gessit: functusque grauissimis legationum muneribus illustri facundia, et gestu pernobili Latini oratoris nomen impleuit Caeterum tanto ingenio temperantia deerat, vt nulla in arte summum laudis fastigium teneret. Insatiabili etenim cupiditate sempervagus in omnes disciplinas ferebatur, quum esset ex porfesso iureconsultus: vt facile reliquarum facultatum principes, disputatione, scriptisque lacesseret: quod nihil, valde excellens, probare esset solitus, et quaeque mediocria fastidiret. Indignatione siquidem superba, et ostentatione praecipiti, Plinium aduersus calumniatorem Leonicenum disertissime defendit. Scripsit et libellum de Vipera: ac item facetissimum capitis et pilei Dialogum: postremo etiam Neapolitanorum regum res gestas Etrusco quidem sermone in gratiam Herculis Atestini, qui Latinas literas minime didicerat. Multa autem lectu iucunda, eleganter inchoata absoluere nequiuit, quum apud loannem Sfortiam Pisaurensium Tyrannum, quem deprehensis literis offenderat, supra veterum officiorum memoriam, dissimulata recentis odij libido valuisset. Vir enim incaute Tyranno fidens, ea nece indignus, in carcere strangulatus interijt.

FERDINANDI BALAMII.

Ignoscit Collenucio Tyrannus.
Mox illum necat, scelus nefandum,
Vincens saeuitiam Neronianam.

LATOMI.

Esto: Tyrannus strangulauit impia
Nimis, heu: apertum fraude Collenuccium
Illumue, hospes, an magis se perdidit?
Sua ille viuit claritate in litteris,
Actaeque vitae nobili praeconio.
At iste tali morte viuens concidit,
Quod nunc mori vt nec viuere olim, non liceat
Illius vtrumque praestruente gloria:
Proinde verum si tacere nolumus,
Non vim Tyrannus intulit, sed passus est,
Quae laurea illi prorsus est clarissima.

Iouianus Pontanus.

IOVIANVS Pontanus vir ad omne genus eloquentiae natus, Cereto Vmbriae oppido metu profugiens, quod ibi pater a factionsis ciuibus esset interfectus, Neapolim plane iuuenis, et inops contendit. Ibi enim liberali Alfonsi Regis studio, condita celebri bibliotheca literas in honore esse didicerat. Nec defuit honestus virtuti locus, Antonio Panhormita eruditi ingenij vim ademirante. Is tum erat excellentis doctrinae nomine regij scrinij Magister. Aspirauit demum his coeptis Fortuna, vsque adeo benigne, vt Ferdinandi Regis castra secutus, in demortui Panhormitae locum sufficeretur. Vnde illi mox honestae opes, sed obsequij fide ac merito, vti scripsit, inferiores, nisi ad opimi muneris prouentum Ariadnae vxoris dotalis haereditas accessisset. Hac parta dignitate, liberiore veluti studio, Musas per omnes numeros exercuit, tanta habilis ingenij foecunditate, vt neque poetis, neque oratoribus, qui tum maxime florerent, dignum secundae famae locum relinqueret. Erat austero supercilio, et toto oris habitu subagrestis: sed stylo, et sermone perurbanus, quum saepissime vel in serijs multo cum sale iocaretur. Habitus tamen est in omni censura quanquam absolute pius, supra aequum mordax, vel eo quod non homines modo sibi notos, sed gentium, et vrbium quoque omnium mores acerba scribedi libertate perstringeret, sicuti ex varijs Dialogis, Charonteque praesertim intermperanter ostendit. Sed in pangendo carmine, quam texenda prosa cultiors, atque sublimior multis videtur: quando quidem in historia non semper intergra grauissimi incessus dignitate, ab eius muneris digsciplina deflexisse existimari possit, quum postea ab Hesperi dum hortis citriorum suauissimis odores spirans, atque inde diuino carmine in altum euectus, ad illa ipsa excelso ore decantata sidera propius accesserit. Vixit annos septuaginta septem. Fato autem functus eodem



page 61, image: s061

[gap: illustration]

mense, quo Alexander Sextus Pontifex vita excesserat: tumulatus est in sacello ab se sepulchri causa extructo e regione Daualorum domus, vbi Elogium ab se compositum in marmorea tabula spectatur.

Viuus domum hanc mihi paraui,
In qua quiescerem mortuus.
Noli obsecro inturiam mortuo facere,
Viuens quam fecerim nemini.
Sum etenim Iouianus Pontanus,
Quem amauerunt bonae Musae,
Suspexerunt viri probi,
Honestauerunt reges Domini.
Scis iam qui sim, vel qui potius fuerim.
Ego vero te, hospes in tenebris noscere nequeo.
Sed te ipsum vt noscas, rogo Vale.

BASILII ZANCHII.

Aurea Pierio texentem carmina filo
Pontanum ad doctae Parthenopes titulum.
Vt primum Pindo, longe atque Helicone relicto,
Audyt arrecta Cynthius aure Deus:
Vicisti Pontane, inquit, mea numina, cedat
Iam tibi et Eous, cedat et Hesperius.

CAELII CALCANINI.

Creditus occubuisse Maro, secesserat olim,
Vt caeli motus, labentiaque astra videret,
Mox rediens ad nos Iouiani nomine, terris
Quid felix prosit, quid noxia terra minetur.
Exposuit, nostrisque oculis substrauit Olympum.
Scilicet hoc deerat, pecudes, Styga praelia, turmas,
Scripserat, extremum votis fuerat aureus axis.


page 62, image: s062

SIMONIS VALLAMBERTI.

Nescio quo fingant Musas Helicone manere.
Hoc scio, quod tecum, mi louiane, manent.

MARCI ANTONII FLAMINII.

Qui cecinit claro fulgentia lumina coelo
Pontani doctis versibus vrania.
Phoebe tuis magnam lucem addidit ignibus vtque
Nunc melius niteant sidera cuncta, facit.

PIERII VALERIANI.

Scriptorum venerabilis magister,
Pontanus cubat hc viator: illum
Commentus bona verba, forte adores
Ne fac huic mala, quin percare multa,
Omnem vt surripuit poetices vim,
Nam dum tam bene scribit, adque amussim
Aequat omnia, perpolitque ad vnguem,
Quauis arte decoreque absolutus,
Secli terriculum fuit sequentis,
Nemo scribere vt audeat nepotum.
Quin pacem hinc, bona quin precare, libani
Thus, costum, violas, crocum sepulchro:
Qui dum tam bene scribit, adque amussim
Aequat omnia perpolitque ad vnguem
Quae obsoleuerat ars, decorque recte
Scribendi, auspicys renidet huius,
Nostra aetas veteres vt aemulari
Et possit simul, et simul praeire.

MYRTEI.

Quis vos sidera clara, citriosque
Flores Hesperidum hortulis virentes
Versibus cecinit laboriosis,
Pontano date sidera alma lymphas:
Vos horti date serta, quae sepulchrum
Ornent perpetuo cadente flore.
Spargant perpetuo cadente rore.

LATOMI.

Ab hoc si tumulo proculprofant
Arcerent oculos, manus, pedesque:
Et solis aditum darent poetis:
Huc sio Lepidina cum Marcone
Ductatum choreas, nouatum amores,
Et ad delitias nouas veniret.
Baianae lepidae et leues puellae
Hc potos calida senes lauarent:
Queis lusum vt facerent proteruiorem
Cursarent pede, brachysque nudis:
Proferrent niueas sinu papillas:
Femur negligerent fluente veste:
Darent basia pluribus figuris,
Quam suis citrios colunt in hortis
Tum pulchra Antiniana, tum Patulcis:
Sed quos aureola coma virenteis,
Et gratos triplici colore foetus,
Hoc circum ordine ponerent sepulchrum.
Vndas Eridanus suas rigandis,
Igneis Vraniae daret fouendis
Huius luminibus locus caleret:
Illius lachrymis solum teperet.
Et haec omnia Gratiae probarent,
Musae per colerent, Amor, Venusque.
Ab hoc si tumulo procul profani
Arcerent oculos, manus pedesque,
Et solis aditum darent poetis.
Ques nunc sancte senex tuo in sepulchro
Et nos perfruimur tuo in libello.

M. Ant. Coccius Sanbellicus.

MARCVS Antonius Coccius Sanbellicus ad vicum Varronis in via Valeria, iuxta Anienem fabro ferrario patre genitus, ingentem, et prope ferream vim ingenij ad perdiscendas literas attulit, tanto prouentu, vt plane imberbis apud Tyburtes ludum aperiret. Inde vero collea mercede, et togula coerulea excultus nobilioris doctrinae cupiditate in Vrbem ad Pomponium se contulit, a quo vberrimi ingenij merito, in collegium sodalium solemni caerimonia cooptatus, Sabellici cognomen tulit. mutabat enim nomen, qui in Quirinali sacra lauro coronabatur. In ea schola, quod censura literarum acerrimis iudicum ingenijs ageretur, multum sibi de incondita, et subagresti Lainae orationis exberantia detraxisse fertur. Nec multo post, Roma excedens, Vtino in oppido, non procul ab Aquileia, nobiles regionis adolescentes docuit. Parta demum insigni mominis fama, quum regionem vetustatis authoritate percelebrem lepide descripsisset, decantato etiam versibus



page 63, image: s063

[gap: illustration]

Carnico incendio et deplorata clade Sontiaca: id circo eum Vicentini celebritate nominis exciti, ambitiose duplicato stipendio conduxerunt. nec ibi diu mansit, euocante Senatu Veneto, ea conditione, vt ciuitatis res gestas a fine Iustiniani conscriberet, et trecentis aureis in gymnasio profiteretur. In hoc munere perutilem iuuentuti operam praestitit, quum in altero adulatione parum sobria rerum veritatem adumbrasse videretur. Sed in Enneadibus omnium temporum, ab orbe condito memoriam complexus, vti necesse fuit, ingenti operis instituto festinater indulgenti, res illustres praeclara cognitione dignissimas perobscura breuitate adeo vehementer offuscauit, vt excitatam vberrimo titulo legentium cupiditate passim eluserit, quum omnia in aceruum angustissime coarctata, nequaquam certa effigie, sed exiguis tantum punctis, et lineis annotata designentur. Id susceptum munus gnauiter secutus, scribendo ad septuaesimum fere annum peruenit, Gallica tabe ex vaga Venere quaesita non obscure consumptus. De sepulchro autem, viuens et incolumis, tempestiue sibi cauit, scilicet degeneri filio diffisus, quem ex concubina susceperat: compositumque ab se carmen lapidi insculpsit: insigne quidem, et metitum elogium sed certe honestius, si alieni ingenij pietas inscripsisset.

Quem non res hominum, non omnis ceperat aetas,
Scribentem capit haec Coccion vrna brevis.

LATOMI.

Magnus in hoc tumulo iacet ille Sabellicus orbis
Cuius ad ingenium non satis vnus erat.


page 64, image: s064

Tempora permodicis incluserat omnia chartis,
Seruire exemplo quae poture aliquo.
In Venere incerta tamen hic contabuit: atque
Mauit Italicus Gallica Fata pati.
Qui iuuat humanos scire atque euoluere casus,
Si fugienda facis, et facienda fugis?

Laurentius Laurentianus.

LAVRENTIVS Laurentianus aliquandiu Florentiae, et Pisis philosophiam medicinamque professus, ingenium elegantibus literis deditum ad traducendum Hippocratem conuertit, quod Theodurus Gaza alioqui diligentissimus interpres circumscripti authoris laconismis minime serio respondere videretur. Extant et eius eruditae Lucubrationes in Galenum medicinae principis, arcana perobscure interpretantem: sed in commentationum cursu plane miser, atra bile correptus est. Empturus enim domum ea pactione tertiam precij patem numerarat, vt, nisi intra sextum mensem totius sumae pecuniam repraesentaret, arthabonis pecunia lucro venditoris amitteretur. Aduentante vero die quum multa ei duersa spem fesellissent, diffisus amicorum liberalitati, et iacturae dolore perculsus, animum despondit, in profundumque puteum se coniecit, sub id tempus quo Petrus Soderinus ercto populari dominatu, tanquam dictator perpetuus, summa cum moderatione Florentiae Reipublicae praesidebat.

MYRTEI.

Spe destitutus commodam sibi domum
Parandi, et angustae magis, quam patriae
Florentia natum aedibus mirabili
Decebat, infelicem agens vitam miser
Laurentianus se puteo in praeceps dedit
Angustiori: ne sepulchrum largius
Esset cadenti, quam fuerat viuo domus:
Quae nunc parata literis illi patet
Talis polo, qualem nequeat orbis dare.

LATOMI.

Candida laurus erat, quondam praelata sepulti
In titulo, geminis (gloria rara) notis:
Arteis dum coluit, dum clarus Apollimis inter
Mystas: perpetuum viuere dignus erat:
Quae super hunc tumulum fulis modo passa capillis
Stultitiam domini deflet et ipsasui.
Qui sibi subito quod erat praecisa parandi.
Optabat quali commoditate domum,
Fortunae impatiens, puteum se misit in altum:
Scque miser vitam perdidit atque animam.
Hoc est versuram vitae fecisse, domusque:
Nempe, perire male, nunquam habitare bene.

Antiochus Tybertus.

ANTIOCHVS Tybertus Cesenas ingenuus puer, a milite in vlteriorem Galliam perductus, amore literarum Lutetiae consesdit, non abnuente hero, vt docilis ingenij adolescens optimis literis imbueretur. Post aliquor autem annos inde rediens in Italiam, profiteri coepit diuinatorias artes, Magiae proximas. Eleganti enim libro de Chiromantia edito, tantum nouae samae promeruit, vt insigni concursu, a curiosis et anxijs de toto vitae fortunaeque euentu consuleretur: nam ad corroborandam eius disciplinae authoritatem, oportuna bonarum artium praesidia contulerat: vsque adeo solerter atque feliciter, vt viri doctissimi plane conscij de vanitate incertae artis, id asseuerarent, quod vulgi testimonio crederetur. Primus enim post Petrum Aponensem, magiae peritia celebrem, duobus seculis iacentem, et a cucullatis explosam artem excitarat, tribus etiam libris de Physiognomia, et Pyromantia comositis: ea tamen opinione, vt nequaquam ex arcano artis auidissimo cuique futura praecoscendi rerum abditarum euentus praediceret, sed ex mirae prudentiae coniectura, ranquam illustri ratione demonstrare putaretur. Praedixerat Guidoni Balneo, cui in togata Gallia propter inusitatum militatis animi vigorem, Guerrae cognomentu fuit: atque item Pandulpho Malatestae Animihensium Tyranno, ex voluae manus lineis, futurum esset, vt hic pelleretur patria, et dominatu, exulque


page 65, image: s065

in extrema egestatis miseria periret: ille vero ab insigni amico perfidiae suspicione necaretur memorabili hercle omnino incertae artis argumento, nisi Antiochus imminentem vitae suae exitum ignorasset, de quo tamen, sed fatali deceptus hora, minime dubitarat. Interfecit enim Pandulphus suo metu, vel Bentiuoli soceri iussu nimium saeuus, a suspecta virtute virum fortem, quanuis amicum et partium decem, ac ipsum Tibertum custodiae traditit, vt ex euentu, supplicio seruaretur. Sed quum occultam exitio Fata viam apperirent, captiuus et compedibus nexus, custodis arcis filiam mollis animi puellam ita orando, et blandiendo ad misericordiam, amoremque pellexit, vt ab ea restem impetraret, et in fossam demitteretur: sed compedum sonitu prodita fuga miser retractus, et pari sorte cum puella securi perussus, interijt. Nec in Pandulpho praedicentis fidem eadem Fata fefellerunt, quando omnium egentissimus in hospitali diuersorio desertus a liberis, saeuitiae infamis, ac egestate senex miser perierit.

FLORIDI SABINI.

Exilium domino quod vaticinare potenti,
Dira morte insons perderis Antioche.
Omiseras arteis, quae non docure salutis,
Cum tibi monstrarint hae quoque mortis iter.

LATOMI.

Hos ego diuinos aliquid sane esse putassem,
Et tantum humanum non superare modum.
Si non prae reliquis illos humana viderem,
Enormi quadam cum nece, Fata pati.
Adde quod est grauius, mala quum licet ante videre,
Non aeque vt caveas ante videre licet.
Et tamen ac liceat secum, sine lumine, pugnant,
Vimque suis Fatis frustra adhibere student.
Hoc docet Antiocus, qui Fata nisi ante scysset,
Innocuus poterat, et sine caede mori.
Hoc superest Lector (si me patire monentem)
Diuinus fias, si miser esse voles.

Philippus Beroaldus.

BEROALDVM inter nobiles grammaticae professores summi nominis celebritate, et incredibili auditorum frequentia Bononiae docentem, externa praesertim iuuentus effuse mirabatur, quum ex multa lectione, felicique memoria, abstrusae doctrinae opes venusto oris gestu proferret, et interpretando intacta ab alijs auide sectaretur. Cupiebat enim obscuris authoribus lucem dare, et rancidae vetustatis vocabula iam plane repudiata a sanis scriptoribus, in vsum Romanae linguae reuocare, vti apparuit ex Commentarijs in Asinum aureum Apulei: cuius familiaritate, horridum eloquentiae genus, peruersa quadam libidine induerat, ita vt honestae aures illud asperum impurae nouitatis mirari primo, et mox admittere cogerentur. Sed ingenio maxime liberali et perhumano, haec obsoleta, et ridenda doctioribus opportune condiebat, ea fama, vt qui omnia didicisse, et sedulo docuisse videri potuit, in delectu, pinguis et supinus euaserit. Obijt non plane senex, paulo post id tempus, quo Bononia terraemotu concussa est: et tyranni bentiuoli domum mirabili subsecutae calamitatis praesagio, dira fulmina percusserunt. Excepit doctrinae haereditatem, eiusdem nominis fratris filius. Is nitidiore ingenio, quum ad poeticam se contulisset, dignas aeternitate Odas conscripsit, indeque a Leone pontifice in intimam familiaritatem est receptus, collota ei Vaticanae Bibliothecae praefectura: sed paratis honoribus, immatura mors celeriter inuidit.

MYRTEI.

Saepe nouos linguae mirata bononia flores
Non alios legit, quam Beroalde tuos.
Te nunc amisso languent cum floribus horti,
Et flet delitias ad tumulum illa suas.

QVINTIANI STOAE.

Philippus ille candor, ille et optimus
Sophos iacet, lapisque candidissimus
Tegit, tegit boniae, boniae
Iubar: viator asta et inspice, inspice.
Mane, mane, Philippus ille te obserat,
Rogat, preceris omnibus, sacrum omnibus
Qui iter dedit, dedit. Lapis quoque obsecrat.
Preceris, vt rogi leues eum opprimant.

LATOMI.

In lingua Venerem nequicquam quaeris, Amice,
Partem aliam obsedit, corporis illa mei.


page 66, image: s066

Hercules Strozza.

[gap: illustration]

HERCVLES Strozza Ferrariensis, Tito poeta genitus, patrem longo interuallo carminum nobilitate superauit. Illustri enim quodam lepore generosi et solertis ingenij in aula Principis adeo clarus eminebat, vt praeter grauioris consilij munera, in quibus egregie prudens et paratus erat, theatralium etiam ludorum ac omnis elegantiae arbiter censeretur: nec quicquam de cultu corporis sumptuosisque munditijs, et splendore vitae Atestinis iuuenibus concederet. Sed cum hac ciuilis magnificentiae laude florentem, amatorijsque vanitatibus interm peranter de ditum, ille impotens Deorum, ac honimum dominator, vt fabulae ferunt, Cupido saeuus in praecipitem locum arripuit. Concepti siquidem amoris insaniam, adeo perditis sensibus alebat, vt multa ac erudita largitione, tenerrimisque carminibus summi nominis matronam colere aliquanto procacius quam liceret minime vereretur. Qua improbitate, si non molestus palam grauis tamen quibusdam in arcano esse coeperat, quum tot illecebrae vna illa morum eleganti libertate male tegerentur, ob idque ab odiosa obtrecatione timeri inciperet, quanquam luxato olim poplite claudus, nec alioqui plane formosus esset, aut iuuenis praeualida scilicet apud zelotypos suspicione, quum ille inter iocos cum foeminis ad eleuandam cruris deformitatem lepido exemdo


page 67, image: s067

exemplo diceret, non insulsam esse Venerem, quae Vulacnum probe virum, quanquam loripedem libenter admitteret. Sed demum Taurellam illustrem forma et natalibus viduam, vsque adeo auspicijs adamauit, vt quum riualem haberet impotentem Tyrannum, cum ea fatales nuptias faceret, vt pudore coniugij repulsus riualis arceretur. Sed id non tulit vir atrox, et superbus: breuique Hercules dum a coena domum noctu mula reueheretur, interfectus est, neque caedis quisquam authorem, silente praetore nominauit.

ALDI MANVTII.

Hospes, licet alio propere eundum tibi.
Rogo hoc legas carmen, scio miserebere.
Humanitas quae est tua. Poetae hc sunt sita
Ossa Herculis Strozzae, poeta qui satus
Patre est Tito. Quod si cupis cognoscere.
Qualis poeta vterque, queis honoribus
Quantisque preaditus fuerit in patria,
Quamque inclytis Strozza orta gens maioribus:
Longum foret narrare: id e libris potes
Cognoscere hospes, quos pater, quos filius,
(Nam excussi habentur) fecit excultis modis.
Cantauit Antiam, atque Phylloroen pater,
Quosque tulit heroas familia Estensium,
Inuisaque arma matribus. Lucretiae
Hic Borgiae laudes, decusque heroidum
Quot sunt, fure quotque erunt. Hic et Deos
Canebat, et Gigantas, et bella horrida,
Ac multa alia, cum rapitur. Heu Fata impia
Egisset intergram vel aetatem alteram,
Nonsua minus gauderet hoc Ferraria,
Quam aut Mantua Marone, aut Catullo nobilis
Verona, Venusiumue HOratio suo.
Heu ter, quater crudelia, heu fata impia,
Monimentum et ipse exegit aere perennius,
Atque altius pyramidibus regum, Iouis
Quod ira nunquam diruet, tempusue edax,
Aut aquilo impotens, maliue ignes, virum
Nam sibi dicatum oppetere, Pierides vetant,
Sed mulierum quae est gloria, et honos, Barbara
Taurella coniux quam pientissima, viro, et
Vna vt quiesceret ipsa, donec corporum
Erit excitatio, sibi hoc viua posuit.
Hoc te volebam scire, iamque abi, et vale.

BEMBI.

Te ripa natum Eridani Permessus alebat:
Fecerat et vatem Marsque Venusque suum.
Iniecre manus iuueni, et fatalia duris
Stamina pollicibus persecure Deae
Vxor honor ata Maneis dum conderet vrna:
Talia cum multis verba dedit lachrymis:
Non potui tecum dulcem consumere vitam:
At iam adero amplexans te cinerem ispa cinis.

TIBALDEI.

Herculis hic Strozzae tumulus que copidit vxor,
Taurellae moerens Barbara gentis honos,
Plus dederit quamuis, non haec Muasole, meretur
Plus tua Foruna, haec non pietate minor.

LATOMI.

Se Venus occultans Martis damnaverat vsum,
Caste cum fabro viuere certa suo.
Non tulit ille ferox: et se quaerendo fatigat,
Alterutrum, vel quo tradat vtrunque neci.
Frusta at discursans coeli per compita, lustrat
Lemnum, Imbrum, Lyparam, cum Amathunte Paphum,
Pergit ad occiduas mundi quequirere parteis,
Maxime vbi Eridanus laeta per arua fluit.
Hc videt insignem, claudo sed polite, Strozzam,
Quem circum semper plurimus ignis erat.
Hinc Mars non dubius Vulcanum credidit illum
(Quodmodo enim vatem nosceret ille ferus?)
Non, ait effugtes: nec nox tibi fumida, nec quod
Mula, praesidio, claude veharis, erit.
Dixit: et intorsit saeuum per tempora farrum,
Tempora puniceis saepe reuincta rosis,
Ille abyt: ader at mox Cypria consicia caedis,
Efflantique animam sic ait illa viro:
Plus satis ad vitam cecinisti carmina: psthac
Tu mecum, et tecum noster Adonis erit.
Certe ingignus eras: sed pro qua multa tulisti
Viuus, debebas et mihi Strozza mori.

Bartholomueus Cocles.

BARTHOLOMEVS Cocles himili genere Bononiae natus, ingenio nec mediocribus quidem literis imbuto, sed a coelesti quodam munere, diuino ac admirabili vaticinandi, artes curiose, atque feliciter excepit, erectas nuper, ac illustratas ab Antiocho (se enim metoposcopum, et chiromantem profitebatur) magno hercle Astrologorum pudore, qui laboriosis geniturae supputaionibus saepissime fallerentur. Publicarat enim ingenti


page 68, image: s068

fama codicem cum effigie linearum, characteres, et notas artis continentem, vt et hac quoque liberalitate tanquam promulgato totius doctrinae mysterio, ignaras vitae euentus curiosorum mentes circunduceret, valido hercle accedente patrocinio Achillini summi philosophi, qui lucelento prooemio aduersus calumniatores, Coclitis scripta, tanquam insigni galea muniuerat, vsque adeo studiose ac apposite, vt interxtis pasim ex physica ratione quibusdam neruis, probe constitura, vallataque, vel inanis facultas vna iam, nec ignobilis lberalium artium, acclamatione publica censeretur: et eo quidem clariore authoris existimatione, quod ispius Antiochi, et Corui Mirandulae placita grauibus argumentis, tanquam incerta conuellerentur, ita pronis ad credendum auribus, vt multi stabilis alioqui prouidentiae, ab hoc adumbratae rationis praestigio circum ducti, penderent ab ore Coclitis, et de priuatis rebus statuerent: quandoquidem quoridianis praedictionibus, futura tanquam praesentia sentirentur. Extatde his praeclarae, ac admirabilis fidei Catalogus, ipsius Coclitis manu perscriptus, de ijs, quibus varia violentae mortis pericula denunciauit, exactissimo post eius interitum Fortuna obsequentis euentu comprobatus. Quo fit, vt me quoque inueteratae exercitationis hin hac luce Romana non facile credulum senem, in sententiam adducat ipse exactae aetatis, et integri iudicij Lucas Gauricus, quum ingenua fateatur, se a Coclite, seuere, amiceque admonitum, vt violenti cruciatus causas effugeret, quum id ipse, sui natalis, negligentia patris, ignarus, ex syderum scientia anteuetisse nequiuerit. A Ioanne enim Bentiuolo arreptus, et ex praealta trochlea suspenso fune quinquies quassatus, ideo poenas dederat, quod excessurum patria, et dominatu in eius anni prognostico pronunciasset. Sed aliquanto acerbiorem non irritae diuinationis poenam Cocles promeruit, quum inuitus, et plane coactus, Hermeti Tyranni filio, dixerit, futurum esse, vt exul in acie caederetur. Non tulit sanguinarius Hermes fatali metu perculsus, vel prouocatam orisj libertatem, iussitque Copono, vt Cocles, tanquam futuris inferijs suis expiando dolori victima mactaretur. Praeuiderat necis discrimen Cocles: ideoque secreta galea caput munierat, ingenti gladio, quem peritissime ambabus manibus regebat, semper armatus: sed fatales insidias vitare non potuit, quum a personato baiuli habitu Copono, dum serae ostij, calculo iniecto praepeditae, cluaem insereret, adacta in occipitium securi sterneretur, non aliam quoque patrati facinoris causam afferente Copono, quam quod ipse Cocles, breui, et sceleste homicidam futurum edixisset.

GVIDONIS POSTHVMI. COPONVS LOQVITVR.

Quis melior vates? Quis Coclite verior augur?
Falsa canit, atque haec cogit habere fidem.
Grande mihi nuper scelus, ac graue crimen inussit,
Quale vel ipsius pectus habere neges.
Puriter exegitamen, ac sine crimine vitam
Hactenus, ille autem dicere vera solet. (fefellit
Quidnam hoc Phoebe igitur? Certe illum haud multae
Linea, quamheu nostras damnat habere manus:
Namque vbi ob hoc nostra cecidit malus ille securi.
Coepi ego, ne falsum diceret, esse nocens.

PONTANI.

Cur caput armatum galea? Latus ense reuinctum est?
Vim fati radios dixtin habere tuos?
Sed video melius Fatum est nescire: scysse.
Quando nihil prodest, tela, nec arma valent.

Ioannes Cotta.

IOANNES Cotta apud Alieniacum pontem, id est oppidum supra Athesim, humili genere ortus, prealtum in literis ingenium ostendit: in agresti enim ore, generosi spiritus indoles ita latitabat, vt in sermone, scriptoque mira selicitas emineret. Hauserat enim pertinaci studio, euolutis vt tiusque linguae optimis authoribus, tantas eruditionis opes, vt a stupenda memoria clarus haberetur, et antiquaed gnitatis carmina praescriberet. Aperuerat ludum Laudi Pompeiae; quod ibi nupta erat eius matertera. Sed demum inde Neapolim ad Pontanum se contulit, secutusque aliquandiu Sanseuerinum, et Cabanilium proceres, transiuit ad Liuianum Venetorum ducem, qui Musarum liberalis hospes academiam in agro Taruisino ad Portum Naonem instituerat, euocatis in contubernium praecellentibus


page 69, image: s069

poetis, in queis longe demum clarissimi (praeter Cottam) Fracastorius, Naugerius, et Hieronymus Borgius euaserunt. Ad abduam autem ex ipsa Gallorum victoria, Liuiano fuso, captoque Cotta, insigni piertate se totius calamitatis et carceris comitem obtulit. Sed Galli inhumana acerbitate non misero tantum comitem, sed libros et calamum, ac omnia denique tenebrosi otij solatia denegarunt. Impleuit alterum officij munus Cotta: susceptisque a Liuiano mandatis, quum ad Iulium pontificem Viterbium peruenisset, paucos post dies oborta pestilenti febre octo et viginti annorum iuuenis interijt. Epigrammata, ac orationes eius extant, sed Chrorographiae opus nobile versibus inchoatum, et in Plinium erudita scholia, perierunt.

ACTII SYNCERI.

Sperabas tibi docta nouum Verona Catullum:
Experta es duros bis viduata Deos.
Nulla animum posthac res erigat: optima quando
Prima rapit celeri Parca inimica manu.
Quae tamen vt vidit morientis frigida Cottae
Hora: suum fassa est crimen, et erubuit.

MARCI ANTONII FLAMINII.

Si fas cuique sui sensus expromere cordis,
Hoc equidem dicam pace Catulle tua.

Est tua Musa quidem dulcissima, Musa videtlur

Ipsa tamen Cottae dulcior esse mihi.

CAESARIS SCALIGERI.

Intra in me Cottae Genius, quem dicere conor:
Aut peryt trepida mens tremefacta fuga.
Tu Laty Siren: ita cantu interficis omneis:
Nam tua qui legit, scribere nemo potest.

LATOMI.

Dic mihi: Pierides Venerem nescire fatemur:
Sed Venus est carmen nil nisi, Cotta, tuum?
Fallor? an idcirco Veneris quo gaudia Musis,
Sera licet, repares, tam cito raptus abes?

Petrus Crinitus.

PETRVS Crinitus iucundo eruditoque ingenio iuuenis, cum a crispa patris coma Etrusco nomine Riccius vocaretut, idque nomen fastidiret, Crinitus appellari maluit. Is non iniquo iudicio habitus est inter Politiani discipulos disertissimus. extant enim, praeter non illepida poemata, libri de honesta disciplina supra viginti, peramoena et copiosa varietate delectabiles: ac item quinque de Poetis Latinis laboriose eruditeque perscripti. Mortuo Politiano patritiorum iuuenum, qui ingenia literis ex colebant, vel genere et censu impar promeruit, vt apud eos et sodalis, et magistri munus adim pleret. Nobiles enim adolescentes more Socratis adamandos pariter ac erudiendos corporis ac animi pulchritudine ductus, praedicabat. Sed tanta familiaritas nequaquam certis grauitatis atque modestiae finibus descripta, contumeliae, ac item exitio locum aperuit. In Scandiciana enim Petri Martellij villa post hilarem coenam, cum petulantis conuiuae manu inter iocosam rixam frigidae cantharo persusus obriuisset, insolentis iniuriae dolore suacius paucis diebus interijt, eo quidem sodalium grauiore poenitentia, acerbioreque iactura, quod nondum quadragesimum aetatis annum attigisset.

MYRTEI.

priscos poetas viuere
Crinite dum doces, obis.
Ergo tibi superstites
Debent Poetae non minus.
Ipse amplius nihil volens
Debere, dono carmine
Hoc te sepulchro conditum.

ANDREAE DACTII.

Heus, audi properes licet Viator:
Criniti tumulo teguntur isto
Dilecti cineres sacris Camoenis.
Hoc scires volui, recede felix.

LATOMI.

Iacten perpetuam, quod vates carmine vitam,
Hanc quoque pro arbitrio dent adimantque suo.
Mortem irritarat, veteres vt acerba poetas
Temporis aeternas mergeret in tenebras:
Seque tuebatur, donec Crinitus et illos
Temporis, et mortis tlleret e manibus.


page 70, image: s070

Qualemcunque vicem, quamuis sim victa, rependam
Mors ait: et certe tu mihi stulte lues.
Tune magis stulta es, quae illum euetere speras,
Per quem tam foede tempus, et ipsa iaces?

Hieronymus Donatus.

[gap: illustration]

ENITVIT in Hieronymo Donato Patritio Veneto, supra oris, atque staturae dignitatem, senatoria purdentia singularis, praecellenti doctrinae praesidio, et multo rerum vsu constituta. Attulisse siquidem videtur in omnem actionem mores longe lectissimos, et praeclaris disciplinarum omnium luminibusillustres, quibus postea Iulium Secundum Veneto nomini grauiter iratum, et conspirantibus externis regibus, saeuo bello maiestatis iniuriam vindicantem, non leniuerit modo, sed impetrta pace, ictoque foedere conuerterit. Quo felicis ingenij supermo opere, iam pene conuulsum radictus eius Reipublicae statum, septennio restitutum vidimus. Sed industriae suae fructum sentire non potuit, paulo ante Romae morbo extinctus, quam Gallus grauis hostis Italia pelleretur. Verum ex ea legatione, eximia laus totius Italiae iudicio parta, perpetuis annalibus ad posteros transmittitur, nec erit ingrata patria, quin meritum decus optimo ciui instaurata nominis memoria persoluat. Monumenta eius ingenij digna luce, quod publicis occupationibus


page 71, image: s071

absolui nequiuerant, filij suppresserunt, edito libro aduersus Graecos, vanissime de sacrorum principatu cum Romano pontifice contendetes. Legitur etiam libellus Alexandri Aphdisei de Intellectu, e Graeco in Latinum puriter ac apposite traductus. Extant etiam aliquot Epistolae, multa styli grauitate conscriptae: ex his ea praesertim, qua Gallici foederis compedes Maximiliano Caesari exuendas persuadet: altera qua concussae ingenti terraemotu Cretae insulae, cum ipse praesideret, clades terroresque describit.

MYRTEI.

Donate diuum munere.
Fudisti vt orbi nectaris,
Quantumque manat gratiae.
Diuino ab ore caelitum.
Seruasti, et exul patriam:
Dys restitutus denuo
Orbi quaerenti deseris
Nil praeter ossa et lachrymas.

LATOMI.

Plus quam Roma suo Gallis defensa Camillo,
Hostem semelquem fecerat:
Donati meritis nullo non tempore summis,
Semperque ciuis optimi,
Illaque non vnis erepta pontentibus armis,
Regina debet adriae.
Atque illo vberius: patriae quod commoda spectans
Speruit paratam gloriam,
Quam raro ingenio multam cumularat Apollo.
Sed patriae donatus est.

Alexander Achillinus.

[gap: illustration]

page 72, image: s072

ALEXANDER Achillinus Bononiensis, accuratus Auerrois interpres, quum Patauij philosophiam profitertur, solidae constantisque doctrinae famam obtinuit, vel ipso Pomponatio acri aemulo insidiosa ambitione scholam eius depopulante. Erat enim a summa ingenij simplicitate ambiendi, adulandique prorsus imperitus, vsque adeo, vt salsae petulantique iuuentuti, quanquam doctrinae nomine in honore esset, ridendus videretur, et tum maxime quum deambularet, vndulatis passibus, coccina in toga exoleti moris, astrictas scilicet habente manicas, et nullis a tergo defluentibus rugis, lutrina pelle fimbriatas: renidentique semper fronte, et sermone pingui vel inepti, vel contemplantis ingenij vitia fateretur: sed aemulum in corona veteratorie disputantem, et risum salsa dicacitate saepius excitantem, ipso inuicto doctrinae robore superabat. Ediderat enim iam pridem ex Peripatetico dogmate sinulos libros, de Elementis, de Intelligentijs. et de Orbibus, secutus opiniones Auerrois, quibus totius ingenij sui fama nitebatur. Concidente autem Patauino gymnasio inter exorti belli strepitum, Bononiam reuersus excessit e vita, quum nondum quinquagesimum expleuisset annum. Tumulus eius cum hoc carmine in aede diui Martini conspicitur.

IANI VITALIS.

Hospes, Achillinum tumulo qui quaeris in isto,
Falleris, ille suo inuctus Aristoteli
Elysium colit, et quas rerum hc discere causas
Vix potuit, plenis nunc videt ille oculis:
Tu modo, per campos dum nobilis vmbra beatos
Errat, dic longum perpetuumque vale.

LATOMI.

Quisquis Auerroem censes habuisse cerebrum,
Falleris: haud est me passus habere meum.
Regula non fallit: Proter quod quodlibet vnum
Taliter affectum est, sed magis illud erat.

Bernardinus Corius.

NON est cur Bernardinum Corium Mediolanensem quisquam eruditus contemnat et irrideat, quod immensum rerum gestarum volumen, incondito ac inepto sermone perscripserit. Hosneto enim loco natus, et gloriolae cupidus, quum pro ingenij caput vernacula idiotisque familiari lingua vteretur, optimam ciuibus suis attulit voluntatem, idque vnum scribendo respexit, quod curiosis aut nobiliore facundia scripturis maxime prodesset, atque inde moninis ac industriae laus ad posteros proferretur. Nam si Caelij Plinij testimonio historia quouis modo scripta delectat, quod lux temporum, nuncia veritatis, et magistra vitae censeatur, huic ciui suo plurimum profecto Insubres debebunt: qui ingenuo labore intercisam, et plane sepultam grauissimarum rerum memoriam, diligenter in quirendo consuendoque ad singularem vtilitatem posteris repraesentauit. Fuit enim vir amantissimus patriae, et nusquam factionus: minutiarum adeo diligens indagator, vt cum historiae studiosis perutilem, et iucundam afferat voluptatem, nihil morosis et delicatis officiat. Nam in enartandis rebus, quibus ipse interfuit, fide et diligentia mirus agnoscitur, quando eum in aula splendideversantem, et ex secretioris archiui copia, opportune adiutum nusquam arcana fefellerint. Perijt Gallis Mediolano potitis ante sexagesimum aetatis annum, Ludouici Pricipis, et Ascanij Cardinalis calamitate perturbartus. Publicauit Historiae volumen viuus priuato sumptu, ac ob id graui rei familiaris damno, quoniam dum spectare gloriam videri vellet, resarciendi sumptus, nouique lucri inanem spem, astura chalcographorum persuasione concepisset. In sepulchro eius tale inscriptum carmen legitur.

INCERTI.

Bernardine tibi Insubres debere fatentur,
Non minus ac magno Roma superba Tito.

LATOMI.

Scripsiti patriae: patria et tibi grata rependit
Ad bustum assiduas cum gemitu lachrymas.


page 73, image: s073

Indoluit Phoebus, lachrymasque influmina roris
Et gemitus Zephyros vertit in herbiferos.
Illa rigant late terram, terra ebria florum
Gignit opes: circum laurea sylua viret.
In quam dum Zephyri incumbunt, vox redditur ista:
Viue Cori patriae, viuat vt illa tibi.

M. Ant. Turrianus Veronen.

QVAM vides Marci Antonij Turriani Veronensis effigiem, nullis idcirco interlitam picturae coloribus, sed carbone tantum atque vnis vmbrarum finibus deliniatam, hoc loco dicauimus, quod ille diuino praeditus ingenio, dum exactae aetatis inuetera taeque authoriatatis medicinae professores interpretationum subtilitate superaret, prius immiti Fato gymnasijs est ereptus, quam admirandae vtilitatis exquistitaeque doctrinae inchoata opera absoluerentur. Elaborabat is profitendo simul, atque secando damnatorum cadauera anatome volumen ex placitis Galeni, quo Mundinum rudis seculi scriptorem, et Zerbum in eodem negocio delirantem iugularat. Hic est Zerbus, qui ambitioso auaroque ingenio, quum accitus grandi pecunia penetrasset ad Triballos, vt Schenderbassam recenti et luctuosa in Euaganeos irruptione calarissimum intercute morbo liberaret, nec demum quod inflate promiserat morienti praestaret, a Barbaris seruis, vt domini manibus ea scilicet victima parentarent, trucidatus interij: ita vt lepide Turrianus in eum iocaretur, cum libri eius errata dispu~geret, quasi iure concisus esset, quod magna discentium iniuria perperam secando cadauera, ipse viuus meritam talionis poenam subisset. Natus est Turrianus ex ea perillustri familia, quae ante ducentos annos Insubribus imperarat, patre peracuto excellentique medicinae professore, ita vt non mirum sit ab ineunte aetate in eadem educatum disciplina, multo maturius quam quisque alius ad primos suggestus honores Patuij et Ticini peruenisse. Praeferebat os maxime venustum, serena quadam comitate occurentium animos alliciens: verum docendo et disputando mirus, prolatis Graecis authoribus, pudendos errores, et vitae quidem exitiales ostendebat, in quos medici ex herbariae facultatis ac anatomes inscitia cecidissent. Hoc eximio praeceptore in gymnasio Ticinensi studiorum nostrorum vigilias pro concione laudante, de liberalibus disciplinis, atque arte medica lauream, et annulum comprobatae dignitatis ornamenta accepimus. Nec multos post menses quum ad ripam Benaci locus secessisset, pestifera febre triginta trium annorum iuuenis ereptus est, quum Iulius pontifex in pseudo Cardinales, fauentesque eis Gallos victricia arma in luctuosum vtriusque Rauennatis pugnae euentum expediret. Luxre Turrianum cuncta gymnasia, et diuturnis quidem lachrymis. Nemo enim eo in literis absolutae virtutis illustrius specimen, nemo certiorem consummatae gloriae spem dederat. Ad meritos autem titulos Veronae riobili tumulo inscriptos, Nicolaus Archius hoc lepidum carmen apposuit.

Ante annos sciusse nocet, nam maxima virtus.
Persuasit morti, vt crederet esse senem.

CAESARIS SCALIGERI.

Suada, Venus Nemesis, Charites, Sapientia, Musae,
Amplexae in cunis pectora Turrioli
Pro se quisque sibi trahere et contendere: verum
Cum sors, visque simul omnibus aequa foret,
Marte superueniente, Venus, committimus, inquit,
Vno assensu hominem iudiciumque tibi.
Ille ferox gladium nudans, Hoc vicimus. Aut vos
Hunc mecum: aut totus cesserit ergo mihi.

LATOMI.

Quam cernis vnis linearum finibus
Nullo colore praeter hanc fuliginem,
Has inter alias dedicatam imagines:
Ad vindicandam mortis est iniuriam.
Ab hoc locata literarum vindice.
Nam Turriani illius est Antony,
Qui sanitati quum tuendae incumberet,
Et proferendae aetatulae mortalium
Daret salubria, amoueret noxia
Aetatis ipso, et artis, et conatuum,
Morte inuidente, raptus este carcere:
Metam tametsi iam videret vltimam,
At haec tua est Turriane gloria,
Quod in theatro sulus hoc pulcherrimo
Mortis pudendo cum pudore prodeas.


page 74, image: s074

Lancinus Curtius.

LANCINVS Curitus Mediolani hoseta ortus familia, inter Merulae sectatores Graece et Latine doctissimus euasit, sed quadam volucri, nec plane sana ingenij liberalitate, per omnes scientias euagatus, nusquam ad intergrum decus constitisse videtur, vtpote qui passim vtroque stylo, et scaber et obscurus, dissipato varie doctrinae lumine, euoluisse cuncta volumina videri mallet, quam puri et circum scripti poetae nomen appetisse. Eius enim Syluae, quae iam pridem in publicum exiuerunt, quanquam densa illa et peragresti arborum luxurie, vti maxime frondosae alteque surgentes quibusdam placere possint: praepedientibus tamen vepribus horridae inaccessaeque existimantur. adeo vt vrbanus lector reformidata situs nouitate, in limine haereat. In libris porro Epigrammatum videre est in multa duricice nonunquam molles facetias, quae risum salse permoueant. Sed hoc multo iucundius atque lepidius consecutus videtur, quum praepingui Insubrum lingua scite numeros iocanter effunderet. Anguineos etiam, quos vocant, versus, miris modis et numeris conformabat, ita vt recto et conuerso quoque ordine quadrati epiggram matis introrsus exempta verba aliud carmen efficerent, quod priori sententiae percosta, et diametros ex obliqua serie mirabiliter arriderent, inani hercle et plane ridenda cum laude, cum tanto sudore delirantis ingenij, ab inepta et rectis literarum studijs, exitiali voluptate fama quaereretur. Caerum contentus paruo, sibique soli (vti saepe dicebat) et genio suo viunes, et caelebs, et liber sine labe nominis ad senectutem peruenit, nihil obiter immutato vetere cultu, cum caeteri ciues non obscura confessione feruitis aduentu Gallorum, peregrima induti vestem, et capillum ad aurem subtondentes, eum pristino more togatum, prolixeque comatum petulanter irriderent. Moriens de sepulchro sibi cauit, quod in templo diui Marci extra beatricem portam cum vera effigie et hoc carmine spectatur.

STEPHANI DVLCINI CREMONESIS.

En virtutem mortis insciam
Viuet Lancinus Curtius
Secula per omnia,
Tantum possunt Camoenae.

LATOMI.

Arguor vt nimium salebroso in carmine durus.
Quid facerem? vita est taliter acta mihi.
Tradere difficile est tenero mollique poetae
Virtutis duram difficilemque viam.

Baptista Mantuanus Carmelita.

BAPTISTA Carmelitani ordinis princeps, Mantuae ex Hispaniola gente honesta, verum ex damnato coitu natus naturam ad carmen attulit, verum insatiabili Hebraicorum studiorum cupiditate ita occupatam, vt cum magnus et admirabilis in omnibus videri contenderet, in excolendis Musis curam ac diligentiam remittere cogeretur, quibus vnis non dubius ad aeternitatem gradus parabatur, si certa laude contentus, in reliquis inane nomen tempestiue contempsisset. Sed incidit in ea tempora, quibus nullus mediocribus poetis locus erat, reperit tamen sibi aemulum incondito furore, Consalui magni res gestas decantantem, cuius explosione claresceret. Is erat Cantalicius pro bono poeta ab optimo duce mediocris etiam virtutis amantissimo liberaliter ditatus. Verum et hunc, et ipsum quoque Carmelitam desumpto eodem argumento, Grauina malae partae laudis loco strenue deturbauit, quum inchoatum poema nobile, Pontano atque Actio censoribus recitasset. Caeterum Carmelitae satis ad laudem fuit, quod per quindecim secula neglectos a ciuibus Andinos fontes salubriter ebiberit, scilicet vt fatali monitu limpidioris eius aquae siphones Laelio ac Hippolito Capilupis fratribus monstrarentur. Octogenario maior Mantuae decessit non plane selix, quum in extremo vitae actu defensionem



page 75, image: s075

[gap: illustration]

contra Criticos scribere cogeretur, qui eius poemata obeliscis non inanibus misere confodissent. Sacrato poetae mortuo cucullati eius ordinis sacerdotes prolixe parentarunt. Federicus autem Princeps marmoream effigiem cum laurea posuit, quae in arcu lapideo iuxta Virgilij Maronis simulacrum, pia hercle, si non ridenda comparatione conspicitur.

MYRTEI.

Alter hc iacet a Maronae Vates,
Natus Mantuae, et is quidem Poetae
Dignior titulo, nisi incidisset
In fluctus varios scientiarum,
Quos Musas coluit minore cura.
Primus hic tamen a Marone natus
Mantuae, coluit Poeta Musas,
Andinosque bibit sacro ore fontes.

LATOMI.

In ponte iuxta quos locatos cernitis,
Virtutis ergo, patriaeque gloria,
Vterque Vates, quidem ortu ciuis est.
Quos cognitos licet tamen ne nescias,
Alter Maro, alter ille Mantuanus est,
Quem nil vetabit et Maronem dicere,
Pensare venam si potest professio.


page 76, image: s076

Franciscus Marius Grapaldus.

QVVM Parmenses post exactos Gallos ad Iulij pontificis aut horitatem se contulissent, Marius Grapaldus a praestanti facundia, et insigni corporis proceritate legationis princeps, luculentam de laudibus inuicti optimique pontificis habuit orationem: ediditque item pari argumento camina eximiae grautatis. Quo demum officio apposite ac eleganter partriae praestito, honoris causa lauream a Pontifice de manu erudito capiti impositam solenni ceremonia, in Vaticano consecutus est. Exinde tanto honore alacer, Musas tanquam non obscure propitias vehementius lacessiuit, vt ex publicatis poematibus ostenditur. Sed multo vberius et latius ingenij famam propagauit, edito libro de Partibus aedium, quo per optimas disciplinas perornatum diligenti cultura ingenium demon strauit. Fato functus est in patria post quinquagesimum aetatis annum, quum interiores meatus emittendo lotio globosior calculus obstruxisset.

GEORGII ANSELMI.

Emeritam hc laurum Aonides, plectrumque, lyramque,
Grata tibi ex merito turba Grapalde dicat.
Vt tumuli misera erexit leue nomen inanis.
Soluit et ad vacuos, vt sua iusta rogos.
Nam te, nec fas est humili cohibere sepulchro
Tam rara insignem qui struis arte domum.
Redditae vbi doctis voces, vulgoque receptae.
Haud dubiam faciunt non obysse fidem.

IANI VITALIS.

Tu Grapalde tibi magna pro mole sepulcri
Erigis ingentem perpetuamque domum:
Occupat illa suis immensum finibus orbem,
Altaque sublimis fidera tangit apex:
Et merito neque enim tumulo tua gloria claudi.
Cum Volitet mundi claustra per ampla potest.

LATOMI.

Collustrans amplas Marius quas struxerat adeis
Extulit artificem Mors stupefacta manum.
Quae tamen, vt bile iusto feruentior atra,
Subridens, tumulum (dic, ait) hospes, vbi?
Iam video coeca es, nedum (intulit ille) maligna:
Pro tumulo erexi hanc inuidiosa domum.

Thomas Linacrus.

THOMAS Linacrus ex Insula Britannia ad perdiscendas Graecas literas in Italiam profectus, Florentiae Demetrium et Politianum audiuit, eaque enituit morum suauitate, atque modestia, vt a magno Laurentio liberis suis, familiari studiorum consuetudine, quanquam aetate maior, socius adderetur. Inde vero multis variae doctrinae ornamentis adauctus, quum Romana quoque ingenia certius agnoscenda, ac opulentiores bibliothecas inspiendas existimaret, ad Vrbem contendit. In primo autem appulsu forte accidit, vt Hermolao Barbaro anicitia iungeretur. Nam ingresso Vaticanam Bibliothecam, et Graecos codices euoluenti, superuenit Hermolaus, ad pluteumque humaniter accedens, Non tu hercle, inquit, studiose hospes, vti ego plane sum, Barbarus esse potes, quod lectissimum Platonis librum (is erat Phaedrus) diligenter euoluas. Ad id Linacrus laeto ore respondit, Nec tu sacrate heros, alius esse iam potes, quam ille fama notus Patriarcha Italorum Latinissimus. Ab hac amicitia (vti casu euenit, feliciter conflata) egregijs demum voluminibus ditatus in Britanniam redijt: datusque est praeceptor Arcturo Regis filio: cui dicatam Procli Sphaeram legimus. Transtulit demum ex felici vigilia Galeni librum de Tuenda Valetudine, quum in arte medica aeque doctus et fortunatus spectaretur. Verum ab eo munere, veluti quaestuoso potius, quam ad parandam perennem gloriam nobili, refugit ad antiqua optimarum literarum studia, reuocatus societate Latomeri, atque Grocinij, qui constituto Triumuiratu, ad immortalem laudem, vertendum Aristotelem communicato labore susceperant, sed Grocinius, ad oblatum sibi sacerdotium a decreto fideque discessit,


page 77, image: s077

et Latomerus consilio excussus est, ita vt Linaro egregiae voluntatis decus maneret apud Henricum Octauum. Sexagesimo autem, et quarto aetatis anno, ex dolore disruptae herniae vita excedens, honestam domum Londini Medicorum collegio dedicauit.

IANI VITALIS.

Dum Linacrus adit Morinos, patriosque Brita~nos,
Artibus egregys diues ab Italia:
Ingentem molem saxorum in rupibus altis,
Congerit ad fauces alte Gebenna tuas.
Floribus hinc, viridique struem dum fronde coronat,
Et sacer Assyrias pascitur ignis opes:
Hoc tibi, mater studiorum, sancta meorum
Templum Linacrus deditcat, Italia.
Tu modo cui docta assurgunt cum Pallade Athenae
Hoc de me precium sedulitatis habe.

LATOMI.

Dum longum Italiae vale iuberet,
Thusque in graminea cremaret ara,
Qua tua aperis Gebenna fauceis.
Linacrus patrios petens penateis:
Sic amore viri locuta fertur
Arnis, impatiens Etrusca nympha:
Ah, sic Arnida? sic tuam puellam?
Sic linquis veteres tuos amores?
Et prae me petis Anglicas puellas?
Quid rerum hc quod ames valet deesse,
Illic quod cupias potest adesse?
Gaudes Barbarte? Hermolaon eccum: at
Quem pro delitys habent Camoenae.
Sin autem caperis nitore linguae,
Hoc nil tersius est Politiano.
Sed gaudes refluum vehi per aequor?
Ah, ys tam in lachrymis potes natare:
Et quae te huc reuehent, redito tantum.
An rupeis patrias amas videre?
Te, Linacre, aperi: nec ibis vltra.
Quid? quod Italiam miser relinquis,
Quum sis Italica eruditione,
Romano ingenio, lepore Thusco?
Totus noster homo es: sed Angla mens est.
Ille abiuit: et haec soluta in vndas.

Antonius Nebrissensis.

HISPANIA per mille amplius annos, Vandalicis, Punicisque armis occupantibus, Latinarum literarum splendore caruit, alioqui non obscura telluris, caelique temperie maximorum ingeniorum ferax, si Lucani, Senecarum, Silij, Martialisque memoria recolatur, vt hc Auerroem in Arabica lingua, sapientiae lumine clarissimum omittamus. Hispaniae enim proceres, totaque nobilitas perucrusam opinionem de literis induerant: sic, vt earum studia, quum pro libertate aduersus externas gentes dimicarent publica conspiratione damnerentur, quasi aliena, importunaque virtuti bellicae, qua vna salus, et libertas omnium certiore laude pararetur. Sed post Punicum nomen, virtute Ferdinandi Regis Hispania pulsum, Antonij Nebrissensis ingenium emicuit, par antiquis Grammaticis, si par Fortuna seculi, anhelanti ad veterem laudem opportune respondisset. Hic Nebrissae, quae olim Veneria fuit, ad Bethim natus, scribendo et docendo iuuentutem, admonitis castigatisque natu maioribus, ad antiquum decus literarum vehementer erixit. Constat enim, eum, literarum amore sponte exulantem, sere totius Italiae gymnasia collustrasse, collegisseque dignos nobili voto, Graecae, Latinaeque linguae thesauros: quibus terra patria ditaretur. Dicebat enim proceribus ad arma natis, sero exactae artis, et disciplinae exempla, vel longo vsu percepturos, si literarum lumine carent: quo vno stolide sublato, tota bellica laus celeriter euanescit et intercidit. Paucis itaque annis effectum est, vt nemo, qui literarum studium reformidaret, satis nobilis haberetur, ipseque Antonius, non secus de restitutis postliminio literis, quam Ferdinandus, Granata capta, Maurisque pulsis, gloriose triumpharet. Scripsit ingenti cursu orsus a grammatica praeceptis omnes fere liberales disciplinas, et sacras literas peruagatus, multa volumina quae extant. Expectatur autem summae vtilitatis Dictionarum, quo Latinae, Graece, ac Hebraicae linguae documenta continentur, ab haerede filio hactenus impie suppressum, quum et ipsa quoque pene ad exitum perducta, Bethici belli historia in lucem non prodeat. Oppressit eum repentina paralysis, quum ad septuagesimum septimum aetatis annum peruenisset, tanto quidem



page 78, image: s078

[gap: illustration]

corporis ingenijque vigore, vt nihil de studiorum labore omnino remitteret: et vt natura mulierosus, ad supremum vsque diem venereis vteretur. Obijt sub id tempus, quo popularibus vlterioris Hispaniae ad arma consternatis, aduersus Belgas praesides tanquam auare im perantes, grauiter est tumultuatum.

MYRTEI.

Me putat aeternum saxo posuisse sub imo
Acerba mors, et fallitur.
Non ingrata etenim mea gens volitare per ora
Dat, et per oras omnium.
Haec mihi pro reduci studio, Latysque Camoenis
Certe trophaeum non minus,
Quam tibi pro Mauris debet Fernande fugatis
Et pro recepta Beatica.

INCERTI.

Vt quondam tacuit Latiae facundia linguae,
Cum fuit Antony caesa manus gladys:
Sic scelus hoc solers Antony~ cura pianuit,
Quamque prior vitam sustulit, ille dedit.

LATOMI.

Secula transierant: neque adhuc Hispania quicquam
Ediderat, quales assolet ante viros.
Iamque emarcuerat, neque erat quod gignere posset,
Semine maternos destituente locos.


page 79, image: sXXX

Accessit Venerem Phoebus: quin hac tua in vrbe
Excimus, qui nos, dixit, vtrunque colat.
Illa sed assensa est, dignumque priorbus annis,
Tum veteri ingenio, tum veteri arte, dedit,
Ipse est (iam nosti) ducequo Tartessa iuuentus
Ad decus antiquum spirat, et assequitur.
Qui licet in patrem non paulo impensior esset,
Non tamen in matrem desidiosus erat.

Bernardinus Bibienna.

HOMO valde mirus in vtraque Fortuna extitit Bernardus Diuitius in oppido Bibienna, vnde ei cognomen ad summas Aretinorum Alpes natus. Is a pueritia inter Mediceae familiae clientes, primum solertis industriae locum meritus, Leoni patria pulso, atque exuli, singulari fide comes fuit, et consiliorum quidem omnium particeps. In multa enim, et varia rerum commutatione, diuturnoque vsu grauissimarum actionum peracutus, efficax, et quod vnum in aula maxime conducit, iucundus veterator euaserat: ita, vt cum Leo rerum potitus inter propinquos maturato honore legerit in Senatum. Magno siquidem adiumento fuisse constabat in comitijs ad promerendas suffragatorum voluntates, quum antea nobilissimis Cardinalium hero conciliatis, ad petendum Pontificatum, expeditam viam, astuta quadam vrbanitate muniuisset. Conuiuia enim in quibus erudito luxu certabatur, miris facetijs condire, seria iocis miscere, adulari, resque arduas dissimulanter conficere solitus, ingenium nusquam absurdum, aut ineptum, in otio pariter, atque negotio feliciter afferebat. Scripsit admirabili lepre comoediam Calandram, quae acta est in Vaticano Iudis Lupercalibus, per nobiles comoedos Romanae iuuentutis, in gratiam Isabellae Mantuani principis vxoris, vsque adeo decenti apparatu, vt nihill ad elegantiam theatralem, ab eximio poeta comico, doctius atque facetius compsitum, aut manificentius in scena editum confiteri liceat, nisi tum caeteris patribus sacra purpura pudorem expressisset: quum tamen a minus seueris dignitatem attulisse putaretur. Abdicauit in ea numeros primus, vt vernaculos sales dulcius, atque liquidius foeminarum auribus infunderet: quo multi risus hilarior voluptas excitaretur. Id enim vnum peti, quaerique debere a non insulso poeta disserebat, quod in Terentiana scena, verecundi salis prudentiam admirari quidem non satis possint spectatores, ridere certe nequeant, quod nullam, vel eruditae fabulae inesse gratiam putaret, nisi ab excitato populo, mistus cachinno plausus redderetur. Perijt non plane senex, quum e legatione Gallica in vrbem redisset, intempestiua ambitione ad pontificatum aspirans, si Leo, vti Fatis erat, vita excederet, quod ei rex Franciscus, ex prolixa pollicitatione suffragaturus crederetur. id multo iunior, habituque viuacior Leo in imbecillo sene adeo indignanter tulisse fertur, vt ipse Bibienna, tabifico veneno ex frixis ouis de manu in mensa porrectis, se petitum suspiciosius, quam decebat, existimaret: inani certe argumento, quod insignium medicorum, vel iterata ex quisitaque remedia minime profecissent.

BOCCARINI ARETINI.

Trunca fides lugent Charites, perire lepres
Desipure sales, desipure ioci.
Lurida nimirum Mors, quae Vrbi inuidit, et orbi,
Diuitium immiti funere corripuit.
Purpureos meruit titulos. Romae occidit, ortus
Est Bibiennae, Hoc te scire sat hospes erat.

LOTOMI.

Omnia captaui, nec segniter omnia cepi:
Est mea praecipuus praeda galorus honos:
Pressius at tandem captans, nec vt ante, Laeonem,
Venator pery cassibus ipse meis.


page 80, image: s080

Iason Mainus.

[gap: illustration]

IASONI Maino Mediolanensi, vti ipse in gentilitijs insignibus praecribere solebat, virtuti Fortuna comes non defuit: natus enim ex concubina, nequaquam eodem cultu, quo eaquales propinqui, sed eodem paedagogo sibi tantum immiti, atque aspero vtebatur, vt ab eo familiariter audiuimus. Ex hac schola missus Ticinum ad ius ciuile perdiscendum, primo anno ita ingenium ad vitia, illaque supra caetera pestilentem aleam deflexit, vt cum hospite decoqueret, et iuris Codicem in membranis scriptum, magno emptum precio foeneratori tradere cogeretur: ipse vero demum sordida in toga capite ton


page 81, image: s081

so, quod id tinea deformis obsideret, ridiculus videbatur: sed mature et peracerbe castigatus, seipsum collegit, bonaeque frugis personam nequaquam mentitus, tanta contentione in studijs disputationibusque sese exercuit, vt doctores ipsi, aequalisque iuuentus, eum adeo celeriter atque feliciter profeciffe mirarentur. Exinde suggestu dignus, Institutiones enarrauit concessitque demum Patauium. sed inde quum secunda fama profiteretur. euocante Ludouico Sfortia Ticinum reuersus est. Ab eximia tum grauitate, atque facundia summi oratoris laude fruebatur: mam optimis literis, vsque ad poeticum decus instructus, dicta, scriptaque lepidissime condiebat. canoram vocem, valida latera, gestum oris excellentem ad suggestum afferens explicati et perillustris, solidique doctoris nomen tuebatur. consultoribus precio grauis videri poterat, nisi pecuniam acceptam si causa decidissent, liberali pactione se continuo redditurum profiteretur. Me audiente interrogatus a Ludouico Gallorum rege, cur nunquam duxisset vxorem, vt te commendante, inquit, Iulius pontifex ad purpureum galerum gestandum, me habilem sciat. Audiuerat enim honoris causa eo die aurata in toga profitentem rex ipse quinque Cardinalibus. et centum proceribus subsellia implentibus, quum Genua subacta, de Liguribus triumphasset. Ea enim lectione dignitatem equestrem ob spectatum in acie facinus de manu regis traditam, accendendae virtutis ergo ad posteros manare diffiniuit. Morruus est Ticini valde senex, extructa nobili domo, emptisque in Placentino latifundijs. Suburbano autem in templo diui Pauli sepulchrum cum his titulis ostenditur.

DARDANI PARMENSIS.

Quis iacet hoc hospes tumulo? Quis? Summus lason:
Illene frixeae vellere diues ouis?
Clarior hic illo longe est. Quisnam oro? Maynus,
Excellens iuris gloria Caesarei.
Non fuit hoc quisquam iuris consultior altert
Qui extinctum posset reddere ius melius:
Sed tamen hoc summi vetuit mens dia parentis,
Caesaribus cupiens vsquefauere suis.
Te audijtj, nimium felix, qui iura legentem,
Damnantemque acri plurima iudicio,
Nec tamen infelix, tua qui monumenta reuoluit,
Et memori condit lecta, fouetque sinu.
Et quaquam obloqueris plebs inuida solus Iason
Hic legum nodos difficilesque soluit.
Amborum sic fama omnem vulgata per orbem:
Ille nitens belli laude, sedtsie togae.

IASONIS LANDI.

Donec erunt igneis, et Phoebus lampade terras
Lustrabit, Mayni viuet in erbe decus.
Vnicus in terris soluens aenigmata legum,
Is merito iuris dicitur esse Parens.

LATOMI.

Materia vincor, et tu vis ire, Viatort,
Expediam: iacet hc ille Maynus. abi.

Christophorus Longolius.

CHRISTOPHORVS Longolius Mechliniae Belgicae sacerdote Antistitegenitus, et Lutetiae in scholis frugalster educatus, partis disciplinarum omnium peramplis opibus, aureo Leonis principatu Romam venit: adeo dissimulata ingenij professione, vt rubro pileo, et astricta penula semi Germani militis habitum mentiretur, quippe cui mens erat auide peregtinanti priscae felicitatis monumenta spectare, scrutari ingenia, bibliothecas excutere, atque illud demum erudirae censurae iudicium, quo frustra alibi, quam sub Romano caelo quaeritur, certius atque liquidius adipisci. sed intranti gymnasium, et acute disputanti, non insulsi literarum professores, celeriter et comiter personam detraxerunt, ita, vt mox honestissimi ciues Romani Flaminius, Tomarotius, et Marius Castellanus alterna hospitij liberalitate intra penates receptum, triennio aluerint, eique virtutis merito Romanae ciuitatis ius, et nomen impetrarint. Verum aliquanto post, emersit liber execrabilis maledicentiae veneno delibutus, quem iuuenili declamatione perscripserat, Romani nominis antiquum decus barbaro liuore proscindens. Infremuit Populus Romanus ea contumelia perturbatus: Celso Mellino adolescente clarissimo, generosa



page 82, image: s082

[gap: illustration]

oratione in Capitolio, tanquam reum Maiestatis accusante. Sed Longolius totius aulae clementia praemunitus duabus orationibus publicatis sese eo nomine defendens, iudicium Populi subterfugit, quod nequaquam malignitate animi, sed more Sophistarum, exercitationis studio mareriae difficilis ac insolentis, ideoque damnatae spei argumentum desum psisset, scilicet, vt so dales eius temere suscepti muneris, vel infelicem audaciam mirarentur. Transiuit inde Patauium, his praesertim actionibus claritatem consecutus: adhaesitque Petro Bembo, et mox Reginaldo Polo Britanno, in quorum hodie sacra purpura summam pictatem. atque doctrinam veneramur. In eius contubernio, cum ingentibus vigilijs libros aduersus Lutherum diserte, et grauiter inchoatos elaboraret, editis iam ad imitationem Ciceronis Epistolis febre consumptus est. Tumulum autem, hoc carmine Bembus honestauit.

Te iuuenem rapure Deae fatalia nentes
Stamina, cum scirent mortturum tempore nullo
Longoli tibi si canos, seniumque dedissent.

GERMANI BRIXII.

Castalides lacerate genas, diueuite crinem:
Nec lachrymae finem, nec teneant gemitus.
Proh dolor, effertur Patauina funus in vrbe,
Ante sua extincti tempora Longolij,
Quem modo vel Gallum voluit pro dote Latinae,
Roma locum eines inter habere suos.
Roma sibi plene mox restituenda, dedissent
Longolio plenos, si modo Fata dies.


page 83, image: s083

STEPHANI DOLBTI.

Longolij vtinam potuisset lingua docta tantum
Apud rapacem mortem, acreisque Parcas
Quantum olim valuit dicendo, voce dum diserta
Romae cateruas flecteret stupentes:
Viueret incolumis, nec funere concidisset atro,
Dignus perenni temporum recursu.
Sed viuit, neque mortevlla extinguetur, arce tectus
Famae micantis, nominisque magni.
Aere perennius exegit montmentum, ad astra late
Laus cuius ingem et loquax volauit:
Quod non annorum series, nec flatus impotentis
Austri, nec imbres diruent edaces:
Sidera dum coelo haerebunt, ac Vrsa obibit axem,
Cursuque tardo per polum meabit.
Longolio Hesperij, quique ortum Solis intuentur.
Omnes, vicissim gloriam vouebunt.
Hinc igitur procul, hinc procul absint naeniae sepul cri,
Luctusque turpes, quos anus refundunt.

CLAVDII ROSELETTI.

Antehac nostra cuiquam Ciceronis inesse
Eloquium, neruos, vimque stylumque negant.
At tua Longoli auscultent sine nomine, nullum
Iurabunt altum tam Ciceronis opus.

EIVSDEM.

Antistes eloquentiae, magni nepos
Atlantis, admir atus vt Longolium est
Artificibus fandi esse priscis non modo
Parem, sed et maiorem, ait, praestantior
Vt plurimum discipulus est didascalo.

LATOMI.

Illa caput regni, Phoebique Lutetia nutrix,
Longolium ciuem dixerat esse suum.
Interea attollens simileis Mechlinia cristas,
Asseruit titulo non grauiore sibi.
Roma sed indignans: meus est si Tullius, inquit,
Non hic: et asscripsit: non meus esse potest.
Prosiliens tandem titulis Schonhouia veris,
Dulcibus ex hortis flore reuincta caput:
Gaudeo quod Batauam vel nunc amplecteris aurem,
Roma, ait, at partum tu mihi redde meum:
Septem vrbes certent de stirpe insignis Homeri,
Quatuor est harumlis spectosa magis.

Aurelius Augurellus.

NON est cur miremur in pusillo corpore viuacissimi hominis Aurelij Augurelli praealtum ingenium enituisse. Fit enim plerunque narura, vt innati spiritus vis ipsa collectior, paruae compaginis membra aptissime regat, et quod mentis est ad excogitandum, plenius atque validius illustret. Is Arimini natus, vitam in literis perdiscendo, docendoque ad octogesimum tertium aetatis annum feliciter extendit. Venetijsque in primis habitus est multo doctior, et purior, quam quisquam alius, qui Latinas Graecasque literas priuato quodam officio. ac ob id quaestuosiore profiteretur. Extant eius Odae plures, et paucae Elegiae Romana simplicitate decantatae. sed Iambicorersu a paucis hactenus prospere tentato. visus est ad antiquae laudis metam propius accessisse. Nouissime ridendus ille morbus certae egestatis. et cassi laboris comes, curiosis ingenijs familiaris, totum homunculum occupauit, metalla et succos in abditis fornacibus recoquentem, vt ex argento viuo concretum. et ductile argentum ad cudendam monetam efficeret, et admirabilem abditarum naturae rerum massam conflando, purum inde aurum crearerur. Sed ea cura inani voto suscepta, nequaquam magno damno ei cessit, quum ingenium ab irrita spe ad factitanda carmina verteretur, vt fallacis, et irrisae artis certitudinem, carminum authoritate demonstraret, quum ipso conscientiae pudore inanis artifex proderetur. Scripsit enim Chrysopoeiam ad Leonem auri contemptorem, vt prodige vtendi ad alenda ingenia, festosque et plane regios sumptus, inexhaustae opes sine iniuria humani generis abunde suppeterent. Edidit etiam Geruntica, Petro Lipomano discipulo dicata, quem hodie Veronenses virtutis merito, antistitem venerantur. Taruisij, vbi flamen erat, quum ad forum in taberna libraria disputaret, apoplexia correptus, subito interijt. Depicta tumulo effigies, cui hoc ipse carmen subscripserat.

Aurelij Augurelli imago est, quam vides,
Vnu vacantis literarum serio
Studio et iocoso, dispari cura tamen:
Hoc, vt vegetior sic fieret ad seria:
Illo, vt iocosis vteretur firmior.


page 84, image: s084

LATOMI.

Iocum vetustum refricans Aurelius,
Dum sperat at aurum, luditur carbonibus.
Adhuc Leoni auri prodigo,
Iam certus artis, nempe Chrysopeiam:
Vt quod minus collegit e carbombus,
Auidi Leonis eriperet e dentibus.

Guido Posthumus.

GVIDO Posthumus Pisaurensis, lepido et comi, argutoque ingenio poeta, quum Elegias, et varijs numeris carmina factitaret, in aula Leonis conspicuus fuir. Patebat enim ea liberaleter, meridianis praesertim horis quum citharoedi cessarent, his omnibus eruditae suauitatis oblectamenta ad cien dam hilaritatem intulissent. Sed benigna principis manu saepe donatum et non insulse ad honores aspirantem, regius inuasit morbus, ex moribun da patriae sede proculdubio conceptus. Medici suaserunt, vt Capranicum secederet Sutrini agri vicum, aeris salubritate ac indulgentia Herculis Ragoni Cardinalis, cuius opibus familiariter vtebatur, eo deuectus est. Verum non multo post exusto lenta febre toto viscere, vel adhuciuuenis, vim morbi fatique sustinere non potuit. In aede diui Francisci tumulatum poetae sodales his carminibus prosecuti sunt.

TIBALDEI.

Posthumus hc situs est, ne dictum hoc nomine credas
In lucem extincto quod patre prodierit.
Mortales neque enim genure parentes,
Calliopeia fiut mater, Apollo pater.

IANI VITALIS.

Quaerite nunc alium Musae, quem semper ametis:
Qui vos semper amet, Posthumus occubuit.

LATOMI.

Me Iouis et Veneris fausto sub sidere natum,
Phoebus adotauit, nomen et imposuit.
Vnde (nec est alia factum ratione) sciatis
Me post defossum viuere corpus humo.

Nicolaus Leonicenus.

NEMO profitentium Medicorum, Nicolao Leoniceno Vicentino vera sa lutaris scientiae dogmata purius atque nitidius explicauit. Nemo errores Sophistarum impoituna garrulitate cuncta foedantium eloquentius atque validius confutauit. Nemo eo demum ad illustrem certioris peritiae fidem longius atque salubrius vitam produxit. Primus enim Graeca Galeni volumina Latine interpretando studiosis perdiscenda demonstrauit, imperitorum latratibus, pu blicatis summa eloquentia commentanjs occurrerat, vtpote qui ab ineunte aetate optimis literis deditus, ingentes opes capacis et maxime constantis ingenij, ad illustrandam medicinam contulisset. Cibi enim et vini maxime abstinens, somnique minimi, praesertim vero Veneris continentissimus, vsque adeo mollioris vitae voluptates abdicauit, vt pecunias, luxuriae instrumenta, nec agnita quidem monetae nota contemneret oblatum, et nulla delectum cura cibum caperet: nec vnquam de fortuna quereretur, quod vnam vir acutus studiorum laudem respiceret, nec opportuna mediocris vitae subsidia, benignitate Ferrariensium principum Herculis, Alfonsique filij, sibi defutura prospiceret. Eum hercle perfectum Stoicum putasses, nisi honesto ori liberalis hilaritas affuisset. Edidit eruditum et perelegantem librum, qui Romanus medicus Antisophista inscribitur, quum ante de Ordine trium doctrinarum, et de Virture formatiua perutiles libellos publicasset. Dionis quoque Historia, et Luciani Dialogi, vernacula loquentes lingua, Herculi Latinarum literarum imperito mire placuerunt. Peruenit ad nonagesimum annum integerrimis sensibus, vegetaque memoria, nec incurua quidem ceruice, quum esset staturae celsioris et sine scipione venerabilis. Quum ego aliquando comiter ab eo peterem, vt ingenue proferrer, quo nam arcano artis vteretur, vt tanto corporis



page 85, image: s085

[gap: illustration]

atque animi vigore vitia senectutis eluderet: Viuidum, inquit, ingenium perpetua, Ioui, vitae innocentia, salubre ver corpus hilari frugalitatis praesidio facile tuemur. Tumulus eius in atrio aedis.

MYRTEI.

Cui neque sat fuit, et terras euoluere, et vndas,
Quaeque arcana tenent flumina, terra, mare:
Dum rerum causas late vestigat, et aegra
Morborum reuocat corpora colluuie:
Nunc Leonicenus tegitur paruo aggere terrae:
Cuius vtramque volat fama per Hesperiom.

LATOMI.

Quod te caelestem tueretur ducere vitam
(Sic fore de Parcis sciuerat at ante suis)
Fecit vt excideret morti, tua rumpere fata,
Nec te decrepitum cerneret esse senem.

Petrus Pomponatius.

PETRVS Pomponatius Mantuanus, in philosophia praeceptor meus, inter Peripateticos illustres primum suggestus locum obtinuit. Enarrabar enim Aristotelem simul ac Auerroem suaui et praeclara voce, elocutione autem emendata et leni quum proponeret, volubili et concitata quum infringeret, porro quum diffiniret, atque decerneret, adeb graui sedataque, vt auditores in sublellijs



page 86, image: s086

[gap: illustration]

scriptitando explicatas sententias notis exciperent. At in coronis consessuque doctorum, quum exerciratione perutili ad praetoriam porticum dispuraretur, ita mirus euadebat, vt saepe ancipiti et cornuto Achillini enthymemate circumuentus, superfuso facetiarum sale, aduersarij imperum ex illis gyris et maeandris explicatus eluderet. Erat pusilla admodum, sed quadrata corporis statura, capite nulla ex parte enormi vel insulso, vtpote oculis ad omnes animi habitus aptissime paratis et intentis. Exorto bello Veneto, post Achillini mortem Bononiae professus est, vbi cucullatos sacerdotes contra se in capur, et nominis famam vehementissime concitauit, edito scilicer volumine, quo animas post corporis mortem interituras ex senrentia Aristotelis probare nitebatur, secutus Aphrodisei placita: cuius dogmate ad corrumpendam iuuentutem, dissoluendam que Christianae vitae disciplinam, nihil pestilentius induci potuit. Scripsit etiam de Fato, et de incantationum occulta potestate. Sexagesimo autem tertio aetatis anno, stranguria oborta, Bononiae fato functus est: relatusque inde Mantuam, nobile sepulchrum Herculis Gonzagae Cardinalis, erga ciuem et magistrum liberali pietate promeruit.

IANI VITALIS.

En animarum ingens globus, en legio omniuagan guantum
Quas tu perpetua luce carere negas.
Mortuus, vt discas aeternam has viuere vitam,
Ad cineres vlulant Pomponiate tuos.


page 87, image: s087

LATOMI.

Cur, quis hc iaceam, referre cogor,
Et causae iugulo meae admouere
Hunc ensem, vt modo mortuus, cinisque
Si tecum fuero lucutus, atri
Conuicar placiti, reusque fiam?
Sed sunt ijrabidi et mai poetae:
Qui quum plurima mentiantur ipsi,
Me verum prohibent tacere: nam sum
Pomponatius ille, qui professus
Maneis esse nihil, sed interire
Quicquid est hominis, patique Fatum:
Nunc contra experior: tacere proinde
Mallem, sed rabidi vetant poetae.

Andreas Maro.

NVLLIS omnino certioribus lineis, nulloque exactiore penicillo Andreae Maronis ingenium depinxerim, quam si eisdem vtar coloribus, quibus illud, dum ille viueret, diligentet expressimus in Dialogo nostro, quem in Aenaria insula, dum vrbs Roma a Caesarianis, capto pontifice vastaretur, perscripsimus. Interrogante enim Daualo, his ferme verbis respondi, cum de viris et foeminis aetate nostra florentibus iucundissimo censurae ordine disputaretur, et non temere in mentionem Andres Maronis incidissemus. Is erat Brixianus, quanquam dimidiam patriam ab Euganeis, Foroque Iulio repeteret. Cupiebat enim Dux generosus cultorque Musarum, poetam inusitata virtute praeditum, e funesta clade Vrbis eripere: quod ex me, illum ter captum cruciatumque diu, ac omnibus fortunis expoliatum, miserabili ridendoque famescentis baiuli habitu, in Vrbe plena funeribus mendicare didicisset. Non est, inquam, Dauale, cur tantopere Etruscos vates ad expeditae facundiae laudem, arguta cithara personantes admiremur: in eam enim peramoenae voluptatis consuetudinem, mos patrius illos adduxit, quod faciles ad veniam aures dicere audentibus plurimum indulgeant, ita vt nec eos, vel leui sibilo notandos putent, qui haesitando, amissa celeritatis laude, vel in dissona, vel in dispari syllaba peccauerint. Vere siquidem admirari, et plaudentis clamorem attollere iu uat, si nouum Maronem audiamus. Is enim cum summa erudirorum admiratione ex tempore ad quam iusseris quaestionem, Latinos versus varijs modis et numeris fundere consueuit. Audax profecto negotium, ac munus impudentiae vel temeritatis plenum, nisi id a natura impetu prope diuino, mira felicitas sequeretur. Fidibus et cantu Musas euocat, et quum semel coniectam in numeros mentem alacriore spiritu inflauerit, tanta vi in torrentis morem citatus fertur, vt fortuita, et subitarijs tractibus ducta, multum ante prouisarum et meditata carmina videantur. Canenti defixi exardeht oculi, sudores manant, frontis venae contumescunt, et quod mirum est, eruditae aures tanquam alienae et intentae, omnem impetum profluentium numerorum exactissima ratione moderantur. Exceptus est secundissimo plausu, ac idcirco a Leone repraesentatae facultatis nomine sacerdotio donatus, quum post celebre conuiuium, cui Regum legati senatoresque aderant, de suscipiendo sacro bello dicere iussus, iucunda figurarum varietate decantauit, orsus hoc nobili carmine:

Infelix Europa, diu quassata tumultu
Bellorum, ---

Tum enim Selymus Turcarum Imperator Campsone et Tomumbeio vltimis Aegypti regibus vna atque altera acie deuictis ac interfectis, magnum Europae intestino bello deflagranti terrorem intulerat. Perijt amissis poematibus infelix Maro in vili caupona ad Scropham lapideam campi Martij ab omnibus desertus, quinquagesimo tertio aetatisanno, quum e Tybure, quo perfugerat, vagantibus etiam ibi Barbaris, in pestilentem Vrbem vrgente Fato redijsset.

MYRTEI.

Postquam secundum publica abstulit clades,
Maronem et vrna caruit infelix, campis
Quaesitus Elysiis, nec inuentus Musis:
Phoebus furoris nam minister illius,
Quo carmen edere inclytum Maro fuerat,
Inter Sibyllas rapuit, aeternum vt vivat.


page 88, image: s088

LATOMI.

Quod spectanda data est, non Musa fruenda Maronis
Phoebe tua est leuitas, gloria quanta fuit.
Non volo vergilij, qui vel meditata dolebat
Carmina, maturae non satis esse morae:
Eius at andreae, solo quo Brixia alumno
Nil facere est cunas ausa Catulle tuas,
Cui fuit in subitos tam promtum ex tempore versus
Ingenium, vt quicquid pangere iussus erat,
Aptaret numeris variataque verba ligaret.
Qualia vix longi temporis esse putes.
At perire breuis breuibus cum versibus Author:
Deme quod aeterno viuit in ingenio.

Andreas Matthaeus Aquauiuius.

NEMO ex his qui illustribus orti familijs aetate nostra claruerunt, cum peculiari bellica laude ducerentur, Andrea Matthaeo Aquauiuio ad Praecutinos Hadrianorum regulo, se luculentius optimis disciplinis exornauit, vti praeclare constat ex eo libro nobili pariter ac erudito, qui Encyclopaedia inscribitur, et de Morali virtute Plutarchi plenior liber, subrili et copioso commentario persimilis ostendit. Hic heros antiquae virtutis, vti casus tulit, bis bello praelioque adverso, et vulneribus honestissime susceptis captus, forti animo tetri carceris calamitatem, studiorum solatio ita leniuit, vt ad eam exculti ingenij frugem, quae ab impotenti fortuna eripi non potest, generosa meditatione peruenerit. Sed eum eum victor Consalvus cum reliquis captiuis in triumpho ducendum in Hispaniam mitteret, Rex Ferdinandus prudentiae et lenitatis nomine maxime clarus, libertati, pristinaeque fortunae restituit. Tanto itaque vsus beneficio, per viginti quatuor annos egit iocundo in otio vitam dicatam Musis, adeo splendide et vigilanter, vt ad idem literarum honestissimum decus Bellisarium fratrem Neretinorum regulum aemulanter inuitaret, quem de Venatione, et de singularis certaminis prouocatione scripsisse videmus. Caeterum vir tantus, quum Neapolitanos proceres, candore, innocentia et liberalitate facise superaret, visus est parum accuratus et diligens in tuenda rei familiaris dignirare, quum in vltimo vitae actu praealtus animus contemptor opum iustitiae liberalitatis neruos inconditis sumptibus incidisset. Fato functus est ad Conversanum Bario finitimum, sepruagesimo secundo aetatis anno, quum Lotrechij Galli infelicibus armis Apulia quateretur.

ACTII SYNCERI.

Cernis vt exultet patrijs Aquiuiuus in armis,
Duraque spumanti frena relaxet equo.
Quis miteis illum Permessi hausisse liqueres
Credat, et imbelles excoluisse lyras?
Consurgunt niueae fulgenti in casside cristae:
At clypeus toruo Gorgonis ore tumet.
Macte animo rigidum Musat qui stringere ferrum,
Qui Martem doctos cogis amare choros,
Haec ducis est virtus, non vni insistere palmae,
Sed nomen factis quaerere et ingenijs.

EIVSDEM.

Moesta Bitundinae duxerunt otia Nymphae,
Nec Faunis solitos exhibuere choros,
Scilicet optato quicquid sine principe cernunt,
Ingratum est, tantus principis vrget amor.
Nec satis est positis arcum spreuisse sagittis,
Questubus et totos continuasse dies.
Ast etiam nostris faciunt conuitia terris,
Et nos Sirenas, Lotophagosque vocant.
Vera loquor Diuae veniam date vera loquenti:
Non amor hic certe, sed magis inuidia est.

MARCELLI PALONII ROMANI.

Non minus aEternum ex Aquiuiuo habet Hadria no men
Nobilis immenso quam dedit ipsa mari.
Adde, freto suus est supero quod terminus: illi
Nec limes tellus vlla, nec vnda datur.
Nam Musis vbi honos, Martique togaeque manebit,
Et lucebit vbi Sol, Auiuiuus erit.

LATOMI.

Dum grauis in cumbit saeuus Aquiuiuus in hosteis,
Vincendique aperit dexitra animoque viam:
Contigit interea lustrantem castra Gradiuum,
Arma vbi penderent, non sua, ferre pedem:
Soluit, pertentat: vocis modulamine captus,
Perstitit inuitam sollicitare chelyn.


page 89, image: s089

At veritus Dominum mox hostibus adfore fusis:
Ille quidem vincat, sed capiatur, ait.
Quid vesane tibi pro talibus imprecer ausis,
Ni citharam vi quamtum classica semper ames?

Petrus Grauina.

NATVS est Petrus Grauina Catinae in Sicilia, sed ipse primam domus originem a Capua repetebat. Natura ei admodum indulgenter, praeter excellentis ingenij vim, summam etiam procero corpori, et venusto tribuit dignitatem, firmitate inprimis et agilitate quadam singulari. quum in ludo pilae vsque ad admirationem, et gladiatoria arte, equestribusque armis ad militarem laudem exerceretur, nataretque saepissime ad incredibilem vrinandi patientiam. quibus agitationibus ita firmauit corpus, vt nulla paulo seueriore tentatus valetudine, ad extremam prope senectutem, integro et plane iuuenili vigore peruenerit. Vtebatur parciore mensa, sed ea semper nitida. Vinum a Veseuo Surrentoque in honore erat, sed semper sobrie et moderate perpotanti. Vitae genus adamauit quietum, cunctis solutum curis et litibus, hilarique inprimis et tenera studiosorum adolescentium familiaritate gaudebat. ingenio enim erat aperto, liberali, perblando, cultu corporis nitido et sumptuoso, quum vndulata toga vteretur, et serico latiore villoso pileo argenteam comam morose perornaret. Quum in Aragonia aula versaretur, emanarentque ab eo vetsiculi ex nobili semper occasione, argute lepideque perscripti, Pontano charus esse coepit, qui erat ingeniorum censor longe grauissimus: idque diuinis operibus ad immortalem amici laudem benigne testatus est. Spectatae demum eius virtuti externus Mecoenss adfulsit Magnus Consaluus, qui ipsius victorias et trophaea Gallica heroico celebrantem, in templo maximo Neapoli sacerdotij honore nobilitauit. Sed Consaluo in Hispaniam abducto, quod Regi in suspicionem affectari regni venisset, Prospero Coluninae adhaesit. In pangendis Elegis, tenero quodam lepre sibi genium resporidere fatebatur: sed in scribendo Epigrammate vni ei haud dubie palmam tribuebat Actius Syncerus, qui et parcus, et amarulentus in alieni operis censura laudator esse consueuisset. Heroica poemata perijsse tum ferunt, nisi iam pridem anobis lectitata compareant, quum Caesariani a Gallis Neapoli obsessi, tanquam non in socia vrbe, diuina ac humana omnia conturbarent: ita vt non miretur quispiam tam paucis quae extant ingenij monimentis praeclari poetae famam constitisse: nam et multa ipse lugentibus amici spronte delcuit veluti strepentibus armis seculum indignatus, aut irarus Musis, quod externi duces conceptae spei minus liberaliter arrisissent. sed dispari iudicij sorte id poema prope amissum querulus lugebat, quo Surrentini otij delitias elegantissime depinxerat. Sed Scipionis Capycij pietas, dignum egregio nobilique poeta, colligendi dispersa et publicandi officium praestitit, vt pene intercepta amico poetae vita redderetur. Non carebat quoque cmpositi Oratoris nomine, quanquam dum publice oraret, vna actionis laude contentus esse videretur. Decessit septuagesimo quarto aetatis anno ad Concham oppidum Sidicini agri, quum ei in vmbra meridianti, castaneae echinus tibiae suram leuissime pusugisset: temere enim scalpendo enatum est vlcus, accersita febricula: adeo enim subtiles mortis causas Fata inueniunt, quum ex decreto vrgent.

IANI VITALIS.

Hanc tibi pro tumuli Ianus Vitalis honore.
Ramosam laurum magne Grauina dicat.
Hic vbi odorata manes requiescere in vmbra
Floribus in medijs, et iuuet esse iuos:
Illa Notis quoties rami quatientur, et Euris:
Perstrepet in laudes sancte poeta tuas.

LATOMI.

Cuius hc tumulum vides, Viator,
Vatis eximij, Petri Grauinae,
Tu fortasse putas obisse totum,
Et vel esse nihil, vel isse ad vmbras:
Errat: non obijt, sed vsque viuit.
Non quum quae cecinit, velest locutus,
Vel misit tenerae preces puellae,
Vel scripsit lepidos iocos amicis,
Quaeque illa ingenij fure multa,
Nunc audis, legis, exapis, tenesque:
Illum viuere quo negas colore?
Viuit: teque magis supine caudext,
Cuius post cineres nihil manebit.


page 90, image: s090

Pomponius Gauricus.

[gap: illustration]

ARGIVAE Iunonis Fanum, quod est Picentinorum nobile oppidum, geminos fratres Gauricos praestanti ingenio protulit: Lucam ipsum, quem astrologiae peritissimum, felicique saepe euentu futura praedicentem in aula Pauli III. Pontificis admiramur: et Pomponium non incelebrem poetam, validaque in varias artes ardentis ingenij foecunditate mirabilem, nisi instabili ingenio abductus, dum feruide transcurrit, et sectatur operum nouitatem, in cunctis nusquam accuratus et diligens firmae prudentiae dignitatem amisisset. Is Graecorum poetarum vitas, Petri Criniti aemulatione, qui de Latinis librum ediderat, Latine perscripsit, atque item geminos de physiognomia et de architectura libellos. Extat et eiusvolumen de Metallicis curiosorum insanae turbae gratissimum. Neque enim desunt, qui aurum pariter et argentum, ex ignobili materia, inanibus recoctionum artificijs procreari, atque exprimi posse arbitrentur. Exierunt etiam in publicum Epigrammata aliquot et Elegiae, non dubia amatoriae vanitatis indicia: nam illustrem foeminam arsisse constat, enudasseque animi aegritudinem procaci Musarum lenocinio adeo incaute et flagranter, vt quum Surrentina via Stabias peteret, in eoque itinere ab obuijs salutatus fuisset, nusquam demum apparuerit, frustra eum Luca fratre per sexdecim


page 91, image: s091

annos expectante, quum proculdubio ab ea suspicione trucidatus, et cum seruis et iumentis, ne vllum caedis vestigium extaret, in subiectum mare praecipitatus existimetur.

MYRTEI.

Ibat Gauricus ad suos amores,
Sed diu haud potuit suos amores
Vti Gauricus. abstulre fata.
Verum nulla manet sepulchri imago.
Namque (quod coluit pari labore
Musas et Venerem) vela Camoenis
Raptus credttur inter alta montis,
Qui iacet Stabiat super vetustas:
Vel pulchrae Veneri datus sacerdos
Tyrrheni maris in sinum profundum.

LATOMI.

Mortalitatis vt neget post aleam
Nemo poetas viuere:
Nullum supersit vt rogi vestigtum,
Musae tulre Gauricum.

Marcus Antonius Casanoua.

[gap: illustration]

MARCO Antonio Casanouae, Comense patre Romae genito, arguti Epigrammatis palmam detulit illa ipsa Roma, seuerae auris iudicio superba: nec unquam in confesso pudore poetis adulatrix: quod lepida, et salsis finibus aculeata carmina factitaret. Elocutioni casta tamen puritas, ac in numero saepe


page 92, image: s092

duro lenitas defuit: qualis in Catullo praetenero poeta conspicitur, quum ingeniose mordaci, et impuro Martiali persimilis esse mallet, et vna praesertim peracutae circunductaeque sententiae gloria duceretur. Sed miscuisse vtrumque genus tum iuuit, quum paucorum versuum spectanda posteris Elogia priscis Romanae virtutis heroibus, tanquam manentibus eorum statuis inscripsisset. Nemo autem eo simplicitate, ac innocentia vitae melior: nemo vrbana comitate iucundior existimari potuit: nisi Columniae familiae alumnus in gratiam Pompeij Cardinalis, Clementis pontificis famam intemperantissime lacerasset. Sed Clemens seipso, et toto denique desumpto nomine maioret augustior, reo maiestatis, captoque ad supplicium fache pepercit, praeclara C. Caesaris imitatione, qui Catulliani dentis aetemum virus, et liuidam libertatem generosa dissimulatione contempserat. Perijt pestilenti corruptus morbo, quo cladem Vrbis fortuna nec innumeris saturata funeribus adcumularat, quum obsesso captoque Pontifice, Pompeius ipso diuerso ingenij habitu inimici calamitate laetaretur, et ruentis patriae casum inani poenitentia deploraret. Tumulatus est iuxta naumachiam campi Martij Laurentiano in templo: quod olim Lucinae dicatum fuerat, et Blosius Palladius sodalis, quod funeris honore caruisset, hoc pie inscripto carmine tumulum spectantium oculis ad lachrymas indicauit:

Comensis Casanoua, dum priores
Et Duces canit, et canit poetas
Praecurtis Epigrammatis: perennem
Ac longam sibi gloriam parauit.

LATOMI.

Si dare vitam
Qualiacunque
(Quod docusti)
Carmiria possunt:
Longa necesse
Carmina, vates
Maxime, non est
At tibi longam
Condere vitam.

Balthasar Castellio.

HIC est ille Balthasar Castellio Mantuae natus, ingenij laude Maroni ciui suo plane secundus, qui ad exactam principalis aulae normam, militari ciuilique munere virum elegantem instituit: parique disciplina illustrem foeminam, descriptis lectissimorum morum finibus effingit. quo opere iucundissimo Graecae, Latinaeque facultatis peramoenos flores decerpsisse videtur: vt in vnum volumen nobilioris vitae praecepta, oblectamentaque honestissimi ocij conferrentur. placere siquidem magnae Fortunae viris, vt saepe literarum expertibus, ipsisque praesertim foeminis magnopere cupiebat: ob idque maluit vernacula quam Latina lingua stylum Etrusca molliorem exercuisse: scilicer, vt imperiti ex antiquis arguta manu surrepta, translataque scitissime, non agnoscentes, ea omnia tanquam noua mirarentur. Scripsit et Latinas Elegias, et grandi Heroico Cleopatram, sed paucis admodum Etruscis rhythmis, quum amatorij doloris finem superba comparatione desperaret, nobilis poetae famam tulisse iudicatur. In sago autem togaque pariter habili ingenio, et generoso quidem ore, pacis bellique muneribus interfuit, obiuitque subitarias legationes ad Reges, atque Pontifices, quum momenta grauissimarum rerum, non modo praestantis animi fidem, sed expediti corporis diligentiam, celeritatemque requirerent. Nouissime annis prouectum, sed medicamentis occultata canitice, multis cultus munditijs, iuuentae decus affectantem, quum eruditae artes in eo vigerent, Clemens ad Carolum Quinrum in Hispaniam misit: ei, non dubio honore purpurae destinato, nisi Fortuna Romanae vrbi immane excidium struens, vtriusque vota fefellisset. Corruit enim mox Roma, Caesarianorum ducum simulatis inducijs prodita: viderique potuit Castellio in ea re non satis diligentem, aut certe parum felicem operam praestitisse, quum delatum sibi in ea lugubri clade episcopatum Abulensem, munere Caesaris accepisset. Verum ea dignitate diu petfrui, vel vberiorem expectare non licuit. Sublatus est enim occul ta febre, quum vix quinquagesimum sextum attigisset annum, ad Mantuam in


page 93, image: s093

Carpentanis. Funeri eius aulae proceres officium praestitre: nec eum chiromantes ariolus fefellit, qui ex dextrae volae lineis, eum dignitate auctum Mantuae, sed nequaquam in Hispania moriturum praedixerat.

IANI VITALIS.

Castalioneum ad tumulum dum Hispania tota
Conuenit, et sancto iusta parat cineri:
Scipiadum Manes referunt dixisse, secundum
Hc docta amisit Mantua Virgilium.

MARCI ANTONII FLAMINII.

Si truculenta feroxirrumpis in agmina, Martte
Diceris inuicto Castalione satus:
At molli cithara si condis amabile carmen,
Castalia natus diceris esse Dea.

EIVSDEM.

Hornda terribilis cum tractas arma, Maronis
Castalione tui carmine digna facis:
Idem cum molli vacuus requiescis in vmbrae
Castalia, aeterno digna Marone canis.

LATOMI.

Qui iacet hoc tumulo, magnorum munia Dium
Immo bis impleuit, sustinuitque trium.
Mars dextra, calamo Pboehus, Cyllenius arte,
Ore Charis, Pallas mente, lepre Venus.
Sed quas exercuit hoc scilicet ordine doteis,
Semper vt in laetam desineret Venerem:
Quae quum sit Phoebi: nec vt olim, Martis amica,
Velregat hic mundum, vel magis ipsa Venus.

Andreas Naugerius.

ANDREAS Naugerius patritij ordinis, Sabellico Venetijs profitente, Latinas literas, Graecas autem a Marco Musuro Cretense Patauij hausit: sed in Latinis delectu ac obseruatione praeceptore diligentior, illum, quem superior aeras insalubri atque aspera styli nouitate delectata contempserat, candorem antiquae puritatis assecutus est: vt funeribus Liuiani ducis et Principis Lauredani laudationibus apparet. Proposito quidem Cicerone ad imitandum, quem Politianus, et Hermolaus fastidisse videbantur, vtpote qui omnis eruditionis exundante copia instructi, aliquid in stylo proprium, quod peculiarem ex certa nota mentis effigiem referret, ex naturae genio effinxisse nobilius putarint, quam seruili imitatione enata ad nouam frugem ingenia distorsisse. Magno tum quidem probro erat doctis, ridendis pares simijs videri. Eodem quoque praestanti iudicio, quum Epigrammata lepidissime scriberet, non salsis aculeatisque finibus, sed tenera illa, et praedulci prisca suauitate claudebat, adeo Martiali seuerus hostis, vt quotannis stato die Musis dicato, multa eius volumina tanquam impura cum execratione Vulcano dicarentur. Nec minore felicitate Etruscos numeros attigit: sed in Liuiani contubernio castra secutus, studiorum diligentiam remisit, et salubri quidem remedio, quum ingenium bilis atra, veterum lucubrationum vigilijs accersita, haud leuiter afflixisset. Propterea scribendae Venetae historiae munus a Senatu demandatum, acceptoque liberali stipendio, susceptum praestare non potuit: quanquam non desint, qui eum in ipso statim limine feliciter exordientem, religiosi operis grauitate deterritum existiment, quum infinita curiositate, summoque labore, et pertinaci memoria tantarum rerum notitia paranda videretur. Verum in ea cogitatione, vt Reipublicae operam praestaret, a Senatu ad Carolum Caesarem in Hispaniam missus, infaustam legationem suscepit, quum in id rempus incidisset, quo Italiae Prin cipes seruitutis metu ad arma consternati, affectanti dominatum Italiae Caesari restitissent. Secunda autem suscepta legatione, quum exitiali festinatione, mutatis ad celeritatem iumentis in Galliam percurrisset, vix dum salutato rege, Blesio in oppido ad Ligerim febre correptus interijt quadragesimo septimo aetatis anno, omnique tum funeris honore Rex Musarum amicissimus, nec sine luctu prosequutus est.



page 94, image: s094

MARCI ANTONII FLAMINII.

Naugeri, ne quis tibi certet, neue laboret
Incassum, laudes aequiparare tuas.
Siue epigrammata facis iuncto pede, siue soluto
Defles magnanimm funera acerba virm.

EIVSDEM.

Quot bruma careat albicans pruinas,
Quot tellus Zephyro soluta flores,
Quot spicae Libycis calent in agris,
Quot vindemia porrigit racemos,
Quot vastis mare fluctuat procellis,
Cum nascens pluutas reportat Hoedus,
Quot Ceraunia frondibus teguntur,
Quot coelum facibus micat serenum,
Quot sunt millia multa basiorum.
Quae sibi dari pootulat Catullus,
Quotque sunt atomi Lucretianae,
Tot menses, bone Naugeri, tot annos
Viuent aureoli tui libelli.

BASILII ZANCHII.

Naugeri, tibi Nereides stature sepulchrum
Aequoris Adriaci qua leuis vnda silet.
Qua solitae in namerum, numeros dum pectine ducis,
Concinere, et viridet ducere saepe choros.
Et Doris tumulo conchas, et lucida texit
Coralia, et placidis marmora lambit aquis.
Ipse etiam circum affusis pater Adria lymphis
Ingemit, et moestum littora murmur habent.
Parua loquor: te te amisso dolet Itala virtus,
Moeret et in fractis Faunus arundinibus.

LATOMI.

Dum lego, Naugeri, lusus, et ruris amores,
Et mittis Dominae muner a quanta tuae.
Quam bene te niuei pecoris, pecorisque magistrae,
Et cannae, et vitis rustica cura decet.
Idem quum video regum centum ora trabentem,
Verba graui serie dum Periclaea tonas,
Non possum studtum non hoc damnare, velillud:
Area nam non est illa, vel illa tua.

Ioannes Marius Catanaeus.

IOANNES Marius Catanaeus Nouariensis, Merulae, Demetrijque discipulus, quum iustas ex vtraque lingua facultates comparasset, C. Plinii Caecilij Secundi Epistolas, erudito commentario interpretatus est: collectaque inde non mediocris eruditionis fama Romam se contulit, in domoque Bendinelli Sauli Cardinalis, cui ab epistolis operam praestabat, tres Luciani Dialogos diuersi characteris in Latinum verrit: praetenero scilicet, amores, vel parum pudicos: iucundo, Lapithas: graui vero, illum de Legibus conscribendae Historiae tanquam in vsum suscepti a me eius muneris, Iouio nomini dicatum, ex censura quidem Scipionis Cateromachi, quum ille in Academiam nomen daret, magnopere laudatos. Descripsit demum carmine Genuam in heri gratiam, atque inde poesis amore iam plane senex correptus est: sera et parum ideo felici libidine, quum Musas nunquam tentatis numeris in iumenta lacessisset. Itaque Gotifredi Bolionis sacrum bellum sub titulo Solymidos, quo potuit ore decantatum est: in quo poemate non morosus, et aequus lector, argumenti pietatem, et quaedam schemata iucundae nouitatis admirabitur, si carmina, tanquam salebrosa, et distortis numeris luxata probare noluerir. Id opus author, quum alieni ingenij iudicium subiturus, ad Bembum, me praesente detulisset, lecto statim titulo, Bembus hilari comitate, Nunquam Catanaee putassem, inquit, tealioqui virum de vtraque lingua optimemeritum, hac ipsa qua nos gaudemus carminum facultate valuisse, quum nihil omnino, ad quod Musae dulces arrideant in seuero et militari vultu tuo prorsus emineat. Quo verbo ille perstrictus, arguse respondit: Ergo nec tu Bembe satis peritus Physiognomus videri pores, quum te Philomusi poetae gratia tua florentis, a dedolatis ruditer maxillis, et repando



page 95, image: s095

[gap: illustration]

naso, enormis vultus omnino deceperit: quo responso omnibus exortus est plenior cachinnus: quod Phylomusus poeta, vtique non insuauis, et lyristes Bembo sodalis, e patria Pisauro vespillonis senis buxeam faciem referret. Nondum autem perfecto poemate rediit ad pedestrem orationem, non obscure ipsa spe conceptae laudis destitutus: perscripsitque duos exactae eruditionis dialogos de potestate et cursu Solis ac Lunae: et de ludis Romanis: sed ingruente fatali morbo absolui nequiuerunt. Perijt in Vrbe quum abesset Clemens, Carolo Caesari Romani imperij insignia Bononiae traditurus, adeo celata morte, quod ita impetrandis sacerdotijs ex mora caueretur, vt sepulchri et funeris honore caruerit, quum ab Academicis ad Vetulortias aquas secessisse crederetur.

MYRTEI.

Vide Viator, quanta iactura occulti
Esset sepulchri, ni ingeni sui claris
Perenmoribusque monimentis tectus
Actus vbique viueret Catanaeus.

LATOMI.

Pene adijsti ingens famae Cataenaee periclum,
Sic inscijs sodalibus
Qui Fato eriperis: studiorum creditus illis
Partu propinquo quaerere
Secessum, idque satis fuerat conquesta MineruaL
Quam sic Apollo reppulit:
Haeccine (jsignabatuqe libros) monumenta, velomni
Perenniora marmore?


page 96, image: s096

Iacobus Sanazanus.

[gap: illustration]

IACOBVS Sanazarius equestris ordinis poeta, Neapoli natus atque educatus, quum praeclarum foecundi atque foelicis ingenij specimen daret, repudiato auito gentilitioque nomine, Actius Syncerus appellari voluit, adhortante Pontano, qui Iouiani cognomen, amicorum imitatione desumpserat. Sed origo vetustae stirpis e Sancto Nazario, Laumellini agri oppido, inter Padum et Ticinum non ignobili, vnde maiores aduenerant, non obscure petebatur. Floruit amicitia Federici regis, senescente Pontani gratia: qui Aragonum nomen vehementer offenderat, quum veluti personae oblitus, victorem Carolum inuidiosa vel intempestiua oratione publice laudasset. Permansit in ea belli procella in officio Actius, redeuntique Ferdinando Iuniori, armatus inter fideles ciues operam praestitit: vnde ei conspicuus in aula gratiae locus. Sed infestius demum vrgente Fortuna, quum Federicus regno pelleretur: constanti studio atque integra fide, eum exulem in vlteriorem Galliam secutus est: qua gratissimi animi testificatione, singularem laudem promeruisse, vel eius inimici iudicabant. Scripsit, tanquam ambidexter, Etrusca simul atque Latina carmina, pari lepre saleque, arridentibus vtrinque Musis, quum multo felle odij subamarus praepilata iacula iambis intorqueret: aut amorum suorum dulcedine


page 97, image: s097

resolutus, tenerrime lasciueret. Graui autem et sacro poemate, de partu Virginis viginti annorum lima perpolito, summum decus frustra expectasse videri potuit: quum ille quae iuueni exciderant, piscatoriae Eclogae publico exceptae plausu, reliquorum operum samam oppresserint: ita vt eam publici tanquam iniqui iudicij querelam aperto cum pudore, nec tamen sine tacita voluptate deuoraret. Vixit annos septuaginta duos, peramoeno, virentique semper ingenio, accuratoque et plane iuuenili cultu inter amatorias oblectationes: nunquam non festiuus et hilaris. Ex dolore, autem indignantis animi, supremum concepit morbum quod Philibertus Aurantius dux Caesaris Margillinae villae suae delicias, temere excisa turre deformasset. ea ad Pausilypi radices conspicitur. Sed Aurantio demum acie interfecto, quum hora fatalis adueniret, audito eius interitu sese in cubitum erigens: Excedam, inquit, e vita hoc meo non inani voto laetus. postquam Barbarus Musarum hostis, vltore Marte, immanis iniuriae poenas persoluit. Sepultus est iuxta villam Margillinamin templo Deiparae Virginiab se dedicato. Matmoreo autem tumulo Bembus hoc carmen inscripsit:

BEMBI.

Da sacro cineri flores: hc ille Maroni
Syncerus, Musa, proximus, vt tumulo.

MARCI ANTONII FLAMINII.

Quantum Virgilio debebit sylua Maroni,
Et pastor, donec Musa Moronis erit:
Tantum pene tibi debent piscator, et acta,
Acti, diuino proxime Virgilio.

TIBALDEI.

Virginis intactae partum, partumque videbis,
Actia quem docto pectore Musadedit.
Admir andi ambo: humanae fuit ille saluti
vtilis, humanis hic fuit ingenijs.

PETRI GRAVINAE.

Qui diuina legis Synceri carmina vatis,
Magnaque Virginei sacrapuerperij:
Non haec humano credas procedere sensu.
Authori mentem mouit, et ora Deus.
Hunc sibi delegit, quo non coelestia quisquam
Grandius, aut pleno cultius ore sonet.

BASILII ZANCHII.

Has nassas, haec lina tibi Syncere sepulto,
Piscator tenui dedicat arte Mycon.
Hos calamos, myrtumque tibi, viridemque coronam
Arcadia pastor ponit ab arte Lycon.
Has lachrymas, vulsamque a vertice Mergillinae
Caesariem et violas spargit, et ammineum.
Parthenope patria ipsa tibi de marmore bustum
Condit, et extentis funera temporibus.

BEMBI.

Quid morer? aeterni te suspicit vmbra Maronis,
Et tibi vicinum donat habere locum.

NICOLAI GRVDII.

Nuper ad Oenotrias aciem quum flecteret arces
Christus, et Euboucae moenia Parthenope,
Mergillina procul qua Tethyos inspicit vndas,
Audit ab Actiaca munera blanda domo:
Arrectusque diu modulamine carminis haesit,
Inde sacro taleis fundit ab ore sonos:
Huc ades gentrix, illaesi virgo pudoris,
Arte pius vates dum tua facta nouat
An ne iterum arcano complere viscera motu.
Conceptumque polo reddere credit onus?
Certe ego m videor primis irrepere cunis,
Rursus et horriferae mortis obire vicem.
Dum mea saepe tamen sic mors cantetur, et ortus,
Nec graue sit nasci, nec mihi saepe mori.

LATOMI.

Dum vacat, et terras quoties petit illa Tonantis
Mater, virgineo sed nec honore carens:
Synceri ad tumulum properat visura, virescant
Candida cum rutulis lilita spar sa rosis.
Viuum dein laticem, dein altera munera flores
Fundit, et arrepta sic canit orsa lyra:
Conscie viue mei felix Syncere pudoris,
Ateque idem partus conscie viue mei.
Nanque ego quo sacrum secretum teste peregi,
Hunc quoque tu testem carminis huius habet.
Esto, ventris onus fuerit sine pondere pondus,
Dum celebres, pondus sustinuisse velim.

EIVSDEM.

Maior in assumpto ratio quo nomine constet,
Est vbi te cupiam fellis habere minus.


page 98, image: s098

Ioannes Manardus.

[gap: illustration]

IOANNES Manardus Ferrariensis, in Pannonia Vladislao Rege meden di artem exercuit, eandemque demum in gymnasio Ferrariae professus, Epistolarum librum edidit, quo magna medentibus, pharmacopolis vtilitas paratur, quum terrae frugibus Indicisque praesertim in medicinaevsum adoptatis obsoleto antiquo nomine, et incerta virium potestate perobscuris eruditam claritatem attulerit. Duxit vxorem plane senex, et articulorum dolore distortus, ab aetate, formaque florentis iuuenis toro dignam, adeo leui iudicio, et letali quidem intemperantia, vt maturando funeri suo, aliquanto prolis, quam vitae cupidior ab amicis censeretur.

PETRI CVRSII.

Dum Manarde vigilcum prole Coronidis esses,
vidisti vitam perpetuam esse tuam.
At dum formosa cum Pallade coniuge dormis,
Sensisti mortem curuus adesse senex.
Hc nunc clare iaces, et quem Podalirion esse
Vidimus, annosum sustulit ipsa Venus.

LATOMI.

In fouea qui te periturum dixit Aruspex,
Non est mentitus: coniugis illa fuit.


page 99, image: s099

Camillus Quernus Archipoeta.

CAMILLVS Quernus e Monopoli Leonis fama excitus, quum non dubijs vnquam praemijs, poetas in honore esse didicisset, in Vrbem venit, lyram secum afferens, ad quam suae Alexiados supra viginti millia versuum decantaret. Arrisre ei statim academiae sodales, quod Apulus praepingui vultu alacer, et prolixe comatus, omnino dignus festa laurea videretur. Itaque solemni exeptum epulo in Insula Tyberis Aesculapio dicata, potantemque saepe ingenti patera, et totius ingenij opes pulsata lyra proferentem, nouo serti genere coronarunt, id erat ex pampino brassica, et lauro eleganter intextum: sic, vt tam salse quam lepide, eius temulentia, brassicae remedio cohibenda notaretur, et ipse publico consensu Archipoetae cognomen, manantibus praegaudio lachrymis laetus acciperet, salutareturque itidem cum plausu, hoc repetito saepe carmine:

Salue brassicea virens corona,
Et lauro, Archipoeta, pampinoque
Dignus Principis auribus Leonis.

Nec multo post tanto cognomine percelebris productus ad Leonem, infinita carmina in torrentis morem, rotundo ore decantauit, fuitque diu inter instrumenta eruditae voluptatis longe gratissimus, quum coenante Leone potrectis de manu semesis obsonijs, stans in fenestra vesceretur, et de principis lagena perpotando, subitaria carmina factitaret, ea demum lege, vt praescripto argumento bina saltem carmina ad mensam tributi nomine solucrentur, et in poenam sterili vel inepto longe dilutissime foret perbibendum. Ab hac autem opulenta hilarique sagina, vehementem incidit in podagram, sic vt bellissime ad risum euenerit, quum de se canere iussus, in hunc hexametrum erupisset:

Archipoeta facit versus pro mille poetis,

Et demum haesitaret, inexpectatus Princeps hoc pentametro perargute responderit:

Et pro mille alijs Archipoeta bibit.

Tum vero astantibus obortus est risus, et demum multo maximus, quum Quernus stu pens et interritus, hoc tertium non inepte carmen induxisset:

Porrige quod faciat mihi carmina docta Falernum.

Idque Leo repente mutuatus a Virgilio, subdiderit:

Hoc etiam eneruat, debilitatque pedes.

Mortuo autem Leone, profligatisque poetis, Neapolim redijt: ibique demum quum Gallica arma perstreperent, et vti ipse in miserijs perurbane dicebat, pro vno benigno Leone, in multos feros lupos incidisset. Oppressus vtraque praedurae egestatis, et insanabilis morbi miseria, in publica hospitali domo vitae finem inuenit, quum indignatus Fortunae acerbitatem prae dolore, ventrem sibi ac intima viscera forsice perfoderit.

IANI VITALIS.

Laurus, brassica, pampinus coronam
Contextae simul, hinc pares in vnam,
Deflent interitum suipoetae:
Quimmo archipoetae: et hinc lagenae
Scyphique, et cyathi, amphorae, vrcetque
Queruntur lepidum suum patronum,
Pro dulci, modo Cretico et Falerno
Exhaurire acidas Stygis lacunat,
Et sales perijsse Quernianos,
Dum vitae sibi prodigus molestae,
Fodit viscera forfice. seuerum
Nostri temporis Appulum Catonem.

LATOMI.

Quum matrem Thymelen, patrem Bathyllum
Per tot lustra tibi astruas Camille:
Argutis salibus, facetijsque,
Et primo numeris in vngue natis,
Exercens Decimi gulam Leonis,
Et summi titulum ferens poetae:
Quid est, quod moriens supremo in actu.
Ferro visceribus dolenter haustis
Tanquam sis rigido Catone natus,
Personam proicis, vetasque plaudi?


page 100, image: s100

Albertus Pius Carpensis.

LVBET hoc loco sub illustri scilicet imagine Alberti Pij inter exempla Fortunae humanis consilijs maligne et petulanter illudentis, eius viri grauissimi genus, opes, ingenium, mores, studiaque referre: vt vel hinc mortales inani rerum peritiae petsuasione subnixi, Fortunam omni prudentia superiorem intelligant. Is antiquissima stirpe ortus, a maioribus per manus traditum, quum ante ducentos annos Mutinae imperasset, in campis Nacris, Carpum nobile oppidum possedit: optimisque literis, generosisque moribus animum pariter, et corpus excoluit. Erat enim a procera, decentique statura ad arma neruis, et spiritu validus ac habilis, maximarum autem rerum negocijs et literis praealrum, et incomparabile ingenium attulerat. Nihil enim vel praestantis doctrinae, vel solertis industriae, vel reconditae artis, ardens eius ingenium, semperque viuidum, et maxime efficax subrerfugit. Erat enim celeri captu, expedita ratione, tenacique memoria stupendus: eloquentia porro tanta, vt in omni congressu et disputatione, quum de arduis consuleretur, et odio amarus, et amore praedulcis, tranquillitate lenis, atque sedatus, et vehementia concitatus, atque fulmineus, quo vellet Principum animos impelleret: et summus bello, et pace consultor, et mirabilis occasionum inuentor, et artifex censeretur. Quatuor summis Regibus, et totidem maximis Pontificibus in praeclaro semper honore Iegationum operam praestitit, vigilantia, fi de, et prouidentia semper illustrem. Sed vti occultae Principum voluntates, et erumpentia ex insperato eotum odia tulerunt, coactus est alterna partium studia profiteri, quod his omnino adhaerendum iudicaret: quibus Alfonsus Atestinus hostis esset, quo cum de possessione paterni agri disceptabat. Sed Atestini Fortuna praeclare ipsa Pij prudentia virtuteque superior, priuatam causam publicis cladibus inuoluit, atque ita capto Clemente Pontifice, quum vrbs Roma soede perijsset, ex arce emissus in Galliam enauigauit, vbi se paterna ditione Caesaris iudicio exutum audiuit. Inde ei diuturnus articularis morbus, quo misere conuussus cruciabatur, adauctus est: hunc diu aequo animo, et Christiana patientia fortiter tulisse frustra fuit, quum saeua pestis fatalem horam adduceret. Obijt Lutetiae non plane senex, sub id tempus, quo Carolus Caesar, et Solymanus, irrito vtrinque ausu ad Viennam Noricam ccrtaturi credebantur. Rodulphus Pius fratris filius, quem aliquanto post Paulus Pontifex eximiae virtutis merito legit in Senatum, con dito aeneo sepulchro patrui memoriam prosecutus est. Sed Albertus ipse multo perennius antea sibi struxerat, quum librum longe grauissimum aduersus Lutherum perstricto etiam Erasmo Roterodamo publicasset.

FERDINANDI BALAMII.

Insignes rerum, studijsque Mineruae
Perpaucos aetas prisca recensque dedit:
In Solem, assuetus doctos versare libellos
Quum prodit, lucem non tulit insolitam:
Laudibus hunc omnes doctrinae, et rebus agendis
Conspexre domi, conspicuumque foris.
Hunc Arar, hunc Rhenus toties, hunc accola magni
ERidani, hunc Tybris sensit, et obstupuit.
Fortuna inuidit, raperisque Alberte, tuorum,
Italieaque omnis cum gemitu, et lachrymis.

IVLII GONZAGAE.

Hoc decus Italiae tegitur Pius ille sepulchro,
Solerti ingenio, consilioque potens:
Nulli hominum vis dicendi, facundia maior,
Ille sed et studijs auxit, et arte magis.
Hunc Reges, hunc Pontifices sibi rebus agendis
Optar ant socium, consilijsque ducem.
Felix, spem senij natum nisi flesset ademptum,
Et data in hostiles regna paterna domus.

SEPHANI DOLETI.

Mersit funere Mors nimis profana,
Mors damnosa nimis virum interemit,
Aeternum decus omnium virorum.
Cui quid praeripure laudis illa,
Illa antiqua patrum superba secla
Tot belli ducibus virisque doctis?
Aut quid nostra quidem negarit aetas?
Quod si forte stupes, minusue credis,
Id tu plus stupeas, negesque prorsus,
Hund et Marti oper am dedisse semper


page 101, image: s101

Et musis studium negasse nunquam:
Vt nullum arte parem huic putet Minerua,
Nec Mars laudibus anteponat vllum.
Qua morum integritate vixit, omnis
Quam purus vitij, ore quam modesto.
O, quo robore pertulit sinistros
Casus, quot subijt pericla vitae.
Quem ne, Galle minus tuo remotum
Aspectu memores, et ipse iusto
Complectaris amore, scito causa
Neglexisse tua, quibus berat
Fortuna hunc aliquando rebus amplis.
Sed quod non tibi sit graue aut molestum,
Pro tantis studijs, quibus per orbem
Gallorum cupijt decus vagari,
Morti, qua cecidit, peccare mortem,
Et votis onera polum, vt labores
Post tot, tantaque damna, totque curas,
Coelo tanderm aliquando conquiescat.

LATOMI.

Qui sic proscindas causa pietatis Erasmum,
Te, mihi religio est summa negare pium.
Hoc ego cur faciam? quum nec pietatis Er asimus
Laesus personam detrahit ipse sibi?

Ludouicus Ariostus.

[gap: illustration]

page 102, image: s102

IVDOVICVS Ariostus nobili genere Ferrariae natus, cum paterna haereditas inter numerosam fratrum sobolem diducta, ipsi pertenuis obuenisset, ingenium in literis vigilanter exercuit, vt certo nobilique praesidio familiae nomen tueretur. Sed vti pari prope necessitatis, et gloriae stimulo vehementer excitatus, feliciore certe iudicio inter primos Etruscae lin guae poetas celebrari, quam inter Latinos in secundis gradibus consistere maluit: quod eius industriae labor, cum eruditis acidiotis latissime dispensatus, vberiorem praesentis praemij, et diffusae laudis fructum ostenderet. Adhaesit comes Hippolyto Arestino cardinali in Pannoniam profecto: quum ille erudito ac illustri comitatu apud reges Hungaros ambitiose gauderet: sed iterum eunrem, quum sequi recusasset, vsque adeo grauiter offendit, vt pene implacabilis odij discrimen adierit. Rcceptus inde est ab Alfonso principe tanquam horarum omnium amicus, et sodalis, cuius benigna manu vrbanam domum extruxit peramoena hortorum vbertate, frugi mensae quotidianos sumptus adaequantem. In eo autem ciuili ocio, extra aulae strepitum poemata factitauit: satyras inprimis mordaci sale conspersas, acitem comoedias plures theatrali voluptate sepe repetitas: intet eas autem, maxime Suppositi excellunt, inuentionis atque successus amoenitate cum Plautinis facile contendentes, si vtriusque seculi mores non inepte comparentur. Sed luculentissimum operum, ob idque forsitan aeternum id volumen existimatur, quo Orlandi fabulosi Herois admiranda bello facinora, octonario modulo decantauit, Boiardo hercle, ipsoque Pulcio peregregie superatis. Quandoquidem et hunc rerum, et carminum accurata granditate deuicerit: acillum surrepto inuentionis titulo, ac eo quidem varijs elegantiotis doctrinae luminibus illustrato penitus extinxerit. Cuncta enim euoluisse volumina videtur, vt sibi vndique collecta gratia, ex iucundissimis floribus longe pulcherrimam, ideoque perennem, quod lepidum caput ornaretur coronam intexcret. Interijt in patria scalari aetatis anno, quum diu pectoris angustia ex pituitae stillicidio laborasset: hoc autem carmen, viuens composuit, vt sepulchro incideretur.

Ludouici Ariosti humantur ossa
Sub hoc marmore, seu sub hac humo. seu
Sub quicquid voluit benignus hures:
Siue haerede benignior comes: seu
Opportunius incidens Viator,
Nam scire haud potuit futura, sed nec
Tanti erat vacuam sibi cadauer
Vt vrnam cuperet parare viuens,
Viuens ista tamen sibi parauit,
Quae scribi voluit suo sepulchro,
Olim si quod haberet is sepulchrum:
Ne cum spiritus hoc breui peracto
Praescripto spacio misellus artus,
Quos aegre ante reliquerat, reposcet:
Hac et hac cinerem hunc et hunc reuellens:
Dum noscat proprium, diu vagetur.

CAELII CALCAGNINI.

Tu repetis calum, et terras Arioste relinquis,
Et loca iam meritis inferiora tuis.
Nos miseri, et curis longe mortalibus acti,
Non tibi, sed nobis fundimus has lachrymas.
Gloria te niueis subducit in aethera bigis,
Nos sine te luctu perpetuo opprimimur.

LATOMI.

Arma virumque canens, Etruscae carmina Musae,
Palm am Virgilio vel tribuente refers.
Scit sua te melius patrio sermone Latina,
Quam sese Latio Graia referre sono.

Aegidius Cardinalis.

NON est cur te praeteream Aegidi, humili quidem loco, verum maxime illustri Fato Viterbij nate: Christiani scilicet oraroris in sacra pergula, primum, atque vltimum decus merite: quanquam egregia illa arcanis Moseos deprompta, sublimis ingenij monumenta tenebris adhuc impie supprimantur. Praestantissimum enim praeceptorem facile superasti, Marianum scilicet Genezanensem, Pontani, et Politiani admiratione, eruditoque praeconio inclytum. huius enim extat in Epistolis laudatio florentissima, illius vero nobile carmen, quod in Aegidio Dialogo tale legitur.



page 103, image: s103

Qualis Alphei liquidos ad amnes,
Siue Meandri viridante ripa,
Concinit serum mortens in ipso Funere cygnus.
Talis ad plectrum ad Thyasos Deorum
Ludit in coelo Marianus, ipsa
Morte victurus Marianus, ipso Funere foelix.
Ipse sis felix, faueasque nobis,
Ipse ades fessis Mariane rebus,
Tupreces audi miserorum, et iras Siste Tonantis.

Caeterum Marianus, Aegidij comparatione ad optime glorioseque dicendum, nequaquam tanta ex Graecis, noui, et veteris instrumenti enarratoribus praesidia compararat: neque penetrarat ad Chaldaeos, vt admiranda nostrae legis fundamenta reuelaret: neque concionibus praedulce illud, et nobile poeticum melos instillarat. vt suspe~los arrectis auribus animos, suauitate carminum ad colendam pietatem reuocaret. Sed Aegidius quum in suggestu vere admirabilis, aequo iudicio per omnes vrbes oratoriae facultatis lauream mereretur, etiam domi lepidissimis sermonibus nouam laudem ferebat. Erat enim eius ingenium exquisito literarum omnium delectu grauiter extructum, sic, vt in omnes exemplorum casus peramplas opes, alacris, et expedita memoria suppeditaret: facundia porro tanta dissimulatis illecebris audientes semper exhilarans, atque demulcens, vt ipso concionante vel maxima templa complerentur. Ante autem id tempus, quo totius Eremitani ordinis praefecturam a Iulio consecutus est, nonnunquam accidit, vt Patauij optimis literis operam nauans, factitata ab se lepida carmina ad lyram elegantissime decantaret. Ei demum Leo pontifex, virtutem omnem liberaliter ornate solitus, honorem purpurei galeri detulit: quum Petruciana coniuratione, et Vmbrico bello circumuentus, Senatum aut maligne aut segniter principis iniuriam ferentent supplere cogeretur. Exinde functus est legatione in Hispaniam, quum Selymo post debellatos Persas, et duos Memphiticos reges interfectos, nobis arma comminante Christianae gentes ad sacrum bellum excitandae viderentur. Sexagesimo aetatis anno subita oppressus pituita Romae interijt, quum Clemens Carolum Caesarem Bononiae iterum excepisset, destinatus, optatusque a multis ad Pontificatum, tanquam parsummo oneri. Sed non deerant, qui praelari nominis famam verbis eleuarent, quod pallorem oris sumpto cumino, et suffitu vdae paleae mentiretur, variasque libidines censoria seueritate contegeret, quas demum malignus potius rumor, quam vlla certi vestigij relicta proles detexit. Fit enim quadam naturae minime benigna sorte, vt nulla absolutae virtutis praeclara facies enitere possit, nisi aliquem vitij turpem naeuum ad eludendam felicitatem ostendat.

IANI VITALIS.

Ante sacrosanctos cineres bona verba Viator
Dicito, diuinus hc iacet Aegidius:
Qui potuit lingua humanas inflectere mentes,
Et trahere haerentes feruidus ad se animos.
Quicquid pandit Arabs, diuinum quicquid Erembus
Diues Aramaeis occulit in tabulis,
Explicuit populis: et si quid spiritus vlita
Sentit, adhuc sanctum quod meditetur habet.

LATOMI.

Et tua debuerat summos conscendere honores
Vtrtus, et probitas, ingeniumque sagax.
Sed tuus obtendit Genius, fuge protinus, inquit:
Nunc formidatos truderis in scopulos.
Non est iam merces, sed talio, summa referre;
Et tu pacem, alij belligerentur, amas.

Ioan. Franciscus Picus Mirandula.

IN Ioanne Francisco Pico Mirandula, inter studiosos bonarum artium, scribendique auidos memoria verborum vehementer excelluit: sed in ipso rerum delectu illud perillustre iudicium, quod summo viro Hippocrati maxime difficile existimatur, omnino non viguit. Frustra enim ad Ioannis patrui gloriam aspiranti, ingressoque grauissimorum studiorum penetralia, quum insatiabili lectione duceretur, nusquam Mirierua satis arriserat. Extant eius sacra poemata suis quoque Commentarijs illustrata, ne legentibus minus clata viderentur: et libri de Veritate fidei Christianae, in quibus disciplinarum omnium aceruus eminet. Sed acriter disputantem inter cucullatos, magna etiam expeditae doctrinae laus sequebatur, quum scribentem vel mediocriter eloquentes minime probarent. Neque enim quid porissimum imitaretur, constitutum habuisse videri potest ex


page 104, image: s104

duobus praesertim libellis, de Optimo imitationis genere ad Bembum praescriptis. Sed quum in omnibus ingenij operibus sacras lireras religiose respiceret, contempsisse Latinae facundiae flores, atque inde gloriam tanquam inanem existimari voluit: quanquam eius vniuersa literarum studia, tanquam illustri in homine, et in domo sanctissimis moribus perornata, quum in minus seueros iudices facile inciderent, splendidiora viderentur: et hercle vir antiqua simplicitate potius, quam nouo astu aequiora iudicia redimebat: quum libros ipsos priuato impressos sumptu, liberali largitione publicaret. Interfectus est cum Alberto filio, vir indignus adeo crudeli vitae exitu, a Galeotto fratris filio, quum nocturnis insidijs, capta arce, Mirandulae dominatum ex paterno iure inuadendum existimasset. Fure qui crederent merita fortasse poena mulctatum, quod cudendae monctae miserum artificem ipsius officinae praepositum, ex impuri auri, et decumum subtiliter improbi, magnum sensim lucrum ipsi domino reddentem, crudeli supplicio ad deriuandam inuidiam sustulisset: quum intellecta fraus ipsius famae vehementer officeret, palamque ea aurea moneta, ex eius effigie specta bilis, vulgato vitij detrimento reijceretur. Sed iuuat audire quosdam, virum alioqui integra fide optimum excusantes, tanquam eius auarae fraudis penitus ignarum, quum in vxorem, quod esset accurata et diligens materfamilis, tanquam muliebris auiditatis probro notatam, eius flagitij nomen nullo cum pudore referendum existiment.

MYRTEI.

Hic Picus iaceo, atque me illa, quae iam
Ante non poture, nunc iniquo
Me seruant obitu arma litterarum.
Aegre illud fero concidisse dextra
Fratris filij: hoc eleuor, me adeptum
Vitam pro studijs meis perennem.

LATOMI.

Passus es immeritam (quis enim Francisce negarit)
Non minus insigni cum feritate, necem.
Sed iuuat interea scolos inquirere quosdam,
Exitio quae te Fata dedisse putent.
Sunt ea: laudatae pietas sanctissma vitae:
Verus amor recti, mens fine felle mali.

Nicolaus Machiauellus.

QVIS non miretur in hoc Machiauello tantum valuisse naturam, vt in nullo vel certe mediocri Latinarum literarum cognitione, ad iustam recte scribendi facultatem peruenire potuerit? habili siquidem ingenio, ac vbi solertiam intertderet, plane mirabili, cuncta quae aggrederetur elegan tissime perficiebat, siue seria siue iocosa scriberentur. In Historia enim apprime grauis, et astutus, ita Patriae fauit, vt dissimulatis sectionum studijs, impellente recondita libidine, et lenis, et asper incessisse iudicetur, egregia hercle cum lau de, nisi vti nos non imperiti rerum Etruscarum praeclare conspicimus, praedulcis eloquentiae mella, occulto veneno illita, singulis operibus infudisset: et tum etiam, quum optimum principem formaret, quum bellicis praeceptis ducem instrueret, et denique traditis exactae prudentiae documentis, in deliberando et consulendo eximium senatorem effingeret. Sed comiter aestimemus Etruscos sales, ad exemplar comoediae veteris Aristophanis, in Nicia praesertim comoedia: in qua adeo iucunde vel in tristibus risum excitauit, vt illi ipsi ex persona scite expressa, in scena inducti ciues, quanquam praealte commorderentur, totam inustae notae iniuriam, ciuili lenitate pertulerint: actamque Florentiae, ex ea miri lepris fama Leo Pontifex, instaurato ludo, vt Vrbi ea voluptas communicaretur, cum toto scenae cultu, ipsisque histrionibus Romam acciuerit. Constat eum, sicuti ipse nobis fatebatur, a MarcelloVirgilio, cuius et notarius et assecla publici muneris fuit, Graecae atque Latinae linguae flores accepisse, quos scriptis suis insereret. Ipse quoque natura perargutus, et docilis, salsique iudicij plenus, pedestrem patrij sermonis facultatem a Boccacij conditoris vetustate diffluentem, nouis, et plane Atticis vinculis astrinxerat, sic, vt ille castigatior, sed non purior aut grauior otiosis ingenijs existimetur. Caeterum quod olim eiecto Soderino a Mediceis in quaestione tortus fuisset, ab his leniendo dolori, annuam scribendi



page 105, image: s105

[gap: illustration]

Historiae mercedem promeruit, ita tamen, vt aegre compresso odio, quum dicendo, scribendoque Brutos, et Cassios laudaret, eius coniurationis architectus fuisse putaretur: in qua Aiacetus poeta, et Alamanus ex ipsa turma praetoria leuissimus eques, conceptis sceleris capite poetas dederunt. Fuit exinde semper inops vti irrisor, et atheos: fatoque functus est, quum accepto temere pharmaco, quo se aduersus morbos praemuniret, vitae suae iocabundus illusisset, paulo antequam Florentia Caesarianis subacta armis, Mediceos veteres dominos recipere cogeretur.

ANTONII VACCAE.

Quisquis adis, sacro flores, et serta sepulchro
Adde puer, cineri debita dona ferens.
Nam veteres belli, et pacis, quireddidit arteis,
Iampridem ignotas regibus et populis,
Etruscae Machiauellus honos, et gloria linguae,
Hc iaet. hoc saxum non coluisse nefas.

LATOMI.

Quum sibi praeteneras odioso radier aureis
Vero, vix aliquis Machiauelle ferat:
Id vero facias: laudemque dente pararis,
Quanta fuit linguae visque Venusque tuae?


page 106, image: s106

Philippus Decius.

[gap: illustration]

PARI fere gloria et dignitate Philippus Decius in professione humani, diuinique praesertim iuris floruit, Mayni Iasonis et ciuis et aemulus, ac aetate simul aequalis, sed qui docendo, et scribendo in omnibus Italiae gymnasijs multo latius ingenij famam protulerit. Enarrabat enim subtilissime et vti saepe vidimus, longe omnium acerrime disputabat. Ab ipsis Pisis vbi vxorem duxerat, Ticinum a Gallo praeside, opimis stipendijs cuocatus, in id tempus incidit, quo Ludouicus Rex ad conuellendam Iulij Pontifici authoritatem, concilium Pisis induxerat. Fugitiui, ideoque rebelles aliquot Cardinales, in gratiam Regis


page 107, image: s107

synodum postulabant: ius vero indicendi, decernendique loci Pontifex ad se reuocabat. Consultus propterea Decius super ea re, intemperanter contra maiestatem Pontificis discripto respondit, secus ac lason, qui rogatus sententiam, vel magno munere oblato adduci non potuit, vt non clementissime responderet. Ob eam contumeliam Matthaeus Sedunensis Cardinalis, pulsis Galiis victore cum exercitu, Ticinum vrbem ingressus, vnam omnium Decij domum militi diripiendam dedit. Tanto accepto incommodo in Galiam ex fuga profectus, in ciuitate Biturigum ius diuinum edocuit per duos ferme annos. Inde vero in Italiam reuesum Senenses conduxerunt: qua in vrbe, vnica eius filia Senensi patritio collocata, octogenario maior interijt, delatusque est Pisas ad sepulchrum marmoreum, magno sumptu ab se in maximi templi fronte constitutum, inscriptione adeo inepta, vt si eam supponamus, elegantib. ingenijs non sine pudore boni mortui, ridenda videatur.

IANI VITALIS.

Dum curat Decius sibi sepulchrum
Clarum marmore ponere eleganti,
Inscripsit titulos ineruditos,
Vt risum magis excitare possint,
Quam laudare hominem vndecunque clarum:
Quod si non sibi cultius sepulchrum
Quam doctos titulos, et elegantes
Curasset, modo mollius iaceret.

LATOMI.

Quum mors ad Decij nouum sepulchrum
Legisset titulos parum Latinos:
Certe, inquit, timui hactenus lucernam
Iuris tollere: quod minus venuste
Fecisse arguerer, parumque docte.
Sed quum sic loquitur magister ipse,
Committam quoque et ipsa barbarismum

Thomas Morus.

FORTVNA impotens, et suo more instabilis, infestaque virtuti, si vnquam superbe, et truculenter iocata est, sub hoc nuper Henrico Octauo in Britannia immanissime desaeuijt, prostrato ante alios Thoma Moro, quem Rex, paulo ante praeclarus eximiae virtutis admirator, ad summos honores extulerat: inde eum fatali scilicet oborta insania, mutatus in feram, crudeli mox impetu praecipitem daret, quod huius furentis Tyranni nefariae libidini, vir omnibus religionis, atque iustitiae numeris longe optimus, atque sanctissimus adulari noluisset. Dum enim ille vxorem repudiare, pellicem inducere, filiamque magno probro abdicare properaret, Morus scrnij Magister, pietatis ac innocentiae suae reus, causam ad tribunal dicere coactus, impio iudicio, nisi par metus ab irato et saeuo mentes excuteret, ita damnatus est, vti latronum more, teterrimo supplicij genere necaretur: nec fas esset dilacerata membra, propinquorum pietate sepelire. Sed Henricus, vel hoc vno facinore Phalaridis aemulus, eripere non potuit, quin ad sempiternam inusitati sceleris memoriam, Mori nomen in Vtopia, perenni constantiae laude frueretur. In ea enim beatae gentis regione, optimis instituta legibus, ac opulenta pace florentem Rempublicam elegantissime descripsit, quum damnatos corrupti seculi mores fastidiret: vt ad bene beateque viuendum, commento periucundo, rectissima via monstraretur.

IANI VITALIS.

Dum Morus immeritae submittit colla securi,
Et flent occasum pignora cara suum,
Immo, ait, infandi vitam deflete Tyranni,
Non moritur, facinus qui graue morte fugit.

IACOBI EXERICHI HISPANI.

Henricus Morum gladio iugulauit iniquo,
Tam dignum vita, quam fuit ipse necet
Mortuus ille tamen viuet per sicula cuncta,
Post mortem virtus viuere sola facit.

IOANNIS SECVNDI HAGIENSIS.

Quis iacet hc? Truncus. Cuius caput enserecisum est,
Et natat in tetro sanguine? Canities. Hosp.
Hc est ille Thomas Morus, sic Fata rependunt. Ciuis
Tristia multa bonis, et bona multa malis.
Quae circumsistunt Diuae lugubre cadauer? Hosp.
Diuae tenax Veri, sancta Fides, Nemesis,
Harum prima odij causa, et fuit altera mortis,
Vltrix iniustae tertia caedis erit.


page 108, image: s108

[gap: illustration]

LATOMI.

Quid tibi cum Moro, tali indignissima ciue,
Anglia? Quid pergis dicere inepta tuum?
Tu ferro insontem, nec simplice morte, Catonem
Persequeris: tuto nec licet esse pium.
Proinde sile: nam quo maculam tibi demeret istam,
Ipse tibi patriam condidit Vtopiam.

Roffensis Cardinalis.

PARI quoque immanitatis portento, ante paucos dies, quam Morus obtruncaretur, eadem sanguinarij Regis rabies Britanniae lumen extinxit Ioannem Ficerium Antistitem Roffensem, animi pietate, candore, constantia, priscis illis, atque sanctissimis Christiani ordinis patribus comparandum, Is quum summa sacrae eruditionis, et probiratis authoritate clarissimus spectaretur, vel atrocissimi supplicij metu expugnario non potuit, vt Regi ex impudenti repudio inauspicatas nuptias affectanti, volens parret. Putabat enim Regem paulo ante admirabili virtutum omnium concentu, et rarissimis naturae atque Fortunae muneribus praestantissimum, atrae bilis morbo correptum insanisse, quod iratus Romani Pontificis sententiae, qua fuerat ex diuini iuris formula damnatus, Pontificij



page 109, image: s109

[gap: illustration]

Imperij patrimonium inuasisset. Non subscripsit ergo nefario rebellantis Regis voto, vir egregie pius, integreque seuerus, ac ideo in carcerem ductus est, vt vitae periculo, et longo cruciatu, imbecilli senis constantia frangeretur. Id celebre factum ita Roffensi parauit laudem, et Henrico inuidiam cumulauit, vt eum Paulus Tertius ad exornandam virtutem natus, collato sacrae purpurae honore legerit in Senatum. Sensit illico exprobrati odij vulnus Rex superbus et impius, sanctissimoque viro modeste ea dignitatis fama permoto, caput in foro praecidit, ne merita purpura ornaretur. Ferunt id caput lanceae praefixum, vt ludibrio, terrorique caeteris foret, publicis lachrymis laudatum, ac adoratum extitisse. Reliquit ingenij monumenta eruditum volumen, quo Lutheri opiniones grauissime confutarat: itemque alios vtiles libros, quibus sacri sacerdotij authoritatem defendit, et de Veritate corporis, et sanguinis Christi in Eucharistia libros quinque aduersus Oecolampadium. Sed is sibi admodum exitialis fuit, quo Catharinae Reginae coniugium tuetur. Extat etiam religiose meditationis explicatio in septem Dauidicos Psalmos: reliqua in carcere purgatissime conscripta, quod damnatae causae nomen iugularent, Tyrannus ableuit.

INCERTI.

Tene viri tanti ceruicem abscindere posse?
Tene cruore pio commaculare manus?
Si vita spolias Roffensem Barbare, quando
Vllum producet terra Britanna parem?
Sed tu sancte senex, aeuo fruiture beato,
Laetus abi, in coelum te vocat ipse Deus,


page 110, image: s110

LATOMI.

Quum te, sancte senex, infami morte, Tyrannus
Perderet, aeternis obijceretque probris:
Perdere non potuit titulis coelestibus auctum,
Turpiter haud famae consuluisse tuae.
Quin luit aeternum scelus exitiale, pudendum
Seque sibi, et populus reddidit ipse suis.
Postera, nam dicet, quae talia legerit aetas:
Anglia bina vno tempore monstra tulit.

Leonicus Tomaeus.

[gap: illustration]

LEONICVS Tomaeus Epirota patre Venetijs genitus, sed Patauio insitus ciuis, quum Florentiae Graecas literas sub Demetrio didicisset, primus Latinorum philosophorum Patauij Aristotelem Graece interpretatus est. Philosophiam enim ex purissimis fontibus, non ex lutulentis riuulis salubriter hauriendam esse perdocebat, explosa penitus sophistarum disciplina, quae tum inter imperitos, et barbaros principatum in scholis obtinebat, quum doctores excogitatis barbara subtilitate Dialecticorum figmentis, Physicas quaestiones non ad veritatis lucem, sed ad inanem disputandi garrulitatem reuocarent: et iuuentus in gymnasio Arabum, et barbarorum commentationes secuta, a recto munitoque


page 111, image: s111

itinere in congragosas ignorantiae crepidines duceretur. Scripsit erudite et luculenter Commentarios in parua Naturalia Aristotelis: ac item pereleganter aliquot quaestiones, et in his de intellectu, de Alica et de Astragalo, tituli varietate iuuenturi gratas et vtiles. Sed in libro de varia Historia, quo ingens et peramoena reconditae lectionis copia exprimitur, omnes eius aetaris styli iucunditate superauit. Vita eius procul a contentione, ambitioneque, in studioso mollique otio versabatur ita, vt domi, quam in schola clarior, beneuolis vera Peripateticorum, et Academicorum dogmata suauissima comitate pomeridianis horis explicaret. Peruenit veneranda barbae canitie ad septuagesimum tertium aetatis anum mediocri substantia, ipsaque ciuili frugalitate, et coelebs, et felix, quod nemo vel innocentiae et doctrinae conscientia, vel munditia corporis vel animi nitore beatior aetate nostra fuerit. Aluerat domi gruem, de manu ipsius senili oblectamento cibaria capientem per quadraginta annos. Is senio tabefactus quum perijsset, ex eius desiderio triste omen concepit, praedixitque nullo lacessitus morbo, se non multo post admati gruis fatum maturo vitae exitu secuturum. Patauini, externaque gymnasij cultrix iuuentus funus ornaure. Sepulchrum autem Bembus faciundum curauit, et carmine nobilitauit.

Naturae si quid rerum te forte latebat,
Hoc legis in magno nunc Leonice Deo.

LATOMI.

Precare sacra verba, Viator,
Nam Tomaeus hc sepultus est:
Dulci fruitur memoria
Integritatis illibatae,
Partaque literarum gloria.
Funde puer dulce merum:
Odoros sparge flosculos:
Spiret vt bustum, madeatque tellus:
Illaque sancta et candida animula
Se totam nostra gratitudine inebriet.
Addemus titulum sepulchro et istum,
Barbarus vt ne quis violet:
Hc iacet vir vnus omnium
Doctissimus, pijssimus.

Augustinus Niphus.

AVGVSTINO Nipho Suessae ad Auruntam nato, sed ab vrbe Trophea in Brutijs oriundo, inter Aristotelicae sectae professores eximia laus contigit, quum in omnibus fere Italiae gymnasijs, Achillino et Pomponatio flo rentibus opima stipenda meruisset. Erat ingenio fertili, adaperto, liberali, sermone autem Campanum pingue quoddam resonanti maxime libero, et ad serendas fabulas in suggestu coronaque, ad voluptatem aurium periucundo: sed vel toto ore subagresti, et penitus infaceto ita se ad vrbanos iocos componebat, vt valde mirarentur, qui mox tacentis supercilium austeraque labra, et lineamenta conspicerent. Scripsit in omnes Aristotelis libros perampla commentaria, sed rudi et incondita quadam vbertate, vt tum mos erat, crassis et plane barbaris auribus accommodata, quod Latine, recteque scribendi facultatem, tanquam inimicam optimis disciplinis, ab ipsa praesertim philosophia segregabant. Luculentius eius operum existimatur id, quod pro Auerroe aduersus Algazellem disputante tum publicauit, quum florente aetate a multo vigore ingenij neruosior haberetur: quanquam ipse in opinione decretoque parum constans, euariatoque saepe iudicio commentationes in Analyrica priora, et in libros de Anima tenerius adamasse videamus. Patro demum otio, obrepenteque podagra, scripsit aduersus Astrologos, Moralesque libellos: et de Tyranno et rege, et de Augurijs, varietate tituli vel parum curiosis expetendos, et longiore quidem dignos vita, si plenior Latini sermonis spiritus accessisset. Susceptis liberis, et senescente vxore septuagenarius senex, puellae citra libidinem impotenti amore correptus est vsque ad insaniam: ita vt plerique philosophum senem, atque podagricum ad tibiae modos saltantem, miserabili cum pudore conspexerint, vnde illi maturatum vitae exitum constat. Perijt in patria nocturno itinere refrigeratus, quum sero e Sinuessa redijsset, obortis scilicet tonsillis, quae fauces obsederant, ea ipsa nocte Etruriae admodum funesta, qua Alexander Medices, in lecto turpissime confossus interijt. Galeacius Florimontius quum praeceptori vrnam poneret, hoc carmen incdi iussit.



page 112, image: s112

INCERTI.

Dum lapidi titulum moerens Galeacius addit,
Et tristi curat funera cum gemitu:
Si quis honos tumuli: non hoc tibi, Niphe, supremum,
Sed patriae, et misero stat mihi munus, ait.
Nae vis meliore tui tu parte: leuamen
Luctus nos medijs quaerimus in lachrymis.

MARCI ANTONII FLAMINII.

Qui docuit rerum Niphus cognoscere causas,
Non rerum oblitus hoc iacet in tumulo:
Sed coelo meliore sui cum parte receptus,
Nunc gaudet melius discere quam docuit.

LATOMI.

Apagete vos, Philosophiam qui tetricam
Putatis: et boni indigam
Lepris, ebriae horridamque Cypridis.
Quid? Niphus an non melleus,
Perplexa suetus inter enthymemata,
Et syllogismos frigidos
Narrare suaues, Atticasque sabulas:
Multumque risum spargere?
At quam venustum hoc: septuagenarium
Quod vndulatis passibus,
Et curioso, flexuosoque capite
Saltare coram cerneres,
Modo Dorium, modo Phrygium, vel Lydium:
Amore faucium graui?
Tractare sic philosophiam inuisam, arbitror
Summi fuisse philosophi.

Ioannes Ruellius.

RVELLIVS in vrbe Suessionum natus, quum susceptis liberis vxorem extulisset, abdicata medendi arte, sacerdotium in templo Deiparae Virginis Lutetiae Parisiorum, Poncherij antistitis liberalitate promeruit, totumque id otium optimis literis, vt fortunis auctum decebat, impendit: non ignobili quidem gloriae prouentu, quum eruditionis authoritate Budaeo proximus esset, et Latini sermonis nitida puritate superior haberetur, vt praeclare indicat Dioscorides in Latinum e Graeco emendate traductus. Leguntur libri aliquot probe, fideliterque translati de Mulomedicina, et Actuarij medici volumen de Vrinis: sed proprio vsus ingenio libros tres de natura stirpium perscripsit, Theophrastum in multis, et Plinium eleganter aemulatus. Extant quoque singulari diligentia translati e Graeco quinque libri de Agricultura, ex viginti qui nomine Constantini circumferuntur: reliquos Coroneus Gallus vertisse dicitur: sed Cornarius Germanus expedita facundia celeber, vniuersos viginti Latinitate donatos nuper publicauit. Erat Ruellius natura modestus et lenis, vultu rubore suffuso, et resimis naribus, statura vero mediocri. Sexagesimo aetatis anno vita functus est, paulo antequam rex Franciscus niuosas Alpes traijceret, vt copijs suis Caesarianorum impetu perculsis fortiter opem ferens, Subalpina oppida summotis hostibus in fide confirmaret: vt inde in spem inauspicatae pacis induciae pararentur.

DIONYSII CARRONII.

Hc situs est, in quo viguit medicina, Ruellus
In quo naturae notitia, atque poli:
In quo prima fuit dos, Graium vertere scripta
In Latium, ac Latio scribere digna Ioue.
Olim erat affinis, nunc est conuiua Deorum,
Praemiaque illa sui grata laboris habet.

LATOMI.

Hic vester ille est, Galle, Ruellius:
Mentis tam acuto lumine praeditus,
Perinde vultum nosset vt aetheris,
Seu laeta nobis, seu mala plurima
Cordis recessu conderet intimo:
Ac si fuisset sensibus omnibus
Coniunctus astris: et reor hercule.
Nam quae reliquit scripta sat arguunt,
Nostris bonis tam commodum et vtilem,
Aut esse Diuum, aut munere proximum.


page 113, image: s113

Antonius Tibaldeus.

HIC primus, fere post Petrareham supra aemulantes Seraphinum atque Manutium, plane extinctum Etrusci carminis decus excitauit, vsque adeo grata auribus alternantium numerorum sauitate, vt quum expeditis vbisque eius iucundae facultatis illecebris, in amatorios lusus Principum aulas perambulasset, edita, vel surrepta eius carmina a viris pariter et foeminis ad citharam cantarentur. Sed tantam mox famam feliciore orti sidere Bem bus, et Syncerus aeternis carminibus oppresserunt. Agnouit ille tanto perstrictus fulgore, ingeinij sui Fortunam, atque ideo ad Latina carmina se conuertit, quum in his ad genium non insulsa vena responderet. Sed factus grandaeuus senex, ridente vrbe Roma carminum suorum Etruscorum exequijs interfuit: ita hercle vt euanescentis antiquae laudis magnam partem redimeret, quum Epigrammata multo Latino sale, leporeque conspersa inexspectatus edidisset. Perijt in via lata octogenarius senex, firmissimo corpore et celsa proceritate semper crecto, stranguria cruciatus adeo grauiter, vt ex atra demum bile seipso factus amarior, saepe nec insulse delirare videretur, quum ianua fenestrisque penitus occlusis, Carolum Caesarem ex Africa relato insigni triumpho, ad eius limen transcuntem spectare noluerit: quod eum minime iustum Imperatorem putaret, qui sub fide publica captae deletaeque Vrbis scelus, quo maiestas eius vel extra culpam suggillari potuit: decumatis legionibus minime vindicasset: quasi non satis fuerit, in tantae cladis solatio Borbonium, Dorbinum, Moncatam, et Aurantium, quatuor summos Duces, et patrati facinoris authores, singulis ictos fulminibus, vltorem magno numine spectauisse.

COLAE BRVNI MESSANENSIS.

Quae ripis te saepe suis stupure canentem
Eridanus, Tyberisque: parens ille, hic tuus hospes,
Credibile est, vates Antoni, nunc quoque campis
Te canere Elysijs, turba admirante piorum

LATOMI.

Certe non modicam merre laudem
A rara ingenij tui aequitate,
Antoni numeris poeta Thuscis.
Qui palmam tirbuens, tuaque arena
Cedans posterioribus poetis:
Viuus, ac hilaris tuis dedisti
Musis inferias, quasi exoletis.
Sed quem ob ingenij tui leprem,
Festiuumque animum, bonae Camoenae
Scribendis Epigrammatis Latinis
Immortale tibi dedre nomen:
Vt iam sis numeris vtrisque felix,
Vnis candidus, alteris venustus.

Erasmus Roterodamus.

ERASMVS Roterodamus ex Insula Batauorum, perpetuis eruditae laudis honoribus extollendus videtur, postquam aetatis nostrae scriptorum prope omnium decus, ingenij fertilitate superauit. Is ab adolescentia, pio religiosi animi decreto, ad cucullatos sacerdotes se contulit, tanquam humana despiceret. Sed non multo post pertaesus intempestiuae seruitutis, votique temere susceptae, ea sacrati ordinis septa transilijt, vt ad excolendum ingenium plane liber, per omnia Europae gymnasia vagaretur. Contendebat enim cura ingenti ad summae gloriae fatigium, ad quod literarum omnium cognitione perueniri posse intelligebat, quum iam ad arcana cuiusque doctrinae, insinita lectione, inusitataque memoria penetrasset. Edidit Moriam, atque inde primam nominis famam longissime protulit, imitatione Luciani satyrae pungentes aculeos passim relinquens, omnium scilicer sectarum actionibus ad insaniam reuocatis. Opus quidem salsa aspergine periucundum, vel grauibus, et occupatis: sed sacrato viro prorsus indecorum, quum diuinis quoque rebus illusisse videretur. Sed mature demum, quod eius intemperantiae male audiendo poenas daret, sanctiones literas complexus est, tanta robustissimi ingenij contentione, vt vertendo Graeca et commentarios excudendo, plura quam quisquam alius volumina publicauit.


page 114, image: s114

Verum se ipso haud dubie cunctis admirabilior futurus, si Latinae linguae conditores grauiter imitari, quam feruido properantique ingenio indulgere maluisset. quaerebat enim peculiarem laudem ex elocutionis atque structurae nouitate, quae nulla certa veterum aemulatione pararetur, vt in Ciceroniano non occulti liuoris plenus ostendit. Tanta enim erat naturae foecunditas, vt plena semper ac ideo superfoetante aluo, varia et festinata luxuriantis ingenij prole delectatus, nouum aliquid quod statim ederetur, Calcographis tanquam intentis obstetricibus parturiret. Obijt apud Heluetios Basileae, septuagesimum excedens aetatis annum, quum Carolus Caesar in Prouinciam irrumpens, ad aquas Sextias, Francisco Galliae Regi graue bellum intulisset.

INCERTI.

Theutona terra suum quum miraretur Erasmum,
Hoc maius protulit dicere, Nil genui.

IOANNIS SECVNDI HAGIENSIS.

Defunctus vita, longique laboribus aeui,
Hac situs est tandem doctus Erasmus humo.
Quem licet in sera rapuerunt Fata senecta,
Et vitae saturum sopijt alta quies.
Nos tamen hunc velut immaturo funere raptum,
Flemus, et effusis diffluimus lachrymis.
Ille igitur perijt, et quondam illa diserta,
Et dulci manans nectare lingua tacet,
Ingeniumque sagax, et amans virtutis, et aequi,
Omnia sub paruo condita sunt tumulo.
Illum igitur canos virtus lacerata capillos,
Et Charites lugent, luget et ipsa Fides.
Collectasque rosas Permessi ad flumina Nympha
Inspargunt sacro Pierides tumulo.

IANI VITALIS.

Lubrica si tibi mens fuit, et spinosior aequo,
Ingenium cete nobile Erasme fuit.
Felix si mistas labruscas dulcibus vuis,
Prodiga desisset vinea ferre tua.
Barbarie e media praeclarum sidus haberent,
Et te Varronem tempora nostra suum:
Hanc tamen inscriptam his titulis posure columnam,
Iactura hc laudum publica facta fuit.

GILBERTI COGNATI.

Magnus Roterodamus ille noster,
Haec quo secula neminem tulerunt
Maiorem, neque prisca clariorem
Norunt tempora, nec cui futura
Parem posteritas habebit: ecce
Sub hoc marmore mortuus quiescit.

VITI COPPI SELESTADIENSIS.

Lachrymarum, te rogo, iam siste riuulos
Viator, et dulcem quietem floribus
Orna, tumulum Sabaeo thure confouens.
Vixi satis, Fati peregi tempora:
Non ocio, sed duris me laboribus
Vnus, quo plurimis prodessem subdidi.
Sic docta primum bella gessi Palladis,
Vt me ducem mirata sit Germania,
Suum me saepius Ciceronem dictitans:
Tandem sacris literis sum immortuus.
Hac Fata lege subire, an non est viuere?
Rure donari, nisi forsitan mori putas.

SIMONIS VALLAMBERTI.

Hoc quanquam tumulo mortale cadauer Erasmi
Mors claudis, id ferme est nihil.
Non huius virtus, spes, fama, scientia, possunt
Claudi, quid, Mors hc habes?

IOANNIS MORELLI.

Corpus humo, superis animam, dat nomen in aeuum
Lex pietas, virtus Roterodame tua.

LATOMI.

Theutona terra suum quum miraretur Erasmum,
Hoc maius potuit, dicere, Nil genui.
Quppe Deos inter, coelo ridente, relatum
Ipse suum dixit Iuppiter esse genus.

EIVSDEM.

Qui paucos habeas pares, Erasme,
Multorum inuidiam feras necesse est.
Istos quod logodaedalos ab Vrbe
Vnos prae reliquis, in immerentis
Manes sic videam styli cruentam
Stringentes aciem, perinde tanquam
Stuprasses Charitum nouem sorores.
Indignum patria eruditione, et
Asserto titulo elegantiarum.
Causam scire velim, quid vrat illos.
Et quid tantopere tumultuentur.
Sed quid dissimulo? sat aestus illam


page 115, image: s115

Prodit feruidus et malignus. ille est,
Ille inquam est Ciceronianus, ille
Vno qui Cicerone stare, recte
Latinam negat elocutionem:
Et damnat stolidi laboris omneis,
Qui super stitionem non ferenda
Vno non nisi Tullio loquuntur.
Haec illa est Helene, viri elegantes
Armis quae Latium per vniuersum
Vindicanda videtur in Bataum:
Vmbram scilicet, atque inane nomen:
Tanquam quo genito Allemanis ora est
Vano ridicule soluta partu.
At si tam modicas ob has labruscas
Perit vinea tota, vrbs Quirini,
Scribemus titulo hoc tibi columnam:
Quae quondam meritos suo fouebas,
Ornabasque viros honore, laudum
Iactura es modo facta publicarum

Rutilius.

RVTILIVS e Colonia oppido Vicentini agri, quum erudito diligentique eius ingenio Nicolaus Ridulphus Cardinalis familiariter vteretur, ex vmbratili iure consulto flamen euasit, quod nunquam in forum prodijsset. Edidit enim volumen ab industria atque facundia commendatum, de his qui florente Romano imperio iuris intelligentia praestiterunt: quo laborioso elegantique opere, Ciceronem obiter a multa mendorum labe repurgauit. Maiora porro editurus videri potuit, nisi immatura mors lucubrantem Venetijs oppressisset. Amici autem poetae de eo tanquam conspicui sepulchri honore, ex humili fortuna facile carituro, haec carmina decantarunt.

PETRI CVRSII.

Vt mors Rutilium sensit tot reddere vitae,
Styx vale, ait, vitae iam patefacta viae est.

CROTI.

Exciri vt Legum latores sensit ab Orco
Inuida Mors, fusis protulit haec lachrymis:
Quam vere eiusdem est inferre, auferreque leges,
Lege horum cum lex pene refixa mea est.

IANI VITALIS.

Viuitur in chartis Rutili felicius ipsis,
Cum videant mortem marmora et aera suum:
Absumpsit priscos legum Libitina peritos,
Tu facis in scriptis viuere et esse tuis.
Quam merito illi igitur dicent, aeternior aere
Est tua, et aeternis pigina marmoribus.

LATOMI.

Qui tot Rutilium vitae asseruisse videret,
Quos ante in libro cederet ipse suo:
Huic temere, Ridulphus ait patronus, honorem
Marmoris, et longos contulero titulos.
Ille quidem recte, nec nos non rectius, illa
Sarcimus gratis qui tibi carminibus.

Gulielmus Budaeus.

NVLLI mortalium aetate nostra perpetuis Iucubrationibus aspirante fortuna, cum Graecae tum Latinae eruditionis maiores opes contigerunt, quam Gulielmo Budaeo, non Galliae modo, sed totius etiam Europae longe doctissiimo. Natus Lutetiae praecellentium disciplinarum celebri domicilio, dum perennem spectaret laudem, et rei familiaris fortunas hanoresque ingenio suo, et sperata gloria viliores arbitraretur, sexaginta amplius aetatis annos in studijs consumpsit: ita vt summae eruditionis libro de Asse, alteroque in Pandectas edito, ac infinita demum lectione confectis Commentarijs, quibus Graece et Latinae facultatis ornamenta comparantur, nulli communicata laude, aequales omnes doctrinae auctoritate superarit. Sed qui in memoriae thesauris tantas diuitias miro digestas ordine continebat, veluti occupatus in apparatu, candidioris eloquentiae cultum neglexisse existimatur. Id enim in toto studiorum negotio longe grauissimum, nemo nisi irrita spe senectuti vnquam reseruauit. Adaugebant nominis famam in perspicuo animi sanctissimi mores, quibus aliquanto vberiora rei familiaris incrementa, quam pertinaci



page 116, image: s116

[gap: illustration]

diligentia, vel honoris ambitione, educatis feliciter liberis reliquit, quum rex Franciscus subita liberalitate inclytus, optimi viri otium foueret, et ipse supplicibus libellis praepositus, honestissimo prouentu ditaretur. Sed vir alioqui incorrupta mente compositus, Erasmianae obtrectationis spicula ferre non potuit, quum facile indignabundus, bile Gallica redundaret: ille autem contumaci odio incensus, tela veneno Batauo delibuta iacularetur. Septuagesimum tertium agentem annum oppressit febris, longinquo et aestuoso ad Armoricum Oceanum itinere concepta. Pie autem tranquilleque vita excedens, condito testamento, omnes honores funeris et tumuli penitus abdicauit, ita vt quum numerosa proles eum Iugeret, noctu tumularetur. Fata functus est, non multo post celebres illos hospitales triumphos, quum Caesar ab Hispania per mediam Galliam in Belgas profectus, gentem bello fessam, festa passim hilaritate in spem pacis erexisset.

IANI VITALIS.

Qui sanctum simul, et simul disertum
Exquiris sapientiae magistrum,
Vltra quid petis? hc iacet Budaeus.

SALMONII MACRINI.

Budaeus voluit media de nocte sepulchro
Inferri, et nullas prorsus adesse faces:
Non factum ratione caret, clarissima quando
Ipse sibi lampas, luxque corusca fuit.


page 117, image: s117

THEODORI BEZAE.

Vnus Budaeus terramque, polosque, hominesque
Deuinxit magna prouidus arte sibi:
Coelo animum, terrae corpus donauit habendum:
At cerebri nobis dona superba dedit.
Sic decessit inops, nam nil sibi reliquerat ipse,
Verum haec paupertas vnica vincit opes.

EIVSDEM.

Budaeum fleure homines, plorauit et aer,
Budaeus gelidis est quoque fletus aquis:
Sic fleure homines, vt plena volumina moestis
Carminibus quiuis bibliopola terat.
Sic aer luxit, consumptis vndique nimbis,
Vt etiam quas plueret non reperiret aquas.
Flumina sic flerunt, vt qua modo nauis abibat,
Currat inoffensis sicca quadriga rotis.
Restabant coelum et tellus, communis vt omni
Quam libet immenso moeror in orbe foret:
Sed quum coelum animam Budaei, terra cadauer
Possideat, quaeso qua ratione fleant?

SIMONIS VALLAMBERTI.

Extinctum luxit Budaeum moestus Apollo.
Nomen inextinctum non meruisse putes?

LATOMI.

Budaus columen, decusque Graim:
Budaeus Latiae corona linguae:
Budaeus dubij lucerna iuris:
Budaeus pater elegantiarum,
Et fons totius eruditionis:
Budaeus patriae iubar coruscum,
Regis delicium sui, suaeque
Tempestatis honos, lepor, voluptas,
Hic terrae exuuias reliquit, orbi
Famam, astris animam. Viator ito.

Hieronymus Aleander.

DETVR hoc incomparabili inusitatae memoriae felicitati, quae in Hieronymo Aleandro supra cuiusque vel antiqui seculi captum admiranter excelluit, vt eius ex vero depicta facies, vel in pudenda ingenij sterilitate inter foecundissimas imagines conspiciatur, quando nihil eum cuncta volumina cupide perlegentem, vel rerum vel verborum omnino subterfugerit, quin singula memoriter, vel a multis annis longo sepulta silentio recitaret. Latinae enim Graecaeque literae, quum saepe alacriter iactabundo, pro vernaculis haberentur, Hebraicas admirantibus Iudaeis, et suae stirpis cum facile credentibus solertissime didicit. His ingenij dotibus insignis, quum. Lucretiae Parisiorum Graece docendo honorem praefecturae gymnasij concordi studiosae iuuentutis acclamatione esset cosecutus, venissetque in Vrbem, Leo Pontifex grauissimus ingeniorum aestimator, eum extulit, misitque legatum in Germaniam, vt Lutheranae doctrinae initia disputatione tollerentur. exinde Clemens Brundusinum casu potius quam animi iudicio Antistitem fecit. Paulus autem verae virtutis eruditus exornator, legit in Senatum. Laetatus est ea purpura per annos quinque, peruasurus haud dubie ad exactam aetatem, nisi nimia tuendae valetudinis solicitudine intempestiuis medicamentis sibi hercle insanus et infelix medicus viscera corrupisset. In toto autem vitae cursu, extemporanea facundia delectatus, sero ingenij labem sensit, quum ad meditatem scriptionem purior eloquentiae vena, vti externo et praecipiti quodam luto perturbata minime proflueret, ita spe melioris styli misere destitutus, quum vastum opus vasta illa memoria aduersus singulos disciplinarum professores agitaret, Romae interijt fato suo vehementer indignatus, quum se praereptum anno vnon ante climactericum inter anxia supremaque suspiria quereretur. Tumulatus est in aede Transtyberina diuo Chrysogono dedicata, ea testamenti lege, vt sepulchrum Graeco carmine a se composito, quum reliquis titulis inscriberetur, quo nouas clades imminere nobis ominatur in hanc sententiam:

Excessi e vitae aerumnis facilisque lubensque,
Ne peiora ipsa morte dehinc videam.

IANI VITALIS.

Non tibi literuis ornare Aleandre sepulchrum
Fas erat, at vastam ponere Pyramidem:
Stesichrosque inter celebres, sanctosque Platones
Ex auro solidam stare tibi statuam:
Vidimus in te vno diuina insignia mentis,
Et plus quam humani par decus ingenij.
Nunc perijt tecum, quantum vix secula mille,
Quantum vix praestent millia mille hominum.


page 118, image: s118

CAELII CALCAGNINI.

Incertum est Aleander vtrum te dicere malim,
Quum Graecum atque Italum te tua lingua velit.
Septem vrbes Graecas natalem ingentis Homeri
Immensis studijs asseruisse ferunt.
De te lis maior, quum iam te vendicet omnis
Attica terra sibi, Romula terra sibi.

LATOMI.

Non tibi pro tumulo hoc, quantumuis nobile, marmor
Ponimus: hoc cineres, aridaque ossa tegat:
Non longos titulos: subiectos casibus ipsos,
Et quibus erasis ipse superstes eris:
Sed totam Europam, quam docto nomine oberras,
Quaeque tuas laudes vix Aleandre capit.

Lampridius.

LAMPRIDIVS Poeta Cremonensis, quum in colle Quirinali schola Graecorum adolescentium instituente Lascare coalesceret, docendi munus susceptit exercitatione perutili, quod argumenta proposita vtriusque linguae verbis et figuris ad mutuam ingeniorum aemulationem verteren tur. Sed erepto Leone, et subinde euersis optimarum literarum studijs, Patauium se contulit, vbi per aliquot annos domi ex collaticia mercede delectorum iuuenum Graecas et latinas literas maiore quaestu, quam gloria professus est. Nunquam enim (vti erat) elato contumacique ingenio adduci potuit, vt publicum suggestum conscenderet, ne cum eloquentioribus, vel minus eruditis, ambiguae existimationis aleam subiret. Nouissime Federicus Gonzaga, vt filio praeceptor esset, Mantuam acciuit. In eo munere, septenne discipulo, et vix degustata principis liberalitate minime senex lateris dolore surreptus est. Scripsit odas aemulatione Pindarica eruditas et graues, sed ob id plerisque minus iucundas, quod prisci, imitationeque difficilis poetae cursum, tanquam inflati et tortuosi fluminis, secutus insolentior et durior Latinis auribus euaserit. Fit enim monente Flacco, vt quae optima et excellenter Graece ornata intelliguntur, vel paribus numeris tractata ad genium Latinae suauitatis minime respondeant.

MYRTEI.

Ergo ego nobilium genitrix atque hospita vatum
Mantua, quod nimium vicina Cremona Maroni
Obfuerit, solus poenas abs te ipse reposcor?
Ille soli tantum damnum tulit: as ego de te,
Mantua, deque tuo meritus bene principe, cara
Pro patria et vitam, et cineres tibi reddere cogor.

Aspasiae amicae sepulcro inscriptum in templo sancti Andreae.

Lampridium carum Musis hc Mantua seruat.

MARCI ANTONII FLAMINII.

Perdideras Varium, nostro sed tempore laudes
Lampridius renouat docta Cremona tuas.
Ille Sophocleo cantabat digna cothurno,
Iste canit lyricos Pindarico ore modos.

LATOMI.

Mantua vicinae prope liuida honore Cremonae
Vt quae Lampridio vate superba foret:
Ad se pellectum, et properata in Fata vocatum,
Hac visa est querulum voce leuare virum:
Munus erat nostrum simileis genuisse Maroni:
Nasci hc debueras, siue Poeta mori.

Gaspar Contarenus Cardinalis.

GASPAR Contarenus patritij ordinis Venetus, ab insigni memoria illustrique doctrina, et corporis ac ingenij castitate mirabilis, ad Rempubl. ita accessit, vt grauitate iudicij consummatae prudentiae Senatoribus aequaretur: atque inde maturata maximarum legationum munera capesseret, non aetatis quidem, sed vna virtutis praerogatiua commendatus. Iuuenis enim tanquam perfectus Peripateticus Aristotelem a calumnia defenderat, quanquam modestiae causa suppresso nomine, aduersus Pomponatium praeceptorem,



page 119, image: s119

[gap: illustration]

quum ille, si non insano, impio tamen conatu animas nostras interire cum corpore, ex Aristotelis sententia persuadere libro edito contendisset. Appulit exinde ingenium ad sacras literas adeo diligenter, vt ad normam Christianae disciplinae librum, de optimi Antistitis officio publicaret. In ipso autem ciuilium honorum cursu, honestum decorumque sibi et patriae, de Republica Venetorum volumen edidit, vt institutae leges ex antiquo more ciuitatis in mandandis honoribus ad memoriam posteritati traderentur. Nouissime Paulus pontifex augusta illa generosi iudicij maturitate facile superiores principes antecedens, nihil tale expectantem in senatum legit, purpuraque ornatum in Germaniam legatum misit, vt quorundam animi concepta Lutheri sententia salubri adducto dogmare sanarentur. Sed post eam rem casso labore semper actitatam, quum in vrbem redijsset, Legatus Bononiae creatus est, in eoque munere, paucos post menses, nondum sexagenarius, rapida febre interijt. Sepulchrum eius lateritij operis, in aede diui Proculi ad laeuam, cum hoc carmine conspicitur.

MARCI ANTONII FLAMINII.

Contarene tuo docuisti Magne libello,
Extinctis animas viuere corporibus:
Ergo iure tui viuunt monimenta libelli,
Et viuent seclis innumerabilibus.

EIVSDEM.

Descripsit ille maximus quondam Plato
Longis suorum ambagibus voluminum,


page 120, image: s120

Quis ciuitatis optimus foret status:
Sed hunc ab ipsa seculorum origine
Nec vlla vidit, nec videbit ciuitas.
At Contarenus optimam Rempublicam
Parui libelli disputationibus
Illam probauit esse, quam millesima
Iam cernit aestas Hadriatico in mari
Florere pace, literis, pecunia.

IANI VITALIS.

Contarene tibi pietas dum ida parentat,
Et queritur longo amissum Respublica luctu,
Ite, ait, illustres animae vitalia secla
Heroum, et vestro athletae exornatae sepulchrum
Floribus: hc veris docuit rationibus esse
Immortalem animam summa de mente creatam.

LATOMI.

Lectus es in Venetum, Romanum deinde Senatum,
Firmior ingenio qui stat vterque tuo.
At nunc coelesti fulges trabeatus in ostro,
Sceptra magistratus aethereique geris.
Nam cur non capias defensi praemia coeli,
Quum non ingratos senseris hc homines?

Henricus Cornelius Agrippa.

[gap: illustration]

page 121, image: s121

QVIS in Henrici Cornelij Agrippae sedato vultu portentosum ingenium latuisse crediderit? Hic enim immenso captu, vastaque memoria, scientiarum artimuque omnium rationes, arcanaque intima et summos apices complexus disciplinas conuellit, religiones in dubium reuocat, studiorumque omnium labores festiua declamatione derider: eoque vehementius atque validius, quod tantae nouitatis argumenta sacrarum literarum auctoritate confirmentur, quasi feliciore opere illudentis ingenij tantas opes ostentare nequiuerit, nisi vir educatus in literis, et a Caesare eruditionis ergo equestris ordinis dignitate honestatus, importunos arietes inanis eloquentiae aeternis optimarum literarum arcibus admouisset. Sed adhuc cum plausu a multis exceptum volumen de vanitate scientiarum, alium addidit librum de Occulta philosophia, curiosis admodum pestilentem, quod opus ex censura Christiana, edicto vetitum apud vnos impios reperitur. Sed in vtroque serio, pariter et ioco grauior atque lepidior, ac ideo forsitan aeternus appareret, nisi puriorem eloquentiam non secus ac reliquas facultates infelici vel inepto iudicio contempsisset. Excessit e vita nondum senex apud Lugdunum ignobili et renebroso in diuersorio, multis eum tanquam Necromantiae suspicione infamem excrantibus, quod Cacodaemonem nigri canis specie circum duceret, ita vt quum propinqua morte ad poenitentiam vrgeretur, cani collare loreum magicis per clauorum emblemata inscriptum notis exoluerit, in haec suprema verba irate prorumpens, Abi perdita bestia, quae me totum perdidisti: nec vsquam familiaris ille canis, ac assiduus itinerum omnium comes, et tum morientis domini desertor, postea conspectus est, quum praecipiti fugae saltu in Ararim se immersisse, nec enatasse, ab his quid id vidisse asserebant, existimetur.

IOANNIS BAPTISTAE POSSEVINI.

Viens quem cernis, ne te fortasse moretur
Os placidum, Stygij rex fuit iste lacus.
Quare etiam custodem habuit dum viueret Orci,
Cui nunc in tenebris praeda daret comitem.
Ast hic si ingenium moderari, scisset, ad auras
Tantum isset, quantum Tartara nigra subit.

LATOMI.

Hunc tumulum haud Charites seruant, sed Erynnies atrae:
Non Musae, at sparsis anguibus Eumenides.
Colligit Alecto cineres, miscetque aconito,
Grataque dat Stygio liba voranda cani.
Qui quod erat viuum comitatus, atrociter Orci
Nunc quoque per cunctas raptat agitque vias:
Insultatque adeo, et Furias quia nouerat omneis,
Salutat, iniungit nomine quamque suo.
O miseras arteis, quae sola ea commoda praestant,
Accedat Stygias notus vt hospes aquas.

Baptista Pius.

NON erit vllo seculo, agrestibus praesertim grammaticis ingratum Pij nomen, vrbanis autem et elegantibus viris nunquam iniucundum. robusto enim ingenio, tenacique memoria praeualidus, doctissimi famam meruit, quum obscuros authores interpretandos suscepisset, inepta quidem Beroaldi praeceptoris aemulatione, cuius in Asinum Apuleij commentationes exierant. in ijs fure Fulgentius, Sidonius, et e poetis Plautus, Lucretius, et Valerius Flaccus. Exoleta enim rancidae vetustatis vocabula delectu insano sectabatur, admirnate quidem discipulorum inscia turba, quum plane a non insulsissimis rideretur. Siquidem eius sermo stylusque, Oscorum et Aborigenum linguam pingui atque aspera nouitate referebant, quam nonnulli lasciue ludentes discere percuperent, nisi contagiosi vitij periculo terrerentur. factum autem breui est, vt ea obsoletae et ridendae passim elocutionis verba, tanquam portenta in scena transierint, confecta scilicet a lepidis ingenijs mirabili fabula: haec enim impressa extat, qua suo habitu suoque idiomate blaterantis Pij persona inducitur, ab obiurgante reprehendenteque Prisciano meritas flagello plagas, puerorum male discentium more, clunibus nudatis excipiens. Tum enim Phoedrus ad antiquae pronunciationis decus Romanam iuuentutem glorioso studio reuocabat,


page 122, image: s122

quum rudis Capitolinis stupendo apparatu, miraque felicitate Plauti Penulum per ingenuos nobilesque comoedos repraesentatis florentis quondam Vrbis fortuna edidisset, id expetente Leone, quod tum frater Iulianus a populo Romano ciuitate donaretur. Caeterum Pius quadrato ingenio eos nasutorum rumores contempsit, sua conscientia profecto felix, quod neminem se videre diceret, eruditi nomine dignum, qui de vi et tota facultate vel abstrusae lectionis interrogatus, praeclare et constanter prolato praesentis doctrinae thesauro minime responderet. Id enim ipse vegete rerum omnium, et in sene quidem admirabili recordatione, tam probe quam superbe praestare erat solitus. Sed vel sero ita explosi styli vitium agnouit, vt se totum ad Ciceronem reciperet, et multa in eo elucidando commentaretur. Eum postremo quum Bononiae, Mediolani, et Lucae per quinquaginta annos docuisset, Paulus pontifex tanquam veterem suum familiarem in Vrbem acciuit: publicoque in munere defunctus est octogenarius summa temperaturae firmitate aduersus morbos inuitus. Contigit ei subitae ac inexpectatae mortis leuissimum genus, quo diuinus Plato felix fuisse iudicatur: pransus enim hilariter, et remota mensae mappa subinde lectitans Galeni librum, in quo de signis propinquae mortis agitur, deprehendit fatales in vnguibus maculas, et dixit: Ergo saeua Parca instans, vitae meae filum commordet: nec multo post nullo acri, clementis vtique mortis, impetu concussus, in complexu Probi Priuernatis poetae leniter expirauit. Tumulatus est in templo diui Eustachij, his carminibus honestratus.

LEONARDI MARSI.

Ingenio tentasse Pius sese omnia cernens,
Nunc repeto, dixit, Sidera: Terra vale.

ANTONII VACCAE.

Felsina quem genuit, studiis consumptus et annis
Ille poeta Pius bibliotheca loquens,
Hic situs est, qui cum priscae omnis gratia linguae,
Et Plauti veteres interire sales.

LATOMI.

Qui nunc verborum botulos, et rancida ferta
Mensae infers, structor non adeo bonus es.
Ignorasse tui seculi Baptista palatum
Argueris, doctae lautitiasque gulae.
Qui velit has Oscas tecum deglutiat escast
Dulcibus assuetos mellea liba iuuant.

Franciscus Arsillus.

FRANCISCVS Arsillus e Senogallia per triginta annos alternante ingenij libidine, Aesculapio filio patrique Apollini sacra fecit, quum medicinam vti popularis et pedestris ordinis medicus, ad alimenta vitae passim exerceret, et quotidiana fere carminum foetura laetaretur. Natura enim frugi, et aureae libertatis custos, Vaticanam aulam, et Potentium limina, contumaci quadam superbia deuitabat. Scripsit apposito carmine ad praescriptum, Proloquia Hippocratis, et lepidum libellum de Poetis vrbanis, mihi tanquam veteri sodali dedicatum, quum Leone ingenijs liberaliter arridente, multi vndique poetae illustres, nequaquam ad inanes spes in Vrbem confluxissent, et pulcherrimo quodam certamine a singulis in vna tantum statuae materia scriberetur, qua carminum farragine Coritius homo Treuir, humani iuris libellis praepositus, vti perhumanus poetarum hospes, ac admirator inclaruit, ea scilicet statua insigni marmorea, Aureliano in templo dedicata, inuitatisque vatibus, vt tria numina Christi Dei, et Matris, ac Auiae vno in signo celebrarent. Sed Arsillus qui sese artis praesidio aduersus morborum contumeliam praemuniens vitam satis extenderat, intercute morbo oppressus, septuagesimum aetatis annum superare non potuit.

IANI VITALIS.

Carminibus nostros celebrasti Arsille poetas,
Qualia dictarunt Phoebus et Aonides:
Nos memores grati officij tibi certa dicamus:
Myrtea Pyrmillae munera grata tuae:
Optamusque tibi sedes, vbi sancta piorum
Elisios inter dicitur esse cohors.


page 123, image: s123

HONORATI FASITELII.

Ergo videmus lumine hoc spirabili
Cassum iacere te quoque,
Vt plebe quiuis vnus e vili iacet,
Arsille, magno Apollini,
Nouemque Musis care, siue poculis
Praesentibus morbi graues
Essent leuandi, siue dulci carmine
Dicenda mater aurea.
Cupidinum, lususque furtorum leues.
O vota nostra inania:
Quid dura Fati non potest necessitas?
I, da lyram mihi puer,
Manuque funde proniore Coecubum:
Nunc sunt Lyaei munera,
Nunc plectra cordi, nunc iuuat lectissimo
Cinxisse flore tempora:
Sicci tenebris obsiti tristi in Styge
Fortasse cras silebimus.

LATOMI.

Siccine plebeios inter Francisce iacebis,
Tanquom haud sis alio dignior vmbra loco?
Immo iaces alio nec enim pateretur Apollo,
Cuius te viuum constat obisse vicem.
Vnde vel Alcinoi te cultos credimus hortos
Incolere, Hesperidum flauicommue nemus.
Vel certe Aonio memoras in vertice fastum,
Nunc etiam Dominae, nequitiasque tuae.
Quae quia delectat gracileis audire Camoenas.
Te socium Ascraei constituere chori.

Marius Molsa.

[gap: illustration]

page 124, image: s124

MARIVS Molsa Mutinensis, eximium atque habile ad poeticam ingenium a natura consecutus, Latinis Elegis, et Etruscis rhythmis pari gratia lundendo Musas exercuit: tanta quidem omnium commendatione, ut per triginta annos, qui Romae Mecoenatis nomen tulre, insigni liberalitate, studioque adiutum adipiscendis honoribus efferre contenderint: praegrauante semper eius Genio, quum rediuiuis toties amoribus occupatus, par ingenio studium subtraheret, neque habitu, vel incessu vlloue nobili commertio carminum famam tueretur: foede prodigus, honestique nescius pudoris, neglectum rerum omnium ad innoxiae libertatis nomen reuocabat vsqueadeo supine, vt summae laudis, et clarioris Fortunae certissimam spem facile corruperit. His moribus, quum Venerem, quam Mineruam impensius coleret, ab illa meritum pudendo contactu miserabilis morbi, quo periret venenum hausit. Ab hac vero sempiternam ingenij laudem retulit, non a iucundo tantum carimine, quo lasciuisse videtur, sed pedestri etiam, grauique facundia, qua Laurentium Medicem, nefaria libidine antiquis statuis noctu illustria capita detrahentem, apud Romanos ab ea iniuria dolore percitos accusauit. Ea enim perscripta oratione, Laurentium vsqueadeo pudore, et metu perennis probri consternatum ferunt, vt atroci animo, quo inustam ignominiae notam nouitate facinoris obscuraret, interficiendi Principis, amicique singularis immane consilium susceperit: scilicet vt dijs inuitis patriae libertas pararetur, vel si cuncta humanae et fraternae simul amicitiae, hospitalisque cubiculi sanctissima iura tollerentur, nec Regum omnium salutis interesset, quum eo vno exemplo, omnis vel in arcano vitae securitas expiarit, dum ille alte stertenti, tanquam Tyranno parum nobili, si non scelesta manu, vitam criperet.

TRYPHONIS.

Qui lepido veteres aequauuit carmine Molsa,
Hc iacet, aetatis maximus huius honos.

FRANCHINI COSSENTINI.

Molsa isaces, tua fama viget, tua scripta leguntur,
Felix qui potuit viuere post obitum.

MARCI ANTONII FLAMINII.

Postera dum numeros dulces mirabitur aetas,
Siue Tibulle tuos, siue Petrarca tuos.
Tu quoque Molsapari semper celebrabere fama,
Vel potius titulo duplice maior eris:
Quicquid enim laudis inclyta Musa duob.
Vatibus, hoc vni donat habere tibi.

LATOMI.

Molsa tuos quicunque legit cordatior igneis,
Nec locuples, inquit, nec probus iste fuit.

Albertus Pighius.

MAGNA hercle naturae illudentis inuerecundia excellentem doctrinam cum illustri eloquentia coniunctam, si Christiani scriptoris decus spectetur, multa infaceri oris truculentia opertam, in Alberto Pighio conspeximus. Is Campo Batauorum vico editus, secutusque Adriani pontificis Fortunam, quae ex disciplinis peregre didicerat, Latini sermonis elegantia feliciter exornauit: ita vt subtilissimarum scientiarum placita, et si quid durum, atque difficile ex sacris literis nouitate rerum ac nominum scribentibus offertur, prudenter ac molliter explicaret. Sed in disserendo vultus Scythico more contusus et enormis, et aspero gutture vox educta, et grauiter resonantis nasi tumultus, totam fere sapientiae gloriam deformabant. Admirabili quoque cum ingenij, tum manuum argutia excelluit, vt pote qui aerea instrumenta deprehendendis siderum cursibus, exactissime fabricaret. Verum in libro de Hierarchia quo veluti acutissimo gladio Lutheri causam iugulauit, fere nemini concessam pietatis et doctrinae laudem adeptus est. Quum id volumen commentaretur, vt direptam ab impiis sacrosanctae potestatis haereditatem Romano pontifici assereret, eum e summo vitae periculo certissimum Dei maximi numen eripuit. Bononiae enim in celeberrima pompa, quum transeunte coronato Caesare Carolo Quinto, pars lignei pontis iuxta Caesarem turbae pondere corruisset, Albertus tignorum,


page 125, image: s125

atque hominum ruina ita oppressus est, vt probitatis, ac instituti operis merito seruaretur. Objit nondum senex in patrio solo, sacer dotijs a Clemente, et Paulo liberaliter honestatus.

MYRTEI.

Qui extrema Bataum profectus ora
Non bello ore, animo sed omniumque
Praeclarus studio scientiarum
Pro Republica, et optima Quiritum
Sede, acer stetit hostis in Lutherum,
Albertus iacet hc. Sacrum sepulchro
Da thus maxime Pontifex et vundam.

LATOMI.

Ne turba tumulum, Viator istum:
Sed asta reuerenter, et saluta
Sacratum cinerem viri sacrati.
Ille est Pighius hoc loco sepultus.
Aureis qui Batauas ita expoliuit,
Vt dicas sapere Atticos lepres.
Quare tam bene dormiat, precare,
Quam docte nitideque, et eleganter
Defendit Latiae decus tiarae,
Et morem statuit pium sacrorum:
Vtro vt nomine debeant Latini
Plus illi addubitent: vtroque certe
Ingens promeritum viri fatentur.

Benedictus Iouius Nouocom.

[gap: illustration]

page 126, image: s126

QVO iusto nomine te appellem, Benedicte Ioui? qua satis digna cum laude te prosequar vix scio: amore siquidem naturaque germanus frater, summo charitatis officio pater optimus, moderatus educator, et diligens in literis magister extitisti, vt erga me orbatum patre, nec adhuc pubescentem, omne munus perfectae virtutis adimpleres. Sed haec alij fratribus fortasse plenius praestiterunt: tu certe quod ad spem immortalitatis pertinet, quum patriam historiam atque item res gestas et mores Heluetiorum elegan ter perscriberes, ingenium meum, veri gloriosique itineris monstrator, aemulatione domestica succendisti. Scilicet vt nostrorum temporum historiam, cogniti orbis res gestas complectentem, exordiri atque perficere posse, te demum admirante, feliciter auderemus. Verum haec vna erit tua peculiaris Christianae modestiae laus, quod frugi contentus vita, ex nobili coniugio Iouiam familiam vetustate quam fortunis clariorem, praeclara sobole amplificasti. Supra id etiam felix, quod ambitiose patria nunquam pedem extuleris, nisi vt Mediolani Demetrium Graece profitentem pronunciationis causa audires, qui iam lin guam nullo praeeunte magistro didiceras. Indeque perpetua vitae innocentia ac animi tranquillitate aequatus summis Philosophis, ad tertium et septuagesimum aetatis annum perueneris, nihil morbis corpore affecto, vegetaque semper illa incredibili rerum et nominum memoria, et integro intentoque ardentis ingenij vigore, quo dudum centum Epistolas grauissimae eruditionis posteris dedicasti. Sed haec et Graecae traductionis non ignobilia opera, cum lepidis poematibus, eruditorum liberorum diligentia publicabit. Ego vero te, quanquam ex merita pietate haud dubie coelesti felicitate beatum, frustra singulis horis cum fletu requiram, et eo quidem grauius atque molestius, quo instantis senectutis sperata solatia Fato tuo mihi erepta satis dolere non possim, nisi tibi malorum finem, et perennis boni vel sero paratam possessionem, impie aut imprudenter inuideam. Elatus est nobilium iuuenum humeris, tumulatusque in templo maximo, qui honos nemini adhuc, nisi sacrato viro, Comi contigit.

IOANNIS BAPTISTAE POSSEVINI.

Claudere Musaeum iam Paulus coeperat, atque
Extremam chartis imposuisse manum,
Quum subito exclamat Benedictus muneris huius
Sccine me expertem frater abire sinis?
Non datur hoc, Iouius, viuenti, dixit, at ille
Perpetuum sperans viuere, laetus obit.

ANTONII SERONIS.

Quod sis vltima pars Ioui libelli,
Id fratris pietate, et arte factum est,
Ne vel carior aptiorue imago
Olim quam tua iactet vlla sese
Signasse hunc lepidissimum libellum.

LATOMI.

Quum tibi deferret fratris sententia primum,
Aetatis medium posceret ordo locum:
Maluit extremum Phoebus consultus haberes:
Nec tibi non certa lege supremus erit,
Dixit honoratum quod frater ductitat agmen,
Claudere quis melius debuit, aut potuit?

DESIDERANTVR autem a nobis multorum imagines, qui praeclara, quum iampridem obierint, scriptorum testificatione, ingeniorum suorum effigies famae consecrarunt. Frustra enim eas, vel diligentissima vestigatione perquisiuimus: sic tamen vt minime desperemus viros elegantes huic honesto voto humaniter suffragaturos. Alij enim aut statuas, aut picturas publicis aut priuatis in locis ostendent, aut turpiter apud propinquos neglectas, aut occultatas indicabunt. Quid enim in toto nobilis officij genere honestius esse poterit, quam in Musaeum, quo publicus virtutis honos ad exemplum et voluptatem continetur, exoptatas imagines liberali pietate contulisse?



page 127, image: s127

Maphei Vegij Laudensis.

QVI Heroico spiritu Maronem feliciter aemulatus, quum Aeneidem addito libro suppleuisset, omnes fere a mille annis illustres poetas, nec excepto quidem Petrarcha laureato, praeclara cum laude superauit. Sed grauioris quoque doctrinae, et summae prudentiae opinione, Martini pontificis amicitiam consecutus, in conferendis sacerdotijs supplicum libellorum officio praefuit: ita, vt mox Eugenio, et Nicolao carissimus fuerit. Extat et eius iucundus nobilisque Dialagus de Praestantia disceptantium, Terrae, Solis et Auri: et ne quid ad cumulatam eruditionem vero Christiano deesset, quaedam etiam in sacris literis syncerae interpretationis glossemata reliquit, aureumque praesertim libellum de rebus antiquis memorabilibus Basilicae sancti Petri, in quo do naria, sepulchraque pontificum referuntur.

IACOBI GVIDII.

Felix, dum studet addito libello
Aeneam Vegius referre ad astra,
Illustres alios it ante vates
Asserta sibi gloria Maronis.

LATOMI.

Quam laudem Vegius petebat, aufert.
Vt summo similis foret Maroni.
Tabellae Veneris manum supremam
Tanto haud indecorem ferens Apelli.

Ioannis Tortelij.

QVI Aretij natus ingenium omnibus fere disciplinis excultum Romam attulit, meruitque inde, vt ab optimo pontifice Nicolao intra cubiculum curarum, et consiliorum particeps, et sacrorum studiorum adminiculator ascisceretur. Suauitate enim sermonis, hilarique modestia aequales antecessit, inter quos pudenda simultas insanis altercationibus excitata, omnem literatae dignitatis existimationem foedissime conuellebat. Sed Torteiius exacti grammatici laude contentus fuit, edito nobili aeternoque volumine de Potestate literarum, quo maximum renascenti eloquentiae lumen adfulsisse videmus. Diui quoque Athanasij vitam Eugenio expetenti Latinam fecit. Sed quid maius Tortelio in toto genere laudem tribui non inepte potest, quando eum Valle disertissimus omnium grammaticus, tanquam summum censorem sibi delegerit?

LATOMI.

Nomen grammatici petens, tuorum
Votorum poteras tulisse summam
Videri: nisi pleniore Valle
(Certe candibus, et benignus in te)
Integrae titulo eruditionis
Ornatum voluisset: experire
Dum te iudice se obtulit paratum
De facto vitio Latinitati:
Vnus quo reliquos agebat omneis,
Cui te prae omnibus eximebat vnum

Bartholomaei Facij.

HVNC Spedia intimum Lunensi in portu Linguriae oppidum protulit, vtriusque linguae peritia insignem, sed certe clariorem, si Genuensium vicotrias de Veneto hoste naualibus praelijs partas, incorrupto iudicio perscripsisset: nam Valla, quanquam suspectus hostis, et irrisor, nihil eum aequa prudentia, nihil ex lege conscribendae historiae, dum illa conderet, perpendisse testatur. Sed Alsonsus rex verae gloriae cupidus, eum ideo liberali stipendio conduxerat, vt res suae bello gestae, quae erant absoluto scriptore dignissimae,


page 128, image: s128

posterorum memoriae mandarentur. Eo nomine quanquam in diuersa materia Vallae aemulus factus, obtrectatione laudis peracrem virum ita pupugit, vt talionis immortali vulnere facile suscepto clarior euaserit: alioqui secundam famam meritus, quum Arrianum de rebus Alexandro magno gestis, e Graeco Latine loquentem edidisset. Subsecutus est propere hostem Vallam pari, ac importuna Fatorum iniuria elegantioribus studijs ereptum, ita vt non infacete hoc carmen epitaphio subscribendum ederetur:

Ne vel in Elysijs sine vindice Valla susurret,
Facius haud multos post obit ipse dies.

LATOMI.

Qui Vallam nequijt viuum superare, petendum
Duxit ad infernas isset vt vmbra domos.
Copiolas nostras ait, vt qui laeserit omneis,
Coniungam doctis manibus, et moritur.

Guarini Veronensis.

AB hoc insigni viro, Graecae, Latinaeque literae obscuris illis temporis, antiqui seculi norma, quadrataeque structurae ordinem, et diu quaesitum decus receperunt. Huius quoque immortali beneficio, Strabonem ferme totum legimus, atque item aliquot Plutarchi Vitas in Latinum accurate conuersas. Haec parta laus manauit ad filium qui tali haereditate peculiariter honestatus, aemulatione patris, quum ijsdem studijs operam dedisset, rem vtique et familiae et nominis dignitatem diligenter adauxit.

VESPASIANI STROZZAE.

Hunc tibi consensu tumulum Ferraria magno
Pro meritis posuit clare Guarine tuis.
Tu pater eloquij, geminae tu gloria linguae,
Praecipuus iuuenum moderator eras.
Te duce nostra vigens studijs florentibus aetas,
Pierio priscis certat honore viris.
Nec Verona minus tali se iactat alumno,
Quam celebres veteri nomine tollit auos.
Primus et extremus te nouerat orbis, et vltra
Humanum virtus se tulit ista gradum.
At nos hc senio resolutos condimus artus,
Candida sidereas incolit vmbra domos.

EIVSDEM.

Hic veneranda tegit magni lapis ossa Guarini,
Vtraque lingua suo moereat orba patre,
Hoc Verona decus terris dedit, abstulit aetas
Longior, ad Superos mens pia fecit iter.

LATOMI.

Famam qui celebrem, nomenque reliquit honestum,
Guarinus, vixi, dicere iure potest.
Qui latuit viuens vel habet per crimina nomen.
Ille nihil moriens perdidit: ast abijt.

Petri Pauli Vergerij.

IS Iustinopoli in Histria natus, Chrysoloraeque discipulus, Graecas literas ex purissimo fonte haustas, illustribus discipulis humanissime refudit, vt inductis passim eius linguae riuulis, Italiam plane sitientem irrigaret. Latine autem scribendi, singularis eo seculo facultas enituit, vti apparet ex eo libello, qui de educandis Liberis ad exactam disciplinam, peramoene atque prudenter scriptus me puero in scholis legebatur.

LATOMI.

Hc sunt Vergerij sepulta docti
Non fama, et pietas, nec eruditi
Foetus ingenij: sed ossa tantum,
Et quicquid tumulo solet recondi,
Terrenum, breue, lubricum, caducum.
Viuunt illa, manentque, et vsque, et vsque:
Et vel Elysijs recepta campis,
Viri manibus, vt piae ministrae,
Adsunt: et meritum astruunt honorem:
Vel per ora hominum volant, cauentque
Ne mortis rabidum tulisse dentem,
Vel totus tumulo perisse, seclis
Vllis Vergerius queat videri.


page 129, image: s129

Iacobi Bracellij Liguris.

PRAECLARO huius exemplo liquidissime constat, non esse vsque adeo dura atque aspera Ligurum ingenia, quum a quibusdam damnatae eius terrae glabris cautibus assimilentur, vt non facile Musarum cultura molliantur. Scripsit enim Alfonsi Regis res bello gestas, omnium scriptorum collatione, qui nuper antecesserint, longe grauissime, si eius seculi nondum perpolitam eloquentiam cum ea conferamus, quae demum inducta subtiliore antiquorum imitatione candidior euaserit.

LATOMI.

Asseris Alfonso meritos virtute triumphos,
Opes, duces, et oppida.
Asserit Alfonsus studij tibi praemia, nomen
Interque doctos nobile.
Adde quod alterius quae est vita, est mutua: neuter
Cadente stabit altero.
Hoc reor esse, quod olim non insulsa vetustas
Iunxit Camoenas Gratijs.

Georij Vallae Placentini.

QVI disciplinas, literasque omnes, vno ingenti volumine complexum, multa potius didicisse, quam in eo celeri transcursu perdiscenda posteris reliquisse videtur: quandoquidem coaceruantis omnia, indefesseque scribentis, requisitus ille Romanae elocutionis spiritus omnino defuerit, quo vno voluminum vita praeclare alitur, longissimeque producitur.

LATOMI.

Et tibi, Valla, tui stat opinio magna laboris,
Futura semper posteris honestior.
Quid tum? si pulchri curam, speciemque negante
Tum seculo, deesse Momus dixerit?
Et viuunt multi, facie vel tubere turpes,
Tamen Sybillae quos statim haud censent libri
In mare portandos. tibi stat tua fama, Georgi,
Vtcunque forsan altero pede claudicet.

Ioannes Simoneta.

HIC Francisci Sfortiae res gestas, elocutione, texturaque operis C. Caesarem alludendo imitatus, Latine perscripsit: is demum liber, vt diffusius, in castrisque praesertim a militibus legeretur, a Landino in Etruscum ser monem conuersus est. Erat Ioani germanus frater Cichus: ille in Brutijs natus, qui Galeacio a coniuratis interfecto, quum pupilli incorrupta fi de tutelam suscepisset, nefaria ambitione Ludouici patrui captus, damnatusque fatalis constantiae suae abscissis ceruicibus poenam subijt, mitiore aliquanto Fortuna erga Ioannem, quum in eadem quaestionis acerbitate diu tortus euaserit, valido scilicet apud Tyrannum pudore, ne videretur ingrate sublatus, qui patrem summae virtutis principem, ne vnquam interiret, beneficio literarum immortalem effecisset.

LATOMI.

Quid, Simoneta? negas relatam gratiam,
Qui de Tyranni non ita es meritus patre?
At dira fratrem quaestio iam absorbuit.
Et tu perieras: sed datum hoc est gratiae,
Tormenta quod post multa non occideris:
Nam vt innocentem te probes, nil egeris.
Immo, inquis, est relata: sed tyrannica.


page 130, image: s130

Bernardus Iustinianus Venet.

HIC a prima patriae nascentis origine Historiam scribere orsus, quod susceperat graue munus elegantissime perfecit: ita, vt eum nobili gloria dignum existimemus, quum patritius, eruditoque patre genitus, quod patriae debebat egregie, cumulateque persoluerit.

LATOMI.

Quaerere debutras aliquem toto orbe Latino,
O Imperatrix Hadriae.
Qui quae gessisti praeclara domique forisque,
Inde vsque ab incunabulis,
Ore, animoque pari, nullo corruptus amore,
Ad posteros transmitteret
Quaesisti multis, quadam praemortua seclis
Iam parte: nec repertus est.
Ergone desperas? poteras: sed respice, ciuis
Qui praestet hic Bernardus est.
Quare age, grata suo quantum Vernona Catullo,
Persolue: ni plus debeas.

Christophori Personae Romani.

IS inter diuae Balbinae flamines, in Auentini montis coenobio Prior appellatus, Procopium Latine loquentem fecit, non dubia in Leonardum Artinum conflata inuidia, qui suppresso Graeci authoris nomine, Gothicam historiam, tanquam e variis scriptoribus decerptam pro sua Iuliano Caesarino Cardinali, qui ad Varnam ab Amurathe caesus perijt, nullo pudore nuncuparat.

LATOMI.

Forsan erit, Gothicos qui te celebrare triumphos
Non ferat: et dignum te patriaque neget.
Immo nemo suos non inculcare labores
Gaudet, sublatis quae tulit ante malis.
Eximium praestas patriae officiumque fidemque:
Prociderit: firmo est nunc iterum illa gradu.

Greogorij Tiphernatis.

HVIVS doctissimi viri munere reliquam Strabonis partem quam Guarinus non attigerat, in Latinum splendide traductam legimus. Fama quoque fertur Herodiani Historias eius ingenio, laboreque fuisse translatas, quasi eas morienti subtraxerit Politianus, vir in literatio negocio saepe conuictus furti: sed vix credibile videtur, vt vir in omni dicendi facultate opulentissimus, idem atque promptissimus, ex alieni ingenij labore famam probro, et calumnia redundantem quaesisse voluerit.

PONTANI.

Gregorio fit terra leuis, ver adsit et vrnae:
Terra ferat flores, vrna liquore fluat.
Plaudat et huic Latium tumulo, plaudatque iuuentus
Itala, Gregorio et Vmbria plaude tuo.

LATOMI.

Gregorius toti quo sese proderetorbi,
Pergit Strabonem vertere:
Cum quo nunc peragrat Latiali in veste togato,
Quam latus ipsus orbis est.
Ingens quod merito pro prauo munus, Apollo
Tamen libenter contulit:
Vel quod eum sciret longe grauioribus aptum,
Vel quod fidem cognosceret.


page 131, image: s131

Raphael Volateranus.

FVIT hic vir infinitae prope lectionis, quippe qui disciplinas omnes in aceruum coniecerit, vtili potius in aliena desidia, quam ad explicatae doctrinae decus nobili opere: non multo enim cum sale, et sine ornamento Latinae orationis, cuncta astricto ordine ita digessit, vt alibi quaerenda legentibus indicare videatur. Ea vero quae de Principibus aetatis suae scripsit, tanquam timido ore carptim enarrata, rerum superiorum haud dubie fidem eleuant: ostenduntque ea omnino certa veritatis luce carere, quae inter adulationem et metum nec praesentis nec futurae spe laudis, intempestiue publicantur. Sed mul tum hercle debemus ingenuo gratuitoque labori, quo hic integritate vitae vir optimus, delicatis rerum noscendarum compendia demonstrauit, et Procopium de Persico, atque Vandalico bello, syncere potius quam splendide conuertit.

LATOMI.

Ito, inquam, ito, nec obstrepas, Viator,
Qui vertigini tam graui laboro,
Quod nullam capio hactenus quietem,
Lustra hc cum iaceam nouena, et vltra,
Sic me excarnificat sua imbibendae
Phrasi Tullius: absque qua tueri
Vitam posse meos negant labores.
Sed qui nuper adest Erasmus istinc,
Dicit non opus, et monet quiescam.
Illas proinde molestias molestas
Longum omneis iubeo valere. sed tu
Nunc summe veni, veni, veterne.
Venit: tu ito, nec obstrepas, Viator.

Antonius Galatheus.

Hic e Salentino extremo Italiae angulo perillustris medicus atque Philosophus, studia quae sectabatur, optimis literis expoliuit, extenditque ingenium vsque ad poeticam laudem, ob id a Pontano Hermolaoque grauissime celebratus. Eius extant praeter Etrusca carmina et Physicae quaestionis subtiles libellos, Iapygia chorographice descripta: quae meo iudicio cum antiquis comparanda videtur. Sed tum cum lepre doctus et vrbanus apparuit, quum in curatione podagrae leniendo dolori, eius insanabilis morbi encomium festiuissime cecinisset.

LATOMI.

Quam laudas, Podagramque vocas, Galathee, puellam
Quamuis prostituas, interea ipse premis.
Auelli sed posse negas, ergo potes idem
Publicus et mango, moechus et esse domi,

Ludouicus Caelius Rhodogin.

HVIVS multa volumina lectionum Antiquarum, quum ingentes vigiliarum opes ostentent, plerique admirantur: sed ea farrago, tanquam ex vetere horreo laboriose affectateque prolata, delicatis lectoribus quoddam subrancidum olere videtur. Nullus enim compositi ac illustris styli neruus, tanta in compage conspicitur. Sed eum tamen Patauij et Mediolani cum laude, vel ob id, quod egregiam totius habitus dignitatem attulisset, e suggestu docentem audiuimus.

CAELII CALCAGNISI.

Lodouicus ille Caelius, domi et foris
Graece, Latineque omnium doctissimus,
Viuet perennis, quodque paucis contigit,
Vixit: suaeque aeternitati interfuit.

CAESARIS SCALIGERI.

Descripsit Varro, coram quae saepe videbat:
Aut facile a patrijs prompserat hausta libris:
Varronem extinctum magni sit reddere: maius
Illum maiorem condere: vtrunque dedi.


page 132, image: s132

LATOMI.

Caelius ingentem conuectat aceruum,
Et tantum plenos curat habere lacus.
Vel sine delectu dedit horrea ditia multum:
Quem tu si facias, lauta palato etiam.
Abfuit vsque adeo nihil, hoc in Caelio haberent
Tempora Varronem quo minus ista suum.

Iacobus Faber Stapulensis.

AB hoc homunculo, genere staturaque perhumili, sed ab ardenti ingenio cum optimatibus haud dubie conferendo, totius Galliae iuuentus ad cultarum literarum studia alacriter excitata est. Faber enim ingeniorum appellari volebat: quum in omni fere doctrinae genere ad docendum aptissimus haberetur. Defuit in eo, dum scriberet, illa Latini sermonis puritas, quae diu, aut neglecta apud externos, aut parum accurate quaesita, non magnopere feruida ingenia delectabat. Scripsit Commentarios in Astronomicis, iuuenturi perutiles, et Scholia in Moralem philosophiam, perdiscentibus opportuna: aetate autem confectus, quum sacras literas attigisset, a Lutherana doctrina non procul abfuit, ita vt in ea suspicione senex moreretur.

CAESARIS SCALIGERI.

Inuidiosa vtriusque sui sapientia mundi,
Mortalis, Stapulae quem genuere, Faber.
Iacta alios, qui egeant laudis mea Gallia vestrae:
Namque meae potius Gallia laudis eges.

SIMONIS VALLAMBERTI.

Hac quicunque vrna Fabrum putat esse sepultum
Errat, coelestem non tegit vrna virum.

LATOMI.

Hc Stagyraeae recubat doctissimus artis,
Notus formandis ingenijsque Faber:
Gallia cui meritos, si est grata, refundet honores,
Et tumulo flores, thusque merumque dabit.
Hoc magis, extremo quod tempore pene catastam
Inuidiae manibus fecerat ipse sibi.
Sed sic Socraticae decuit decedere vitae:
Scilicet inuidiae non sine dente, senem.

Antonij Tilesij Consentini.

HIC varia tenuique materia, et minuto semper lemmate delectatur, non ignobilis poetae nomen tulit, quum in paruis singularis et plane conspicuus esse mallet, quam in grandi charactere, veluti vnus de populo in tur ba tot vatum trita, et centies repetita canentium, mediocris et obscurus. Descripsit enim lepide et diligenter nonnulla curta poemata, inexpectati, ac ideo festiui semper argumenti, et in his Zonarium reticulum, quo sacerdotum serica crumena suspenditur: fictilemque lucernam: tantum sibi olei, dum Musas coleret, exorbentem: et lucentem noctu volucrem cicindelam, puerorum lusibus opportunam. Reliquit et Tragoediam, in qua Danaem sub aurei imbris nomine, cum multo sententiarum verborumque splendore expressisse iudicatur: ac item breues libellos de Coronis atque Coloribus grammaticis, rei nouitate gratissimos. At Romae in gymnasio Horatium comiter et tenere professus, sacerdotium a Giberto promeruit, effugitque cladem Vrbis, vt in patria non plane senex interiret.

LATOMI.

Pauca millia versuum Thilesi
Te, nec fallimur, edidisse constat:
Viues millia multa seculorum:
Et gratas neget esse quis Camoenas?


page 133, image: s133

Petrus Alcyonius.

IS quum duarum vrbium suppresso nomine se Hybridam fateretur, diu in chalcagraphorum officinis corrigendis erroribus menstrua mercede operam nauasset, multa obseruatione ad praecellentem scribendi facultatem peruenit. Sed hic partus honos non erat in conspectu, quum nulla ex parte ingenuis, sed plane plebeis et sordidis moribus foedaretur. Erat enim impudens gulae mancipium: ita, vt eodem saepe die bis et ter, aliena tamen quadra, coenitaret. nec in ea foeditate malus omnino medicus: quod domi demum in lecti limine per vomitum ipso crapulae onere leuaretur. Quum aliqua ex Aristotele perperam insolenterque vertisset, in cum Sepulueda vir Hispanus, egregie de lateris meritus, edito volumine peracuta iacula contorsit, non hercle indigna tanti philosophi vulneribus, si vindictae nomine merita poena multaretur, tanto quidem eruditorum applausu, vt Alcyonius ignominiae dolore misere consternatus, Hispani hostis libros in tabernis, vt concremaret, graui precio coemere cogeretur. Sed luculento opere de toleranda exilij Fortuna, ita eruditionis ac eloquentiae famam sustentauit, vt ex libro de gloria Ciceronis, quem nefaria malignitate aboleuerat, multorum iudicio confectum crederetur. In eo enim, tanquam vario centone, praeclara excellentis purpurae fila, languentibus caeteris coloribus intertexta notabantur. Verum non multo post confirmatae suspicionis inuidiam duabus splendidissimis orationibus peregregie mitigauit, quum in clade Vrbis vehementissime inuectus in Caesarem, populi Romani iniurias, et Barbarorum immanitatem, summa perfecti oratoris eloquentia deplorasset.

LATOMI.

Charybdis illa, et gurges Alcyonius,
Hic, viuere, immo bibere, post quam desijt,
Exhalat altam exaestuando crapulam,
Vt quam bibens, viuens volo, haud concoxerat,
Bustum frequenteis obsidere vultures,
Miluos, et vpupas, noctuasque conspicis:
Innata queis est foeda vel voracitas,
Vel lucis odium, vel cupido sordium:
Fure in illo cuncta quae domestica.
Vt illa oletum olens anima spurcissimae
Nunc ture talem sortiatur hospitem,
Phoebo scelestam vindicante iniuriam,
Qualem ipse sacris praebuit se literis.

Petri Martyris Angleriae.

IS est, qui apud Verbanum Cisalpinae Galliae lacum natus, Oceaneas decades rerum Indicarum conscripsit, quum in Hispania ascitus in regiam, Fer dinando Regi ingenij ac industriae suae operam obtulisset. Nactus enim materiam luculento scriptore dignissimam, id ingenue fideliterque praestitit, quod mediocris ingenij vires tulerunt, sic vt ingentis et peramoenae occasionis argumentum, his praebuisse videatur, quibus liberales Musae, ad ornate copioseque scribendum, facultates amplissimas contulerunt. Extat eius legatio ad Campsonem Gaurum Memphiticum regem suscepta, viriliter integerrimeque descripta, quo vel breui opere, sublatae demum Sulthanorum tyrannidis, et Mamaluchorum equitum, quorum nomen nobis erat obscurius, memoria relinquitur. Sed tum importune decessit, quum Ferdinandi Cortesij in altero ad Occidentem orbe inuento subactoque, inusitatae felicitatis victorias scripturus esse videretur.

LATOMI.

Quid Petrum veteri hc in orbe quaeris?
Iuit res superis nouas relatum.


page 134, image: s134

Gabrielis Altilij.

GABRIEL Altilius in Lucania natus, iunioris Ferdinandi regis praeceptor, vsque adeo molliter, ac admirande in elegis, et heroico carmine excelluit, sicuti ex Epithalamio Isabellae Aragoniae perspici potest, vt Pontani atque Actij testimonio, antiquis vatibus aequaretur. Is virtutis merito, Policastri (ea vrbs olim Buxentum fuit) antistes factus, a Musis per quas profecerat, celeriter impudenterque discessit, magno hercle ingrati animi piaculo, nisi ad spem non iniustae veniae ob id culpa tegeretur, quod ad sacras literas, nequaquam ordinis oblitus, tempestiue confugisset. Mortuus est in sacrata sacerdotij sede, sexaginta annis maior, tulitque Pontani pietate supremi officij nobile carmen, quod pro titulo vrnae marmoreae incideretur.

PONTANI.

Et tibi dant tumulos Musae, meritumque sepulchrum,
Et tibi dat titulos quae tibi culta Charis,
Altili venerande iaces hc? hac iacet vrna
Pontificale decus? pontificalis honos?
Ergo agite Nymphae Sebethides. ergo age virgo
Parthenope: ad tumulum spargite Veris opes:
Sparge tuos flores, florum foecunda Patulci:
Et tu sparge tuas Antiniana rosas.
Altilio requiem dic, Chari, dic age, Clio:
Luceat Altilio lux sine fine meo.
Quisquis adest, pia verba sonet, madeatque sepulchrum
De lachrymis: madeat Pieri rore tuo.

BASILII ZANCHII.

Minciadae in ripa veteris prope moenia Mantus
Errat et in Thusco concinit vmbra lacu:
Dum canit, argutos cantus imitatur oloris,
Dulcibus extremum dum canit ante diem.
Scilicet Altilij post funera dulcis imago,
Nunc repetit patriae limina cara suae:
Nunc tumulum inuisit magni prope busta Maronis
Sebethus placidis quae fluit amnis aquis.
Talis Persephone, talis Ledaea propago,
Alternis superas itque reditque vias.

LATOMI.

Audijt Altilius desertis transfuga Musis:
In quarum tabulis nobile nomen erat.
Sed quid peccauit, si demereatur, vt olim
Carminibus Phoebum, nunc pietate Deum?

Marcellus Virgilius Florent.

EXIMIA huius fuit in blando vultu, cultoque sermone suauitas, et quum e suggestu iuuentutem doceret, aut in corona loqueretur, doctrina multiplex, ipsaque varietate mirabilis. Ex eo autem officij munere, quod antea Aretini, Pogijque fuerat ab epistolis Reipublicae operam praestabat: quum suppeteret otium tertio muneri vacare erat solitus. Susceperat enim Dioscoridem omnino traducendum expetentibus medicis. petebat enim ex eo labore non obscuram laudem, quod in perdifficili herbario negotio ab ineunte aetate accuratissime desudasset. Sed edito opere statim in publicum exierunt duae omnino diuersae interpretationes: altera Hermolai, quae extincta putabatur, altera Ioannis Ruellij Galli a Latini styli mundicijs multo maxime laudata. Extat etiam nobilis oratio in concione habita, quum Laurentio Medici Iuniori militaris Imperij insignia traderentur.

LATOMI.

Et tibi Vergilium dederunt, Florentia, Diui,
Quo nomen instar Mantuae
Nobile sustineas: illa aurea quatenus aetas
Permittit isti ferrea.


page 135, image: s135

Iani Parrhasij.

VIR hic honesta familia Consentiae, quum e suggestu summa facundiae maiestate Latinas literas Mediolani profiteretur, cunctos nostri seculi doctores, erudito rerum omnium quae explicaret apparatu, ac vna praesertim rotundae pronunciationis gloria superauit. Duxerat vxorem Demetrij Chalcondylis filiam, qua felici cognatione, et socer, et gener, mutui suffragatores in scholis vtriusque linguae imperium tenuerunt, tanta Parrhasij fama, vt Triuultius summae dignitatis sexagenarius Imperator, inter iuuenes auditores conspiceretur. Edidit commentarios in Claudianum, et Nasonis Ibin, recondita eruditione refertissimos. Nouissime autem in manibus erat pene absolutum volumen de Rebus abstrusis per epistolam quaesitis. Sed Mediolano excedere coactus est, quum ludimagistri regionum saepe ab eo reprehensi redargutique, ac ob id inscitiae pudore decoquentes in eum conspirassent, ita vt lasciua fabula Insubrum auribus grauis excitaretur, tanquam auditores parum pudice dilectos corrumperet. Verum ab ea futili calumnia, tanquam literarum nomine clarissimus conducente Leone cum Basilio vxoris fratre in Vrbem venit, sed tanti suggestus honore diu perfrui non potuit, articulari morbo membra omnia saeuissime deformante, vnde ei maturatus in patriam reditus cum vitae exitu contigit.

PIERII VALERIANI.

Parrhasius quantum picturae contulit olim,
Parrhasius noster contulit eloquio.
Ille fuit celebri deductus origine Phoebi:
Hic genus vnde trahat, scripta diserta monent.
Ille suos velat tenebris ex arte labores,
Hic aperit clausum quicquid erat in tenebris.

LATOMI.

Ianum, respiceret quod tempus vtrunque Latinum
Prisca aetas gemina fronte fuisse refert:
At nunc Parrhasio, doctrinae nomine, Iano
Cor geminum, et pectus nemo fuisse neget.

Georgij Sauromani Germani.

HIC in Italia, quum Iuris ciuilis studio operam dedisset, eamque facultatem sine forensi agitatione parum nobilem, nec fructuosam esse fateretur, ad humaniores literas ingenium traduxit, adeo feliciter, vt duabus orationibus in laudem Caroli Caesaris publicatis, totius Academiae iudicio, Longolio plenior atque torosior censeretur. Ob id ciuitate Romana donatus est, egitque tenerum sodalem apud Academicos exuta quidem omni vocis, moris, atque habitus asperitate per aliquot annos, dum minuta Caesaris negotia procuraret, Leoni, Hadrianoque et demum Clementi eloquentiae nomine non ingratus. Sed in tumultu captae vrbis ab Hispanis, omnibus fortunis exutus, ne in tormentis expiraret, a Germanis ita seruatus est, vt non multo post grassante pestilentia, cum filio concubinaque perierit.

LATOMI.

Ille hic Germanae non vltima gloria terrae,
Despecto in tumulo, at nobili in Vrbe iacet.
Hanc dedit externo rarae facundia linguae,
Illum gentilis miles, et atra lues.
Ipse tamen viuit, sed quomodo mortuus? inquis:
Laudati aeternis Caesaris in titulis.

Caelius Calcagninus Ferrar.

HIC diu in patria iuuentutem docuit, honestissimo patre, sed incerta matre genitus, ab Atestino Principe sacerdotio donatus est, quum foecundum, miteque ingenium, et elegantes mores ad literas attulisset. Pronior erat ad Elegos, quandoquidem in pedestri oratione ieiunus, et scaber, et sine dulcedine numerorum affectatus haberetur. Dum enim multa legisse videri vellet, et plurima docere


page 136, image: s136

percuperet, in Epistolicis quaestionibus, et titulo inepto, et toties vsurpata ab alijs materia nasutos offendit, et bilem mouet nobilibus ingenijs, quum in libros Ciceronis de Officijs, inuerecunde prorsus inuehitur, qua in re a festinante Fato beneficium tulisse iudicati potest, quod luculentam Ciceronis defensionem a Maioragio in publicum prodeuntem, et viuum proculdubio iugulaturam, morte effugerit.

LILII GYRALDI.

Asta, Viator, non est morae dispendium,
Mortalitatis hoc memor nuperrime
Tibi sepulchrum Caelius construxerat,
Quo doctiorem neminem Sol lampade
Quacunque spargit lumen orbi viderat,
Eheu, repente raptus hic est conditus,
Cui sunt parem visura nulla secula,
Hic gloriae, dum vixit, inuidit suae,
Tot splendida eruditionis lumina,
Quae maximo, Alcida iubente principe,
Vulgata, densas different caligines,
Quae passim oberrant sensibus legentium.
Iam abi, Viator, et memento sedulo
Praeclara tantum facta Fata vincere.

CYNTHII GYRALDI.

Quisquis Castalidum colit vireta,
Mente vel vigi lipetit serenas
Domus coelicolm, vicesque rerum,
Naturae et penetrat vias latentes,
Vel putat faciles Deos habere,
Virtutis propriae fauore fretus
Te Caeli aspiciat, tuumque Fatum,
Quo nil deterius dedre terris
Crudeles nimium tibi Sorores.
Tu quid pulueris (heu modum) Sibyllae
(Aequo lumine, heu Fata si viderent)
Explere, aut Pyliae dies senectae,
Debebas, Lachesi iubente dira
Pr scelus, raperis gradu citato.
Exemplo hoc igitur docemur omnes,
Quam constent fragili loco perenne,
Quae nos credidimus manere in aeuum.

LATOMI.

Nempe, vulgo etiam, innubae puellae
Zonam proijciunt, moraeque mulctant
Casu praecipiti Thalassionem.
Et tu tam veteris tenax pudoris,
Te pro virgine adhuc geris? tuumque
Times dicere Caelium, Minerua?
Sed, stulta, vt dubites: quis oris illam,
Quis illam ingenij, quis artiumque
Illam tam vbere copiam fluore
Ex te matre Dea neget profectam?
Quare si sapis, asseras Minerua:
Ne coelo genitum parente, Nymphae
Terrestres sibi vindicent libenter.
Non est, crede mihi, tibi pudendus.

Augustinus Iustinianus Genuen.

HIC e secta diui Dominici linguarum varietate delectatus, Instrumenti veteris, nouique textus Hebraico, Graeco, et Chaldaeo sermone perscriptos curiosis repraesentauit, graui quidem sumptu, et tenui cum laude, quum impressa domi praealta volumina emptores rarissimos inuenirent, sic vt temere conceptam spem lucri inanes initae rationes eluserint. Sed factus inde Nebiensis Antistes, scribendae patriae Historiae negocium suscepit, adeo ineptis ad id ingenij viribus, vt praecipitatae editionis, male audiendo, poenas daret. Nec multo post, quum e Genua in Corsicam incerta adhuc tempestate traijcere vellet, in cursu fluctibus obrutus, aut a Poenis praedonibus interceptus creditur, quum nullum vsquam naufragij, aut piratarum praedae vestigium apparuerit.

LATOMI.

Iustinianus quo abierit ne quaerito:
Id scire Olympi quando te Rex noluit:
Sacro trilingui quem edito volumine,
Ad alta coeli transtulit palatia,
Exemplo humanum clanculum Mosaico:
Ne forte busto lachrymas si impenderes,
Ne quicquam ocellos, lachrymasque perderes.


page 137, image: s137

Robertus Valturius.

IS Sigismundo Malatestae Ariminensium Principi, militaris disciplinae praecepta, e Graecorum et Latinorum Historijs collecta perscripsit: eo luculentiore vtilioreque volumine, quod explicatis veterum machinarum artificijs, totius bellici apparatus instrumenta secundum picturae imagines legentium oculis subiecerit.

LATOMI.

Ques diruendis turribus,
Et edomandis vrbibus,
Vsa est vetustas machinis:
Dum restitutis denuo
Se munijl Valturius,
Morti, Charonti, et Aeaco
Formidolosus factus est.

Matthaeus Palmerius Florent.

HVIVS ingenio, et industria Eusebij libro de Temporibus addita est coronis. Scripsit etiam Historiam Pisanam: atque item poemata Latinis, ac Etruscis versibus, quodam etiam opere Danthis comoediam aemulatus. Sed id nequaquam prospere successit, quum de diuinis perperam, incauteque locutus, libro ex Theologorum sententia damnato, crematoque in haeresis Arrianae suspicionem inciderit.

LATOMI.

Tempora iam multis postquam fugientia seclis,
Et velut in tabula gesta priora refers,
Palmeri, insignem praeclaro hoc munere palmam,
Morte velinuidia pene crepante, meres.

Iacobus Angelus Florent.

PTOLOMAEI hic Cosmographiam ex Graecis codicibus, et tabulis diligentissime lineis ex picturae dimensione expressam, Alexandro Quinto dedicauit: quo munere gentium omnium Historiae ingentem requisitae lucis splendorem accepisse videntur, quum narratio maximarum rerum fere omnis tanquam lumine orbata et manca sordescat, nisi positis sub aspectum regionum tabulis, ex vero situ locorum totius rei gestae notitia, quod est mirae voluptatis, illustretur.

LATOMI.

Et tibi stat meriti e tabulis laus, Angele, summi,
Cum mundo aequaleis sane habitura dies.
Hinc te perpetuum comitem Ptolomaeus habebit,
Pes, oculusque alter cuius, et orbis eris.

Hector Boethus.

QVI a prima origine Scotorum regum historiam Latine diligenter perscripsit, passim veteris chorographiae memor, et moderatae libertatis nusquam oblitus, ita vt magnopere miremur extare de remotis ab orbe nostro Hebridum, et Orcadum insulis, mille amplius annorum memoriam, quum in Italia altrice ingeniorum tot seculis post eiectos Gothos scriptores omnino defuerint, tanto quidem publicae dignitatis detrimento, vt non dispudeat maioribus nostris indignari: nisi satius fuerit amissae libertatis obliuisci, quam cum infami quodam pudore, calamitatis, ac ignauiae nostrae vulnera refricasse.



page 138, image: s138

LATOMI.

Quisquis ad tumulum obstupescis istum,
Taedas perpetua mirare luce,
Lucem perpetuis adesse taedis:
Et quis sic statuit, cupis doceri:
Fiat. Hc recubat Boethus Hector:
Ille qui patriae suae tenebras,
Atque illas patrias, nitore linguae
Inuecto Latiae fugauit vltra
Thylen, et vitrei rigoris Arcton.
Persoluunt Scotides proin Camoenae,
Quum passim incipiant, queantque haberi
Romanae meritas suo parenti
Grateis. et tumulum volunt ad istum
Taedas perpetua micare luce,
Lucem perpetuis adesse taedis.

Polydorus Virgilius.

HIC Vrbini natus, vbi adoleuit optimis instructus literis in Britanniam transiuit, quum antea lepido argumento Prouerbia, excepta demum ab Erasmo, et eruditissime amplificata publicasset. Is ab hoc Henrico rege fortunis adauctus, flamenque Londini creatus, conscripsit Historias rerum Britannicarum, ea fide vt Scotis, et Gallis saepe reclamantibus, alieno potius arbitrio, quam suo intexuisse multa in gratiam gentis existimetur, quod in recensendis minorum Ducum nominibus, tanquam gloriae auidis plurimum indulserit.

LATOMI.

Vrbinum caro, quod abest, transmittit alumno
Cum gemitu lachrymas, cumque rosis violas.
Nam didicit saeuos non iam lachrymare Brita~nos,
Nec gemere ad doctm busta sacrata virm.
Ah, inquit, gemitus quicunque impendere parcit,
Cum violis vernas non dabit ille rosas.
Transmittitque merum: si forte quis abluat ossa:
Tergendisque crocum, cum casiaque thymum.
Atque ait: heu, parteis ego quas ardenter obirem,
Pro me, si qua hc est mater, obire rogem.

Gaguinus Gallus.

GALLIA huic plurimum debet: sed de fide illi viderint, quorum interest incorruptam rerum memoriam ad posteros transmitti: nam in his quae ad Italiam pertinent huius tempestatis, vsque adeo insolenter, et pingui stylo caecutire solet, vt qui nulla orationis ornamenta in eo conspiciunt, passim eius imprudentiam stomachentur.

LATOMI.

Condere quum voluit, iam non condire Gaguinus,
Acrius vt saperet, debuit historiam.
Hoc magis insipida est, quo plus sale tinxeris isto:
Natiuam rerum nam decet esse fidem.

Barinus Becichemus Scodren.

AB hoc Dalmata non insulse Latino Georgij Castrioti Scanderbechi admirabiles res bello gestas quanquam inusitatis excessibus perscriptas legimus. Aequauit enim hic vir amore patriae, et Barbarorum odio a fide procul abductus, Epirotae reguli virtutem antiquis heroibus, ita vt iustam egregiae factorum gloriam, dum supra aequum in laudes prorumpit, suspicione mendacij eleuasse censeatur.

LATOMI.

Gesta ab Aloidis trepidanti praelia coelo,
Nec dum sat promptis ad fera bella Deis:
Robora quum licuit pro paruo mittere telo,
Et capite excelsum perterebrare polum,


page 139, image: s139

Nempe etiam longas ne opus esset iungere scalas,
Thessalus impositum Pelion ossa tulit:
Ausus quum nemo Dium se fidere coelo,
Mutauit foedis corpora quisque feris:
Donec in Aethnaeo fabricatis Lemnius antro
Fulminibus, laeto contulit arma Ioui:
Per quae porrectos per iugera mille Gigantes
Disiecit, summis occuluitque iugis.
Scribere debueras, hominem celebrasse, Marine,
Est modus, ingenio subsit vt ille tuo.

Iacobus Zieglerus.

QVIS eo Latinas literas, quo Romana arma penetrare nequiuerint, peruenisse non miretur? Hic enim in terra Gothica natus ac educatus, adeo exacte, puriter et facunde, Christierni Daniae, atque Noruegiae Regis immanitatem, neque ipsi sanguinario Tyranno diu laetam, nequedemum Dijs vltoribus neglectam perscripsit, vt eruditis gentibus pudori esse possit: quod Latinae facundiae fruges, sub Cimerio coelo pene felicius ac vberius, quam sub hac benigniore, ac temperatiore plaga proueniant.

LATOMI.

Quem lictore stylo disertus orbis
In scenam rabidum trahis Neronem, et
Caedendum pueris palam propinas?
Respondisse ferunt: Quid hoc inepte?
Si me constituis tuum Neronem,
Te oportet Senecam fuisse nostrum.

Paulus Aemylius.

HVNC protulit Verona, Gallia aluit, Ludouicus duodecimus sacerdotio in aede Deiparae Virginis Lutetiae Parisiorum exornauit, quod orsus a primis Galliae regibus mille amplius annorum Gallicam Historiam, Laconica tamen bre uitate perscripsisset. Sed in sacri belli enarratione quum Gothifredi Bolionis virtute Hierosolymae caperentur, aliquanto luculentius ita sese diffudit, vt medium iter, non interitura cum laude tenuisse existimetur.

LATOMI.

Quae semel absoluit lambendo simia foetum,
Plus te (si fas est dicere) Paule, sapit.
Quum natura duas tantum concessit habere,
Miror te extremam non reperire manum.

Germanus Brixius.

IS ad Altissiodorum Galliae oppidum natus, in poesi lauream meruit, Latino carmine edito, de trium ingentium nauium miserabili conflagratione, quum duae Britannicae Gallicam cognomento Chordigeram (haec erat inusitatae magnitudinis) harpagonibus comprehensam expugnare niterentur. Sed demum emendatiora poemata vario titulo publicauit. Inde vero pedestri orationi deditus, transtulit e Graeco, vti Lascaris alumnum decebat, ex Chrysostomo Babylae vitam, et libros septem de Sacerdotio, puritate sermonis minime contemnendos. Senescentem, sed adhuc plane robustum inuasit atrae bilis morbus, ob id paulatim saeuior, atque laetalior effectus, quum ex accumulato multo auro dimidiam fere partem furto sibi subtractam miser sensisset, vt credi par est, a domesticis, quibus nec vitam quidem postea credidit, sic vt in itinere iuxta Ligerim apud Carnutes expirarit.

LATOMI.

Nunc sacra cum tractes, quum nunc bona carmina pangas,
Quis, Brixi, vatem te neget esse sacrum?


page 140, image: s140

Nicolaus Tegrimus.

IS Lucae natus, professione Iurisconsultus, post magistratus honestissimos in Italia gestos, patriam Historiam egregia fide perscripsit: et in ea praecipue vitam Castruccij, qui Lucae, Pisarum, et Pistorij dominatum tenuit: et magnas Florentinis intulit clades. Cuius viri, si tyrannidis inuidiosum nomen facessat, inusitata bello virtus, singulari laude celebranda iudicatur. Sed Machiauellus Florentinus Historicus, patrij veteris odij memor, petulanti malignitate, non interituram memorabilis Ducis famam fabulis inuoluit, quum vitam acerrimi hostis Etrusco sermone scribere orsus tam impudenti, quam astuto illudendi genere, sacrosanctam rerum gestarum fidem corruperit.

LATOMI.

Exoluis patriae supremum Tegrime munus,
Illi dum veram conficis historiam.
Tam non est illi vere omnia scribere turpe,

Quam tibi venalem non habuisse fidem.

Camillus Ghilinus Mediol.

CVIVS extat liber Exemplorum, florida per omnes aetates varietate periucundus, ac ipso pene Valerio Maximo argumenti hilaritate festiuior. Ea rerum exempla diligenti, grauique studio collegerat Baptista Fulgosius, gentilium suorum perfidia Genuae principatu deiectus: sed quoniam Latinae orationis facultas minime suppeteret, ea materno sermone perscripserat, vt aliquanto post ab hoc Ghilino Latin verterentur. Fure qui existimarent a Iacobo patre id opus longo vigiliarum labore compositum, vt quotam haereditatis partem obuenisse filio adolescenti, studiosoque liberali quidem indulgentia beneuolentissimi patris, quum in eo eruditi ingenij certa indoles emineret, qua vel alieni operis oborta suspicio praeclare discuti posse videretur. Erat enim Camillus in grauissimis legationum muneribus, ob industriam cum summa fide, prudentiaque coniunctam, diu versatus: ita vt excitatae fabulae famam ridendo dilueret, et perurbane se ab hoc furti genere non abhorrere fateretur, quando iure damnari non possit amore incensus adolescens, si quid opulento patri arguta manu surripiat. Perijt in Sicilia apud Carolum Caesarem Francisci Sfortiae Legatus, quum debellatis ad Tunetum Barbaris, Augustus Victor ad triumphum in Italiam reuerteretur.

LATOMI.

Argueris foetum tibi supposuisse paternum:
Dicit Momorum quin tibi turba diem.
Nam quum patris eras haeres ex asse futurus,
Vsum etiam fructum praeripuisse potes?
Nempe, ais, hoc gratum est: nec parua est gratia Momis,
Scripta quod alterius credi vtriusque queant.

Ioannes Reuclinus Germanus.

HIC est ille Capnionis cognomento, e patria lingua in Graecam verso, ne Latine fumeus euaderet, Germanorum aetate nostra clarissimus, qui inusitato fretus ingenio, Graecas ac Hebraicas, atque item Latinas literas in Germania pari felicitate propagauit, quum arcana Hebraeorum confirmandae Christianae legis praesidijs in lucem proferret, effectricemque mirabilium operum Cabalae disciplinam apud valida, atque expedita ad perdiscendum eius gentis ingenia profiteretur. Extat eius laber de Verbo mirifico, et de Cabalae scientiae placitis, eloquentia illustri ad Leonem Decimum perscriptus. Circumferuntur etiam praeter grauiores libros, quanquam suppresso nomine, ex eius officina obscurorum virorum epistolae, admirabili facetiarum lepre conditae, quibus ad excitandum risum, cucullatorum Theologorum ineptissime, atque ideo ridicule Latina lingua


page 141, image: s141

scribentium stylus exprimitur. Vlciscebatur enim infestam nomini suo turbam, iucundissimo satyrae illudentis genere, quum maligna cucullatorum conspiratione tanquam Iudaeis parum aequus hostis: ac ex animo plane recutitus impietatis accusaretur. Hic liber auide coemptus, et euulgatus, adeo grauiter calumniatores eius ordinis percussit, vt coniurationis princeps Hostratus laetali dolore sauciatus interierit: et reliqui aestuantes a Leone suppliciter impetrarint, vt edicto diuendi, atque imprimi vetaretur: sed edicti maiestatem Reuclinus salso ingenio ludificatus, secundum epistolarum volumen, tanquam ex titulo minime vetitum, altero quidem aculeatius impressoribus tradidit, ita vt cucullati misere cum Hydra luctantes, animos in ea lite desponderint. Hostrati autem tumulo hoc nobile carmen, Capnionis puer affixit.

Hc iacet Hostratus, viuentem ferre patique
Quem poture mali, non poture boni.
Crescite ab hoc taxi, crescant aconita sepulchro,
Ausus erat sub eo, qui iacet, omne nefas.

LATOMI.

Esses quod patrio cognomine fumeus, hosteis
Reddidit audenteis Capnio, credo, tuos:
Dum tibi deberi Fatis incendia credunt:
Illi non segnes quae properata struunt.
Quum potius ratio cognonimis arguat istud,
Flamma quod ipsorum nil nisi fumus erat.

Ioan. de Monte Regio German.

HVNC enim vnum admirabili solertia diuini ingenij, Astronomorum omnium qui hactenus floruerunt praestantissimum veneramur': quum decimam sphaeram totius coelestis globi supremam, inclusasque diurna rotatione rapientem, certissima supputatione sibi et posteris inuenerit: hac ipsa aedepol gloriosa sapientiae palma, Thalete, Eudoxo, Calipo, Ptolemaeoque ipso, tantae scientiae conditore, ac Alfragano, nobilior. Extant eius subtilissima Commentaria in Alma gestum Ptolomaei et Mathematicae ratiocinationis exactus atque perutilis liber de Triangulis. Ab hac commendatione eruditi nominis creatus est a Xisto Quarto Ratisponensis Episcopus, accitusque Romam, vt annum ex vetusta intercalatione fastis minime respondentem, ad statas ex cursu lunae Paschales cerimonias reuocaret. Quod confici posse videbatur, subductis semel aliquot diebus Martio mensi, qua vna ratione mille et quingentorum annorum excessus, in cursu sideris non plane sensilis, toto demum cumulo deprehensus, emendatissime tolleretur. Sed grassante in Vrbe pestilentia Fato surreptus, quod maxime cupiebat, praestare non potuit.

BRVNONIS SELERI.

Inferior nullo doctrinae laude priorum,
Doctus in astrorum cognitione fui.
Itala me tellus, et me Germania nouit,
Pannonis et studium praedicat ora meum.
Duxit in has celebris primum Purbacchius artet
Ingenium magna dexteritate meum.

LATOMI.

Extimuit, penitus nudatas Iuppiter aedeis,
Quum decima sphaera cerneret esse suas.
Hoc homines, inquit, submouimus hactenus orbe:
Ah, prope nunc nostris prodimur in thalamis.
Et nemo ijs obstat conatibus? intulit Hermes:
Authorem Parcae sed veture mori.
Heu, ait, heu miseros, qui sic vlciscimur hostem:
Vt cesset, Diuum protinus esse iube.

Ludouicus Viues Valentinus.

QVANQVAM hic ducta vxore apud Belgas liberis operam daret, sacrarum tamen literarum studia egregio digna sacerdote complexus, adeo profecit, vt diui Augustini librum de Ciuitate Dei luculenta Commen tatione adiecta, religiose admodum illustrarit, quum publice auctus stipendio liberales artes profiteretur, legendaque posteris multa volumina perscriberet. Nondum senex Fato functus est Brugis, quod est emporium


page 142, image: s142

Gessoriaci litoris, prosequentibus magno luctu amissi praeceptoris memoriam Belgis omnibus, sed maxime ciuibus Hispanis: quod eo doctiorem in Hispania superesse neminem faterentur.

CONRADI LYCOSTHENIS.

Hoc tegitur Viues tumulo, subsiste Viator,
Et presso pacis verba precare gradu.
Quin etiam costum, violas, et thuris honores,
Viui da prompta debita dona manu.
Qui dum sic verbis, rebusque exornat ad vnguem,
Per non tentatas maxima quaeque vias:
Nostra aetas vincit veteres, atque omnibus illis
Viuem, quem contra ponere possit, habet.

EIVSDEM.

Doctrinae columen, decusque vitae
Viuem ne tumulo hoc puta Viator
Condi, sed tenues soli fauillas.
Nam non mors violenta, non edaces
Ignes, non series vetusta secli,
Non vires chalybis, licet potentis,
Non fluctus pelagi, licet ferocis,
De vita poterunt tulisse Viuem,
Doctrinae columen, decusque vitae.

LATOMI.

Quo syngrammata, dic amice Viues
Tam multa accumulas? an vt perennem
Hoc tibi redimas labore vitam?
Quantum ergo placitis Dem, Stygique
Iuratae tribuis? perennitati
Nam reponere te ac tuos labores,
Teste agnominis hoc tui vocablo
Omnes fulmine sancire tacto.
An non id tribui cupis Deorum
Decreto, at merito tuo labori?
Quod quum non potuit Deos latere,
Credo gratuitum hoc inisse pactum,
Vt nolint siquidem, crepentque viues
Nullo munere, sed tuo labore.

Cosmus Pactius.

COSMVS Pactius ex amita Leonis Decimi genitus, nobili vir ingenio, elegantique doctrina praeditus, quum esset Florentinus Archiepiscopus, Maximum Tyrium Platonicae sectae philosophum e Graeco in Latinum scitissime vertit. Nec in eius ingenui muneris labore cessaturus videri poterat, tanquam virtutis et pietatis amore flagrantissimus, nisi importuna mors, vix dum Leone auunculo ad Pontificatum prouecto, et optimorum consiliorum studia, et paratae purpurae honorem intercepisset. Haec subinde studia Alexander germanus frater, diuerso, nec vtique multum felici itinere secutus est. Ad scribendas enim tragoedias ingenium appulit, eruditum hercle, sed aliquanto quam cothurnatum poetam deceret aridius, quod etiam et gracilitas ipsa totius habitus, et angustae vocis exilitas ex viuentis fronte promitterent. Poeticam autem Aristotelis, non inepte, vti difficilem, in Latinum verterat. Ob id tanquam ex concepta artis ratione tragoedijs incumbebat, verum adeo intemperanter, vt Graecas et ex his praesertim Iphigeniam in Latinum pariter, et Etruscum carmen vertendo, propriaeque inuentionis alias effundendo, quae in theatris agerentur intentae libidini vix modum imponeret: quanquam ab Etruscis histrionibus repudiarentur: qui exibilantis populi iudicium maximi instar periculi omnino fugiendum existimabant, quod ea poemata versibus constarent pede vno longioribus: ex noua scilicet, ac ob id insolenti nostris auribus Graecorum imitatione, quae numero et modo prorsus infaceto tanquam enormis, nusquam nisi Graecissantibus arrideret. Iure itaque nouae inuentionis exemplar, nemine imitante, apud ipsum authorem stetit atque consenuit: vsque adeo difficile est, obsoletis nitorem, et nouis authoritatem feliciter attulisse.

LATOMI.

Pactius effugit perituros Cosmus honores.
Vt sempiternos sumeret. Quid perdidit?


page 143, image: s143

LVBET postremo desiderare quorundam externorum imagines, Germanorumque praesertim, quum literae non Latinae modo cum pudore nostro, sed Graecae et Hebraicae in eorum terras Fatali commigratione transierint: ita vt eorum qui iam fato functi caeteris clariores euaserunt, veras imagines a viuis, et pari laude florentibus, efflagitare non dubitem, quando id ab humanissimis, nisi violato Musarum sacramento, frustra expectari minime possit. Quis enim nisi plane barbarus et impius, vel exiguam laudem sine piaculo defunctis inuiderit, quanquam ex peculiari sua ingenij foecunditate nullo aeuo perituris? Pertinet hercle in quota parte exoptatae laudis ad producendam vitam, in albo atque ordine praecellentium hominum recenseri, agnoscique item ex vera oris effigie, ostendique posteris in perstricta nec inutili editorum operum censura, vnde nouam nobilitatem veluti liberali, nec sperata quadam adoptione ad cumulatum decus induerint. Emicuit dudum perillustris eruditio in Ioanne Oecolampadio, sed profecto clarius et luminosius illuxisset, nisi Christianae hostiae sacramentum repudiasset. Eadem fere nouae sectae libido Zvinglium in sacris literis apud Heluetios clarum incessit. Contigit et honestissima laus ex studio nobilium literarum Bilibaldo Nurimbergensi, cuius extant nonnulla opera ex Gregorio Nazianzeno pie translata, et Cosmographiae liber ex Ptolemaeo accuratius quam antea traductus, et totius Germaniae vrbium descriptiones, eruditam lucem obscuris regionibus afferentes. Quis Vadiano ex sancto Gallo Heluetiorum insigni pago, nouae atque vetustae Cosmographiae curiosus, gratias non aget? quum libellum Pomponij Melae perutili commentatione ex breui et obscuro, magnum illustremque reddiderit? Miramur quoque diligentiam laboremque viro regia in aula concpicuo longe honestissimum, Cuspiniani Viennensis, a quo ciuili quadam facundia Germanorum et Byzantiorum Caesarum Imperia, propinquitates, stemmata, mores, atque exitus referuntur. Viget apud nos eruditi nominis authoritate Copus Basiliensis, ab exacta doctrina, felicique artis industria medicus, Francisco Galliae regi magnopere repetita saepe memoria, desideratus. Suspicimus etiam ingenium Conradi Goclenij, vertendi Graeca docendique facultate, apud Belgas magnopere celebratum. Venerantur Iureconsulti nostri Zasium ex Harudum Constantia, humani iuris intelligentia, cum exactissimis scriptoribus conferendum. Floret adhuc apud nos praedulcis et grata memoria Beati Rhenani: ex eius enim ingenij liberalitate officinaque libraria, optimarum literarum magnas opes ad nos peruenisse conspicimus. Sunt etiam in celebri fama Camerarius, Graecae atque Latinae linguae ita peritus, vt scribendo pernobilis Ciceronis imitator euaserit: et Copernicus absolutae subtilitatis mathematicus: atque item Albertus Crantzius, qui Danorum et Sueuorum regna ad extremum borealem Oceanum, nostris obscura, facundissime descripsit. Sed qua demum veteri sodalitio digna pietate imaginem tuam, vt Elogio nostro coronetur expectauerim, Vrsine Gaspar Vindelice, paucis ante annis morte praepropera nobis erepte? nobiles enim poetas laeto carmine, historicos vero styli grauitate superabas: sed in cumulo honestissimae laudis, vti integer vitae scelerisque purus, tranquilli animi probitate periculosi officij munus feliciter adimplebas, quum Maximilianum summae indolis adolescentem, Ferdinandi Caesaris designati filium, patrui fortuna dignissimum, perfectis moribus ac literis erudires. Sed cur reliquos enumerare non desino, postquam inanis spei votum, infinitus eruditorum numerus interrumpit? offertur enim laetissima seges ab ipsa mirabili Germanici coeli foecunditate. Occulta hercle siderum commutatione euenisse arbitramur, vt illud coelum, molestis Boreae flatibus, frigore geluque damnatum, horrida dudum torpentiaque ingenia mollierit ac excitarit. Neque enim contenti sua vetere militiae laude, qua Martium decus Romanis gentium victoribus ereptum, stabili disciplinae seueritate feliciter tuentur: ipsa etiam pacis ornamenta, literas, optimasque artes decoquenti Graeciae, ac Italiae dormitanti (quod pudeat) abstulerunt. Patrum siquidem nostrorum memoria, architecti in primis, ac exinde pictores, statuarij, sculptores, mathematici, et peragutae manus artifices, ac item aquileges, septempedarijque mensores, e Germania petebantur. Nec mirum quum antea inusitatae et portentosae inuentionis aereas formas excudendis libris, et formidanda bello aenea tormenta nobis attulerint. Sed haec infesti seculi fortuna, non vsque adeo illis benigna mater, et nobis immitis extitit nouerca, vt nihil omnino ex pristina haereditate reliquerit. Tenemus enim adhuc (si fas est vel modest gloriari, tota pene libertatis possessione spoliatis)


page 144, image: s144

syncerae et constantis eloquentiae munitam arcem, qua (si castis Musis placet) ingenuus Romani candoris pudor, aduersus externos inexpugnabilis conseruatur arque defenditur. In hac enim statione ad perenne decus, optimo cuique ciui intente vigilandum erit, vt Bembo, Sadoletoque signiferis, quod reliquum est e tanta maiorum substantia, generose tueamur: quanquam inani miseriarum nostrarum solatio, postquam non iniquo iure apud nos conuulsa libertas interijt: qua vna proculdubio altrice studiorum, bonas artes excitari, propagarique conspicimus.

QVVM iam confecto priore volumine, quo fato functorum imagines con tinentur, ad secundum non inuita Minerua peruenerim (id enim de viuis erit) censurae periculo grauius quidem, sed ingeniorum illustrium religiosa commendatione iucundius, operaeprecium existimaui, eorum no mina profiteri, quo tabulae pictae in nostro conclaui immortalibus dicato spectantur. Sit haec enim delectae sedis, et instituti operis certa nuncupatio, vt vel hinc viri elegantes, tanquam arridentis augurij laeto nomine accepto suorum ingeniorum monumenta ad posteritatem aeterna prospiciant, nec ideo grauate morem gerere velint, honesta mihi pariter ac ipsis et denique grata omnibus expetenti. Appello enim eos, qui literarum amore voluptates abdicarunt, et bona spe diuturnae laudis aluntur, num laudari vel a mediocribus poetis ineptum putent? Superbe quidem insaniunt, si alienae liberalitatis munera fastidiant. Idcirco mihi satis fuerit, Italos blande ac humaniter admonuisse: neque enim eos adeo austeros, et illiberales fore crediderim, quin imagines scite pictas ad Musaeum minime transmittant. Quid enim inuerecundius, ne dicam agrestius admitti poterit, quam ab exemplo tot insignium virorum omnino discessisse, qui hoc eruditae benignitatis officium laetissime praestiterunt? Quam obrem annotata nomina subdidimus, vt qui absunt, certam sedem benigne sibi relictam intelligant: si in hac florida ac immortali corona, conspici decorum existimarint. His equidem ingenuis lusibus nostris primus vigiliarum suarum fructus praedulci libatione degustabunt. Quid enim viuenti, ac vtique de ingenij virtute benemerito beatius accidere potest, quam repraesentata alieni iudicij testificatione, gloriam praesentire? Quid porro laetius atque iucudius, quam interesse posteritati suae, et denique Fatis inuitis mortem non timere? quam nemo nisi anxius ante ipsum inuidiae lacessentis euen tum non timuit. Nomina eorum qui adhuc viuunt et praeclara foecundi ingenij gloria perfruuntur, haec sunt. Imagines autem eo seriatim ordine sedem obtinent, vt dignitatem omnem, vel fortunae vel generis, ipse vnus aetatis honos antecedat.

NOMINA EORVM QVI IN Tabulis habentur.

PETRVS BEMBVS CARDINALIS.
BAPTISTA AEGNATIVS.
IACOBVS SADOLETVS CARDINALIS.
GEORGIVS TRISSINVS.
HIERONYMVS FRACASTORIVS.
HIERONYMVS VIDA EPISCOPVS ALBANVS.
IOANNES PIERIVS VALERIANVS.
ROMVLVS AMASAEVS.
ANDREAS ALCIATVS.
MARCVS ANTONIVS FLAMINIVS.
PHILIPPVS MELANTHON.
IANVS VITALIS.
REGINALDVS POLVS CARDINALIS.
DANIEL BARBARVS.
ANTONIVS MIRANDVLA.
PHILANDER GALLVS.
HONORATVS FASITELLVS.
BASILIVS ZANCHIVS.


page 145, image: s

Sed qua spe alienae benignitatis munus expectauerim, quum haec nostra cupiditas ad externorum imagines extendatur, nisi viri nobiles adiutent, honestisque votis arrideant? Nulla enim res est, vel non plane ardua, quae illustri patrocinio non indigeat, vt recte matureque perfici ac impetrari possit. Rogabo itaque veteres patronos, in prouincijs dignitate atque opibus praecellentes, sic vt eos etiam pie obtester per communia Musarum sacra, vt hoc officium expedite ac liberaliter praestare velint. Quid enim non praestabunt sacrati Proceres, qui se alumnos amatoresque Musarum professi, nunquam verae gloriae nomen contempserunt? ita vt vel ab vltima Sarmatia, qua Latinae linguae septa, Roxolanorum niuibus terminantur, mihi minime defututum sperem Ioannem Dantiscum Varmiensem Episcopum, qui multis legationum functus honoribus, et poetica lauro coronatus, suae gentis nobilitatem ad eandem laudem accedit, ad quam praeclare aspirant Philippus Padneuius, Martinusque Cromerus? Nec in hoc aedepol erudito munere collocando, suspense cunctabitur generosus ille Musarum hospes Otho Truchses, Germaniae decus, et sacri Senatus ornamentum: quum eius explorata liberalitas neque vsu consenescat, neque praeterita existimatione satietur, nec aliud quicquam nisi extra inuidiam positum perenneque respiciat. Nec id hercle mirum, postquam ille alioqui multis importunus maturatae purpurae splendor, nec perstrinxerit oculos, nec memoriae neruos eliserit, nec quicquam de syncero nobilique pudore vel leuiter inumbrarit. Patefecit enim innatae virtutis studia, in hoc dudum apud Vangiones conuentu longe grauissimo, quum summa authoritate praeses, ideoque Reipub. causa vehementer occupatus, omnes numeros perfectae virtutis expresserit: ita vt ab eo iam non paucos quidem, sed ex feraci ingeniorum Germania, integram per imagines lectissimorum virorum cohortem expectem, in qua inter tantos Graecorum authorum interpretes, diuinarumque rerum scriptores inclytum poetam Georgium Logum sodalem meum, si ita fas est, cum laurea signiferum exoptarim. Nec Thomam quoque Nadastum, qui vnus in Pa~nonia, pari studio Martis et Palladis antiquum decus tuetur, quenquam omnino praetermissurum ex his arbitror, quos intestini ac externi belli calamitas reliquos fecit. Iampridem enim amisimus sacrati ordinis Antistites literarum, atque virtutis studio praecellentes Ioannem Pa~nonium aeterno poemate edito stabili fama commendatum, et Philippum Moraeum Strigoniensem Mugaciana acie a Barbaris interfectum: et quos nuper non sera dies nobis eripuit veteres amicos, pietate ac altitudine animi, Latinaque facundia illustres, dum tota Europa maximas legationes obirent: Stephanum, inquam, Brodericum Vacciensem, Francapanem Agriensem, et Statilium Albae Iuliae Dacorum sacerdotio insignem. Sed florentissimi paulo ante Regni profecto miseret, tanquam subacti, ac in foeda seruitute plane morientis, cum in eo egregia illa, ideoque non temere formidata Barbaris, veterum militum soboles interierit, extincto nimirum Matthia rege, cuius summae virtuti nusquam fortuna defuit, pudore ingentis animi victa, scilicet vt mox indignata imbelles firmissimi regni dominos, vt suo more instabilis non iniquo iure rebellaret. Haec eadem pari incursu Dalmatas afflixit, apud quos valida ad capessendam ex literarum studijs laudem, hac aetate ingenia floruerunt: sed ab assiduis Barbarorum incursionibus exturbati vetere agro, ac in extremas patrij litoris margines compulsi, tanquam de retinenda libertare desperantes, armis literas commutasse videri possunt: sic vt nemo dignus Elogio compareat, nisi in lucem studiose producat ciues suos Tranquillus Andro nicus praeclarus Ciceronis aemulator, dum grauissimarum actionum ac Othomanicae legationis, obscurorumque nobis itinerum Commentaria perscribit. Belgarum porro ingenia mihi hercle diligenter excudet, et bona fide recensebit, oraque delectorum, ni fallor erudite picta benigne largietur Antonius Perrenotus Atrebatensium Antistes, modo ei adeo grauiter maximis officijs occupato, haec ardens conficiendae publicae pacis cura, excolendis Musis otium relinquat, quod certe necessario somno subtracturu crediderim, quum iam pondera consiliorum ingentium ex sinu Caesaris, nimia plane vel importuna fatiscentis senis patris humeris pie subeundo gnauiter excipiat. Sed valebit opinor Erasmi viri summi praeceptorisque memoria, quum discipulorum eius insignis globus passim occurgret Petro Nannio duce, quo optimarum literarum professore, Louaniensium academia [?]oriatur. Qua in re se monitorem occupato Perrenoto, facile praestabit Cornelius Sce[?]rus eruditi iudicij pondere, et in tantis legationibus ac illustri totius Europae peregritione celebratus. At non haec quoque sperauerim ex opulenta Gallia, quae variae et inconditae


page 146, image: s146

doctrinae aceruos aliquandiu mirata, nunc primum quid sit illud eximium in literis, et perillustre decus intelligit, repudiataque barbarie, ita Latinae orationis puritate delectatur, vt si quid Manes omnino sentiunt, Budaeum pariter, ac Erasmum misere pudeat, adeo agresti et senticosa via laudem vigilijs parem omnino quaesiuisse? Aspirabit vtique nobili voto luculenter Ioannes Bellaius, praeclaro vetustae familiae, ac insitae virtutis nomine Parisiorum Antistes, et bis merita purpura Senator amplissimus. Quid enim amico vereri, erudita praesertim, ideoque minimi sumptus munera cupienti non tribuet? qui perenni studio Graecis atque Latinis Musis sacra facit: qui ingenia fouet, productaque in regiam eruditi principis liberalitate, protinus exornanda in luce constituit? Huic igitur non immerito viri doctissimi morem gerent, benigneque docta ora pictoribus praebebunt, ipseque ante alios Perionius, vel religionis amore sacratis inclusus septis, qui Aristotelem Ciceronis ore loquentem fecit, dum Strebaeum pari aemulatione conspicuum, glorioso certamine superare contendit. Quid non tribuet sodali Danesius, qui Budaei praeceptoris imaginem huc vsque transmisit, vir hercle summa eruditione Romanoque iudicio insignis, a quo propediem absolutae felicitatis partum expectamus? Nec puto Lazarum Baiphium, libris de re Vestiaria Naualique percelebrem, et Gulielmum Pellicerium explicato totius rei herbariae negocio, publicae vtilitati consulentem, quicquam vetere amicitia indignum admissuros. Nec desiderio meo prorsus illudet ipse Castellanus, praecellentis doctrinae merito perpetuus comes ascitus regi, vt inter mollissima coenae tempora rerum omnium origines, et euentus infinitae regis memoriae recondenda repraesentet. Consequentur et hos Tusanus, in rei literariae substantia Budaei praeceptoris astutus haeres, quum id tantum adierit, quod certum et salubre videbatur, totam autem parum comptae elocutionis intem periem effugerit. Nec ab his vestigijs longe aberunt poetae duo plane suaues et teneri, Salmonius Macrinus, Nicolausque Borbonius, et Regius, qui pedestri oratione poetarum honoribus adaequatur. Postremo et ipse Vatablus, quanquam in celeberrimo gymnasio plenis subsellijs superbus, suam vel Hebraica duritie non plane faceti oris effigiem denegabit. Sed ad quem modo confugiam, qui in Hispania praecellentium ingeniorum delectum habeat, ac eleganti viro dignum huius non indecorae liberalitatis officium praestet? Inter multos hercle, qui seuerioribus diuinarum rerum ac humanarum studijs dediti, tanquam Reipublicae, priuataeque maxime vtiles iudicantur, rari occurrunt elegantium literarum ornamentis insignes: quod hic omnis Latine scribendi lepre parum grauibus inani ambitione quaesitus, nulla omnino subsidia serijs facultatibus, sed impedimenta nonnunquam afferre videatur. Qua de causa quum vigente adhuc seniorum opinione, ipsi etiam totius Hispaniae proceres, haec studia tanquam importuna militiae penitus abdicarent: hic excellens cultus, quo disciplinae omnes exornantur, aliquanto serius quam alias in terras, in Hispaniam peruenerit: ita vt haec terra alioqui rerum omnium ferax, acerrimorumque in primis, et sublimium ingeniorum altrix, quae tot nobiles aeternosque poetas ac oratores Romanae ciuitati quondam inseruit, hoc toto, quod suspicimus illustris eloquentiae honore, penitus orbata censeri possit. Agnoure tamen nonnulli maiorum incuriam, Nebrissa monitore, ingeniaque sua ad hanc laudem feliciter extulerunt, in queis nuper emicuit Gar cias Lassus, Horatiana suauitate odas scribere solitus: sed generose ad fastigium euadentem, dum alteram militiae laudem ardenter appetit, mors acerba elusit: et casu quidem ignobili, quum ad aquas Sextias ex turricula ab agrestibus lapide caput ictus, spectante Cae sare concidisset. Sed hodie procul dubio Ioannes Sepulueda Cordubensis, ipsam eximiae laudis arcem obtinet, qui Graecae peritus linguae, et scientiarum prope omnium validis [?] structus praesidijs, dum assidue, atque ideo feliciter stylum exercet, eloquentissimus e[?]dit. Huic autem proximum accedere audimus Martinum Silicaeum Carthaginensem[?] piscopum, qui lectissimis moribus ac literis, virilique ingenio et casta facundia, dum [?] lippum Caesaris filium persancte et solerter edocet, optimum Principem ad paternun[?]cus, et ad regni felicitatem instituit. Reliqua porro ingenia quae foecunditatis egregia[?] maturae frugis specimen praebent, indicaturum scite atque fideliter crediderim Francis[?] Mendocium Cardinalem, quem accipiendis de manu summi Pontificis solemnibu?? natoriae dignitatis ornametis propediem expectamus. Hic enim supra generis antiq[?] decus, amplissimam ex optimis literis laudem spectat, potiturque iam parta ex his st[?] insigni gloria, quae nixa verae virtutis radicibus nunquam deflorescet. Ea porro ing[?]


page 147, image: s147

quae vltima terrarum Lusitania ad Oceanum nobis abscondit, a Michaele Syluio Cardinale non diu quidem expectabimus. is enim a varia doctrina poeta cultissimus, ac omnis elegantiae iucundus arbiter, studia nostra vehementer amat et laudat, patrij decoris plane cupidus, supra reliquos animosae gentis honores, hoc literatae laudis nomen, tanquam non postremae, si non summae gloriae minime contemnit. At quid postremo ab vltima Britannia expectauerim? nisi lugubres fortasse imagines? quum ibi optimi paulo ante Regis importuna crudelitas, aeternae laudis proceres excisa plane virtute sustulerit.

FINIS.

IN IOVIVM.

POstquam relegit omnium
Prouinciarum Iouius intimos lares,
Nec instituta substitit
Via, vel alio territus montis iugo,
Hinc diuidentis Italos,
Illinc Iberos bellicosa Gallia,
Vel aestuosis Adriae
Illinc procellis, hinc profundis fluctibus
Turbatus Inferi maris:
Sed inter acreis euagatus milites
Interque rauca cornua,
Et fusa victorum hinc, et hinc cadauera
Non otiosa indagine
Tot inde retulit libros annalium:
Mox vtriusque littoris
Ora remensa, diligens felicibus
Piscator inde retibus,
Auara quicquid ante Neptuni manus
Caelauerat nobis, tulit.
Nunc inquietus patre deductus Ioue,
Animusque terrestribus
Non rebus explendus, velut celeri Noto,
Elatus vbi coelestibus
Explere sese latius potest:
En aureo promit penu,
Quantum supremo Iuppiter manu polo
Pulchri recondit: et quia
Nunquam moueri coelites queunt loco,
Vt sustulit Fati dies,
Veras recepit singulorum imagines:
Quas dedicatas Apollini,
Musisque Larium colentibus lacum,
Beata continet domus.
Has si videre longa te vetat via,
Aut morbus, aut senium graue,
Praesens libellus indicabit, aureo
Quouis monili carior.
Vos hinc remordet illa si cura, arduum
Tentate coelum, posteri
Quod summa virtus sola dat recludier.


page 148, image: s148

PAVLO IOVIO EPISCOPO NVCERINO, MVSARVM CVPIDINI Ioannes Latomus.

[gap: illustration] SED quid, Paule Ioui, tibi rependam?
Doctus non ego: nec tuo repostus,
Vt hoc nomine debeam, in theatro:
Quod neque ambio, nec tamen recusem:
Quod nemo faceret, quis hoc videri
Non loco, nisi rusticus, praeoptet?
Grateis, Paule, tamen tibi rependo,
Communis meriti, ac honoris ergo:
Quod doctos habeam loco parentum,
Scriptores venerer libenter omneis
Candore ingenuo fideque summa,
Et quanto ingenio licet, nisi illi,
Aut sint plane athei, aut palam nefanda,
Quae non scribere praestitisset, edant.
Horum nomine, Maximo, optimoque,
Huic Paulo Iouio, hospiti benigno
Musarum, et Charitum pio parenti,
Doctorumque probissimo patrono,
Tantas accumulo, aggeroque grateis
Tantas et toties manu, styloque:
Quantas et quoties pro agris receptis
Et caris pro ouibus Deo refudit
Suo Vergilius: velipse Naso
Laeto pectore reddidisset, idem
Si de Tartareis locis Getarum
Ad caram patriam redisset exul.
Nam quod pulchrius, hospitaliusque
Adde splendidius benigniusque


page 149, image: s149

Vllis in regionibus, vel annis,
Aut vllo abs homine, vtlibet potente
Factum legimus? at caret profecto
Exemplo Iouij profusus ardor.
Quid? Si quis Phalaris, Vitelliusue,
Aut latro impius, aut rapax danista
Conatus simile huic fuisset? an non
Vitae ille maculam eluisset omnem?
Et doctos studio hoc suo benigno
Ad perenne decus sibi obligasset?
At quid nos Iouio rependere, aequum est?
Qui vir optimus, integerrimusque,
Perque omneis adeo politus artes,
Quique arteis adeo poliuit omneis,
Vt vix inuenias parem, aut secundum:
Non parcit sibi, sumptibusque tantum,
Vt hc saltem habitent bene ac honeste,
Quotquot non nisi commode hospitari
(Sed quo deueniant, quis approbabit?)
Censura Iouij pia merentur,
Ob illa ingenij beata dona.
Non illi titulos perenniores?
An non carmina perpolitiora?
Non encomia, debitosque honores?
Non grateis referemus auctiores?
Non laudes cumulatius canemus?
Laus est, Magne Ioui, tua haec perennis,
Et tua est pietas peculiaris
Haec, quod non modo vindices disertos
Asserasque viros, ita vt palam ausint
Morti oppedere, nec timere morte
Blattas ac tineas voraciores:
Sed quod insuper id, quod est caducum
Et mutabile maxime, puta oris
Dices effigiem perennitati:
Et quales fuerint velis videri,
Quos iam vix meminit fuisse quisquam.
Laus haec est Ioui peculiaris.
In mortem hactenus expedimus omnes
Os, denteis, calamum, manus, et vngueis,
Nos sua quoties rapacitate,
Tollenda optima quaeque prima, laedit:
Quid? vel vnius aestimauit assis,
Tum conuitia, tum malos Iambos,
Verborumque malorum onusta plaustra?
Quin et reddimus proteruiorem
Nunc, sed nunc fremit, ingemit, doletque,
[?]dne corporibus quidem necandis
satis semel expedisse telum.
[?]ui bone, sic i triumphe.
[?]morti inuideamus vsque, et vsque,
[?] quisque animo, inuidenter omnes:
De qua nunc retulit nouum triumphum
Hic noster Iouius. Qui et ipse quamuis
Quasdam illi exuuias suas reliquit,
Quae Dem comitem minus decerent,
Et coeli nimis hospitem grauarent,
Vespillone quidem est abusus illa,
Quod si quis Iouium velit videre,
Musaeum petat. eccum, in hac coronae
Cum Phoebo et socijs vides Camoenis
Scribentem simul, loquentem
Quod non vlla satis stupebit aetas,
Quod tum afficiet stapore coelum,
Quum cursum remorabitur dierum,
Et tam praeteritos vehet recenteis,
Quid tandem illius, obsecro peremit?
Sed vt te iubeam, Ioui, valere,
Quo te nomine (si nouum necesse est)
Appellem, dubito. Iouis? nec illud
Augustum satis est, licet propinquum.
Phoebi, aut Mercurij? meres vtrunque.
Es iuncto simul ast vtroque maior.
Sed quid te vocitem? Patrem deorum?
Sed iam Iuppiter hoc praeoccupauit.
Musarum Venerem? sat istud aptum,
Et quod praetulero: at nihil virile est.
Sed cur non puerum marem locamus,
Musarumque Cupidinem vocemus?
Euge, illud lepide, bene ac venuste:
Musarumque Cupidinem vocemus.
Nam quis aptius, efficaciusque,
Tardas exacuet, trahetque menteis,
Vt credant lepidas, amentque Musas,
Et sic depereant furore multo?
Vt vel de media subinde nocte
Confessum veniant suos amores,
Ad fores vigilent licet repulsi,
Ab ijs non abeant nisi intromissi?
Atque ipsum furere arbitrentur esse
Sat magnum sibi praemium laboris?
Qui flammas melius propaget istas,
Quam (Musae inuitis) Cupido vester?
Atqui id quod facies, rogas, veneno?
Non vllo iaculoue, proculue:
At quodam ingenioso honoris oestro,
Quo quique immodico feretur aestu
Ad illa optima, Literas et Arteis?
Locum scilicet vt decentiorem in
Musaeo referat: quod est laboris,
Honor perpetuus, suprema meta.
At tu Magne Ioui vale perenne,
Musarumque vale, vale Cupido,
Qui nobis aperis nouam hanc arenam.