01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

IO. MATTHI. GESNERI PRIMAE LINEAE ISAGOGES IN ERVDITIONEM VNIVERSALEM NOMINATIM PHILOLOGIAM, HISTORIAM ET PHILOSOPHIAM IN VSVM PRAELECTIONVM DVCTAE ACCEDVNT NVNC PRAELECTIONES IPSAE AD COMMENTARIOS AVCTORIS CASTIGATAE ET AVCTAE PER IO. NICOLAVM NICLAS TOMVS II Indocti discant, et ament meminisse periti EDITIO ALTERA EMENDATA ET AVCTA LIPSIAE SVMTIBVS CASPARI FRITSCH CIC IC CCLXXXIV



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

REVERENDISSIMO AC PERILLVSTRI DOMINO DOMINO ERN. AVG. GVILIELMO DE WENSE EICKLINGAE DYNASTAE AB AVGVSTISSIMO M. BRITANNIAE REGE ET ELECTORE BRVNSVIC. ET LVNEB. COENOBII QVOD LVNEBVRGI S. MICHAELI SACRVM EST REI RVRALI PRAEFECTO ET TRIBVNO MILITVM FORTISSIMO S

Bellica virtus, pacisque artes, quam sint cognatae, arctoque inter se coniunctae vinculo, quum hae sub illius praesidio lateant, illa vero ab his varia habeat cum adiumenta, tum ornamenta, et olim obseruatum est, et nostra aetate vel maxime cognoscitur, et nouo


image: as004

exemplo mirandum in modum ostendis DO MINE. Pro quibus enim tam diu fortissime pugnasti, quas quondam sanguine et vulneribus defendisti, easdem mansuetiores Musas pacis tempore et protegis nunc auctoritate, et ornas generosa liberalitate, et modo adiuuas quocunque. Quantas igitur Deo debemus gratias, cuius prouidentia, vt nostris rebus optime consuleret, TE, REVERENDIS SIME DOMINE, tam saepe de vita periclitantem protexit, et inprimis, sub finem tristissimi, quod Germaniam vastauit, belli, ad Amoeneburgum singulari cum fortitudine vim hostium sustinentem a praesentissima morte mirifice defendit, et inter magnam commilitonum stragem seruauit incolumem. Igitur non modo non


image: as005

alienum videri potest, quod philosophicus liber inter bellum et natus et educatus tale praesidium appetat: sed iure optimo TIBI debetur, DO MINE PERILLVSTRIS, in cuius tutela is est, per quem idem prodit nunc in publicum. Tanta praeterea TVA in me sunt beneficia, INDVLGENTISSIME DOMINE, et munificentia ea, cum publice, tum priuatim, vt hanc grati animi profitendi occasionem, cui iam diu imminui, cupide arripiam. Et quum ambitiosam gratiae TVAE praedicationem modestia TVA, quae tanta est, quanta potest esse maxima, reprimat: liceat certe pro salute TVA, quae publica est, Vota hic facere. Faxit igitur Deus immortalis, vt reliquum aetatis omnibus,


image: as006

quae Pacem comitari solent, et quae complent beatissimam vitam, affluat bonis; et, quum libentissime benefacias, benefaciendi quamplurimis occasionem suppeditet amplissimam, donec TE sero de hac vitae statione ad heroum sedem aeternaque praemia revocet. Vale.

REVERENDISSIME DOMINE PERILLVSTRI NOMINI TVO

addictissimus deditissimusque

Io. Nicolaus Niclas



image: as007

I. N. NICLAS LECTVRIS FELICITATEM

GESNERVM cum omnibus Musis rationem habuisse, et in illarum contubernio egisse aetatem, monumenta loquuntur tot ac tanta, vt nemo sit, qui possit ignorare: Quanta vero cum reliqua doctrina ei intercesserit familiaritas, ii tantum sciunt, quibus propius cognouisse contigit virum ad omnem memoriam insignem et immortalem. Inprimis vero in caetera disciplinarum cohorte grauissimam sustinebat personam philosophia, adeo vt in dominatu locata videretur. Atque in hoc ipso libro, vbi bonarum Artium tanquam conventus agitur, familiam ducit Philosophia; Philosophia certe ipse illius auctor censeri volebat suam Isagogen. De priori enim parte ipse omnium minime praeclare sentiebat, sed, vt modestia in eo erat singularis, aestimabat eam tenuissime. Quum enim Philologiae et Historiae latissime pateant fines, in


image: as008

tam breui, quo inclusus erat, spatio, tantum abesse fatebatur, vt eis suam tribuere potuisset dignitatem, vt vix earum terminos accurate satis designare, et praecipua loca indicare; neque mystam horum sacrorum agere, sed, tanquam in transitu, generatim modo quaedam de iis disserere, nec nisi tralatitia afferre, sibi licuisset. De Philosophia vero aliter iudicabat. Nam de caeteris, quum, non quantum poterat, sed quantum licebat, dedisset: se de hac, quantum satis esset, tantum dedisse, putabat. Quae quum ita sint, historiam philosophiae Gesnerianae cognoscere, et, quibus natalibus orta ad hoc venerit fastigium, videre iuuabit. Puer adscriptus est in familiam Aristotelicorum, initiatusque mysteriis philosophiae scholasticae, quam tenebat ad amussim. Salutauit deinde Cartesianos, et cum iis contraxit familiaritatem. In literarum vniuersitate Ienensi Io. Iacobo Syrbio potissimum vtebatur, cuius nunquam sine laude faciebat mentionem. Quum vero Wolfius Leibnitii placita formulae sui iuris fecisset, nouae huic disciplinae totum se tradidit adeo, vt illi esset deuotus. Magnam hanc Dianam per quinque annos religiosissime coluit sanctissimeque, donec se fraudis alicuius suspicio animo illius insinuaret. Vbi vero circumspexisset omnia, neque satis tuta omnia inuenisset, exuit hanc religionem, aliamque ad


image: as009

veram philosophiam ingressus est viam, quam ei aperuit mater philosophiae, historia. Quum enim, quae gessissent sensissentque philosophi ab initio ad illa vsque tempora, ita haberet cognita et comperta, vt nemo magis: ex illo sententiarum scientiaeque thesauro optima quaeque et sanissima eligebat, de se sumens reliqua: quam institutam philosophandi rationem ad vltimum vitae actum tenuit. Nunquam enim in republica philosophorum noui quid gestum est, quin illius cognoscendi fuerit studiosissimus: vt adeo philosophia Gesneriana flos sit philosophiae vniuersae. Quemadmodum vero philosophiae historia, antiqua inprimis, ei maximum fructum tulit: ita vicissim haec ab illo noua habuit ornamenta atque augmenta. Non enim Orphica modo philosophemata, multis inuoluta tenebris, illuminauit ingenii eruditionisque luminibus: sed Hippocratis de diaeta librum primum recte interpretando, Heracliti quoque animas e)c a)/|dou in lucem primus produxit. Quum autem multa illius de philosophia merita sint ac magna, nescio an hoc sit maximum, quod ipse aetati nostrae reddidit Socratem. Namque, vt antiquus ille per totam vitam hoc inprimis egit, vt So histarum retunderet fastum, laqueosque discuteret, eos vero, qui secum versarentur, conciliaret virtuti: ita Socrates noster Christianus multorum,


image: as010

qui se haberi vellent philosophos, elusit ostentationem, eorumque praestigias arguens, amicos suos, ne se in captiones induerent, quas nunquam essent explicaturi, monens, vt, relictis his spinis, virtuti, ad quam ipse ducem se praebebat, operarentur, grauiter est adhortatus. Quod vero, quum ipse doctor esset philosophiae, ingenuis adolescentibus, vt modum huic studio adhiberent, suasit, in eo viri optimi agnoscamus candorem. Scilicet quamdiu ille ornavit Goettingam, Wolfiana haeresis omnia occupauerat, et eorum, qui in academiis literarum studia aemulari debebant, magnam partem infatuauerat adeo, vt, posthabitis aliis tantum non omnibus, vnice in his haererent tricis. Omnes vere circuli, omnes domus, disputantium clamoribus diu noctuque continuo personabant. Amici post multorum annorum absentiam, inter primam consalutationem, de nouae sapientiae principio aliquo incipere poterant ad inimicitias vsque inter se rixari. Nihil fingo, nec dico quidquam, quod non ipse expertus sim. Accedebat hoc, quod multi abutebantur hac philosophia tum ad impietatem erga DEVM, ratione potissimum libertatis, tum ad iniuriam aliis imponendam, se suam perfectionem quaerere debere causantes. Quid? quod concionatores quidam, vt Scholastici olim suum Aristotelem, ita hi Wolfium suum


image: as011

introducebant in templa, et plebi explicabant illius Metaphysicam. Quae omnia eo valebunt, vt aequi lectores nostrum philosophum, cui libertas, integritas morum, literae, religio, carissimae sanctissimaeque res, curae cordique erant vel maxime, si quae durius in hanc philosophiam, aut Wolfium adeo ipsum, dicta videantur, facile excusent. De caetero philosophiae Gesnerianae vultus est tam vigens, frons tam explicata et serena, sermonis ea suauitas atque perspicuitas, morum vero praeceptorumque sanctitas ea salubritasque, vt iuuenes, harum rerum studiosos, quorum commodis, quidquid hic positum est, id omne destinatum volebat, non minori cum iucunditate quam fructu ea vsuros esse sperem et confidam. Iis vero, quibus helleborum opus est, hoc est, quibus offusus est noxius aliquis error, a quo liberentur, eadem erit pro Anticyra.

Vnum mihi aegre est, quod non ad finem eundem peraeque seruare potui tenorem, quod, vt constet officii ratio, necesse habeo confiteri. Scilicet quum anno MDCCLX Gallorum praesidium ex hibernis moueret, quodam die in Bibliotheca publica ducum militumque libros otii fallendi causa acceptos reddentium frequentia erat tanta, vt ea hora, qua ipse §§ 1425-1445 interpretaretur, me, quantumuis


image: as012

deprecantem, ibi manere iuberet. Deinde vero vltro se offerebat, et mirandum in modum pollicebatur, se hanc praelectionem gratia mea priuatim repetiturum. Ego vero illius memor, quod apud Arabas in prouerbio est,? Si amicus tuus est mel, noli eum comedere, ? hypomnemata eius, ad hanc lacunam vtcunque explendam, describere satis habebam, quae mihi liberaliter indulsit, et quae, vt in eius commentariis inueni, hic exhibentur, nisi quod, vt intelligi possent ab aliis, interdum in parenthesi interpretem egi, Sic itaque, quae mihi parta erant, contra omnem opinionem, nec sine numine tamen, spero, facta sunt publica. Quae autem hic dicta factaque fuerunt, ea quam plurimis prospere euenire iubeat DEVS immortalis. Scr. Luneburgi Kal. Maiis MDCCLXXV



image: s001

ISAGOGE IN ERVDITIONEM VNIVERSALEM PHILOSOPHIA

651 Nominis origo etiam rem declarat. Est enim s1ofi/a, quam sapientiam vocant Romani, praestantia hominis, qua rationalis est, h. e. qua verum et bonum intelligit, atque a falso et malo distinguit, et, quod consequens est, illud appetit, sequitur, consequitur; hoc horret et fugit. (815)

Maior numerus plagularum studio philosophiae dicatus est, quam iis, quae hactenus absoluimus: quia philosophia inest in serie cogitationum, et connexa possunt dari, quae dicenda sunt, non singula modo peculiariter, et per se; sed ordine cohaerente. De quo autem toto instituto promittere ausim, qui velit attendere, et accurate me explicantem audire, illum habiturum esse adiumentum bonum ad philosophiam, vt deinde suo studio, et per se meditando, legendoque, longius possit progredi. Conatus et finis philosophiae est, verum et bonum intelligere velle. (* Ita fit mater omnium bonarum rerum sapientia; a cuius amore Graeco verbo philosophia nomen inuenit: qua nihil a Diis immortalibus vberius, nihil florentius, nihil praestabilius hominum vitae datum est. Cic. de Leg. 1, 22. N.) [gap: Greek word(s)] etiam artifices sunt, poetae, et generatim omnes in arte sua excellentes. (* 41 et 196.) Quae hic vsque ad n. 653 dicuntur, inductione quadam probari possunt.



page 2, image: s002

652 In hoc quidem conuenire videtur hominibus, vt neque rudem rerum omnium sapientem quis dicat, licet vir bonus ac probus sit; neque rursus eum, qui in amplissima rerum cognitione male cogitet, loquatur, faciat.

Vsus loquendi hoc firmat. Non obseruo, homines aliquem petulantis ingenii serio dicere sapientem: aut vocare eum sapientem, cuius sit peruersitas morum; qui viuat vitam corruptam. Vsus omnium populorum repugnat. Attendat modo aliquis in lectione, et in vita communi. Habemus doctos stultos, [et eruditos impios;] sed non sapientes. Possumus audacter prouocare ad vsum omnium populorum et aetatum. (* Conf. Cic. Offic. 3, 15. N.) Xenoph. Mem. 3, 9. 4 [gap: Greek word(s)] .

653 Est igitur Philosophia amor et studium huius, quae modo descripta est, sapientiae.

Etymologica haec erit definitio sapientiae. (* Philosophia unde dicta sit, apparet: ipso enim nomine fatetur. Sen. Ep. 89. N.) Sed, quoniam totae sectae negant, cognosci verum posse; quum disputetur, quid sit verum: neque haec definitio pro plena philosophiae definitione habenda est.

654 Sed, quum magna et difficilis sit quaestio, Quid in vnaquaque re sit verum et bonum: mirum non est, neque sapientiam, neque philosophiam adeo, omnibus vnam eandemque esse: neque hoc sapientiae nomen nunc parti illius tribui, nunc patere latius.

Pilati illa quaestio saepe recurrit. Totae sectae negant cognosci posse verum, etc.

Si dico, disputari de vero, et, negari illud cognosci posse, non sermo est de vero abstracto, et Metaphysico:


page 3, image: s003

nam ibi facilis est definitio, verumque est, quod non repugnat; vbi est conuenientia. Sed in applicatione, in vnaquaque re videre, quid bonum, quid verum sit, hic difficultas est. Ita de bono quaestio est in abstracto non valde magna: nam Stoicorum [gap: Greek word(s)] est, qui nollent bonum dicere, nisi quod bonum (moraliter) faceret. Metaphysice bonum est, quod me facit feliciorem; quod ad consequendum finem facit. Sed tanto magis laboratur denuo, ad applicationem quum ventum est; et in concreto, quid mihi, tibi, reipublicae, hic, rel. bonum vel malum.

655 Quum vero sapientia cadat etiam in eos, qui illam non profiteantur tanquam artem, qua censeri velint, qui non hoc sibi sumant, vt illam doceant alios, non habeant illius quasi formulam et methodum:

Talium Philosophorum et Sapientium forte maior numerus, verorum quidem, quam eorum, quos Professores vocamus Latine, cet.

656 Philosophiae nomen illam rationem et adiunctionem notare videtur, vt iam non tam studium sit, quam ars et ratio sapientiae;

Sapiens esse etiam rusticus potest, qui ex sacris libris aut ex Catechismo Deum nouit, et hausit religionem, estque prudens ad vitam ciuilem. Hic infinito sapientior esse potest mille philosophis: et hic philosophus etymologice dici potest. Ita et hoc sensu Adam, Enoch, Noah, Abraham, et reliqui Patriarchae philosophi dici possunt; sed non vsu loquendi. Sapientes fuerunt, quin sapientissimi; sed non philosophi. Nam vsus obtinuit, vt philosophia non tam studium fit, quam ars, et professio; et ratio sapientiae, in formam disciplinae, in methodum, in professionem redacta. (* Philosophia ostendit, quo sapientia peruenit. - Illud quasi


page 4, image: s004

constet, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse. - Haec enim illius effectus et praemium est: illa venit, ad hanc itur. Senec. Ep. 89. N.) Ergo hic excluduntur etiam VII Sapientes, praeter Thaletem. (* 662)

657 cui subiiciebant praesertim haec tria, rationem, mores, naturam; et tria faciebant philosophiae genera, tres partes, rationalem, moralem, naturalem.

(* Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: Moralem, Naturalem, et Rationalem. Prima componit animum; secunda rerum naturam scrutatur; tertia proprietates verborum exigit, et structuram, et argumentationes, ne pro vero falsa surrepant. Sen. l. l. N.) Inductione potest ostendi, ad haec tria redigi posse, quidquid docetur in philosophia. Ad rationem pertinent Logica, et Metaphysica, et mathesis pura. Ad morum doctrinam, quae sunt Ethica, ius naturae, ethica, oeconomia, politia, prudentia priuata: nam haec omnia formant mores. Ad naturam omnis naturalis philosophia referenda est, quidquid est physicum, Physica generalis, de motu, de elementis doctrina, corpora mixta per tria regna, Psychologia, Theologia naturalis, Matheseos applicatae partes, quae quantitatem rerum considerat, quae duplex est, vel discreta, vel continua: discreta quantitas est numerus; continua latitudo, longitudo cet.

658 Christiani philosophiam interdum doctrinae e libris sacris acceptae opponebant, eamque saecularis nomine infamabant (Weltweisheit.)

De hoc vocabulo vid. Heumannus in der Haellischen Neuen Bibliothek 27 St. p. 598, et in Ej. Actis Philos. I, p. 314. Nempe Patres opponebant philosophiam [gap: Greek word(s)] sapientiae diuinae: (* Al. quam vltra


page 5, image: s005

progressi fastuosi Clerici plane reiecerunt.) Et ante Wolfium nemo audebat adhibere hoc vocabulum Weltweisheit: quia erat contemtum nomen. Sed, quum ille sub hoc nomine ageret de rebus praestantissimis, de Deo, anima, et mundo; idque testaretur statim in initio libri, vernunftige Gedanken von Gott, der Welt und der Seele des Menschen: illi restitutus est honos; antea vero nomen erat, quo Theologi hanc scientiam in contemtum deducere studebant. Is forte respexit ad splendidam suam definitionem Philosophiae, esse eam scientiam possibilium in hoc mundo qua possibilium. Est etiam recentior disputatio Alex. Gottl. Baumgartenii, An philosophia sit sapientia mundi. Si me audiant homines, dicendum erit Philosophia: et imitandi sunt hac in re omnes reliqui populi, Angli, Galli, cet. Nam Germanicum nomen tamen semel odiosum est et contemtum. (* Neque vero audiendi sunt, qui illud ab siluis, Druidarum sede, originem habere contendunt, vt sit quasi Waldweisheit. N.)

659 Quadripertita eruditionis diuisione in vniversitates studiorum introducta, Philosophiae relictum vel contributum, quidquid tres aliae Facultates non hauserunt.

De IV facultatibus agit Heumannus in praefatione ad Couringii librum de Antiquitatibus Academicis, quem auctor hic bis edidit, et cuius vltima editio est praestantissima. Facultas est habitus, scientia, doctrina, cet. Olim, et ab initio, prima facultas, i. e. antiquissima, erant VII artes liberales, quas versus docent, (* § 24 iam laudati, item hic:

Lingua, Tropus, Ratio, Numerus, Tonus, Angulus, Astra. N.)

In has artes condita est Academia Parisiensis. Hinc est, quod ad hunc diem in Academia illa ex hac facultate sola sumitur Rector Academiae: sic Rollinus fuit Rector, cet. Itaque philosophica facultas est antiquissima,


page 6, image: s006

et inter Professiones prima. Deinde a Petro Lombardo, Sententiarum Magistro, Lutetiae accessit altera, Theologica. In Germanicis Academiis Imperatores constituerunt Legistas, vnde orta est tertia Iuridica. Horum aemulatione Pontifices addiderunt Canonistas, h. e. iuris Canonici interpretes, vnde sunt Doctores vtriusque iuris. Deinde in Academia Parisiensi accessit etiam Medica facultas. Tandem Cleri arte Theologia prima facta est facultas.

660 Et sane Mathesin vel maxime, tum historiam, et philologiam omnem, philosophiae nomine comprehendi, et vsus loquendi docet, et ratio.

Angli vix aliter nomen philosophiae accipiunt, quam vt per illam intelligant Mathesin et Physicam. Istae verissimae, primae, faciles, notiones Arithmeticae ac Geometricae, etiam studiis puerilibus aptae, optima sunt praeparatio ad reliquam philosophiam, nominatim Logicam. Historia est metropolis philosophiae (* 386) Philologia intelligere et diiudicare docet philosophos, etc.

661 Neque enim linguae, quas eruditas vocamus, vel recte possunt vel debent disci, quin thesauri eadem etiam sapientiae atque eruditionis colligantur.

Hanc quaestionem, An linguae sint pars eruditionis, tractaui ad fundamenta stili Heinecciana (* Prooem. I et I, 2. 49 etc.) Recordamini recensus scriptorum antiquorum. An fieri potest, vt aliquis Graece et Latine sciens Ciceronem, Senecam, Varronem, Xenophontem, Platonem, Aristotelem, possit cognoscere recte, quin philosophiam simul discat? In lingua, si abstrahi possit a rebus, non est eruditio; sed fieri non potest, quin simul res tractentur. Impudentes sunt, qui philologos cum vulgaribus linguarum magistris confundunt. Apud nos Professores sunt vero nomine, non quod linguam suam norunt, sed quod in multiplici eruditione etiam sapientiae loquendi operam dedere.



page 7, image: s007

HISTORIA PHILOSOPHICA

662 Ergo docet, quam Philosophiam coluerint, modo coluerint,

Conf. 655 et quae ibi.

Non enim dari potest definitio philosophiae, quae omnibus temporibus et hominibus conueniat. Modo philosophi dicuntur, qui ex recta ratione deduxerunt sana principia: modo, qui coniunxerunt scientiam cum probitate vitae, adeoque fuerunt sapientes. Latissime hic accipitur nomen philosophiae. Haec adeo historia ita necessaria est, vt debeat locum subire ipsius philosophiae, certe ab initio, quam sententiam Iacobus Facciolatus in orationum suarum IV p. 77 publice defendit, ostenditque non esse aliam philosophiam tradendam adolescentibus, quam eam, quae sit historica: et laudat eum hoc nomine Falsterus in Amoenitatibus literariis III, 32 capite eo, vbi agit de praeputio literarum, sub quo nomine rex Suecorum Gustauus Adolphus intellexit inprimis Logicam et Metaphysicam, eamque in certis prouinciis doceri publica lege prohibuit. Causa, cur historica philosophia praeferenda sit praeceptis philosophicis, est haec; ne statim adhaereamus sectis. Pulcherrimus est in hanc rem dialogus Luciani Hermotimus, qui diuersas philosophorum sectas enarrat. Ducit ille quidem paene ad Scepticismum: sed multa vere et recte docet. Vt non credendum est simpliciter homini circumforaneo, qui explicat scatulas suas, et dicit: In hac est medicina vniuersalis; in illa ista panacea; sed videndum est, an verum sit; quid sit intus: ita aperiundae sunt etiam philosophorum scatulae. Speculatiua et proprie dicta philosophia nimis est periculosa illis, qui se statim ad illam applicant. Est scopulus, vbi adhaerent. Nam vnusquisque putat, eam veram esse philosophiam, quam didicit a doctore suo. Itaque arcendi sunt initio adolescentes ab illa. Moralis doctrinae elementa sunt


page 8, image: s008

pueritiae tradenda; sed de philosophia speculatiua ab initio historia modo dogmatum. Non damno compendia philosophiae; sed non ad factiones festinandum est. Recte dicit d' Alembertus in praefatione Dictionarii Encyclopaedici, esse indicium barbariei, dicere, Nunc esse lucem temporis. Nam indicare, homines superiora non recte didicisse; non legisse; et nescire, quae ante nos acta sint. Debent adolescentes discere, quae cogitarint homines; sed, quid sequendum sit, relinquendum est vniuscuiusque iudicio. Debet in hac historia aliquis versari etiam ob hoc, vt sciat, qui eximendi sint ex numero philosophorum, e. g. VII Sapientes, qui non fuerunt philosophi. Multa vere, et praeclare, ingeniose etiam dixerunt: fuerunt sapientes; sed non philosophi. Nam hoc non egerunt: non professi sunt philosophiam. (* 656) Idem de his dicendum est, qui mox sequuntur.

663 Antediluuiani, quos vocant, vbi de sapientia Adami, de columnis Sethi:

Lambecius in Prodromo historiae literariae de eruditione antediluuiana plura dixit, quam probauit. Iac. Frid. Reimannus totum libellum dedit de hoc argumento (* Versuch einer Einleitung in die Historiam literariam antediluuianam cet., Halle 1709. 80) Sed, quidquid dicitur, indicat, eos homines non fuisse philosophos. De columnis Sethi locus classicus est Iosephi Antiquit. 1, 3. Fabricius [gap: Greek word(s)] dixit in Codice Pseudepigrapho V. T.

664 Patriarchae, Abraham, Ioseph, tum Moses, et libri Iob auctor, et Salomon.

(* De philosophia Patriarcharum generatim agit Heumannus in Actis Philos. Vol. I p. 755 seqq. N.) Abrahamo tribuunt Iudaei librum, quem vocant [gap: Hebrew word(s)] Sepher Iezirah, i. e. liber formationis omnium


page 9, image: s009

rerum. Est astronomicus, et quidem ex disciplina Chaldaeorum: de hoc Wolfius in Bibl. Hebr. (* Vol. IV p. 753 et 1020) agit. Inter alias nugas faciunt illi Abrahamum hominem omnium sapientissimum, qui sciuerit Astronomiam, et omnia. Scimus, eum fuisse virum bonum et sapientem, qui Deum amauerit, et ob hoc carus fuerit Deo; sed philosophus non fuit. Iosephum constat fuisse diuinitus eruditum. Sed, quod tribuunt ei inuentionem disciplinae, quae [gap: Greek word(s)] dicitur, et alias artes diuinatorias; quod assignatur ei inuentio literarum; hoc falsum est. De Mose plura dici possunt. (* Conf. Edm. Dickinsoni Physica vetus et vera, inprimis Cap. 20 de Mose. N.) Conueniunt, fuisse illum historicum perfectum; praeclarum accuratumque illarum terrarum, quas cognitas habuit, Geographum; magnum poetam: constat, eum fuisse omni sapientia Aegyptiorum eruditum; magnum artificem: nam Bezaleelem, qui tabernaculum aedificauit, aut ipse instruxit, aut didicit ab illo. Chymicum etiam fuisse volunt, quod nusquam in S. S. dicitur: et tamen fuerunt in ea opinione magni nominis viri, in his Ge. Wolfg. Wedel, (* Exercitatt. Medico - Philolog. Dec. IX Exerc. I) vir valde eruditus, cuius disputationes multum continent eruditionis antiquae; et Olaus Borrichius, Danus, (* de ortu et progressu Chemiae p. 47 sq.); quia comminuit vitulum, sed sine causa idonea, vt mihi videtur. Nam non dicitur quidquam, ex quo coniici possit, aureum idolum istud solutum esse arte Chymica. Ad illud destruendum nihil aliud opus fuit, quam vires ordinariae hominis, vt possit aliquid contundere. (* Alias: Nec magis Chymicus fuit Moses, quam plerique Academici iuuenes, qui, aurum a parentibus missum quomodo potabile fiat, optime callent, etiam sine hac arte.) Iudaei, quidquid sciunt, a monte Sinai atque adeo a Mose deriuant. Dicunt, hoc esse [gap: Hebrew word(s)] , (* Sententiam, s. consuetudinem Mosis ex monte Sinai;) vocant [gap: Hebrew word(s)] Cabbalam, i. e. traditionem. Omnia enim a Mose esse gloriantur,


page 10, image: s010

(* Alias: quam vane vero, ostendit Knor de Rosenroth in Cabbala denudata.) Philosophi quidam Mosaici videri voluere, sed fere fanatici. Iacobus Boehmius (* in Mysterio magno,) et Ge. Hornius, Belga, (* in Arca Mosis,) ex I capite Geneseos omnium artium origines voluerunt deriuare. Sed hi, vt dixi, fuerunt fanatici. In libro Iobi sapientiae Arabicae multa sunt specimina, multa physica fragmenta, multa obscura, quibus inuoluta esse rerum naturalium doctrina videtur, quae indagarunt Hamburgenses Io. Adolph. Hofinannus et Herm. Sam. Reimarus, (* quorum exstat Erklaerung des Buches Hiobs, Hamb. 1734. 4.) Ille fuit audacior; hic est modestior, nihilque dixit, quod non probauerit. Philologiam Arabicam in illo libro inprimis expertus est Schultensius, (* et Io. Iac. Reiskius.) Si quem ex antiquitate philosophum vocare placebat, hunc vocare sic poterant. Salomon multa et praeclara sapientiae praecepta dedit, ac prudentiae priuatae et publicae specimina et partes. Sed sunt in libris eius plura quoque obscura, sub quibus forte etiam latent quaedam physica et naturalia. Neque hunc ausim excludere ex hac philosophorum appellatione. Illius libri translationem et illustrationem debemus Michaeli nostro, qui in eo dedit specimen sublimis et diuinae poeseos, (* poetischer Entwurf des Prediger Salomonis.)

665 Chaldaei, quorum fuisse archetypus Zoroaster dicitur, auctor sententiae, quam Manichaeismum vocant.

Ad illorum obseruationes astronomicas prouocant Graeci veri astronomi: Sed nugiuenduli et superstitiosi ad eorum sapientiam. Lucianus tamen aliam genealogiam huius artis tradit in Fugitiuis T. III p. 369. Philosophiam dicit ortam esse apud Indos; ab Indis eam ducit ad Aethiopas; ab his in Aegyptum; inde demum ad Chaldaeos; hinc transiisse in Scythiam et Thraciam, vnde Eumolpus et Orpheus eam traduxerint in Graeciam;


page 11, image: s011

et hinc propagatam esse per orbem terrarum reliquum. Non esse contemnendam plane hanc traditionem, et aliquid subesse, mox apparebit, (* §. 668.) De Zoroastre Fabricius B. G. 1, 36. 5 collegit omnia, quae potuit inuenire. Postea Fourmontius in libro, Reflexions sur l'Origine, l' Histoire, et la Succession des anciens Peuples, Chaldeens, Arabiens, Hebreux, Pheniciens, Egyptiens, et Grecs jusqu' au tems de Cyrus, II Voll. 4, omnia comprehendit, quae coniicit ipse, et quae sciuit de Zoroastre. (* Sed conf. n. 667. N.) Io. Christo. Wolfius, Hamburgensis Theologus, de Manichaeismo ante Manichaeos scripsit. (* Addatur Isaac de Beausobre Histoire critique de Manichee et du Manicheisme. N.) Statuisse dicitur duo principia, bonum et malum, a quibus orta sint omnia independentibus vtrisque: vt nimirum hoc modo omnes obiectiones contra prouidentiam diuinam tolleret. Et confugiunt ad hoc, quicunque in hoc scopulo haerent; quod bonis male vident esse, et malis bene, et hanc ob causam dubitant de prouidentia. Dicebat itaque, duos esse Deos, alterum boni omnis auctorem, quem Lucem vocabat; alterum, qui auctor omnis mali esset, quem vocabat Tenebras. Manichaeismi patronus fuisse Bailius videtur, et accusatur eo nomine. Certe in libris suis semper fortiter propugnat pro hoc, Manichaeismum non posse refelli ex ratione. Chaldaicam sectam vocant posteri etiam eos, qui non attigerunt Chaldaeam, et non viderunt hanc terram.

666 Astrologi certe fuisse debent.

Ab his nomen accepit Astronomia et Astrologia. (* Scilicet, quoniam Chaldaei has artes studiosissime sectabantur, nomen, quod gentis erat, arti haesit; vnde Chaldaei passim apud sacros pariter ac profanos scriptores pro Astronomis et Astrologis veniunt. Nihil est notius; si quis tamen exempla requirat, adeat Nic. Fulleri Miscellanea sacra 1, 16; Wesseling. ad Diod. Sic. 2, 29


page 12, image: s012

p. 142, et alios. [gap: Greek word(s)] eosdem vocat Sextus Empir. aduers. Mathem. 5, 83. N.) Chaldaei dicuntur astronomicas obseruationes ante omnes fecisse. (* Vid. omnino Davis. ad Cic. diuin. 1, 1; Riccioli Almagest. nov. praefat. p. VIII, et historicos Astronomiae. N.) Certe dicunt hoc Graeci veri nominis Astronomi, Ptolemaeus (* in magna Construct. passim, inprimis Hipparchus apud eundem, N.) et alii, qui prouocant ad Chaldaeorum obseruntiones, (* quas Callisthenem Alexandri comitem Babylone inuentas Aristoteli misisse, apud Simplicium l: 2 de caelo p. 123 Ald., auctor est Porphyrius. N.) Verum non contenti erant homines mera contemplatione siderum, sed volebant aliquid, quod suam fortunam tangeret, scire; hinc Astrologi, qui ex astris diuinabant. (* Quam tamen artem primos Aethiopes constituisse affirmat Lucianus de Astrol. T. II p. 361. Alias laudabat Wedelii Ienensis Prof. dictum, Astronomiam, dicentis, matrem honestissimam castissimamque filiam habere turpem et impudicam, Astrologiam: sed filiam matri debere victum quaerere.) Ad reliqua quod attinet, v. c. ad Magicas artes, falsa sunt. Sed ad Astronomiam prouocant passim.

667 Persarum quoque Zoroaster est vel Zerdusht, et duplex principium. Tho. Hyde.

(* Mire variat hoc nomen. Proprie audit Zerethoschtrô. Sic vocat eum antiquissima Persicae linguae dialectus, quam Zend dicunt. Illa vero, quae Pehlvi nominatur, eum appellat Zeratescht, siue Zertoscht, vel, vt alii scribunt, Zeratuscht, Zertuscht. Hodie apud Persas est Zerdust. Hinc Graeci fecerunt Zoroastres, Zabratos, Zaratas, Zarades, Zarades, Zarasdes. Vixit tempore Darii Hystaspis. N.) De illo videatur Thomae Hyde Historia religionis veterum Persarum eorumque Magorum, Oxoniae 1700. 4; rarus liber, qui a librariis saepe venditur XII imperialibus. (* Noua editio § 496 indicata est. N.) Sed admodum


page 13, image: s013

est notabilis: nam ille vir solus fere ea aetate notitiam non tantum linguarum Asiaticarum omnium fere, Arabicae, Persicae, Malaicae, cet., sed etiam codicum habebat Asiaticorum, et totus liber compositus est ex locis Malaicis, Persicis, Arabicis, cet. (* Nunc regnat Anquetil, qui in India orientali, quo Persae cum Zoroastris philosophia migrarunt, huius libros inuenit, et iam in patriam linguam vertit ediditque Zend-Avesta, ouvrage de Zoroaster, contenant les Idees Theologiques, Physiques, et Morales de ce Legislateur, les Ceremonies de culte Religieux qu' il a etabli, et plusieurs traits importans relatifs a l' ancienne Histoire des Perses: Traduit en Francois sur l' Original Zend, avec des Remarques; et accompagne de plusieurs Traites propres a eclairoir les Matieres qui en sont l' Objet. Par M. Anquetil du Perron - orne de Planches, a Paris 1771 III Voll. 4 m. Huc referenda est eiusdem commentatio ex Tomo XXXIV des Memoires de l' Academie des Inscriptions, quae P. II p. 376 sic inscripta est: Systeme theologique des Mages selon Plutarque compare avec celui des anciens Livres que les Perses attribuent a Zoroastre leur Legislateur. In eodem Memoriarum tomo Abbas Foucher, et in Commentariis Soc. Goett. 1778. C. Meiners de Zoroastre commentati sunt. N.)

668 Indorum Brachmanes et Gymnosophistae recentioribus Graecis et superstitiosis maxime noti.

Luciani sententiam, non Chaldaeis, sed Indis deberi originem Astronomiae, (* et Philosophiae generatim, § 665,) firmauit peculiari disputatione Witteb. 1716 Polyc. Lyserus de origine eruditionis non ad Iudaeos sed ad Indos referenda. Sed nescio, an multum profecerit. Summa haec: Primo ex Philostrati vita Apollonii Tyanaei probat, semper fuisse sapientes apud Indos. Tum ingeniose satis argumentum hoc profert: Indi, extra commercium cum reliquis gentibus viuentes, non adierunt alios populos; sed alii populi adierunt Indos, et


page 14, image: s014

didicerunt ab illis. Deinde, qui hodie sunt apud Indos sacerdotes et philosophi, vocantur Bramines, ab veteri nomine Brachmanum sine dubio. Apollonii et similium relationes non sunt contemnendae. Verum illi veteres, qui adierunt Indos, non sunt antiquissimi Graeci. Antiquissimus, de quo constat illum apud Indos didicisse, est Plato: sed recentiores plures sunt; inter alios Apollonius iste Tyanaeus, qui apud illos versatus diu multumque dicitur. (* Conferantur etiam, quae respondit Io. Christo. Otto Tom. V Miscell. Lipsiens. p. 209 sq. N.) Achmet ille, qui scripsit' [gap: Greek word(s)] , quod Rigaltius subiunxit Artemidoro, ad eorum disciplinam prouocat quidem, et pleraque inde se habere, hausisseque hanc artem ab Indis ait; sed saeculi demum IX est scriptor. Liber iste, qui Arabice vocatur Kelilah Wadimnah, (* f. Kelila va Dimna,) Graece [gap: Greek word(s)] , i. e. forte, qui ad sapientiam ducit, editus est a Sebast. Gottofr. Starckio, Berolini 1697. 8. Titulus promittit Specimen sapientiae Indorum veterum, s. librum Ethico - Politicum, et Starckius in praefatione (* § 12 et 14) dicit, librum Persice exstare in Bibliotheca Berolinensi. Quod si verum sit, meretur aliquando examinari. Et Abraham Ecchellensis in notis ad Catalogum Ebedjesu dicit, illum Arabice versum esse CCC ante Alexandrum M. annis. (* Vid. Starckii praefat. § 11.) Si verum est, multum est: Atqui subsumo et concludo. Certe Graecus, vt est, est sine dubio recens. Memoratur in illo fabulosus Georgius Cappadox, [S. Georgius, qui, equo insidens, draconem transfixit:] mentio fit Turcarum, etc. (* in illa potissimum editione, quam parauit olim Adamus Eberti, de qua omnino vid. Leipz. gel. Zeit. 1725 p. 365. In Starckiana me inprimis moverunt cum loca ex S. S. vt p. 172: [gap: Greek word(s)] , cool. Matth. 7, 3; Luc. 6, 41. p. 278: [gap: Greek word(s)] ,


page 15, image: s015

coll. Matth. 12, 20: tum versiculi ex poetis Graecis, velut p. 148: [gap: Greek word(s)] . 363. p. 408: [gap: Greek word(s)] , coll. Eurip. Hippol. 612. Sed nimirum liber antiquus, in quo multa orientalis sapientiae vestigia passim exstant, a tot interpretibus interpolatus N.) et Graeca versio aperte facta est a Christiano homine; et ex hoc libro non multum de sapientia Indorum constat. Sunt pulchrae fabulae moralis argumenti, et contextae inter se, vt fabula Romanensis, vt Mille et une Nuits: sed peculiaris sapientia non occurrit. (* Prolegomena ad hunc librum e Cod. Ms. Biblioth. Acad. V. ps. edita et Latina versa Jo. Floderus Vpsaliae 1780. 4. dissertationis Academicae forma protulit, quam sub eius praesidio publice defendit Petr. Fabian. Aurivillius. N.)

669 Arabes antiqui s. Sabaei (melius Zabii ) Maimonidi et Spencero celebrati.

Maimonides librum scripsit lingua Arabica sub titulo [gap: Hebrew word(s)] , Moreh Nebochim, q. d. doctor perplexorum (* [gap: Greek word(s)] Rom. 2, 20 N.), vbi se loca obscura S. S. interpretari profitetur. Est ille scriptor recentior Saec. XII, et dicit, ritus sacros Mosaicos, et disciplinam omnem V. T. esse oppositam Zabiorum [gap: Hebrew word(s)] i. e. idololatrarum ritibus. Intelligit autem non Arabas modo s. Sabaeos proprios, sed idololatras omnes, etiam Chaldaeos et reliquos. (* Alias: Gentis ante nomen religionis factum est.) Hanc sententiam arripuit illique suas superstruxit Io. Spencerus, in libro de legibus Hebraeorum ritualibus earumque rationibus, in quo continentur thesauri eruditionis. Merito igitur recusus est studio. Pfaffii, Tubingae 1732 f. (* Alias: etsi doctrina de typis Leuiticis aduersariis non placere potest.) Vid. 2, 1. 2. p. 279 sq., vbi ostendit Spencerus, [gap: Hebrew word(s)] et [gap: Hebrew word(s)] s. Arab. [gap: Hebrew word(s)] idem esse, et significare Orientales h. e. idololatras. Orti autem


page 16, image: s016

sunt Zabii senescente Iudaismo, in illa miscela, e qua Gnostici, Muhamedani cet. Interim tamen nihil habemus aliunde, ex quo hoc constet. Non habemus alium fontem, quam Maimonidem, qui pauca retulit ex antiquis: et metus est, ne multa ex ingenio excogitauerit, et, vt rationem redderet legum, finxerit, quae placuerunt. (* Eodem fere inclinat Dauidis Millii sententia, dissertatt. select. I de Mohammedismo ante Mohammedem, §. XXII, Non equidem ignoro, dicentis, Maimonidem, sese ipsum Zabaeorum libros consuluisse, referre, indeque accepisse, quae de eorum moribus et cerimoniis sacris tradidit; at vero nullo idoneo argumento ab eo demonstratum vidi, quare illi libri genuini sint, atque antiquissimorum Zabaeorum ritus complectantur, neque ab otioso homine nugasque vendente, potius posterioribus demum temporibus conficti; perinde atque libri, qui Sethi, Enochi, Zoroastris, Mercurii Aegyptii, etc. nomina prae se ferunt. Reliqua apud ipsum videantur, vbi et alii VV. DD., quorum scripta ad rem faciunt, laudantur. Conf. et Franc. Buddei Isagoge Historico - Theol. p. 786. N.) Nimis pauci sunt, qui hac in re iudicare possint, qui idonei sint ad verum videndum: nam oportet viros esse acutissimi iudicii, et maximae eruditionis. Per hos dies ea de re collocutus sum cum Michaele nostro, dixique, in hoc melius agi cum literatura Graeca et Latina. Iudaeis non potest fides haberi: sunt nimis recentes auctores, et nimis sublestae auctoritatis. Nec longe possumus retrogredi; et nihil apud illos cohaeret. At in Graecis potest catena necti vsque ad Herodotum et Homerum; sed hoc subsidium nos destituit in literatura orientali. Hic nimis magnae sunt lacunae, et catena nimis est interrupta.

670 Phoenices suo a Cadmo mercatores forte meliores et milites, quam Philosophi.

Nauigarunt Phoenices per omnem ambitum maris mediterranei et extra columnas Herculis ad vtrumque


page 17, image: s017

latus dextrorsum et sinistrorsum: (* de quorum nauigationibus, praeter Gesnerum ad Orphea, videndus est Huetius in Histoire du Commerce et de la Nauigation des anciens, cuius vestigia premens Aug. Ludov. Schloezer historiam mercaturae Phoenictae Suecica lingua conscripsit. Vid. Goett. gel. Anz. 1760 p. 305. N.) colonias miserunt per orbem terrarum: Sed nescimus, quam sapientiam habuerint praeter illam nauigandi peritiam. Etiam de nomine Cadmi nihil recte constat. Nescitur, vtrum aliquis vir eo nomine exstiterit: significat enim orientalis. Forte non persona fuit, sed gentis nomen.

671 Sanchuniathon si non ficticius, certe ambiguus et aenigmaticus: historicus potius quam philosophus.

Sanchuniathonis nomen ignotum fuit vsque ad Philonem Byblium, qui Neronis, aut Adriani potius, tempore vixit demum. Dicitur IX libros de theologia et historia antiqua Phoenicum scripsisse, quos ex Phoenicum lingua in Graecam videri vult transtulisse Philo; aut ficti potius et suppositi sunt a Philone. Quaedam illius superesse videntur, quae tamen non ab illo ipso habemus, sed ex Eusebio et Porphyrio, ad quos omnia referuntur vltimo. Fontes sunt Fabricius (* B. G. 1, 28), et Fourmontius ad § 665 laudatus. (* Adde Baumgart. allgem. Welthist. Vol. I § 27 p. 29. N.)

672 Aegyptii cultiores mature ceteris. Thoyt, s. Theut.

De inuentione literarum dictum iam est ad § 82. Dicitur inuentor fuisse Theut. Eusebius Praep. Ev. p. 31 D. vocat eum [gap: Greek word(s)] , (* Aegyptii [gap: Greek word(s)] , ib. p. sq. pr. N.) Quidquid eius sit, eorum sapientia magna fuisse debet. Conf. 1 Reg. IV, 30; Act. VII, 22. Herodoti liber II totus destinatus est rebus Aegyptiorum, vbi dicitur etiam hoc, et occurrit hoc nomen. Putatur


page 18, image: s018

ille Thoyt Hermes fuisse Trismegistus. Res Aegyptiorum, quantum earum constat, diligenter exposuerunt magna eruditione duo viri doctissimi, Io. Marshamus in Canone chronico Aegyptiaco, et Herm. Witsius in Aegyptiacis.

673 Hermes. Medicina hermetica.

Hermes est Mercurius. v. Herodot. l. 2. Liber, qui exstat hodie sub titulo [gap: Greek word(s)] , s. Hermetis Poemander, fictus est sine dubio; sed habet tamen rudera antiquitatis, v. Fabric. B. G. 1, 7-12, et Fourmontius l. l. Medicina Hermetica totis voluminibus disputata est ab Herm. Conringio et Ol. Borrichio, hoc Hermeti chymicam medicinam tribuente, illo negante. Si inter se conferantur, apparebit, aliquid veri subesse: eum nempe fuisse celebrem artium notitia, ac nouisse medicas vires metallorum et herbarum. Sed fieri non potest, vt aliquid de illa recte et certe constet: quod inde apparet, quod viri tam docti nihil potuerunt certi efficere. (* Conf. Heumanni Acta Philos. T. II p. 660 sq. N.)

674 Geometria a Nilo.

Quum post inundationem Nili assignandus esset vnicuique suus agri modus, inuenta est ars Geometrica. Sed hodie reliqua mathesis hanc artem ita absorpsit, vt sit nunc pars matheseos contemtissima. Terram agrumque metiri vnusquisque mediocris homo discere potest intra aliquot horarum spatium. Deinde principia Geometriae et doctrina angulorum accommodata sunt ad omne id metiendum, quidquid mensurae capax est. Agit de hac re Herodot. II, 109 [gap: Greek word(s)] . (* vbi v. Wesseling.) Plato in Phaedro p. 356 C. (* Lugd., 1240 B. Frf.) eidem [gap: Greek word(s)] , cui literas, etiam Geometriae initia tribuit. Adde Menag. ad Diog. Laert. VIII, 11. (* conf. supra ad n. 11. dicta. N.)



page 19, image: s019

675 Hieroglyphica: Horapollo (597).

De hac re dictum iam est supra l. l., vbi de scribendi variis generibus actum fuit.

676 Aethiopes et ipsi suos habuisse dicuntur Gymnosophistas, sed a Philostrato demum et aequalibus.

Nituntur pleraque fide sublesta Philostrati in vita Apollonii. Sed et [gap: Greek word(s)] Ionice scriptus non satis certi auctoris libellus inter Luciani opera Aethiopibus diserte Astrologiam et aliam sapientiam tribuit: [gap: Greek word(s)] . Deinde serenitatem caeli, et tempestatem semper eandem memorat. Notetur obiter: obseruarunt etiam planetas: [gap: Greek word(s)] . (* Alias: Gymnosophistae a rigida [gap: Greek word(s)] , et inter alia quoque nuditate, sic dicuntur.) Multa affert de his scriptor vitae Apollonii, modo ne esset ita mendax. Interim tamen non fides omnis simpliciter illi deneganda est. Solent enim, qui mentiuntur, polire ita mendacium, vt veri quid admisceant. Minuitur tantum fides, et hoc sequitur, si alii hac de re taceant, non multum ei esse tribuendum.

677 Celtarum, quo nomine, praeter Gallos et Britannos, etiam Germanos comprehendunt, celebrantur Druides, antiquae simplicisque veritatis custodes.

Posita hic est sententia vulgaris, quae erat ante Schoepflinum, et quam propugnant quidam etiamnum hodie. Ille vero peculiari libro, Vindiciae Celticae, Argent. 1754. 4, defendit, quae posuerat in Alsatia illustrata: nempe Celtas esse Gallos Galatasque, vnde contractum sit hoc nomen, et quos illi expeditionum habuere socios atque colonias; et patriam Celtarum


page 20, image: s020

quaerendam esse ea in regione, quam hodie Galliam vocamus. Illi vero emiserunt colonias quam plurimas, quae sibi vbique assumserunt socios. Inde factum est, vt spargerentur etiam per Germaniam; per Italiam circa Padum et Alpes; (* per Hispaniam; per Britanniam;) per sinum Asiaticum. Inde transierunt in Thraciam; in Asiam trans Hellespontum, vbi condiderunt Galatiam, Colossas, vel, vt rectius ex numis scribitur, Colassas. Celtae itaque fuerunt, qui abierunt Romam, eamque oppugnarunt. (* Plutarch. Camill.) Pars aggressa est Delphos, vt caperent; sed ibi deleta. Quum itaque, quocunque venerint, associarint sibi magnam vim hominum illius terrae, inde factum, vt nomen Celtarum pluribus populis tributum sit. In specie respectu Graecorum Celtae vocantur omnes populi, quorum versus occidentem ignorantia non poterant nomina dicere. Ita, quos orientem versus non poterant nominare, vocabant Indos: ad septentriones remotos sibique ignotos, Scythas: Meridionales, Aethiopas, eadem ignorantiae ratione. Inde factum est, vt nomen Celtarum late pateret. Et Simon Pelloutier, sacerdos Berolinensis, in Histoire des Celtes, et particulierement des Gaulois et des Germains, depuis le Tems fabuleux jusqu' a la prise de Rome par les Gaulois, a la Haye 1750-54. II Voll. 12, totas gentes et regiones intellexit, vbi inuenit hoc nomen. Sed Schoepflinus hac in materia est classicus. Collegit ille omnia loca scriptorum, vbi occurrit hoc nomen, et ordinauit secundum tempora et aetatem scriptorum, ostenditque, quid quisque in notione illa mutauerit, vt mihi hoc nomine bene meritus de literis videatur. (* Memini me audire ex Gesnero cum alias hic, tum priuatim, Illustrissimum Comitem Bunauium, communem tuentem latioremque istam sententiam, publice contradixisse Schoepflino. Itaque non negligenter quaesiui hac occasione, hoc vbi fecerit; sed frustra. Denique, quum euoluerem Noua Acta Erud. a. 1754, Bunauium ibi p. 544 sq. deprehendere non modo visus sum,


page 21, image: s021

sed recordari etiam coepi, dictum esse tum, eum haec scripsisse ferri. Sed Gesnerus totus erat Schoepflini. De Stephani vero Forcatuli libro, quem de Gallorum imperio et philosophia dedit, eum eruditissimum videri dicebat, sed sine certo ordine ita scriptum, vt defatigari legendo debeas. Neque fatebatur tantum, se illius perlegendi conatum frustra cepisse; sed nominabat etiam magnum virum sibique amicissimum, Ernestum, cui idem accidisset. N.) Itaque est certissimum, Celtas proprie esse Gallos. Interim in Philosophica historia hoc receptum est, vt Celtas dicant Gallos, Germanos, Britannos, et omnes reliquos populos, qui in septentrione coluerunt antiquam religionem Druidarum, qui Gallis proprii fuerunt, quosque describit Caesar (* B. G. VI, 13 sq. ), qui locus classicus est. Simplicissimae et antiquissimae religionis custodes statuebant primo Monarchiam Dei: deinde abhorrebant ab idololatria. Colendum Deum non in templis, sed sub libero coelo, putabant. Visco tribuebant vim salutarem, vbi videtur aliquid subesse mysticum. Philosophia itaque Celtarum dicit idem, quod illa Druidum, de quo argumento liber est insignis Io. Ge. Keisleri Antiquitates selectae septentrionales et Celticae, eiusdem, qui etiam dedit itinerarium illud praeclarissimum, cuius multas partes et epistolas in libris suis transtulerunt iam Angli, qui alias in peregrinationibus primas sibi partes vindicant, neque immerito. Francus est natione; sed ornauit has regiones. Vixit Hannouerae, et Cellis inprimis. Historiam et antiquitatem Druidum Io. Ge. Frickius (* in Commentatione de Druidis occidentalium populorum philosophis. Accedunt opuscula quaedam rariora, et Catalogus scriptorum de Druidis, Vlm. 1744. 4) ornauit et collegit. Inprimis Britanni studuerunt excolere hanc philosophiam occasione monumenti antiqui Salisberiensis, quod vocatur the Stonehenge. Princeps inter illos est Guil. Stukeley (* § 565), qui paene cum enthusiasmo rem egit, putatque, seruasse illos Patriarcharum religionem. (* Signum


page 22, image: s022

Thomae Smithi Syntagma de Druidum moribus ac institutis, in quo miscellanea quaedam Sacroprofana inseruntur, Londini 1664. 8, sustulisse videtur, qui c. 2 Druidum quernam religionem, quam vocat, ab Abrahami exemplo deducit, Druidas Pythagorae disciplinam secutos affirmaus, Pythagoram autem suam philosophiam a Iudaeis hausisse. Haec deinde vestigia ex Anglis plures presserunt, in his Guil. Cooke, cuius de Patriarcharum et Druidum religione ac templis Anglice scriptam disquisitionem Germanice dedit I. Ph. Cassel, Bremae 1756. 8. Exstant etiam, Galic Antiquities consisting of a history of the Druids, particularly of those of Caledonia etc., Edinb. 1780. 4. Sed hic liber non multa habet, vnde commendetur. De Salisburiensi illo monumento conf. et Baumg. Welthist. P. XVI § 430 sq. N.)

678 Romanorum, ante quam a Graecis discerent, prudentiam forte aliquam ex legibus et institutis intelligamus: post cum praeceptoribus suis Graecis philosophati sunt (786).

Numam Pythagorae discipulum fuisse, quidam volunt: (* Liu. 1, 18;) sed est illo sesquisaeculo iunior Pythagoras. (* Conf. § 746.) De legibus antiquis Romanorum inter reges, quae supersunt, omnia collegit Paulus Merula, cuius Antiquitates laudare alias soleo. Fuit illorum sapientia practica, ex vsu et assuefactione collecta, quae ad educationem et institutionem iuniorum ciuium pertinebat. Deinde post V demum saecula philosophari proprie inceperunt. Nihil ante Ciceronis aetatem in philosophia dogmatica et systematica scriptum est. Poetas habuerunt. Ennius, Accius, Pacuvius, ex Graecis transtulerunt. Sed philosophus non fuit ante Ciceronem, (* conf. ipse de fin. pr.:) quid enim alias opus habuisset excusare noua vocabula, quae ex Graeco transferebat? Testantur hoc aperte Academici libri, et philosophici reliqui. Non dico, ante eum Romanos non iuisse Athenas literarum et philosophiae causa:


page 23, image: s023

fuit ibi Atticus, et Saufeius, aliique: tempore Catonis Carneades et alii philosophi Graeci fuerunt Romae: ad Romanos venerunt Athenienses philosophi; at Romanae leges vigilabant contra eos; Cato eiiciendum Carneadem cum sodalibus suis suadebat; nam hoc homine disputante non intelligi posse, quid verum sit: (* Plutarch. Cat.; Quinctil. 5, 1; Plin. 7, 10;) sed Cicero primus fuit philosophiae apud Romanos auctor. Tria regnabant Romae genera philosophiae. Qui polyhistores, in specie oratores, erant, et huic arti studebant, tradebant se Academicis, quia ex vtraque parte disputare solebant. Cicero ipse fatetur (* in Oratore 3), se magis ex Academiae spatiis euasisse oratorem, quam ex scholis rhetorum. Nempe vim dicendi habebat ab Demosthene; ingenii fecunditatem, et, si fas est ita dicere, versatilitatem, ab philosophia. Deinde ciuilis prudentiae studiosi, et seueriores, erant Stoici (* § 744); quae philosophia illis adeo placuit, vt bona pars illius sit traducta in leges Romanas. (* Conf. Christ. Frid. Ge. Meisteri Programma de philosophia Iurisconsultorum Romanorum Stoica in doctrina de corporibus eorumque partibus, Goett. 1756, et qui ibi laudautur § VII; adde Gottl. Slevogt de sectis et philosophia veterum ICtorum opuscula, Ienae 1724; Schultingium ipse laudabat alias. N.) Voluptatem vero, vitam priuatam, et otium sectantes Epicuri praecepta arripiebant. Ita fuerunt Cicero Academicus; (* alias nominabat et Varronem:) Seneca, Lucanus poeta, Antoninus, Stoici; (* alias Catonem addens Ciceronis pro Murena orationem laudabat;) Lucretius Epicureus. (* Alias: quos inter Piso erat; qui tamen Epicuri sententiam male intelligebant.)

679 Similia de Scythis, Getis, Thracibus, sorte dicas, nisi quod nihil de literis illorum, modo habuerint, superest.

Ne constat quidem, vtrum Scythae, Getae, Thraces habuerint literas. Quae sciebant, ex vsu didicerant:


page 24, image: s024

sed theoreticae certe systematicae doctrinae nulla sunt vestigia.

680 Abaris et Zamolxis fabulis obruti.

Abaris Pythagorae fertur discipulus. Fabula haec est: Apollo donauit Abaridi sagittam, quae illi hoc praestabat, vt esset inuisibilis, quoties vellet, et ab vno loco ad alterum venire posset vno momento. In teli locum, quod sane commodius erat, successerunt apud nostras mulieres scopae et furcae, in quibus equitare dicuntur, et videri a nemine. Fabulas omnes, et quidquid de Abaride scitur, collegit M. Car. Gottfr. Zapfius in disputatione valde erudita (* Lipsiae 1706.) Locus classicus est apud Iamblichum de vita Pythagorae 1, 19. (* Al. Baylium h. artic. conferre iubebat.) De Zamolxi incerta et confusa omnia. De eo peculiariter egit Carolus Lundius Suecus, in disputatione, cuius titulus est Zamolxis, primus Getarum legislator, (* Vpsal. 1687. 4.) vbi quae potuit inuenire collegit. Qui in scriptoribus Romains Getae sunt, paulatim vocabantur Gothae, vel Gothi, et intelliguntur hoc nomine inprimis Scythae septentrionales, et qui ibi habitarunt, vbi hodie sunt Sueci. Zamolxin suum dicunt viuum ad Deos transiisse, et habebant peculiarem rationem, qua dicebant, esse aliquem apud Zamolxin, qua significabant, eum esse mortuum. Ille igitur attulit sine dubio ad suos hanc de animae immortalitate doctrinam. Mittebant etiam legatos ad eum. Ritum narrat Herodot. IV, 94. Sago eum, quem ita legare volunt, elidunt in altum, excipiuntque hastis. (* Alias exempli causa laudabat Sueton. Otho 2, vbi v. interpr.) Felix omen est, si statim moriatur. Dant illi mandata ad suos, suam causam agendam illi commendant, et de futuris rebus suis percontari iubent. (* Alias: Nihil, Varro inquit apud Cit. Diuin. II, 58, tam absurde dici potest, quod non dicatur ab aliquo philosophorum; addo: nec quod factum sit religionis causa.) Ceterum de illorum sapientia nihil scimus. Illud constat,


page 25, image: s025

coluisse loca vltra Pontum Euxinum, et Thracas vocatos esse inprimis illas gentes, quae ibi habitabant, vbi hodie est Thracia Russica. Et apparet ex antiquis libris, olim fuisse ibi maiorem humanitatem. Huc pertinet eorum legatio in Graeciam. Etiam Argonautae, quod ex Orpheo et aliis huius expeditionis scriptoribus constat, inuenerunt ibi vbique homines molliores, quam nunc sunt, et humanitatem, quae postea abolita fuit forte per bella. Conferendus etiam omnino est Luciani Dialogus Anacharsis s. de Gymnasiis; item Toxaris eiusdem, vbi multa exempla virtutis afferuntur, inprimis amicitiae monstrosae fere. Venerunt etiam ad Graecos.

681 Anacharsis Athenas venisse dicitur.

Luciani Anacharsis exhibet colloquium eius cum Solone. (* conf. eiusdem Scytha, s. Hospes.)

682 Haec Barbarica Philosophia vocari solet.

683 Graecanicae principia fabulosa. Prometheus fictor hominum, repertor ignis:

Prometheus prudentiae nomen est. Primus homines fecisse dicitur, vnde est prouerbialis locutio apud poetam (* Iuuenal. XIV, 35,) Quibus arte benigna, Et meliore tuto, finxit praecordia Titan. Ille finxit homines, Minerua iis dedit animam. Horatius (* Od. 1, 16. 13) dicit, illum ab omni animali aliquid sumsisse et addidisse homini, aliquid etiam de leone. Forte voluerunt dicere hoc, illum poliuisse homines. Frater ipsius fuit Epimetheus, qui ex eo senatorum genere fuisse videtur, qui, postquam ex curia venissent, fuerint sapientiores. Dicitur idem furatus ignem, quo magnum commodum praestitit hominibus; sed etiam mollitiem inuexit, vim nocendi, morbos. Docuit quidem cibos molliores, iucundiores, reddere, sed etiam qui mollirent corpus, et non tam apti essent corpori animali, quam crudi, et incocti, frigidique. Quaeri omnino potest, vnde sit


page 26, image: s026

ignis: nam omnis ignis noster est artificialis. Videtur casu inuentus fuisse. Fieri potuit, vt lapides inter se, aut lapides et ferrum collisi, ediderint ignem, et eo loco lignum putridum, aut alia materia ignem facile concipiens, fuerit: aut vt montes arserint, tanquam Aetna, Vesuuius: aut siluae flagrarint, vnde homines aliquid acceperint; qua ratione incredibiliter sunt adiuti; verum etiam laesi: nam permutatio frigoris et caloris est; ipsa febris, quod expertum est et hoc corpusculum (* Lipsiae in Schola Thomana.) Docuit homines etiam sacrificare, et alias artes; sed haec non fuit philosophia propria. Contra

684 Linus musices auctor:

Magis accedit ad philosophiam. Primi enim musici non adhibebant instrumenta, sed canebant assa voce, quod docuit illos ipsa natura, quod videmus in infantibus, qui saepe per se incipiunt cantillare, nemine praeeunte. Paulatim etiam addiderunt rhythmum, atque alternationem syllabarum, et ita melo ars accessit, illudque auxit. Sunt qui putent, Linum non fuisse personam. Vossius Institut. poet. XIII, 3. p. m. 78 dicit, triumuiros istos poesios, Linum, Musaeum, Orphea, non fuisse, sed esse nomina Phoenicia, et signisicare musicos. Sed est hoc audaculum. Verum est, etiam Aristoteles (* apud Cic. de N. D. I, 38) dubitauit, vtrum Orpheus aliquis fuerit; sed nempe talis, qualis dicitur; qui sustineat illa praedicata, quae illi tribuuntur, cuius sint carmina, quae supersunt. sed, fuisle olim personas tales, non potest negari. De Lino ostendit hoc Io. Guil. Bergerus in disputatione, quam vocat [gap: Greek word(s)] i. e. carmen Lini; (* ex tribus de Lino disputationibus Wittebergae 1708 habitis vna est. Adde VV. DD. ad Hesych. v. [gap: Greek word(s)] N.)



page 27, image: s027

685 Orpheus mysteriorum, in quibus ciuilitas, leges, praemia et poenae post hanc vitam, forte etiam planetae habitabiles:

Orpheus debuit habuisse aliquid philosophicum, i. e. perscrutatus esse coelum, herbas, lapides, quod testantur carmina eius. Licet illa, quae hodie habemus, non sint antiqua: indicant tamen, antiqua tale quid continuisse. Tribuunt illa Onomacrito, qui, teste Heradoto (* 7, 6), vixit Xerxis tempore. Hoc apparet, doctrinas Orphicas fuisse antiquiores ipsis carminibus. In Argonauticis (* v. 70 sq. ) introducitur ipse Orpheus, tanquam de se in tertia persona loquens. Si scripsit Onomacritus, scripsit persona Orphei indutus. Et si hymnos scripsit, videtur, illi protulisse tanquam mysteria Orphei. Et sunt illi hymni diu etiam habiti tanquam mysteria; nec prius emanarunt, sed manserunt mysteria, quam gentiles, qui ad Christianos transierant, paulatim ad ilia prouocare viderent, et totos locos ex illis in suis libris exhibere, quod inprimis fecit Clemens Alexandrinus. Quum illa itaque Orphei mysteria publicarent Christiani, vt non amplius occulta esse possent, decreuerunt discipuli Orphicae philosophiae hoc ipsi facere, ne possent forte sibi affingi, quae sua non essent. Et tum demum proditi in lucem sunt illi hymni, quum antea diligenter occultarentur. Illud autem videntur proprium habuisse Orpheus et sectatores eiusdem, et omnes fere philosophi antiquissimi, vt de rebus naturalibus philosopharentur. Hoc agnouisse Orpheus videtur, planetas esse habitabiles; solem esse centrum; et terram circa ipsum moueri. Sed quemadmodum hodie, si sacerdos vellet prodire ad rurticos, et in concione dicere, Nolite putare, amici, solem moueri, et oriri atque oceidere; est haec fallacia optica: verum terra nostra semper vertitur versus orientem; et, vbi attigit punctum illud orientale, oriri sol dicitur; deinde quum eo venit, vt axis eius sit parallelus cardinibus, et aequaliter directus


page 28, image: s028

versus meridiem ac septentrionem, meridiem habemus; quum vero attigit punctum occidentale, videtur occidere: rustici putarent, illum delirare, et accusaturi illum essent coram Consistorio; ita Orphici sentientes hoc, prudenter, quae aberrabant ab opinione et consuetudine vulgi, inuoluerunt mysteriis. Quod fecerunt etiam in aliis; et vbique studuerunt adiicere admirabilitatem. Ita affinxerunt etiam Deo quaedam inexspectata. Haec consuetudo, religionem tanquam mysteria habere, adeo solemnis fuit, vt etiam in libris sacris sub eo nomine occurrat. Quoties legitur in Psalmis [gap: Hebrew word(s)] (sod, ) mysterium! Ita fecerunt Christiani primi. Sed quae faciebant illi bono consilio, non habuerunt felicem euentum. Originem mysteriorum referunt ad Orphea. Eleusinia vel ortum suum debent Orpheo, et cum aliis illa instituit ordinauitque: vel sunt Orpheo antiquiora, et illis est initiatus. Hinc originem trahit humanitas. Haec enim pendet ab agricultura, et inde orta est Nam primum diuisi sunt colonis agri, adeoque introductum ius. Deinde debebat vnusquisque. alteri suum custodire studere, quo et ipsi sibi relinqueretur suum. Inde orta fuit socialitas, sine qua non consistere potest humana vita. Agriculturae causa debuit etiam adesse religio. Nam in rebus, quae manu defendi non possunt, nihil potentius est religione. Itaque rei illi, quam seruatam vellent, huic arbori, illi riuo, istis terminis, tribuerunt sanctitatem, vt ne fas esset illa laedere. Cum religione omni coniuncta sunt praemia et poenae post hanc vitam. (* Dogma, de perenni animorum natura, per Eleusinia praecipue sacra, propagatum esse, ostendit etiam Ayreriae memoria, quae VIII locum tenet in Memor. Goetting. Vol. II. Conf. et Io. Aug. Bachii Dissertatio pro Mysteriis Eleusinis. N.) Agricultura itaque reuera est origo ciuilitatis humanitatisque. Fecit enim, vt intelligerent homines, se debere aliquid ciuibus suis. Eadem Ceres, quae est frugifera, [gap: Greek word(s)] est etiam Legifera, est [gap: Greek word(s)] Et vt


page 29, image: s029

fecit, vt frui frugibus possent; ita etiam legibus eas custodiuit. Adeoque, quidquid sanctum et carum est hominibus, vltimo pendet ab agricultura. Pythagoras, Orpheus, et alii, multa habuerunt dogmata, quae postea demum putantur orta, in quibus est illud de planetis habitatis. Conferatur Plutarchus, de placitis philosophorum II, 13, et quae ibi dixit Corsinus. (* Alias: Epigenis opus de Orpheo et eius philosophia rostituit quasi Eschenbachii de poesi Orphica commentarius. Cetera dabunt Fabricius in B. G. et Gesneri prolegomena Orphica. Conf. et § 689.)

686 Musaeus perfector institutorum Orphei:

Hunc alloquitur in Orphicis. Carmen de Herone et Leandro, quod hodie sub illius nomine circumsertur, auctorem habet non antiquiorem saeculo III aut IV, et videtur Sophista fuisse. (* Fragmenta quaedam illius antiqui exhibet H. Stephani poesis philosophica, quam et ipse alias laudabat. Ceterum et huic sua subiecisse Onomacritum auctor est idem Herodotus I. I. N.)

687 tum Homerus omnis fons doctrinae:

Huius vitam scripsit Thom. Blackwell An Enquiry into the Life and Writings of Homer. The II Edit., Lond. 1736. 8 (* Cui iungendus est Rob. Wood, a quo accepimus An Essay on the original Genius of Homer, London 1769. 4, et Germanice, Francof. 1773. 8. N.) A lac. Frid. Reimmanno in Iliade post Homerum incunabula omnium scientiarum ex Homero eruta et systematice descripta sunt, Lemgov. 1728. 8, vt Theologia, Astronomia, inprimis Geographia etc. (* Librum vocabat lectu dignissimum et diligenter scriptum. N.) Ad Philosophiam quod attinet, hoc inprimis inculcat, non Deum, sed homines, esse causam malorum, (* quam originalis sapientiae partem existimabat, saepe laudans versum 59 ex Pythagoricis, de quo ad § 748, vbi etiam loca Homerica indicabuntur. N.) De statu poit mortem,


page 30, image: s030

de iure belli rel., multa etiam apud illum sunt. Hic quoque Popii versio Anglicana valde prodest. Sed vid. n. 137.

688 et Hesiodus, cuius Theogonia,

689 et hymni Orphici multa naturalis praesertim philosophiae habent vestigia.

Hesiodum Homero vel paulo antiquiorem putant, vel paulo iuniorem, vel aequalem. Exstat [gap: Greek word(s)] Homeri et Hesiodi, et plerumque, quod mireris, Hesiodo palma assignata est contra Homerum. Sed plerisque Hesiodus Homero recentior esse C aut CC annorum spatio videtur. Certe certamen istud est ficticium. Sunt in eius carminibus philosophemata plura. In Theogonia dicit, omnia orta esse ex. Erebo, i. e. ex confusa mole, quam chaos vocabant. Nam imaginari creationem ex nihilo gentiles non poterant; sed putabant, mundum. ortum esse ex materia aeterna, Deo coaeua quidem, sed tamen aliquo modo dependente ab illo. (* Alias: in Theogonia vestigia insunt traditionis antiquissimae, etiam Mosaicae; quare eam ex orientali literatura Heinsius et Clericus bene illustrant.) Orphei carmina sunt antiquissimae sapientiae monumenta, sed et superstitionis. In hymnis sunt quam plurima philosophemata. Quae de Ioue ibi dicuntur, ad aerem reserunt, ita vt aer passiuus Iunonis personam induat. Sine iucunditate non possum legere hymnos Orphei. Gaudeo et miror, in prima mundi iuuenescente quasi aetate tam multa vidisse homines et cognouisse de rebus physicis, vt planetas habitatos (* § 685), terrae motum, (* i. e. eius causas, conf. Gesn. Progr., quo 1756 nouum magistratum Academicum indicauit, de terrae motibus quaedam [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] proponens:) inprimis illud iam sciuisse Orphea, quod hodie omnes assumunt, valde me delectauit, nempe semina omnium rerum esse sparsa vbique et inter se mixta, ita vt, quoties


page 31, image: s031

spiritum ducimus, hauriamus cum aere infinita semina. Ita in plantis obseruata sunt stamina quam plurima, quae propagandi vim habent, et semina sunt. Orpheus itaque dixit, ad hoc esse ventos vtiles, vt vbique spargantur et misceantur semina ex omnibus plagis terrarum. Inuenimus saepe plantas Americae proprias in Europa. Qui hoc fit? Nempe Deus excitans ventos concutit quasi illum magnum cyceonem suum, et miscet semina omnis generis et omnium regionum, vt nullus terrarum angulus sit, vbi non sint semina quam plurima: et vbi inueniunt commodum nidum, quam matricem vocant, ibi nidulantur, et procreant fructus et stirpes.

690 Politici Legislatores Zaleucus et Charondas in M. Graecia:

Quae fuit in extrema Italia. Zaleucus Locrorum fuit legislator. Charondas Thuriis dedit leges, vbi vixit Herodotus. Horum non habemus scripta; sed hinc inde leges tantum allegatas inuenimus, apud Plutarchum, Aelianum, Lucianum, alios. Zaleucus suas e Creta petiit. Charondas contra legem suam improuide peccans gladio incubuit. (* Charondinas aliquot programmatis recensuit et illustrauit Ill. Heynius. N.)

691 Athenis Draco et Solon:

Draconis leges dicebantur sanguinariae, et sanguine scriptae. Opus fuisse videtur duris legibus contra duros homines. De Solone vid. Plutarchi et Meursii Solon, qui posterior refert, quid ille mutauerit in Draconis legibus. Totum studium eorum fuit sapientia, sed non philosophia.

692 Lycurgus Spartae:

Lycurgi vita est apud Plutarchum. Eius institutis debentur fortitudo, patientia, et quidquid in disciplina Laconica laudatur.



page 32, image: s032

693 apud Cretenses Rhadamanthus et Minos:

Hi fuerunt tam celebres et iusti, vt fingerent poetae, eos etiam iudices esse inferorum. Conf Io. Meursii Creta c. 8.

694 tum VII sapientes, Thales, Solon, Chi-Ion, Pittacus, Bias, Cleobulus, Periander:

Inter hos non vnus est, de cuius philosophia quid dici possit, praeter Thaletem. Reliqui omnes non minus quam praecedentes excluduntur a definitione n. 656. Hunc etiam physicum fuisse et Sectae Ioniae auctorem, de qua mox videbimus, constat. Assumebat, aquam esse primum omnium rerum elementum. Reliqui fuerunt legislatores. Quae sciuntur de illis, sunt morales et ciuiles sententiae. Conf. Heumanni Acta philosoph., vbi describuntur illorum vitae; et Isaac de Larrey Histoire des Sept Sages II Tomes, Roterd. 1713-16. 8. Hic fuit auus illius, qui apud Danos est. Quum essem Vinariae, venit aliquis in bibliothecam cum Principe Nassouiae, cuius comes erat; et quum esset mihi notus vultus ipsius, essetque admodum humanus: audaciam sumsi illum interrogandi, an forte iam viderim aliquando. Dicebat: ego neque Ienae operam dedi literis, neque sui in his regionibus. Tandem veniebat in mentem, me vidisse imaginem huic vultui plane similem Larrey Histoire d' Angleterre praefixam; illico attuli et ostendi; ille: Non est mirum; nam hic est meus pater. Hic igitur, qui hanc historiam scripsit, est etiam auctor harum vitarum. Et quum iam hic essem, ille, quem Vinariae videram, commendauit mihi filium suum, qui hic literis studuit. Quum veniret ad me, statim praedixi: Tu es Larreyus mihi commendatus. Nam habent aliquid admodum notabile in vultu. Idem ille Anglicae historiae scriptor scripsit etiam Histoire de France sous le Regne de Louis XIV II Tomes 8. Sed in historia VII Sapientum, vt cohaererent omnia, finxit quaedam,


page 33, image: s033

vt Plutarchus in Symposio suo. Narrat tanquam fabulam Romanensem, et iucundissimus est liber lectu. Commodum vero est hoc, quod citauit, historica quae sunt, in margine. Sententias VII Sapientum explicauit Buddeus, quum ab anno 1695-700 Halae esset Professor philosophiae, vbi nobiles quidam iuuenes, qui deinde plerique inter lumina aulae Brandenburgicae fuerunt, vt Dankelmanni, Prinzii, cet. disputabant de VII Sapientibus, quae sunt inter nobilissimas Buddei disputationes, in quibus attulit historica, et expendit eorum sententias, (* quas iunctim exhibet Io. Fr. Buddei Sapientia veterum, s. dicta illustria VII Graec. sapient, Ienae 1699.)

695 itemque fabulator Aesopus.

Apud Graecos magnum dedecus erat, si quis non legisset sciretque fabulas Aesopi: (* Aristoph. Av. 471: [gap: Greek word(s)] quae vox inde prouerbio increbruit; N.) Sed quis fuerit ille, hoc nescitur. (* Alias: Assaphum quidam putant. Conf. Heumanni Acta philos. Tom. I p. 948.) Habemus quidem illius vitam Graece scriptam; sed est recentior, quam vt ei fides plena haberi possit. Auctor putatur Planudes Saec. XIV scriptor: et narrantur in illa quaedam fabulae satis iucundae; quae vero historice sciuntur, et probabilia sunt, dedit Bachet Sr. de Meziriac, quam vitam vertit Heumannus in Actis philosoph. Planudes non narrat modo fabulas Aesopi, quae sunt antiquae, et apud Herodotum et Plutarchum occurrunt, sed etiam Aesopicas, hoc est fictas eius nomine. Vti dixi, quae sciuntur, debentur Meziriaco. Sed cauendum est, ne quis decipiatur a Generoso de Loen et societate Francofurtana, cuius est ille Director. Nam vt Theologi illum aegre in suum ordinem recipient, ita Philologi valde clamabunt, si ex illorum numero esse velit. Ediderunt librum sub titulo: die Geschichte von dem bluhenden Griechenlande von einer Gesellschaft gelehrter


page 34, image: s034

Leute, zu Frankfurt, Leipz. 1756. 4. Est consarcinata a Kindio Lipsiensi ad aedificationem plebis, et versa verbotenus ex Plutarcho, et inprimis illius vitis. Ista itaque in historia est etiam vita Aesopi, sed ex Planudis Graeca, quae absurda commenta habet, Germanice facta. Vid. Goett. gel. Anz. 1756 p. 884. sq. Philosophum proprie Aesopum vix dixeris, sed fapientem. (* Collectioni vero sabularum ipsi, saec. demum XIV factae quidem, tamen vestigia antiquitatis non deesse censebat.)

696 Philosophi proprie dicti a Pherecyde Syrio originem ducunt:

Syros, (* Syra et Syria,) est insula maris Aegei. Primus scripsisse dicitur de Theologia; sed non porest hoc constare cum Orpheo, qui antiquior fuisse debet, si suit. Interim dicunt hoc Diogenes, et alii. Inde [gap: Greek word(s)] dicitur [gap: Greek word(s)] .

697 cuius discipulum etiam Thaletem Milesium faciunt quidam, Ionicae sectae conditorem:

Est certe apud Diogenem Laertium epistoia Pherecydis ad Thaletem, (* 1, 11. 8), quam qui finxit, ponit amicos fuisse. Discipulum facit Thaletem Tzetzes in Chiliadibus apud Menag. ad Laert. 1, 119, sed res nondum est satis explicata. Videtur enim Thales Pythagora multo natu maior. Ex Dodwelli (Exercitt. de aet. Thal. et Pythag.) rationibus mortuus est anno Pythagorae XXII Pherecydes autem mortuus anno Pythagorae XXVI Thales fuit auctor sectae Ionicae, quia ortus erat Mileto Ioniae vrbe. Quae de Thalete sciuntur, ad Laertium dedit fere Menagius. Sententias seruauit Laertius. Prouerbium apud Graecos in sapientem, Thales!

698 omnes vero Italicae patrem Pythagoram (746).

Vt adeo Pherecydes duplicis sectae auctor fuerit quodam modo. (* Quippe Pythagorae quoque fuit praeceptor.


page 35, image: s035

N.) De Pythagora, quidquid certum est, cognosci potest ex Henr. Dodwelli Exercitationibus de aetate Phalaridis et Pythagorae, vbi chronologia illorum inquiritur.

699 A Thalete profecti Anaximander, et reliqui, qui Physici dicti sunt, et atheismi postulati plerique, quod receptas superstitiones contemnerent, de Deo autem in physicis vel tacerent vel incommode loquerentur.

Thales primus fuit philosophus, a quo Epocha philosophiae proprie solet incipere. Philosophi autem illi primi, Thales, Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras, Diogenes Apolloniates, Archelaus, reliqui sectari sunt naturam. Dicebat Thales, omnia orta esse ex aqua, (* quam sententiam fuisse Orphicam, patet ex hymno XXII, 4. N.) Difficile est illorum philosophiae systema contexere: nam scriptores annotarunt modo sententias quasdam obiter, et abruptas. Plerique autem incurrerunt in notam Atheismi, illius inprimis, qui Spinozismus vocatur, qui confundit opus Dei cum auctore suo. Dixit Anaximander, si esset prouidentia; si puniret Iupiter impios: occideret illos fulmine. Tacent de Deo, vt hodie physici faciunt. Inquirunt modo vires naturae, eiusque leges obseruant. Loquuntur incommode de Deo; dicunt, Deum esse animam mundi. Re vera volebant tantum tertium comparationis exprimere; vt motus corporis nostri pendet ab anima, ita motus mundi a Deo. Quidam aerem Deum esse dicebant, ad indicandam sine dubio eius omnipraesentiam. Alii ignem vocabant, vt significarent nempe eius potentissimam vim perdentem aut fouentem. Quae sciuntur, Pluarchus de placitis philosophorum, cum Ed. Corsini notis, Origenis [gap: Greek word(s)] ab Wolfio edita, Diogenes et alii ex antiquis docent: ex recentioribus Cudworthus cum obseruationibus Moshemii, quae ipsi operi Cudworthi sunt praefereudae.



page 36, image: s036

700 Socrates, relicta subtilitate Physicorum et derisa Sophistarum subtilitate, philosophiam ad mores praesertim singulorum et ciuitatis formandos adhibuit, eo certe genere praeclare meritus est:

Vixit temporibus vltimorum nostrorum prophetarum, et Monarchiae Persicae. Quum illi, qui ante eum essent philosophi, disputarent, quae essent supra eorum captum, de rebus physicis, de anima, rel.: ille, relictis his omnibus, de quibus nihil certi dici potest, ad mores deuocauit philosophiam, (* Cic. Quaest. Tusc. V, 4: Socrates primus philosophiam deuocauit e coelo, et in vrbibus collocauit, et in domus etiam introduxit, et coegit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere: ) et ita disputauit, vt duobus aut pluribus disputantibus inuicem immisceret se vbique, et dubitaret de omnibus fere, quo adduceret homines ad considerationem rerum accuratiorem. Sed quidquid veri de virtute, de anima, de Deo scitur in philosophia, ibi non ambigit, sed inclinat rationis libram ad verum. In inoralibus vero semper ita disputat, vt sit ambiguus. Accusatus est, eum corrumpere adolescentiam. Nempe quum sentirent, eum sapientiorem esse se; quum ipse liberius illos reprehenderet; dixit enim aliquando, quum homines nihili magistratus creassent, vtrum votis et suffragiis possent asinum reddere equum: hinc in odia plurium incurrit. Ita, quum rationes vulgares rideret, et meliora ipsos doceret, vocatus est Atheus.

701 vir ipse sanctus et innocens.

Accusatur amoris impuri. Sed, quod probe notandum, dicunt hoc non homines eius aetatis, sed posteriores. Id quod bene obseruandum est illi, qui vult eum defendere, quod boni publici causa faciendum puto. Sunt apud Platonem loca, vnde apparet, eum fuisse castissimum, et Alcibiadem sanctissime ab illo amatum fuisse. Vide dissert. meam Socrates sanctus Paederastes (* in T. I.


page 37, image: s037

Commentar. Soc. Goett. ). Qua de causa etiam instauratores literarum, Melanchthon, Camerarius, et alii, disputarunt, vtrum non dicendus sit salutem aeternam consecutus. Et quaeri omnino potest, vtrum anima tam sancta, tanta virtute praedita, non salvata sit. (* Alias: Eius inprimis, vt omnem gentilium virtutem, minuit Esprit Flechier la Faussete des Vertus humaines, quae nimia detractio ipsi Christianae virtuti noxia est. Contra Iustinus M., Socratem seruatum esse, concludit sic: Qui [gap: Greek word(s)] habuit, seruatus est; Socrates habuit [gap: Greek word(s)] cet. ( [gap: Greek word(s)] . Apolog. II. p. 65 Commel. ) Sed [gap: Greek word(s)] sumit duplici sensu, primo pro Christo, tum pro ratione (§. 789). Eum seruatum puto, quia, quum. Christum non nosset, sic vixit, vt, si Christum agnouisset, aliter viuere vix potuisset.)

702 Sectae plures ad ipsum auctorem prouocarunt, quod praeter ea, quae ad mores et pietatem pertinent, dissimulata sua sententia alias omnes oppugnaret, ea autem auctoritate esset, vt ad illum prouocare honorificum videretur.

Qui recte vult cognoscere Socratem, et eius philosophiam, illi non legendus est Plato, qui indulsit nimis ingenio, et laqueis sophisticis, disputatque de verbis magis, quam de rebus, adeo, vt Socrates ipse de Platone diceret (* apud Diog. Laert. 3, 35:) [gap: Greek word(s)] ; sed legendus est Xenophon et Aeschines. Docuit virtutem, illamque colendam vnice suasit; disputauit semper contra sophistas, eorumque rationes confudit. Quum dicerent illi, iustitiam esse splendidam stultitiam, ille simpliciter, et directe, sine ambiguitate, commendauit et defendit iustitiam. Sed in aliis, ad quae videret homines nimis festinare, et arripere falsas definitiones et opiniones, illos refutauit et refellit,


page 38, image: s038

quasi dubitans de singulis. Interrogans v. c., quis sit sapiens, quamcunque ille alter afferret definitionem illi tempori accommodatam, ille dicebat: Nescio, vtrum hic sapiens dici possit; videbimus: et dubitando interrogandoque homines eo deducebat, vt agnoscerent errorem. Interdum cum aliis philosophis etiam de physicis studuit in vtramque partem disputare, et eorum refellere opiniones. Aliquanto post eius mortem, quum puderet Athenas condemnationis, sectae ortae sunt.

703 Plato (711) illum ostendit etiam, qua laqueis suis ipsorum inuoluit Sophistas:

Plato Socraticus fuit, in quantum studuit conuellere sophistas, sed in reliquis non. Verum ex Xenophonte, Aeschine, Cebete, Socratem ipsum, qualis intus et in cure fuerit, cognoscere possumus, et eiusdem disputationes veras, morales, eiusdemque sententias.

704 Xenophon, Aeschines et Cebes, qua amabiliter disputat, atque ad vitam et mores refert omnia. Inter ipsius discipulos

705 Aristippus Cyrenaicae sectae conditor, quae infamatur ob sententiam de voluptate corporis, fine bonorum.

Aristippus arripuit hanc sententiam: in sapientia esse voluptatem summam. Nempe quum videret, Socratem semper hilarem esse, et contentum sorte sua, et quum esset alioquin etiam ad hilaritatem procliuis: nam Socrates neque corporis voluptates contemnebat, vxores duxit, liberos procreauit, in conuiuiis totas noctes fuit, domi vxores suas incitans contra se inuicem, ipse risit: Quanquam, vt hoc addam, hoc de duabus vxoribus, et bigamia simultanea, recentius videtur figmentum, de quo vide disputat. meam supra (* §. 701) laudatam: Hoc quum videret, inquam, Aristippus, arripuit. Forte etiam, quod eum accusant quidam, vltra limites Socratis


page 39, image: s039

progressus est. Sed, quum nulla sint ipsius monumenta, caute est procedendum, et res relinquenda potius in medio. Hoc apparet, eum fuisse hominem hilarem, etiam principibus aptum. Diogenes Cynicus Horat. Ep. I, 17. 13 reprehendit eum eo nomine, dicens: Si pranderet olus patienter, regibus vti Nollet Aristippus. Respondit ille recte: Si sciret regibus vti, Fastidiret olus, qui me notat. Et: Omnis Aristippum decuit color est apud Satiricum (* ib. vs. 23.) Quum tamen etiam exemplum, habeamus illius virtutis, res in medio est relinquenda. Iter enim cum seruis faciens. per Cyrenaicum desertum aridum, et aestuosum valde arena, seruos aestu solis nimis fatigatos pecuniam, quam portabant, iussit abiicere. Nam putabat, stercus hoc reparari posse, sed mancipium bonum non item: (* Horat. Serm. II, 3, 100. Graecus. Aristippus, qui seruos proiicere aurum In media iussit Libya; quia tardius irent Propter onus segnes: ) quod est valde philosophum. Certe non ita philosophantur philosophi et theologi, qui eum alioquin reprehendunt. Est liber elegans, Aristippus philosophus Socraticus, Halae 1719. 4. Auctor est Menzius, Professor postea Lipsiensis. Disputat hilariter; sed vere, et docte.

706 Huic sectae adscribitur peis1isqa/natos2 ille Hegesias:

Ita disputauit de morte et vi a post mortem, vt homines induceret ad se ipsos interficiendos. Sic Cleombrotus, quum legisset Platonis libros de immortalitate animae, vitam studio finiuit. Qua de re est epigramma Callimachi XXIV, quod iuuenis memoriae mandaui, et tentabo, vtrum repetere possim: [gap: Greek word(s)] . Hoc etiam fecit Cato Vticensis, qui, quum legisset Platonem, se interfecit. Et scimus, ex ea philosophia manasse, nescio an Socratice, dogma Stoicum: Homini


page 40, image: s040

sapienti licere educere auimam. Vocabant hoc [gap: Greek word(s)] . Non ita pridem apud Rintelenses Suecus homo Robeckius fuit, qui, quum per aliquod tempus solitariam vitam egisset, subito disparuit. Secundo Visurgi nauigauit; paulo post inuentum est eius corpus. Sed in testamento reliquit Nicolao Funccio, qui et ipse haud ita pridem mortuus est, tractatum de [gap: Greek word(s)] , s. de morte voluntaria philosophorum et bonorum virorum, vbi defendit autochiriam, et rogauit eum, vt ederet. Paruit ille, edidit, (* Rintelii 1736 et Marb. 1753. 4;) sed argumentis istius simul etiam subiunxit refutationem. In illo Sueci libro continetur, quidquid Socratice pro hac re dici possit. Eo res redit, vt assumatur sententia, quae apud Iudaeos in vsu fuit, licere se interficere, si in opprobrium Dei viuatur. Ita excusant factum Simsonis et Razin. (* Conf. Hug. Grot. de iure belli ac pac. 2, 19. 5. 4. N.) Sed nunquam discedendum est ab hac statione, nisi iubente imperatore, i. e. Deo. (* Pulcherrime, vt omnia, in diuino illo somnio Scipio c. 3 ex Platonis Phaedone, vt videtur: Et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus est animus in custodia corporis; nec iniussu eius, a quo ille est nobis datus, ex hominum vita migrandum est: ne munus humanum assignatum a Deo defugisse videamini. Anton. [gap: Greek word(s)] , 3, 5: [gap: Greek word(s)] . Epictet. I, 29: [gap: Greek word(s)] N.).

707 Anniceris, qui ciuili vitae accommodasse philosophiam dicitur:

De hoc nihil scimus, praeterquam quae a Plutarcho et Laertio aliisque passim commemorantur.

708 et Theodorus damnatus pro Atheo.

Horum omnium philosophia consistebat in nugis et spinis verborum: vt adeo non libeat commorari in illis, etiamsi multa de iis constarent. Sed nihil scimus, praeter pauca, quae Diogenes narrat.



page 41, image: s041

709 Euclides Megarensis subtilitatem disputandi praesertim secutus, eristicae sectae auctor.

Hic non confundendus est cum mathematico: nam mathematici non disputant aut rixantur; argumenta habent, quibus cogunt homines credere. Dialectica praecipue tractauit. Memorabile est hoc: Quum post bellum Megarensibus interdictum erat intrare Athenas, ipse noctu habitu muliebri eo venit audiendi Socratis causa. Sed poterat melius quid ab illo discere, quam rixas verborum; vnde dicti sunt sectatores eius Eristici. Sed hoc inde factum est, quod Euclides ante, quam veniret ad Socratem, legerat scripta Parmenidis.

710 Phaedo Eliensis, eiusque successor Menedemus Eretriacus, sectae nomen a patriis suis pepererunt, quae dialectica subtilitate et ipsa celebratur.

711 Sed omnes longo interuallo reliquit Plato, nouus ipse Philosophorum velut Patriarcha: quidquid disci tum poterat, didicit:

Plato tam insignis fuit, vt vocatus sit Deus philosophorum, vt eum Cicero (* N. D. 2, 12) nominat. Socratem audiuit ab XX aetatis suae anno vsque ad XXVIII. Deinde peregrinatus est: et quum in itineribus suis multa adderet iis, quae a Socrate acceperat, illa sua fecit, et philosophatus est ipse. In dialecticis didicerat etiam ab Euclide, Parmenide, Zenone. Physicam a Pythagoraeis arripuit, et in hac potissimum praeceptorem habuit Philolaum, qui harum rerum erat peritissimus. (* § 422. Alias: Pythagoricorum etiam libros quosdam emit.) Sed moralem philosophiam totam sumsit a Socrate. Fuit ille systematicus primus, et simul tria systemata condidit, dialecticae, physicae, et moralis philosophiae. Dicunt, eum audiuisse in Iudaea Ieremiam prophetam, eiusque discipulum fuisse: quod vero fabula est. Philo Iudaeus, et Numenius, atque Proclus deflexerunt Platonis


page 42, image: s042

sententiam. Et Philo etiam detorquet magis philosophiam Platonicam ad suam religionem, quam vt sponte sua appareat conuenientia satis luculenta. Vt adeo non constet commercium Platonis cum Iudaeis. (* Alias: Sed recentiores Iudaei ipsum vsurparunt.)

712 Socrati multa tribuit de suo:

(* Vid. ad § 702 dicta. N.)

713 docuit in Academia:

(* Alias hic laudabat Conringii Antiquitates Academicas; explicabat etiam obiter nomen scholae, philosophos, dicens, furtim quasi in gymnafia irrepsisse, vbi [gap: Greek word(s)] corporis erant exercitia. Quum vero adolescentes neque simul omnes, neque perpetuo, exercerentur, sed interquiescentes fubinde spectarent; philosophos sensim arropentes in occasionem imminuisse disserendi cum iis, quos [gap: Greek word(s)] , quiescere viderent, inde [gap: Greek word(s)] nomen haesisse institutioni adolescentum. Conf. § 746. Sic etiam Socrates docuit saepissime. Plato vero in Academia operam dabat auditoribus.)

714 Dialogis inclusit philosophemata prudenter: non cuiusuis igitur est videre, quid ipse senserit et quasi constitui sua auctoritate voluerit: multo minus systema sententiarum illius condere in procliui est.

In Dialogis Platonis nihil suauius est, quam exordia. (* Alias: Haec debebant in Chrestomathiam coniici, non illa, quae nuper aliquis corrasit. Conf. §. 151 p. 169.) Ibi regnat [gap: Greek word(s)] , quod in Platone suauissimum est: item, quod pertinet ad humanitatem Graecam, vbi etiam de antiquitate ea docet, quae alibi frustra quaerantur. Sunt vero etiam vitia in eius dialogis, vt [gap: Greek word(s)] ; migrauit saepe ordinem temporum: personas colloquentes inter se introducit, quae tempore longe a se distant, et vidisse se non potuerunt ob aetatis


page 43, image: s043

rationem: vt etiam factum est a Plutarcho in Symposio, et Virgilio, qui Aeneam et Didonem coniungit. In aliis est enthusiasmus oratorius, et saepe plus quam poeticus. Hunc non est cuiusuis assequi, quod multos deterret ab illo legendo. Deinde sunt etiam spinae verae et propriae in illis, quae difficultatem veram doctissimis insuperabilem fere obiiciant, quae inest in verborum obscuritate, vbi nempe sophistarum aculeos refellit. Sed haec possunt tuto omitti: non interest redire ad carduos et spinas, has hodie habes in scriptis hodiernorum philosophorum, et quidem plures, quam erat optabile. Interpretes Platonis vulgo vltra Marsilii Ficini versionem non sapiunt, qui omnia trahit ad suas sententias: ex illa Galli suam fecerunt, et Germanice etiam quidam dialogi facti sunt ex eadem. Iam vero, quum saepius aberret Ficinus, et qui illum secuti sunt multo saepius, sequitur hoc: Qui vult recte cognoscere, opus est, vt illum Graece legere possit. Notaui plura loca in mea editione, vt, si opus sit, ostendere possim crassiores Ficini errores. (* Alias: Serranus sententias ob verba corrumpit.)

Prudenter: ne statim posset conuinci, si tyrannus aliquis eo nomine vellet forte eum castigare, quod libere nimis locutus sit contra Monarchiam; aut alius quicunque aliquid ei vitio vertere vellet; vt posset dicere, non esse suam sententiam, sed diu mortui Socratis. Est admodum frequens, vt non hodie tantum dicant, Plato dixit; sed etiam apud veteres ita occurrit. Hoc non sic intelligendum est, esse hanc Platonis fententiam; sed esse modo apud Platonem. Difficile est systema ex illo facere. Pico Mirandulanus et Steuchus Eugubinus secuti Christianos antiquos obtorto collo rapuerunt eius dogmata ad Christianam doctrinam, inprimis ad articulos de Trinitate et angelis, cet. Christiani saec. III. IV et deinceps, vt et Proclus, Psellus, et alii, seruiunt sententiis suis. Volunt ex Platone philosophiam exsculpere conuenientem cum S. S., quum tamen non sit, nisi conuenientia qualiscunque verborum. Legendus est ipse Plato; ex


page 44, image: s044

horum enim hominum scriptis nihil sani prouenit. Alias sequeretur hoc ex illis, vt sibi nemo magis contradixisset, quam Plato. Vt nempe ipse contra Socratem mentitur; ita ille hoc fatum habet, vt hi tribuerint illi, quae ipsi non venerunt in mentem. Inuenerunt illi eo mysteria omnia, et ea, in quibus sibi ipse contradicit. Vid. Cudworthi syst. p. 717,

715 Successores ipsius Academici dubitationem illam Socraticam seruarunt omnes, sed diuerso gradu, atque adiunctione.

Horum, qui hinc ad n. 720 commemorantur, nihil superest, vnde systema condi possit, praeterquam quae Cicero in Academicis et de finibus, tum Sextus Empiricus, Diogenes, cet. seruarunt.

716 Hinc Academia vetus proxima magistro:

(* Alias: i. e. nihil dogmaticum, nullam simpliciter [gap: Greek word(s)] statuerunt; sed tantum disputabant, contradicebant.)

717 media ab Arcesilao a) katalhyi/as2 auctore:

Dixit, Nihil tam firmiter potest comprehendi, quod non possit eripi alio argumento. Hoc voluit: Nullum esse argumentum, cui non possit obuerti aliud aeque magnum. Porro docebat, Ne hoc quidem sciri, an nihil sciatur: esse forte in rebus differentiam, sed nos non posse assequi: sequenda interim probabilia. Hinc moralia excipiebantur. Viuendum esse volebant secundum ea, quae probarentur. Haec talia, et quae sequuntur, retinentur tanquam vetera scrutamenta. Nam nihil amplius scitur, praeter ea, quae in Ciceronis Academicis inueniuntur, et quae Dauisius ibi monuit in notis. Hi sunt fontes.



page 45, image: s045

718 noua Carneadis parum ab hac abhorrens:

Carneades quum Romae in vtramque partem disputasset, v. c. quum laudasset modo, modo vituperasset iustitiam, eum Cato dimittendum censuit. Rhetores et sophistae hoc deinde arripiebant: vnde Cicero, se ex Academia multum praesidii accepisse, ait. (* Conf. § 678.)

719 quarta Philonis rediens paulatim ad veterem:

Tum, quum in extremum prolapsus esset Carneades, res, vt sit, rediit ad originem suam, et iterum similis fieri coepit primae Academiae. Vt aestus maris; paulatim reditur ad illud, quod aequum est. Idem fecit

720 Antiochi quinta Stoicis conciliari cupiens.

721 Etiam quibusdam Christianis placebat genus philosophandi Platonicum, e quo ad haereticas nugas delapsi quidam putantur:

De his vid. Moshemii disputatio de ecclesia per Platonicos turbata, post Cudworthum, (* et in Dissertatt. ad H. E. pertinentium Vol. I. ) Hinc illud Tertulliani: Philosophi haereticorum Patriarchae, de quo n. 584. sq.

722 et contra Platonici illorum temporum, vt Hierocles, vt postea Proclus, qui tamen partim eclectici (784) vocari mallent, vt Ammonius et Plotinus, quantum ad monarchiam diuinam et prouidentiam et daemonas, videbantur ad Christianos, quos alioqui oppugnabant, accedere:

Inprimis nobilis est Hierocles, qui illustrat quidem Pythagorae aurea carmina, sed simul tamen est Platonicus, praecipue etiam in fragmento de prouidentia, de fato, et aliis. Fuit etiam alius Hierocles, qui scripsit librum,


page 46, image: s046

quem vocat [gap: Greek word(s)] , vbi comparat Apollonium Tyanensem cum CHRISTO; quem librum debebamus habere: nunc nihil habemus, praeter Eusebii refutationem, quam Olearius subiunxit Philostrato. Nescio, vtrum satis liquidum sit, quod in praefatione Pearsonus dixit, eundem esse, cuius est commentarius in aurea carmina, et eo inclinat etiam Olearius. Nondum examinaui; sed videtur ille Hierocles sapientior fuisse. Proclus Lycius fuit philosophus Platonicus et mortuus est a. 485. Huius sunt commentarii in Theologiam Platonis, in eiusdem Timaeum, in rempublicam, cet. Scripsit etiam hymnos, effictos ad Orphicorum similitudinem. Vid. Fabricii B. G. (* Vol. VIII p. 508,) vbi etiam de ineditis eius scriptis mentio fit. Plures sunt Prodi, de quibus idem agit Fabricius. Ex his recentioribus volebant quidam Eclectici videri. Ab his ortum habet dictum: Amicus Plato; sed magis amica veritas. Ammonius fuit exchristianus (Eusebius et Hieronymus perpetuo Christianum fuisse volunt) praeceptor Origenis et Plotini, mortuus A. 270. Plotini vitam dedit Porphyrius apud Fabricium (* B. G. Vol. IV. p. 91.) Eius opera Bas. 1580 f. edita numero LIV in VI Enneadas (Neuner) distincta Gr. Lat (* Alias: vt Liuium in Decades diuidebant.) Ita disputant hi homines de Deo, cet., vt videantur conuenire cum religione Christiana quoad verba, et tamen re vera illam refutant. Conf. Moshem. l. l. et n. 584.

723 donec inualescens cum tyrannide ignorantia conticescere saecularem sapientiam cogeret (616).

Quum Imperatores Orientis tyrannidem occuparent, desiit etiam philosophandi libertas. Vid. Ad. Tribbechovius de doctoribus scholasticis, et corrupta per eos diuinarum humanarumque rerum scientia, ed. secunda cum praef. Heumanni, Ienae 1719. 8.



page 47, image: s047

724 Renascentibus literis graues inter ipsos illarum instauratores ortae contentiones de Platone et ipsius Philosophia.

Restauratis literis orta est lis de Platone et Aristoteles. Bessarion Cardinalis magis amabat Platonem, alii Aristotelem. Historia huius rei, et fata philosophiae vtriusque, videantur in Commentariis Academiae Inscriptionum Memoires de l' Academie des Inscriptions T. IV p. 481 et Histoire T. II p. 455. Qui ad pietatem inclinabant magis, erant Platonici, vt Marsilius Ficinus, alii. Aristotelici autem putabantur profaniores, et cum Aristotele statuere aeternitam mundi.

725 Vicit Aristoteles certe in vniuersitatibus literariis et numero.

Aristotelica philosophia superauit Platonicam, et inundauit omnia. Philosophia erat nihil aliud, quam Aristotelis Organon: et Aristotelem docere, erat docere philosophiam. Non habebant alium librum, quam Organon Aristotelis.

726 Hic a Platonis praeceptoris auctoritate secedens Peripateticorum princeps factus est:

[gap: Greek word(s)] solebat in Lyceo, vbi docebat obambulans.

727 obseruator naturae magnus:

Hic primus videtur ingressus hanc viam, vt observaret ipsam naturam. Superiores physici vniuersaliter pronunciabant, statuebantque generalia, et sub formam certam redigebant naturam. Inde natae sunt illae turbae. Sed ipse inspicere quasi viam conatus est, quam iret natura, in quo illum magnopere adiuuit, cuius praeceptor fuit, Alexander, vnde habuit adiumenta praeclara proficiendi quidem; sed coactus etiam fuit latus apertum praebere mendaciis piscatorum, pastorum, cet., ad quorum


page 48, image: s048

fidem necesse habuit prouocare. Fuit ille quidem oculatus, sed non omniscius. Quum floruerit tanta Alexandri gratia, fingunt fabulam, eum etiam amatum fuisse ab Olympia eius matre; et quum voluerit propius cum ea couiungi, excogitauisse artem magiae naturalis, et Olympiae fecisse thoracem (Brusttuch) cum globulis ex magnete, globulos autem suae vestis fecisse ex ferro, ita attractum ad eam esse etiam inuitum.

728 et auctor methodi per omne genus doctrinae.

Id quod habuit a Geometria: Nam transtulit illud mathematicum ingenium ad philosophiam, vt nempe semper prouocaret ad superiora. Sed non descendit ad has puerilitates hodiemas: Nam verum nomen hoc est, et perinde, ac si adulto homini vellem omnia syllabizare. Est haec philosophia stupidorum. Nam res vna eademque tam saepe repetitur et inculcatur, vt deberet haec candela fieri philosoplia, si posset paululum cogitare. Sed quis ingeniosus et acutus homo hoc potest tolerare? Poena est intolerabilis homini vel paululum celeris ingenii, legere illos Wolfianos libros. Aristotelis methodus mathematica, quam etiam Cicero (* Fin, 5, 4) laudat, in hoc infuit, vt nihil poneret, ex quo non posset ratio reddi eorum, quae sequerentur. Inde Aristotelea eadem sunt quae methodica.

729 Fortuna vsus varia, et immoderata in vtramque partem iudicia expertus:

Delituerant scripta eius ad Sullae tempora. Vid. Plutarch. p. 468. Emit Sulla cum Apelliconis Bibliotheca. Conf. Fabric. B. G, 3, 6. 39. Io. Launoius de varia Aristotelis in Academia Parisiensi fortuna (* Brucker., Morhof., inprimis Tribbechov. de doctoribus Scholast. ind. v. Aristoteles, et hic § 732.)



page 49, image: s049

730 explicatus a Graecis et Romanis quibusdam:

Ab initio latuerunt eius libri, et nomen ipsius apud veteres vix occurrit, nihilque de eo legitur, nisi historiae quaedam de Alexandro. Sullae demum tempore inuenta sunt eius scripta, qui illa Athenis emit ab Apellicone philosopho: neque tamen tum satis diligenter sunt emta aut lecta, donec saec. III interpretes Graecos nactus est quam plurimos, vt Ammonium Hermeae, Io. Philoponum, Eustratium, Proclum, Alexandrum Aphrodisiensem, alios. (* Vid. Morh. Polyhist., Fabric. B. G. cet.) Deinde orti sunt scholastici, qui tamen magis nugas egerunt, quam multa contulerunt, ad illum recte illustrandum. Disputabant potius, vtrum potuerit damnari; vtrum eius anima fuerit de communi genere animarum, an peculiaris, et genius quidam. Haec erat philosophia in temporibus barbaris. Optimus omnium interpres, quantum ego noui, et qui sensum Aristotelis planissime perspexerit, est Michael Piccartus, in Isagoge in lectionem Aristotelis, Altdorfi 1608. 8, a Durrio edita iterum ib. 1665. Ex Romanis illum explicauit Boethius, Apuleius, cet. Nactus est etiam recentiores interpretes Latinos Helmstadienses praestantissimos, qui multorum librorum nouas versiones dederunt praeclaras admodum, quales sunt Io. Caselius, Corn. Martinus, Horneius, Conringius, alii, heroes, philosophiae et viri vndecunque doctissimi.

731 corruptus ab Arabibus et Latinis barbaris:

Quum etiam Arabes inciperent discere linguam Graecam et Latinam, coeperunt quoque legere Aristotelem, et interpretari Latine. Fuit autem tempus illud, quo Arabes arripuerunt literas, saec. IX et X. Sed Aristotelem interpretati sunt barbare et inepte, quod cum testantur istae versiones, quas accepimus ab illis, tum


page 50, image: s050

inprimis obseruaui occasione Bibliothecae Taurinensis, quum emeretur illud opus, in quo habetur magna vis librorum orientalium, et eorum, qui a Iudaeis aut Latine versi sunt, aut ex Latina lingua translati in Iudaicam, aut Arabicam, sed ita, vt nihil intelligas. Onmia sunt peruersa et turbata, vt appareat, eos nihil intellexisse eorum, quae vertere et explicare voluerunt. Latini barbari, quum inciperent Aristotelem legere, interpretabantur illum ex Latinis Arabum versionibus. Hinc non mirum, tribui illi, quod non cogitauit.

732 restitutus post renatas literas, regnaueritne an eiectus sit turpius, incertum:

Inter principes, qui eum restiuerunt, sunt Theod. Gaza, Petr. Victorius, Phil. Melanchthon. Fatalis ei fuit ad laudem Helmstadiensis Academla, et ad ruinam contumeliamque Halensis. Helmstadienses illum ita ornarunt, vt in extremum inciderent, et nullam agnoscerent philosophiam aliam, praeter Aristotelicam. Sed Halenses deiecerunt illum a throno suo, post Theologos, qui philosophiam passim accusabant, inprimis satiricis irrisionibus Christianus Thomasius. Ridiculum est dicere, sed verum est: Hala habuit initio Academiae Depositorem Zeitlerum nomine, ad quem deferebantur recentes studiosi, vt ab isto vexarentur; hunc excitauit Thomasius, vt contra Aristotelem libros ridiculos scriberet. Non negandum est, habuit Thomasius rationes. Sunt in interpretationibus Aristotelis consequentiae stultae. Sed ille effudit tantos risus et contumelias, vt ignominia esset et infamia, legere Aristotelem, aut habere aliquem honorem philosophiae Aristotelicae. Vt fieri solet: Homo est animal immoderatum. Regnauit turpiter; quia simpliciter eum sequebantur, et probatum putabant, si modo prouocarent ad Aristotelem, etiamsi non ostenderent, hoc in illo esse, et ille ne verbum quidem ea de re dixisset. Et deinde eundem plane riditulum fecerunt. Fecerunt sane fabulam Romanensem.


page 51, image: s051

Vid. Io. Launoius de varia Aristotelis in Academia Parisiensi fortuna, cum Io. Ionsii hist. Peripat. et Io. Herm. ab Elswich de varia Aristotelis fortuna in scholis protestantium dissertat., Witieb. 1720. 8. Redeamus ad mediocritatem.

733 auctoritatem retinuit quod ad rhetoricam et poëticen.

De praestantia scriptorum Aristotelis aliquid ad n. 138 dictum est (* et 333). Galli verterunt hos libros in suam linguam, et in sinu circumferunt, (* quos omni ratione commendare ipse nunquam desinebat. N.) Poeticam Germanice dedit Curtius.

734 Theophraftus Aristotelis discipulus eloquentia nobilis olim, nunc historiae naturalis nomine, et ob libellum de notationibus morum.

A diua [gap: Greek word(s)] nomen accepit, quasi Deus loqueretur. Est ille antiquissimus Botanicus scriptor, et multis libris explicare naturam conatus est, cet. (* vid. ad n. 394) Aureolum libellum [gap: Greek word(s)] inscriptum egregie illustrauit Is. Casaubonus, Gallice vertit et imitatus est Bruyere.

735 Demetrius Phalereus post CCCLX statuarum honorem Athenis exsul in Aegypto scriptis hodie deperditis nobilis:

Dulcedinem dicendi, quam videtur in Aegypto consecutus, et vim oratoriam omnes concedunt; sed nihil habemus, praeter librum, qui nomen eius dubie praefert, in quo ipse laudatur Sect. CCCVIII. Vt adeo aut ipse de se locutus sit in tertia persona: aut liber sit alterius, qui ipsum laudarit. Interim



page 52, image: s052

736 libellus de elocutione illo dignus, licet recentior.

Est oratorius, in quo apparet summum acumen et sapientia; intermistae etiam sunt sententiae pulcherrimae, (* quem aureolum vocans cum Longino ediscendum suadebat.)

737 Cynici ab Antisthene Auctore, et Diogene Sinopensi, quem Socratem furentem dixit Plato, et Menippo, eam partem Socraticarum sententiarum amplexi sunt, quae contemnendis rebus humanis libertatem sibi et au) ta/rkeian quandam, immo regnum, parare studebat.

Socratem secuti sunt in hoc, quod dicerent, Humanae naturae paucis opus esse, si quis reliqua de se sumeret: illum esse regem, sapientem, qui a se solo pendeat: felicitatem et infelicitatem non esse ab altero, sed a nobis ipsis. Hoc sane est verissimum. Vnum idemque est, siue habeam aliquid, siue eo non indigeam. Et eo ipso, quo quis plura habet, eo est infelicior, si illa debet curare. Ego hoc in me deprehendo. Si quis mihi donare vellet multa praedia et pecuniam, sed hac conditione, vt illa ipse curarem, longe gratias agerem: essem enim infelicissimus. Mihi videtur serio ita: veram esse felicitatem, paucis indigere; et contra, infelicem esse, qui multa debet ipse curare. Qui pauca habet, ille rotundus est vndique, vt Horatius dicit (* Serm. II, 7. 86), nihil ei potest auferri: non potest enim comprehendi. Contrahere se potest erinaceus, vt rotundus sit totus et incomprehensibilis. Sed non eo progredi velim, vt accedam ad impuritates Cynicas, et illas probem. Nomen habent a loco, vbi solebant conuenire: erat Cynosarges gymnasium Athenis, quod erat Herculi sacrum, quia volebant parui Hereulisci videri. Hinc gerebant etiam clauam. Diogenes certe claua gestanda illius se imitatorem ferebat. Nam, vt ille latrones, sic vitia pellere volebant: et,


page 53, image: s053

quum pellem leoninam emere non possent, sumebant pallium detritum et crassum. Nempe est humanum genus valde procliue ad excessus et immoderationem. Si mansissent in [gap: Greek word(s)] , illius doctrina et exercitio, fuissent felicissimi. Dio Chrysostomus in oratione de regno laudat Cynicos vehementer et praeclare, in quantum recte hoc fecerunt; sed reprehendit eos non minus quoad impuritatem. Sed ipse dum enarrat ista nudis verbis, non [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] , os stercoreum, dicendus erat. Nam ita laudat Diogenem, vt erubescendum sit. De Platonis dicto v. Menag. ad Laert. VI, 54. (* De vita, moribus, et placitis Antisthenis Cynici disputatio est Gottl Stolle, Ienae, 1744. N.) De Menippo vid. Diog. VI, 97. Hic libertate reprehendendi meruit, vt ab eo nomen habeat genus quoddam poeseos, quod vocatur Satira Menippea, quae habet versiculos immistos prosae, et constat adeo misto genere sermonis, qualem, Satiram etiam scripsit Varro (* et alii n. 268.) Natura illius haec est, vt misto sermonis genere reprehendantur vitia. Hinc ipse vocatus est [gap: Greek word(s)] . Cynici similes sunt Capucinis Monachis, cum quoad bona, tum quoad mala; virtutibus et vitiis: qui etiam duri sunt, contenti paucis et vilibus; sed simul etiam impudentes. (* Alias: Mirum sane est placere istos homines sexui potuisse elegantiori: et tamen Crates, deformis et gibbosus, amatus est ab pulchra Hipparchia, de qua v. Laert. 6, 96.) Regnum illud ridet passim in Stoicis (propagine Cynicorum) Horatius.

738 Huius sectae asperitatem, quae ad stuporem et impudentiam declinabat, moderati sunt

Stupor hic est [gap: Greek word(s)] circa cultum externum.

739 Stoici, Zeno Cittieus e Cypro, et infiniti numero.

Stoici hoc studuerunt emendare, quod Cynici peccauerunt erraruntque. Dicti sunt a [gap: Greek word(s)] , (* Alias: licet


page 54, image: s054

[gap: Greek word(s)] scribantur per [gap: Greek word(s)] ,) quae etiam [gap: Greek word(s)] Poecile vocata fuit ob picturas, vbi Polygnotus nobilis pictor multa fecit. Antea vocabatur [gap: Greek word(s)] . Vid. Menag. ad Diog. 7, 5. (* et Io. Meursii Athenae Atticae I, 5. N.) Inter Stoicos etiam poetae fuerunt, quorum princeps fuit Cleanthes, cuius plura sunt in H. Stephani poesi philosophica. Zenonis magna etiam in rep. auctoritas fuit. Stoici sunt infiniti numero, quorum catalogum dedit Fabricius (* in B. G. ) vt et Platonicorum, Peripateticorum, etc. quatenus scripsisse aliquid memorantur.

740 Scriptores eius supersunt antiqui Epictetus, M. Antoninus, Seneca.

Stoicos scriptores plane antiquos non habemus. Antiquissimus est Epictetus inter recentiores, Syrus, aliquamdiu seruus Epaphroditi Neronis Liberti, a quo manumissus sub Domitiano rediit Hierapolin, vixit ad M. Antoninum. Eius Enchiridion Stoicorum doctrinae morum est compendium; in quod est commentarius praeclarus Arriani, [qui continet quasi disputationes notando interceptas, ein nachgeschriebenes Collegium]. Hi sermones ab Arriano scripti sunt diuini, et ad stilum N. T. a Raphelio adhibiti. (* Quia stilus N. T. proxime accedit, legi eos ante hoc volebat. N.) M. Antoninus Philosophus [gap: Greek word(s)] LL. XII de se ipso et ad se ipsum scripsit. Dacerius titulum Antoniniani libelli pulcherrime expressit Gallorum voce Reflexions. Non enim cum aliis loquitur, aut de aliis; sed de se ipso, et ad se: reminiscitur eorum, quae in iuuentute fecerit, cet. Hunc-praeclare illustrauit Gatakeri studium. Seneca tantum non est amicus et defensor Epicuri. Hic passim transit etiam in Epicuri fines: siue quod ostendere voluit, non esse philosophiam tam duram et morosam, vt non possit inter se conuenire, et inprimis Stoica cum Epicurea: siue quod serio quaedam Epicuri amplexus est. Fuit Syncretista: conciliare voluit vtrosque, et


page 55, image: s055

virtute armauit Epicurum; stoicam vero duritiem molliuit Epicuri hilaritate. Eius exstant Epistolae, de beneficiis, de clementia, de vita beata cet. libri, et Quaestiones naturales.

741 Recentiori aetate eam exposuit et ornauit I. Lipsius.

Edidit Senecam cum commentariis doctissimis: scripsit Manuductionem ad philosophiam Stoicam, et Physiologiam Stoicorum. Fuit ille natus quasi ad hanc rem: nam iuuenis admodum incidit in Senecam, et se mature applicuit ad philosophiam Stoicam, ad illamque illustrandam adhibuit etiam ceteros, et contulit ea, quae alioquin ex Graecis haurire poterat.

742 Physica illorum valde propendet ad atheismi illud genus, quod Spinoza reuocauit.

Deum animam mundi faciunt, non ita, vt forte illi antiqui physici fecisse putantur, mihi certe videntur, qui non satis caute locuti sunt, et non satis attenderunt, esse discrimen sic satis magnum inter auimam et Deum, et aliter se habere animam ad corpus, quam se habet Deus ad mundum. Sed videntur hoc modo dicere voluisse: Deo tribuendum esse, quidquid fit in corporibus; a Deo pendere omnes actus et motus corporum, vt corporis animalis motus pendent ab anima. Hoc poetae volebant antiquissimi, qui ita locuti sunt. Et ordinarie ita fieri solet, vt ab initio, qui propter incautas loquendi formulas damnantur erroris, reuera melius cogitent, quam loquantur; sed deinde, post semel motas ea de re controuersias, non licet amplius ita loqui, Et Stoici plane non possunt excusari; sed clare hoc dicunt in libris ante oculos propositis, et ostendit etiam Lipsius. Confuderunt Deum proprie cum opere; tribueruntque mundo, quae Deo erant tribuenda, et Deo, quae mundo, tribui debebant. Virg. (* Aen. VI, 724: Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque


page 56, image: s056

globum lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus) Mens agitat molem et magno se corpore miscet. Stoicos difficile est excusare. Videntur serio ita esse philosophati, vt Deum partem naturae, non modo rectorem illius, putarent.

743 Paradoxa pleraque vera sunt, si recte intelligantur.

Paradoxa Stoica quidam nimis vrgent. Sed sine dubio habent sententiam veram, quod non apparet modo ex Ciceronis libello, sed ex omnibus etiam, quae Plutarchus et alii memorant. Veri quid habent, quatenus a Socrate acceperunt suam philosophiam, primo quoad similitudinem sapientis cum Deo. Nam sapiens in eo similis est Deo, quod non mouetur affectibus. Hic sunt, qui hoc nimis extendunt, vt ridiculos faciant Stoicos. Non hoc illi dicunt: sapientem plane non habere affectus, plane illis non moueri; sed hoc volunt: sapientem affectibus non solicitari et abripi ad peccata; sed frenare ac moderari illos. (* Alias: inde Stoicum illud, Sapiens non errat, non peccat. ) Sapiens constans est, gaudet [gap: Greek word(s)] ; sed non eo gradu, quo Deus. (* Alias: Alterum, quod ex Socratis disciplina fluxit, hoc est:) Virtus est summum bonum. Inde non sequitur, illum debere carere omnibus aliis bonis. Sapiens liber est. Inde non sequitur, sapiens liber est, quum seruit, hoc sensu, vt non sit seruus; sed animus illius liber est; liber est in carcere: nam potest euolare: porest se [gap: Greek word(s)] . Qui potest mori, non potest cogi. Diues est: nam potest frui omnibus rebus vsu et contemplatione. Sine dubio Socrates ditior fuit, qui, quum videret pompam triumphalem, dicere poterat, se sibi placere, quod tam multis rebus non indigeat, quam ille, qui haberet ea, et semper metuere deberet, ne quid detraheretur. Diuitiae sapientis relinquunt eum quietum, hilarem, contentum, et elati animi. Sed divites, qui dies noctesque cogitant de amplificandis opibus,


page 57, image: s057

sunt indigi: nam sunt auari. Qui audet peccare propter lucellum aliquod, indicat se egere, se illo non posse carere. Habent haec omnino latus pulchrum ac sanum. Rex est, qui nihil metuit, nihil sperat, nihil optat. Sic Paulus, sic Christianismus ipse, multa talia docet. Vera sunt ab altera parte; sed ridicula ab altera, si nimis extendantur. Neque ipsi ita intellexerunt. V. G. sapientem dicentes esse omnium artium, non hoc voluerunt, sapientem esse artificem, et bonum etiam sutorem: sed, si sapiens physicam suam cognitionem et mathematicam transferret ad hanc artem, et doceret sutorem, sine dubio melius procederet. Hi itaque Paradoxorum Stoicorum sunt fontes: Primo, sapientem esse Deo similem: Deinde, Virtutem esse summum bonum. (* Egit hoc aliquando, vt similia Paulina paradoxa similibus illustraret Stoicis. Cum postremo interpretaretur N. T. codicem ad 2 Cor. 6, 8 haec obseruabat: Poterat aliquis haec paradoxa comparare cum paradoxis Stoicis, ita vt definiat vnumquodque verbum, v. c. quid sit mori rel., deinde ostendat sententiam verborum Paulinorum, et demonstret denique, quam praestent Stoicis Paulina. N.)

744 Placuit ob splendidas sententias Romanis seuerioribus et in rep. versantibus; praesertim etiam ICtis.

Romae Stoicam philosophiam sequebantur viri generis antiquissimi et nobilissimi, patricii, qui maximae erant auctoritatis, qui praetores fuissent et ius dicerent; a quibus suscepta est haec prounicia non tanquam modus acquirendi, sed vt adiuuarent clientes. Patrocinium enim non aestimabatur praemio, sed honore. Eo ipso erat aliquis potentior honoratiorque, quod multos haberet clientes. Vno verbo, bene natis et contendentibus ad aliquod reipublicae fastigium placebat haec philosophia, quae aptior videbatur esse ad gubernandam remp. ob hoc, quod prouidentiam diuinam stabiliret.


page 58, image: s058

Apud Quinctilianum V, 10. 14 et 89 sunt haec Enthymemata: Est prouidentia; ergo sapienti est resp. capessenda: Non est prouidentia; ergo non curanda est resp. Nempe dicebant, Quo quis similior Deo sit, eo esse sapientiorem. Qui igitur dicit, Deum curare hunc mundum, is etiam amplectitur remp. Contra, qui liberant Deum a cura rerum, vt Epicurus, illi neque curant remp. ex Stoica ratione, sed etiam quiescunt cum Deo suo. Hoc habebat etiam aliquam vim in ipsorum sententias et iurisdictionem; vt adeo etiam iuri suam admiscerent philosophiam. Hinc est, quod plures scripti sunt libri de vsu philosophiae Stoicae in iurisprudentia (* § 678). Trium huius generis collectionem dedit Gottli. Schlevogtius, in qua continentur Boehmeri, patris nostri, Euerh. Ottonis, et Henningii commentationes, quae omnes agunt de philosophia Stoica eiusque vsu in iure.

745 Hae omnes velut propagines sectae Ionicae (697).

Quam supra a Thalete deduximus tanquam a stirpe.

746 Italicae auctor Pythagoras Samius, Pherecydis et Thaletis auditor, qui post peragratas gentes tum cultiores, Aegyptum praecipue, in Italiae parte, quae magna Graecia vocatur, non scholas modo, sed respublicas, constituit:

Thaletis forte condiscipuli sui aliquamdiu apud Pherecyden (697). De natura et constitutione philosophiae Pythagoricae liber est Io. Schefferi. Pythagoras fuit magnus vere, non tam in quantum homines docuit, quomodo philosophandum sit; quam quod hoc genus philosophiae introduxit, quod aptum esset ad regendam remp. et instrueret homines ad rerum gerendarum prudentiam: id quod apparuit in Crotone, ciuitate celebratissima


page 59, image: s059

et beatissima, et aliis ciuitatibus, vbi vixit. Nempe in eius philosophia etiam hoc fuit, vt corpus exercere deberent. Habebat illa parem curam animae et corporis. Nam, vt mens nostra oratione, ita corpus laboribus augeri solet et debet, secundum Isocratem (* ad Demon. paraen.) [gap: Greek word(s)] . Ille itaque exercitationes corporis etiam praescribebat, vt non modo sequeretur gymnasia, et quod alii philosophi facere solebant, vacua tempora et spatia occuparet ad docendum, sed vtrumque fecit: philosophatus est, et corpora exereuit. Hoc nempe modo remp. constituit et firmauit Tarenti, Crotone, apud Sybaritanos, et in tota Sicilia maritima: quod clarius etiam cognosci potest ex Iamblichi vita Pythagorae, cum notis Kusteri, qui adiunxit Malchum cum notis Holstenii et Rittershusii, Amst. 1707. 4. (* Eum Numam quoque instruxisse doctrina dicunt. Sed repugnat temporis ratio et Liuius I, 18. Interim comes Algarotti tentauit tempora conciliare in ea commentatione, in qua disquirit, quamdiu VII reges Romae regnarint: vbi ita minuit annos CCXLIV, quos explet vniuersorum regimen, prout vulgo ponitur calculus, vt ad CXXXIII redigantur, si eius sequaris commenta. Sed, quae pulchre finxit, vellem probasset. Conf. et Hannou. Magaz. 1772 plagula XXVIII sq. N.)

747 de quo portentosa narrant posteri, Porphyrius praesertim, qui illum antisophistam Christo, (quemadmodum Apollonium (761) Philostratus,) constituit.

Malchus alias etiam dicitur Porphyrius, quod vnum idemque est nomen: nam [gap: Greek word(s)] est purpureus, i. e. regius. Horat. (* Od. l, 35. 12) purpurei tyranni; et [gap: Hebrew word(s)] malach est regnauit; et Iamblichus idem est qui Malchus: est enim 3 futuri eiusdem verbi, quae habet [gap: Hebrew word(s)] iamlich. Iamblichi nomen etiam occurrit


page 60, image: s060

in sacris, I Paralip. IV, 34 Iamlech. Quae nomina itaque ex eadem origine deducta sunt: et dicitur Malchus Iamblichi praeceptor fuisse, qui hoc nomen videtur assumsisse a praeceptore ominis causa. Sed hi hoc sibi propositum habuerunt, vt Pythagoram opponerent tanquam Antisophistam CHRISTO. Habuerunt etiam fabulas antiquas de eo, sed non eo fine factas, vt eum opponerent CHRISTO: at hi studio faciunt omnia miraculosa et incredibilia.

748 Doctrinarum illius summam habent aurea carmina.

Carmina aurea non tam sunt Pythagorae ipsius, quam Pythagoreorum, in quae est Hieroclis commentarius praestantissumus et dignus, quem omnes legant, quia partem maximam religionis naturalis continent. Nam saepe fallimur, quod putamus, nos argumentis rationalibus collegisse, quod aliunde innotuit. Sed ex gentilium potissimum scriptis haurienda est theologia naturalis. Soleo illa carmina tres potissimum ob causas commendare: I quod incipit a cultu diuino, cui iungit fidem iuris iurandi, et reuerentiam parentum: II quod tanquam principium vitae et morum ponit hoc: eum, qui recte philosophetur, cogniturum esse, homines ipsos suae infelicitatis causam esse, [gap: Greek word(s)] (* vs. 54 al. 59). Hic quasi flos est, et summum philosophiae. Et est sane hoc quoque Socraticum et antiquissimum, et ex Homero etiam potest deduci (* § 687. Loca dabunt interpretes ad hunc v., inprimis Guil. Diezius, qui haec carmina Isocratis Oratt. III et Plutarcho de liber, educ. subiunxit, Vlmae 1678, vbi p. 386 et alia sunt digna lectu. Sed [gap: Greek word(s)] Duportus dedit in Homeri Gnomol. ad [gap: Greek word(s)] 32 p. 146. coll. [gap: Greek word(s)] 72 p. 250 sq. N.) Et sane non potest sana philosophia esse, cui hoc non adhaenet; nihilque recte ex principiis potest deduci, vbi hoc vacillat. Ob hoc deploro, quantum possum, quod hodie rationis sufficientis principium adstringunt


page 61, image: s061

etiam ad philosophiam moralem, faciuntque, vt necessario hoc sequatur: Non homines causam esse suae infelicitatis, sed Deum. Vbi hoc valet, ilicet, actum est. Peccauit aliquis quid: hoc peccatum habuit rationem sufficientem in actione antecedenti; ante hanc denuo fuerunt aliae actiones ratio sufficiens huius actionis; ante istas denuo aliae; et sic retro catena duci potest in infinitum; vnde tandem sequitur hoc: Necessarium fuit peccare; coactus sum peccare; fuit fatale: et reuera hoc modo Deum faciunt auctorem peccati. Nisi homines hoc accipiant, se esse causam mali sui, cum illis non potest agi; nempe si quis recte philosophatur, et serio hoc credit, et, sequi hoc ex principio suo, vere credit. Nam potest aliquis vir bonus esse, qui quidem ore defendit hoc principium et hanc philosophiam; sed agnoscit, se peccare, et se esse peccatorum suorum auctorem. Contra, qui recte philosophatur, et serio admittit illud principium, is non potest aliter concludere et cogitare, quam hoc: Se peccare et agere necessario. III Quod vehementer placet, est recordatio, de qua mox ad § 751. Haec tria velim nostris inculcari.

749 Ab illo studia Geometriae:

Referunt occasionem, per quam commendabilem fecerit geometriae scientiam. Nempe pestis Graeciam infestauerat: ex praescripto oraculi ara Apollinis erat duplicanda. Hoc quomodo fieri possit, erat magna quaestio: nam oportet manere cubica. Quum itaque Pythagoras in balneo esset, et varias figuras cogitaret ac fingeret, tandem inuenit modum, quo hoc fieri possit, et inuento exsiliit ex balneo clamans, [gap: Greek word(s)] . (* Ad Archimedem hoc pertinet, Vitruv. IX, 3. N.) Nempe refertur hoc ad problema, quod tam fecundum fuit in mathesi vniuersa, quod magistrum vocant geometriae: In tribus quadratis quodratum Hypotenusae trianguli rectanguli par est quadratis laterum. Vid. Diog. Laert. VIII, 12 eiusque interpr. p. 497 sq. (* et quos laudat


page 62, image: s062

Dauis. ad Cic. N. D. III, 36. Alias: Ab eo tempore Geometria diligentius est tractata.)

750 admiratio numerorum:

Videtur, vt homines excitaret ad studium arithmeticae, sine qua nihil potest constare, quod numerari aut ponderari debet, illis promisisse, se mysteria quaedam tradere velle: ex quibus multa sunt iucundissima et admirabilitati propinqua; v. c. hoc: Si duo numeri simplices ponantur, primus indicat, quoties nonarius insit; et si, quod superest, addatur, habeo numerum totum. Si habeo XXVII, in hoc numero est numerus IX bis; et si addam VII et II, efficitur XXVII. [In XLVII continetur IX quater; additis, quae supersunt, IV et VII efficiuntur XLVII. Sic LI quinquies complectitur IX; si assumas V et I, denuo habebis LI. ] Sic [gap: Greek word(s)] habuit pro numero perfectissimo, (* Alias: quia ex numero quaternario omnes decades possunt effici. Nam in IV insunt IV, III, II et I. Iam vero 4+3+2+1=10). Neque constitit circa arithmeticam, sed applicauit [gap: Greek word(s)] admirationem etiam ad musicam. [Nempe IV toni harmoniam efficiunt perfectissimam, e. g. CEGC absolutissima sunt harmonia, der allervollkommenste Accord: item DFHD]. Vid. Meursius de denarioPythagorae et Iamblichus in Nicomachi Arithmeticam a Samuele Tennulio editus. Musicae maxima pars refertur ad numeros [vt rhythmus, die Cadance, et omnia, quae ad tonum pertinent. ] Musicae generatim multum tribuebant Pythagorei. (* § 281.) Pythagoras ipse, et discipulus eius Empedocles, musicae opera curasse dicuntur furores non modo ebrietatis, sed etiam alios. Quum aliquando grex ebriorum iuuenum domum alicuius per ebrietatem oppugnare vellent, ille musicos iussit modum musicae mutare, et Phrygium modum alienare in Spondaicum, i. e. incitatum in grauem, constantem et moderatum. Iamblich. c. 25. S. 112. (*. Quinct. I, 10. 32.) Et memorabile est, in illis


page 63, image: s063

regionibus, vbi olim vixit Pythagoras, furorem ab tarantulae morsu illatum hodie musica quadam leniri, quod superesse videtur a Pythagora. (* Neque intra hos fines substitit; sed, quum numerorum proprietates et symbola diligentius scrutaretur, etiam alia mysteria in iis inuenisse sibi videbatur. Sic § 286 vidimus, eum non interualla modo musica transtulisse ad planetas, sed ad generationem quoque [gap: Greek word(s)] , cuius mentio fit v. 47 aur carm. Quin Deum adeo numerum esse voluit; et per [gap: Greek word(s)] suam iurauit vid. interp. ad l. l. Sic Deum impari numero gaudere docuit, et quae sunt huius generis alia, de quibus praeter laudatos libros vid. [gap: Greek word(s)] . Alias: Nugae eruditae, sed ingenii studiosi et acuti documenta! N.)

751 exercitationes diuersae, in quibus commendabilis illa reminiscentia:

Apud Crotoniatas et Tarentinos, et in tota Graecia magna Siciliaque, floruerunt exercitia corporis. Et si quis euoluat Pindari odas, inueniet, in ludis Graeciae victores bonam partem ex Graecia magna aut Sicilia fuisse. Et in catalogis Hieronicarum plerique sunt ex Pythagoreis regionibus. Illis exercitiis annumerari potest [gap: Greek word(s)] s. silentium; (* Alias: quod etiam, vt multae res, duas ansas habet, alteram [gap: Greek word(s)] ; alteram [gap: Greek word(s)] : quia hoc quidem modo discebant auditores iudicandi temeritatem reprimere; sed etiam stupidi silentii necessitate facile fiebant. Vid. Io. Dav. Koehler de pedantismo didactico Pythagorae, ratione silentii, Alt. 1714.) Docuit etiam abstinentiam a carne; qua de re est Porphyrii liber [gap: Greek word(s)] . Amicitiam maxime commendauit. Noti sunt amici Pythagorei Damon et Phintias. Nempe exercuit suos ad omnis generis exercitationes, athleticas, musicas, geometricas, ad virtutem, amicitiam, cet. Inprimis reminiscentia Pythagorica (* § 50) vespertina et matutina commendari non satis potest. Si quis hanc vnam rem ab illo discat, eius nunquam poterit poenitere. Ad hoc


page 64, image: s064

mature sumus assuefaciendi: nam progressu aetatis fit difficilius. Obseruatum est, memoriam esse familiarem nocti. (* l. l.) Si hoc fiat per aliquot annos, praestabit infinitum: inprimis si accedat commentandi scribendique studium. Inter Pythagoreos occurrunt etiam exempla maximae memoriae.

752 discrimen inter esotericos et exotericos:

Solebat docere in conclaui, quod distinctum erat pariete intergerino, quem [gap: Greek word(s)] Graeci vocant, hinter der spanischen Wand, vbi habere secum solebat quosdam discipulos, qui viderent vultum eius; reliqui vero erant extra sindonem. Inde titulum libri sumsit Io. Iac. Syrbius, quem meum praeceptorem Ienae fuisse gratulor mihi valde. Scripsit ille: Pythagoras intra sindona cognoscendus. Volebat indicare, se quaedam de interiori Pythagorae philosophia docere velle. Porro inde sumsit et Aristoteles occasionem diuidendi libros suos in [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . In his proponit sententias suas magis accurate explicitas: in illis vero sententiam suam verbis quibuscunque exponebat, sed ita, vt non intelligi possent, nisi quis aliunde esset instructus, eumque de ea re iam ipsum audiuisset disputantem. Narrat Plutarchus (* Alex. p. 668 C.), Alexandrum conquestum esse, quod ea, quae ipse audiuisset apud illum, et, quae sibi multa pecunia redimenda fuissent, publicasset, mandauissetque literis: respondisse vero Aristotelem, esse illa scripta, et non esse. Nempe indicare voluit, non facile aliquem mentem suam ex scriptis percepturum esse, nisi, quae illa sit, hoc sciat aliunde.

753 metempsychosis:

Forte commodius diceretur [gap: Greek word(s)] . Nempe putabat, post aliquot errores animam in aliud corpus migrare: ad hoc necesse esse, vt antea obliuionem bibat rerum, quae prius actae sint in superiori corpore; sed ita venire in nouum corpus, illudque animare, vt habeat


page 65, image: s065

etiam instar poenae vel praemii illam migrationem. Si quis, vt Horatius (* Ep. I, 2. 26) inquit, Vixisset canis immundus, et amica luto sus, ille post mortem mutabatur in tale animal. Auarus transit in lupum, cet. Sunt loca, vbi Pythagoras hoc aperte docuisse videtur, migrare animam ex vno corpore in aliud. Ipse de se dicit, se antea tempore Troiani belli fuisse Euphorbum, deinde factum esse gallum, tum demum Pythagoram. Sed illi hoc contigisse dicitur, vt reminisceretur rerum ante gestarum. Intrauit enim templum, et, quum ibi videret scutum pendere, dixit, hoc esse Euphorbi scutum; se enim nosse illud, quum ipse olim fuerit Euphorbus. Miratos esse homines; sed, detracto scuto et purgato a pulvere, inuentum esse Euphorbi nomen illi inscriptum, et quae sunt similia. Loca de hac re veterum omnia, certe paene omnia, qui vult cognoscere, is adeat Guil. Irhovii de Palingenesia veterum seu Metempsychosi sic dicta Pythagorica LL. III, Amst. 1733. 4, qui est liber capitalis: et conatus est auctor ostendere, totum hoc esse symbolicum, et significare, animam post mortem variis purgationibus obnoxiam esse. Est hoc ipsum antiquum quoque; et fuerunt in hac sententia philosophi antiquissimi. Quaedam etiam videor videre de Pythagora, illum hoc credidisse et docuisse: totum autem mihi nondum persuadet Irhovius. Videtur omnino, Pythagoram et alios veteres ita putasse, migrare animam ex vno corpore in aliud. Qui vult loca veterum componere inter se, ante omnia debet consulere Irhovium. Credo fore vt appareat, Irhovium recte quidem dixisse hoc: esse symbola, esse symbolicum; sed non recte facere hoc, quod eo vult rapere et trahere omnia. Interim liber praestans est ob diligentiam et ingenium.

754 symbola s. aenigmata.

Quaedam tantum dicta memorantur hinc inde, quae praecepit discipulis suis, v. c.: Non sedendum esse super choenice; Non comedendum esse [gap: Greek word(s)] : Ignem non movendum


page 66, image: s066

esse gladio, cet. Haec omnia symbolice esse interpretanda videntur. Quod probibet edere pisces, qui habent caudas nigras, videtur monere voluisse, cauendum esse ab homine, qui faciem pulchram quidem prae se ferat, sed trahat post se caudam turpem, i. e. qui vitiis obrutus sit. Quum prohibet choenici superinsidere, videtur praecipere voluisse, esse pani et victui humano reuerentiam habendam. Sunt hodie homines superstitiosi, qui panem non aliter vocant, quam das liebe Brod; et, quando secant integrum panem, faciunt cruces. Noui hominem, qui, quum aegrotaret, in couclaui deiicere aluum, aut flatum modo edere, nolebat prius, quam omnis, qui erat in cubiculo, panis elatus esset; ne hoc faceret sacro pane praesente. Tale quid forte significabat Pythagoras, reuerentiam esse habendam victui, humanae naturae tam necessario. Sic in Heluetia butyrum vocant der heilige Ancke. Inde factum esse narrant Muhlhusi in finibus extremis Heluetiae, vt, quum venisset eo Germanus, et in hospitis mensa vidisset butyrum, illum petiisse Butter: sed Heluetium putasse, illum Gallice loqui et maledicere S. butyro turpi Gallorum verbo futtre, quod nostri pueri perfecte didicere a Gallis; hinc illum exarsisse dicentem, du tausend! nius[?]t du dem heilgen Ancken futtre sagen? et rem spectasse ad plagas. Itaque non est mirum, si quis ita interpretetur hoc Pythagoricum, reuerenter esse habendum panem. Haec symbolica dicta pleraque inueniuntur apud Plutarchum, in fine libelli de educatione puerorum. (* Alias laudabat etiam Pearsonianam Hieroclis in aurea carmina editionem, quae cum Symbola Pythagorae, tum Lil. Greg. Gyraldi interpretationem eorundem exhibet.)

755 Discipuli nobiles Empedocles; quatuor elementorum auctor:

Hic fuit philosophus poeticus. Plura illius carmina seruauit H. Stephanus in libro de poesi philosophica. Dicitur omnem corporum materiem, quatenus sensibus


page 67, image: s067

comprehendi possunt, retulisse ad haec quatuor genera. Sed videtur illud antiquius esse; credo, iam Orphicum est. (* Alias: Diuinitatis adeo fuisse cupidus dicitur, vt etiam in Aetnam insiliret, ablatus in coelum videri cupiens; sed sandalia, quae Aetna euomuerat, fraudem, aperuisse; v. Horat. A. P. extr. Fortasse in eo studium cognoscendae Aetnae fuit, eique, quod Plinio maiori in Vesuuio, accidit.) Conferatur quoque Fabricius in catalogo Pythagoreorum, B. G. inserto.

756 Epicharmus:

Est hic ille, quo de Cicero dicit, Vafer Siculus, et aliquoties laudat eius versiculum [gap: Greek word(s)] , Sobrius sis, et memineris non facile credere; hi sunt nerui sopientiae. (* Ep. ad Att. I, 19. Alias: quod nobis perpetuo, et in relationibus legendis, et in famae alterius ignominia, dictum putemus.)

757 Ocellus Lucanus:

Huius est liber [gap: Greek word(s)] s. de mundo, qui et separatim editus est ab Vizanio, et inter Th. Gale Opuscula mythologica. Est hic liber similis illi antiquo Timaeo Locro, (e quo Platonis Timaeus ortus) [gap: Greek word(s)] , qui agit de ortu et anima mundi, estque inter Platonis opera, quem dialogum illustrauit longo commentario Proclus.

758 Archytas Tarentinus Machinator:

Multa scripsisse fertur. De eo vid. Fabricius. Celebrantur inuenta mechanica, nam inuenit machinas plures. Ille est, quem Horat. Od. I, 28 alloquitur Te maris et terrae numeroque carentis arenae Mensorem -- Archyta. Huic tribuit Gell. X, 12 columbam ligneam volantem. Eum magnum virum fuisse, indicat eius oratio contra voluptatem, de qua Cic. in libello de senectute (* c. 12) quaedam refert. Audiuit illum Plato.



page 68, image: s068

759 Philolaus astronomus:

Hic in historia astronomiae magnum nomen fuit. Coluit praesertim Pythagoricam sententiam de motu terrae, agnouitque eam moueri circa solem. Vid. Weidleri Hist. Astron. Hinc Ismael Bullialdus s. Boullieau librum suum vocauit Astronomiam Philolaicam. (* § 422.) Plato accusatur plagii, diciturque redemisse eius scripta, et pro suis edidisse, dixisseque, a se esse inuenta, quae ille inuenerat.

760 tum illi recentiores viri admiratores, Iamblichus et Malchus s. Porphyrius:

Vid. ad § 747.

761 et rediuiuus quidam Pythagoras, Apollonius Tyanensis, excitatus velut antisophista Christo a gentilibus.

De Philostrati libris, atque adeo de literis generatim, praeclare meritus est Godvsr. Olearius. Habuit hoc semper Lipsia, vt Theologos nacta sit, qui fuissent antea philologi praestantissimi, quales fuerunt Ad. Rechenbergius, Th. Ittigius, Christ. Fr. Boernerus, qui suit etiam Prof. Gr. et Lat. linguae, vt adeo nihil noui sit, quod nuper contigit Ernesto. De Oleario video nonnunquam non magna iudicia exterorum; quod inde puto esse, quod primus forte, aut certe inter primos, fuit, qui in Germania libris splendorem dare conatus est externum etiam, qui ad Belgarum libros accederet. Non diffiteor, non omnia defenderim, quae ibi posuit. Fuit enim vir ingenii alacris admodum, qui non diu vni rei posset impendere laborem; sed sunt tamen pleraque praeclara. Lucianus in [gap: Greek word(s)] , s. Alexandro, c. 5. T. II. p. 213 sq. describit etiam Apollonii mendacia, eumque exagitat, et imposturae arguit, vitamque eius [gap: Greek word(s)] vocat, vbi praeceptorem Alexandri sui, cuius comoedias proprie Lucianus docet, refert Tyanensem quendam Apollonii familiarem. Ac cusi in istum Hadriani tempore


page 69, image: s069

numi sunt, de quibus videatur Spanhemius de V. et P. numism. Lucianus non minore iure refertur inter eos, qui scriptis suis propagarunt religionem Christianam, quam Apologetae nostri, qui destruxerunt quidem gentilismum, Christianisinum vero non satis stabiliuerunt. Ostenderunt illi [gap: Greek word(s)] Die, et absurditatem idololatriae ac superstitionis: hoc vero posterius non minus praestitit Lucianus, Et forte plus attulit ad destruendam idololatriam, quam multi eorum, qui hoc data opera egerunt, quod etiam obseruauit Graeuius in dedicatione sua ad Fridericum Guilielmum Brandenburgicum. Igitur Lucianus inter Apologetas Christianae religionis non vltimum locum meretur.

762 Eleatica secta ab Elea s. Velia, vbi floruit, dicta, Physicos, a Pythagora non multum diuersos, habuit Xenophanem, Parmenidem, Melissum:

Ciceronis tempore Velia dicebatur vrbs, quae a Graecis vocata est [gap: Greek word(s)] . Ibi vixit physicorum hominum societas quaedam, sed non quae a Pythagora aut Thalete ortum haberet suum, esset tamen aeque antiqua. Vixerunt enim forte temporibus VII Sapientum et Pherecydis. Disputarunt de origine rerum cet. Parmenidis multa supersunt carmina apud H. Stephanum. De reliquis vide Plutarchum et Origenis [gap: Greek word(s)] , praesertim Fabricium 2, 23.

763 Zenonem Eleaten, cuius mundi plures et spatii negatio occasionem dederunt, vt Leibnitiam Philosophiam e sepulcro Eleaticae suscitatam quidam dicerent.

Mundi plures, nempe ex quibus tandem aliquis exsistat. Samuel Walther scripsit sub initia controuersiarum, Leibnitio et Wolfio motarum, 1720 die neueroeffneten Eleatischen Graeber, vbi ostendere voluit, esse illas opiniones bonam partem antiquissimas, et ab his, Leibnitio et Wolfio, defensas. Est difficile aliquid statuere


page 70, image: s070

et definire. Quaedam scimus ex Diogene, Plutarchi libro de placitis philosophorum, quanquam et huius libri quidam auctorem faciunt alium: quaedam etiam occurrunt in Origenis libello; sed nihil integri, nihil tale, vnde certi quid colligatur. Non quasi statuerint Leibnitius et Wolfius plures mundos; sed plura systemata modo mundorum, quae cogitari possint, ex quibus vnum exstiterit.

764 Noua multa induxit Leucippus, corpuscularis philosophiae stator in hac secta:

Fuit inter Eleaticos quidem; sed hoc statuit, vt originem rerum a paruis corpusculis, quos atomos vocabat, deduceret. Huius discipuius fuit Democritus multo celebrior.

765 auctae a Democrito Abderitano:

Hic notabilis est propter fabulas quasdam. Nempe, vt in quieto et secreto loco philosopharetur, in monumentis sepulcralibus vixit: et, ne impediretur cura rei familiaris, vendidit omnia bona sua. Ciues eius, putantes hominem esse emotae mentis, miserunt ad Hippocratem, qui curaret bonum ciuem suum. Sed Hippocrates collocutus cum eo semel iterumque dixit, Democritum solum sapientiorem esse omnibus Abderitanis. Hic itaque dedit occasionem stultitiae Abderitanorum celebrandae. Vnde factum est, vt Abderitani dicantur pro stultis; et apud Martialem (* X, 25) occurrunt Abderitana pectora. Epistolae Democriti ad Hippocratem, et huius ad illum, sunt suppositae, ex sententia eorum, qui iudicare possunt. Inueniuntur in Hippocratis bonis editionibus, et in collectione epistolarum Graecarum, quae vltimo editae sunt a Iac. Cuiacio; additae etiam sunt poesi philosophicae, tanquam appendix. Alia nouauit, cet. Democrito propter celebritatem nominis supposuerunt libros quam plurimos, de quibus Fabricius. Plinius (* passim) XX amplius enumerat, in quibus narrantur miraculosa multa et mendacia; sed ipse Plinius dicit, illos


page 71, image: s071

libros fictos esse. Non vnum credo esse Democriti. (* Conf. Diog. Laert. IX, 46 et ibi Menag. )

766 cui quibusdam partibus affinis, alias opposita, Heracliti philosophia, probata Hippocrati:

Heraclitus Ephesius, [gap: Greek word(s)] , Xenophanis auditor, plorator, si fabula vera; seuerior forte Democrito, Democritum et Heraclitum faciunt non modo aequales, sed etiam contrarios: Risisse alterum stultitias hominum; alterum deplorasse humanam miseriam. Pleraque videntur scholastica commenta esse, quae de his duobus eorumque philosophia referuntur. Non potest in vniuersum de illis pronunciari. Democriti sententias, quae fuerint proprie, nondum examinare potui. Sed de Heraclito multum laboris impendi, propter loca plura Hippocratis in libro I de diaeta, vbi assumta sunt dogmata Heracliti, qui statuit, omnia plena esse feminum, quae, quum inueniant locum commodum, producant id, quod debent. Et hodie demum planius deprehendi, esse haec Heracliti dogmata etiam Orphica. (* Conf. § 769.) Nihil tam accedit ad nostrorum physicorum opinions, quam hoc ipsum: et regnat quasi haec philosophia hodie. (* Conf. omnino Gesneri [gap: Greek word(s)] ex I. de diaeta primo Goett. 1737 ad disputandum productae, deinde retractatius Commentariis focietatum Berolinensis et Goettingensis traditae. Alias ipse laudabat Olearium ad Stanleium. )

767 de fluxu omnium rerum:

Idem statuit, nihil [gap: Greek word(s)] , sed tantum [gap: Greek word(s)] Ego non [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] , fio, ich werde nun. Non idem homo sum, qui paulo ante. Fluunt omnia. Hic fluuius hoc momento, quo illum intrabam, non est idem, qui erat ante, quum illum ingrederer. Corpori nostro decedunt omnibus momentis quaedam particulae per transspirationem, quam vocant insensibilem. Et nescio, vtrum vnam particulam


page 72, image: s072

adhuc habeam earum, quas habebam, quum nascerer. Decedit quotidie aliquid et accedit. Declaraui haec in Disputatione ad Hippocr. de diaeta I de [gap: Greek word(s)] , vbi totam illam philosophiam explicaui.

768 e) nantiot roph=|:

Quod solent res constare, quod consistunt, habent a pugna, (* quam ipse [gap: Greek word(s)] vocat apud Diog. 9, I. 6. N.) Quamdiu pugnant in corpore calor et frigus, siccum et humidum, tamdiu constat sanitas, et durat corpus animale. Ponite, calorem ita crescere, vt expellat frigus; aut humidum ita augeri, vt absorbeatur siccitas: ilicet, actum est. Perit v. g. animal, vbi primum vel calor, vel frigus, vel humor, vel siccitas vincunt. Ita quamdiu ignis hic pugnat cum hoc sebo et filis lineis; quamdiu haec igni aliquantum resistunt, durat candela et lucet. Si quando calor in mundo superaret, omnia conflagrarent: si frigus, omnia rigerent. Libellus Hippocratis forte XX tales similitudines exhibet. Luculentissima est illa: comparantur huic sententiae duae trabes sibi inuicem inclinatae, quarum status et consistentia est in nixu contra se inuicem, vt forment Graecum A. Hanc pugnam dicebat fusam esse per omnia.

769 et quod diceret, animarum omnia plena.

Huius etiam est [gap: Greek word(s)] : et secundum hunc viuunt omnia. Statuebat corpora infinita, stamina et principia rerum vbique esse, quae fusa sint per omnem mundum. Infinita semina omnis generis et omnium rerum errare per aerem et totum mundum, donec deferantur et veniant in ea, quae medici vocare solent, vasa spermatica, ibique adhaereant. Vt semina, quae boui conueniunt, si veniunt in vasa bouis spermatica, et ibi fouentur, procreant alium bouem. Huc dixit etiam pertinere ventos, quorum opera sparguntur semina rerum per totum mundum mixta inter se, et, quoties spiritum trahimus, haurimus innumerabilem vim semiuum. Quae vero veniunt in locum suum, in vasa sibi commoda et


page 73, image: s073

conuenientia, ibi focillantur et praeparantur ad generationem. Sic nostri physici etiam in plantis obseruarunt stamina quam plurima, et vasa recipiendis seminibus accommodata. In hymnis Orphicis (* H. XXXVII, I) idem obseruaui; vbi ille beneficia venti commemorat, etiam hoc ponit: per turbines et commotiones naturae, et forte etiam per motus terrae, vbique suppeditantur semina rerum. Quorum multa pereunt, quaedam alunt corpora viua et animalia, quaedam, quibus contingit locus idoneus, procreant id, ad quod creati sunt. Conferatur etiam Platonis Timaeus, et Hippocratis liber de diaeta.

770 Epicurus aemulus Zenonis, in physicis secutus Democritum:

Epicurus obtrectabat Zenoni. Ex ea ipsa Eleatica secta ortus praecipue quidem illam secutus est; sed habuit etiam quaedam dogmata, quae Democritus non agnouit. Hinc iam viuis ortae sunt controuersiae, et bella deinde perpetua fuerunt inter Stoicos et Epicureos, et haereditate quasi ad illos sunt propagata. Lucianus inde materiem ridendi sumsit, et Democrito concursum corporum fortuitum tribuit. Proprie autem Epicurus atomorum, seminum, seu elementorum varii generis concursui fortuito tribuit originem omnium rerum. Fuit tamen eius sententia diuersa a Leibnitii monadibus. Epicuri corpora s. atomi habent formam suam, et ex horum concursu oritur mundus. Sed monas est aliud quid. (* Alias: Ceterum, quum Epicuri Canonica, i. e. Logica, bona fuerit, nec tamen eum a stultis in Physica opinionibus defenderit, apparet, neminem regulis Logicae ipsis, nec contemnendis iis, vere physicum fieri, quod etiam Andr. Rudigeri exemplo coguitum est, cuius Logica probata fuit, Phycica vero spreta. Conf. § 773.)

771 finem bonorum in voluptate posuit:

Praecipue quidem in animi voluptate, non exclusa tamen ea, quae ad corpus pertinet. Ipse sibi non satis


page 74, image: s074

videtur constitisse: hinc discipuli arripuere quod placeret. Cf. n. 774. Accusarunt illum deinde quidam, quasi, quod fecerunt eius discipuli, felicitatem posuerit in libidine. Qua in re fit iniuria patri huius philosophiae, (* Al.: Cicerone, Seneca, aliis, testibus. Quos vide hic p. 5 sq. praesationis.)

772 negauit prouidentiam:

Frustra contrarium tuitus et defendere illum conatus est amicus alioquin meus Kromayerus, qui disputationem habuit sub titulo, Epicurus creationis et prouidentiae Dei assertor, praeside Gottl. Stollio, Ienae 1713: quod cum toto systemate Epicuri pugnat. Eius Dii [gap: Greek word(s)] , neque labores habent, neque facessunt aliis. Ergo non [gap: Greek word(s)] (744). Vnde etiam iram diuinam negant. Hanc negabant ex alia ratione Stoici quoque. Lactantius in libro suo de Ira Dei contra Epicurum et Stoicos disputat.

773 contemtor matheseos:

Eo nomine eum saepe deridet et passim illi insultat Cicero. Hinc vbique in his rebus se turpiter dedit. Solem, vt hoc vtar, putabat non maiorem esse, quam discum. Haec matheseos ignorantia videtur etiam causa fuisse errorum reliquorum. Nam non potest recte philosophari, qui plane est [gap: Greek word(s)] . Et quemadmodum dicere soleo, optimam Logicam practicam esse Geometriae studium et cognitionem; ita, qui illius plane rudis est, non est putandus bonus Logicae praeceptor. Et tamen laudant Canmicam Epicuri, quae eius est Dialectica s. Logica; ita vocabant eam eius discipuli: quae vix potest esse vndique bona, ex duobus velut praeiudiciis, [gap: Greek word(s)] , et absurdis quibusdam sententiis. Miseria est generis nostri, quod possumus habere regulas rationis, quas tamen non sequimur, et sine iliis viuimus.



page 75, image: s075

774 melior vir quam philosophus, discipulis certe suis longe melior.

Non tantum in hoc, quod dixit, Non bene et iucunde viui, non obtineri posse felicitatem, sine virtute: nam, eum hoc dixisse, clamant testimonia veterum, quae collegi in oratione mea de vtilitate honesti et iusti matre, non iudice. Vbi etiam ostendi, non esse discrimen, inter Epicurum et Stoicos (* p. 6 sq. praefationis ad hunc ipsum librum.) Sed fuit etiam alias bonus et moderatus.

775 Lucretius physicam illius exposuit, multa de moribus illius dicta praeclara seruauit Seneca.

Ex Seneca possunt plures Epicuri sententiae haberi; et Senecam amo vel ob hoc ipsum, quod ille, licet Stoicus, tamen vbique ad eum prouocat tanquam auctorem et amatorem virtutis. Sententias quasdam explicandas sumsit totis epistolis. Sed longe a magistro abierunt discipuli. Hi fuerunt Epicuri de grege porci (* Horat. Epist. 1, 4. 16), et describit eos, quales fuerint, Cicero in oratione in Pisonem. Hoc genus etiam Lucianus graphice depingit: quod fecerunt etiam Apologetae nostri. Lucretius scripsit VI libros de rerum natura eximie. Habet ille vim naturalem diserte de rebus, quas tractat, disputandi. Eloquenter admodum et suauissime tractauit hanc philosophiam, etiam in quantum corpuscularis est. Locum habet pulcherrimum de magnetis natura, de attractione, cet. Sed fuit etiam enthusiasta quidam, qui modo simpliciter sequitur suum praeceptorem. Nulla secta tam addicta fuit et dedita praeceptori suo, quam Epicurei. Natalem eius celebrabant magno cum apparatu et solenniter singulis mensibus die XX. Multis annis post eius mortem, tempore adhuc Ciceronis, patrimonium Epicuri, domicilium antiquum cum hortulo, discipuli eius Athenis habebant pro templo et sacrario, colebantque vehementer. Et quum C. Memmius, qui Athenis viueret in exsilio, sibi domun aedificaturus occupauerat


page 76, image: s076

aliquid de pariete illius antiqui aedificii, magnos motus excitauerat inter Epicureos; et rogat eum Cicero Ep. XIII, I, vt reddere velit. Est illud pulcherrimum petitionis exemplum, et apparet inde, magna in admiratione etiam tum fuisse Epicurum. Vt igitur reliqui tanquam infatuati erant amore praeceptoris sui: ita inprimis Lucretius eum velut Deum veneratur, et habet quasi pro Hercule, qui vitia et errores exstirpauerit. De eo pulchre meritus est Creechius, qui dedit paraphrasin et versionem Anglice, notasque copiosas et longas adiecit. Qui Anglice scit, illi haec editio multum facilitatis addet. Praestantissima est illa, quam Sigeb. Hauercampus dedit, qua nihil potest esse splendidius et ad vsum commodius.

776 Instaurator et vindex illius Gassendus.

Duplici modo de eo meritus est: primo egit de vita et moribus Epicuri libris VIII, 4, vbi eum defendit: deinde, quod maxime ad dogmata Epicuri attinet, scripsit commentarium ad librum X Diogenis, qui agit de Epicuro bonam partem. Huic praemisit Syntagma Philosophiae Epicuri. Quantum potuit defendi, defensus est ab eo. Sed non obseruaui, illum eo progressum esse, quo progressum esse dixi (* §. 772) Kromayerum, qui, iuuenili ardore abreptus, eum prouidentiae testem facere voluit. (* Alias: Tamen et ipse excessit mediocritatem, vt fit: Quisquis amat ranam, ranam putat esse Dianam. )

777 Pyrrho, pictor tempore Alexandri M. ex Eleatica secta, illud praesertim de fluxu omnium rerum arripuit, quaeque iudicemus, ea non esse in rebus, sed nostris in sententiis.

Primo obseruandum hoc est: Pictura apud antiquos et musica, vt vtraque ars est liberalissima, ita etiam habita fuit. Graphicen, initia picturae, initia musicae, omnes discere debebant. Sed, esse pictorem et musicum dedita opera, maximus est honos: non tantum quod lucrosae sunt artes; sed etiam quod aditum ad reges et


page 77, image: s077

principes, eorumque adeo amicitiam, parant. Arripuit hic Heracliti sententiam de inconstantia rerum, et sequi inde dixit hoc, Nos nihil certo affirmare posse de rebus, quae extra nos sunt. Nempe, quae nimis celeriter moventur, ea distincte considerari non possunt. Homo, qui cito praetercurrit oculos nostros, hunc contemplari non possumus, aut dicere, quae sit eius facies. Epistolam, quae mouetur celeriter, legere non possumus. Admirandi sunt homines ex antiquitate, qui legere potuisse dicuntur literas rota figulari circumrotatas. Alius scribere plane inter illum motum potuisse dicitur, (* apud Xenoph. Sympos. c. 7. 3. p. 158. Bach. N.) Fax rotata in circulum facit igneum orbem: non videmus facem, et quod est; sed lineam circularem. Hoc applicabat ille ad omnes res, ad fluxum omnium rerum, dixitque, Nihil constat; ergo nihil potest considerari. Deinde homo erat moderatus in rixis dogmaticorum, illisque se non immiscuit, quum videret, illos rixari de rebus, quas neuter intelligeret, dixitque, Quo quis sit sapientior, eo magis illum cohibere assensum, et ab rixis abstinere, quoniam nihil omnino certo constet. Vixit in illis regionibus Epicharmus Siculus ille, qui dixit: [gap: Greek word(s)] : (* §. 756) ita etiam ipse fuit modestus, nihil affirmauit cum asseueratione; sed dubitauit de singulis.

778 * a) katalhyi/an itaque statuit non sensationum et iudiciorum, sed rerum ipsarum.

Negauit esse [gap: Greek word(s)] rerum ipsarum: posse quidem homines sibi imaginari quaedam; concipere animo imagines et figuras varias; fingere etiam systemata: sed nesciri, vtrum reuera extra nos sint. Non negabat ergo se hoc vel illud sentire, sed hoc negabat esse in ipsis rebus. (* Alias: Sed in vita erat vt alii: sequebatur enim ea, quae maxime essent probabilia. Baelius hic totus est in eo ornando.)



page 78, image: s078

779 Vir ceteroquin nec imprudens nec ita stupidus, vt quidam nugantur.

Non dubitauit, vtrum calceus induendus sit pedibus, an imponendus capiti; an cibus deglutiendus sit nec ne. Sed hoc illius fuit siue sententia siue error: Nihil certum esse. Ita non negabat colores; non disputauit, vtrum nix sit alba an nigra; credidit, colorem album, nigrum, esse, prout ex diuerso radiorum reflexu repraesentantur nobis res; sed modo dixit: Certum non esse, vtrum extra nos reuera sint, an nobis ita tantum videatur. In mente nostra, in imaginatione, esse omnino; offerri colores phantasiae et sensibus; sed incertum esse, vtrum sint ita extra nos et vere. Videbat, quo quis sapientior esset, eo magis cohibere assensionem: Vt nunc circa relationes belligerantium.

780 Contigit illi, quod sectae forte nulli, vt plenum systema conderetur illius sententiarum ab Sexto Empirico:

Sola disciplina nihil sciendi habet systema multis luminibus ingenii distinctum. Empirici sunt medici, qui vsu et experimentis medicinam fecerunt; qui non conderent systema, sed dicerent, In medicina nihil esse assumendum, nisi quod constaret experientia. Ne disputabant quidem, cur haec vel illa medicina hunc habeat effectum; sed modo simpliciter artem suam reuocabant ad hoc: Videndum esse, quid prosit. Et, si verum fateamur, fuit haec origo medicinae. Ipse pater medicorum Hippocrates ita exercuit artem suam, vt obseruationes diuersorum euentuum colligeret. Talis medicus fuit etiam Sextus noster, non Empyricus, id foret Chymicus, Plutarchi forte ex sorore nepos, certe illius cognatus. Ab illo habemus opera duo praeclara, [gap: Greek word(s)] , q. d. deformationem, adumbrationem, imaginem sententiae Pyrrhonicae. In quo ponit hoc:


page 79, image: s079

Alicuius argumento semper opponi posse aliud aeque firmum; [gap: Greek word(s)] . Alterum, quod quasi fundamenti loco posuit, sunt fallaciae sensus s. iudiciorum potius. Denique de diuersitate opinionum affert sententias tales, quae illum mouerint, vt assensum suum retineret. Alterum opus titulum habet contra Mathematicos, i. e. disciplinarum professores, qui profitentur, se artem hanc tenere. Itaque disputat contra Grammaticos, Rhetores, Geometras, Astrologos, Musicos, Logicos II libris, totidemque contra Physicos, denique contra Ethicos. Mathematici nomen habent a [gap: Greek word(s)] , et hic iidem sunt qui Dogmatici, qui profitentur artem aliquam, eamque scire se gloriantur. Felix etiam in hoc fuit Pyrrho, quod Sextus incidit in editorem praestantissimum. Nam opus habuit interprete eo, qualis est Fabricius, qui omnem scientiam literaturae maximae, antiquae inprimis, adhibuit ad illum illustrandum; quod necessarium fuit: nam sunt in illo quam plurima reconditae eruditionis. Est is thesaurus variae doctrinae, quem expoliuit et multis modis auxit Fabricius. Hoc fuit opus alterum, quod persuasit exteris post Philostratum Olearii, etiam in Germania posse splendidos libros edi, et quidem optime accuratissimeque. (* Alias: Per hunc factus est Sextus fundus quasi cuiusdam [gap: Greek word(s)] .)

781 Sceptici nomen in hac schola ortum, cuius proprium est s1ke/ptesqai, dispicere, verumne sit an falsum; chtei=n, quaerere, vnde Zetetici.

Nomen inde est, quoniam interrogatus aliquis Scepticus quicunque, Vtrum sit hoc vel illud in rerum natura, respondit [gap: Greek word(s)] , hoc ipsum nunc considero. Iidem dicebant, se [gap: Greek word(s)] , se occupatos nunc esse in quaerendo.



page 80, image: s080

782 Nunquam defuere sceptici. In hanc classem referendi etiam H. Corn. Agrippa, de la Mothe Le Vayer, Pe. Baelius.

Ante hos Timon Phliasius Sillorum auctor: Academia media et noua, aliique. Agrippa celebris fuit imperante Carolo V, de cuius polymathia et libro de vanitate et incertitudine scientiarum iam dictum est (* § 26). Vayerius scripsit, praeter multa alia, systema scientiarum Delphinianum, vbi passim scepticismum inseruit. Baelius idem ille, qui praeclarum commentarium scripsit in illa verba: Compelle illos intrare, dedit etiam Dictionnaire historique et critique, quod impletum est magna vi eruditionis, (* Alias: et quo vti possumus ad temeritatem in ordinem redigendam, at caute.) Sed huius viri et libri ipsius tres potissimum naeui sunt, qui eum deturpant: [gap: Greek word(s)] ) Inclinatio ad Manichaeismum, quem vbique tueri conatur contra religionem: [gap: Greek word(s)] ) Scepticismus cum historiae tum religionis: re ipsa in vtramque partem disputando, licet non assumserit, puto, Systema Sexti: [gap: Greek word(s)] ) Obscenitas: vbique enim sectatur aut loca scriptorum obscena, aut occasionem aliquid turpe dicendi. His adiungi etiam potest Huetius, qui senex admodum, quum iam XC annos vixisset, a Iesuitis induci se passus est, vt scriberet librum de imbecillitate et infirmitate rationis humanae, qui statim post eius mortem ex Msto editus est. (* Conf. n. 1061).

783 Peculiarem Philosophorum classem constituere licet, quos Sophistas honesto nomine appellant, qui eloquentiae et sapientiae studia simul profitebantur: in quo genere Lucianus, Dio Chrysostomus, Aristides, Maximus Tyrius, Libanius, ipsiusque Iulianus discipulus.

Sophistarum nomen hic non accipiendum est eo sensu inuiso, quem habuit Socratis tempore, quorum laqueos et retia ille rumpere et dissoluere conatus est:


page 81, image: s081

Sed saec. III, IV, nomen honestum fuit, et ita dicebantur illi, qui philosophiam et eloquentiam simul docebant; vel qui philosophiam ita profitebantur, vt eam magis eloquentiae cultu ornatam proferrent. Lucianus vir peculiaris est, et mihi peculiariter carus, non tam qua derisor est, et propter ingenium ridiculum, quam propter ingenium fecundum et copiosum: vt credam, illius libros esse valde vtile opus ad copiam acquirendam, et augendam eloquentiam: addere liceat, qua mihi aperuit portas famae. Iuuenis adhuc adhibitus sum ad legendum illum cum filio Buddei. Per hanc occasionem vidi quaedam, quae nemo a renatis literis obseruauit: [gap: Greek word(s)] ) Philopatris dialogum non esse Luciani; sed scriptum Iuliani demum tempore, et quidem extremo, quo ille interfectus est: [gap: Greek word(s)] ) In Demosthenis encomio sensum perturbatum esse ex transpositione duorum foliorum. Deinde conductus sum ad faciendam versionem, quum Hemsterhusius nondum absoluisset, nisi tertiam partem I Tomi, et simul addidi notas, vbi opus esse putabam. Ob hanc quoque causam illum a me priuatim amari, non nego. In dialogis Deorum exponit omnem fere mythologiam Homeri, quam deridet. Hinc illos semper magni fecerunt viri doctissimi, et ediderunt etiam separatim in vsum iuuentutis, quod et fecit 1708 ipse praestantissimus Hemsterhusius. In II Tomo sunt mortuorum dialogi, vbi deridet vitia, praesertim auarorum, haeredipetarum stultitiam et fraudes, in vniuersum res humanas admirantium, complexus etiam in iisdem, vt et marinis, reliquam mythologiam, et ea, quae post mortem fiunt; inprimis, tum omnia aequari, nec discrimen vllum superesse inter regem et mendicum. Deinde in reliquis traduxit omnia genera hominum, inprimis vero sectas philosophorum; quod potissimum egit in Auctione vitarum et in Hermotimo, vbi ostendit, nihil stultius esse, quam sectae alicui se applicare, illique se dedere, et dicere, hanc veram docere philosophiam: ad hoc enim requiritur, vt aliquis reliquos etiam, et quidem


page 82, image: s082

funditus, pernouerit. Nihil est absurdius, quam hominem recentem, rudem omnium rerum, iudicare de philosophia, et dicere, Wolfiana vera est. Neque hic nos mouere debent greges magni, qui illum sequuntur. Non enim hoc datum a natura est, vt ibi sit veritas, vbi est multitudo, vbi sunt plurimi. Ad philosophorum superstitionem perstringendam spectat Alexander s. Pseudomantis, et de morte peregrini dialogus, vbi tela quoque in Christianos, sed honorifica. Naeuos etiam Lucianos habet, quos non dissimulo. Nimis loquax est; non potest desinere; vnam rem ab omnibus partibus considerat, et affert sex, septem, similitudines; ita omnia explicat et inculcat, vt nunquam dimittat lectorem suum, nisi obtusum. Eius interpretatio Gallica Menagio bene dicta est la belle infidelle. (* Conf. Menagiana T. I. p. 329. ) Sed Germanica est la grosse bęte. Dio vixit Traiani tempore. Scriptor praeclarus est, qui pulcherrimas sententias habet; qua de causa placuit inprimis Grotio, qui suum opus eximium de iure belli et pacis exornauit vbique aureis eius sententiis. Sed non negandum est, eundem etiam obfuisse pudori, dum nimis aperte ostendit Cynicorum turpitudinem. Si hic naeuus non in illo esset, debebat tanquam liber manualis omnibus commendari quam maxime. Aristides fanaticus fuit. Stilum habet obscurum, affectatum, et ineptum. Interim tamen multa docet; occurrunt in eius orationibus multae antiquitates, ritus, cet. In oratione de Mysteriis multa de Eleusiniis sacris traduntur. Habet etiam plura de religione, templis, cet. In historia Antoninorum, sub quibus vixit, multa docuit obiter. Inde est, quod eius orationes Spanhemius adhibuit diligenter ad historiam horum imperatorum illustrandam. Maximus dialogos scripsit pulchros et eloquentes. Platonizat, et eum defendit. Sed Libanius tanto minus potest laudari simpliciter, quanto est rhetor obscurior, et stilum habet affectatum. Non valde est commendandus magnam partem scriptorum suorum. Interim gratiae


page 83, image: s083

debentur Wolfio, quod magnam epistolarum multitudinem ex Mstis protulit. Tomus II orationes continet plerasque in Iulianum habitas: hae sunt tanto pulchriores. Anno 1754 Italus Bon-Giouannus, q. d. bonus Ioannes, XVII alias orationes protulit ineditas adhuc, quae multa bona continent. Verbo, qua parte rhetor est, obscurus et affectatus est: Sed habet multa historica in altero praesertim Tomo ad saeculum Iuliani. Iulianus, ipsius discipulus, illi etiam similis est quoad stilum, obscurus, affectatus. Ceterum magna aequitate fuit erga eos, quorum iniquitas iure potuisset excitare illius iram. Et aequitas moderatioque eius tanto magis est miranda, quanto maior in eo fuerit superstitio, quum insuper haberet tantum imperium; quae duo, etiamsi separatim modo inueniantur in homine, expellere solent alias hanc virtutem, nedum iunctim sumta. Interim etiam multa historica sunt in illius scriptis, ex quibus eminent Panegyricus in Constantinum Imperatorem, Caesaresque, quos descripsit. Quum aliquando Antiochienses maledicerent eius barbae, eumque dicerent capellam, illos non vltus est igne et gladio, sed satis habuit, satiram in illos scribere, qua simul defendit barbam. Nomen satirae est [gap: Greek word(s)] s. Antiochicus. Scripsit etiam opus contra Christianos, cuius fragmenta seruauit Cyrillus, dum eum refutauit. Sed poterat totus exstare, non valde noxius foret. Non enim magnus fuit philosophus: et saepe miratus sum, quum ei compararent Fridericum M. Borussorum Regem; tanquam ei maguum honorem haberent eo nomine. Nempe homines quidam impii et irreligiosi, qui spiritus fortes esse volebant, vt haberent complicem stultitiae et profanitatis suae, vocarunt eum Iulianum, quod significare debet contemtorem religionis, quales ipsi erant, et quos nunc merito suo depexos probe dat. Fuit sane maxima iniuria. Nam iste erat homo stupidus, si verum dici debet, et absurdus. Contra Fridericus est iudicii acutissimi et maximi, et toto coelo differunt; hic sapientia et acumine, iste stultitia et stupore.



page 84, image: s084

784 Iidem ad illos de Platonis schola eclecticos (722) videntur referri posse.

Supra ad l. l. obseruaui, primis post Christum natum saeculis fuisse philosophos, qui, Platonici [gap: Greek word(s)] licet essent, tamen non negligendos esse ceteros dicerent, atque Eclectici inde vocari malebant. Talis eclecticus est etiam, qui sequitur.

785 Eminet, et solus classem facit atque implet, Plutarchus, Platonis admirator vnicus, ceterum Polyhistor, et philosophus et historicus idem, cuius libri bibliothecam faciunt.

Est instar multorum. Plures philosophi simul sumti efficiunt vix Plutarchum. Est singularis vir, et plane peculiaris. Quidquid pertinet ad vitam consilio regendam, est apud Plutarchum: quidquid ad illam recte instituendam peti potest ab philosophia morali et historia, est apud Plutarchum. Moralis argumenti sunt libelli de vtilitate ex inimicis capienda; de discrimine amici et adulatoris; de poetis legendis; de educatione puerorum, sed non pro pueris, cet. Historici libri sunt plures, et pulcherrimi omnes, longeque vtilissimi. Hactenus est admirabilis. Verum in philosophia theoretica, maxime physica, aliter sane sentiendum est: hic enim abripi se passus est erroribus et stultis opinionibus infimae plebis. Rationes, quas affert, soni saepe sunt inanes, et qualitates occultae. Incredibile est, si quis legat, quas affert rationes de oraculorum causis et eorum cessatione, de maculis in facie lunae, et alia plura in rebus physicis; quae, si quis legat, inquam, incredibile est, tam ineptas potuisse proponi quaestiones, et tam stultas earundem dari responsiones decisionesque: adeo, vt mirum sit, tantam sapientiam, quae regnat in moralibus et historicis libris vbique, tantam sagacitatem, ingenium naturaliter tam doctum; et ab altera parte tantum stuporem in physicis, et ruditatem in philosophia dogmatica, nidulari


page 85, image: s085

potuisse in vno cerebro, et conuenire in vnum virum; et in variis libris dici multa tam subtilia et ingeniosa, quae digna sint maximo philosopho: contra in iisdem occurrere stuporis et ruditatis indicia plura, vt vix fieri posse putandum sit, vt haec sint vnius viri, quod etiam multis iam venit in mentem. Si iunior essem, hoc sumerem mihi, vt perlegerem aliquoties vno tenore omnia, quae Plutarchi esse dicuntur, vt ex stili rationibus, et collatione sententiarum, colligerem indicia, vnde iudicari probabiliter posset, qui libri sint Plutarchi, qui suppositi. Quod iam dixi, dubitarunt etiam alii, vtrum omnia sint genuina. Sed, vt fit, est ille [gap: Greek word(s)] , et difficile est, illum sibi tam familiarem reddere, quam opus est: Vt mirum non sit, ex tam multis, qui Plutarchum legerunt a renatis literis, nondum exstitisse aliquem, qui, quae vera sint illius scripta, quae falsa, viderit. Si quid sit in praesenti pronunciandum in vniversum, dixerim, illum in physicis et philosophia arripuisse simpliciter, vt quid inuenerit apud alios, aut audiuerit; et fecisse modo collectanea, vt apud Latinos Cicero et Plinius, quae non in systema aut ordinem redegit, sed posuit simpliciter, vt deprehenderat. Verum non audeo, quae hic dixi, aut publice scribere vel dicere; aut etiam defendere. Ad historiam philosophicam pertinet liber de placitis philosophorum, quem eximie illustrauit Corsini diligentia et eruditio. Opera eius vulgo diuidunt in Historica et Moralia. Sed haec non satis respondent appellationi suae: nam dimidia illorum pars est etiam physica.

786 Haec fere ad Graecos pertinent, Romanus nemo sectae, quae nomen habeat, conditor. Plerique, vt quaecunque sententia Graecorum, quos magistros habebant, placeret, ita illam adoptabant, parum de systemate, quod aptum inter se et cohaerens esset, soliciti.

Vt quisque praeceptorem habuit Graecum, aut alias a Graecis sententiam arripuit, ita eos sequitur; et sibi


page 86, image: s086

ipsi non constant. Pudori erant Romanis literae. Dissimulauit illas Cicero. Cato declamauerat contra Graecos. Marius negat sibi placere literas, quae ad virtutem professoribus nihil profuerint.

787 Tales Cicero, Varro, Plinius, Apuleius: ex Poëtis, Virgilius, Ouidius, Claudianus.

Cicero in Academicis explicat Platonicam philosophiam; Stoicos sequitur in libris de officiis; in Tusculanis quaestionibus Socraticus est. Ceterum non fuit solicitus de connectendis inter se opinionibus, aut condendo systemate, vt nemo Latinorum; sed ponunt singulas sententias, non cohaerentes ordine systematico. Nullus est systematicus liber Romanorum. Vnicum Varronem, (* Alias: qui Romanorum doctissimus dici solet, et eruditionis exemplum habetur,) excipio, qui, de re rustica praecipiens, systema fecit pulchrum, ordinatum, et sic satis plenum. Reliqui de hac re ne cogitarunt quidem; non quod non possent; sed quod se non decere putabant. Iam aliquoties citaui versus Virgilii Aen. VI, 848. (* v. n. 421. Alias: Virgilius in Georgicis et VI Aen. Platonica ostendit, ac tantum non philosophatur.)

788 Seneca enim et Lucanus fere Stoici.

Sectarii ne fuerunt quidem inter illos, praeter hos, qui Stoici fuerunt, nec tamen systematici; sed sententias modo breues explicarunt. Lucanus de pugna Pharsalica plura habet philosophemata, inprimis physica. Philosophemata accommodata ad philosophiam Stoicam videmus; sed systema non videmus.

789 De Christianis doctoribus, quos Patres vocamus, iam dictum (721) ad Platonicos eorum quosdam inclinasse, quo in genere Iustinus Martyr, Clemens Alex. et Origenes.

Iustinus M. fuit ille quidem bonus vir; sed non magnus historicus; neque philosophus magnus; sed


page 87, image: s087

multa legerat. Ita seruauit nobis quamplurima loca optimorum auctorum, qui postea perierunt. Philosophia eius qualis fuerit, cognosci potest ex Dialogo cum Tryphone. Clemens Al. fuit doctissimus aetatis suae. Corrasit vndique gentilium loca, quae quamcunque similitudinem cum Christiana religione habere viderentur, vt eo facilius lucraretur homines ethnicos; et per hanc occasionem seruauit nobis fragmenta quamplurima scriptorum, quorum libri non amplius exstant. Sic fecit Origenes quoque. Sed horum omnium vitium hoc est, quod extra contextum arripuerunt omnia vocabula, quae videbantur aliquam conuenientiam cum sacris Christianis habere, quorum forte quaedam innotuerant gentilibus ex LXX virorum interpretatione: et, vbi deprehendebant aliquid, quod videretur allusionem quandam ad dogmata Christiana habere posse, licet, si legerentur verba ita, vt cohaerebant, sensum longe alium haberent, hoc transferebant ad fidem Christianam, rati se reliquias diuinao philosophiae collegisse, quae ex coelestis verbi manifestatione gentilibus quocunque modo innotuerit; quorum animos hac ratione praeclare ad recipienda Christianorum dogmata praeparari posse credebant. Sed, vti dixi, vbicunque viderent verbum sacris Christianis conueniens, hoc arripiebant extra contextum, et applicabant ad nostra mysteria, hoc fine, vt persuaderent hominibus externis religionem Christianam. Hoc clarius patebit inductione. Ex hoc more, quem sequebantur, Iustinus M. contendit, Platonem (* conf. § 701) participem esse salutis aeternae, ita argumentans: Quicunque habet [gap: Greek word(s)] , ille seruatur: Atqui Plato habet [gap: Greek word(s)] ; Ergo seruatus est, et quidem per [gap: Greek word(s)] . Nempe Plato in scriptis suis saepo citat et adhibet verbum [gap: Greek word(s)] : quod quum videret Iustinus, accepit ille statim de [gap: Greek word(s)] Christianorum. Sed aperte committit sophisma elenchi: nam sunt quatuor formae in syllogismo. In maiori propositione intelligitur sermo et [gap: Greek word(s)] Iohanneus, in minori [gap: Greek word(s)] Platonis, quod significat rationem humanam, quam habent omnes


page 88, image: s088

homines. Interim nobis vtilissima sunt illorum scripta, quod conseruant nobis multa loca librorum antiquorum, qui bonam partem interierunt. Notabilis liber est: Le Platonisme devoile, ou Essai touchant le verbe Platonicien, Coloniae 1700. 8, cuius auctor Souverainius fertur, qui religionem Christianam in allegorias Platonicas conuertit, omnia Patrum ex Platone deriuata contendens. Clericus etiam in suspicionem venit Anglis, praesertim Cauio. Vid. Epistolae sub Art. Crit. Quam sententiam refutans Io. Franc. Baltus in Defense des SS. Peres accusez de Platonisme, Paris 1711. 4, in alterum extremum prolapsus nihil ex Platone esse petitum dixit. Vtroque comparato, vt fit, media veritas poterit elici. Diligens hic inprimis est Bruckerus P. IV Germ. p. 1118 sqq. Eo remittendi qui plura desiderant etc.

790 Alii philosophia abutebantur ad monstrosas de religione sententias, vt Gnostici illi et Manichaei, et colluuies cetera.

De Gnosticorum erroribus est liber peculiaris Iacobi Thomasii, cui primo titulum fecit Schediasma historicum [gap: Greek word(s)] , 4, hunc deinde auctum et emendatum ex Msto patris sui denuo edidit filius eius Christi. Thomasius, mutato titulo in hunc modum: Origines historiae philosophicae et Ecclesiasticae, vbi describit diligenter non recte philosophantium errores. Multa etiam habet Hammondus in obseruationibus suis in N. T., qui vbique Gnosticos videt, vbi [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] occurrunt. (* Hunc et illius sectatores in ordinem coegit summus et immortalis Ernesti in Biblioth. Theol. passim istam sententiam refutans. Quod ille obiter, eius discipulus C. C. Tittmannus data opera egit Tractatu de vestigiis Gnosticorum in N. T. frustra quaesitis Lips. 1774. 8. N.). Propaginem Gnostici erroris, Valentinianorum hacresin, singulari dissertatione excussit Buddeus, quam addidit Introductioni ad historiam philosophiae Hebraeorum. Diligenter etiam hic omnia contulit et obseruat


page 89, image: s089

Bruckerus, qui in opere Germanico T. IV p. 1050 sqq. accurate de hac re agit. Praefero autem illos VII Tomos, Germanice in 12 editos, ipsi magno operi Latino, quia ibi plura habet ad historiam literariam. Conferri etiam debent interpretes Irenaei, (* inprimis Renatus Massuetus dissert. I in Irenaeum, N.) et Epiphanii, item Gottfr. Arnoldi Kirchen-und Ketzerhistorie. Manichaei ex vltima antiquitate reuocarunt sententiam de duobus principiis, Deo et Materia, aequalibus inter se et independentibus; quorum illum boni causam, hanc vero, nempe Materiam, causam mali putabant. Vid. Brucker T. IV p. 1329 et loca, quae p. 1339 laudat. Arius quoque fuit Platonicus. v. Bruck. l. l. p. 1116 (* coll. p. 1047.)

791 Alii totum hoc philosophari, tanquam partem saeculi, contemsere.

Videndum tamen, ne cui iniuria fiat, quod Paulo accidit et Patribus quibusdam. Clamant interdum, Paulum contra sapientiam saecularem debacchatum esse, et damnasse philosophiam. Non puto, illum contra rationem et vsum dogmatum sanorum locutum esse. Non damnat philosophiam in abstracto, sed in concreto, in quantum philosophi gentiles, et sophistae illius temporis, contra Christianam religionem declamabant. Vt fieri solet. Multum peccatur vbique in vtramque partem. Si quis hodie contra stultas opiniones Theologorum insurgit: accusatur, quod sit atheus, homo profanus, qui contemnat theologiam. Vt ille praefectus scholae, qui, quum interpretandum discipulis suis Ps. XXIII dedisset, et quum venissent ad illa verba: Pedum tuum solatur me, discipulusque iuxta cum praeceptore ignoraret, quid significet pedum, consulit vnus Lexicon, quod in promtu erat, euoluit, legitque pedo, pepedi, pedere, addit etiam germanicum; incipiunt reliqui ridere; prohibet praeceptor, St! dicens, nolite ridere, est verbum Dei! Ita dicunt theologiam rideri, si ridentur absurditates


page 90, image: s090

Theologorum. Ita, si quis philosophorum nugas et aranearum retia ridet, clamant, philosophiam contemni, et nunc adesse finem rerum, [vt vigil Ienensis, qui, quum in tenebris alapam accepisset, Nunc profecto, dicebat, interitum Ienae instare.] Ita putant philologiam negligi et iacere, si quis iure et merito ridet rixas de syllabis et apicibus. Lipsiae Licent. Wernerus scripserat nouam methodum concionatoriam, vbi etiam egerat de sententiis ingeniosis, quas Galli vocant Pensees; venit deinde aliquis bonus vir (* idem Wernerus), qui pro concione diceret: ich predige keine Penseen, ich predige Christum den Gekreuzigten; et inueniebantur homines, qui interpretarentur ita: illum verum dixisse: non enim concionari, quae ipse cogitasset; sed quae arripuisset aliunde. Sunt illa Pauli loca accipienda cum moderatione: non quasi omnem damnauerit philosophiam in vniuersum; sed illam illius temporis philosophiam, quam adhibebant irreligiosi homines ad oppugnandam religionem Christianam. Ita olim male audiebant Halae viri sanctissimi et doctissimi, Frankius, Antonius, Breithauptius, et accusabantur tanquam inimici philosophiae. Nempe videbant sapientissimi viri, eos, qui theologiae se profiterentur studiosos, impendere tempus nugis philosophicis; quae vsum aut plane non haberent; aut certe non tantum, quantum ab altera parte damnum inferret neglectus theologiae. Quum itaque hoc intelligerent, omne fere tempus tribui ei, quae tum erat moris, philosophiae, vbi regnum temperamentorum erat: [toto enim die, tanquam in lance suspensa habentes temperamenta, quot cuique cholerae, phlegmatis, cet., drachmae inessent, ponderabant,] iniungebant suis, vt ante omnia hoc agerent, quod vnice ad salutem necessarium esset. Et profecto hodie opus erat, vt redirent boni viri, et hoc inculcarent denuo: aut vt alius quidam bonus vir exsistat, qui, auctoritate et sanctitate vitae nixus, hoc sibi sumere possit; et cui homines, ob suam grauitatem et probitatem, haberent fidem;


page 91, image: s091

qui non solicitus de iudiciis philosophorum, aliorumque, qui hoc aegre ferrent, abstrahere homines conaretur a nimio philosophiae studio, (* quod interim sic satis restinctum est post Wolfii obitum, N.) et magis incitaret ad Theologiam. Nam de verbo Dei altum est silentium: et pro concione proferunt Wolfii Metaphysicam. Et studiosus Theologiae esse qui debebat, et praeparare se ad munus suum, disputat interim, et solicitus est de rebus, quas non intelligit; et quae illum, si intelligeret ita, vt nihil supra esse possit, ne hilo quidem meliorem aut aptiorem reddere possunt; sed etiam ineptiorem, vt ipse non credat, quae concionari debet: et, si illam sapientiam suam effunderet pro rusticis, illum putarent insanire. Si quis haec talia scriberet; et est profecto opus, vt exsistat pius Theologus, qui sumat audaciam hoc dicendi: nam insania est profecto, quod fieri quotidie videmus: studiosi theologiae morantur in academiis tres fere annos; per hoc spatium audiunt forte XXX collegia; et ex his minima pars ad theologiam pertinet: si quis igitur hoc diceret aut scriberet, clamarent forte quidam, hunc hominem esse osorem philosophiae, et eiiciendum ex ecclesia. Et sic clamarunt contra illos heroas pietatis, quos supra nominaui; sed eorum operae debetur, quidquid verae pietatis et bonorum concionatorum superest. Pauci supersunt: est enim magna sane illorum raritas, praesertim in his terris; sed, qui supersunt, sunt surculi, quos ipsi seuerunt. Ergo moderate sentiendum est, neque dicendum, illos inimicos philosophiae fuisse; sed vidisse infinitam cladem, quae inferatur ecclesiae et reip. vniuersae, si quis nugis philosophorum, nam bonam partem nugae sunt, impendat tempus, quod sacris rebus consecratum esse debebat. Cognoscere etiam intima philosophiae mysteria, non est malum dignum capite, quin habent et illa suum vsum et honestam adeo oblectationem; sed tamen, si ita tractantur, vt relinquantur necessaria, magna miseria est. Itaque hi quoque viri philosophiam in tantum quidem


page 92, image: s092

contemnebant, in quantum esset impedimentum theologiae et rerum sanctarum; verum vix in abstracto, sed in concreto. Nam, qui spinis et tricis philosophiae se committunt iuuenes, plerumque in illis irretiuntur. Pulchrum etiam est, spinas philosophiae cognoscere; sed nihil hoc est ad scopum. Interim tamen vltra terminos progressi omni tempore quidam videntur, et hodie, qui nimis contra rationem declamant. Hic omni modo Musaeus commendandus est de vsu principiorum rationis in Theologia.

792 Apologetae nostri sententias philosophorum veterum inter se committere, et conuincere falsitatis, studuere.

In his eminet, et regnat hic, Clemens Alex., qui commendat etiam ideo studium philosophiae, et diligenter comparat inter se philosophiam gentilium et religionem Christianam, huiusque praestantiam prae illa demonstrat. De reliquis dictum iam est supra (* § 257. 466. conf. et Brucker Vol. IV, 8. p. 1042, et Io. Alb. Fabricius in Syllabi Scriptt. de V. R. C. prioribus V capitt. N.) Multa etiam habent lectu dignissima Hieronymus Epist. 84 ad Magnum: (* addi etiam potest eiusdem Epist. 146 ad Damasum:) Basilius M. in homilia ad adolescentes de vtilitate ex libris gentilium percipienda: Gregorius Thaumaturgus in panegyrico in Origenem, cet. (* Conf. Brucker l. l. p. 1069.) Platonem fere eximium habuere, vt Clemens, Augustinus, cet.

793 Oppresserat paene philosophiam superstitio dicam an religio:

Huc pertinet illud, quod scripturam S. comparabant cum Sara, et philosophiam cum ancilla eius Hagara: dicebantque, ancillam seruire debere dominae. (* Vtitur hoc simili Clem. Alex. Stromat. l. p. 284; repetiuit vero Didymus Alex. apud Io. Damasc. in sacr. parallel. T. II Opp. p. 685. N.) Quod per se habere


page 93, image: s093

potest bonum sensum, hunc: literas externas adhibendas esse ad hoc, vt seruiant intelligentiae S. S. Hactenus recte. Et sic sine dubio intelligi hoc voluerunt illi, qui primum ita locuti sunt: Sed deinde pastores pagani, et generatim clerus, abusi hoc, eo extenderunt, vt nemo hiscere deberet contra vulgo receptas opiniones. Inde est, quod ad hunc diem in Saxonia Pastores iudices sunt omnium Professorum. [Lipsienses et Vittebergenses Professores Consistorio Dresdensi sunt subiecti.] Verum est, debere omnia seruire Theologiae; vt omnes literae elegantiores et philosophia seruire debent Iurisprudentiae et Medicinae: nam ob id discuntur, vt aliquis sit tanto melior theologus, iurisconsultus, medicus; sed hoc non vlterius est extendendum. Agit de hac formula Brucker T. IV. p. 1075, (* et prohibuisse dicit adhaerere ancillae, et contemnere heram, id vero esse, nimio amore amplecti philosophiam, et negligere S. S. studium. N.) Philosophos oppugnabant tanquam suos aduersarios, propter Apollonium, Celsum, Porphyrium, Iulianum, cet. Aristoteli praesertim infensi, quod videretur negare providentiam, quum tamen orbem externum torqueat (* Cf. Brucker T. l p. 834 ed. Lat. 4 et Cudw. p. 500. N.) Sed neque hic deest, quod respondeatur. Ex hoc numero eximendi sunt Boethius, Io. Damascenus et quidam alii. Epicureis maxime erant infesti. Ecclesia Romana simpliciter sibi credi postulat. Gregorius M., vt opprimeretur, quidquid non est eiusmodi, vt proxime pertineat ad S. S. et theologiam, A. 591 comburi iussit maximam partem bibliothecae Palatinae, et nomine Matheseos literas omnes expulit, quo magis excitaret sacrarum literarum studium, teste Io. Sarisberiensi in libro de nugis Curialibus II, 26 et VIII, 19 (* v. § 616); Coelestinus Oberndorfer singulari disputatione (* aduersus Iac. Bruckerum vindiciae, quibus illius asserta, S. Gregorium M. melioris philosophiae ruinam introduxisse, et Lutherum reformatae philosophiae ducem fuisse, folsa esse ostenduntur, Frisingae 1757. 4) defendit quidem Gregorium,


page 94, image: s094

quantum potest; sed sufficit, Protestantes non auctores fuisse huius relationis, sed eam iam ortam esse Saec. X. Sed hoc est certissimum: quamdiu durauit imperium clericorum, et quamdiu illi Imperatoribus praescripserunt, quid facere deberent, tam diu iacuit philosophia et literae omnes. Hac aetate desitum Latine dici Romae. Graeci de imaginibus et de primatu Papae disputabant. Barbarae gentes vndique inuadebant. Literas fugientes apud Graecos morabatur Photius Constantinopolitanus Archiepiscopus, apud Latinos vero Isidorus Hispalensis.

794 quum hinc Arabes quidam Saracenorum principes:

Saec. IX vixit regnauitque apud Arabes Almamon ex Abbasidarum familia, quo duce Peripatetica philosophia ad Arabes traducta est, et ab Arabibus etiam in Ebraeorum libros quosdam transiuit, quod hoc certe effecit, vt non periret funditus nomen Aristotelis. (* Alias: inde ad XIII vsque Saec. inter Arabes studium philosophiae Aristotelicae floruit.) Fuerunt etiam Aristotelis scripta ab Arabibus, in Hispania inprimis, Latine versa. Sed de illis translationibus, quae enumerantur in bibliotheca Taurinensi, iam dictum est (* § 731). Saec. XII studium Aristotelicum promouit Frid. II, sed Aristotelis Metaphysicam comburunt Parisienses.

795 hinc scholastici doctores a P. Abaelardo:

A quo solent deduci, quia non potest retro longius necti catena. Rem ipsam quidem inuenimus minimum iam Saec. II, nempe miscellam Theologiae et Philosophiae. Initia Scholasticismi sunt iam in Augustino, praesertim in eius Dialectica, diuersa ab ea, quae exstat hodie. Propagauit deinde philosophiam Carolus M. per Alcuinum in Gallia. Saec. IX Oxoniensis orta est Academia. Saec. X Gerbertus, qui postea nomine Siluestris II factus est Pontifex Maximus, eminuit. Scholasticus autem proprie vnus erat Canonicorum, cui Professoris


page 95, image: s095

munus mandatum esset: sed hi mandabant vices aliis. Et hoc sensu etiam scholastici fuerunt Alcuinus, Gerbertus, et alii, qui Theologiam cum philosophia copularunt: interim per Abaelardum Aristoteles introductus est in scholas, et eminuit. Per hunc itaque miscela ista philosophiae Aristotelicae, metaphysicae praesertim, cum Theologia, quae a pluribus inde saeculis, V et sequentibus, coeperat, plane erupit. Natus est in Gallia 1079, mortuus 1142, aet. LXIII. Scripta eius edita sunt vno Volumine in 4, 1616. Literis instituit generosam puellam, Heloisam nomine, ex familia Montemoransinorum (Montmorancy,) qui sunt antiquissimi in Gallia Barones, et antiquiores ipsa regia familia, qui hodie maximo adhuc in flore sunt, [vnde etiam hoc bello duces inclaruerunt,] sed illa nimis familiariter vsus deflorauit eius virginitatem, et illam per aliquod tempus pro vxore habuit. Sed haec iniuria adeo male habuit fratres Heloisae, vt noctu, impetu in conclaue Abaelardi facto, illum castrarent. Deinde abiit in monasterium; sed post illud tempus multae tamen epistolae commearunt inter Abaelardum et Heloisam, quae etiam typis impressae sunt cum operibus reliquis Abaelardi; et sunt pulchre scriptae et pie, lectuque suauissimae. Ab hoc itaque est, vt ab eo tempore floruerit in academia Parisiensi inprimis philosophia Aristotelica, et Organon Aristotelis diligenter explicaretur. Aduersarius Abaelardi fuit S. Bernhardus Abbas Clarauallensis, cuius opesa III Voll. f. implent.

796 et Petro Lombardo, quaedam illius semina per barbarorum saeculorum infelicitatem conseruarunt.

Discipulus Abaelardi fuit, factus deinde Episcopus Parisiensis. Dicitur etiam Magister sententiarum, a libris IV sic inscriptis, (* quos non nimis nugis abundare censebat alias,) et quibus classicam auctoritatem consecutus est in academia Parisiensi non immerito Petrus


page 96, image: s096

Comestor (* alias quoque Manducator N.) et ipse Abaelardi discipulus, atque auctor Historiae scholasticae, hoc est ecclesiasticae V. et N. T. ad finem Actorum Apostolicorum, etiam ibi nobilitatus est, et pro classico etiam habitus. Comestor dictus est ob peritiam S. S., quasi illam comedisset totam, et in se vertisset. Hic, et Lombardus, et Gratianus dicuntur fratres fuisse, quos mater incerto patre conceptos vno partu ediderit: et, quum tanti viri omnes tres euaserint, negasse illa fertur, se peccasse illo illicito amore, nec putare se, dixisse, Deum veniam ob hoc esse rogandum. Sed videtur fabula esse; et refutata est a Bruckero T. IV. p. 1021. x. De reliquis videri possunt Ad. Tribbechouius de doctoribus scholasticis, item Bruckerus, et, quod ad historiam literariam pertinet, I. A. Fabricii Bibliotheca medii aeui, et eiusdem Biblioth. Ecclesiastica, in qua cum aliis continentur Io. Trithemius de scriptt. eccles. Aub.; Miraei Auctarium de scriptt. eccles., et Honorius Augustodunensis, qui fere verbotenus descripsit Hieronymi librum de S. S. ecclesiast. Scholasticus etiam fuit Albertus Magnus Germanus, (n. 25) A. 1260 factus Episcopus Ratisbonensis, sed mox rediit ad Dominicanos suos, mortuus A. 1280, aetatis LXXV vel secundum alios LXXXIII. Aristotelem miscuit theologiae, etiam Physicam coluit, et Magiae suspectus fuit. Eius opera edita sunt Lugduni 1651 Tomis XXI, f. (* Alias: Omnia illius rara sunt: inprimis physica sunt rarissima; sed cognitu non indigna.) Huc pertinet etiam Thomas Aquinas, Alberti M. discipulus, 1224 ex illustri Comitum de Aquino gente natus, bos mutus a condiscipulis dictus, cet. Quum famulus esset Alberti, id est eius familiaris, hic illi aliquando machinam admirabilem humana figura ostendisse fertur, et quum loqui incepisset, Thomam ita perterritum esse narrant, vt caput machinae fregerit. A. 1255 Doctor Theologiae Parisiis creatus est. A. 1274 aetatis L obiit. Sanctus, item Doctor Angelicus, vocatur. Et hic Aristotelem miscuit theologiae. Huic fabulantur, aliquando apparuisse


page 97, image: s097

Dominum nostrum CHRISTVM, dixisseque, Bene de me scripsisti, Thoma! quae verba Comites illius familiae adhuc in armis et insignibus suis gerunt scripta. Eius opera sunt Voll. XXIII f. Parisiis 1660 edita, sed rarissima.

797 Nec enim ingenium deerat illis hominibus, quin supererat, nec summa disputandi et argumentandi subtilitas quibusdam illorum potest negari:

798 sed deerat metropolis philosophiae historia, deerat oculus et gnomon geometria.

Vbi haec duo desunt, ibi nihil magnopere potest exspectari: haec enim sunt fundus philosophiae, debentque argumentationem et rationem suppeditare. Nisi enim quis sciat, quae ante nos dicta fuerint, ille non potest magnos progressus facere. Et sine Geometriae cognitione nihil poterit recte demonstrari. Potest aliquis ex sola trianguli definitione et descriptione sentire, quomodo aliquis affectus esse debeat, qui verum vult intelligere et peruidere. Sine his duobus si quis aggreditur philosophiam, ille nectet telas aranearum, quae flatu possunt dissolui; et nugas aget. Vt hodie, qui non habent veram rerum mathematicarum cognitionem, aliquid demonstratum esse putant, si modo habeat externam qualemcunque demonstrationis formam.

799 Renascentibus igitur literis, hoc est retractis in lucem et emendatis Graecis Latinisque exemplaribus, spiritum etiam philosophia recepit:

Nempe, quum acciperent bona specimina; quum acciperent archetypa philosophantium rationabiliter; non tantum spinis et logomachiis adhaeserunt; sed ad optima philosophiae exempla inceperunt. se formare; et per bonos viros, per Camerarium, per Victorium, per Caselium, et Helmstadienses generatim, et inprimis, reducta est vera philosophia. (* § 729.)



page 98, image: s098

800 primo quidem Platonica atque Aristotelica non iam e lacunis Arabum et Scholasticorum, sed ex ipsis archetypis libris hausta:

Per hos ipsos, quos modo dixi. V. ad 730-32.

801 deinde reliquarum sectarum sententiae suos hinc inde defensores nactae.

Cf. 724 de Platonicis et Aristotelicis. Stoicos Lipsius sectatus est. Gassendus Epicurum defendit 776. Leibnitio placuere Eleatici 763.

802 Et exstiterunt nouatores felices, Pe. Ramus:

De Ramo iam supra dictum est ad § 28. Ab hoc itaque orti sunt Ramistae, quorum aduersarii fuerunt Aristotelici, et se inuicem interfecerunt.

803 Ren. Cartesius:

Gallus homo, notabilis propter excessum fortunae, quam habuit: nam quidam eum immoderate laudarunt; ab aliis sine modo culpatus est. Vita eius descripta est ab Adr. Baillet (* Vie de Msr. des Cartes, Paris 1691, II Vol. 4. Alias: Fuit nummatus, itineribus et militia voluntaria notus: tum Geometriae subtiliori, tum Physicae et Metaphysicae operam dedit) Incepit a [gap: Greek word(s)] , et Geometria. Commendauit attentionem ad ideas cet. Coepit philosophari ita, vt ante omnia vacuum reddere cerebrum conaretur, et exuere omnia, quae antea didicerat audiueratque, atque adeo eiicere ex animo omnes praeconceptas opiniones. Docuit itaque incipere a se ipso; et, quum dubitandum putaret de omnibus vniuersim, tamen de hoc non dubitare posse aliquem dicebat, Se esse: nam eo ipso, quod quis dubitet, non posse illum dubitare, quin sit, qui talia cogitet. Proinde omnium primam et certissimam in philosophando cognitionem esse hanc: Ego cogito; ergo sum. (* Hoc tamen non pro primo principio veritatis habuit, sed pro


page 99, image: s099

initio cognoscendi veri. Vid. Brucker T. VII p. 385. N.) Et tamen ille ipse posuit etiam ideas non satis mature conceptas; quo pertinet illud, quod corporis non aliam habuit sententiam, quam extensionem. Dixit enim, in extensione esse naturam corporis essentiamque. Sed aliter hic philosophantur maxima ingenia, Clarkius, et Newtonus, Leibnitiusque: qui tribuunt corpori etiam vim actiuam, seu motricem; et vim quoque inertiae, quam vocant, i. e. reactionem, potestatem resistendi et repellendi, quam inprimis deprehendimus in corporibus. Et, quod non diffiteor, ipse me his viris adiungo: nam mea quoque qualicunque sententia toto coelo videntur differro in corpore reactio et extensio. Nam reactio in extensione non opus est: contra recte iidem viri extensionem tribuunt, quae ille non nisi relationes et modos esse volebat, spatio et tempori; et in tempore est etiam duratio. (* Extensionem etiam vmbrarum motibus assignant. N.) Porro idem Cartesius fuit audacissimus; et praeceps ad systemata ruit in physicis. Contra leges motus, quas ille posuit, multa attulit Leibnitius in contrarium. Quam audax fuerit in hypothesibus, testes esse possunt Vortices Cartesiani, qui vero hodie penitus sunt destructi. Magni motus nunc quieuere. Nempe salibus tribuebat rectissime, quod etiam nostri physici statuunt, angulosas particulas, quae vero ex eius sententia habeant motum intestinum. Hinc, dicebat, corpora coelestia a vento, qui intus inclusus sit, verti in circulum; et semper ita moueri, vt describant circulum; vt vortices intorquentur rapidi, quos in fluminibus videmus interdum; vt Scylla et Charybdis. Tales Scyllas esse stellas, quae circa terram moueantur. Inde explicare voluit vim magneticam. Ponit effluuium fluidae materiae ex vtroque polo, quae materia helices quasdam formet, et remeet ad polos, vnde effluxerit; eamque naturam fluidam poris magnetis vel ferri ita se insinuare, vt simul secum in eandem viam dirigat. (* Conf. Morh. polyh, II, 2. 32. 3. N.) Haec hypothesis multis placuit: et generatim


page 100, image: s100

philosophia Cartesiana magnum plausum inuenerat. Sed deinde, quum homines illam adhiberent tanquam patrocinium errorum suorum, magna illi conflata est inuidia. Nempe ex philosophia Cartesiana fulciuit Spinoza suum systema, vsus ad hoc Cartesii distinctione inter cogitationem et extensionem; quas ille tanquam duo praecipua substantiarum attributa posuerat. Sed in hoc differt Spinoza ab Cartesio, quod vnam tantum substantiam ponit, quae et cogitet et extensa sit. Eadem philosophia accusatur etiam peperisse Bekkerianismum. Scilicet Balth. Bekker in libro suo, quem vocat de betoverde Wereld, contendit, spiritum sine corpore in aliud corpus agere non posse; et adeo totum orbem fascinatum quasi esse errore hoc: Spirituum esse effectus et appariliones. Et re vera negat etiam animam nostram in corpus suum agere; et ex systemate illius operatio et motus corporis immediate a Deo dependent, quod Cartesiani vocant Systema causarum occasionalium. Et re vera ex definitione animae Cartesiana fluit hoc, si animae nostrae essentia est in cogitando tantum. Si nihil est aliud, quam substantia cogitans; si non agit; si non mouet corpus: sequitur necessario, quod dixit Bekkerus. Ita solet fieri. Dicunt: Ex ideis disputandum est. Recte: Sed deinde ponunt falsam definitionem, et conclusiones, quae inde sequuntur, falsas assumunt. Quis iubet hos homines essentiam animae in cogitando ponere? Qui ante illos, qui olim dixerunt animam, intellexerunt aliquid mouens, [gap: Greek word(s)] , animam, ventum. (* § 885.) Sed ille negavit omnem operationem daemonum. Et ex definitione Cartesii sequitur hoc. Eadem philosophia peperit etiam Machinaismum, quo dicitur Deus mundum mouere et omnia corpora. Et omnia haec inde sunt, quod ideam spiritus sumunt, qui non moueat corpus. Inde etiam nata est harmonia praestabilita (* § 886 sqq.), secundum quam anima et corpus seorsim agunt; vtrumque per se et separatim; sed, quod consentiunt actiones, illud est ab legibus diuinitus praestitutis. Ita, si verum est, anima


page 101, image: s101

mea non imperat hoc organis corporis mei, vt nunc eloquantur, quod cogitat ipsa; sed illa cogitat per se; et corpus, et organa dicendo aptata, loquuntur etiam per se: Sed, vt loquantur, quod anima cogitat nunc, illud est ab harmonia praestabilita; sed hoc fit sine voluntate et imperio animae. Cartesius etiam Fanaticismi auctor est: nam Fanaticismus est, dicere: Deum mouere corpus. Itaque ex hac philosophia orti sunt Spinozismus, Bekkerianismus, et Fanaticismus; adeoque sententiae omnium perniciosissimae. (* Alias: Itaque haud immerito Gisbertus Cuperus [gap: Greek word(s)] Cartesianos et Cocceianos vocauit. Nempe Spinoza, Bekkerus, et Malebranchius, qui fuerunt Cartesiani, eius famae nocuerunt. In physicis eum Newtonus deiecit.)

804 G. G. Leibnitius, cuius inuenta in systema redacta sunt a Wolsio.

In Leibnitio Lipsiensi magnum ingenium, cui simile vix nascitur, statim apparuit. Cultus est mature ad omnem humanitatem. Bene scripsit Latine; carmina Latina praeclara fecit, et Gallica etiam; fuit praeclarus Historicus, ICtus, Philosophus, Politicus etc. (* Alias: Ex libris quibusdam, a nemine ante eum lectis, vulgoque contemtis, multa hauserat. Commercium literarum habebat cum omnibus fere aetatis suae eruditis, vnde semper aliquid noui et curiosi ad illum veniret.) Humanitate fuit singulari, ob quam etiam acceptus in aulis fuit, quoties in itineribus suis per totam fere Europam illas visit; et domi etiam in Germania valde placuit principibus. Inde factum est, vt eius consilio Berolini conderetur Academia scientiarum. Et Petrus M. in Ruthenia auctor futurus talis Academiae, quum venisset in Saxoniam, Torgauiae ea de re consuluit Leibnitium. Vitae Leibnitianae iustam descriptionem, quod forte inopinabile sit, nondum habemus. Praecipua vitae eius debemus Ioach. Frid. Fellero, quae reperiuntur sub initium libri, qui vocatur Otium Hannoueranum, s. Miscellanea ex ore et


page 102, image: s102

schedis G. G. Leibnitii notata et descripta, quem librum propter Leibnitium habeo inter meos carissimos. Elogium illius Fontenellius inseruit historiae suae, Histoire de l' Academie des Scienaees, inde ab Consiliario intimo Io. Ge. ab Eccard Germanice versum, (* Theodicaeae versioni Germanicae subiunctum, a Gottschedia vero Cl. femina denuo versum et IV editioni Germanicae praefixum est. Latinae versioni, Tubingae 1739 ab Io. Vlr. Steinhoefero factae, etiam accessit vita illius, et catalogus operum. Editioni, quae Gallice Amstel. 1734 prodiit, historiam vitae et operum additit L. de Neufville. Denique Elogium illud Fontenellianum et vita a Iac. Bruckero composita, et Historiae criticae philosophiae inserta, accesserunt Operum editioni Geneuensi: et tamen summus vir nondum omnia iusta percepisse videtur. Haec olim. Interim praeclare de illo meritus est Generosus et [gap: Greek word(s)] Christo. Gottli. de Murr, qui vitam Leibnitii a Io. Ge. ab Eckhart Germanice scriptam ex autographo editam et obseruationibus suis illustratam suo diario, Iournal zur Kunstgeschichte und allgemeinen Litteratur T. VII Norimb. 1779 inseruit. Elogia vero Leibnitii plura exstant. Quum Berolinensis Academia 1767 praemio proposito laudatores excitasset, plures exstiterunt, in his Ill. Karstnerus, et Bailly, cuius Eloge de Leibnitz Berol. 1769 prodiit. Aliud Io. Iac. Meyerus 1774 tanquam opus tessellatum inclusit diario, Encyclopaedisches Iournal p. 527 sqq. N.) Habet multa praeclara; sed etiam audacia. Fuit vt apis: apis Matinae More modoque, vt Horatius (* Od. IV, 2. 27) de se dicit, omnes attigit artes. In mathesi etiam habitauit, quod testari potest Calculus differentialis, qui illius est inuentum; qui vero honos peperit illi lites cum Newtono (810), qui eum accusauit, illum differentiarum calculum petitum esse ex suo Calculo fluxionum: quod solum indicare potest, quantus fuisse debuerit Mathematicus, quum ei inuiderit hanc gloriam Newtonus. Systema ipse non elaborauit; sed inseruit commentationes quasdam Actis eruditorum


page 103, image: s103

Lipsiensibus; Commentariis etiam Academiarum, quales sunt Parisiensis, Londina. Adspersit hinc inde inuenta sua; nondum semper polita, saepe problematice tantum proposita. Quaedam etiam aliis in diurnis, Gallorum praecipue, inueniuntur. Elaboratissimus illius liber est Theodicaea, Gallice scripta, vbi ita disputat, vt ostendat, DEVM salua iustitia sua posse et fieri pati, et tolerare, malum in hoc mundo. Quaedam etiam illius philosophemata cognosci possunt ex epistolis eiusdem, quarum multas habemus, sed, vt plures habeamus, optabile est. (* Quaecunque illius reperiri potuerunt, collegit Ill. Ludouicus Dutens, a quo tandem accepimus Gothofredi Leibnitii opera omnia, nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus et indicibus exornata, Tomi VI, Genevae 1768. 4 m., quibus supplementi loco addi debent Oeuvres philosophiques Latines et Franaeoises de feu Mr. de Leibnitz, tirees de ses Manuscrits, qui se conservent dans la Bibliotheque Royale a Hanovre, et publiees par Mr. Rud. Eric Raspe, a Amsterd. 1765. 4. N.) Plures in philosophia libri ab ipso scripti non supersunt: Sed sententias eius sparsas vbique, interdum etiam [gap: Greek word(s)] tantum propositas, collegit, redegitque in systema, Wolfius, vir magni quidem ingenii et ipse, ad mathesin inprimis aptus; sed nihil ad Leibnitium. Caruit etiam illa polita humanitate Leibnitii, qua ille principibus carus fuit. Nam hic plane ineptus erat ad aulam; et, quoties ibi fuit, derisus est, et pro ludibrio habitus. Noui Italum hominem, qui, quoties sermo incideret aliqua de re, dicebat: Ego volo paruum librum de ea re facere. Ita fecit Wolfius. Collegit omnia, quae Leibnitii inuenire poterat: non quidem sine ingenio: et, vt Leibnitii cogitationes propositae ab illo sunt, planiores saepe sunt et faciliores; sed ipse nihil inuenit noui: nihil legit. Sed bene meritus est de philosophia, quod Germanice loqui illam instituit; quod planius illam proposuit docuitque, quam vnquam factum est; sed interdum descendit ad puerilitates et nugas. Ita dixit, Ex iure naturae os aperiendum


page 104, image: s104

esse ad magnitudinem boli. Ita plane non cogitauit interdum, quid diceret; vt de minutiis illis [gap: Greek word(s)] factis. Nempe Myrmecides et Callicrates fuerunt artifices insignes. Alter dicitur quadrigas fecisse, quas tegeret musca; alter distichon inscripsisse sesami grano. (* Aelian. V. H. 1, 17.) Vt minueret artem et difficultatem, dixit: Facta haec esse per microscopium; quod plane ridiculum est. [Fac enim habuisse microscopium; caelum tamen, et reliqua instrumenta, eodem modo simul per illud sunt amplificata; adeoque non minuitur difficultas.] Ingenium eius et iudicium plane immersum fuit Demonstrationibus, vt cetera non saperet. Quae ab Leibnitio erant proposita ad tentandos homines, vt harmonia praestabilita, ille cupide arripuit, et proposuit serio, quae res maculas multas adspersit systemati illius. Vitam eius scripsit Gottschedius; sed ille cumulat tantum elogia; de methodo philosophiae nihil ibi est. Miratus sum, quod ille in fine addidit epistolam Regis ad Wolfium, in qua illum re vera ridet Rex propter insanas demonstrationes, quod panegyrista non intellexisse videtur. (* Historische Lobschrift des Freyherrn von Wolf. Beylage l. p. 86.) Prima illius volumina non tam multas habent repetitiones; sed in Latinis istis magnis voluminibus demonstrauit, et repetiuit omnia, ad insaniam. Habuit ille causas, et forte satis idoneas. Quum videret, plausum hoc inuenire, perrexit strenue in gratiam librarii et suam. [Pro singulis plagulis accipiebat quinque imperiales: et plagula tam cito poterat absolui, quam velox erat calamus. Ipse vero [gap: Greek word(s)] erat, vel ferrei potius cordis. Sed, si quis mihi dare vellet tantundem, cum eo, vt attente et cogitato totum legerem volumen, profecto non possem mereri. Positiones principales legere auderem: insanas vero repetitiones vt legerem, nullo modo ab animo meo possem impetrare. Hoc est literas colligere in syllabas. Nos pueri ita exagitabamus alter alterum, vocem Constantinopolitanus hoc modo tractantes, vt aliquis syllabas ordinare iuberetur, sed sic,


page 105, image: s105

vt, quoties nouam syllabam constituisset, semper antecedentes omnes denuo, et quidem tum prorsum, tum retrorsum, deberet repetere.] Hoc in ludo erat tolerabile: nam vnum modo verbum erat. Sed ille cogit nos totos libros hoc modo syllabizare. Academiae nostrae paene fatum fuit, infamiae huic se opponere. Ille habuit forte causas, cur sic faceret. Similia labra inuenerunt hae lactucae. Sed fuit insania saeculi, quod aliquid demonstratum esse putabant, vbi in fine positae erant literae I. Q. E. D. Sed nostra Academia habuit hunc honorem, quod moderata est illam, pestilentiamne dicam, an aliud quid? morbum illum dicam: morbus certe fuit. Primum Hollmannus fortiter illi restitit in suo systemate. Deinde Koelerus noster, quod non putaueris, aut quaesiveris in illo, impendit etiam aliquot plagulas, (* Münzbel. P. XII. plagg. 47. 49. 52. et p. 434-40. P. XIII. p. 410. sqq. ) occasione numi, eo tempore, quum eum dixerant Hermetem Trismegistum et Herculem, qui viam muniuerit philosophiae. Immo! peruiam fecit philosophiam, er hat Loecher durch gemacht. Inprimis autem Segnerus, quum noster esset, illius imbecillitatem ostendit, quum eum Wolfiani parui lacessissent; non ipse Wolfius: nam ille laudandus est vel maxime ob hoc, et vera illius ac solida laus est, quod fugit controuersias. Nunquam se defendit, nisi eo tempore, quum de vita eius ageretur, [et Rex minaretur patibulum, nisi intra biduum excederet Hala et prouinciis regiis.] Adeo fata eius iniuria fuerunt in vtramque partem! (* Historische Lobschrift. Beylage g. p. 33. Sed ibidem in enumeratione scriptorum Wolfianorum tamen inuenias aliquot polemica. Verum modestiae exemplum praebuit singulare. N.) Sed parui Wolfii contra Segnerum argumentabantur ita: Segnerus non est Wolfianus; ergo non est philosophus. Sed ille scripsit Programma, (* Inuitatio ad lectiones philosophiae naturalis experimentalis publicas Goett. 1741. v. Goett. Zeit. anni eiusd. p. 222. sqq. ) in quo ostendit primo, se esse Mathematicum: in mathesi vero non esse sectas, non


page 106, image: s106

ibi inueniri Anos. Deinde posuit hanc quasi thesin: Wolfius non est mathematicus; Vt liceat rem conuertere et dicere: Ille, qui in rebus, vbi demonstratio sola locum habet, tam crassos errores committit, in aliis rebus, quae vagae et ambiguae sunt, multo minus haberi potest pro demonstratore bono. Addidit tandem: Non postulo, vt respondeat Wolfius, nisi vt ostendat modo vno verbo, affirmatiuo aut negatiuo, verane sint, an falsa, quae hic posui. Deinde subiunxit catalogum errorum mathematicorum, quos Wolfius in libris suis habebat. Sed ille ne verbum quidem dixit, licet omnia sint ita procurata, vt ad illum peruenirent. (* Contra, vt alias dicebat, emendauit Wolfius istos errores, post programma Segnerianum; sed ita, vt dissimularet se monitum esse, et tacite.) Respondere volebant quidam homunculi; (* Goett. Zeit. ib. p. 383. His opposita est I. A. Segneri defensio aduersus censuram Berolinensem. Probationis loco est crisis perpetua in duo capita geometriae Illustris Wolfii Goett. 1741. Wolfium defendere conati sunt quidam discipuli, in his Christ. Alb. Koerberus, cuius est Responsio ad Segneri crisin perpetuam etc. Halae 1741. 4: Ioach. Hartmanni Anacrisis Crisi perpetuae --- a Segnero diuulgatae opposita Rostoch. 1742. 8. quos ille facile retudit. v. Goett. Zeit. 1741. p. 756 sqq. et 1742. p. 248. N.) sed ille breuiter rem expediuit: proposuit problemata quaedam; dixit v. c. [qui Polygonum hoc modo facit, quem praescripsit Wolfius, huic ego dabo Ludouiceum.] Et in singula problemata vitiosa statuit hoc pretium. (* Goett. Zeit. 1741. p. 758.) Sed nemo venit, qui mereri vellet Ludouiceum, licet valde sint rari. Per hanc occasionem aliter sentire coepere plerique. Accessit hoc, vt vocatus in aulam, quum Halam redire iussus esset, non placuerit. Nam mores eius plane abhorrebant ab aulicis: et quamdiu ibi fuit, et collocutus est cum Rege et eius amicis, Maupertuisius illum pro ridiculo habuit. Quin ab Academia Berolinensi coronati sunt destructores Monadum, et Iustus nuper noster. Coronati ab eadem sunt


page 107, image: s107

alii, qui oppositas Wolfio sententias defenderunt. In his est Reinhardus, Secretarius in Megapolitano Ducatu, qui praemium accepit de Optimismo, quem oppugnarat. Berolini certant Premontvallius et Formaeus Wolfianae formulae addictus. Et quid potest maius dici, quam quod Segnerus, perpetuus Wolsii aduersarius, in eius locum a Rege euocatus est. Est haec iustificatio maxima. Sed deferbuit iam maximam partem iste furor philosophicus, et hac in re mutati iam sunt modi. Nunc contendere videntur Crusiani et Wolfiani. [Singulis tricenis annis mutatur forma philosophiae, quae tam diu durat, donec post triginta annos noua emergat:] et semper clamores tollunt: Nunc lux orta est. (* Haec de philosophia, quam vulgo dicunt. Nam quod per Wolfium physica et mathematica studia inter nos accensa sunt, vehementer illum eo nomine amans et praedicans, hanc propriam eius laudem esse, dicebat. Inprimis illa eiusdem scripta, quibus patrio sermone de rebus naturalibus commentatus est, omni ratione commendabat. Et generatim de libris eius Germanice scriptis iudicabat mitius. Volumina autem magna ista Latina plane abhorrebat. N.)

805 Alii, qui totum quasi corpus mutare aggressi sunt, non potuerunt multitudinem trahere, vt Iorda. Brunus, H. Cardanus, Andr. Rudigerus;

Hi fuerunt fanatici. Brunus Nolae natus est, in Neapolitana regione. Romae exustus est, non tanquam Atheus, vt causati sunt Pontificii; sed magis vt Lutheranus, quod plurimis ita videtur. De eius Lutheranismo agit Heumannus in Act. philos. Vol. II. Multa nouauit in philosophia. Rari sunt illius libri; sed legit illos Leibnitius et multa ex illis hausit, et ab Bruno mutuatus est, v. c. quae de monadibus protulit, iam sunt apud Brunum, et multa alia. Egit de hoc peculiari libro Iordanus, qui praeceptor Regis Borussici fuit (* § 57. Alias: Nobilissimus eius et rarissimus liber est,


page 108, image: s108

Spaccio della bestia trionfante, vbi multa religioni, et Christianae et naturali, contraria sunt. Pleraque carmine Lucretiano scripsit.) De huius rebus bene meritus Heumannus l. d., la Croze (* in Entretiens sur divers Sujets d' Histoire), Iordanus, qui eum putat praecursorem Cartesii, Gassendi, Leibnitii. Hier. Cardanus, natus 1500, Medicinum fecit in Ducatu Mediolano. Septuagenario maior Romae mortuus est. Operum eius Voll. X sunt, in quibus iam fanatici erroris, iam sanae mentis, iam historiarum, aliquid deprehendas. Libris de subtilitate rescripsit Iul. Caes. Scaliger. Rudigerus, mortuus totus post breuem furorem physicum, sepultus est a Wolfio. Contigit illi quod Epicuro, cuius physica contemneretur, laudaretur Logica. (* § 770.) In hac illum adorabant; sed in illa putabatur fanaticus. (* Alias: Eius Physica diuina cum sana ratione vix conciliari potest.) Ex quo potest cognosci, Logicam non esse artem rationalem, eine Vernunftlehre. Aliud est dare praecepta rationis: aliud emendare rationem.

806 aut substiterunt intra consilia, vt Baco de Verulamio.

Anglus natus 1560. Cancellarius Angliae factus, sed excidit honoribus, in paupertate mortuus 1626. Praecipui eius libri, qui huc pertinent, sunt tractatus de augmentis scientiarum, et Nouum Organon. Hi libelli sunt magna in laude. In Organo in primis hoc vrget: In physicis rebus, in consideratione naturae, et effectuum, quos illa producit, non incipiendum esse ab axiomatis et vniuersalibus propositionibus; sed ab experimentis, quae colligi diligenter debeant: deinde posse aliquid effici ex illis. Inductione experimentorum ad axiomata perueniendum esse. Inprimis, praeconceptas opiniones exui debere, docuit, quas vocabat idola, quod illis homines dediti sunt praeter modum, et eas amant et colunt, tanquam sua idola. Contra ostendit, experimentis philosophandum esse: naturam propius inspiciendam


page 109, image: s109

esse et perquirendam: abstinendum ab hypothesibus: sectas fugiendas, cet. Et hoc modo feliciter emendauit physicam, effecitque, vt homines aliam ingrederentur viam. Eius Sermones fideles (Essays of Counsels ciuil and moral) fauore maximo excepti sunt, vt ipse in dedicatione dicit. Caput est, Baco experimenta commendauit, et occasionem dedit physicae emendatae. Fines exclusit, ne plus homines tribuerent syllogismis, quam experimentis, cet.; in quo deinde vltra terminos quidam progressi. E. G. Cur caput pilosum est? Haec quaestio dupliciter potest accipi: primo, qua causa efficiente? deinde, quo fine? Finis ne excludatur.

807 Alii tantum in partibus eminuere, vt in rationali philosophia Lockius:

Qui homo fuit vere Socraticus, (* i. e. cognitioni hominum et morum emendationi studens,) ac philosophus doctrina et vita. In praestantissimo libro, de intellectu humano, ostendit, quod obseruatum erat per occasionem Scholasticarum disputationum, et controuersiae, de innata Theologia, Nihil esse in mente, quod non intrarit per sensus, et originem idearum esse a sensibus. Deinde diligenter persecutus est associationem idearum, v. c. cur oderint interdum homines literas; cur hoc genus philosophiae. Scilicet habuerunt forte stultos magistros, qui ita tractarunt has literas, vt inde odium conceperint. Quidam homines non possunt canes aut feles pati, quia in infantia prima territi forte per illos sunt. Sunt infinita rerum humanarum quasi mysteria, quae nusquam melius quam inde possunt explicari. (* Praestantissimus liber habet tamen naeuos insignes, qui lectori incauto fraudi esse possunt. Itaque, cui cum fructu certissimo illo vti animus est, adhibeat simul illius amici, Leibnitii, Nouveaux Essais sur l' Entendement humain, qui liber tanquam crisis et commentarius perpetuus est libri Lockiani, et locum primum tenet in collectione Raspiana, de qua §. 804 vidimus. N.) Plures


page 110, image: s110

libros scripsit Exegeticos. Vnum etiam de educatione puerorum, in quo multa praeclare monet. Gauisus sum, quum nuper relegerem, illum eadem reprehendisse, quae ego, et ineptum iudicasse syllabizare, vocabula singularia discere, declinare, cet. Forte me nesciente redierunt mihi, quum scriberem ista, in mentem, quae puer legeram, et eram oblitus. Inprimis notabilis est eius liber de religionis Christianae rationabilitate, vbi ostendit, nostram religionem conuenientem esse rationi. (* Alias etiam laudabat de potestate ciuili librum.) Mortuus est A. 1704, aetatis LXXIII.

808 in morali Hobbesius, Grotius, Pufendorfius, Thomasius:

Hobbius s. Hobbesius natus est in Anglia 1588. Comes fuit aliquot nobilium iuuenum. Iuuenis Thucydidem Anglice vertit. Homeri vero carmina anno aetatis demum 88, quod certe indicat vigorem animi. Fuit praeceptor Caroli II, quo tempore in Gallia exsulabat vterque. Eo tempore horis subseciuis scripsit duos libros, quorum alteri de ciue nomen dedit, alterum inscripsit Leuiathan. Nominat nempe populum bestiam horribilem, cui aliquid obiiciendum sit, quo interim occupetur. Sic Swiftius eodem fine scripsit, et nominavit librum suum, Conte du Tonneau. Scilicet magni pisces marini, inprimis balaenae, in altum eiiciunt naves, euertunt certe; et deinde hominibus mortuis ludunt hoc modo, vt eos in altum iactent, et recipiant. Sed ille ludus nauigantibus valde est incommodus; igitur obiiciunt pisci aliquot dolia, vt potius his ludat, quam hominibus. Ita fecerunt Swiftius et Hobbesius, qui hos libellos obiecerunt illi indomitae bestiae, populo, vt interim illis occuparetur. Hic in Leuiathane suo agit do iure naturae, et homines de plebe monet, vt potius ad hoc se instituant, quam disputent de filiis Caroli. Porro illo libro, vt et altero de ciue, defenditur vehementer Monarchia et regia potestas, qua in re refutatus est primo


page 111, image: s111

a Richardo Cumberlando, qui valde fauet populi libertati: deinde a Pufendorfio. Hobbesio Carolus, qui eum amabat, vtebatur pro molosso ad explorandos alios, et ad incitandos doctos in se inuicem. Infensus admodum fuit clero, quod ostendit liber, qui Historia ecclesiastica nominatur, quem potius satiram in clerum voces. Potest excusari, dicique, illum vidisse scelera sacerdotum, Anglicorum inprimis. Nam vita eius incidit in ea tempora, vbi Presbyteriani, qui tum eminebant tenebantque principatum, omnia miscerent. Hinc, quum ipse defenderet Ecclesiam Episcopalem, Presbyterianorum iniuriis coactus, in Galliam migrauit. Ab iisdem Carolus I interfectus est. Dicuntur enim Presbyteriani inprimis in causa fuisse. Et generatim Clerus Anglicanus illo tempore valde corruptus fuit, etiam Episcopis non exceptis; et perpetrarunt sacerdotes eo tempore infinita mala per Angliam. Ita etiam Samuel Buttler eadem tempestate scripsit carmen suum Hudibras, quae satira est vehementissima in Clerum Anglicanum, et describit ibi, quae contra religionem, et amorem populi, passim fierent in Anglia. Illa igitur mala incitabant Hobbesium, vt scriberet illum sacrum et horribilem libellum, vt Catullus dicit. (* 14, 12.) Accedit hoc, quod in itineribus multis suis viderat sacerdotum scelera; nec minus, quod propter Presbyterianos sacerdotes patria relinquenda fuerat. Ob hoc odium cleri in suspicionem contemtae religionis venit, quam firmant etiam multa alia. In Leuiathane autem considerat hominem, vt esse videbat eo tempore quam plurimos, vbi alter alterum infestaret et studeret opprimere. Igitur statim ab initio posuit hoc: Esse in humano genere bellum omnium contra omnes. Inde argumentatur hoc modo: Vt euitentur itaque mala ista, debet vnus aliquis bonus vir imperium tenere in omnes, nec possunt homines salui esse, nisi sub vnius potestate. Mortuus est 1679, aetatis anno 91. Huic se Grotius, et inprimis Pufendorfius, obiecerunt.



page 112, image: s112

Grotius natus est Delphis, 1583. Vir praecocis admodum ingenii. Anno aetatis 15 edidit iam scriptorem forte omnium difficillimum inter Latinos, Martianum Capellam. Annorum 17 factus est Aduocatus fisci. Vix attigerat annum 30, quum fieret Syndicus s. Pensionarius ciuitatis Roterodamensis. Talis est hodie Meermannus, qui etiam iuuenis admodum hoc munus habuit, et, quum ante aliquot annos me hic viseret magna cum humanitate, iam tum illi augurabar, eum fore alterum Grotium. Mox turbabantur tempora Arminianismo. Fouit Grotius Arminianos, qui reiicerent absolutum decretum, et dogma de gratia irresistibili; ab altera vero parte inclinarent ad Pelagianismum, negantes hominem natura esse adeo corruptum, vt vulgo putent; et, posse illum de suis viribus aliquid tribuere ad sui emendationem, affirmantes. Vocabantur etiam Remonstrantes, quia contra Synodum Dordracensem varia monebant. Contra oppositi his Reformati vocabantur Contra-Remonstrantes, item Gomaristae, ab Francisco Gomaro, qui caput erat sacerdotum Contra-Remonstrantium. Princeps Arausionensis Mauritius applicauit se ad Contra-Remonstrantium partes, a quibus erant populus et Theologorum plerique. Grotius vero et alii, quibus patriae libertas cordi erat, et qui eam tueri conabantur, fauebant Arminianis. Tandem, qui non fauebant domui Arausionensi, tractabantur vt Arminiani, vt homines perniciosi. Inde et ipse Grotius missus est in carcerem Loewensteinensem, vt ibi perpetuo custodiretur: sed ope vxoris elapsus est in Galliam, cet. Ad opus suum de iure belli et pacis incitatus est a Nicolao Peirescio. Quae huc pertinent alias, peti possunt ex Anonymi (* Petr. Ambros. Lehmanni) libro, qui de vita Grotii agit sub titulo Manes vindicati Hug. Grotii Delphis (* re vera Lipsiae ) 1728. 8. Forte copiosior etiam est liber Gallicus, Burigny Vie de Grotius, Paris 1752 II Voll. 8. Sed nondum potui comparare inter se vtrumque, et nescio, vtrum plura habeat;


page 113, image: s113

certe plura habere potest, quia plura ab eo tempore subsidia producta sunt. Epistolae Grotii, quas iuuenis scripsit, ab Cupero sunt editae. (* Quotquot reperiri potuerunt, Amst. 1687 f.) Multae etiam sunt in Burmanniana illa Sylloge. Plures etiam habentur eius libri Exegetici, non modo in totum N. T.; sed etiam in libros plurimos V. T., in quibus vero reprehenditur, quod iudaizare nimis videtur, et credit Iudaeis, qui CHRISTVM non tam saepe vident in V. T. quam Christiani homines. Itaque doctissimi sunt illi quidem, sed ab his, qui Orthodoxi volunt videri, caute legendi sunt. De iure gentium eleganter scripsit, et auctor classicus est, ad quem hodie in hoc bello prouocant. Inprimis, quod reprehendunt imperiti, laudandum in eo libro est hoc, quod omnia veterum auctorum locis ac testimoniis probat. Nam ita prouocatur quasi ad totum genus humanum. Nam si videmus, illos viros laudari, et afferri eorum testimonia, qui dicuntur sensum communem omnium hominum habuisse; si posteri dicant, se ita sentire, vt illi olim scripserint: est hoc citare genus humanum. Proferuntur enim illi in medium, quos omnes pro sapientibus habuerunt. Verum est, potest vnusquisque stultus dicere: Ego habeo sensum communem; Sed sensus communis est, quod consensu humano dictum sit per omnia saecula. Ita etiam in religione naturali videndum est, quid olim homines communi consensu dixerint: nec ea ad religionem et theologiam naturalem referenda sunt, quae aliunde accepimus. Sic egit Grotius in opere praestantissimo. Ostendit, hoc Romanorum, hoc Gallorum, legatos dixisse; hoc ab omni tempore fuisse ius gentium, hoc est, illud ius, ex quo totae gentes iudicari, et agi secum, voluerint. Sermo est de eo iure, quod toti populi, et illi sapientissimi scriptores, nomine et consensu populorum totorum, pro iure gentium habuere; de eo, quo gentes inter se teneantur; non de iure putatitio, quod


page 114, image: s114

vnusquisque sibi excogitauit. Haec enim est labes, hoc est vitium saeculi nostri, quod vnusquisque ponit principium, ex quo deducit deinde conclusiones. Bene est, et laudandi sunt, quod in hoc cauent sibi, vt in fine conueniant in conclusionibus; quod ex diuersis principiis efficiunt easdem conclusiones: Sed Grotius prouocat simpliciter ad consensum generis humani, et sensum communem. Hoc opus omnis Europa arripuit. Distinguit autem inter Ius Naturae, a societatis cultu, et Gentium, a conuentione.

Sam. Pufendorsius, sacerdotis pagani filius, natus est in Saxonia. Incidit puer in praeceptorem Mathematicum, Weigelium, inde egit hoc, vt applicaret mathesin ad philosophiam. Sed moderate egit, non furiose, vt Wolfius, qui figuram modo externam matheseos adhibuit; sed ille studuit, vt nexus vbique accuratus sit principiorum et conclusionum: vt cohaererent recte posterius dicta cum praecedentibus. Primus fuit Professor Iuris Naturae Heidelbergae. Deinde translatus est in Sueciam. Quum Professor esset Londini in Scandia, scripsit librum, quem vocauit Eris Scandica, in quo describit contentiones, quae illi ortae sunt cum Professoribus Suecicis, de iure naturae. Sunt variae disputationes collectae in vnum volumen, et, vt dixi, lites iis continentur, quae illi motae, et ab eo remotae sunt. Scripsit duos libros, qui huc pertinent maxime: De iure naturae et gentium; et, quod ex eo fecit compendium, De officio hominis et ciuis. Prouocat et ipse ad antiquos, et passim affert eorum testimonia, secutus Grotium: Sed hic tamen est elegantior, et adstrictior; regnat in Grotli libro breuitas, quae placet. Etiam in hoc differt recte Grotius, quod statuit Aseitatem, quam etiam Leibnitius assumsit: nempe esse virtutem iam a se, sua natura, pulchram et amabilem; contra, vitium iam a se, et per se, turpe et abominandum; in ipsis rebus naturaliter inesse aut pulchritudinem aut turpitudinem. Non


page 115, image: s115

potuisse itaque Deum permittere, vt e. g. adulterium, auaritia, cet. sint licita, quia per se turpitudo illis adhaereat. Sed Pufendorfius abit ab hoc in tantum, vt dicat, a voluntate demum Dei vitium turpe esse. Quod non liceat adulterari; quod turpe sit mentiri; quod furari nefas; esse a voluntate Dei, qui commodum generi humano iudicarit, haec prohibere. Historiam quoque Suecicam et Brandenburgicam illustrauit.

Christianus Thomasius, Iacobi filius, natus 1655, Pufendorfium defendit; edidit menstruum, Monatliche Gesprache, contra Acta Eruditorum Lipsiensia, cet.; defendit Atheismi accusatos, (* in collegio gratuito de differentiis iusti et honesti. Vid. Brucker. T. VII p. 512 ) inde incidit in inuidiam Theologorum quorundam Lipsiensium; et ipse accusatus est huius criminis; deinde plane prohibitus collegia habere. Vnde Lipsia discedens A. 1690 Halam abiit. Sed studiosi illum secuti sunt Halam, alii, vt audirent, quod putabant, principia periculosa: nam Nitimur in vetitum: alii vero, recte sentientes, vt sequerentur libertatem sentiendi. Haec occasio fuit condendae ibi Academiae, quae anno 1694 est initiata. Ibi defendit male audientes ob Pietismum viros, quos nemo laudare satis potest, Frankium, Antonium, Breithauptium, cet. Inde dixerunt eum alii Theologi, qui Antipietistae vero nomine dicebantur, nam longe aberant a vera pietate, quam illi Halenses theologi praestantissimi sequebantur, Aduocatum Pietistarum. Habuit inimicum Io. Fr. Mayerum, theologum, in cuius vita multa specimina impietatis erant, et qui Impietista vocari debebat. Haec vera laus Thomasii est, quod fuit vir moderatus, facili ingenio, acutus, sapiens. Cum inimicis rem potius ridicule componebat, nam erat derisor, quam vt posceret ferrum et ignem. Habuit tres characteres distinctiuos: Primo, vt contemneret, quae non intelligeret; literas humaniores et Mathesin. Quantum ad elegantiores artes, resipuit postea, et ostendit


page 116, image: s116

inculcauitque diligenter hoc, non posse aliquem iure Romano recte vti, nisi antiquitates ex libis veteribus hauserit. Et pleni his rebus sunt eius commentarii in Pandectas; sed matheseos et physices studia perpetuo derisit, quod statim in Cautelis suis circa praecognita iurisprudentiae ostendit, et adhortatus est discipulos ad contrarium. Ipse ad sensum communem omnia refert, id est, suum. Alterum, quod ei proprium est, sunt temperamenta, quorum ille auctor est. Tum leges diuinas mutauit in consilia. Verum est, quod Deus nobis iniunxit, illud omne est re vera vtilissimum; et nihil praecepit, quod non sit felicitatis nostrae: Sed ille omnem legalem et seueram obligationem sustulisse videtur. Vt hodie clamant: Quaere tuam felicitatem. Rectissime hoc: Modo scirent homines, quae sit sua felicitas. Ita verissimum est, Nihil imperare Deum, nisi felicitatem nostram: nihil praecipere leges diuinas, nisi quod bonum sit. Sed primo nolunt homines agnoscere, et difficulter potest illis persuaderi, hoc esse eorum felicitatem, si obediant legi diuinae. Deinde possunt dicere: Ego volo stultus esse: ego nolo fieri felix: Sit ita: sint leges diuinae optima consilia; sed ego nolo illis vti: Quis me coget? ad bonum consilium sequendum nemo potest cogi. Sed nempe magistratus, pater, praeceptor, etiam consilia bona dant; verum, qui non paret illis consiliis, is punitur. Igitur ita dicunt homines alii boni et sapientes: Consilium differt a lege in hoc, quod consilium possum impune negligere; sed lex habet obligationem poenalem. His tribus addi potest denique, quod vbique vidit reliquias Papatus. Quoties deprehendebat legem, aut consuetudinem, quam non intelligeret, aut, quae alioquin non placeret, dicebat: Hoc relictum est ex Papatu. Sed addidit etiam conclusionem: Ergo est abrogandum. Et in hoc sapientius egit, quam nos: negamus praemissas, et retinemus conclusiones. Negamus


page 117, image: s117

matrimonium esse sacramentum; sed in diuortio conclusiones retinemus, etiamsi eueniant res, quae adulterio non sint inferiores, et vbi infinito melius esset, et vtile vtriusque partis saluti, si separarentur. Sed ille, quoties aliquid incidit, vbi putabat, in legibus, in politia, in consuetudine, aliquid non satis convenire, dicebat: Est fermentum Pontificium, adeoque eiiciendum.

809 in naturali Gassendus, Boylius, rel. Sed haec disciplina et vniuersa Mathesis certo consilio ab hoc libello abest.

Non includi enim omnia huic libello poterant, qui dimidio anno simul pertractaretur: et mandata est haec prouincia Kaestnero.

810 Itaque nec illustria Newtoni, Clarkii, et ceterorum luminum nomina hic leguntur, in quibus plus philosophiae verae fuisse, non negamus, quam in magno eorum numero, qui condendis disciplinarum, quae eo referuntur, vel omnium vel quarundam, vel corporibus vel compendiis, locum sibi qualemcunque in historia hac pepererunt.

Duae sunt propositiones: Prima, Newtonus et Clarkius fuerunt philosophi magni: Altera, compendiorum scriptores non sunt philosophi; sed eorum libri sunt [gap: Greek word(s)] , qui vnum diem durant. Hi magni duumviri possunt simul tractari, quia posterior amicus et defensor prioris fuit. Ambo erant Mathematici et Physici maximi, adeoque philosophi. Angli enim philosophum non alium agnoscunt, et nos rident, si vocamus philosophiam Logicae et Metaphysicae studia. Sed hi non Mathematici modo erant, verum


page 118, image: s118

omnes elegantiae in illis habitabant quasi, Metaphysici quoque non minores, quam Mathematici. Newtonus pariter et Clarkius non ita se philosophiae immersere, vt non philologi etiam essent. Ille Praeses Societatis Anglicanae etiam Chronologiam dedit; Hic Homerum edidit in vsum Principis Cumberlandiae. (Alias: Quae est optima editio, ad quam diligentiam adhibuit mathematicam, quae inprimis in syllabarum dimensione, et in minutissimis rebus cernitur.) Newtoni Principia philosophiae naturalis mathematica liber sunt classicus; Cartesianos vortices et cosmopoeiam euertit; Optica radiis lucis suos colores dedit. Contentio quaedam intercessit inter Newtonum et Leibnitium de inuentis quibusdam Matheseos sublimioris, de calculo fluxionum, et differentiali. Nec tantum inter hos duumuiros lis agitata est; sed inter totas gentes, Anglos et Germanos, quod dicerent Angli calculum Leibnitii differentialem sublectum e Newtoni methodo fluxionum. Ediderunt Angli commercium Anglicanum, in quo protulerunt varias epistolas, et alia scripta, ex quibus appareat, Newtonum esse inuentorem. Sed putatur, Acta litis non esse plene instructa, ita, vt res gesta est: quum Leibnitius mortuus sit, antequam edere posset commercium mathematicum illi oppositum, quod dedit societas Anglicana. Nam desunt ea, quae a Leibnitio responsa essent, si vixisset diutius. Forte videremus, si plena essent Acta, vtrumque virum doctum simul incidisse in hoc inuentum, et dicendum esse: Et vitula tu dignus, et hic (* Virg. Ecl. III, 109.) Sapientissimum est, nihil decidere. Fontenellius in elogio Leibnitiano videtur inclinare in Leibnitii partes, et Anglicae tamen Societatis quoque erat membrum. (* Conf. Acta Erudit. Lips. 1720 p. 137 sq., vbi vindiciae secundum Leibnitium dantur, qui, quum Actis Anglicanis alia opponere Acta iam coepisset, rebus humanis exemtus est. Etiam Montudas in Hist. des Mathematiques T. II. p. 334. sqq. et


page 119, image: s119

Opp. Leibnitii T. III. p. XLI-LV illum defendit. Certe hodie, inprimis post ea, quae Gen. de Murr in diario suo Journal zur Kunstgeschichte und allgem. Litteratur P. VII. p. 177 sqq. in medium protulit, non potest amplius dubitari. Vid. ib. p. 185 sq. Wolfii ad Hanschium epistola, et Encyclopaedisches Journ. XI Stuck 1774. p. 333. sqq. N.) Leibnitius habuit etiam controuersias metaphysicas cum Clarkio de Newtoni principiis metaphysicis. Nempe Diua CAROLINA committebat Clarkium et Leibnitium, eosque incitabat inter se, vt disputarent, et ipsa erat arbitra, idonea sane: nam erat doctissima; et ab ineunte aetate formata fuerat ad eruditionem, philosophiam inprimis. Noui eam in aula Anspacensi, vbi educata est. Et quoties ambularet in horto, aut alias, non comitem habebat virum iuuenem, elegantem, pulchrum, iucundum; sed elephantum quendam philosophum; cuius vultus ad rugas et seueritatem compositus erat; capillamentum simile erat pelli leoninae, sed quam mures suxissent; vestis erat sic satis sordida; verbo, homo plane non aulicus, quem adhuc video tibialia attrahentem. [Altera manu tenebat puellae principis brachium; altera identidem inter eundum, ne plane deciderent, se incuruans adducebat tibialia.] Erat is Hempflingius. Habebat titulum concionatoris aulici; sed, vitam agens priuatam, viuebat sibi et Musis. Vir pius, modestus, et philosophus; et, quoties desideraret eum puella princeps, debebat illi aliquid narrare de rebus in literatorum republica recens gestis, de nouis libris, cet. Collectae sunt hae lites in vnum volumen cum titulo: Recueil de diverses pieces sur la Philosophie, la Religion naturelle, t' Histoire, les Mathematiques, par Mrs. Leibnitz, Clark, Newton, et autres Autheurs celebres, cum praefatione de Mr. Desmaizeaux, Amst. 1720. 8. Huc magnam partem illius commercii referas, quod Angli edidere, in quo controuersiae erant expositae. Posuerunt Angli


page 120, image: s120

Newtono suo monumentum splendidum. Elogium sepulcrale constat duobus versibus:

All Nature and his Works were hid in Night;
(* al. Nature and Nature's Laws lay hid in Night:)
God said, Let Newton be! and all (* al. there) was Light;

quod ad verbum paene transtuli alteris duobus Latine:

Obscura sub nocte omnis natura latebat:
Nascere! Newtono dixit Deus, omnia lucent.

(* Monumentum ipsum alio inscriptum est elogio. Hunc honorem summo viro habuit Popius, in cuius epitaphiis hoc est XII, vnde etiam varia lectio petita est. Et nos aliquando sic vertimus:

Da die Natur noch tief in Nacht gewickelt lag,
Sprach Gott einst: Newton sey! Er ward; und es war Tag. N.)

Non contemno hoc, Systemata et compendia condere, inprimis in doctoribus iuuenibus; et possunt ea re sibi habitum parare: commoda etiam sunt ad praelectiones in ea habendas: Sed hoc dolendum, sic tam multa sine causa nouari in verbis, in methodo, cet. Quum nihil noui inuentum sit, et forte inueniri non possit, eo delabuntur, vt verba mutent: et ne hilum quidem profeceris inde, ad sapientiam quod pertineat. Deinde nego, ex hoc, quod quis compendia scripsit, sequi hoc, eum esse philosophum. Habemus homines, qui nihil minus fuere quam philosophi, qui ad nihil minus apti erant quam ad hoc, qui debebant cucurbitas pingere, et omnia potius alia agere, quam philosophiam docere; et compendio alicui philosophiae nomen praefixerunt cum plausu magno. Nempe facile est, ex novem systematibus, aut compendiis, nouum conficero decimum. (* Sed clarissimum I. H. Lamberti nomen, cuius diuinum ingenium iam tum mirabatur, reliquis magnis nominibus in hac historia annumeraturus erat, si vidisset eius nouum Organon, quod 1764 II Voll. 8.


page 121, image: s121

Lipsiae prodiit, cuius formam, quam ei ipse ostenderat auctor, quum studia Generosissimorum de Sales Goettingae regeret, mirum in modum laudabat. N.)

811 Fructus historiae philos. hic est, vt discamus, in summa varietate sententiarum esse tamen quaedam catholica, in quibus fere conueniat genus hominum.

Si totam historiam hanc percurrimus, videbimus quidem dissensum horribilem inter philosophos, adeo vt olim iam Sextus Empiricus III libros Pyrrhoniarum Hypotheseon scribere potuerit: Sed simul tamen etiam hoc apparebit, omnes conuenire in certis quibusdam conclusionibus practicis, in praeceptis moralibus, licet deriuent ea ex diuersissimis principiis. V. G. in Syllogismorum ratione concludendi. (* 813) In argumentando omnes obseruant certas regulas. Argumentum de omni et nullo nemo negat; nemo, temperantiam esse virtutem; esse sectandam; Suum cuique tribuendum esse, omnes volunt. Non eo debemus induci hoc philosophorum dissensu, vt de omnihus dubitemus, et incidamus in Scepticismum. Scepticorum illae dissensiones aut non ad felicitatem pertinent, aut sunt paucorum, ac brutorum paene hominum.

812 Nihil temere noui et veri prolatum, in philosophia rationali et morali, (de his enim nunc agimus,) quod olim ex his principiis non deductum sit ab aliis.

Inuenta Mathematicorum possunt in insinitum augeri. Miratus sum, quod nuper audiui et legi, etiam stellas, fixas quas hactenus putauimus, habere suum motum, quod planissime demonstraturus est Mayerus noster. Ita in physicis rebus, in historicis, in eruendis monumentis ex antiquitate, quotidie inueniri et


page 122, image: s122

proponi possunt noua; sed in his rebus, quae hic, in hoc libello, philosophia appellantur, nihil noui dari potest. (* Alias: Ausim diligenti disquisitione efficere, vt appareat, quidquid in philosophia, recentiori inprimis Leibnitio-Wolfiana, veri sit, id non esse nouum: quidquid noui, non facile esse verum. Conf. § 814.) Omnes re vera supposuerunt hoc argumentum, vt, quod aliquis in multis rebus, eiusdem generis quae essent, deprehenderit, hoc etiam sic esse in aliis his similibus, concludat. Hoc certe sumit, donec probetur contrarium. Hoc semper ita fuit. Licet ipsos velut canonas certae philosophiae non eodem modo enunciarint; tamen vsi sunt iis in rationibus rerum indagandis, explicandis, cet. Ita consensum circa ius naturae deprehendimus apud omnes, et ostendit ius gentium. Nihil hodie potentius putant rectores rerumpublicarum in edictis s. manifestis. Hodie omnes volunt sua bella esse iusta; esse iuris naturae. Nemo fuit, qui diceret, Recte se habere inhumanitatem, etiamsi fiant quaedam contra ius gentium: Sed aut quaerunt causas probabiles; aut negant facta. Nondum eo deuenit genus humanum, vt non secundum ius gentium viuere velit. Miserum hoc bellum alias et exempla habens inhumanitatis, tamen hoc docet, neminem velle videri crudelem, inhumanum etc. V. G. torquent Galli interceptam Bellinsulani ad Contadum epistolam. Quum deprehensum nuper esset impium consilium Gallorum, desertum in hac regione faciendi, quod tamen non factum est: fuere Galli, qui explicare illud vellent, vt sensum haberet mitiorem: voluisse tantum iumenta auferre, ne commeatum haberent exercitus nostri. Sed, quocunque te vertas, hoc manet: Inhumanum esse, ita bellum gerere, vt agricultura impediatur. Russi et Austrii coniiciunt culpam in barbaros. Certe conclusiones quaedam sunt in morali et metaphysica doctrina, quas nemo negat, licet interdum male applicentur, et in applicatione errent homines.



page 123, image: s123

813 Ne auctores quidem sectarum tantum in ipsis sententiis, quantum in iis enunciandis, coniungendis, exornandis, a se inuicem differre.

Rixantur de principiis Grotius, Pufendorfius, Thomasius, Wolfius, Crusius, reliqui; sed in conclusionibus conueniunt Grotius, Pufendorfius, Thomasius, Wolfius, Crusius. Hoc debet nos frigidos reddere, vt non statim ad sectam aliquam applicemur. Et hoc manet, quod voluerunt viri quidam docti, philosophiam primam esse debere historicam, non systematicam. In praxi debemus philosophiam tractare, et mature assuefacere pueros, vt rationes rerum et videant, et quaerant, et reddere possint, cur hoc fiat; quomodo fiat; an recte fiat: Verum non ex principiis philosophandum cum illis est; sed ita, vt argumentari solent omnes homines sani, aulici, rustici, nautae: Vt, si quis noctu in conclaui fuerit solus, et perditum quid esse mane deprehendatur, nemo credat, si dicat: se non perdidisse; sed aliquem venisse per murum. Ita in reliquis principia ipsa iudicandi suppeditant vsus et consuetudo: et homines alii non Metaphysici melius ratiocinantur, quam philosophi. Si quis neget se pisces edisse, ostendunt spinas, quas in orbe ante se habet, quod accidisse Cellario dicunt immerso cogitationibus. Pueri sapere debent discere; sed non Logicam. Nam Logica et Metaphysica corrumpunt potius mentem, et fit inde, vt negligant magis necessaria, inprimis metropolin philosophiae, historiam.

814 Nonnunquam cum fastu quodam pro novis adferri, quae olim ab aliis disputata sunt.

Obseruaui, quamdiu obseruare homines potui: Noua solent promittere; et aut sunt reuocata ex vltima antiquitate; aut saepe sunt nugacia, vt bonum sit, esse noua, et non semper tam stultos fuisse homines. Iam diu hoc ago, vt sub titulo Antiquonouorum colligam ea,


page 124, image: s124

quae in philosophia ex antiquitate repetita tanquam noua proposita sunt. Ita de harmonia praestabilita olim idem docuit Geulincxius; (* § 888.) sed sine titulo. Huc item referatur doctrina monadum. Animalia inuisibilia, quae Leeuwenhoeckius et Hartsoeckerus deprehenderunt ope microscopiorum, vidit iam Heraclitus. Copernicanum systema est antiquissimum. Et, quod hodie demum deprehendi, Proclus, S. V. scriptor, originem mali defcribit vt Leibnitius. (* Vid. ad § 1003.) Facit itaque historia philosophica, vt sciamus, nihil paene noui esse in orbe. Sed Mathesis et Physica sunt campus latissimus, fertilissimus, et praestantissimus, qui noua proferet semper, etiamsi per aliquot adhuc saecula mundus duraturus sit: Sed reliqua debemus legisse, non inuenire; non putare, nouam sapientiam excludi posse Logicae et Metaphysicae opera. Huc pertinet Ge. Paschii liber Inuenta nou-antiqua, Lips. 1700. 4. Almeloveenii liber eiusdem tituli tantum ad medicinam pertinet, sed appendicem habet: Onomasticum rerum inuentarum, in quo plura huius sunt argumenti. Vt hodie A. 1760 Iusti noster proponit mutari aquam in ignem, quod iam Thales docuit, eiusque discipuli.

PHILOSOPHIAE PARTES

815 Debet Philosophia, de qua hic agimus (n. 651), perficere intellectum et voluntatem:

Debet esse profecto totius hominis, in quantum homo est; quatenus excellit animalibus ceteris; nempe intellectu et voluntate.

816 Intellectum contemplatione et cognitione rerum, quas sensu percipere licet, quam generali nomine i (stori/an vocauimus (n. 389), et, quam late pateret, ostendimus:

Quidquid omnium vbique rerum cognouimus, quae sunt, vel fiunt; quae nostro vel alieno sensu haurimus,


page 125, image: s125

est historia. Historia est in theologia, in iurisprudentia, in omnibus denique artibus et disciplinis.

817 Nostri, per Psychologiam, de qua statim (823);

Vt in nos descendamus, et cognoscere studeamus vires mentis nostrae.

818 Principiorum ratiocinandi, per Ontologiam (891);

819 Dei et operum ipsius (s. mundi) atque cultus, per Theologiam naturalem (951).

820 Haec tria fere Metaphysicae nomine, vago alioqui et fluctuante, licet comprehendere, itemque Philosophiae primae.

Haec tria (817-19) aetas nostra vulgo intelligit per Metaphysicae nomen, cui occasionem dedit Aristoteles, qui libros XIV scripsit, qui in antiquis codicibus titulum habuerunt [gap: Greek word(s)] , quia ordine suo sequebantur eos libros, quibus de physicis rebus praeceperat. Inde Scholastici fecerunt barbarum nomen Metaphysicam, vt ex [gap: Greek word(s)] fecerunt Bibliam, ex verbis post illa, Postillam. De argumento horum librorum accurate admodum egit Hollmannus noster in prolegomenis ad suam Philosophiam primam, s. Metaphysicam, (* Alias: et ante eum Piccartus in Isagoge. ) Res praecipue eo redeunt: Excussit Aristoteles quaestionem, quae tum vehementer agitabatur inter Philosophos, quidnam sit principium, substantia, fundamentum, fundus, causae rerum, illud, quod illis quasi substet, magisque perpetuum, durabile, et constans sit. Nempe quum Heraclitus diceret, omnia fluere, et perpetuae obnoxia esse mutationi; nihil [gap: Greek word(s)] , sed omnia [gap: Greek word(s)] ; (cf. ad 892) et non distincte explicari posse, quid sit res quaeque; v. c. quid sit homo. Nam nihil habere hominem, quod


page 126, image: s126

illi proprium sit omni aetate, loco, ac tempore. Ratio interdum turbatur, vt deliret; neque in somno sui conscia est mens, cet. Corpus est in perpetuo fluxu; tandem soluitur in puluerem, cet. Haec sententia quum placeret plerisque philosophis, quaerebant, quidnam sit [gap: Greek word(s)] , illud, quod semper subsistat, quod non [gap: Greek word(s)] . (* Alias: Nam [gap: Greek word(s)] perpetuitatis et conflantiae magnae notionem habet, et [gap: Greek word(s)] de DEO dicitur: [gap: Greek word(s)] , fieri, de hominibus, indiuiduis, et talibus rebus, quae non per se perennes sunt et constantes.) Quidam laudabant mathematicas dimensiones, dicentes, linea, punctum, superficies, extensio, latitudo, profunditas, non mutantur. Verum hae ipsae notiones sunt relatiuae, et ab corporibus abstractae tantum, ac mutantur pro ratione corporum: nec sunt res ipsae, sed abstractae modo a rebus, et imaginariae; sunt modo in imaginatione. Alii assumebant ideas Platonicas; (* Alias: nam Plato etiam ideas [gap: Greek word(s)] vocat.) Alii numeros Pythagorae. (* Al.: Pythagorici enim numero [gap: Greek word(s)] tribuunt et rebus mathematicis.) Hinc vnitas adhibita ad simplicitatem designandam; binarius numerus ad compositiones. Sed haec modo symbola rerum sunt, nihil reale. Qui ad Platonis ideas confugiebant, re vera nihil dicebant aliud, quam quod hodie aliis verbis enunciamus, Essentiae rerum sunt aeternae. Dicebant: Homo, in quantum definiri potest, est aeternus, non mutatur. Sed non conuenit hoc in hominem, qualem videmus, quales sumus: Non potest demonstrari humanitas concreta. Alii nomina illa vniuersalia, qualia sunt species, genus, totum, nihil, rel., talia esse putabant. (Hinc inter Scholasticos Nominalium et Realium sectae.) Haec incertitudo, et diuersae philosophorum opiniones, Aristoteli occasionem dederunt, vt scriberet illos libros; et perspiceret, vtrum inueniri quid posset, quod rebus materialibus et corporeis quasi substet semper. Has quaestiones dum subtiliter agitat, proposuit multa,


page 127, image: s127

vel dedita opera, vel obiter, quae ad illa tria capita reserri possunt, vel ad illa explicanda adhiberi. Initio itaque disputat quaedam de modo cognitionis nostrae in genere, de primis rerum causis principiisque. Secundo libro et tertii initio agit de difficultate veritatem cognoscendi. Ita in reliquis libris prope nihil, admodum certe pauca, earum rerum dicit, quas hodie ad Metaphysicam referre solent. Sed deinde recentiores, Scholastici, hoc latius extenderunt. Quum enim Aristoteles passim multa dicat de natura Entis, illi hoc retulerunt ad Ontologiam. Quum hinc inde mentio fiat DEI in libris Aristotelicis, qui est Ens [gap: Greek word(s)] , inde factum est, vt ad Metaphysicam relata sit etiam Theologia naturalis. Et quum DEVS sit spiritus, per hanc occasionem simul egerunt de aliis spiritibus, et in specie de anima humana, ita, vt fingerent nomen Psychologiae. Quum haec tria potissimum genera obseruarentur in Aristotele, postea pepererunt hoc, vt homines ea complecterentur sub nomine Metaphysicae, et de iis philosopharentur. Hic inprimis abundauit ingenium scholasticum, et nugas egit stultissimas. Itaque Metaphysicam infinitis ineptiis oppleuere. Vnde factum est, vt Christi. Thomasius occasionem arriperet illam contemtibilem reddendi omnibus modis, et variis machinis. Inter alia incitauit Zeidlerum, Halensem Depositorem, qui scriberet librum contra illam, cuius titulus iam ridiculus est: Die wohlehrwuerdige, Grossachtbare, und Wohlgelahrte Metaphysica, oder Ueber-Naturlehre, als die Koeniginn der Wissenschaften, vnd hochbetraute Leibmagd oder Kammer-Iungfer der Theologiae terminiloquae, allen Unlateinischen zur Verwunderung aus dem Lateinischen Grund-Text in vnsere hochteutsche Frau Muttersprache uebersetzt. Mit einer Vorrede der hochloeblichen uralten Vnversteht zu Abel in Paphlagonia. Gedruckt in der Stadt Vrbs, dreyviertel Iahr vor dem neuen Seculo. Librum Io. Gottfr. Zeidlerus [gap: Greek word(s)] , sine die et consule, Halae


page 128, image: s128

tamen, edidit. Hoc eo valuit, vt eo tempore esset conuicium, aliquem Metaphysicum vocare. Et hodie quoque d' Alembertus in praefatione ad Lexicon Encyclopaedicum p. 28. 1 est in eadem sententia. Ie ne doute point, que ce titre (de Metaphysien) ne soit bien tôt vne iniure pour nos bons esprits. Cf. Haller ad 1013. Et credibile est, si ita pergant homines Germani, et tractare Metaphysicam, et admirari inprimis, vt adhuc, fore vt denuo fatum simile habeat. Christi. Falsterus in Amoenitatibus literariis III, sect. 32, vbi de praeputiis doctorum virorum circumcidendis agit, refert huc etiam Metaphysicam, et narrat, GVSTAVVM ADOLPHVM in tota Suecia illam docere prohibuisse, tanquam rem inutilem et magis noxiam. (* Non plane tam seuere magni patris magna filia egit. Regnante CHRISTINA paulo clementius habita est Metaphysica apud Suecos, et satis fuit literarum studiosos ab illa dehortari. Io. Skytte Academiae Vpsaliensis Cancellarius contra islam publice dixit. Vid. eius Oratio, qua studiosam Vpsaliensis Academiae pubem ad verum studiorum finem publice hortabatur a. d. XIX Nou. 1640 in Christi. Nettelbladti Schwedischer, Biblioth. 4 Stück, Stockh. et Lips. 1730. 4. N.) (* Alias: Wolfius ei honorem restituit.)

Hoc, philosophiae primae, pertinet inprimis ad Ontologiam. Sed, quum, vti dixi, DEI mentionem saepe faciat Aristoteles, simul tractarunt Theologiam naturalem; et DEVS occasionem dedit aliis spiritibus; inprimis disquisitionibus de animae nostrae natura; vnde Psychologia dicta est illa pars, quam dicere aliquis possit etiam [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] . Sed possunt hae tres disciplinae etiam separatim tractari: et bene fecit Hollmannus, quod illas segregauit in suis libris. Sed haec ad methodum modo pertinent. Nempe haec, quae proposuerat Stagirila, plus minus animaduersa a posterioribus, pepererunt diuersa genera disciplinae. Quibusdam Metaphysica est sola Ontologia: alii iam


page 129, image: s129

olim et recentiore aetate de Theologia et Spiritibus quaedam adiecere, quae Pneumatologiae nomine separarunt alii. Sic habemus Gnostologias, Noologias etc. Iam consistere videtur illa ratio Syrbiana et Wolfiana, qua tria illa capita solenniter velut adiiciuntur. Sic etiam Crusius. Sed Hollmannus separauit denuo, et in Philosophia prima tantum quae de ente, essentia, existentia necessaria vel possibilia sint, posuit, cet. Pneumatologiam et Theologiam naturalem separauit.

821 Porro intellectum perficit Philosophia obseruatione viarum veri videndi etc. per Logicam s. Dialecticam (1011).

Veri inueniendi, (* vt antea legebatur, N.) vel, vt nunc magis malim, verum videndi. Nam inuenire verum ars nulla docere potest. (* Sic nunc mutatum est, quia ipse emendauerat. N.)

822 Voluntatem per doctrinam morum (1205).

PSYCHOLOGIA

823 Quaeras, cur hic demum Psychologia? cur non incipimus a cognitione nostri? Resp. Non possumus facultates ac vires mentis nostrae intelligere vel aestimare, nisi ex effectibus, qui per disciplinas, de quibus dictum est, s. potius per cognitionem rerum, de quibus agunt disciplinae, patescunt.

Hic locum inprimis habet illud [gap: Greek word(s)] , quod praecipiunt philosophi. Et quaeri possit, cur non hoc ante omnia etiam hic egerim. Sed animum nostrum, et illius vires, non possumus cognoscere, nisi quibusdam effectibus ille nobis innotuerit; et nisi assuefecerimus mentem, vt se ipsa obseruet. Non discitur hoc per scientiam, vt alias quoque monere soleo


page 130, image: s130

de Logica et Grammatica; sed per ipsam exercitationem. Ipse vsus sensuum et rationis in aliis rebus et diuersissimis facit nos demum idoneos ad philosophandum. Nec quid sit cogitare scit, nisi qui aliquamdiu cogitauit. Si quis vellet methodice tractare puerum, et docere ante omnia, quid sit cogitare: hoc aeque stultum esset, et non magis procederet, quam si velles illum scientifice docere loqui, ostendens, qui musculi intendendi sint; quae organa apta sint ad loquendum; et quomodo illa moueantur: aut, quod facilius est, si velles methodice docere cacare, et monere, qui musculi et nerui ventris comprimi aut intendi debeant. Quis edere doceat puerum scientifice, aut incedere? Ratio mentis nostrae est ita, vt, priusquam ex Logica dicere possis, quid hoc sit, cogitare, diu ante cogitaveris. Ipsa res millies ante adfuisse debet. Vt loqui discimus [gap: Greek word(s)] , per vsum et consuetudinem; ita eliam cogitare, sine methodo artificiali, sine Logica.

824 Deinde to\ e) /rgon philosophiae s. materia sibi inuicem implexa est, et crescit, vt corpus animale: vt ad hoc se habet Anatome, ita ad philosophiam, quae sola vera, solida, vtilis est, systemata doctrinae.

[gap: Greek word(s)] (* Rom. 2, 15). Meminerimus etiam hic habitus fuisse ante artes, cet. Docemur in physicis de ratione ciborum, quomodo concoquantur, edueuntur inde consectaria salutaria, rel. De voce, de loquela, etiam mutorum, de respiratione quam acriter disputatum! forte nec inutiliter: sed si respirare demum ab Hallero vel Hambergero discendum esset - Omnes pronunciant vocales, cousonantes, syllogismos faciunt, ante, quam quid sit vocalis, consonans, syllogismus, sciant. Anatome hoc agit, vt singulas partes, neruos, ossa, venas, rel. persequatur. Ita Logica separatim considerat facultates et effectus


page 131, image: s131

mentis; sed ante iam debent omnia in animo nostro adesse, quae in Logica traduntur, et omnia iam vsu et exercitatione tractata. Illud diaetum de omni et nullo nemo intelligere potest, nisi millies res ipsa adfuerit. Non satis inculcari hoc saeculo nostro potest. Omnes libri, in quibus instituuntur iuuenes Academici, ita incipiunt: Vor allen Divgen muss durch die. Vernunftlehre rel Non doceri ratio potest: non hoc praestat Dialectica s. Logica, vt rationales reddat homines. Si quis illa arte aliquantum exercitatus fuerit, deinde potest forte facilius cognoscere errores quosdam; commodius de ea re loqui; sed rationem ab illa ne exspectet. Miseria est, quod sunt homines philosophi, Professores philosophiae, qui putent, haec bella, quae nunc geruntur, inde esse, quod Logicam non scirent belligerantes partes. Melius sciunt, quam hi, qui ita philosophantur; sed non applicant recte. Non peccant homines, quasi non sint rationales, vt Weigelius, lenensis Professor, dixit, hominem esse arimal rationale, ein, Thier, das rechnen kann: et, si quis ei offerretur, qui nomina contraxisset, et in carcerem mittendus esset, dicebat: der Herr hat nicht rechnen gelernet. Poterant omnes ratiocinari. Sed nempe in applicatione peccatur. Habemus Professores Logices, qui turpissime se dant. Hoc profecto non inde est, quod Logicam non sciant.

825 Ergo Psychologia considerat facultates, quas habet mens nostra, ac primo quidem percipiendi imagines s. ideas rerum externarum:

Natura dat nobis sensus, his paulatim vti discimus. Puer recens natus, vbi primum editus est in lucem, aperit oculos; sed rigent adhuc: rigidis oculis iacet, quasi miretur quo venerit: paulatim flectit illos: tandem etiam aures applicat ad sonum, qui fit, et ad illum e longinquo venit: respicit, quis vocet, quis locutus sit, cet. Sed sensus oculorum est omnium fertilissimus,


page 132, image: s132

per quem plurima intrant in mentem. Verum idea non ad solum visum refertur. Deinde ad similitudinem visus, ideas, visiones, imagines, tribuimus etiam aliis sensibus: et imagines, ideae, ab [gap: Greek word(s)] video, non solum sunt, quae visu percipiuntur; sed sunt etiam imagines audibiles, si ita fas sit dicere, quia etiam ex auditu, et aliis sensibus, imago rei, quam ita percipimus, in mente versatur, et ibi remanet; vt dicimus, [Video illum esse fraudatorem. Verum non oculis videmus, sed mente] Ex analogia visus etiam tribuitur aliis sensibus, et intellectui. Visus, videre, ita se habet ad reliquos sensus, ad intellectum, vt se idea, vt se imago habet ad visum, sensum omnium vehementissimum et acerrimum. (* Alias: Ideas dixi penultima producta: sed rectius corripitur ob vocalem breuem. Accentus sequuntur qui mecum pronunciant. Nimirum verba illa, quae ex Graeca in Latinam linguam ac philosophiam mature venerunt, acceperunt pronunciationem veram, Latinam, ex natura vocalium, veluti historia. Reliqua pleraque secundum accentus Graecos pronunciantur, vt Genealogia, rel. Malo hic loqui cum plerisque, sentire cum doctis.)

826 obscuras, claras, confusas, distinctas; perfectas s. plenas aut completas adeo, et mancas s. imperfectas, incompletas; denique absolutas vndique et archetypo suo plane respondentes, quas adaequatas dicunt.

Haec facile dicuntur et applicantur: Sed in applicatione multa versatur, vt quoties ad principia ventum, obscuritas. Nam distinctionis gradus sunt arbitrarii, et fluctuantes. Difficile est definire, et dicere, vbi desinat idea clara, vbi distincta incipiat. Non distingui accurate potest inter Germanica verba deutlich et klar: Saepissime enim sunt synonyma. Ipsi homines nunquam conueniunt, nunquam conuenient inter


page 133, image: s133

se, de his rebus. Quod huic est clarum, alii est distinctum. Antiquis clarum aliud erat, quam quod est philosophis nostris. Vno verbo, similia, exempla, sunt facilia; facile cogitamus haec; sed possunt facilius dici et disputari, quam applicari. Definitiones non conueniunt satis cum vsu loquendi; neque illud, quod inferiores facultates faciunt, quibus sensus assignant: et superiores, quas illis ipsa appellatione pracferunt. Valde placuerunt ab initio, quae legi in diurno Germanico, cui titulus est: Fortsetzung des Briefwechsels ueber wichtige Sachen in der heutigen Gelehrsamkeit, cuius sunt diuersi auctores. Placuit inprimis illud, quod statim ab initio distinguunt inter facultates mentis inferiores et superiores. Superiores dicunt, vbi ratiocinio et argumentatione opus est: inferiores, quae ad sensus tantum pertinent; quas magis cum brutis animalibus communes habemus; potestatem sentiendi, imaginandi, recordandi et reminiscendi. Sed, vti dixi, ad partem nobiliorem, siue superiorem, facultatis cognoscendi, referunt eas cognoscendi facultates, quae homini soli tribui debent; vt, facultates distincte intelligendi, ratiocinandi, attendendi, reflectendi, abstrahendi, cet. Haec bene et recte. Sed deinde illud est intolerabile, quod ad se homines hoc trahunt, et se superiores putant, dum magis vtuntur facultatibus mentis superioribus, dum Metaphysici sunt, et toto die aranearum telas nectunt. Contra inferiores longe arbitrantur poetas praestantissimos, pictores incomparabiles, etiamsi ita possint exprimere rem et imaginem quamcunque, vt viuere videatur, oratores, musicos, statuarios, et artifices nobiliores quoscunque. Quae haec est insana superbia, quod aliquis se putat aliis superiorem, dum sedet post fornacem, et somoniat aliquid, quod ipse non intelligit, et metaphysicas nugas agit toto die, et eo ipso sibi tribuit praerogatiuam prae aliis hominibus, quia versetur circa cogitationes! Vt in academiis, quum disciplinae diuisae sint in IV facultates,


page 134, image: s134

et superior dicatur Theologia, studiosi theologiae se meliores putant omnibus, praestantissimis etiam musicis, mathematicis, pictoribus, vel ob id ipsum, quod sint studiosi theologiae.

Obscuras ideas habemus, dum dicimus, Videor mihi aliquid olfacere, videre, sed nescio quid: vt puer ille; [Pater, video aliquid; nescio, vtrum sit ludimagister, au vrsus, an vero merula.] Ita obscura est idea docti. Quidam doctos putant, qui gladios gerant; alii, qui aliquid Latine sciant. Claras ideas intelligere possumus, si attendamus ad lucem. Clarum dicimus, si quid habet viuidam et efficacem operationem in mentem. Sed hoc loco non sumitur vt apud antiquos, apud quos clarum erat idem quod distinctum. Sed hoc volunt clarum esse, v. c. si videam lucem, et lucem esse sciam, sed ita, vt Qui videt, aut vidisse putat, per nubila lunam (* Aen. VI, 454). Hic lucem habeo quidem, sed non distinctam. Itaque clarum esse aliquid potest, si etiam remaueat aliquid obscuritatis. Si eo per cubiculum illustratum, et in mensa videam pecuniam coaceruatam: habeo ideam claram pecuniae; sed est confusa; nescio, cuius sit impressionis; num sint Ludouicei; num valeat, an sit eiusmodi, cuius pretium sit minutum, verschlagen. Item, Est haec vox humana articulata, sed linguam non intelligo. Sic Metaphysica potest esse idea confusa (820). Sed potest clari notio etiam aliter sumi, vt opponautur inter se clarum et confusum. Ita potest aliquis habere ideam confusam magi, etiamsi clara sit. Clara est, si scit, esse homines, qui occulte nocere possint, quos magos vulgo vocant; Sed nesciat, quae ars sit, quomodo hoc efficiant; est confusa. Sed. ordinarie opponuntur sibi confusae ideae et distinctae. Distinctas habemus in Geometricis, Arithmeticis, et Mathesi vniuersim. Hic distinguere possum punctum, lineam, a figura qualicunque. Nam figura est clausa lineis quibusdam. Botanicus distinguit non modo centifolium, vt vocant


page 135, image: s135

rosas vulgares, ab aliis rosis; sed Botanica docet accuratius etiam distinguere per colores et alios characteres. Ita Physici omnibus prope rebus naturalibus certos tribuere characteres, vt illas possimus distinguere ab aliis omnibus. Huc pertinet Linnaei Systema naturae, qui characteres distinctos rerum ponit, vt possim v. c. distinguere aurum ab argento, smaragdum ab adamante, rel. Et in hoc, nempe in excogitandis talibus characteribus, hodie laborat fere Europa vniuersa, vt distinctas ideas rerum naturalium habere possimus. Sic distinguitur gratum et iucundum: hoc est, quod iuuat s. delectat; illud, ob quod gratiae debentur. Distinguere est eius, qui recte vult et accurate quoddam cernere, [gap: Greek word(s)] i. e. separare, cribrare, et intelligere, q. d. interlegere, [gap: Greek word(s)] Rem ipsam semper habuerunt homines; sed Leibnitius et Wolfius modo, inuenerunt nomina. Plenas intelligere quoque possumus ex Mathematicis, vbi quis ita rem aut figuram perspectam habet, vt nihil desideretur, quod non intelligat. Qui nouit medicinam, vt non modo sciat, omnes materiae ingredientes quae sint, et ex quibus particulis sit illa composita; sed sciat etiam modum miscendi illas, et quantitatem, quantum vniuscuiusque sumendum sit; ille habet plenam huius medicinae ideam. Contra mancae s. inperfectae sunt, vbi quid deest. Adaequatae sunt, in quibus sunt absoluta omnia. Has, si quae sunt, credo apud Mathematicos esse. Mathematicus non cogitat de materia, ex qua aliquid fit; sed modo metitur, quam longum sit, quam latum, quam profundum. Sed inde non sequitur hoc: Quidquid scit Mathematicus, illud absolute scit. Hoc longe abest. Multas enim res non potest metiri. Sed eas res, quae possunt mathematice tractari, mensurari, ponderari, numerari, scit nouitque hoc modo, inquantum nempe mathesis ad illas potest applicari, Ita potest ponderare aurum, argentum, rel.; sed, quae sit materia auri, argenti, hoc eum non docet


page 136, image: s136

cognitio mathematica; hoc nescit. Adaequatae extra mathesin paucae sunt. Quaedam forte artificiales, morales, in abstracto, sed non in concreto, vbi ne nos quidem ipsos recte nouimus. (* Alias obseruabat, haec nomina gradus tantum cognitionis distinctae indicare: plenas et adaequatas rarissime exstare; gradus etiam diuersos esse, pro diuersitate hominum; adeoque appellationes esse relatiuas. Quod reliquum est, hic Segnerus sic iudicat: Mihi multo accuratior videtur Lockiana idearum distributio, quam Leibnitiana, quae consundere videtur distinguenda, et distinguere confundenda. Respondit noster: Eadem est et s' Grauesandiana. Hunc auctorem vero Segnerus maxime probabat.)

827 Adperceptionem vocant, quatenus perceptionis nobis sumus conscii.

Etiam puer recens natus percipit lucem; sed, an adperceptionem habest, hoc nescimus: nam non possumus illum interrogare. Ita, animalia vtrum habeant adperceptionem, nescimus: et probabile est, illam non habere, et deesse iis conscientiam. Videt quidem ouis lupum, metuit, fugit; sed nescimus, vtrum cogitet, Hic lupus est; ergo fugiendum: an instinctu modo naturali fugiat.

828 Cogitare autem est, quocunque modo ideas tractare.

Adeoque cogitat, qui ideas habet, obscurae illae sint, an clarae; confusae, an distinctae. Sed interdum latius patet hoc verbum, vt etiam adperceptionem. f. conscientiam includat, vt sciamus, quid cogitemus. Sed eo sensu non cogitant animalia, aut infantes, qui cogitant ante vsum loquendi.



page 137, image: s137

829 Harum origo est a sensibus, quos hic describere solent, et velut arcem illis adsignare, caput, cerebrum:

Hoc, sensibus tribuendam esse idearum originem, et nihil esse in mente, quod non fuerit ante in sensibus, praeclare ostendit et declarauit. Lockius. (* § 807. Non quod ille primus hoc obseruarit, nam Aristoteles iam docuit, et regula est Scholasticorum, Nihil in intellectu esse, quod non prius in sensu fuerit: Sed is regulam hanc inductione atque exemplis plurimis probavit demonstrauitque. Conf. 851. N.) Docent hoc res omnium simplicissimae abstractissimaeque, numeri, et aliae quaecunque. Numerare puer nunquam didicisset, ne numeri quidem ideam qualemcunque percipere potuisset, sine re ipsa, nisi res quaedam numerabiles sensum feriissent, nisi datae illi essent nuces, et dictum, hic vnam habes, hic duas, tres, cet. Certe audiuimus verba. Quid Deus, spiritus, sapientia, virtus, ens, sit, nesciremus, et plane non haberemus ideam harum rerum, nisi aliunde illam hausissemus. Non pingere nunc haec possumus; sed sine imagine non venit eorum idea in mentem. Quum ostensus est puero miles robustus, qui arma perite vibraret, de quo narraretur, illum multos occidisse hostes, et virum esse fortem; quum vidit hominem, qui fortiter dolorem ferret, et qui laudaretur eo nomine tanquam fortis; inde nata est paulatim idea fortitudinis. Sic in virtutibus reliquis. Diligentiae ideam sibi formauit, quum vidisset saepe homines laborantes, quorum diligentia laudaretur. DEI ideam nolim pueros ex pictura percepisse; sed ita poterat illa formari, et ita formare studui in meis paruis: dixi, Quidquid est, quidquid vides, est aliunde, ab eo, quem DEVM dicimus; sed non possemus illum videre. In te est etiam aliquid, quod non vides, anima tua, et tamen est revera, licet illam non videas. Igitur quod illa in te est, quae facit, vt


page 138, image: s138

viuas, quae mouet corpus tuum, illud DEVS est in mundo: Est is, sine quo non moueretur mundus. (* Plane sic Aristodemo Deum esse demonstrat Socrates apud Xenoph. Memorab. I, 4. 9. N.) Interim hoc certissimum est: Omnes ideae, eae etiam, quas non pingere possumus, tamen venerunt per sensus in mentem. Sensus continentur his versiculis: Gustus, et olfactus, auditus visio, tactus: Item Nos aper auditu praecellit, aranea tactu, Vultur odoratu, lynx visu, simia gustu: (* Alias: Nos aper auditu, lynx visu, simia gustu, Vultur odoratu, (vel, Nos canis olfactu) nos vincit aranea tactu.) Aprum audire leniter admodum, et lyncem acute videre, testantur certo venatores. Vultur e longinquo odoratur cadauer, ad quod aduolat. Simiam delicatum gustum habere, colligimus certe ex eius gestibus, quando pomum edit. Tactus nomen est generale. Quoties sentimus aliquid, tangit organum sensorium aut res aliqua, pars rei sentiendae (in tactu proprio, gustu et odoratu) aut [gap: Greek word(s)] ab ea impulsum, illud, quod nos circumfusum est, aer, qui, si est subtilior, vocatur aether; si crassior, aura; qualis etiam est sonus. Sentimus rem, aut aerem, si pertentat extremas fibrillas neruorum, quae ad cerebrum pertingunt, et intercedente motu celerrimo ibi efficiunt mutationem, e qua mens earum praesentiam cognoscit. Propagationem illam melius concipere mihi visus sum post obseruata experimenta electrica. Eo momento, quo digitus tangitur acicula, sentitur etiam in cerebro. Alias putabant, neruos esse sicut funiculos intentos. Quo tempore v. c. trahitur funiculus, in cuius fine aptatum est tintinnabulum, auditur etiam simul illud. Sed illi funiculi debent esse intensi: verum nerui nostri sunt flaccidi; sunt humidi, et iacent. Alii imaginati sunt aquam stantem et placidam, quae non moueatur a vento, aut non fluat. In qua si minimus motus exsistat; si lapillus minimus iniiciatur; si moueatur particula aquae: circuli fiunt,


page 139, image: s139

qui propagantur ad vtrumque littus. Verum hoc fieri potest in canali, in flumine staguante, quod leute fluit, in piscina; verum non in pulte illa cerebri, quae non riget, sed mollis est, et pulticula lenta. Sed in electrisatione nihil videas rigidi. Etiamsi pendeat catena ita, vt non sit intensa; si flaccidum sit silum: tamen eodem tempore vtrumque extremum electrisatur. Ita in corpore, eodem momento, quo in extremo pedis digito aliquis sensus est, sentitur etiam in cerebro. Haec comparatio admodum apta est, inprimis quum electrica materia sit copiosa in omnibus corporibus et animalibus. Certe possum melius imaginari hoc modo. Non dico simpliciter esse corpus nostrum electrisatum; sed forte dicant hoc acuti quidam philosophi. Sed ego non satis exercitatus sum hisce in rebus: igitur hoc non dico; sed imaginari modo melius possum, si cogito electrisationem. Visionem pulchre declarauit hodie philosophia naturalis per cameram obscuram, cuius rei non difficilis esse potest facultas, quum tales machinae circumserantur venales. Nempe paratur machina quaedam, aut aptatur etiam totum cubiculum ad hoc ita, vt obscuretur. Sed in fronte relinquitur foramen paruum, et vitrum opponitur, vt tantum lucis et radiorum incidere possit, quantum opus est. Verum non intromittuntur modo radii lucis; sed simul etiam pinguntur res ipsae in pariete albo obiecto. Memini sacerdotem paganum, qui amicus meus erat, et qui delectaretur his rebus, aliquando rusticis terrorem iniecisse. Quum alii saltarent in pago, ille his, qui illum visebant, ostendebat socios suos saltantes per cameram obscuram. Sed illi prae terrore conciderunt paene, putantes, hos esse paruos diabolos, qui ita saltarent. Et mansissent certissime ea in opinione, nisi illis rem omnem declarasset. Igitur huc vsque peruenerunt viri docti, vt sciatur, oculum nostrum esse cameram obscuram. Res facile potest examinari, modo tentet aliquis, et emat sibi oculum vitulinum, quem


page 140, image: s140

hoc modo paret. Hoc constat: Res ipsae, quas videmus, pinguntur in retina oculi nostri. Sed vtrum deinde longius progrediantur illae imagunculae, et pertingant in cerebrum vsque, alia haec quaestio est. Hoc nondum scimus, vtrum se etiam cerebro hac ratione sistant et repraesentent, an appellant modo ad neruum opticum, cuius ope afficiatur cerebrum. Inde est hoc, vt visus sit sensus omnium acerrimus. Nam verborum et sonorum imagines non pingi possunt in auribus. Porro, quum visus sit acerrimus sensus, factum est, vt videndi notio transferatur etiam ad alios, et videre dicatur de quacunque sentiendi potestate. Auditus ratio etiam naturae arte et opera potest innotescere. Quoties in mensam allatum est caput vitulinum, aurem diuisi, ostendique liberis meis aut nepotibus. Est autem auris quasi audis ab audio. Nam r et d saepe permutantur, vt meridier pro medidies, rel. Obseruatur primo canalis ille eburneus, quem possis labyrinthum dicere: res tersa, duriuscula, caua, in qua exsistit tremor. Tum tympanum, i. e. tenuis membranula, quae habet circa se circulum eburneum, quo firmata est. Denique malleus. Ab hoc percutitur aliud ossiculum tenuissimum, quod instar incudis est. Malleus ipse est alligatus neruo et funiculo tenuissimo subtilissimoque, qui ad cerebrum pertinet. Hic est neruus auditorius. Est profecto dedecus, si homo adultus, et doctus etiam, ita vt ad digitum annumerare possit omnia Praedicamenta et Postpraedicamenta, nesciat haec talia. Inde nunc potest intelligi, quomodo per [gap: Greek word(s)] Hoerrohr, quod infundibuli instar est, acuatur auditus. Sunt quoque aures artificiales, quibus etiam melius obtinetur hoc, vt acutius audiamus. Hic certe quaedam intelligimus, quomodo fiat, vt sonus per aures vsque ad cerebrum propagetur. Sic quoque circa odoratum. Scimus, in naso nostro membranas narium exire in neruum olfactorium, quem vocant, et ipsum hunc conuenire in cerebrum. Eadem


page 141, image: s141

est tactus ratio. Nerui fusi sunt per omne corpus; per hos continuatur sensatio, tanquam electer. in cerebrum. Nam omnes nerui concurrunt tandem in cerebro, a quo velut rami ab arbore disperguntur. (* Alias: Huc vsque peruestigando peruenimus. Quid vero intus fiat in illa mentis officina, nondum innotuit; quia illa mollis puls, quam cerebrum vocamus, non satis curiosorum oculis se praebet. Spero, aliquando inuentum iri aliquem liquorem, qui conservet ac confirmet cerebrum, illudque rimando magis reddat idoneum.) Ad historiam pertinet, non semper ita conuenisse homines de numero sensuum, vt hodie, vbi omnes statuimus quinque esse sensus. Sed Hippocrates de diaeta I, 16 addit loquelam et respirationem. A Stoicis quinque ordinariis adiiciuntur loquela, sensus Venereus, et facultates rationis, i. e. in quantum principatum habet mens nostra, et imperat. Gr. To [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , teste Plutarcho de placitis philos. IV, 4 et 21. (* Disceptationes quoque inter antiquos iactatae sunt, visus an auditus praestaret: de quibus vid. Leo Allatius ad Phil. Bizant. de VII Orbis spectac. p. 59 sq., quae sic ab ipso discussae sunt p. 61.? Certior est auditu visus, longe visu?vtilior est auditus ad parandas scientias". N.)

830 Tum leges memorare, quibus sentimus.

[gap: Greek word(s)] ) Debent res eae, quae ad sensus nostros perveniant, certo gradu a nobis abesse; debent certi et definiti gradus remotionis esse. Sed hic valde differunt homines. Alii propius sentiunt, alii remotius. Differunt etiam res ipsae, et aliae aliis vel propius vel magis e longinquo sensus afficiunt. Balsamum, aliquot guttulae aceti, tam vehementem possunt odorem dare, vt e longinquo possint sentiri. Ex minimo balsami pondere, quod vix videri possit, tot exeunt particulae, vt maximum conclaue impleatur, vti non sit angulus, vbi nasus


page 142, image: s142

non pertentetur odore: et tamen longissimo tempore vix decima pars grani decedit. Vix sentitur minui pondus. Alius vero odor in propinquo tantum percipitur. Et ea etiam, quae ex longinquo sensus afficiunt, tamen quoque debent intra certum modum esse, iustaque proportione a nobis remota. [gap: Greek word(s)] ) Nihil debet interceptum esse, sed, quae sentire debemus, ilia linea recta ad nos perueniant. Nam, quae audimus aut olfacimus, percipimus per aerem, in quo fiunt circuli, qui, si impediantur aliqua re interiecta, non possunt ad nos pertingere. Sic radii illarum rerum, quas videre debemus, linea recta incidant in oculos. [gap: Greek word(s)] ) Medium, quod est inter organon sensorium et rem, quae sentitur, non debet esse mutatum. Si per rubrum vitrum, per fenestram coloratam, videam obiectum aliquod, v. c. hominem praetereuntem, erit et ipse coloratus. [gap: Greek word(s)] ) Neque organa ipsa debent esse vitiata. Si quis laboret aurigine, huic omnia flaua videbuntur. [gap: Greek word(s)] ) Deinde maior sensus obtundit minorem, eumque intercipit. Accensa candela prae incendio magno non animaduertitur. Paruus sonus non auditur prae tonitru. [gap: Greek word(s)] ) Porro perficiuntur magis crescuntque exercitatione, et illis diligenter vtendo, vt supplere queat v. g. tactus visum. Caeci colores visu non possunt distinguere; sed tangendo saepius res coloratas eo perueniunt, vt tactu possint illos iudicare. Venatores in longinquum acute vident; sed, si legere debent, in propinquo non possunt. Contra literati homines multa legendo, legendo inprimis minuta, assuefecerunt oculos, vt non possint aliter nisi in propinquo legere. Apud quosdam transit plane in vitium, vt nimis prope admouere debeant librum, quod vitium plerumque contrahitur in pueritia. Pueri, quum ignorant literam, simulant, se illam non recte videre posse, et literis incumbunt proprie. Non poteram sine miseratione Opurinum nostrum legentem aut scribentem videre. Inprimis laedunt homines oculos, si fracto


page 143, image: s143

iam die ad fenestras accedant. (* Alias: Pica nasi, i. appetitus iste insolitus ac praeternaturalis, quo delectatur sterconis olidi quodam genere, magnam naribus, subtilissimo sensui., vim infert, os etiam, loquelae organa, corrumpit. Pinguedo auris obstruit auditum, cet.) [gap: Greek word(s)] ) Denique eaedem causae, idem sensus, et vice versa, sed non vniuersim: certe applicatio est difficilis. Porro habent speciales leges circa singulos sensus. [gap: Greek word(s)] ) Ad oculos quod attinet, consuerudo facit aut Myopas aut Preshytas. [gap: Greek word(s)] ) Adiuuari possunt sensus: auditus aure artificiali, quae esse potest vel ex buxo vel metallo, vbi augeri magis sonum putant; vel potest illa auris arte facta etiam tubus Stentoreus esse. Sensus oculorum iuuatur tubis opticis et perspicillis. Sunt etiam artes sensuum ministrae, quibus student homines vel augere vim sensuum, vel facere, vt diutius durent; vt Optice docet, viridia vitra roborare vim oculorum; et ministrat instrumenta, quibus augeatur visus, et armetur oculus. (* Hic enumerabat alias opticae partes.) Qui legere non potest ob coecitatem, potest tamen audire legere. Surdos affuefecere ad scribendum et legendum, cet. Huc pertinet etiam pictura omnis genetis, scriptura, sed non [gap: Greek word(s)] (* Ne, dum succurrere velis huic sensui, corrumpas alterum. Sic qui omnia literis mandant, et scripturae fidunt, plerumque euadunt obliviosi. Quum contra ii inaxime polleant memoria, qui scribere nequeant. N.) rel. Nunc demum, quot ideas accipiamus a sensu, aestimemus inductione.

831 Vim instaurandi illas imagines, componendi item ac diuidendi: augendi atque minuendi, phantasiam vocant, et ipsas sic instauratas, visa, species, phantasias quoque.

Phantasia studet efficere, vt denuo nobis obuersentur imagines, quas iam habuimus; vt, quem semel


page 144, image: s144

viderim, reuocetur illius imago. Quem sedentem contra me vidi, illius imaginem mihi possum reuocare. Eadem phantasia componit etiam imagines. Poetae ex leone et aquila faciunt gryphem. Ita chimaeram composuerunt ex variis animalibus. Zeuxis pictor Venerem picturus composuit imaginem ex pulchritudine quinque puellarum forma praestantissimarum. Sic possumus hominem componere eruditum, qui habeat poesin Homeri, eloquentiam Ciceronis, celeritatem Achillis, fortitudinem Alexandri, Nirei formam. Possunt separari. Sic feci quondam epigramma in nuptias amici, et optavi, vt sit futura coniux Sara, Rebecca, Rahel, Iuno, Minerua, Venus. Sed deinde remoui vitia: Non sit imperiosa vt Iuno; non rixosa vt Minerua; non adultera vt Venus. (* v. Opusc. min. T. VIII. p. 86.) Sic a viro forti possum remouere ebrietatem: Est Alexander; sed sobrius. Et eidem possum tribuere aulicam elegantiam. Possum eas augere. Si vidi ducatum, possum illum mente mea augere vt thalerum; et candelabrum vt rotam; et infinitum, quousque lubet. Minuere possum taurum, vt sit vitulus; vt fiat tam paruus ac felis. Vidi ceruum Gothae in physiotamio, qui vix spithamam magnus erat, et pulcherrimus. Dicebant, esse hoc genus naturale ceruorum, et viuere in India. Certe, si fuit artificiosus, non distingui poterat ab naturali. Porro, quae a phantasia efficiuntur hoc modo, Graeci etiam [gap: Greek word(s)] vocant, aut [gap: Greek word(s)]

832 Quatenus haec vis reuocandi est in potestate, memoria vocatur; reminiscentia vero, quatenus nobis conscii sumus, eandem hanc animo obuersatam esse imaginem.

Memoria est etiam in animalibus; hoc non possumus negare. Canis viam potest denuo inuenire, quam semel iuit. Aqua calida si perfusus sit furaturus


page 145, image: s145

aliquid ex culina, recurrit ei iniucunda haec idea, quoties redit appetitus ille vetitus. Sed vtrum cogitet hoc, Hic perfusus sum; hoc nescio. Potest fieri per instinctum naturalem, quo infantes ante vsum rationis desiderant necessaria, plorant, arrident, licet haud cogitent, hic est pater; haec est mater; quum illis arridere solent. Lex illa phantasiae est, quod praesens phantasia trahit eam, quae olim fuit coniuncta: vt iu cane, calida aqua perfuso, facit phantasia praesens, quum illum trahit nidor in culinam, vt redeat phantasia aquae, adeo vt cum vlulatu fugiat, eriamsi nemo adsit, et non perfundatur denuo. In hominibus deprehendimus idem. Praesens animo idea producit non eandem modo, quam habuimus iam Semel, sed similem etiam; quin partem quoque tantum prioris, sociam aliquando. Si nomen alicuius audio, recordor alium etiam, eiusdem nominis; interrogo, An forte es ex illa familia? Hoc fit per associationem idearum. Hic, inprimis infelix saepe est pueritia. Praefectus est puero praeceptor horridus, tristis, cui parentes dant laborem trium asinorum, et cibum vnius auiculae. Hic quum non habeat occasionem effundendae irae, iuuehitur in miserum puerum. Aut puer mittitur in scholam, vbi est imago plane tristis. Accedit hoc, quod parentes ipsi scholam tanquam carcerem illi iniungunt, et illum tanquam poenae loco eo mittunt, et praeceptore vtuntur pro carnifice. Hae deinde notiones coniunctae sunt cum rebus sanctissimis, cum catechismo, cum religione, cum grammatica etiam, quin, quod incredibile est, cum Terentio. Noui puerum, qui tantum odium conceperat in suauissunum hunc auctorem, vt nomen illius plane perferre non posset, aut audire verba ista, Hem Clitipho! Nam, quum aliquis exponere ista deberet, et praeceptor ipse nesciret, quid significent verba, interrogat hunc, et quum is exspectaret auxilium ab commilitone, qui post ipsum sederet, qui, quum nesciret et ipse, dixit,


page 146, image: s146

Dat hat den Duevel gesehn: noster, putans esse hunc debere sensum verborum, interpretatur ista hoc modo. Tum inuolat in istum tyrannus, et misere illum dat depexum. Saepe in scholis fiunt tam crudelia et tristia, vt deinde cum lingua Latina coniunctae sint omnes tristitiae istae. Et facit talis schola, vt pars maior concipiat odium literarum ante, quam amare illas possit, et vt pauci admodum enatent ex isto naufragio. Inde est, quod illis horror est et nausea, quod e longinquo olet Ciceronem. Et non prius resipiscunt, quam vbi serum iam est: ac deinde in academiis tempus teritur in rebus, quas scire iam debebant. Odium Grammaticae odium parit linguarum ac studiorum. Porro memoriae ac reminiscentiae exempla sunt stupenda. Quale est illud, quod Keysterus Itiner. P. I praesat. narrat: [P. Sachieri eam fuisse facultatem, vt posset eodem tempore problema soluere algebraicum, et cum tribus aliis latrunculis schachicis ludere, et quidem ita, vt ne respiceret alveum lusorium.] (* Alia exempla vidimus iam n. 82. N.).

833 Hic etiam de somno et somnio disputari solet:

In somno esse phantasias, imagines, certum est. Interim magna hic est difficultas, quae totis libris occasionem dedit, et iam ab Aristotele eiusque interpretibus totis libris est tractata, (* Alias: et ab quibusdam recentioribus physiologis) quid sit somnus. Sentimus, in somno esse cessationes sensuum. Videntur illi quasi quiescere. Clauduntur oculi vt valuae, quae possunt tamen a magna luce permeari. Alia organa patent, et gradibus diuersis possunt velut incitari. Reliqui sensus obtunduntur, et in quibusdam hominibus adeo, vt ne audiant quidem tonitrua aut tumultus maximos. Habeo Havniae amicum (* ex fratrenepotem),


page 147, image: s147

qui, vbi nuper nocte tota vrbs excitaretur terrae motu, et illa ipsa domus, vbi ille esset, valde esset concussa, ipse cum discipulo suauiter dormiuit, nihil sentiens: postero die fabulam audiuit vterque, hac nocte fuisse terrae motum. Porro oritur somnus post fatigationem aliquam, a medicamentis, etc. Cognoscimus etiam, illum valde congruum esse humoribus. Qui ebrii sunt, infantes, qui adhuc humidi valde sunt et pituitosi, magnam partem temporis somno consumunt; vt adeo possunus imaginari, illas partes, quibus sensus constant, humore grauari. Animalia etiam somniare, videmus in canibus, qui euigilant, clamant, simulant se esse in venatu. Equi rhonchos non tantum ducunt; sed erigunt quoque aures, hinniunt, rel. Itaque in ideas vim quandam habet facultas quaedam animae inferior, vitae gubernatrix, vigentis et sentientis. Non potui aliud inuenire, nisi quod imaginationem etiam hic adhibeo. Vt electrisationem comparaui cum faeultate sentiendi; vt visum illustraui camera obscura; ita hic imaginor, cerebrum tanquam bibliothecam esse, seu pinacothecam: porro videtur in homine esse medium aliquid inter rationem humanam animasque brutorum; simia quaedam rationis; aliqua vis mentis nostrae, qua non rationalis est, sed facultatem habet paene brutam. Noctu, quum dormit bibiothecarius meus, ratio, mens, animus, qua rationalis est, venit simia illa, sumit librum aliquem; sed non reponit loco suo; verum omnia turbat; Ptolemaeum iungit cum Eulenspiegelio, cet. Aut cogito, cerebrum meum organon esse, et imaginor simiam, quae veniat in officinam, vbi artifex ordinat tibias; sed ista omnia miscet. Non hoc volo, vt omnia sint eiusmodi perturbata somnia et confusa: interdum simia etiam quaedam sic satis bene ordinat; et nostra nonnunquam sunt satis ordinata, et cohaerent inter se. Inprimis, quo quis est sanior, aut moderatior, eo saniora quoque illius sunt somnia. Iuuenis


page 148, image: s148

quum essem, habebam charactera certissimum, me sanum esse, aut sanitatem mox restitutum iri: Quoties somniabam, nie ire per aera. Volare non poteram: nam alas non habebam; sed attollebar, et, quo placebat, poteram venire, tanquam me ventus ferret; vt Dii Homerici, qui pedes non mouent; hocque ita viuidum erat in mente, vt euigilans inde tentarem, vtrum non possem me ita erigere. Hoc inprimis fiebat, quoties in iuuentute rediret post morbum serenitas mentis et sanguinis. sed iam diu est, et multi elapsi sunt anni, quum non volarim. Fiunt etiam hic quaedam ordinata satis, vt possint in formam redigi. Coniungere solent (* Alias: oua et iurgia,) pediculos et pecuniam. Forte semel euenit, vt aliquis post somnium de pediculis acceperit pecuniam, et deinde in cerebro hae notiones acceperunt sedes vicinas. Ita factum etiam est in aliis; vt etiam hic quaedam secundum ordinem et regulam fiant. Res memorabilis est circa coecorum somnia. Klaerichius noster, (* Medicus Goettingensis,) ingeniosus vir, publice hoc proposuit, vt, si quis occasionem habeat, interroget coecos de somniis suis. Si ad regulam fomniant, nunquam debent colores somniare; nunquam, quod per oculos in mentem venit; sed debent cadere, pulsari, cet. Inde, ex somniis scilicet, etiam hoc firmatur, Nihil esse in mente, quod non ante fuerit in sensibus. Porro somnia videri possunt esse non modo dormientium; sed etiani vigilantium, plus minus; eorum nempe, qui in febri; aut brevi furore; aut furore, habitu longorum annorum quasi confirmato, hoc est, furore, qui in habitualem morbum transiit, cogitant. Illorum notiones videntur somnia esse. Nam, quae loquuntur, sunt ea notiones eiusmodi, quas olim habuerunt: vt ille, qui nasum suum putaret esse vitreum; aut alius, qui vesicam leuari non posse putabat sine periculo vrbis. Verbo, furores, et aegrorum breues, et habituales eorum,


page 149, image: s149

qui mente capti sunt. Et eorum ideae, atque cogitationes, valde accedunt ad somnia. Memini, quum ego aegrotarem, me vexatum esse problemate arithmetico; quo soluto, felicem fore et coniugem et totam familiam: sed natura erat eiusmodi, vt solui plane non posset. Omnes partes huius problematis erant notiones, quas olim habueram; sed stulte compositae et mistae inter se, vt nihil inde posset effici. (* Rationem probabiliter inde petebat, quod sub initium morbi de coniuge et familia fuerat solicitus. N.) Ita stultorum omnes ideae ex notionibus olim haustis constant: sed sunt stulte compositae. Apparet hoc ex stultis, qui asseruantur in domiciliis ad ilios custodiendos factis. Vnus putat, se esse Deum patrem; alter, se Deum esse filium. (* Alias narrabat, quum aliquando cura humani ingenii inuisisset eiusmodi domicilium, quendam adfuisse, qui eum deduceret, et ad singulos causam adderet, cur hic essent, Haec omnia fecisse ac dixisse eo modo, vt eum haberet pro homine bene sano, dum ad vltimos venissent, vbi ita inciperet: Iste hic est, quia credit, se esse Deum filium; et hic se perhibet Spiritum Sanctum; quae est insania: nam si ita esset, deberem planissime scire; quippe, (absit blasphemia verbis!) ego sum Deus pater. Tum vero apparuisse causam, cur hic, quem pro sano habuisset, inter ceteros stultos custodiretur.) Aliud genus somniorum vigilantium est superbia; veluti quando sibi valde docti videntur. Tales plerumque sunt poetae. Cicero (* Tusc. Qu. V, 22 ) dicit, se neminem uouisse poetarum, qui sibi non visus fuerit optimus. Quidam cogitant de meritis suis, et de praemiis: vt auditus est vir alioquin magnus et doctus clam secum in conclaui, quum solus esset, loqui de meritis suis, et de dignitatibus, quas habituri essent sui liberi. Ita somnia sunt, quae quidam de pace futura dant consilia, vt nuper prodierunt talia scripta. Sunt notiones quidem, quibus respondet aliquid;


page 150, image: s150

sed ita mirabiliter compositae, diuisae, distractae, vt haberi nisi pro sonmiis non possint. Ita somnia sunt metus magnus sine causa; quando quis putat adesse spectra, vbi non sunt: furor quoque; quo furere dicuntur poetae, musici, oratores, artifices magni reliqui. Pars aliqua corporis laesa etiam turbare potest mentem. Peculiarem considerationem merentur hic noctiuagi, quorum phaenomena sunt plane mirabilia. Surgunt de lecto, sed donniunt ita firmiter, vt vix plagis possint excitari: volunt agere aliquid; induere se simulant; sed nihil promouent. Interdum tamen aliquid efficiunt. Habui aliquando condiscipulum, qui hoc morbo laborabat: quum excitaretur, mirabatur se hic esse, aut qui huc peruenerit. Ne somniant quidem illud, quod agunt. Apparet ex hoc, rationalem facultarem interdum dormire, et quiescere; sed habere vicariam simiam, quae interim exerceat dominium, aut agat dominam. (* Sed interdum melius agit partes suas, quam ipsa domina vigilans. Memorabile inprimis est Ioachimi Felleri, poeseos in Academia Lipsiensi Professeris, exemplum, qui, hoc morbo laborans, carmina sua, quae iuterdiu plane haeserant, noctu surgens, et scribens, facile expediebat, lectumque repetebat, nescius eorum, quae ageret. Sed idem tristi ex fenestra casu sic est absumtus misera morte. N.)

834 et de facultate fingendi, quam habent eu) fantas1i/wtoi.

Id est tales, qui viuidam possunt imaginem concipere, praelium, rixas, spectaculum, rel. et deinde ita exprimere carmine, oratione, pictura, musica, vt viuere eae res, quas hoc modo describunt, videantur. Sed simul hic adhibenda est cautio, ne ex [gap: Greek word(s)] fiant, quos nos vocamus Phantasten; ne, qui amatoriam oden Horatianam facit, incidat in furorem


page 151, image: s151

amoris. Hinc est, quod homines [gap: Greek word(s)] , poetae magni, musici praestantissimi, pictores boni, vehementer sunt iracundi, rixosi, suspiciosi. Inprimis suspiciones alunt zelotypas, metuentes, ne sibi praeferatur aliquis; et incommodi sunt societatibus. Ita oratores magni debent magnas concipere posse phantasias, in quibus vero non debebant ita diu morari, vt, quae in mente sua, in cogitatione, sunt, etiam extra se esse putent. Plerique stulti in carceribus sunt tales. Hic putat, se amari ab hao vel illa principe puella: alius, Deum se esse: alius regem in mente habet. Anus vetula putabat, se a rege amari, et toto die ante speculum stabat ornans se, vt illum exciperet bene ornata. Idem morbus insidiatur omnibus magnis ingeniis, quae versantur circa eas artes, quae ex phantasia constant. Ceterum est magna virtus. Qui vult orator, poeta, rel. fieri, non potest hoc assequi sine phantasia.

835 Attendere dicimur, quum de vna re ita cogitamus, vt non cogitemus simul de alia:

Tendere est spannen, vt arcum: attendere arcum, proprie foret, arcum eo dirigere, quod petiturus es telo. Qui vero vult tangere scopum, et ferire, quod cupit, non debet is alio respicere, quam ad illud ipsum, quod petit. Attendere igitur, sensu metaphorico, est, mentem dirigere versus vnum aliquod obiectum. Inde est, quod multi pueri in scholis corrumpuntur, quod non attendunt ad id, quod debebat ibi fieri, et interim aliud agunt, nec praeceptor eos obseruat. Hinc contrahitur illud, vt sint apud praeceptores, et nihil sciant de iis rebus, quae aguntur. Hoc afferunt deinde in superiores classes, nisi prudentes praeceptores accipiant, qui attentionem studeant excitare, interrogantes modo hunc, modo illum, extra ordinem omnes. Verum, si agunt vt Caligula imperator;


page 152, image: s152

si interrogant a caluo ad caluum: tum plane transit vitium hoc in habitum. Caligula imperator (* Suet. 27) debebat. aliquando ex magno numero peccantium eligere quosdam, qui pro omnibus mortem perpeterentur: et, quum essent recta linea dispositi homines isti, vt inde eligeret, quos vellet coudemnari; starent vero ab vtroque extremo calui duo: ille breviter se expediens dixit: Suspendantur a caluo ad caluum, i. e. a primo ad extremum, adeoque omnes. Beatus meus praeceptor Koelerus prudentior erat: non modo extra ordinem interrogabat; sed iis etiam, qui non attendebant, dabat peculiariter, in quo exercerentur. Sed, vbi hoc non fit, plane amittitur attentio: deinde, quum veniunt in collegia, vbi res serio agitur, iam ante consueti sunt non attendere ad ea, quae dicuntur. Hinc est, vt, quum egrediantur ex auditorio, nihil sciant, etiamsi caput amputandum sit. Vt saepe interrogaui homines ex templo venientes, quod canticum, qui textus, adfuisset, qui plane nihil scirent. Non cogitant, quod cogitare debent; itaque neque intelligunt. Graeci (* Alias: quorum lingua fere tota philosopha est,) pulchrum verbum habent [gap: Greek word(s)] , vna ire: non possunt vna ire cum praeceptore; non possunt illum dicentem comitari mente sua. Ita ego non possum [gap: Greek word(s)] , quando loquitur is, quem soleo ferum Anglum vocare. Sed [gap: Greek word(s)] , quando praelegit Tomsonus aliquis. Sed hi non possunt [gap: Greek word(s)] , quia non possunt attendere. Hinc supra (* § 49) positum est hoc, Attentio mater est studiorum. Attendo autem, quum ita adiungo animum et applico ad vnam aliquam rem, vt nihil cogitem aliud; quum nihil est; in mente mea, quam quod trahit nunc aures, oculos, cet. Ita in flore attendere modo poslum ad odorem, colorem, petala cet., in homine ad vultum, vestes, sermonem, amicitiam, virtutem, facta mala vel bona, rel. A conviuio rediens interrogatus sum, quam vestem habuerit mulier quaedam; sed ignorabam. Vidi illam sine


page 153, image: s153

dubio; fuit in oculis: nam erat mihi e regione; sed, vt hoc scirem, debebam vel momento attendere ad vestem. (* Imo quum interrogaretur, quinam cibi conviuis appositi fuissent, non magis respondere poterat; certe non semper, Nimirum non tam cibis inhiabat, quam honestae animi oblectationi. Quippe cum ipse narrator erat valde iucundus; tum cupide audiebat alios narrantes; et totus ibi erat animus. Hinc accidit aliquando, vt vicinum suum interrogaret: Quaenam est ista puella? et quum ille respondisset: Annon nosti neptem tuam? se ipsum rideret, non sine rubore. Hic alias de Buddeo magni nominis theologo haec narrabat: Eius coniux in mensa ponit assam, prandii caput, et rogat maritum, vt eam interim a felibus, quas amabat, desendat. Pollicetur ille liberaliter. Paulo post redit illa; assidet Theologus, caput vtroque brachio fulciens; assam ante se positam rigidis oculis adspicit; at profundis immersus cogitationibus, ad felem iuxta stantem, et renem, praecipuam assae partem, abligurientem, non attendit. N.)

836 attendendo consideramus; considerando ideas magis distinctas efficimus, hoc est intelligimus.

Considerare est diu, et ad singulas partes, attendere. Dictum est considerare a sideribus. Considerabant primo sidera. Pastores in Chaldaea et aliis in moderatis regionibus noctu sub dio iacentes obseruarunt sidera, et ad plura simul attenderunt. Imaginati sibi sunt certas figuras; iunxerunt plura sidera, vt inde aliquid formarent, aliquam imaginem sibi conciperent: verbo, considerarunt. Vnde etiam factum est, vt primi Dii sidera fuerint; de qua re dicere alias soleo. Sic desiderare, vnde desiderium, proprie est sidera contemplari attente, vt inde de rebus, quas optas, futuris coniecturam capias diuinesque. Intelligo librum, quando


page 154, image: s154

interlegere possum singulas lineas, singula verba, literas singulas. Nam hoc est intelligere, quasi interlegere, distinguere posse.

837 Considerare de his, quae coniuncta sunt, aliquam partem seorsim, est abstrahere.

Abstrahimus cutem animali, corticem ab arbore, i. e. separamus cutem et animal, corticem et arborem, a se inuicem. Referamus hoc ad mores, consideremus Caii virtutes, non cogitantes de animo in nos, et vice conuersa. Abstraho ab odio, quod contra me habet Sempronius, quum nihil aliud cogito, quam, est doctus, vtilis patriae, fuit aliquando tuus amicus, cet. Hic abstraho ab animo, quem erga me habet. CHRISTVS laudauit oeconomum malum: abstraxit ab eo, quod iniustus esset; sed laudauit eum in hanc partem, quod felix esset ad inuenienda remedia. Sic possum legere librum barbarum, et male constructo stilo scriptum; sed attendo modo ad argumentum, et legere illum possum abstrahendo ab stilo, et tamen dicere: pulcherrimus liber est, licet sit barbaries stili. Ita in verbo quodam possum abstrahere a significatione, et considerare modo sonum. Possum dicere bombardam esse verbum sonorum. Sed, si intelligo significationem, tum iucundum est, si sciam, esse illud [gap: Greek word(s)] , et valde aptum ad exprimendas notiones rei ipsius, quam significet. Si cogito [gap: Greek word(s)] ) bom exprimere sonum primum, qui auditur, quum exploditur tormentum; [gap: Greek word(s)] ) bar esse sonum magis in progressu; [gap: Greek word(s)] ) da sonum leniorem: quum ferit globulus, tum nouum audio sonum, diuersum a duobus prioribus. Ita in hoc verbo possum abstrahere primo ab Etymologia; deinde abstrahere possum, considerando particulariter singulas syllabas. Abstrahendo accipimus notiones distinctiores, pleniores, quando non licet omnibus simul intendere animum.



page 155, image: s155

838 Abstractione a rebus singularibus s. indiuiduis oriuntur notiones uniuersales (841) primum formae s. speciei, quae est in similitudine singularium:

Indiuidua res est singularis. Apud antiquos indiuiduus significat, quod sine altero esse non potest: indiuiduus comes, qui non separatur ab eo, quem comitatur. Sed schola scholastica aliter sumit hoc nomen. Qui dicit homo, diuidere homines debet, aut in senes et iuniores; aut in virum et feminam, cet.; iuuenes porro in Caium, Maeuium, Sempronium, rel. Sed, quum designo semel hunc Ioannem, est indiuiduum, est solus. Hic flos, hic liber, haec candela, sunt indiuidua. Indiuiduum est, quod non potest diuidi vt genus in formas et species, hae in subalternas, cet. vt animal in rationale et brutum; hoc in quadrupes, volucre, repens, rel. vnumquodque horum in suas species etc. sic flos, sic homo, et ita porro. Initium fit cognoscendi et idearum adeo a singularibus. Pueri omnes viros vocant patres. Sic et Oriens et barbari quidam. (* cf. 843) Fons est in illa lege phantasiae (831), qua recurrunt cum re vel eadem, vel simili, nomina eadem. E. G. viderat puella prius electricam machinam pede agitatam, venit paulo post politor, dicit de hoc etiam electrisat. Paulatim adsuescit puer, vt sentiat Petrum et Iohannem esse fratres suos et inter se, cet. Non opus est, vt accipiat definitiones s. characteras. Hi sponte exoriuntur, v. g. a vestibus, rel. Vidit puer domi animal, quod vocatum est canis; venit aliud animal, quod etiam habet quatuor pedes quidem, sed de cetero multa sunt aliter in illo; habet pedes breviores, colorem alium, alias aures: hoc tamen etiam vocat canem: si saepe recurrat occasio canis videndi, oritur paulatim hoc, vt in puero notio formetur canis; inprimis si physicus accedat, et dicat, vulpes, lupos, tigres, leones, etiam ad canes referendos esse.



page 156, image: s156

839 deinde generis, quo comprehenduntur similes species.

Generis notio oritur ex eo, quum indiuidua rerum videmus plura similia. Audimus, hanc esse mensam, quae quadrata est, linteo inducta cerato, quatuor pedes habet; vidimus aliam, quae tres modo pedes haberet, rotunda esset, parua; vidimus aliam maiorem, quinque pedum, oualem; has omnes etiam mensas vocatas esse audiuimus, licet diuersa earum figura fuerit: Hinc oritur paulatim, vt non amplius ad hanc vel illam mensam, aut figuram, attendamus; sed vt simpliciter mensam vocemus, quidquid circiter habet figuram mensae. Ita notionem pilei quomodo accipit puer? Vidit pileum suum, patris, matris; audiuit quoque, tegumenta straminea, quibus interdum mulieres vtuntur, etiam pileos vocari: paulatim intelligit, pileum vocari, quidquid caput tegit, et abstrahit adeo notionem pilei. Sic vestis notionem accipit, si vidit vestes plures; si audiuit pileum suum, braccas suas, tunicam matris, tibialia sororis, omnia vestes vocari: Hinc abstractione formatur haec idea vestis, quae non potest demonstrari. Et quidem, quo plura indiuidua, species, formas, vidimus, tanto perfectiores accipimus notiones. Vt flos est, si habeo rosam; sed, si plures formas, species, florum nominem, oritur idea floris ex abstractione plurium vegetabilium, quae omnia floris nomine appellantur. Vidit puer tulipam, rosam, lilium: vocati sunt flores. Interdum prius accipit nomen generis, vt auis, floris. Magna hic facilitas in assimilando, v. g. canis. Lepus et asinus non plus distant, quam species quaedam Linneanae. (* Alias: Hinc non inepte aliquis asinam matrem dixit leporum.)

840 Sic ipsa genera species fiunt, (subalterna sic genera vocant) si habeant aliquod supra se genus.

Sic flos pertinet ad plantas. Sed plantae non tantum sunt flores; verum omnes herbae; quin arbores


page 157, image: s157

quoque. Nunc flos, qui adhuc fuit genus, fit species. Ante caryophyllum, rosmarinus, centisolium, lilium, erant species, et flos genus. Nunc flos fit species, seu genus subalternum. Planta est genus; haec est vel siluestris, vel campestris, vel hortensis. Supra flores sunt plantae; supra plantas, anguste et proprie dictas, sunt arbores, supra arbores corpora naturalia. Ita animal, quadrupes, solidungulum, bifidum, trium, quatuor, quinque, digitorum. Canis generatim, canis, lupus, vulpes, cet. Inter canes nouae species, rel. Interdum hoc gradu fiunt ideae obscurae paulatim clariores, distinctiores.

841 Genus, species, differentia (speciei vnius ab altera), proprium et accidens, vniuersalia appellant, in quantum plura comprehendunt; praedicabilia, quatenus de pluribus praedicantur.

Differentia est, qua vna species differt ab altera. Genus est animal; Differentia facit speciem ex genere; animal rationale homo dicitur, haec est differentia specifica. Differentia quum accedit ad speciem, facit indiuiduum, ad genus, facit speciem: ratio respectu hominis cet.: numerus pedum, dentes, rel. Proprii faciunt certos gradus, quos modos vocare solent. Proprium primi modi dicunt, quod soli quidem speciei, sed nec omni eius indiuiduo, nec semper inest. Animal est genus; species homo; hominis proprium est medicum, philosophum, poetam, pictorem, sutorem, esse. Competit hoc homini soli; sed non omni homini; non singulis indiuiduis simul; non omnes sunt sutores, poetae, rel. Nec semper ei competit: nam rudis aliquando fuit his in artibus. Igitur proprium, quod soli quidem speciei, sed non omnibus indiuiduis, nec semper, nec vbique competit, est proprium primi modi. Secundi modi proprium est, quod omni quidem indiuiduo semper, sed non soli speciei competit. Bipes, bipedem


page 158, image: s158

esse, competit semper homini: nam, etsi amiserit alterum pedem, competit illi tamen; debebat certe habere duos pedes; competit etiam omni indiuiduo; sed non, soli speciei, non soli homini; etiam passeres et aliae aues sunt bipedes. Hinc, vt differentiam specificam adderet Plato, dixit, hominem esse animal bipes implume. Sic implumis, quinque digitorum, cet. Sed sunt tamen etiam sedigiti, vt Bulfingerorum gens, cui inde nomen haesit. Tertii modi proprium dicitur, quod omni quidem indiuiduo, et soli speciei, sed non semper competit; vt, canescere. Sed nescio, vtrum omnes canescant senes. Sunt senes LX annorum, qui nondum canent. Etiam hoc nescio, vtrum soli homini competat. Equos etiam canescere dicunt. (* Canes, v. c. nigri, etiam canescunt. N.) Igitur hic potius nominarem disciplinam, cuius solus capax est homo, et eruditionem, quae illi soli competit, sed non semper. Proprium quarti denique modi est, quod generi et rei alicui, omni, soli, et semper competit: vt, ridere competit omnibus hominibus, adeoque toti hominum generi; competit soli, et semper: nam semper, quoties vult, potest ridere. Inde tribuerunt scholastici homini risibilitatem, et hominem definiuerunt esse animal risibile. Sed hoc conuerterunt homines, et scholasticos dixerunt risibiles. Potius dixissem, loquelam, rationem, esse proprium quarti modi, quod homini soli competat: Aut sumere poterant sonos animalium quorundam, hinnire, cet. Hinnitus est proprium quarti modi, quod equo competit. Est etiam nunc consuetum inter homines doctos, vt interdum his terminis vtantur. Ita ioco dicunt, proprium quarti modi in Gallo esse sibilare et canere. Nam Gallus homo solus vbique et semper sibilare solet. Omnes hos propriorum modos scholastici memoriae causa complexi sunt hoc versiculo: Est [note: (a)] medicuspue, [note: (b)] bipes, [note: (c)] canescens, denique [note: (d)] ridens. Deinde medicus aliquis lepidus et ingeniosus traxit hoc ad suam artem, et dixit:


page 159, image: s159

Sit mediscusque bipes, canescens, denique ridens. Quo indicare voluit, medicos non debere esse quietis studiosos, sed pedibus suis vti, et diligenter visere ad aegrotos. Verum in magnis vrbibus non eunt modo, sed vehuntur etiam, vel equitant, aut asinant, vt ille dixit: Dominus noster non equitauit, semel in vita asinauit tantum. Sit canescens, hoc est senectute sua honoret artem medicorum. Accedat denique ridens et hilari serenoque vultu ad aegrotos, et hoc modo bonum animum et magnam spem illis iniiciat. Accidens est, quidquid non est substantia, de qua 926 sqq. Haec etiam praedicabilia dicuntur, quis de pluribus praedicari possunt. Nam bipes, vt hoc vtar, de homine dici potest, et de auibus, cet. De his quinque praedicabilibus est Porphyrii Isagoge praemitti solita Organo Aristotelis, Dicuntur etiam Quinque Voces.

842 Haec vniuersalia vtrum ad classem rerum pertineant, an sint mera nomina, disputatum olim inter Realistas et Nominales.

Realiter inter se disputarunt, [ita vt sanguis manaret.] Difficile est, illam rem plane definire, et decidere aliquid. Pro diuersa hominum notione videri possunt ad res pertinere. Nam, in quantum in homine est humanitas, in leone leonitas, in equo equeitas, videntur habere aliquid rei. Non potest quidem ostendi candelabrum in abstracto; sed candelabri notio est in hoc nomine. Sed, in quantum candelabrum non est ex stanno, non ex metallo alio, non ex ligno, potest etiam ad nomina referri: sed ad nomina, vt sunt illa rebus ipsis immersa et coniuncta, vt dimensiones Geometrarum. In quantum non possunt digito demonstrari; in quantum non exsistunt separatim res, et in abstracto: videntur ad nominum ideam pertinere. Ceterum, quum non possint demonstrari digito haec vniuersalia; quum non videri; et sint tamen; et


page 160, image: s160

sint vbique: hinc parum aberat, quin illa ad diuinitatem eueherent; et disputarunt, annon sint diuina. Et revera fecerunt illa Deum: nam sunt aeterna, inuisibilia, omnipraesentia, sunt vbique, cet. Ego potius putarim, esse nomina, quibus ideae quaedam respondeant.

843 Certe nomina (appellatiua) s. vocabula esse abstractorum constat, quae seorsim manu ostendi nequeunt:

Possum demonstrare Petrum, Ioannem, Iacobum; sed non humanitatem. Non possum Ioannem abstrahere, et ostendere, et dicere, Haec est Ioanneitas. Abstractio habet quidem locum in hominibus, qui hoc possunt, qui abstrahere didicerunt ex philosophia: sed pueri hoc non sciunt, sequuntur naturam, faciunt quod Hebraei, qui seniores viros vocant patres, feminas matres, iuniores viros fratres, femellas sorores. Ita pueri omnes suae circiter aetatis vocant fratres et sorores, omnes feminas matres, et omnes viros cum capillamento patres, et omnes seruos, ab initio et aliquamdiu certe, vocant Ioannes. His rebus sero superuenit philosophus, et disputauit: vt in Grammatica.

844 et illud probabile est, ideo carere sermone muta animantia, quia abstrahere non possunt.

Ad sermonem opus est vocabulis abstractis vniversalitatis, generis, speciei, rel. Requiruntur voces actionum, quibus designemus actiones nostras; adeoque vocabula abstracta. Abstrahendi vero facultatem deesse animalibus, probabile est ideo, quia non desunt animalibus plurima organa loquendi vtcunque. Nouimus


page 161, image: s161

omnes canem Weissenfelsensem, psittacos, aues alias. (* Canis ille occasione belli, quod Ryswicensi pace compositum est, ex Palatinatu in Saxoniam delatus infinita artisiciosissime faciens carminibus adeo celebratus fuit. Lobgedichte des so genannten Bauerhundes, oder Fuerstlichen Leibhundes zu Weissenfels, s. 1. et a 4, multa habent lumina ingenii, et auctor perhibetur Erdm. Neumeisterus, magni nominis apud Hamburgenses theologus postea, tum iuuenis. N.) Hic ante aliquot annos vidimus camelum, qui etiam aliquot nomina poterat pronunciare. Primo dominus illius debebat illum verberare, quantum poterat; deinde anxietate coactus dixit, Frankfurt, furt, furt, furt: erat aliud quoque nomen, Oesterreich, reich, reich, reich, reich; vltimam syllabam repetebat aliquoties. In organis itaque non est defectus loquendi; sed inde esse ille videtur, quia non habent vim abstrahendi. Habent aliquid simile, vt possit aliquis quasdam animalium brutorum actiones per cogirationes proprie dictas cum adperceptione (827), per abstractionem, aut per syllogismum adeo, explicare. Canis pulsatus, quum conclaue maculauit, redeunte illa necessitate, quaerit exitum. Potest hoc explicari quidem per syllogismum canis, quasi ratiocinetur ita, Qui maculat conclaue, ille vapulat; Atqui tu vapulabis, si hoc facies; Ergo est exeundum: Sed alia quaestio est, an sic colligat, et an bruta generatim abstractionem habeant. Etiam puerorum actione sunt tales. Quin possit alicui in mentem venire etiam quae mechanice fiunt ita explicare: sic de corporibus coelestibus idololatrae et poetae. Hoc modo motus etiam horologii explicari potest per syllogismum, vt Americani in literis putarunt esse rationem, et posse illas loqui. Ita actiones puerorum et animalium etiam possunt per abstractionem et syllogismum explicari; sed non sequitur hoc, vt etiam habeant abstractionem: verum faciunt haec per instinctum naturalem. Quum canis semel pulsatus est ob immunditiem, redeunte


page 162, image: s162

necessitate alui aut vesicae leuandae, redit etiam idea verberum: sed redit idea paulo prius et maturius, quam peccauit, igitur anxius est; petit aperiri ianuam. Sed homines paulatim per se eo veniunt, vt discant abstrahere. Quot homines adulti sunt, qui nunquam Abstractionis nomen ne audiuerunt quidem, et abstrahunt aeque bene ac philosophus optimus, quin melius forte, ob id ipsum, quia non audiuerunt. Venator nunquam audiuit Abstractionem, sed leporis ideam abstraxit pulchre, sine philosopho. Si quis illi ostendat e longinquo vulpem, et iubeat illum ferire hunc leporem, ridebit, negans esse leporem, sed esse vulpem. Et si quis pergat hoc ei persuadere, afferet etiam characteres melius, quam philosophus: dicit, leporis aures esse acutiores, habere longiora crura, augustiorem ventrem, aliam, et maculosam, pellem, cet. Ita pueri abstrahunt, sed sero. Puella (* neptis) vidit patrem suum electrisare vtentem machina, quae pedibus torquetur; paulo post prodeunt in plateam, sedet homo, qui acuit ferrum, ein Scheerenschleifer, clamat ea, En ille electrisat! Abstraxit illa; licet hic vitiose et cum errore: sed abstraxit tamen ideam electrisationis. Non didicit illa abstrahere data opera; sed potuit; sed est hoc in natura nostra, vt abstrahamus, i. e. vt similibus rebus demus similia nomina: nam huc omnia demum redeunt. Sed paulatim in scholis philosophorum docemur etiam ad regulas artis abstrahere, et formare accuratius abstractiones, vt possimus reuocare mentem in ordinem, si qua aberret in abstrahendo. Hic Segnerus: Quaeri potest, an bruta plane non abstrahant. Ego in neutram partem aliquid dixero. Sed habet Vandenhoekia historiam de cane mirabilem et dignam consideratione philosophi. Si quaerere vis, de eo cane agitur, ob quem ab ancilia habita est pro venefica. Ad quae Gesnerus: Ipse vidi talem prope Ilfeldam. (* De quo mira multa, imo stupenda, narrabat. N.)



page 163, image: s163

845 Haec de primo intellectus nostri munere, perceptione et tractatione idearum: alterum est iudicium, quo duarum idearum alteram subiectum facimus, alteram attributum vel praedicatum;

Idearum; extra complexionem, vt Aristotelici loquuntur; in quantum illas extra aliarum coniunctionem consideramus, et separatim.

Hoc iudicium est Petri Rami, quod ille fecit partem dialecticae suae, et diuisit denuo in iudicium Axiomaticum s. enunciationem; et Diauoeticum s. syllogismum. (* Conf. Bruckeri Fragen T. VII, p. 671, et hic §. 847 sq. Vnde prouerbium: Deest illi altera pars Petri, i. e. iudicium. N.) Tractat etiam ideas, sed quatenus complexae sunt. Subiectum, quod quasi subiacet rei, Gr. [gap: Greek word(s)] , metaphorice dicitur. Sunt res, quae stare per se non possunt, et per se non habent subsistentiam; vt numeri, notiones Geometricae, nomina Adiectiua, albus, carus, pulcher, leuis, rel. Verba, cet. Haec per se non satis intelliguntur, sed opus habent aliquo subiecto. Contra nomina substantiarum leo, domus, etc. per se intelliguntur. Sentitur hoc in interrogationibus qualis? Album per se non exstat; sed subintelligi debent res, quibus hoc nomen conueniat. Alba est charta, albus est paries, homo, panis, cet. Doctus nusquam est, nisi ponatur aliquis, in quo doctrina haereat, homo, liber. Hic, in hoc loco, est Subiectum id, quod sustineat praedicata; sine quo non possunt nomina adiectiua, item verba, rel. recte intelligi; est res, in qua inhaereant adiectiua, verba, eorumque notiones: Vt, Homo est animatus, cet. Verum est, non modo possum ita dicere, vt modo dixi; sed etiam, Homo est animal: nam hoc idem est quod animatum: quin possum inuertere et dicere, Animal est homo, adeoque praeponere praedicatum: Sed ordinarie fit iudicium, quum nomen in primo loco est, et sequitur id, quod sustinet nomen, seu praedicatum. Haec prima est notio: sed potest deinde etiam adiectivum,


page 164, image: s164

vel verbum, vel notio quaecunque abstracta, fieri subiectum; quin etiam coniungi possunt duo substantiua, quorum alterum habeat vim subiecti, alterum notionem praedicati: vt, Homo homini lupus; Petrus est homo; Haec domus est schola; Schola est plena; Amo est verbum, rel. Apparebit tamen omne attributum hic posse resolui in adiectiuum vel verbum, cet. Nam, qui ita dicit: Homo homini lupus; hoc modo dicit: Homo est crudelis erga alterum; et lupum ponit modo pro adiectiuo crudelis. Sed origo haec est, vt ponatur nomen aliquod, quod sustineat praedicatum. Si dico: Amo est verbum, idem est, ac si dicam: Hoc verbum, quod amo sonat, est verbum. Subiectum igitur est id, in quo inest fundus, quo innitantur aliae notiones.

846 et vel verbo EST, quod copulam vocant, siue expressum sit, siue in verbo lateat, eas coniungi posse fatemur, i. e. affirmamus, vel negatione interposita separamus, s. negamus.

Illud est pro ratione linguarum saepe omittitur; apud Orientales semper; etiam nostri omittunt in prouerbiis: sed suppleri tamen debet ex artisicum praeceptis et admonitione. Si dico, Acti labores iucundi; Varium et mutabile semper Femina: Triste lupus stabulis; Dulce satis humor; Iunge Spieler, alte Bettler; Iunge Huren, alte Bethschwestern; Iung gewohnt, alt gethan; Iuristen boese Christen, cet.: vbique subintelligitur verbum sum, seu copula. Saepe latet etiam in verbo: Deur creauit omnia, i. e. Deus est creator omnium, et potest resolui in participium, Deus est creans omnia. Sed illud, quum primo loco ponitur Subiectum, et sequitur Praedicatum, est a scholasticis, et sic conceperunt ab initio. Affirmare est, si ostendimus, iungi posse duas notiones: candela ardet; candelabrum hoc est stanneum. Si seiungo duas notiones, est negare: Candelabrum hoc non est argenteum. Ita idem est, vtrum dicam, Petrus est indoctus; an, Petrus nihil didicit; vel, Petrus est is, qui nihil didicit:


page 165, image: s165

vel, in classe ignorantium est; pro diuersitate linguarum. Sed hoc modo possunt resolui omnia ista iudicia.

847 Hoc iudicium vel statim nobis in mentem venit, dum comparamus ideas ipsas inter se:

Vbi non opus est alia re, quam sensu, Hic paries est albus; Haec candela ardet. Aut vbi formamus iudicium ex historia, narratione, traditione, quam accepimus, et credimus, Alexander est victor Darii. Hoc schola Ramea dixit iudicium Axiomaticum s. simplex, quod simpliciter, sine disputatione, sine syllogismo, venit in mentem. Varium et mutabile semper Femina, alii, et illi, qui primus dixit, forte per se venit in mentem sua sponte: puer, qui pronunciat hoc iudicium, simpliciter audivit. Alius legit; alius vsu et experientia doctus illud formauit: Hi omnes habent iudicium Axiomaticum. Forte etiam est aliquis, qui velit hoc per syllogismum elicere: at ille non amplius habebit iudicium Axiomaticum; sed illud, quod §. sequens explicat:

848 vel ratiocinatione s. syllogismo intercedente, hoc est adhibita tertia quadam idea, et cum duabus illis, de quibus sermo est, comparata.

Dianoeticum iudicium dicunt Ramistae. Nam ita vocant syllogismum. Sic autem dicitur, quod sit intercedente [gap: Greek word(s)] .

849 Generalis notio Syllogismi potest explicari hoc axiomate, Quae conueniunt (non conueniunt) cum tertio aliquo, ea conueniunt (nec conueniunt) inter se.

Volo hanc mensam collocare post: fornacem: sed forte grauis nimis est; aut affixa clauis nimis firmiter; vt nimius labor forte frustra suscipiendus sit, si moueam illam, ac deinde non conueniat. Sed, si scire vellem, vtrum fieri possit, metirer illam baculo, aut filo linteo. Si habet angulus ille post fornacem longitudinem, aut latitudinem,


page 166, image: s166

baculi: potest fieri. Si armarium (Schrank) transferre volunt in alium locum, mensurant ante matres nostrae familias. Mittit aliquis in vrbem ad vestem sibi emendam; sed non potest sartori mittere sui mensuram, quid facit? Demonstrat illi amicum, qui secum habeat eandem circiter mensuram, et huic aptandam vestem praecipit. Hic homo, de quo sumitur mensura vestis, est terminus intermedius, quocum comparatur subiectum et praedicatum. Si igitur habeo tertiam aliquam ideam, cum qua comparari possint aliae duae ideae, inde argumentor, Ergo illae duae conueniunt inter se. Contra argumentor, Illae ideae ambae, praedicatum et subiectum, non conueniunt cum tertia idea, s. termino intermedio, ergo non conueniunt inter se. Sciunt hoc omnes homines, qui paulo sunt humaniores, et aliquam experientiam habent, ac sanam rationem. Potest faber cum summa asseueratione mihi dicere, Tua domus potest eo transferri, vbi huius est domus: vel, Non potest eo transferri. Vnde scit? Per terminum medium: [sumit decempedam, et mensuram init cum meae domus tum illius.] Sed, si quis illum interroget, vtrum fecerit syllogismum: Ego nescio, respondebit, quid tibi velis, aut quid sit hoc rei syllogismus; nunquam audiui hoc nomen. Nempe rem ipsam tenent omnes homines: sed totum hoc, quod discimus ex philosophia, eo pertinet, vt ad terminos possimus referre; vt possimus scientifice loqui; vt rem possimus terminis artis eloqui. Plane vt mouemus manus, pedes; vt ire discimus ante, quam de musculo audiuimus aliquid; ita hic quoque. Naturalis est homini, non formaliter, sed materialiter. Puer comminxit lectum, pulsatur. Format axioma non expresse: sed quum canis pulsatur, interrogat, An ille comminxerit lectum? At multo magis plagas denunciat mictori. Si pater dicat: Qui me amat, veniat; omnes properabunt: Qui poterit recitare lectionem, praemium habebit; omnes operam dabunt, hoc vt possint: si ad puerum, qui discit ire, dicat; Si huc veneris, accipies aliquid; omnibus neruis contendet, et si eo, quo


page 167, image: s167

debuit, venerit, praemium exspectabit. Sunt hic tria tempora; praeteritum in axiomate, seu maiori; praesens in minore; futurum in conclusione. Ceterum Segneri haec est obseruatio: Aliquantum vaga est, meo sensu, haec syllogismi explicatio. Non quaelibet conuenientia sufficit. Syllogismi sunt hi tres [?] Quaere reperies. Ad quae Gesnerus: Non quaeram, Ergo non inueniam. (* Conf. n. 1091. N.)

850 Magis haec declarantur in Logicis (1082), vbi etiam e syllogismis connexis exsistere demonstrationem ostenditur (1103).

Praeceptor meus I. I. Syrbius tractabat haec separatim. Sub titulo philosophiae Architectonicae fecerat peculiare caput, vbi praemittebat haec, tanquam fundamenta philosophiae reliquae. Sed Wolfius bene fecit, quod retulit ad Psychologiam, quae pars est philosophiae primae, quam architectonicam non sine causa vocabat Syrbius: nam Logicae fundamenta sunt in ratione intellectus nostri, vt Ethica vniuersim in voluntatis.

851 Qui ratiocinari ae demonstrare, ratiociniumque ac demonstrationem capere, potest, illi rationem vsus loquendi tribuit:

Hinc infantes, quum nondum vsum rationis habent, toto die loquuntur: nam, quae cogitant, etiam dicunt. Ita etiam qui repuerascunt senes. Hoc alioquin etiam accidit stultis aliis, qui etiam secum loqui solent perpetuo, vt insantes, quum incipiunt loqui. Hinc apud Latinos dicuntur fatui, a fando. Sed solent infantes incipere loqui, vbi se primum exserit ratio. Nam ratio et oratio valde coniuncta sunt: vnde est, quod apud Graecos [gap: Greek word(s)] significat et rationem, quae est in mente, et quae foras prodit per verba. Inde, quum ratio difficillime contingere possit fine oratione, coecus et surdus simul qui est, vix potest vltra bruta sapere. Vnde enim ideas percipiat? vnde iudicium formet vel axiomaticum, vel syllogismum? Possunt quidem per tactum quaedam cognoscere,


page 168, image: s168

colores, pretium pecuniae, cet.; sed pauciora haec sunt: et tactus genera parum admodum comparatione ceterorum efficiunt: nam plurimas ideas percipimus visu et auditu. Inprimis surditas paene maius malum est, quam visus defectus. Nam per auditum plura percipere debemus, quam per oculos. Sine auditu vix discere possumus legere: vix notiones subiectae sunt vocabulis sine auditu. Hinc Anglorum dumb vtrumque significat, mutus et irrationalis: velut a dumb creature. (* Sic Latinis mutae bestiae, item, mutae ac nihil intelligentes, sunt rationis expertes. N.) Neque numeros tractare doceri huiusmodi homines possunt, in qua facultate ratio cernitur vel maxime. Vnde Weigelius venuste dixit: animal rationale, esse, das rechnen kann. Habemus quidem homines doctos et peritos, qui possint surdis etiam et mutis propinare aliquas notiones, signis quibusdam, nutu; et illorum organa loquendi dirigere praeceptis, vt possint verba quaedam proferre; sed tamen pauca sunt. Habui amicum Supffium, qui satis longe progressus erat in hac arte; et aliquot mutos homines satis feliciter docuerat vtcunque loqui; et petebat huc vocari cum titulo Professoris eloquentiae surdorum; et factum esset, quod volebat, nisi hoc titulo res omnis impedita esset. Nam, quum vellet ille aliquid inexspectatum obiicere Curatoribus Academiae, fecit, vt displiceret: et, dum ipse volebat ingeniosus videri, fecit, vt putaretur ipse in ingenio habere, quod monstrum aleret. Sed multum profecerat in arte sua. Memini, eum surdos quosdam et legere, et scribere, et loqui quaedam, docuisse. Etiam inde magis magisque probatur hoc, quod Lockius diligenter inculcat, Nihil esse in mente, quod non fuerit in sensibus. Quod quidem iam antiquissimi philosophi quidam viderunt, et proposuerunt tanquam problema; sed cui contradictum erat ab aliis philosophis, recentioribus inprimis, et Theologis maxime, quibus placebat Theologia innata, Nempe stulti putabant, nasci nobiscum quasdam rerum diuinarum notiones.



page 169, image: s169

852 iudicio pollere peculiari modo aiunt eos, qui, quid in quaque re verum, rectum, conueniens sit, facile vident:

Sunt homines periti et acuti, qui statim dicere possunt et dicunt, Hoc est pulchrum, turpe, honestum, inhonestum. Hic obseruandum est illud: In his, in quibus memoria non est, plane non est iudicium. Nam quomodo potest aliquis iudicare, quum non habet, quod iudicet. Horum hominum iudicium est vt bibliotheca sine libris: Vt, si quis glorietur magna sua bibliotheca, et, si debeat ostendere, sit magnum conclaue cum vacuis loculis et vno libro. Quidam videri volunt valde iudiciosi, vultu, rugis, digito inter supercilia posito. Conf. n. 51 sq.

853 ingenium, quo nomine alias omnem vim naturalem animorum complectuntur, vocatur vis rerum similitudinem vel dissimilitudinem celeriter videndi:

Proprie est ingenium die angebohrne Art, quod nobiscum gignitur. Sed in philosophia tribuimus ingenium his, quibus facile venit in mentem similis rei comparatio; qui facile vident similitudinem aut dissimilitudinem rerum inter se. Tales homines fiunt facile poetae, oratores, pictores, musici: nam facile exprimunt res similibus verbis, coloribus, sonis. Potest etiam augeri ingenium variis modis. Faciunt ludos; iubentur comparare aliquid, quod cum alio plane non habet similitudinem; vestem et mores, fumum vel ventum et glorias. Ego aliquando ludo tali iussus sum inuenire sumilitudinem inter veru et capillamentum: Dixi, ex veru potest filum ferreum Eisendrat fieri; ex hoc autem facere nunc solent capillamenta: Aut, quae veru affiguntur, admouentur igni, et calefiunt; qui caput calefacere vult, imponit illi capillamentum. Alio tempore


page 170, image: s170

iussus sum similitudinem ostendere inter Grammaticam et farcimen. Dixi, constat farcimen ex meris particulis carneis: minutiae illae faciunt ad iucunditatem et saporem cibi, vt bene sapiat farcimen. Grammatica etiam constat ex meris particulis linguae et obseruationibus subtilibus. Inde est, quod apud Rabbinos vocatur [gap: Hebrew word(s)] Dikduk i. e. subtilitas. (* conf. § 52.) Nihil est, quod non habeat aliquam cum altero similitudinem. Segnerus: E. G. Vxor cum ouo quomodo conuenit? Neque illa nec hoc bonum est post tertium diem. Chelys cum culcita in eo conuenit, quod vtraque sit curarum remedium. Est Gallorum lusus, proponere res duas, quarum convenientiam qui non perspicit, ei pignus deponendum.

854 in primis etiam illam respondendi celeritatem etsi minus solidam, subtilem tamen, ingenio deferimus.

Huc pertinent, quae circa iocos obseruantur et apophthegmata. Verum est, illa apophthegmata et dicta ingeniosa non semper sunt iocosa, sed interdum valde mordacia: at habent tamen ludum quendam ingenii. Vt ille in comoedia (* Naeuii apud Cic. de orat. 2, 69), Quid ploras? interrogatus, Mirum ni cantem, dixit; condemnatus sum. Inexspectata respondit de cantu, interrogatus de ploratu. Quoties Heineccium praelegere solebam, versabar diligenter quoque circa locum de iocis. Ibi etiam obseruaui, iocos pulcherrimos illos esse, qui sunt in celeritate respondendi. Nam alias putant homines, nos meditatos venire ex angulo, vbi haec iam praeparauerimus. Sed magis placent qui ex tempore dicuntur ioci, quam qui laboriose sunt excogitati. Legatus Gallicus in concilio Tridentino, (* reliqua vid. § 52.) Venit aliquis ex angulo disputationem commentus de pluralitate mundorum, dicens, Nonne decem mundi sunt facti? Alter non anxie respondit secundum artem, In hoc syllogismo sunt quatuor termini: distinguo inter


page 171, image: s171

mundus, i, et mundus, a, um; inter compagem illam vniuersi; et inter adiectiuum nomen: sed modo breuiter respondit: Vbi autem sunt nouem? Cicero serius ad Pompeium veniens non adducebat Dolabellam, interrogatus ergo, Vbi est gener tuus? respondit, Apud socerum tuum. (* Macrob. Sat. II, 3.) Quum post infelix praelium, vbi fusi a Caesare essent Pompeiani, cogere illum vellent ad suscipiendum imperium exercitumque ducendum, dicerentque, superesse tamen septem aquilas: ille, Bene esset, inquit, si pugnaremus contra graculos. Ille nempe aquilas proprie intellexit de aue; aut etiam, posse illis signis graculos tanquam terriculis fugari et terreri. Ab hac celeritate respondendi ortum esse Graecum nomen videtur, [gap: Greek word(s)] , facilitas in vertendo, vt aliorsum inuertatur oratio, et tamen respondeatur acute. Philippus II, Hispaniae Rex, interrogans principem feminam, la Duchesse Devoli, Qua via itur in cubiculum tuum? Domina! pro responso accepit, Per ecclesiam, Domine. (* Scilicet non in concubinae sed in vxoris locum duci volebat. N.) Miltonus poeta Carolo II, Angliae Regi, se submittens, quum ille restitutus in regnum esset, rogatus, vt et regem carminibus suis laudaret, sicut ante Cromwellum: Poetis facile esse mentiri, dixit, sed non verum dicere. Nempe aut revera declarauit, vt certe intelligi volebat, se mentitum esse; verum modo ICtos sequi debere et iudices, non poetas: aut ille forte indicare voluit, apud Carolum non licere verum dicere. Buchananus, versans in aula Mariae Scoticae, missus ad illius sororem Elisabetham, Angliae reginam, interrogatus est ab hac, Mi Buchanane, nosti nos ambas; saepe vidisti in propinquo; et optimus arbiter es: dic, quaeso, vtra sit pulcherrima, ego an soror mea: Ille: Domina, inter Anglicas mulieres tu es pulcherrima; inter Scotias illa. (* Poterat hoc poeta didicisse a Cyro puero, qui, interrogatus a matre, vter ei pulchrior videretur, pater, an auus: [gap: Greek word(s)] , respondit, [gap: Greek word(s)]


page 172, image: s172

[gap: Greek word(s)] . Xenoph. Cyrup. I, 3. N.) Quum illi aliquando alterutra, nescio, vtrum sua regina, an Elisabetha, obiecisset eius paupertatem, Buchanane, dicens, Pauper vbique iacet: ille non cunctatus illico expleuit versiculum ita: Si pauper vbique iaceret, In thalamis hac nocte tuis, Regina, iacerem. Hispanus legatus in aula Sabaudica, quum negare non posset principem puerum vltra aetatem sapere, dixit, talia praecocia ingenia paulo post deslorescere et degenerare in alterutrum extremum, vt stupida admodum fiant: puer regius illico dixit, Tu debes, puer quum esses, valde sapiens fuisse. In morbis, in febre, lego libenter tales libellos ingeniosos, vt I de orat. Ciceronis; Quinctil. VI ab in; Zincgraeuii Apophthegm. Germanorum; Bouhursii Pensees ingenieuses, cuius alioquin non magna merita sunt de patria nostra: nam idem ille disputauit, vtrum Germanus esse possit is, quem vocant un bel Esprit. Huc pertinent Huetiana, Menagiana inprimis, cet.

855 Hic etiam declaratur, quid sit a priori, quid a posteriori cognoscere:

Hoc non recte intelligebat vir doctus et magnus, nescio quis: Quum quidam venisset ad illum, significans, se diu iam videre voluisse hominem tam celebrem, ille, quum aliquamdiu contra illum stetisset, auertens se dixit, [Vidisti me a priori; iam me cognosce etiam a posteriori.] Quisquis fuit, hoc non valde humanum est. A priore cognoscere est, quum aliquid cognoscimus per rationes, ex causis suis. Ita non ex posteriore cognoscere possumus, vtrum iris fuerit ante diluuium Noachicum; sed ex causis suis. Ex priori colligimus, illam omnino fuisse. Nam adfuerunt omnia, quae efficiunt hoc phaenomenon. Et memorabile est, Homerum (* [gap: Greek word(s)] . 27) eodem modo, quo S. S., dicere et ipsum, Iouem posuisse arcum suum tanquam signum in nubibus,


page 173, image: s173

-- (* [gap: Greek word(s)] ,) quo loco aliquis vti potest, qui probare vult irida antediluuianam. Nempe voluisse DEVS dicere videtur, Quoties videbitis iridem, toties cogitate, in posterum non modo pluuiam fore, sed etiam serenitatem. A priori cognoscimus, coecos non posse somniare aliquid, quod supponat sensum oculorum: Sed bonum esset, si etiam sciremus ex posteriori. Hoc obseruamus saepe in rebus physicis et naturalibus. Saepe suspicantur homines aliquid a priori, quod deinde probatur ex posteriori, experimentis. Heraclitus olim iam suspicatus est, totum mundum plenum esse animalculis, quae seminalia hodie vocantur, Saamenthierchen; et esse in vasis virorum animalia parua, quae in vtero deinde muliebri crescerent, donec ex [gap: Greek word(s)] prodiret homo in lucem. Quae ille (* et post illum Leibnitius noster N.) suspicatus modo est, viderunt oculis armatis, Schwammerdamus, Leenwenhoeckius, Hartsoeckerus, alii; adeoque scimus nunc ex posteriori. Ita viri ingeniosi excogitant experimenta, suspicantur a priori, confirmantur a posteriori.

856 quid assentiri, vel retinere assensum: quid scire, credere, opinari; vnde scientia, fides, opinio: quid denique verum (1016), falsum, dubium, certum.

Segnerus: Desidero verosimile; cuius tractationem pro praestantissima habeo parte Logicae. Respondit Gesnerus: Verosimile cum vero tractari 1113 et probabile 1114. Assentiri est, idem sentire, quod alter, vel ob rationes, quibus nobis persuasit, vel propter auctoritatem, quod illi credimus, quoniam illum habemus pro viro bono et side digno. (* Alias: retinere assensum Graeca rotunditas vno verbo [gap: Greek word(s)] dicit: vnde quidam philosophi [gap: Greek word(s)] appellati. Diog. Laert. Prooem. 16.) Scire, sensu Aristotelico, et stricte sumto,


page 174, image: s174

proprie est, per causas suas, a ratione, a priori, scire; per demonstrationem et rationes idoneas cognoscere. Sed hoc nimis anguste sumtum est. Etiam sensu, ex posteriori, scio, hunc hominem esse nebulonem, quia me decepit. Scio, hoc heri, ante aunum, factum esse. Scientia stricte sumta est, quam per demonstrationem accepimus; et hoc sensu modo ille scit, qui repetere potest demonstrationem, v. c. In triangulo rectangulo quadratum hypotenusae aequale est quadratis duorum laterum. Sed ordinarie etiam ille scire dicitur, qui non repetere demonstrationem potest; non ita perfecte, vt iliam accepit. Scire potest, haec vera esse: nam vera fuisse tum, quum acceperit; se intellexisse haec vera esse tum, vbi essent sibi demonstrata. Ita ego multa scio ex Geometria, quae repetere statim non possum. Sunt adeo tres gradus cognitionis et scientiae. [gap: Greek word(s)] ) Scimus ea, quae demonstrantur nobis. Eo tempore, quo nobis aliquid demonstratur, non possumus de veritate huius rei dubitare. [gap: Greek word(s)] ) Scimus aliquid perfecte, quum possumus repetere demonstrationem. [gap: Greek word(s)] ) Scimus etiam, quum nobis conscii sumus, nos, quum hoc demonstratum esset, vidisse, esse verum. Hoc posterius in discipulo ferri potest, verum non in magistro. Vt noui aliquem, qui Geometriam docere vellet, et quum haereret in demonstratione, eamque repetere non posset, coepit exsecrari et iurare, esse demonstratum, esse verum; Hole mich -- es ist demonstrirt. Credere est, verum aliquid putare, quia aliquis dixit, cui habere fidem possumus. Credere, aliorum auctoritati debetur. Relatiua sunt fides et credere. Igitur, quae credimus, illa non scimus, nec possumus illa demonstrare. Fides in DEVM itaque non potest demonstrari; sed debemus hoc DEO credere, quod nobis dixit. Opinari est, assentiri sine plena ratione, propositionem aliquam assumere, sed sine omni demonstratione; quin, quam demonstrare ne audeamus quidem; quum habemus causas ita suspicandi putandique, sed non plenas. Hic obiiciat


page 175, image: s175

aliquis hoc, quod dicit Germanorum prouerbium. [Stultorum est opinari; sapientes sciunt: ] Sed hoc non simpliciter ita accipiendum est. Cicero ipse de se dicit (* Acad. IV, 20), Ego magnus sum opinator. Nostrum illud pertinet modo ad eos, officia qui opinantur; qui debebant scire, quae facienda sunt, non opinari. Officia enim nostra non opinari debemus, sed scire et facere. Hoc sensu Latini dicunt, Pessima vox imperatoris est, dicere, Non putaram. (* V. Manut. ad Cic. offic. I, 23. N.) Hoc non ita intelligendum est, quasi omnia sciat imperator, nihil opinetur. si sciuisset Borussus, milites suos captum iri ad Maxenum, eos non eo misserus erat. Non opinatus est inuictus Ferdinandus, suos ad Bergam caesum iri. Sed nempe scire debet imperator, non opinari, quoties opus est, quoties scire potest, aut vbi tempus est differre actionem, donec sciatur; (* item, semper paratus esse debet ad subita belli, ne ex improviso opprimatur. N.) Opinari falsa, est errare. Verum sumimus hic generatim, non Logico sensu, sed ratione ea, quam habet in Psychologia. Itaque verum est, quod scimus, hoc ita esse. Hoc verum est, quia vir bonus dixit, qui falli, aut fallere, neque votuit, neque voluit. Ergo verum aliquid esse potest, vel ex scientia; vel ex sensu; vel ex fide. Ita solent Germani nostri accipere in iudiciis, quum testes dicunt, wahr, dass Sempronius geschimpft; wahr, dass Titius ausgeschlagen; wahr, dass Maeuius zu Boden gefallen cet.; vbi modo narrant, quae ipsi vel viderint vel audierint, non soliciti de veritate absoluta et metaphysica. Hic verum est, de quo mihi constat, quod audiui, vidi, vel quod verum puto: Verum est vel per conscientiam; vel sensus; vel fidem. Alias veri vis posita est in conuenientia (1016-19.) Verisimile est, quod habet characteres multos veri, verum non omnes. Probabile idem fere est, quod veri simile; sed disserunt verum esse et improbabile. Improbabile est, quod non facile probant homines, licet verum sit. Sempronius, eo tempore, quo noui eum, vir


page 176, image: s176

optimus, in fine vitae fur factus est. Non est verisimile; neque probabile; et tamen est verum. Dubium est; vbi argumenta sunt ex vtraque parte, et fere paria; vbi non clarum est, vtra argumenta praeualeant. Dictum est a duo Graecorum [gap: Greek word(s)] s. [gap: Greek word(s)] , vbi in duas vias itur.

VOLVNTAS

857 Facultas appetendi et auersandi, s. voluntas generali nomine dicta, versatur circa perfectum, in quo sunt omnia, quibus opus est, vt res sit, quod esse debet, et imperfectum:

Perfecti idea nata videtur ex participiali notione, vbi artifex omnia absoluit in opere suo. Horologium perfectum est, vbi nihil deest, vbi omnes sunt rotae, elateres, columellae, catenulae, rel. Haec notio inde hausta potest deinde applicari ad ea, quae sine opera nostra talia sunt. Videtur itaque ab arte factis sumtum, vt deinde sensu morali et metaphorico perfectum dicatur quaelibet res, quae habet hoc attributum, vt nihil sit, quod adiiciatur. Hoc loco, vt hic sumitur, perfectum duplici sensu esse aliquid potest: [gap: Greek word(s)] ) respectu ad nostrum iudicium, vbi nihil in aliqua re desideramus. Hic vero saepe potest aliquid huic perfectum esse, quod alteri est imperfectum. [gap: Greek word(s)] ) Perfectum hoc gradus habet infinitos. Quum inciperem numorum antiquorum cognitionem mihi parare, ostendebantur mihi numi a Wermuthio Gothano, a Kochio, et aliis cusi, quos putabam perfectissimos. Deinde afferebantur Gallica numismata in Ludouici XIV honorem facta, ad quae illa priora nihil erant. Post haec ostendebantur numi in Anglia sub Anna regina percussi, quibus nihil videbatur absolutius esse posse. Denique vero proferebantur Pontificia quaedam numisinata in aere expressa, aenea tantum, quorum auctor erat Hameranus, haec erant plane


page 177, image: s177

incomparabilia. Habent omnes fere gentes talem fabulam, venisse aliquando Imperatorem in vrbem, et, vt senatus illi haberet honorem, dedisse cereuisiam gustandam; illum, vt sunt principes humani et affabiles, laudasse cereuisiam, bonam esse; tum incepisse senatorem quendam, [Immo, haec ex dolio iam accliui hausta est, das is nur eine Neige, si ex pleno biberes, tum demum laudares.] Itaque nulla perfectio potest cogitari, quae non magis perfectam habeat. In omnibus rebus gradus sunt perfectionis. Soli DEO competit plena et absoluta perfectio. Haec obseruatio multum valebit infra, in disputatione de origine mali. Segnerus: Voluntas non videtur ferri in id, quod in se perfectum est, sed in id, quod cuiusque iudicio statum perficit, vel meliorem reddit, in quo eo tempore est, quo aliquid vult. Hoc sensu voluntas fertur in bonum. Potest ergo aliquid appetere, quod malum iudicat absolute. Sic ego puluerem sternutatorium appeto, non tanquam bonum, sed tanquam rem, qua carere non possum absque sensu molesto, pro statu meo praesenti. Gesnerus: Sed placent mihi omnia perfecta et pulchra, etiamsi mihi non sint bona.

858 illud, vbi percipitur, voluptatem parit; hoc molestiam vel taedium.

Equum pulchrum qui videt, si paulo est humanus et erecti ingenii, amat et laudat, dicit certe, [Animal est pulchrum.] Quum vis vocat aliquid perfectum, laudat et gaudet. Qui horologium videt accurate indicare horas, et conueuire, quum XII iudicat numertum cum linea meridionali, gaudet er laudat. Librum perfectum, pulchrum, eleganter compactum, non sine iucunditate possumus adspicere. Quo magis putamus, amicum intus esse illud, quod extra videtur, tanto magis illum amamus. Valetudine bona tanto magis delectamur, quanto est illa perfectior. Idem valet de Symphonia


page 178, image: s178

Ita de milite, de exercitu, perfecto, iudicamus. Quo perfectiores sunt, tanto magis delectamur. Contra imperfectum efficit taedium, licet forte taedium illud nobis aliquamdiu risum moueat. Sed ob id ipsum ridemus hominem turpem, quia turpis est. Vt Pastor ille, qui, quum de perfectione mundi concionatus esset, et post concionem offerret se aliquis miser homo et monstrosus, diceretque, Num ego etiam sum exemplum perfectionis? respondit, Recte! perfectum monstrum es. Ordinarie turpe taedium nobis mouet, nisi forte idea quaedam secundaria accedat. Quum aliquis erecte sedens in equo, ostentans se et iactans, pulcher vult videri, et gloriosus esse, sed claudicat caballus, ridemus. Nempe ridemus hominis superbiam.

859 Pulchrum est perfectum ipsum, quatenus sensu, in primis oculorum, percipitur:

Perfectum vocamus generalius, etiamsi non percipimus sensu, quidquid absolutum est, et omnes habet partes, quas habere debet. Sed in specie perfectum dicimus, quatenus oculis percipitur, acerrimo sensu: et tum peculiari nomine vocatur pulchrum, quod prima origine sua videtur pertinere ad oculos. Ita videtur nostrum schoen ab scheinen esse. Deinde, quemadmodum alia verba a visu transferuntur ad alios sensus, internos inprimis mentis, vt obscurus, clarus, video; ich sehe wohl, i. e. intelligo: ita etiam factum est cum nomine pulcher: transfertur ad alios sensus, sic tamen, vt origo sit ex natura definitionis. Sed dicat aliquis, dicere etiam solemus, es ist ein schoner Braten, quum tamen pertineat ad gustum modo. Nempe incidunt in oculos, quae indicant, bonam esse assam; quando habet omnia indicia bonae assae; quam ex colore, spuma, rel. suspicamur esse bonam. Habemus de pulchro totos libros, Crousaz Traite du Beau, et Patris Andre Essai sur le Beau, quem librum recudendum curauit Formeyus


page 179, image: s179

Amsterd. 1757 et in praefatione historiam pulchri dedit. v. Leipz. gel. Zeit. 1759. n. 81. pr. Nempe disputatum est ea de re. (* Huc pertinent quoque Hogarthi Zergliederung der Schonheit, et Burkesii philosophische Untersuchungen uber den Ursprung unserer Begriffe vom Erhabenen und Schonen Anglice scripti, inde Germanice versi libri. N.) Deinde, vbi pulchrum videmus, retro argumentamur, ibi etiam perfectum esse. Nam pulchrum et perfectum sunt valde cognata. Sed hoc quoque est obseruandum: Pulchra etiam generatim dicuntur, quae placent. Boni et pulchri notiones valde sunt obscurae: sed applicatione fiunt notae. Respiciamus ad paruos; si vultu, manu, gestibus, indices, tibi hoc placere; si dicas, Ah! hoc pulchrum est; si puemm osculeris ob id, quod pulchre quid fecisse illum dicis, gaudet. Quin potes paulatim hac voce pulchri eo perducere, vt amara et iniucunda pro dulcibus et bonis habeat; si gustes antea medicinam, et dicas, pulchrum esse. Scilicet ita formauit nos natura ipsa ad hoc, vt simus animal sociale; vt possimus pro aliis, pro patria, maxima incommoda suscipere, quia pulchrum est. Sed sunt tamen non tam certae et fixae hae notiones, vt non videatur hoc alteri turpe, quod tibi videtur bonum, et alteri non imperfectum sit, quod tibi valde est perfectum. Ergo pulchrum et bonum non semper sunt coniuncta. Potest enim aliquid habere speciem boni, cet. et vice versa.

860 bonum dicitur perfectum, quatenus nobis applicatur: vnde etiam, quid deforme, s. turpe, quid malum sit, intelligitur.

Bonum dicitur est praedicatum, persectum subiectum. Verum est, potest. aliquid pulcherrime pictum esse, et nobis tamen iniucundum, horridumque adspectu. Vt adeo hac ratione differant pulchrum et bonum. Sed tamen hoc manet: quod pulchrum dicimus, bonum esse, quod relationem ad nos habeat. Bonum ordinarie relationem


page 180, image: s180

habet ad voluntatem appetentis. Vt, quod cuique placet, id vocat pulchrum; ita, quod quisque appetit, illud ei videlur bonum. In vtroque tamen multum valent educatio, consuetudo, philosophia: vt possis inuertere definitionem, ac dicere ita: Pulchrum est, quidquid placet; et bonum est, quod bonum putamus: item, quod puchrum esse intelligimus, debet placere; quod bonum, appeti.

861 In bono facile erratur, quum aliud verum sit, aliud modo opinatum.

Tanto magis necesserium est quod modo diximus. In pulchro etiam erratur quidem saepissime; sed error non ita sentitur. Difficile est enim illum errorem convincere, quia cuique suum placet. Potest fieri, vt duo ament duas puellas, quorum vtrique videatur illa turpissima, quam alter amet; et vnusquisque tamen suam pro pulcherrima habeat. Quisquis amat ranam, ranam putat esse Dianam. Et hic nihil efficitur disputatione. Non potest definiri lis ista. Et in pulchro non erratur tam magno periculo: nam non multum refert. Sed in boni errore est periculum. Si quis numum pro bono accipit, quem paulo post deprehendit subaeratum, damnum patitur. Si quis bonum putat voluptatem, potest se funditus perdere isto bono suo. Causae erroris sunt a terminis naturae nostrae. Nos homines videmus externa modo, vt in numo, horologio, sic in veste, puella, amico; ideoque facile possemus falli. In amico quae nobis bona videntur, non semper sunt illa, vt videntur. Tanto magis opus est, vt illae notiones pulchri et boni recte formentur a pueritia inde, et felicissimi sunt, qui nacti sunt tales parentes, aut inciderunt in praeceptores prudentes, qui illos doceant cum bono coniungere notionem et ideam pulchri, et qui pulchrum faciant colorem boni, et pulchri notionem, seu colorem boni, adiiciant iis rebus, quae sapientes pro bonis habent. Si


page 181, image: s181

puer vocatus statim venit, laudandus est, dicendumque, Hoc pulchrum erat. Si non paret, monendus est ita, Hoc turpe erat, cet. Est hoc a natura insitum nobis, vt pulchrum amemus, et bonum habeamus pro pulchro; vid. oratio de honesto, vtilitatis matre, non iudice. Perfecti notio illa, vpi nihil desit, est in pulchro etiam. Nam pulchrum colorem habet boni et perfecti. Bonum dicitur perfectum, in quantum iliud ad me applicatur; in quantum mihi perfectum est, et in meam vtilitatem. Reuera vnum sunt. Quum autem facile erretur in bono, opera danda est, vt recte formetur notio boni. Hae autem notiones debent venire a notione socialitatis, ad quam nati sumus, et sine qua non possumus esse vllo modo felices. Itaque diligenter, et omni modo, ab prima statim aetate hoc inculcandum est paruis, Bonum ac pulchrum esse illud, quod est honestum. Honestum autem est etiam sociis nostris vtile, cum quibus viuimus in eadem republica, in eadem ciuitate. Porro non omne pulchrum est bonum, vt in pomis, equis, rel. Praesentia in voluptate omni et dolore vehementius mouent, quam futura et praeterita. Inde errores. In morum genere pulchrum etiam fallax esse potest: pendet enim ab [gap: Greek word(s)] , impositione, rel. (* Alias in confinio huius et sequentis § in genere monebat, notiones istas primas morales ita difficiles esse, in ponendis v. c. terminis affectuum, etc., vt ad praxin vix sine magna difficultate applicari queant.)

AFFECTVS

862 Vehemens commotio animi, communicata cum corpore, vel vice versa, quae ex boni vel mali sensu, aut phantasia, aut opinione denique oritur, affectus vocatur vel perturbatio.

Idem est, vtrum haec commotio incipiat ab animo, et inde propagetur per totum corpus; an initium fiat a corpore, et hinc perueniat ad animum. Nam fit vtrumque.


page 182, image: s182

Saepe etiam a corpore faciunt affectus initium. Accipit aliquis plagas, aut aliam iniuriam externam patitur, vnde concitatur ira. Animus facilius etiam mouetur. Saepe iniuriae non sunt res, sed phantasia, verba, rel. Hoc itaque bene est tenendum, affectus pertinere ad totum hominem. Itaque probe notandum illud communicata cum corpore: nisi enim hoc sit, potest voluntas esse, et gaudium, et molestia: affectus proprie non vocatur. Peruenit commotio illa a corpore ad animum; et vice conuersa, ab aninio ad corpus. Nam, in quantum affectus modo est in voluntate, proprie non est affectus, sed modo desiderium. In quantum vero mouetur etiam corpus et sanguis, est affectus. Segnerus: In affectu mens agit in corpus, et corpus vicissim in mentem. Sic affectus crescit alterna actione. Gesnerus: Recte! adieci v. v. (* Quod hac demum in editione factum est. N.)

863 Reuocari possunt ad bina paria, Laetitiam ac Tristitiam, a bono et malo; Amorem et Odium, e pulchro et turpi:

Reuocari possunt: certe solent: quam bene, viderint auctores. Conf. n. 864. In quantum perfectum et bonum ad me applico, et applicari sentio, oritur, et est, laetitia. Amor potest etiam habitus esse. Ita amamus bonum, virtutem. Potest amor tenuior placidus et quietus esse: sed, si affectus est, mouetur etiam corpus. Admirari verbum Stoica notione comprehendit omnes affectus: est enim, aliquid vel valde cupere, vel auersari. Horat. (* epist. I, 6. 1) Nil admirari, prope res vna, Numici, Solaque, quae possit facere et servare beatum. Et apud hos admiratio generale nomen est affectus.



page 183, image: s183

864 sic tamen, vt vsus loquendi, ne de linguarum diuersitate dicamus, non semper sequatur subtilitatem philosophantium:

Amorem non semper vocamus vehementem motionem sanguinis aut corporis; sed amor etiam placidus est et tranquillus, quum amo aliquem, quum illi bene cupio, quum optamus alicui bona. Sed abutuntur homines saepe hoc nomine. Itali dicunt Affettuosissimo; Galli Votre tres affectueux, etiam vbi frigent. Quamquam Gallorum formula multo lenior est, minusque dicit, quam Italorum illa. In notione amoris non debemus nimis seueri esse. Ita in ipsa affectuum appellatione. Graecum nomen [gap: Greek word(s)] Latini vertunt perturbatio, affectus (quo aliter vsus Cicero, cui est [gap: Greek word(s)] , aliter Seneca et Quinctilianus). Germani vocant eine Leidenschaft, quod nomen valde indefinitum est, et proprie de affectibus vehementibus vsurpatur. Galli vocant Transport, quasi extra se quis raptus sit. Latini tam vehementes affectus vocant furorem.

865 vtque varie istae ipsae phantasiae commotionesque misceri possint, vt pro diuersis relationibus diuersa nomina accipiant, diuersos habeant in corpore et animo effectus, qui iidem sint signa etc.

Non admittunt affectus mensuram; adeoque nec admittunt demonstrationem. Valde inconstantes sunt hic et obscurae ideae hominum. Pulcher admodum liber est Andronici Rhodii Paraphrasis Graeca Aristotelis Ethicorum Nicomacheorum editus primo ab Dan. Heinsio Lugd. Bat. 1607. 4, cui alium libellum eiusdem Andronici [gap: Greek word(s)] subiunxit Heinsius (* quum iterum ederet ib. 1617. 8) editum primo a Dav. Hoeschelio Aug. Vind. 1593. 8, qui continet nomina plura, seu definitiones, affectuum. Hunc bonam partem separatim denuo edidit optimo consilio auditor quondam meus, nunc Rector Scholae Ioanneae Luneburgensis (* paulo post ornamentum Carolini et Brunsvigae), Conr. Arnold Schmid, sub titulo Erklarungen


page 184, image: s184

der Gemuthsbewegungen nach den Satzen der Stoischen Weisen - - Luneb. 1751. 8; ibi posuit iuxta se nomina affectuum Graeca, Latina, (* quae apud Ciceronem inuenit, sed paucissima,) et Germanica; vnde, quomodo disserant, potest cognosci. Dignus est liber, qui habeatur et excolatur diligentius. Esset enim operae pretium. Nam nomina illa Graeca non possunt omnia Latine et Germanice definiri accurate, aut certus modus affectibus assignari. Itaque spatium reliquit, vt, si qua vocabula patria non satis respondeant Graecis, possint suppleri. Potest vnusquisque in se obseruare, modo paululum attendat, quot gradus sint, vt hac vtar, irae. Est ira ex contemtu, ex interceptione vtilitatis, ex neglectu officii, ob amorem, ob odium, ira cum timore, et ob id, quod metuere aliquem debemus; difficile vt sit, omnia persequi genera irae. Horum omnium si haberemus certa ac definita vocabula, bonum esset. Pictores hac in parte sunt feliciores; habent illi Le Brun l'Art de dessiner les Affets, qui docuit, quomodo diuersi affectuum gradus et modi pingeudi sint: quomodo pingere quis debeat tristem ex amore, ira, desperatione, calamitate, cum bona spe, cet. (* Alias: Graeci exprimendis affectibus admodum sunt locupletes, v. c. ira est [gap: Greek word(s)] , quae nomina omnia definit Andronicus. )

866 De his autem omnibus disputatur, quomodo oriantur aut reprimantur, nempe excitando aut mutando sensu, phantasia, opinione boni et mali, qua in re attentionis (835) magnas esse partes, et contrariarum repraesentationum, facile intelligitur.

Oriuntur excitata phantasia; reprimuntur illa exstinguenda. Si ira in aliquo sit excitanda, repraesentanda illi est ignominia, iniuria, contemtus, cet. Quoties volumus in aliquo excitare affectum, repraesentemus ei


page 185, image: s185

ipsas res, quae solent illum mouere. Reprimimus eosdem, si mutamus phantasiam. Haec est causa, cur Aristoteles in libris Rhetoricis semper doctis ita placuerit, quod ibi diligenter docuit, qui homines, quibus rebus, qua ratione, ad affectum incitentur. (* Alias: In movendis animis regnant inprimis poetae, et hic quoque praestantissimae sunt Dekeni Obseruationes poeticae. ) Non pertinet hoc modo ad prudentiam moralem, vt nos ipsos cognoscamus atque emendemus; sed inprimis etiam ad prudentiam vitae, vt sciamus, quid moueat homines; vtque possimus feliciter et prudenter cum aliis versari. Ad reprimendos vero affectus nihil est potentius, quam vt mutetur attentio. Si puer plorat, sapienter illum abducere student ab attentione illius, quod illi molestum est. Haec eadem est ratio, qua saepe sublatae sunt magnae rixae et calamitates. Omnes [gap: Greek word(s)] incantationes, benedictiones, habent hanc originem, et ad id excogitatae sunt, vt stultitiis suis mutent attentionem. Quod faciunt mulierculae cum paruis. Vbi se puer adussit, aut alias plorat quemcunque ob dolorem, occinunt illi aliquam stultam cantiunculam, vt puer incipiat ridere: et magnam partem doloris sui, aut omnem plane, interim oblitus est. Hoc etiam feliciter in magnis et adultis procedit. Memini me aliquot noctes assidere duobus magnis viris, (* Buddeo, et Marschallo Grypho,) quibus hoc debebam, cliens patronis, pauperculus ditioribus, quum insolabiliter plane lugerent ob iuuenculas vxores morte ereptas, quum dormire illos tristitia non pateretur: nam ambo erant melancholici, quos vocant. Totam noctem ita assidere tacitum, et nihil agere, nimis est molestum: itaque narrabam aut praelegebam illis tristes historiolas, similes illorum casibus; paulatim transibam ad laetiores, vt paululum exhilararetur illorum animus; aut sensim inciperent quiescere. Nam caute est procedendum; nec ab initio statim tristibus laeta obiicienda sunt: alias enim putant, se pro stultis haberi: deinde, vbi attentio mutata est,


page 186, image: s186

possunt contraria afferri. Oportet tales homines per gradus producere ad laetitiam.

867 Disputatur porro, quid et quatenus prosit noceatue vnusquisque. Librorum hoc argumentum, vitae totius labor est.

Prosunt naturaliter et moraliter. Affectus mouent et ventilant quasi sanguinem, et sunt vtilissimi. Homines sunt saepe languidi, morbo, humoribus tenacibus, aut alia quacunque causa. Affectus dispellunt noxios humores, reddunt homines agiles, cet. Noui virum valde bonum, et valde malum, qui, quum per singulos tres annos consulatum gereret, annis duobus interiectis fere aegrotabat languebatque, quoniam non habebat, quod agitaret illum. Sed deinde, redeunte tertio quoque anno, tum se exercebat, tum clamabat, irascebatur, [exsecrabatur militariter,] et tussiebat, quum se paululum commouisset, ita, vt putares, illum mox pro mortuo esse prolapsurum. Sed per illum totum annum meus homo erat sanissimus. Nempe hoc modo discutiebat pituitam, vt extussiret illam per motionem et affectus. Quibusdam conducit, vt tristes sint, et in se descendant, emendentque vitam. Verbo, valde est vtilis illa elasticitas sanguinis. Ira interdum coticula est virtutis. Pauci homines, pauci magistratus, sunt tam rigide iusti, vt iustitiam exerceant sine affectu, et simpliciter modo ideo, quia ius ita postulat: sed ordinarie sentiunt affectus, illisque mouentur. Facit itaque commotio animi, vt puniat magistratus, quum opus est. Qui frigide omnia facit, non facile punit. Hinc recte dixit ille philosophus, Quomodo bonus esse potest, qui malis non est grauis? (* P. Syrus vs. 99 Bonis nocet quisquis pepercerit malis. Vbi vid. Gruterus. Multa in hanc sententiam Lactant. de ira Dei. c. 5. N.) Talis magistratus, qui nimis lenis sit, non facile puniat, nisi ira commotus ad poenas prouocetur: sed, quoties occasio


page 187, image: s187

puniendi sit, dicat, Quid hoc ad me? suo tempore hic homo iam redibit ad frugem. Sine amore periret genus humanum. Amor superat difficultates matrimonii, educat paruos, docet literas, cet. De noxa nihil attinet dicere, rel. (* Alias addebat alium eorum vsum, hunc nempe, quod indices sint hominum. Inter alia commemorabat prouerbium Iudaicum, quo hominem tentari et cognosci dicunt [gap: Hebrew word(s)] (Bekiso, becoso, becaaso) in loculo suo, in poculo suo, et in ira sua: h. e. emtione, num sordide parcus sit, angenerosus; potu; denique ira; si palleat, aut erubescat. Qui pallet, ille irascitur cum metu, et ab hoc valde cauendum est. Vid. Buxt. Lex. Chald. Talm. Rabbin. p. 1032. N.)

868 Iam ex affectibus nascuntur appetitiones et auersationes, quae si sint ex opinatis bonis vel malis, cupiditatis et horroris nomen apud veteres accipiunt; si ex veris, voluntatis atque declinationis.

Stoici artisices verborum sunt. Cupiditas et horror sunt ex illa disciplina vetita. Cic. (* Verr. IV, 56) Nemo suspicari debet, tam esse me cupidum, vt tot viros primarios velim - esse temeritati et mendacio meo conscios. Cupidum antiqui dicunt, vbi nos dicimus, Es geht nach Affecten. Horret aliquis, quum propter horrorem illum id omittit, quod debebat facere. Horret periculum, laborem, mortem, cet., vbi haec omnia debebat subire. Opponuntur sibi inuicem voluntas et declinatio, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] ; et ab altera parte [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , cupiditas et horror. [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] plus est, quam [gap: Greek word(s)] . Haec non est; in potestate, at illa. [gap: Greek word(s)] est, quando in me oritur desiderium et cupiditas alicuius rei. Si video pecuniam, et cogito, [vellem mea esset.] [gap: Greek word(s)] est expletio desiderii, si irruo in pecuniam et mihi aufero illam. Epictet. c. 2 [gap: Greek word(s)]


page 188, image: s188

[gap: Greek word(s)] . Secundum haec non debemus ita anxie optare eruditionem et doctrinam, quia res est, quae non in nostra est potestate. Nam [gap: Greek word(s)] ne in virtute quidem locum habet. Scilicet non toto die dicendum est, [O si doctus essem!] sed potius debemus vti remediis, et niti, quantum possumus. (* Hic autem tenendum est; non omnes modo loqui eodem. Satis inter se consentiunt Pythagorei, Peripatetici et Academici: a quibus tanto discrimine diremti sunt, qui Stoicorum numero continentur, vt quasi ex diametro inter se distent. Nimirum hi primos animi motus, quibus ad aliquid vel appetendum vel abhorrendum impellimur, [gap: Greek word(s)] dicunt; vnde nascuntur [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] quae in ipso cernuntur conatu. Istorum contra, quos primo loco nominaui, conuersa est ratio. Nam primos impetus [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] vocant; erumpentes vero [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Videatur omnino Salmas. ad Epict. et Simplic. p. 42-45 et p. 53. coll. Vpton. ad Arri. in Epict. III, 2. p. 174 et eiusdem Ind. v. [gap: Greek word(s)] . N.)

869 Difficilem vero esse, quum ad rem ipsam ventum est, illam distinctionem, et ea ipsa de causa promiscue saepe illa adhiberi nomina, apparet.

Voluntatem vocamus in nobis, quae interdum est immoderata cupiditas. Contra alterius voluntatem cupiditatem dicimus. Horror qui est, dicimus metum; vt ille, Ich furchte mich eben nicht; ich denke nur, es kommt was. In aliis vero metum cautum et moderatum vocamus horrorem. Debemus aequi esse. Vsus in Ethicis, vbi videbimus.



page 189, image: s189

870 Appetitionum lex summa, Quidquid appetitur, appetitur, quatenus bonum videtur; quidquid auersamur, auersamur vt malum.

Non tam lex haec vitiosa aut falsa est, quam error in applicatione: quum praesentia, sensui grata, praefert. Lex ipsa per se bona est: Sed applicatur male. Homines nimis vehementer fugiunt paruum malum. In morbo, in vulnere paruo, nolunt perferre modicos et breves dolores; et morbus fit immedicabilis, et insanabile vulnus. Sed error omnis in hoc est, quod bonum putamus ab initio, quod malum fuisse cognoscimus experti: et vice conuersa. Videbimus de hamartigenia 999. Segnerus: Addidissem, bonum vel malum non generatim intelligi, quod scilicet bonum vel malum sit omnibus, sed quod bonum vel malum est mihi speciatim, non tanquam homini, sed pro ratione status, in quo sum eo loco ac tempore, quo de bono vel malo iudico. Ad quae Gesuerus: Ego malum nunquam aliter intelligo, cet.

LIBERTAS

871 Hanc legem, et ea, quae de ratione sufficiente ac determinante disputantur, conciliare cum libertate, inter difficillima philosophiae promissa est.

Hoc argumentum tale est, quod in totam vitam nostram vim habet. Et soleremus vere liberi esse, si hic recte sentiremus. Quamdiu fuerunt homines, qui philosophati sunt, disputarunt, vtrum homines liberi sint nec ne. Sunt rationes plures, cur multi negandam homini libertatem putarint. [gap: Greek word(s)] ) Occurrit illa appetitionum lex, secundum quam bona, quae videntur, necessario appetimus, seu non possumus non appetere. Non potest cogitari senex, puer, vir, femina, cet., qui vel quae non, quod bonum est, appetat natura sua, et necessario. Vicissim mala, quae videntur, abhorremus


page 190, image: s190

necessario. [gap: Greek word(s)] ) Est etiam ratio sufficiens, cur aliquid bonum videatur vel malum. Est omnino aliquid, cur diuitiae bonum videantur, cet. Hoc negari non potest. [gap: Greek word(s)] ) Intellectus noster, qui videtur oculus mentis esse, est facultas passiua, vt vis recipiendi imagines in oculo. Quatenus perueniunt radii in oculum nostrum, et nobis repraesentant rem aut tanquam bonam aut malam, eatenus habet illam saepissime etiam intellectus aut pro bona aut mala: et, vt incidit imago rei in oculum, ita simpliciter iudicat intellectus de illa; et, qualis est imago, quae oculum tangit, talis est etiam notio, quae in intellectu oritur; et ita puto rem esse, vt offert se oculo. Repraesentatur fornax illa oculis quadrata, nigra, ferrea. Hic non possum impetrare a mente mea, vt illam habeat pro rotunda, rubra, lignea. Ita in mentis notione non possum facere, quin bis duo sint quatuor. Ergo videtur intellectus esse necessarium quid et passivum: et, quod bonum videtur, necessario est appetendum. Accedit [gap: Greek word(s)] ) apud vere Wolfianos Harmonia praestabilita, secundum quam actiones animae cum externis actionibus corporis conueniunt quidem, sed vtrumque, anima et corpus, per se agunt; et sequitur vtrumque suam agendi rationem: adeo vt, etiamsi non haberem corpus et officium hoc, tamen nunc idem cogitarem, quod nunc loquor; et euolueret anima mea has easdem notiones ex se ipsa: et, si fieri posset, vt esset corpus meum sine anima, idem nunc agetet et loqueretur corpus, quod nunc loquor: et anima nihil aliud agit in corpore, quam vt conscia sibi sit actionum suarum. Et, si ego non essem; si non esset Gesnerus in rerum natura; aut longe hinc remotus: vos tamen idem cogitaretis, quod nunc, dum ego loquor vobiscum: et anima vestra ex se has ideas euolueret, quas nunc excitat in animis vestris sermo meus.

Risum teneatia amici Spectatum admissi. Et tamen moriantur multi potius, quam deponant has nugas. Et debeo cum ignominia mea fateri, me ipsum per quinque


page 191, image: s191

annos ab XXI inde aetatis eundem stultum fuisse, et irretitum his laqueis. Sed nempe tum aliquid noui mihi erat; et magna me auctoritas Leibnitii mouit, cui plurimum tribuebam; et putabam, DEVM omnia posse; eumque esse tantum artificem, qui potuerit pro omnipotentia sua facere duas machinas tales, quarum vtraque per se operetur, sed ambae perfecte inter se conueniant. Verum non cogitabam; certe nondum legeram; quod Platonicus ille dixit. Stoicus dixerat, DEVS omnia potest; respondit Platonicus, Vtinam stultos reddidisset sapientes! (* conf. Cic. de Diuin. II, 41.) Hac ratione necessario tollitur libertas, quidquid dicant, et quomodocunque se excusent hi, qui hoc harmoniae praestabilitae, et rationis sufficientis, systema assumunt et probant. Et nascitur cogitatio ac voluntas peccandi ex Praecedentibus per rationem sufficientem. Nam haec actio mentis causam habet in praecedente; et haec denuo in praecedentibus; et ita retro, donec ad originem rerum peruenerint. (* conf. § 748 et 905.) Haec ita proposita cum libertate conciliari non posse cordati et honesti viri plures consitentur. Fatetur hoc etiam Hollmannus noster, qui harmoniam praestabilitam diu abiecit, Se libertatem cum principio rationis sufficientis conciliare non posse. Ideoque negat potius libertatem. Elegans et memorabilis est Angli liber A phliosophical Inquiry concerning on human Liberty, London 1717. 8; Vbi auctor candidus et ingenuus idem sentit. Et hoc tam certo scio, me liberum esse; et libertatem cum principio rationis sufficientis stare nullo modo posse, vt hoc eripi mihi omnibus omnium philosophorum disputationibus non patiar. Verum hoc nihil ad rem ipsam. Sed percurramus modo adhuc semel illas positiones, quas afferunt inimici libertatis; et videamus, vtrum tales sint, vt inde sequatur hoc, Adimendam esse homini libertatem. Nimirum sunt circa has quatuor sumtiones cautiones, quae vniuersalitatem earum vitiant. [gap: Greek word(s)] ) Quae videntur bona, illa appetimus tanquam bona, et appetimus necessario.


page 192, image: s192

Sed possumus impedire, quo minus videantur bona: possum efficere, vt mihi res videatur aliter: possum illam mutare, et considerare ab altera parte. Venio in tabernam librariam; video librum nouum; placet; volo illum emere. Sit, vt hoc vtar, opus illud Francofurtense Germanicum, cuius titulus promittit historiam antiquam, sed continet vitas ex Plutarcho translatas, (* § 695.) Video titulum splendidum; nitet charta; elegantes sunt typi; et volo illum habere. Sed possum consilium emendi adhuc momentum temporis differre; possum in illo paululum legere: video, me deceptum esse; muto voluntatem. Placet adolescens; ergo bonus est; ergo amicus erit adsciscendus. Sed possum differre. Tournez la medaille! Possum illum interim considerare ab altera parte. Video, eum esse sumtuosum, potatorem, corruptorem adolescentiae; segregandum illum a me puto, quantum possum. Ergo non statim sequitur, quod videtur bonum, illud esse necessario arripiendum. Possum differre; possum facere, vt res plane aliter videatur. [gap: Greek word(s)] ) Neque ratio sufficiens impedit, quo minus possim rem considerare aliter. Est quidem sufficiens, sed non necessario determinans. Habeo rationes in mea potestate. Possum inuenire alias contrarias, vt, quod hoc momento videbatur bonum, nunc putem malum. [gap: Greek word(s)] ) Intellectus non est separatum quoddam [gap: Greek word(s)] , et habet mens locomotiuam. (* 874.) Quod intellectus dicitur facultas passiua, non ideo statim est, quod videtur; multo minus sequitur hoc, Ergo non est in homine libertas. Oculus noster, quantum scimus, passiuam habet facultatem, et passiue agit. Etiam oculis meis e longinquo turris videtur rotunda; sed, quoniam scio, oculos meos me saepe nimis fallere, et esse infideles: sum curiosus, et volo in propinquo considerare; si propius accedo, est illa turris quadrata. Ita intellectus, si rem accuratius considerat, potest dissentire a priore sententia. Deinde falso separantur a se inuicem intellectus et voluntas. Ordinarie quidem debebat ita esse; et ordinarie etiam ita est; vt praecedat intellectus, et


page 193, image: s193

sequatur voluntas: saepe vero res est inuersa, et praecedit voluntas, sequiturque intellectus. Quae optamus, quae volumus, ita esse aut fieri, illa etiam credimus. Si adest voluntas, intellectum iam possumus cogere, vt sequatur. Hunc habemus magis in nostra potestate. Ista abstractio intellectus et voluntatis, qua voluntatem faciunt equum, equitem autem intellectum, illa peruersa separatio rerum, quae innexae sibi sunt intime, et implicitae quasi, facit, vt sint diuisa et disiuncta voluntas et intellectus; sed proprie non sunt. Illa separatio locum habet in mente, in phantasia, ibi pulchra est, et vsum suum habet: sed non est in re ipsa. Possum in mente mea, per cogitationes, ruborem vultus ab reliquis oris humani partibus seiungere; possum illum separatim cogitare; sed non diuidere proprie, aut separare a reliquo vultu. Hae itaque propositiones omnes non sunt eiusmodi, vt simpliciter sint necessariae, et axiomata. [gap: Greek word(s)] ) Harmonia praestabilita hic plane non venit in censum: nam est gratuitum assumtum, et commentum, de quo mox. Sed vnde est, quod tam multi sunt, qui eant via, huic, quam ostendi modo, contraria? Nempe homines naturaliter repugnant illi principio, quod sapientes omnes et nostra religio docet, Nos esse a nostris actionibus felices aut infelices: [gap: Greek word(s)] . Haec lectio moralis in praxi difficilis admodum est; et homines libenter causam, quam ipsi in se inueniunt, amouent in alium. Iam apud Homerum Iupiter queritur, homines causam sui mali in se transferre: sed non ita esse; illos potius auctores esse illorum, quae quis patiatur. Et Pythagoram idem sensisse, iam saepius, (* vt § 748,) et nunc modo dictum est. Quae quum ita sint, mirandum non esse apparet, placere et iuuenibus omnem hanc philosophiam, eosque inter alia hoc principium cupide arripere. Nam his inprimis placere hoc debet, quoniam plurimum obnoxii sunt cupiditatibus pravis: et in iuuenili sanguine ebulliunt affectus inordinati:


page 194, image: s194

et inueniunt hic pulchram excusationem. Debent ex hac philosophia parere his animi motibus. Cogitant, vt nepos meus (* § 1216) aliquando dixit, quod semper cum risu recordor, Das muss ich thun! hoc me facere oportet! Cur nam? Scilicet imperabat hoc facere praua illius voluntas: haec impellebat, haec cogebat eum. Quaedam, quae in hanc rem dici possunt, pulchre et bene vidit Premontvallius in libro du Hazard sur l'Empire de la Prouidence, Berlin 1755. 12: (* Idem etiam dedit Pensees sur la liberte, Berlin et Potsd. 1754. 8:) modo ne confunderet reliqua, summum imo miscens et conturbans ita, vt neque pes, neque caput, neque manus emineat. Auxit ille difficultatem, et, qui rem ea ratione volunt conficere, qua nunc disputatur, post multa saecula non inuenient exitum. (* Contra eundem disputauit Ge. Henr. Ribouius de fortuna prouidentiae diuinae inimica, Goett. 1756. 4. Alias ipse laudabat quoque Guil. Iaques s' Grauesande Introduction a la Philosophie, concernant la Metaphysique et Logique, a Leide 1737. 8, et Latine ib. eod.: et Illustr. Segnerus, quum hunc ipsum libellum accepisset, inter alia ita rescripsit ad Gesnerum: Grauesandus de libertate in introductione optime disputat, qui omnes de hac re scrupulos tollere potest. Mihi mire arriserunt, quae in aureolo libro, seu potius in thesauro illo theologiae et philosophiae, qui inscriptus est, Betrachtungen uber die vornehmsten Wahrheiten der Religion, hac super re, pleraque in sententiam Gesneri disputauit decus et columen verae religionis, Ierusalemius, cuius VII commentationem von der Moralitat des Menschen omnibus commendarim, qui post haec, liberine sint nec ne, dubitare possunt. Nunquam magis ferbuit haec lis, qua agitur causa generis humani, quam hoc decennio. Inprimis libertas nostra vehementes inimicos in Anglia, quae se libertatis sedem iactat, nacta est. Odium inexpiabile in illam gerit Io. Priestley, quod pluribus libris effudit. Interim non defuerunt, qui eius patrocinium contra istum susceperint. Huc spectat,


page 195, image: s195

An Address to Dr. Priestley upon his Doctrine of Philosophical Necessity illustrated by I. Bryant, Lond. 1780. 8. At huius plumbea arma elusit A Letter to I. Bryant: In Defence of Philosophical Necessity by I. Priestley Lond. 1780. 8. Contra optime eam tuentur, Obseruations in Defence of the Liberty of Man, as a moral Agent: in Answer to Dr. Priestley's Illustrations of Philosophical Necessity. By I. Palmer, Lond. 1780. 8. Ante hos ibidem de libertate et necessitate disputarunt Price, Palmerus et alii. Instar omnium est Mart. Ehlers uber die Lehre von der menschlichen Freyheit, und uber die Mittel, zu einer hohen Stuffe moralischer Freyheit zu gelangen. Dessau, 1782. 8. Sed quamdiu homines sunt, quorum interest causari necessitatem, aut qui philosophando sensum perdidere communem, ea semper defendetur, et libertas vicissim semper impugnabitur. Verum audiamus et Segnerum: Si quaeratur, inquit, an aliquis liber sit, vel in vniversum, vel circa aliquam rem, [gap: Greek word(s)] , mihi non videtur agi de eo, ab quas rationes, vel quomodo aliquid velit, sed an possit exsequi id, quod vult, quod decreuit. Si possit, nulla re impediente, liber est. Hic videtur esse communis sensus. An propterea non liber sum, quia non possum numerare ita, bis duo sunt tria, vel quia non possum desilire ex fenestra, saluis gradibus, vel quia non possum ambulare nudus in foro? Ergo statum quaestionis vehementer mutare videntur, qui quaestionem ad ea traducunt, quae voluntatem mouent. Voluntas non potest ferri nisi in bonum, eo sensu, quo dixi. Si aliquis dixerit, inde voluntatem non esse liberam; dicam ego quoque hoc sensu, quemadmodum si velit dicere voluntatem rubram esse, si hoc ipsum velit rubedinem appellare. Ea autem re neque contradicturum me putabo communi sensui, nec erraturum. Hoc sensu neque DEVS liber est, et homo nunquam minus liber, quam quum numeros accurate tractat, et quae sunt similia. Quis autem vnquam eo se liberiorem putauit, quod in subducendis


page 196, image: s196

rationibus etiam a vero aberrare illi licuit. Apage hanc libertatem! Ad quae Gesnerus: Respondit s'Gravesande §. 120 Liber sum; nam exire potui, si voluissem, etc. (* Conf. 873.)

872 Quibus non licet impeditam sua subtilitate disputationem ingredi: quique aliquamdiu, vel etiam diu et multum in ea versati, exitum non reperiunt, iis commendare ausim ista.

Impedita disputatio de libertate etiam ab eo, quod homines repugnant illi necessario [gap: Greek word(s)] ; Bona et Mala nostra nostris ab electionibus bonam partem pendere. Igitur placet. Disputationes nostra aetate auxit Premontvallius du Hazard etc. (* et nunc Priestley. N.) Hic Segnerus ita: Nolo vti vocabulo Rationis sufficientis, quod, quid denotet, nemo adhuc explicauit. Nihil fit absque causa, neque voluntas a nihilo vnquam inclinatur. Sed de hoc quaestio non est, quum de libertate agitur. Intellectus mouetur rationibus. Hoc libertati tantum abest vt officiat, vt potius ab hac parte propterea liberi simus, quod non alia re quam rationibus moueamur. Globus propulsus propterea liber non est, quia non potest se ipse determinare rationibus ad quiescendum. Id ego possum. Si currentem aliquis reuocet, stare possum, si id existimem conducere. In hoc consistit libertas. Gesuerus: Sed adde, vt sentiam me posse etiam aliter.

873 Liberi sunt natura homines, h. e. quo tempore agunt, egerunt, possunt, poterant etiam non agere, aliud, quam egerunt, agere:

Haec tanquam lex potest assumi ponique pro fundamento, In libertate et agendo sunt [gap: Greek word(s)] ) Spontaneitas, quae opposita est coactioni externae, et excludit etiam mechanismum. [gap: Greek word(s)] ) In agendo assumi etiam potest indifferentia.


page 197, image: s197

Non talis, quasi perinde fuisset agere et non agere: nam possunt ab vna parte maiora momenta esse, quam ab altera; Sed hoc tamen sentit vnusquisque, se, si voluisset, potuisse differre actionem, mutare, etiam intermittere plane. Quum huc veni nunc, poteram etiam non venire; poteram paululum differre adhuc aduentum; poteram etiam, vt ostenderem libertatem, statim, quum veneram, abire denuo; aut in via reuerti. Hoc me facere potuisse sentio, et scio certissime. Sed habui causas maiores, cur venerim. Habeo officium veniendi hac hora. Amo vos Commilitones; sed, si venisset in mentem, poteram abesse; poteram etiam nunc tacere et abire, dicere, me aegrotare incipere, Poteram etiam abrumpere hunc sermonem, et dicere, Me non velle diutius has philosophiae nugas tractare. Sed habeo etiam causas, cur pergam loqui. Non intelligendum est ita, esse vbique aequilibrium; et perinde esse, vtrum hoc agam, an illud: Sed de hoc modo sermo est, Me posse agere et non agere. Non excluditur momentum: quin ordinarie adsunt momenta, seu, vt scholastici appellant, motiua: sed si non sint momenta, vis tamen est eligendi; possum alia momenta inuenire; differre rem omnem; omnibus momentis opponere voluntatem. Terent. (* Adelph. V, 8. 21) Etsi hoc mihi prauum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea videtur; si vos tantopere istuc vultis, fiat. Huic non repugnat definitio Wolfiana, Facultas eligendi quod placet. Nec repugnat Wolfio docenti, Nos bonum eligere ratione sufficiente; qui dicit, Nos eligere simpliciter. Poteram manere in cubiculo: Sed causae fuerunt, cur adsim nunc. Etiam hic, vt alias, sapientissimus est s'Grauesandus, et accurate disputat § 120. Quod nunc maneo, facio quod libet, et eo ipso liber sum; et hoc ipsum indicat, me liberum esse. NAM poteram etiam exire hinc, si voluissem. Examinemus omnes homines, qui habent sensum communem, nondum corruptum philosophia, Annon hunc liberum dicant, qui ire


page 198, image: s198

possit et manere; ire dextrorsum an sinistrorsum? Si quis dicat, Tu tamen hoc potius fecisti, vt venires: Nempe elegi hoc: nam vnum tamen est faciendum: Non possum simul venire et non venire.

874 poterant enim certe differre actionem, attentionem mutare, rem ab alia parte considerare.

Habet anima nostra eandem facultatem, quam scholastici vocant locomotiuam, quae facit, vt Antecedens voluntas interdum a consequente discrepet. Mentis illa vis in hoc inest, vt possim agere, differre, rem considerare aliter. Placet mihi nouus sodalis, --- sustineo me --- considero attentius --- displicet. Volo spatiatum exire; video procul hominem mihi occurrere, cum quo colloqui mihi nunc non est commodum; eo aliam viam, [vt magi in Euangelio.] Irasci volui huic homini; paraui orationem, quo inuehi in illum destinatum est: inter dicendum noua ratio potest mutare consilium; video modestiam et constantem mihi mentem amicamque, inde me colligo. Quidam vero homines festinant nimis in irascendo castigandoque, vt Augustus: his consilium dandum est tale, quale illi dedit Athenodorus philosophus (* Plutarch. Apophth. Op. T. II p. 207), quo refrenauit illius iracundiam, fecitque, vt deliberare antea posset. Sed, si recitarem hoc modo Alphabetum Graecum, si iram sentirem, poterat aliquis me ridere, et vocare puerum elementarium; verum responderem ego, Me esse elementarium in morali doctrina. Poteram rem ab altero momento considerare. Huc pertinent ab Stoicis monita, illud inprimis, quod ab Epicteto inculcatur, [gap: Greek word(s)] , ne statim commouearis; [gap: Greek word(s)] , donec rem recte consideraueris.

875 Hoc docet quemque suus sensus, qui potior esse debet omni rationum subtilitate:

Quidquid mihi aliquis de ratione sufficienti; de facultate rationis passiua; de aliis nugis disputet, dicam,


page 199, image: s199

Potest fieri, vt verum sit; sed scio, me esse liberum. Vt puer, si quis ei syllogismum obiiciat, Quod non perdidisti, habes, Atqui cornua non perdidisti, Ergo habes, non erit solicitus et anxius, se cornua habere, non tentabit frontem, sed ridebit stultum, qui hoc illi persuadere velit: ita, si mihi accideret, vt proponeretur sophisma, aut fyllogismus quicunque, quem soluere statim non possem; et esset profecto dedecus, si post Lannorum philosophemata hoc non possem; sed ponam nunc ac fingam interim, hoc fieri posse: tamen non persuaderi mihi hoc paterer. Omnes subtilitates, omnia axiomata, disputationes omnes, non debent tantum valere contra sensum internum. Si omnes ad me conuenirent philosophi, et disputarent, saccharum non esse dulce; si omnes dicerent, me non mouere manus, animam hunc motum non producere, sed corpus se ipsum mouere per harmoniam praestabilitam: responderem, Fieri potest, vt vos recte dicatis; interim relinquite mihi hoc saccharum: nam mihi dulce est. Potest fieri, vt vobis sit amarum. Facerem, quod Diogenes fecit, qui, quum interuenisset disputationi de motu, ipse ambulauit interim, et, quum rogatus esset, vt et ipse disputare vellet, Disputo, respondit (* Diog. Laert. VI, 39, et ibi Menag. ) Ita, si quis mihi obiiciat, Anima est spiritus; spiritus autem non potest corpus movere; Sit ita, respondeam: ego sentio, animam meam hanc vim habere. Subtilitas est illud de ratione sufficiente obiectiua, de indiscernibilibus negatis, de fortuito, etc.

876 docet gaudium de bonis, poenitentia de malis actionibus:

Vnde esset, cur nos ipsos accusaremus, quando quid peccauimus? Ich dummer cet. Quamdiu nos non corrumpit sophistica aliqua philosophia, tamdiu sentimus libertatem. Nescio, vtrum multum tribuendum sit argumento a conscientia humana desumto, quo probare quidam


page 200, image: s200

volunt DEVM esse. Totum illud, quod conscientiam vocamus, potest ab educatione esse videri: Sed felices sunt, quibus mature formant educatores conscientiam. Puto ego omnino esse illam a DEO: sed, quia difficile est, efficere hoc contra disputatores, omitterem hoc argumentum in theologia naturali. Sed hic hoc modo dico: Sit ita; sit conscientia res imaginaria; aliquis sensus ab educandi peruersa ratione forte contractus; sed cur hunc sensum non exuunt hi, quorum id maxime interesset? quorum felicitas illo turbatur? Demetrius iste, (* La Mettrie, ) qui ante aliquot demum annos mortuus est, semper conquerebatur ea de re; morsus illos aduersarios voluptati esse inimicissimos fassus est. Dicere semper solebat, Modo sapiens posset vincere istos remorsus, tum illum fore felicem. [Les remors, et carnifex, hostes eius erant, quos metuebat; hos debellare non poterat: hi turbabant eum vel inter maximas voluptates; etiam tum, quum se auidissime ingurgitaret cupediis; prout eum absumsit voracitas; adeoque mortuus est in eo, quod sibi ipse iniunxerat, officio, in seinem Berufe. ] Etiam homines professae impietatis non potuerunt tollere hunc sensum, quem conscientiam vulgo vocamus. Quod satis indicat, esse hanc facilitatem recipiendi eum habitum nobis naturalem. Si non sit hoc ab ipsa natura, poterat illam exuere philosophia. Ergo non se ipsos accusarent. Nam vt pueri, x annos quum vixerunt, exuunt metum spectrorum, et illum, quem falso Sanctum Christum vocant: ita etiam philosophi eo paulatim veniunt, vt exuant religionem, quod ab omni tempore vidimus, et videmus quotidie. Poterant igitur etiam exuere paulatim per philosophiam eandem conscientiam quoque. Sed non ita est: queruntur ea de re etiam diu philosophati.



page 201, image: s201

877 docent praemia et poenae cuiusque generis, a diuina pariter atque humana omnium gentium sapientia constitutae.

Quoquo enim nos vertamus, iniustus profecto est, qui poena afficit eum, qui fecit quod non potuit non facere. Idem valet in praemiis. Iudex quidem in ciuitate facile potest respondere, confatalia esse. Non multum hic proficiet cauillatio. Si quis dicat, Domine iudex, necessario furatus sum: nam furtum meum habuit rationem sufficientem in actione praecedente, cet.: huic responderi possit eodem syllogismo, Igitur necessario pendebis. Et si quis studiosus dicat, Magnifice Prorector, fuit ratio sufficiens, cur cum illo digladiatus sim: respondebitur, Est ratio sufficiens, cur debeas in carcerem migrare; aut hinc abesse ab tranquillitatis sede. Ergo cavillationes facile refelli possunt inter homines. Sed quid de DEO dicemus? Hoc non locum habet in DEO: hic non procedit haec ratio. Si non sumimus hoc, Nos libere agere: DEVS non potest nos punire. Sed alii philosophi cauent sibi pulchre, si verum est, et DEO ipsi libertatem adimunt. Secundum hos itaque dicat DEVS, si quis se excuset, Ego tibi non parcere possum: nam non sum liber; et me oportet, vt te necessario puniam.

878 Nihil fit sine ratione sufficiente (894) etiam in actionibus liberorum spirituum;

Ratio est id, quidquid responderi potest ad quaestionem, Cur? Ergo non modo repraesentationes, siue momenta, ad quae rationem sufficientem adstringunt, exclusis aliis, qui Harmoniam praestabilitam defendunt, quia apud hos nihil externarum rerum ad animum peruepire potest. In hoc est [gap: Greek word(s)] , vt mihi quidem videtur, quod repraesentationes animae nostrae vocant actiones. Qui harmoniam praestabilitam assumunt, non possunt aliter sentire. Sed etiam alii, qui momenta seu


page 202, image: s202

motiua dicunt, non video, quomodo possint aliter sentire.

879 sed illa ratio non semper est in momentis: verum, quoties haec nulla sunt, h. e. aequalia sunt ad sensum nostrum, in ipsa libertate, cuius haec vis est, vt possit examen librae illius metaphoricae impellere.

Hoc apparet etiam in electionibus maximi ad totam vitam nostram momenti: vix vnquam scimus euentum nostrarum electionum, qui pendeat ab ingenti multitudine rerum fortuitarum. Leibnitius erat mathematicus: itaque cognitionem suam mathematicam transtulit ad humanam quoque menten, et hoc imaginatus est, Animam esse machinam rationalem: igitur opus esse momentis, quibus illa impellatur. Anima, et ratio nostra, est vera libra quidem: Sed non est ex ordinariis illis, quae stant; verum est libra mercatorum malorum fallax, quae facile potest impelli in fraudem, quod Graeci vocant [gap: Greek word(s)] eleganti verbo, (* quod explicat Cl. Valckenaer Animadv. ad Ammon. 3, 8. N.) [Vt nune sunt trutinae, in quibus suspendimus aureos numos, quas homines, ad fraudem occultam acuti, furtim eo inclinare possunt, quo opus est.] Talis libra est nostra mens, valde acuta ad fallendum. Tenet ilia, vt fraudulentus mercator, illam lancem, in qua est pondus; et potest leui impulsu facere, vt inclinet in alteram lancem, vbi merces sunt. Ego possum etiam addere momenta mea voluntate; possum dicere, Hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas, (* Iuum. VI, 223.) Mens nostra tenet momenta; potest ilia dirigere, prout opus esse videtur. Potest etiam agere contra omnia momenta. Saepe etiam non videmus momenta. Hoc non modo in nugis ita est; sed etiam in rebus, quae sunt nostrae felicitatis; in conditione nuptiarum praeferenda; in eligendo vitae genere. Vbique


page 203, image: s203

semper trepidat illa libra; nunquam consistit; et debeo ego semper momenta et poudera addere, aut impellere eam, vt se inclinet in alteram partem, quoties dubius haereo, et nescio, quid faciendum, quid eligendum sit. Debeo tandem impellere libram rationis et addere superpondium in alterutram partem; h. e. debeo ipse desinire, et imperare mihi, quid faciendum sit, quoniam vtriusque lancis aequa sunt momenta, et nulla ianx alteri praevalet. (* Quis credat, homines esse, qui in constituenda vitae ratione momenta quaerant inueniantue in nomine adeo suo, si alia non suppetant? Talis fuit Andreas Rudigerus, qui per omnes scientias trepidauit. Primo adiecerat aninum ad Theologiam, quia per Anagramma ex nomine suo exsculpserat, Arare rus Dei dignus. Paulo post arripuit, nescio quo momento impulsus, prudentiam iuris, sed cito dimisit. Admonitus denique a Christi. Thomasio, se malum esse nominis sui interpretem: rus Dei enim non ecclesiam esse, sed coemeterium, quod arare medicorum esset, ilico factus est medicus, vid. Hommelii kleine Plappereyen p. 132, et tamen postremo mortuus est in philosophia. Abiudicet mihi aliquis homini libertatem! N.) Segnerus: Sed quid mouet voluntatem in casu indifferentiae, si nihil fit absque ratione fufficiente? Potius dicerem, in casu indifferentiae voluntatem non determinari, et hoc constare videtur experientia, sed exempla proponenda sunt, in quibus de rebus sonticis agitur. Sed quia bonum aut malum semper iudicamus ex statu nostro praesente, is autem status non diu manet idem; inde fit, vt raro duret indifferentia ista. Gesuerus ad haec verba, de rebus sonticis: Ego aio in his saepe quantum ad cognitionem meam et eligibilitatem adeo omnia esse aequalia, hoc est aequaliter incerta. Hic vel maxime sentio me indifferentem esse, et ex ipso quasi fundo cordis euoco illud [gap: Greek word(s)] . Pergit Mathematicus: Voluntas in dato casu non potest se aliter


page 204, image: s204

determinare, quam sese determinat. In hoc sunt praemia, poenae, idea existimationis, et aliae tales, vt casus vel status, qui alioqui foret, mutentur, eoque voluntas determinetur aliter. Tolle sensum honesti, et include solum cum sola; an aliud futurum existimas, quam si gallum ad gallinam admiseris? Sed sensus turpitudinis, vel eo aliquis nobilior, homines non proiectos in officio continebit vtique. Gesnerus: Haec frustra disputantur. Nemo, credo, vnquam negauit liberum, qui optima semper elegit: sed laudat qui recte elegit, quia poterat etiam stulte et male eligere. Segnerus: Narratur hic historiola de puero, qui mane per fumarium descendit in cubiculum reginae matris, sumarii purgandi gratia. Vigilabat Regina in lecto. Puer accessit ad mensam, in qua supellex varia fuit aurea. Incepit secum colloqui: Haenschen, das sind schoene Sachen! Ey ey! die muessen wohl sehr viel werth seyn! Wenn du etwas naehmest --- Aber der Koenig (nostri pater) ist ein strenger Herr: er laest dich aufhencken Wer wirds aber sogleich wissen? Nimm immer etwas! thu's! --- Nein Haenschen thu's nicht! Postquam ita secum, supellectilem lustrans et manibus tractans; iterum per eam, qua venerat, viam escendit. Nonne hic libere egit? Ita iudicauit rex, qui puerum praemio affecit. Si autem non fuisset mala crux, abstulisset aliquid. Crux in aduersam lancem imposita praeponderauit. Hic vsus praemiorum atque poenarum est, non alius, meo iudicio. Gesnerus: Pulchre! Sed quid, vbi praemia et poenae, bona et mala, latent simpliciter?

880 Porro illa momenta non sunt ita necessario nexu coniuncta cum cogitationibus praecedentibus, vt non alia potuerint mutata attentione consequi.

Itaque nulla fere actio necessaria est, quum certe attentionem mutare, et rem ab altera parte considerare licuerit.



page 205, image: s205

881 Disputatur porro in Psychologia de habilitatibus (dispositionibus)

Graece vocantur [gap: Greek word(s)] , i. e. omnis facultas, quam quis a natura habet, aliquid agendi, discendi, audiendi, videndi, cet.; quidquid in nobis est habilitatis, quod possit transire in habitus, ingenium, memoria, agilitas manuum et pedum, auris acuta, oculus, cet.; quidquid nobis datum est a natura, vt illud exercitatione magis perficiamus: Sed etiam initium habitus ab actibus, quibus certe explorata est habilitas. Scholastici vocant facultates facile locomotiuas, quoniam ante, quam in habitum transierunt habilitates, facile possunt amitti. Si quis discere incipiat saltare, et nondum ad habitum perduxit artem hanc: post aliquod interuallum, quo non exercet se, denuo obliuiscetur.

882 et habitibus, qui parantur actionibus repetendis, debilitantur abolenturque contrariis.

Verum, vbi longa exercitatione habitum saltandi acceperit, nunquam artis suae per totam vitam obliviscetur: sed, etiamsi non cogitet de ea, tamen ex incessu, ex motu corporis, illo etiam inuito, apparebit, eum didicisse aliquando saltare. Hinc, quoniam non facile aboleri possunt habitus, vocant scholastici facultates difficulter locomotiuas, s. difficulter mobiles. Huc pertinet ille Saltus, quem negant merito. (* Emendationem non fieri per saltum programmate demonstrauit D. Ernesti. N.) Ita in peccatis consuetudinem contrahimus, vt ea non facile possimus deponere denuo. Ita est in rebus mediis, in herba Nicotiana, cui qui semel assuetus fuerit, non sine morbi periculo eiicere consuetudinem potest, nec mutare illam, nisi paulatim. Abolentur contrariis: si potator fiat in posterum aquae potor, cet.



page 206, image: s206

883 Itemque de desiderio tum aliarum rerum, tum sciendi praesertim, insinito.

Huic disputationi occasionem dedit praeceptor meus Io. Iac. Syrbius, qui tum in Philosophia prima, quam vocat, tum in singulari Disputatione, considerat defiderium infinitum, deinde ex eo demonstrat esse DEVM. Nimirum sic argumentatur: Habent homines sciendi, felicitatis, et aliarum rerum, defiderium infinirum; hoc debet expleri. Nititur illo enunciato, desideriis respondere rem, qua satisfiat vnicuique. Videmus enim, in rerum natura ita comparatum esse, vt aliis desideriis respondeat aliquid. Desiderio famem aut sitim explendi respondent cibus, potus, cet. Ita debet etiam in anima nostra similiter comparatum esse. Ergo est DEVS, qui potest respondere animae desiderio, qui solus explet animum nostrum, et explebit plenissime in altera vita. Quam disputationem fulcit illud: DEVS et natura nihil faciunt frustra. Argumentatio haec est illa pulchra quidem sic satis; sed non plena. Nam primo, quod etiam iuuenis illi respondi, sed, vt decebat, modeste, desideria hominum sunt quoque stulta infinita. Fabullus apud Catullum (* Epigr. 13) infinite optat odores bonos, et promittitur illi vnguentum, Quod tu quum olfacies, Deos rogabis, Totum vt te faciant, Fabulle, nasum. Alius vorax homo optabat sibi collum gruis, quo posset tanto diutius sentire delicios cibi. Caligula optabat, vt totus populus haberet vnam ceruicem (* Suet. c. 30. Alias: diues auarus moriturus optabat, vt posset omnes opes suas mutare in cerasum et deglutire, ne heredes quid inde acciperent). Quemadmodum igitur nihil respondet his stultis desideriis, quod illa expleat: ita etiam accidere possit, vt bona quoque desideria nostra non expleantur. Deinde quaestio, An illud desiderium sit a DEO, est formalis petitio principii. Interim tamen potest hoc consolabile esse homini pio et Christiano,


page 207, image: s207

qui in DEO inuenit gaudium plenum et explementum desiderii sui. Sed illud gaudium potest gutari tantum et sentiri; verum non demonstrari, aut communicari cum aliis.

COMMERCIVM ANIMI ET CORPORIS

884 Quae adhuc obseruauimus, ea docent [note: a ] animum esse rem toto genere a corpore diuersam, [note: b ] illud ipsum, quod quisque intelligit, quum de se vtitur voce Ego, [note: c ] corpori intime coniunctum.

Hic quaeri primo potest, An sit separatum quid anima? Fuerunt enim omni tempore, qui illud negarent: Aristoxenus V. G. qui diceret esse harmoniam, et meram contentionem membrorum corporisque. Fuit is discipulus Aristotelis, deinde ad Pythagoricos se contulit, antiquissimus inter musicos a Meursio et Meibomio editos. Etiam Dicaearchus Peripateticus animam et corpus idem putauit. Recentius Spinoza aliique non distinxerunt. His annumerandus est auctor, qui anno 1713 edidit Vertrauter Briefwechsel zweyer guten Freunde vom Wesen der Seelen. Esse aliquid in nobis multo alius naturae, quam ea quae corpus vocamus, apparet ex actionibus. Quidquid hactenus de mente nostra vidimus, de facultate ideas varias concipiendi, formandi, appetendi, abstrahendi, argumentandi, et quae de operationibus mentis diximus, verbo, quidquid adhuc dictum est de illa, indicat, animum nostrum toto coelo differro a corpore: Possumus nos quidem ex corpore intelligere, imagines intrare in mentem per corpus; sed me esse conscium harum imaginum, et me retinere posse illas imagines ideasque; harum rerum non possum ex corpore reddere rationem. Teneo ego animo meo aliquot millia


page 208, image: s208

imaginum amicorum ita viuide, et ita mihi praesentium, vt, si pictor essem, vellem illas ad viuum repraesentare: teneo multas melodias et formas cantiuncularum: multa vocabulorum millia: verba, res, de quibus possum iudicare: nomina rerum et personarum: ideas rerum gustabilium, cogitabilium, audibilium, si licet ita dicere; et tamen harum omnium rerum ideae non sunt confusae, sed ordinatae: habet quaeque locum suum: possum alias inuenire, quando opus est, nisi plane exciderint mente; debet itaque adesse aliquid, quod possit dirigere hanc idearum farraginem, et ordinare illas, iudicare, cet. Comprehendere memoria res prope infinitas, iis vti pro arbitrio, excogitare tot artes, tot disciplinas inuenire, rel.: qui haec ex solo motu particularum corporearum potest intelligere, illi non inuideo. Haec non ex rationibus corporis desumere possumus: et omnia, quae hactenus de animo vidimus, non possunt explicari ex motibus corporis. Hoc mihi inprimis suspicionem mouit, aliquid latere in harmonia illa praestabilita, quod non satis conueniat. Et hic imbecillis admodum est philosophia Wolfiana. Syllogismi ideam non possum deducere ex corpore, nominatim illud, quod Ego vocamus. Nunc non amplius sum id, quod eram secundum corpus, quum nascerer. Habebam paruas vires, mollia ossicula: decedit quotannis multum illarum particularum, quas mecum attuli in hanc lucem; vt dubium sit, vtrum post octo annos habuerim adhuc vel vnam particulam illarum, ex quibus, quum nascerer, constabat corpus meum. Ita sunt omnia in perpetuo fluxu, accessu, recessu, et mutatione perpetua. Hoc corpus non magis Ego est, quam haec vestis. Si muto vestes, et accipio figuram aliam, manet tamen ille Ego. Possunt abesse haec manus, hic pes, hoc brachium; et tamen manet Ego meus. Quot homines infortunio quodam, aut in bello, amiserunt artus! et tamen quoad animum idem sunt, quod antea, Narrant fabulam de


page 209, image: s209

duobus sponsis, ita quoad corpus mutilatis, vt vix ambo vnum corpus perfectum absoluerent. Quum noctu venissent ad lectum nuptialem, sponsum exemisse oculum arte factum, et posuisse in mensula. Sponsam dixisse. Video, nos habere idem infortunium, et iuxta deposuisse nasum: Virum aurem: sponsam dentes: secuta esse brachia et pedes, et reliqua membra plura. Erant dimidiati ad corpus quod attinet, et vix vnum ambo habebant: sed erant tamen duo perfecta Ego. Sentio, me esse hominem eundem, et fore eundem, etiamsi infortunio quodam amitterem membra corporis. Haec non mutant illud, quod Ego vocare in me soleo. Non sum idem qui nascerer, et tamen sum idem Ego. Ego non sunt oculus, nasus, manus, pes; sed ille horum possessor, cuius haec sunt; et ille est mens mea. (* Alias laudabat hic Reimari vornehmsten Wahrheiten der naturlichen Religion, Dissert. VI haec pulchre demonstrantis. Antiquissimum philosophema Scipio in somnio c. 8 sic enunciat: Tu vero sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc. Nec enim tu es, quem forma ista declarat: sed mens cuiusque, is est quisque: non ea figura, quae digito demonstrari potest. N.) Et quum sit ille Ego diuersus a corpore, tamen cum corpore coniunctissimus est. Si extremo pedis digito dolor est minimus, sentit illum meus quoque Ego. Et, quod nescio vtrum ita se habeat: nam nondum expertus sum, sed narrant hoc quotidie, qui interfuerunt; Post ablatum a chirurgis membrum aliquod, sentiri dolorem in ablato membro, et queri homines, et clamare, de doloribus ablati membri. (* Et mihi affirmatum est a chirurgis, qui bello proximo saepe experiundi habuerunt occasionem. N.) Quod deriuant medici et chirurgi a neruo, cuius continuatio cum abscissis membris interrupta est. Membra corporis sunt paratissima ad ministerium animae; et gaudeo ex illo corpore, et propter illud, si quid illud titillet. Contra doleo, si male afficiatur,


page 210, image: s210

cet. Est ergo mens a corpore quidem diuersissima: et tamen, immersa corpori quum sit, non potest sine corpore ideas quas nouimus accipere. Itaque igneam et spirabilem fecere. Spiritus notio sensum, visum praesertim, sensuum acerrimum, fugere, vim motricem habere, rel. Igitur ponimus [gap: Greek word(s)] ) esse naturam a corpore diuersam; [gap: Greek word(s)] ) principalem, illud quod Ego vocamus; [gap: Greek word(s)] ) esse commercium, h. e. agere primo corpus in animam, mutationis interdum initium esse in corpore, etc. Deinde vice versa animam agere in corpus. Iam videamus hypotheses.

885 De commercio hoc animi et corporis tres sunt hypotheses nobiliores, [note: a ] naturalis influxus, [note: b ] assistentiae, [note: c ] et harmoniae praestabilitae, quae tribus horologiorum paribus commode comparantur, atque inde illustrantur.

Non possumus animam nostram prope satis considerare, et conspicere illam, qualis sit; aut syllogismo explicare, quomodo cum corpore coniuncta esse debeat: Igitur assumenda est hypothesis aliqua. Vocatur autem hypothesis sententia nondum probata satis, sed quam assumimus ideo, vt experiamur, vtrum ex illa reddi possit ratio phaenomenorum, quae deprehendimus aliqua in re. Ita vocamus hypothesin Copernicanam, Tychonicam, cet., opiniones, quas adhibemus, vt videamus, vtrum ex illis explicari possint, quae in coelo cognoscimus. Mansit hic communis quasi sensus totius fere generis humani vsque ad initia superioris saeculi, vt putarent homines, in mutationibus corporis esse causam, cur aliquid in anima efficiatur; et, vice conuersa, in animae mutationibus et motu causas esse actionum corporis. Hoc influxum vocant. Non influxum intelligunt proprie dictum et corporeum, quasi anima sit aqua, quae influat in membra corporis et moueat illa: sed influxum


page 211, image: s211

vocant vim occultam et inuisibilem: vt dicunt influxum solis; calorem solis, et fecunditatem, influere in vegetabilia. Deinde influxus nomen illis placuit, credo, propter organa hydraulica, vbi ab aqua compressus aer motusque solet sonos edere in tibiis. Quemadmodum igitur aqua influens in tibias efficit sonos: ita putabant, corpus moueri, quum anima influat in venas, neruos, sanguinem. Non ita crasse hoc intelligebant; sed modo hac similitudine vtcunque explicare volebant actionem rei alicuius in aliam, quam non recte intelligimus. Vt influxum solis in terram nostram agnoscimus omnes; influxum aeris in tibiam, cet. Nam pauci sunt, qui intelligant, quo id fiat modo. Non possunt explicare. Itaque, vt quomodocunque exprimant ideas suas verbis qualibuscunque, dicunt, fieri hoc per influxum huius vel illius rei. Ita DEO tribuunt influxum in res humanas. Gallice vocant une Influence, causam in aliquam rem, veram quidem, sed quam non intelligimus.

[gap: Greek word(s)] ) Cartesiani assumebant aliquid, quod contradicit communi sensui humani generis. Omnes ab initio mundi vsque ad illud tempus ita loquebantur, et intelligebant, vt putarent, spiritum esse aliquid, quod agat; efficax quid, operosum, quod tamen videri non potest, nec oculis patet; vt ventus, spiritus, [gap: Greek word(s)] , [gap: Hebrew word(s)] , et, si qua sunt alia huius rei nomina, docent. Homini, qui habet magnos impetus ingenii, arrogantiam, motus, conatus magnos, sed occultos, tribuunt spiritus. Spiritum in liquoribus vocamus vim efficacem, quae non cernitur, sed apparet. At ille ausus est mutare communem sensum, [quod male factum vlciscentes Belgae eum inter [gap: Greek word(s)] retulerunt.] Nempe dixit iste, Spiritus naturam omnem esse in cogitando: Sed a cogitando nihil mutari dicebant Cartesiani. Et hoc verissimum est. Si millies cogito, recedere pilos ab hoc pileo, nisi abrado illos, nihil fiet. Hinc factum est,


page 212, image: s212

vt negarent Bekkerus, et alii, diabolum operari in corpus. Inde subtiles homines quidam, Malebranchius, Geulinxius, reliqui, concludebant, Ergo anima non potest mouere corpus, si nihil aliud, quam cogitat. Ergo etiam negandum putabant, moueri corpus ab anima. Poterant aliter argumentari, ita: Cogitatio mouet corpus; quum volo primum mouere manus, moueo. Cartesius itaque dicebat, Spiritum non esse resistens quid; aut tale, quod producere possit motus; Ergo, concludebat, Quidquid volo, efficit DEVS. Quum primum volo mouere manum, statim adest DEVS, et, quod volo, efficit, mouetque manum, quocunque mihi libuerit. Hoc vocabant Cartesiani systema assistentiae (* seu causarum occasionalium. v. Bruckeri Fragen T. VII p. 337, et Buddei Institutt. Theolog. Dogm. II, 2, § 48, p. 437 sqq. N.)

886 Contra mediam disputare vix attinet hodie:

Nisi in quantum inuenta est, quod displicebat influxus. Non opus est refutare hoc somnium; hodie inprimis, quum redit magis magisque ratio illa Epicurea, qua remouemus DEVM, quantum possumus, a rebus nostris, et tribuimus, quae fiunt, naturae viribusque illius. Scilicet dicimus, Haec omnia DEVM iam ab origine mundi ita instituisse, et dedisse naturae vires has, secundum quas agat nunc. Et res eodem redit, et idem est, ac si admitteremus prouidentiam specialem. Ardet haec candela, quia DEVS vult, quia ab origine rerum hanc illi dedit naturam, cet. Ergo Assistentiae systema hodie plane abolitum est: Sed superest filia eius turpis admodum, Harmonia praestabilita. (* § 803.)



page 213, image: s213

887 prima notionibus communibus non magis repugnat, quam sententia de deo vt auctore ita motore etiam huius vniuersi:

Nam ratio, propter quam displicet, est, quod non sit actio mutua. Respondeo: Actionem docet experientia; modum ignoramus, quia non sumus spiritus, sed immersi materiae. Res diuersae ignis et aer diuerse agunt in ferro ignito, et in se agunt mutuo. DEVS est spiritus; sed efficax. Si modo hoc vnicum quis teneat, euitabit ille multas saeculi nostri sordes et calamitates. Si non repugnat, DEVM, spiritum spirituum, spiritum maximum, produxisse omnia, mouere omnia: quid prohibet, quo minus voluerit hunc spiritum meum aliquam potentiam habere, et exercere etiam, tanquam illius imaginem, tanquam paruulum Deum? (* Deum te igitur scito esse: siquidem DEVS est, qui viget, qui sentit, qui meminit, qui prouidet, qui tam regit et moderatur et mouet id corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps DEVS: Et vt mundum ex quadam parte mortalem ipse DEVS aeternus; sic fragile corpus animus sempiternus mouet. Quanto saniora Scipio monetur per somnium! c. 8. N.) Nescio ego quidem, quomodo anima mea corpus moueat; sed multo minus intelligo, quomodo DEVS mundum et condiderit et moueat.

888 qui suae potentiae, immenso intervallo, sed similem tamen vim largiri animae nostrae potuit.

Imaginem nos DEI esse, est paene inter communia. Nota est vox Spinozae, Si triangulum cogitare posset, DEVM sui similem esse putaret. Qui hoc negant, animam mouere posse corpus, quia spiritus sit; qui spiritui adimunt omnem vim et efficaciam; reuera sibi non


page 214, image: s214

constant aut consistunt; et tollunt, quod non recte conceperunt. DEVS est spiritus omnium spirituum, vt ita dicam, spirituosissimus; et tamen potentissimus. Leibnitius etiam vltra magis progressus dixit, Spiritum modo repraesentare sibi mundum; esse monada; et omnia constare his monadibus; et omnes tamen habere hanc facultatem. Sed de his peculiariter dicemus, vbi de simplicibus agetur (* § 913). In hanc sententiam incidit Leibnitius, quum adoptaret ex parte Cartesianam hypothesin. Duo sunt circa hanc rem saeculi nostri maxima peccata: primum, quod laudant Leibnitium immense, et vltra omnem sortem generis humani longe collocant illius ingenium: (* nempe hic tantum sermo est de philosophia, conf. § 804 N.) deinde, quod ob id ipsum verum quid putant, quia Leibnitius dixit. Leibnitius hanc hypothesin protulit anno 1695: Sed iam anno 1665 primum prodiit hic, quem teneo, libellus. Habeo quidem editionem posteriorem anni 1675, sed prima editio decem annis prius prodiit, anno, quo dixi; adeoque XXX annis ante, quum natus quidem iam esset Leibnitius: nam natus est 1646; sed nondum inciderat in hanc inuentionem. At legit hunc libellum. Arnoldus Geulinx in suo [gap: Greek word(s)] , siue Ethica, scripsit haec: (* p. 135 in nota) Ima voluntas mea non mouet motorem, vt moueat membra mea; sed, qui motum dedit materiae, et leges ei dixit, is idem voluntatem meam formauit: itaque has res diuersissimas (motum materiae, et arbitrium voluntatis meae) inter se deuinxit, vt, quum voluntas mea vellet, motus talis adesset, qualem vellet; et contra, quum motus adesset, voluntas vellet, sine vlla alterius in alteram causalitate vel influxu: sicut duobus horologiis rite inter se et ad solis diurnum cursum quadratis: altero quidem sonante, et horas nobis loquente, alterum itidem sonat, et totidem nobis indicat horas: idque absque vlla causalitate, qua alterum hoc in altero causat; sed propter meram dependentiam, qua vtrumque ab eadem arte et simili industria constitutum


page 215, image: s215

est: Sic v. g. motus linguae comitatur voluntatem nostram loquendi, et haec voluntas illum motum: nec haec ab illo, nec ille ab hac, dependet, sed vterque ab eodem illo summo artifice, qui haec inter se tam ineffabiliter copulauit atque deuinxit." Est haec ipsa res, quam XXX annis post proposuit Leibnitius. Non potest planius declarari Leibnitiana hypothesis: nullo verbo recedit a Leibnitii sententia. Etiam duo horologia illa perpetuo in ore habuit Leibnitius; et nihil plane noui in re ipsa inuenit. Quid igitur fecit ille? quae sunt eius merita? Pulchrum verbum Gallicum excogitauit, nomenque dedit vocans Harmonie preetablie. Et tamen laudum non est finis. Singulare studium huic inuento impendit Ge. Bernh. Bulfinger, qui libro, de Harmonia praestabilita animae et corporis, eam ingeniosissime ornauit defenditque.

889 Tertiam qui recipit, ille videtur mihi notionem et charactera causae et effectus e natura tollere:

Nescio, quid sit causa, si ego non sim causa, quod moueo manus; si non sum causa loquelae; si non eorum, quae scripsi. Vnde scimus, fabrum esse causam artificii? Quod vidimus, illum laborare: quod vidimus, aurifabrum aurum malleo, ex rotundo fecisse quadratum, aut illi formam dedisse aliam quamcunque. Cur ego causa sum candelae flagrantis nunc? Quia sumsi ignem, illum admoui et accendi. Quoties, videmus, aliquid praecessisse, vnde sequatur hoc, illud huius causam fuisse, omnes dicimus. Verum est, causa et effectus interdum sunt coniuncta, et sibi quasi implicita, vt sint vna. Posito sole, ponenda sunt lux, calor, cetera. Sed de hoc dubitari tamen non potest, solem, qui supra Horizontem meum nunc est, esse causam lucis, coloris, rel. Sed secundum hoc somnium non ego causa sum eorum, quae vos auditis nunc a me, iucundissimi CC: neque ego causa


page 216, image: s216

sum, cur hoc nunc cogitetis, quae dico: Verum, quae loquor, euoluit animus vester per se et ex se; et eadem cogitassetis, si ego non essem, aut essem nunc in America. Si vulneratus est digitus, dolet ille mihi: at hic dolor non est a vulnere; sed euoluit anima has doloris ideas ex se, et sine vulnere doleret eodem modo, si non coniuncta esset cum corpore. Nihil potest absurdius cogitari; et tamen nulla vnquam absurda sententia magis se probauit, aut diutius placuit piis hominibus et theologis, quam haec ipsa. Non habemus rationem, cur putemus, A causam esse in B, quam hanc, quod videmus, quoties praecesserit A, toties sequi B. Quoties volo pronunciare hoc verbum, toties pronuncio; et causa est praecedens voluntas. Quum pungitur hic artinulus, sentio dolorem. Nisi concedatur mihi, hoc esse causam, quod praecedit effectum: tollenda est omnis loquendi consuetudo; et ne audiantur in posterum causae vel effectus nomina. Causalitatem illam negare, est extremae impudentiae. (* Alias: Hoc systema nihil animo relinquit, quam conscientiam, vt, quae nunc corpus agat, ille cogitet. Quod sensui repugnat. Illud, de euoluentibus se ideis, vt posteriores sequantur semper ex prioribus, refutari sensu communi potest, qui docet, nobis longe alia cogitantibus, v. c. in somno, oriri ideas nouas, cum prioribus nullo modo coniunctas: ita ex improuiso tonitru, clamore, cet.) Vitium est quorundam philosophorum, qui negant facta, quia rationem ignorant. Tot sunt historiae foetuum vitiatorum ab imaginatione matris (etiam in animalibus, vt in gregibus Iacobi, vt in cane Hist. Acad. Berol. 1756 s. T. XII, 1), quas negare, vel certe nexum causalem negare malunt, quam fateri, ignorantiam modi non tollere veritatem facti.

890 et sensui generis humani repugnare, quum ille verbis aliquam vim in animos tribuit.

Non possum satis mirari, fuisse theologos, qui potuerint haec assumere et defendere. Nam, hoc credere, idem


page 217, image: s217

est reuera, ac putare hoc, Animam nostram posse ex se euoluere notionem aliquam peccati; notionem Domini, qui nos redemerit; notionem fiduciae, quam collocemus in eius merito. Nam fluunt haec ex intima natura animae, et ex imo fundo illius, quod ponunt. Porro ex his sequitur, Ergo vana sunt verba, quum Paulus dicit, Fidem venire ex concione. Sed nolo ex inuidia agere, et disputare contra theologos; sed volo modo hoc humanum dicere: Si rogat me quis, vt illi mutuo dem pecuniam; aut vt eum deducam in bibliothecam, et commodem librum; et ego porrigo manum, et do illi librum; aut quaero pecuniam, quam illi afferam: non verba illius causa sunt, cur ego hoc faciam; sed illa verba ex mechanismo orta sunt; et ea etiam, quae ego facio, mechanismus producit; tamen pecuniam protulissem et dedissem illi; tamen adscendissem et depromsissem librum, etiamsi ille non venisset: sed sapienter hoc ita ordinatum est, vt, quo tempore hoc agerem, adesset aliquis, qui extenderet manum, acciperetque librum meum meamque pecuniam. Secundum haec potest fieri, vt ego solus sim in rerum natura, et vt nullum aliud corpus extra me sit. Dubitare sane debeo. Nam, etsi non essem Gesnerus, vos tamen hic sederetis, et ex se anima vestra euolueret, quae ego nunc dico. Profecto nobiscum ludunt homines, et nos pro fungis habent. Sed credo nunc finis est. Verum non diu est, quum pro insano haberetur, qui contra haec vellet disputare, et qui negaret se Wolfianum esse. Leibnitium facile excuso: nam ille illusit homines, et experiri voluit, quousque produci possit assentiendi bruta hominum humilitas; et inprimis, quo tandem possit producere machinam suam demonstrationis, Wolfium. Nam videbat hoc Leibnitius, quidquid dicat, quantumuis sit ieiunum, illud demonstrari a Wolfio. Sed hodie profecto dedecus esset, si quis serio vellet haec credere aut disputare. Pulchre contra H. P. disputat Reimarus in libro


page 218, image: s218

von den Kunsttrieben der Thiere (v. Index) ex eo, quod V. G. ex diurnis subito accipimus nomina et historias, de quibus quum fando nihil vnquam acceperimus, quomodo possunt ex praecedentibus ideis natae esse? Obiiciunt: DEVS potest omnia. Respondeo: Vtinam posset vos sapientes reddere!

ONTOLOGIA

891 Ontologia, quid nomine tou= o)/ntos2, entis, h. e. eius quod est, intelligatur, et quid ex eo, quod res quaecunque est, sequatur, disputat.

Ens non occurrit apud antiquos, sed formatum ad analogiam compositionis verbi sum; vt dicitur praesens, absens; et ad formam Graeci participii [gap: Greek word(s)] . Sed, si a sum voluissent deriuare, debebant potius ad regulam analogiae dicere Sens, vt absens, praesens. Sed placuit Ens dicere. Vocatur autem Ens illud, quod est; de quo nihil aliud scio vel cogito, quam hoc, illud esse.

892 Segregandum hic ante omnia illud o)\n Platonicum, cui contrarium est to\ gino/menon. Illud aeternum, immutabile, vt Deus, vt numeri, vt ideae: hoc in perpetuo fluxu.

Antiqua est illa disputatio de differentia [gap: Greek word(s)] . Disputarunt de hac re Plato, et qui illum secuti sunt, Aristoteles, alii. Ex recentioribus de discrimine horum nominum pulchre egit Moshemius in disputatione Num philosophorum aliquis mundum ex nihilo creatum statuerit; quae etiam in Cudworthi systemate legitur p. 957. Etiam in disputatione mea, de Hippocratis animnabus, plura, quae huc pertinent, disputaui. Quod hic [gap: Greek word(s)] Platonicum dixi, poteram etiam Heracliticum vocare: forte etiam Pythagoricum et Orphicum. Hi omnes videntur [gap: Greek word(s)] vocare illud, quod est, fuit, erit:


page 219, image: s219

quod sui subsistentiam in se ipso habet: quod haud mutatur: vno verbo DEVM. Illae [gap: Greek word(s)] , illae animae Hippocratis, et ipsae quidem etiam semper fuerunt, et sunt aeternae: sed versantur in perpetuo fluxu et mutatione. Sunt in [gap: Greek word(s)] , in statu inuisibilitatis, ex quo deinde producuntur, vt exisitant. De hoc itaque, quod [gap: Greek word(s)] vocabant, quum magnifice loquerentur, quum tribuerent illi aeternitatem, immutabilitatem: factum inde est, vt illa splendida epitheta et diuina, quae DEO propria sunt, transferrent illi, qui Ens excogitarunt ad similitudinem [gap: Greek word(s)] Graecorum, etiam ad suum Ens. Illud dixerunt aeternum, immutabile, et alia illi [gap: Greek word(s)] splendida epitheta tribuerunt, aut male intellecta, aut perperam adhibita. Hinc Aristotelis Metaphysica. Vid. n. 820.

893 Poni huc conuenit illa duo magna principia. Impossibile est idem simul (eodem tempore, modo, relatione, (1071 sqq.), esse et non esse;

Hoc bene obseruandum est, ita rem esse concipiendam efferendamque, Nihil posse simul, h. e. eodem tempore, ratione, et relatione, esse et non esse.

894 atque illud, Nihil fit sine ratione sufficiente (941. coll. 878.)

Hoc non excogitatum esse sapientia saeculi hodierni putandum est. Cic. Diuin. II, 28 sapienter iam praeuenit: ?Quidquid enim oritur, qualecunque est, causam habeat a natura necesse est: vt, etiamsi praeter consuetudinem exstiterit, praeter naturam tamen non pessit exsistere. Causam igitur inuestigato in re noua atque admirabili, si potet. Si nullam reperias; illud tamen exploratum habeto, Nihil fieri potuisse sine causa. - - Nihil enim fieri sine causa potest; nec quidquam fit, quod fieri non potest." (* Et de fato c. 10-13 N.) Dicunt, se


page 220, image: s220

nescire, quaedam fieri sine causa, et tamen causam animae in corpus tollunt. Nam quomodo, quae facere, loqui, volo; facio, loquor? Hoc tamen negare non possunt, hoc non fieri sine causa. Et, hoc praecedente, sequi aliud, Debet causa esse. Nam hoc solent omnes causam vocare, quam, hoc praecedente, sequitur illud. Ratio est, per quam responderi potest ad quaestionem Cur? Aliud est, an philosophus etiam profiteatur se scire rationem, etc. Hic obseruetur hoc: Illa ratio sufficiens certe non est determinans in causis liberis. DEVS deuinxit machinas et animas, necessitatem et libertatem. Est Premontvallii dissertatio contra Rationem sufficientem in Comment. Berol. T. X, item contra Legem continuitatis.

895 Videntur aeque frustra esse, qui haec (aliunde, quam inductione et sensu interno,) demonstrare volunt, quam qui (recte intellecta et restricta) refellere.

Haec duo principia neque possunt negari, neque vero demonstrari: sed, ita se rem habere, docet sensus communis, docent mille experimenta quotidiana, vnde hoc concludo. Sed demonstrari non potest ideo, quia ita simplex est; quia oritur haec cognitio a sensu. Omnes homines, omnes pueri, ita concludunt. Si puer cum fratre in cubiculo solus sit candela exstincta, et accipiat alapam, fratrem accusabit: Nam non putat, se hanc sine causa accepisse; et dicet, Nemo adfuit, quam tu; tu debes causa fuisse. Hoc aeque scimus bene, quam vllum Axioma. Vtriusque Axiomatis demonstrationes, quas legi et audiui, aut ita fuerunt obscurae, confusae et absurdae, vt tenere illas non possem; (non potui repetere verba; et, si hoc non potest homo, qui L annos his in rebus versatus est, magnum est indicium, illas non valde bonas fuisse:) aut ita certe erant identicae, vt nihil noui diceretur. Hac de re, haec nempe Axiomata et principia


page 221, image: s221

duo neque demonstrari posse, neque vero negari, sapienter disputatum est in Societate Berolinensi. Quidquid alias dicendum sit sentiendumque de philosophia Premontvallii, hoc tamen probauit: aut esse sensum verborum identicum in talibus demonstrationibus, et aliis verbis dici idem per idem: aut illas esse ita obscuras, vt non possis repetere. V. Premontval du Hazard etc. Et de hoc ita certus sum, vt mihi stet, nunquam porro super his disputare. Et ita res confecta est, vt nemo sanus hisce disputationibus se velit amplius immiscere. [Anno MDCCLV in disputatione Crusianorum contra Wolfianos Lipsienses ita censuerunt] Gel. Zeit. p. 918, Das Schweigen bey jetziger Zeit in der Metaphysic, ist ein Vorrecht der Klugen. Non potest aliter demonstrari, quam ex illo sensu, quem haurimus ex notione communi, quo supponunt omnes, Nihil fien sine ratione: licet ego non semper possim resoluere hanc quaestionem, er respondere ad quaestionem, Cur? Sed debet tamen aliquid esse, quo ad illam responderi possit, licet ego nesciam: et illud est ratio sufficiens.

896 Iam in hac disciplina dispicitur ante omnia, quid possibile sit, (h. e. quid hoc nomine intelligatur,) nempe id, quod non repugnat, et contra impossibile, quod repugnat vel simpliciter et intrinsecus, vel sub conditione extra adueniente.

Ridiculus est error, quem millia hominum committunt, cuius origo est ex splendida definitione. Definiunt philosophiam, esse illam Scientiam rerum possibilium. Iam putant infiniti homines, qui Philosophus sit, illum omnia scire, (alles mogliche.) Non ita est. Qui ita definit philosophiam, hoc effecerit, vt definitionem nominalem dederit illius, quod sit possibile, in so fern etwas moglich ist. Et hoc res tam parua est, vt vix operae pretium sit, ob id pedem proferre extra domum.


page 222, image: s222

Alias furiosa esset haec philosophia, quae promitteret, se scire omnia possibilia. Lepidam comoediam vidi aliquando inter mulierculas, quibus cor sapiebat. Interrogabat aliqua, quid sit philosophia: [Dic et mihi, amabo te, quid est philosophia? Scientia possibilium, ego respondebam. Illa contra: o si quis mihi diceret, quid sit possibile, coelum digito tangere mihi viderer! Haud erit mora, ego inquam, statim scies: Possibile est, cui, quo minus sit, nihil repugnat. Illa: Tam sapiens ego ante eram, quam tu mihi hoc diceres. Ego: Haec mea culpa non est, mea domina, quod tu hoc iam scivisti: et tamen haec est philosophia, et illa scientia, cui viri aetatis nostrae tam illustratae doctissimi et sapientissimi operantur: illa scientia, cui ortus noui luminis tribuitur, quo nunc gaudemus. Et hi, qui magnae huic sapientiae se addicunt, se homines esse, sibi persuaserunt, maximi ad omnia momenti; gens d'importance; qui, bellum hoc inde esse, quod ignoretur Logica, et credunt, et profitentur.] Sunt haec profecto extremae stultitiae exempla. Dum vero dicitur, possibile esse, quod non repugnet: possit aliquis putare, esse negatiuam ideam; negatiuam autem talem esse, quae non multum doceat; et melius esse, si dicam, Possibile esse, quod fieri queat; quam ita, Possibile esse, quod non repugnet. Sed ex posteriori facilius video, quid possibile sit. Nam, si dico, quod fieri potest, paulo minus dico: nam ego nescio, quid fieri possit. Possum putare, aliquid fieri simpliciter non posse, quod tamen fieri possit. Nunquam cum certitudine negare possum, aliquid fieri posse, nisi vbi video, esse repugnantiam et contradictionem. Nescio, vtrum non verum lateat, vbi haud quaesiuerim; vtrum non lateat in puteo Heracliti, vt antiqui dicunt; annon contraria ratio alicubi lateat mihi incognita, quae repugnet huic, quod probabile fuit, quod ego putaui fieri posse aut non posse. Difficile est interdum distinguere ideam negatiuam et positiuam, et ad rem non multum


page 223, image: s223

refert. Vt hic, vox, quae positiua videtur, habet definitionem negatiuam, et vice versa. Verbis negatiuis interdum opus est iisque vtimur in rebus maxime positiuis, [incomparabilis, infinitus, inuictissinus.] Qui hoc dicit, ille dicit ideam valde positiuam: nam incomparabilis est, qui tales virtutes habet, quas nemo superat. Infinitum DEVM dicimus, quod est maxime positiuum epitheton. Contra, saepe possibile videtur, quod non est possibile. Non potest possibile melius exponi aut explicari, quam ita, cui nihil repugnet. Non videndum est, vtrum definitiones verba habeant negatiua; sed, vtrum non idea positiua sublateat. Verum quum scio hanc definitionem, non plus scio, quam antea; nam quaeritur, an res sit a repugnantia libera. Alii possibile et impossibile definiunt per cogitabile et incogitabile; et putat Crusius, (* Lipsiensis theologus et philosophus,) se magnum quid inuenisse, quod vidit, in nominibus quibusdam pro repugnare et non repugnare substitui posse cogitabile et non cogitabile. Sed idem iam dixit Geulinxius in eodem libello p. 143 ?Vsu venit hoc saepius, vt, rem esse, apprime sciamus; quomodo sit, planissime ignoremus: in eo enim consistit ratio ineffabilitatis: ineffabile enim id esse dicitur, non quod cogitare aut effari non possumus, (hoc enim nihil esset: nam nihil et non cogitabile idem sunt, vt scholis omnibus philosophorum satis etiam innotuit,) sed cuius modum, quo est, vel fiat, cogitare non possumus, aut ratione nostra complecti." Idem est, si dicas, quod repugnat vel non repugnat: ac, quod cogitabile est vel non cogitabile. Reuera enim ita possum aliquid concipere in animo, vt consistere non possit; non simul stare cum cogitatione alia alterius rei, sed altera cogitatio tollat alteram. (* Alias: Porro quidam ita sunt felices, vt cogitare res impossibiles, absonas, et horrendas possint; alii contra ita infelices, vt saepe res probabiles facilesque cogitare nequeant. Cuiusnam igitur cogitandi facultas erit mensura et character possibilitatis?) Character metaphysicus possibilitatis est, cui nihil repugnat.


page 224, image: s224

Est ergo duplex possibilitas et impossibilitas, interna essentialis, et externa accidens: Si quis ex natura machinae, et ratione illius interna, ostendit, repugnare inter se hanc machinam et motum perpetuum, est impossibilitas interna, simplex, absoluta. Vicissim interna possibilitas machinarum est, quarum datur demonstratio; externa, an ab hoc artifice? domus e sale, glacie, tubus igniuomus e glacie, etc. Sed interdum adest possibilitas interna quidem, sed non externa. Possum ambulare in fune, si didici; si habeo cerebrum firmum, quod vertiginem non sentiat; si. tendines accommodatos ad hoc; si membra flexibilia et agilia. Est ergo possibile: sed non mihi. Adest possibilitas interna: verum respectu mei non externa; ego non possum hoc praestare. Multa sunt possibilia interne; sed impossibilia externe, sub alia circumstantia. Candela haec ardet, simpliciter, per se, interne: sed nunc non ardet, quia nondum accensa est. Sic homo docilis, an sub hac circumstantia doctus fieri queat. Interne impossibile est, si per se aliquid sibi contradicit; vbi est contradictio in adiecto, et impossibile per se; vt, Circulus quadratus. Sed circulus, qui tria puncta comprehendat includatque, impossibilis externe modo est illi, qui hoc nescit; sed facilis huic, qui didicit.

897 Sed, quod res possibilis est, ideo non continuo etiam est reuera in rerum natura, hoc exsistere vocant, et exsistentiam distinguunt ab essentia, h. e. possibilitate.

Est in rerum natura; ita loquuntur Latini, quod recentiores dicunt exsistere. Exsistentia est etiam in eo genere nomen, quod definiri non potest: et multo facilius ac melius intelligitur inductione et exemplis ex vita communi desumtis, quam definitione. Itaque frustra definitur exsistentia. Multi quidem tentarunt, sed ita, vt aut obscurarent magis, aut dicerent nihil noui, verum idem per idem. Dicunt, esse Complementum possibilitatis:


page 225, image: s225

sed hoc idem est, quod debet oriri; et hoc est exsistentia: nihil hic noui disco: respondetur idem per idem. Nam, si examinatur, si resoluitur, est plane idem. Satis est, si quis ita distinguat, Metaphysice, inter possibile esse, et exsistere, vt possibile sit, si nihil impediat cogitare, aliquid esse: exsistere vero dicatur, quod extra cogitationem vere adest, et quod digito potest demonstrari. Sed possum machinam excogitare, cogitare sapientem, rempublicam, rel., ideo nondum exsistunt. Quidquid exsistit, illud est possibile. Inde argumentantur, Quod factum est, potest fieri; Factum est, Ergo potest fieri. Sed huic argumento respondet alterum simile huic oppositum, syllogismus [gap: Greek word(s)] , Quod fieri non potest, etiam non factum est. Vtrumque debet demonstrari, et difficilis est disputatio. Sed nempe in vtroque quaeritur de altera propositione, de Minore; debet alter probare, aliquid factum esse; alter, fieri quid non posse. Et si alter probauit, aliquid factum esse: aduersarius demonstrare debet, fieri non posse. Sed hoc posterius difficilius est, quam illud. Nam facilius est, ostendere aliquid, quod factum iam est; quam rationes afferre, quibus demonstres, fieri non potuisse. Nam potest hic facile errari. Saepe putamus, aliquid simpliciter fieri non posse; et, quo modo fiat, non videmus rationem: sed illa ratio nobis tantum incognita est, et tamen forte potest fieri-Igitur difficilius est, efficere plane et indubitatis rationibus, aliquid fieri non posse; quam alterum, demonstrare aliquid re vera factum esse. Hoc modo volo ostendere, neutrum horum argumentorum esse ita magnum, vt non duo argumentantes alter alterum possint prosternere contrario argumento. In eiusmodi Metaphysicis canonibus non tam agitur de ipsis canonibus, quam de eorum applicatione. Vterque canon est verissimus, et neuter potest negari: Sed, qui in vnaquaque re locum habeat, de hoc est quaestio. Huc pertinet illud Wolfianum, Quod in hoc mundo possibile est, illud vel exsistit, vel exstirit, vel exsistet. Potest concedi hoc, in quantum illorum


page 226, image: s226

definitio mundi est complexus possibilitatis, s. omnium possibilium. Nam hac definitione sibi iam praecauerunt, vt possint deinde illud ponere, Exsistere in hoc mundo omne possibile. Habuimus hic aliquando hominem non indoctum, sed qui miros tumultus excitaret, quoties tum in collegio publico disputaretur super Ernesti initiis, clamabar, Disputabimus ex ideis. Recte: per me licet, vt pileum tuum desinias tanquam illam fornacem: sed mihi non debes obtrudere tuas ideas. Possum hoc concedere, quod vultis, in vestro mundo, in complexu omnium possibilium. Concedo totum argumentum: sed non concedo vestram ideam: non concedo, mundum esse complexum omnium possibilium. Nam nescio, vtrum DEVS talem mundum fecerit, in quo ostenderit ille omnia possibilia, et quae facere potest: an vero non potius multos alios mundos extra hunc nostrum creauerit. Omnia ad vniuersalitatem, ad propositiones vniuersales redeunt, quas amauit Leibnitius: attamen non viderunt hoc obseruaruntque homines eruditi.

898 Essentiam certe rei declarauit, qui ea attulit, vnde intelligitur, rem esse posse.

Qui praescribit formulam medicam, et nominat omnes partes, ex quibus fiat atque componatur, et docet modum miscendae medicinae; is declarauit illius essentiam. Omnis formula medica est descriptio, et possibilitatis, et essentiae, talis medicinae. Qui machinam describit, qua fila plura possint conglomerari, eine Zwirnmühle, ille ostendit possibilitatem et rationem talis machinae; descripsit etiam illius essentiam. Omnis definitio mathematica ostendit possibilitatem et essentiam figurae illius, quam definit. Si definit triangulum, circuluni, simul ostendit possibilitatem et essentiam trianguli et circuli. Ita mechanici, quoties machinam describunt, essentiam illius ostendunt. Ita in omni problemate mathematico, mechanico, et quocunque, quum describitur illud, quo modo


page 227, image: s227

fieri possit, declaratur eius essentia. Ita in omni re; quidquid est, quod possit deseribi. Segnerus: Non posuerim cum Leibnitio nouitatis magis quam veritatis studioso, etiam in rebus nihili, Essentiam in modo possibilitatis. Exempli gratia: An putas me Essentiam explicare trianguli, quum dico, figuram esse, cuius omnes anguli duobus rectis aequales sunt? Atqui modum, quo fieri potest triangulum, dixi. Si enim a recta A B puncto C agam CD, CE, tres anguli DCA, DCE, ECD sunt = 2R. Ducta EF ad DC parallela, fit E=DCE et F=DCA, Ergo [?] Non, inquam, puto me essentiam explicasse, quia non posui conceprum, qui primus est trianguli, et ex quo fluunt, quaecunque de eo dici possunt reliqua, ordine maxime naturali. Vitrum fit ad ignem fuso sale lixiuo cum arena. Sic possibile est. Sed quotusquisque me intelliget, si hinc sumsero Essentiam vitri? Gesuerus (ad demonstrationem mathematicam): Leibnitius concedet: sed forte dicet definitioni non esse aptam, quia longo circuitu opus sit.

899 Haec essentia, quum naturam formamque rei declaret, sine qua non esset quod est, vocatur eo respectu immutabilis atque aeterna.

Immutabilis dicitur, in quantum Ens debet esse tale, quod esse dicitur, et attribura illa habere debet, quae illi tribuuntur. Corpus animale debet molle esse, vulnerabile, flexibile, cet. Homo, si debet esse id quod est, praeter tale corpus debet habere animum intelligentem; sed simul etiam erroris capacem; debet eligere posse bonum et malum. Haec omnia debet homo necessario habere, quia inuenimus hoc in homine: et haec pertinent ad eius essentiam, et sunt necessaria: nam alias non esset homo. Ad essentiam pertinet, quidquid in aliqua re invenimus, quod facit, vt illud sit, quod esse dicitur. Vt numeri debent habere illas vnitates: [si tres dico, tres


page 228, image: s228

vnitates debent numerari posse;] et, quod ex tali numero fluit, quod potest inde deriuari et concludi, pertinet ad illius essentiam. Ad essentiam denarii pertinet, quoc habet decem illas vnitates; quod facit, vt possim numerare tanto commodius; vt duo denarii sint viginti, quod in singulis denariis illae decem vnitates repetuntur, XI, xii, cet., XXI, xxii, XXIII, rel. Essentia circuli facit, vt vnumquodque punctum distet aequaliter a suo centro. Et in tantum essentiae possunt dici immutabiles et aeternae. Nempe in quantum sine illis res non esset, quod est. Essentiae sunt vt numeri, vt definitiones mathematicae. Stultus est, qui postulat circulum inaequalium radiorum, aut triangulum continens plus clxxx gradibus.

900 Hinc ostenditur in ontologia, omne ens, h. e. quidquid est, aut esse cogitatur, (ens rationis, ) esse vel idem vel diuersum:

Quod esse cogitatur, vocatur ens rationis. Talia entia rationis nobilissima sunt illa nomina vniuersalia, genus, species, differentia, rel., quae non sunt separatim, vt sensu distingui possint, extra cogitationem, sed sunt tamen in ipsis rebus: ita notiones virtutum, vitiorum generales, characteres, cet. Haec entia sunt rationis, et quidem, vt loquuntur scholaslici, Entia rationis rationatae. Ita homo est Ens rationis rationatae, quia hominem dico cum fundamento et ratione illorum individuorum, vnde vniuersale abstrahimus. Nam homo non potest digito demonstrari; sed in animo nostro, atque idea ab hominibus abstacta. (* Huc pertinent omnia ab concretis rerum singularum vere exstantium abstracta, quae non nisi in intellectu et ratione nostra sunt. His opponunt Entia rationis ratiocinantis, quae neque in abstracto, vt loquuntur, neque in concreto, extra intellectum nostrum sunt; quo reserunt omnia, quae humani vis ingenii primum inuenit creatque; item mere possibilia, et entia ficta, cet. N.) Talia entia rationis ratiocinantis


page 229, image: s229

sunt chimaera, sidera, in quantum illis nomina damus, et figuras varias illorum nobis imaginati sumus; quum placuit nobis dare stellis collectis figuram, et vocare vrsam, leonem, anguem, lyram, cet. Hoc itaque ens aut est idem; aut diuersum. Haec candela est aut eadem cum hac; aut est diuersa. Petrus Abaelardus aut est idem cum Petro Blesensi; aut est diuersus. Gesnerus, sicubi legatur hoc nomen, aut est idem cum me, idem ego; aut est alius diuersus a me: nam non est tertium. Magna sapientia! Nempe idem hic intelligitur idem numero, non vero idem genere. Ego sum homo, Abaelardus est homo, Petrus Blesensis est homo; adeoque iidem sumus quidem genere, sumus homines; sed non iidem numero. Habemus diuersa nomina, siue sumus indiuidua. Idem numero itaque est, qui non habet alium, sed est indiuiduum. Hic philosophabantur Heraclitici, An quidquam diu idem esse possit. Cogitate erucam, nympham, papilionem, rel. puerum, iuuenem, virum, senem etc. Manet ille Ego, mens conscia. Diuersum: Cf. 907. Affinis est quaestio, Vtrum sint perfecte similia? Negant Leibnitiani: post Academicos. Vid. Cic. Acad. 2, 17. sq. Iord. Brunus etiam negat esse perfecte aequalia de triplici minimo p. 66. sqq. Experimentis in neutram partem videtur quaestio posse dirimi. Cauendum a circulo. V. G. quia alias non esset ratio sufficiens, cur A in B potius quam in C: Item non sunt duo similia, alias enim duo vel plures etiam DI esse possent, quo vtitur V. G. Scheffelius Hildesiensis Gymnasii Director. Valeat talis Metaphysica.

901 vel necessarium (quod ipsa etymologia latina declarat) vel fortuitum (contingens):

Necesse est, quod nec esse aliter potest. Fortuitum s. contingens, vt hodie appellant, est tale, quod etiam aliter esse potest. Inde colligitur, quidquid ostendi potest, quidquid est, aut est ens necessarium; aut contingens. Ens necessarium absolute est DEVS solus. Necessaria entia


page 230, image: s230

sunt numeri. [Bis duo necessario sunt quatuor; fieri aliter haud potest.] Conf. 904.

902 Omne ens esse vnum vel certe vnitum, verum h. e. non repugnans sibi, perfectum (n. 857), bonum.

Vnum: Alias enim non esset ens, sed entia: non pileus, non vnus; sed pilei in plurali. Quanta sapientia! Vnitum ens est, quod compositum es ex pluribus. Exercitus est vnus, in singulari; sed non est simpliciter vnus; verum vnitus ex pluribus. Sic mundus, corpus humanum, membrum, elementa, cet. Qui dicit millenarium, dicit vnum: nam millenarius est vnus; sed millenarii sunt plures, sunt plura entia. Verum millenarius ille non vnus est simpliciter, sed vnitus, compositus ex mille vnariis, s. vnitatibus. Cum Spinosa disputatum est, An vna tantum substantia. Porro omne Ens. est verum. Verum est, cui competit nomen, quod habet. Eo ipso, quod voco ens, dico, id esse illud, quod audit. Alias enim, qui dicit hanc esse mensam, si non exsisteret, mentiretur. Sed oslendit, esse eam illud, quod dicit esse. De vero plura 1016 sq. Perfectum, quod omnia habet, quae debet habere. Bonum, quod vtile est ad finem suum. Bonum certe potest esse alicui et ad aliquid, quidquid est. Ita Coburgi (* ab Io. Conr. Schwarzio in Diss. de vsu et praestantia daemonum ad demonstrandam naturam Dei ) disputatum est de bonitate diaholi. [Diabolus is est, qui esse debet;] habet omnia, quae debet habere, et quae pertinent ad diabolum. Sed est etiam vtilis re vera; deterret metus illius homines a peccando. Demetrius (§ 876) ipse fassus est, se non posse negare, carnificem et Diabolum esse vtilissimos in republica: nam metum incutere illos malis, et facere, vt multa peccata omittantur. Metus diaboli multos custodit homines, ne veniant in manus fratris sui, carnificis. Itaque, in quantum diabolus habet omnia requisita diaboli,


page 231, image: s231

in tantum bonus est. Bona sunt ignis, gladius, mors, pestilentia. Haec omnia possunt alicui bona esse, si recte illis vtaris: possunt certe ad finem aliquid conferre.

Haec itaque quum nunc sciamus, non putandum est, nos esse sapientiores infinitis hominibus, qui non didicerunt Metaphysicen. Interim ad hoc forte prosit nostra sapientia, vt, si quis dicat, Multa entia esse illa vera quidem, sed non vtilia, illi ostendamus, Recte vtenti esse etiam vtilia. Ceterum fateudum est, nos non multum inde iuuari. Ego per L, et si addo IV, annos, quibus in scholis didici Metaphysicam, per LIV annos sciui, omne Ens esse vnum, verum, bonum: sed illud vnum, verum, bonum, me nihil iuuit, nisi hoc, quod omnes sciunt, Malum fieri posse bonum, si illud recte adhibeas.

Homo itaque est vnum ens, certe vnitum: alias enim essent homines. Et est ens verum, in quantum habet omnia ea, quae ipsius essentiae et naturae debentur. Homo pictus, cadauer humanum, non sunt homo: nam illis non inest anima. Anima humana non est homo; debet habere corpus. Est perfectum: alias enim, si non haberet, quod habere debet, non esset Ens.

903 Has vocant proprietates, quae salua essentia abesse non possunt.

Homines plures non sunt homo: pictus homo non est homo: anima sine corpore, vel corpus sine anima non est homo. Non potest aliquid ita malum esse, vt non cuidam et sub quadam circumstantia conueniat.

904 De omnibus disputatur, de nullo magis, quam de necessitate et contingentia.

De his omnibus multa disputantur in Io. Weissii Metaphysica: sed nullam habent vtilitatem: nam omnes sciunt: exceptis tamen his, quae de necessario et contingente disputantur. Haec enim magnum habent vsum, propter applicationem. Quid sit necessarium, quid contingens,


page 232, image: s232

explicatu quidem facile est et dictu: Sed, vtrum hoc vel illud sit necessarium, an contingens; haec est magna quaestio. Quae autem de vno, vero, bono disputantur, sunt fere [gap: Greek word(s)] .

905 Ad caput disputationis pertinere videtur hoc, necessitatem conditionis s. hypotheticam veri nominis necessitatem, absolutaeque quantum ad effectus esse aequalem, si conditio sit necessaria.

Distinguunt inter necessitatem absolutam et hypotheticam. Absolute necessarium est, vbi simpliciter res ita esse debet, vt est; vbi non aliter esse, aut ne cogitari quidem, potest; quod simpliciter et sine conditione est necessarium. Absolute necessarium Ens summo gradu et [gap: Greek word(s)] est solus DEVS. Ita etiam absolute necessaria sunt attributa, quae de Ente diximus. (* Sic, vt corpus extensum sit et diuisibile, circuli radii omnes aequales, cet., absolute necessarium est. N.) Huc incidunt, quae de libertate disputantur. Ego dico, Ex vestra ratione sufficiente necessariae sunt cogitationes et actiones: nam omnia necessario euoluuntur ex anima vestra. Deinde illi dicunt, Tu euertis discrimen inter necessitatem absolutam et hypotheticam. Sed non video, quomodo hic necessitas hypothetica locum habere possit. Nam, si principium rationis sufficientis tale est, quale vos illud facitis, non potest non consequi illud, cuius est ratio sufficiens. Ne fallamux, semper est videndum, qualis sit hypothesis. Eclipsis solis, vbi exsistit illa, est necessaria. Nam oritur inde, quod luna intercedit inter solem et terram. Si quis itaque dicat, Est haec necessitas hypothetica: dico, Sit ita: sed, quia illa hypothesis est necessaria, adest etiam necessitas veri nominis. Nam incidit in annos certos, in horas, in minutas, in primas, in secundas, certas et definitas. Ita in lunari eclipsi, quae oritur, quum luna incurrit in vmbram terrae. Ergo est necessitas hypothetica; sed illa hypothesis est necessaria: diu ante potuit


page 233, image: s233

indicari, praedici, et definiri accuratissime. Hypothesis autem necessaria aequiparari potest necessirati absolutae. Transferamus hoc ad libertatem et voluntatem hominis. Ratio sussiciens, cur Cainus fratrem suum Abelem occiderit, est in illo statu et ratione tota mentis suae, qua erat tum, quum designaret hoc scelus; erat mens eius turbata ab ira, inuidia, cet. Dico, fuit necessarium, vt Cainus Abelem occideret; et illum necessario occidit, secundum rationis sufficientis principium. Nam si pependerunt hae cogitationes a praecedentibus; si sunt illae ideae euolutae necessario ex illius anima; si hae cogitationes rationem suam habuerunt in praecedentibus; et harum ratio fuerunt denuo praecedentes; et si semper ita retro eatur: peruenitur tandem ad ipsam originem rerum. Et hoc non dico modo de principio rationis sufficientis: [nam harmonia praestabilita plane omnia euertit,] (* conf. § 748 et 871) sed generatim de ratione sufficiente qualicunque. Si hae cogitationes meae, quas nunc habeo, habent et ipsae rationem sussicientem suam, vndecunque demum illa sit; nempe hac conditione, vt non possit non consequi haec actio: non liber sum; non ago libere. Igitur videndum est, an quis ita statuat, omnes actiones nostras dependere a ratione aliqua sufficiente, vt differre saltem actionem non possis, et cogitare paululum, et considerare aliter; adest reuera necessitas absoluta; et nihil prodest, si dicant, Esse necessitatem hypotheticam. Manet itaque hoc: Eclipsium conditiones sunt necessariae: Sed electionum non item: poterant enim mutari repraesentationibus. Verum si est R. S. successionis omnium cogitationum talis, vt immutabili lege ex praecedente euolvatur sequens, eam non possum liberare a necessitate; neque possunt alii acuti, boni, sapientes viri.

906 Et hoc, non quidquid certo futurum est, atque ideo praedicia deo potest, esse idem necessarium.

Hic est scopulus, in quo offendit genus humanum, quam diu illud est. Haec est illa quaestio quae illud


page 234, image: s234

semper exercuit. Nam hoc fecit, vt aut negarint veritatem diuinae praedictionis rerum futurarum contingentium: aut, si confessi sunt praescientiam diuinam, assumserunt etiam simul necessitatem. Nam dicunt: Si DEVS praeuidit omnes consequentias, non possunt non illae necessario consequi. Hinc alii potius in illud inciderunt, vt negarint praescientiam in DEO rerum futurarum contingentium. Et in hoc inciderunt multi alias boni viri et pii: sed quibus hac in parte certe non laudem tribuerim, eos fuisse bonos doctores theologiae naturalis. Dicunt itaque, DEVM non praeuidisse, homines futuros esse tam malos et infelices, sed, quum nunc ita acciderit, studere illum haec mala corrigere omnibus remediis, et succurrere generi humano, quantum possit. Verum est, sunt dicta quaedam S. S., quae poenitentiam DEO tribuunt; sed accommodat se DEVS etiam illis in locis ad nostram imbecillitatem, et loquitur [gap: Greek word(s)] Interim quam plurimi homines aut negant DEO praescientiam rerum contingentium: aut inducunt necessitatem. Vtrumque est pessimum: et vterque scopulus tam malus est, vt nesciatur, qui sit peior: nisi quod prior ad vitam tolerabilior est. Qui negant esse praescientiam, ne cogantur necessitatem concedere, illi ceteroquin possunt boni esse, et non ita infelices, quam reliqui, qui necessitatem inducunt. Certe hoc alterum terribilius multo est, et quietem mentis turbat omni modo. Nam talis homo nunquam potest tranquillo animo esse. Sed vtrumque puto euitandum esse, et euitari posse, hoc modo: Hoc sit, non quia praeuidit DEVS; sed, quoniam futurum est, ideo praeuidit. (* Conferatur omnino Leibnitii Theodicaea passim, inprimis § 37 sqq. N.) Nostra interest hoc medullis velut impressum habere: Non ideo sit aliquid, quia praeuidit DEVS; sed ideo praeuidit, quia futurum est. DEVS non tantum scit, aliquid futurum, quod necessitate quadam consequatur; sed etiam scit, quod probabile est, esse futurum. Multi mediocres tantum homines, et non maximae semper indolis, si nouerint


page 235, image: s235

alicuius ingenium, accurate possunt praedicere et diuinare, quid alter facturus sit, si sit in hac conditione, in hoc casu; quid sit electurus. Noueram puerum, qui nunc magnus vir est; quum olim, quum ego iunior essem, sed tamen vir iam, apud patrem illius versarer, praedixit nobis puer, quid facturus esset, et quid futurum sit. Accusabo, inquit, fratrem meum iuniorem, mater dissimulabit se audire. Dictum factum. Ridemus: fatetur illa, verum esse; se amare hunc pusionem. Nam erat iunior, vltimus, carissimus. Poterat itaque puer hoc praedicere, quia nouerat matris indulgeutissimum in fratrem ingenium. Ita diuinant saepe homines, quod futurum sit. Sed interdum falluntur, et falso praedicunt. Vocatur aliquis ad iudicem: dicunt, Hic mitis est iudex, facile absoluetur. Sed fieri potest, vt nunc in hac causa praeter consuetudinem sit seuerus. Ita diuinant nunc, Pacem non faciet regina. Quidni DEVS sine vlla influxione in res ipsas praeuideat, quod facturi sint homines? Quidni summa sapientia hoc videre possit, quae videt apertissime, quae sunt in intimis animae nostrae motibus? Succurrit hic illud, quod remouenda a DEO est, quanti etiam constet, omnis successio: qua admissa implicamur. Vid. n. 970. Qui vult recte philosophari, ponere hoc debet, In DEO non esse successionem, non praeteritum aut futurum; sed illi omnia esse praesentia. Scio, rideri nos, qui hoc dicimus, ab aliis quibusdam, qui dicunt, Se hoc sibi non imaginari posse. Sed causa est angustia mentis nostrae. Vt philosophi antiqui sapientes quidam dixerunt, Vnumquemque imaginari et concipere sibi DEVM secundum modulum ingenii sui; vt pictores quidam, quoniam nihil maius norunt, quam regem, pingunt etiam DEVM regio ornatu, cum magno capillamento et pallio purpureo. Ita philosophi quidam nihil norunt maius, quam se, et secundum suam magnitudinem metiuntur reliqua omnia: et putant ideo, DEVM aliquid non posse, quia ipsi non possint. Hoc inter homines inprimis philosophi solent facere, quia se etiam paruos Deos putant, et


page 236, image: s236

plus scire credunt, quam omnes alios. Sed debemus aequi et modesti esse. Vt hic canis forte etiam magnifice de se sentit; cogitat forte: nam videtur valde bonum ingenium habere: se non minus esse quam nos. Et quis scit, quid de nobis iudicet? Forte nos putat stultos, qui ita quieti assideamus, se autem esse sapientiorem, quod se moueat, et agitet corpus, et spatietur. Agnoscamus, nos esse imbecilles, et mentem nostram valde angustis terminis esse inclusam; et cogitemus, nos tamen posse in rebus, quae non inducant necessitatem, sed quae liberae sint, praeuidere et praedicere, quid futurum sit. Deinde obseruemus et memminerimus hoc: Praescientia non inducit necessitatem; sed ideo potest aliquid praeuideri, quia futurum est.

907 Ex notionibus eiusdem et diuersi eliciunt ideam spatii: quibusdam spatium (sicut locus ) mera relatio est, et idea geometrica.

Nam cogitamus res, partes, diuersas sibi proximas, remotas, iuxta se, supra et infra, etc. Quum aliquid idem esse cogitamus, et tamen etiam aliquid diuersum, dum iuxta se ponimus diuersa, assignamus illis locum. Si res diuersas inter se collocamus: iuxta se, aut super se, aut infra se, aut in circulo illas collocamus. Ea res occasionem dedit, vt de spatio cogitarent homines acuti. Locus spatio est cognatus, siue sit pars (imaginaria) spatii: siue relatio ad alia corpora, supra, infra, circa, cet. Putant quidam, locum esse partem spatii: locum autem interdum modo relationem esse. Si iuxta se sedent Maria, Petrus, Elisabetha, sedent in vno loco. Ita nos in hoc loco coniuncti sumus, i. e. non longe a nobis inuicem sedemus remoti. Hoc transtulit Leibnitius ad locum, dicens, Non esse locum, nisi plures res iuxta se positae cogitentur. Leibnitius itaque et Wolsius omnia plena faciunt: hinc inter alia est illud [gap: Greek word(s)] , vt transpositis duabus arenulis vel pilis alium fieri mundum


page 237, image: s237

dicant. Et inde in nobis, qui aliter sentimus, Leibnitiani accusant ludibria imaginationis. Sed manus mea semper est in spatio, quocunque illam moueo; et corpus meum, etiamsi destructum sit, si comburatur, si putredine soluatur, tamen manet in spatio. Si totum mundum sublatum cogito, tamen spatium manebit. Habuimus in Moshemio hic subtilissimum et acutissimum philosophum, qui idem sensit; cuius verba ad Cudworthum p. 776 b haec sunt: ?Quamuis tantum ingenio meo vim attulerim, quantam potui, vt, demtis corporibus, spatium quoque tolli, cum Cartesio et multis aliis philosophis, constitueret: nullo tamen modo id ab eo impetrare potui? (* Et p. 1007 b? Certus ego sum, esse spatium aliquod: nec enim ex animo meo, quidquid etiam moliar, hanc notionem eiicere valeo? ) Est ille locus Moshemii classicus. Fateor mihi idem contingere, quoties ea de re cogito. Et magnum est praeiudicium pro hac sententia, quod maximos viros habet patronos. Non modo Moshemius ita iudicauit; sed hoc statuerunt summus vir Lockius, Deus quidam philosophorum Gassendus, maximus mathematicus Newtonus, et eius defensor Newtono ipso non minor Clarkius. Accedunt duo Angli praestantissuni Halleius et Raphsonus. (* Loca dabunt Moshemius l. l., Sam. Christ. Hollmannus Metaph. § CXXIII, inprimis vero Geo. Henr. Ribouius instit. Theol. dogm. I, 3, § 309, qui omnino videatur. N.) Magna itaque opinio esse debet, tantos viros aliquid veri vidisse. Et sunt tales, quos non accuses ingenii ludibria illis placuisse: sed summi et accuratissimi Mathematici, qui non indulserunt imaginationi. Et fuerunt summi viri in omnibus disciplinis, diuersi a se; summi theologi, summi philosophi, summi mathematici; et dicunt, Se voluisse impetrare hoc a mente sua, sed impetrare non potuisse. Hoc debet nos mouere, vt credamus, aliquid subesse.



page 238, image: s238

908 Aliis, quibus patrocinatur valde sensus, imaginatio, magna praeiudicia, spatium est aliquid reale, extensum, infinitum, permeans omnia corpora, immutabile, quod sensorium vocare Dei possis.

Qui hi sint, iam dictum est. Placet Moshemio l. l. qui classicus est: fauent quos modo nominaui. Sensur ludibria hie accusant: Sed durum est accusare sensus, id est fontes et instrumenta omnis nostrae cognitionis, omnes hic consentientes; et custodem sensationum atque administram phantasiam etc. Reale hic est, quod cogitando non possum destruere; quod ne cogitare quidem possum non esse in rerum natura. Spatium itaque aliquid reale est mihi, qui ilud non destruere possum cogitando; reale est aliis, qui idem non possunt tollere cogitando, Lockio, Moshemio, cet. Non possum enim facere, vt, si cogitem, sublatam esse hanc domum, hanc vrbem, hunc mundum, nihil supersit; sed semper manet spatium. Extensum, non participialiter, non sensu participiali, tanquam linum aut filum, extenditur, aut vt vesica inflatur; sed vt attributum, ita, vt, quo vsque pergam ac progrediar, sit spatium. Non est illud corpus, quod resistat, siue reactionem habeat; non tale, quod ex crassiori possit extendi, vt tenuius fiat et subtilius: sed vt, in quocunque loco vel puncto illius me constituam, possim vbique cogitare adhuc superesse spatium, quocunque me vertam, dextrorsum, sinstrorsum, sursum, deorsum; et illud vbique continuatum. Infinitum, certe indefinitum, cui ego terminos non assignare aut ponere possum: es si sit ipsa DEI immensitas, etiam vere infinitum. Si ego pergam per omnes dimensiones, inlongitudinem, in latitudinem, in altum, in profundum, versus hanc et illam partem, vbique supererit spatium: nam est insinitum, indesinitum certe. Potest fieri, vt haec sit DEI immensitas et insinitas: i. e. vbi cogito esse spatium, cogito simul DEVM adesse, cum


page 239, image: s239

sua vi, omnipotentia, omniscientia. Permeans onmia corpora, ita, vt, vbi sit corpus, non desit spatium. Nam spatium non excluditur corporibus, vt aqua excluditur a naui. Locum enim illum, quem nauis occupat in mari, non occupat aqua, sed codit illa naui. At spatium ita se habet ad corpora, vt se habet aqua ad spongiam; vbi aqua spongiam ita penetrat, vt nulla particula possit ostendi aut cogitari adeo, vbi non sit aqua. Ita, si habeas cribrum aut fingas tibi aliud vas perforatum, quod in aqua submergas, non excludetur aqua, vt excluditur a corpore solido condensato, vt a naui bene compacta; sed permeat cribrum. Ita ferrum ignitum non excludit particulas ignis. Ita etiam spatium nulla re excluditur; sed, vbi est corpus, ibi etiam est spatium permeans illud, vt vis electrica corpus humanum. Exsultaui prae laetitia, vbi primo vidi experimenta electrica. Nam inde haec duo clarius perspexi: primo, quomodo tanta celeritate sensus corporis peruenire possit ad animum: deinde, quomodo spatium possit omnia penetrare. Nempe est fusus per totum corpus nostrum aether subtilissimus. Qui enim fieri possit, vt, si quis me tangat extrema corporis parte aliqua, toto corpore electriser? Et, si magnus numerus hominum, si v. c. LX homines se alter alterum comprehendant coniungantque inuicem, et tangam proximum, eodem tempore et momento, certe quantum nos homines intelligere possemus, etiam cum reliquis omnibus electrisetur vltimus non minus, quam ille prior, qui mihi proximus erat. Certe non aliter cogitare possemus, quam esse hanc electricam materiam aetherem subtilissimum. Ita spatium quoque permeat, quidquid vbique est corporum; vt, si parietem aedifices in aqua, et extendas rete, quod arceat aquam a pariete, rete tuum pisces quidem a pariete excludet, sed non aquam. Porro est spatium immutabile, seu, quod idem est, simplex, i. e. habet homogeneitatem particularum. Non possunt separari a se inuicem illae particulae, non mutari: ita neque mutatur


page 240, image: s240

spatium, sed est immutabile, propter simpliciratem, i. e. homogeneitatem, perpetuitatem, rel. Potest denique dici sensorium DEI, quo intercedente cognoscat et agat, vt in corpore nostro fusum est illud electricum. Nempe, vt in electrisatione electer propagatur per totam catenam, et per corpora tota, vt nulla pars sit, quae non sit electrisata: Vt in corpore meo, si extremus digitus vel leuissime tactus sit, eo momento sentit etiam cerebrum: ita Clarkius non inepte, vt mihi videtur, spatium sensorium DEI esse posse, putauit. Hinc omnipraesentia DEI; hincillae sententiae de DEO anima mundi, quatenus illa satis a mundo distinguitur. Versus Popii,

All are but parts of one stupendous whol,
Whose body nature is, and God the Soul,

aliquis ita corrigit, vt pro the ponat as, i. e. quasi. Gentlem, Magaz. 1759. p. 624. Nonne magnificentius certe de DEO loquitur, qui hoc dicit, Vbi est spatium, ibi est DEVS; et, quidquid fit in spatio, illud sentit et percipit DEVS; quam qui dicit, DEVS est monas, ens simplex; et deinde monada suam definit, esse ens simplex, quod non figuram, non magnitudinem, habeat, nullum spatium impleat, se non moueat, nullumque habeat motum internum? Qui ita dicunt, videntur illi ista simplicitate simplex redigere ad nihilum. Extensum et corpus non vnum idemque est; sed modo, qui dicit, spatium esse extensum, intelligit per extensum id, quod terminos non habet. Verum est, si hoc ita crasse accipitur, absurdum videatur sine dubio: sed hoc non volunt hi, qui dicunt. Vt, si quis DEVM vocat animam mundi, non ita intelligit, vt putet, DEVM omnibus modis se ita ad mundum habere, vt se habet anima ad corpus, vt sit pars corporis, vt, si laedatur corpus, dolorem sentiat et ipsa: sed modo hoc vult, Vt se habet anima ad corpus ratione motus, ita se habet DEVS ad mundum; in DEO est causa virium, et omnis motus, quem in mundo deprehendimus. Ceterum


page 241, image: s241

haec de spatio sententia est antiquissima: quin est Iudaica. In libris Rabbinicis DEVS vocatur [gap: Hebrew word(s)] Makom, Hammakom, i. e. locus, de qua appellatione vid. Moshem. ad Cudw. l. l. (* vel potius Buxtorfii Lexicon chald. Talm. et Rabbin. p. 2000, et quos laudat Ribouius l. l. N.) Orphica adeo videtur apud Proclum in Plat. Timaeum II, p. 64 med. (* Commendat preces, hisque operam dedisse ostendit omnes omnium gentium sapientes, Indorum Brachmanes, Persarum Magos, Graecorum theologos, initiorum mysteriorumque auctores. Haec igitur verba, [gap: Greek word(s)] , optimus praeceptor recte trahit ad Orphea; ceterum hic nihil agnosco Orphicum. Pergit deinde Proclus, et, cur precandum sit, affert rationes, in his plane Christianas. Tum haec: [gap: Greek word(s)] . Vltima haec, vbi DEVM omnia tanquam circulo complecti, et omnia in eo esse, dicit, veram rationem appellationis Iudaicae, quam modo vidimus, afferre mihi videntur, non ea, quae more suo nugantur Rabbini. N.) Philo Iudaeus (* in libro de profugis p. 461 C.) DEVM vocat [gap: Greek word(s)] Vno verbo, est sensus paene generis humani. Paulus


page 242, image: s242

ipse consentit in illis verbis (* Actor. XVII, 28) [gap: Greek word(s)] . (* Hic potest exscipi, [gap: Greek word(s)] Hebraeorum ac Syrorum more dictum esse, et verti debere per illum: sed sunt alia loca non pauca Patrum, DEVM [gap: Greek word(s)] , locum rerum ac spatium, cet. vocantium, quae attulit Fabric. ad Sext. Empir. X, p. 639 et inde Ribov. l. l. conf. et Wolfius ad Theophili l. II ad Autolyc. p. 77.) Hinc aeri attributa omnipraesentiae diuinae dederunt. Vid. Stob. Ecl. Phys. c. 13. p. 25 med. Si quis vero repetere vult meam sententiam, modo in hoc caveat sibi, ne mihi imputet consequentias absurdas, et cogitet semper, imperfectionem omnem esse remouendam, quae ex hoc dogmate non magis elicienda erit, quam ex multis S. S. locis, vbi DEVS descendisse in terram dicitur, et vidisse, quid agant homines, DEVM poenituisse, iratum esse, cet. Non possumus commodius de DEO loqui, homines de spiritu, quam hoc modo, vt, quae DEVS facit per omnipotentiam suam, omnipraesentiam, et reliqua attributa infinita, explicemus verbis, quae desumta sunt nostris de rebus et nostra ratione agendi. Ita ego vtor his formulis, vt exprimere possim, quod credo fas esse, nos de DEO credere et sentire debere; et nihil aliud volo, quum dico, spatium esse sensorium DEI; quam indicare numinis immortalis immensitatem et infinatatem. (* Dubitanti mihi ac quaedam super hac opinione rogitanti aliquando familiariter, haec fere respondit: "Longissime absit a me, vt ego pro certo et asseueranter dicam credamue, spatium esse DEI sensorium. Nam quis DEVM vnquam novit? Sed dictum hoc Clarkianum mihi valde placere non diffiteor, hanc inprimis ob causam: DEVM vbique adesse, et onmia scire, simpliciter credo: sed scio, hominem superbum esse animal: et nominatim plilosophi sunt omnium superbissimi, qui, quod ipsis non possibile est, etiam DEO negant: ne igitur et


page 243, image: s243

mihi accidat, quod multis, in his amico cuidam, qui in proximo est, (* Hollmanno) qui, quoniam omniscientiam DEI non potest comprehendere, potius negat, et successionem in DEO admittit: hanc tanquam hypothesin adoptaui, quae impium errorem a me defendat, meque custodiat, ne dubiis misere crucier. Scilicet ita colligo: Quaecunque cogitantur, dicuntur, geruntur, omnia in spatio geruntur, dicuntur, cogitantur: Iam si, quod dixi, sumas, spatium sensorium esse DEI, pulchre mihi intelligere videor, quomodo omnia ad DEI sensum perueniant, ablata tamen successionis imperfectionis notione. Eodem modo interpretari mihi possum eiusdem omnipraesentiam. Nunc vero ita me ipsum tanquam in ordinem redigo: Si tu, qui ad DEVM infinitum plane nihil es, potes tamen aliquem probabilem modum excogitare, vel imaginari potius, quo haec in DEO fiant; qui, vtrum haec attributa ei tribuenda sint, sine summa impietare dubitare poteris? Is, qui nullis vnquam limitibus circumscriptus est, modo potest quouis alio vbique praesens esse, et intelligere omnia. Ego ita aninio complector. An vere ita fiat, non ausim definire." Haec Gesnerus candide, modeste, pie. conf. et § 993. Si vero cui post omnem hanc de spatio disputationem nondum omnia liquida sint, eam cogitet ab omni aeuo ingenia exercuisse subtilissima, et quaestionem esse valde spinosam. Equidem idem experior, quod Moshemium supra fateri vidimus, spatium nulla cogitatione destrui tolliue posse. Ceterum malo eundem hic sequi p. 1007 b l. l. ita dicentem: De natura et rationibus eius dimicare noto, fateorque, mihi non tanium esse ingenii, vt rem tam alte positam attingere et comprehendere queam. N.)

909 De duratione autem nemo dubitat, illam esse ideam tantum, quam separare a rebus, quae


page 244, image: s244

durare dicuntur, non possis: ac generatim durationem cogitari etiam aeternam posse:

Vbi nihil est, ibi durationem remouere debeo. Est vero durationis nomen negatiua definitio, et modo indicat, aliquid non desinere, sed continuare statum suum. Possum durationem rei alicuius exrendere in infinitum; possum cogitare, hunc mundum in omnem aeternitatem esse duraturum: nam nihil impedit, quo minus durare semper pergat, quum iam per tot saecula durauerit: possem retro ire, et imaginari, fuisse illum ab aeterno: possum retrogredi in omnia saecula et in infinitum. Duratio non inducit necessario successionem; est negatio de sinentiae. Sed potest etiam cogitari sine principio.

910 tempus autem esse mensuram durationis a successione corporum et motu sumtam.

Non omnis duratio potest mensura comprehendi: sed quatenus est idea, possum partem illius separare, etc. Locus est relatio tantum spatii, et competit rebus ipsis. Duratio vero est multo maius quid, et comprehendit omnia saecula, et vltra saecula etiam progreditur. Sed tempus est mensura durationis. Spatium non possum destruere, etiamsi volo. Durationem possum, si volo. Et eiusdem rationis ac naturae tempus est cum duratione.

911 Quae de simplici et composito disputantur, ea hanc habere videntur difficultatem, quod incipiunt homines eruditi a notione compositi, compositum autem ab extenso non distinguunt (917:)

912 porro simplici negant, quaecunque in composito esse sensus vel ratio docent.

Si fieri posset, supersederem hac disputatione. Non libenter disputo hisce de rebus, quod fassus iam sum;


page 245, image: s245

non quod defugiam sententiam meam dicere: nam hanc iam posui hic; sed quia difficilis est disputatio, et non multum efficitur. Potest fieri, vt, qui semel addixerit se vulgari sententiae, cum illa hinc recedat post longam disputationem. Et nemini meam sententiam obtrudo. Sed prima mali labes, [gap: Greek word(s)] , vt vocare soleo, videtur mihi hoc esse, quod incipiunt a compositione et iunctura, vno verbo, a composito. Nihil in composito esse aiunt praetes partes (partes illae tamen possunt esse diuersissimae naturae) et iuncturam: Ergo nihil, accidere potest nisi additio, ablatio, transpositio partium, et mutatio loci. Obseruatur in compositis additio partium, earum coniunctio, transpositio, mutatio loci, cet. Per haec oriuntur composita, et intereunt denuo. Haec candela facta est ex pingui, quod natum est in cellula pinguedinis, vt anatomici vocare solent, ex pinguedine inprimis circa renes et vmbilicum: ab hac pinguedine per coctionem separatae sunt particulae carnosae, et magis putrescentes: deinde transfusa est in hanc formam: nunc soluitur denuo, et pars perit per ignem, pars abit cum fumo in auram. Deinde hoc ponunt: Compositum et corpus est vnum. Transeat hoc. Tertio dicunt, Extensum et compositum pari ratione dicuntur. Sed in hoc dissentio. Puto, extensum esse posse, quod non sit compositum. Iam de composito haec praedicant: (Ernesti § 57.) [gap: Greek word(s)] ) Composita replent spatium, aut potius, vt ego dico, sunt in spatio. [gap: Greek word(s)] ) Vbi res plures inter se componuntur, fiet longitudo, latitudo, profunditas, altitudo: Ob id ipsum habent magnitudinem. Eadem facit, vt [gap: Greek word(s)] ) mensuram habeant, et [gap: Greek word(s)] ) Figuram s. circumscriptionem. [gap: Greek word(s)] ) Possunt augeri, minui, diuidi, transponi, cet. [gap: Greek word(s)] ) Moueri. [gap: Greek word(s)] ) Naturaliter debent oriri, et denuo interire, compositione et dissipatione particularum. Hactenus bene. Nam haec sunt attributa compositorum, quatenus sunt composita. Iam vero simplicibus omnia negant horum attributa,


page 246, image: s246

et dicunt: Simplex est, quod nihil omnium horum habet; in quod nullum horum septem attributorum conuenit. Quaedam forte in quaedam genera simplicium conueniant, vt de iis non praedicari possint illa, quae hactenus de compositis, eorumque attributis, audiuimus: sed non generatim hoc verum est, vt, si vnum sit, sit et alterum, cuius illi oppositae plane sint rationes. Est haec Epicureorum argumentandi methodus, quam [gap: Greek word(s)] , q. d. aequalitatem s. aequilibritatem vocabant, vt Cicero monet N. D. I, 39. Vt, si quis ita concludat, Quoniam sunt homines mortales, sint etiam aliqui immortales: Quod sunt lineae rectae, sint etiam curuae. Hoc quidem verum est; sed non necessario sequitur vi oppositi. Sunt quidem necessaria metaphysice; sed necessitas metaphysica non inducit necessitatem (* realem, physicam, et) proprie dictam. Haec vera sunt, et verissima, et necessaria, in idea, si ex ideis volumus disputare, vt clamabat ille amicus meus (* § 897,) Disputemus ex ideis! tum possumus hanc ideam dare simplicis, quod omni ex parte contrarium sit composito. Est hoc antiquum, vtpote Epicureum, sicuti vidimus; sed est etiam reprehensum. Epicurei argumentabantur secundum illud, Oppositorum opposita est ratio. Haec, quam hi homines accipiunt, simplicitas esset summo rigore, nempe metaphysica, et metaphysice necessaria. Verum, an deinde in rerum natura sit tale simplex, haec est alia plane quaestio. Ita possum dicere, Attributa mali viri esse haec; ac ponere deinde omnia epitheta, quae conueniant in virum perfecte et ex omni parte malum: deinde ab altera parte possum ponere his opposita epitheta, et dicere, Haec sunt attributa perfecte boni, adeoque describere virum, qui melior non possit concipi. Malus est fraudulentus, scortator, ebriosus, rixosus, cet. Ergo bonus debet esse ingenuus, castus, sobrius, pacificus. Haec metaphysice sunt omnia verissima. Verum deinde, vtrum sit in orbe terrarum talis


page 247, image: s247

bonus vir, in quem iure dici possint omnia laudis et virtutis epitheta, qui nihil de opposito malo isto in se habeat; hoc est aliud. Ita possum imperfectum hominem describere, quales sumus nos homines ordinarie omnes; deinde vero vi oppositi perfectum hominem cogitare, qui vbique videat verum, nunquam erret, nunquam fallat, nunquam fallatur, nunquam aegrotet, nunquam laedatur, vulneretur, nunquam denique moriatur. Sed an inde sequitur, Ergo est talis homo perfectus? Verum est, metaphysice esset hoc; et deberet perfectus homo esse; sed metaphysica necessitas non facit, vt aliquis sit in rerum natura talis vir perfectus. Ita hic concedamus, esse talia composita; largiamur etiam, extensum esse corpus; licet hoc ex definitione spatii, quam supra (* § 908) dedimus, non fequatur; sed transeat: Verum enim vero, an inde, quod compositum habet illa septem attributa, hoc sequitur, Ergo est etiam tale simplex, quod horum attributorum nullum habeat? Noa magis sane sequitur hoc, quam illud de homine perfecto. Ita possum describere omnium pessimam mulierem, et illam componere ex omnibus omnium malarum mulierum vitiis. Ergo debet etiam alia esse huic opposita, quae omnes habeat, quae cogitari possunt, virtutes. Verum, vbi est metaphysice bona vxor? Estne in rerum natura? Quis eam habet? (* Simplicia haec, quae Monades vocantur, nouissime, quantum constat, Cel. Kaestneri patrocinio defensa sunt in praefatione ad Oeuvres Philosophiques de Leibnitz 1765, vbi sententiam philosophi interpretatur; nominatim, quid sibi velit hoc, Monadibus vniuersum repraesentari, et esse eas tanquam specula mundi. Nam vis repraesentatiua potissime est, quam illis tribuebat Leibnitius. N.)



page 248, image: s248

913 Hinc fit, vt, quae simplicia vocant et monadas, ea ad verum Nihil videantur redigere (935);

Mihi videtur ita argumentandum: Si quid sit in spatio, de quo non possim dicere, esse illud ibi vel illic, posse moueri, esse extensum, istud esse ens rationis ratiocinantis, quae sibi fingit aliquid, quod non est; ens imaginarium; perfectum nihilum. Nam auferamus cogitando illa omnia, quae de compositis dici possunt, et videamus, quid supersit.

914 et inde tamen retro componere omnia.

Dicunt, retro ex illo omnia esse composita. Quamquam mutatum est: hoc hodie. Nam antea dicebant, Omnia composita esse ex simplicibus s. monadibus componentibus: adeoque statuebant, debere extensum constare ex meris non extensis, ex meris cifris, ex monadibus. Sed hoc erat nimis [gap: Greek word(s)] . Nam, si omnia composita orta sunt ex monadibus, debent etiam resolui posse in monadas. Verum de his iam disputavit, fierique non posse intellexit ostenditque Plato apud Stobaeum Eclog. physic. I, p. 101, fin. [gap: Greek word(s)] . In infinitum secta corpora non desinunt in incorporea, mole distantibus segmentis. Nimis etiam ex Geometricis clarum hoc erat, ex nihilo non fieri posse compositum. Nemo habebat talem mensuram ex monadibus factam, qua illas metiretur. Nam constat ex geometria, mensuram debere similem esse rei, quam mensurare volumus. Si quis superficiem vult metiri, debet etiam mensurula adesse, quae habeat superficiem aliquam: et, si quis cubum vult emetiri, debet habere mensuram cubicam. [Cubum metimur non lineis, sed pedibus cubicis.]


page 249, image: s249

Verbo, nemo comprehendere poterat monadas tales; multo minus intelligebant homines, quomodo ex illis possit fieri compositum. Nam ex rebus, quae neque habent longitudinem, neque latitudinem, neque altitudinem, neque profunditatem, neque crassitiem, neque figuram, neque vero extensionem, neque diuidi possunt, non potest componi aliquid, quod habeat haec omnia, quod habeat longitudinem, latitudinem, cet. An fieri potest, vt ex rebus, quae non habent corpus, possit corpus fieri? Ex meris simplicibus, ex meris cifris, ex monadibus, nihil fit. Aliud est in ideis Geometricis: aliud monas in numeris. Haec vero non amplius dicunt philosophi recentissimi, qui nunc viuunt. Nam, quum videant, hoc nimis offendere homines; et putari nimis esse contra sensum generis humani: redeunt paulatim ab illa subtilitate nimia, et volunt huic incommodo remedium adhibere aliud, et parant emplastrum, quod imponant huic vulneri. Sed metuo, ne pharmacum illud peius sit morbo ipso. Nempe

915 Quidam eo subtilitatis progrediuntur, vnde vnus modo gradus, si modo, est ad Idealistas.

Ipse Leibnitius dans l' Examen des principes de Mallebranche au Recueil de diverses pisces T. II. De Formeio et Luzaco statim.

916 Quum fateantur, e coniunctione simplicium non posse exsistere corpus, aiunt, a simplicibus tantum hoc effici, vt accipiamus notionem corporis.

Itaque negant, (nominatim Luzacus ) in rebus esse extensionem, vim inertiae, vim motricem, tria phaenomena substantiata, non magis quam colorem, saporem,


page 250, image: s250

calorem, etc. Dicunt, Monades non faciunt corpus s. compositum; sed simplicia illa, quas monadas vocamus, efficiunt modo, vt putem, adesse corpus. Monades habent hanc vim, vt putem, esse hic candelam, pileum, candelabrum; sed non est in illis, quod candelam, pileum, candelabrum, vocamus, aut esse putamus. Quemadmodum non calor est in igne; sed nos putamus modo, si admouemus manum, habere illum vim calefaciendi: quemadmodum non color est in rebus proprie dictus, sed particulae quaedam mixtae cum radiis solis efficiunt modo, vt hoc oculo ita videatur: ita in corporibus. Negant itaque corporibus inesse figuram, latitudinem, longitudinem, grauitatem, extensionem, rel.; sed monadas modo efficere, vt putem, illis haec omnia inesse, et ista esse talia, qualia videntur. Non mirandum est, si quis haec non possit recte intelligere propter obscuritatem et difficultatem rei: nam sum certissimus, illos ipsos, qui hoc dicunt, quid sibi velint, nescire. Namque eo progrediuntur, vt omne solidum nobis demant, nec quidquam relinquant, praeter monadas, i. e. nihil. Sed aut ego nimis sum rusticus; aut illi nos illudunt. Sed profecto illudunt nobis. Semper mihi venit in mentem Eulenspiegelii pictura. Venit hic in aulam principis, profitetur se pictorem, iubetur pingere, promittit operam: interim laute alitur. Elapso longo tempore, quod sibi destinauerat et expetierat ad opus suum, introducit totam aulam in conclaue, dicit, Non pinxi modo picturam pulcherrimam, verum etiam omnium artificiosissimam: habet enim hanc naturam, vt, qui non susceptus sit ex toro legitimo, nihil videat. Videte, hic est Alexander, hic Tyrus vrbs, cet. Nemo volebat hanc ignominiam inferre matri suae, vt illam faceret concubinam. Princeps et omnes dicunt, se videre, quum nihil viderent. Tandem venit morio, Ego, dicens, certissime scio, me non spurium esse. Nam mater mea fuit tam turpis bestia, vt nemo vellet illam videre, nedum cum illa concumbere: Sed ego


page 251, image: s251

nihil video, et vos omnes estis stulti. Ita sane et ego cogito. Ego malo morio ille esse, qui nihil videat, quam vir sapiens: et malo fateri, me nihil videre, quam dicere, me videre aliquid, quum nihil videam. Ne quis putet, esse hoc praeiudicium in me; quum oriretur noua haec philosophia, arripui illam cupide admodum, et studui data opera eiicere ex animo meo reliquias Aristotelicae et Cartesianae partem philosophiae, cui assuefactus a iuuentute inde eram. Et multum profeci in studio nouo hoc; defendi etiam hanc philosophiam; et nomen consecutus sum inter hos philosophos; prouocarunt ad me tanquam ad fulcimen quoddam huius sectae; dedicatum mihi est Lexicon philosophiae Wolfianae; adeoque locum habeo in historia literaria huius philosophiae: Sed paulatim resipui, et redii ad me ipsum. Neque vero ego solus sum, qui hic dissentiam; sed sunt etiam alia exempla recentissima magnorum ingeniorum, quae fateantur, se hanc de fimplicibus doctrinam non posse concoquere, licet de cetero sint admodum Wolsiani. Impugnauit hoc simplicium systema Formeius, in Histoire de l' Academie des Sciences de Berlin 1747 p. 382, vbi inter alia sic: Si l' on sait que les vrais Elemens des Corps sont des substances simples, que la Matiere et les mouvemens sont des purs Phenomenes, qui en resultent, et que nous ne pouvons appercevoir que tres confusement la realite des Substances; l' on conviendra en męme tems, que les Loix du mouvement des Corps naissent d' autres Loix anterieures, c' est a dire, de celles des modifications des Etres simples. Haec deinde toto libello exsecutus est Formeius, et aperte docuit, elementa non esse partes componentes corpus, sed efficientes modo phaenomena etc. Ex libello, Pieces philosophiques et literaire in Diurn. Lips. 1759. n. 69 p. 609. Tout ceci n' estremore vien au prix des Oracles, que rend la misterieuse Philosophie, qui couvre aujourdhui de ses tenebres une bonne partie de l' Alemagne. Elle nię sans detour, qu' il y ait reellement des Corps etendu; cette etendue,


page 252, image: s252

n' est qu' un Phenomene, qui nous deaeoit, et le monde est plein des realites invisibles, de forces, de monades, d' entelechies, dont les seals efforts, et les developemens successifs donnent a nos yeux le grand spectacle de la nature, et en executent tous les changemens. Et totum librum contra hanc opinionem scripsit Elias Luzac tum noster; titulus est, Recherches sur quelques Principes des Connoissances humaines. Publiees a l' occasion d' un Memoire sur les Monades, insere dans le Journal des Savans, Avril 1753, a Gottingue et Leide, 1756 8, vbi p. 202 sq. haec: Il est dans l' univers reel des Etres simples, les quels par une modification qui leur est propre, et qui nous est inconnue, produisent par leur action sur nos sens, un Phenomene au quel nous avons donne le nom d' Etendue et consequemment ces Etres simples sont douez de determinations intrinseques, et de qualites sufisantes pour produire ces effets. Ce sont eux, que les uns nomment Atomes de la nature, d' autres Monades physiques, d'autres les Etres simples de la nature, et que l'on peut appeller encore les Elemens des choses materielles. Ces Elemens s'accordent parfaitement avec les idees et les nombres des Pithagoriciens et des Platoniciens, qui nous ont enseigne que tout l' Univers leur doit son origine; systeme parfaitement conforme a celui de la Monadologie de Mr. Leibnitz. Summa libri haec est: Phaenomena tria substantiata, quae vocantur Extensio, Vis inertiae, Vis motrix, non possunt explicari, nisi per simplicia Leibnitiana. Conuenit in summa cum Formeio. Ibidem comparat colores, calorem, qui male tribuantur rebus tanquam proprietates inhaerentes; eandem rationem esse quantitatis, figurae, duritiei, cet. Respondeo: Paries albus habet eam constitutionem particularum, vt nascatur in me idea alboris: ita ferrum durum, longum, latum rel. Vtrobique tamen aliquid solidi est, respondens phaenomenis. Non possunt haec, vt mihi videtur, vllo modo constare cum sana ratione. Si haec omnia, quae extra nos sunt, modo sunt phaenomena, et faciunt, vt ego putem,


page 253, image: s253

adesse aliquid, vbi nihil sit: dico ego, Haec est proxima via ad Egoismum, siue, quod idem est, Idealismum, qui in hoc inest, vt nihil extra me adesse credam; et illa, quae corpora videntur, esse tantum ideas, quas mihi de illis concipiam; sed reuera non exstare corpora extra me. Profecto eripere nobis conantur hi homines animam et corpus. Primo abstulerunt nobis animam per harmoniam praestabilitam, et dixerunt, corpus meum scribere posse libros etiam sine anima. Nunc dicunt, corpus esse modo monadas, quae hoc in me efficiant, vt corpora putem adesse. Ab his vero hominibus, qui mihi animam et corpus eripere volunt, custodiat me DEVS per pauxillum temporis, quod mihi ad viuendum superest; cum his nolo mihi quidquam esse commercii. Fundus talium sententiarum iam a Democrito, et forte Heraclito. Vid. omnino Menag. ad Laert. 9, 44.

917 Veteres ea in re feliciores, quorum simplicitas extensioni non repugnaret.

In hoc differentia est, quod recens philosophia longum, latum, extensum inprimis, simplici negat. Feliciores hac in re erant antiqui, qui extensionem ita definiebant, vt simplicitati non repugnaret, sed posset cum illa bene constare. Et recentissimi quidam hoc quoque intellexerunt, ostenderuntque, quomodo pulchre inter antiquorum extensionem et recentiorum simplicitatem conveniat, vt nulla sit repugnantia. Elegantissime de hac re disputatur, et conciliantur vetus et recens opinio, in Journal des Savans 1753 April. p. 439 sqq., vbi simplicitas extensionis pulchre exposita est. (* Nempe antiquorum extensum est, quod non habet partes heterogeneas, sed meris constat partibus homogeneis.) Breuiter: Non potest idea extensionis resolui in alias. Vnaquaeque pars extensi apud veteres est ipsa quoque extensa. Est haec definitio optima, quando partium potest eadem dari definitio;


page 254, image: s254

quum habeo aliquid, cuius partes sunt similes toti; vt partes lineae rectae omnes sunt et ipsae lineae rectae. Sed in circulo, aut quadrato, partes non sunt circuli, aut quadrata. Prodiit etiam alius liber intra hos VI aut VIII annos, ex quo hausisse se dicit auctor, Traite des Systemes, (* ou l' on demęle leurs inconveniens et leurs avantages, a la Haye 1748.) Auctor est l' Abbe Condillac. Librum ipsum nondum vidi; sed valde in omnibus recensionibus laudatur, et passim ad illum cum laude prouocant, vbi auctor hoc pulchre ostendit, Non repugnare extensionem simplicitati; sed potius posse cum hac illam consistere.

918 Modos vocant in ontologia, quaecunque ita insunt vel adsunt rebus, vt abesse vel mutari salvis rebus possint.

Quod nos modos dicimus, vocabant Scholastici Accidens praedicabile, quod non necessario requiritur in aliqua re, sed salua illius essentia adesse potest et abesse: quod inest subiecto cuidam [gap: Greek word(s)] , per accidens. Taceam an loquar, idem sum homo. Quamcunque vestem induerim, quamcunque formam mihi fecerim, semper sum Gesnerus. Quae non pertinent ad naturam rei, quod non facit, vt non sim, qui sum, vocantur modi aut accidens praedicabile.

919 Potest autem fieri, vt id, quod hic modus est, alia relatione ad essentiam pertineat, et contra.

Si quis nostrum, qui albi sumus, vellet in comoedia, aut alias, Aethiopa simulare, et se coloraret, ibi nigrum esse est modus: Sed non ita est in Aethiope vero et naturali: ibi nigror, et nigrum esse, pertinet ad essentiam. Sic sexus non pertinet ad essentiam hominis, sed viri aut feminae. Doctrina in me, quantum in homine, est modus:


page 255, image: s255

sed, in quantum Magister factus sum, et doctor sum, doctrina non modus est, sed proprium; nempe proprium doctoris. Ergo in eodem subiecto potest aliquid modus esse et proprium, pro diuerso respectu.

920 Proprietates ita fluunt ex essentia, vt abesse aut mutari nequeant.

Huc pertinent propria illa, quae supra vidimus (§ 841), et continentur hoc versiculo, Est medicusque, bipes, canescens, denique ridens. Sunt haec in essentia, et adeo propria. Sed habere illa diuersos gradus, et propria esse primo, secundo, rel. modo, fuit iam obseruatum

921 Ad modos referuntur actiones, eaeque vel immanentes vel transeuntes, et perpessiones.

Ire, est actio immanens. Ita stare, sedere, cogitare, plorare. Huc pertinent cogitationis omnia genera, affectus, cet. Transiens actio est docere, accendere candelam, aedisficare, pulsare. Ita se habet cum perpessionibus. Ego sum homo, siue bene aliquis de me dicat, siue male; pulser a accipiam oscula.

922 Vis est illud, vnde intelligi potest, cur et quid aliquid agat, facultas applicata et in nisu constituta:

Quod magnes trahit ferrum. Vis electrica ete. Vis elastica, quando renituntur res curuatae, et tendunt in situm suum naturalem, quod in pennis videmus; quum flectuntur, non manent curuae; sed resiliunt, si absit vis externa, quae illas flexit: hinc Hallerus, quantum scio, primus vim elasticam vocauit Germanice die Federkraft; sed potest per me fieri, vt iam alii ante illum ita locuti sint; sed nescio: et elater dicitur eine Feder: vis elastica


page 256, image: s256

itaque est conatus restituendi se in situm naturalem, quae se exserit, quando praecessit vis alia externa, quae mutavit situm illum naturalem. Vis aeris est, quae repandit se, vel resilit, grauitas; hae omnes sunt vires. Inprimis huc pertinet vis inertiae. Si pilam allidam parieti, resilit: et inest haec vis in eo, quod corpora resistunt. Sed, vt aliqua res vim suam exserere possit, debet adesse certa circumstantia, vt v. c. locus sit satis propinquus, si applicetur vis, alias non potest se exserere. Si ignis candelam debet accendere, opus est, satis propinque sit admotus.

923 Quum essentias immutabiles dicant (n. 899), quae mutantur in rebus, modi sunt: et, quidquid plane immutabile est, modos non habet.

Immutabiles sunt essentiae, vt numeri; si quid ita insit rei, vt sine his attributis res non sit illud, quod esse dicitur. Haec forma, hic candor in hoc candelabro, sunt modi, in quantum illud considero vt stannum, non vt candelabrum. Sed, in quantum est candelabrum, forma pertinet ad essentiam: oportet enim habere hoc foramen, vt possit continere candelam. Conf. 919 et 935.

924 Ita infinitum modos habere negant, vt quorum natura sit posse augeri et minui, quod in infinitum non cadit.

Fateor, me infinitum non intelligere satis, et me non posse loqui de illo, nisi ei modos quosdam tribuam. DEVS esset idem DEVS, etiamsi non creasset: et, quoties venimus ad infinitum aut simplex Leibnitianum, toties caecutimus. Sed nos loqui de DEO etiam non possumus nisi [gap: Greek word(s)] , vt videbimus deinde. Non possumus loqui de DEO, quin ei modos tribuamus, certe actiones: et hae actiones, si ad essentiam pertinent, sunt aeternae; sed nolunt v. c. mundum aeternum ferre. Quoties ad haec venitur, omnia plena sunt tenebrarum, et nihil magis decet, quam modestia.



page 257, image: s257

925 Huc refertur etiam Aristotelica illa diuisio rerum omnium in substantias et accidentia.

Est versus antiquus Scholasticorum, Summus Aristoteles trutinando cacumina rerum In duo diuisit, quidquid hic orbis habet. (* Alii: quidquid in orbe fuit.) Diuisit totam naturam in substantiam et accidens. Vocabulo [gap: Greek word(s)] non vsus est Aristoteles ipse in libris metaphysicis; sed excogitatum a recentioribus, et adhibuerunt Scholastici. Est quidem vocabulum [gap: Greek word(s)] et ipsum apud Aristotelem, verum in libello de mundo (* c. 4 p. 121 Vulc), vbi diuidit phaenomena, quae in aere obseruantur, in [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , in [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Emphatica sunt ea meteora, quae mera sunt phaenomena, vt iris, color, arcus, cet. Sed Hypostatica, quibus inest magis solidum quid, vt pluuia, nix, fulgur; sed, quod substantiam vocant Scholastici, illud Aristoteli est [gap: Greek word(s)] proprie.

926 Substantias dixerunt Scholastici Aristotelis ou) s1i/as2, hoc est essentias, quatenus, velut fundus quidam, sustinent cetera, quae vocantur hoc respectu accidentia, quibus, cogitatione ablatis, relinquatur tamen substantia.

Vt Leibnitio-Formeyana illa monadum phaenomena. Relinquatur tamen substantia: an relinquatur, alia est quaestio (935).

927 Accidens aliud faciunt praedicabile, in quo sunt soli modi (n. 918): aliud, de quo hic sermo est, praedicamentale, quod proprietates etiam complectitur.

Accidens praedicabile idem est cum modis; quidquid adesse, vel abesse, in re aliqua potest, sine subiecti sui interitu. Accidens praedicamentale opponitur substantiae, (* quidquid inest in re aliqua, tanquam in suo subiecto. N.)



page 258, image: s258

928 Nempe, quidquid non est [note: 1] substantia, accidens est: idque vel [note: 2] qualitas, in qua sunt habitus et dispositio, potentia et impotentia naturalis, qualitates sensiles, forma (942) et sigura:

Qualitas, in quantum respondetur ad quaestionem Quale? Qualitates sensiles, quae possunt sentiri, audiri, videri, tactu percipi. Forma ex figura saepe coincidunt, et sunt saepe idem; vt in hac candela non possunt distingui. Formae hic materia opponitur (vtraque autem inter causas referri solet:) Conf. 942.

929 vel [note: 3] quantitas, eaque continua, linea, superficies, corpus, aut discreta, numerus.

930 Vel respondet quaestioni [note: 4] vbi? vel quaestioni [note: 5] quando?

931 vel exprimi potest per verba kei=sqai ( [note: 6] situs), e) /xein ( [note: 7] habitus), poiei=n ( [note: 8] actio), pa/xein ( [note: 9] passio):

Nomina Latina non satis respondent verbis Graecis, quae multo plus dicunt, et latius longe patent. [gap: Greek word(s)] non modo comprehendit situm rei, sed multo plura indicat. Aristoteles nihil aliud voluit indicare hoc verbo, quam omnem illum statum rei alicuius, quem Graeci significant suo [gap: Greek word(s)] , siue iacere aliquid dicere velint, siue stare, siue pendere, pronum esse, dispositum; breviter omnia illa loquendi genera, quae Graeci per [gap: Greek word(s)] exprimunt. Ita [gap: Greek word(s)] non recte verterunt per habitum; sed significare Aristoteles omnia voluit, quae quis [gap: Greek word(s)] dici potest; quae habentur; habere diuitias, libros, eruditionem, vxorem, liberos, vlcus, cet.: Haec saepe sunt cognata valde; Augustus (* Sueton. 65) vxorem et filias suas vocabat carcinomata sua: vno verbo, quidquid Graeci exprimere possunt per [gap: Greek word(s)] suum. Ita [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] comprehendunt, quidquid enunciant Graeci per [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Qui vero Graece scit, nouit etiam latissimi vsus


page 259, image: s259

esse haec verba, et praebuisse illa formulis infinitis occasionem. Sic Graece non [gap: Greek word(s)] modo mala, sed etiam bona. Hasque formulas omnes simul complexus est Aristoteles. (* Alias: In omnibus linguis sunt quaedam verba generaliora, quae in compositione multiplicem vsum praebent. Vt Latinorum facere, reddere, habere, Germanorum thun, Gallorum faire, Anglorum put, Hebraeorum [gap: Hebrew word(s)] cet.)

932 vel est pro/s2 ti s. [note: 10] relatio.

933 Hae sunt categoriae illae nobiles Aristotelis s. praedicamenta, ad quorum vnum vel plura referri potest, quidquid est in rerum natura: itaque praestant classes rerum, et definitionibus formandis inseruiunt.

Videntur omnino hanc habere commoditatem, vt vnicuique rei possit assignari idea quaedam superior. Haec magna omnino fuit commoditas in philosophia scholastica, et non debebant eiici a recentioribus ex libris metaphysicis. Breuiter potest explicari mens, et multa bona habent, et nihil dum scio, quod non possit referri ad vnum horum praedicamentorum. Proposui inter amicos meos, et in Seminario, hoc, vt excogitet aliquis aliquid, quod non cadat in haec, quod non referri possit ad haec X nomina, vt etiam [gap: Greek word(s)] vocantur, seu categorias, aut praedicamenta: sed nihil inuentum est adhuc. Ergo recte In duo diuisit, quidquid hic orbis habet. Et eo ipso, quod quis nomen tale dixit, etiam rei definitionem dedit. (* Alias: a [gap: Greek word(s)] dictas puto, quod fere, qui accusat alterum, describit, et, quidquid de eo praedicari potest, praedicat.)

934 Schola Leibnitiana substantias appellat sola illa simplicia (n. 912) s. monadas suas, quas verentur alii, cum omnibus illis splendidis praedicatis ne nihil sint (913).



page 260, image: s260

935 Fateri equidem cogor, me nescire, quid relinquatur, si accidentia omnia de substantia auferamus: et putare, substantiam esse modo cogitationem, ideam, conceptum, quo iuuetur imaginatio.

Rogaui, quum hunc libellum scriberem, summum mathematicum et subtilissimum philosophum, Segnerum, per literas, vt mihi diceret, quid sentiret de hoc philosophemate, et rescripsit mihi haec: Si omnia rei attributa remoueam, relinquitur aliquid, quod ego non noui. Neque enim res aliter quam per attributa earum cognosco. Dicat aliquis, Quod relinquitur, ego vocabo substantiam. Vocabo ego quoque honoris gratia: tum autem mihi dicendum erit, me substantias, quid sint vel quales sint, ignorare. Et hoc generatim verum est, Ne mentem quidem nostram, qua substantia est, nouimus." Et, si remoueas attributa, nihil remanet. Si a candela omnia auferam, sebum, fila, quod flagrat, si admoueatur ignis, quod soluitur ab igne, et fluere incipit; si omnia attributa auferam, nihil relinquitur. Ita a candelabro si remoueam candorem, figuram, formam, grauitatem, dispositionem particularum, quod fluit stannum in igne; si omnia demam attributa, nescio, quid relinquatur. Si de charta aufero, quod alba est, lata, quod potest curuari, inscribi, constat fibrillis linteis: nihil fit reliqui. Hoc pertinet ad ipsum Petrum, Paulum et Ioannem; Vno verbo, ad homines ipsos. Si corpus, si sanguis, et illius motus, ossa, durities ossium, fluor spirituum et succorum, venae, nerui, figura; si omnia auferam, nescio, quid cogitem. Nolim hoc ita accipi, quasi plane nihil relinqui putem: sed hoc V. G. chartam non amplius chartam esse, si tollas omnes modos, sic candelam, sic ipsum Petrum et Paulum. In quantum ergo in re quacunque cogito velut fundum aliquem, qui haec omnia sustineat, de quo haec dicuntur (attributa), in tantum est substantia (926), quam non possum ostendere. Sed, si omnia attributa auferam, nihil cogitare possum. (* Idem visum est Basilio M., qui Hom. 1 in Hexaem.


page 261, image: s261

eodem modo de substantia et attributis philosophatur p. II (Paris. 1618) [gap: Greek word(s)] . N.) Riuius, Geneuensis Professor, qui nuper scripsit Logicam Latinam, etiam eo tandem euadere videtur, vt dicat mecum, Congeriem attributorum, et attributorum infinitorum, vocari solere substantiam. "Breuitatis causa nomine substantiuo proprietatum collectio vel congeries in vna re sacrata est." Non refero substantiam ad nihilum; sed modo dico, me substantiam non posse remouere ab his modis s. attributis. Est quidem obscura omnino notio substantiae; interim tamen cogitamus aliquid, quod attributorum complexum sustineat, scilicet subiectum. Spinoza finxit definitionem substantiae, e qua sequeretur illam esse infinitam, omnia complexam, i. e. mundum et Deum. Reimarus Wahrheit. der nat. Rel. etiam hic pulchre versatus est.

936 Tales notiones sunt, quae relationes vocantur, quarum plena sunt omnia, quum sit nihil in praedicamentorum omni genere, atque adeo in rerum natura, quod non aliunde intelligatur, aliud declaret, aliunde pendeat etc.

Non modo stultorum, verum etiam relationum, omnia sunt plena. Substantia ipsa est relatio: nam est id, quod sustineat modos: habet adeo relationem ad modos. Qualitas est idea mera, et relationem habet ad quale? Quantitas est mera relatio, in quantum aliqua res est magna, parua, cet. Vestis relationem habet ad eum, quem debet tegere. Pars relatio est ad totum.



page 262, image: s262

937 Nobiles relationes sunt in primis principium essendi, fiendi, cognoscendi, quibus sua respondent principiata.

Poteram, et debebam certe, etiam volendi addere. Principium generatim est illud, vnde aliquid incipit, Sed est diuersum valde principium: est fiendi, essendi, cet, Parentes putantur principium essendi liberorum; sed hoc potest etiam ad fiendi principium referri. Igitur dicamus aliquid propius: Essendi principium pertinet ad materiam et formam, vnde intelligitur, quare, et quomodo, aliquid sit. Vt, hoc candelabrum, haec vestis, cur habeant hanc formam, cur facta sint ex hac materia: vt possit illud sustinere candelam; haec, vt possit indui, vt calefacere corpus, et defendere ab aestu et frigore; igitur debet exmolli materia esse, et ex tali, quae possit concipere et retinere calorem. Itaque hoc principium continet rationem, quare et quomodo aliquid esse possit: haec est essentia et proprietates. Principium fiendi hanc habet vim, vt intelligatur, quare, et quomodo, aliquid fiat, i. e. exsistat. Huc pertinet causa efficiens cum viribus et mensura 938. Si scio, quomodo ex frumento paretur vinum adustum; si noui, vt planta crescat ex terra, quum calor solis et aeris fertilitas elicit germen ex terra, et humores attrahuntur per poros, cet.: habeo principium fiendi. Cognoscendi, ex quo potest cognosci aliquid. In morali philosophia principium cognoscendi est, vnde cognoscam, quid agendum sit; et infra videbimus, quale sit illud: num hoc, Quaere tuam felicitatem; an vero id, Quod tibi non vis fieri, cet. Ita omnia Axiomata, vnde aliquid educitur, et principia Logica, principia sunt cognoscendi. In theologia S. S. vocatur principium cognoscendi. Principium volendi sunt rationes actionum liberarum; vt lex: volo hoc, quia lex vult. Sic libertas: volo hoc facere, vt ostendam libertatem. Sic decorum: non faciam hoc, quia est contra decorum. Sic officium, rel. Haec omnia principia sub se comprehendit principium rationis sufficientis:


page 263, image: s263

in primis in rationibus volendi, quidquid facit, vt aliquid velim. Et haec omnia simul constituunt P. R. S. De hoc egregie disputat Reimarus, vornehmste Wahrheiten der naturlichen Religion 4, 17. p. 246 sq.

938 Principium fiendi alio nomine causa vocatur: hanc distinguunt in internam, quae materiam et formam complectitur (942):

Felices sunt Graeci, quod adiectiue dicunt [gap: Greek word(s)] , et causam appellare possunt omnis generis subiecta. Possunt dicere DEVS causus, femina causa mali, mare causum turbinis, Haec causa est etiam causa fiendi. Vt linteum est causa (s. materia communis) chartae et indusii. Sic materia communis pilei et tunicae, candelabri et patinae, cet. Metallum est causa interna idoli: et mox idem metallum, quod paulo ante erat causa fiendi, causa est essendi: nam fiendi et essendi causae sunt vicinae: si continuatur paululum causa fiendi, et exsistit causa essendi. Sic ex idolo fiunt matulae, gladii vertuntur in vomeres. Metaphorice dicitur ingenium materia: vt dicitur, Non ex quouis ligno fit Mercurius.

939 et externam, eamque vel efficientem simpliciter, vel sociam aut ministram, vel instrumentum adeo.

Causa externa efficiens operis figlini est figulus; (imago pulchra, cui DEVS se comparat) picturae pictor, imaginis statuarius, poeta. Causa socia eruditionis est praeceptor, et ille, qui audit doctorem et praecepta accipit. Pulchre Quinctilianus (* Instit. 2, 9. 3), Vt praeceptorum officium est docere, sic discipulorum praebere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficit. Et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina, nisi illa praemollitus fouerit sulcus: ita eloquentia coalescere nequit, nisi sociata tradentis accipientisque concordia. Sociae causae plures concurrunt in operibus maioribus, in architectura, in mechanica, cet. Architectus est causa efficiens, certe moralis, qui dirigit


page 264, image: s264

opus: aliae causae, quae concurrunt ad aedificium exstruendum, sunt sociae, vt operarii, cet. In magnis vrbibus, vbi sunt magnae opificum tribus, horarii sunt causae sociae horologii: nam nullus vnum horologium solus facere debet, sed diuisae sunt partes: alius facit elateres; alius columellas; alius catenulas, cet.; alius componit denique. Causa ministra est ea, quae per se nihil potest efficere, sed tamen dirigente alio. Boues in arando sunt causa ministra aratoris. Sic aqua in mola, ignis ad metalla soluenda. Huc pertinent etiam instrumenta, sine quibus multae res non possunt effici. Et instrumenta mere passiue se habent.

940 Quae causa sine qua non vocatur, illa potius praeparatio est, vel remotio impedimentorum.

Haec vix causa est, sed potius praeparationis nomen meretur, vel remotionis impedimentorum. Sic tinctores in coloribus pretiosis, vt in purpura, aut aliis coloribus splendidis et sumtuosis, adhibent [gap: Greek word(s)] , pharmacum quoddam, quod bene maceret lanam, et aperiat poros, vt colores possint penetrare. Hoc pulchre transferri potest eleganti similitudine ad studia literarum, vbi [gap: Greek word(s)] tale sunt humaniores literae, quae praeparant iuvenes ad sublimiora, et faciunt eos aptiores ad illa. Quum Plato (* secundum alios Pythagoras) scriberet anto introitum auditorii, [gap: Greek word(s)] : Geometria causa erat, sine qua non philosophiae operam dare licebat. Ita literae elegantiores causa sunt, sine qua nunquam aliquis vere erit eruditus. Nunquam res per causas sciet, nunquam vocabula artis recte intelliget, nunquam leges, nunquam S. S. recte interpretari poterit. Huc possis forte referre etiam occasiones, et quidquid rationis nomine vocant recentiores, quod sub aliis causis non contineatur. Potest interdum fieri, vt aliquis aptus sit ad munus aliquod laudabiliter suscipiendum et gerendum, sed non habeat occasionem dotibus suis aliis commodandi. Ita de Ministro Danico constat. Vocabatur


page 265, image: s265

ille Schumacher vero nomine; postea nobilitatus accepit nomen gentilitium Greiffenfeld. Erat oenopolae filius, et in academia Ienensi literis operam dederat. Sed, reversus Hafuiam, diu apud patrem latuit. Tandem mittit resp. Polonorum legatum suum ad Daniae regem; habet ille pro more gentis illius orationem Latinam, et omnia transigit Latine. Amici Regis intimi, qui ei a consiliis erant, hoc non poterant. Quaeritur homo, qui Latine loqui exacte posset, et ad hoc praestandum linguam acutam haberet. Tandem aliquis consiliariorum recordatur vicini sui filii, vocatur, promittit operam, pulchre exornatur vestibus, accipit honoris gradum insignem, gerit rem strenue. Accedit et hoc, quod more Ienensi potare poterat: igitur, transacto colloquio cum Polono, etiam non minus fortiter bibit, quam antea disputauerat, et neque hic deest partibus suis. Placet hoc aulae; nobilitatur homo; fit consiliarius, et vnus de primis Regis ministris. Sed tamen tandem ab hoc fastigio eo revolutus est, vnde ad illud escenderat. Fuit homo singularis fortunae et exempli. Hic causa sine qua non in eo fuit, quod quaesitus est aliquis, qui Latine sciret, et quod aliquis aulicus illum nouerit. Ante vnum alterumque annum libellus pulcher Gallice scriptus prodiit, qui agit de magnis euentibus, quibus occasionem dederunt parvae causae. Auderem et ipse, si hodie inciperem, post tres hebdomadas edere magnum librum huius argumenti. (* Alias: Sic remotio valuarum est causa lucis in cubiculo sine qua non. )

941 Quidquid fit, habet causam, cur fiat (n. 894):

Non dicitur, quidquid est, habet causam, alias etiam DEVS comprehenderetur, qui vero non habet causam extra se, sed est independens. Itaque studio et caute dictum est, quidquid fit, [gap: Greek word(s)] . Hic potest exsistit dici: nam exsistere est, incipere esse.



page 266, image: s266

942 et, nisi efficiens causa sit infinita, etiam causam, ex qua fiat. Ex nihilo enim nihil fit, postquam rerum haec natura constituta est. Haec vocatur etiam materia, cui forma opponitur (928 et 938.)

Ex inductione hic canon est ita vniuersalis, vt non habeamus exemplum in contrarium. Sed in hoc peccarunt antiqui, quod concludebant, Ergo materia est aeterna. Debebat hic canon ita institui: Naturaliter, nunc, quum adest materia, ex nihilo nihil fit: et debebat ita restringi: Nisi causa sit infinita. Nam an hoc, Ex nihilo nihil fit, demonstrari possit simpliciter, nescio. Vocant quidem poetas creatores, quando fingunt, quae non sunt: sed abutuntur interdum appellatione Schopferisch: nescio, vtrum hi ex nihilo aliquid faciant aut fingant. Semper adsuerunt illae ideae, quarum modo compositione, diuisione, transpositione, cet. ortum est nouum quid. Mens nostra est quodammodo creatrix non modo in poesi, sed in aliis inuentis. Verum semper tamen adfuit materia quaedam in ideis a sensu primum haustis. Igitur naturaliter ex nihilo nihil fit: sed hoc non excludere debebat omnipotentiam diuinam. Haec causa fuit, cur multi viri magni et eruditi, inprimis Cudworthus et Moshemius, sibi hoc sumserint, vt diu multumque in legendis antiquis attenderint, an nemo veterum philosophorum statuerit creationem ex nihilo. sed nullus, quantum constat, inuentus est: Verum omnes statuunt aut materiam aeternam, aut mundum aeternum. Facilius possum cogitare materiam aeternam, quae vero a DEO dependeat, quam mundum aeternum independentem, Igitur ex nihilo nihil fit; non quidem per causam infinitam; Sed finitam. Segnerus: Non video, cur accesserit restrictio. A nihilo nihil producitur. Qui hoc non admittendum dicit, potest adserere, mundum a nihilo factum esse, nec opus fuisse Auctore DEO. Gesnerus: Distinguendum inter a et ex.



page 267, image: s267

943 Est interdum series et transitus causarum plurium, etiam remotarum, et vnius proximae, quae sufficiens dicitur. Sine hac nihil fit.

In horologio est elater pyxide cylindrica inclusus; illum intendimus, vt catenula in helices conicas (Walzen) inuoluatur: elater ille incipit agere, et impellit vnam rotam magnam, proximam illam: haec rota aliam impellit rotulam: haec denuo aliam: et ita per sex aut septem impetus atque machinas causa motus peruenit ad extremum elaterem, qui impellit et dirigit indicem horarum. Hic omnes motus pendent a rota prima; et rota vna semper ab altera impellitur. Ita in mola aqua impellit rotatam externam magnam: haec intus impellit rotam dentatam: haec aliam: haec denique lapidem molarem. In illo vltime circumacto lapide causa est sufficiens, cur frumenta terantur: verum hoc non fieret sine prioribus motibus rotarum. Ita in metallis per M. passus impelluntur haustra. In metallicis fodinis sunt machinae tales, vbi per motus rotae primae longe, interdum per dimidium milliarium, aut longius etiam, remotae, in fine protruditur aqua, aut effunduntur metalla. Ita, si ponamus seriem C C hominum, vbi alter alterum impellit, A impellit B, B impellit C. et ita deinceps, et vltimus, qui impellitur, debet causa sufficiens esse. lubetur, vt hoc vtar, alicui alapam dare; est causa adeo, quae efficit, quod debet: sed hic vltimus non fuisset causa sufficiens alapae, nisi a prioribus impulsus et monitus esset. Sine hac, scil. causa sufficiente. Item cogitetur series maiorum; series doctorum, vt apud Rabbinos etc. Hic si vnum membrum catenae desit, reliqua cessant, etc.

944 Itaque, si seriem causarum contingentium retro persequamur, perueniendum tandem est ad vnam, quae non aliunde pendeat, non fortuita sit, sed necessaria et aeterna, verbo, Deus (957).

In catena annuli plures pendent a se inuicem. Pendeat hic catena, cuius finem non possimus videre: si igitur


page 268, image: s268

quaerat aliquis, Vnde hic annulus pendet? respondetur recte, A superiore. Sed si semper ita respondeatur, an aliquis satis habebit? an illi hoc responso satis fiet, si semper ita respondeatur? Volet tandem aliquid vltimum habere, et scire, vnde pendeant hi omnes. Si quis dicat, me debere illi pecuniam, et ego respondeam, Recte: sed mihi hanc pecuniam, quam a me accipies, debet Sempronius; hic prouocat ad Maevium; hic ad Titium; et ita exagitant miserum creditorem per totam vrbem: hic non contentus erit ille hoc responso; sed volet scire primum, a quo accipiat pecuniam. Si quis interroger, Vnde haec gallina? Ex ouo. Vnde ouum? Ex gallina: et ita in infinitum: non putabit, sibi satis responsum esse; sed vult audire, quae prima causa, aut oui, aut gallinae, fuerit. Ita, Vnde natus es? Ex patre. Vnde pater? Ex auo. Vnde auus? Ex proauo. Vnde proauus? Ex abauo. Vnde hic? Ex atauo. Sed in tali reditu causarum non ille putabit, se nosse veram causam: non acquiescet hoc responso; volet primam et vltimam causam cognoscere. In Siamensi regno habent fabulam: Iecit aliquis (* Sue nudus n. 950) glomus filorum in altum, alterum extremum manu tenens: reuoluto glomere stat filum erectum in nubibus; in hoc filo adscendit meus homo, euadit supra nubila, nec amplius videri potest. Stant homines, stupent. Paulo poit decidit ex alto pes, in quo sunt vestigia sanguinis. Mox decidit alter pes; sequuntur brachia, caput, et membra tot, quae efficiunt totum hominem. Minister agyrtae, s. empaectae, huius colligit artus in cribrum, mouet illud et agitat: coalescunt membra, et adstat idem homo, qui antea per filum escenderat super nubes. Qui potest; credere, aliquid posse pendere non a primo principio, ille potest etiam credere hanc fabulam. Primum itaque principium aliquod, prima aliqua causa, sit necesse est: et hoc est DEVS. Hoc fundamento nititur demonstratio naturae aeternae s. diuinae, quae in theologia naturali ponetur. Neque erim maior ratio est acquiescendi post mille annulos eius catenae metaphoricae,


page 269, image: s269

quam non magis cogitare possumus, quam veram in infinitum erectam: cuius summus angulus est repugnans, idem simul esset eiusdem naturae ac ceteri, et non esset. In hac prouocatione ad seriem infinitam est perpetua delegatio debiti etc. (Reimar. vornehmste Wahrh. der naturl. Religion p. II, qui etiam de catena: idem argumentum vrget etiam wollaston in the Religion of nature delineated Sect. V.) Qui series Geometrarum infinitas huc trahunt, item maxima et minima, cet., illi aut ignorant eam partem Geometriae, aut studio calumniantur. Illa infinita sunt ideae, et modi loquendi, quibus proportionem indicant, vt in progressionibus, vel illam enunciari posse, breuitatis causa, negant. V. G. puluisculus est infinitum minimum respectu montis, hic respectu vmbrae Lunae, terra respectu systematis Solis.

945 Finalis causa s. finis est, propter quem aliquid fit:

Finis vocatur, quia in eo desinit actio: qui putat, se esse doctum, diuitem rel., is operam dare doctrinae, opibus, desinit.

946 isque vel summus, vltimusque, vel intermedius:

Finalis causa vltima est principium volendi. Volo medieus fieri; ergo debeo cognoscere corpus humanum; debeo nosse medicamenta eorumque vires. Vt cognoscam corpus humanum, discere debeo anatomiam non modo, verum etiam physiologiam, pathologiam, cet. Vt medicamenta sciam, operam dare botanicae debeo, et discere herbas. Haec debeo discere ideo, quod volo medicus fieri. Volo iuris consultus fieri; ergo debeo dare operam, vt leges antiquas intelligere possim; ergo debeo literis elegantioribus imbui, et cognoscere antiquitates, cet. Hi omnes fines, qui spectant ad hoc, Volo


page 270, image: s270

iureconsultus fieri, sunt intermedii. Volo theologus fieri; ergo S. S. intelligenda est; ergo praesidia illam intelligendi sunt comparanda, rel.

947 vel internus, qui sit in potestate agentis, vel externus.

(* Alias: Finis internus semper obtinetur a DEO: nam, quod facere vult, potest etiam. Sed homines, quod volunt, non semper possunt.) In medico sanatio aegroti finis est externus: nam ille hoc non semper potest, vt reducat prosperam valetudinem: Non est in medico, semper relenetur ut aeger (* Ouid. ex P. I, 3, 17.) Itaque internus medici finis est, facere omnia, quae potest; facere, quae illi ars praecipit. Finis externus theologiae est, vt saluentur homines. Sed hunc finem non apud onines obtinent semper optimi etiam theologi. Internus finis ergo est, omnia tentare, niti quantum possint, facere omnia, vt finis externus obtineatur.

948 Impellens causa est in animo eius, qui finem sibi proponit.

Conueniunt quodammodo inter se finis et causa impellens. Finis alicuius est, vt velit theologiae operam dare: causa impellens potest esse, quoniam putat, se habere ingenium huic studio aptum; quod plura ad hoc studium subsidia habet; quod parentes eum ad hoc admonuerunt. Interdum potest causa impellens prior esse, quam ipse finis: sed sunt valde coniuncta. Propositum mihi est consecrare me theologiae: ergo volo abire in hanc vel illam academiam, vbi habeo hunc vel illum amicum; habeo occasionem conducendae huius vel illius domus. Saepe sunt plane iuncta et implicita sibi; sed sunt diuersae tamen relationes. Magno nostro magistro docente, multi dant eleemosynas, non, vt misericordiam exerceant, sed, vt laudentur, [gap: Greek word(s)] .


page 271, image: s271

Itaque saepe homines falsum finem obtendunt, dicentes, aliquid finem esse, quod est causa impellens. Sic Ouidius de feminis dicit (* A. A. I, 99) Spectatum veniunt, veniunt spectentur vt ipsae. Finem esse dicunt, vt videant; sed causa impellens est, vt videantur. Quinct. 10, 7. 21 Qui stultis videri eruditi volunt, stulti eruditis videntur. Hic monere soleo amicos meos, vt caueant sibi a cauillatione et calumniis, a quibus nemo tutus esse potest; ne tribuant alicui falsum finem, et alium, quam alter habuit. Quum in actu nihil est, quod iure reprehendant, confingunt causas falsas. Quum aliquid factum est, quod habet speciem pulchram honestamque, student adspergere labem, dicentes, Malum inhonestumque finem fuisse. Est hoc vitium valde commune, quo laborat ipse quoque Esprit Flechier in libro la Faussete des Vertus humaines, vbi reprehendit virtutes Aristidis, Socratis et aliorum gentilium, quorum virtutes merito sunt in admiratione. Sed ille dicit, eos non virtute iuductos fuisse ad honestas actiones, verum gloriae cupiditate et studio. Si licet ita argumentari, quis non contra ex non Christianis hominibus de Martyribus nostris hoc idem dicat, illos non pietatis causa, sed gloriae studio, mortem perpessos esse? Verum est saepissime, vt in honestissima actione causa impellens mala fuerit; sed magnam tamen iniuriam facit hominibus, qui generatim ita argumentatur, inprimis de virtutibus gentilium, et efficit, vt possit aliquis conuertere in Martyres Christianorum, et omnes in vniuersum Christianos, et dicere, quidquid boni agant, hoc non pendere a vera causa, a virtute, a pietate; sed a gloriae auidirate. Huc pertinent ioci, qui ab altera parte tollunt denuo et revocant, quod ab altera concedunt. Solenne est votum, quod mortuis fieri solet, Sit tibi terra leuis! Sed in epigrammate Graeco (* Authol. II, 43, 1) additur [gap: Greek word(s)] , Vt te facile effodere possint canes.



page 272, image: s272

949 Relatio nobilis est etiam signi et rei signatae.

Signum est, vnde aliquid cognoscitur.

950 Signa quaedam naturalia, eaque antecedentia, comitantia, consequentia; quaedam arbitraria, quorsum omnia symbola, notae, literae, pertinent.

Signum naturale antecedens est, Video fulgur; ergo sequetur tonitru. Frondescunt arbores; ergo mox fiet ver. Vidi hirundinem; ergo veniet aestas. Signa naturalia comitantia, Video fumum; ergo adest ignis. Animaduertitur pulsus arteriae; ergo adest vita. Pulsus it celerior; ergo est calor sanguinis. Est imbecillis pulsus; ergo adest morbus. Tota [gap: Greek word(s)] medicorum est talis. Ita plures theologi scripserunt de signis temporum: certe Danhaueri talem librum videre me memini. (* De signis temporum obseruandis disputatio est Ad. Rechenbergii. N.) Habent Itali prouerbium, quod huc pertinet, Che ti lusinga piu che non suole, o ingannato ti ha, o ingannar ti vuole, Qui tibi plus solito adulatur, is te aut decepit, aut decipiet. Noui principem senem, qui paucos habebat ministros, et eo nomine parum elegans habebatur ab aliis; sed ille sibi sapiebat: hic certa signa habebat, vnde accurate colligeret, an aliquis mentiretur, aut nimis adbiberit, cet. Si quis frequentius quam alias sputaret, dicebat, Bibisti. Habui ego amicum, qui facile et libenter de se gloriaretur; sed reliquum tamen in illo erat tantum pudoris naturalis, vt, quoties hoc faceret, ita loqueretur lenirer, vt vix perciperes sonum verborum. Itaque ordinarie diuinare poteram, quando gloriaretur; et illum semper etiam monui, dicens, Nunc mentiris. Et ipse fassus est; et risimus ambo. Signa naturalia consequentia intelliguntur ex Declamatione nobili Quinctiliani, cuius titulus est, Paries palmatus. In domo, vbi nouerca erat, erat priuignus caecus.


page 273, image: s273

Occiditur pater. Illa culpam transfert in priuignum, et rationem allegat vestigium palmae sanguineum in pariete, cet. Eiusdem generis sunt filii T. Cloelii Tarracinensis dormientes, (* de quibus n. 326): Fabula Suenudi (* 944.): vestigia hominis: cognitio artificis (DEI 962) ex operibus, rel. Naturalia signa dicuntur, quae cum re ipsa coniuncta sunt, et ex natura illius ipsa consequuntur. Signis arbitrariis, symbolis, notis, cet. plenus est liber Gallicus Rebus de Picardie. Nempe ludunt literis, vt eliciant certum sensum. Exemplum, quod mihi notum est, proferam ex Wagenseilii libro von Erziehung eines iungen Prinzen, cet. (* p. 47 sqq.) Narrat, Italum quendam in carcere scripsisse haec verba et signa: Ne la [gap: Greek word(s)] . Hae literae Graecae significant singulae singula verba Italica, et sensus est, In fidelitate finiam vitam. (* Nella Fideita finiro la Vita.) Nempe [gap: Greek word(s)] Itali pronunciant Vita. Alius in carcere Russico pinxerat muscam, vitem, canem, allium; quod legebatur ita: Moscoviti Canaglia. Gallus quidam pinxit Abbatem mortuum in campo, sed qui iaceret pronus, [in ore, ] et ex podice cresceret lilium. Hoc ille Gallice ita legebat, vt signisicaret, Habe mortem ante oculos. Abbe legebat habe: et, quod iaceret in fronte, legebat aupres, et lilium, l` oeil. Maximilianus I numum cudi iussit, in cuius altera parte erat magnus pileus, et circa inscriptum erat Allezeit mit scil. Hut, i. e. cautione, mit Vorsichtigkeit. Talis est; totus liber Bunonis Caesarologium, (* Historische Bilder,) vbi annos et vitam Imperatorum talibus ludicris designauit. Sunt quidam tractus Saxoniae inferioris, vbi Zw pronunciant schw. Ipse audiui hic sacerdotem, qui pro zwoelffe dicebat schwoelffe. Ita hic dixit schwanzig, et, vbi volebat XX indicare, aliquem XX annis imperasse, aut tale quid, pinxit caudam bubulam. Neronem dicturus pinxit renem, q. d. eine Neere. Pro Volusiano pinxit anum plenam pediculis, et addidit, voll liise. (* Conf. Cl. Schloezeri Vorstellung seiner Vniuersalhistorie, vbi ab initio exempla plura afferuntur. N.)


page 274, image: s274

Talis est et Winckelmanni Caesareologia (* de qua n. 53). Signa arbitraria sunt quoque hieroglyphica, literae Sinensium, etc.

THEOLOGIA NATVRALIS

951 Principiis, quae adhuc proposita sunt, vtitur Theologia naturalis ad disputandum de natura Dei, operibusque (980) et cultu (1006).

Hinc quibusdam pars Metaphysicae est Theologia. Haec est pars philosophiae omnium nobilissima.

952 Consultum autem est, vt in hac parte doctrinae adhibeamus etiam eorum libros, quibus de tradita nobis diuinitus sapientia nihil innotuit, ne nimium nobis placeamus, iis similes, qui, quae microscopiorum ope viderunt in minutis corporibus, ea sibi deinde videntur nudis etiam oculis potuisse distinguere.

(* Ad hoc prodest, Historia doctrinae de vero DEO omnium verum auctore atque rectore conscripta a Christoph. Meiners Lemg. 1780, vbi parte I veterum gentium earumque sacerdotum de diuina natura opiniones explicantur: parte II Graecorum philosophorum de rerum ortu et divina natura opiniones iliustrantur. N.) Qui cometam nuper obseruarant semel iterumque per tubum, et oculo armato, poterant illum demonstrare deinde oculo nudo. Ita ego, quum numi inscriptionem subtilem et vix legendam legi semel ope perspicilli minoris, possum deinde nudis oculis cognoscere literas; et, si modo e longinquo viderim, qui numus sit, scio etiam inscriptionem. Idem contingit nobis in iis, quae ex reuelatione accepimus, vt credamus, nos haec aliunde scire, si possimus firmare vtcunque ratiunculis naturalibus. Sed aliud est, rem aliunde cognilam rationibus, veris etiam, firmare; aliud,


page 275, image: s275

rationibus aliquid cognoscere. Cognouerunt maiores nostri et philosophi antiqui, ab origine inde philosophiae, Antipodas; et putarunt, non improbabile esse, terram nostram ab altera parte etiam habitari; posse certe hoc fieri. Alii contra reclamabant, quod expertus est Episcopus ille Salisburgensis Virgilius. Animalia spermatica viderunt Heraclitus, Democritus, et inprimis Hippocrates. Sed, antipodas esse, scimus plenissime; et animalia illa, quae antiqui modo suspicati sunt, possumus videre; et, qui semel viderunt oculo armato, imaginantur sibi, se illa videre posse oculo etiam nudo. Leibnitius vidit polypodas, qui medium sunt et nexus inter plantam et animalia. Leibnitius non vidit illos oculis, sed modo propter continuitatem naturae suspicatus est, debere medium quid esse inter animal et plantam: nam naturam non transitum facere ab vno ad alterum per saltum quasi, sed omnia cohaerere. (Conf. 973). Medium hoc, et nexus ille, inter animal et plantam, inuentus est nostro tempore. Non autem possunt cognosci polypodes illi, nisi per microscopia. Ita retro: postquam scimus, quae ex S. S. cognita nobis sunt, possumus illa etiam ratiunculis quibusdam firmare; sed ea non inuenimus ope rationis. Creationem ex nihilo scimus nos ex reuelatione planissime: sed eam ne e longinquo quidem somniauit modo antiquorum aliquis philosophorum. In hoc erratum saepissime est, vt homines, quod ex S. S. sciuerunt, vellent rationibus firmare. Ita christiani quidam philosophi antiqui, Psellus inprimis, et alii, volebant persuadere hominibus, gentiles cognouisse angelos, Trinitatis mysterium, et quidquid Christiana religio habet peculiare. Inducti ad hoc erant exemplo Patrum, Irenaei, aliorumque, qui abutebantur scriptis antiquis, et detorquebant vi ad S. S. verba male intellecta, et illis sensum tribuebant per calumniam, quem habere plane non poterant. Hac in re etiam insigniter errarunt recentiores philosophi quidam. Memorabilis est Steuchus Eugubinus, qui in philosophia sua perenni vidit omnia apud gentiles scriptores et


page 276, image: s276

philosophos, quae nos sola docuit reuelatio. Ita etiam Marsilius Ficinus in Platone, Plotino, et in philosophia Platonica inuenit omnia mysteria religionis Christianae. Non delunt, qui inter recentiores ex ratione mysteria demonstrare ausi sunt. Keckermannus Trinitatem voluit demonstrare, et ideo remotus est ab officio suo. Idem tentauit, iuuenis quum adhuc esset, Dariesius: sed ad palinodiam non modo redactus est; verum etiam iutare debuit, se damnare serio hanc cogitationem. Interdum valde sibi placent homines, et ingeniosi sibi videntur, si hoc faciunt, vt, quae ex reuelatione habent, firment etiam argumentis ex sana ratione deductis. Sed hoc modo amittitur veritas; inprimis si rationibus etiam non firmis probent. Non referenda sunt itaque ad theologiam naturalem, nisi quae obseruantur cognouisse etiam gentiles, et quae deprehendimus etiam apud exteros, et eos, qui alieni fuerunt a Iudaica et Christiana religione; non vero ea, quae nunc aliquis potest rationibus qualibuscunque firmare accepta ex reuelatione. Nihil est in religione Christiana, quod aduersum sit naturae et rationi sanae, quod inprimis Lockius ostendit in the Reasonablity of Christian Religion: sed aliud est, quid sit theologia naturalis, quae ab hominibus ex ratione deducta sit. Ita in iure naturae est. Non referri ad ius naturae debet, quod nos Dominus noster CHRISTVS docuit esse rationabile; sed quod homines ita putarunt. In hoc semper praeualebit Grotius cum Pufendorfio. Ad Wolfium prouocare pudebit sane principes, qui iuris naturae fecit, quidquid fere docet religio Christiana, (* quatenus posita est in moribus.) Potest ingenium ingeniosum aut fanaticum facile excogitare aliquid, quod speciem aliquam habeat, conciliari vtcunque possit cum principiis sanis; sed non suspendi debet totum ius naturae propter phantasiam et nugas vnius hominis. Compendium tlieologiae naturalis dedit Tob. Pfannerus, breue quidem, sed pulchenimum: nam testimonia veterum plurima congessit. Talis etiam est Huetii Liber de concordia rationis et fidei. Sed accuratissimus


page 277, image: s277

forte omnium est Cudworthus cum suo Intellectual System, et versione notisque Moshemii. Vt adeo hic liber possit pro optimo systemate Theologiae naturalis haberi: certe optime inde possit peti, quid luminis naturalis opera viderint homines de DEO. Qui ergo vult ostendere, propositionem aliquam esse theologiae naturalis, non tantum ratiociniis qualibuscunque vtatur, sed etiam testimoniis.

953 Quae de insita s. innata Dei notitia vere dicuntur, ea huc redeunt, vt in his, quas notiones communes dicimus, ea referenda sit, quae merentur assensum sanorum hominum, vbi primum sunt intellectae.

[gap: Greek word(s)] , insitum, non ita morose absoluteque accipiunt sermonis auctores et philosophi veteres, quasi puer cum notionibus de DEO et rebus divinis nascatur, aliasve rerum notiones statim afferat secum in orbem et lucem hanc. Non debebant Theologi accusare ita vehementer Musaeum et Maierum, praestantissimos viros et theologos, qui hoc primum in clara luce posuerunt. Innatum, insitum, non modo dicitur, quod iam habemus a natura acceptum: sed etiam ea innata et insita vocantur, quae possunt per ratiocinium elici, et quae sunt ita naturalia, et ex notionibus communibus naturalibusque ita fluunt, vt intelligantur, et tanquam vera cognoscantur, simul ac proposita sunt. Tale etiam est illud [gap: Greek word(s)] Rom. II, 15, vbi dicitur legis opus inscriptum esse animis gentilium. Hoc nihil aliud est, quam quod modo dixi. Vid. ibi Wetstenius. Praesertim vero argumentantur ab illo consensu populorum alias rudium simpliciumque. V. G. Aelianus V. H. 2, 31 [gap: Greek word(s)] . Vid. loc. et commentatt. Naturale etiam esse putant, natura insitum, [gap: Greek word(s)] , quod deprehendunt in rudibus et incultis. M. Chph. Gottfr. Iacobi (* in libro, die vrsprungliche Offenbahrung


page 278, image: s278

Gotter, Halle 1759. 8) negat homines sibi relictos accipere potuisse notionem vel animae immortalis, vel pulchri et turpis moralis, vel DEI adeo: sed vtrumque illis traditum a DEO, qui se (corporea specie) sensibus illorum ingesserit. Multa ibi mihi placent. Quid si ipsum quoque sermonem accepere diuinitus? Videtur naturaliter in hominibus, quales describuntur Caraibi, vix multis saeculis exsistere potuisse linguae vsus, nedum notiones ceterae, de quibus dictum.

954 Cui non repugnat, si sint, qui de iis non audierint neque cogitarint tota vita:

Potest fieri, vt inter Hottentottos sint homines, qui nunquam de eo cogitarint, vtrum DEVS sit, nec quidquam de eo audiuerint. (* Tales sunt Californiae ciues. Certe Missionarius ille, qui Manheimii 1772, 8 dedit Nachrichten von der Americanischen Halbinsel Calisornien, homines istos, postquam Christiana religione imbuti essent, Vtrum ante hoc tempus vnquam de auctore rerum omnium DEO cogitarint, interrogatos, NVNQVAM, respondisse affirmat. N.) Sed sunt forte etiam, qui nunquam explicire cogitarunt de eo, quid maius sit, partes an totum: et qui, si interroges hoc ex abrupto, non possint respondere. Ita forte XV iuuenes deinceps interrogaui, [Quis filiorun Zebedaei pater fuerit,] qui nescirent. Potest sieri, vt quis per totam vitam non cogitauerit, bis duo esse quatuor: Sed an ideo non verum est, aut non naturale? (* Conf. Ernesti initia, § 1-4 Theologiae Naturalis. N.)

955 aut si sint, qui peruersitate quadam ingenii contra deum, vt contra motum, contra principia geometriae, disputant.

Motum negauit Parmenider (* et Melissus. Sext. Empir. Pyrrhon. Hyp. III, 8. 65 p. 145 N.) et contra principia Mathematica vbique disputat in libris suis Christi. Thomasius: sed inde non sequitur, Ergo non est motus,


page 279, image: s279

Ergo falsa funt illa principia. Si quis dicat, [Sunt philosophi, qui disputando animam et corpus nobis ereptum eunt:] nam anima non opus est, si vera est harmonia praestabilita: et corpus non est, si sunt monades: Sed, an ideo hoc credat aliquis sanus, nos non corpus et animam habere? Potest natura oppugnari. Amor erga liberos naturalis est matribus: sed potest mater eo progredi, vt iuterficiat infantem. Si quid sequitur, hoc sequitur, Ergo sunt homines, qui contra notiones communes disputent.

956 Notio autem Dei vnice vera est, vt sit auctor huius vniuersi, cuius vi omnia et orta sint et conseruentur.

Hac definitione. excluduntur DI Epicuri, qui in spatiis intermundanis sedent otiosi, et nihil agunt, quam vt dicant, Quam mihi bene est! nihil crearunt, non curant res humanas. Talibus Deis nihil opus est. Nec minus excluditur subastantia vna Spinozae, quae huc non pertinet: nam opus est DEO, qui auctor sit et conseruator huius vniuersi. Si quis etiam subtilitatem disputandi capere non possit, illud cogitet, DEO et theologia non opus esse nisi ob rationes [gap: Greek word(s)] ) metaphysicas et physicas: [gap: Greek word(s)] ) morales: vtrobique autem sine hac notione nihil efficimus. Ex hac notione reliqua omnia deriuantur. Reliqua philosophia non indiget Dei. Psychologia, Ontologia, Logica, non occasionem dederunt de DEO cogitandi: nam ad haec non opus est Deus; Sed opus est primo in physicis: deinde in philosophia morali. Causa duplex est, cur de Deo cogitare debuerint homines: primo, quia siae Deo non potest responderi ad quaestionem, Vnde haec omnia? tum, quia, interest reip. et eorum, qui eam administrant, aut in ea viuunt, vt homines, vt ciues, contineri possint metu Dei. Hoc ipse iam Ouidius vidit A. A. I, 637 Expedit esse Deos: et, vt, expedit, esse putemus. Et mukus est in hac disputatione


page 280, image: s280

Tertullian. ad Nation. II, 2. Nunquam in philosophia opus est Deus: et omnis philosophia non tantum iuuat, quantum physica et ethica: nec iuuat hic quidquam philosophia, nisi opus sit auctore, a quo orta sint omnia et conseruentur. Et ex hac notione omnia fluunt reliqua, quaede DEO dicuntur, et scimus. Et haec desinitio ad vitam et scientiam naturalem est infinito praestantior, quam monas Leibnitii, quae repraesentat sibi mundum. Non credo, Deum esse monada. Ad philosophiam naturalem, et ad vitam, opus est hac definitione, quam dedi. Hanc notionem negat nunc Premontuallius in Vues philosophiques. Vid. Vermischte Abhandlungen Berl. 7 Th. p. 204. (* Conf. n. 959.)

957 Haec propositio, Deus est auctor huius vniuersi, ita conficitur. Est aliquid ab aeterno: nam ex nihilo nihil fit, et series causarum contingentium in infinitum regressa menti nostrae nullo modo satisfacit, quae requirat aliquid stabile, non pendens aliunde (n. 944.)

Quasi aliquis debitum suum in infinitum deleget, et dicat, Mihi debet Maeuius, huic Sempronius, cet. (* § 944.) Non potest mens acquiescere: vult ad auctorem venire, aut oui, aut gallinae: vult peruenire ad fundamentum solidum, vnde pendeant reliqua omnia; alias non satis fiet homini culto philosophia, qui hoc experientia scit, Nihil fieri sine causa praecedente.

958 Illud aeternum autem neque atomorum congeries esse potest:

Redit quaestio semper, Vnde atomi? Machina est, bruta est rerum natura praeter animantes: et tamen coordinatio, systema, finis communis, qui est vtilitas animantium.



page 281, image: s281

959 aut casus (nomen merae ignorantiae, non causae verae), e quibus nihil exspectari ita ordinatum et vndique sibi respondens potest;

Qui casu factum aliquid dicit, non indicat veram causam; sed modo, se non intelligere, se nescire, causam. Vt, qui dicit, Casu aliquem tegula occisum esse, non hoc vult, Hoc factum esse sine causa. Plures adsunt causae: nasus, ex quo pendet tegula, potuit minutus aut ablatus plane fuisse; asseres putridi nec firmi satis; mortarium, i. e. calx, exesum a pluuia, vt adeo leuissime modo pependerit tegula; aer leuissime motus, aut auis praeteruolans, potuit efficere, vt decideret illa, occideretque hominem praetereuntem, qui forte fortuna, et casu quodam, praeteriit eodem tempore; sed hic etiam causam habuit, cur praeteriret: et haec causa pependit a praecedente alia: voluit domum ire; voluit amicum visere, cet. Multae conueniunt causae. Hinc Graeci pulchre casum [gap: Greek word(s)] vocant. Neque negat has causas omnes, qui dicit casum: modo indicat, se veram causam nescire; et, vt breuiter defungatur, dicit, Casu factum esse; pro eo, quod dicturus erat, Sunt causae plures; sed ego nescio, quae sint. Interim non negat adesse causas necessitudinis. Tentet aliquis, dicat matrifamilias, Haec candela casu orta est: congessere venti fila et particulas sebaceas, et dedere illi hanc formam. Ridebit. Verbo, nihil dicit, qui casum allegat. Casus est nomen ignorantiae. Casum dicere, non est respondere ad quaestionem. Premontvallius in libro, Viies philosophiques (de quo vermischte Abhandlungen, Berlin. 7. Th. p. 171 ) inter alia erudita, in quae paullatim incidit, deliria, demonstrare conatur, Non Deum, sed casum Epicuri esse auctorem vniuersi. Vir ad aliena euertenda natus, quibus substituit deteriora. (Vereor, ne talis sit ex parte certe Crusius. )



page 282, image: s282

960 neque hic ipse mundus adspectabilis, cuius omnes partes, quum contingens quiddam et fortuitum habeant, totum fortuitum esse merito colligimus.

Omnia conueniunt inter se in hoc vniuerso, et pulcherrime sibi respondent. Omnia in homine, in planta, cet., facta sunt ad illorum couseruationem. Et tamen illi modi non sunt necessarii; possent omnia etiam aliter facta esse, et alio modo idem finis obtineri. Hoc pulchre obseruarunt Leibnitius in Theodic. p. 347 et Reimarus in den vornehmsten Wahrheiten der naturlichen Religion p. 172, qui ostendunt ibi, potuisse res etiam aliter institui. Quin potest de ipsis legibus motus disputari. Nam summi Mathematici hoc fatentur, non esse in illis legem Geometricam et necessariam. Et leges motus quum demonstrant geometrae, semper ponunt aliquid non necessarium, non Geometricum. Hoc credo summo Geometrae Leibnitio Theod. p. 345. Hoc ostendit varietas in oculis, in aliis membris animalium. Cur non in arboribus crescant pauciora folia? Cur non haec arbor aliud quid proferat? Non indicamus casum hoc esse; sed modo causam esse sapientem debere, quae ex pluribus modis possibilibus hunc elegerit. Vt, ego possum mouere linguam meam diuersis modis; possum more infantum, si vti licet hoc verbo, lallare; possum imitari vocem brutorum; possum cantillare, sibillare, cet., et poteram illam nunc quoque alio modo mouere. Sed, qui potest cogitare, me nunc casu quodam edere sonum articulatum, distinctum, et qui intelligi possit; me forte fortuna verba facere, quae attemperata sint ad hanc paginam explicandam, et quae conueniant cum re illa, quae ibi tractatur; qui, inquam, potest, hoc fieri per merum casum, sibi concipere, ille potest etiam imaginari, hunc mundum esse fortuitum, esse mechanicum. Sed, qui scitis, me posse aliter mouere linguam, et aliud quid loqui; quid inde colligitis, quod nunc haec loquor, quae conueniant


page 283, image: s283

huic horae? Hoc: Ergo, quod nunc haec verba audimus, est a causa dirigente rationali. Et ex huius vniuersi constitutione admiranda argumentandum est ita, Itaque abest mechanismus simplex, et talis, qui possit mera necessitas dici: et tamen subest tanta conuenientia plurium ad vnum finem, vt possit intelligi, esse rationes ita dirigentis. Fortuitum non casum indicat, sed posse rem se aliter habere: ratione nostri est fortuitum, quando, ex quibus nascamur, et quidquid nobis accidit, cet.

961 Habet itaque auctorem aeternum, non pendentem aliunde, quem Deum vocamus.

962 Quibus de contingentia et necessitate disputare difficile est, illi simplici et naturali plane argumentatione eodem peruenient, si cogitent, Vbicunque deprehendimus aliquid, in quo omnia consentiant ad aliquem vsum, illud debere a consilio quodam, et ad illum ipsum vsum et sinem, factum esse. Nemo putare potest horologium, ne cultrum quidem, aut pectinem, concursu temerario materiae cuiuscunque ortum.

Quis potest cogitare, in hac candela ita omnia convenire fortuiro, vt possit ardere, et tamen non simul tota candela, sed successiue, et ita, vt non tabescat vno impetu? Qui hoc aliquoties videt, potest intelligere, hoc consilio ita factum esse. Si in horologio attendat quis ad necessaria, ad elaterem et rotas, quae ab illo impelluntur; et si deprehendat deinde, has tamen partes posse multis modis aliter constitui et componi inter se; si tandem sumat aliquis has rotas, et omnes partes sepositas, et tentet illas componere denuo, nesciat vero modum illas iungendi verum; si videat, nihil inde fieri: An putare poterit concursu fortuito hunc omnem apparatum, has rotas, has catenulas factas esse? non parata haec esse ad


page 284, image: s284

certum finem? Si quis in via inueniat terebram, et consideret helicem, inprimis illam in fine esse acutam: Nonne colliget ex ipsa conformatione, hoc instrumentum factum esse debere propter finem certum? In omnibus arte factis manifestum hoc est, ea facta esse ad finem aliquem. Qui ad animalia attendit, illa bibere, edere, mouere se; et deinde attendat ad structuram corporis illorum, ad stomachum, intestina, quae facta ad hoc intelligit, vt concoquant: Nonne videbit, esse hoc animal factum ad id, vt possit bibere, edere, sui simile procreare, frui voluptatibus, sentire suauitatem ex bonis illis, quae illi praebet natura? Ita, annon debet aliquis colligere ex hoc complexu rerum vniuersali, non quidem rationem geometricam adesse, cur se habeant omnia hoc modo, vt se habent; verum posse se etiam aliter habere? Et tamen mirifice omnia conueniunt ad certum consilium, vt non possimus non videre, subesse debere inanum artificem, manum sapientem. Hic quoque praeclarus est Reimarus. [Tertiam dissertationem l. l. ita finit] So mussen wir nicht allein eine wirkende Ursache, von welcher die Welt heruorgebracht ist, sondern auch eine Endursache oder Absicht dieser Wirkung annehmen. V. Voltaire ad Kahlium T. V. p. 8, Vous reiettez la preuve de l' existence de Dieu tiree de causes finales etc. Quotidie ita argumentantur homines. Aristippus, naufragus littori appulsus, videns in arena figuram geometricam, dixit, Video vestigia hominum: (* Vitruu. Architect. l. VI praef., vnde argumentum picturae longe suauissimae sumtum est, quam prae se fert Oxoniensis operum Euclidis editio. N.) Vestigia hominum hic sunt indicia rationis. Cf. n. 950. Ita vbique possumus diecre, Vestigia DEI video. Protogenes, pictor, qui abesset, quum Apelles ad eum venisset, domum rediens, quum videret lineam, quam interim Apelles duxerat, dixit, Apellem hic adesse debere. (* Plin. XXXV, 10. 36. ) Ita, qui considerat, quae sit ratio totius naturae, debet colligere, adesse causam sapientem.



page 285, image: s285

963 Nihil autem est in quacunque, vt hoc vtamur, planta, in tota hac rerum compage, quod non et aliter se habere possit, et ad conseruationem totius, tanquam a sapientissimo architecto, ordinatum sit.

Obiectioni, Hoc fieri in natura plantarum, animalium, respondetur hoc paragrapho: Neque omnia ex seminibus suis certa lege oriuntur, sed hae ipsae leges habent cum summa sapientia aliquid arbitrarium, V. G. viscus etc. Genera sua seruant plantae, animalia, rel. Semper haec duo cogitare debemus, et haec semper coniungenda sunt: primo, Potest se, quidquid in mundo est, etiam aliter habere: et deinde, Vt se habet, pertinet ad finem, et ad finem temperatum est ordinatumque.

964 Hanc velut assumtionem totis libris viri docti et sapientes persecuti sunt:

Incepit iam Socrates, qui cum Aristodemo paruo ita disputauit, vt totam fabricam corporis humani percurreret, et ad singula membra interrogaret, Annon viderentur ad hoc ipsum facta esse, ad quod illis vtamur. Quod quum non posset negare, concludit Socrates, Ergo debet causa sapiens esse, quae haec omnia fecerit. Dialogus est pulcherrimus in Apophthegm. Socrat. apud Xenoph. (* 1, 4), quem ideo retuli in Chrestomathiam Graecam. Secuti deinde sunt Aristoteles de animalibus et de mundo, et Theophrastus de plantis, ita disputantes, vt ostenderent sapientem illorum fabricam. Hi vero non concludunt amplius; non semper et vbique hanc conclusionem educunt, Ergo est DEVS: sed modo ostendunt, ad finem omnia attemperata esse sapientissime, et, DEVM esse, supponebant. Sed nostra aetate, qua Giganteis machinis oppugnant impii homines coelum, et Diuinitatem negant, sunt a doctis viris infiniti libri eo conscripti, vt ex rebus, quae in natura sunt, probarent esse DEVM. Ex quam plurimis talibus libris nominabo modo principes.


page 286, image: s286

Derhami Astrotheologiam Germanice vertit ille Fabricius, qui omnium fere rerum bonarum apud Germanos auctor est, et in praefatione adiecit catalogum eorum, qui illam propositionem, DEVS est auctor huius vniuersi, probare studuerint. (* Idem Physicotheologiam eiusdem repetiuit.) Ipse dedit Hydrotheologiam et Pyrotheologiam, (* atque imitatores habuit quam plurimos. Exitant nunc Fr. Chr. Lesseri Lithotheologia, Insectotheologia, Testaceotheologia, Heliotheologia; Io. Henr. Zornii Petinotheologia; Iul. Bernh. von Rohr Phytotheologia; Pet. Ahlwarti Brontotheologia; Ern. Ludou. Rathlef Acritheologia; Io. Gottfr. Ohnef. Richteri Ichthyologia; et aliorum aliae. N.) Inter nuperrimos Diuinitatis vindices Rev. Kokenius, Hildesiae Superintendens, moliebatur [gap: Greek word(s)] , vbi ex terrae motibus Dei praesentiam volebat ostendere; sed nondum absolutum est opus, (* cujus tanquam prodromus est libellus eiusdem, die Stimme Gottes im Erdbeben: at morte auctoris strangulatum est. Interim I. S. Preu dedit Veruch einer Sismotheologie, Noerdl. 1772. 8. N.) Pulcherrimum compendium omnium talium librorum est Reimari, die vornehmsten Wahrheiten der naturlichen Religion. Hic res praecipuas vndique collegit, excerpsit, auxit de suis; et instar omnium est hic libellus. Omnia inuenta breuiter ita exposuit, vt luce sua non careat liber, neque de vi argumentandi quidquam amittat. Si omnia perirent, quidquid est recentiorum scriptorum; si interirent Logicae omnes, et Metaphysicae, et orationes, carmina, et quidquid ingeniosi homines scripserunt, hunc mihi expeterem libellum. (* Si contigisset videre Ierusalemii Betrachtungen uber die vornehmsten Wahrheiten der Religion, et hunc diuinum librum erat excepturus. N.)

965 et inde confecerunt, mundum hunc a sapientissimo architecto fabricatum esse.

Non est petitio principii, vt nos accusant semper aduersarii. Dicunt, Recte! si fecit hanc compagem rerum,


page 287, image: s287

quam naturam vocamus, Deus, debet esse sapientissimus: Sed, vtrum fecerit Deus, haec est quaestio. Verum hoc idem est, ac si quis inueniat librum pulcherrimum, et dicat, Hic liber debet auctorem habere sapientissimum. Eo ipso ponit artificem huius libri, dum hoc dicit. Ille, qui ostendit, has res, quae mundus vocantur, habere causam sapientissimam, dixit hoc, Illas habere auctorem, et illum esse sapientissimum. Et hic est DEVS.

966 Ille architectus Deus est, cuius et vnitas et attributa s. proprietates ex hoc opere illius intelliguntur;

Factum est, vt vnitatis mentionem non fecerim, quod forte debebam. (* Ante positum erat: cuius attributa etiam s. proprietates. ) Sed fateor, me dubitasse, vtrum Vnitas DEI demonstrari possit. De vnitate summa probabilitas est summo gradu: demonstrata nondum puto est. Et neque nunc diffiteor, me nescire, vtrum sit vnitatis tanta necessitas. Potest fieri, vt plures inter se consentiant; vt systema vnumquodque, vt singulae stellae, suum habeant Deum. Verum, quemadmodum puto, non plane et absolute necessarium esse vnum modo Deum, ita etiam credo, nihil demonstratiuum esse, quod vnitatem Dei refellat. Videmus tamen, in stellis fixis esse conuenientiam inter se, et ordinem certum; et illas se mouere etiam ad certam regulam, vt ex recentissimis obseruationibus constat, et certa definitaque ratione hunc motum fieri ita, vt conueniant omnia, et consentiant accuratissime reliqua sidera: vt adeo etiam haec loquantur vnitatem. Cohaerent omnia ita, vt non opus sit plus vno DEO. Sunt vero entia, vt ita loquar, sine necessitate non multiplicanda. Videtur Vnitas DEI inter [gap: Greek word(s)] esse referenda. Ea, quae nos cogunt DEVM admittere, contenta sunt vno DEO. Porro etiam antiquissimorum scriptorum testimonia de Monarchia diuina conueniunt, et


page 288, image: s288

demonstrant, totum genus humanum ab initio statim agnouisse vnitatem DEI. Collegit haec loca vniuersa Iustinus M. in libro de Monarchia DEI. Neque nos debet turbare, quod Latini et Graeci [gap: Greek word(s)] in pluralitate dicunt. Nomen Dei apud illos latius patet, et Deum vocant, quidquid habet praestantiorem naturam, vt angeli, daemones, homines excellentiores insignioresque. Sed, quoties de rerum vniuersarum origine sermo est, vnum modo [gap: Greek word(s)] , vnum opificem, agnoscunt Plato, Aristoteles et alii. Apud Xenoph. Memorab. IV, 3, 13 distinguit Socrates reliquos Deos, bona tribuentes hominibus, et eum, de quo ait, [gap: Greek word(s)] . --- Itaque vnicus mundus vnum Deum requirere videtur. Sed, si quis fixas singulas mundos ponat, nihil inter se necessitudinis habentes? Respondeo: Illud ipsum, quod locum et comparationem ad se inuicem seruant, indicium vnius Domini est? At quid si dicat, adspectabilem nobis mundum posse habere mille fratres? --- (* DEI vnitatem argumentis, quae ratio suppeditet, demonstraturo praemium in Belgio proposuerunt legati Stolpiani curatores, hac ipsa, vt videtur, Gesneri disputatione admoniti. Non defuerunt demonstratores, qui et praemio affecti sunt. Sed omnino conferantur, Io. Geo. Zierleins Briefe uber die Frage: Sagt denn die Vernunft in der That so viel uber Gott und seine Eigenschaften? Berl. 1781, vbi DEI vnius necessitatem non demonstrare posse rationem, euidenter probatur. N.)

967 Infinitae omnes, etsi in exercitio illarum altera ab altera videatur temperamentum quoddam et fines adeo accipere.

Disputant, vbi sit infinita bonitas Dei, quum tam multi sint infelices; vbi sit iustitia infinita, quum malis saepe bene esse videamus, bonis contra male. De his postea. Nunc modo cogitemus hoc: Haec infinita sunt attributa omnia; sed, quia a se ipsis moderamentum


page 289, image: s289

quoddam accipiunt, non possunt infinita esse in exercitio. Voluit homines ita perfectos facere, vt possint illud esse, quod homo esse potuit. Est infinite bonus, in quantum sapientia permittit. Est indulgentissimus, in quantum patitur iustitia. Segnerus: Non concipio, quomodo infinitum possit infinitum temperare, id enim idem mihi videtur, ac infinito ponere limites. Gesnerus: Non ipsum infinitum, sed [gap: Greek word(s)] .

968 Debet ergo in auctore huius vniuersi inesse intelligentia omnium possibilium, et quidem distincta, plena;

Qui opus fecit, debet etiam nosse, quid fecerit. Debemus illi tribuere scientiam omnium possibilium: alias non potuisset tam sapienter omnia componere et ordinare. De omnipraesentia, de qua hic etiam tractari debere, videri potest, commodius n. 993.

969 etiam praescientia futurorum contingentium, sine ratione omni et syllogismo:

Praescientiam contingentium statuerunt, quicunque diuinationem esse credidere, hoc est, vulgus, et quaedam sectae philosophorum, Socrates, Stoici, Respublicae, quae consulunt oracula, de quibus Vandalen, qui a Fontenello Gallice doctus est. His contradixit P. Baltus. Deum praescire futura contingentia, negauit Epicurus et eius sectatores. Alii, vt Stoici, dicebant, debere Deum praeuidere futura: sed ob id ipsum, quod praeuideat, non esse contingentia, verum necessaria; quemadmodum eclipsis solis vel lunae venire debeat, quam praevidrit Astronomus. Fuit hic semper dissensus inter homines. Alii cum Stoicis necessitatem statuebant. Alii, vt Epicurei et his similes, negabant praescientiam futurorum contingentium. Conf. § 906. Praescientia non facit necessitatem.



page 290, image: s290

970 quia sine successione, quam in Deo admittere, sine ineluctabilibus difficultatibus, non licet, quum omniscientiae nihil obstet, nisi illud, quod mens nostra illam capere non potest; sed quae neque capere potest reliqua.

In syllogismo sunt tria tempora. Maior propositio praeteritum tempus significat: Minor praesens; quum rem praesentem habemus: Conclusio futurum. Adeoque syllogismus fit per successionem. In DEO vero non debet esse successio. Successionem ego quidem, propter innumerabilem multitudinem eorum, quae scire debet, non possum admittere in DEO. Nam, si vel minimum admittas punctum temporis, quod DEO opus sit, vt vnum post alterum cognoscat, quam paruum etiam illud temporis spatiolum cogites, quantumuis breue sit, quid perficiet Deus? quando absoluet aliquid? si non vbique omnibus rebus adest? Quod fieri potest per magnum sensorium illud suum, per spatium. Si non omnibus, praeteritis, praesentibus, et futuris, sit praesentissimus, quando absoluet? Et tamen omnia vnum sunt, h. e. inter se deuincta, corresponsum habent et [gap: Greek word(s)] . Qui successionem in Deo assumit, iile vtitur aliis verbis, sed re vera negat omniscientiam Dei. Et sunt homines, qui dicant, Deum non praeuidisse omnia, non anteuidisse, hoc animal, quod nos sumus, tantas turbas excitaturum esse; itaque fecisse illud poenituisse Deum. Adeoque proprie intelligunt loca S. S., quae more humano nobiscum loquuntur. Sed non minus peccare puto, qui successionem in Deo credit, quam si neget Deum esse. Qui non omnia simul cognoscit, illum ego non possum auctorem vniuersi agnoscere, quantumuis celeritas illa magna sit, qua cognoscere illum res successiue quidam dicunt. Disputauit iam Plato pulchre contra successionem in Deo ex aeternitate, et remouet ab eo [gap: Greek word(s)] , relinquit solum [gap: Greek word(s)] , et dicit, [gap: Greek word(s)] perpetuum in Deo esse. Locus insignis hic est in Timaeo p. 529 E:


page 291, image: s291

(* Lugd., 1051 D. Frf. ) Hoc, quomodo fiat, non possumus intelligere, sed tamen imaginari. Cogitemus de hominibus. Puer, qui incipit legere, colligit primo singulas literas, et illas iungit formatque verba: paulo post eo venit, vt possit vnum verbum post alterum lente admodum pronunciare: paulatim legit celerius: denique hoc consequitur, vt possit quam celerrime legere, et pronunciare tam celeriter, quam potest mouere linguam. Sed ego diuturna exercitatione talem habitum mihi acquisiui, vt vno obtutu possim totam periodum cognoscere. Et debet hoc vnusquisque Professor posse, si non vult proprie legere. Hoc ab initio impossibile esse videtur: et, si hoc dicam puero, qui nunc incipit syllabizare, Me posse vno obtutu totam periodum legere et recitare: negabit simpliciter hoc ita esse. Ita sunt homines, qui habent consuetudinem numorum, et si ostendas illis numum modo paululum, vt vix oculos coniecisse in illum putes, possunt statim dicere, qualis sit. Habui amicum Schlegelium, is mihi vno obtutu dicere poterat, Hic est numus Augusti: ab hac parte est eius imago; ab altera Iani templum clausum ab eo. Mihi opus erat perspicillo, vt possem colligere literas, et omnia recte considerare. Si tanta differentia est in cognitione nostra; si puer quadrante horae vix legit, quae ego vno obtutu lego; si facultates mentis nostrae ad tantam perfectionem possunt perduci: annon ille, qui hoc nobis dedit, perfectionem infinito maiorem habeat? Sine causa dubitamus: et, si dubitamus, superbuli sumus. Si pueri dicant, Me et alios doctos viros hoc non posse, quid dicemus aliud, quam hoc: Illos stultos esse? Ita profecto stulti sunt philosophi: stulti sunt et superbi, qui infinitum DEVM metiuntur ex angustiis mentis suae, et negant Deum sine syllogismo omnia simul cognoscere, quod tamen necesse est in Deo, si vnus est, qui haec omnia fecit. Deinde Christiani homines non possunt negare praescientiam futurorum contingentium. Sed, si Stoici, si Academici, si alii dicunt, Deum cognoscere quidem simul et vno obtutu, et praesentissimum


page 292, image: s292

illi esse, quidquid in orbe nostro sit, in planetis, in stellis fixis, in toto mundo; non vero scire posse cogitationes nostras: illis respondeo, Quidni Deus hoc possit? Si puer ille, de quo nuper dixi (* § 906), praedixit, quid mater factura sit. Si nos possumus praedicere, quae alter, quem paulo cognoscimus accuratius, dicturus sit facturusque: quidni hoc Deo possibile sit? Si cogitamus hoc, et hoc meminimus, in Deo non esse successionem; si haec nunc habeamus: nihil impedit, quo minus possit Deus omnia sua opera cognoscere, et intelligere vno obtutu. Et, si spatium sit eius sensorium, res, quae in illo fiunt, multo etiam facilius cognoscet. Et tamen inter nostram et Dei cognitionem manet tanta differentia, quantum ab infima terra distat coelum summum. (* Deum etiam cogitata nostra cognoscere statuit Socrates apud Xenoph. Memor. I, 1. fin. [gap: Greek word(s)] . conf. et § 1009 locum Arriani N.) Segnerus: Quia vox successionis duplici sensu sumi potest, quorum vno dici potest de DEO, altero non potest: (Deus enim, antequam nascerer, non fuit meus DEVS: Sic Dauid, Du bist mein Gott von Mutterleibe an) potius vtor idea immutabilitatis, ad Attributa DEI demonstranda. DEVS, qui aliquid ignorat, id non potest discere, quia id foret mutatio. Gesnerus: Sed sic vicinus Samuel (* Hollmannus) negabit immutabilitatem.

971 Libertas et contrarietatis et contradictionis quam vocant;

Libertas contrarietatis (* s. specificationis) in eo inest, vt ex diuersis rebus possim, quidquid maxime placet, eligere et facere. (* Alias: Possum legere post mensam, aut ambulare, aut canere fidibus, aut aliud quid agere, quidquid volo.) Libertas contradictionis (* s. exercitii ) est, vt aliquid facere aut non facere, conari aut intermittere, possim. Possum stare aut sedere; ambulare aut domi


page 293, image: s293

manere; scribere aut non scribere; bibere aut sitire. Secundum hanc libertatem potuit Deus creare aut non creare. Secundum illam vero potuit talem mundum creare aut alium. Libertatem contrarietatis debent homines toties sentire, quoties nesciunt differentiam inter A et B, quid minus, quid amplius sit, et alterutrum tamen eligere necesse est. Tum debent impellere illam voluntatis lancem (* § 879), et sibi quasi imperare quid eligant: debent ipsi addere momenta. Tum non per motiua fit electio: sed est pro ratione voluntas. Sed ratio aliqua est apud Deum, vbi nos non videmus rationem. Quum enim omnia cognoscat, videt etiam minimam differentiam, vt sciat, quae res alteri sit praeferenda. Neque tamen hoc solum scit Deus, verum scit etiam identitatem bonitatis. Non videt modo, qui ex duobus mundis alteri sit praeferendus, qui inter duos sit optimus; verum potest etiam duos mundos creare, diuersos quidem, sed quorum vnus aeque bonus est quam alter. IX et V sunt XIV; et bis VII etiam efficiunt XIV. Potest ex hac dispositione rerum tantundem boni euenire, quam ex alia. Hoc etiam debemus concedere Deo. Deus ergo videt non plus modo differentiae quam nos, verum etiam conuenientiae. Igitur, si voluisset, potuisset etiam alium mundum creare, aeque perfecte bonum, quam est hic praesens. Hic illa ratio sufficiens ab obiecto sumta videtur cessare. DEVS non differentias modo videt, sed etiam conuenientiam: summas item. Hoc de summis aequalibus boni diuersorum mundorum vidit etiam Popius, in quo illum differro a Leibnitio dicere Warburtonum monet Reinhardus Optimis. p. 7.

972 cui non officit sapientia eligendi optima.

Vidit etiam Popius de Leibnitio-Platonico optimo mundo, posse Deum aequalitatem videre, et eligere vnum. Non necessarium est, vt inter duas res sit altera necessario


page 294, image: s294

melior. Possunt duae res aeque perfecte bonae esse. Argumentantur quidem philosophi, sed retro, per petitionem principii, Si non esset differentia, non esset A in loco C, et B in loco D. Sed debet ostendi, non esse duo perfecte similia aut bona. Verum est, ego non possum ostendere duas guttas aquae perfecte similes; aut folia duo plane similia inuenire; aut lineas duas, in quibus non sit differentia aliqua. (* Stoicum id est quidem, - nullum esse pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius, nullum gramen Cic. Acad. 2, 26 et quae ibi porro disputantur. N.) Itaque possumus dicere, esse hanc Dei summam sapientiam, quod tanta vbique est differentia omnium rerum. Et, si etiam oculo nudo nihil differentiae deprehendere possum, manet tamen hoc, me non posse illam videre. Etiamsi inter duo folia non possum inuenire differentiam insignem, potest tamen in fibris et illarum constructione magna esse discrepantia. Sed inde non sequitur, Ergo est [gap: Greek word(s)] vel per se, vel ratione qualitatis et perfectionis, (* Alias: vt duae res sint plane eaedem, et vt Deus duo perfecte similia creare possit, aut potuerit, et ex illis eligere alterum.) Nescio ego quidem, quando Deus exerceat hanc eligendi libertatem; aut num omnino exercuerit; sed hoc tamen debemus concedere, ex hac electione sequi tantundem boni. (* Alias: Deus potuit creare etiam aliud systema mundi, ex quo tantundem boni consequeretur: sed, quod hoc elegit, inde sequitur, ex hoc non minus boni prouenire, quam ex alio simili.) Et, si hoc est, videtur illi etiam concedenda esse potestas eligendi. Si creauit mundum ante sex millia annorum, Annon etiam I anno, II, III, et ita porro, annis prius poterat creare? Haec indicant, nos Deo non posse libertatem negare, nisi ad Stoicismum (* et necessitatem absolutam) volumus progredi. Et, qui aliter disputant, metuo, ne eo inclinent, (Alias: aut eo redigantur,) vt putent, mundum esse aeternum. Nam, si omnia in Deo sunt necessaria, etiam ab aeterno debuit mundum creare. Est in nobis particula diuinitatis: placemus


page 295, image: s295

nobis electione; eo ipso nos aliquid bonum putamus, quod elegimus illud: bonum aliquid facimus electione. Ita etiam Deo optimus mundus est, quem sibi elegit Non dehemus Deo minus tribuere, quam nobis. Electio Dei res facit bonas, vbi nihil est in ipsis, quod aliis praeferri mereatur. Hic in alia omnia discedit Premontvallius, et alii alias orthodoxi. Sed ille plane videtur delapsus ad deliria. Vid. n. 959.

973 Huius sapientiae pars videri potest benignitas, qua tantum cuique boni tribuit, quantum potest capere:

Voluit Deus omnium graduum res facere. Hoc quotidie tanto magis apparet, quanto magis homines philosophantur, et quo diligentius scrutantur naturam. Est arena ita parua, vt sit puluisculus, quem nudo oculo non videas: sunt grana paulo maiora: sunt inter rudem et informem arenam etiam splendidiora grana: crescit perfectio magis magisque, donec veniatur ad maximos montes. Deinde veniunt frutices: inter has sunt herbarum, florum, plantarum, arborum, infiniti gradus. Veniunt animalia. Quanti gradus sunt ab minimo verme ad leonem, equum inprimis gloriosum et splendidum animal! Post haec venit homo. Inter homines vero quanti sunt gradus! Et supra homines credibile est esse excellentiores etiam naturas, quas S. S. angelos vocat. Bonitatem creator speciatim exseruit spectanda felicitate et voluptate viuentium, quam eximie illustrat Reimarus. Quum vero dicimus, Deum nobis tribuere tantum boni, quantum possimus capere: non hoc ita intelligendum est, quasi desiderio nostro infinito satisfaciat. Nam desideriis omnium satisfacere quis posset? Homo est perficibilis, i. e. talis, vt perfici possit magis magisque, vt crescere possint eius facultates; et ideo datum nobis est desiderium infinitum, vt semper magis perfici velimus, et indies studeamus perfectiores fieri. Ergo Deus non dat


page 296, image: s296

nobis, quantum volumus desideramusque. Interim dedit et dat, quantum conuenit. Negant etiam patres filiis interdum, quod petunt, quando vident, fore illis noxium. Hoc bene declarat Voltarli Zadig, i. e. [gap: Hebrew word(s)] , iustus, Deus omnibus animalibus dedit felicitatis aliquid et voluptatis. Videmus hoc in illis. Vt se mouent, currunt, exercent se, ludunt, summa cum voluptate!

974 et, respectu naturarum ratione praeditarum, iustitia et sanctitas.

Iustitiam ita considero, primo, vt nemini faciat iniuriam: deinde, vt tribuat cuique suum, quod illi convenit, vel praemium, vel poenam. Haec duo requiruntur ad iustitiam, et haec etiam Deo tribuo. Nam non possumus aliter de Dei virtute loqui, quam humano modo, et ex nostris rationibus. Sanctitas est summus gradus iustitiae. Videtur idea, vox, negatiua esse: vt per [gap: Hebrew word(s)] sponsa fit vnius. (* Vid. Buxt. Lex. talm. p. 1980. N.) Etiam Ebr. [gap: Hebrew word(s)] kadosch, sanctus, et [gap: Hebrew word(s)] , sanctificatio, est idea negatiua, et sanctus est, qui neminem laedit. (* Proprie est separatus, i. e. cui nemo similis est, incomparabilit. Verissime et pulcherrime Iobius apud Phot. Biblioth. cod. CCXXII p. 605 f. [gap: Greek word(s)] Et paulo post p. 608, [gap: Greek word(s)] . N.) Sed ignoremus patienter, quae nunquam recte intelligemus.

975 Huius sapientiae pars est etiam, qua finem sibi proposuisse censetur Deus, quem putamus esse explicationem et vsum suarum facultatum, virium et attributorum:

Finium consideratio, quam exsulare volebant quidam (etiam Baco de Verulamio, de quo n. 806, Buffon,


page 297, image: s297

La Mettrie ) defenditur a Cudwortho 5, I. 49 sq., Kaestnero ad Buffonum, Reimaro; vid. vornehmste Wahrh. der naturl. Religion, 4 Abth. etc. E. G. motus terrae ab antiquis ex finibus rerum perspectus est; vt ex lege continuitatis polypos aquae dulcis coniectura diuinauit Leibnitius. In machinis omnibus finis dat mensuram: mundus est machina. Hic obseruetur etiam lex parsimoniae, quam in rerum natura vbique deprehendimus. Sunt ergo fines rerum. Iam quaeritur, quis sit finis creationis. Denuo argumentor quadam analogia. Vtimur iis, quae nobis dedit natura ad ea, ad quae data sunt. Auribus vtimur, vt iis audire velimus: oculos adhibemus ad videndum: agimus, quod possumus. Similiter reliqua animalia. Agit vnumquodque, quod potest. Non possumus aliter, quam vt exerecamus facultates nostras. Ita Deus exercuit, quum crearet, suas facultates, inprimis bonitatem. Hoc etiam ponit, et ad solam bonitatem refert, Magister Sententiarum, Petrur Lombardus, in opere sententiarum, quod primum systema Theologiae dogmaticae est, a cuius tirulo etiam nomen accepit. Hic itaque L. II, I, C-G dicit, Finis Dei est, exercere bonitatem. (* Ita statuerunt omnes fere Platonici, vid. Moshem. ad Cudw. p. 1184 sqq. N.) Bonitatem et nos agnoscimus (973): Sed possumus hoc amplificare, et dicere generatim, eum voluisse suas facultates exercere, et quidquid admiramur in Deo. Nescio, quomodo in nostrorum theologorum libros dogmaticos irrepserit, vt faciant finem creationis Dei gloriam. Vidi primum in Baieri Dogmatica, vbi hoc inuenias per omnes articulos. Deinde etiam in Ribouii theologia positum est, § 1070 sq. (* sed conferantur tamen, quae § 1109 obseruauit. N.) Ergo ad sola ratione praedita pertinet. Hoc ita nude ponere, videtur multum trahere a gloria humana. Homines ordinarie sinem suum faciunt gloriam. Qui suadent principi aliquid faciendum, dicunt, Hoc illi fore gloriae. Qui meliores sunt inter homines, trahuntur gloria; et splendidissimae actiones plerumque fiunt gloriae


page 298, image: s298

vana cupidine: Sed hoc de Deo dicere, est, vt mihi videtur, tribuere Deo vitia humana. Hoc dixit aliquis, nescio quis, Dei finem fuisse eius gloriam: et deinde transiit in dogmaticos libros. (* Quod tamen ita interpretantur Moshemius p. 1186 (III) et Ribouius l. l., vt a Gesneri sententia parum aut omnino non discrepare videatur. N.)

976 respectu nostri officii, forte licet etiam vocare gloriam Dei.

Nostri respectu debet gloria Dei finis creationis esse. Nos nobis hunc finem facere debemus, quatenus est summa felicitas laudare DEVM. Illi vero, qui se faciunt finem creationis, qui credunt, factum esse hoc vniuersum hominum causa (* vt Stoici apud Cic. Offic. I, 7. N.), illi plane sunt superbi, et prorsus non audiendi. Hos ridet etiam Popius in Essay of Man III, 27 et Voltaire in libro, quem vocat Poliergie ou Melange des Poesies, in eo carmine, quod de Formica inscribitur, ab initio, vbi dicit, hoc perinde esse, ac si formica dicat, sua causa omnia facta esse. Nos angelos debemus imitari. Angeli dicuntur [gap: Greek word(s)] , Entia viua, quae laudant Deum (* Ies. VI, 2. 3). Qui laudat, et gratias agit, ille sensu beneficiorum afficitur, sentit felicitatem suam, et est felix ob id ipsum. Nam, qui non percipit bona, non potest laudare.

977 Haec attributa partim declarari possunt per triplicem illam Scholasticorum viam, causalitatis, qua ex operibus Dei intelligitur, qualis quantusque ipse sit;

Vt ex vestigio hominem aut animal, ex opere (Meisterstuck) artisicem, cognoscimus: vt Apelles ex linea sensit adesse Protogenem: ita ex operibus Dei cognoscimus, quam ille sit sapiens, potens, bonus, rel.



page 299, image: s299

978 negationis, quae remouet ab illo omnem imperfectionem;

Hoc ponimus: DEVS nobis non debet esse inferior; ergo, quae in nobis sunt facultates, debent illae etiam in Deo esse; sed ita, vt remoueamus a Deo omnes imperfectiones, quae nobis adhaerent. Cauendum est, ne in vitium quoddam incidamus, et tribuamus Deo, quod illo indignum est. Ergo remouendi affectus proprie dicti. Ita iram Deo negarunt non Epicurei modo, sed Stoici, et alii, quam libri nostri illi tribuunt; sed non vt affectum, verum vt effectum; dum Deus facit, vt homines irati faciunt. Ita iidem sacri libri tribuunt illi poenitentiam, misericordiam, [gap: Greek word(s)] . Haec sensu nostro, vt apud nos sunt, Deo sunt indigna: sed explicamus illa recte, dum dicinius, tribui illi [gap: Greek word(s)] , sed intelligi debere [gap: Greek word(s)] . Laudanda est haec aequitas, quam tribuimus libris nostris. Sed cur insultamus gentilibus, quum eodem modo de Deo loquuntur? Cur non eadem ratione explicamus illa loca, vbi humanos affectus et ipsi Deo tribuunt. Apud Herodotum (* I, 32) est [gap: Greek word(s)] . Hoc non magis impie dictum est, quam poenitentia, misericordia, [gap: Greek word(s)] Nihil aliud signisicat, quam post magnam felicitatem sequi aliquam inselicitatem; et idem dicere voluerunt, quod sancti libri dicunt (* I Petr. V, 5) [gap: Greek word(s)] Illustraui hoc Herodoti dictum in programmate Meelbomii exsequiis scripto, quod continetur in opusculis meis T. I, p. 366 sq. (* et in Memoriis Goetting. Vol. II, p. 263, ) vbi ostendi, Non iniuriam in Deum esse, sed modo recte intelligendum. (* Conf. Camerar. praefat. ad Herodot.: Wesseling. ad l. I. p. 15: Valcken. ad eiusdem l. III, 40, p. 216: Murator. Anecdota Gr. p. 23, inprimis vero Casaub. ad Gregor. Nyss. Epist. ad Eustath, vbi plura eiusmodi ex christianis scriptoribus affert, quibus adde Greg, Naz. apud Murator. l. l. p. 21, 26, 49. N.)



page 300, image: s300

979 eminentiae, qua bona hominum infinitis modis maiora in Deo esse intelligimus.

Hanc viam inprimis praeclare ostendit noster sanctus poeta (* Ps. XCIV, 9) ita canens: Qui plantanit aurem, nonne ille audiat? qui fecit oculum, annon ille viadeat? i. e. Qui nos fecit, nesciatne ille, quae nos facimus? Ita, si Deus nobis prae brutis animalibus dedit tantam praerogatiuam, cur ipse non infinitis nos superet modis?

980 Opera diuina ad duas reuocari classes solent, creationem et prouidentiam.

981 Illa hanc certe habet vim, vt debeat in deo esse ratio, cur sit hoc vniuersum.

Verum est, non nouimus rationem, qua Deus ex nihilo creare potuerit hoc vniuersum. Modum ipsum non intelligimus. Felices sunt pueri, quamdiu nondum imbuti sunt aliis notionibus. Hi pulchre intelligunt eo tempore, quo animus adhuc liber est et vacuus praeiudiciis. Et praeueniendi sunt, quantum potest fieri, hac in re. Hi, si describas illis modo sensibili, quomodo paulatim ortae sint res, erigunt se prae gaudio, splendescunt oculi, et sibi vehementer placent. Dixi meis liberis, Aliquando nihil fuisse praeter Deum: dixisse Deum, Fiat lux! illius verbo adfuisse lucem; et ita porro. Si audiant, quomodo singula paulatim orta sint; si ita narratur, vt videantur sibi interesse, et cernere oculis, quomodo gramen ex terra pullulet: facit haec res, vt non sine summa admiratione et incredibili laetitiae sensu primum haec accipiant, nondum praeoccupati aliis notionibus. Sed adulti, qui iam saepius viderunt, quomodo res oriantur, non recte hoc intelligunt. Neque in verbis creare et [gap: Hebrew word(s)] latet haec notio, ex nihilo aliquid fieri. In his nihil est quod rem dedaret. Ne


page 301, image: s301

verba quidem recte intelligimus, quid significent. Creamus etiam filium, regem, consulem, titulum, quum iam adsint illi viri, qui consules, reges, cet., fieri debent. Non vrgenda sunt verba, quod fecit semper b. Lutherus [ [gap: Greek word(s)] . Si cui do cambii literas, etiam dico, En tibi C. imperiales.] Ex verbis nihil sequitur, si non sunt alia argumenta. Ita hic dicunt, creare est ex nihilo facere. Non ita est. Notio ex re ipsa eruenda est. Non ex verbis disputandum est, sed ex rebus ipsis, quas adhuc habuimus. Hoc vidimus: Deus est ab aeterno; Ergo in illo debet ratio esse, cur sit hoc vniuersum.

982 Qui emanasse dixerunt ex Deo omnia, nescio annon hoc ipsum voluerint, certe quidam illorum, quod hi, quibus placuit, Deum patrem omnium vocare.

Videntur homines hic duri nimis accusatores fuisse, vt in influxus nomine. [gap: Greek word(s)] , sed non calumniator. Opus est quaedam [gap: Greek word(s)] . Debemus descendere ad alios. Qui Deum patrem omnium vocant, non male audiunt. Si apud Orphicos patrem rerum inueniunt, hoc laudant: et tamen accusant cum inuidia, et consequentiis onerant eos, qui omnia emanasse ex Deo dicunt, quo verbo ipse b. Arndtius, nisi fallor, vsus est in vero Christianismo, quod ei vitio datum est. Si emanare sit partem essentiae esse, vel trahere, vt in fluuio e fonte emanante, damnanda formula est. Maneat ergo hoc: Creandi verbo qui vult vti, hoc debet illo indicare, In Deo est summa ratio et causa, cur sint haec omnia; et, nisi voluisset Deus, nihil eorum esset. Hoc idem dicere voluerunt, qui dixerunt emanare; omnia ex Deo ortum suum habere indicantes; vt aqua ex fonte fluit: non vt mundus sit pars Dei; sed modo originem suam Deo mundum debere. Ita premunt influxum. Sed, quoniam omnia


page 302, image: s302

verba nostra, quae de Deo dicimus, oriuntur, vt reliqua, ex sensibus, debemus etiam ita loqui, vt possumus. Non possumus autem aliter: non habemus alia verba.

983 Ceterum licet materiae aeternitatem aliunde non pendentem respuat etiam recta ratio, et creationem ex nihilo probet: tamen nondum, credo, inuentus est locus aliquis aut testimonium, quo, hoc ipsum vidisse aliquem veterum philosophorum, possit ostendi.

Aeternitatem sc. absolutam. Probet, beweiset. DEVS imperio et voluntate sua fecit, vt exsisterent omnia. Itaque haec non pars est theologiae naturalis stricte dictae, i. e. non constat, aliquem veterum hoc vidisse. Non auderem hoc cum asseueratione quadam dicere, nisi haberem auctorem Moshemium, qui ad hoc ipsum attendit plures annos, quamdiu occupatus fuit in Cudwortho illustrando, vtrum inueniret aliquem locum, vbi hoc diceretur; sed, se nihil inuenisse, affirmat (* p. 209 (2) et in dissertatione, in qua soluitur haec quaestio, Num philosophorum a vera religione auersorum aliquis, Mundum a Deo ex nihilo creatum esse, docuerit, ib. p. 957-1000). Gentiles impediuit, credo, illud suum, Ex nihilo nihil fit, quod potest inductione probari. Hoc hodie verum est: quod ex inductione nouimus: sed restringendum est ad naturaliter fientia, in quibus habemus inductionem. Nulla instantia potest inueniri, quae contrarium probet. Instantia h. l. est [regula vniuersalis, qua exempla contraria refutantur.] Haec res induxit eos, vt putarint, debuisse etiam materiam aeternam esse; et haec est illorum Chaos. (* Proclus quidem in Timaeum p. 117 pr. Deum vocat [gap: Greek word(s)] ; sed hoc non repugnat aeternitati materiae, si obserues, quae Moshem. p. 999 sqq. de Metaphysica horum hominum creatione disputat, quae aeternitatem


page 303, image: s303

mundi, de qua ib. p. 997 agitur, et quam omnes Platonici docuerunt, haud tollit. N.) Certe in illa idea creationis nihil est, vnde colligi possit, illos putasse, Mundum ex nihilo factum esse. Nam creare est, rationem in se, in libera voluntate, in potentia sua, continere, cur aliquid sit. Et hoc Deus potuit ab aeterno. Nuper tantum incidi in Procli locum, vbi hoc diserte dicitur, in Tim. II, p. III, fin. Ita vero argumentatur subtilissimus Metaphysicus et maximus Mathematicus: [gap: Greek word(s)] . Distinguunt inter [gap: Greek word(s)] . Illud est mente agitare, moliri: hoc vero re ipsa efficere. Argumentum itaque hoc est: Si Deus est bonus, semper agitat bonum. Si semper agitat, etiam semper facit bonum. Si semper facit, etiam semper fecit mundum. Ergo mundus est aeternus. Contra hoc argumentum non multum habet ratio. In hoc est vitium, quod connectit agere et facere. Potest Deus aliquid agitare, sed non efficere statim debet. Sed, vt verum fatear, non est haec demonstratio quidem pro aeternitate mundi: Verum neque refutari potest hoc argumentum alio argumento rationali. Contra hoc argumentum non habeo ego, quo illud infirmem, nisi quod dico, Non esse necessariam illam connexionem, et ob hoc differendam paululum; quia nescimus, vtrum Deus non habuerit causam differendi adhuc creationem ipsam. Generatim vero fatendum est, non refutari posse ex ratione. Sed refutatur ex historia Mosis. Vno verbo, gentiles, quantum constat, omnes, aut mundum aeternum crediderunt; aut assumserunt materiam certe aeternam, ex qua creauerit Deus hoc vniuersum. Ratio alia vult esse auctorem aeternum, etc.



page 304, image: s304

984 Vicissim Mosaica historia mundi nos initia docet: ratio in medio relinquit, annon opus Dei aeternum sit mundus, quum creare deus potuerit, quamdiu ipse est.

(* Casusne an studium huius enunciati illustrationem, in qua alias erat diligentissimus, nunc interceperit, nescio. Posuerat hoc ipsum paulo ante aliquis ex seminarii philologici sodalibus, natus factusque ad subtilitatem philosophicarum quaestionum, cuius memoria semper mihi cara erit, doctissimus Schumacherus, Hamelensis, postea, nisi fallor, sacro ordini adscriptus, meque, vt id oppugnarem, quod ipse cum Gesnero defendebat, ex consuetudine instituti philologici inuitarat. Cui ego positioni non simulate sed toto animo contradicens, aeternum mundum possibilem esse, negabam: praeceptor contra nunquam satis venerandus non illa tantum hora, sed proximis etiam diebus aliquoties priuatim, illius possibilitatem mihi demonstrare conabatur. Harum igitur disputationum summam si quis cognoscere vult, ei non inuidebo. Ante omnia non possum religionem non laudare, qua semper hanc disputationem tractabat, quam nunquam, nisi bene praemunitis audientium animis, sic fere aggrediebatur:?Gratias ago DEO, qui me certiora docuit per Mosen, et huic vnice credo. Sed quaeritur, Annon Deus mundum, si voluisset, potuisset etiam creare ab aeterno. Et, quid impediuerit, non video. Deus dicere potuit, et dixit, quamdiu est, i. e. ab aeterno. Et rationi mundus aeternus Deo dignissimus esse eique conuenire videtur. Iudaei prouerbio dicunt, [gap: Hebrew word(s)] (Melech, rex) non est verus [gap: Hebrew word(s)] nisi habet [gap: Hebrew word(s)] (Malcuth, regnum.) At dicat quis: Causa prior est suo effectu; igitur mundus, cuius causa Deus est, non potest esse aeternus. Recte. Causa prior est suo effectu, ordine naturae, non ordine temporis. Nam ordine temporis causa et effectus sunt simul. Lux et calor ab igne non possunt


page 305, image: s305

seiungi, semper sunt vna. Ceterum, quod iam monui, qui hodie disputant de aeternitate mundi, disputant modo de possibilitate illius: nam, illum non esse aeternum, sunt argumenta historica valde probabilia, vt origo populorum, artium, et alia, quae videri possunt in Reimari libro saepe iam laudato. Itaque, nostrum mundum non esse aeternum, vel ipsa agnoscit ratio. Sed quis scit, annon sit illud, quod canit Hallerus:

Vielleicht die tausendste der Sonnen welzt itzt sich;

Et annon ab aeterno Deus dixerit, "FIAT?" Haec fere sunt, quibus alias hunc paragraphum illustrabat. Ceterum sentio, quam sit difficile, patronos huius opinionis confutare. Statim ab initio pulchre sibi cauent, ne verbis, quae vulgo iis subiecta est vis, eam relinquant. Ipse Gesnerus fatebatur, qui oriri, creare, et quae sunt his cognata, proprie acciperet, eum non posse admitti ad hanc disputationem. Interrogatus itaque, quid sit creare, nisi efficere vt sit, quod ante non erat: Causam alterius esse, respondit. Iam vero, quod iam vidimus, causam et effectum dicunt ordine temporis simul esse, vt solem et radium, corpus et vmbram, cet. Porro Platonici, qui potissimum auctores sunt huius disputationis, aeternitatem statuebant duplicem, temporis alteram, alteram causae. Hanc soli Deo tribuebant: illam Deo et mundo communem esse volebant. Vid. Moshem. dissert. de creatione ex nihilo § XXXI in Cudw. p. 997 sqq., vbi ita interpretatur eorum sententiam: ?Mundum ex omni aeternitate, sine vllo principio, de Deo tanquam de causa et de auctore suo fluxisse, quemadmodum de aeterno corpore aeterna vmbra, aut de perenni sole perennis radius. " Magnum itaque inter aeternitatem Dei, et aeternitatem mundi, intercedit discrimen. Deus est aeternus, et extra tempus. Mundus foret ab aeterno, et in tempore, sed infinito, vt loquitur Wolfius, vernünftige Ged. von Gott, der Welt, cet. § 1075, vbi vid., quae ipse ad


page 306, image: s306

hunc § obseruat P. II Qui plura desiderat, adeat is Theophili Sinceri Sendschreiben an Alethophilum, von den durch den Gebrauch der Wolf. Philos. veranlassten neueru theol. Streitigkeiten, Bremen 1738, 8, Sendschr. V, von der moeglichen Ewigkeit der Welt p. 169, et inprimis Cudworthum, vbi Moshemius p. 290 sqq. (68) super aeternitate mundi disputat eode luculenter, vt, qui huic obscuritati plus lucis intulerit, haud norim alium. Et tamen is ipse, Quodsi, inquit, nondum alicui hae satisfaciunt comparationes, is nolim in se, aut ingenium suum, obscuritatis culpam conferat, sed in rem ispam, quae clarius exponi et oratione limari, vix ac ne vix quidem potest. Conf. et Neue philos. Biblioth. 2. Band. 2. St. p. 228. sqq. Debet sane valde impedila, difficilis, et multis tenebris inuoluta quaestio esse, quoniam video, multos philosophos, quibus ingenii laudem non deneges, potius [gap: Greek word(s)] eligere, quam definire aliquid, aut decidere, voluisse, in quibus etiam Canzium et Bulffingerum deprehendi. Ipse Moshemius adeo p. 293 ita finit: Equidem nemini, quemadmodum his de rebus sentiendum sit, praecipere velim, qui viros egregie de sacris nostris meritos Platonicis propitios hac in causa memini: neque mihi id arrogo, vt de horum aliorumque argumentorum virtute iudicem. Et Ribouius, doctissimus theologus et philosophus acutissimus, quem et meum praeceptorem Goettingae fuisse merito laetor, § 1088 Dogmaticae, vbi possibilitatem aeterni mundi examinat, eiusque defensores, in his magni nominis philosophos et theologos etiam ex nostris, enumerat, difficile esse fatetur eos erroris conuincere, et negat hanc quaestionem iam esse definitam. Quod vero dieunt quidam, Qui neget, Deum creare mundum ab aeterno potuisse, debere etiam negare, Deum ab aeterno filium generasse, mihi quidem non videtur consequi. Nam primo, quae in Deo sunt, intestina quadam naturae suae necessitate sunt et aeterna, adeoque etiam generatio illa, quam nos non intelligimus: et filius ille cum patre est ipse Deus; mundus vero


page 307, image: s307

est extra Deum et res creata. Deinde, Deus et mundus neque ita vnum sunt, vt pater et filius; neque vt ignis et calor, sol et radius, anima et animatum; sed Deus a mundo seiunctus ac discretus est. Hic itaque, vt mihi quidem videtur, non dici potest, causam et essectum simul esse, aut omnino posse esse. Verbo, quomodo res concreta, ex pluribus partibus composita, qualis est mundus, possit esse aeterna, non intelligo; vereorque, ne sit denique tota haec disceptatio lusus verborum et ingenii, ne fraudem dicam imaginationis. Deum ab aeterno et nunquam non potuisse creare, probe intelligo. Et quis scit, quoties forte iam crearit? Coeli sicut vestes veterascunt, et Deus mutat illos Ps. CII. 27. Mundum vero aeternum quomodo creare potuerit, nullo modo capio. Qui potest capere, capiat, per me licet, neque ego vnquam ei aduerlabor. Vellem vero nunquam mota esset haec quaestio. Sed hoc votum serum est, et nunc, postquam tot iam saecula exercuerit philosophos pariter arque theologos, non licet illam plane ignorare. Iuuenes vero, quibus hoc totum datum est, rogatos volo, vt satis habeant, si naturam dogmatis huius vtcunque cognouerint, neue nimis indulgeant huic comtemplationi. Reliqua potius verbis dicam Moshemii, post illa, quae iam dedi, ita pergentis: ?Illud tamen ingenue fateor, satiur mihi semper visum esse, has quaestioner, quae ingenium mortalium in captiones inducunt vix explicandas, et infirmiorum centurbant animos, aut prorsus omittere, aut, (id quod Gesnerus, vt iam monui, semper facere solebat,) verecunde et timide tractare, illa vero, quae de mundo a Deo condito diuinitus afflati homines tradidere, simpliciter et caste amplecti, quam subtiliur in mundi ortum, Deique infinitas perfectiones inquirere; quod nunquam fere sine miseriae et infirmitatir nostrae obliuione fieri solet.? Iam vero hic ponam potius quae Gesnerus huic loco adscripsit. Sunt autem haec: N.) In idea n. 981 nihil est, quod repugnet. Acriter disputat Proclus ad Tim. a. p. 111. praesertim


page 308, image: s308

Fertim etiam v. 49 [gap: Greek word(s)] (* Locus iam n. 983 positus est; itaque nolui eum hic repetere. N.) Qui credunt generationem ab aeterno filii Dei, non possunt repugnare. Quod negant posse esse indiuidua infinita numero, non video: sint res numerandae, non deerunt numeri. Ipse Reimarus p. 141 sq. mihi non satisfacit: certe contra meam sententiam non valet ipsius argumentum. Non ego puto aeternum esse mundum; sed nego naturali ratione refelli posse, qui ita, vt dixi, argumentatur. Nec me mouet Crusius, nothw. Vernunft. Wahrheiten § 148 p. 237 Es ist keine vnendliche Zahl moeglich, deren Einheiten, wirkliche und von einander unterschiedene vollsiaendige Dinge waeren. Ergo plane non est numerus infinitus, hoc est qui augeri et minui nequeat. Et ponamus seriem, v. g. lineam infinitam, circulum, etc. Hic licet mihi vbique cogitando interpungere, antrorsum et retro ire; sed haec mea cogitatio non mutat rem. Sed sequamur argumenta historica.

PROVIDENTIA DIVINA

985 Prouidentia diuina a creatione non tam re differt, quam ob nostrae mentis et cogitationis angustias solet distingui.

Vt alias quoque plures res consideramus separatim, quae separari non possunt, nisi in mente nostra; vt voluntatem et inrellectum diuidimus, res implicitas sibi vel maxime: ita etiam hic. Deus omnia produxit; in Deo non est successio; itaque recte prouidentiam et creationem possumus vnum actum continuum vocare, vt voluntas et intellectus vnum sunt. Rogo, vt cogiteris de hac re. Nam sunt homines, qui se philosophos putent, et ita disputent:?Si semel a Deo productum est?hoc vniuersum, non opus est, vt illud conseruet:?nam sunt opera humana, quae durant etiam artisice diu


page 309, image: s309

?mortuo.? Ita etiam mundum argumentantur non posse destrui sine voluntate Dei, et per se, sua natura, durare. Ergo per hos homines posset Deus mori. Verum non cogirant tales homines, quod durat opus artificis, hoc non esse ab artifice, sed aliunde, a mareria, a matetia durabili, quam non potest mutare artifex. Durant Opera humana, quia Deus materiae iam dedit hanc naturam. Hoc non pendet ab artifice, sed a Deo, qui dedit, vt his vtamur, ferro, lapidibus, metallis, ligno, calci, durabilem naturam. Homines, artifices, si possent, darent materiae etiam aliam naturam; facerent aeteruas lampadas, de quibus nunc valde disputatur; facerent perpetuum mobile; sed non possunt mutare naturam materiae. Haec omnia sunt ab ipso conditore: quod ita voluit durabile esse vitrum, serrum, plumbum, reliqua, non potest ad eam rem ars humana quidquam conferre, neque mutare rerum naturam. Nam essentiae rerum sunt immurabiles et aeternae. Deinde sentimus, a nobis non pendere, vt duremus. Dictat hoc vnicuique sensus suus, nos posse nos corrumpere. Possumus elidere spiritum, frangere guttur, et sic porro; sed non possumus facere, vt vel punctum temporis diutius duremus; seruare nos, vt non a quacunque causa, interna vel externa, destruamur, hoc non possumus. Sed multo minus probabile est, hoc posse animal me inferius, aut materiam brutam. Quod se non produxit, non potest se seruare. Recte igitur sentiunt, qui non dislinguunt prouidentiam et creationem. Deus vult esse mundum suis cum partibus, talem esse, tam diu durare, etc.

986 Ita vero intelligimus, esse prouidentiam diuinam. Quod horologium v. g. potest retinere naturam et vim suam, cessante cura artificis, hoc habet a lege illa naturae, hoc est dei, quae metallo, ligno etc., certam durationem assignat.

Hoc inde apparet, quod non omnia durant aequabiliter, sed pro sua quodque natura tardius celerius ad


page 310, image: s310

Interitum tendit. Porest artifex durare ferrum in chalybem, vrere laterem in testam etc.

987 Ceterum, ipsam non magis posse suis viribus durare materiem, quam ortus sui sibi initium dare, facilius sentiemus, si ipsi in nos descendamus, dispiciamusque, an sit in nobis aliquid, quod vel ad paruum temporis momentum prorogare vitam, conseruare integritatem corporis, possit.

Illud quidem sentimus, nostra nos opera posse de. struere corpus nostrum, i. e. machinam turbare --- Suam sibi legem habent corpora, in quae plus minus licet viventibus. Illae leges non sunt simpliciter necessariae, sed tales, quales esse leges motus dictum est ad 960.

988 Pendet igitur hoc a voluntate ipsa auctoris nostri, quam prouidentiam et curam nostri vocamus, quod vel seruant res statum suum vel mutant, quod omnia hoc potius modo quam alio eueniunt.

989 Vnum illud decretum est, si Deum cogites, a quo successio omnis remouenda est (n. 970);

Respectu Dei, in quo non est successio, est vnum decretum, quo voluit me esse et durare tot annos. Esse hunc montem, et habere haec metalla, non opus est, vt illa seruet; est vnus actus.

990 Sed nos seorsum consideramus creationem et prouidentiam, et vtrique omnia maxima minima subiicimus:

Vt alia attributa diuina: vt separamus sapientiam, bonitatem, iustitiam: vt theologi Deo tribuunt syllogismum


page 311, image: s311

praedestinatorium, Quicunque credit, saluatur, Atqui Petrus cet. In ipso animo nostro intelletum et voluntatem discernimus. Minima: de quibus est dissertatio Ad. Rechenbergii de prouidentia DEI circa minima. Contrarium tuiti sunt Cicero, s. Stoicus apud illum (* N. D. 3, 35 At enim minora dii negligunt. --- Ne in regnis quidem reges omnia minima curant, rel.) Arnobius (* adu. gent. l. 2. p. 75. Mair, Non enim si negemus muscas, scarabaeos, et cimices, nitedulas, curculiones, et tineas omnipotentis esse opus regis: sequaciter a nobis postulandum est, vt, quis ea fecerit institueritque, dicamus.) et alii, (* vid. Elmenh. ad l. Arnob. quibus statim respondebitur.)

991 prouidentiae autem nomine et conseruationem comprehendimus, in qua etiam continetur ille quem concursum vocant ad actiones, et gubernationem.

Vt Deo non indignum fuit, facere minima; ita neque indignum eo esse debet, illa conseruare. Vt maximorum artificum est an maxima in minimis; ita etiam ex minimis maxima sapientia Dei et omnipotentia apparet. Si omnes homines conferant omnes vires suas, non poterunt pulicem proferre. Aristoteles in libello aureo de mundo pulchre disputat de prouidentia Dei, et conseruatione rerum etiam minimarum (* cap. VI, diversis locis.) Quemadmodum solem neque grauat, neque dedecet, eo ipso tempore, quo illustrat et calore suo fouet orbem terrarum, durare hoc lutum, excludere hoc insectum: ita neque Deum grauat, neque illo indignum est, cum reliquo mundo simul curare etiam minima.

992 Ille concursus vel accessus Dei ad actiones ita explicandus est, vt nec peccati causam


page 312, image: s312

faciat Deum, neque necessitatem actionibus adferat.

Credo, nos posse felicius concipere rem, et euitare subtiles disputationes, si dicam, Deus voluit, aut simpliciter, vult: nam in Deo est vnus actus, quia non in eo est successio; Vult itaque Deus, vt mihi pareant membra quaedam, quae ille mihi dedit ad vsum meum. Vt rex dedit, aut dare solet, ducem militibus, et eos duci simpliciter submittit, illisque praecipit, vt faciant, quod dux iubeat. Si deinde dux imperat, quod non conueniat, causa non est tribuenda militi; sed imperator debet respondere pro rebus gestis, et hic punitur, si quid peccatum sit illius imperio. Illud Dei est imperium generale. Deus non retrahit membra mea, quum peccare volo. Si has facultates, si haec membra, non adhibeam recte, possum puniri. Non est [gap: Greek word(s)] hoc philosophema. Nam explicari tamen res aliter non potest. Ita consuluit nobis natura, vt quaedam membra sint arbitrii mei: et ita fecit, vt sint in potestate mea simpliciter et pareant, quoties volo. Oculos claudere possum, quoties volo: sed in reliquis illud imperium non ita est absolutum. Stomachus non potest claudi: aures patent, non habent valuas, vt oculi. Nempe hic aliam causam habuit natura; vt, si dormiam ego, si clausi sint oculi, pateant certe aures, vt possim excitari, et euitare periculum. Vti dixi, possumus euitare subtiles et intricatas disputationes iufinitas, si dico, Concurrit Deus, vt rex, dum vult, vt milites pareant duci. Vt rex concurrit ad facta ducis imperio suo, quod illi in exercitum concessit: ita Deus concurrit ad mea facta corresponsu illo et relatione, quam habet ad membra mea, dum voluit, vt mihi pareant. Si ego pecco, mea culpa est. (* Alias: Premontvallius libertati diuinae iniuriam facit in libro § 868 indicato.)



page 313, image: s313

993 Gubernatio sine praesentia intelligi non potest, quam felicius explicant, qui spatium velut quoddam sensorium dei (908) imaginantur, quo interueniente ipse et animaduertat omnia, quae fiunt, et gubernet, sicut mens nostra nervorum interuentu et accipit notionem rerum, quae extra nos sunt, et membra sui corporis mouet.

Gubernatio a concursu differt. Hic quasi ventus est, quasi pondus aut elater in horologio, opus potentiae. Illa opus sapientiae, vt gubernatoris in naui, qui etiam ventis lateralibus, quin aduersis non nunquam vti potest, etc. Quod de spatio dixi, non velim rapi eo, vt sit spatium ipse Deus, aut pars Dei, aut quasi Deus cum spatio coniunctus sit tanquam anima cum corpore: sed volui modo loqui ita, vt omnipraesentia Dei possit, concipi. Praesentia est vox relatiua aestimanda ex argumento. Praesens dicitur rex in termino regni sui: sed praesens alio modo in vrbe principali est: magis praesens est in cubiculo suo. Sol praesens est, dum est supra horizonta meum. Praesentia oculis meis sunt sidera. Praesens est, quocum colloqui possum; quem videre. Praesens itaque generaliter forte est, qui potest agere aliquid in aliquem locum; aut pati aliquid in loco. Praesens mihi sol est, in quantum in me agit: et ego illi praesens sum, in quantum patior illum, in quantum coloror ab illo, cet. Vt illa horribilis celeritas electrisationis, vbi per lineam C cubitorum propagatur illa vis ignea, et vbique simul sentitur, mihi hoc commodi attulit, vt nunc melius intelligere videar, quomodo mens mea possit omnia eo momento pereipere, quo quid pervenit ad sensus: ita melius pereipere possum omnipraesentiam Dei, si imaginor mihi spatium, cuius ope possit pereipere omnia Deus, et omnia possint ab illo pereipi; si dicam, Deum ita se habere ad spatium, vt se


page 314, image: s314

habet electrisatio ad totum corpus nostrum. Iam, si Deus vbique agit, etiam sic vbique praesens est. Gubernatio et praesentia sunt coniuncta. Vt paterfamilias in domo sua sua praesentia omnia gubernat et ordinat: ita etiam Deus in magna domo sua, in mundo. (* Alias diuinae gubernationis partem praecipuam esse talionem commemorans, Matthiae Hale Angli de eadem rarum librum laudabat, quod inprimis semper in aduersis rebus nostris cogitare nos iubeat, quanam re ista meruerimus. Vide ad § 1217. Denique diuinam prouidentiam insigniter defendit et explicat Photii Epistola XXXI. N.)

DE ORIGINE MALI

994 Qui contra prouidentiam disputant, illi abutuntur ad eam rem origine et permissione mali: contra quos Theodicaea opus est.

Theodicaea est, quae iustitiam Dei desendit. Antiqua est disputatio, Si Deus est bonus, vnde malum? Est liber elegans Guil. King, Episcopt Anglicani, de origine mali, quem non possum non laudare. Ille, et reliqui, qui antiquitus et post illum hanc rem recte et sapienter egerunt, posuerunt haec: [gap: Greek word(s)] ) Respiciendum esse ad totum quasi corpus naturae. Perfectio corporis vnius nascitur interdum ex imperfectione membrorum. Non posset fieri tam perfectum systema corporis humani, sine imperfectione quadam membrorum. Debuit corpus nostrum agile esse, sensibile, tenerum, quod percipere possit voluptatem ex tactu; igitur non potuerunt membra ferrea esse et inuulnerabilia. [gap: Greek word(s)] ) Bonum vnius pertinet interdum ad alterius incommoda. Non potest intelligi, quis diues sit, nisi sint pauperes. Non est fortis, vbi non est imbecillis. Nesciremus, quid sit bonum, si non esset malum. Intelligi non potest maius, vbi non est minus. Et vice versa malum vnius est ex commodo alterius. Bellum multos ditat. Bello


page 315, image: s315

fiunt homines meliores, rel. [gap: Greek word(s)] ) Non quaerenda est perfectio summa in rebus natura sua finitis. Deus non voluit perfectum hominem creare, quia perfici debet. Homo est animal perficibile: possunt augeri illius facultates. Voluit facere tale animal, quod perfectionis capax sit, quod perfici magis magisque possit. [gap: Greek word(s)] ) Sine libertate neque praemiis locus esset, neque poenae. Huc pertinet insignis locus Senecae ep. XC, p. 402, Gron. de philosophia i. e. sapientia: Dii philosophiae scientiam nulli dederunt, facultatem omnibus. Nam, si hanc quoque bonum vulgare fecissent, et prudentes nasceremur: sapientia, quod in se optimum habet, perdidisset; inter fortuita esset. Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obuenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur. Haec omnia methodo quadam comprehendit feliciter Leibnitius in Theodicaea, qui pulcherrimus inter omnes Leibnitii libros est: et reddidit illum multis digressionibus, exemplis, similibus, cet., iucundissimum: et multo lepore ab exornatione perfudit: fecitque, vt liber metaphysicus possit iucunde legi etiam ab his, qui non multum philosophati sint: vt Regina Angliae, (* Carolina § 810,) vt matronae, vt alli plures non philosophi, illum legerint summa cum suauitate. Fundamenti loco ponit hanc propositionem, quam scholastice eloquitur ita: Otiginem mali esse a veritatibus aeternis, quae sunt in intellectu Dei independenter ab eius voluntate, i. e. Deum hominem fecisse ita bonum, vt sapientia eius permiserit. Nisi enim illi libertatem dedisset, multo peius quid consecutum esset. (* Hunc Leibnitianum librum in summam coniecit eximius poeta I. P. Utz, et carminis eum pulchri argumentum fecit, quod cum titulo Theodicee exhibent eius Lyrische und andere Gedichte, conf. et § 1005. Eos vero, qui diuium opus pro lusu ingenii venditarunt, refellit Gen. de Murr in diurno, Iourn. zur Kunstgesch. und allgem. Litterat. 7 Th. p. 185. coll. Supplem. ad noua A. E. Lips. T. II p. 275, f. sqq. Nouaun Theodicaeam meditatur,


page 316, image: s316

et iam aliquoties dedit Versuch einer neuen Theodices, Vir Cl. M. Frid. Dan. Behn Lubecensis gymnasii Conrector. N.) Quae veraputamus, ea hic posuimus. Huc pertinet [gap: Greek word(s)] ) quod praesentibus multo magis mouemur quam absentibus. Vt homines tormenta fugiant, fatentur potius peccata, licet sciant, multo peius quid, mortem ipsam, consecuturam esse. [gap: Greek word(s)] ) Desiderium infinitum (* § 883), et prima naturae, quae dedit nobis Deus; sed abutimur illis, vt modum excedamus. Non potuimus autem desiderio infinito carere ex sapientia Dei. Interim ex his fontibus peccata fluunt plurima. (* Alias commemorabat etiam Ge. Chiristi. Knoerrei de origine mali disputationem praeside Buddeo habitam, in cuius Miscellaneorum sacrorum P. III. recepta est p. 171, qui in eo, quod caput rei est, et, vt iam dictum, fundamenti loco positum, a Leibnitio dissentiebat. Ad reprimendam vero audaciam hominum, qui reprehendunt Dei imperium, quum ipsi res plerasque et rerum nexum, ac, quomodo hoc et illud fieri bene possit, ignorent, valet Gesneri programma de difficultate imperandi ex imperitorum sermonibus 1746. Eiusmodi homumciones similes sunt gubernantibus ex terra. Vt, si quis ad tittus stans, videns nauim in mari, gubernari eam non recte putet; et sic, et huc et illuc, dirigi debere iudicet. rel.)

995 Est autem malum vel metaphysicum, quod inest in absentia summae perfectionis:

(* Hoc pertinet ad omnes res crearas, quia finitae sunt, et terminis certis circumscriptae. Fluit ex earum essentia. Summa enim perfectio non locum habet, nisi in solo Deo. N.) Non omnia videmus simul: movemur praesentibus magis quam futuris: prima naturae non semper modum seruant etc.



page 317, image: s317

996 vel ortum ab hoc physicum, dolores e. i. g. a., vel morale, s. peccatum.

Illud est consequentia naturalis. V. G. Mollities corporis opus erat. Sed, si molle est, etiam potest vulnerari; dolores, morbos, mortem ipsam pati debet; quam, qui reuelatione nostra carent, non possunt non naturalem simpliciter putare. Hoc est ab illa ipsa circumscriptione metaphysicae perfectionis.

997 In prima et secunda classe non est valde laborandum: neque enim, Dii quidam vt simus, postulare possumus.

Cf. 973.

998 Quantum ad morale malum, non hic quaeritur, quomodo ortum sit. Hoc libris sacris, quantum ad primum peccatum, credimus.

999 Quid in nobis fiat, quum peccamus, intelligere, si explicare et euoluere animi nostri notionem velimus, possumus. Abutimur libertate, sequimur iucunda, vel vtilia, prae honestis, e. i. g. a.

Distinguendum est inter originem historicam et metaphysicam. Illam scimus ex libris sacris: hanc ex nobis ipsis possumus cognoscere. Bona et mala licet maxima, quo remotiora, eo minora videntur, et contra; vt in visu et auditu. Tubus opticus Satanae committenda peccata minuit, commissa amplificat. Sequimur iucunda prae honestis: praesens bonum magis movet futuro malo: et vice versa remotum malum non tantopere terret, vt praesens: et remotum bonum non ita nos afficit, quam praesens. Vt apud Terentium (* Eunuch. V, 6. 19,) aliqua dicit minanti sibi seruo, In diem


page 318, image: s318

istuc Parmeno est fortasse, quod minitare. Tu iam pendebis. Praeceptores, parentes, minantur: Istuc in diem est. Dicunt, scortationem sequi infelix coniugium et alia mala maxima: iuuenis cogitat, Istuc in diem est, fruar praesenti voluprate. Et habet hoc fundamentum in corpore nostro et tota nostra natura. Opus fuit hoc instinctu ad conseruationem nostri. Nunc magis mihi cauendum est, ne cadam, quam ne post X annos moriar. Sed nos, vt in reliquis primis naturae, excedimus modum, et non adhibemus rationem, quam Deus etiam adiunxit. Quo minus in contrarium exercitati sumus, tanto plus tribuimus corpori prae animo. Virtutem et eruditionem coutemnunt homines prae voluptate. (* Malum morale oritur ex abusu libertatis. Liberas actiones philosophia vocat morales. N.)

1000 Verum hoc quaeritur, Qui fieri potuerit, vt peccarent homines; et, Cur Deus non tales potius fecerit, qui peccare non possent.

Segnerus: Non credo de his aliter disputari posse, quam hic disputatur. Qui aliter disputat, eum temerarium, ne quid grauius dicam, iudico: suffragante auctore Iobi. Gesnerus: Recte!

1001 Nempe pars haec est mali metaphysici. Non capiebat hanc conditionem illa natura, quae sapienti Dei consilio nostro generi attributa est, vt plane peccare non posset: homines non fuissent, qui extra omnem peccandi aleam essent constituti.

Voluit Deus esse etiam naturas liberas, praemii et poenae capaces. Voluit inter opera sua etiam habere, quae imputationis capacia essent, quae sibi deberent suam vel felicitatem vel infelicitatem. Vt voluit habere [gap: Greek word(s)] , vnius diei animalia, vt essent omnis gradus res creatae: ita etiam voluit habere animal, quod possit sibi


page 319, image: s319

imputare sua vel bona vel mala. Ex libertate totus mundus moralis pendet; inde, quod sumus entia libera. Libertas humano generi etiam infinitorum bonorum causa est. Inde orta studiorum genera innumerabilia, inclinationes, cet. Hinc varietas mira conatuum, actionum, euentuum. Cf. n. sq.

1002 Deinde praeuidit auctor noster, si hominum genus faceret tale, quod peccare etiam posset, maiorem inde bonorum numerum, maiorem totius perfectionem, h. e. consensionem dissimilium, orituram, quam si essent plane ab omni peccandi periculo immunes. V. G. Quis praemio est locus in eo, qui non potest non bene agere?

Hoc videmus in vita communi quotidie. Ingeniosus est de hac re liber La Fable des Abeilles (* The fable of the Bees), cuius auctor est Bernh. Mandeville. Nimis quidem studet proposito suo, et rapit quaedam eo obtorto collo; sed hoc effecit, sine malis non tot bona futura esse in mundo: et rempublicam, quales putantur florentes, non posse cogitari, nisi sint qui peccent, qui metuantur, etc. Dicit ille, Si non essent fures, non opus esset serariis fabris, non murariis, cet. Quomodo posset modestia exerceri, si non essent superbi? Quomodo possemus ignoscere, si non essent, qui nos laederent? Quomodo inprimis amor erga inimicos nostros locum habere posset?

1003 Simplicissimum igitur est, vt imitemur quotidianum argumentandi genus: Vir sapiens hoc permisit: ergo vidit, rectum esse illud permittere. Deus non impedit mala omnipotentia sua: ergo novit, melius esse non impedire.

Huc referri inprimis debet illud CHRISTI (* Matth. XVIII, 3) Nisi redeatis ad simplicitatem


page 320, image: s320

puerorum, non ingrediemini in regnum coelorum. Habent quidem similitudinem, dicentes, Si sciret pater, puerum se interfecturum esse cultro, quem illi dat, non esse daturum. Sed similitudo illa dissimilis est et claudicat, vt omnia similia. Ille pater non est absolutus dominus pueri sui, sed habet aliam legem, secundum quam custodire hunc debet, diuinam. Deinde, si pater hoc certo sciat, et non habeat potestatem salutis, vt possit puerum, si se laedat, sanare denuo; et, si non videat, ex hoc vulnere multa bona euentura esse, peccat sine dubio. Sed, si sciret pater, vulneratum modo iri puerum, non vero moriturum, et, hoc ex vulnere, se habiturum esse puerum cautiorem, sapientiorem, rel., bene faceret. Suauissime hoc illustrat Gellertus in fabula das Kind mit der Scheere. Puella forfice laedit digitum; indignabunda dicit matri, Ich bitte Sie, zerbrechen Sie die Scheere. Mater respondet, [Quin tu sape! Forfex bona est, noli stulta esse!] Bona est libertas, modo illa recte vtamur. Hoc iure supposuerunt omnes boni viri. Eleganter Plato in Timaeo p. 1047 fin. (* Frf., 527 B. Lugd. ) dicit, [gap: Greek word(s)] , quem locum pluribus eximie illustrat Proclus in Tim. p. 120 fin. Et ipse Proclus ib. p. 114 praeclare disputat contra eos qui postulant, Deum non facere debuisse mundum, qualis est: [gap: Greek word(s)] . Multa sunt in Timaeo, Deum voluisse omnia bona esse, et sui similia. Totus ibi Leibnitius. Cf. Procl. p. 113 fin. Voluit Deus talem mundum creare; igitur possemus credere, illum bonum esse. (* Huc referenda inprimis sunt, quae ibidem sic disputat: [gap: Greek word(s)] ;


page 321, image: s321

[gap: Greek word(s)] . Summa haec est: Deum ipsa mala, quae videantur, in bona vertere, adeoque nihil malum esse, omnia bona. N.) Possumus tuto supponere, Deum bonum esse, et omnia esse bona, quae fecit. Hoc in nupero Programmate Anniuersario de Optimismo populariter disputaui (* 1759.) Credo, vtilia esse mala, quia Deus permisit: ideo autem permisit, quia bona sunt. Pulcherrime Thales dixit apud Diog. Laert. I, 35 [gap: Greek word(s)] . Cur? [gap: Greek word(s)] . Ita, si Deus aliquid fecit, quod non intelligimus, possumus tuto colligere, Bonum est: nam Deus fecit. (* conf. Gesn. Biogr. Goetting. T. III, p. 162 Ibi enim quae dicta sunt, alias hic quoque locum habebant. N.)

1004 Et videmus, infinita numero bona non euentura, nisi permissa essent mala.

Pauca per lancem saturam indicabo. Peccata aliorum in nos faciunt nos cautiores; faciunt, vt exerceamus patientiam, modestiam, liberalitatem, amorem erga inimicos; vt ignoscere possimus. Nostra reddunt nos modestiores, indulgentiores etc. Romana ecclesia olim publice in templo Vigiliis Paschatis cecinit, O felix culpa, quae talem ac tantum Meruit habere Redemtorem! Habeo haec ex libro Sequentiarum, (* i. e. Sequentiarum luculenta interpretatio ne dum scholasticis sed et ecclesiasticis cognilu necessaria per Io. Adelphum, Argentorati 1513, 4. conf. et Leibnit. Theod. P. I, § 10.) Si non essent lapsi parentes nostri, non esset oeconomia illa salutis sapientissima, neque illi fuisset locus. Per scelera quam plurima certe bona exsistunt. Scelus Lusitanicum illud dedit occasionem expellendis Iesuitis (* et tollendo tandem abolendoque


page 322, image: s322

ordini eorundem, N.) et studiis causa fuit novae lucis, quum Rex institutionem puerorum aliis commisit, qui non sint ex Iesuitarum scholis. Et est laus Germaniae ac Protestantium, quod illorum libri introducti sunt: nam plerique sunt Protestantium libri, (* vt Gesneri, Walchiorum, cet. N.) Mater illa trium fratrum, quae per concubitus illegitimos peperit Petrum Lombardum (* § 796), et Petrum Comestorem, Gratianumque ICtum, negauit sibi veniam culpae petendam a Deo esse, quod tres tam magnos viros orbi donasset. Non excuso illam, non probo dictum; sed dico modo, peccata interdum esse causam summorum bonorum. Hae sententiae non praebent praesidium singulis peccatis, et singulorum sceleribus, non magis, quam excusandus fuit ille Italus, qui, (* quum paruum filium occidisset, coram iudicibus) dixit, Volebam angelum ex eo facere. Ideo ex illo etiam faciendus erat angelus. Sed [gap: Greek word(s)] , iustificant Deum, qui haec permittit.

1005 Et credimus, futurum esse tempus, vbi, quae nunc obscura et iniqua videntur, accipiant lucem, iusta esse et digna Deo appareant.

Saepe etiam in hac vita hoc deprehenditur, et hunc quasi fructum historiae gustamus: sed in coelo haec materia erit hymnorum. Tentauit etiam alius vir doctus Dei causam alio modo agere, et nouam scripsit Theodicaeam, Ioach, Boeldicke nomen ei est, qui hoc ponit: Non posse intelligi felicitatem sine infelicitate. Igitur, vt eo maior sit mae felicitas in coelo, debent ante oculos versari condemnati, qui aeternis cruciatibus vexantur. Sed haec felicitas, (* quam diabolorum alias vocabat,) mihi non placet. Velim, vt et illi miseri mecum sint felices. Et totum illud, quod ex. Leibnitio proposui (* 994), aut debet sufficere, aut nihil sufficit.



page 323, image: s323

1006 Cultus Dei naturalis inest in admiratione operum diuinorum, et attributorum, quae ex operibus cognoscimus:

Admiratio i. e. magna opinio etc. Colimus agrum, dum illum ita tractamus, vt ad nos perueniat fructus. Colimus amicitiam, vt nobis vtilis esse possit. Colere Deum est ita se erga eum, et respectu eius, gerere, vt nobis prosit. Socrates apud Xenoph. Memorab. IV, 3. 16 dicit, Deum optime colendum esse, vt praeceperit ipse Delphicus Apollo, nempe [gap: Greek word(s)] . Et, vt verum fatear, si abstraham a S. S., optimum esse videtur, illum ita colere, vt ciuitatis consuetudo est. Sed hoc modo obseruari debet, Supponendam esse illam notionem dignam Deo (* § 956.) Recte Aristoteles Top. I, 11. 9 Illum, qui disputet, an parentes venerari, Deum colere, conveniat, non opus habere institutione, sed castigatione et punitione: [gap: Greek word(s)] .

1007 Oritur inde amor, speciatim gratus animus et fiducia.

Cogitemus, quid nos exspectemus ab aliis, quibus bona tribuimus, et qui fatentur, nos illis bene fecisse. Ab illis exspectamus similia. Cogitemus, quid tribuere aliis soleamus, qui de nobis bene meriti sunt. Est hoc inter prima illa naturae, arridere, blandiri, benefactoribus. Arridenti arrident infantes. Ita canes adulantur dominis suis, et his, qui illis benefaciunt.

1008 Sensum illum de Deo signis etiam externis declarare, ipsa natura docet, qualia sunt hymni et preces: item destinare tempora, loca, homines, actus religiosos.

Qui sentit, se omnia bona a Deo habere, ille amare Deum debet, quantum potest, et amorem suum erga


page 324, image: s324

illum declarare. Haec signa possunt variare: res eadem est vbique, adhibere vires et facultates suas, vt placeamus illi, quem admiramur. Hinc inuenti sunt hymni, quibus laudamus Deum. Sunt autem hymni antiquissimi. Hesiodi Musae laudant Iouem (* [gap: Greek word(s)] . 2.) Apud Homerum in Iliade ab initio (* [gap: Greek word(s)] , 472) iuuenes per totum diem Apollinem laudant, et illi sacrificant. Sacrificia sunt epulae communes. Inter pocula itaque communiter et iunctis vocibus Deum celebrabant. Habuerunt sacrificia etiam aliud symbolum Diuinitate dignum, et quod conuenit cultui diuino: Nempe quod fumus adscendit in altum. Huc pertinet Romanorum lectisternium, sellisternium, et epulae sacrae. Nonnunquam etiam apud Romanos matronae nobilissimae publice et solenniter coluere Deos, illisque ministrarunt, vt in lectisterniis. Hinc etiam factum est, vt certi actus sacri instituti sint, et actibus sacris destinati certi dies. De precibus praeclare disputat Proclus, qui maxime sapit, vbi non est Metaphysicus, in Timaeum p. 64, ab init. (* Vbi ostendit, quam conueniat Deos precibus venerari, addit [gap: Greek word(s)] .) Socrates etiam preces vehementer vrsit. (* Huc pertinet Platonis Alcibiades II totus. Inprimis vero Socrates amauit antiqui poetae preces, quae ibidem p. 454, D. Frf., 40. E. Lugd. referuntur, has: [gap: Greek word(s)] , Iupiter Rex, optima quidem nobis et vouentibus et non vouentibus tribue: mala autem poscentibus quoque abesse iube. Hanc simplicitatem precum Socraticarum, quam Gesnerus vnice amabat, alias agnoscebat etiam in rustico Fuldensi sic precante: In die Kirche tret' ich, Alle Heilgen bitt' ich, Dass sie bitten auch fur mich, Denn sie sind viel gescheider als ich. Lasst euch meine Sachen befohlen


page 325, image: s325

seyn! Damit geh ich zu Brantewein. N.) Neque inelegans disputatio est Max. Tyrii XI (XXX) [gap: Greek word(s)] , vbi primum vanitatem ostendit et stultitiam precum vulgi: deinde n. 8. Obi. [gap: Greek word(s)] . Resp. [gap: Greek word(s)] . V. Dauisii annot. ad princ. huius dissert., vbi indicat alios. Item destinare tempora etc. His partibus continentur antiquitates sacrae et cerimoniae religiosae etc. (* n. 564).

1009 Summus autem cultus obseruatio legis naturae (1273), quam acuit reuerentia ex omnipraesentiae et sanctitatis cogitatione orta.

Hoc videmus in patronis, in amicis, quos habemus: studemus facere, quidquid illis placet. Paruis meis semper dixi, amare non esse osculari, sed facere, quod placet. Hoc mature inculcandum est, amorem et reuerentiam Dei, et obseruationem legis, esse colere Deum; esse illum amare. Inprimis omnipraesentiae notio et fides a prima statim aetate imprimenda est et facienda. Pulcherrime de hac disputat Arrianus in Epict. II, 14, p. 243 Vpt. Ex Epicteti persona interrogat, quae addiscere sit necessarium, si quis velit bonus vir fieri: ac deinde hoc ponit: [gap: Greek word(s)] ,


page 326, image: s326

[gap: Greek word(s)] , i. e. Primum illud esse discendum, esse Deum, et prouidere rebus vniuersis, ac non modo facta, sed ne cogitationes quidem ac motus animorum eum latere posse. Deinde cuiusmodi sint Dii? Nam, quales illi reperiuntur, talis vt sit etiam is, qui illis placere ac parere volet, opera necessario danda erit, et vt quam proxime ad eorum similitudinem accedat. Si numen fidele est; illum quoque fidelem esse oportet: si liberum; illum quoque liberum: si beneficum; illum quoque beneficum: si magnanimum; illum quoque magnanimum esse oportebit. Denique, vt imitatorem Dei, reliqua omnia et facere et dicere.- - Quem amamus, quem maguum putamus, illum imitari et exprimere studemus. Vptonus in animaduersionibus ad hunc locum ostendit, illa etiam Socratica esse, et plura loca affert ex Xenophonte et aliis. Sed Arrianus est compendium optimum, et hic omnia breuiter complexus est, quae Socrates fusius dixit. Haec ideo dico, ne quis opponat nobis, ex Christianis haec talia audire potuisse Epictetum vel Arrianuni. Hac parte possumus tuto dicere, Esse haec theologiae naturalis. Nam ex ipsa consideratione naturae Socrates et antiqui hoc agnouere.

1010 Maxime laborat naturalis religio circa modum placandi Deum, quem irasci, hoc est poenam irrogare, legis violatoribus intelligit; qua ratione possit conciliari, non exputat. Hic regnat christiana persuasio.

De spe sapientis etiam post vitam vid. Programma in creationem Magistrorum 1748, praesente Rege.


page 327, image: s327

(* Exstat in Moshemii Beschreibung der Feyer bey Anwesenheit des Koniges p. 195 sq. ) Adde locum Max. Tryii, sin. (* n. 1008), vbi rogat Socrates [gap: Greek word(s)] , et sibi praeslat, Dii secundum Platonem suunt [gap: Greek word(s)] , implacabiles erga scelestos, nec se sacrificiis aut muneribus corrumpi patiuntur. Disputat praeclare de hac re sub finem L. X de legibus p. 958 D. sqq. (* Frf., 672 G. Lugd. ) et totus ille X liber magnam partem huc pertinet. Reliqua cum Platonis tum aliorum loca attulit Dauisius ad Cic. de Leg. II, 16, (* et Pfanner. theol. gent. p. 354 sqq. ) Conueniunt haec cum Ps. L, Ies. I, et Iacobi epistola. Nempe displicent Deo sacrificia, dona, vota, preces, in quantum fiunt opere operato, nec mutatur animus. Videtur gentilibus (ex traditione) affulsisse etiam spes futuri Messiae. Sed tenuis est lucula. Conferri potest Plato in Alcib. II, sub finem p. 459 (* Frf., 43 Lugd. Locus est omnium suauissimus, et, post diuinum illud Scipionis somnium, nunquam iucundius vllo veterum loco affectus sum. Stupui, quum primo legerem, vixque apud me fui prae gaudio. Hinc mihi spes nata est de Socratis aliorumque gentilium salute maxima ac certissima. Videbar mihi quoque quandam similitudinem dulcissimi illius colloquii obseruare, quod Dominus noster cum Samaritana muliercula serit Io. IV. N.) Agnoscamus, quantum beneficium sit Revelatio diuina, quae soli debetur diuinae gratiae, et ab illius sola pendet misericordia. Inter laudabilissima scripta Ernesti refero nuperam disputationem, (* Vindiciae arbitrii diuini in religione constituenda 1756, vbi inter alia ostendit,) Falsas esse argumentationes de necessitate reuelationis. Dum volunt homines probare, necessario se debuisse reuelare Deum, faciunt, vt non credamus illis etiam quae vera sunt. Sed manet hoc: Tandem animi in certum, confusaque pectora firmat Religio, Valer. Flac. 1, 79; sed religio christiana.



page 328, image: s328

DIALECTIACA, S. LOGICA

1011 Inter ea, quae Philosophia promittit (821) ad perficiendam intelligendi facultatem idonea, est obseruatio quaedam viarum veri videndi, iudicandi, demonstrandi, et cum aliis communicandi, quam veteri vocabulo Dialecticam vel Logicam appellare moris est.

1012 Quae ad facultatem recte cogitandi ita fere se habet, vt optica disciplina ad facultatem videndi, vel vt geometrica et mechanica de motu animalium tractatio ad facultatem incedendi, saltandi, tollendi oneris, maxillas mouendi in edendo.

Optica, inquam, non dioptrica aut catoptrica, quanquam et illa. Logicam aliquis per Anagramma interpretatus est caligo. Certissimum hoc est, non esse illam Pharum intellectus, sed obscurationem potius. In Opticis docemur multa, quibus delectemur deinde. Iucundissime afficior, quum ex Optica scio, quomodo rerum ideae veniant per oculos in animum. Interim tamen cui in mentem venit vnquam, vt putet, se videre melius posse, quod Opticam didicerit? aut, vt aliquis videre possit, opus esse Optica? Debeo habere, quae ad Opticam pertinent. Infiniti, qui Opticam tractant, sunt Myopes: et multi Dioptrici sunt semicoeci. Quo magis quis excercet visum hoc vel illo obiecto, inprimis e longinquo posito, eo melius videt. Habent homines [gap: Greek word(s)] in orationibus suis, in sermone, in cogitatione. Faciunt syllogismos; sed nesciunt, se esse Logicos, se facere syllogismos. Vt ille in Comoedia Molieriana nesciebat, se prosam loqui, consonantes, vocales, pronunciare. Sed faciunt pueri syllogismos, quum vix loqui possunt. Stultior ac stupidior aliquantum, ac quidem sic satis, fiet puer ex Logica, sed non sapientior. Hoc semper agnouerunt, qui sapiunt. Hermannus Buschius,


page 329, image: s329

qui ex ea familia est, quae hodie floret, et nobilis est atque illustris, olim iam de hac re est conquestus. Verba ex eiusdem libello de Latinorum elementis literariis excerpsit Iacobus Burkhardus in illius vita p. 279: Pudet pigetque me dicere, et tamen verum est, hi, qui in ludis triuialibus iam docent, dum vbique Petri Hispani (est hic medicus, qui deinde Pontifex Max. sub nomine Ioannis XXI factus est, cuius vitam per hos dies edidit hic Io. Tob. Koelerus. Rarum hoc est, medicum Pontificem factum esse,) Logicam pueris toto saepe die dictant, et argumentationum nebulas efflant, ne videantur exilia docere, omnes pueros sibi commissos perdunt. Non est opus pueris Logiea, sed literis, quas quum primum apte et vsum earum perceperint, satis commode postea addiscent Logicam, sub grauioribus magistris in Vniuersitatum, vt sic dicam, academiis. Non certe exigua calamitas ingeniorum ex hac praepostera traditione oritur. Nam, dum curant hi, ne penitus ignari Logices sni alumni vniuersitates adeant, ita prorsus indoctos rudesque eos fere semper a se dimittunt, qui etiam ipsarum literarum nomina, quo quid turpius nominari potest? nesciunt. Christi. Falsterus in Amoenitatt. philolog. III, 32, de praeputio doctorum abscindendo ex Lomeieri tractatu de bibliothecis IX, 127, profert edictum Gustaui Adolphi, Regis Suecorum, quo ille in regno suo interdixit Logicam et Metaphysicam docere. (* Conf. n. 80.) Noster Hallerus in Formeii Nouvelle Biblioth. German. 1758 P. I, p. 216, (* seu potius apud Zimmermannum, qui eius vitam Germanice scripsit, quae ibi recensetur, N.) non mitius de hoc studio iudicat, vbi haec fere dixit: "Ad bene ratiocinandum non opus est Logica, sed oportet modo aliquem nosse argumentum suum, et tum minimus artifex ratiocinabitur recte. Ceterum veri occupandi quasi mira facultas nascitur cum quibusdam ingeniis: his nulla Logica dari potest, non magis quam angelis. Adhuc non obseruatum est, aliquem, quod est logicus aut metaphysicus, melius disputasse. Si quis recte disputat, non ita disputat, quod


page 330, image: s330

Logicam aut Metaphysicam, quam quod naturam, sequitur. Adiicit quidem Formeius, se sperare futurum esse, vt Hallerus reuocaturus sit hoc non satis exactum iudicium: (Il faudroit plus de place, que nous n'en avons ici, pour montrer avec tous les egards dűs a Mr. de Haller, qu'il est trop bon Logicien lui męme pour ne pas revenir d'un iugement aussi peu exact que l'est celui, qu'on vient de lire.) Sed vix hoc videbit. Nam iam ante XXX annos ita cogitauit Hallerus, et nunc est L. circiter. Si quis ante hunc vitae terminum non mutat sententiam, tum non spes est, hoc futurum postea. Et fatendum est, Hallerum extraordinarium hominem esse, quum Lexico se vsum neget: sed huius rei alia ratio est. Recto illum ratiocinari negari non potest: verbis quibusdam non vteretur forte, si vteretur Lexico. (* Sequenti die alia occasione haec:) Incidi casu quodam in epistolam Leibnitii ad Huetium, quam Syllogae nouae epistolarum inseruerunt Norimbergenses (* Vol. I, p. 637 sqq. ), in qua maxime laudat Huetium ob praeclaras veterum auctorum editiones, quas ille in vsum Delphini curet faciendas, et vehementissime conqueritur de corruptione scholarum nostrarum, vbi pro literis humanioribus doceantur Logiea et philosophia reliqua. Esse hoc certissimum ingruentis barbariei indicium. Hoc dicit Deus philosophiae hodiernae. Digna est haec epistola, quae aureis literis affigatur in auditoriis philosophorum. Verissmie hoc dixit, nimium et intempestiuum philosophandi studium inducere barbariem. Quum Graecos taederet literarum, et inciperent Ammonius, Agathias, Philoponus et alii Graeculae gentis docti homines commentorios scribere in Aristotelis Metaphysicam, traxit haec res barbariem. Agnoscunt hoc Galli, et praedixerunt iam nouam barbariem in Dictionario Encyclopaedico dicentes, Quum homines aliquamdiu bonas literas tractarint, illos capere taedium illarum; tum deferri ad philosophiam, et adesse barbariem. Non potest per rerum naturam aliter fieri. Homines rudes omnium rerum bouarum admittuntur ad


page 331, image: s331

munus scholasticum, et, dum nesciunt, quid dicant, et nihil possunt proferre, docent totum diem Logicam et Metaphysicam; aut afferunt antliam pneumaticam. (Quanquam hic laudem merentur, non vituperationem. Si nihil aliud peccarent, bonum esset.) Quamdiu discimus aliquid, pulchrum nobis videtur, placemus nobis ea de re. Igitur non mirum est, Logicam iuuenibus placere. Facit pulchritudo rei, vt ipsi adhaereant. Nec caret sua vtilitate. Nolim ego pro omnibus thesauris vendere neque logicam neque opticam cognitionem: sed in hoc peccatur, quod doctores persuadent adolescentinus, sine Logica aliquem non sapere posse, non esse hominem. Quoties instruitur comes adolescentis academici, primus canon hic est: [Ante omnia filium meum Logica oportet rationem acuere. Hoc perinde est, ac si quis dicat: Ante omnia filium meum oportet operam dare, vt ope Opticae recte videre discat. ] Potest in opticis discere quaedam, quae ad visum forte facient: v. e. Aperiendis oculis plus videri posse, quam si claudantur, cet. Ita in Logica de praeiudiciis exeludendis, cet., potest vtiliter moneri: Sed non generatim putandum est, eo ipso esse aliquem sapientiorem, quod Logicam sciat. Inspicio etiam recentes Logicas, quoties occasio est: sed in hoc omnes ruunt, quod, dum non sapientiores reddunt, et reddere possunt homines, mirifice praedicant artem suam, et suadent iuuenibus, quod morio Electori suo. Quum potasset Elector, dolebat postero die caput: queritur apud morionem suum, [Caput meum dolet. ] Dat ille sapiens consilium: Sauf dich wieder voll! Postero die denuo laborat capite: denuo hoc suadet; et ita aliquoties. Interrogat Elector, Ia! was wird dem endlich daraus? --- Ein Narr, wie ich, Bruder Churfurst! --- [Logicus, vt ego, ] i. e. animal, quod nihil habet in cerebro, nisi terminos: sed tanto melius iudicium; bibliothecam sine libris. Nec multum de causa quaerendum est, cur tantopere laudent artem suam. Nempe ipsorum interest,


page 332, image: s332

vt quam plurimos habeant auditores. Semper mihi venit in mentem Professor Gothanus Richardus, qui, vt pueros alliceret ad Hebraicam linguam discendam, persuadebat illis hoc: [in coelo aliquando lingua vtemur non alia nisi Hebraica, quam si ignores, assidebis ore hiante, wie ein Maulaff. ] Laudo eos, qui Logicam discunt, et amo eo nomine: est enim quasi Anatome mentis nostrae; et possumus ex illa cognoscere quaedam iucunda. Suaue est persequi mentem in viis suis, quas ire solet. Gaudeo, quoties recordor, me Borellum de motu animalium legisse, [quod scio, quot centupondiis virium ad nucem dentibus frangendam opus sit; quid faciendum sit, qui musculi mouendi, qui nerui intendendi, si ire velim. ] Sed, si non ire potuissem, non nucem frangere antea, quam haec ex Borello obseruassem, misere mecum actum esset. Pulchrum est discere ex Logica, quid agat mens nostra, quum ratiocinetur; et quomodo hoc faciat. Sed hoc iniurium est in Deum et homines alios Logicis infinito sapientiores, putare, alios non tam bene sapere, quia Logicam non didicerint; qui deinde ob id ipsum rident Logicos, quod de se tam magnifice sentiunt. [Doctos pro simiis habent. ] Et recte iudicant. Quasi si quis, qui Opticam scit, dicat, Se melius videre quam alios. Qui cum Lactantio (* de opificio Dei 8) putat, se videre hoc modo, vt anima prospiciat oculis tanquam fenestra, forte melius videt quam Opticus, qui veram videndi rationem scit. Ita, qui nunquam Logicam didicit, forte melius ratiocinatur quam optimus Logicus. Potest aliquis ex Anatomia loquelae organa plenissime cognoscere; sed inde non melius loquetur. Faber nescit, quid syllogismus rei sit: et, dum aedificat domum, mille syllogismos facit melius quam maximus philosophus. Lignarius rudis est Mechanicae: sed serra et cuneo aptius findit lignum quam mechanicus optimus.



page 333, image: s333

1013 Itaque non debet ab illa exspectari ratio, aut vsus rationis vniuersim (851);

Ratiocinantur pueri. Sunt innumeri homines praeclare vtentes ratione ante disciplinam et sine illa. Contra sapere oportet discipulum Logices. Frustra est, si laeua in parte mamillae Nil salit Arcadico iuueni Iuv. Sat. 7, 159.

1014 sed est ars rationis, nomenclatura primum eorum, quae geruntur in animo nostro, dum intelligit, tum

1015 explicatio modi, et formularum, quibus mens nostra, licet earum non sit conscia, in vero cognoscendo, iudicando, disputando, vtitur.

Ea plane ratione, vt loquimur sine Grammatica, incedimus, onera tollimus sine mechanica etc. Nempe vt nescit serra, quomodo secet: certe vt faber nescit rationem mechanicam cunei, terebrae, vt nescit puer, et maior pars virorum, quomodo loquatur, cet. Sunt quidam etiam doctores, qui disputant de Logica naturali, vtrum sit aliqua, et negant esse. In quibusdam forte hoc est strategema, vt alliciant homines ad se. Est mera logomachia. [gap: Greek word(s)] est adiectiuum nomen. Si ars, quatenus ars est, aut [gap: Greek word(s)] subintelligatur, non est naturalis: nam logica ars est ars. Sed est etiam [gap: Greek word(s)] artificiali praestantior longe et illustrior, [gap: Greek word(s)] , vis, naturalis vis, i. e. ipsa ratio. [gap: Greek word(s)] , quae nos cogitare, loqui, docet, quam rationem vocamus. Si quocum disputarem, qui mihi negaret hoc, Esse logicam naturalem; huic optime responderem, Forte tua non est naturalis. --- Interim pars tamen eruditionis est, et pulchra sane, Logica: modo absit illa circulatoria opinio. Conf. 1021.



page 334, image: s334

1016 Iam verum s. veritas, in quantum rebus tribuitur, (obiectiua) vniuersim in eo inest, vt sit res a repugnantia libera:

Non quaeritur, quid verum sit materialiter; sed modo de definitione aliqua. Haec est facilis; sed illa est magna quaestio. Veritas obiectiua, quae est in objecto suo: v. c. Vtrum Mercurius in veram glaciem mutari potuerit, quod factum esse dicunt Petropoli nuper per horribile frigus; de qua re nunc disputatur in diurnis. Quaeritur, an nihil sit in glacie, quod repugnet Mercurio. (* Hodie post plura experimenta cum alibi, tum anno LXXIII et alias Goettingae, facta, vtrum res habeat facultatem, non amplius quaeritur, et fieri posse constat. N.) Obiectiua veritas, circa quam tanquam circa obiectum suum versatur intellectus. Contra subiectiua, quae est in propositione tanquam subiecto suo (1020).

1017 estque vel metaphysica, quatenus nihil in ipsa rei notione repugnat (902):

Metaphysice etiam mendacium verum est, quatenus habet naturam mendacii: et mendax verus, cui definitio conuenit, si habet omnia requisita mendacis.

1018 vel physica, in quantum nihil repugnat, quo minus res habeat illam naturam, quam nomen significat:

Verum aurum, i. e. probum, quod constat illis particulis, quas debet habere. Ita verus et pictus homo differunt. Ita quaeritur, sitne haec vera gemma: verum succinum quomodo a facticio et sicto distet, etc. Tota philosophia theoretica est talis, in quantum docet ideas formare, et definitiones veras descriptionesque rerum


page 335, image: s335

dare: sed in applicatione laboratur. Virum bonum possum facile definire: sed deinde, vtrum Sempronius sit bonus vir, haec est maioris momenti quaestio, et paulo difficilior. Verum aurum possum facile definire: sed videre, vtrum hic ducatus, hic annulus, sit verum aurum, non est ita dictu facile.

1019 vel moralis, vbi nihil in animo aduersatur signisicationibus externis.

Verus amor, timor, vera religio, vir bonus, (quem etiam probum, item ingenuum dicimus) rel., facile possunt definiri; hic verum opponitur simulato: sed, vtrum in hoc homine sit verus amor, timor, vera religio; vtrum Titius sit vir bonus; an in Sempronio sit vera amicitia; an in hoc homine sit verus amor, quem ille simulat; haec est longe alia res. Poterat adiici veritas poetica, quae breuiter in eo inest, Mendacem esse oportet memorem. Verus est poeta, et vera dicit, si sibi ipsi conueniat; si non ponat aliquid, quod se destruat ipsum; si sequentia non tollant priora; et vice conuersa. Est iucundum haec omnia scire; sunt fecundae notiones; sed inde, qui haec scimus, non sumus sapientiores. Aurifaber nescit definitionem veri auri; sed, quid sit verum aurum, scit in concreto multo melius quam nos. Non distinguit ille, quid sit verum metaphysicum, physicum, cet.; sed cognoscit statim ex adspectu auri, num bonum sit nec ne. Et, si dubitat, sumit cotem suam, et terit; et, si hic nondum certus est, soluit aurum suum igne, et a partibus heterogeneis illud separat.

1020 At hic sermo est de veritate propositionum, quam subiectiuam appellant s. logicam, quum pugnae nihil est inter notiones et cogitationes


page 336, image: s336

enunciationesque nostras, atque ipsam rei, de qua pronunciatur, naturam.

Si nihil repugnet huic propositioni, Haec est candela sebacea; hoc candelabrum est stanneum; Sempronius est bonus vir, magnus poeta, orator; Plato est sapiens; bis tria sunt sex; in triangulo vnoquoque omnes anguli, in vnam summam collecti, sunt aequales duobus rectis, cet. Hactenus Logicus. Sed, vt deinde hoc ita sit, Mathematicus efficit. Pax conuenit. In hac propositione nulla est pugna. Si quis veniat dicens, Hoc die, in hac vrbe, praeter spem omnium pax convenit: nihil repugnat in propositione ipsa; nihil est, quod repugnet notioni illius diei. Sed deinde examinare, vtrum hic nuncius nobis vera dixerit; vtrum ipse forte falsa audierit, an voluerit nos illudere, obiicere gaudium insperatum, vt eo magis doleremus, si verum non esset; vtrum reliqua possint accommodari ad hoc, Hoc die pax conuenit; hoc aliud est. Bonum est haec talia scire: prosunt ad id, vt possimus rotunde loqui, cet.; sed modo cauendum est, vt ne putemus, hunc, qui haec sciat, sapientiorem esse alio, qui nesciat. Vtrum Sempronius sit bonus vir, non me Logica docet; sed hoc scio ex Ethica, ex morum doctrina, et notitia illius. Et, hoc vt sciam, infinitae scientiae debent conuenire: Logica nihil iuuat. Subiectiuae veritati opposita est obiectiua (1016).

1021 Omne genus veri iuuat Logica, si quis praeceptis illius, ex obseruatione naturae rationalis haustis, recte vtatur.

Perinde hoc est, vtrum ipse excogitauerit illa praecepta formaueritque, an ea aliunde acceperit atque didicerit, vel quod [gap: Greek word(s)] est et vera Logica, materiale tantum illorum ( [gap: Greek word(s)] ) habeat, formularum plane ignarus, vsu, quod omnium est frequentissimum: Si


page 337, image: s337

quis hoc habet a Logica naturali, quae [gap: Greek word(s)] et vera occupat. (* Alias: Nam materiale Logices, q. d. [gap: Greek word(s)] , vt Rom. II, 15 [gap: Greek word(s)] , inscriptum mentibus est, vt sentiamus, quid sit verum.) Qui naturalem habet Logicam, hoc melius poterit praestare, quam alius, qui ita terminorum plenus est, vt canes pulicum. Inepti sunt, qui naturalem Logicam negarunt. Si est [gap: Greek word(s)] in artem, in systema, redacta, si [gap: Greek word(s)] , non est naturalis: sed, si sumitur vt [gap: Greek word(s)] , vt definiunt hominem, esse illum [gap: Greek word(s)] , insanum est negare. Recte respondit aliquis, Illos non habere Logicam naturalem, qui illam negent. Est vero sacultas concipiendi notiones, formandi propositiones et syllogismos. Verum non iuvat modo Logica artificialis; sed vel maxime naturalis.

1022 Docet igitur Logica ante omnia formare notiones (n. 825 sq.), quae, quatenus verbis enunciantur, definitiones dicuntur, eo ipsae perfectiores, quo magis non claras modo et distinctas, sed plenas et vndique adaequatas, notiones exprimunt.

Potest aliquis claram ideam habere glaciei, vt hac vtar, quae est aqua frigore densata; haec potest distincta fieri, si sciat, sub glacie contineri etiam pruinam, quae est vapor congelatus, qui ex plantis et herbis prodiit; et niuem, quae est pluuia tenuissima congelata, grandinemque, quae congelatus est imber. Haec omnia glaciei nomen comprehendit, sed distingui possunt. Adaequatas vero vndique, quibus plane nihil desit, vix haberi alias puto, quam in Mathematicis. Mathematici enim versantur in notionibus simplicibus. In linea non cogitat Mathematicus, vtrum sit illa seracea, an ex lino aut alia materia: sed modo esse longitudinem ab vno puncto ad alterum. In corpore non cogitat de grauitate aut leuitate; nihil de longitudine aut latitudine; non, vtrum densum, solidum, sit nec ne; sed simpliciter,


page 338, image: s338

quatenus ex pluribus partibus compositis oriatur corpus. Hinc facile habere ideas adaequatas potest. Sic in artium operibus: si describam machinam, quomodo fieri possit aut facta sit: quid sit serra, malleus, securis. Ita in formulis medicis; vbi non quaeritur, ex quibus particulis composita sit haec herba, haec radix, quae huius herbae sit vis medica; sed modo, quibus herbis constet haec formula. Sed in aliis rebus difficillimum est acquirere sibi ideas adaequatas, quia plurima saepe ignoramus. (* Alias moralia quoque quodammodo excipiebat. Conf. n. 826).

1023 Porro definitiones nominum antiqui vocant, quae nominis declaratione naturam rei indicant;

1024 quorsum adhibent etymologian s. notationem:

Stoici hic erant subtiles inprimis, sed ad ineptias vsque. Ita ex mente Stoicorum fides Cicero (* Off. 1, 7) deriuat a fio, quia fiat, quod promissum sit. Testamentum dicebant esse testationem mentis. Ita debebat etiam calceamentum esse calceus mentis. Scholastici diabolum dicebant nomen habere a [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , quia duos bolos ex homine faceret, corpus et animam. (* Alias: Sed Stoici et Scholastici suspectam rem eiusmodi exemplis fecerunt, quae merae allusiones essent.) Interdum tamen definitio nominis et etymologia pulchre illustrant rem ipsam. Sic fatum; fata sunt, quae Deus dixit, a fando. Ius, quod iussum est, a iubendo. Certe Etymologia fecundum quid est, et habet vim ad intelligendam rem ipsam. Ita comitia sunt, vbi coeunt homines. Dialectica est ars disputandi. Ita Logica, philosophia, cet., sunt nomina, quae sua definitione et explicatione


page 339, image: s339

rem ipsam declarant. Scholasticorum itaque definitiones nominales longe aliud quid sunt, quam in recentiori philosophia.

1025 homonymian s. communionem nominis:

Quum vno nomine res plures significantur. Hac negatiue vtebantur. Hic solebant etiam monere, quid non significent nomina hoc loco: aut quid omnino non significent. Audiui, qui diceret pro concione, Ich weis, dass mein Erloser lebt: Ich weis, nicht weiss, wie die Wand weiss ist; sondern ich weis. Ita, si cancer quis dicturus erat, debebat hoc nomen explicare, quid sibi illo vellet, et dicere: Cancir est animal; est signum in coelo; sed hic significare debet vlcus malum. Liber potest esse Bacchus; homo liber; cortex arboris, materia, in qua scribi solebat; sed hic intelligo chartam complicatam in formam libri. Vno verbo, etiam hic multae ineptiae fiebant interdum. Nonnunquam tamen opus est, vt explicemus nomina, et, quid significare debeant, definiamus accuratius. Societas nostra proposuit, vt exploret aliquis, quando charta inuenta sit. Chartam vocabant plumbum, pergamenam, serum, linteum, omnes res, quae scripturae erant capaces. Si quis igitur vellet hoc more Scholasticorum proponere, dicere debebat, Sunt plures res, quae ita vocantur; sed ego hanc intelligo, quae fit ex contusis filis linteis.

1026 et synonymian, quum eadem res pluribus nominibus declaratur.

Synonyma sunt rarissima, et non tam frequentia sunt, quam putant vulgo (* § 1151.) Interdum putant, se Synonyma dicere, si prouinciarum diuersarum proferant vocabula, quibus vna res solet designari. Butyrum vocatur der, die, das, Butter, der heilige Anke


page 340, image: s340

(* § 754), der Bôrre. Quod ordinarie dicitur der Rahm, in aliis locis dicunt der Schmant, Lipsiae Sane, Norimbergae der Kern, Hanouerae der Flott. Haec indicant quidem, esse Synonyma; sed non sunt in vna vrbe, in vno loco. Sed in gente polita non sunt multa Synonyma. Hoc in poesi in primis obseruandum est, non esse multa Synonyma. Gladius, ensis, machaera, copis, falx, Schwert, Degen, Klinge, Sabel, Parisien, ponuntur vt Synonyma; sed non conueniunt vbique. Literarum studiosus, qui digladiatus est, non potest coram iudice dicere, Ich habe mein Schwert gezogen. Non in S. S. locis quibusdam substitui potest, Er schlug sie mit der Scharfe des Degens. Ad vsum linguarum hic debet attendi. Eadem res potest pluribus quidem verbis designari; sed non sunt vnum idemque. Glossaria et Lexica differunt. Illa vocabula modo minus nota explicant.

1027 (Homonyma, Synonyma, Paronyma, cum complexione vel sine complexione dicta, quinque Antepraedicamentorum nomine Aristotelicis veniunt.

Paronyma sunt, quae ex se inuicem descendunt, et vnius sunt originis. Vt, quum Cicero dicit (* Amicit. I, 5) Vt tum ad senem senex de senectute; sic hoc libro ad amicum amicissimus de amicitia scripsi. Ita paronyma sunt doceo, doctus, doctrina; amare, amicus, amicitia. Cum complexione dicuntur, vbi adiicitur ad nomen substantiuum nomen adiectiuum, viui lapides; ita in S. S. dicuntur homines. Sed hoc vtrumque nomen separatim aliud quiddam significant, quam quum iunctim posita sunt. Si me quis interroget, Quid est lapis? ostendam illi vnum. Et, si interrogaret, Quid est viuus? dicerem, esse epitheton animalis, quod habeat motus internos. Haec si dicerem illi, etsi intelligeret probe, quid sit vnumquodque separatim, tamen nescit, quid cum complexione dicta significent. Ita argentum


page 341, image: s341

viuum. Aliud est argentum; aliud viuum; et ex singularum vocum explicatione nondum scio, quid hoc sit, argentum viuum. Animal pictum aliud quid est, quam si animal dico simpliciter. Rex sacrorum plane aliud est, quam quum Regem dico. Sine complexione, singula nomina. Haec pertinent ad nominis declarationem, quod explicabant accurate, antequam ad praedicatum transirent. Ante quam quaeras, in quo praedicamento sit, de his constituitur. Et hac ratione infinitis obscuritatibus et logomachiis occurritur. Ita nunc ad me delatus est Schoepflini liber Vindiciae typographicae, vbi monet, lites et confusiones omnes inde ortas esse, quod homines non recte distinguerent inter diversa genera typographiae. Primum inuentum, et prima ratio imprimendi haec est, quum tabellae lingneae inciduntur ac deinde exprimuntur. Altera ratio est, quum literae singulae inciduntur et componuntur, vt simul exprimantur. Alterum horum inuentum est Harlemi, alterum Argentorati. Sed neutrum est typographia proprie dicta. Tertium denique genus est, vbi fusilibus literis ex metallo imprimitur charta. Et de hoc sermo est, quando quaeritur. Quis sit inuentor typographiae. (* conf. § 1034.) De praedicamentis 928 - 932.

1028 Iidem Postpraedicamenta etiam quinque faciunt (opposita, prius, simul, motum, habere ).

De quibus quaerebant post cognita praedicamenta rei, [gap: Greek word(s)] ) Opposita dupliciter dicuntur, a) contrarie, frigus, calor; bonum, malum; pars, totum, cet. b) contradictorie, doctus, non doctus, etc. Huc referunt etiam disparata, albus, ruber; vel, sapiens, claudus. [gap: Greek word(s)] ) Prius aliquid modis esse potest pluribus, qui continentur in hoc versiculo, Tempore, natura, conceptu, denique (* alii, dicet ) honore. (* Alii addunt quintum, Effecto


page 342, image: s342

Causam dicimus esse prius.) Abraham est prior Isaaco. Sed potest aliquid etiam prius esse in conceptu nostro, non vero tempore. Sol naturaliter prior est radiis; sed non tempore: verum modo conceptu. Creator natura et conceptu prior est mundo, sed secundum ea, quae de aeternitate mundi disputauimus (* § 984), potest fieri, vt non prior sit tempore. Quaeritur, vtrum aliqua duratio fuerit, qua prior fuerit creator, et non fuerit etiam mundus. Sic [gap: Greek word(s)] ) simul modis iisdem, Sol et lux. [gap: Greek word(s)] ) Motus, Sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum, ad latus, [gap: Greek word(s)] , dextrorsum, sinistrorsum, et denique, quod componitur ex his omnibus, circulare. [gap: Greek word(s)] ) Habere, quatenus de praedicamento (v. g. morbi, doctrinae, pecuniae) iam constitutum est. Vxor ad maritum est in praedicamento relationis: et tamen etiam pertinet ad Habere. Adeoque interdum pertinet aliquid ad Praedicamenta et Postpraedicamenta diuerso respectu. Morbus pertinet ad praedicamentum qualitatis, et ad Habere. Sic habere febrim, vxorem, liberos, cet. Haec omnia ideo explico, ne haereamus, quando talia audimus. Nam fit tamen nonnunquam illorum mentio. Saepe memorantur Antepraedicamenta et Postpraedicamenta: in ioco etiam, vbi dicere volunt, aliquem literas puero a posteriori parte velle inculcare. Haec omnia pertinent ad nomina et eorum definitiones.

1029 Sed recentiores, praecipue Leibnitium auctorem secuti, nominum s. nominales definitiones appellant, quae notiones distinctas et plenas continent;

Priores, Scholastici, quaerebant de ratione nominis, cur quid ita vocaretur, quomodo differret ab aliis: Sed Leibnitiani, quid res sit, quae hoc nomine appellatur; quid hoc sit rei, quod pilei nomine significatur.


page 343, image: s343

Hoc respectu definitio hodierna nominalis antiquis est etiam definitio realis, quia significatur, quid res sit, quid sit philosophia.

1030 rei autem s. reales, quae essentiam rei declarant, et possibilitatem adeo, vel etiam modum, quo res fiat, quod vltimum genus geneticae etiam vocantur.

Quando describitur, quid sit horologium, speculum, thermometrum, barometrum, quod est vitrum vi Mercurii aeris grauitatem indicans. Haec facilia sunt. Sed anima? in quo praedicamento est? an mouet corpus? an repraesentationes ex se euoluit? an immortalis est? Sed deinde, si mihi realis definitio affertur, videndum est, ne fallar. Anima mihi est, quae corpus mouet. Cartesiani essentiam animae ponunt in cogitando. Sed cogitatio non mouet corpus. Leibnitiani dicunt, esse illam Monada, quae sibi repraesentet mundum pro statu corporis. [Si matronam interroges, quid anima illius sit: id, respondeat, quod facit, vt moueatur corpus meum, egoque viuam. Si vero veniat philosophus, Falleris, dicens, mea matrona, anima tua est monas in te habitans, quae sibi repraesentat mundum pro statu corporis: hi homines, cogitabit, delirant. Quid sibi velint, tandem percipiet fortasse: sed quid opus est his ambagibus?] Definitiones reales exhibent etiam Methodi plantarum. Qui ostendit, quomodo machina, medicina, virtus, parari possit, declarauit etiam illarum essentiam. Geneticae definitiones oriuntur, quando definitur, quomodo res fiat. Quum tres lineae iunguntur, vt claudant figuram, necessario oritur triangulus. Ita do definitiones geneticas, quando describo, quomodo fiat circulus, cylindrus, sphaera, conus, cet. Omnes processus chymici, formulae medicae et pharmacopolarum, [vt si cui ostendam, quomodo


page 344, image: s344

atramentum fiat, aqua fortis, aqua regia, cet. ] descriptiones rerum artificialium, sunt definitiones geneticae. Item affectus quidam, rel.

1031 Omnia ista complectitur Aristotelica illa definitionis definitio, Oratio, quid res sit, indicans:

Non potest vel maiori complexu vel verius dici, quam, Definitio, [gap: Greek word(s)] , finis. est [gap: Greek word(s)] (* Aristot. Topic. I, 5. 1,) Oratio essentiam desiniti explicans, est definitio optima definitionis.

1032 quae quidem omnium quoque definiendi praeceptorum summam et rationem continet, v. g. quod genere et differentia constare iubent definitionem;

Si non dicit, quae res sit, nihil iuuat: et, si dicit, nihil amplius est desiderandum. Ad hanc rem habebant arborem praedicamentalem, vt ICti habent arbores genealogicas. In summo positum est Ens: hoc est vel per se vel per accidens, cet. Hic itaque facile erat invenire aliquid, quod rem ab aliis distingueret. Sus pertinet ad genus animalium, et quidem ad speciem subalternam, ad bruta. Vt igitur distingueretur ab aliis brutis, dicebant, Sus est animal grunniens: equus est animal hinniens. I a recte hominem Plato definiit, esse illum animal bipes implume, et calumniatus est Diogenes, dum gallum gallinaceum pennis spoliatum inegit in auditorium (* Diog. Laert. VI, 40); quae res adeo placuit b. Cellario, vt in charta geographica (* XX, quae Hellada exhibet,) hanc historiam pingendam curauerit, vbi est auditorium Platonis et homo, qui gallum nudum intro agitat. Ita, qui Deum definit, illum esse substantiam, quae est auctor huius vniuersi, eo


page 345, image: s345

ipso affert id, quod Deum ab omnibus aliis substantiis distinguat. Sic, Ciuitas est societas imperantium et parentium: Schola, Academia, societas docentium et discentium. Genus interdum difficile, vt Ratio, Principium, causa: genus aliud non est nisi relatio, etc.

1033 quod ab vna quoque proprletate (n. 922) sumi potest;

Vt Scholastici suum illud hinniens, ridens cet. Haec est recentiorum, inprimis Leibnitii, et qui sequuntur eum. Quaerunt attributum aliquod, quod rem definiendam ab aliis omnibus distinguat. Animam cum Cartesio definiunt esse Ens cogitans, aut cum Leibnitio Monada cogitantem; vel, repraesentantem sibi vniuersum: et sic putant differre ab aliis monadibus.

1034 quod arbitrariae dicuntur definitiones etc.

Magnus hic versatur error, et saepe peccatur. Non ita intelligi hoc debet, quasi liceat mihi rem definire, vt mihi placeat; pileo dare definitionem, quae fornaci competat; sed haec est sententia: Possum ad definiendum sumere quodcunque attributum rei definiendae, quod placet; sed hoc debet eo valere, vt deinde ex hoc attributo reliqua omnia possint deriuari; et, vt ex hoc possit intelligi, quid res sit. Si Deum ita definio, vt dicam, DEVS est auctor vniuersi s. omnium rerum; recte illum definiui: nam ex hoc possunt reliqua attributa deriuari: ergo est omnipotens, sapiens, aeternus, cet. Si definiatur ita, vt sit Monas omnia sibi repraesentans, DEO indignum est. Ita, si anima sic definiatur, vt sit Monas mundum sibi repraesentans, non satis est. Addunt quidem, pro statu corporis; sed tamen non conuenit. Idem licet etiam in idealibus etc.


page 346, image: s346

vt in Geometria. Ita arbitrarium est, circulo dare definitionem geneticam, vt ostendam, quomodo faciendus sit: Aut definire, vt factus iam est, et dicere, est figura, cuius peripheria vbique aequaliter distat ab centro. Sed stultum est mutare definitiones rerum notarum, et pilei definitionem accommodare calceo. Hic notentur linguarum deliciae. Germani calceos etiam induunt manibus. (* Hebraei tegumenta membrorum vocant domos, et [gap: Hebrew word(s)] de vestibus vsurpant. Sic domus vultur est velamen faciei: domus manus, et domus digitorum sunt chirothecae etc. v. Buxt. Lex. Chald. Talm. p. 302. N.) Hut etymologice posses etiam dicere de calceo. Deinde cauendum est inprimis, ne imponi nobis patiamur in rebus, quarum essentiae nobis non satis cognitae sunt: Ita, si quis animam definit, Est ens cogitans; et deinde animae negare vult omnia attributa, quae ex cogitando non possunt deriuari; negare illi motum, et vim mouendi corporis: hoc non est ferendum vllo modo. Nam quis hoc dixit, in re nobis non satis cognita posse attributum poni, ex quo reliqua omnia possint deduci. Hoc semper est tenendum, quantumuis nobis placeamus illo definiendi studio: primo, quas res nouimus, ad illas non opus est definitione. Quid enim opus est, aut ad quod prodest definire, quid sit candela; quid candelabrum? Omnes hoc nouimus. Deinde, quod nescimus, non possumus definire, et frustra definire studemus. Rei nobis ignotae non potest definitio dari, quae illius essentiam plane explicet. Extra Geometriam et ideales disciplinas non multus vsus est illarum rigidarum definitionum. Sed commodae sunt descriptiones in disciplinis, v. g. Theologia, Iurisprudentia. Extra Geometriam vix sunt definitiones, quae ad rem pertinent. Ante omnia conueniendum est de rebus ipsis. Typographiae triplex est genus. Primo Harlemenses inuenerunt ineidere ligneas tabulas, et sculpere in illis literas, vt adeo totae tabulae exprimerentur.


page 347, image: s347

Tum apud Argentoratenses Guttenbergius scalpebat singulas literas ex metallo. Inde factum est, vt Koehlerus noster illi tribueret inuentionem typographiae (* in libro suo Ehrenrettung Ioh. Guttenbergs Leipz. 1741, 4), cui et ego plausi. Et hactenus recte. Sed hoc imprimendi genus, et sculpendi literas, nimis lentum erat. Tandem Maguntii Schefferus, qui Guttenbergium exuit sua typographia, inuenit fusiles literas, [formas illas, quas Punzen dicunt, quibus infunduntur literae: ] et haec est proprie typographia dicta. Nunc potest recte definiri, quid sit typographia, quia plene scimus, quid per illam intelligatur. Deinde, vbi definitiones dare, atque inuenire non possunt vnum aliquod attributum, et conceptum generalem aliquem, ex quo reliqua omnia fluant, ac deriuari queant, tum descriptiones locum habent, quae sunt definitiones et ipsae. Vt, si describo, quid baptismus sit: quid testamentum: eo ipso definio rem. Multae res non possunt ita breuiter definiri; sed debent descibi. Ita non recte possunt definiri res in concreto. Definitio Regis Daniae non conuenit in Regem Poloniae; et definitio Regis Suecorum non quadrat in Regem Danorum. Si quis nunc dicat, Disputemus ex ideis: Et vellet quaedam ex definitione regis concludere, et dicere, Ergo Rex Poloniae potest illud et illud, quod potest Rex Daniae tantum; quis hoc ferret? Noster Imperator non minor est Imperatrice Russica. Nonne concedis hoc? Recte. Atqui Imperatrix Russorum potest vno edicto 200000 milites conscribere: Ergo hoc etiam potest Imperator Germanorum. Quis non aperte videt, hoc falsum esse? Imperator noster non potest hoc imperare singulis Germaniae vrbibus, vt in suam gratiam conscribant milites. Ita neque simpliciter definiri potest, quid sit Marchio. Alius est Marchio Italicus, et alius Germanicus. Habui amicum, sanguine mihi coniunctum, (* fratrem vterinum intelligit, Zuckmantelium, qui Petropoli Germanorum sacerdotio


page 348, image: s348

Cerdotio functus est) qui, quum in Italia peregrinatetur, interrogatus est aliquando, Narras nobis multa de Principe domino tuo, quem Marchionem vocas; nosti etiam nostros Marchiones, quid quaeso differentiae est inter nostros Marchiones et tuum? Respondit ille, dicam: [Si Pontifex maximus vestrorum Marchionum vno aliquo vult potiri, lictores mittit forte duodecim, cumque capit. Marchionem vero Brandenburgicum si quando Imperator suam in potestatem vult redigere, exercitu XXX millium militum opus est, et tamen vix ac ne vix quidem eo potietur. ] Tum intellexerunt, esse aliquam differentiam, et quidem sic satis magnam, debere. Erat hoc circa annum 1720, quum bellum esset: nunc vires Russiae, Imperatricis Germanicae, imperii Romani, Galliae, Sueciae, et totius fere Europae vix sufficiunt ad illum capiendum. Itaque, si quis nunc dicere vellet, Borussus est Marchio, et Marquisii Italorum etiam; ergo illi quoque tantundem valent; ille vehementer erraret. Oportet ante omnia conuenire de ideis. Si quis dicat, disputemus ex ideis, videndum est, an possim admittere illam ideam, quam mihi aliquis obiicit, et definitio illius ideae est examinanda. Potest hic etiam disputari de definitionibus ingeniosis et ludicris, de quibus est totus liber Graece scriptus, cuius titulus est Altercatio Hadriani et Epicteti, in Fabricii B. G. Vol. XIII, p. 557. v. c. Quid est magistratus? Lex viua. Poesis? Pictura loquens. Pictura? Poesis inanima. Adolescentia? Flos aetatis. Senectus? Occasus vitae, rel. (* Huius generis sunt et Secundi philosophi sententiae, quas post alios exhibent Th. Gale Opuscul. Mytholog. Phys. Eth. N. )



page 349, image: s349

1035 Ad definitiones etiam referunt partitiones in partes et velut membra, et diuisiones generum in formas s. species.

Corpus in sua membra: Stirpes in radices, caulem, petala, flores, fructus etc. Philosophia rationalis, naturalis, moralis. Genera animalium, florum, ingeniorum, stellarum, rel. Qui partes enumerauit, ille etiam rem aliquantulum definiuit. Quid est contractus? Emtio, venditio. Exercitus? Multitudo imperantium et obedientium, qui bellum gerunt communiter. Fundus instructus? Aratrum, currus, boues, agri, rel.

1036 Symbola idearum s. notionum sunt verba, quae adeo respondere sibi inuicem debent: si quis intelligere verba, aut interpretari velit.

Est hic magnum momentum in educatione, si certas notiones verborum paruis mature propinamus. Quid est amare? Huius verbi notio probe distinguendae est ab adulando, et monendi sunt, amorem esse voluntatem bonorum illius causa, quem amamus. Quid est religio? Religiosus non ille dicendus est, qui est superstitiosus, aut obseruat modo religionis cerimonias et ritus externos; aut qui est simulator et Pharisaeus; aut facit modo opus operatum. Talis homo, qui itae educatur, adultus et melior et sapientior erit. Certissime scio, si homines nostri domestici scirent, sich einen Groschen machen, [esse dominos suos furto fallere;] et, si studiosus cogitaret, einen Philister schwanzen, esse [ciuem defraudare:] non possent talia facere. Sed indurescimus ab pueritia. Mutare asseefiunt parvi, vt putent serio, [ mentiri idem esse, ac verborum honorem alicui habere: ] deinde, quum adoleuerunt,


page 350, image: s350

promittunt omnia, quae rogantur; es etiam, de quibus certissime sciunt, se non posse praestare, quia ea, iam ipso illo tempore, quum promittunt, implere non in animo habent, et plane non cogitant de efficiendo id, quod susceperunt. Hinc est illud, quod homines boni et religiosi, qui, vt Atticus (* teste Nep. 15 ), caute promittunt, quod rogati sunt, et, vt apud Homerum est, [gap: Greek word(s)] ( [gap: Greek word(s)] 196) putantur tristes, morosi, impoliti, qui, quid ad vitam pertineat, nesciant. Hanc laudarem Logicam, quae nos adsuefaceret, vt cogitaremus, quid verba signisicent.

1037 Itaque adsuescendum est, ne putemus, nos rem intelligere, verbis tantum perceptis, aut interpretari sententiam scriptoris, verbis diuersarum linguarum permutandis.

Versatur hic error magnus, vt interpretentur classicos auctores, et putent, se illos intelligere, si verbum Latinum verbo Germanico permutarint. Sed, si recensere debeant, quid didicerint inde; quid ex praefatione Nepotis didicerint de moribus Romanorum et Graecorum, cet., nihil sciunt. Interrogaui totos coetus iuuenum, quid hoc esset, Delphos deliberatum missi sunt: et, quomodo hoc intelligendum sit de Lemniis, quum dicunt, Se dedituros se esse Miltiadi, si ille, domo nauibus proficiscens, vento aquilone venisset Lemnum. Et facile est, modo charta sumatur, et conferantur loca: Hic sunt Athenae, hic Lemnus, hic Chersonesus, rel. Ita noui hominem, qui in examine, quod praeibat munus mox suscipiendum, vertit Ciceronis verba (* epist. ad famil. IX, 23) dein Koch wird doch der Arthriticus nicht seyn. Puddei filius ridebat, quoties in Liuio occurrebat palantes: Interrogabam, quid rides? Dicebat, se non intelligere, cur clamarint


page 351, image: s351

vt oues, et quid hoc profuerit. Bona pars interpretationum huiusmodi est. Ita Plato a C C fere annis non legi et intelligi potest, quia vix habemus tolerabilem versionem. Gallica non complectitur totum Platonem, et est vitiosa; et ex vitiosa Gallica facta est vitiosior Germanica. Ita Homerum ridebant, antequam versiones Daceriana et Popiana prodirent. Ex eo vero tempore Homerum aestimare didicerunt homines etiam Graece non docti. Et hinc factum est, vt nunc floreat Homerus vbique. Plutarchus vix legi potest, quia non habemus versionem probabilem. Laudo Kindium nostrum, quia, quoad historiam, Plutarchum sic satis bene transfert. De Luciano Gallico d' Ablancourt dicere solebant, la belle infidele: Sed de versione Germanica dicturi essent Galli, Elle est la grosse Bęte. Non potest placere Lucianus Germanis. De sacris iam nihil dicam.

1038 Videndum, quum summa sit sermonis inconstantia, quo sensu quodque verbum vnoquoque loco accipiatur: opera danda, vt rectae consuetudinis legem ipsi sequamur.

Spiritus, Deus, sacramentum, Wesen, tam diuersas notiones habent, vt non possint conuenire homines, si non antea conuenerint de notione verborum. De VII Sacramentis mera est logomachia. Debebat ante omnia conueniri de definitione sacramenti. Cum misero Flacio disputatum est de peccato originali. qui illud ad essentiam animae referebat: et in Compendio Hutteriano argumenta, nescio quot, contra illum proferuntur, quae olim discere debebam, quibus efficere volebant, illum Manichaeum esse, qui ex peccato originali faciebant substantiam. Sed interim quotidie canimus, Durch Adams Fall ist ganz verderbt menschlich Natur und Wesen: et Wesen et substantia


page 352, image: s352

sunt vnum idemque. Quaedam vocabula non possunt recte definiri, quia non habent terminos, non sunt satis finita. Talia sunt bonus, malus, diues, pauper, pulcher, turpis, placere, displicere, amare, odisse, cet. Quaedam ne finiri quidem possunt, vt odores, sapores, pulchrum, quod idem est ac placens. Magnum numerum talium vocabulorum collegit Premontvallius, et inseruit Commentariis Academiae Berolinensis T. X, p. 442. Rex aliud significat in monarchia iusta; aliud apud Romanos tempore Caesaris, vbi rex, regalis, erant nomina criminis et inuidiae; aliud apud Horatium, qui vsurpat pro patrono. Senator: Romanus senator aliud erat, quam in nostris vrbibus. Sic consul, cet. Aliud sunt Delphini Buttstedtienses, aliud Delphinus Galliae. Erat ille vir alioquin prudens et doctus: sed hic passus est [gap: Greek word(s)] . Est ille, qui Grammaticam Graecam bonam et pulchram scripsit sub nomine Cadmus (* Bischoff. ) Marchio Neapolitanis similis, et Brandenburgicus, qui nunc cum duobus Imperatoribus et tribus Regibus bellum gerit, haud parum differunt.

1039 Iam alia sunt nomina rerum singularium s. propria, alia formarum et generum, appellatiua: Logici illos singulares terminos, atque hos vniuersales, dicere malunt.

Propria nomina sunt, quae indiuiduo alicui conveniunt, licet plures idem nomen habere possint. Possunt plures vocari Ioannes, cet. Propria nomina interdum etiam fiunt Appellatiua, vt Orpheus dicitur pro magno poeta, Varro pro docto, Cicero pro oratore, Nireus pro pulchro, Thersites pro turpi, Zoilus pro vituperatore, Maecenas pro fautore doctorum, pro quo posteri nominabunt Munckhusium. Noster Maecenas est patronus communis: [Doctos cum his in


page 353, image: s353

terris tum in alienis promouet. Eo ipso quod vel e longinquo visus est rationem huius vel illius habere, vt infiniti in patria sua magnis mactati sint honoribus effecit.] Nomen proprium itaque dicitur terminus singularis: nomen appellatiuum terminus vniuersalis.

1040 In illis est etiam indiuiduum vagum, vt, quidam doctus.

Indiuiduum vagum est, quando indico, esse vnum aliquem, quem sic designo; esse indiuiduum, sed non dico nomen illius, sed voco modo quidam. Nuper disputatum est inter Ikenium et [gap: Greek word(s)] pastorem Anhaltinum, v. Symbol, literar. Bremens. T. III de significatione [gap: Greek word(s)] occasione loci in Euangelio Matthaei (* XXVI, 18.) [gap: Greek word(s)] Graeci dicebant, vbi nos N. N. Veteres Romani dicebant ille et ille. Suetonius (* Caes. 41) seruauit nobis literas commendatitias, vbi imperator scribit ad senatum, Commendo vobis illum et illum, vt vestro suffragio suam dignitatem teneant. Locus Matthaei debebat verti [obuius vobis erit ille et ille, s. N. N.] Hic nominabat Dominus nomen viri. Vno verbo, vbi nominatur aliquis, sed ita, vt, qui illum nunc legant, non possint intelligere, quis sit, hoc vocatur nomen indiuiduum. Demosthenes pro corona: [gap: Greek word(s)] .

1041 Iidem etiam terminum vniuocum s. certum ab aequiuoco s. incerto distinguunt, et sub hoc etiam comprehendunt analogum:

Terminum vocabant nomen aut verbum, in quantum est pars propositionis. Nam voces singulares copula Est iungit, et facit iudicium. Vniuoca vox ex verbis ordinariis et consuetis vix occurret praeter ouis. Nam


page 354, image: s354

ouum de infinitis aliis dicitur, de insectis, de piscibus, rel. At sunt vniuoca nomina florum, stirpium, metallorum, cet. Sed tamen interdum etiam haec fiunt aequiuoca. Aureus, argenteus, ponuntur pro pulchro, ferreus pro duro. Alia res diuesissimas notant. Ita lacertus varia significat, animal, musculos in brachio, vires magnas, rel. Malleus est instrumentum, est surculus in arbore, rel. Dens dicitur etiam in claue, in ancora, cet. Submitto verbum horribiles habet diuersitates: submittimus agnos, barbam, rel. Analogi termini s. voces analogae dicuntur, vbi est similitudo repetita, et continentur rationis similitudine. Vt se habet pes ad corpus animale, ita se habet ad pedem firmamentum scamni, lecti, mensae, montis radices, cet. Vt se brachium habet ad corpus hominis, ita se ad brachium habent rami arboris, sinus maris, rel. Vt se habet ad corpus caput, ita se Rex ad remp., ita se habet alterum extremum mallei ad reliquum malleum. Inde caput reip. caput mallei. Significationes deinde dilatantur, vt caput etiam in vite, cepa, allio, rel., dicatur. Ita Numa, vt vidimus in antiquitate Romana, interpretatus est postulatum Iouis, quum Iupiter sibi afferri iussisset tot capita, ille dixit, Recte, capita ceparum: et Iupiter tulit hunc iocum. Deinde alia dilatatione significationis dicitur caput legis: caput est rei cuiusque summum, vita, rel. Sumitur caput ex eadem dilatatione etiam pro statu in familia, in rep., pro ciuitate, libertate, etc. vnde est capitis diminution, minima, media, maxima. Interdum solam famae integritatem notat, vt caput alicuius oppugnare, de capite dimicare, cet. Quotiescunque itaque potest ratio dari similitudinis, quoties talis proportio locum habet, vocatur analogum et analogia. Proprie analogia Mathematicus terminus est, et Mathematicorum proprius: his enim proportio vocatur [gap: Greek word(s)] .



page 355, image: s355

1042 itemque concretos et abstractos:

Terminus concretus est, qui rem cum subiecto significat. Doctus compositum est ex doctrina et homine. Abstractus terminus ponitur sine subiecto. Ciceronis est abstracta ponere pro concretis. Gratulor felicitati tuae, i. e. tibi felici, aut tibi de felicitate tua. Quum hac dicendi ratione vtatur Cicero aliquoties in subscriptione, et dicat, Dignitatis tuae sum studiosissimus, hinc ortus est error recentiorum, Scholasticorum inprimis, qui adhuc durat. Cicero dicit hoc semper, vbi conuenit. Ita dicere possum recto et pulchre, Maiestati tuae deuotus, i. qui pro maiestate tua mori audeam. Ita medio aeuo ortae sunt Dignitates, Claritates, Maiestates, rel. (* v. Gesn. ad Heinecc. fundam. stili 2, 1. 13. Abstracta in epistolis iam Basilius M. vsurpauit, Libanium [gap: Greek word(s)] . appellans. vid. Liban. Epist. 1582 cum nota (6) 1589. 1593. etc. N.) Antiqui Romani recte loquentes vtebantur hac figura: et, qui recte loqui vult, illi videndum est, vt illis in locis adhibeatur, vbi proprie conuenit abstractum. Ponendum est semper ita, vt etiam verum sit. Sed ineptum est dicere, [Maiestas Sua aluum hodie nondum deiecit: Maiestas in sede sedet familiari. ] Hodie vt nunc res sunt, hoc non est mutandum in vita communi; sed in scribendo, vbi Latinitati studemus, ibi cauendum est, ne ponantur talia abstracta, nisi loco suo.

1043 categorematicos et syncategorematicos:

Terminus categorematicus est, qui potest in propositione aliqua Praedicati et Subiecti nomine (loco) stare. Deus est iustus: Deus est terminus categorematicus: nam idem est, ac si diceres, Deus est iustus Deus. Nam, si


page 356, image: s356

Deus est, iustus est. Particula vero Est est terminus syncategorematicus, ut in his: nunquam est aduerbium negandi: ne est enclitica etc. Distinguunt etiam in Est secundi adiecti et tertii adiecti. Est Deus: Hic Est est secundi adiecti. Deus est iustus: Hic Est est tertii adiecti, quia copulat. Hinc est regula: Ab Est tertii adiecti ad Est secundi adiecti valet consequentia. Nam idem est, ac si diceres ita: Si verum est hoc, Deus est, est etiam iustus. Quod non tam falsum quam vanum est. Nam qui concedit, Deum esse iustum, ille concedit etiam esse. Petrus Apostolus est beatus. Nam Deus salute aeterna beat Apostolos suos: si ergo Petrus Apostolus est, est beatus. Sed haec regula tamen non est vniuersalis, et debet ita restringi: Nisi praedicatum destruat illud Est secundi adiecti. Interdum non valet. Purgatorium est fabula: non possum dicere, si purgatorium est, est fabula. Nam, si fabula est, nullum est. Praedicatum destruit hic illud Est. Ex eo, quod Chimaera EST fabula, non sequitur, Ergo EST in rerum natura. Vix dignum esset hoc monere, nisi quidam sapientiam in hac re quaererent.

1044 finitos et infinitos, quibus adiecta negatio.

Finitus terminus est, qui ponitur non adiecta particula Non: et infinitus, quum illa adiicitur. vid. ad § 1047. Horum vsus est in definitione enunciationis negantis.

1045 Iudicium effertur enunciatione, quae constat subiecto et praedicato:

1046 de hac rogant Scholastici, Quae? simplex an composita, vt copulatiua, disiunctiua.

Simplex, quae habet vnum praedicatum et subiectum. De composita vide ad § 1094.



page 357, image: s357

1047 Qualis? affirmans an negans, a qua distinguunt infinitam (11. 1044).

Non homo est infinita vox. Ita non sanus, cet.

1048 Quanta? Vniuersalis, particularis, singularis.

Vniuersalis, omnes homines. Particutaris, Quidam homines. Singularis, Petrus, Paulus, Iacobus, Ioannes.

1049 Identicae propositiones non omnes sunt inanes, v. g. definitiones ipsae.

Homo est animal rationale: Hic animal non est inane; Poterat simpliciter dici, Homo est rationalis: sed animal magis declarauit hominem, qui ita dixit. Sic, wo kein fundament ist, ist kein Grund. Est hoc ridiculum: sed consulitur tamen ei, qui linguam non scit. Ita, Die Wurzel radix waechst auf dem Berge mons, und wird geschnitten mit dem Messer culter. Du lange lebst, du alt wirst; qui ita dicit, hoc sibi vult: Si diu viuas, senesces.

1050 Agitur hic etiam de enunciationibus absolutis s. categoricis, et hypotheticis, sub conditione prolatis:

Si additur formula talis: Si possim; si valeam; cet., est hypothetica. Interdum, conditio reticetur, vt Veniam, Faciam, (si viuam, si potero etc.) Adde definitas per Omnis, Nullus, Aliquis, et indefinitas.

1051 de modalibus etiam:

Modalis enunciatio est, si non tantum dico, Veniunt scandala; sed Necesse est venire scandala. Vbi additur fieri potest, non potest, necesse est, contingit, euenit, accidit, rel. Qui has formulas adiicit, mutat propositionem; modum adiicit. Non tam multum dixit, qui dixit, Veniunt scandala, quam qui dixit, Necesse est. Ita minus


page 358, image: s358

est, si dicam, Fui Romae, quam si dicam, Contigit mihi, vt Romae fuerim; Contigit mihi inilla vrbe esse.

1052 et exponibilibus, in quo genere sunt exceptiuae:

Omnes ciues tributum soluunt, praeter Clericos. Omnes in illa navi perierunt, praeter gubernatorem.

1053 exclusiuae:

Sola fides iustificat: Solus Iudas est proditor CHRISTI: i. e. nihil aliud iustificat, quam fides: nemo alius est proditor CHRISTI, quam Iudas.

1054 restrictiuae:

Immunes sunt Professores a tributo, quatenus non habent praedia vectigalia, fundos, domos, et facultates alias immobiles.

1055 reduplicatiuae:

Vbi repetitur obiectum cum particula qua, quatenus', rel. Studiosi honore digni sunt, qua studiosi. Sed Bursae, (* Bursche vocabat modo ferocientes,) non merentur honorem. Ita multi Principes verberati sunt, non qua principes, sed quatenus fuerunt grassatores nocturni, et tumultuantes inciderunt in manus vigilum nocturnorum, et aliorum hominum, qui non iocantur. Rusticus ille Fuldensis, quum videret Abbatem suum splendide ornatum, equitantem in venatum, adstitit hians ore, et tanquam dicturus aliquid: quum iubetur loqui, Miror, inquit, cur tam sis mutatus. Hodie mane in Missa eras ornatus vt sacerdos; nunc vero te vix noui in hoc ornatu. Dicit Abbas, Non mirum hoc est: tum eram Abbas, nunc sum Princeps. Ridet ille denuo, et apparet, esse eum aliquid dicturum. Iussus loqui inquit, [At, si diabolus Principem auferat, Abbas vbi tunc manet?] Porest aliquis bonus doctor esse, quatenus doctor; sed non bonus maritus, non bonus debitor, et sic porro.



page 359, image: s359

1056 comparatiuae:

Sempronius doctior est Titio. Poetis solennia sunt, nescio quam bene, Dicto, cogitatione, citius; Euro ocyus; Hederis ambitiosior; Iracundior Adria, rel. Sed hoc in oratoria arte non ita facile conceditur. Ita, Vxorem ducere melius est quam vri. Sed inde non sequitur, Ergo vri bonum est, et non malum. Melius est brachium frangere quam ceruicem: sed inde non consequens est, Ergo bonum est brachium frangere. Est hoc Eulenspiegelii fortuna. [Hic semper rogabat Deum, vt se custodiret ab magna fortuna, a potu forti, et a cibo salutari. Magna fortuna est, si quis crus frangit aut brachium. Tum enim ita dicunt, quod ceruicem non fregerit. Potus fortis ille est, qui rotas circumagit molares; et cibos salubres suppeditant pharmacopolae, i. e. medicamenta.] Semper est ambiguum, et dispiciendum philosopho, quid inde sequatur. Ita, si quis interroget, [Num adhuc ita, vt ante annum, pediculis obsitus es?] Alter respondeat, quidquid velit, non potest; bene defungi.

1057 interrogatiuae:

Qui interrogat, proprie neque affirmat neque negat. Sed interdum affirmat: Nonne dixi? Apud Terentium (* Eun. V, 8. fin.) Dixin' ego in hoc inesse vobis Atticam eloquenticam? Dixine, reddendum est Hab' ichs nicht gesagt? Nonne mentitus es? Interdum negat. Dixine? Hab' ichs denn gesagt? Fecine? An ego furatus sum? Interrogatio itaque interdum negatiua est, interdum affirmatiua.

1058 petitoriae:

Remitte pecuniam: da pecuniam. Sed tamen non semper petit, qui ita loquitur.

1059 imperantes.



page 360, image: s360

1060 Hic etiam declaratur axioma:

[gap: Greek word(s)] interdum, et forte plerumque, veteribus est pronunciatum quodque, s. enunciatio (propositio) categorica. Sed Mathematici, Euclides, Archimedes, reliqui, ita vocant illam propositionem, quae intelligitur, et tanquam vera accipitur, vbi primum auditur. Si ab aequalibus demam aequalia, relinquuntur aequalia. Si duobur addam tria, efficiuntur quinque.

1061 postulatum:

Est tale problema, quod alter potest semper facere. Quae ita certa et facilia sunt, vt negari non possint. Postulatum ita se habet ad Problema, ad vim efficiendi, vt se Axioma habet ad Theorema, ad intellectum: v. c. Lineam ducere inter duo puncta. Hoc debet vnusquisque facere posse. Deridendos se praebuere non modo Huetius, sed etiam Langius contra Wolfium disputans, postulato abutentes. Hi Postulatum vocabant, quod alter concedere deberet: propositionem, quae concedi deberet ab aequo disputatore. Hoc erat Axioma. Ita Huetius in Demonstratione sua Euangelica, mox a principio, Postulatum vocat, vbi postulat sibi concedi quaedam; sed quae homines non concesserunt. In illis locis sunt fundamenta scepticismi Huetiani, in quem incidit senex, quem deinde ostendit in libro noxio de la Foiblesse de l' Esprit humain. Quoniam enim videbat, se postulasse quaedam, quae sibi concederentur, homines autem non concessisse, eo delatus est, vt, vtrum vsquam quid verum sit, dubitaret.

1062 theorema:

Ein Lehrsatz. Theoretica propositio demonstranda. Quod ratum est ex plurium definitionum comparatione. Quadratum Hypotenusae aequale est quadratis laterum. Et, Vt se habent latera, ita se habet quadratum. Et, Vt quadratum se habet, ita se habent cubi.



page 361, image: s361

1063 problema:

Eine Aufgabe, Faciendum. Postulat Apollo, vt duplicetur ara, sed ita, vt maneat cubica. Ea res occasionem dedit Pythagorae cogitandi ea de re (*§ 749.)

1064 consectarium:

Eine Folge. Quod statim ex altero deducitur. Si in triangulo omnes anguli sunt duobus rectis pares, habent 180 gradus coniunctim. Ergo in triangulo rectangulo quisque angulus habet 60 gradus.

1065 lemma:

[gap: Greek word(s)] , a [gap: Greek word(s)] , sumtum, quod assumitur ab alia disciplina. Vt, si in Mathesi applicata, in Optica, vt hoc vtar, petatur ex Physica descriptio oculi. Si in Astronomia assumitur aliquid ex Mathesi, cet. Wolfius vocat ein Lehnsatz.

1066 scholion.

Eine Anmerkung. Vox Graeca est, et vocatur ita, quidquid illustrationis causa affertur. Si habeo illud (* § 1062) Quadratum Hypotenusae rel., et addo historiam, aut moneo, hoc vocari Magistrum matheseos, quoniam infinitum profuit ad progrediendum longius in Matheseos studio. Est itaque breuiter, Explicatio historica.

1067 Agitur etiam de enunciationum conversione:

Mechanicam quandam rationem excogitarunt: Sed potius est sapere. Habent versiculos: FECI simpliciter conuertitur, EV A per acci: ASTO per contrap. Sic fit conuersio tota. Omnis homo est mortalis; hoc possum conuertere: Omnis mortalis est homo. Sed hoc non verum est: Nam animalia etiam sunt mortalia. Ergo conuertendum est ita: Quoddam mortale est homo.


page 362, image: s362

Ita disputare solent, quatenus vera sint conuersa nec ne. Haec copiose tractantur in Bechmanni Logica. Ab anno aetatis XII-XIV, quamdiu eram sub Conrectoris disciplina, qui vehementer philosophabatur, ad vnguem haec tenebam; et in examinibus quaerebat gloriam in eo, si poterant discipuli conuertere expedite syllogismos. Sed, quum transiissem in primam classem, operam dabamus bonis auctoribus, et aliud plane agebamus. Nam haec non habent vsum. Praeceptis vix locus est extra scholam: et nulla est occasio, vbi possint adhiberi. Sed tamen Ienae occasio tum erat, vbi esset senex Magister, quem vocabant flagellum disputantium, qui his nugis vexabat iuniores. Et, si pro iure suo postularent, vt conuerteret syllogismum in primam figuram, conuertebat quidem, sed falso. Et, quum intelligerent, nondum esse syllogismum primae figurae, clamabat, Proba, vbi peccatum sit, rel. Sed eo tempore adhuc tenebam: tum me non cepisset. Verum inde ab eo tempore plane nulla fuit occasio. Dedi me literis, et plane non amplius de his nugis cogitaui. In conuersione itaque Praedicatum ponitur loco Subiecti, et vice versa Subiectum loco Praedicati. Deinde oportet videre, vtrum conueniat. Omnis homo est mortalis: Inde non potest ita transponi, Omne mortale est homo, sed Quoddam mortale est homo, rel. (* Alias dicebat, conuersionis totum negotium praeceptis posse carere, et solo sanae rationis vsu confici: quem sanae rationis vsum inprimis vrgebat, vt a praeceptorum mole et subtilitatibus ineptis liberemur in re per se non impedita.)

1068 aequipollentia, h. e. pariatione:

Haec res, si vtilis est, pertinet ad Lexica, et ad linguam Latinam refertur: ibi habet vsum. Plane aliud est, si dico Nunquam non, quam si dicam Non nunquam. Aliud est Nemo non, et Non nemo; Nullus non, et Nonnullus; Nusquam non, et Non nusquam. Hoc etiam locum habet in theologia, et in explicanda S. S.,


page 363, image: s363

vbi est e. g. (* in ep. ad Rom. III, 20 ) [gap: Greek word(s)] , Coram te non instificabitur omnis caro. Hoc non ita intelligendum est, quasi quaedam caro non iustificetur; quasi sensus sit, Quaedam caro non iustificabitur: Quae Scholasticis esset enunciatio particularis: Sed apud Hebraeos omnis caro, est Subiectum; non iustificabitur, Praedicatum. Neque particula non referenda est ad omnis caro, sed iungenda verbo.

1069 disiunctione, s. oppositione.

(* Omnes homines sunt mortales. Nullus homo est mortalis.) Cf. n. 1075 sqq. Oppositio contradictoria, Omnis, s. Nullus, Quidam: contraria, Omnis, Nullus: subcontraria, Quidam, Quidam non.

1070 et subalternatione.

Subalternata est omnis propositio particularis, quae sub vniuersali continetur. Omnes homines sunt mortales. Quidam homines sunt mortales. Omnis ostentatio est odiosa: Ingenii ostentatio est odiosa.

1071 Oppositionis lex, to\ au) to\ vt sit, s. idem de quo affirmatur et negatur:

Hoc non inter vltimas Aristotelis, aut Porphyrii potius, obseruationes referendum est. Non oppositum est, quum non de eadem re in vna propositione sermo est. Qui dixerunt, Socrates est servatus, quia habuit [gap: Greek word(s)] , illi intelligunt [gap: Greek word(s)] naturalem, rationem, quam omnes homines habent. His potest dici, Socrates non habuit [gap: Greek word(s)] sensu Ioannis. Vtrumque est verum. Hinc non est oppositio veri nominis. In eodem Ioannis Euangelio est, Caeci vident. Hic non opponi potest, Caeci non vident. Nam caeci non vident, quatenus caeci sunt; sed vident illi, qui hactenus caeci fuerunt.



page 364, image: s364

1072 kata\ to\ au) to\, secundum eandem partem:

Ita non oppositio est, si dicam, Homo est mortalis, et Homo non est mortalis s. est immortalis. Mortalis est corpore: sed immortalis est anima, fama.

1073 pro\s2 to\ au) to\, eodem respectu et relatione:

Potest aliquis praeceptor alterius esse, in Mathesi, in aliis; et simul eiusdem discipulus, e. g. in philologia Graeca. Haec non repugnant sibi, alicuius esse praeceptorem et discipulum.

1074 e) n tw=| au) tw=| xro/nw|, eodem tempore.

Non repugnant, Steti in turri Iacobea, et vidi Hannoueram, (* Alias Steti in ponte Dresdensi, et vidi Norimbergam. ) Nempe diuersis temporibus. Interdum ita homines, vel serio, vel ioco, sophisticantur. Haec pulchra mulier non est pulchra. Nempe, quae olim fuit pulchra, nunc non est pulchra. Caeci (qui fuere) vident etc. Haec omnia melius intelligunt hi, qui non sunt Logici; et extra scholam haec praecepta non habent vsum.

1075 Porro opponuntur qualitate et quantitate contradictoriae; quarum altera vera, falsa altera:

Qualitate, vt altera sit affirmatiua et altera negatiua. Quidam homo est perfecte sapiens: Nullus homo est perfecte sapiens. Alterutra harum sit falsa necesse est. Quantitate, vt altera sit particularis, altera vniuer salis. Omne mendacium est turpe: Quoddam mendacium non est turpe: Omnis homo est doctus: Quidam homo est doctus. Hae possunt ambae falsae esse: et potest etiam vtraque vera esse.



page 365, image: s365

1076 qualitate sola, vt sint ambae vniuersales, contrariae, quae ambae falsae esse possunt, altera tantum vera:

Omnis homo est doctus: Nullus homo est doctus.

1077 aut ambae particulares, subcontrariae; quae ambae verae esse possunt, non item falsae.

Quidam sunt diuites: Quidam sunt pauperes.

1078 Ceterum omnis enunciatio est vel vera vel falsa.

Hoc est verissimum: sed ego modo saepe non possum videre, quae vera sit, quae falsa. Cras pluet: Hoc est vel verum vel falsum. Sed, vtrum verum sit, vtrum falsum, hoc non video.

1079 Veri notio et nota, vt sit a repugnantia liberum (n. 1016).

1080 Hoc cernitur vel sensu vel ratione.

Sensu etiam alieno, h. e. testimonio, vbi tamen nostra ratio intercedit, dum iudicat de testimonio. Saepo neutro: vt Sempronius est vir bonur: Causa haec est iusta. Ne contemnamus sensum: nam vltimato omnis origo cognitionis nostrae est a sensu etc. Nouus Landgrauius venit Casellas: Hoc verum esse, vel scire possum meo sensu, si ipse illum Casellis vidi; vel sensu alieno, si hoc mihi aliquis narrauit, cui credere possum, quem scio esse veracem, et me fallere non velle: si ille eum vidit; et scit certissime, illum eo venisse; et dicit, se vidisse eum. Sed inde non sequitur, verum posse semper videri, et creni vbique. Quin imo, quo quis est magis philosophus, tanto niagis sentit, pauca esse admodum, vbi verum cerni possit plane.

1081 Ad sensum alienum refertur fides (n. 403).



page 366, image: s366

1082 Rationis opus est Syllogismus, de cuius fundamento (n. 848 sq.) dictum.

1083 Partes minores, termini tres, ne amplius, maior, minor et medius; partes maiores itidem tres, nempe duae sumtiones s. praemissae, quibus sua interdum approbatio statim subiicitur.

Voces, in quantum sunt in propositione aliqua Subiectum aut Praedicatum, Gr. vocantur [gap: Greek word(s)] extrema. Et Latine etiam Extrema dicuntur. Sunt tales voces, quae possunt vel Subiectum vel Praedicatum constituere: et, si bis occurrunt, senper debent eodem sensu occurrere. Qui viam hanc ingredietur, dabit has poenas: Atqui Sempronius, ingressus est hanc viam; Ergo dabit has poenas. Qui arbores has laedet, luet has poenas: rel. Haec exempla ideo posui, quia inde apparet, eos, qui non didicerunt Logicam, melius syllogismos facere, quam illos, qui hoc data opera agunt. Si duo rustici eunt iu loco, vbi est series arborum (eine Allee), in cuius ingressu posita est lex, Qui laedet has arbores, dabit haspoenas; et Sempronius securi sua laedat vnam arborem, ille alter non pergit addere legi, Atqui tu Semproni laesisti arbores; Ergo dabit poenas: Sed modo dicit: Annon vidisti, quae tabulae inscripta sunt? Aut breuius etiam concludit, Poenas dabis. Ille alter, qui hoc dicit, qui ita ratiocinatur, Dabis poenas, habet hoc inratione, et est magis rationalis, quam alius, qui facere vellet syllogismos. Logica est modo Anatome illorum, quae aguntur in mente nostra. Ita, qui de prehendit rusticum in via lege prohibita, non facit syllogismum, Quicunque hanc viam ingressus erit, dabit poenas, Atqui tu rel.; sed breuiter se expedit, [Audi rustice! dabis poenas. ]



page 367, image: s367

1084 maior, quae et propositio simpliciter vocatur, in qua terminus maior cum medio s. ratione coniungitur:

Inprimis a Romanis. Cicero et Quinctilianus ordinarie propositionem dicunt. Medius terminus est illa mensura, quae comparatur cum duobus aliis, et, quae si conueniunt inter se, coneluditur inde, conuenire cum tertio aliquo. Exempla supra habuimu. (* § 848.) Mensuram applico ad angulum illum post fornacem, et ad arcam aliquam: si conueniat inter se vtrumque, concludo, Ergo arca potest collocari in illo angulo. In syllogismo medius terminus applicatur ad Subiectum et ad Praedicatum. Sempronius dabit poenas, est conclusio. Medius terminus est, violare arborem. Minor propositio Sempronius. Maior, Dabit poenas.

1085 minor s. assumtio, in qua minor:

1086 complexio denique s. conclusio, in qua de minore termino maior praedicatur.

1087 Vis omnis argumentandi inest in illa notione communi, quod dictum de omni et nullo vocant, Quod de omnibus (indiuiduis vnius speciei vel formis s. speciebus vnius generis) verum vel falsum est, illud de singulis quoque.

Ille Canon (* 848), Duae res, quae conueniunt cum tertia, conueniunt inter se: Et ille alter: Quod de omnibus valet, valet etiam de singulis; haec sunt fundamenta syllogismi.

1088 Hinc sunt illa: in omni syllogismo maior debet esse vniuersalis:

Vid. ad 1093 Disamis *



page 368, image: s368

1089 ex meris negantibus, vel ex meris particularibus, (qua sunt tales) nihil sequitur:

Qui non peccat, nonpunitur, Sempronius non peccat, Ergo Sempronius non punitur. Medius terminus est, Non peccare: quasi dicas, Quicunque non est peccans. Dicat quis, Habes hic syllogismum ex meris negantibus, ergo non est verus: sed Minor, Sempronius non peccat, est infinita, et hic non negat; sed particula non est pars medii termini. Alias hoc est verissimum, Ex meris negantibus nihil sequitur. Nullus homo est omnipotent, Atqui vulpes est nullus homo, Ergo vulpes est omnipotens. Quidam stultus irridetur, Quidam eruditus est flultus, Ergo quidam eruditus irridetur. Conclusio vera est, sed non ob ea, quae posita sunt. Segnerus: Qui non caret facultate videndi, non est coecus; Laelius non caret: Ergo non est coecus. Gesnerus: Respondeo. Minor est affirmans infiniti praedicati.

1090 conclusio sequitur partem debiliorem, h. e. praemissarum negantem vel particularem.

Hoc ita intelligendum est, Debilior pars est propositio partieularis. Nam particulariter affirmans et particulariter negans debilior est, quam vniuersaliter negans et vniuersaliter affirmans. Vbicunque comparatio medii termini cum Maiori aut Minori non conueniat, sequitur, non conuenire posse conclusionem. Nulla actio stulta laudatur, Atqui Mendacium offciosum laudatur, Ergo Mendacium officiosum non est (male est) actio stulta. Omnis actio prudens laudatur, Quoddam mendacium est actio prudens, Ergo Quoddam (non Omne) mendacium laudatur.



page 369, image: s369

1091 Figura syllogismorum inest in dispositione medii termini. Tres bonae possunt ita repraesentari: I. II. III.

Vbi medius terminus est Subiectum Maioris, et Praedicatum Minoris propositionis, oritur syllogismus primae figurae: Si medius terminus bis loco Praedicati est, secundae: Si bis loco Subiecti, tertiae. Hoc enunciaut etiam ita breuiter: In prima figura medius terminus semel subiicitur; et semel praedicatur. In secunda bis praedicatur: In tertia bis subiicitur. I. Quaecunque natat, est saga: Sempronia natat: Ergo Sempronia est saga. II. Omnis saga natat: Sempronia non natat: E. Sempronia non est saga. III. Quaecunqne natat, est saga: Quaedam natans est sanctula, (eine Nonne, sumamus vltimum exemplum mulierenlae pro saga combustae Wurceburgense,) E. etiam quaedam sanctula est saga. Natat, est medius terminus. Addamus alia exempla: I. Qui primus veniet ad scopum, habebit praemium celeritatis, A. Maeuius etc. E. habebit. Omne mendacium est turpe, A. Verba honoris non sunt mendacium, E. non sunt turpia. II. Qui primus veniet ad scopum, habebit praemium celeritatis, A. Maeuius non habet praemium, E. non venit. Omne mendacium est turpe, A. verba honoris non sunt turpia, E. non sunt mendacium. III. Qui primus veniet ad scopum, habebit praemium celeritatis, Aliquis primus ad scopum veniens est tardus, E. quidam tardus habet praemium. Omne mendacium est turpe. Quoddam mendacium est officiosum, E Quoddam officiosum est turpe. Ceterum potest aliquis senescere, et haec nescire, nec vuquam audiuisse. Hinc commode etiam introductum est, vt debeant syllogismi conuerti in primae figurae syllogismos. Alias poteram: sed non occurrit occasio. Interim bonum est, vt aliquis sciat, si cum scholasticis, qui maximam partem sunt Catholici, disputandum


page 370, image: s370

sit. De reliquo magno se praesidio privant, qui non scribunt in disputatione, et non repetunt syilogismos, et in forma sua integros, sed leuiter modo dicunt, permutatis etiam. verbis, Maior haec est: deinde subsumis, ac concludis. Interim, dum repeterent totum syllogismum, poterant cogitare, quid respondendum sit. Ceterum non postulandum est, vt aliquis statim teneat hat figuras, in hac breuitate nostra: sed debet se exercere, et aliquoties centum syllogismos per se facere, vt res transeat in habitum. Segnerus: Cur quarta deficit? Gesnerus: Respondit Gravesandus 1179. (*?Haec tamen quarta Figura plerumque negligitur, quia Conclusiones in hac minus naturales sunt; ita vt omne, quod in hac concluditur, magis naturaliter in alia, ex iisdem Praemissis, aliter tantum expressis, concludi possit. ")

1092 Vt aliquid his syllogismis efficiatur, ante omnia praemissa vtraque vera esse debet, quam vocant materiam;

Quomodo enim ex falsis aliquid veri sequetur?

1093 deinde, quantum ad formam, in I Sit minor affirmans, nec maior particularis: in II Vna negans esto, nec maior particularis: in III Sit minor affirmans, conclusio particularis.

Forma, i. e. dispositione. Ad formam examinandam exeogitarunt vocabula quaedam, ad quae intelligenda obseruandum est, A (asserit vniuersaliter, vel) est vniuersaliter affirmans: E vniuersaliter negans: I particulariter affirmans: O particulariter negans. Vocabula ipsa haec sunt:


page 371, image: s371

bArbArA, cElArEnt, primae, dArII, fErIOque. cEsArE, cAmEstrEs, fEstInO, bArOccO secundae. Tertia grande sonans edit dArAptI, fElAptOn Adiungens dIsAmIs*), dAtIsI, bOcArdO, fErIsOn.

* Obiiciatur n. 1088. Quidam homo est doctus, Omnis homo est peccator, E. Quidam peccator est doctus etc. Respondeo: Non ex ratione generali hoc est, sed ex vi Datisi: Omnis homo est peccator, Quidam homo est doctus, E. Quidam doctus est peccator. E. conuersim Quidam peccator est doctus etc. Stulta sunt vocabula: sed, si recte examinentur, reuera tamen sunt sapientiora, quam prima fronte videntur. Aliquando propositio est in finita. Qui non peccat, est Sanstus, Atqui Paulus non peccat, E. est Sanctus. (* Cf. 1089) Potest Respondens postulare Syllogisimos primae figurae.

1094 Hi syllogismi simplices: compositorum quidam connexi s. conditionales, quorum hoc fundamentum:

Hoc propter antiquos teneamus. Connexos Cicero vocat, quos nos dicimus conditionales aut hypotheticos.

1095 Posito antecedente, ponitur consequens:

Si adfuisses, scires, A. nescis, E. non adsuisti. Sed non ita possum argumentari: Si adfuisses, scires; Sed non adfuisti, E. nescis: nam potest aliunde scire. Ita possum concludere: Si satur est, non comedet, A. satur est, E. non comedet. Sed non possum conuertere, Si comedit, satur est, A. comedit, E. satur est: Nam potest aliquis comedisse, sed non saturatus esse. In his videndum est, an, posito hoc antecedente, sequatur hoc consequens. Si fuerit in Academia, erit doctus: nego consequentiam. Videndum est, vtrum haec connexa sint, fuisse in Academia, et doctum esse. Potest aliquis fuisse in Academia, et nihil tamen didicisse, Potest aliquis doctus fieri etiam extra academiam. Legit S. S., ergo illam intelligit: Non counexa sunt antecedens


page 372, image: s372

et consequens. Deinde videndum etiam, vtrum verum fuerit antecedens, vtrum fuerit in Academia. Saepe non sequitur ex antecedente, quod sequi putas. Si luna interponitur inter Solem et terram, est eclipsis, A. est prius, E. et posterius, item, A. posterius non est, E. nec prius.

1096 et, Negato consequente, negatur antecedens.

Vt in disputatione de cupro et eius noxa. Dixerunt medici prudentes, Si ex hoc metallo decedit succus noxius, mutabit succum violae: [hic enim non caeruleus manebit, sed ruborem trahet. ] Si non hoc consequens erit, etiam antecedens erit falsum. Ita argumentatus est Salomon, Si haec mater est, non patitur puerum interfici: Sed patitur, E. non est mater. Posito itaque antecedente, ponitur etiam consequens. Contra, negato consequente, negatur etiam antecedens: Nempe, si alioquin bene connexa sint. Si dico, Si est aut fuit in Academia, est doctus; Sed non est doctus, E. non fuit in Academia. Hoc non sequitur: Nam non sunt bene connexa.

1097 Quidam sunt disiuncti: vbi, sumto vno vere disiunctorum, negatur alterum, vel contra.

Est liber Anglice scriptus, cuius titulus Latine ita sonat: Aut Christianus aut bestia: Germanice etiam versus hunc habet titulum, Ein Christ oder ein Vieh. Sed est medium quid. Veteres ad compotorem incommodum dicebant, [gap: Greek word(s)] (* aut bibe, aut abi.) Quum Hispani cum Anglis bellum gererent propter montem Gibraltar, posuerunt in vexillis suis Aut vincere, aut mori. Sed Anglus quidam dixit, Datur tertium, fuere: Et hoc accidit.



page 373, image: s373

1098 Si sunt plura ita disiuncta, sumto vno negantur reliqua, vel contra.

Ponamus, fuisse tres in vno loco concluso, et ibi aliquid laesum esse. Hic possum argumentari, Hoc aut Caius, aut Sempronius, aut Maeuius fecit: Sed Caius non fecit, propter hanc rationem; Sempronius etiam non fecis, propter hanc: E. Maeuius fecit. Vel ita: Atqui Sempronius fecit, E. Maeuius et Caius non fecerunt. Ita solent ludere interdum de modis acquirendi, Aut emisti, aut inuenisti, aut furatus es: A. non emisti, neque inuenistii, E. furatus es. Sed datur tertium, quartum, et quintum: potest dono accepisse, parasse suo labore. Debet enumeratio plena esse.

1099 Enthymema ex vna tantum sumtione elicit conclusionem, altera nempe intellecta.

Enthymema etiam dicitur alia ratione de oratoris artificio, vbi argumentamur ex contrariis, et vbi argumentum aliquantum tectum est. Ita Cicero, Milonem defendens, interrogat iudices (* c. 29, aliis quidem verbis, sed in hanc senteutiam:) Velletisne Milonem absolvere, si reuiuisceret Clodius? Pallescunt iudices cogitatione sola Clodii reuiuiscentis. Tum pergit Cicero: Sedetisne vltores eius, cuius vitam horrescitis? i. Absurdum est huius mortem vlcisci, cuius vitam horrescitis vel cogitatione modo: A. vos iudices horrescitis eius vitam, et tamen vlcisci vultis eius mortem, E. absurdum facitis. Sed hoc non decet oratorem; non conuenit syllogismos formales proferre in oratione: ergo facit enthymema. Hic vocamus enthymema, quum ex vno argumento s. sumtione elicitur couelusio. Qui tibi vitam dedit, hunc tu vis interficere? pro eo, quod dici debebat, Qui tibi vitam dedit, hunc tibi non licet interficere, Atqui, rel. Tu me Pauperem facis, quem ego diuitem feci? Amici hace vox est; Ergo est audienda, pro eo, quod plene esset, Amici vox est audienda, A. rel. Sempronius


page 374, image: s374

dixit, E. non est credendum. i. Quod dixit mendax, illud non est credendum, A. Sempronius est mendax, cet.

1100 Non multum differunt consequentiae quas vocant proximae, s. consectaria diuersorum generum:

Horatius habet mille consectaria, quorum conclusion est, Ergo est bibendum, Pluit, E. e. b. Serenitas est, E. e. b. Festa dies est, E. e. b. rel. Sic, Dies serenus est, E. deambulandum.

1101 contra Sorites, ab illo Stoico sophismate (1120) diuersus, syllogismos plures continet.

Qui habet tres capillos, an ille est caluus? recte. Qui mille habet, an ille? Hic tamen vix inter caluos referri poterit. Difficile est desinere, et dicere, Hic desinit esse caluus, aut, Hic incipit. Ita, An diues est, qui habet vnum imperialem? Non. qui duo? Non. rel. Qui septem millia? recte. Qui vno minus, an ille? quidni? et ita retro, donec nesciat, quid dicere debeat. Non sunt termini: caluitiei nomen non finire debet numerum crinium. Ita diues nomen non finit terminos: est nomen proportionis et relationis. Diues est, qui plus habet, quam opus est. Sed h. l. Sorites est aliud, nempe series argumentorum. Qui non audit, non habet, quod imitetur: (imitari non potest) qui non habet, quod imitetur, ille non potest discere: Qui non potest discere, ille neque potest discere loqui: atqui surdus non potest audire; ergo non habet, quod imitetur: ergo non potest discere: ergo surdus non potest discere loqui. Qui audire non potest, non potest accipere notiones rerum audibilium: qui non potest accipere notiones rerum audibilium: non potest discere ex sermonibus aliorum: qui non discere potest ex sermonibus aliorum, non potest doctus fieri: ergo surdus non potest doctus fieri. Sorites est, quo Carolus I, Angliae Rex, deterritus est a consilio


page 375, image: s375

dissoluendi Parlamenti. Ita aliquis locutus est: Rex, qui non soluere potest Parlamentum, potest iudicaria Parlamento: qui iudicari potest a Parlamento, condemnari potest a Parlamento: qui generatim condemnari potest, etiam condemnari potest ad mortem: ergo rex, qui non potest soluere Parlamentum, potest damnari ad mortem. Est modo compendium plurium syllogismorum, et facile potest solui.

1102 Inductio etiam et Dilemma plures duabus sumtiones habere videntur.

Ex inductione, et ex illo, quod ex indiuiduis formamus notionem speciei et generis, ortae sunt apud nos omnes propositiones vniuersales. Vidimus, Petrus, Paulus, Ioannes loquitur: inde conclusimus, Ergo homines loquuntur. Vidimus vnum, duo, tres, plures canes; qui haberent quatuor pedes: conclusimus, E. canes habent quatuor pedes. Vti dixi, omnes nostrae propositiones vniuersales ortae sunt, et oriuntur, ab inductione: sed caueamus, ne festinemus, ne formemus statim propositiones vniuersales. Apud Lucianum (* in Hermotimo 34) de Gelone (* de Hierone apud Tzetz. Chil. 13, 485. N.) narratur, illi aliquando obiectum esse, ipsius os male olere. Abit hic domum, rixatur cum vxore, quod non monuerit se de hac re; potuisse praecauere aromatibus mandendis, et aliter. Respondisse fertur coniux, Ego putabam, omnes viros ita olere. Si verum dixit, est hoc pulcherrimum, et indicatur continentia, vtque Horatius (* III, 24. 22) canit, metuens alterius viri Certo foedere castitas: sed in hoc errauit, quod ab vno indiuiduo argumentata est ad totum genus virorum. Sinon apud Virg. (* Aen. II, 65) de Vlysse loquens dicit, Crimine ab vno disce omnes. Ita, vbi vnus aut pauci studiosi aliquid designauerunt, dicunt, fecisse studiosos. Ad propositiones vniuersales opus est, vt plura vnius generis indiuidua videamus: et, si non occurrat


page 376, image: s376

currat contrarium, putamus, nos ius habere formandi propositionem vniuersalem. Ita, aurum pallere, scimus ex inductione. Si deinde in Chemia aliquis discit, inter requisita auri, quae non possint destrui, pertinere etiam colorem hunc, ille hoc scit certius. Est etiam alia inductio pulcherrima et elegantissima, vbi aliquis paulatim inducitur ad hoc, vt ipse conclusiones saciat. Hac vsus est inprimis Socrates. Apud Xenoph. (* Oecon. 12) interrogat Ischomachum, si vicinus haberet pulchriorem agrum quam tu, vellesne illum habere? recte. Si pulchriores boues, etiam? quid ni? Si haberet pulchriorem vxorem? Hic incipit crubescere. Separatim interrogat vxorem ita: Mea Aspasia, si vicina tua haberet pulchriorem vestem quam tu, vellesne habere? Ita. Tandem, si haberet, interrogat, meliorem virum, vellesne etiam hunc? Incipit illa magis etiam erubescere quam maritus. Tum Socrates ambo hortatur, dicens, Vterque vestrum rubore confitetur, non recte vobis conuenire. Opera itaque danda est, vt virtute vobis amabiles et pulchri fiatis, rel. Ita interrogat de comitiis, Si Athenienses omnes ferant legem, vt asini fiant equi: an ideo asinus fiet equus? Omues intelligebant, cum dicere velle hoc: Si plebiscito hunc asininis virtutibus praeditum hominem vultis consulem facere, an hic ideo bonus consul erit? Sed hic est inductio, vbi ex pluribus propositionibus singularibus elicitur propositio vniuersalis. Quotqnot adhuc cometae visi sunt, nucleum lucidum habuerunt, vt vocare solent Astronomi, et circumcirca adiectum corpus aliud tenue lucidum; inde concluditur, E. omnes hoc habent. Planetae, qui obseruati sunt, non habent lucem suam: E. omnes, etiam illi, qui circa Iouem et Saturnum sunt, non habent propriam lucem.

Dilemma est apud Gellium (* V, 11) hoc: Si vxorem duto, aut pulchra est, aut turpis. Si pulchra est, [gap: Greek word(s)] erit: si deformis, [gap: Greek word(s)] . Sed in dilemmate, quod supra (* § 1097 sq) de omni disiunctione monui, omnia membra


page 377, image: s377

debent enunciari. Primo falsum hoc est, pulchras omnes communes esse: et turpes non semper sunt poenae. Sed inprimis hic datur tertium, illa forma, quam ibidem Fauorinus vocat vxoriam, quae neque pulchritudine sua inuitat alios, neque turpitudine molesta est viro. Pulchrius illud est dilemma; Aut vinces; aut vinceris. Si vinets, parum gloriae habebis; si occumbes, tanto turpius erit: E. plane non est pugnandum. Ita publice argumentatus est pulcherrime Rex Borussorum: Si vincunt hostes mei, nen magna erit mea ignominia: Contra, si vincantur a 200000 600000, tanto maior est gloria, et tanto peior illorum clades.

1103 Demonstratio vel vno absolui syllogismo potest, vel connexis inter se pluribus si non syllogismis proprie dictis, certe ratiociniis:

Demonstrari potest aliquid interdum breuiter vno argumento. Habent singulae disciplinae suos syllogismos. Theologorum syllogismus hic est, Quidquid docet S. S., illud verum est: A. hoc dogma, (vnusquisque articulus fidei hie ponatur,) est in S. S., E. verum est. Syllogismus est breuissimus, et tamen longissimus in totam vitam. Nam cum illis, qui non sunt in Ecclesia, magna est difficultas: Hi negant S. S. esse verbum Dei. Etiam cum his, qui sunt de Ecclesia Christiana, disputandum est, et examinandus est locus ille Grammatice, videndumque, vtrum sit hoc vel illud in S. S. ICtorum syllogismus talis est, Quod est in legibus, illud est pronuuciandum. Sed denuo disputatur, vtrum hoc sit in lege. Politicorum ita se habet syllogismus, Quod facit ad felicitatem publicum, id faciendum est. Sed, quid sit e rep., haec ardua quaestio est. Hoc in omni disciplina extra Mathefin est difficillimum.

1104 Ita vt, vel propositionem demonstrandam primo loco ponas, eam probes syllogismo, et


page 378, image: s378

huius sumtiones aliis syllogismis, dum ad ea perueniatur, de quibus dubitari iam non potest: quam analistuam methodum vocare moris est. (Diuersa ab ea, de qua 1132.)

Syllogismo. Hunc vocant Prosyllogismum, quo probantur propositiones aliquot praecedentes. Quae religio habet prophetias veras, illa est diuina: A. Christiana, rel. Maior ita probatur nouo fyllogifmo, DEVS folus potest praeuidere futura contingentin: --- quod vltra probandum. Deinde etiam minor probanda est: Christiana religio habet vetas prophetins: Hoc ostendendum est per inductionem; proferendae sunt prophetiae, quae impletae sint. Itaque ex hac methodo syllogismorum propositiones aliis syllogismis debent probari, donec ad illas primas notiones, et ad eas propositiones perueniatur, quae non amplius opus habent demonstratione, ad illa duo principia, quae negare nemo potest, Nihil fit sine ratione sussiciente; et, Nihil potest simul esse et non esse, (* conf. § 1132.) Supra (* § 946 fq.) habuimus etiam methodum analyticam, vbi ponunt finem, subiectum, remedia. Medici finis est sanitas; subiectum aegrotus; remedia mediana. Theologt finis est homines saluare; remedia, quibus vtitur, sunt verbum Dei et sacramenta.

1105 Vel positis his, quae necessariae veritatis, vel concessa, vel probata, sunt, inde paulatim educas, quae ante non erant liquida, quam syntheticam appellant, geometris familiarem.

Haec proprie mathematica est. Definitiones lineae, anguli, trianguli, ponuntur; item lemmata s. experimenta, axiomara; tum his vtuntur; eliciuntur consectaria; et tandem argumentantur. Qui modo elementa Geometriae attigit, ille conscius sibi est rei ipsius. Necessariae veritatis sunt axiomata.



page 379, image: s379

1106 In hac transferenda ad alienam, neque capacem demonstrationis verae, materiem saepe multumque peccatur:

Huiuscemodi demonstrationes sunt Dan. Huetii demonstratio Euangelica: Abr. Calouii Apodixis: lo. Iac. Syrbii Deus ex desiderio infiniti demonstratus, aliae. Optabile esset, vt demonstrationes mathematicas, et methodum mathematicam, plane non adhiberent, nisi Geometrae, et in Geometria. Nam non potest dici, quantas turbas, rixas, lites, et difficultates eo ipso excitarint homines, dum demonstrare more Geometrico conati sunt res, quae demoustrationis non sunt capaces. Causa haec est: In Geometria ex definitiouibus, ex axiomatibus, ex notionibus, disputari potest. Non possumus aliter cogitare, quam vt Mathematicus res considerat et proponit: ita se insinuant in mentem nostram, ita sunt fundata in intimis notionibus nostris, ita simplicia sunt, et nihil mixtum alieni habent. In linea Mathematicus non cogitat neque crassitiem neque grauitatem: non, vtrum tam tenuis sit quam filum seri, an ad pugni crassitudinem accedat: nihil cogitat aliud, quam tractum ab vno puncto ad alterum. Et ita in reliquis. Ita numerus, tres, est ita simplex, vt nihil possit cogitari simplicius, si abstrahis ab his, vtrum sint tres lineae, tres libri, an tres mundi. Ita, si duos numeros pares addas paribus, manent pares: Si imparem numerum auferas ab impari, manet impar, cet. Haec sunt ita aperte fundata in notionibus primis, vt paene homo non sit, qui non intelligat, aut negare velit. Et hinc Mathematici potuerunt tam longe progredi in notionibus, quae sunt ab omnibus rebus abstractae. Si homines in Metaphysicis, in definitionibus, in Ethica, in notione virtutis, quid iustum, quid iuris sit; si in aliis disputationibus ita conuenirent, vt Mathematici in Geometria; tum poterat methodus demonstratiua et Mathematica locum habere. Sed in philosophia, in aliis disciplinis, de singulis fere


page 380, image: s380

disputatur definitionibus; et, quod alter pro demonstrato habet, alter habet pro falsissimo. Hinc non potest hoc procedere: non possumus progredi in aliis eo, quo Mathematici in suis rebus sunt progressi. Et, quae fiunt a philosophis, aut facta sunt, demonstrando, sunt nugae, fucus, et nebula. Facile est dicere, Hoc Axioma est: Impossibile est, idem simul esse et non esse: Sed cum his non possumus longe progredi: sed in definitionibus non conueniunt. Si essem ego, aut, si quando spiritus meus fieret dictator reip. literariae, farcillis abigerem a Parnasso demonstratores, qui extra Geometriam demonstrant, et dicerem, illos non habere ius hic comparendi.

1107 qua re et demonstrationem, rem praestantissimam, infamant;

Cui sapit cerebrum, et cui acet cor, Plautus (* Bacck, III, 3 pr. ) dicir, cui acetum est in pectore, ille sentit, Demonstrationem extra Mathesin nihil esse in animo suo; non sentit vim; non putat ideo rem magis veram esse; sed putat nugas esse; et demonstrare apud Philosophos esse nogas proferre; aut certe non credit, quac illi demonstrata esse putant, et incipit dubitare.

1108 et, quae sensu, fide, probabilitatis gradu summo, certa erant, ea vel obscurant demonstrando, vel conuellunt.

Etiam fide quaedam ita scimus, vt non opus sit demonstratione. Si puer non vellet prius credere, hunc esse patrem suum, quam hoc ipsi demonstratum sit: miserum hoc esset. (* Recte ille, quisquis fuerit, qui, An tu vere [gap: Greek word(s)] es filius? interrogatus, Mater, respondit, assi mat: Pater credit: Stultus quaerit. Et sic homines iam Homerici inslituerunt [gap: Greek word(s)] 206. Minerua ita alloquitur Telemachum: [gap: Greek word(s)] --- Ad quae hic: [gap: Greek word(s)]


page 381, image: s381

[gap: Greek word(s)] . Vno verbo: Credit. Vbi similem Menandri locum affert Eustathius, et inde Clarkius. At anrea profecto sunt haec Augustini in libro de utilitate credendi n. 26 Quaero enim. si, quod nescitur, credendum von est, quomodo seruiant parentibus liberi, eosque mutua pietate diligant, quos patentes suos esse non credant? Non enim ratione vllo pacto sciri potest, sed interposita matris auctoritate de patre creditur; de ipsa vero matre, plerumque nec matri, sed, obstetricibus, nutricibus, famulis. Nam cui furari filius potest, aliusque suponi, nonne potest decepta decipere? Credimus tamen, et sine vlla dubitatione credimus, quod scire non posse confitemur. N.) Si miles non credere vellet, hunc esse imperatorem suum, nisi demonstratum antea sit per demonstrationem definitam, per axiomata: quid fieret? Et per definitionem res aliqua non sit clarior aut certior, sed obscurior et incertior. Quaesiui ab hominibus, qui sani erant iudicii et sanae mentis, a mulieribus, artificibus, reliquis, vtrum melius intelligerent rem ex demonstratione; et proposui illis demonstrationes tales: Sed fassi sunt: Immo intelligo multo minus. Aut etiam dubitare coeperunt de iis, quae antea pro veris habuissent. Ita pro concione demonstrant interdum, Biblia esse vera, esse verbum Dei; aut probant essentiam Dei, vt vocant; aut veritatem religionis Christianae; et efficiunt sua demonstratione hoe, vt aut non magis credant quam antea: aut incipiant dubitare plane auditores et cogitare, dicereque, Ergo haec non sunt coufecta: putabam esse certa et indubitata: sed, vt audio, potest adhuc disputari, vtrum vera sint nec ne. Vno verbo, aut non sentiunt vim demonstrationis, si quid etiam verum sit: aut demonstrando plane conuellitur verum: aut certe dubitare incipiunt, quibus aliquid demonstratur. (* conf. Gesueri epistola ad lo. Car. Koken, in Opusc. min. T. l, p. 95. N.) Segnerus; Distinctio inter certitudinesa mathematicam et moralem


page 382, image: s382

hic meo iudicio multum lucis adfundere poterat. Gesnerus: Demonstratio Mathematica non habet locum, nisi in quantitate. Quantum est, non quod recipit plus et minus, sed quod mensuram recipit, h. e. quod habet parte, quae rationem habent et inter se et ad totum. Quantitas propria, quae sui generis mensuram recipit, vt linea, numerus cet.; impropria, quae alterius generis, vt motus velocitas per lineam exprimitur. Gerte impropriam mensuram admittat oportet, quod demonstrari debet. Ergo non possunt demonstrari sensationes, affectiones appetituum, sapientia, stultitia cet., quae gradu f. plus et minus admittunt, mensuram non item etc. This is only to ring chances vpon Words, and to make a shew of mathematical Reasoning, without advancing one Step in real Knowledge. Vid. Theologiae Christianae principia Mathematica autore Io. Craig (Nobilis Geometra. Vid. Leipz. gel. Zeit. 1719. p. 271.) Lond. 1699. 4. V plagg. Dedicatus est liber Gilb. Burneto. Corollarium IV, quo finitur libellus: Verus Christianus est omnium sapientum sapientissimus, et Athei ac Deistae sunt omuium stultorum stultissimi. Est idem, qui demonstravit p. 24 probabilitatem Historiae de Christo euanescere intra annos 3150 ab A. C. I.

1109 Docent igitur recte in Logicis, fidem aestimare (401), ad quam requiritur, vt res ipsa talis sit, quae non ratiocinio, sed sensu, cognoscatur:

Ad fidem historicam nihil amplius requiritur quam hoc, vt sciam, aliquem verum sciuisse, et me non voluisse fallere. Sed, quae sensu eognosci possunt, non debeo, vt factum aliquod, cognouisse ex fide. Vtrum ignis vrat nec ne; vtrum hoc vel illud phaenomenon, quod obseruari potest a me ipso, ita se habeat; debeo sensu coguoscere. Contra, quae ratiocinio cognoscuntur, ea non opus est fide cognoscere. Bis duo esse qua tuor, pueri tantum fide accipiunt; sed non diu: nam mox ipsi hoc sentiunt et intelligunt ratiocinando. Ideo


page 383, image: s383

macerantur pueri per duos aut tres annos in scholis, donec tabulum Pythagoticam comprehendant, quid modo fide accipiunt, quoniam hoc illis non demonstratur per exempla: et ideo laborant, quia volunt fide comprehendere, quae comprehendere debebant ratiocinio. Sunt etiam res, quarum fidem tollat ratiocinium; si mihi aliquis narrat ea, quae fidei repugnant; si mihi dicat, 300 milites vicisse 6000. Hoc ita factum esse: Quoties aliquis ex hi 300 ceciderit, toties per miraculum pro vno adstitisse duos, donec ita multiplicatus fuerit numerus, vt illi 6000 pares fuerint. Et tamen sunt res, quae constant fide, vbi tamen adhibendum est ratiocinium: nempe in dissensu scriptorum; vt in hoc bello. Hic videndum est, quis fide sit dignior. Omnia sunt accurate exanunanda. Itaque ne in historia quidem omnia fide constant, sed, in dissensu praesertim, ratiocinio. Interdum in ipsa fide debet accedere ratiocinium. Quin ipsa fides nititur ratiocinio. [Ratiociniis cognoscere debeo, vtrum hic homo fide dignus sit nec ne. ] Debent coniungi fides et ratiocinium. Cogitemus hic dehistoria latillime sumta, qua facta omnia, experimenta, historias morborum et curationum rel. vires et euentus medicamentorum, obseruationes circa mores hominum etc. complectitur. Omnes historiae morborum, relationes curationum, effectus medicinarum, nituntur fide et ratiocinio. Primo credo, medicum esse bonum virum, cui credere possim, quae ille mihi narrat de suis sanationibus. Deinde vero debet etiam pati, vt attendam ad illum, vtrum sibi constet in relationibus suis: et vtrum conueniant ea, quae ipse de illius arte cognoscere possum, audire, videre. Ita est in moribus potissimum. Si mihi ethicus narret, proditionem esse fugiendam: natu principes amare quidem proditionem, sed proditores odisse: si dicat, securitatem noxiam esse: si monet ad fortitudinem, dicens, Audendum est aliquid, fortes fortuna iuuat, rel., hae sunt historiae, et ad fidem pertinent: sunt obseruationes, quae in humana vita factae sunt: Sed


page 384, image: s384

opus est, vt examinem, vtrum ideo, quod mihi ethicus. hoc dixerit, omnes principes oderint proditores; vtrum securitas semper noxia; vtrum is, qui fortiter aggreditur, etiam fortiter vincat. Debent haec duo, fides et ratiocinium, semper coniungi.

1110 deinde vt testes habeat, qui et facultatem rei proxime, dum ageretur, cognoscendae, vel ex idoneis monumentis hauriendae, habuerint;

1111 et vera dicendi non impeditam a metu vel cupiditate voluntatem.

Hoc omnes fatentur. Si quis interroget totos coetus hominum, vtrum ea, quae hic posita sunt, vera sint: omnes concedent et fatebuntur, esse verissima. Qui fit igitur, vt credatur militi gregario de pugna narranti, in qua ipse fuerit? Ille de toto nihil scit. Summum hoc potest dicere: Ego hic steti, et mea cohors iussa est hie aggredi hostem. De cetero vero nihil plane potest cognouisse. Et tamen dicunt deinde homines, [Verum est: conueni, qui ipse interfuerit.] Et tamen bonam partem relationes constant talium hominum fide. Ita potest fieri, vt historicus aliquis, qui proxime adfuerit his rebus gestis, falsus sit, falsa acceperit, verum dicere prohibitus sit, certe metu impeditus sit, aut etiam cupiditate motus dicere noluerit: sed vt C. annis post alius inciderit in monumenta meliora, et certiora compererit: vt adeo res post annos centum et amplius possit melius dignosci, quam proxime ab eo tempore, quo gesta erat.

1112 Potest autem vt sensus, ita fides quoque, certam cognitionem, et scientiam adeo, efficere.

In tota vita ita agimus, in quaestione qui patres nostri, in relationibus, in contractibus, in rebus vulgaribus, in Geographia, in calendario adeo. Si mihi aliquis non credere vult, hodie esse XXV Febr., dico, Inspice modo calendarium tuum. Sed, si dicere velit.


page 385, image: s385

Huic non credo, donec mihi demonstraueris: quid fieret? Ad hanc demonstrationem scapus chartae desideraretur. Poterat forte fieri. Possem dicere, Vide, sunt tamen diuersi homines, qui faciunt fastos, et siunt quamplurimis in locis, et omnes tamen conueniunt, neuter alteri coutradicit; oportet tamen certum fundamentum esses, vnde hoc constet. Et possumus retrogredi. Sunt obseruationes Astronomicae antiquissimae. Ad hanc rem oportet Astronomiam in auxilium vocare, cet. Huc refero etiam, quod supra dixi (* § 875), ipsam libertatem, quam cognoscendo ita sentio, vt, si nesciam me liberum esse, dubitare etiam debeam, vtrum vigilem an dormiam. Et, qui negat mihi libertatem, ille idem agit, ac si diceret, Incertum est, vtrum vita tua sit perpetuus somnus, an vero vigiles. Sed, qui hoc dicere potest, ille debet de omnibus dubitare. Sine fide nemo posset mercator esse, contractum facere, credere se accipere promissum sibi salarium, cet. Conf. 1115.

1113 A ratione, sensu et fide, sed non vndique indubiis, oritur maior minorue similitudo veri:

Similitudo veri est, Quum non audemus dicere, hoc certissime verum esse, sed videri modo veri simile. A ratione: Regula est, Similium causarum sunt similes esfectus, et vicissim, Similium effectuum sunt similes causae. Post hanc vocem erubuit Titius, E. illa voce offenditur. Ad mentionem huius puellae erubuit Sempronius, E. illam amat. Ad mentionem huius facti erubuit Caius, E. hoc factum ipse quoque aliquando commisit. Habent haec modo similitudinem veri: non vero semper ideo vera sunt. A sensu: Videtur haec manus Seii. Simile est hoc metallum argento, auro, quoad colorem, non vero grauitate. A fide; comparatis testibus. Item: Verisimile est, hoc nunc quoque Titium fecisse, quoniam alias fecit. Si de vna eademque re Sempronius M. dicit, Titius vefo C., et ille numerum augendi, hic vero minuendi, habuit causas, tum facile est intellectu,


page 386, image: s386

quomodo conciliandi sint. Sed, si minuit is, qui maiores causas habet augendi; et auget is, qui potius causas habebat minuendi; tum fit maior fides.

1114 et cognata illi probabilitas, cuius gradus recte aestimare magis ab ingenio et vsu, quam e praeceptis, discimus.

Potest aliquid esse verisimile, sed non probabile, Putatur hoc scripsisse Sempronius. Est illius manus; hanc aperte agnosco. Sed fit improbabile, quoniam haec epistola, in qua est manus Sempronii, repugnat illius rationibus, consuetudini, commodis: plane falsum, si sciam v. g. illum abfuisse quo tempore sciptum sit. Si audio, Caium a Titio accepisse M. imperiales, quum certissime sciam, Titium in vita sua non habuisse C., dico, non est probabile. Romani distinguunt verisimile et probabile. Probabile est, quod probamus. Probabilis orator est, quem probant multi. Videtur is abstinere a iudicio aliquo, et non pronunciare, qui dicit verisimile esse. Quamdiu iudex videt, esse hoc verisimile tantum, non potest pronunciare; sed potest, si est probabile. Multa fiunt probabilia, quae non habent magnam verisimilitudinem. Ita apud Ciceronem (* pro Rosc. Amer. c. 23 ) occisus est Cloelius, in conclaui, quo nemo potuit adire, nisi duo filii iuxta in alio cubiculo dormientes. Poterat veri similitudo esse, illos hoc fecisse. Sed illos nunciatum est deprehensos esse dormientes verum somnum: Ergo iudices absoluerunt eos. Aderat veri similitudo, illos occidisse patrem: Sed Cicero addit, Iudicibus non erat probabile; quia fieri non posse putabant, vt dormire statim aliquis possit, qui patrem occiderit. Itaque homines docti quidam voluerunt probabilitatem gradibus certis includere. Kahlius quondam noster, nunc in officio Regis Borussorum versans, scripsit Logicam probabilium (* Lud. Mart. Kahle Elementa logicae probabil. methodo mathem. adornata, Halae 1735, 8. conf. et § 11). Et verum est, posse interdum aliquid


page 387, image: s387

maiorem probabilitatem habere, quam aliud. Ex ludo tesserarum hoc apparet, vnde probabile intelligi et mensura declarari potest. Si duae tesserae iaciantur, multo probabilius est, casuros esse VII oculos, quam II, vel XI, vel XII. Nam plures casus sunt, vbi VII iacere possum, quam alium quemeunque numerum. [I et VI efficiunt VII, V et II it dem, III et IV etiam. XI vnus tantum casus fert V et VI. Similiter XII non nisi ex bis VI possunt emergere. ] In reliquis numeris duo modi sunt. X exsistent, si cadant V et V, aut VI et IV. IX, si cadant IV et V, aut III et VI. Sed in omnibus hisce potest euenire, vt hic sacer septenarius numerus mihi vna vespera euacuet totum marsupium meum. Et tentaui. Nam, quum hoc dicerem Segnero tum nostro, dicebat, Non posse fieri in tanta probabilitate, quin saepius cadant VII, quam alius numerus Impendimus igitur tesseris dimidium horae, et inuenimus, casum esse valde dubium. [Interim, si me stultum esse oporteret, cogererque ludere, septenario tamen semper magis studerem, quam numero alii cuiuis, quia maior est probabilitas. ] Ita in his sortibus, quae vocantur Lottariae, probabile est, si C symbola (Loose ) emam, me plus lucraturum esse, quam qui vnum modo habeat. Et tamen fieri potest, vt ego cum meis C symbolis nihil lucrer, aut parum certe: et alter, qui vnum modo habet, et forte redemit ab alio, qui illud noluit habere, lucretur XX imperialium millia, et sortem accipiat maximam. Hae tales probabilitatis regulae, quae tantum nituntur probabilitate rei, valde fluctuant et admodum sunt incertae. [VII potius quam XI operam darem: ] Interim tamen non certum est. Huius generis sunt qui vocantur contractus vitalitii, Tontinae, aeraria viduarum, rel. Semper hic cogitandum est, In omni verisimilitudine vnicus casus exsistere potest, qui verum omne tollat. Possunt mille rationes conuenire, quae probabile reddant, Sempronium hunc librum scripsisse: et ego vnico argumento possum efficere, vt mille rationes verisimilitudinis omnes


page 388, image: s388

vno impetu tollantur, si ostendam v. c. Sempronium eo tempore, quo hic liber scriptus est, non amplius vixisse. Veri similitudinis et probabilitatis haec ratio esse videtur, vt verisimilitudo abstineat ab decisione: qui vero probabile dicat, putetur hoc credere, et videatur propendere in hanc partem. Legi illam Logicam probabilium: sed inter legendum mihi ad omnes paragraphos occurrerunt casus contrarii. Et feliciores sunt, qui vtuntur ingenio suo, et vsu vitae. Segnerus: Vehementer dissentio. Si vllibi, hic praeceptis vsus est. His diebus in computanda aliqua probabilitate inueni numerum vltra milliare Italicum longum, si hoc charactere 1. 2. scribatur. Gesnerus: Quae ego vidi, nihil ad rem ipsam et applicationem. (* Praeter eos, quos n. II vidimus, probabilitatis leges condiderunt de la Place in Memoires de Mathematique et de Physique presentes a l' Academie des Sciences par divers Savans --- Tome VI, a Paris 1774. 4 et in Histoire de l' Academie royale des Sciences Annee 1778, a Paris 1781. Lichtenbergius, cuius Obseruationes super dubiis quibusdam circa aptitudinem vulgatae mensurae sortis, Goettingae prodiere 1780, et alii. N.)

1115 Vitae quidem nostrae maiorem partem et grauiorem probabilitate magis, quam demonstratione ac scientia proprie dicta, niti, certum est.

Apparet hoc in petendo munere, in amicitiis contrahendis, in nuptiis. Vixit Caius bene cum vxore sua priori, probabile est, eum erga alteram etiam non exerciturum esse tyrannidem. Didicit Sempronius ea, quibus opus est ad institutionem puerorum, E. etiam probabile est, illum gnauiter functurum esse officio suo. (* Alias: Actiones grauissimae certitudine non mathematica et demonstratiua, sed merali illa, quae fide ac testimonio alieno mere nititur, reguntur. Officium illud naturale ac sanctissimum, liberorum erga parentes, fide ac testimonio regitur.) Si demonstratione res fierent,


page 389, image: s389

Rex Borussorum iam diu non esset modo Marchio Brandenburgicus, sed Marchio plane Neapolitanus et Italicus, aut plane nihil. [Nam, quum Galli hic essent, eum necessario et vtique mox ad incitas redactum omninoque deletum iri, mathematice demonstrarunt, Etiamsi hostes eius, dicentes, semper alterum tantum perdant; si ipse decem millia, isti millia viginti; illiun tamen diu durare eosque sustinere nequire. Horum enim viginti millia, statim expleri sine negotio: contra, iliius damna restituere, esse in difficili.] Et tamen forte ad suam et prouidentiae gloriam emerget. Res non redit ad computationem. Potest enim res minutissima mutare omnia adeo, vt plane, quasi nouus orbis oriri videatur.

1116 Inter opiniones, h. e. sententias sine certa ratione susceptas, est Hypothesis, quae eo maiorem probabilitatis gradum adipiscitur, et ad certum proxime adspirat, quum non modo nihil repugnantiae habet, sed sufficit omnibus phaenomenis explicandis.

Hypothesin vocant opinionem assumtam ita, vt illam ponamus esse veram, donec eam applicauerimus ad res incertas conciliandas. Interdum, si omnia conueniant, mutatur ipsa ratio, et veritas fit, quod ante erat hypothesis. Copernicanum systema iam paene onmes in se veritatis numeros habet. Contra Vortices Cartesiani assumti sunt, quia satis commode hac ratione responderi poterat ad quaedam phaenomena, ad motum solis circa terram, ad fluxum et refluxum maris, ad grauitatem, ad vim magneticam, rel. Sed, quo magis sunt examinata illa omnia, et applicata ad vortices illos, tanto felicius sunt non modo destructi, sed difflati plane. Ita ad motum animalium assumserunt fluidum nerueum quod vocabant, quod inflet musculos, neruos et motum concitet in corpore animali. Sed etiam haec res non satis


page 390, image: s390

respondit experimentis, quae adhibita sunt. Si hypothesis sumatur, et omnia bene conueniant; sed vnicum phaenomenon in contrarium occurrat, quod aperte repugnet, tum totum euertitur, et omnis hypothesis nulla est. Ad commercium corporis et animae excogitatae sunt tres hypotheses, systema influxus, assistentiae, et harmonia praestabilita. Sed hanc apud me plane euertit et tollit funditus hoc, quia alias nihil habet causam suam: tollitur causa; non possum aliquid discere ex libro, quia etiam sine hoc anima mea eadem euoluisset ex se, sine hoc libro. Et huic systemati etiam illud repugnat, quod de libertate dico, ita, vt non possim hanc hypothesin assumere. Hoc bene tenendum. Semper vnicum phaenomenon contrarium, et simpliciter repugnans, totam hypothesin plane euertit. Nihil repugnantiae: intellige eius, quae in ipsa hypothesi insit, aut phaenomenis notis.

1117 Opinio falsa error vocatur, quem pariunt vel falsae sumtiones, vel falsa argumentandi ratio.

Possunt omnes opiniones tractari tanquam conclusiones, et tanquam effecta ex praemissis: alias non facile oriuntur errores. Verum est, potest fieri, vt e propinquo videam aliquid moueri, quod ab initio putabam esse auem aut canem, et deinde, quum propius accedam, est homo: Sed ordinarie tamen errores considerandi sunt tanquam argumentationes falsaeque conclusiones. In omni vero conclusione salsa sunt hi duo fontes: aut falsa supposita; aut forma non recta syllogismi. Est mihi inimicus Sempronius, E. hoc fecit mei irridendi causa. Hic error ex his syllogismis ortus est: Qui inimitus est, ille irridet, rel.: deinde, Qui inimicus est, etiam nunc me irridere voluit. Hic falso est assumtum hoc, Qui inimicus est, ille omnia facit irridendi causa. Ita quotidie argumentantur, qui in diurnis literariis reprehenduntur. Primo assumunt hoc: Ego sum doctus. Nam nemo est tam malus, qui non putet, se esse doctum.


page 391, image: s391

Deinde argumentantur, Atqui ille, qui te reprehendit, est inimicus tuus, et tibi inuidet. Nam, qui reprehendunt hominem doctum, illi sunt inimici et inuidi. Hi errores itaque orti sunt ex falso assumtis. Sed potest etiam ratio argumentandi falsa esse. Adhaerescit hoc nobis omnibus, iuuenibus et senibus, vt ita argumentemur: Iuuenis sum, vel, Possum adhuc aliquantulum vivere, ergo differre licet emendationem. Primo, falso assumtum est hoc, Ego senex ero, aut, Aliquamdiu possum viuere: nam nescimus hoc. Deinde, etiamsi hoc scirem, non tamen differenda est ideo omendatio: nam nescio, vtrum reditura sit vnquam illa occasio. Prouerbium est, Saepe etiam olitor est verba opportuna locutus: sed inde argumentum faciunt, Est olitor, E. non opportune valde loquitur, vel locutus est. Pallet; E. aut studet, aut amat. Neutrum potest verum esse. Erubuit, E. fecit. Radius electricus ex stiria accendit, E. est ignis etc.

1118 Ratiocinia fallacia vocantur Sophismata, quae vel verbis et literis ambiguis;

[gap: Greek word(s)] est, acutiorem, callidiorem, reddere: [gap: Greek word(s)] qui hoc facit: [gap: Greek word(s)] factum sophistae, vt [gap: Greek word(s)] est factum [gap: Greek word(s)] , a [gap: Greek word(s)] . (* Nomen origine sua honorificum; quum sapientiae professores degenerare, et omnia ad quaestum inanemque gloriam referre, coepissent, vt fit, in contumeliam abiit. [gap: Greek word(s)] liber singularis est Aristotelis, et pars eiusdem Organi, vbi conserantur interpretes, vt Ludov. Lucius; Iul. Pacius, rel., vbi exempla omne genus occurrunt. Huc pertinent omnia philosophiae Aristotelicae compendia, velut Fridem. Bechmanni Institutt. Logicae ex Aristot. l. VI, c. I. Idem optime de modo soluendi sophismata peculiari libro praecepit. [gap: Greek word(s)] exstat Galeni scriptum. N.)



page 392, image: s392

1119 vel diuersis relationibus constant, et syllogismos quatuor terminorum efficiunt.

Schmaussio nostro inuidiae fuit syllogismus ille, qui etiam Thomasium infamauit, Quidquid non est contra ius naturae, illud non est peccatum: A. scortatio non est contra ius naturae, rel. Sed vterque negabat Maiorem. Falsa est maior propositio, si distinguo, quod illi faciebant, inter ius naturae stricte sic dictum, vbi aliquis cogi potest ad meum et tuum, et ad laedendum aliquem: et inter ius naturae late sic dictum. Sed ille stricte sumebat ius naturae: et ius naturae adeo in Minore aliud significat quam in Maiore, adeoque quatuor termini insunt in hoc syllogismo, (* Nempe in Maiore late accipitur, in Minore stricte. conf. § 1220. N.) Notetur hic syllogismus infinitus. (* 1089. 1093)

1120 Nobilia sunt Stoicorum praesertim inexplicabilia, vt Sorites (Caluus):

(* De his agunt Lil. Gyraldus in Dialogismo V 3 Io. Brodaeus Miscell. II, 3 sqq.; Io. Stengelius de bono et malo syllogismo; Menagius ad Laert. p. 121 sq.; Io. Alb. Fabricius de antiquorum philosophorum, Stoicorum maxime, cauillationibus, p. 133 Syllogae Opusc.; Iac. Facciolatus in Acroasibus Dialecticis, et alii. N.) Hic syllogismus in illis rebus locum habet, quas quis desiniri vult, quae autem non habent terminos, aut modum certum et assignatum. Quaeritur v. c., an granum sit acervus? Non. An centum grana? rel. (* conf. ad § 41 et 1101. N.)

1121 Mentiens:

Quicunque verum dicit, ille non mentitur: A. qui dicit, se nunc mendacium dicere, ille non mentitur, (s. Qui mentiens dicit se mentiri, verum dicit) E. qui mentitur, ille verum dicit, (s. Qui mentiens dicit se mentiri, non mentitur). Concludunt a dicto secundum quid ad totum


page 393, image: s393

argumentum. Debebat ita formari conclusio, E. qui dicit, se nunc mentiri, ille non mentitur, sed verum dicit: et ita concedi potest totum argumentum. Pistilli versatio (* [gap: Greek word(s)] , v. Schottus ad Zenob. pr. Cent. 6, 25. N.) quid fuerit, nondum satis scitur. Forte hic syllogismus similis fuit illi annulo et baculo Schwenteri. (* Per annulum transmiserat baculum, qui in illo sine intermissione moueretur, vt esset scilicet perpetuum mobile. N.)

1122 Cornutus:

Quod non amisisti, illud habes: A. Cornua non amisisti. E. cornua habes. Non metuendum est, ne quis tentet frontem. Et, si rustico, aut alii cuicunque obuio, offeras hunc syllogisinum, dicet, An omnes Logici ita stulti sunt, vt tu? Ego responderem tali sapienti homini, Quod non amisisti, habes: A. pediculos, morbum gallicum etc., non amisisti, E. habes. Haec omnia restrictione termini minoris nituntur, Quod non amisisti, quum haberes, rel. Potest etiam dici alatus vel purpuratus etc.

1123 Crocodilinus:

Crocodilus abstulerat mulieri puerum suum: repetit illa puerum: dicit ille, Reddam, si diuinaueris, quid facturus sim. Ergo reddes. Non est verum. Ergo non reddes. Itaque, vt verum dixeris, retinendus est puer; Si reddidero, non erit verum.

1124 Electra:

Ex antiquis tragoediis hoc sumtum est. Electra accedit ad tumulum patris sui, vt illi inferias ferat: superuenit etiam frater eius Orestes, et velaverat illa vultum suum. Interrogatur Orestes, an hanc nosset. Respondebat, se non nosse. Dicebant, Atqui est tua soror: E. sororem non nosti. Debebat dicere, Forte nouero, si ostendat vultum. Sic:


page 394, image: s394

Nosti hunc librum? si clausus aut inuolutus detur. Habui amicum, qui non ita pridem hic in vicinia mortuus est in Conrectoratu, is me Jenae interrogabat, ostendens librum clausum, quem manu tenebat, Haec bibliorum Hebraicorum editio an bona est? Interrogabat ille de re, ad quam simpliciter responderi non potest. Dicebam, Forte dixero, si aperueris librum. Et forte ne tunc quidem dicere potuissem, si ignota mihi fuisset illa editio.

1125 Reciprocus s. a) ntistre/fwn:

Apud Cicer. Verr. III, 98 dicit aliquis, qui rusticos vult onerare, Vos rustici estis semper beati homines: Si parca sit messis, tanto carius venditis annonam. Quae si vilis sit, tanto plus creuit. Contra, Misera est semper conditio nostra, dicat rusticus. Si vilis est annona, non possum caro vendere: Si cara illa, non habeo, quod vendam. Hic, quoties offertur alicui talis syllogismus, semper videndum est, annon sit reciprocatio, vt in illo (* apud Gell. IX, 16) Si pulchram duxero, erit [gap: Greek word(s)] ; si turpem, erit [gap: Greek word(s)] . Hic responderi potest, Si turpem duxeris, non erit [gap: Greek word(s)] ; si pulchram, non erit [gap: Greek word(s)] .

1126 Achilles:

Hic forte est omnium stultissimus. Dicunt, et mathematice demonstrant, Achillem non posse praecurrere testudinem. Achilles est [gap: Greek word(s)] . Poterant etiam sumere ceruum aut vulpem. Ponamus, in stadii initio esse Achillem, in medio testudinem. Ponamus, Achillem decies tanto celeriorem esse quam testudinem: Quum testudo decimam partem percurrerit, eo tempore Achilles centesimam tantum absoluit: et, quum Achilles absolvit centesimam primam, illa est iam in altero progressu: et, quum ille ducentesimam, haec vicesimam absoluit, et sic porro. Achilles centuplo celerior in principio dum percurrit[?] Testudo in medio statuta interim[?] Sed in hoc inest sophisma, quod sumunt, spatia esse proportionalia;


page 395, image: s395

et illa spatia, quae hic ponuntur, respondere temporibus. Verbo, statuunt tempora proportionalia spatiis. Sed non accurate respondent: non sunt spatia proportionata ipsis temporibus: non potest ita retro diuidi in minuta spatia. Potest Achilles in singulis progressibus certe minutissimum spatium praecurrere.

1127 Ignaua ratio.

Si fatale est, vt diues fiam, ero sine labore: Si non est, neque labor proderit: Ergo quiescam. Si fatale est, vt doctus fiam, non opus est, vt studeam. Et, si fatale est, vt indoctus maneam, omni labore nihil efficiam: Ergo quiescam. Si fatale est, vt conualescam, fiet sine medico, rel. Est talis syllogismus, cuius conclusio est, E. nihil faciam. Haec soluuntur felicius ab his, qui non docti sunt ad Logicam, quam ab illis, qui soluere volunt sophisma secundum regulas, et macerant se, dum sollicite cogitant de responsione. Statim vident, esse in his aliquid stulti, et dicta ab hominibus, qui non habeant cerebrum.

1128 Iam hac definitionum, enunciationum, syllogismorum, demonstrationum, ratione ac natura cognita, ad illas ipsas inueniendas ac formandas, tum examinandas et iudicandas vti docent ipsis legibus illarum applicandis, in qua demum applicatione vsus Logicae inest.

Haec praecepta ad vsum sunt transferenda et applicanda. Non autem metus est, ne quis hoc ordine id faciat, et ad methodum sapere velit. Forte, si quis omnia exempla, quae ad vsum pertinent, colligat: si dimidium annum, aut annum, impendat huic labori, et colligat omnia exempla, quae in vita occurrunt, et ad praxin humanae vitae spectant; et deinde collegium Logicae practicae habeat duorum annorum: non inutilo hoc esset. Si incipiat ab ideis et per aliquot hebdomadas


page 396, image: s396

conquirat exempla, quibus illustret doctrinam de ideis; et ostendat, in quibus diffideant a se inuicem, aut quatenus conueniant; et gradus illorum diuersos enumeret; ostendatque, qui ex obscuris errores oriantur; Si ea, quae in Logica modo pertinent ad praecepta, applicet ad vitam: Deinde in iudicio, si ostendat, quam facile in vniuersalibus propositionibus peccent homines, dum ex iis, quae particularia sunt, et singularia, forment vniuersalia: et, si sumat talia exempla, quae vsum ad vitam habent; si doceat, quomodo notiones animalium et plantarum, rel. detexeris: Si ad syllogismos idonea exempla proponat: poterat forte aliquid effici. Sed, vti dixi, vbique sunt adhibenda talia exempla, quae vsum et respectum ad ipsam vitam habent; non, Petrus currit; non sophismata; non alia, quae alias ad nihil prosunt nisi ad praecepta. Sed tamen via haec nimis longa ad sapientiam erit. Non procedunt hoc ordine homines. Puer non methodice docetur Ethicam secundum librum et praecepta, vt hoc vtar, Omeisii: sed nunc occasio est monendi illum de modestia; nunc de veracitate, rel. Vt offertur occasio, ita docetur, modo de hac, modo de illa virtute. Ita in Geographia non methodice ab initio cum illo agendum est. Si quando venit in vrbem, non ostendit illi omnes ex ordine domus, et dicit, hanc hic habitat, hanc ille; sed, vt occasio est, ostendit modo hanc huius, modo illam illius viri docti, aut alias noti viri domum. Si quando legitur in relationibus publicis nomen alicuius vrbis, aut alias incidit mentio loci, monendus est puer, vt quaerat. Hodie legimus, Nienstetinum ab Russis esse vastatum; quaerat Neustetin. Ita etiam faciendum est in Logicis. Bonus doctor intentus est ad omnes opportunitates acuendi intellectus, et emendandae voluntatis. Non per aliquot horas occupatus esse debet in explicandis synonymis et homonymis, rel.; sed, si qua est occasio, monendus est puer, raro esse synonima, et rarissime occurrere. Verbo, occasionibus est insidiandum.


page 397, image: s397

Et boni doctoris est per omnes occasiones nunc hanc nunc illam partem praeceptionemue exercere; et intentum esse omnibus acuendi ingenii et intellectus adeo vniversi occasionibus. Ita pueros ab initio aetatis exercere his rebus, etiam sophismatis, vtile est, et conuenit: sed non methodice, verum data occasione, prout opportunum est, vt se ipsos exercere solent. Solebamus nos inuicem interrogare, Wo hat Adam den ersten Loeffel hergenommen? - Beym Stiele. Sed, si de eat Logica practica doceri, deberet fieri eo modo, quem ostendi. Non exempla vulgaria afferenda essent, non, Petrus currit, non ea, quae nihil iuuant; sed ea, in quibus errent homines et pueri, si non moneantur: et hic observandus est ordo, vt praemittantur ea, quae in sequentibus habeant vsum, et denuo occurrant. Hac in re magna est commoditas Ernestinorum initiorum, cuius Logica etiam hic magnam partem expressa est a me.

METHODVS

1129 Ex iisdem fontibus methodus deriuatur, s. ratio verum communicandi cum aliis, docendo et scribendo.

Qui recte versatur circa ideas s. earum symbola, circa enunciationes et ratiocinia, ille bene docet et scribit etc.

1130 In his, quae ad rerum naturam, proprietates, causas, effecta, pertinent, regnarunt olim Geometrae, quorum ars proprium quasi Matheseos, s. disciplinae, sibi nomen vindicauit.

Hic, in Geometria, inprimis sentimus, quid sit [gap: Greek word(s)] , quid [gap: Greek word(s)] , quomodo iis, quae didicimus, vtendum sit tanquam instrumento reliqua et plura discendi. Mathematici initiis recte vrentes progressus fecerunt horribiles. Geometria applicata ad directionem radiorum


page 398, image: s398

vocatur Optica: eadem applicata ad reflexos radios est Dioptrica: et, si applicetur ad refractos radios, dicitur Catoptrica. Applicata ad auditum est Acustica. Applicata ad ciuium rationem aedificandi, est Architectura ciuilis; ad rationem militarem machinas faciendi, est Architectura militaris. Applicata ad onera mouenda, fit Mechanica. Applicata ad siderum cursum, est Astronomia. Applicata ad orbem terrarum emetiendum et describendum, fit Geographia. Ad vmbram solis applicata, vocatur Gnomonica. Priuat se altero oculo, qui negligit Mathesin. Nullus esse debebat, qui nomen inter eruditos profiteri vult, certe nemo eorum, qui pueritiam et iuuentutem instituere vult, qui non certe didicerit elementa Matheseos et Geometriae, et deinde illam primam partem applicationis. Haec minimum aliquis didicisse debet. Neglectus hic facit, vt realis schola desideretur. [Hodie in Indiciis Hanoueranis, quae vocantur, acerbas legimus querelas scholas reales postulantium, optantiumque, vt in vnaquaque schola vna classis esset realis. Conqueri ea de re parentes eorum puerorum, qui non literis, sed arti cuidam, aut opificio, destinati sint, Filius meus, dicentes, venationi, mercaturae, sutrino, et ita porro, operam dabit, quid ei prodest lingua Latina? et praeter eam quid in schola docetur? Recte sentiunt. Sed, iam diu iis cautum esse, poterant ex Ordine scholastico, et Opusculis meis Germanicis cognoscere. Verum homines nihil, quod salutare esset, ad animum admittunt. Rex GEORGIVS me consuli iubet: at nemo obsequitur: et tamen postulant, vt sibi prouideatur. Hic non cessat officium. ] Debebant mathematica studia in scholis tractari. Hoc sutori prodest, si principia Geometrica tenet: haec faciunt, vt aliquis agros possit metiri, et, vt sit bonus paterfamilias; vt sciat, quomodo aedificandum sit: haec prosunt omnibus, qui praedium colunt aut curant: hae sunt literae communes. Quid iuuat sutorem, si scit, podicem esse generis masculini. Deinde praeter Geometriam discere debebant Geographiam,


page 399, image: s399

Graphicen, et scribere, et quidem eleganter, operam date Calligraphiae, et celeriter etiam, vt fiant Tachygraphi. Arithmeticam comprehendi sub Geometria. Latina vero lingua potius restringenda erat ad institutionem priuatam, et, quatenus publice tractatur, exerceri debet vsu, non grammatice. Qui vero volunt longius progredi, qui literis volunt operam dare, hi debent Grammaticam discere; et, vt discant, sunt admonendi.

1131 Itaque, si non essent aliae maximae vtilitates, operae pretium esset elementa matheseos vel hanc solam ob causam fideliter discere.

Inter has vtilitates est attentio, modestia, rel. Vbi primum discipulus didicit tabulam Pythagoricam, potest arguere praeceptorem suum erroris. In aliis non ita facile est: ibi semper effugium aliquod inuenire potest praeceptor, etiamsi errauerit reuera, at hic non potest. Sed praeterea etiam reuera omnis methodus, omnis Logica, non potest felicius disci, quam per Mathesin.

1132 In disciplinis practicis commoda est, quam analyticam vsus vocauit (diuersa ab ea, de qua 1104), vbi, proposito fine, consideratur subiectum, cui consulendum est, et declarantur consulendi remedia.

Nuper etiam aliam methodum analyticam habuimus, vbi diximus, poni propositionem, quae probetur syllogismis, et horum syllogismorum sumtiones probari denuo nouis syllogismis, donec tandem veniatur ad illas simplicissimas et primas notiones: Sed hic ponitur finis, qui in doctrina morum est felicitas s. summum bonum; deinde consideratur subiectum, homines s. moralis natura hominis; tum veniunt remedia; haec sunt hic virtutes. In vita ciuili finis est felicitas et pax reipublicae; subiectum ciues; remedia leges. In medicina finis est sanitas;


page 400, image: s400

subiectum homines omnes, siue sani sint, siue aegrotent; remedia hygieina, diaeta, medicina, ars sanandi. (* conf. § 946.) Segnerus: Cur tantum in disciplinis practicis? Nonne Geometrae Analysin ad fastigium euexere, quod vltra vires intellectus humani positum debuit videri? Et cur methodus Synthetica magis est geometrica, quam Aualytica? Ego potius inuerterem. Sed credo sat nuga rum. Gesnerus: Hic certe: nam analyticam methodum hic aliter accipiunt.

1133 Historia naturalis diligentem et graphicam descriptionem corporum, quod ad partes, figuram, compositionem, mutationes, postulat:

Huc pertinet etiam diuersus status rerum; vt plantarum, quam formam habeant, quum modo prodierint ex terra; quam, quum adoleuerint; quam, quum florent; quam, quum semina gerunt. Ita animalium et dominum aetates: quae figura hominis sit, quum embryo sit adhuc; qui puer differat a iuuene; iuuenis a viro; vir a sene. Haec omnia considerat anatome. Cuculi ratio intestinorum facit, vt oua in nido alieno deponant. Faciunt animalia instinctu, quod iubet ratio. Ita ortae sunt societates naturae curiosorum, quae quotidie noua inuenta producunt. Ita nuper admodum deprehensus est scarabaeus paruus admodum, qui potest talpam sepelire; ideo nominant cum vespillonem. Fodit primum paruum foramen iuxta mortuum talpam: deinde magis magisque excauat amplificatque suum foramen, donec tandem talpa in illud incidat. Tum supra illum terram spargit, et ita sedet supra thesaurum suum, et cogitat forte, vt ille stultus diues, [Iam ede, bibe, mi animule, in multos annos tibi prouisum est. ] Ita multa curiosa per aetatem nostram sunt detecta de apibus, formicis, aliis. Laudandum inprimiis opus Buffonis.



page 401, image: s401

1134 alia historia causas cum euentis solicite connectit e. i. g. a.

Vide supra. Qui historiam aut scribere, aut discere, volunt, ante omnia hoc obseruare et hoc agere debent, vt attendant in euentibus ad causas illorum. Nam hic est syllogismus hifioricus, Vbi eadem vel similis causa est, ibi iidem vel similes possunt euentut exspestari. Sed hie etiam hoc simul obseruandum est: Vnica conditio potest interdum mutare totam rem, totam scenam. Sed tauto melior aliquis historicus est, quanto magis aptus est ad detegendas causas euentus alicuius.

1135 Generalis vbique lex, vt notiones sint, quantum eius fieri potest, clarae et plenae,

Linguam in potestate habere oportet: Geographiae, Chronologiae, prosopographiae debet esse peritus.

1136 iudicia s. enunciationes verae,

Vel nostro sensu, vel alieno, testimonio.

1137 ratiocinia iusta,

Etiam hic ad materiam et formam respiciendum. De difficultate iudicandi etc.

1138 ordo lucidus.

Vt, quod iuuat ad intelligentiam sequentium, praeponatur: vt illa semper his nitantur. Ptaecedant vetera, nota, certa; hinc transeatur ad his opposita.

DE LIBRIS LEGENDIS etc.

1139 In libris etiam legendis, interpretandis, examinandis, principia eadem magno sunt vsui:

Etiam libros legere est [gap: Greek word(s)] , iuuat [gap: Greek word(s)] ; et adeo hic recte de hac materia agitur. Omnia autem hic quoque nituntur tribus illis intellectus facuitatibus, ideis,


page 402, image: s402

iudicio, et syllogismis, si non quoad formam, certe quoad materiam et rem ipsam. Hic inprimis laudanda est Cerici opera. Licet enim naso critico non satisfaciat, tamen infinitas regulas posuit, quae omnes bonae sunt, et vsum habent maximum. Debet omnino legi ille liber; sed ita, vt semper cogites, eum, qui Hebraice sciat, dicere, Clericum non recte sciuisse Hebraica; qui Graece doctus est, neget. illum Graece satis doctum fuisse. Quoties ad singulas voces peruentum erit, tum debes tibi cauere: Sed, in quantum praecepta catholica sunt, bona sunt. Interim talis Logica desideratur, quae exempla omnis generis, etiam ad lectionem librorum pertinentia, contineat, et de qua supra (*§ 1128) dixi; Logica practica, quae ex omni campo eruditionis deligat magnam vim exemplorum. Hanc amarem, si quis daret.

1140 vt intenti simus et singulis verbis, quatenus sunt notionum symbola, obscurarum, clararum etc. auctori, genti, sectae, propriarum;

De reliquis dictum est. Obscurus et clarus sunt relatiua. Huic obscurum est, quod alteri darum. (* Auctor vix vllus erit, quin habeat aut voces sibi proprias, aut proprias vocum communium aignificationes. Sic, vt ex multis paucadelibem, [gap: Greek word(s)] , quod reliquis sacrorum librorum auctoribus puer est, Mosi est puer et puella: [gap: Greek word(s)] , contra consuetudinem, apud Homerum est foetus, qui vtero gestatur, [gap: Greek word(s)] vero infant recens natus. conf. Il. [?]. 266: Od. I, 245. Ex solo Homero Idiotismorum catalogus fieri possit benelongus. [gap: Greek word(s)] Eurip. Phoen. 828, 1670, 1722, est gloria: [gap: Greek word(s)] Hippocrates vsurpare solet pro eo, quod est medicamentum purgans adhibere, vid. Galen, ad Aphorism. Hippocr. I, 22, et Foesii Oeconom. Plinio calix florum alius est quam iis, qui nunc antistites sunt rei herbariae: quot scriptores rei rusticae, quot Philo, quot LXX inprimis interpretes, et N. T. auctores, voces habent et significatus


page 403, image: s403

peculiares! Denique multi sunt quoque, qui verba suo sibi modo iungant; de figuris et vocabulis quibusdam Herodoti in praefatione egit Camerarius: et, vt de ceteris taceam, quis [gap: Greek word(s)] ignorat, Pindaricum? de quo interpretes eius videantur; et Alcmanicum? cf. Barnes. ad [gap: Greek word(s)] . 513: Casaub. Lect. Theocr. c. 8, p. 259 cet. N.) Quod ad gentem attinet, Proconsul aliud significat apud Romanos libera rep, antiquis temporibus; aliud sub Augtistis; aliud in vrbibus quibusdam, vt Lipsiae. Pontifex maximus alius est Romae libera rep.; alius sub Augustis; alius hodie apud Romanae ecclesiae homines. Clarissimus olim titulus erat hominum primi ordinis: viri consulares apud Romanos vocabantur Clarissimi: sub renatas literas Principes ita vocabantur; et Clarissimi dicebantur, quos nunc Serenissimos vocamus. Ita Castellio bibliorum suam interpretationem Eduardo VI, Angliae Regi, dedicans, vocat eum Clarissimum: hodie vix Magister VII artium hoc nomine contentus est: contra in Belgio aliquis non magis honorari potest, quam hoc titulo. [gap: Greek word(s)] apud medicos signisicat orificium ventriculi: (* conf. Foesii Oecon. Hippocr. h. v. N.) Latrones olim erant laterones, qui latus cingunt, Trabanten; quum vero iis aburerentur homines tyrannici ad aliis vim inferendam, inde factum est, vt hanc malam significationem verbum hoc acceperit, quam nunc habet. Knab olim significabat Lass die Knaben vor uns spielen, etc. aut puerum aulicum. Ita hodie in aula Viennensi die Knaben sunt, qui in aliis aulis vocantur die Pagen. Altorfii XII studiosi magni adulti, quos alit resp. Norimbergensis, ad hunc diem vocantur die zwoelf Knaben. Apud Anglos vero Knab plane significat ein Spitzbub. Schelm proprie antiquitus significabat ein Aas cadauer excoriatum, a Schelen: nunc ita vocant hominem nequam: in Saxonia plane est blandiendi vox: qui blandiuntur paruis, dicunt, du Schelmchen: [imo amore accensi alter alteri du Rabenaas dicunt. ] In his exemplis hoc apertum est: sed in aliis haec hominibus non ita lucent.


page 404, image: s404

Hodie demum in notabile exemplum incidi: [Adferrur mihi particula diurni, quod vocant das Neueste aus der anmuthigen Gelehrsamkeit, aperienti statim in oculos incidunt haec, Aus dem oeffentlichen Denier, quae non capiebam: argumentum consulens, interpretationem esse video commentationis cuiusdam de Miroirs des Anciens ex Commentariis Academiae Inscriptionum ab Ludouica Adelberta Virginia Gottschedia factam. Gallus, Romanos, dixerat, filiae Syllae in honorem patris speculum faciendum curasse ex aerario, public Denier. Nam Denier non significat tantum einen Pfennig; sed Galli pro omni pecunia ponunt. Sic nos habemus des heil. Roem. Reichs Pfennigmeister, qui profecto non numulos tantum accipit. ] Hoc itaque huc pertinet; Denier et Pfennig non tantum siguificant minutos numos, sed omnem pecuniam. Sic corpus, fures, Schalk varie accipiuntur, etc.

1141 et enunciationibus, vniuersalesne sint an particulares, absolutae an hypotheticae;

Scriptores non semper adiiciunt, quuni homines dicunt, vtrum omnes homines significent, an paucos. Et, si ponant etiam omnes homines, hoc tamen non simpliciter ita accipiendum est, vti pronunciarunt; nam ipsi hoc non dicere voluut. Ipsa signa Omnis et Nullus sumunt de morali vniuersitate. Naturalis est iuductio, analoga, vel pars exspectationis similium casuum; sed sapientia ei moderari debet. Itaque cauendum, ne credamus facile, aut imputemus auctori femere enunciationem vniuersalem. Apud Terentium (* Andr, I, 1. 50) Ingenium est omnium hominum ab labore procliue ad lubidinem: Sed ego malo profecto laborare, quam totam vesperam epulari, bibere, saltantes videre, et audire musicam. Iucundius sedebo ad libros meos. Et infiniti alii homines ita cogitant: et, qui absolute acciperet illud Terentii dictum, infinitis hominibus iniuriam faceret. Saepe non sunt vniuersales propositiones, quae ita


page 405, image: s405

ponuntur; sed homines nimis festinant, et vniuersaliter interpretantur, quae particulariter intelligenda erant. Et, si etiam ita ponat aliquis scriptor, tamen non hoc illi tribuendum est, aut interpretandum ita, quasi serio vniuersaliter dictum velit: non accipiendum est ita absolute. Abutuntur homines semper promissionibus patronorum, assumentes absolute, quae hypothetice promissa et dicta sunt. [Si patronus dicit, Si quo vsus operae sit, tibi non deero, per se apparet, ita accipiendum esse, ] si potero, si salua honestate fieri potest, si nihil impediat, si tibi vtile sit. Si deinde non sit, quod cliens sperat, conqueritur de fide patroni. Sed hoc etiam hanc vim habere debet, vt caueant sibi illi, qui promittunt; vt caute hoc fiat; vt addant ex Homero, [gap: Greek word(s)] , (* § 1036.) In denunciatione poenarum noui exemplum nobile; vbi peccatum est absolute interpretando, quae hypothetice intelligenda erant. Pater dixit, Nisi emendes illos mores, possum te in ergastulum, in sophronisterium, mittere: aut, Si mihi faceret hoc filius, mitteretn illum stiatim in sophronisterium. His minis, hypothetice propositis, ille, (* cui dedicata est Chrestomathia Pliniana, ) nomen dat militiae. Pater egir, quidquid potuit, vt illum liberaret, [ipse ad redimendum illum cum CCCC imperialibus missus sum, sed non poterat ab eo impetrari, vt rediret, semper in eo manebat, hocque vrgebat, Pater meus mittit me in sophronisterium. ] Et illa deinde militia illi infinita incommoda, et miseram mortem peperit. Hic non dicendum est, Ille homo non didicit Logicam. Imo didicerat optime, et perfectissime sciebat; haec ipsa a mequam saepissime audiuerat; sed non applicabat. Non deficiunt praecepta: haec sciunt homines; sed in applicatione peccatur: non applicant. Etiam denunciationes poenarum et praemiorum diuinorum habent semper hypotheSin etc. Et in rebus nostris semper tenendum est illud solenne: Saluo iure tertii.



page 406, image: s406

1142 et argumentationibus, sint ne recte conclusae, an deceptrices.

Haec vera philosophia est, in scholis vrgenda. Peccatur, vt vidimus, aut in praemissis, si falsae sumuntur: aut, si ex veris falsum elicitur. Iustum piumque apud Romanos non significat tale bellum, cuius causa iusta est; sed, soleline, formale, quum cum formulis iustis, et praescriptis ceremoniis, cum formulisc clarigationis, vt vocant, et aliis solennibus susceptum est. Si quis nunc ita argumentari velit, Qui iustum piumque bellum suscipit, ille est iustus, et iustam habet causam, et nihil mali agit: Atqui Romani semper iustum piumque bellum susceperunt: Ergo in omnibus suis bellis habuerunt causam iustissimam: (* ille peccet.) Et ita argumentabantur Romani: sed in hoc syllogismo sunt IV termini. Primo iustum piumque bellum in Maiori non est tale, cuius causa iusta est Deinde Minor est falsa, Multa Romanorum bella fuerunt iniustissima. Et, si iustum bellum est illud, cuius ceremoniae iustae et solennes sunt, tum Maior est falsa. Potest aliquis recte versari in ceremoniis, et tamen peccare. Et contra quaeritur, An aggressor sit, qui iam inuasurum praeuenit.

1143 Speciatim in legendo, vt etiam intelligamus, diligenter attendendum, Quid auctor sibi voluerit;

1144 et, An quod voluit effecerit.

i. e. quam propositionem probare voluerit: et, num illam recte probarit. Cicero in I Tusc. Quaest. hanc propositionem vult probare, Contemnere decet mortem. Hic ante omnia oportet scire, quid sit contemnere mortem: vtrum Cicero idem intelligat, quod alii. Deinde attendendum est, num recte hoc probauerit. Ita in Orat. pro S. Roscio semper ante oculos habenda sunt haec duo: primo, Roscius filius non potuit mortem patris sui optare:


page 407, image: s407

deinde, Sed inimicorum illius intererat, senem Roscium mortuum esse: Et semper attendendum est, vtrum hoc argumentum probauerit. In Orat. pro Milone tota hoc vult essicere, Non Milo Clodio, sed Clodius Miloni, struxit insidias: Hoc per totam orationem cogitandum est. Pro lege Manilia hanc conclusionem vult efficere, Ergo Pompeio demandandum est bellum Mithridaticum. Pulchra occasio videndi, vtrum effectum sit, quod positum est, est; in Paradoxis Ciceronianis, vbi argumentum semper ponitur ab initio. Ponitur titulus, Solum sapientem esse diuitem. Attendendum est, vtrum hoc probauerit, quod dicit: tum, An apud Ciceronem diues forte aliud significet, quam in vita communi. Nempe diues est, qui tantum habet, quantum opus est.

1145 Vno itaque tenore legendi sunt libri, quorum argumentum cohaeret et continens est:

Eo pertinet, Non esse mirum, si omnis fere lectio in scholis frustra sit, quia nimid parua pensa sunt. Leguntur simul Cicero, Cornelius, Caesar, Virgilius, Horatius, Ouidius, rel Per totam hebdomadem impenditur vnica hora, et absoluitur vnica particula: et illa particula est tam parua, vt plane non possint videre, quomodo cohaereat. Itaque apud illos adolescentes, apud quos hoc maxime agi debet, vt discant sapere, non sint nimis parua pensa. Et legendi sunt auctores boni ita, vt in academiis, vno tenore. Haec causa est, cur circa Chrestomathias non muto sententiam: quia singuda excerpta sunt totum aliquod; et possunt vna alteraque summum hora totum argumentum percipere. v. c. Vtile esse, multos in ciuitate habere accusatores. Possunt cognoscere aliquot Verris vitia, rel., et videre, vtrum recte probauerit Cicero, quod probare voluerit. Habemus orationes excerptas ex historicis: nuper Lipsiae Bauerus edidit Thucydidis orationes; laudo consilium: sed vtilitas magna non sperari potest ideo, quia in illis orationibus singulae voces respiciunt ad historiam ipsam


page 408, image: s408

et ad contextum: illud, quod pertinet ad vim dicendi, ad vincendum, non apparet. Sed intelligi possunt historiae ipsae, narrationes breues, vt iiind Cyri cum auo fuo colloquium. At non intelligi potest, quod ex medio contextu est decerptum, vt sunt illae orationes. Et argumentum vix vllum potest scribi, cuius ope [gap: Greek word(s)] , i. e. quod maximum est in oratione, possit iudicari.

1146 sed etiam hanc ob causam, quia sic facilius intelligetur, quum in vnoquoque scriptore verum sit illud, esse quemque optimum sui interpretem.

Si quis incipiat legere historicum, initio multa occurrent, quae non intelligat; multae dictiones obscurae, alia. Sed, si pergat, in progresse ipso omnia fient clariora. Iudaei habent prouerbium, [gap: Greek word(s)] Interprelatio eius ad latuseius. Est hoc pulchrum praeceptum Hermeneuticum.

1147 Hic, nisi praecepissemus (64), de lectionis statariae et cursoriae discrimine aliquid dicendi locus esset:

Praecipere h. l. est Zum voraus erinnern. Est terminus iuridicus: Apud illos praecipere iubetur filius maior hoc vel illud Zum voraus nehmen.

1148 item de excerpendi ratione (67), an, quid, quomodo, excerpendum sit.

INTERPRETATIO.

1149 In interpretando, quam rem temerario et infelici conatu suscipiunt, qui nec intelligunt,

Quae quis legit, debet etiam intelligere posse, [gap: Greek word(s)] [_vna ire, comitari, scilicet mente. Hodie non ire poteram cum Gottschedia, quum diceret, aus dem


page 409, image: s409

oeffentlichen Denier. ] Iam interpretari multo minus potest, qui non potest intelligere. Sed saepissime legunt homines, et nesciunt, quid. [Metuo, ne ex hoc numero plerique sint bibliorum lectores. Legunt illa, sed, quid legant, nesciunt. Obdormiscunt, et denuo legere pergunt. ] Multi vero, quod maius est, non solum legunt, sed etiam explicari audiunt: et nesciunt, quid. Ex infinitis hominibus, explicato scriptore, quaesiui, quid didicerint: nihil sciuere. [Facta a Nepote relata quaesiui ex iis, quos bis, ter, legisse, audisse, scirem: ne vnum quidem sciebant. ] Legendum est sic, vt inteiligamus. Sed, vtrum inteliigamus, tum demum scimus, quum interptetandum est. Saepissime hoc fit, vt, dum legimus aliquid, putemus, nos intelligere. Sed, quum interpretari etiam aliis debemus, tum nescimus. Me ipsum non excipio: centies hoc sensi. Inter legendum non adhaesi: posui aliquid, quid pro quo: non attendi: sed, quum interpretari debemus, tum haeremus. Recte dicitur, Docendo discimus. Certus sum, illum amicum meum, qui nesciebat, quid arthriticus fignificet (* §1037), ter, aut saepius, perlegisse Ciceronis epistolas: sed eo tempore non tantum illius intererat hoc scire; nolebat quaerere. Habemus interpretationes de Graeco Latinas, de Latino Gallicas, de Gallico Germanicas, pudendae inscitiae exempla. Saepissime scribunt, et nesciunt, quid? Vt psittaci loquuntur, Quis expediuit psittaco sunm [gap: Greek word(s)] est apud Persium (* Prolog. 8.) Aut plane ad literam interpretantur, vt hodie Gottschedia, et annumerant verba: aut neglecto contextu auctoris ponunt, quidquid ipsis placet, modo alius intelligat interpretationem, ut Galli. Gallicae tamen versiones bonam partem hoc habent, vt ex bonis Latinis factae sint. Primae enim versiones Latinae separatim sine textu Graeco a viris doctis edebantur. Xenophontis, Thucydidis, Polybii, primae versiones sine exemplari Graeco sunt excusae: et hic indulgebant sibi interpretes: nec de emphasi verborum Graecorum cogitabant, verbum


page 410, image: s410

verbo reddentes; sed studebant sensum exprimere. Verum deinde, postquam ad latus poni coeptae sunt interpretationes Latinae, tum apparuit, quantum sibi indulserint. Tum enim de sensu verborum plane non cogitarunt amplius; sed satis habuerunt, verbum verbo permutare. Tales etiam fuerunt primi interpretes Germanici. Frontini de re militari versio maximam partem talis est, vt Gottschedia modo interpretata est: verbum respondet verbo. Gallicae plerumque pulchrae sunt quidem, sed infideles. Classicos scriptores plerosque legunt Galli. Nos nuper Herodotum accepimus, bonum, vt videbatur, Goldhagenii, et tamen multa inuenit Heilmannus reprehendenda (* vt in huius Thucydide Reiskius N.) Etiam Plutarchi vitae bonae sunt. Distinguo inter vsum historicum ac moralem, et philologicum atque criticum, a quo pendet illius perfectio. (* Alias laudabat Huetii de interpretatione libros II, vbi certos ac legitimos fines praescribit interpretibus, deque clarissimis separatim agit. De optimo interpretandi genere agit etiam praefatio Aristophanjs praemissa comoediis Burmanniana. N.)

1150 insuper videndum, ne ea ipsa re infideles simus interpretes, si nimis fideliter verbum verbo reddere, siue annumerare verba potius, quam appendere, velimus:

Sententia debet poni: et, si laboratur, potius a verbis discedendum est, quam a sententia. Nimis fideles primi Germani quidam: Galli dederunt des belles infideles.

1151 meminerimus, rara esse diuersarum etiam linguarum perfecta synonyma;

Hoc Clericus (* Art. Crit. P. II, S. I, c. 3.) pulchre sane ostendit: et in lingua Gallica Abbes Girardus, in libro, cuius titulus est, Les Synonymes Francois, leur


page 411, image: s411

differentes significations et le Choix, qu'il en faut faire pour parler avec iustesse. Pulcherrimus hic est liber, et vtilissimus ad linguam Gallicam perfecte discendam; si quis plus vult discere, quam vt in caupona possit panem et vinum Gallice petere. (* Alias, vt idem in nostris linguis fieret, optabat: quod denique laudabiliter tentauit Ven. Stoschius, cui debetur Versuch in richtiger Bestimmung einiger gleichbedeutenden Woerter der deutschen Sprache II Th. 8. N.) Habemus de Latinis verbis similem libellum Io. Frid. Reitzii de ambiguis, mediis, et contrariis verbit, Traj. ad Rhen. 1736, 8. Sed, si quid video, ille non tam accuratus est.

1152 si a rerum quarundam naturalium nomenclatura discesseris;

Sed hic etiam multa turba, praesertim in botanicis, auibus, piscibus etc. Dixi iam, desiderari nomenclatorem instum rerum naturalium. Ego summo studio laboraui inuenire, quid proprie sit auena, triticum, hordeum, far; sed non inueni. Rembertur Dodonaeur in Botanica sua (* s. stirpium historiae libr. XXX) habet etiam librum totum (* Pemptados quartae I) de frumento. Sed multo inde incertior recessi, quam eram antea. Ita est in nominibus herbarum, arborum, rel. Actorum Soc. Lat. Ienens. Vol. 1 et II duas de hac re dissertationes inserui.

1153 alia aliis propria, honesta, turpia; qua ratione alias notiones diuersasque ab iis, quas primus auctor habuit, accipit, qui solius interpretis fide nititur.

Propria etiam sunt mensurarum et ponderum nomina, magistratuum, numorum, armorum, rel. Gladius Hispanicus et ensis sunt diuersae res. Alia sunt honesta et turpia. Hofiren olim erat [aulico more aliquem tractare, adulari: ] sed nunc aliam significationem habet,


page 412, image: s412

rel. Haec est ratio, cur ego hominem philologum, qui vel scribere Latine vel interpretari velit, non imperitum esse velim verborum turpium et lasciuorum: sed, vt omnia sciat accuratissime, ad hoc, ne offendat ipse. Haec ignorantia fecit, vt vir alioquin doctus et praeclare meritus (* C. A. Heumannus ) valde peccarit, dum dare voluit epigrammata castiora et meliora Martialis recisis turpioribus (* in Anthologia Latina Hanov. 1721.) Si hoc sciuisset, fututurum esse aliud quam futurum, non posuisset hoc epigramma (* ex Oweni I, 159) in collectione ista sua. [Sponsa balba sponsum suum alloquitur: ] Apud nos spero futu-tu-rum te, Phi-Philippe breui. Hoc poeta studiose posuit, quia est; ambiguum. Illa dixit pro futurum; sed ille posuit sensu turpiori. Deinde etiam ad hoc prodest, vt ipsi loquamur cautius. Ienae meo tempore erat virgo honestissima, quam eo tempore solam Ienae virginem esse putabant, dignam hoc nomine. Quum primo anni die vellet pie loqui, dicebat, [Gratias ago Deo, quod abrogata est circumcisio. Dolores inde cooriri debuerunt acerbissimi] Intelligebam errorem, et tacite monebam matrem, vt eam erudiret de hac re. Tum apparuit, quid cogitasset. [Omnem cutem tuto corpore direptam esse, erat opinata. ] Eadem vendebat disputationes; et illo tempore Boehmerus, pater nostri, habuerit disputationem de cauta Iudaeorum tolerantia. In Saxonia autem non distinguunt inter d et t, et illa modo breuiter indicabat disputationem, et omnes studiosos interrogabat, [Nonne vis etiam disputationem] de cauta Iudaeorum? Inde risus orti quam plurimi. Si sciuisset cauda aliud esse, quam cauta, non ita dictura erat. Putet aliquis, Senecam elegantem hominem fuisse debere, [aulicum, quia Neronis praeceptor fuerat,] et haec sunt in fine epist. XCI: Eleganter Demetrius noster solet dicere, eodem loco sibi esse vocer imperitorum, quo ventreredditos crepitur. Quid enim, inquit, mea refert, sursum isti an deorsum sonent? Sed uempe Demetrius erat Stoicus; et Stoici hoc sibi


page 413, image: s413

putabant licere. Non pudebat Stoicos veros etiam coram aliis turpem sonum edere. Cic. ep. IX, 22, fin. Stoici etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse aportere. Illo itaque tempore non modo ructus erant liberi, sed licebat etiam dicere ita. Apud Varronem (* R. R. III, 2) post tertium diem aliquis occurrit amico, qui illum conuiuio exceperat: ille dicit, Aues etiam nunc ructor, quas mihi apposuisti paucis ante diebus. [Si quis hodie alter alteri hunc honorem habere vellet et Germanice sic dicere pro bene sapiunt, ille valde inficetus videretur. ] Quin de re sanctissima, de mysterio aeternae generationis, Prudentius (* Apoth. 93) ita canit, Ratio, et via consiliorum, --- --- patrio ructata profundo, (* Ex Hebraismo, conf. Vulgatus interpres Ps. XXXXV, 2: LXXVIII, 2: Matth. XIII. 35. N.) Hoc sciendum est itaque, ne peccemus, vel alios temere et incaute accusando; vel stulte imitando. Hodie enim non licet ita loqui.

1154 Cogitemus porro, diuersos esse connectendorum verborum enunciationumque modos, quae res argumentandi rationem obscurat:

Ponite, aliquem nescire, quid igitur, ergo, tamen, significet; aut putare adeo, igitur et tamen plane vnum idemque esse, vt multi putant, saltem et tantum idem significare; quomodo hic videre potest, quis sensus sit verborum? quomodo cohaereant? Interdum saltem comprehendit significationem particulae tantum, si non amplius sunt, quam v. c. quatuor: hie dicere possum, Saltem IV adsunt, Es sind wenigstens vier da. Si non amplius adsunt, tum per se apparet, adesse tantum quatuor. Sed hoc non dicit, qui saltem dicit: nam saltem semper est wenigstens, zum wenigsten. Infinita sunt, vbi hic peccari potest, et peccare solent homines. Hanc ob causam vehementer amo Matth. Deuarii librum de particulis Gr. linguae, qui est doctissimus, et praeclare


page 414, image: s414

declarat, quam particulae vim habeant in connexione, in explicatione; quam restringendi, excipiendi, cet. (* conf. § 146.) Magnam partem Gr. linguae efficiunt particulae. Et, si quis ignorat illarum potestatem, tum necessario argumentandi ratio vehementer obscuratur. In Latinis commendandus est Hor. Tursellinur Io. Conr. Schwartzii studio auctus.

1155 in primis illud, quo maioribus locorum temporumque interuallis scriptores a nobis disiuncti sint, eo maiorem esse cum sententiis, moribus, ideis, rebus naturalibus etiam, linguarum diuersitatem.

Hinc sequitur, quo sunt antiquiores libri, tanto habent plus difficultatis hac in parte. Item, quo magis remoti sunt illorum auctores a nostris temporibus, a moribus nostris, climate, vitae ratione, cet., tanto magis obscura esse debent scripta. Hinc errores pictorum in Bibliis nostris. Vt, quum de paralytico historiam pingunt, applicant scalas, et exstruunt machinationes horribiles, et supra destruunt totum tectum, et perforant, domum, [vt abeundum fuisset seruatori nostro, nisi puluere et ruderibus obrui voluisset. ] Tales picturae totam sententiam obscurant. Contra omnes, qui fuerunt in oriente, illud hodie quoque obseruarunt, tecta domorum. plana esse, et supra esse iam foramen, quo fumus euadat. Opus modo fuit tegulas quasdam auferre. Qui vero nostra tantum tecta nouit, et cogitat, ille putare debet, homines fuisse furiosos, qui aegrotum per tecta demiserint. Ita Mariam Magdalenam pingunt tanquam canem sub mensa repentem et torquentem se. Et Abrahamo dant in sinum hominem senem, adultum, maiorem ipso. Multa sunt, in quibus ignorantia veterum morum errores committuntur. Veteres orientales, vt alii generatim omnes, habent alias rerum ideas. Hinc stilus. Antiquorum omnium est diuersus plane a nostro. Felices


page 415, image: s415

linguae sunt, si mox emineant scriptores. Felix Graecia fuit, propter Homerum, quem mox ab initio habuit. Inde factum est, vt illum non sequerentur modo poetae, quia tantam laudem consecutus erat; sed etiam prosaici scriptores illius versiculis tanquam tessellis pulchris distinguerent sua scripta. Itaque Gr. lingua per MMM annos habuit eundem tenorem. A quo tempore Lutherus fecit librorum sacrorum patriam versionem, ab eo tempore constantiam habet nostra lingua.

1156 Quare nec absurdum est, hermeneutica praecepta dare peculiaribus disciplinis accommodata.

Quia in disciplinis solent aliam linguam, certe alias, et aliter definitas, ideas habere. Nuper quidem Ienensis homo Groschius inuectus est in eos, qui darent peculiares Hermeneuticas. Et tamen ipse post illud primum scriptum ante aliquod tempus dedit Hermeneuticam sacram, qua stultius non vidi vnquam quid. Et scripta est insuper methodo mathematica, vbi aut sunt principia petitionis; aut ita vulgaria et nota, vt operae plane non pretium sit, illa legere. Alia bis, ter, quater, posuit, quae semel posuisse superfluum erat. Et hic tamen homo inuehitur in meritissimos viros, in Moshemium, in alios, tanquam ipse sit doctor doctorum. Dedicauit insuper librum suum Ernesto, Crusio, Michaeli et Tympio. Miror Ernestum, illum tam honeste recensuisse. Est recensio quidem satis illa frigida; sed tamen longe supra meritum indulgens. In primo libro, quem ante hunc edidit, omni occasione damnauit alias Hermeneuticas, praeter communem illam, quam philosophia docet, Theologiam, dicens, et Iurisprudentiam non peculiari egere Hermeneutica. Aperte his verbis taxat Glassium, in cuius libro infinita bona sunt; quaedam vero ab illo tempore melius sunt constituta; et Christ. Henr. Eckhardum Ienensem ICtum, cuius


page 416, image: s416

Hermeneutica iuris elegantissimus est liber, (* quem walchius insigniter auxit Lips. 1779. 8.) Non absurdum est, quod dantur peculiariter singularum disciplinarum Hermeneuticae: certe tales, vbi exempla omnia sint theologica, iuridica, cet. Nam exempla, vt priora, ita potiora Sunt praeceptis. Et recte hoc egerunt viri docti, vt sint praecepta hermeneutica praecepta vni disciplinae assignata. Parat tale opusculum Ernestus (* Cujus Interpret N. T. liber est non carus auro contra.)

IVDICIVM

1157 Qui iudicium interponere de scriptis alienis volet, is ad eadem haec attendat necesse est:

Iudicium hic non Sumitur, vt in Rami Logica, aut vt in Dialectica, vbi singula Axiomata Sunt iudicia; sed tale est iudicium, quod interponitur Scriptis et libris legendis: vbi de libris iudicatur. Hic quoque, vt alias, attendendum est ad haec tria, ad singulas voces, enunciationes, et ratiocinia. Generatim vero iudicare non est illorum tantum, qui diaria Scribunt, et publica de libris nouis iudicia ferunt; aut quicunque partem historiae literariae tractant; Sed hoc omni licere debet, qui se meminit in libera ciuitate et republica versari, et qui legere potest librum, et non vult coeco viuere obSequio. Quemadmodum enim nemo impediri potest, quo minus de domo aliqua recenter ad plateas aedificata iudicet, et dicat, Pulchra est haec domus; aut, Vitia habet illa et illa: ita nemo potest prohiberi, ne Suam de libro aliquo Sententiam dicat. Deinde, qui non potest iudicare, non potest legere, librum illum tractare recte, allegare inprimis. Nescit, vtrum credere possit auctori nec ne: vtrum laudare debeat illius fidem; an dicere cum (* Herodoto et) Liuio, plura scribunt, quam credo ipse: fides sit penos ipsos, rel. Omnes, qui non tantum coeco obsequio alios Sequi volunt


page 417, image: s417

debent ipsi iudicare posse. Hoc recte fit, si primo examinent, an Grammatice recte Se habeant, quae dicit auctor: deinde, an historice verum sit, quod dicit; porro si enunciationes declaret Logice et historice, videatque, an dicant verba, quod dicere debent: tum denique ratiocinia debet euoluere et examinare, illaque vel probare vel refellere.

1158 ad verborum singulorum significationem vsitatam, constantem, claram, obscuram:

1159 tum, quid affirmet proprie aut neget scriptor.

An hoc rectum sit, quod dicit.

1160 Curque, h. e. idoneane ratione an fallaci, hoc faciat:

An sit aliquid, quod sit ambiguum et nos fallere possit.

1161 Sitne vitii quidquam in sumtionibus siue materia, an in forma:

Falsitas aut est in eo, quod saepe dictum est, quod assumitur, ex quo deinde concludendum sit; aut in forma SyllogiSmi.

1162 An sibi constet:

Hoc inprimis vni generi hominum euenire Solet, nempe plagiariis, qui nunc ex Cicerone aliquid Sumunt, nunc ex Seneca; nunc ex hoc, nunc ex alio libro, dissimulatis auctoribus. Nam hi Sunt proprie plagiarii: et, dum volunt videri omnia haec de suo Sumsisse, connectunt inter Se, quae vero non cohaerent, quae sibi non conueniunt: alteri de hoc lermo est, alteri de illo. Ita Sectarii interdum volunt eclectici videri: et, dum modo ex hoc scriptore excerpunt; modo ex illo furantur



page 418, image: s418

aliquid: consarcinant inter Se, Sed ita, vt male omnia cohaerere appareat. In philosophis multos tales habemus. Ipsum Buddeum accusabant huius vitii, quem tamen non facile puto damnandum esse hac in re, nisi Sorte in naturali philosophia, quam Physicam vocant. Quum enim hoc [gap: Greek word(s)] esset omnium fere doctorum, qui ab initio huius saeculi vixerunt, vt vellent omnium rerum scriptores esse, illarum quoque, quas non recte didicerant: hinc contigit Io. Clerico, Io. Franc. Buddeo, Io. Lehmanno, et aliis de cetero doctissimis viris, verum in naturali philosophia non Satis exercitatis, vt sibi non Satis constarent, describentes nunc ex hoc systemate particulam, nunc Sumentes aliquid ex alio huic plane contrario et repugnanti. Hoc porro ad mendaces pertinet, qui debent valde memores esse: et magnum beneficium est, quod raro Sunt memores bene. Magnus fuit vir, qui hoc habebat, vt interdum mendacium diceret sic Satis crassum, quem hoc non studio mentiendi fecisse puto, Sed vanitate quadam: af ille erat etiam memor mendacii, et dicebat, [ Veri nominis mendax ita debet posse mentiri, vt ipse credat. ] Et recte hoc dixit: nam, qui putat hoc, et Serio credit, Se non mentitum esse eo tempore, quo mendacium dixit, sed Se vera dixisse, ille sibi non repugnabit, Sed conuenient etiam reliqua, quae postea dicet, cum, quod ante dixit, mendacio. Nam ordinarie mendacium non facit magnam impressionem in animo nostro; non facit profundum sulcum in cerebro, sed mox eluitur: verum contra magnam habet vim. Nemo facile recordabitur sua somnia, quae heri aut nudius tertius habuit: Sed vera, quae ipse vidit, non facile obliuiscitur aliquis; mendacia vero non Satis profunda vestigia imprimunt. Hac re nituntur interrogationes in iudiciis, vbi admiscentur sapienter ea, quae non ad rem pertinent, quaeaccusatus confitetur sine haesitatione, [Vnde sit ortus: cuius aetatis: An hic vel illic fuerit: ] atque multa alia, quae maleficus non putat ad se pertinere: sed deinde, quum serio de re sua agitur, non recordatur



page 419, image: s419

amplius eorum, quae modo respondit, et, dum mentiri vult, statim deprehenditur mendacium; quod repugnant sibi verba illius: tum dicunt iudices, [At modo dicebas, te tum, quum haec facta sint, non Suisse domi, rel. ] Ita faciamus etiam in Scriptis legendis.

1163 An sequatur aliquid falsi ex his, quae pro veris ponit:

Hoc est certissimum: Ex qua enunciatione legitima conSequentia Sequitur aliquid manifeste falsum, iilam. non esse veram putandum est. Nam verum est vnicum, et necesse est dubitare de propositione illa prima: nec potest illa vera esse. Verum enim vero hoc magno cum temperamento accipiendum est. Nam potest fieri, vt ex propositione aliqua Sequatur falsum; Sed, quam falsam esse, alter non videt, ergo illi non imputanda est consequentia sine Summa iniuria: Sed est error Logicus. Et debemus aequi esse; non statim, quod falsi inde Sequitur, debet illi imputari: sed hoc potest imputari, illum non Satis esse acutum, non Satis Logicum; mirum esse, quomodo haec non videat; esse stupidi ingenii hominem. Verum, vbi alter dicit, hoc Sequi. Si ipse agnoscit, et fatetur; tum potest imputari conSequentia. Hic in initio Wolfianae controuersiae valde peccatum est ab vtraqueparte: et, dum Wolsium accusarunt AtheiSmi, illi aperte iniuria facta est Et, licet etiam quaedam dixerit forte, vnde inuidia posset illi creati, vt in oratione de Sapientia Sinensi, quam vehementer laudabat, et in sine addebat, Atheos illos esse, (* quod, quum ederet illam, Studiose omisisse videtur; N.) tamen ille Semper propugnabat omni occasione diuinam omnipotentiam, sapientiam, iustitiam: et falso postulatus est Atheismi, quem Semper detestatur, et dicit, Se nullum attributum DEI negare. Sed cauendum est, ne temere adsciscamus Sententiam, nou pensitatis, quae consequantur.



page 420, image: s420

1164 An ordinem seruet lucidum:

Lucidus ordo verbum est Horatianum (* A. P. 41), quo hoc indicat, ipsum ordinem facere, vt lux sit in oratione. Ordo autem optime discitur ex Mathesi, vbi semper posteriora ex prioribus sequuntur. Quidam bona sua corrumpunt illa confusione, vt Salmasius (* 1167), Steph. Forcatulus (* 677)

1165 An perspicuus sit:

Obscuritas saepe oritur ex neglectu ordinis: deinde ex reliquis, de quibus slatim.

1166 Si obscurus, vtrum a barbarie vel soloecisinis:

Qui miscet verba illius linguae, qua loquitur, et linguarum exterarum, ille sit barbarus, vt der oeffentliche Denier. Soloecismus oritur constructione peruersa. Haec causa est, cur optabile sit, vt Semper sint remaneantque homines, qui Seruent puritatem linguarum, Latinae inprimis, tum etiam Gallicae, Italicae, aliarumque, quae paulatim adsurgunt ad auctoritatem eruditarum linguarum, ne barbaries oriatur, quae fit ex mixtura diuersarum linguarum. Ita est in Epistolis obscurorum virorum nomen proprium Butterlambirius, hoc videmus debere esse ein Butterlecker. Sed, quid hoc significet; num sit nomen ignominiae; an aliam debeat habere significationem; hoc ne Germani quidem nunc Scimus, nedum Itali, aut alii exteri. Alius ibidem vocatur Quindecimpileus XVHuth, i. e. * * * (* conuicium turpe infimae plebis,) quod denuo nemo intelligit, nisi Germanus. Fiunt illae epistolae propter barbariem obscurae.

1167 a breuitate, verbositate, admixtis alienis:

Dum breuis esse laboro, Obscurus fio, est apud Horat. (* A. P. 25.) Qui omittit, quae necessaria Sunt


page 421, image: s421

ad demonstrationem, quae non debent subintelligi, sed poni aperte; qui multa alia immiscet, quae ad rem non pertinent proprie; vt noui aliquem, qui semper dicit, vud weil demnach; alius singulis propositionibus annectit, was das anbelangt: aut, vt ille vbique infarciebat, wie es denn auch wahr ist: qui plane nihil ad rem facientia admiscent, illi, certe ab initio, donec adsuefactus sis, fiunt obscuri. Si quis occasione nominis alicuius in historia euagatur, et, si occurrat Ioannes, historiam narrat alterius Ioannis, qui plane huc non pertinet, ille obscurus fit. Hoc vitium magnorum virorum est. Magnus Salmasius multis digreffionibus foedauit doctissimos libros suos, et fecit, vt non legantur. Nam vbique infarcit nouas propositiones, et parenthesibus includit aliena, vt scatularii faciunt, quos Lipsiae vidi; adeo, vt opus sit patientia et sapientia, ad illa, quae dicit, euolvenda.

1168 a studio delectandi:

Conceditur hoc Satyricis et poetis, ad hoc, vt, dum lector dubiret ab initio haereatque, deinde vero inveniat verum sensum cogitando, qui latuerat, tanto magis gaudeat. Placemus nobis, et nostra esse putamus, quae ex obscucitate et tenebris eruere possumus. Non intelligit statim lector Persii (* II, 10), quid hoc sit, Ebullit funus: sed, si cogitet, funus esse etiam comitatum funebrem, et ebullire dici de aqua feruente, quae paulatim effluat, vt nihil relinquatur tandem ia fundo ollae, tum tanto magis hoc placet. Non potest negari, Halleri carmina habere aliquid obscuritatis: sed tanto magis placent, si intelligantur.

1169 a metu.

In Romana ecclesia metus inquisitionis facit, vt obscure dicant homines sententiam suam, quae aliquid alieni habere videtur. Hinc dialogi orti sunt. Multa


page 422, image: s422

per hoc bellum ita scripta sunt metu alterutrius partis. Tales dialogi sunt etiam die Bauerngespraeche, cet. Obscuritas ad hoc pertinet, vt tegatur sententia vera. Der Nachbar Flink, der Vetter Schlau, die Iungfer Liese, omnia nomina sunt, quae plus dicunt. Ita similem causam videtur habuisse auctor, qui scripsit La Guerre des Bęter, cet. Obscuritatem affectant onmes, qui inquisitionem, vel odia certe, metuunt.

1170 Si historicus sit, an fide sit dignus.

Videndum est, an habuerit facultatem scribendi vera; num testes idoneos habuerit; monumenta fide digna; bibliothecas instructas. Deinde, vtrum vera dicere voluerit. Ita nuper, quum ederet Gebauerus Lusitaniae historiam, passim inter alias laudes has inprimis habuit: primo, illum potuisse verum dicere, propter subsidia omnia necessaria; proprer librorum apparatum cum suum tum bibliothecae publicae: deinde voluisse; quod inde appareat, quoniam enunciationes quasdam suas, quas olim posuerat, retractauit, et, quod laudavit etiam quaedam, quae religionis studio oppugnare potuisset.

1171 Doctorum tantum est videre, vtrum sua dicat, an aliena:

Igitur illi demum censores idonei erunt, et tales, qui prosint publice, qui hoc possunt. Hinc nostrae Ephemerides valde sunt laudabiles, et fidem habent atque praerogatiuam in rebus physicis et philologicis; quod illi, qui iudicant de libris, sciunt, quae noua in libro sint, quae repetita aliunde. Interim vt sciam, an quid nouum sit, non opus est, vt omnia ipse cognita habeam, quae antea in hac re scripta sint; sed cognosci optime potest inaequalitate libri, stili, et erroribus. Si modo copiosus est; modo breuis; modo lucidus, modo obscurus: tum magnum praeiudicium est, haec non creuisse


page 423, image: s423

omnia in vno fundo. Ita, si sunt errores nimis crassi, et tales, quales non proficisci potuerunt ab typographis: tum magna est suspicio, haec esse plagia. Hic locum, habet Plautinum illud (* Epid. IV, 3. 9.) Aliter catuls longe olent, aliter sues. Aliter fe habent vitia typographica: alia sunt ipsorum auctorum vitia. Si quis primo aperte falsa ponat; deinde quae non conueniunt inter se: tum sufpicandum est, illum esse plagiarium. De plagiariis ceterum duo sunt potissimum scripta: alterum est- philosophicum, Iac. Thomasii; alterum historicum, Placcii in theatro Anonymorum et Pseudonymorum.

1172 Olim cognita repetat, an noui quidquam adferat:

Data opera hoc argumentum tractarunt Ge. Paschius de inuentis nouis, cet. et Almeloueenius de inuentis nouantiquis. Hi inprimis physica tractant. Sed multa supplementa addi poffent At neuter attendie satis ad ea, quae hodie tanquam noua ex antiquis prolata sunt.

1173 In ipsis rebus aliquid mutet, an circa methodum.

Haec res peperit tot compendia et systemata etc. (* Quod in philosophia inprimis fieri solet saepissime, in quam fabula est Gellerti suauissima, der Huth. Excogitant certe noua vocabula, quibus res appellent antiqua; quod et ipsum iam antiquum est. Cic. Leg. I, 13 Rebus non commutatis, immutauerunt vocabula. Id. Fin. 3, I Zeno non tam rerum inuentor fuit, quam nouorum verborum, '/> coll. ib. 4, 9 et 5, 25, vbi eos cum furibus signa mutantibus comparat. N.)



page 424, image: s424

DISPVTATIONES

1174 Disputationes fere in Academiis vocant illud genus colloquii vel altercationis, vbi quis ponit, quae vera esse velit defendere, quem Respondentem vulgo appellamus; alter autem, cui Opponentis nomen haesit, conatur refellere.

Reprehensores illi disputationum nimis sunt seueri, qui non disputari volunt nisi de causa seria, et vt verum inuenitur. Hoc est tanto iniquius, quia per disputationes verum non eruitur. Testantur hoc concilia tot, tot colloquia, congressus, et omnes fere disputationes. Disputarionibus magis exarserunt animi, et magis confirmati et obdurati sunt in erroribus suis. Igitur veri inueniendi causa tuto abrogari penitus possunt omnes disputationes: sed conseruari illas vtilissimum est ad hoc, vt quaeratur praesentia animi, vt paremus nobis facultatem idoneorum verborum extemporalem, facultatem ingeniose, et contra apertam etiam lucem, respondendi, et proferendi aliquid, quod habeat non minorem ingenii speciem, eriamsi sint merae calumniationes: item, vt discamus respondere cum humanitare. Itaque retineri omnino debent, linguae exercendae causa, ingenii acuendi, et humanitatis conseruandae gratia. Respondentem dicas etiam Proponentem, item Defenforem: Opponentem contra Interrogantem, Reprehensorem, rel.

1175 Hic etiam circa tria illa munera mentis recte versandum.

1176 Considerantur notiones singulae, et indices illarum, verba:

Incidit hic quaestio saepe agitata, vtrum deceat illum, quem Opponentem vocamus, reprehendere etiam voces singulas, et vitia Grammarica, barbarismos, soloecismos, et sphalmata alia, quae non ad rem ipsam pertinent, sed ad verba modo. Respondendum


page 425, image: s425

est cum cautione. Si ille, qui scripsit disputationem, affectet locum inter doctores: forte elegantiam stili prae se ferat cum quadam gloriatione; si sit iactator et gloritiosus homo; si vitia sint enorinia; si talia, quae sensum obscurent; si ita magnus sit gradus negligentiae, vt inde in suspicionem ignorantiae et ruditatis veniat: tum omnino potest aliquid moneri etiam circa verba. Sed hoc tamen etiam modeste et humaniter faciendum est. Noui viros modestos, (* modeste et de se hic loquitur, N) qui, transactis reliquis, sub finem, quum iam vellent desinere, monerent Respondentem, vt in posterum famae suae habere rarionem vellet; hoc decere inprimis eos, qui aditum sibi quaerant ad templum famae; qui primo prodeant in publicum. Nos putare nunc, haec esse vitia typographorum; sed rogari illum, vt in posterum diligentius curet, vt aecurate exprimantur, quae scripturus sit. Vno. verbo, res ipsa debet nos monere, quid sit faciendum. Si sit iactator, tum non dubium est, quin ipsi et reipublicae benesicium praestetur, si etiam salse, et cum acerbitate aliqua, haec talia illi obiiciantur. Bonum enim est, asino detrahi pellem leoninam, vt appareat, qualis sit. Sed tamen etiam hic caute est procedendum, ne res a verbis redeat ad verbera. Si error sit nimis grauis; si peruersus sensus; si obscuritas inducatur; et reprehensor vult acutus esse et caute agere: potest illum interregare, Annon hie errorem sentiat; Annon hoc paragrapho, et, si longior sit paragraphus, hac linea, vitium sit forte a typographis commissum. Si non obseruet ille peccatum; aut si, observato illo, maius committat erratum, et prosundius cadat, vt ille, qui dicebat interrogatus, quid sit diabolus: Est pessimum animal, habetque tria cornua: hic, ridentibus aliis, corrigit se, Peccaui, dicens, debebam dicere tres cornua; si ita se gerat, tum potest ilii sine dubio error imputari.



page 426, image: s426

1177 enunciationes, quae, quales, quantae (1046) sint, dispicitur, et quatenus hic aliquid forte vitii haereat:

Peccari solet inprimis in his duobus, vt vniuersaliter ponantur propositiones, quae particulariter poni debebant: aut, vt disiunctae per particulas aut, vel, rel., et conditionatae per si, non sint recte disiunctae, etc. Vbi alterutrum horum est, falsa esse debet praemissarum vna.

1178 Vtrum definitio allata rei definitae conveniat.

Prouocant ad hoc, Definitiones sunt arbitrariae. Sed hoc non ita accipiendum est, quasi pro lubitu liceat ponere definitionem quamcunque, quae plane huic rei non conueniat. Si quis medicum vellet definire, vt apud Molierium factum est, Medicus est bonus vir, qui nugas dicat aegroto ad eum finem, donec aut moriatur, aut resuscitetur ope naturae: haec definitio non valde placeret medicis. Ita, si candelam velis definire vt pileum: quis hoc ferret?

1179 Dispicitur, vtrum pro notione communi vel principio allatum sit, quod hanc dignitatem non mereatur.

Dignitatem, [gap: Greek word(s)] . Axioma enim est omnis enunciatio, quam omnes agnoscunt esse veram. Videndum est, vtrum sit Axioma, quod pro Axiomate profertur.

1180 Vtrum recte connexae sint enunciationes, quarum altera sequi alteram ponitur.

Si quis ita argumentetur: Si scripsit hoc Herodotus, Thuanus: verum est: A. scripsit: E. verum est; est argumentum satis speciosum: nam Herodotus et Thuanus historici sunt fide dignissimi: sed est limitandum: Si


page 427, image: s427

scripsere pro certo et a se cognito, tum verum est. Verum multa scribunt, quae ipsi non credunt; sed ponunt modo, vt acceperunt. Ita hodie argumentantur: Si nihil fit sine ratione sufficiente, non est libertas, rel. Verum est: Concedo et ego, nihil fieri sine ratione sufficiente: Sed est etiam alia ratio sufficiens, de qua supra (* § 879) dictum est. Illi vero dicunt hoc de ratione sufficiente Leibnitiana: et hanc hic non assumo. Nam, hac assumta et posita, sequi debet hoc, Nullam esse libertatem. Ita iidem Leibnitio-Wolfiani argumentantur: Si systemata influxus et assistentiae sunt falsa, sequitur, Harmoniae praestabilitae systema esse verum: Atqui, rel. Sed primo possunt plura esse systemata, quam excogitata sunt: potest fieri, vt verum demum inueniatur. Deinde, influxus systema non esse ita absurdum, ostendimus (* § 886 sq. ). Item si sit propositio ita connexa: Si facultates mentis crescunt et decrescunt, est mortalis etc. Disiunctio Stoicorum, quam inter homines faciunt, haec est: Vnusquisque aut stultus est; aut sapiens. Datur tertium, vir bonus, qui interdum aliquid stultum agit, vt ordinarie sunt homines, qui neque ad sapientes sunt referendi, neque stulti plane. Videndum hic semper est, vtrum recte disiunctum sit: annon sit tertium, aut quartum.

1181 Si sit historia, vtrum falsus testis laudatus:

Ita, qui in historia ecclesiastica Nicephorum tantum laudat; in historia Reformationis Cochlaeum; in historia ecclesiastica recenti Prateolum, aut magis recentiore Arnoldum; ille nihil probat. Nam Nicephorus infinitas fabulas habet, et omnem paene fidem amisit, vbi non idem etiam alii dicunt. Cochlaeus valde vbique aduersatur Luthero. Prateolus circa haereticos insanit, et omnes damnat ad haeresin. Arnoldum accusant, eum calumniari, et defendere omnes studere, qui excusari non possint.



page 428, image: s428

1182 Vtrum aliquid narrando corruptum, omissum, additum.

Corruptum: in numeris praesertim annorum, cet., quod multum refert. Omissum: Qui a partibus Austriacis scribunt de hoc bello, incipiunt ita: Rex Borussorum sine causa inuasit Saxoniam, adeoque rebellis est: Der in der Empoerung begriffene Koenig, ita semper vocatur. Et Rex noster, qui tanquam Elector non vult contra illum exsequi imperia Imperatoris, accusatur, [illum Principem esse, qui rebellem adiuuet. ] Sed non debet hic incipi: verum retrogrediendum est, et incipiendum paulo altius. Omnia haec nihil sunt, nisi comparentur cum illis scripta Regis Borussorum, qui in libro suo Memoires raisonnees ita ostendit, Iam ante multos annos hoc actum esse inter anlas Austriacam, Ruthenicam, Gallicam, et Suecicam, vt illum opprimerent, vt non possint non lectores aequi valde inclinare ad Regis defensionem et partem. Et valde, valde probabile est, rem ita se habere, vt ab illo refertur: inprimis quum adhuc nihil dum ab altera parte prolatum sit, quod refellat ea, quae Rex ostendit. Igitur est aliquid omissum. Non primus bellum incipit ille, qui primus adgreditur alterum; sed ille alter, qui hunc cogit, vt adgrediatur. Si quis stet ante ianuam meam cum facibus et armis, et velit me, vbi primum egrediar domo, occidere, et accendere domum, hunc ego ius habeo occidendi tegula aut lapide e suprema statim contignatione, antequam descendam. Imitantur etiam principes, eos, qui accusatum eunt, quum sibi priuata vindicta male cessit. Si quis narrare vult coniurationem nuperam in Lusitania factam, non incipiat ab illo ipso actu rebellionis, quo Rex paene amisit vitam: sed incipiendum est paulo altius: Esse familias quasdam illustres, varias ob causas regiae offensas; deinde, quam Iesuitae habuerint causam illis se adiungendi, rel. Additum: Potest aliquis interdum vnico verbo aliquid tueri. Si pro eo, quod dicendum


page 429, image: s429

erat, Thuanus hoc narrat, quod ipse non pro certo tradit, sed ponit, vt accepit fama, addat: Thuanus asseverat: statim res tota est mutata.

1183 Si experimenta proposita sint, vtrum aliquid non satis caute administratum, non satis acute obseruatum.

Ante aliquot annos disputatum est, An aqua per laminam argenteam aeneamue in sphaeram formatam, [per globum cauum,] transsudet: An ita possit aqua in sphaera illa comprimi, vt transsudet. Hic errores plures sunt commissi. Aut fuit in sphaera illa fractura: aut experimentum factum est in vaporato conclaui, vbi extra sudare coepit sphaera. Nunc disputatur, non inter Hallerum modo et Hillium Anglum; sed tota paene Europa tracta est in duas partes de sensibilitate et irritabilitate s. de sensibili et irritabili natura partium quarundam corporis animalis: Vtrum nerui, cerebrum, ossa, rel., habeant sensum, etc. Iam V vel VI Tomi sunt des Memoires.

1184 Si quid probabile dictum sit, an non plura, aut vnum aliquid capitale, in contrariam partem militet.

Ita hypotheses refutantur, si quid illis contrarium adferatur. Historicae, v. g. Ponitur, hunc librum hoc tempore esse scriptum. Possunt omnia conuenire: Sed, si vnicum occurrat, quod repugnet; si narretur in illo libro aliquid, quod post illud tempus demum exstitit: totum systema est euersum. In Philopatride laudatur Artemidorus Ephesius: hic vixit sub Seuero: hoc igitur illis repugnare ostendi, qui volebant, hunc libellum sub Nerone scriptum esse ab Luciano. Si Lucianus etiam aliquamdiu vixit cum Artemidoro, tamen non videre potuit illius librum, qui diu post Luciani mortem demum scriptus est. Porro hic dialogus scriptus est ad Pontum


page 430, image: s430

Euxinum, et quidem, quum illa vrbs, quae iacet ibi, iam esset regia. Itaque non ante Constantinum M. scriptus esse potest: sed eo tempore, vbi iam sedes imperii translata erat in illam vrbem, quae antea vocabatur Propontis. Quidam dicebant, illum esse debere antiquissimum, quia ibi vocentur Christiani per ignominiam Galilaei, quod non factum sit, nisi statim sub prima ecclesiae initia. Sed respondi, Iulianus reuocauit hoc nomen, et ille de nouo ignominiae causa ita vocauit Christianos: ergo scriptus est non nisi sub Iuliano. Nam post tempora Antoninorum nemo ita vocauit Christianos, nisi quod CC annis post illud nomen reuocauit Iulianus. Physicae, Frigus esse aliquid positiuum etc. Verum est, cui nihil repugnat.

1185 His quid respondendum sit, ex iisdem fontibus hauriendum est:

Videndum est, num circa voces, aut propositiones, non recte versetur: aut peccatum sit in connexione, vel disiunctione, syllogismorum.

1186 quumque soleat vel iusto syllogismo includere, quae obiicit defensori reprehensor,

1187 vel certe ratiocinium qualecunque proponere:

Vt Enthymema; aut syllogismum quemcunque; propositionem cum ratione. Si hoc verum, illud falsum etc.

1188 hic in primis diligenter videndum est defensori, vt respondeat, h. e. non, vt confirmet, quae posuit, sed, vt refellat dicta a reprehensore.

Est hoc vulgare vitium, cui occurritur formali disputatione. Saepe solet alter, qui respondet, vix audire, quae sibi opponuntur; sed probat modo suam thesin.


page 431, image: s431

sin. Verum est, si illa ita probata sit, vt nihil possit contra dici, eo ipso pro vera est habende: Sed in disputatione tantum requiritur, vt respondeatur ad oppositionem, ad argumenta reprehensoris. Quamdiu haec refutari possunt, tamdiu pro vera habenda est" thesis.

1189 Hoc vt possit, considerat, ecquod in materia argumenti ab eo oppositi vitium lateat,

1190 sitne generaliter, absolute, simpliciter positum, quod modo particulatim cum adiunctione quadam, vel conditione, aut per accidens verum est:

Vtrum sit propositio vniuersaliter posita, quae particulariter poni debebat: Vtrum, tanquam Axioma, et simplicis veritatis positum sit, quod cum additione, conditione, restrictione, verum est. Si hic omnia so recte habeant; si nihil horum possis dicere: tum demum ad formam respiciendum est.

1191 An in forma aliquid peccatum sit, qualem supra (n. 1082) designauimus:

Primo syllogismus redigatur, si non fit, in primam figuram, cuius characteres ostensi sunt supra (* §1091.) Illam formam debet respondens in numerato habere, vt statim sciat, an sit primae figurae. Deinde

1192 An rite secundum legem supra (n. 1071) positam repugnet illi enunciato, cui opponitur:

Oppositionis lex est, vt sit [gap: Greek word(s)] § 1071-74. Si hoc non sit, videri potest,

1193 An concedi possit illi, salua nostra positione, totum argumentum.

Haec est optima ratio, si quis salua sua causa alteri concedere possit totum argumentum. Et est illud, quod


page 432, image: s432

maxime turbare possit reprehensorem, inprimis si non alias sit bene inunitus aliis argumentis; si se non parauit ad plures obiectiones. Tum illi aut ostendendum est, non ita esse; non posse salua illius thesi concedi suum argumentum; sed hoc omninoad illam pertinere: aut statim ex concessione illa debet nectere nouum argumentum, et illam conuertere ad rem suam, atque elicere conclusionem alteri contrariam, et ita dicere: Si hoc mihi concedis, sequitur contra te, vt, cet.

1194 Interdum cauillatio, quam simpliciter excludere, in contentione ingeniorum et illis velut ludis eruditorum, vix licet,

1195 simili cauillatione felicius, quam seuera refutatione, repellitur.

Duae sunt theses: prima, Non licet excludere omnino cauillationem, quum ad hoc institutae sunt disputationes, vt ingenium exerceatur. Sed deinde cauillatio melius repellitur simili cauillatione, quam responsione seria. Si alter dicat, Annon decem sunt mundi facti? melius respondetur, Vbi autem sunt nouem? quam si dicat, Distinguendum est inter mundus, a, um et mundum, compagem omnium rerum. Hoc non habet gratiam. Diogeni aliquis ita dicebat: Tu non es, quod ego; A. ego sum homo: E. tu non es homo. Diogenes modo respondebat: Vnum peccatum est modo in syllogismo tuo, hoc: Debebas a me incipere, et argumentari ita: A. tu es homo, rel. Hoc multo iucundius erat, quam si dixisset, Ego non sum idem indiuiduum, quod tu es; sed idem sum quoad essentiam: Aut, Non sermo est" de principio indiuidualitatis; sed de natura communi. Ita memini cum summa suauitate, quum Heumannus noster aliquando disputaret, venire Opponentem et dicere: Vos in vestra disputatione multa dicitis de erroribus et praeiudiciis, quae hominibus adhaereant: igitur ita argumentor: In cuius disputatione sunt errores


page 433, image: s433

et praeiudicia, ibi non est veritas, rel. Haerebat Respondens, nescius quo se modo liberaret. Tandem Heumannus, iucundtun mihi est, inquit, habere Opponentem, qui simul sit concionator bonus. At nuper supplicationum die audiui te pro concione dicere, Bone Deus! sunius omnes miseri peccatores, fures, mendaces, scortatores, rel. E. tu es scortator, fur, mendax, rel. Hic valde deprecabatur hoc argumentum, et fugiebat suffusus pudore. Si in simili genere potest aliquis alium refellere simili argumentatione, hoc habet maiorem iucundiratem, quam aliud quodcunque argumentum. Quod non amisisti, illud habes; A. Pecuniam meam non amisisti: E. habes (* Responsum vide 1122. N.)

1196 Syllogisinis vti, sicut nonnunquam convenit, et ad coërcendam vagam quorundam loquacitatem vtile est:

Sunt, qui nihil serii proferantes tantum nugentur, et, verba multa faciendo, tempus consumant, magnas ambages faciant, et vix tandem rem attingant ipsam: contra hos optimum est, iubere argumenta sua syllogismis includere.

1197 ita cauent verecundi homines ab his, qui vel nimis sunt generales;

Solent interdum praeuia argumenta facere, et incipere ita: Quae disputatio confundit distinguenda etc. aut Quae disputatio vitia habet Grammatica, Logica, Metaphysica, Moralia, Physica, cel., illa est reprehendenda, rel. Non accumulanda sunt peccata: pertinet hoc ad ludos; Sed res ipsa attingenda est: dicendum est. Hoc § videtur aliquid reprehendendum, et de hoc nunc videbis, an possit excusationem habere; et ita porro.

1198 et velut prolusorii; vel habent alterutram sumtionum nimis axiomaticam et indubiam.

Quidam incipiunt ab nimis vulgaribus et axiomaticis propositionibus: Quod aduersum est rectae rationi, est


page 434, image: s434

reprehendendum: aut Nihil fit sine ratione sufficiente: A. tu ponis aliquid, ex quo sequeretur, aliquid fieri posse sine ratione sufficiente: E. falsa est tua propositio. Breviter dicendum est. Ergo secundum te potest aliquid fieri sine ratione sufficiente. Ad haec talia non veniendum est, nisi tum demum, quando alter nimis pertinaciter repugnat, aut negat. Illud enim semper ponendum est", alterum non esse tam rudern in philosophia, vt prima principia nesciat; aut tam obliuiosum, vt oblitus eorum sit, quae ipsi reuocanda denuo sint in memoriam. Ad axiomata non prouocandum est, nisi vbi vltra non habeat quo progrediatur disputatio. V. G. si quis videatur affirmare velle contradictoria.

1199 Multis in argumentis longe aptius ponitur enunciatio repugnans ei, quam defensor posuit, eiusque probatio solius particulae ratiocinatiuae ope adiungitur.

Si quis posuerit, Homerum antiquiorem esse iudicibus Iudaicis, alter recte oppugnat hanc thesin, si ostendat, In Homero prouocari ad facta, mores, historiam, quae post illud tempus vsu venerinr.

1200 Socratica illa interrogandi et respondendi methodus, quae aliis etiam gentibus frequentata est, vnde s1uchtei=n altercando disputare est, elegans illa valde, sed eadem difficilis et captiosa est, ob id ipsum vero acuendis ingeniis apta.

Gentibus aliis, orientalibus inprimis, haec methodus consueta fuit. Altercari est proprie interrogare et respondere. Altercatio Adriani et Epicteti est titulus libri antiqui, qui continet colloquium inter illos. (* conf. Fabric. B. G. Vol. XIII, p. 557. ) Altercatio significat alternum sermonem. Sed, quia accidit, vt, qui alternatim respondeant, etiam rixentur, inde etiam de rixis et litibus adhibetur. Suaue est Socratem ita disputantem


page 435, image: s435

legere, apud Xenophontem inprimis. Poterat credo etiam hodie vsurpari illa methodus. Si disputaretur v. c. Stare solem, et moueri terram, posset interrogari: Amice, si velles assare columbam, iguemne magnum accensurus esses in foco inobili, et illum circum ferres circa columbam tuam? Non: hoc esset absurdum. Si vero hoc accedat, vt haberes iam ignem ita magnum, vt totam hanc vrbem impleret: vt inueaires hunc magnum ignem alias iam paratum et immobilem: Quid hic faceres? Admouerem columbam igni. Atqui talis ignis est sol: tam magnus, vt vix numerus possit inueniri, qui exhauriat magnitudinem et proportionem, quam habet ille ad terram. Ita Socrates disputat: Si velles videri bonus musicus, an sufficeret habere instrumenta praeclara? Quid ageres? Deinde memorat externa tantum quaedam musices, et totum appatatum externuin musicorum: tum vero hoc transfert ad virtutem, ostenditque, non fatis esse praedicare tantum virtutem: sed debere aliquem illam sequi. Sic illa iuductio de viro et vxore (* 1102).

1201 Peccant interdum disputantes nimis productis verborum honoribus.

Item es hilft. Si quis metuit, ne tempus nimis tarde procedat, et ille non valde paratus est ad disputationem, potest hoc remedium adhibere. Sed contra, qui amant disputare, illi prolixe paucis verbis honorant alterum, et statim adgrediuntur rem ipsam. Et possum multis ambagibus nihil dicere, et diem eximere dicendo: contra ea paucis verbis et breuiter impense laudare.

1202 Alii nec memoria satis valent ad assumenda h. e. repetenda verbotenus dicta aduersarii, et nolunt scribere: quod summis in hoc genere auctoribus non visum est turpe. Hinc pugnae andabatarum.

Nisi. disputantes sint valde ingeniosi et exercitati, verbotenus repetenda sunt argumenta. Nisi hoc fit, logomachiae


page 436, image: s436

gomachiae exsistunt, et pugnatur Andabatarum more. Non potest recte responderi, nisi pensiculate cogitetur, quid alter dixerit. Et, nisi hoc opus sit propter disputantes, opus certe est propter auditorium, cui hoc debetur, vt possint recte judicare. Cum summo nonnunquam pudore audimus hodie disputare, vbi Respondentes, qui vocantur, non possunt repetere et assumere argumentum; sed friuole et negligenter (recht caualierement) repetunt Maiorem: sed ita, vt vix sensum exprimant, quem alter habuisse videtur, nedum verbis alterius hoc faciant. De reliquis partibus syllogismi nihil amplius addunt, quam Atqui, Ergo. Debebant scribere argumentum, et, quantum fieri poterat, repetere alterius verbis ipsis. Sed aut nolunt, aut, quod solennius est, non possent, scribere. Est facile: oportet tantum medium terminum scribere. Alias me iuuene sine suspicione vlla tarditatis, vel memoriae, vel ingenii, scribebant, summi etiam viri. (* Etiam Gesnerus, memoriosus si quisquam, nunquam sine plumbagine veniebat ad disputariones, cum priuatas, tum publicas. Exempli causa credo: nam sibi scribere opus non habebat. N.) Sed nunc contemtim, et, vt apud Horatium (* Epist. I, 9. 11) est, vrbana fronte, id est impudica, ne student quidem assequi et repetere alterius argumentum: sed modo vtcunque aliquid dicunt, quod dixisse alterum putant; et supina negligentia agunt, quod debebant pensiculate agere. Saepe cogitaui, riderem, an plorarem. Sed non ridiculum, verum res deploranda videtur, quod homines non possunt assemere syllogismum. Saepe nesciunt, quid sit Maior, quid Minor. Si hoc nesciunt; si non possunt assumere argumentum, quid de reliquo potest ab illis sperari? Duo extrema: hodiernum est a neglectu exercitationis. Debebat iutroduci in scholas tachygraphia (* cf. n. 70 sq.)

1203 Cetera disputantium vitia a moribus fere sunt, vt impudens rusticitas, pertinacia superba,


page 437, image: s437

clamositas ferox et importuna, quibus omnibus medetur modestia.

Pertinacia superba, vbi aliquis semper clamat, Tamen verum est. Qui modestus est, tanto autem est modestior, quo est doctior, eo minus egebit his praeceptis. De clamoribus pulchrum est dictum Ciceronis apud Plutarchum in Apophthegm. p. 204. E. De oratoribus, qui valde clamarent, dicebat, Illos ob imperitiam dicendi ad vociferationem, sicut claudos ad equum, consugere. [gap: Greek word(s)] Videmus interdum claudos, qui alligati sunt asinis, et ita mendicantur.

1204 Si quis tamen in disputatorem incidat, qui propter rudem ignorantiam, nam haec fere causa est, ad clamosam immodestiam tanquam claudus ad asinum confugiat, neque modestia opposita molliri se patiatur, hunc ego iubeam declamare quam diu velit, ac deinde, vbi fatigatus fuerit, rogem, vti nunc, cognita mea patientia, etiam mihi dicendi copiam faciat: studeamque tanto breuioribus quasi punctis illum repellere.

Interdum molli scuto ictus melius excipitur, quam duro, ferreo aut ligneo. Si quis haberet culcitam pro scuto, saepe melius eluderet ictum gladii, quam alio munimento. Ita modesta verba apud hominem, cui pudor non omnis periit, plus proficiunt nonnunquam, quam immodestia similis. Semel in vita mihi accidit, vt aliquis me clamoribus obtundere vellet, nec audire, quae dicere conabar. Hunc passus sum clamare per dimidiam horam, vno tenore, quantum placebat. Et, quum faceret interdum paudam aliquam, modo interrogaui, An adhuc habes aliquid? Mox absoluisti? Num quid vis amplius? Deinde, quum fatigatus esset, coepi


page 438, image: s438

[gap: Greek word(s)] eius orarionem, et dixi ita: Passus ego nunc sum te clamare, quamdiu velles; neque te interrupi vllo modo. Nunc hoc vicissim eadem aequitatis lege mihi permittes, vt et ego dicam, quae volo. Quid faceret meus homo? Totum auditorium testis erat. Oportebat illum tacere, et me patienter audire. Nam clamare non est ars. Potest omnium ignarus maxime clamoribus vincere vel eruditissimum.

PHILOSOPHIA MORVM

1205 Vidimus (ab 1011) praesidia intellectus per philosophiam emendandi, amplificandi, acuendi: superest, vt, voluntati (815) quomodo prodesse studeant philosophi, indicemus.

Hoc est praecipuum totius huius collegii. Et puto etiam praestitum a me aliquid esse, quod prodesse quoque possit exercitatis. Haec philosophia non tantum monet, vt, quod verum et rectum sit, cognoscere studeamus: sed etiam, vt animum vero et recto subigamus.

1206 Ponunt autem voluntatis naturam, qualem (857 s.) descripsimus, eamque per pulchrum s. honestum, et iustum, ad bona vera s. felicitatem, adducere student.

Intelligitur illa vis animae nostrae, quae perfectionem amat. Est haec descriptio philosophiae morum. Haec philosophia debet dirigere volunratem, vt non confuse appetat bonum: sed etiam intelligat, quid vere bonum fit, quid minus.

1207 Porro in hac re ita se instituerunt viri sapientes.



page 439, image: s439

1208 Obseruauerant ab initiis inde Philosophiae illud, quod in Pythagoraeorum carmina aurea relatum est, suis electionibus actionibusque homines esse vel felices vel infelices.

[gap: Greek word(s)] Haec summa est omnis philosophiae; et fundamentum esse debebat omni nostrae cognitionis. Est hoc, generatim si spectes, quod omnes homines in ore habent. Quid communius quam illud: Fortunam fingunt sui cuique mores? Est hoc, quod Moses in cantico suo, quod prophetae vbique inculcant: [Ipse tibi creas mala tua, Israel: meum est tibi subuenire. ] Huc omnis admonitio, et educatio tora, debebat referri. In Thuringia dicunt, selber that; selber hat, i. e. ipse auctor est mali sui. Apud Molierium in George Dandin semper, quando conqueritur Georgius de malo quodam, respondetur illi, George tu as voulu (* I, 7 Ah que je... vous l'avez voulu, vous l'avez voulu, George Dandin, vous l'avez voulu! cela vous sied fort bien, et vous voila ajuste comme ilfaut, vous avez justement ce que vous meritez.) Hoc nobis ante omnia, deinde aliis, inculcare debemus.

1209 Itaque mores formare studuerunt;

In moribus apparet maxime, quid quis velit. Hic igitur opera danda est, vt recte formentur: vt doceatur, quos mores, quem amicum, debeat cligere.

1210 idque eo praestitere potentius, quum primi fere iidem etiam legumlatores essent:

Tales fuerunt Pythagoras, VII Sapientes, solon, Orpheus, Lycurgus, Aristoteles apud suos Stagiritas. Sciebant nempe, quae vtilia essent singulis et vniuersis: illa itaque posuerunt in legibus.

1211 certe leges persuaderent ciuibus suis eas, quibus et singuli et totae ciuitates possent


page 440, image: s440

incolumitatem conseruare suam, et felicitatem consequi.

Hoc erat antiquorum philosophorum, poetarum, et omnium sapientium, opus et propositum, vt studerent humanum genus a morum feritate ad humanitatem traducere, et facere homines; monere illos, vt abstinerent a moribus prauis, et bruta vita, inprimis ab bestialitate ista inuadendi se inuicem, et more bestiarum lacerandi. Itaque paulatim eo perduxerunt sapientes illi viri reliquos, vt coirent in societatem, et alter alterius commodo studeret, et operam darent, vt singulis bene esset. A singulorum felicitate dependet salus publica; et vice versa a publica salute pendet felicitas singulorum: nisi quod hoc non ad omnes, ad omnia simpliciter singularia f. indiuidua, potest aequaliter applicari; et hoc facit qualitas hominum: nam non omnes sunt magistratus, non omnes pauperes sunt, vel possunt esse diuites: saepe non volunt felices esse, quia non patiuntur emendari mores. Sed generatim verum hoc est. Quo felicior est resp. aliqua, tanto feliciores sunt illius ciues.

1212 Nempe legem vocarunt sormulam agendorum et omittendorum.

Non dici potest, quantae disputationes de hac re ortae sint. [In diurno, quod Francofurti prodit, Briefwechsel ueber wichtige sachen der heutigen Gelehrsamkeit, quod ceteroquin bonae frugis plenum est, ] ponunt hoc: Vbi est lex, ibi debet esse legislator. Si hoc sumarur ita, vt legis naturae sit auctor DEVS, facile concedi potest. Sed tamen vsus loquendi contradicit, qui in eo est, vt siguificerur modo formula, quae debet obseruari; vt dicuntur leges motus, lex carminis heroici. Au Homerus ideo fuit imperator, quod auctor est carminis heroici? Lex est emtio, venditio, locatio, contractus. Non opus est, vt in lege semper cogitemus de superiore aliquo: In hac latitudine noudum cogitamus de legislatore,


page 441, image: s441

de superiore: sed, quidquid sequimur in agendo, illud est lex.

1213 Poenam dixere malum quodcunque metuendum ei, qui legem violaret;

Qui hoc scriptum, hanc formulam, hunc, quem vocamus contractum, non obseruat, poenas habet. Hoc pulcherrime illustrat Socrates apud Xenoph. in Memorab. III, 9. 12. Quidquid recte dictum est, homini sapienti est lex. Si quis dicat regi, Noli crudeliter iniperare; est hoc lex, licet hoc illi dicatur non ab superiore, sed ab homine infimo, ab eo, qui est sub imperio illius. Si rex non obseruat hanc legem boni ciuis sui, dabit poenas, naturales scilicet; sentiet rebellionem, destituetur amore et fide eiuium, priuat se amicis, et tanquam sinistra manu sibi abscindit dextram. [gap: Greek word(s)] Obiicit alter: potest interficere tyrannus eos, qui reprehendunt. Respondet Socrates: priuat sec defensoribus etc. Ib. IV, 4. 20 clarius hoc fit alio exemplo. Monrt Socrates, ne matrimonia contrahantur inter adscendentes et descendentes lineas. Qui hoc facit, vt incestum committat, habet poenas naturales. Pater, qui filiam assumit in matrimonium, amittit reuerentiam, quae illi a filia debetur, et patitur contemtum. Qui sorores ducunt, male consulunt suae familiae; non amplificatur illa; necesse est, vt perdant amicitias. Si alius in matrimonio haberet sororem suam, haberet is totam familiam sibi amicam aliam, quae nunc nihil ad cum pertinet. Itaque iam eo tempore sentiebat hoc Socrates, posse legem cogitari ante, quam de superiori cogitetur. Non eo hoc dico, vt excludam Deum; sed ad hoc, vt excusem bonos viros. Pufendorfium eo nomine accusauerunt Atheismi, quod


page 442, image: s442

legem dicit, et de legibus disputat ante, quam Dei mentionem faciat. Idem accidit Grotio, quem et ipsum ideo vituperauerunt. Oportet philosophum [gap: Greek word(s)] esse, et verum aperte dicere. Itaque pendet hoc a genio linguarum, vt legem dicant, etiam vbi non de superiore, aut legislatore, cogitatur.

1214 etiam illud, quum quis vi adhibita cogitur facere, quod lex postulat:

Nam molestum est facere quod nolis: molestia autem [gap: Greek word(s)] est, poena est, etc.

1215 Praemium, bonum quodcunque propositum illi, qui legem seruasset.

Etiam ea, quae cum actione sunt contuncta: Virtus sibi est praemium. Qui legem carminis seruat, ille laudatur: contra, qui negligit, vituperatur. Qui servat fidem contractus, hoc habet praemium, vt homines libenter cum eo agant; vt illum putent bonum virum. Qui facit contrarium, hanc sibi habet poenam, vt nemo amplius velit sibi cum illo rem esse.

1216 Obligatio dicta illa relatio ad legem, qua efficitur, vt violator poena dignus sit.

Obligatus sum, vbi sentio, nie praemium merere aut poenam. Vbi mihi praemium propositum esse Video, obligatus sum ad illud merendum. Contra, vbi poena est constituta, obligatus sum ad illam euitandam. Quid sit obligatio, optime intelligitur ex Stoicorum simili. Canis, qui obligatus corrui non renititur, sed sponte sua currit, et iactat laqueum, non sentit obligationem. Contra, si vult resistere, sentit se obligatum, aut potius alligatum, esse. Si quis sentit, sibi exspectanda esse ex hac re incommoda, sentit obligationem ad illam rem intermittendam. Hoe credo esse clarius


page 443, image: s443

et fecundius, quam quum in Philosophia Wolfiana obligatio definitur per Applicationem motiuorum. Iratus etiam sentit momenta ad alterum pulsandum, aut illi maledicendum. Ita libidinosus haberet obligationem ad ftuprum et impuritatem. Nuper frater maior verberans sororem minorem reprehensus dicebat, [Hoc ine facere oportet. ] (* conf. [gap: Greek word(s)] 871.) Nempe habebat obligationem internam, prauos motus, et impetum voluntatis peruersum. Sed potius ille sensus, quo quis incitatur ad praemium consequendum, et poenam euitandam, est obligatio.

1217 Conscientia, iudicium de actionibus suis cuiusque vel praecedens vel consequens, quatenus illae vel praemium vel poenam merentur.

Sensus obligationis, vel ad praemium vel ad poenam, vocatur conscientia. Conscieutia antecedens est, vbi dicitur, posse nos aliquid bona conscientia, seu, vt antiqui loquuntur, sulua religone, facere vel non facere. Consequens est bona vel mala. Est ergo sensus obligationis. Hic sensus obligationis et conscientiae excitandus est omni modo, et statim a prima aetate, quantum eius fieri potest. Non possum non hic laudare praeclarum Angli librum Matthew Hale, qui fuit Magnus Iustitiarius, seu, vt Angli vocant, Hight Iusticer, et sua lingua scripsit admodum pulchre de talione diuina, vbi illud exemplis admodum lucidis viuidisque declarauit, In vnaquaque molesta re, quae nobis in vita nostra eueniat, esse charactera et signum impressum, ex quo, si in nos descendamus, cognoscere possimus, non modo, nos hoc meruisse, sed etiam, cur hoc nunc nobis accidat, et vbi meruerimus. Ad quod declarandum, nullum memini legere potentius exemplum, quam historiam de fratribus Iosephi. Haec est ita lucida repraesentatio, vt non possit dubitari. Dum nunc sunt in summa anxictate, dum cogitant tristem vultum senis patris, qui prae dolore moriturus sit, nisi redux fiat Beniaminus,


page 444, image: s444

dum fingunt ilbi, se cum abominatione et omnibus exsecrationibus damnatum iri a contristato patre, qui, quum Iosephum amisisset, dixerat iam, [Vos me orbum redditis: ] nempe videtur illi aliquid suboluisse de Iosepho, ilium victimam factum esse inuidiae fratrum suorum; dum ita premuntur angore et sollicitudine, exclamant, [Hem, ex merito hoc nobis accidit, ob impietatem in fratrem nostrum losephum, rel. ] Haec conscientia facit, vt aliquis etiam inuitus agnoscat ius talionis diuinae. Mature hunc librum legi, anno circiter aetatis XXX: et ab eo tempore diligenter attendi ad me ipsum: et, quoties aliquid molesti accidit, fuit id eiusraodi, vt possem sentire, vbi, et qua re, meruerim. Mihi saepissime hoc euenit, vt male audiam sine causa apud illos, quibus placere vel maxime velim. Hoc inde est: Aliquis non recte vitat etiam speciem mali; non compescit linguam; audit libenter de aliis male dici; titillatur hac re; non potest se continere, quin er ipse addat verbum. Quae non agnoscerem esse peccata; certe peccatilla esse putarem, nisi admonerer hoc modo: [DEVS aurem malam mala lingua vlciscitur. Mendaces impudentes esse, qui criminose de me dicunt, certo scio; et, me insontem esse, mea mihi testis est conscientia. Sed eadem etiam semper hac occasione, quoties mendaciis oneror, clanculum mihi in aurem, Heus tu, frater Ioannes Matthia, dicit, tuis hoc auribus meruisti: in posterum cautior esse. Scio, ilios mendaces esse; et simili gyro venient illorum vices: Deus enim ab hoc malo per alium malum poenas capit: verum admodum est salubre. Quo vero non abutendum est, vt aliis, En, dicas, hoc hic meruisti: Sed adhibendum ad tui Cognitionen, emendationemque. Ad hoc igitur hic liber est; praestantissimus; vnde illum bibliopolis commendare omni modo, donec magis vulgetur, non desinam. Est ille versus quidem Germauice; sed ante plures annos. Plures commentationes continentur eodem volumince, ex quibus post hanc, de qua modo dixi, illa de Fraudulentooeco


page 445, image: s445

nomo mihi se probauit maxime. ] Sed hic liber omnium est vtilissimus ad hoc, primo, vt exquisitus et delicatus fiat sensus conscientiae: deinde, vt moderatius feramus, si quid nobis mali eneniat. Non mordendus est lapis, quo ferimur: sed descendere debemus in nos ipsos, et nos examinare, vbi meruerimus, vt deinde caueamus nobis, ne denuo offendamus. Haec sapientia diuina est, quae miscet homines malos et bonos in vita nostra. Vt euim nostra benefacta non compensantur ab his, quibus illa praestitimus: ita mala nostra puniunt, non qui debent; sed qui volunt. Est haec catena, qua nexuit DEVS homines. Hoc itaque manet: Obligationis sensus et cogitatio vocatur conscientia.

1218 Hinc paulatim, collatis etiam inter se et examinatis populorum legibus atque moribus, orta disciplina est;

Nam etiam moralia axiomata oriuntur ex collectione exemplorum. Homo animal est [gap: Greek word(s)] Pueri vnde vident aliquem malo auctum, cecidisse rel., cauent. Definitiones autem illae in tantum sunt axiomata, in quantum sunt collectio exemplorum. Viderunt homines saepius, quam relationem habeat peccatum ad legem; et inde formarunt obligationis notionem, rel. Vti dixi: Viderunt homines plura exempla, et formarunt inde axiomata.

1219 quam, quum leges haberet, h. e. formulas agendi, ex naturae hominum communis consideratione haustas, eique accommodatas, legem naturae vocarunt:

Legem, quatenus etiam legum complexum vocamut legem: vt dicimus lex diuina, lex Mosaica, rel., vbi plures sunt leges. Dicitur autem lex naturae, quia natura est quasi legislator, et lex illa hausta est ex consideratione naturae. Hoc non pugnat cum eo, si quis ad


page 446, image: s446

legem naturae etiam postulet Legislatorem, et quod DEVS est legislator; neque pugnat cum sanctione poenali, quam habent leges naturae: quam vt habeant eo validiorem, assumenda est sententia de immortalitate animorum, poenisque et praemiis post mortem. Ergo eo pertinet inprimis etiam status post mortem diuersus et duplex, de quo homines antiquissimi et primi philosophi cogitarunt. Sed de his infra videbimus. Hic non est de illis sermo.

1220 naturae, inquam, ex ea ratione, qua alias vel naturam vocare, vel Naturae tanquam deae cuidam tribuere solent, quidquid certo ordine, et quasi ad vnam formulam (a conditore nempe omnium rerum praescriptam), solet fieri.

Vt naturale esse dicimus, grauia tendere deorsum; tempestates oriri, nunc pluuias, nunc serenas, ordine et necessitate quadam naturali. Ita amare se, conseruationi suae studere, et omnia prima naturae a n. 1230 dicuntur esse naturalia, et ex lege naturae. Nam omnia haec ita fiunt constanter, et vno tenore, vt possint lex naturae dici. Sed hoc non prohibet, quo minus et ius naturae dicatur, quae lex naturae est.

1221 Neque male profecto, qui, vt alias legum collectiones vel corpora, ius Romanum, ius Graecum, vocantur, ita hanc disciplinam, quae leges naturae continet, ius naturae dixerunt:

1222 quamquam nec reprehendendi, quibus angustior eius appellationis significatio placuit, ad eas res adstricta, quae aliis ita debentur, vt sine iniuria negari non possint, et possint vi a recusantibus extorqueri.

Ita ius Atticum funt leges Atheniensium, quarum collectiones habemus a Sam. Petito et Salmasio. Ita ius


page 447, image: s447

Romanum, Germanicum, Lubecense, Hamburgense, cet., sunt leges, et legum collectio. Solent omnes legum complexum ius vocare. Ergo hactenus male agunt, et quaerunt nodum in scirpo, qui nolunt hoc pati, vt aliquis iuris naturae complectatur nomine omne id, quod natura iubet. Sed etiam ab altera parte non possunt reprehendi, qui adstringunt naturae ius ad ea, quae debentur aliis ita, vt illis sine iniuria non possint negari, et ad quae praestanda potest aliquis cogi. Tum demum esset reprehendenda illa sententia, si ius naturae ipsis quidquid honestum est comprehenderet. Interim ea ipsa de causa, quia tamen homines offenduntur, mihi magis placet illa acceptione I. N. abstinere. [Iureconsultis plerumque id ius est naturae, quod ipsi ius vocant, vbi dicunt, Hoc est iurit, ] i. e. ad quod potest aliquis cogi; ob quod potest illi poena irrogari, si non facit. [Ex hoc iure condemnant reos capitis.] Viderunt itaque Schmaussius et iam Pufendorfius, multa, quae Philosophi huc referunt, non pertinere ad iliud, quod ius, Recht, proprie vocatur, was Rechtent ist: quia nempe ICti paulatim adsuescunt, vt Ius vocent illud ius contentiosum et rixosum, de quo bella possunt geri, de quo oriuntur lites, vno verbo, illud ius, quod illos alit, quod alteri sine iniuria non potest negari, ad quod aliquis cogi potest: hoc vocant illi Ius. Ita non violat ex illorum definitione ius naturae, qui misero homini negat eleemosynam; qui ebrietatem sequitur; qui incestum committit: qui scortatur: nam hoc non pertinet ad ius; quia non constitutae in haec talia poenae sunt; quia nemo cogi potest secundum ius naturae, vt det eleemosynam; quia nemo ex iure naturae puniri potest ob ebrietatem, ob scortationem. Hoc itaque ius est inter ICtos, ad quod quis cogi potest. Nec viri sapientes ideo debebant rixari. Riserunt ICti ius naturae Philosophorum, et reprehendunt hos, quia omnia ad ius naturae referre solent, quae complectitur morum doctrina, ipsum etiam DEI cultum. Igitur plane excludunt Philosophos ab


page 448, image: s448

hac scientia, et sibi vindicarunt totum hoc, Ius, dicentes pertinere ad ICtos solos: [Philosophos, quid iuris sit, plane fugere; et confundere illos, ac miscere inter se, ius morumque doctrinam.] Illorum itaque ius relinquamus. [Illud ius, quod flectere possunt suae libidinis arbitrio; illud ius naturae, ex quo lites alicui intendunt, capite damnant, illud ad eos pertinet.] Sed est etiam aliud ius naturae, nempe complexus legum naturalium. Et de hoc nos nunc agemus. Iniuria, quae Schmaussio facta est, est quasi ius talionis pro eo, quod ius ita stricte accepit, et omnes Theologos et Philosophos ab iure naturae arcere voluit. Tota illa controuersia est rixa de verbis. Collocutus sum cum Schmaussio diu ante, quam mouerentur illi lites, et risit ille, concessitque mihi hoc, posse aliquem etiam sensu laxiore ius naturae vocare illud, quod Philosophi hoc nomine intelligant: sed sensu proprio et stricto non esse ius. Non audebam tamen illi eo tempore praedicere, homines exorituros esse, qui hanc illius pertinaciam tam graviter vlturi sint. Sed deinde exteri, inprimis Erlangenses, propter vsum vel abusum vocis Ius naturae damnaverunt non Schmaussium modo, sed totam nostram Academiam, illamque haereseos accusauerunt, et Theologos nostros vocarunt [canes mutos ad periculum ecclesiae non latrantes.] Et profecto illi facta est iniuria. Dixit, Scortari non est contra ius naturae. Sed, si quis interrogaret, Annon est; contra honestatem? Haec est alia quaestio, respondebat. Non negauit, esse hoc peccatum: sed negauit, esse contra ius naturae. Nam ius esse dicebat id tantum, ad quod quis cogi potest. Sed rex non potest bello cogi, vt meretrices suas prodat et relinquat aliis. Impudicus legibus non potest coerceri. Non debebant rixari viri docti, sed conuenire ante omnia de sensu verborum. Si ius naturae est complexus legum naturalium, scortari, potare, immisericordem esse rel., est contra ius naturae. Sed, si ius est illud tantum, ad quod quis cogi potest, ebrietas non est contra ius.


page 449, image: s449

Sed hoc stultum est, homines non barbatos tantum, sed togatos et palliatos etiam, rixari sine causa; illos accusare, qui ius ita accipiunt; et aeternum damnare eum, qui ita loquitur; et damnare generatim totam Academiam, et ecclesiam illam, quae toleret in sinu suo Schmaussium. Est Chladenius alioquin vir bonus, et doctus, quem amo multis meritis illius: sed profecto est stupidus. Ita maxima de nihilo nascitur historia. De voce oritur saeppe grauissima lis, quae quieti, et nostrae et publicae, interdum aduersatur. Statuendum itaque hoc, in omnibus controuersiis videndum esse, quid sibi velit alter. Schmaussiana sententia non est vlli veritati contraria, quam noui: Sed etiam ab altera parte non reprehendi debent, qui ius naturae eo sensu, quo nos, accipiunt, (* Ipse Schmaussius tum inter auditores fic suam sententiam defendisse ac declarasse dicebatur: Qui dicit, furta non prohiberi praecepto decalogi sexto, ille non negat, furari esse peccatum, esse interdictum. Ita, dum ego dico atque contendo, scortationes non prohibitas esse lege naturae, non nego, scortari esse contra alias leges. Etiam hoc commemorabant, eum saepe auditorium his dimisisse verbis: Hoc est ius naturae. Sed, si illud sequimur, ego vobiscum, Auditores, secundum Theologos damnabimur aeternum. Haec ille. Vtrum prudenter ac pie satis iuuenes tale ius doceantur, meum nunc non est definire. Sed hoc satis est ad eum excusandum. N.)

IVS NATVRAE

1223 Ergo pars ea philosophiae, quam legem vel ius naturae vocare placuit (1221), ponit principia quaedam, e quibus deinde, quid ius sit, deducitur:

1224 illud, quod ius gentium vulgo appellatur, est ipsum ius naturae, in quantum illud a totis et liberis alia lege populis obseruatur:

Recte hoc fit, ne priuatis opinionibus. et somniis adeo tribuatur nimium, aut nihil explicetur. Facile


page 450, image: s450

princeps quisque inueniat suos patronos: nihil tam absurdum, aut iniustum, quod non disputet aliquis esse I. N. Hinc fumnii auctores Grotius et Pufendorfius auctoritatem consecuti sunt: et hodie qui de iure gentium disputant, iis vtuntur, vel certe illorum methodo, exemplis praesertim, quae [gap: Greek word(s)] valeant. Simile quid de Theologia naturali obseruauimiis. (* 952.)

1225 in quo animaduertendum, non illud esse iuris gentium simpliciter, quod quacunque ratione, etiam bona, ex fontibus iuris naturae deriuatur; sed merito respici etiam ad mores gentium, quarum laudatur virtus, sapientia, humanitas.

Ius naturale et ius gentium reuera sunt idem, vt Pufendorfius et Grotius etiam obseruarunt statueruntque. Nam ex his ipsis, quas modo vidimus, disputationibus inter Theologos et ICtos apparebit, quam periculosum sit, paucis hominibus definiendum permittere, quid ius, quid iuris sit, quid non. Itaque Grotius et Pufendorfius bene et sapienter egerunt, quod secuti sunt totas gentes. Nam alias, si liceret hoc vnicuique dicere, et definire, quid ius sit, nulla proferretur opinio tam absurda, quae non inueniat plausores, vt factum est in tota philosophia ex omni tempore. Rede dicit Boilatuvius, quo quis maior est stultus, tanto plures inuenit sibi plaudentes. Ergo non est tutum, permittere vni philosopho, aut paucis hominibus, definire, quid ad ius naturae pertineat: sed discendum hoc est ab toto genere huniano. Ergo, qui hodie, etiam in hoc bello, disputant de iure naturae et gentium, prouocant ad Grotium, non ad somnia philosophi alicuius, quae ille pro iure naturae venditat; quia tutius est, consensum populorum sequi et obseruare, quam ea, quae quis in museo suo excogitauit, quae philosophus ex ratiunculis qualibuscunque conclusit. Videtur certe hodie Europa paene conseusu communi legem Grotianam recepisse: nec memini,


page 451, image: s451

nisi forte in argumenro de mari libero, contra disputatum. Hinc communi consensu, et quasi ex composito et decreto, quoties ex iure naturae decidenda quaestio incidit, vt in controuersia inter Belgas et Britannos, prouocant hodie ad Grotium, et, quum hic Belgis interdum nimis fauisse, et tribuisse illorum gratiac aliquid, videtur, ad Pufendorsium; quia hi duumuiri ex sensu gentium definierunt ius naturae, et nihil ad illud referunt, quod non quasi ex communi humani generis consensu putatum est ius naturae. Vt enim, qui in theologia naturali recte versantur, nihil ad eam pertinere recte iudicant, quam quod ex rationis lumine de DEO et rebus diuinis cognouerunt homines naturales, qui non ex reuelatione diuina haurire quid potuerunt: vt ibi non admittenda illa esse ostendimus, quae nunc philosophi, qui cognouerunt reuelationem, rationibui et argumentis volunt efficere et elicere; sed, qui recte vult philosophari, ostendere debet, gentiles hoc agnouisse: sic hic docere, quid ius naturae, et adiicere, quid ius gentium sit, ad hoc non satis est illud tantum, quod philosophus per otium ratiunculis quibusdam nixus excogitauit, sicque satis probabile secit, posse hoc ius naturae esse; sed etiam demonstrari oportet, ita omnes gentes putasse, et, consentire totum genus humanum, hoc ius esse.

1226 Harum consensus non ille facit proprie ius; sed ostendit, non vmbraticorum modo hominum dictatis, sed placitis populorum constare, quae iusta sint.

Verum est, harum gentium consensu aliquid non fit ius: consensu nihil fit turpe aut pulchrum, quod non ita est natura sua; alias haberemus pulchrum ius naturae. [Si hoc ius esset, de quo aliquot impii prineipes consensissent inter se ius esse debere, istud praeclarum scilicet ius foret naturae: ] Sed probat modo, non posse aliquot priuatos, non posse philosophos, terminos iuris naturae ponere, sed opus esse consensu generis humani,


page 452, image: s452

qui ostendit, illud ex primis naturae, communibus notionibus etc., haustum. Et iuprimis hic magnam vtilitatem habent scriptores antiqui Graeci et Latini: et ob hoc optare debemus, et rogare DEVM, vt illi libri nobis semper conseruentur, ob hanc potissimum causam, quia in his duabus gentibus quasi concentrata est sapientia et humanitas generis nostri; et quia illorum scripta constituta sunt tanquam regula et praeiudicium, [quod hic non est ein Vorurthcil, sed praeuium iudicium, ein vorlaeufiger richterlicher Ansspruch, quo reliquae iudicum cognitiones sententiaeque niti, ] quod sequi iudices debent. Ergo Grotius et Pufendorfius bene et laudabiliter egerunt, quod hanc regulam secuti sunt, et scripta politarum gentium tanquam fundamenti loco posuerunt, historiamque Graecam et Romauam ad hunc vsum traduxerunt. Habuerunt bi duo antecesseres suos Albericum Gentilem (Scipionis fratrem), et alios paucos. Secuti sunt Berneggerus, Boeclerus, et Rupertus, qui notis politicis illustrarunt hoc modo Tacitum, Velleium, et alios auctores, vt ostenderent consensum vniuersarum gentium. Inprimis huc pertiner Reinhardt theatrum prudentiae elegantioris, qui pulcherrimus liber commentarius est in Lipsii Politica. Nam ibi collecta sunt ex historia vniuersa paene exempla quamplurima, quae ad illustrandas Lipsii positiones faciunt. Est autem, vt obiter dicam, Lipsii liber non ethicus tantum; sed hoc inprimis ostenditur, Esse illa placita etiam simul prudentissima. Quaedam exempla collegit etiam Buddeus in iurisprudentiae historicae specimine, quod deinde relatum est inter eiusdem Selecta iuris naturae et gentium. Similes obseruationes habemus Christi. Gottl. Schwarzii, Altorfini, (* vt, Disquisitiones academicae problematum XLII iuris N. et G.: Controuersiarum iuris N. et G. specimina, cet. Historiae iuris naturalis debentur Buddeo, in I. I.: Christ. Thomasio, Halae 1719, 4: Laur. Reinhardo, Lips. 1725, 8: Ad. Frid. Glasey, qui dedit Vollstaendige Geschichte des Rechtes der Vernunft, Lips. 1739, 4, et aliis. Conf. n. 630. N.)



page 453, image: s453

1227 Dissensiones circa haec populorum non magis mouere nos hic debent, quam concertationes philosophorum.

Sequuntur nempe saepe populi sententias philosophorum, et ab iis reguntur, inprimis apud antiquos, vbi philosophi plerumque simul etiam erant legislatores. Maior tamen auctoritas philosophi est, cuius sententias probauit Senatus sapiens. Sed, vt in theologia naturali hoc nos non debere mouere ostendimus (* § 954 Sq,), si sint quaedam forte gentes adeo barbarae, vt aut plane de DEO non cogitarint, aut DEO indignum conceptum de illo habuerint: ita etiam hic nobis obstare hoc non debet, quod negari non potest, esse gentes barbaras, quarum mores minime probandi sunt. Sed gratiae debent DEO agi, quod per mediam barbariem seruati sunt libri gentium humanarum et sapientium, in quibus lux habetur, quae verum videt, et quod iustum sit.

1228 Iuri naturae modo descripto adiungitur altera pars, quae Ethice, s. morum philosophia, peculiariter appellatur, qua docetur, quomodo conformari animus ad obseruandam naturae legem possit (1342).

Philosophia moralis generatim omnem morum doctrinam comprehendit, et species illius est ius naturae. Sed Ethica, seu moralis philosophia sensu strictiori, dicitur illa, quae animum potest adsuefacere, vt libenter, et cum studio, ac perseueratione, agat, quod ius naturae praecipit. Nam non sola Medea videt meliora probatque, deteriora sequitur: quare viri sapientes cogitarunt de remediis quibusdam mouendae voluntatis.

1229 Considerantur ergo ante omnia illi conatus, instinctus, appetitus, animantium etiam


page 454, image: s454

torum generi bonam partem cum nostro communes, qui prima naturae satis commode vocantur:

Dum hoc ius consideramus, respicimus ad illud philosophorum, quod dicunt, Secundum naturam viuere, quod fundamentum est iuris naturalis. Quaeritur enim, Quid postulat natura? Naturae vox notionem valde obscuram habet. Vulgo hic fingebant sibi illam vt Deam, certe vt legislatricem et dominam quandam. In hac scientia est nihil aliud, quam dispositio omnium virium, facultatum, desideriorum, necessitatum, qua aut conseruamur, aut contrario destruimur: quam deinde (1247) diuinam esse legem ostendemus. Et haec dispositio communis est omni animantium generi. Hoc ita vrgebant Stoici, vt inde oreretur definitio, quae est in principio, Institutionum (1, 2) de iure naturali, gentium et ciuili, Ius naturale est, quod natura omnia anumalia docuit. Est haec definitio, quam fundamenti loco posuit legislator Romanus. Addit statim, Nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animalium, quae in caelo, quae in terra, quae in mari nascuntur. Stoicam esse ostendit Boehmerus pater in Progr. de philosophia ICtorum Stoica p. 184 sq in Opusculis de sectis et philosophia ICtorum a Gottli. Sleuogtio editis. Hinc est, quod Stoica philosophia in iure ciuili eximium habet vsum, et maxime est necessaria ICto, quod observatum est iam supra (* §744. Alias haec prima naturae declaraturus inprimis prouocabat primo ad cuiusque sensum internum, et conscientiam boni, recti, turpis, pulchri, etc., quam quisque in se sentiat, nisi malitiose oppresserit, et qui potior sit subtilitate quacunque: deinde ad infantes, in quibus, nisi valde peruicaci animo vel iam corruptis moribus sint, sensus naturalis, quemadmodum veri, quod in Logicis vrget, ita iusti, pulchri, rel., deprehendatur; qui soleant secundum leges illas agere adhuc libere et naturaliter. Commemorabat etiam disputationem de primis naturae in formanda infantia


page 455, image: s455

recte vtendis, qua magnis meritis suis, et gloriae, quam Principum liberis formandis cousecutus est, praelusit Io. Guil. Seidlerus sub praesidio Gesneri, Goettingae 1746. Quod reliquum est, de primis naturae egregie disputat Cic. Fin. 5 toto. N.)

1230 In quibus primum illud, quod vitam suam, integritatem membrorum, valetudinem, amat quisque, et tueri omni vi sua studet:

Recte dicit prouerbium Germanicum, Ein Wurm krümmt sich, wann er getreten wird. Et habent effugia sua insecta quaedam, vt muscarum genera nonnulla, et alia insecta, vt, quando tanguntur, aut insidias sentiunt, immobilia iaceant pro mortuis. Quum deinde insidiator putat, illa esse mortua reuera; aut negligit illa plane interficere; et sperat, illa mox esse moritura: illa se subducunt, quum iam extra periculum esse se sentiant. Siue igitur hic terror sit, vt prae terrore ita concidant, vt non moueantur; siue sit astutia: certe natura illa ita docuit. Quum puer vix natus sentit se peti, commouet se, studet effugere. Vt appareat, esse hoc naturale.

1231 deinde insatiabilis quaedam sciendi cupiditas;

Apuleius non tantum, quum asinus esset, et quum, ne deprehenderetur furto ablatus, in suprema contignatione absconditus esset; prospexit curiositate motus ex fenestra, seque prodidit hoc modo; sed etiam alia auimalia sunt curiosissima. Anseres omnia lustrant et considerant. Obseruatur in plerisque admiratio quaedam. Non possemus dicere, vtrum hi actus proveniant ex cupiditate sciendi: sed obseruatur [gap: Greek word(s)] quid humanae sciendi cupiditati: volunt res considerare. Er sieht es an wie die Kuh das neue Thor. Ipse vidi vrsum conclusum in profunda fossa, quae circa arces plerumque esse solet. Hic, quum in fossam coniicerent mala granata lignea puluere pyrio repleta, ipse


page 456, image: s456

accessit, et considerauit diligenter. Et licet valde percuteretur semper illius nasus, quum dissiliret et ignis erumperet: ille tamen vel sexies rediit, vt consideraret. De pueris illud sine dubio est. Incidunt in summa pericula sua curiositate; gustant omnia; omnia videre volunt; adscendunt cum periculo ceruicem et brachia frangendi. Non possumus melius de paruis mereri, quam imaginibus. Qui illis has procurat, hunc amant incredibiliter: inprimis si accedat explicatio. Vilis amicorum annona. illorum amicitia facile potest parari. Ceterum de curiositate paruorum elegans locus est apud Cic. fin. V, 18 sq.

1232 cui adiuncta facilitas in credendo;

Quomodo discerent aliquid, si non crederent? Si statim ita sapiens esset puer, vt scire vellet, cur haec litera esset A, et haec B; cur haec muliercula Anna et illa Catharina vocetur: Si non vellet prius credere, quam ipsi ratio omnium data esset, quid fieret? Bonum est, quod ilii hoc impressum est, iam a natura, se debere parere: Et inprimendum hoc illi est magis magisque. Si non vellet prius quid agere, non prius parere, quam cognovisset antea, cur hoc vel illud faciendum sit, hoc miserum esset. Debent prius parere, et credere, hoc faciendum esse, hoc bonum esse, quod ipsis praecipitur; deinde dici ipsis potest, cur hoc faciendum fuerit.

1233 atque adeo, nisi quis alius impetus maior intercedat, in parendo:

Facile est a puero hoc impetrare. Dux aliquis navis, ein schiffs. Capitain, magno in periculo versans propter hostes (* piratas), decreuerat, si exitus non alius daretur, nauem accendere, et elidere illam in auram: eo consilio statuit filium suum ad vas puluere pyrio impletum, illumque iubet, vbi primum dederit ipse signum, illud accendere. Puer semper interrogat, Vater, soll ich dippen? soll ich dippen? adeo vt illum discedere


page 457, image: s457

deberet iubere. Inprimis hoc habent puert, vt primo credant. Qui primus illis aliquid dicit, huic credunt maxime. Et, si alter vult aliud illis persuadere, inanent in eo, quod primum audiuerunt; donec ille succedens alter paulatim sibi plus fidel fecerit, vt illum fide digniorem esse putent. Cui credunt, huic etiam facile patent. Et, si non sponte parent, facile possunt vi eo adigi. Hic inprimis commodum est, quod plus sentiunt, quam intelligunt. Hinc est illud, quod patribus magis parent quam matribus; quia patres non tam parci sunt plagarum. Parui debent pulsari, quia non potest disputari cum illis; quia non intelligunt. Ratio illorum, qua aliquid intelligant, est sensus. Disputare, monere, rationes afferre, locum habet in adultis: sed plagae et terrores in paruis. Magnus error est, quum dicunt matres, [Cur pulsas paruulum miserum? at non intelligit. ] Ideo debet pulsari, quia non intelligit. Infans debet sentire, non intelligere. Paruos meos libenter mecum habui, vt luderent in cubiculo meo, pro canibus et felibus: Sed, ne mihi molesti essent, et turbarent scripta, interdixi, ne sumerent chartam vel minimam. Et, sicubi tangerent chartam, irrui in illos tanquam leo, et tanquam vellem illis ceruicem frangere, aut plane deuorare. Non, quasi illos non amauerim, quin amabam quam maxime; sed ob id ipsum, quia illos amabam, faciebam hoc, ne illos saepe pulsare cogerer. Nam ille terror, heec tristis species iracundi patris fecit, vt haec idea sederet immobiliter impressa animo, chartas esse relinquendas. Et, vbi modo e propinquo viderent schedulam, fugiebant ab illa, tanquam esset venenum, aut res plane sacra. Ita primum mendacium compensaui statim alapa, quam sanguis sequeretur. Hoc hunc habuit effectum, vt mendacium dicere non amplius ausi sint: et fecit hanc impressionem, vt mendacium oderint tanquam rem horribilem. Hic sensus paruorum est occupandus: et, nisi sufficiat vna talis alapa, sequatur altera, tertia, et ita porro. Sed non opus


page 458, image: s458

erit pluribus. Hic non parcendum est. Parui tutius pulsantur quam adulti. Si elidas dentes, in paruis succrescunt. Et reliqua membra sunt mollia, facile cedunt, et per se corriguntur, etiamsi paululum laesa sint. Hac ratione compendisieri potest ingens multitudo malorum; et durities aliqua in pueritia sacit, vt illos tanto magis amare possis, quando sunt adulti; vt tum non opus sit multis reprehensionibus.

1234 tum amor status sui, atque conditionis;

His opposita est [gap: Greek word(s)] adultorum slultorum. Sed pueri volunt esse quod sunt, volunt patres esse; fieri, quod pater est. Amant conditiones humiles etiam et sordidas. Noui puerum nobilem (Witium), qui volebat sartor fieri. Nempe habebant aliquando pedissequum, qui sartor esset; huic, ne sibi molestus esset, puerum per aliquot dies tradiderant, vt secum haberet: pedissequus, ne nimis turbaretur a puero, dat. illi acum et filum; his ille se exercet; et ita illi hoc placuit, vt, quum iam septennis esset, vellet fieri, quod pedissequus erat. Volunt illud esse, ad quod adsuefacti sunt. Amant et tuentur res suas, quantum possunt, etiam sordidas. Placet ipsis stercus, quod figurarunt in aediculas, in imagines quaseunque. Vrbs ex stercore, quam ipsi aedificarunt, illis magis placet, quam alia: et hanc stercoream domum praeferunt principum aulis. Amant loca illa, vbi ab ineunte aetate versati sunt. Groenlandi in loca cultiora, Hafniam, Hamburgum, translati, et molliter habiti, non manserunt ibi: et, nisi remissi essent, prae desiderio patriae essent mortui; quod etiam aliquoties factum est. Alpini montes non sunt valde amoeni: sed adeo illos amant, qui ibi nati atque educati sunt, vt illorum non possint obliuisci. Corripiuntur [gap: Greek word(s)] et moriuntur prae desiderio, nisi certe reuertendi in patriam spe lactentur.



page 459, image: s459

1235 et actionis amor;

Volunt auctores esse. Gaudent etiam casis stercoreis, quas fecerunt. Vt iactat se puer, si ex charta fecit aediculam! Vt irascitur, si illam destruas! Inprimis iucunde vtiliterque occupantur pictura. Huc pertiuet libertatis studium. Impediri nolunt ab illo, quod agunt, inprimis parui.

Ex his, quae hactenus habuimus, apparet, non absurdum esse, quod Stoici dicunt, Ius naturae esse, quod natura omnia animalia docuerit. Certe illos primos impetus et motus habemus communes cum animalibus. (* Alias: Ita animalia agunt, quod possunt, non minus quam homines. Vbi primum currere possunt, currunt, exercent se totum diem ita, vt appareat, illa summam inde percipere voluptatem.)

1236 et impetus quidam ad voluptatis cuiusque fructum;

Ex cibo, potu, lusu, inprimis ex Venere. Ille nisus vero ad voluptatem, in quantum pertinet ad conseruationem vel indiuiduorum vel totius generis, est vehementissimus; et debet esse vehementissimus. Nam, si obliuisci possemus edere, bibere, noceremus nobis infinitum quantum, et moreremur. Illud natura inprimis etiam animalia docuit, quorum impetus ad cibum et alias voluptates sunt incredibiliter magni. Nam sine his non possunt seruari indiuidua.

1237 speciatim eius, quae ex alterius sexus coniunctione oritur;

Hic impetus in animalibus ita vehemens est, vt in furorem exeat, nisi statim occasionem nanciscantur illius explendi, quod in leonibus, in vrsis, in equis inprimis, et in aliis fortibus animalibus apparet. Et sunt etiam inter homines, qui ob infrunitum amorem in furorem incidunt, vt exempla infinita docent. Maxima


page 460, image: s460

pars eorum inselicium, qui in acdificiis publicis adservantur, quae in Gallia dicuntur les petits maisons, sunt tales, quorum insania est ex illo conatu et impetu, sed non recte adhibito, non directo in idoneum obiectum. Et hactenus iustus est, nec potest reprehendi ille impetus, in quantum pertinet ad conseruationem generis: sed est ex DEO ipso. Hic nisus quum ad conseruationem generis pertineat, esse vehementissimus in omnibus animalibus debuit. Eo magis idem ratione moderandus est, ne sibi officiat, de qua re infra 1428.

1238 et subolis amor;

(* Cic. Fin. 3, 19 Atque etiam in bestiis vis naturae inspici potest: quarum in fetu et educatione laborem cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur audire. Sed ipse adeatur toto capite hunc locum egregie tractans. N.) Videte mihi gallinam: vt propugnat pro subole sua! non metuit auem maximam, vulturem; ne hominem quidem; sed repuguat, et, quantum potest, defendit suos pullos intrepide. Habemus mirabilia exempla in felibus, in canibus. Vt portant, vt trahunt, catulos ex vno loco in alterum! Noui canem, quae paruos suos, quorum habebat octo, vna nocte per spatium quinque horarum portauit. [Locus, vbi pepererat, ab eo, quo ferre illos vellet, quinque aberat horis. Vno plures ferre simul non potest: at postero mane omnes erant sub porta, eius in cubili: igitur, quod consequens est, illa nocte milliaria XX amplius debet cucurrisse. ] Quis non agnoscit naturam? (* Omnia experiuntur animalia, vt seruent fetus, etiam fraudes. Mirum dictu hoc est, quod ab amico accepi. Felis quaedam catulis suis metuens ab cato, accedit ad canem, quae et ipsa nuper pepererat, et cum suis in cubili suo placita quiete soporata iacebat. Quum intellexisset praesentiam suam latere, illico abiens adfert catulos suos masculos, eosque furtim admouet vberibus caniculae, quae eos etiam pro suis educans fortiter ab insidiatoribus defendit. N.) Huic


page 461, image: s461

non requgnant exempla matrum, quae subolem suam occiderunt. Nam, quod in meretricibus hodie interdum impieras declarata est, non est defeclus amoris, sed est a potentioribus affectibus, apudore, ametu; etest furor aliquis; et vltra bestias. Bestiae enim, si porcos excipias, libidinosissimum animal et impium, non intersiciunt suam subolem. Et mater, quae hoc facit, exuit omnem humanitatem. Ordinarie, qui non sunt perversa ratione corrupti, amant et educant illud, quod ex se natum est. Recordamini meretricis Salomoneae. (* Singulare portentum Anglia tulit, Sauagii poetae matrem, quae filium hunc perpetuo ac vero exercuit odio, tanquam Iuno Herculem. N.)

1239 et vniuersim societatis desiderium;

Si quis etiam aliis bonis omnibus abundaret, et non haberet aliquem, cui felicitatem suam enarrare posset, ob id ipsum esset inselicissimus. Pulchre hoc docet Apuleius in Psyche sua (* Metam. IV), quae maritum habuit Cupidinem, quem videre non poterat. Et, quum ille Psychen deduxerat in locum omnium amoenissimum, vbi abundantia esset omnium deliciarum, illa tamen non gaudium inde percipere potuit, sed fuit infelix ob id ipsum, quod nemini narrare posset, quanta voluptas sibi hic parata esset. Itaque rogauit suum maritum, quem videre non poterat, vt sibi liceret adducere suam sororem. Si quis etiam in abundantia omnium bonorum sit, sentiet, se non esse felicem, si non habeat, quocum communicet suam felicitatem. Vnicum exciperem: Si me quis concluderet in bibliothecam, et daret victum, et omnia, quae ad commoditatem vitae faciunt: hic putarim me posse iucunde viuere, sine aliorum hominum societate. Sed nempe primo libri sunt etiam societas amicorum mortuorum. Deinde calamo possumus etiam loqui, et dicta nostra ad alios, ad posteritatem adeo, transmittere. Et tamen nescio, vtrum


page 462, image: s462

non euenturum esset, quod apud Terentium (* Andr. II, 1. 12) est, Tu si hic sis, aliter sentias. Si demum inclusus essem, forte aliter cogitarem, et ambabus amplecterer hospitem, si quis ad me veniret. Nihil dico de eo, quod reliquis omnibus carere non possem. Esse tamen deberent, qui mihi victunm darent, et curarent reliquam commoditatem. Vt nunc res est, societate plane non carere possumus. Sine amicis, sine ministris, sine opificibus, non possemus vitam tolerare. Ergo societatis desiderium plane est naturale, et illo plane non carere possemus. Hoc egregie declaratur in fabula Romanensi, quae Robinson vocarur. Ille primus liber, qui vocatur Robinson Crusoe, qui deinde vel XX alios Robinsones peperit, sed longe inferiores, est quantiuis pretii. Ex reliquis vero infinitis fere nullus accedit ad hunc primum Robinsonem Anglicum, et auctor in praeclaro illo libro inprimis haec duo agit: Primo, vt doceat incommoda solitudinis: Deinde, remedia suppeditet, quibus aliquis vti possit aduersus ista incommoda, si quis casu aliquo ad solitudinem sit redactus. In animalibus soliuaga excipienda sunt, qualia sunt illa ad rapinam inclinata, vt leones, lupi, rel. Sed tamen illa inter se sunt iuncta. Leones cum leonibus ambulant, lupi cum lupis, cet. Et deinde non potest exspectari, vt illis se adsocient animalia, quia valde infidelis est illorum societas, vt docet fabula apud Phaedrum (* I, 5), vbi leo sibi omnes partes praedae arrogat. (* Nihil vnquam verius super hoc loco neque legi, neque audiui, quam quae Ierusalemius, quem tu Deum nunc philosophorum dicas, in VII Commentatione praestantissimi libri Betrachtungen ueber die vornehmsten Wahrheiten der Religion, vbi in moralitatem hominis inquirit p. 317 ed. pr., sagacissime philosophatur. Nequeo mihi temperare, quo minus quaedam inde huc transferam. Primo ostendit contra philosophos quosdam, instinctum illum, quo ad nostri similes rapimur, non ex illo tantum, quo nos amare, et felicitati studere, cogimur, deriuandum esse.


page 463, image: s463

Quanquam enim alter ab altero non plane sit seiunctus, illum tamen non esse huius essectum. Tum pergit plane diuine sic fere disputare:? Impetus ille, quo nostri similes amamus, per se non magis aliunde pendere videtur, quam nostri ipsorum arnor. Vterque tam late patet, quam ipsa natura. Et bruta ilium sentiunt. Sine egestatis sensu, eiusdem generis animalia haud diffidenter se appetunt, secum habitant, se inuicem defendunt. In vnoquoque, quod suae est naturae, se ipsum quodque conspicit. Eadem in nobis est ratio. Homine nihil pulchrius nouimus: et, felici homine, quod nos iucundius afficiat, nihil habet ipsa natura. Sine hominibus in felicissimo rerum statu animus tandem relanguescit. Trarsferas me in paradisum aliquem, vbi votis nieis per genios satisfiat omnibus, et vbi nullius rei sentiam inopiam: ibi ad conspectum hominis exsultem laetitia, contrahamque statim cum eo amicitiam. Est enim caro de carne mea. Haec amica cogitatio animum primi hominis subibat, simul ac suam couspicabatur imaginem, licet neque dum gnarus esset, quae auxilia sibi per illam a creatore essent parata., Esse hanc eiusmodi naturam, cui intinia animi sui sensa motusque explicare queat, ei tacitus quidam dictabat consensus. Videbat enim, hanc effigiem expressam esse suam ad imaginem. Et sic vnusquisque homo nostram nobis ostendit effigiem: hunc adspicientes, qui simus nos, nobis sentite videmur; in illo nos anamus; mouet ille nobis risum et ploratum. Vbi humanarum affectionum vel imaginem adumbratam videmus, similes assectiones sentimus necessario: et in animo nostro eodem modo, quo in histrionis vultu, variant. laetitia, tristitia, furor, ac desperatio. Quidquid oculis nostris obiicitur, animo nostro humauae conditionis imaginem repraesentat, siue laetam, siue tristem. Conspicio augustam domum: pulchritudo aedificii statim oculos occupat: infelices hic adseruari audio, et, in misericordiam prolapsus, animus abhorret: hic vbique,


page 464, image: s464

respondetur, opum et magnificentiae esse abundantiam, quo infelices, qui hic habitent, eo maiori, possint cura haberi, eorumque subleuari miseria; iam vero tacitus ille animorum consensus, qui, vti, quae, illis accidunt, ipse sentiam, efficit, vt et mihi denuo, placeat hoc aedifieium, praestat. Hie fensus autem quam distinctus est ab angustius istius amoris, quo nos ipsos complectimur!" Dein quae sequuntur. N.)

1240 et misericordia;

Et quod gaudemus cum gaudentibus et flemus cum plorantibus. Horat. (A. P. 101) Vt ridentibur arrident, ita flentibus adflent Humum vnltur. Hocvidemus in maleficis, qui, quum fupplicio afficiuntur, spectatorum non misericordiam modo sed lacrimas quoque mouent. Canis, si blandiaris illi, tibi adsilit, et studet tibi placere, quantum in se est. Infames, quum vident plorare aliquem, adflent: sunt misericordes, impertiuntur de suo. Rnssauius in libro, vbi deriuare vult causam discriminis; quod inter homines est, Sur l' inegalite des hommes, hanc folam virtutem relinquit humano generi, tanquam naturalem p. 74 (conf. p. LXXX), et ex hac quidquid est virtutis deriuat. p. 77.

1241 et imitandi:

Homo est animal [gap: Greek word(s)] , etiam vltra simias. Nam fimia breuiter imitatur; et negligenter; breuiter defungitur. Sed homo imitatur cum studio et assiduitate: conatur archetypum quod imitatur suum etiam superare. Omnia discimus imitando. Imitatione erigune se infantes ab humo, Vt non repant cum animalibus reliquis.

1242 praesertim par pari referendi studium, cuius quasi duo rami sunt:

Similis reactio in eorporibus.



page 465, image: s465

1243 vindictae cupiditas;

Si pulsas puerum, repulsat. Pulsat patrem, quamdiu non doctus est, patrem pulsare non licere. Si rex pulset rustici infantem, ille pulsat denuo regem. Non vituperanda est viudicta. Puichre moriens Cyrus apud Xenophontem, (* Scilurus Scytharum rex apud Plutarch. Apophth. p. 174 E. et de garrulit. p. 511 C. N.) quum liberis suis dedisset telorum fasciculum, quae frangere non poterant, quamdiu non solutus esset fasciculus, hortatur illos ad concordiam, Quamdiu, dicens, concordiacontinemini, et vlcisci hostes, et iuuare amicos poteritis. (* Haec sunt Cyri apud Xenoph. Cyrop. VIII, 7 [gap: Greek word(s)] et reliqua ad concordiam adhortatio.) Quidain in hoc summam felicitatem constituunt, si vlcisci hostes suos possint. Hanc moderatur deinde ipsa humanitas a prudentia et exemplis formata. Nam interdum melius est, non vlcisci. Non semper opus esse vindictam, puichre ostendit Cic. ad Quirit. pusi redit. 9 Qui in vlciscendo remissor fuerit, mox aperte laudatur rel. (* conf. §. 1248.)

1244 et gratus animus:

Qui etiam in animalibus obseruatur, Cuius rei insigne exemplum est ille Androcli leo (* Gell. V, 13. conf. Chrestom. Plin. XXXII.) Adfert seruatori suo cibum, rel. Videmus in omnihus cicuribus animalibus, illa amare cos, a quibus victum accipiunt. Ideo etiam amant tantopere stabula sua, et festinant ad ea, quantum possunt, nullum autem magis quam porci. Porcus habetur pro stupido animali: Sed animaduerti cum admiratione aliquam sagacitatem, hanc inprimis, quod statim norunt domunculam suam. Statim primo die, quo emti sunt, si abigantur pastum, inueniunt non viam modo, qua domum redeundum est, quod vix homo porest, sed etiam stabulum; et ruunt quantum possunt;


page 466, image: s466

inprimis, si pluuia incidat, tum festinant vehementer. Non tribuo porcis hanc sagacitatem; sed artifici, qui illis tales inltinctus dedit. Contra ingrato homine nihil esse et cogitari potest turpius. Antiqui dicere solebant, ingrato nibil peius terra tulit. Conf. Cic. pro Planco 33, qui locus est in Chrestomathiam relatus.

1245 et sensus atque amor pulchri;

Si laudes pueris aliquid tanquam pulchrum, ipsi quoque hoc, quod pulchrum esse dicis, volunt habere. Licet dissideant homines in pulchro, vt ita dicam, individuali, et alteri placeat obiectum aliquod, quod alteri displicet: tamen omnes pulchrum generatim amant; et, si quid laudatur tanquam pulchrum, illud credunt etiam esse pulchrum. Iudiciorum diuersitas non excludit notiones quasdam generales pulchri, tum quod oculis patet, tum quod a virtute est. Hic sensus et amor pulchri maximus est in pueritia et adolescentia. In quibusdam breuius durat, in quibusdam longius. Et illis aetatibus maxime necesserius est ille sensus, quia eo regi debent. Nam, quod putant pulchrum, illud etiam appetunt. Et infinita bona praestari possent, si illo sensu in paruis recte vtamur.

1246 et laudis gloriaeque studium, et si quae sunt horum similia.

Etiam hoc in animalibus quibusdam, equis praesertim canibusque: nescio, an etiam in gallis gallinaceis cet. Pueri omnes laudis sunt studiosissimi. Laus etiam est pars pulchri. Laudare nihil aliud est, quam pulchritudinem rei, facti, personae, ostendere. Gloria est pulchritudo factorum, virtutum, cet., in quantum in oculos incurrunt, agnoscuntur, laudantur. Vid. Programma meum Germanicum p. 111 der kleinen Schriften. Huc pertinet omnis eminentia et victoria. Deprehendimus haec prima naturae, quae vocantur, in omnibus animalibus


page 467, image: s467

et hominibus, si non alia ratione et corrupta educatione sunt deprauati.

1247 Haec prima naturae, quatenus ad conservandos singulos et vniuersos accommodata sunt,

Illud quatenus in animalibus ab instinctu regitur, in hominibus a ratione, cuius praecepta tradit Ethica. (* Cf. 1249)

1248 quod inductione potest ostendi:

Ostendi, haec omnia, quae nomine primorum naturae veniunt, ad conseruandos singulos, seu indiuidua, et vniuersos, pertinere. Etiam vindicta vel maxime pertinet ad conseruationem. Si quis non sit vindictae cupidus, in illum iriuant alii omnes, et illum mox inteificiaut. Si puer, semel pulsatus ab sociis, se non defenderet, illum quotidie pulsarent, donec interficerent. Sed, si fortiter repugnat, tum placet illis ipsis, qui illum inuaserunt, et illum tanquam fortem hominem recipiunt in suam societatem. Hauc aperte est; spectare ad conseruationem. Sine illa neque homines neque animalia possent tuta esse.

1249 sunt lex naturae, h. e. ipsius Dei primitiva, qui voluit esse homines, et felices esse.

Quicunque enim est auctor naturae totius, idem est auctor I. N., ille etiam hoc ita instituit. Quicunque vult finem, debet etiam velle remedia et causam, sine quibus ille finis obtineri non potest: qui vult conseruari humanum genus, debet etiam dare ilia, quae ad conservandum illud opus sunt. Bona itaque et necessaria sunt prima naturae, quatenus illis vti debemus, et quarenus nobis DEVS illa dedit. Si quis vero interroget, qui fines regere iliud quatenus debeant, quousque illud procedat: respondeo, Ideo nobis adiunxit DEVS rationem. In animalibus ipse instinctus regitur a natura, et illis non


page 468, image: s468

plus instinctuum datum est, quam opus est. Non nimis vorant boues et asini, neque potant: igitur nunquam vidi vel audiui, aliquem eorum podagra laborasse aut hydrope, aut passum esse ventriculi tormina. Canes, immundum animal, non laborant morbo Gallico, seu venereo, neque alia animalia, licet apud illa hic instinctus sit vehementissimus, vtpote qui saepissime erumpat in furorem. Igitur dicat aliquis, Homines ergo sunt animalibus infeliciores, quorum instinctus non ita reguntur. Non! Ideo nobis DEVS dedit rationem. Animalia non plus potant, quam opus est. Hinc, quoties compulsus sum in iuuentute mea ad potandum, dixi, [Patiamini quaefo, vtiura adipiscar boum asinorumque. ] Illa neque amplins requirunt Venerem, quam statuto tempore. Vindicta modo vtuntur ad sui conseruationem. Galli gallinacei rualem suum modo vlciscuntur, in quantum vult sibi eripere partem voluptatis venereae: de cetero eum in eodem stercore eibum suum quaerere patiuntur, et spatiari inter suas mulierculas. Boues mares cum riuali suo semel decernunt: si illtim vicerunt, et obtinuerunt dominium et priuilegium Veneris exercendae; aut viderunt, illum alterum parem sibi fortitudine esse: tum in quiete illum dimittunt, et iisdem illum pascuis frui placide patiuntur., Verbo, omnia prima naturae in animalibus sunt moderata a DEO ipso: nobis dedit rationem, vt illis vtamur, quantum satis sit. Conf. 1009. Summus cultus DEI est obseruatio legis naturae. Ergo I Lex naturae est: Secundum haec viuendum, nec alios impediendot etc. Stoici hoc vocant Secundum naturam viuere.

1250 Porro obseruatur, quosdam motus nostros atque actiones sponte naturae ac necessitate adeo fieri:

II Lex: Speciatim agenda sunt quae felicitatem iuvant. Est hic liber ita scriptus, vt cohaereat tota philosophia,


page 469, image: s469

et efficiat quasi vnum corpusculum: Sed, qui attendit, obseruabit hic quasi nouum membrum incipere. Nempe alter fons, ex quo deriuatur ius naturae, est Ratio.

Motus atque actiones; cum quae ad vitam vegetativam pertinent; tum quae ad sensitiuam. Hae sunt naturales. Quae ad vegetatiuam pertinent, faciunt, vt crescamus, vt vigeamus, ne putrefiamus. Huc pertinet sanguinis circuitus et motus humorum et intestinorum. Sensitiuam ad vitam pertinet motus, quo respiratio sit; quo venae se contrahunt et remittunt; quod somnum appetimus suo tempore; quod cibum; quod fatigamur; reliqua.

1251 alios a voluntate nostra proficisci:

Hae proprie vocantur actiones humanae: et harum debemus necessario conscii esse: alias enim non possemus velle aut agere. Nemo enim potest velle quod neseit.

1252 hos esse, a quibus meliores fiamus vel deteriores:

Qui paululum ad vitam nostram attendit, hoc sentit. Nemo potest dubitare, feruum frugi, modestum, castum, placidum, et nocentem nemini, esse meliorem, quam alium, qui laborat contrariis vitiis: talem etiam amicum, filium, patrem, praeferendum esse alteri vitiis obruto, qui sit superbus, contumax, ruens in Venerem, et omnibus partibus deterior. A quibus meliores fiamus vel deteriores: i. e. a quibus, et ex quarum electione, pendeat nostra vel felicitas vel infelicitas.

1253 hos motus, has actiones, posse nobis imputari, quatenus illarum auctores sumus.

Imputare est putare aliquem auctorem facti, et eum propterea dignum praemio vel poena iudicare. Auctor


page 470, image: s470

vero est, quisquis sciens, prudens, volens, hoc consilio, facit aliquid, vel vt fiat effieit. Et, qui aliquid. facit sciens, prudens, volens, hoc consilio, illi imputari potest illud factum. Non auctor caedis iudicandus est, nec imputari illi caedes potest, qui, dum in arbore auem vult telo ferire, forte fortuna hominem ferit, quem sedentem ibi non vidit: nisi sit talis, qualis ille, qui coruum petens nouercam occidit, et, Ne sit quidem male, dixit. Sed ordinarie auctor non vocarur, nisi qui prudens aut volens aliquid fecit. Intelligunt hoc in. fantes. Quum aliquid fractum est; si fracta est phiaia; et interrogatur, Quis hoc fecit? dicunt, ego non sum auctor, [ego non feci. ] Et, fi pulsantur, defendunt fe dicentes, [Quid me pulsas? at non feci] Itaque aut plane negant se auctores esse; aut excusant se, [Non studio feci: per se delapsa est: vix attigi: in margine menfae itabat: et quae sunt huius generis excusationes aliae:] aut mentiuntur, causamque in alios conlerunt, et dieunt, alium fecisse: aut dicunt, casu factum esse. Vnoverho, vel infames, quum modo paruum habent rationis vsum, intelligunt hoc: Neminem posse auctorem rei alicuius dici, nisi qui sciens, volens, et consilio, fecerit. Verum est, non ita quidem sentirent, si non educarentur inter homines, et hoc didicissent ab aliis: Sed tamen hoc est ita facile, et ita quasi naturale, et ab ipsa natura nobis commendatum, vt itatim capiant, et intelliganr, sine vlla opera. Vri dixi, aut negant; aut excusant; aut mentiuntur; aut casum adferunt, casu factum esse dicentes; aut ignorantiam praetendunt; aut auctorem ostendunt alium; aut indicant necestitatem, vt meus nuper, (* § 871) [Hoc me facere oportet. ] Vno verbo, intelligunt auctorem esse, qui sciens volensque aliquid facit. Contra dictitat iisdem etiam seusus internus, vbi auctores sint. Si puer in alterum canem incitauit, et canis illum momordit: hic non excusat se, quum vocatur ad poenam, Ego illum non momordi: nam sentit, se non desugere posse auctoritatem.



page 471, image: s471

1254 Illa imputatio minui potest per varios coactionis gradus, qui libertati detrahunt.

Etiam de coactione in libris philosophorum, antiquorum et recentiorum, multum disputatum est, plerumque subtilius quam verius. Quidam, vt Stoici et alii, hanc solam esse coactionem volunt, quae omnem tollat libertatem; vbi quis contra meam voluntatem, et pervim, vtatur meo corpore tanquam instrumento, quo alterum laedat. Si quis sumat meum brachium, et illius opera gladium condat in alterius latere. Quin ne hoc quidem coactionem dicunt: quia ego non feci, sed corpus, brachium meum. Et negant. plane posse aliquem cogi. Nam dicunt, Qui mori potest, ille non potest cogi. Hinc sunt stupenda plane constantiae et patientiae exempla in historia, inprimis muliercularum duarum. Leaena (* Plin. VII, 23, et XXXIII, 8, s. 19) potius linguam sibi praemordit, et Pisistrato in os exspuit, quin potius mortua est, quam proderet tyrannicidas. Et Epicharis (* Tacit. Annal. XV, 57) ipsa quoque morte potius occubuit inter tormenta, quam Neroni indicaret conspirationem. Et verum est, in quantum aliquis mori potest, in tantum nemo potest cogi. Sed haec est coactio stricte dicta, quae electionem, et libertatem, et spontaneitatem plane tollit. Verum coactio etiam latius patet. Non modo cogitur ille, qui omnem amisit spontaneitatem: sed sequimur hic modum loquendi vsitatum, quo cogi etiam dicitur, cui mala proponuntur exspectanda agenti vel non agenti, et vbi cogi quoque est, metu, minis, magnis propositis aut praemiis aut poenis, induci. (* Hic elegans locus est Cic. p. A. Caecina, c. 15. N.) Stoici quidem dicebant, debere aliquem potius interfici, quam prodere principis, aut alios sibi concreditos, thesauros, quam subscribere formulae inhonestae, et ita porro: Sed hoc est contra vitam; hanc duritiem vita nostra non capit; illa cedit, est mollis, non potest tolerare extrema. Hoc obseruandum


page 472, image: s472

est in iudiciis quoque. Iudex debet examinare, num omnia corpora sint tam dura, vt sunt quaedam durata ad hoc ipsum, vt perferre possint tormenta. Nominatim inter latrones sunt tales fortes viri. Nam hi non recipiunt in numerum suum, nisi qui ante probati sint per omnia tormentorum genera, vt certi possint esse, hunc non fore confessorem. Ita in iure hoc est receptum, vt, etiamsi aliquis sit conuictus, et certissime sciat iudex, hunc hominem hoc scelus perpetrasse, nisi ipse hoc sit confessus, non possit condemnari. Quamdiu negat maleficus, tamdiu iudex illum damnare non potest. Quod quum scirent latrones, ipsi se inuicem tormentis tentarunt; et nullum adoptarunt, qui perferre illa omnia non didicisset. Quae causa est, cur haec consuetudo, quae ordinarie in iudiciis obseruatur, vt nemo damnari possit, nisi qui sit confessus, in quibusdam regionibus mutata sit, vt nunc non amplius opus sit confessione. Sed superat hoc hominem; vitam hominum mollem et delicatam. Hoc non est introducendum in vitam, vt durities talis requiratur vel regnet, vt aliquis potius mori possit, quam aliquid fateri.

1255 Auctores actionum etiam alienarum esse possumus, s. causae morales, quas habet nobilis versiculus, Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus.

Scholastici potissimas causas morales incluserunt hoc versiculo. Iubere potest, qui in nos habet ius imperii; cui hoc non possumus negare sine iniuria vel pudore: qui ita potest imperare, vt negare vel non possim vel metu non audeam. Qui mihi imperat aliquid proposita praesentissima morte, illi potest imputari, quod ego facio. Contra apud me vel plane cessat imputatio, vel valde certe minuitur. Consulimus nos, quem putamus nobis sapientiorem: consulit nobis, qui habet in nos auctoritatem. Hic. gradus imputationis minor est, quam in imperando. Qui consentit in factum aliquod, hic causa illius est hac parte, qua suasit, vel consensit. Imputari


page 473, image: s473

omnino Maeuio potest, si potest ostendi, Titius hoc non fecisset, nisi Maeuium habuisset consentientem; si Maeuius dissuasisset. Per palponem significare hic Scholastici voluerunt laudem. Qui laudat facientem, et laudando inuitat, vt saepius faciat, ille fit causa facti. Si pater, si mater, laudant in filio factum, quod reprehendere debebant, sunt ipsi causa, et potest ipsis imputari. Quum huc venirem, nihil noui erat, quum pulsarent se duo pueri, audire alterius patrem laudantem filium, [Macte ista virtute, mi fili! multiplica plagas! magis etiam!] Si talis puer interficeret alterum, posset pater ea causa puniri. Recursus apud Scholasticos hic est, quod alias ICti vocant receptum. Qui res furtiuas recipit in domum suam, qui recipit latrones, qui illis dat recursum seu refugium, ille reus est receptus, et ideo potest puniri. Per has causas morales non omnis tollitur imputatio apud illum, qui aliquid fecit. Non omnis causa moralis liberat ab imputatione physicam: ridetur qui obtendit flagitio imperium eius, qui non habet vim, certe auctoritatem, cogendi. Si seruus iussu domini sui accendit domum aliquam, ille non potest se excusare, Iussit hoc dominus, nisi ostendatur, aut servum ita stupidum esse, vt non intelligat, hic denegandum fuisse obsequium: aut herum ita crudelem, vt, nisi fecisset, illum morte affecturus fuisset. Sed, quales hodie sunt serui, qui sunt liberi homines, et possunt fugere dominium crudele, et mutare conditionem suam, quoties placet, iussum tale plane non excusat. Ita plane non excusat consilium. Nam, qui stultum consilium sequitur, stultior est illo altero, qui ei dat hoc consilium, qui forte nocere voluit hoc consilio. Ita in reliquis plane nulla est excusatio.

1256 Porro actiones bonae sunt, quae nos mollores faciunt, malae, illis contrariae: aliae neutrae s. mediae.

Ergo hactenus nihil bonum est, praeter virtutem, quam solam bonum dixere Stoici: vt contra malum solum


page 474, image: s474

dixere vitium. Nam alia omnia, et illa, quae prima naturae vocamus, nos etiam deteriores facere possunt et infelices. De hoc certe dubitari non potest, bonum. esse aliquid, quatenus meliorem facit et agentem et patientem. Sed debet hoc addi: Illa prima naturae sunt vel bona vel noxia, prout quis illis vtitur. Et tenendum est hoc: Illa posse etiam bona fieri, si quis recte illis vtatur: vt omnia mala alia possunt bona fieri, et nobis vtilia. Iniuriae aliorum possunt nos meliores facere, modestiores, cautiores, rel. Ceterum hoc est verissimum, in virtute inprimis inesse illas actiones bonas, quae nos feliciores, seu, vt hic positum est, meliores faciunt. Ita, si iuuo miserum, sum melior, sum felicior: laudant me homines; sentio suauitatem in animo meo: delector hoc beneficio. Si soluo debitum, melior sum: sum quietus; non angor animi; homines me putant bonum virum, et talem, quocum velint libenter rem habere. Percurrite totum decalogum: omnia praecepta, si obseruentur, natura sua sunt eiusmodi, vt nos faciant meliores, i. e. feliciores. Hoc manet: Virtute fimus meliores. Sed sunt etiam res aliae, quae per se quidem nos non meliores faciunt, sed possunt hoc praestare, si quis iis recte vtatur. Non dubito bona etiam dicere pecuniam, honorem, gloriam, reliqua. Qui vir est bonus, ea ratione potest se et alios reddere feliciores, si pecuniam conferat suam vel ad priuatam vel ad publicam vtilitatem; si subleuet aliorum inopiam; si lucrum det opificibus; si partem templis, orphanotropheis, aliis, destinet. (* Quid ad felicitatem adferant opes, pulchre ostendit Pindarus Olymp. II. N.) Honor bonus est, si vir bonus vtatur ea dignitate, quam in republica habet, ad commoda aliorum, vt illis succurrat, vt exemplo, auctoritate, monitu suo, procuret iis, qui digni sunt, aliorum auxilia: si commendet bonos et ornet: si gratiam principis et patronorum eo trahat, vt iuuet bonos; vt reipublicae vtiles viros protrahat ex obscuro loco. Si quis gloriam ex literis consecutus


page 475, image: s475

est, bona est gloria ad hoc, vt alios etiam inuitet ad similem diligentiam. Sed omnia haec mala sunt in viro non bono. Et adeo etiam illa, quae possunt bona fieri, si recte adhibeantur, mala fiunt vsu peruerso. Pecuniam bonam esse vidimus. Sed eadem etiam est mala in malo. Honor, in hominem indignum et malum collatus, est noxius. Excluduntur boni; abutitur auctoritate sua in damnum aliorum, et quae sunt reliqua.

1257 Sed etiam bona vocant homines, quae appeti naturaliter, modo diximus (1230 sqq.)

Appetimus naturaliter omnes valetudinem. Et in tantum valetudo est bonum. Sed potest aliquis valetudine etiam abuti ad peccandum. Verum est dupliciter bonum, si illa recte vtamur. Tanto facilius potest philosophia hunc loquendi modum tolerare, quia bonum certe virum meliorem, aliis vtiliorem, faciunt valetudo, integritas, opinio hominum, cet.

1258 vel quae ad illa adipiscenda sunt praesidio.

Verbo, pecunia: existimatio etiam. Nempe potest aliquid iam per se appeti, et insuper habere iustrumenti rationem etc.

1259 Si igitur possent omnes homines semper videre, quae actiones suae bonae sint, hoc est meliores ipsos faciant, quae malae;

1260 si ea, quae naturaliter appetunt homines, semper bona vsu deprehenderentur, semper autem mala, quae his sunt contraria:

1261 facilis iuris naturae disciplina esset.

Comparemus haec, quae bona, quae mala, vocamus, cum cibis. Si semper hoc certissime obuersaretur animo nostro, Hic bolus, quem supra satietatem comedis


page 476, image: s476

edis, te interficiet; Hic potus, quem nunc hauris, priuabit te vita; si hoc plane sciremus, et pro explorato haberemus: tum non est dubium, quin abstineremus ab illo cibo, ab illo potu, et illum non acciperemus. Non credimus certe hoc vel illud esse nociturum. Ita, si sciremus in aliis, Haec actio, haec res, reddet te meliorem, illa autem infeliciorem et deteriorem: tum sine dubio illam sequeremur, hanc vero detestaremur, quantum in nobis est. Si sciremus, Hic morbus, quo nunc decumbis, eradicabit radicem humorum malorum, et faeiet, vt in posterum frui possis tanro firmiore valetudine; si sciremus, Haec iniuria, quam pateris, Hoc odium, quod sine merito tuo suscipis, excitabit tibi amorem aliorum, et pariet tibi aliam magnam vtilitatem; si, inquam, hoc pro certo sciremus: illum morbum, hanc iniuriam, hoc odium non haberemus pro malo; sed referremus ad bonum. Contra, si sciremus, Haec voluptas, Haec vindicta, et sic porro, tibi noxae erit: sine dubio ab istis abstineremus. Sed, si omnis vindicta, si omnis liberlas, si omnis voluptas, si omne imitandi studium, si omnis eminentia, si omnis possessio faceret nos meliores, nobis semper et simpliciter vtilis esset: illas semper sequi deberemus. Si contra, quae mala putamus, et quae naruraliter auersamur, semper reuera mala esse deprehenderentur: deberemus semper sequi naturam, quae nobis inseuit horrorem ab illis, quae mala videntur. Hinc est, quod pueris tam difficulter potest persuaderi, esse ipsis bonum, dentem euelli, vlcus malum vri, membrum putridum abscindi. Si aliquis sciret semper, Hae diuitiae facient ad felicitatem tuam; Illae autem erunt tibi pro laqueis, quibus capiaris et irretiaris infinitis malis; si planum et liquidum semper esset, quid nobis conducat, quid obsit: facilis esset regula iuris naturae, nempe haec: Fac, quod placet, ad quod natura te ducit: aut, Quaere tuam felicitatem. Nempe hic cogitandum est de hominibus nondum a philosophia vel consuetudine emendatis.



page 477, image: s477

1262 Iam vero neutrum ita se habet, quod experientia docet.

Si hoc nobis semper aliquis dicere posset; aut, si sciremus ipsi, Hac actione, hoc vsu libertatis tuae, eris infelix; ab hac societate, quam nunc tam studiose quaeris, miser abibis; hoc lucrum reddet te deteriorem; hic bonos, hoc munus, quod ambis, hoc matrimonium, quod tanto opere optas, erunt tibi fons et causa infinitorum malorum: effemus felices. Sed hoc ipsum neseimus. Contra non credunt homines naturaliter, nec facile sibi patiuntur persuaderi, si illis dicitur, Hic morbus pertinet ad felicitatem tuam. Difficile est credere, Hoc vulnus, hoc damnum, quod nunc patimur, hunc lucri neglectum, reddere nos felices, et nobis ipsis meliores. Illa omnia prima naturae, quum modum execdunt, nocent.

1263 Vnde sit illa gentis nostrae macula, illud sufflamen felicitatis, pertinet ad quaestionem de origine mali (n. 994).

Sufflamen est illa remora, quam aurigae iniiciunt rotis, quum currus deuehitur deorsum per montem, quae vel ex ferro facta est; vel abscindunt arborem et illam conuersam annectunt currui, vt impediat nimis celerem cursum. [Nonnunquam eandem arborem ita annexam etiam lapidibus insuper onerant, quo rami tanto resistant fortius. ] Sufflamen itaque nostrae felicitatis est ex limitatione intellectus nostri, quod praesens paruum. bonum praeferimus futuro magno; quod praesens parvum. malum nos magis afficit, quam absens magna felicitas. Habemus omnes prima naturae, sed in eo laboratur, Quid pertineat ad felicitatem nostram; quae sint actiones bonae; et quae nos reddant meliores. Hoc non opus est, vt aliquis nos moneat, Quaere tuam felicitatem: Hoc intimo sensui nostro iam inscriptum est; hoc dictitat nobis mens nostra.



page 478, image: s478

1264 Consumtae sunt igitur infinitae disputationes in argumento de summo bono, de principio iuris naturae, quibus haec elementa possunt supersedere.

Nempe putabant, qui summum bonum habeat, illum reliquis posse supersedere. Huc pertinent Ciceronis libri de F. B. et M. Hinc tot de virtutibus disputationes. Summum bonum est illud, quod finis est et scopus, quo collincemus; quo dirigendae sunt omnes nostrae actiones; ad quod consequendum omnia agenda sunt; a quo dependet felicitas nostra et quies interna. De hoc in toto De finibus scripto Cicero disputat, et, allatis variorum de summo hoc bono opinionibus, ipse tandem acquiescit cum Stoicis in virtute, et hanc dicit esse summum bonum: vt contra pro summo malo, ad quod fugiendum omni modo obflricti simus, habet vitium. Epicurus dicebat, summum bonum est; voluptas. Stoici dicebant, Summum bonum est virtus. Videntur adeo ab initio valde iibi repugnare: reuera autem non dissident; quod pulchre ostenderunt, qui conciliare has opiniones inter se, et defendere Epicurum, studuere. Nempe intelligit Epicurus non voluptatem corporis: et auctor sectae Epicureae longe distat ab discipulis suis hac in re. Ipse enim intelligit voluptatem, quae est ex virtute. Ex Epicuri sententia non est voluptas siue virtute. Stoicus, virtus, inquit, est summum bonum. Si interrogas, Cur? Quia, respondet, adfert voluptatem. (* Vituperatus elt hic locus ab aliquo, qui hoc Stoicum esse negauit, Cleanthis allegoriam (Cic. fin. 2, 31) opponens. Sed non hoc vult praeceptor noster, diserte hoc dici a Stoicis, sed sequi ex eorum placitis. Nam [gap: Greek word(s)] est inter dogmata Zenonis apud Diog. Laert. 7, 94. Et perpetuam laetitiam ex virtute nascentem agnoscit Seneca de vita beata 22. Quid? quod Sapientem in Gaudio semper esse Stoicum est paradoxum,


page 479, image: s479

de quo Lips. Manud. ad Sto. Philos. 3, 5. Sed quid pluribus opus est, ouum ipse Gesnerus sententiam suam iam satis stabiliuerit in oratione, Vtilitas honesti mater. Vid. eius praef. ad hunc ipsum librum, inprimis p. 5. N.) Re vera non dissentiunt. Principium est enuuciatio quaedam, ex qua deriuanrur reliqua omnia, et quae complectitur reliqua officia, quae ex iure naturae obseruare et praestare debemus. Quaerunt nempe vuam aliquam enunciationem, e qua reliquae omnes deriuari queant. Et non negari potest, talis propositio, et principium iuris naturalis, est aliud, Quaere tuam felicitatem: Stude perfectioni tuae. Et est hoc principium verum, verissimum, splendidum, ad disputandum accommodatum. Sed est difficile, et valde impeditum, periculosum adeo, ad vsum vitae minime accommodatum. Nam illa longa nimis demonstratio est, et homines non viuunt demonstrationibus. Possunt alia officia omnia inde deriuari ab viro sapienti, ab eo, qui scit, quid efficiat nostram felicitatem. Sed a principio fiendi non concludi potest ad principium essendi. Pauci homines sciunt, quid sit felicitatis suae. Aeterna veritas est, omnem virtutem nos facere meliores, perfectiores; et contra omne vitium reddere nos deteriores, imperfectiores. Etiam hoc est verissimum: Quidquid me facit perfectiorem, est virtus. Sed nimis laboratur circa affumtionem. Haec actio cum iactura rei familiaris, cum detrimento famae, cum offensione amici coniuncta, facit me perfectiorem. Non credit homo, vt vuigo sunt homines, ex dolore, ex damno aliquo, ex neglectu lucri, ex perpessione mali, ex tolerantia iniuriae, ex vindictae intermissione, ex amore inimicorum, ex reliquis huiusce generis, crefcere nostram felicitatem, fieri nos meliores. Audiunt modo illud: Quaere tuam felicitatem. Arripiunt modo medium terminum: sed de illo, quod maxime huc pertinet, quae sit vera felicitas, plane non cogitant; sed agunt, quidquid sibi placet. Vt Cicero de Pisone (* orationis in eum c. 28) dicit: Piso audiit, esse sectam, quae sum


page 480, image: s480

mum bonum in voluptate ponat, hoc ille arripuit; reliqua non audiit; de cetero non cogitauit, quid intelligant illi per voluptatem. Hanc voluptatem oriri ex virtute, ille noluit scire; reliqua audire non voluit. Satis habuit, quod voluptatem audiuit summum bonum esse; deinde fecit, quidquid sibi praua voluptas suaderet. (* Lubricum genus orationis adolescenti, non acriter int elligenti, saepe praeceps. Itaque admissarius iste, simulatque audiuit, a philosopho voluptatem tantopere laudari, nihil expiscatus est: sic suos sensus voluptarios omnes incitauit, sic ad illius hanc orationem adhinniit, vt non magistrum virtutis, sed auctorem libidinis a se illum inuentum arbitraretur. ) Ita nostri homines nihil amplius audiunt quam felicitatem quaerere: de explicatione non laborant: hanc fugiunt, quantum possunt: satis habent in eo, Felicitatem quaere: [plura nolunt scire. Iam literarum studiosus cogitat, Ciues defraudare pertinet ad felicitatem tuam: magistratum vectigali interuertere; tabacum alio in loco octo emere grossis, et inde equo petere floreno conducto, est felicitas. Corrumpere puellas, et huius generis reliqua, faciunt ad felicitatem. Ciuis sibi persuadet, studiosos emungere argento, partem suac esse felicitatis. Ancilla itidem, grossum lucrari, suae esse felicitatis sibi habet persuasum. ] St homines recte scirent suam felicitatem. nihil posset commodius dici vel inueniri. Veterum felicitas est virtus, et infelicitas est vitium. Nostri homines autem simpliciter ponunt, Quaere tuam felicitatem. Hactenus bene. Sed deinde conuertere syllogismum, et subsumere, et dicere, Atqui haec est felicitas tua; hic opus, hic labor est. Laboratur in Minori. Maior vera est: Sed in Minori peccant homines; nesciunt, quid sit felicitas sua. Vti dixi, [fraudes referunt suam ad felicitatem. ] Ne cogitant quidem, hoc esse peccatum, quia nesciunt, quid sit felicitas. Igitur hoc facit, vt nullo possim modo hoc assumere tanquam bonum principium iuris naturae: et debeo repugnare, quantum possum. Nam uoui certissime,


page 481, image: s481

homines etiam doctos multa peccar ex hoc principio, Quaere tuam felicitatem. Noui quosdam, qui, quum soluere deberent, dicebant: Debeo ante omnia me curare, meam felicitatem quaerere: ideo non possum solvere debita. Itaque totum hoc reiicio: nam nesciunt homines plerique, quid faciat ad suam felicitatem. In assemtione laboratur; nescio, vtrum hoc me reddat felicem. Hoc in ethicis docetur, quid felicitatis meae sit.

1265 Sapientes viri, qui hoc egerunt, commodum inuenere, esse bonis actionibus a natura, h. e. ab ipso Deo, adiunctum aliquem veluti colorem pulchri, quo illae signentur, vti terrae fructus, vt aliae quaedam res, internam bonitatem suam colore, odore, sapore, produnt.

III Lex: Agenda quae aguoscuntur ex honesto. Est aliquid, quod facere potest, vt sciamus, quid bonum, quid pulchrum sir, si recte institura sit educatio nostra. Non tantum ex colore rubicundo, slauo, et salubri, pomum bonum esse indicamus. vt poma Borsdorfensia, vt poma regia, die Reinetten; sed habent etiam actiones suum colorem, sua signa, ex quibus iudicari de illarum, vel bonitate vel prauitate potest Habent omnes res characteres quosdam, et signa sua, vnde valorem illarum coguoscere possimus. Metalla cognoscuntur ex colore et pondere. Aliae res alia habent signa. Fructus, cibi omnes, habent characteres quosdam externos, quibus agnoscuntur. Homines inuenerunt characteres plantarum, et constituerunt leges certas, vt, qnae planta habeat hanc structuram, hanc figuram foliorum, hunc colorem, vtilem esse ad hanc rem, iudicarent. Hoc inprimis veteres egerunt: et, quod dolendum est, longius nunc progressi essemus, et progredi potuissemus, si botanici et medici nostri idem agerent, et non magis solliciti essent de structura plantarum, quam de illarum virtutibus in medicina, Talia signa obseruarunt antiquitus

Gesn. Isag. Tom. II



page 482, image: s482

etiam in vultibtis et corporibus humanis, vnde coniectura fieri possit ad animam hominis et illius vel virtutem vel vitia. Hinc nata est Physiognemia. Talis Physiognomon fuit Zopyrus, qui Socratem non tantum pro homine lasciuo, muliebrioso, et ad omnia vitia prono; sed etiam pro stupido habuit ex arte sua; quod collegit ex clauulis, ex iugulis, vbi brachium collo adhaeret, quia illae partes valde erant carnosae, et non habebant parua foramiua. Hic quum vellent discipuli explicare pugnos in hominem et illum eiicere, intercessit Socrates, Vera loquitur hic vir, dicens: Talis sum a natura, et gero adhuc signa externa stuporis et vitii; sed, quod sum emendatus et sapiens, hoc debeo philosophiae. (* Conf. Cic. de fato 5 et ibi Davies. N.) Sunt omnino quaedam in externa figura, vnde cognosci potest, hunc hominem esse superbum, iraeundum, stupidum, cet. Haec signa non sunt sine fundamento; sed homo, simulationis et dissimulationis studiosum animal, didicit paulatim tegere sua vitia, vt non ita appareant. Sic etiam actiones hominum habent sua signa, vnde iudicari potest, bonae sint an malae. Virtutis character hic est, quod placet. Honestae actiones semper placent. Considerate ipsi, quis magis placeat ex duobus iuuenibus, qui nunc primum veniunt in collegium: Alter venit cum gladio, pileo magno, ansatis brachiis, assidet ferociter, circumspicit omnes, quasi illos deuoraturus: alter modeste intrat auditorium, circumspicit, vbi locus sit vacuus, sedet cum pudore. Hic posterior sine dubio magis placere debet omnibus, et illis ipsis, qui laudem quaerunt in impudentia, et hunc hominem forte rident. Si descendant in se, dictabit suus sensus, hunc sibi hominem placere; illum habere aliquid, quod pulchrum sit, quod placeat. Piacet sine dubio Codrus Atheniensium rex, sumens mendici vestes, intrans hostium castra, rixas incipiens co fine, vt occidatur, et seruet morte sua patriam. Sunt Erechthei filiae, regis Atheniensium, quae pro patria mortem contemserunt. Cui non placeant? Miles, qui haud dicit



page 483, image: s483

modo, Dulce et decorum est, pro patria mori: sed etiam sic cogitat, sed etiam sic agit, placet necesserio. Cui non placeat modestia victoris? Modestus victor, qui in medio victoriarum cursu parcit victis, sine dubio magis placet, quam miles ferox, qui miserae mulieri, qui mendico, exuit etiam calceos. Potest quidem haec res etiam habere partem ridiculam, qua placeat; sed tamen natura sua non potest placere. Placeat virtutes etiam diversis hominibus, qui illas non habent. Vitium cum virio non concordat. Sed conuenre potest virtuti cum vitio. Componite auarum cum auaro; [duriter se invicem tractabunt. ] Sed iungite auaro homini generosum et liberalem: hi certissime melius conuenient inter se. Si concurrant duo superbi: quales rixae, quae tragoediae, excitabuntur! Sed addite superbo modestum: erit hoc, vt si quis gladio percutiat culcitram. Ita hic modestia sua excipiet illius importunitatem. Sic Liberalitas, Misericordia, Mansuetudo, tolerantia malorum, omnes denique bonae actiones. speciem aliquam habent, quae placet. Igitur ad [gap: Greek word(s)] confugerunt viri sapientes: et pulchram solam virtutem statuere. Tractaui hunc locum in den kleinen schristen p. 112 sq. et in oratione, Vtilitas honesti mater, non iudex. Haec multum differunt ab illo Hutchesoni et similium sensu morali, in quo omnem moralitatem ponerent, de quo Heilmannus in progr: Gotting. aest. 1759. (* Vid. n. sq. )

1266 Hunc arripuere colorem bonarum actionum, hoc honestum, to\ kalo\n, vocarunt, et illo naturali amore pulchri (n. 1245) ad hoc vsi sunt, vt adsuefacerent paruos, docerent ceteros, ea admirari, quae vtilia esse vniuersis, bona adeo esse generi humano, intelligerent.

Sed hoc iudicium non permisere paruis. Vid. locus Platonis ad 1520. Si bona semper essent, quae natura appetimus; si mala, quae natura auesamur: facilis



page 484, image: s484

esset regula iuris naturae, Fac, quod placet: Sequero naturam: vel, quod idem est, Quaere tuam felicitatem. Nam prima naturae, quod vidimus, pertinent ad felicitatem nostram, et ad hoc nobis data sunt diuinitus. Sed, quia saepe noxia esse deprehenduntur, quae vtilra putamus; et, quae mala putantur, saepe sunt bona, et nobis vtilissima: quia saepe nocent, quae appetimus tanquam bona; et contra prosunt saepissime, quae auersamur tanquam mala: ideo viri docti conati sunt inuenire signa quaedam, ex quibus cognosci possit, quid bonum sit; et tale signum esse deprehenderunt honestum, [gap: Greek word(s)] (* in quo totum est lo. Dav. Heilmanni de sensu morali programma pulcherrimum, Goett. 1759. N.)

Admirari, i. magna putare ad felicitatem. Nempe, vt in allis rebus nos docuerunt alii homines, ita etiam pulchri sensum habemus ab aliis, non a nobis ipsis. Homo est sociale animal, et a natura factum ad imitationem. Quae discimus, imitando discimus, et ab aliis, dum alios sequimur. Homo non disceret ire, nisi viveret inter homines: sed, si educaretur inter quadrupedes, reperet et ipse quadrupes: si versaretur inter passeres, saliret et ipse vt passer. Ita in cibis gustus formatur ab aliis. Quod hunc cibum habemus pro bono et edili; alium pro noxio, et vili certe, est ab aliis, qui hoc nos docuerunt. Ita etiam sensus pulchri ab aliis in nobis ortus est. Sed hic non verendum est, illos fraude mala nobiscum egisse, dum nos docuerunt, solum honestum bonum esse. Semper hoc obseruaui, vtilia esse rei publicae, quae sunt honesta. Non sunt mendacia, quum parentes dicunt puero, Mi fili! hoc pulchrum est, esse liberalem, parere libenter, reliqua; sed sunt vera. Sunt quidem praeiudicia, quae puer de pulchro et honesto imbibit; verum enim vero, si illum adolescere sinas, et nihil eum de pulchro, de honesto, de virtute, moneas, donec obbrutuerit: tum serum est; tum non capit, hoc vtile esse, condonare inimico, non vlcisci, perferre iniuriam,



page 485, image: s485

continere cupiditates, cetera. Non est deceptio, quum pulchritudinis nomine virtutes paruis inculcantur: sed feliciter occupatur illa aetas, et ille pulchri amor: et sunt omnino occupandi parui hac in re. Vt non deciptuntur, si docemus illos, initia disciplinarum credenda esse: ita etiam hic non decipiuntur, si dicitur illis, Solum honestum pulchrum et vtile esse. Sed, vti dixi, occupamus illud tempus: si hoc non fit, deinde, quum adoleuerunt bruta ratione, praeiudiciis et occoecatione non vident, quid vere pulchrum, hoc est, quid honestum sit: sed sequuntur prauam et corruptam voluntatem. Nuila hic fraus mala. Nam hoc negari tamen non potest, certe post considerationem maturam, eum et sibi et reip. optime consulere, qui haec agat. Verum hoc ipsum persuadere hominibus in ipso actu, vt videant, hunc facere charactera, quo statim agnoscant, quid agendum sit, illud vero laboris nimium difficilis erat.

1267 Hac declaratione pulchri ad prima naturae adiuncta, tanquam freno quodam coërcetur illud, quod in iis immodicum iam est, ne officiis, hoc est actionibus lege naturali praeceptis, reluctetur.

Ede, bibe, lude; hoc praecipit impetus naturalis. Est haec vox naturae: nam pertinet hoc ad nostri conseruationen. Si vero adiungas: Sed pulchrum est, eminere inter alios liberalitate, bonitate morum, praeclaris factis: tum temperatur ille impetus naturalis. Est hic necessarius, et sine eo non possumus viuere; sine primis naturae nihil efficeretur; non essemus homines; Sed, vt in aliis rebus fit, cum naturalibus, tum arte factis; ita etiam hic retardandus est ille impetus. Horologium portatile paruum habet vnum elatera vehementem, a quo est omnis motus: magna horologia pro elatere habent pondus magnum, quod nihil agit, quam vt omnem motum promoueat: sed, si in his non essent


page 486, image: s486

remorae, nihil quod impediret impetus vehementes elateris vel ponderis primarii, parum prodesset horologium. Si equus non haberet vim et impetum magnum: inutilis esset. Si ventus nauim non vehementer impelleret: non proueheretur. Si aqua non cum magno impetu irrueret in rotam: mola immobilis staret. Sed, si horologium non pondus aduersum, non sufflamen (die Vnruhe) haberet, quod resisteret elateri vel ponderi primario, et moderaretur helicen elafticam; si equus non frena haberet; si nauis non gubernatorem; si mola non claustrum s. obiectaculum, non remoram illam, quam vocant das Schutzbret: nihil moderati fieret: essent aut inutilia: aut plane frangerentur. Ita opus sunt conatus et impetus naturae: Sed, si non alio contrario impetu temperarentur, destruerent nos. Itaque [gap: Greek word(s)] in nobis est, quod penna spiralis in horologio vocatur: est frenum, est remora, est id in nobis, quod in nauigatione gubernaculum ac reliqua ars nautica. Hoc primis naturae immoderatis, voracitati, libidini, vindictae eupiditati, rapinae, ceteris obsistit. Ad hoc mature, ab infantia, debemus adsuefieri: Deinde vero, quum ratio quasi adoleuerit, tum potest ostendi, cur bonum sit, impetum Veneris, irae, vindictae, cupiditatis, impedire. Consideremus hoc vt elasticitatem physicam et moralem. Nempe potest etiam natura moralis nostra comparatione naturae corporeae illustrari. Prima naturae sunt illaelastica quaedam vis infinita; sed, vt hanc vicina corpora impediendo temperant, et inter moderationis quosdam terminos retinent; fic illud, quod communis est illa vis, quam prima naturae vocamus, continet homines. Ideo sociabile nos fecit animal. Vbique est [gap: Greek word(s)] sine qua non possent res consistere, (*§ 768) Vbique est elasticitas, quam reprimit alia elassicitas. Vnaquaeque particula aeris habet vim expandendi se. Hanc vim nunc inprimis scimus, postquam inuenta est Antlia pneumatica. Inde cognitum habemus, vnamquamque aeris particulam ita se posse exten


page 487, image: s487

dere, vt impleat totum hypocaustum. Ita guttula aquae ita se potest eiusdem ope extendere, et solui invapores, vt totum hypocaustum impleat. Sed cur hoc non semper fit? Cur non omnis aer, non omnis aqua, ita se expandit? Nempe non debent haec fieri: alias enim non possemus viuere. Nam non esset ventus; non possemus spirare; non haberemus aquam. Flumina, fontes, et omnis aqua, abirent in vapores. Itaque, ne hoc fiat, data elt [gap: Greek word(s)] Impediunt se inuicem particulae aeris, guttae aquae, et alia omnia. Huic particulae aeris resistit alia: hanc guttam premit alia gutta; et impediunt se, quo minus vlla se possit magis extendere quam altera. Ita in societate se inuicem retinent homines, vt nequeat alter nimis emergere. [Si quis spiritus gerit nimios, ceteri in eum irruentes eum opprimunt: ] vt adeo pugna sit in hoc vniuerso. Quid quod? ipsa prima naturae se inuicem impediunt. Edere, bibere, monet nos natura. Sed, ne nimis multum vltra satietatem edamus, bibamus; ne toto die faciamus hoc: impedit nos amor valetudinis. [Heri tormina sensisti ventriculi, ideo hodie non licet tibi te cibis ingurgitare. ] Alapam dare vellem Sempronio; sed potest ille repulsare: ideo potius me reprimam, et nolo vlcisci. Est quasi elasticitas moralis. Ita constringunt se homines, et se continent inuicem, vt duo galli gallinacei: Et continent se morales impetus; vt adeo non ita sint terribilia illa prima naturae. Vidit DEVS, illa opus esse: Sed eosdem impetus etiam moderatus est aliis contrariis. Vnum primum naturae, vnus impetus naturalis, habet moderamen suum ab alio. Homo non est simplex quoddam; sed quasi exercitus est idearum, notionum, affectuum, appetitionum, motuum, cet., vbi alia aliis resistunt. Vt adeo in homine sint infinita, quae pugnent contra se inuicem, et se inuicem contineant: infinita, quae pugnent et consentiant. Hoc facit, vt nulluni possit modum excedere suum. Itaque ipsae nostrae cupiditates sibi moderantur. Hinc varietas. Hinc illud, quod remora pri


page 488, image: s488

morum naturae est, [gap: Greek word(s)] . Non satis haec perpendisse puto Reimarum meum von den Trieben § 50.

1268 Quum vero maximae dubitationes exsistere soleant circa ea, quae debentur aliis: data est diuinitus regula, quam iustitiae appellare possumus (n. 1276), Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris:

1268 Quum vero maximae dubitationes exsistere soleant circa ea, quae debentur aliis: data est diuinitus regula, quam iustitiae appellare possumus (n. 1276), Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris:

1269 et altera amoris, Quod tibi sieri cupis et aequum putas, illud vltro aliis praestato.

Haec quasi quarta pars est, s. IVLex: Agendaquae agnoscuntur ex Aequo s. Pari. Prima fuit, Sequere naturam. Altera, Quaere felicitatem. Tertia, Sequere pulchrum. Quarta, par. aequum, aequitas naturalis. Haec regula diuinitus nobis data est, id quod dupliciter apparet: Quia felix est genus humanum vel infelix, provt ea obseruatur vel negligitur. Sine hac aequiratis obseruatione homines non possent esse felices. Sed voluit DEVS, vt simus felices: ideo fecit nos sociales: extra societatem enim aliorum hominum non esse potest felicitas. Sed sine hac aequitatis regula non posset societas conseruari. et adeo non durare genus nostrum. Non possumus dubitare de hac regula. Scripta est in intimis animi nostri: non formaliter; sed re ipsa et sensu: vt illud studium par pari referendi. Si interrogetur paruulus Ioannes, Cur pulsas Semproniolum? respondebit, Quia me pulsauit. Ad hanc regulam obseruandam data nobis est recordatio, et studium par pari referendi. Sine hac non possumus subsistere. Ad hanc formauit nos ipsa natura. Hinc est, quod alter, qui aliis facit iniuriam, statim fit odiosus omnibus. Et hoc sensu ICti stricto sensu vocant ius. Hac formula omnis iniuria et omnis laesio prohibetur. Altera regula amoris non tantum officia imperfecta, vt vocant, complectitur; sed est et ipsa diuina. Omnes essemus felices, si hoc faceremus. Haec duo continent omnia, quae iusla sunt: et officia


page 489, image: s489

omnia, et amabilia. Haec regnare debent per omnem vitam. Et sunt ita saciles regulae, ita insinuantes se vniuscuiusque intellectui, vt nemo possit vel momentum temporis dubitare. Omnis homo haec capit. Quaecunque species offeratur; quamuis simplex aut quamuis composita sit illa species; si applicet has regulas, non poterit errate. Nulla species poterit exsistere tam dubia, tam implicata, vbi non videre possit, quid sibi velit fieri. (* Etiam hic plane diuinus est Ierusahmius post illa, quae § 1239 vidimus, ita pergens:? Ad haec intelligenda non opus est abstrusa Metaphysica. Rationem consulas: e vestigio paratum erit responsum. Vnusquisque homo est alter ego: in illo me ipsum sentio: scio eniin, illius mentem cum mea similiter moueri, et illius motuum ac meorum eandem esse analogiam atque proportionem: transeo igitur mente mea in illius locum, ac me fingo eum esse, qui is est; et hic mutuus respectus omnia mihi dictitat officia, eorumque terminos ac gradus. Conseruationem bonorum meorum, fidem pactorum foederumque mecum initorum, vt saluus sim, necessariam esse; me, rapinis, fraudibus, proditioni, si pateam, de quiete ac salute mea ne punctum quidem temporis securum fore; et morsum doloris mei semper eo futurum esse acriorem, quo minus reparabile sit damnum, sentio. Hic igitur mei ipsius amor omni vi repugnat; natura mea ius suum sentit; vt promissis stetur, tanquam debitum requiro ac flagito; res meas, quantumlpossum, defendo; illas, vbicunque inueniam, mihi vindico; confugio ad legum auxilium; et, si hoc destituar, quanta in me est, omnem adhibere vim, ius fasque arbitror. Alter eodem afficitur modo; conseruationi suae non minus studet, quam ego; si res eius accidantur, si conturbetur illius status non minus, quam ego, mouetur: idem igitur ius et illi tribuendum est: et, si naturae refragans, motuum, quibus impellitur animus illius, non habeam rationem: eo ipso per me ei ius fit me cogendi. Hic igitur pri


page 490, image: s490

mam omnis societatis humanae legem natura mea constituit: Quod nolo alios mihi facere, idem neque ego, facere debeo aliis. Vera lex! Nam, quod magis naturae, conueniat, quod sit sanctius, in quod magis obligari, quis possit, nihil inuenio. " - - Tum quibusdain interiectis:?Quemadmodum nobis ad conseruationem nostram sensus iidem dati sunt, idemque sensuum modus, cuius ope visum auditumque alterius cuiuslibet ex nostro haud dubie iudicare possumus; licet alter altero acutius videat audiatque: ita etiam natura nostra, quam moralem vocamus, quamuis alii aliis moueantur vel celerius vel tardius, tamen communi quadam iustitiae et humanitatis mensura quasi temperata est, quae id praestat, vt aliorum cum iniurias, tum voluptates, ex nostris, sine metu erroris, possimus aostimare. O diuinam mensuram! cuius infinita DEI sapientia et amor auctor est: quae nobis nunquam esse poterit fraudi: (nam nos ipsi semper manemus iudices, et sensus nostri sunt norma:) quae nunquam sinet, vt alteri iniungamus iniuriam; sed quae vbique actiones nostras et officia reget certissune! Nam, si quando incidat causa adeo perplexa, vt rationis acumen ad illam ex vero decidendam haud sufficiat; ad quam nostri amore turbati coecutiamus; vbi locus ac dignitas, consuetudo, errores saeculi, et alia, nos impediant, quo minus fines, quibus amor, quo ipsi nos prosequimur, ab illo disterminatur, qui debetur aliis, accurate satis agnoscamus: subito omnis sublata erit dubitatio, si suscipias paulisper partes alterius, et, quid tibi nunc fieri velis, cogites. Neque vllo modo a te impetrare porro poteris, vt illius humilitate atque imbecillitate abutare; aut vt luxuria, superbia, voluptas tua, illius quieti, animique aequitati atque alacritati aduersetur. N.)

1270 Peculiaris autem constituta disciplina est, moralem s. ethicen vocant angustiori nomine, quae doceat, non, quaerendam esse felicitatem: ad hoc


page 491, image: s491

nomen enim omnes vltro remis et quadrigis tendunt:

Quaere persfectionem tuam, intus nobis natura dicit sine praeceptore: est primum naturae.

1271 sed hoc, felicitas vera in quo insit, et eam felicitatem obseruandis legibus naturae obtineri.

Felicitas non potest prius character bonae actionis ac virtutis esse, quam ethici sumus, nec ante, quam sumus virtute imbuti. Non nego esse principium iuris naturae illud, Quaere felicitatem tuam: Sed nego esse principium cognoscendi. Quid sit felicitas mea, hoc me Christiana persuasio docet potissimum: hoc docet paulatim philosophia moralis. Sed iudicare, quid sit felicitatis suae, hoc non est illius, qui non iam est ethicus, qui non habet iam virtutem: non illorum, qui vehementes sentiunt impetus, et ab illis abripi se patiuntur: non iuuenum et adolescentum, nisi iam sint virtute imbuti. Nam hi felieitatem suam in eo ponunt, si facere possunt, quod illis suadet praua voluntas. Vt officia nostra sequamur, ad hoc opus est Ethica.

OFFICIA

1272 His ita constitutis, pronum est explicare, quid sit iuris naturae, h. e. enarrare officia, quae et sibi quisque, et quae aliis, debeat (1221).

Ius naturae, quod Germanice reddi potest die Gesetze der Natur, omnia complectitur, quae facienda sunt, etiam ea, quae sibi quisque debet. Sunt qui dam, qui hoc absurdum esse putant, dicere, sibi etiam deberi officia quaedam. Sed stulti sunt, qui dicant, sibi nihil deberi, haec per se constare. De his mox pluribus dicemus.



page 492, image: s492

1273 Nam officia erga Deum supra (n. 1006) iam attigimus, illud super cetera, vt obsequium praestemus legi naturae (1009), quam voluntatem eandem et imperium Dei esse, modo (n. 1249) ostensum est.

Ab religione et cultu DEI iam abstrahimus: non, quasi excluclam DEVM; verum aliam ob causam, quam statim afferam. Sed hic per ius naturae intelligimus leges naturae, regulam agendorum, poenas et praemia, quae coniuncta sunt cum legibus. Etiamsi DEVS non esset, tamen esset ius naturae. Hoc ideo dico et pono hic, quia tot sectae philosophorum fuerunt, et sunt, qui Deum aut plane negarunt, aut illum remouent omnino ab rebus humanis; quales fuerunt olim Epicurei, et hodie plerique philosophi, qui Deum quidem concedunt, sed re vera omnem tollunt religionem et funditus euertunt; qui tamen omnes concedunt hoc, Assumendam esse regulam iusti cum poena et praemiis. Sed haec omnia sunt, vt ita dicam, semiiura. Sed hic tamen potest aliquis dicere, Volo stultus esse, nolo sequi hanc regulam; et potest suscipere, quidquid placet. Magis igitur hic adstringuntur vincula, et fiunt robustiora et firmiora, si accedat DEVS; si DEVS assumitur tanquam auctor naturae et iuris naturalis. Possunt cogitari vincula physica, quae per se non sint firma satis, et quae firmentur aliis vinculis, vt loris, et quae sunt reliqua. Ita hic. Adest oinnino obligatio et regula, etiamsi. abstrahatur a religione. Nempe debet obseruare quisque hanc regulam, in quantum est pars societatis. Sed fiunt strictiora illa vincula, si assumitur etiam DEVS, si accedit religio. Hinc quidam, vt Lactantius, religionis nomen deriuarunt ab ligando; quia religet conscientias hominum. Hinc antiquissimae gentes statuerunt post mortem statum duplicem: quam doctrinam Orpheus ab Aegyptiis primum accepit: deiude per Orphea peruenit ad reliquos populos. Si hoc sit; si religio adiungatur: sit obligatio multo maior. Si cogito, Non possum felix


page 493, image: s493

esse in hac vita, si non obtempero iuri naturae: habeo obligationem secundum ius naturae viuendi. Sed, si cogito, Debeo hoc DEO: tum vincula illa fiunt fortiora.

1274 Vnde illud consequitur, vt religio aduersus Deum s. pietas sit eadem fons et firmamentum officiorum, quae nobis et aliis debemus, omnium.

Absque religione intelligimus quidem legem naturae, hoc est regulam quandam agendorum, quae habet etiam poenam adiunctam: verum omnia tamen sunt tenuiora, dilutiora: si quis dicat, volo facere quod lubet, et suscipere quae consequuntur etc. Sed magis intenditur obligatio a religione. Praecipue huc pertinet persuasio de poenis et praemiis post hanc vitam, quae est a religione.

1275 Sibi igitur quisque hoc debet, ad quod naturali illo instinctu fertur (n. 1230), vt vitam conseruare, vt bona animi, corporis, externa, parare, tueri, augere omni modo, qui non repugnet alii officio, studeat: haec per partes singulas exsequi facile est.

Debemus nobis hoc, non quasi sit obligatio propria, qua quis sibi obstrictus sit: sed quia volumus felices esse. Peccat sibi, qui peccat potando: sibi peccant desidendo nimis et studendo; Attenuant iuuenum vigilatae corpora noctes. Hoc debemus nobis, vt seruemus valetudinem. Peccant, qui immoderata voluptate vitae et valetudini nocent; qui rixis et contentionibus indulgent. Peccant, qui negligentia obbrutescunt, aut certe non ea discunt, quibus opus est ad se et suos tuendos. Peccant porro, qui aliis humanitarem debitam et obseruantiam negligunt. Postremo peccant, qui ita se instituunt, vt miseria quaecunque inde sequatur etc. Videte nexum: Eo ipso, quod quis aliis prodest, sibi prodest: et eo ipso, quod quis aliis nocet, sibi nocet. Pulcherrime, certe verissime, dicit Seneca: nam verum omne est elegantissima eloquentia, quum in fragmento de otio sapientis (* c. xxx,) Hoc nempe, inquit.


page 494, image: s494

ab homine exigitur, vt prosit hominibus, si fieri potest, multis; si minus, paucis; si minus, proximis; si minus, sibi. Nam, quum se vtilem ceteris efficit, commune agit negotium. Quomodo, qui se deteriorem facit: non sibi tantum modo nocet, sed etiam omnibus eis, quibus melior factus prodesse potuisset: sic, si quis bene de se meretur, hoc ipso aliis prodest, quod illis profuturum parat. Ita est. Qui negligit tempus in Academia, fur est, et detrahit reipublicae, cui debet bonum et vtilem virum. Si quis vult exeludere officia, quae sibi debet, hoc est profecto stultum. Tu debes virum bonum reipublicae, quantum in te est. Si nihil discis, officis aliis, quibus molestus es, nec potes illis prodesse. Et alii non habent officium, ignauum et inutile terrae pondus alendi. Haec natura virtutis et vitii est: Si quis bonum quid agit, ante omnia illi prodest, qui agit. Qui aliis prodest, suum bonum procurat, DEO obsequitur: Qui malum perpetrat, ante omnia sibi nocet. Qui recte philosophatur, qui attendit ad vitam, sentiet esse hoc verissimum.

1276 Aliis vniuersim debemus iustitiam et amorem (1268 sq.):

1277 Sine his enim genus humanum, quo continentur singuli, saluum, certe felix, esse non potest: vult autem Deus suum opus generatim et singulatim, pro suo quodque modulo, felix esse.

Si nulla sit iustitia, petibit focietas. Si nullus amor sit, vita erit difficilis et molesta. Sed, si omnes iusti sint in aliqua societate, et ipso societas, illa erit felicior. Est hoc etiam principium cognoscendi, et coticula in rebus dubiis, vt cogitemus, Si omnes hoc velint; si omnes id faciant; si omnes ita viuant. Si apertum est, eo ipso feliciorem fore totam societatem, si omnes sint eiusmodi: tum dubium esse plane non potest, hoc ipsum, de quo ita cogitatur, debere bonum esse et vtile.


page 495, image: s495

Sed, si appareat, si omnes eiusmodi sint, non selicem esse posse rempublicam, in posteriori certe suspicio oritur, non bontini hoc esse. Sed excipienda hic sunt officia indiuidualia, quae vocant, et quae homines agere debent pro ratione status sui. Princeps bonus est in republica: carnifex est reip. necesserius et vtilis: Sed, si omnes vellent principes agere, quid futurum esset?- Ita neque omnes possunt esse carnifices. Hoc itaque manet: Iustitia et amor sunt fundamentum nostrae felicitatis: haec praecepit DEVS ob id ipsum, quia voluit, nos felices esse. Nam, qui vult finem, vult remedia. Si non esset iustitia; si vnicuique alterum laedere liceret; si non esset amor; si nemo suam felicitatem quaereret in felicitate alterius: non esset felix genus nostrum.

1278 Iustitiae nomen interdum ita late patet, vt etiam amoris praecepta comprehendat: et sic generalem vocant:

Saepissime ita loquuntur Graeci et Hebraei. [gap: Greek word(s)] , cet., ordinarie sic sumitur. [gap: Greek word(s)] est proprie Dea Iustitia, Astraea, virgo in coelo, quae terram reliquit. De hac fabula dicit, quamdiu praesens versata sit inter homines, non tantum laesisse neminem alium; sed inprimis amorem viguisse. Vnusquisque amabat res alterius, et communes, tanquam suas. Non erant limites in agris: viuebant homines in commune; nemo alteri insidiabatur; omnes fueruut amici. Quamdiu Astraea fuit in terra, tamdiu homines fuerunt felices. Vno verbo, agnouerunt antiqui, et docere hoc hac fabula voluerunt, Sine iustitia non esse felicitatem. Sic Romani iustitiam intelligunt. Talis erat Aristides etc.

1279 alteram vero illam, quae continet officia, ad quae quis cogi potest, particularem.

Haec complectitur illa officia, quae efferri possunt per iliud, Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, i. e.


page 496, image: s496

Neminem laede, quorum violatio dat occasionem rixis, litibus, bellis, rel.

1280 His tribuunt obligationem perfectam:

Obligatio perfecta est, vbi aliquis cogi potest et solet, si non praestet officia; etiam bello cogi.

1281 qui autem, illa amoris ac liberalitatis officia imperfectam tantum obligationem habere, inde colligunt, illi, vt verum dicant, de ciuili tantum lege et obligatione intelligi debent:

Etiam poenas suas habet neglectus horum officiorum sat graues, v. g. ingrato nemo benefacit etc. Verum hic loquimur de coactione.

1282 naturae enim iure non minus ad humanitatem, liberalitatem, misericordiam sumus, quam ad pacta seruanda, obligati.

Colligunt ex vi oppositorum. Etiam hic euenit, quod supra (* § 911 sq.) obseruatum est de definitione simplicium, vbi ostendimus, errari, quod eliciunt ex opposito, Ergo simplex omnia habet contraria iis, quae compositum habet: Ergo simplex non habet partes; non locum occupat; et dant simplici illa admirabilia attributa, quae coniunctim sumta redigunt Monada et simplex ad nihilum. Hoc inde est, quia Logice nimis cogitant, et agunt, sumuntque. Si sermo sit de idea, de speculatione, de mera cogitatione talis simplicis, potest aliquis tale simplex libere cogitare; et quamdiu hoc manet in regno idearum, in regno Metaphysico, potest locum habere: Sed peccatur in applicatione, quod transferunt hoc ad animam et spiritum; quod dicunt. Ergo anima est tale simplex. Igitur vt simplicia esse colligunt ex eo, quod sint composita, hoc est, quae per omnia his sint opposita, de quibus negatur, quidquid de illis


page 497, image: s497

affirmatur: Ita hic, quum dicant, Officia iustitiae particularis habent obligationem perfectam, ponunt vi oppositi, Ergo officia amoris habent obligationem imperfectam. Verum est, nemo obligatus est proprie ita, vt puniri possit, vt cogi, si non vltro saciat, vt mendico det eleemosynam, vt sit liberaus, vt castu, vt sobrius, modestus; quia leges ciuiles non potuerunt poenas sta. tuere in eum, qui vitlis moralibus indulget. Non patitur hoc respublica: interim manet obligatio, quam senrio ipse. Sentio, me habere praemia, si praestem amorem: Et sentio poenas naturales, si negem; si misero homini non succurro, quantum in me est. Perfecta officia sunt sine dubio, ad quae cogi possum: et liceat etiam interim loqui ita: Sed modo caueatur error, quem inde oriri obseruaui, quasi ad amoris officia non sim obligatus. Ad hoc, vt amem alios, perfecte obligatus sum. Hoc non solum credimus rationi, sed etiam CHRISTO, qui dicit, [Omnia, quae vultis vobis praestare homines, et vos illis praestabitis. ] Hoc manet, me non ita perfecte obligari ad amorem, quam obligatus sum. ad officia iustitiae. Quamquam etiam apud Persas ex lege ciuili punitus olim est, vt apparet ex Xenophontis Cyropaedia ab initio, ingratus animus. Si quis haberet occasionem officium et commodum praestandi patrono, et non faceret, ob id ipsum puniebatur. Imperfecta obligatio non potest dici respectu iuris naturae et iustitiae generalis, quae amorem, misericordiam, liberalitatem, humanitarem, aeque commendat, quam illa altera, scilicet obligatio perfecta, quae laesionem prohibet, commendat officia plena; Nam idem estauctor legis; felices sunt homines eo magis, quo magis haec exercentur: Sed pro more gentium, et linguarum diuersitate, possunt distingui.

1283 Iustitia distributiua, commutatiua, expletiua, quid sibi velint, ipsis appellationibus intelligitur.

Distributiua, quae ita diuidit diuidenda, vt inaequalia munera in inaequaliter meritos conferantur: vt


page 498, image: s498

aequalia accipiant aequaliter meriti. Ita in Germania per miserum hoc bellum hoc sacpe habuimus, vt, quum tota regio, totae gentes, dare deberent pecuniam, fieret iusta proportio pro cuiusque facultatibus. Qui tantum possidet, dat tantum; qui tantum, tantum. Hanc vocant distributionem s. proportionem geometricam. Ita loquitur etiam Aristoteles Eth. ad Nicom. V, 3 sq. De quo loco amice monui magnum Mathematicum (* Segnerum), qui amicus meus est, sed indignabatur ICtis ob hanc appellationem, et illos accusabat ignorantiae. Fuit Aristoteles magnus Mathematicus, quod restatur eius liber de Mechanica, et alii libri; et tamen ita locutus est. Vno verbo, iustitia distributiua Geometriae accommodata est, quia in distribuendo saepe locus est proportioni geometricae: vt iustitiam commutatiuam Arithmeticae compararunt. Potest fieri, vt ICti errarinr, rerum Mathematicarum non satis periti: sed loquitur tamen, vt monui, iam Aristoteles ita. Igitur non ausim eam simpliciter vt inficetum Scholasticorum commentum damnare; licet forte moneri aliquid, praesertim contra vsum recentiorum, possit. Iustitia distributiua ita definit: Si Caius ter tanto ditior est Sempronio, Caius ter tantum dare debet. Iustita commutatiua res commutat: tantundem dat, quantum accipit, proportione arithmetica. Locum habet in commutationibus et contractihus. Qui sex imperiales dat pro mercibus, debet tantum accipere. Haec itaque quemadmodum dirigit contractus; ita expletiua contractus corrigit. Sic vocant non eam solum, quae simpliciter corrigit contractus, vbi quid erratum est: sed complecti hac appellatione illam quoque voluit Grotius, quam alio nomine vindicatiuam vocant, qua quis expleat quasi per poenam lacunas illas, quas in iure fecit, vbi alterum decepit, vbi quid furatus est, contractum rupit, etc. Sed non opus est hic aliquid nouare. Nam poenae et praemia possunt in iustitiam distributivam cadere.



page 499, image: s499

Hic etiam quaeritur, vtrum sit bellum punitiuum; vtrum liceat genti gentem punire: Vt Israelitae puniuerunt Canaitas et illos eiecerunt terra sua. Hic respondetur: Si fuit illud bellum punitinum: fuit plane extraordinarium, quod speciali DEI iussu gestum est: et huc plane non conuenit. Sed quaestio haec est: Si gens aliqua impia sit; vtrum sibi hoc sumere possit altera gens, quae vult iustior videri, vt illam impiam gentem pun at. Vsi sunt hoc praetextu Hispani et Lusitani. Quum miseros Americanos non solum terra sua prinarent, sed etiam opibus et vita: tegebant belli iniustitiam hoc, quod dicebant, Americani sunt homines sceleiati, Sodomitae, idololatrae, et sic porro; oportet illos punire. Sed natura non agnoscit bellum punitinum. Illa fecit gentes sibi aequales. Locuti quidem ira nonnunquam sunt Romani, et punire, poenas sumere, dixerunt: Sed illi confuderunt interdum verba punire vindicare, et vlcisci, quae differunt, vt Germanorum strafen et raechen. Sed vindicare est alia ratio. Vindicare se licet genti contra gentem. Vlcisci aliquem, est malum pro malo reddere; et vindiciae possent esse, et sunt, ex iure naturae. Sed punire non habet locum, nisi adsit princeps et superior. Aliud est vltio et vindicta; aliud est poena. Aliud est vlcisci proprio sensu, raechen, quod significat poeinam, quam superior infligit inferiori. Itaque punitiua bella omisi; quia mihi non videtur in iure naturae locum habere punire et bellum punitiuum. Potest aliquis repellere iniuriam, amouere, par pari reddere; sed non proprie vlcisci.

1284 Officia illius generalis iustitiae enarrari et ipsa solent, prout circa aliorum vitam, animos, corpora, fortunas, occupantur, ne qua in re quisquam laedatur, vt omnes vbicunque, et quotiescunque illud nobis integrum est, adiuuentur.

Qui hoc semel intellexit, Quod tibi non vis fieri, rel., sentiet etiam, neminem licere vita ptivare; nullius


page 500, image: s500

animam deteriorem reddere; et quidem, quo praestantior est anima corpore, tanto grauior est laesio. Qui itaque alterum corrumpit et reddit sceleratum, tanto gravius peccat. Ita tu non vis, tuum corpus, tuam fortunam, tuum honorem, laedi: ergo neque alterius bona laedere tibi licet.

1285 Possunt illa officia in classes veluti distribui, vt dispiciamus, quid amicis debeamus, quid inimicis:

In classes hominum. Amicitia, vt ab antiquis, ab illis descripta est, qui patres et doctores humani generis fuerunt, est voluntas bonarum. rerum, illius ipsius causa, qui amatur. Hic est character amictiae, vt alicui, quem amo, bene esse velim: non mea causa, vt mihi prosit illius felicitas; sed illius ipsius causa, quem ego amo. Alias enim porcos quoque nostros amaremus, quibus bene facimus, sed ob id solum, vt illis fruamur. Ita, qui non amat gentem nunc belligerantem, potest, illi successum felicem in hoc bello optare, non ipsius gentis causa; sed quia in ipsum commoda quaedam redundant, si illa gens vincat et discedat superior. In amicitia vero haec coticula est, vt amico bona optem ipsius causa. Amicus debet alter ego esse; (* secundum Pythagoram, [gap: Greek word(s)] apud Synes. Epist 99. extr. coll. Cic. Off. 1, 17. N.) at bona mea non aliis, sed mihi, opto. Qui de amicitia scripserunt, vt Cicero in praeclaro illo libro, descendunt in duas quaestiones: Primo, vtrum recte praecipiatur, Ama tanquam osurus. Hoc merito reprehendit Cicero (* c. 16.) Nam idem est, ac si quis dicat, Ama et semper cogita, te posse aliquando odisse hunc hominem. Hoc ipsum necessario refrigerat anunum, et minuit amorem: hoc ipsum ostendit inconstantiam, et indicat, me non velle semper amare, et perpetno colere amicitiam. Melius sonat, et recte se habet altera regula, quae, si vnicam modo literulam mutes, est verissima: Ama tanquam


page 501, image: s501

quam osurum. Meum est, vt omni opera illum studeam felicem reddere, sed tanquam talem, qui me aliquando possit odisse. Itaque noli illi secretum quoddam committere, quod illi non prosit, et ille tamen queat, sitibi fiat inimicus, nocere: quo, si sit infelicitas, vt non firma sit amicitia, vti possit tanquam instrumento, quo te laedat. Secreta talia non sunt committenda alteri, nisi certus sis, et habeas pignora ea, quae fidem faciant, illum perpetuo tibi amicum fore. Sed odisse nunquam debemus alterum, ne inimicum quidem, Secundum ius naturae. Altera quaestio est, an iuuandus sit amicus contra rempublicam. Respondetur: Distinguendi sunt gradus, quibus ille remp. laedit. In summa: Si habeo amicum, et comperio, illum conari aliquid, quod detrimentum afferat reip., si perpetret; si sit tale, quod sit alicuius momenti: monendus est, detrahendus omni modo: possum minari etiam. Hic est primus gradus. Alter hic est: Si non locum relinquit admonitionibus meis: certe est relinquendus. Venit tertius: Si veronon resipiscat, et appareat, hunc hominem magnum malum daturum esse reipublicae: tum etiam deferendus et aecufandus est. Ita leges politissimarum gentium statuunt. Franciscus Aug. Thuanus, Iac. Augusti magni historici filius, Consiliarius regius, et Magister libellorum supplicum, vir maximae dignitatis, amicum habuit Sanctum Martium (S. Mars:) hic auctor fuit conspirationis contra Richelium. Monuit illum Thuanus; obsecrauit, quantum potuit, ne committeret: ostendit periculum laesae maiestatis: nam crimen laesae maiestatis etiam committi putant in primo regis ministro; sed non impetrare a se potuit, vt etiam deferret nomen amici sui, illumque accusaret: itaque ipse capite plexus est Thuanus quoque, vir magnorum meritorum, magnae nobilitatis, quem certe magni patris merita tueri debebant, si locus veniae fuisset: Sed, vt ostenderetur, in crimine laesae maiestatis etiam intimos accusandos esse, est interfectus. Dissicilis ett. quaestio, et quam neque Cicero definit. Sed,


page 502, image: s502

publicam felicitatem praeferri debere priuatae, mihi videtur. Decet potius amicum prodere, quam regem. Prodere regem autem possum, si illum non defendo. quantum in me est; si non indico periculum. Sed de his hic non est data opera agendum. Hic modo omnia eo redeunt: primo, Amicitia est voluntas, rel.: deinde, Amicus est alter ego. Ad inimicos quod artinet, tractandi sunt vt malae bestiae. Si equum ferum capere possum, et redigere in meam potestatem, et meum facere; si bestiam eo redigere, vt mihi non possit nocere: melius est parecre et Seruare, quam interficere. Canis acrimoniam, inprimis si meus est possum mihi vtilem reddere, et stultum est illum ocridere, qui fures prodere possit, et alias prodesse. Inimicos respiciamus vt serocem equum, quem ad nostras adiungere vtilitates volumus. Nam inimicus non considerandus est vt mala bestia, quae nihil possit, nisi nocere: Sed cogitemus, illum etiam posse prodesse. Quin inimicus vtilis est etiam quatenus inimicus est? Licet nos munire contra illum, tueri vitam nostram, repellere illum; et, si constare certe possit, illum nos velle interficere, et non aliter remouere possimus illius vim et iuiurias, licet etiam illum interficere. Sed hoc semper est tenendum, In republica cedere ins naturae, nec prius quasi reuiuiscere, nisi eo in loco, vbi frustra prouocatur ad magistratum; vbi non statim possum auxilium ab iudice petere; vbi me ridebit inimicus, si dicam, adibo ad Prorectorem: quoniam ille scit, hunc esse nimis remotum, quam vt tam cito in vrbem venire possim. Sed inrep., quoties est occasio vlciscendi, toties praeferendae sunt leges ciuiles. Nam ad hoc conuenimus in ciuitatem, et iurauimus in leges. Quamdiu spes est, fieri posse, vt aliquando sint amici nostri; quamdiu non euidentissimas vitae nostrae insidias struunt, tamdiu amandi sunt vt filii DEI fratresque nostri. Si vero praesentissimam mortem nobis offerant, tum licet tueri vitam nostram. (* Alias hic Socratem laudabat, qui apud Xeuophontem in Memorab. docet, quomodo


page 503, image: s503

modo inimici mitigandi sint; et Plutarchi librum de vtilitate ex inimicis capienda, quarum vtilitatum aliqua haec est, quod, quum pauci amici integre nobis vitia profiteantur, inimici offensi vitia nostra aperte nobis dicunt, ita, vt certe explorare nos, et emendare, saepius ab illis discamus.) Quae de cautelis obseruandis disputant, si eo redigamur, vt vitam vi tueamur, sunt plerumque vana: quia eo tempore non locus est cogitandi. Est difficilis quaestio, et lex valde dubia, et nescio, quid definiri possit. Nam quod dicunt, Si ille, qui me interficere velit, sit iuuenis, qui adhuc multos annos viuere possit, et prodesse forte reipublicae, et ego sim senex, qui neceslario post vnum alterumque annum mori debeam: tum mihi potius mortem violentam subeundam esse, et illi parcendum, quam vt meam vitam tuendo illum interficiam: haec lex est nimis dura, et, vti dixi, valde dubia quaestio: et potest illud nimis est incertum; potest forte redire ad frugem: sed forte potest etiam maiora mala edere, si viuat: forte ego senex per vnum diem, per vnam horam, plus possum reip. cummodare, quam iste alter per totam vitam. Porro disputant, Si princeps immeritum inducat in periculum vitae; si, quod factum est; interdum, prineeps iuuenis sit grassator nocturnus, vt Vitellius, vt alii plures, et ille me inuadat: quaeritur, quid faciendum sit. Hic generatim respondeo: Si talis princeps pereat in tumultu, habeat sibi, et sibi imputet. Sed, si agnosco principem, et certo scio, hic est princeps, et ego agnoscor, vt sciam, me latere non poste: respondeo ex lege prudentiae, Potius sibi mortem inferri patiendum esse, quam vt principi ipse eam inferat. Nam mal potius nunc perire, quam deinde tormenta pati, et tamen subire mortem violentam cogi. Sed gratiae DEO sint, quod raro exsistunt tales species. Vix in multis saeculis vnus casus est. Si quis me vrgeat, aliquid definire, dicam illi, Detur casus, et dabitur responsio, vt ICti loquuntur. Deinde ex regula prudentiae suadeo, vt potius moriatur, quam interfieiat


page 504, image: s504

principem: quia tamen, si principem interficiat, ipsi moriendum est, et insuper pati debet tormenta. Sed, quod bene obseruandum, hoc modo suadeo ex capite prudentiae.

Hic etiam de humanitate et modestia in bello disputant. Ordinarie hoc obseruant modesti belligerantes, et humani hostes, vt non interficiant eum, qui arma non gerat. Armati pugnant contra armatos; sed non armato parcunt. Ab barbaris, et illis, qui vocantur irregulares milites, qui plerumque etiam irregulares sunt respectu disciplinae, et leges non obseruant, peccatur etiam hic. Sed ordinarie inermi et imbelli parcitur. Egi de humanitate in bello peculiari programmate, (* 1758.) Hodie cauetur, ne humanitas violetur. Contra imbelles non pugnant. Sed hic non tam de iure belli et pacis sermo est, quam de iustitia quaeritur. Itaque neque de Legatorum sanctitate et aliis hic disputo, quae ad ius gentium pertinent.

1286 vt sermonem consideremus, velut instrumentum vel laedendi vel iuuandi alios pariter ac nosmet ipsos:

Sermo etiam est instrumentum laedendi, v. c. per mendacia. Credo, per hoc bellum saepe peccare, qui relationibus mendacibus et monstrosis irritare homines student contra belligerantes. Saxonibus plus nocuerunt homines, qui mendaciis misericordiam voluerunt mouere, quam profuerint. Dum mentiti sunt ad Dresdam per oppugnationem noningentos periisse, et deinde ex ipsorum Dresdensium confessione apparuit, vnicam vetulam globo ignito occisam esse: fecerunt, vt, si etiam veras querelas habeant, putemus esse salsum. Illa mendacia, quibus iuuare alios studemus, plerumque male cedunt. Deinde, quod ad hostem attinet, nihil prohibet, quo minus, vel vero, vel fasso, si possim, eum fallam. Pulcherrima ratio hostem fallendi haec est, si dicam ilii verum, et sciam, illum non crediturum esse.


page 505, image: s505

Vt Agesilaus (* Nep. c. 3) fecit, qui praedixit hostibus, se hac via iturum esse. Hoc illi non credunt, comparant se in alium locum, ad defendendum. Interim ille hoc iter ingreditur, quod praedixerat. Ita in priuata vita, si quis mihi insidiatur, et ego celo, quod iter ingressurus sum; aut mendacio euito illius insidias: quis me eo nomine reprehendet? Aut quidni ei non dicam, quem scio venire modo, vt me expiscetur? Et, si possum illum fallere verum dicendo, et ille mihi non credat, omnium pulcherrimum est. Mendacium est turpe, cui hoc ipsum propositum est, fallere vel laedere eum, quem non debemus fallere vel laedere. Sed insidiantem nihil prohibet vel fingendo vel vera dicendo fallere. Etiam vanitas mendaciorum vitanda est. Nam, qui gloriatur importune, et falso de se praedicat bona, facit sua vanitate, vt sibi non credatur, etiam si vera de se praedicat. Etiam vanitas ementium et vendentium reprehendenda est: contra laudandi sunt Mennonistae, et ii, qui semel pretium rerum venalium indicant, vt librarii. Peccari etiam potest tacendo et loquacitate; diuulgando alterius vel veram sed occultam turpitudinem, vel secreta commissa. Sed potest etiam iuuari alter tegendo, si occultem illius turpitudinem et vitia. Multi per amicitiam temporariam sunt nimis familiares, et aperiunt totum pectus, ea etiam, quae habere debebant occultissima, vitia et peccata sua, quin crimina commissa. Hic postulare videtur honestas, etiam si accidat, vt rumpatur amicitia illius ipsius causa, qui commisit tibi secreta, si ipse sit auctor ruptae amicitiae, vt taceas. Nam ne sic quidem honestum est diuulgare aliquid. Et videtur officium esse, vt non reuelentur secreta, etiamsi ille alter causa sit inimicitiae. Vnum easum excipio, quo possunt honeste aperiri: Si ille eo impudentiae procedat, vt sua crimina tibi velit impingere: vt, si ipse reuelet sua peccata, et velit hoc ipso tibi nocere: vt aut dicat, te illa patrasse; aut ipse eo fine vulget, vt dicat, te esse hominem infidelem; quaerere aliis nocere efferendo et divulgando


page 506, image: s506

commissa. Si hic peccata sua in te vult retorquere, tum nihil melius est, quam aperire illius turpitudinem, et ostendere, quam turpis homo sit. Hanc solam causam idoneam puto aperiendi alterius secreta. Et hoc inprimis necessarium est in defensione, si aliter uos defendere et tueri non possumus. Sermo potest etiam multum vel peccare vel iuuare, in docendo. Magna est felicitas docentium, quod multum prodesse possunt: et admirabilitas in eo est, quod impertiri possunt ita, vt nihil perdant. Omnes, qui impertiuntur aliquid, minuunt eam rem, quam diuidunt, siue sit pecunia, sive panis, siue vestis, siue alia: sed doctor impertit suam scientiam; dispergit quotidie quamplurima virtutis, eruditionis, scientiae, semina ita, vt suae virtuti, doctrinae, et omnibus, quae hoc modo impertit, nihil decedat, (* quin augeantur adeo: nam docendo ipsi discimus; quod alias addere solebat.) Haec felicitas docendi est, quae facit, vt altera quasi lance suspendamus incommoda, quae docentium prouinciam comitantur. Ponamus, aliquem etiam paruo salario ali, qui conductus est ad alios docendos: illa profecto bona est conditio. Nescio, vtrum forte recentissimi interpretes reprehendant etiam aliquid in versione illius loci apud Danielem (* XII, 3); sed hoc profecto verum est, Boni doctores splendebunt vt stellae; et nomen, et faman, gloriamque sibi pariunt; et in aeternum erunt felices: praesertim si ita doceant, vt alii qtiasi fermentatione quadam alios quoque imbuant: si veluti fermento propagetur doctrina. Ille videtur felicior ob id ipsum; quod eius sermo potest tanquam fermentum latius repere: Nunquam afficior suauius, quam si cogito, me tot discipulos a me institutos habere, qui nunc ea, quae a me acceperint, aliis impertiant. Est haec profecto voluptas, quam cum regibus, gentes et regna vel vincentibus et occupantibus vel perdentibus et vastantibus, non permutarim. Non inuideo illorum gloriae: sed me feliciorem puto, quia multos habeo, qui vel proxime a me acceperint virtutis


page 507, image: s507

et literarum institutionem, vel mediate per alios, qui me audierunt. (* Alias, se hac cogitatione, Esse hanc summam felicitatem, alios sua opera, sua institutione, sapientiores ac meliores reddere, illisque virtutis sensum aliquem dare, h. e. ad felicitatem eos ducere, in ministerio ludorum regendorum iuuentutisque erudiendae periculoso, valde leuatum esse, fatebatur.) Contra, qui noxia dogmata profert, per quae religio vel tollitur vel corrumpitur, per quae mores deprauautur; qui in dubium vocat statum duplicem post vitam; qui ea docet, per quae imminuitur, aut exstinguitur, religionis, vel naturalis vel reuelatae, sanctus ignis; qui exstinguit igniculos virtutis, quibus possint calefieri infiniti alii, ille horribiliter peccat. Non crescit modo impietas in teneris mentibus; sed spargitur etiam latissime: (* Alias: inprimis quia cupidi semper talium sermonum librorumque sunt homines.) Vt adeo illa peccata sint plane horribilia. Accedit, quod vel post mortem propagantur. Tanto facilius hic peccatur, quo magis libertatis tuendae causa et curiositate homines hic nituntur in vetitum. Huc pertinent testimonium, defensio, admonitio; quibus omnibus iuuare alterum possumus. Vt contra eidem nocere potest testimonium falsum, accusatio, corruptio. Ita fama alterius potest iuuari. Huc pertinent iudicia publica in relationibus et diurnis. Ita certissimum est, in nostris diurnis magnum esse adiumentum ad famam scriptorum, quia fidem habent, quia sciunt homines, esse hic viros idoneos, qui possint, et velint, recte iudicare, qui laudent laudanda; et contra non metuant salse perstringere, quae aliter se habeant, vt retundant quorundam impudentiam et gloriationem superbam. Hoc dum agitur, iuuamus aliorum famam. Infiniti homines facti sunt per haec ipsa feliciores. Quod laudati a nobis sunt, aut acceperunt honores; aut maiorem dignitatem; aut praemia; et sunt prolati magis. Tales sunt etiam praefationes ad aliorum libros. Si quis immoderate laudet hominem indignum, nocet reip., quae forte ob hanc


page 508, image: s508

ipsam laudem promouet talem hominem. Contra, si laudes sint modestae et verae, sunt testimonia publica, et prodesse possunt plurimum. (* Conf. Erasmi Roterod. Lingua, siue de linguae vsu et abusu, Lugd. Bat. 1641. etc. N.)

1287 vt promissorum fidem seruemus intemeratam;

Promissa sunt genus sermonis. Hoc statim intelligitur ex illa regula, Quod tibi vis fieri. Nonne intelligimus, nos velle nobis seruari, quae aliquis nobis est pollicitus? Hoc debet fixum esse et ratum, vt potius non promittamus, quam non seruemus. Hoc verum est, homines constituti in dignitate magna non possunt non interdum promittere aliquid, de quo adhuc dubitent, vtrum fieri possit nec ne; sed promittunt interim, vt videant, si forte occasio eueniat, vt tamen fortasse fieri possit. Sed hoc obseruandum est, vt non pro certo promittant. Sunt autem importuni petitores, qui non abeant, nisi promiseris: qui faciunt, quod mendici impudentes, qui non prius recedunt, quam aut stipem acceperint aut alapam: hoc etiam verum est. Sed semper cogitemus illud Attici, qui religiose promittebat, et circumspiciebat semper, vtrum possit fieri. Pulchre hic Plutarchus in libello de discrimine adulatoris et amici (* p. 62. E. Frf.) accommodat huc Veneris ad Iunonem humanitatem, et duos Homeri versiculos applicat. Adulator Veneris verbis promittit omnia (* [gap: Greek word(s)] . 195) [gap: Greek word(s)] : aut, vt Vulcanus apud Virgilium (* Aen. 1, 76) Tuus, o regina, quid optes Explorare labor: mihi iussa capessere fas est. Sed Vulcanus poterat praestare, quod rogabatur. Adulator promittit simpliciter: Sed vir prudens promittit cum conditione, [gap: Greek word(s)] . (* Ibid. 196. Conf supra n. 369. N.)



page 509, image: s509

1288 praesertim si ea pacto, h. e. conuentione quadam, vel mutua promissione s. contractu firmata sit.

Pactum dicitur, quidquid conuenit inter homines, Et potest etiam pactum vnilaterum esse, vt loquuntur, quod vnus modo promisit, se facturum esse, et alter accepit. Leges Romanae distinguebant inter pactum nudum, et pactum cum stipulatione, s. contractum, propter difficultatem probandi. Heinecc. Elem. Iur. civ. § 775 sq. Pactum est conuentio destituta nomine certo et causa, i. e. datione vel facto, vnuda promissio. Contractus conuentiones, quae habent nomen et causam. (* Conf. Id. Antiquit. Rom. 3, 14. 4. N.) Nempe, quum homines promittunt leuiter sine formulis solennibus aut testibus, sed modo inter se, vt quotidie fieri solet, vocatur pactum nudum. Sed pacta nuda apud Romanos non habent actionem: non potest aliquis accusari aut cogi, si non seruet praestetue. Si debet validum esse pactum, debet intercedere stipulatio. Quaerit igitur iudex, vtrum fuerit pactum nudum, an pactum cum stipulatione: an emtio venditio: an mandatum. Adiunxerunt itaque pactis nudis stipulationem, vt transirent in contractum. Rogat alter, Spondesne illud vel illud? Respondet alter, Spondeo: et sibi contra promitti iubet, Spondesne tu illud vel illud? Et hic adhibentur testes. Hoc constitutum est in rep. Romana; partim, ne temere fatigarentur iudices cognoscendis pactis nudis, quae valorem rarissime habent, et multis difficultatibus sunt obnoxia, et dubia valde: partim, ne leuiter homines promittant: nam, qui per stipulationem promittit, ille tempus habet cogitandi, et debet antea cogitare: partim denique, ne facile procurrant homines ad aceusandum. Nam actionem non habent, nisi pacta cum stipulatione, vt appareat, voluntatem habuisse alterum promittendi, alterum accipiendi. Haec olim Romae in vsu erant. Sed hodie non ita stricte sumitur. Est elegans dissertatio


page 510, image: s510

praeclari ICti Altorssensis Hambergeri, qui nostri patruus fuit, De vsu pactorum, et non vsu stipulationis in iure Germanico. Hic ore Romano quidem loquimur; sed stilo iuris naturae, vbi pactum est, quidquid quocunque modo conuenit. Sed natura etiam apud philosophos Romanos omni pacto tribuit vim suam.

1289 Pactis et contractibus praesertim locus est circa res, quas habemus in dominio:

Si inspiciatis paene omnia contracta et pacta, versabuntur circa res, quae sunt in dominio, vt pecunia, vt alia, quae possidemus, quae nostra sunt. Hinc est, quod in omnibus pactis, contractis, sponsalibus, siue proprie dictis, quibus nuptiae contrahuntur; siue generalibus, vbi aliquid spondetur s. promittitur; vbique fere accedit aut intercedit pecunia. Nam etiam in contractu Do, vt facias: vel Facio, vt des. Etiam. qui mutuam promittunt operam, illi operam suam tamen aestimant pecunia: Facio, vt facias. Hac occasione itaque agitur etiam de dominio.

1290 cuius hic originem solent indicare ex occupatione eorum, quae nondum vel non amplius habent dominum;

Cogitate, venire aliquem in loca vacua, quae aut plane antea non habitata fuerint: aut in locum clade quadam circa se vacuum factum. Aut cogitate etiam hominem, qui primus venit in orbem adhuc vacuum, qualis fuit Adamus: hic, quidquid vult, primum sibi vindicat, et occupat, et sibi facit proprium.

1291 ex opera, qua quis sibi parauit aliquid.

Qui sibi excidit aliquid ex lapide, fecit ex ligno, aut quacunque materia. Hoc intelligunt infantes. Si puer fecerit sibi domunculam ex chartis lusoriis, vel ex stercore, aut argilla; vt gaudet! et vt irascitur, si ipsi


page 511, image: s511

destruas opus suum! Dicet, hoc meum est! hoc ego mihi feci! Natura hoc dictat: quidquid feci parauique mihi, hoc meum est. Sed hic alta, et subtilis, atque valde intricata disputatio ICtorum oritur: Si ego alterius materiae induxi speciem s. sormam. Multus hic est ipse Iustinianus Leg. XXV. Institut. Tit. de rebus diuidendis etc. post multam Sabinianorum et Proculianorum ambiguitatem. (* Conf. I. P. de Ludewig Differentiae iuris Romani et Germanici secundum ordinem Institut. Iustin. Imp. concinnatae Lemgov. 1778. 8. ad § 33. I. de rerum diuisione et acquirend. ipsarum dominio. N-) Mihi videtur natura hic nihil aliud suadere, quam aequum s. aequitatem et arbitrium. Si materia sit pretiosior quam forma illi inducta: aut quoties forma reduci possit sine magno damno: recipere aliquis potest suam materiam iure suo. Si ego habeam membranam, et alius illam sumens inscribat eam sine mea permissione: ego possum auferre membranam meam. Aut si quis folium chartae Pergamenae veteri. manu scriptum libro induxerit, sacilis causa est: et quoties forma prior reduci potest sine magno damno. Sed, si bonus pictor alterius linteo, vel alterius materiae cuicunque non pretiosae, inducat picturam iufinito pretiosiorem ipsa materia; aut, si quis materiam pretiosam mutet in formam viliorem; si quis antiquos numos aureos vel argenteos pretiosae rariratis conflet in poculum, aut annulos inde faciat, quod vere aliquando Berolini factum est: haec est alia quaestio. Hic aequitas ipsa suadet. Si materia sit vilis, forma autem multo pretiosior: tum non aequum est, vt eo confugiam et dicam, Hoc linteum meum est, tu debes mihi reddere: Sed hic ille, cuius est materia, debet contentus esse, si pretium quodcunque pro sua materia accipiat. Si vero pictor hoc mala fraude fecit: si potest ostendi, illum consulto hoc fecisse, vt alteri noceat, et perdat illi materiam suam: tum non fit illi iniuria, si totam picturam reddere cogatur. Sed, si materia pretiosior sit forma illi inducta; si quis numum antiquum,


page 512, image: s512

qui decies tanto plus valeat, quam aurum nudum, transformet in annulum: hic non satis est, vt reddam materiam; vt reddam annulum, et dicam, Hic habes aurum tuum: sed debet soluere, quantum valuit materia. Si vero hoc potest poni, illum nesciisse, hunc numum esse tanti pretii: et quidem hic potest poni: alias enim non conflasset, sed vendidisset potius; si fuerit ille in bona fide: tum debet putari infortunium. Si quis vero mala fraude et nocendi causa hoc fecerit: tum aequitas naturalis postulat, vt soluat, quantum res valet. Sed est etiam alia species: Potest nempe fieri, vt aliquis alicuius satis vilem quidem materiam, sed pretiosa forma: inductam, bona fraude adhibuerit ad res sordidas, et turpiter eam habuerit, accommodaueritque ad vsus non satis honestos. Si quis v. c. pretiosissimas maximorum artificum picturas adhibuerit ad vsus sordidos, cuius barbariei accusati sunt Sueci, qui pretiosissima opera Michaelis Angeli, et illius Raphaelis, et aliorum maximi nominis et artis pictorum ex aula Monachiensi secum in Sueciam transportarunt, sed ibi ita viliter habuisse dicuntur, vt vsi sint pro velamentis stabulorum, equilium inprimis. Sed etiam scio, causam ab illis dictam esse, et illos negasse. Hic credo nihil aliud suadere aequitatem naturalem, quam vt instituatur inquisitio. Si ille, qui has picturas, qui hanc rem, viliter habuerit, et adhibuerit sordidos ad vsus, sit possessor verus, et sibi rite acquisiverit: tum non potest accusari: nam ipse est dominus rei, atque illa vti potest. quo modo et ad quam rem vult. Si vero ille alter sit. possessor, tum potest rem de iure repetere et sibi vindicare.

1292 Diuisio inter plures occupantes iam ad pacta referri potest:

Paciscuntur enim: Relinque tu mihi hoc, ego tibi illud.



page 513, image: s513

1293 et hereditas, vel ab intestato delata proximis cognatione et amore;

Credo, et hoc est iuris naturae. Vnusquisque vult obseruari voluntarem suam, et, nisi aliud constet, res suas relinqui sibi carissimo. Ita, qui decedit ex hac huius vitae statione, potest iubere, res suas proximis in amore cedere. Et, si moriatur ab inteslato, aequum est, vt proximo addicantur, et illi, de quo scimus illum maxime ab mortuo amatum fuisse. Ordinarie autem primus amor est inter illos, qui vinculo naturali couiuncti sunt: inprimis inter patrem et filios, et in linea descendente: et, si non adsit filius, aut heredes in linea descendente: tum proximi sunt parentes, fratres, sorores; tum veniunt alii agnati et cognati: si hi non adsint, naturaliter res peruenire debent ad amicum illum, quem maxime amauit. Hoc igitur ius naturae postulat, vt, si moriatur ab intestato, res perueniat ad eos, quos credibile est maxime fuisse amatos. Nam vult quisque, proximos amore esse proximos possessione.

1294 vel testamento, in quo illud quidem certe naturale est, h. e. primae legi iustitiae conueniens (n. 1269), valere voluntatem eius, qui, quo tempore testatur, dominus est haud dubie, et vel proximo ante mortem temporis momento potest, si velit, donando transferre suarum rerum possessionem ac dominium;

1295 vel mortis adeo causa donare aliquid suorum amico, vel omnia.

Non quaeritur hic, Vtrum testamenta Romana, aut quaecunque ciuilibus legibus descripta, sint quantum ad omnes definitiones I. N. Neque an recte legum latores addiderint certos ritus. Sed quaeritur, si conueniant in insula, aut regione, vbi nihil iure ciuili constitutum, est, homines, qui de hac re nondum conuenerint, vt Sempronius moriens reliquerit scriptam aut uuncupatam


page 514, image: s514

ore significationem voluntatis suae, an laedant ius naturae, qui non obseruent? Ego aio. Quo tempore testamentum facio, sum sine dubio dominus rei illius, quam alteri lego. Quo tempore dico, Hanc domum meam, hanc bibliotheculam meam, post mortem meam habebit ille vel ille: illo tempore naturaliter, et sine dubio, sum dominus huius domus, huius bibliothecae. Et momento proximo ante mortem possum alicui donare aliquid de meo. Nam, quamdiu adhuc spiritus in me est, sum dominus rerum mearum. Possum etiam mortis causa alteri aliquid de meo donare, et dicere amico, Ego dono tibi hanc domum, hanc bibliothecam, et tu ab hoc momento es dominus huius domus, et huius bibliothecae; sed reseruo mihi illarum vsum, quamdiu viuo. Tu nunc es dominus iam illarum, sed possessor eris post mortem meam. Esse hoc iuris naturae, et valere debere meam voluntatem, si de illa conster, de hoc non dubito. Possum alicui etiam donare res meas, vt illas possideat post mortem, sed hac ratione, vt ne patefiat ante mortem meam. Possum dicere, Ab hoc momento es dominus rerum mearum, et possessor eris post mortem meam: sed hac conditione, vt ne vulgetur et efferatur. Nolo enim homines hoc scire, quamdiu vivam, sed volo, vt tectum maneat, et taceatur. Ex iure naturae valere debet mea voluntas. Sic testator, Si non mutauero, tua erit res mea. Sed ICti dicunt, Mortuus non potest transferre dominium in alium: Mortuus non habet potestatem aliquid donandi. Sed est hoc [gap: Hebrew word(s)] et calumnia. Interroget se vnusquisque, Annon vis, vt tua voluntas valeat post mortem tuam? Verum est, potest fieri, vt in rep. aliter constitutum sit ob fraudes infinitas, quae hic fieri solent; ob errores; ob alias quascunque causas. Sed quaeritur, Annon sit iuris naturae, vt definire possim, quid velim de meis rebus post mortem meam fieri. Si in insula viuant duo vel pauci homines, quae non culta est, et vbi non ciuiliter quid constitutum est; aut ipsi non conuenerint, aut


page 515, image: s515

conueniant, de lege quadam circa hanc rem; et aliquis scriptum reliquerit, vt ego sim heres: hoc testamentum sine dubio valet ex iure naturae, et ex regula, Quod tibi non vis, rel., et altera illa, Quod tibi vis, cet. Haec mihi sunt ita manifesta, vt nesciam, quomodo dubitari et dispurari possit inter iuris doctores. Sed nempe ideo reddunt haec dubia, quia est opima dapes illorum, qui ius tractant. Nam testamentum facere ICtis illud est, quod sacrificulis Missa. [Qui Romanensibus Missam eripere vult, vitam eorum petit, iuguloque intentat gladium: et, qui Iureconsultis testamenta it ablatum, illis bolum e faucibus eripit. Inde enim plurimum ad eos redit. ] Sed non ita male illis consultum imus. [ Carolus V Georgio Brandenburgico Marchioni (* Cf. Seckend. Lutheran, 2, 25. 60. P. 162) dicebat, Nicht Kop ab, nicht Kop ab: sic hic, Nicht Testament ab, nicht Testament ab. ] Nolo testamenta abrogari: Sed modo quaeritur, annon homines ex regula iuris naturae, primum, Quod tibi non vis fieri, et deinde, Quod tibi vis fieri, habeant obligationem seruandae voluntatis etiam post mortem alterius: et hoc non placet, nullum testamentum validum esse, nisi quod ciuiliter et solenniter sactum sit. Et non omnes ICti sunt ita duri et morosi. Claprothius noster, qui fuit ICtus elegantissimus, et cuius scripta magni aestimabuntur, quamdiu florebit iurisprudentia, idem sentit, quod ego modo dixi: et T. IV, 10 Stuck Sammlung Iuristisch - Philos, und Critischer Abhandlungen, dicit, testamentum facere, esse etiam iuris naturae. Non omnes itaque tam rigide statuunt, quasi nullum sit testamentum, nisi quod ciuiliter et iure ciuili factum sit, et secundum regulas omnes, quas hac de re praescripserunt, quae sunt adeo difficiles, vt nullum fere fieri possit, quod satis tutum firmumque sit et valeat: adeo, vt non modo Doctores iuris, sed Ordinarii facultatis iuridicae, et Primarii illius, qui optime scire debent, quid ad testamentum requiratur, testamenta fecerint, quae non valuerint. Nempe sciunt ipsi, esse


page 516, image: s516

vix possibile testamentum facere, vbi non aliquid possit excipi: adeo multa sunt obseruanda, tot difficultates, tot res minutae, debent obseruari, in plicando, in obsignando, in ligando, in reliquis, vt res sit difficillima, et paene impossibilis, validum testamentum facere. Haec difficultas facit, vt aliquid derogandum illi optem. Non putandum est, cogitati de Deo Mansin abolendo: [Beatae memoriae Lutherus Missam vocabat Deum Mausin, de quo in Daniele propheta fit mentio:] (* videtur respici ad vocem [gap: Greek word(s)] cibus, alimentum, et ad verba illa cap. IV, 9 Esca vniuersorum in ea: N.) nolo testamentorum factionem illis eripere; opto omnibus ICtis, vt inde thesauros colligant quam maximos: sed modo opto, et volo, vt valeat voluntas morienttum ex regula iuris naturae, Quod tibi vis fieri. Posse testamentum ex iure naturae fieri, et valere debere, alio exemplo declarabo. Si amicus meus peregre abeat, et mihi relinquat libroi suos, Si redeo, dicens, mihi reddes: si moriar interim, tu esto possesser. Hic, si moritur ille in itinere suo, naturaliter ego sum heres.

1296 Aliae rationes transferendi dominii naturales explicari possunt commode formulis illis ICtorum, Do, vt des, qua permutatio, emtio, commodatum, mutuum, fenus, depositum, pignus, hypotheca etc. comprehendi potest;

Disputant ICti accuratius: nos hic quaerimus, quid natura h. e. naturalis aequitas praecipiat, tota nixa generali illa Iustitiae et Amoris lege. De formulis ipsis, quibus vtuntur ICti, hic non loquor. Scio, illos haec genera omnia distinguere, et solennibus formulis efferre: Sed hic modo declaro rem ipsam. Qui emit, dat pecuniam, vt alter det merces. Qui vendit, dat agrum, vt accipiat pecuuiam. Commodatum do, i. e. do, vt reddas. Mutuum do, i. do, Vt tantundem reddas in quantitate. Est discrimen inter commodo, commodatum


page 517, image: s517

dare, et muttto dare. Romani distinguunt inter eas res, quae sunt fungibiles, i. quarum vfus est in abusu, vt panis, potus, reliqua, et de his dicunt mutuare, mutuo dare. Ita pecuniam alicui mutuo, nou vt eosdem numos in indiuiduo recipiam, sed vt pecuniam recipiam eiusdem pretii, vt tantundem accipiam, quantum dedi, licet sit diuersa plane pecuniae species: et possem idem pretium recipere in alia pecunia. Ita panem mutuo, vt mihi reddat tot iibras eiusdem bonitatis. Verum est, commodare etiam alieui possum pecuniam, si quis modo vult illam ostentare. [Si quis, ad sponsam iens, Mihi centum aureos commoda, dicat, et ego, Habebis, refpondeam: sed heus tu! nisi post horam reddas, mitto, qui te captiuum ducant.] Commodare alteri pecuniam potest, si quis dat pecuniam, quae in cimelio est, Schatzgeld, ea conditione, vt illam ipsam pecuniam, illos ipsos numos, post breuem vsum reddat. [Imo pernam commodatam dare possum. Si quis dicat, Hospites conuiuio excepi: omnibus iam cibi est satias, adeo, vt nullus amplius quid sit tacturus. Attamen honoris causa pernam illis apponere velim, tuam mihi commoda. Deinde conuiuas per ordinem interrogat: An tu appetis? tu? tu? Postremo illi pernam eius reddit integram. ] Ita contra ex commodato potest mutuum fieri. Si quis mihi commodauerit equum, et ego infelix sim in itinere, et perdam equum, vt moriatur: debeo illi alium equum dare eiusdem pretii. Sed ordinarie ita non loquuntur homines: sed distinguendum est, vti dixi. Nostri homines quotidie confundunt haec duo verba. Saepe veniunt homines in bibliothecam et mutuo petunt librum. Sed moneo collegas meos, ne mutuo dent librum. Nam alias posset aliquis accipere librum pretiosum, v. c. in vsum Delphini, et reddere editionem vilem Farnabiamam, aut plane Hartnaccianam. Fenus est mutuum cum vsura. Falso putant homines et explicant, quasi fenus fit vsura ipsa. Verum est, fenori dare, in fenore collocare pecuniam, significat Geld auf Zinsen


page 518, image: s518

ausleihen: Sed fenus non est simpliciter tantum vsura; Sed est sors ipsa cum vsura, das Capital, in so fern es Zinsen traegt: pecunia, quae parit; ab feo, vnde fetus, a Gr. [gap: Greek word(s)] pecunia, quae est fertilis, et fert aliquid. Sunt multae formulae, quae cum fenus nomine fieri possunt, et quae significant, auf Zins leihen, vt, in fenore collocare; et reliquae: Sed vsura et fenus distinguuntur. Fenus est ipsum caput, sors, das Capital. Etiam hie iocum habet illud Do, vt des, vt reddas vsuram. Mutuo do, vt tantundem reddas. Commodo, vt serues aliquamdiu, sed reddas. Pignus do, vt securus sis, et serues illud, sed reddas suo tempore. Distinguunt inter pignus et hypothecam. Hypo. theca est bonum immobile, ager, pratum, silua. Est contractus, vbi scripto cauetur coram iudice, Habebis interim hunc agrum in potestate tua, et illo frueris, dum reddam peeuniam. Pignus vero est bonum mobile. Haec omnia resolui possunt in hoc, Do, vt des.

1297 Do, vt facias, s. Facio, vt des:

Huc pertinent non modo mercedes, quae operariis dantur; sed etiam honoraria. Nam distinguunt inter mercedem proprie dictam, et inter honorem s. honorarium. Antiqua est disputatio inter Sophistas, h. e. philosophos ceteros et Socratem. Socrates pro doctrina et institutione sua nihil solebat accipere: igitur calumniabantur Sophislae, merces illius, dicentes, nimis viles esse, quam vt aliquid pro illis dare fas sit. Sed ille respondebat, Imo merces meae sunt supra omne pretium et mercedem collocatae; sunt tam praeclarae, vt illis pretium statu! plane non possit: vt amicitia, vt seruare vitam alicuius, non possunt aestimari pecunia. (* Xenoph. Memor. I, 6. ) Non possum dicere, Haec sapientia duobus grossis constat; haec tribus; haec regula ducato soluetur. Est hoc contra dignitatem, et in dedecus sapientiae et literarum. Verum est, fuerunt semper tales, quos Itali vocant Ciarlatani, et Agyrtae, qui vendita


page 519, image: s519

runt suam sapientiam: Sed Socrates, et omnes sapientes viri, infra dignitatem esse purarunt, contrahere et pacisci, et dicere, Vt te hoc doceam, dabis tantum. Ergo omnes nos doctores in scholis et academiis debebamus tales Socrates esse, et ita agere, vt gratis pateant auditoria nostra et institutio: sed, quod addere debeo, amicis tautum nostris. Nam, si quis ad me veniat, Dabo tibi, dicens, tantum vel tantum, pro hoc doceto me hoc vel illud, sed bac conditione, vt mihi liceat agere, quidquid velim; attendere, non attendere; dormire, garrire, turbare alios, e tita porro: huic ego longe gratias agerem, et eiicerem illum cum omni pecunia sua. Haec generalis est regula: Virtus, sapientia, literae. gratis docendae sunt amicos. Sed incidunt alia. Qui docemus, non alio possemus modo nos, nostros, et familiam, sustentare: non possumus viuere. In hoc non iniquum est, si petat doctor compensari sibi laborem: certe tantum dari, vt sine cura, et molestia, et distractione animi, possit huic curae operam dare, quam in institutione collocat. Hanc ob causam vocantur honoraria, quae Doctori, Medico, ICto, pro studio, pro restitutione sanitatis, pro defensione, dantur. Et haec merito debentur illis, vt habeant, vnde viuere possint, et quiete, et sine sollicitudine de victu, officio suo vacare. Itaque, vt nego esse liberale, si doctor ita contrahat, si moneat, si vrgeat, si accuset: sic hoc non liberat alios ab officio suo et debito, vt honoraria soluanr. Ideo non minus peccat, non minus fraudator est, vt proprio nomine vtar: nam fraus est, qui aduersus generosum et liberalem doctorem talem ingratus est. Ille alter, qui non honorat doctorem talem, qui illi non honorem habet, tanto humilior et turpior est: Vne ame de boue dicunt Galli. Peccatur in vtramque partem: peccat, qui nimis inhiat pecuniae: peccat, qui ingratus est. Et, quod saepissime obseruaui, et expertus sum, illi ipsi, qui pecuniam, quam accipiunt a parentibus et tutoribus ad hoc, vt honoraria praessent,


page 520, image: s520

eam sibi retinent et sibi bene de illa faciunt, ea se red. dunt infelices. Et saepe accidit, vt illa sit laqueus, quo irretiantur, et rete, quo capiantur, et gurges, quo pereant. Nam male parta male dilabuntur. Hoc volo, honoraria non simpliciter esse vocanda ad contracta: sed honorem esse habendum doctori. Sed ab altera parte, literarum causa, ne illae infamentur, non esse contrahendum: ab altera vero ilium, qui docetur, non esse debcre ingratum. Hodie in legibus ciuilibus fauorem habent honoraria omnes generis, et in prima classe collocantur, nec immerito, cum artes liberalissimae et professiones honestissimae postulent totos homines. Sed possunt rationes peculiares vni suadere, vt exlequatur seuerius, alteri, vt remissior sit. Non excusatius peccat, qui huic non soluit quod debet, quin ingratior est. (* Conf. n. 1498, et inprimis Seneca, qui hac super re praeclare disputat de Benef. 6, 15-18. N.)

1298 Facio, vt facias.

Vt illi duo senes in balneo (* apud Ael. Spart. in Hadri. c. 17.) Venit imperator in balneum, videt senem terentem se ad parietem, donat ei seruulum, qui eum scabat. Postero die rediens duos videt terentes se ad parierem: intelligit, quid velint: Potestis, inquit, vos inuicem scabere alter alterum, vt muli. Ita literati homines saepe faciunt pactum: Doce tu me hoc; ego te docebo hoc: Doce tu me Latine; ego te docebo Anglice: tu me Geometriae initia; ego te physicam. Ita ego ab initio Academiae habui contractus cum aliquot medicis, vt, quoties occasio esset, interrogarem illos de physicis, mathematicis, de rebus ad medicinam, ad flructuram corporis, pertinentibus: ego illis, si postularent, de philologia responderem. Hie Goettingae aliquot domus hoc modo aedificatae sunt. [Faber serarius, et scriniarios, inter se conueniunt:] alter omnia lignea in domo facit; alter omnia ferrea: deinde computant, si absoluta domus est, et darum faciunt, vter plus debeat.



page 521, image: s521

1299 In omnibus naturaliter requiritur consensus et fides.

Hic opus est iustitia. Altero deficiente, et non praestante fidem, alter etiam non tenerur amplius: aut potest petere laesionis compensationem, et sarciri iniuriam.

1300 Expediendis omnis generis negotiis, praesertim contractibus, inuentum est pretium commune et eminens, quem numum et pecuniam vocamus:

Verum est, diu durauit genus humanuni et focietas, sine pecunia, et vsi sunt permutatione tantum: Sic apud Homerum alter adfert pelles, et accipit panem: (* conf. Christi. Crusii commentatio de originibus pecuniae, Petropoli 1748, 8. N.) Sed hoc inter totas familias permutantes ita res suas inuicem potest locum habere. Ita in Suecia potuerunt diutius carere pecunia, quia audio, ad hunc diem ibi esse patresfamilias, qui sibi ipsi vestes, currus, plaustra, et omnia faciant, quae opus sunt, et quae apud nos per opifices etartifices facienda curamus. Tales familiae, tales patresfamilias, possunt inter fe omnia sua negotia inuicem permutando perficere. Sic olim siebat in Graecia. Sed hoc non hodie locum habet inter singulos, et in academia. Nam, etiamsi vellet studiosus tibialia antiqua permutare apud pistorem pro pane, non multum acciperet. Quo magis crenit genus humanum et luxus, tanto magis necessaria facta est pecunia, inprimis in peregrinationibus, in locis peregrinis.

1301 cuius proprietates natura commendauit gentibus, raritatem, soliditatem, diuisibilitatem;

Si lapides valerent, miserum esset, quia sunt nimis frequentes, et ob id ipsum viles. Ita non optandum est, vt vera fiat iila Chemia, quae aurum facere studet; quia


page 522, image: s522

periret raritas, quae in pecunia primum est requisitum. Et rariras haec habet magnum commodum. Nam, quoniam paruum frustum auri multum valet, potest aliquis magnos thesauros secum ferre, vt non oneretur valde: et asello vehere potest tantos thesauros, vt paene regna tota redimere possit. Et alia commoditas est, quod magni thiesauri possunt facile abscondi. Solida esse debet pecunia, non quae deuorari possit. [Si pecunia ex placentis mellitis fieret, infantes eam comederent. ] Igitur merito nobis tanto carius est aurum, quia nihil illi decedit. Sed argentum facile deteritur. [Si vel per horae quadrantem numos dinumeres argenteos quantumuis splendentes, argentum deteri, digiti erunt indices. ] Debet durare per multa saecula, adeoque solida esse: alias enim fieret, quod cum butyro factum est, quod Kyauius vni ministro post alterum ad regem deferendum dedit: [in dingulis manibus aliquid haereret; denique nihil superesset. ] Debet etiam esse diuidibilis, quantum potest: alias enim non possent res minutae emi. Et hoc spectant princip, vt sit facilis diuisio. Sexagenarius numerus valde est diuisibilis: et, si ego quid ordinare possem, constituerem, vt sexagenarius introduceretur. Hoc pulchre procedit in Franconia et ad Rhenum, [vbi florenum efficiunt LX cruciati. Vrna (Eimer) continet LX mensuras (Maass). Quot florenis constat vrna, tot cruciatis constat mensura. ] Si conueniant, vt denarium introducant, facile poterit applicari ad omnes proportiones. [Ponamus X ligulas (Loesse) efficere sextarium (Noesel): et X fextarii efficient, quem vocabimus, quartarium; X quartarii mensuram; X mensurae vrnam; X vrnae amphoram (Ohme); X amphorae culeum (Fuder). Sed arithmeticis et calculatoribus male foret consultum: otium enim agerent; quia in hac facilirate nemo dubitaret: quum contra nunc mensurarum, quae locis diversis in vsu sunt, comparatio spissa impleat volumina. ] Hoc inter morbos Germaniae referendum est, et incommoda illa, quae infinita mala pariunt. Alenda est magna


page 523, image: s523

multitudo hominum, qui tempus et vitam terant nugis; qui computent modios et mensuras, et decipiant se inuicem. Succederet felicitas incredibilis; facilia essent omnia. Homines a rationibus, aut, vt ille vocabat, das Federvieh, possent compendifieri.

1302 tum figuram rotundam, notas impressas publica fide pretii, difficultatem imitandi, marginem cautum.

Si esset quadrata, perforaret marsupium. [Nostra marsupia praeterea male continent pecuniam. ] Debebat merito vbique esse, vt in Magna Britannia, [vbi certus sum, auro, cui inscriptum est V imperiales, inesse V imperialium pretium: non, vt apud nos, vbi hoc aurum, quod IV aut V florenorum est, V imperialibus valere iubetur. Ideo Principes nomina sua imprimunt. Nam, vbi Georgivs Rex legitur, perinde hoc valet, ac si scriptum esset, Ego G. R. huic auro V imperialium pretium inesse testor. ] Dedecus est, quod dicunt, hoc quinque imperialium esse, quod est trium. Primis auctoribus poena irroganda esset maxima. [Pauperem, qui aliquot grosses contra leges cudit, suspenduntx, aut rogo addicunt. Princeps contra, qui omnes homines defraudat, et milliones furatur, est vir honestus. ] Sed deinde coguntur generosi et honesti amantes Principes iniuriam hanc iniuria repellere: alias enim ipsi damna paterentur maxirna, si bonam pecuniamcuderent, quam alii mutarent in deterius. Ita Rex Borusserum aliquoties declarauit, Facite pro minutiis et friuolis rebus, super quibus consultatis, vt meliorem pecuniam accipiamus in imperio Romano; alias cogar et ipse similiter agere. Ita Brunsniceusium Dux coactus est paulatim deteriorem pecuniam fieri iubere. Hoc dolendum, quod non mature occurrendum huic malo decreuerunt principes nostri. Statim, vbi primustale quid tentat, dicendum est, Papa, quid agis? Huc vsque Rex noster non vitiauit pecuuiam suam; sed, quoniam videt,


page 524, image: s524

ciues suos, in ipsis regionibus suis, nolle sibi consuli. et turpi lucro inductos potius permutare bonam suam pecuniam, et efferre ex terris suis, quam vt illam confervare omni modo studeant: plane potius non cudit porro pecuniam: aut tautum modo, vt possint reditus curari, quantum ad se redit quotannis. Vnicum remedium esset, si conuenirent in imperio Germanico, et legem ferrent de bona pecunia ferienda. Sed debebat lex seruari, non ab clauis modo, quibus figeretur, sed a principibus ipsis; et quum primum rex aliquis, aut princeps, deprehenderetur, esset puniendus. Debet etiam difficultatem imitandi habere. Ergo non sine causa adhibentur artifices maximi, vt effigies fiat, quam pulcherrima possit, et literae, et signa omnia, sint quam nitidissima, ne clandenstini fures imitari possint. Hinc est, quod hi raro cudunt magnos uumos, quia hic inprimis adhibita est magna aecuratio. Debet etiam margo notatus esse, ne quis illum circumeidere possit. Accusantur Iudaei, quod interdum ducatos et numos sibi similes reddere soleant. Hinc hodie Belgae magnam curam circa hanc rem gerunt, etiam hoc bello. Nuper admodum legimus, publica lege ab illis cautum esse, ne valeat numus, cuius margo non sit rotatus. (* Alias: Gustanus Heraeus (§ 238) in aula Caroli VI numos quosdam cusos dedit, in quorum margine loco rotularum illarum, quae malitiam circumcidentium arcent, inscriptionem posuit et ad marginem, et ad Imperatorem, aptam, Constanter continet orbem.)

1303 Lex iustitiae hic est, vt, nisi necessitas reip. aliud exigat, numus valorem habeat non ex arbitrio cudentis, sed ex pondere et proportione metalli: vt hoc praestet moneta, quo certus sim, in hoc numo esse hoc pondus vel auri puri vel argenti etc.

Certissimum indicium collapsae fidei publicae etpudoris principum. Auctores hic praesertim iniusti, et consensionemerito


page 525, image: s525

opprimerentur: nam, quum inaaluit fraus, ex iure retorquendae iniuriae alii eandem rationem servant. Si quis male augurari vellet, hoc ipsum indicium instantium maiorum malorum haberet. Laus GEORGII II. Iusti. Potest pecunia etiam pondere iudicari. Sed neque pondera satis inter se conueniunt.

1304 Sed pacta etiam alia inuenit indigentia et solertia hominum, qualia sunt mandatum, tutela, societas, fiducia:

De mendati religione pulcherrimus Ciceronis locus est in oratione pro Roscio Amer. (* c. 38), quem etiam in Chrestomathiam retuli. Mandatum est, quidquid alterius fidei committimus, vtpro nobis curet; quidquid alteri mandamus, in manum damus. Possumus mandare alicui, qui supra nostram dignitatem est: Principi, vt nobis vxorem eligat, quod saepe sit, [et singularis gratia est. ] Imperare regum est et medicorum. Sic apud Terentium (* Andr. 3, 2. 4), Quod iussi, ei date bibere, et, quantum imperaui, date: quia nempe medici, non minus, quam principes, ius vitae et necis in nos habent. Iubere est, velle vehementer et omnino. Iubeo hunc diem tibi felicem esse. Praecipere est ostendere, vel voce vel manu, quomodo quid faciendum sit. Sic duces praecipiunt tironibus, dum ostenduut, quomodo arma tractanda sint et repraesentanda. Inde dicti sunt praeceptores. Tutela antiquitus et legitima, iure quodam gentium ad patruum, item ad matrem delata, et testamentaria. Tutor succedit in locum patris. Ordinarie succedit frater patris, velpatruus: aut frater matris, auunculus. Officia tutoris et pupilli intelliguntur ex officiis parentum et liberorum. Societates regit lex iustitiae, et fides pactorum, vt, qui habeat communem laborem, habeat commune lucrum: et vice conuersa inaequale sit lucrum, vbi labor est inaequalis. Communitas collatorum est societas: hic pro portione collati vnusquisque


page 526, image: s526

accipit. Ita mercatores faciunt contractum: alter dat pecuniam ad merces emendas: alter scribit et facit laborem: et habent commune lucrum illius, quod redit ex mercatura. Fiducia est, quum pater moriens relinquit amico pecuniam, sed cum lege fiduciae, vt, si filius maiorennii fiat, vel filia nubat, et virum accipiat, illis det hanc pecuniam. Dicit pater moriens: Liberi mei sunt adhuc impuberes, et pecuniam tractare nesciunt, necdum vtilis illis est; committo interim tibi illam, et trado fidei tuae; sed hac lege: vt, quum maiorennes fiant filii, aut filiae iungantur maritis, reddas illis hanc pecuniam. Fiduciam regit lex amoris.

1305 quae regit vniuersa fides, et illa vniuersalis iustitiae regula (1268), cuius expedita etiam imperitissimis est applicatio.

Omnes possunt officio fungi suo sine vlla haesitatione, dummodo cogitent, Quod tibi vis fieri.

DECORVM ET VENVSTA HVMANITAS

Decorum referre ad ius naturae propriedictum non licet quidem ex sententia Schmaussii, et aliorum, qui aliud modo ius naturae vocant, ad quod quis cogi potest (* § 1222.) Sed ad humanitatem, ad aperiendum caput, nemo potest cogi. Quamquam illud experti sunt Quakeri, quibus Carolus II Angliae rex pileos clauis in capitibus affigi iussit. Verum nos ius naturae recte vocamus leges naturae in complexu. Omnia praescripta naturae, et leges, sunt formulae, quibus aliquid agimus: itaque etiam humanitatis officia ad ius naturae referripossunt merito. Si quis calumniari velit, et dicere, Quoniam regulae de decoro et humanitate non pertinent ad ius naturae proprie dictum, ideo hon debent obseruari: huic responderi potest, Neque leges ciulies sunt iuris naturae, et tamen debent seruari. Nempe est sensus generis


page 527, image: s527

humani; conuenere totae gentes de regulis quibusdam, quibus decorum et humanitatis disciplinam incluserunt; consenserunt inter se de signis, et actionibus quibusdam, quibus indicent amorem, reuerentiam, rel. Itaque Decorum omnino pars I. N. est, in quantum eius pars est Lex amoris.

1306 Ille sensus noster, quo placent nobis, qui placere student,

1307 docere nos etiam potest, vt illud decorum, cuius apertos a natura ipsa fontes deriuarunt et auxerunt instituta ac mores eorum, qui elegantiores putantur, et venustam inde humanitatem, sensibus etiam placentem, formarunt, diligenter,

1308 et quatenus nec aliis officiis repugnat, nec sibi quasi ipsa obstrepit, persequamur.

Non potest non ceteris paribus placere, qui studet placere: nam indicat, se nos venerari, a nobis exspectare aliquid. In quantum virtus studet placere aliis, vocatur decorum, quod absoluitur vel verbis vel ritibus symbolicis. Est igitur externa significatio virtutis, quatenus ea studet placere aliis. Germani vocamus Hoeflichkeit, Latini vrbanitas, venustas; quanquam haec nomina non semper ita definite sumuntur. Vrbanitas est etiam ars et peritia iocandi, et vocatur ita aliquis sensus et intellectus rerum, quae in vrbe, aut aulis, fieri solent, vbi verba non semper sumunt propria significatione. Illi ritus decori et humanitatis sunt symbolici. Dum inclino me; indico, mre humiliorem me putare illo, cui hunc habeo honorem: indico amorem, reuerentiam, parendi studium: et in tantum est pars virtutis. Quum Lipsiae versarer, coepi aliquot programmatibus agere de ventista apud antiquos humanitate: Sed, quum non diuturna fuerit mea ibi commoratio, vltra V aut VI non prodierunt: deinde hic continuationem vnam feci in disputatione de prensatione, oseulo, fascittm et signorum in


page 528, image: s528

nauibus submissione, 1745. Commendat decorum illud, quod videmus, illos nobis placere, qui illud erga nos obseruant. Monet autem regula, Quod tibi vis fieri. Signa sunt symbolica et declarant sensum animi, quem significare volumus. Verum non debent aliis officiis repugnare, v. c. veracitati. Licet alicui blandi quid dicere, laudare. Sed promittunt, quod seruare plane ne cogitant quidem: laudant, quae reprehendi debebant, certe tegi: et ita corrumpunt homines, et exstinguunt sensum virtutis. Neque repugnaro debet humanitati venustas illa. Quum Cicero restitutus esset in patriam, quidam, qui illi inuidebant, blandiebantur Clodio, seducebant illum, prensabant, et ita porro, vt aegre facerent Ciceroni (* epist. ad fam. I, 9.) Hoc repugnantia est in ipsa humanitate. Peccatur porro, quum modum excedit humanitas, et sibi ipsa obstrepit nimietate. Nam cogit, quimodum excedit, alterum quoque ineptire, aut tempus aufert etc. Peccat, qui onerat alterum verbis honoris, quum ille ad coenam properat, aut alias festinat; peccant, dum nimis se excusant. Multum peccatur in salutationibus (Visiten.) Putant, inhumanum esse, statim dicere, quid velint, et propter quod veniant. Incipiunt longum sermonem de rebus plane indifferentibus, aut friuolis etiam: tandem veniunt ad suum a propos. Hoc potest ferri in salutationibus nudis (eigentlichen Visiten); sed alias peccant, primum, quod se hoc modo ridiculos reddunt: deinde, quod tempus terunt inuitiliter et ipsi, et illi perdunt bonas horas, qui illas vtilius poterat consumere. Eodem modo peccant etiam in epistolis. Ab initio de aliis omnibus agunt, et scribunt: deinde in fine dicunt id, propter quod tota epistola scripta est: aut in postscripto ponunt, a propos. [Noli, quaeso, obliuisci, quos mihi debes, quinquaginta imperiales: aut, Hac occasione, et quae sunt reliqua. ] Hoc minimum est ridiculum: et est contra veritatem etiam; quia volumus persuadere alreri, nos non de debito illum monituros fuisse, nisi alioquin scripsissemus


page 529, image: s529

ad illum: aut, hoc nobis forte fortuna in meutem venisse, quod indicamus post illud a propos, propter quod tamen tota epistola scripta est. Poterant tempori, etsuo, et nostro, parcere, et breuiter dicere, quid vellent. Peccant etiam, dum nimis ambitiose petunt, quod nos alias facturos esse sciunt. Huc pertinet etiam, quod veniunt cum magna oratione verbis honorum plena, quam in angulo excogitarunt, et hac illum, quem salutatum veniunt, iugulant. Auxerunt vitium hoc illi, qui Oratorias Germanice scripserunt, vt Hubnerus, Hallbauerus, alii: ibi ponunt formulas circiter tales: [Pater meur carissimus ab ineunte aetate hoc mihi inculcauit, vt ante omnia amicitiae ac beneuolentiae bonorum virorum studeam. Quemadmodum igitur tu omnium, qui hac in vrbe sunt boni honestique, laude flores; ita peto a te, vt tua beneuolentia amicitiaque nie digneris: sicut vicissim promitto, me omnia facturum esse, qttae tibi iucunda fore possum sperare. ] Alter aut ridebit; aut, si est modestus, rediget illum in viam, et dicet, Quid opus tantis ambagibus? nos sumus amici: en pectus nudum amicitiae! Illud studium absurdum est. Vbicunque apparet, aliquem meditatum esse de eo, quod ex tempore dici debebat; aut displicet, aut indicat, se non satis vsu viuendi esse subactum. Potest fieri, vt in iuuene, qui sibi parare patronos findet, meditatio inter-dum locum habeat, vt cogitet antea, quid dicturus sit: Sed talia honorum verba debent quasi naturaliter fluere, et, veluti ex tempore, fieri: Debet se ita parasse, vt ne sentiarur: debent simplicia esse, et a natura ipsa dictata. Verba honorum possunt bona, elegantia, pura, esse; sed non exquisita valde.

1309 Primo igitur vitemus Cynicam illam impudentiam ex Socratica indifferentia, fortitudine, et naturae obsequio, detortam:

Perpetuo Socrates amicos ad naturae simplicitatem deducebat. Panem nudum edebat, et bibebat aquam;


page 530, image: s530

sed non contemnebat Alcibiadis et aliorum diuitum epulas, lautas etiam. Ita in vestibus non requirebat splendorem: contentus erat, si ipse et Xanthippe sua haberent vnum pallium satis crassum; sed non contemnebat, neque calcabat, aliorum vestes splendidiores: neque reprehendebat Alcibiadem, illum laute se vestire, et hoc modo se et remp. honorare et illustrare. Non postulabar, vt deponeret splendidas vestes; sed exemplo suo ostendebat, illas non pertinere ad felicitatem. Ita circa fortitudinem corporis gerebat se. Pede nudo incedebat: vigilabat, dormiebat, quocunque tempore. Interdum totas noctes impendebat epulis amicorum. Hie clanculum se interdum subducebat: abibat in angulum, dormiebat quadrantem horae: deinde redibat ad epulas tanto alacrior: ostendem hoc modo, sapientem secundum naturam viuere; liberum esse, nec cogi se pati ab hominibus. Sed Cynici ad excessum vrgebant [gap: Greek word(s)] , et simplicitatem naturae. Inde Plato Diogenem vocabat Socratem furentem (* § 737.) Quae Socrates sapienter dixerat de sufficientia, de simplicitate naturae, hi homines nimis extendebant, et vsque ad insaniam vrgebant formulas tales, vt pro furioso haberetur Diogenes. Ira in ecclesia etiam fuerunt, et sunt, qui omnem humanitatem abiecerunt. [Anabaptistae s. Mennonistae, Quakeri etc. cum rege agunt quisque tanquam cum fratre suo, et ita eum quoque appellant.] Tales excesses prohibet natura. Cynici non abstinebant ab actionibus, quas tegit natura; et iis, quae animalia quaedam clam faciunt in speluncis, et locis eis, vbi non conspiciuntur. Sed hi non modo in foro cibum et potum ingerebant; verum etiam egerebant. Matrimonia in publico non modo contrahebant; sed faciebant etiam publice nuptias, et exercebant opus matrimonii.

1310 et illi opponamus haec duo, Curandum esse in rebus indifferentibus, vt bene de nobis iudicent, quibuscum viuimus:

Magnus hic versatur error. Indifferentiam homines non recte intelligunt. Dicunt, Quid refert, vtrum


page 531, image: s531

panem meum domi edam, an in foro? et rusticitarem generatim fuam excusant, quod res indifferens sit. Habent haec speciem. Sed debebant rem conuertere, et dicere, vel cogitare, ita, Quia indifferens est, accommodabo me ad consuetudinem aliorum. Ob id ipsum, quoniam indifferens est, possumus agere, vt alii agunt, qui pro elegantibus habentur. Alias enim, si non essemus liberi, non possemus agere. Ita Theologi dicunt, Indifferens est diu accendere candelas. Sed, si iubet rex Borussorum, Nolite amplius accendere illas: nolunt cedere: putant, hoc esse prodere religionem. Si mihi contigisset viuere in regionibus, vbi Reformati et Lutherani misti Sunt, et eminent Resormati: ego sine vllo dubio Substituissem pro nostris oblatis, quas illi negant panem esse, alium panem ordinarium, modo non fementatum, quoniam Dominus nosler infermentato vsus est. Hic iure cedere Reformatis, et tuto, possemus: et illi rectius agunt. Contra dicerent nonnulli, putantes, ea re multos de nostris ossensum iri: Sed explicari hoc vulgo recte posset: nec metuendum quid mali inde esset. Contra monerem Reformatos de absoluto decreto, quod in vitam magnam vim habet, et est perniciosissimum. Ita in baptismo: Si in orientem venirem cum colonia occidentali, mergerem infantes, et monerem meos, Orientales rectius videri agere, et ex sensu Pauli, [ Vt mergatur vetus homo, et nouus emergat. ] Transferamus hoc ad humanitatem. Liberum est gerere, et collocare, pileum meum, vt volo: Sed ideo indifferentiam in hoc ipso debemus indicare, vt ostendamus, nos componere nos ad aliorum consuetudinem. In aliis, vbi non liberi sumus, non licet.

1311 et, Amandum colendumque esse vnumquemque, vt amari colique ipsi placeat.

Oct. Auitus, Proconsul Africae, paene interfecit delphinum vnguentis (* Plin. Ep. 9. 23.) Barbaries Germaniae haud ita pridem erat, cogere aliquem contra voluntatem



page 532, image: s532

Suam bibere, et illum inducere ad ebrietatem. [ Hoc vocabant aliquem honore afficere. Si in principis aulam peregrinus venisset, Honore, dicebat, hospes afficiendus est. Tum meum hominem ita inebriabant, vt vino oneratus deferretur ad terram, vbi derelictus aut crura et ceruicem frangeret: aut perfrigefactus efflaret animam. ] Horribilis ratio! quae hodie plane quidem non deleta. sed ita tamen moderata est, vt, qui effugere velit, possit. Ita, cogere ad edendum, est incommodum. Sic Depositores in academiis curabant tirones.

1312 Etiam hoc meminerimus, in habitu et gestu corporis, in vultu, in sermone, in omni vitae socialis actu, non minus quam in reliqua rerum natura, illud pulchrum esse et placere maxime, quod alioqui ad incolumitatem et sanitatem, et virtutem omnem, pertineat:

Natura videtur iam ita comparatum, vt, quae commoda et vtilia Sunt, sint etiam pulchra. De hoc pulchre disputat Cicero de Orat. III, 45, vbi hoc illustrat nauis exemplo. Idem valet de templo, de coelo, cet. Arborem pulcherrimam esse videmus, quum fructuum plena est maturorum. Ita oratio, quo pulchrior est, eo est accommodatior ad rem praesentem. In equis laudantur pedes tenues, et caput macrum argutumque. Hoc indicat Sensus acutos, et, in quo nihil sit, nisi nerui et venae: illi autem adferunt celeritatem: facile possunt extrahi ex luto et paludibus. Vertagus pulcher est, qui habet ilia tenuia, et fubstricta; quod indicat perfectionem. Incessus ille laudatur, qui est moderatus, et citatus potius, quam nimis tardus: et tanto pulchrior est, quo est firmior et constantior. In stando vituperatur, si pedes coeant, genuaque nimis Sint extorta, vt Graecum [?]: aut si genua nimis prope se inuicem iuncta, crura autem extorta sint, vt faciant Gr. A. Qui ita stat, non



page 533, image: s533

potest firmiter stare; Sed facile impelli, vt cadat. Contra, qui stat, vt docent illi, qui hoc docere possunt, ille firmissime stat. Ita peccant, qui ostentare volunt, se didicisse Saltare, et plantas extorquent quantum possunt. Horum incessus naturaliter non potest: firmus esse. Sessio non incurua, sed erecta, pulchra est, et vtilissima. Si mature monerentur parui, qui literis operam dare debent: incommoda omnia inali hypochondriaci effugerent. Nam, qui incuruati Sedent, constringunt viscera, per quae liber meatus Sanguinis et humorum esse debet. Deinde, quum adulti iam Sunt, non possunt se erigere. Sed, si statim ita adsuefacti essent, decentius et fuauius viuerent, Sederent, starent, irent. Ego meis discipulis dicere Solebam, [Se scamnis inequitare: equitis vero Sessionem rectam esse debere, neque eiusmodi, qualis sit equo illigata mantica. ] Ita, qui ore hiante Semper stant, aut eunt, illis quidem non, vt proverbium dicit, assatae columbae, Sed muscae, et insecta noxia, inuolant in os. Imperator Leopoldus puer in horto Se delectans dicebat, [Mi ephore, in os meum impluit: ] Ille contra: [Os claude, mi princeps. ] Haec Sunt deformia peccata; Sed etiam noxia. Ita multorum oculi non rigidi essent, si moniti essent, ne rigerent. Vitium hoc valde est, non turpe solum, sed noxium etiam. Impedit velocitatem visus, vt non obseruare possint, quid circa Se sit. Sic negligunt os, et turpia inde contrahunt vitia. Sermonem decet neque rusticum esse et elamosum, Sed neque tenuem nimis et Submissum. Debet intelligi: ad hoc datus est nobis Sermo. Verbo, placet omnis [gap: Greek word(s)] modestia, humanitas.

1313 et contra ea adhaerescere suam vitiis turpitudinem, quum primum, velut fuco deterso, vitia esse apparet.

Huc pertinet vultus derisor, contemtor, inuidus, incesses piger, impetus beluinus detrudens alios. Multis adhaerescit adhuc in vultu, vnde apparet, illos esse



page 534, image: s534

risores, et illudere homines. Multi impetus beluinos indicant: ruunt in sellam, in patinam, rel. Vidi honoratos iam viros, qui magno cum impetu irruerent in locum ad mensam, quem sibi deberi putarent. Cic. in orat, pro Rabir c. 6 dicit, Quin continetis vocem, indicem stultitiae vestrae, testem paucitatis?

1314 Denique illud attendenti ad mores hominum liquebit, quidquid fere externi gestus est, quo honorem habere aliis solent gentes, illud symbolicum esse, et notas quasdam nostri iudicii de illo, qui honoratur, et relationis ad illum nostrae, habere.

Hoc in programmatibu illis (* 1308) oslendere conatus sum. Antiquissimus mos honorandi aliquem, est, vt assergamus: quo indicamus, nos paratos esse ad omnia; nos posse ad iussum illius ire, Sedere, stare, Imperium illius exspectamus. Duces inter milites Submittunt hastam, ostendentes, Se praesente alio maiore et Superiore duce paratos esse deponere arma Sua. Milites gregarii, dum exhibent arma, quod praesentar ipsi vocant, Sunt ad omnia parati. Ille status est indifferens et medius. Qui offert arma, indicat, Se paratum stare ad imperia accipienda, vt vel tollat arma in altum; vel deponat ad pedem; vel applicet ad humerum; vel quidquid iubeatur. Hinc est, quod ordinarie non aliis habent hunc honorem, quam ducibus, et iis, qui ducibus imperare possunt. Sed pacis tempore illa humanitas etiam ad ciuilis ordinis homines, qui Sunt in magna dignitate constituti, se demittit. Aperitur caput, vt ostendat is, qui hoc facit, vultum nudum: vt conspiciatur, quis sit. Hoc locum inprimis apud antiquos habebat, qui toga velabant caput et vultum. Qui Se inclinat, indicat, Se humiliorem esse; et, quo magis Se inclinat, tanto esse Se inferiorem, vult indicare. Sed hic etiam peccatur. Multi Se nimis profunde inclinant, vt terram prope contingant, et puluerem lambant. [ Ad



page 535, image: s535

Ernestum Augustum, huius, qui nunc est Vinariae Dux, auum, aliquando veniebant, qui essent eius a consiliis, in his Casp. Agatius Beckius, vir alias optimus atque honestissimus, qui et ipse tam profunde se inclinaret. Dux illum transiliendi iam ceperat impetum, vt illi admirationem iniiceret, si denuo erectus dominum suum in altero latere slantem videret, qui eo venisset, nescius. Sed hoc cecidit isti peropportune, quod is, qui quondam iuuenilem principis aetatem rexerat, et nunc aulae magister esset Supremus, post illum stans, veste eum apprehendens retineret. Dux deinde, nisi hic impetum sufflaminasset, Se illum effusurum fuisse, iure affirmabat iurando. ] Quidam ita profunde se inclinant, vt fignram Daleth Hebraeorum faciant, et sint in periculo cadendi: et ita Se risui exponunt, qui hoc agunt, inprimis qui omnibus hoc agunt, et sine discrimine quibusuis hunc honorem habent, quibus Se inclinare debent. Nam qui poterunt distinguere honoratiores? Manu, quam porrigimus alteri, amicitiam significamus; Simpliciter nos illi damus; tradimus arma nostra, et indicamus, nos omnia nostra, quae praestare possumus, illius commodo permittere. In reconciliatione damus manus, vt ostendamus, nos illi tradere arma nostra, et nos longe abesse voluntate laedendi. In contractibus faciendis qui mihi dat manum, indicat. Se nunc iungi mecum velle; et hoc modo quasi fimus vnum. Equo descendebant Romani, ad conspectum principis, aut consulis. Qui hoc facit, equum praesentat, vt illo, si velit, vtatur, et ostendit, Se non velle altiorem esse. Ita, quem honoramus, huius latus claudimus, vt alterum latus honorandi a pariete, alterum a nobis, qui comitamur illum, tegatur. Si tres vna eunt, is, qui in medio incedit, est honoratior. Qui tacet me loquente, indicat, Se me Sapientiorem putare, et posse aliquid a me discere. Qui alium non patiuntur loqui, contra modestiam peccaut. Antiqui brachia protendebant occurrenti. In brachiis Sunt omnes opes meae; offero illi omnia. Adorare etiam


page 536, image: s536

homines se inuicem solent. Dum manu ad os adrnota proiiciunt sibi oscula, indicant, si tibi propinquus satis essem, et possem te contingere, aut, si alioquin tibi essem familiaris satis, te oscularer. Oscula autem sunt intimae amicitiae signa. Quem osculamur, huic indicamus, nos velle vno spiritu viuere, et transfundere, si fieri possit, animam nostram, vt vna fiat; nos haurire velle in nos illius spiritum, et cum illo coniungi inseparabiliter. Vno verbo, oscula sunt intimae familiaritatis indicia: et ipsum osculari commeatum animae significat.

1315 Ad ista velut capita referre iam facile est, quidquid de ciuilitate morum, de venusta humanitate, de obseruando decore, circa munditiem corporis;

Scilicet pulchritudinem requiri, vt placeant: et esse symbola amoris, aut voluntatis. Huc pertinent mun dities vestium, vultus, crinium, oculorum, dentium, nasi, calceorum, vngues, pedes olidi, ocreae, Nicotiana, cet.

1316 incessum, sessionem, ad mensam;

In Incessu imaginem mentis conspicere inprimis licet. De Tigellio Horat, Sat. I, 3. 9 dicit, Nil aequale homini fuit illi. Saepe velut qui Currebat fugiens: persaepe velut qui lunonis sacra ferret. [ Nos diceremus, Velut virgo, quae infantem ad fontem sacrum ferret. ] Iunonis sacra etiam in numis exhibentur, vbi cista repraesentatur: inde vocantur numi Cistophori, (* de quibus agit Alex. Xaver, Panelii dissertatio, Lugd. 1734. N.) Hinc est apud Cic (* ad Attic. XI, 1) Ego in cistophoro habeo H-S bis et vicies, vt nos dicimus an Ducaten, an harten Thalern. Aequabilitas in incesse requiritur. Vix vllum signum est externum, ex quo plus coniici possit de moribus hominum, quam incesses. Alii sui ipsorum obliuiscuntur, et tecta suspiciunt, quasi tegulas aut passeres numerent: alii metiuntur passes:


page 537, image: s537

alii superbiunt in incessu, et iactant se, vt appareat, illos hoc agere, vt iniiciant hominibus admirationem sui: alii impediunt se ipsos pedihus, aut gladio: alii incedunt, quasi semina spargant, Es gieng ein Saemann aus, rel. De immoderato cursu, vbi aliquis currit, tanquam fugiat hostem, aut ipse sequatur aliquem, non iudicandum est in academiis, vbi saepe fit, vt aliquis longam viam habeat, et festinandum sit. In sessione indecorum est, si sedeant cruribus decussetis, vt X forment. Quum Carolus VII Imperator crearetur magis auxilio Gallorum, quam nostrorum, voluntate: Belinsulano (Belisle) vitio datum est, quod ita sederet. Quum adesset in comitiis, et quum nostri exspectarent Excellentiam: ille modo dicebat, Monsieur, Monsieur de Munchhausen. Hinc diu fabula fuit apud nostros, propter leuitatem illam Gallicam. Sed, quod ad sessionem istam attinet, excusandus est: nam, quotquot adfuerunt per hoc bellum, maximi etiam duces, omnes ita solebant sedere. In omnibus fere Gallis hoc obseruaui, illos non ita putare, vt nos: et apud illos non indecorum esse, pedem pedi imponere. Aliud est, quod tristem apud me habet recordationem, reclinare sellam, et se in illa librare, tanquam in cunis. Nobilis puer XII aut XIII annorum in conspectu parentum ad mensam sedentium hoc modo mouens sellam retro lapsus ceruicem fregit. Aliud triste exemplum noui, vbi princeps puer idem facere solitus erat, et magisler eius, vt hoc ei desuefaceret, innuebat pedisequo, vt impelleret paululum sellam, et momentum illi daret, perterreretque principem: Sed ille ita importune iussum hoc exsecutus est, vt caderet princeps, et euerteret scapulam, [vnde ei gibber enatum est. ] Haec vitia non solum moribus aduersantur, sed etiam vitam petunt: et tanto magis cauendum est, ne in cousuetudinem abeant. Etiam hoc cauendum, ne quis nimis incuruet se in sessione, vt costas inferiores nimis admoueat visceribus, et per complicationem intestinorum contrahat vitium, quod imputant deinde sludiis, absurdae sessioni imputandum. Sunt


page 538, image: s538

quidam stulti, qui grauiter ferunt, si de hoc moneantur, et putant, se effe corporis sui dominos. Sed hoc est etiam decoro aduersum; deinde, vbi recte sedere debent, fiunt rigidi, vt appareat coactus: et, quum non possint sustinere se, identidem coincidunt vt pellis. Ad mensam solent quidam nimis pudibundi esse, et dedecus putant comedere, et bibere, ad satietatem. Non decet quidem verecundari nimis, quod quidam solent, plagis adigendi; sed neque ita cupide deglutire cibos, vt pulli gallinacei, quum faciunt tripudium solistimum; neque honestum est, si sis ita occupatus, vt non verbum possis loqui. Hic tamen exceptio est, quum quis sit peregrinus, et familiaris vaide, esuriatque vehementer ex itinere. Ita noui aliquem, qui superueniebat coenae, quum alii fere satiati iam essent. Hi curiosi multa quaerebant ex amico, quem diu non viderant. Ille esuriens bene, ad illorum quaestiones modo breuiter respondebat, ne in edendo impediretur: et, quum illi dicerenr, Quid agit ille, et ille? Hic, inquit, Ist todt! Ille? Ist todt! Iste? Ist todt! Deinde vero, quum satiauisset se, respondebat: Vos me incommode habuistis multa quaerentes, quum edere libenter vellem: nunc reuiuiscant illi amici nostri, quos modo mortuos esse dixi. Deinde illis narrauit, quae scire vellent. Hoc manet, ad mensam peccatur verecundia nimia potius, quam alia rusticitate: et multo magis peccat, qui vrgeri se patitur, quain qui paulo cupidius cibum capit. Hoc Galli et Angli emendarunt; vt hodie in magna quoque Germaniae parte possit quis esurire, si velit, et saturare se: nemo illum monebit. Scitur enim, cur hic assideatur.

1317 in sermone, circa iocos, in occursu fortuito, in salutationibus;

In sermone multo magis porest peccari abundantia, quam parcitate. Oportet et aliis [gap: Hebrew word(s)] . Formularii ridiculi sunt, praesertim si protendant. Non


page 539, image: s539

opus est, vt, admissus ad conspectum viri magni, multa verba bonorum facias, etdicas, te gaudere illum valere. Satis est, si inclinatione corporis, et alacritate vultus, ostendas, te gaudere illi praesentati. Non amant viri magni ea, quae Complimenta vocant Galli. Satis est, si videant, te praesentia tua velle se honorare: reliqua sequuntur per se; et, si volunt, te loqui, ipsi suppeditabunt materiam: tum oportet promte et recte respondere. Alios clamore vincere velle, turpissimum est. Etiam hoc est incommodum, si nimis saepe interrogandum sit, quid dixeris: non decer nimis leniter loqui. Medium tenuere beati. Sed etiam interdum vincenda est verecundia in gratiam aliorum; alias cogitabunt alii, Si non vis intelligi, non debes audiri: Vt Hieronymus de Persio dixit, Si non vis intilligi, non debes legi. Hoc interdum reprehensum est in Carolo VI Imperatore, qui loquebatur saepe, quae nemo intelligeret. Sed apud illum non tam vitium sermonis, quam stratagema politicum, creditum est. Missus eil aliquando ad illum Generosissimus Baro de Dieden, frafer illius, qui nunc ormamento et saluti est his terris; et, quum huic etiam tale responsum daret, Murmur-mur-mur Gnaden murmur: hic obsequentissime rogauit Imperatorem, vt paulo clarius loqui vellet; se hoc responsum non perferre posse ad Dominum et Regem suum. Subridens Imperator dixit, Per cancellarium meum tibi scriptum dari iubebo. Ioci mensura est, dum delectatur alter. Consideremus iocum vt titillationem. Si alterum ita titilles, vt incipiat obstrui, et pulmones impleantur sanguine, vt spiritum ducere non postit: illa non est titillatio, sed obtruncatio. Vbi primum sentitur, iocum alteri non amplius placere, terminus esto. Non iocandum est", vt alteri molestia exhibeatur. Est ea ratio, quae in pilarum lusu: alter debet recte dare; alter recte accipere. Terminus artis qui hic sit, nescio. In patria mea est, Schenke du ein; ich will auffangen. Vnus iocum non debet extendere vltra terminum illum, quem dixi: Sed neque


page 540, image: s540

alter debet ita austerus esse, et cerebrosus, vt omnia dicta ad se rapiat, et male interpretetur. Videndum est, quid conueniat. V. 1494. In occursu, si alterum salutes, non opus est Trans pondera dextram Porrigere, vt apud Horatium est", (* Ep. I, 6. 51.) [Non inclinandum est vltra aequilibrium, quod centrum grauitatis vocant, cum periculo cadendi: ] Sed possumus alterum humanissime salutare, et multa dare amoris signa, in transitu, duobus verbis, blando etiam vultu tantum. Distinguunt Galli inter salutationem en forme; et inter salutationem en passant. Viri honorati et magni exspectant salutationem en forme, vt insistat alter, et exspectet, dum ipsi transierint, et in transitu eorum se inclinet. Gottfr. Mascouius, valde doctus et magnus IGtus apud Lipsienses, sed fimilis duobus ICtis M. Antislio Labeoni (* Horat. Serm. I, 3. 82) et Prisco Iaboleno Plin. ep. VI, 15. 2, quos seueritas iuris morositate reddidit notabiles, quique insanierunt interdum, fuit ab initio Academiae apud nos: et, quum nondum initiata esset haec Academia, nondum erant Prorectores, sed ipse erat Commissarius Academiae, qui fungeretur loco Prorectoris. Quum itaque illum salutaret aliquis in transitu tantum, non insistens, et exspectans, donec ipse transiisset, vt se tum inclinaret: ille dicebat, Ich erwarte ein Compliment en forme. Pulchre ille hominem instruxit: sed non pulchre monebat. Poterat clanculum hoc illi dicere; aut monere per alterum; aut per familiaritatem iocumque hoc poterat dicere. Sed non erat illi satis familiaris. Itaque magni homines ita salutandi sunt, vt, si illis occurras, exspectes, et stes, donec praeterierint; et, dum praetereunt, te inclines. Sed rursus absurdum est", omnibus hoc facere, qui vno alteroque gradu super nos sunt elati. Neque multis verbis apud viros magnos opus est. Satis est, si vultus hilaritate indices, te gaudere illos vidisse, et honorare potuisse. Sed non fingendus est vultus, verum intus nos format natura, vt Horatius (* A. P. 108) canit. Ipse prius informandus et fingendus est animus.


page 541, image: s541

Reuera debemus hunc sensum et animum habere. Ipsa frons et oculi pro nobis loquantur, si placere volumus. In salutationibur (Vifiten) formulae honoris nimis multae vitentur. Peregrini debent statim indicare qui sint etc.

1318 in vestitu, praecipi iunioribus, ab humanis et venustis hominibus obseruari solet.

Vestitus non debet conspici in alterutram partem. Cauendum est a splendore. qui indicat superbiam, aut etiam ad contemtum et insultationem aliorum pertinet: neque tamen sordibus sit insignis. Hic inprimis etiam peccarur formis vestimentorum. Cogitemus, illas pendere ab hominibus de vulgo, et non magni momenti. [Sartores illarum auctores sunt. ] Deinde omnes formae habent ridiculum quid, quae aduersae sunt rationi et causae vestium. Hic inualuerant aliquando calcei insigniter stulti. [Partes posteriores vix duobus digitis altae erant: anteriores vero vix tam longae, vt digitos, et dimidio pede minus, tegerent: et totam hanc partem tegebat etiam fibula ad digitos vsque pertingens. ] Quum Rex in Germania esset eo tempore, et in aulam venirent multi studiosi nobiles vel natiuitate vel alia ratione: displicuere ei valde hi calcei, et homines, affectantes modum aduersum plane vsui calceorum. Nam, si duo vna irent, et alter paulo offenderet priorem; aut, si esset lutum paulo tenacius: stabant sine calceis, quos amiserant. Vix auditum erat. Regem vni aut alteri amicorum dixisse, Hoc sibi non probari: statim abrogata est illa forma. Hodie Solent homines, qui Sunt maioris fastigii, non amare aureas et argenteas vestes, et putant contra dignitatem suam esse, si affectent veslium splendorem. Amant vestitum vniformem, quem Galli unie vocant, q. d. vnitum, talem, qui non accedat ad Comicum ornatum. Vestes splendidas, et metallo oneratas, gerere permittitur his, qui ad hoc ipsum aluntur; qui sunt de aula. Si paedagogiani homines se ornant splendide, his conceditur: nam facere hoc debent iussu dominorum. Et


page 542, image: s542

tamen etiam hic aulae quaedam sunt modelrac. Memini, quum aliquando Rex Borusserum in aula Onoldina socer viseret generum Suum, et paedagogianos splendide ornatos videret, illum dicere, quod vero nolim meum dictum facere, Hoere du, Carl! ich dachte du liesest die Buben lieber in Gold ganz und gar eintunken. (* Imperator contra Iosephus Ifplendorem amabat quam maxime, etiam in amicis. Igitur quum is, quocum familiarissime viuebat, Leopoldus Matthiat Lambergius, nimis saepe eadem veste in aulam veniret: iocans ei, Videris mihi, dixit, vestem tibi tuam iunxisse matrimonio. Ad quae ille sapienter: Si Polygamiam vestium nostrarum iubet, Augustissime Imperator, multos habebis ministros aere oneratos alieno. N.) Hoc certum est: aurum potest melius collocari, quam in vestibus. Et plerumque ita est: qui multum auri extus habent, nullum habent intus in crumena. Multas tragoedias hic vidi, ridiculas altera ex parte, ex altera miseras. Homines magni et honefti non amant aurum. Beatus Treuerut noster dicebat [Causas habeo XXIV, cur hodie non induerim tunicam ex filis aureis contextam; quarum prima haec est, quia nullam habeo. ] Reliquas nemo requirebat. Haec ideo moneo, quia potest fieri, vt praesiciamur moribus aliorum moderandis, et a tenui fortuua ad magnum fasligium adscendamus; ne deinde hic peccemus, et simus vt [gap: Hebrew word(s)] , qui lasanum argenteum, et matulam auream, sibi faciunt: sed vt de his aliquis interdum meditetur, et videat, quid conueniat.

CONIVGII LEGES

1319 Superest officiorum genus philosophia dignissimum, quum in eo et priuata et publica, et praesentis saeculi et venturae aetatis, agatur felicitas.

Non absurdum est, cogitare et meditari de coniugio homines etiam, qui per externam circumstantiam sa


page 543, image: s543

tis remoti ab illo videntur; quia agitur in eo felicitas nostra. agitur felicitas, i. mouetur, vt libra, vbi nondum consislit, sed nutat adhuc. Agitur vero felicitas primo priuata. Saepe publica incommoda solatur domestica matrimonii felicitas. Cicero in epistolis (* ad famil IV, 14) conqueritur de Terentia sua, dicens, Se alias solatium publicae calamitatis inuenisse in priuata felicitate coniugii: nunc vero seutire se duplo maius infortunium, quum et Terentia mutauerit animum et mores. (* Pars harum querelarum pertinet potius ad mortem Tulliae suae ib. IV, 6. N.) Agitur porro publica felicitas. Plin. Paneg. 83, 4: Multis, inquit, illustribus dedecori fuit aut inconjultius vxor assiunta, aut retenta patientius---------Tibi vxor in decus et gloriam cedit. Versatur in coniugio felicitas saeculi praefentis et futuri. Et indissolubilitas vinculi huius facit, vt tanto magis prospiciendum sit, et eligendus talis coniux, de cuius virtute certus sis. Recordor adhuc initium modo cantiunculae, Freyen ist kein Pferdekauf. Equum, quo deceptus sum, possum vendere etiam cum damno meo; sed malam vxorem non possum abigere, etiamsi velim. Qualia sunt coniugia, tales fere liberi et nascuntur, et educantur. Si coniuges sunt sapientes, concordes, et ita porro, talis etiam oritur suboles.

1320 Est autem coniugium summus amicitiae gradus, intima ae dissoluenda nunquam familiaritas:

Quae de amicitia generatim dicta sunt, ea excellenti quadam ratioue huc pertinent omnia. Si amicus est alter ego; quid coniux? Cecrops Atheniensium rex a civibus suis prope diuinis honoribus affectus est, qui matrimonia ad duos tantum adstrinxit, et fecit indissolubilia. Illum vocarunt [gap: Hebrew word(s)] , et imaginem illius in numis expresserunt ex capite virili et femineo. Indissolubilitas debet esse summum incitamentum humanitatis et studii placendi. Insanus sit maritus, qui non cogitet, Ergo omni modo debes operam dare, vt ames vxorem,


page 544, image: s544

et vitam agas iucundam, vt vinculum matrimonii tibi sit dulce et amoenum: Et vxor debet omnia agere, quae potest, vt placeat viro. Apud gentes bene moratas divortia rara fuerunt. Romae licebat: permissa erant divortia; sed rara erant et vix audita ante corruptos per luxum mores. Nam erant multa incommoda iuncta cum diuortio, propter diuisionem rei familiaris, et quae sunt reliqua. Frequentia demum corrupta rep. facta sunt. Plura pariunt incommoda, quam irae, quae reconciliantur. Somnia Comitis Mauritii, qui in quiuquennium matrimonia adstringere voluit, multis rebus obstant, et merito iam explosa sunt ab aliis.

1321 seminarium bonorum vel malorum civium:

Non dicendum est, vt Nero dixit, [gap: Hebrew word(s)] . (* Suet, c. 38). Illa inhumanissima vox esl. (* Quam vehementer oppugnat, et merito damnat Cic. Fin. 3, 19. vbi vid. Dav. N.) Quis non vult optatque, opes suas transire ad homines honestos, et qui rebus a se partis bene vtantur? Multo minus dicas [gap: Hebrew word(s)] .

1322 et ob vtramque rationem fons inexhaustus vel dulcedinis vel amaritiae:

Nihil dulcius cogifari potest bono matrimonio Quid iucundius, quam habere, cui acque carus sis, ac tu tibi; quae nutum obseruet, curas leuet? Senec. Ep. CIV p. 514: Habet praeterea in se non mediocre ista res gandium, et mercedem. Quid enim iucundiur, quam vxori tam carum esse, vt proper hoc tibi carior fias? Potest itaque Paullina mea non tantum suum mihi timorem imputare, sed etiam menm. Ienae erat vir, alioquin honestissimus et optimus, cui familiaris eratiocus hic: [Noctes diesque rogo Deum, ne sinat vxorem meam viduam fieri.] Sensus erat, vt mox moriatur. Quid fiebat?


page 545, image: s545

Paulo post, in medio flore aetatis, moritur ornatissima coniux: Hic per trimestre minimum fuit inconsolabilis, putans se a Deo punitum esse, ob hunc inconsideratum iocum. Memini et me ipsum consolari illum ita: Si serio ita cogitasses, non ita locutus esses. Nam, quae stulte et inhoneste optamus, non libenter eloquimur, sed valde tegimus. Contra sumite descriptionem malae vxoris, quam Siracides dat (* XXV, 23) [ Adspectum mutat, et vultum tanquam saccum inustat. ] Vt Salomon (* Prov. XXXI ) pulchre describit bonam coniugem; ita hic malam. Et talem habere, est quasi alligatum esse malae bestiae.

1323 Ergo sapientia opus est, vt eligatur quidem coniux, quae placeat; sed placere debet non corpore tantum, aut familiae causa, aut opum, sed in primis ob pulchritudinem virtutis:

Dicere solebam, [Si conditio est puellae pauperculae, parentibus orbae, cuius maximum vitium hoc est, quod dotem habet XXX millium imperialium: illam Deo bene iuuante ducas. ] Sed, si opes tegere debent vitium, est infortunium maximum. Cogitet aliquis, bona corporis, et fortunae, et pecuniarum, esse transitoria incertaque, virtutem fimam. Cogitet, diuitiae, pulchritudo, aut abeunt: aut, vbi auxilio opus est, non possunt iuuare, Itaque huc transfeni debet, quod Musonius philosophus (* apud Gell. XVI, 1: conf. et Rittershuf. lect. sacr. p. 40 seq. N.) de virtute ac voluptate pulcherrime dixit: Si quid boni et honesti cum dolore feceris, dolor abit, bonos manet: tontra, si quid turpe tum iucunditate egeris, iucunditas abit, turpitudo manet. Transferamus hoc ad pulchritudinem sine virtute. Si turpem moribus duxeris cum forinositate, diuitiis; diuitiae, formositas, abeunt, turpitudo manet. Interdum, quo sunt formosiores, tanto sunt intolerabiliores. Ille laudabat pulchritudinem in alterius vxore, alter nouos


page 546, image: s546

gerens calceos respondebat, Nonne placent hi calcei? sunt pulcherrimi! At ego scio, vbi me vrant. si adsit virtus ante omnia; et virtutem comitantur bona etiam externa: tum illa secundum Stoicos etiam sine dubio sunt [gap: Greek word(s)] h. e. anteponenda deterioribus, sed non proprie bona. Si reliqua se recte habent, sunt praeferenda virtuti soli, tanquam munera diuina: Sed alias virtus praeferenda est diuitiis. Sed deinde ab altera parte etiam cauendum est, ne amore diuitiarum simus creduli et putemus, puellam esse virtute praeditam, quum nobis modo ita videatur: aut forte optemus tantum.

1324 talis eadem esse debet, et ita debet tractari, vt possit pro parte familiam regere;

Tali intelligentia, et virtute, vt possit, et velit, hoc agere. Deinde vero, vt hoc possit, cauendum est marito, ne contemtim a se tractata amittat auctoritatem, et reuerentiam, cum liberorum, tum familiarium, et aliorum, qui debent parere. Ita in quocunque munere hoc omnibus agendum est, vt conseruetur auctoritas illius, qui gerit munus. Nam, si auferatur opinio, existimatio, auctoritas omnis, nocetur reipublicae; et ille non potest recte munere fungi suo, siue sit magitratus; siue munus habeat quodcunque aliud, qui viuit in contemtu hominum. Tractari, doceri, honorari, moneri. (* Alias: Non, vt noui rusticum, qui, dum vxorem verberibus castigaret, a sacerdote interueniente, Hem! quid agis? interrogatus, Ich bessere an meiner Frau respondit, Emendo coniugem. N.)

1325 quod natum est, debet, si facultas sit, suo lacte nutrire.

Mature hoc considerare iubeo amicos meos. Vix ex dimidia parte mater est, quae non nutrit lacte suo illud, quod ex se natum est: et, quantum in se est, facit infelicem subolem suam, vt accipiat corpus insanum, et statim a partu inficiatur forte lue Venerea, et animus


page 547, image: s547

corrumpatur vitiis turpium meretricum, quae propagantur per nutritionem lactis. Non mirum est, si attendas, quod fieri solet in dominus illustrium magnarumque familiarum, esse ibi non multas generosas animas, sed stercoreas ethumiles. Non sunt de meliore luto formatae, quam infimae plebis animae: quia nempe turpissimas et abiectissimas nutrices habuerunt. Legite Gell. XII, i. Fundus vitiorum maximorum hic est, quia matres negliguut hoc munus maxime naturale. Frustra se excusant imbecillitate sua. Nulla, quae mater fieri potest, tam imbecillis est, vt non alere etiam possit partum suum. Contra morbi multi oriuntur ex neglectu huius officii: et in grauiores etiam incidunt, quam quos hoc modo euitare student. Reliqua vide apud Gellium.

1326 Ambo parentes id agant, vt, qui vitam ipsis debent, debeant iidem felicitatem.

Ob amorem illum naturalem erga subolem, et propter amorem, qui debetur patriae. Nam liberi nostri sunt pignora eara, quae in posterum possint esse [gap: Greek word(s)] reipublicae, vt Plato loquitur. (* Conf. [gap: Greek word(s)] 1444.) Et certe reip. felicitas est in felicitate singulorum. Huc praecepta pertinent de formando animo et virtute.

1327 Haec omnia quum in Monogamia indissolubili felicius obtineantur, quam in Polygamia, et Diuortiorum licentia:

1328 illam a natura, h. e. ab ipso Deo, commendatam humano generi, nec tamen sine exceptione, intelligimus.

Haec omnia, scilicet electio coniugis, regimen familiae, cetera. Coniugium est amicitia summa, et intima. Quo arctior est amicitia, tanto pauciores admittit. Duo animi possunt coalescere, vt vnus animus fiat: tres rarius vniuntur: quadriiuga amicitia aretior rarissima


page 548, image: s548

est. Facile igitur apparet, iniuriam facere illum, qui plures vna coniuge ducit: quia non omnes potest aequaliter amare. Etiam iniuriam facit alia de causa: Numerus hominum prope est aequalis, aliquanto pluribus maribus, qui magis se quam seminae periculis obiiciunt. Apud nos, vt nunc est status rerum nostrarum, non metus est, ne quis plures vxores simul ducat: sed possunt tempora incidere, vt opus sit hoc permittere, quin iubere: inprimis, si principes uostri pergant facere, vt viri mulierum miserarum sibi inuicem ceruices frangere debeant. Non diu durare debet hoc tristissimum bellum; mox ingruent illa tempora, vbi, vt Iesaias (* IV, 1) minatur, VII mulieres vnum maritum arripiant, modo vt illius nomine vocentur. Verum haec non sunt a natura; sed a vitiis hominum. Qui vult fines, vult remedia. Haec omnia, quae fructus coniugii et commoda esse debent, nun obtinentur, nisi in monogamia. Sed in iure naturae est etiam exceptioni locus. Non simpliciter naturae repugnat, qui viuit in polygamia: alias Abraham, Dauid, et alii sanctissimi viri grauissime peccassent, viuentes in polygamia. Iudaei et oriens non agnoscunt legem prohibentem simpliciter. Sed ordinarie suadet ipsa natura monogamiam. Interim haec ipsa exempla docent, posse fieri, vt polygamia sub certis rationibus locum inueniat. Ita b. Lutherus Philippo Magnanimo Landgrauio Hassiae, quum ostenderet, non sufficere rationibus corporis sui vnam coniugem imbecillem, per literas indulsit alteram insuper sibi adiungere. (* Accedebat hoc, quod ipsa coniux id ipsum suaserat, adeoque illi non fiebat iniuria. N.) Igitur hoc non potest dici, polygatniam simpliciter repugnare naturae; sed loquimur de eo, quod ordinarie suadet natura. Ita, quae de diuortio, de mutuo amore et amicitia, de contractibus, eadem suadet, possunt interdum exceptionem pati; et possunt rationes esse, quae suadeant diuortium, rumpere" amicitiam, non stare pactis. Si incidat ratio, quae suadeat polygamiam, potest concedi. Ita Cecrops


page 549, image: s549

Athenis introduxit publica lege monogamiam; et Athenienses ordinarie erant monogami, vt Romani. Sed tamen putant, aliquaudo, nominatim circa tempora Socratis, post magnam cladem reip. licuisse duas vxores habere. Vnde quidam probare volunt, etiam Socratem duas habuisse: quod quidem nondum satis clarum et demonstratum est, vt ostendi in commentatione de Socrate sancto paederasta, nec credo posse ad liquidum perduci: interim manet, Sub certo modo posse etiam polygamiam introduci. Si accideret, vt hoc bello exhauriatur aliqua regio Germaniae, credo posse christianum etiam principem polygamiam indulgere. Nam volunt tamen omnes puellae maritari: et iam nunc plures sunt femellae quam mares. Neque hoc repugnat, quod CHRISTVS vrguet, DEVM fecisse vnum par hominum. Prima institutio matrimonii hoc postulat; hoc non potest negari; Sed rationes aliae possunt aliter suadere. Ita natura commendat etiam monogamiam; sed possunt accidere quaedam, quae aliud suadeant. (* Classicus hic liber est, Premontval la Monogamie ou l' Unite dans le Mariage, Haie lyjp. 8 III Voll N.) Vt matrimonii vinculum sit indissolubile, est necessarium propter subolem. Sed tamen interdum suadent rationes, dissoluere homines potius ab hoc vineulo, quam vt sint sibi carcer infernus in hac vita, et corpus perdant, et animam, et salutem omnem. Exceptio locum habet, si finis obtineri non possit, vt in moribus intolerabilibus.

1329 Etiam illud sentimus, coniugiis inter descendentes et adscendentes facile turbari officia;

Sentimus attendendo, i. cognoscimus. Mater si eadem sit coniux, maritus amittit auctoritatem, quam habere debet. Habuimus hic par coniugum, vbi maritus erat L annorum, et coniux XVI, et quum ille blanditiarum atque amoris causa ab initio vocaret, [mea filia: ] illa contra hoc sibi sumebat, vt illum vocaret, [mi fili. ] Sed non hoc solum: Verum debebat illi etiam parere vt


page 550, image: s550

filius. Dicebat, [Mifili, pone hic sellam: affer phialam: claude ianuam. ] Si hoc per iocum factum est ab initio, et tamen postea euenit, vt puella XVI annorum sub potestatem redigeret maritum L annorum: quid fieret, si filium mater haberet maritum? Contra, si pater vellet filiam in matrimonium assumere, quid fieret? Matrimonium est summa amicitia: haec parit familiaritatem. Vxor itaque filia nollet patri parere: et mater vxor vellet imperare. Turbarentur lineae adscendentis et descendentis officia.

1330 inter fratres initis occasionem praeberi impuritati, et eneruandis mala libidine nondum adultis corporibus;

Spes matrimonii foret pro lenocinio. Contra, quod iilis inculcatur a pueritia, fratres et sorores non posse fieri maritos, parit hoc horrorem; non naturalem illum quidem, h. e. insuperabilem, qui prodat se etiam in insciis; alias non haberemus exempia in historia fratrum et sororum maritorum; sed naturalem eatentus, quatenus reliquis rationibus naturae conuenit. Primo, Quod spes matrimonii illis adimitur. Deinde, quod per familiaritatem se inuicem penitus cognoscere discunt, et adeo vitia omnia, quibus laborant, et quae illis adhaerent. Familiaritat autem haec parit denique contemtum. Apud Terentium (* Eun. V, 4) adolescens pro eunucho introductus in domum impuram sensit honorem, quum videret turpes mores meretricum, et contemtus istatum illum inuasit. Ita inter fratres non metuendus est amor incestus; quoniam non tantum splendorem virtutis externae vident; sed etiam vitia occulta et interna cognoscunt per familiaritatem: familiaritas autem parit contemtum. Ideo autem interdicta sunt haec marrimonia, quoniam alias omnes domus fierent domus meretriciae, et implerentur impuritatibus.



page 551, image: s551

1331 vtroque genere amputari opportunitates latius spargendarum amicitiarum.

Amicitiae faciunt societates in omni vita. Amicitia fecit, vt homines vagi ante, et per siluas errantes, coirent in societatem, et conderent vrbes, cet.: ita in coniugio. Affinitates faciunt amicitias in omni historia. Si pater habet VI filios, et VI filias; et. filias filiis det in matrimonium: non augebitur familia. Sed, si filiis det aliorum filias; et filiabus suis dat exteros maritos: pro XII liberis habebit XXIV. Et ita nititur illa societas multo firmioribus radicibus. Hinc sapienter hoc introductum est, ab omnibus iegislatoribus, vt non frater in matrimonio sororem possit habere, nisi quod Aegyptii reges vxores habuerunt forores. Sed in illa aula fuerunt et alia vitia.

1332 Suadet ergo natura illis abstineri.

Suasus naturae est etiam lex: vult enim DEVS, quod suadet natura. Lex proprie dicta facienda suadet, quae reip. Sunt vtilia: et, Tu vis esse felix: Ergo fac, vt etiam alii possint esse felices: Haec est lex naturae.

1333 Amicitiae autem coniugali aduersatur non Polygamia tantum, sed vaga praesertim extra coniugium libido.

Vid. ad 1327. Voluptas ex mutuo vsu corporis debet esse gluten amoris et familiaritatis, (* quod interdum sanctissimum vocabat.) Quis vnquam cum alia vxore quam sua potest tantam habere voluptatem et familiaritatem? Et, si habeat cum aliena coniuge hanc voluptatem et familiaritatem, quam cum sua tautum habere et potest et debet, illa ordinarie male cedet. Horatius alias non optimus castitatis doctor, tamen plane damnat vagam coniugum libidinem III, 6. 17: Fecunda culpae saecula nuptias Primum inquinauere et genus et domos.


page 552, image: s552

Hoc fonte deriuata clades In patriam populumque fluxit: Est hic illud: Aetas parentum rel. III, 24. 21: Dos est magna, parentium Virtus, et metuens alterius viri Certo foedere castitas. Et peccare nefas, aut pretium est mori. O quisquis volet impias Caedes, et rabiem tollere cinicam; Si quaeret Pater vrbium (i. e. pater patriae) Subscribi statuit, indomitam audent Refrenare licentiam, Clarus post genitis. Qui vult felicifatem publicam reducere, debet recte constituere matrimonia. Respicitur, quod bene monet antiquus Scholiasta, ad leges ab Augusto datas, cuius est lex Iulia, de maritandis ordinibus: et altera, contra adulteria lata. Vaga libido noxa non tantum, sed etiam perfidia est maxima.

1334 Quin peccant in futuros coniuges; et nascendam ex se subolem, qui libidine caelibis vitae faciunt, vt, quum ad vxores ventum est, senes sint:

Alio sensu, sed vere, hoc dicit Terentius in Phormione (* V, 8. 21.) Hoc loco illud volo: Multi homines in iuuentute exhauriunt vires, et nobilissimos succos ante tempus perdunt, effundunt, abiiciunt, vt, quo tempore illo glutine quasi conglutinari posset sanctissima amicitia, et, vbi possent condire illo matrimonii incommoda, senes sint. Inde est, quod totae familiae intereunt Illustrissimae, quia iuuenes nobiles vagam libidinem amant. Deinde subolem producunt, quae statim ex vtero matris in lucem secum afferat signa patriorum vitiorum. Cynicus Swistitus, qui ex Cynicorum secta philosophatur, de abrogando Christianismo dederat consilium, et clericos suaserat tollendos. Nam, dicit, ad quod aluntur tot homines tam lautis salariis? nam tamen nemo facit, quod dicunt, Pauci audiunt illos, et, qui audiunt, rident: et hi quotannis per totum regnum, si computes, accipiunt X milliones: haec peceunia potest vtilius collocari. Tandem corrigit se, Non! dicens: tamen illi sunt retinendi ad subolem, zur Zucht: Sunt seminari


page 553, image: s553

um reip. Nam, vbi primum acceperunt parochiam lautam, ducunt vxores satis honestas, et liberos procreant sanos et validos, qui ipso iure nascendi, quoniam sunt sacerdotum liberi, sunt nobiles, et equites. Vt dicunt, fucos in aluearibus ab apibus ali et tolerari subolis causa. Nam equitum nostrorum liberi vix stare possunt propter maciem, et a vento deiiciuntur: [cum generationibus altera tertiaue omnes a stirpe exstinguentur illustres familiae.] Opus est clero, vt ex illius familiis supplementa scribantur familiarum illustrium, quae propagant labem suam in alterum saeculum.

1335 quique ebrii torum ineunt.

Est hoc Diogenis dictum apud Plutarchum, de puerorum educatione: (* c. 3) Pater tuus ebrius te seminavit: qui locus inter illa est, ob quae non possum suadere illumlibrum explicandum pueris XII annorum dare. Vinariae familiaritas mihi fuit cum praeceptore tertiae classis (Reinesio), qui simul Cantor erat atque collegii totius senior, et per XL annos in populosa vrbe munere scholastico functus: et erat vir bonus, cui fidem habere poreram. Ille mihi hoc affirmauit, Se attendisse: quoties habuerit puerum extra ordinem, aut stupidum, aut pugnacem, aut contumacem, quaesiuisse de parentum moribus; et ordinarie comperire, ilios maritos vesperi bene potatos lectum inire. Et, quum nuptias quam plurimas frequentasset, dicebat, se obseruasse sponsum: si ebrius fuisset, primogenitum fuisse stupidissimum hominem, et quasi semiebrium. Et sibi nota esse vel centena tatium hominum exeinpla, vbi verum fuerit dictum Diogenis.

1336 Officia omnia in coniuges et in liberos amor docet ac dictat, h. e. studium mutuum felicitatis procurandae.

Amor literas generatim docet; et has literas, i. e. leges, inprimis docet amor; vt fides docet bona opera.


page 554, image: s554

b. Lutherus dicebat, [Fides non diu quaerit, Quid sunt bona opera? ante, quam quaerit, iam fecit. ] Bonus maritus, bona vxor, non interrogant, quae sint officia; sed illa dictat amor, qui est voluntas bonarum rerum, illius causa, qui amatur.

1337 Potestatem in liberos videtur natura illorum vtilitate definire, vt ea desinat, succedat gratus liberorum animus, et mutua ipsorum ac parentum amicitia, quum primum suis rebus superesse, et carere auxilio parentum, incipiunt.

Terminus naturalis est, [Quatenus tiberorum vtilitas requirit. ] Haec natura dictat, et ipsa ratio. Debet pater habere tantum auctoritatis, vt seruare possit liberos etiam inuitos. Deinde vero, quum liberi se ipsos possunt tueri, et consulere sibi, et victum parare, desinit patria potestas. Haec est lex naturae. Sed lex ciuilis non voluit ita definire parentum potestatem, quia hoc est obscurum, quando sibi consulere possint liberi. Dat hoc occasionem rixis. Filius posset dicere, Ego sum sapientior patre meo: Ego melius scio, quid mihi prosit, quam ille. Sed apud gentes moratas lege constitutus est certus numerus annorum, quo elapso liberi exeunt ex potestate parentum. In plerisque regionibus hic terminus est annus XX; aut quando filius sibi ipsi potest prospicere. An vero possit, et quando possit, definiendum est a lege ciuili; hoc non definit lex naturalis. Hoc lex, aut indicium aliorum, discernit. Magistratus potest quoque laxare legem. Comitiua Prorectorum circa veniam aetatis. Ideo conuenimus in societatem, et subiecimus nos legislatori, vt illa vincula naturae fiant legibus vinculisque ciuilibus tanto firmiora. Vt in coniugio lex naturae suadet mono gamiam, disseadet diuortium; sed lege ciuili obligatio accedit tanto maior. Sed liberorum officium est [gap: Greek word(s)] Debent amare, honorare, parentes, et, si opus sit, illos nutrire.



page 555, image: s555

1338 De reliquis in familia hoc teneamus, non esse seruos et ancillas, qui vulgo sic vocantur:

In Europa non serui sunt et ancillae; sed apud barbaros: nisi forte in partibus quibusdam Germaniae sint reliquiae quaedam seruitutis propriae. Sed ibi tamen, etiamsi sint veri serui, et verae ancillae, non licet servum et ancillam pro equo vendere. Post Christianismum inualescentem, et decreta quaedam imperatorum, non licet homines vendere, aut occidere adeo pro lubitu. Si quis etiam in patrimonio suo haberet proprie dictos seruos et ancillas: tamen stultum esset occidere illos, aut male tractare, et sibi eripere ipsum auxilium, studium placendi, alacritatem, amorem, reuerentiam, et alia commoda horum hominum; et stultissime ageret talis dominus. Fama exit de familia. Hie praeclara praecepta dant Rubricae Mazarini. Sed in nostris terris possent etiam immitissimum dominium effugere, et statim exire ex domo domini, et illum accusare apud iudicem, et ius suum persequi.

1339 sed homines liberos, nostrarum commoditatum atque vtilitatum adiutores, mercede conductos:

Familiares, famuli, famulae, rectius possunt vocari. Est pactum: Do vt facias; Facio vt des.

1340 quibus et communia omnia humanitatis officia debeantur, et fides promissorum;

1341 Ipsi heris debent diligentiam, obsequium, fidem etc.

Nuper oprauit[?] aliquis, vt de institutione puerorum quotannis pro concione haberentur sermones aliquot. [Libellum heri recensui in diurno nostro (* Gel. Anz. 18. Mart. 1760.) Auctor est iurisconsultus. Se tam


page 556, image: s556

multas audiuisse dicit conciones, nuilam vero vnquam de officiis parentum ad educationem spectantibus. Igitur aliquot bonas orationes faciendas suadet publiceque edendas, quas omnes sacerdotes verbotenus ediscere et quotannis certis diebus habere iubeantur. In fine ipse specimen dat sane luculentum. Consilium, quod dedit, non potui non probare: sed auctorem rogaui, vt ipse aliquot huius argumenti conciones conscriberet: nullum enim illo melius hoc facere posse apparere ex hoc documento; et me ipsum centum dixi exemplaria meo aere redemta illis esse diuisurum, ad quos pertineant.] Hoc etiam vel maxime pertinet ad haec officia familiarium: et talem conciouem et ipse optauerim. Britannia, vt multa alia habet praeclare instituta, ita etiam hoc, vt circa tempora natiuitatis CHRISTI, et noui anni, in foro, inter nugas et res ludicras, habeant bonos libellos venales, [ arithmeticos, institutiones familiarium, alios. ] Tales libri titulos habent New Years Gift. Continent officia omnia familiarium: hoc emunt domini, et dant suis famulis. Tale institutum etiam apud nos optarem exstare, vt opuscula talia haberemus, et distribuere possemus familiaribus, vt, quae illorum sint, cognoscere possent officia.

ETHICA

1342 Haec sunt officia lege naturae nobis iniuncta: videndum iam est, quomodo illa transire in habitum ac mores possint, quod nisi fiat, frustra est omnis praeceptio. (1228)

Horat. III, 24. 31 Quid leges sine moribus Vanas proficiunt? Ius naturae, doctrina de officiis, parum prosunt, nisi leges transeant in habitum et fiant mores.

1343 Igitur, ne intra contemplationem et praecepta subsistatur, primo ostendit philosophia, ex


page 557, image: s557

obseruatione iuris naturae esse felicitatem, deinde, quomodo conformandus sit animus, vt obseruare legem naturae, h. e. consequi felicitatem, possit.

Graeci dicunt, Est philosophus [gap: Greek word(s)] Quae sit felicitas, haec est Ethticae magna pars. Si homines scirent, quid esset felicitatis suae, breuis esset disciplina, Quaere tuam felicitatem, Fac quod te felicem reddit. Sed hoc ipsum est, quod nesciunt. Verum, si paulatim didicerunt [gap: Greek word(s)] et vsu, officiis obseruandis contineri felicitatem: tum eo perueniunt, vt libenter faciant officia; quia sciunt, hanc esse felicitatem suam. Quamdiu autem hoc non didicerunt, frustra sunt omnia praecepta, et sit, quod Medea dixit, (* Ouid. Metam. VII, 21) video meliora proboqne, Deteriora sequor. Igitur opera danda est primo, vt cognoscat mens, quae sit felicitas vera: deinde, vt hanc consequi possit, ne detineatur a voluntate. Hic, Ars, regulae in Ethica breues sunt, sed vita longa. Multum temporis abit ante, quam praecepta in habitum transeant.

1344 Iam, vt felices esse velint homines, ad hoc lege et imperio non est opus. Habent omnes anticipationem quandam ( pro/lhyin ) et instinctum appetendae persequendaeque felicitatis.

Hoc non est praeceptum, verum est instinctus. II [gap: Greek word(s)] vocant sententiam, s. propositionem, cui homines, quum primum audire solent, assentiuntur. Ita Cicero (* Nat. D. 1, 17) [gap: Greek word(s)] esse dicit, si DEI nomen audiatur, facile fidem inueniri, et credi, esse DEVM. Hoc recte.

1345 Sed summa erroris atque miseriae in hoc est, quod falsam animo informant felicitatis notionem.

Et putant, felicitatem praecipi illo, Ede, bibe, lude; et modum primorum naturae excedunt.



page 558, image: s558

1346 Haec ante omnia mutanda est, (n. 866).

1347 Est porro haec vera notio, vt felicitas et beata vita insit in constante perpetuaque tranquillitate animi et voluptate.

Descendamus in nos, et cogitemus, quid sit nobis animi, quo tempore nos beatos, i. e. felices, putamus. Felices sumus, quum sumus quieti, quum non turbamur, quum nos non mouet neque ira, neque metus, neque cupiditas vehemens. Vehementem dico, quum cogitamus, O si haberem hoc vel illud! quum anxie aliquid desideramus. Tamdiu non felices sumus, quamdiu metuimus, irascimur, cupimus, rel. Ita, qui inter vsum optimorum ciborum metuit, cupit, quem turbat conscientia, cui semper impendet ille gladius super caput, vt Damocli ad Dionysii epulas (* Cic. Tusc. V, 20), ille non felix est. Felicitas inest in tranquillitate animi. Puto, Epicurus ipse hoc voluit, dum dixit, summum bonum in voluptate inesse; quum corporis etiam voluptates nominauit. Quamdiu nihil metuimus, rel., sumus felices. Et, si semper duraret ille voluptatis sensus, et perpetuus esset, essemus felicissimi. Si nunquam interpellaretur illa volupta, quam sentimus, quum edimus et bibimus hilariter et trauquille, sine dubio esset magna pars felicitatis.

1348 Tranquillitas animi excludit malam conscientiam, vehementes cupiditates, ac turbulentos affectus:

Quem semper turbant conscientiae, ille felix dici non potest. Qui vehementer cupit, et non consequitur quod vult, infelix est. Hunc proprie Graeci vocant [gap: Greek word(s)] ab [gap: Greek word(s)] consequor. Nimia cupiditas, ira, dolor magnus, eo ipso impedit tranquillitatem et felicitatem.



page 559, image: s559

1349 Voluptas animi plena et constans est in perceptione non interpellata bonorum omnium, animi, corporis, externorum.

Cogitemus hominem, cui sit sana mens, qui recte cogitet, qui sit sano corpore, sine dolore; plenis viribus, et qui membris vti possit pro voluntate, cui praesto sint bona externa omnis gencris: hic sine dubio erit felix: habebit voluptatem ex statu suo; gaudebit, quod cognoscat multa, et quae sunt reliqua. Sed haec selicitas, quae perpetua sit, nec interdum interrumpatur, non cadit in homines.

1350 Atque haec quidem in hac vita contingere potest nemini.

Quia se inuicem oppugnant et expellunt: quia ponit absentiam peccati talis felicitas. Dario lugenti coniugem Magus promisit amuletum et praesidium contra tristitiam, Opus est, dicens, annulo, quem ego sub certa constellatione faciam. Sed illi annulo inscribere debeo tria nomina hominum qui nihil mali vnquam perpessi sint, quos nullus vnquam dolor in vita sua affecerit. Incipiunt quaerere; sed nullus inuenitur. Nempe homines tales non sunt in rerum natura: et felicitas talis hac in vita contingit nemini. (* Memoria summi Viri hic duas similes fabellas confudit. Democritus Abderita apud Iulian. ep. 37 promittit Dario, se illi mortuam coniugem resuscitaturum, si illius tumulo inscribantur nomina trium [gap: Greek word(s)] Demonax Luciani T. II, p. 385 Amst. Herodi filium lugenti Se magum esse dicit, et posse ipsi cuocare filii vmbram, modo sibi tres quosdam homines nominaret, qui neminem vnquam luxerint. N.)

1351 Verum vel sola tranquillitas sufficere ad felicitatem potest:

Non patitur conditio nostra perpetuam voluptatem. Non possumus vna possidere summam voluptatem, et


page 560, image: s560

sensibilitatem corporis. Non potest fieri, vt nunquam dolor corpori nostro accidat; vt nunquam exsistat calamitas. Haec voluptas, quae nunquam sit interrupta, et interpolata quasi, non potest contingere in hac vita. Sed est remedium pararum, tranquillitas animi. Qui scit, se sine culpa sua calamitatem, dolores, infortunium, ferre; qui scit, se DEVM amicum habere, qui gaudet conscientia recta; potest tranquillus esse. Et haec tranquillitas potest sufficere ad felicitatem, etiamsi non adsint illa externa bona. Qui bonam conscientiam habet, potest facilius ferre dolores, calamitates. Si inimicos habet, studet ilios placare: aut, si placare non potest, placidus illos latrare patitur.

1352 neque illam tollere possunt incommoda, quae plenam voluptatem impediunt:

Dolor corporis, calamitates, mentis euersio, et vsus illius impeditus, possunt turbare felicitatem perpetuam. Sed potest manere tranquillitas semper: Scio, me non laesisse auctorem meum; me non meritum hoc esse magno peccato, cet.

1353 et possunt, quae huic desunt, aequitate atque inductione animi suppleri.

Si non habeo bonos et delicatulos cibos, possum fame condire atrum panem, et facere, vt ille mihi aeque sapiat, ao lautis hominibus exquisitissimae ciborum deliciae; quin melius etiam. Illi saepe nauseant ad affluentiam: et dente superbo tangunt cibos delicatissimos: der Bissen erstirbt ihnen im Munde. Possem me nudo pane non minus saturare quam illi; et amplius non requiritur. Si illi saturati sunt, non amplius edere possunt quam ego. Etiamsi plus habeant, frui pluribus non possunt. Farigatio corporis coactio quidem dura est; sed deinde iucundius dormitur. Paupertas magnum commodum habet nihil metuit a furibus, ab hostibus: nihil enim potest adimi; non est, quod auferatur.



page 561, image: s561

1354 Verbo, tranquillitas, et per hanc vera felicitas, est a virtute petenda, a re, quae in nostra potestate est:

Virtus in potestate nostra esse debet; alias omni, philosophia, et philosophari omne, frustra est. Debet consuetudine, assuefactione, inductione animi, parari: et precibus quoque acquiritur. Etiam qui ponunt DEI munus esse, impetrandum precibus, ponunt tamen illam tribui a DEO veris et sinceris precibus. V. 1375. (* Nulli praeclusa virtus est, omnibus patet, omnes admittit, omnes inuitat, ingenuos, libertinos seruos, reges, et exsules; non eligit domum, nec censum; nudo homine contenta est. Sen. benef. 3, 18 N.)

1355 (nisi omnes philosophi insaniunt: quis enim sanus suadet homini, vt volare velit?)

Aut corpus adspectui subducere? Quae supra potestatem nostram collocata sunt, stultus modo potest vel suadere vel imperare.

1356 Quam auferre inuitis, vt reliqua bona, nemo potest.

Omnia possumus amittere; tranquillitatem ex virtute inuitis nobis nemo potest eripere. Dices, Vnde sunt tot parentum querelae, qui conqueruntur, se filios bene educatos in scholas, in academias, misisse, sed corruptos inde rediisse? Igitur corruptores auferunt virtutem. Verum est: Sed non inuitis. Tyrannus potest vitam mihi eripere: sed non tranquillitatem animi: non spem beatae immortalitatis, quam etiam ex rationibus naturalibus cognouerunt gentiles, vt Socrates, ceteri.

1357 Virtutem hic vocamus habitum obseruandae legis naturalis.

Alias latius patet virtutis nomen, et significat omnem praestantiam. Sic Horat. (* IV, 4. 30) Est in iuvencis,


page 562, image: s562

est in equis, patrum virtus. Habitus qualitas est difficulter mobilis.

1358 Ad hunc opus est, vti in omni actione reputemus, quid lex posculet, et illud ipsum impigre agamus:

Dicat aliquis, Quis semper metitur nobis, quid lex postulet? Respondeo, Quis semper musicum docet, quomodo canat? Ille non ad singulas notas cogitat, Si crux praefixa est ab initio, haec semper Cis vocatur: haec in hac linea hoc nomen habet: illa in illo loco posita ita vocatur et canitur. Hoc ab initio cogitat. Quum, incipit, de singulis notis quasi in consilium ire debet. Sed, quum habet habitum, non amplius cogitat. Ita puer, qui legere incipit, qui saltare discit, qui scribere, ab initio omnes literas, omnes passes, singulatim docetur: Sed deinde saltamus, legimus, quam celerrime, scribimus tam expedite, quam alter loquitur, vt non literam vnam cogitemus, non veniat nobis in mentem, nos nunc passum hunc vel illum facere: sed regulae ita in habitum transierunt, vt non videamus, quid lex canendi, saltandi, legendi, scribendi, postulet: verum sine cogitatione agimus. quae oportet. Ita etiam in virtute. Diuinum dictum b. Lutheri est, et tale, ob quod maximi illum aestimo (* §1336), Virtus non diu cogitat, quid hic sit officium: sed facit officium sua sponte sine disputatione. Igitur incipiendum est ab assuefactione etiam in virtute. In omnibus habitibus ita se habet. Exercitium militare totum exigi potest ad mathematicas rationes. [At quis tironem ex Mechanica docebit, quomodo pes ponendus sit? Ostenditur illi semel; si deinde peccat, vapulat.] Nunc versamur in doctrina: Sed non cogitandum est, Hoc nunquam discere possum, quid officium sit. [Qui cum virtute viuit, non quaerit, quid iubeat Prorector: per se intelligit, et sponte iussa illius facit.] Iusto non est lex posita. [Non interrogat. Cur non licet huic alapam insligere? quum tamen impetus subeat


page 563, image: s563

animum: nam mihi fatalis est. Cur ebrii mihi insultantis lumbos non fuste dolo? Sed cogitat, Si tu illius loco esses, quid velles? Nonne, vt aliquis te arripiens vi domum deduceret, et potu calido ebrietatem discuteret?] Quod tibi vis fieri, alteri feceris. Non opus est, vt in omnibus actionibus hoc cogitemus, quid lex postulet. In virtute post ailquam exercitationem hoc sponte sequitur.

1359 Illud prius in his, quae peculiariter, et praeter communem illam legem (n. 1006), Deo debentur, breue et simplex est, et supra declaratum (1007 sqq.)

Verbo, ipsa obseruatio legis naturae. Voluntas DEI est, quae vult in lege naturae: et haec DEO debemus. Hoc naturale est". Quum primum sentimu. s beneficia alterius, necessario oritur gratus animus; hunc amamus; ab hoc bona speramus. Si Androcli leo post leuatum dolorem pedem suum in sinu Androcli ponens placide dormiuit (* Gell. V, 14), multo minus Eberhardus Wurtembergensium Dux in gremio rusticorum suorum dormire dubitare potuit. Si quis sit bonus vir, reliqua sequuntur per se: non opus est, vt singula consideret. Illa sola persuasio, DEVS est auctor omnium bonorum meorum, quibus fruor, facit, vt reliqua succedant sacile: admiratio, amor, gratus animus, fiducia, et ex his obsequium.

1360 In officiis erga alios facile vident, etiam qui non multum alioqui vident, quid lex iubeat, modo ad breuissimum temporis momentum in se descendant, sibi quid fieri velint, quid non fieri, cogitent (1268).

Ideo mihi adeo placet hoc principium, quia est principium cognoscendi principalissimum, vt ita loquar.



page 564, image: s564

1361 Difficiliora sunt, quae sibi quisque debet: in quibus nimium vehemens nostri amor tenebras nobis obiicit:

Discurrit, et dissipatur, et nimis quasi sedulus est, ille nostri amor: vnde illa prima naturae, illa elementa virtutis, velut corrupto fonte fiunt eadem elementa vitiorum. [gap: Greek word(s)] amor vitae, est inter prima naturae; sed illi saepe indulgemus cum iniuria aliorum, vt laboret patria, vt non fortiter satis subeamus pericula. Cupimus eminere; sed excedimus modum, vt faciamus aliis iniuriam. Volumus multa habere; sed saepe excludimus alios. Excessus primorum naturae parit vitia. [gap: Greek word(s)] vt fons tres riuos dat, voluptatem, superbiam, auaritiam; vt modo ostensum est. (* Et voluptates, blandissmae dominae, maiores partes animi a virtute detorquent: et, dolorum quum admonentur face, praeter modum plerique exterrentur; vita, mors, dinitiae, paupertas, omnes homines vehementissime permouent. Cic. Offic II, 10. N.)

1362 discutiendas vera verorum bonorum malorumque cognitione et aestimatione:

Hoc ipsum breuiter indicatum 1351- 54: nunc per partes declaratur. Animus noster desiderat voluptatem, quia videtur illa nos feliciores reddere. Appetimus delicias ciborum. Sed philosophia et vsus saepe ostendunt contrarium; et probant, voluptate turbari animi tranquillitatem; cibo immodico oriri, dolores ventriculi, morbos. Quoties aliquid facere volumus, quod dubium sit, debemus cogitare, Quid si alius hoc etiam faceret? Si omnes hoc facerent, num omnes felices esse possemus? Hae tenebrae, quas [gap: Greek word(s)] facit, sunt discutiendae: haec quasi ostia peceatorum, per quae tot vitia tanquam ex magno flumine diffunduntur, sunt claudenda et obstruenda. Et hoc agimus nunc per partes, vt doceamus,


page 565, image: s565

quomodo compescamus excessus primorum naturae.

1363 quo facto ad bonum nostrum clare ac distincte cognitum vltro curreremus, h. e. vltro praecepta I. N. obseruaremus;

Hoc est illud Platonicum, quod tam saepe inculcat: Si possemus virtutem nudam oculis videre, caperemur illius pulchritudine, et incenderemur ad illius amorem. Si homines recte nossent iliam felicitatem, quae ex virtute oritur, vltro illam appeterent. (* Locus Platonis in Phaedro est p. 346 E. Lugd. 1224 D. Frf. [gap: Greek word(s)] quem repetit Cicero Offic. I, 5: de Fin. II, 16; V, 24. Wielandus quidem in menstruo suo Teutscher Mercur 1775 P. 92 negat hoc recte tribui Platoni. Sed [gap: Greek word(s)] et Virtus hic reapse non differunt, et vere sunt synonyma; vt in sacris, et apud philosophos, Stoicos inprimis, stultitia et vitium. N.)

1364 nisi subinde ex transuerso incurrerent appetitiones vitiosae,

Nimirum illa prima naturae detorta ad voluptatem, ambitionem, auaritiam: hanc excitant desideria naturalia, (fouet interdum mala philosophia 1368.)

1365 malae consuetudines,

Consuetudo facit habitum, i. e. qualitatem difficulter mobilem, vix per saltum.

1366 irritamenta externa peccandi,

Proxima loco, praesentia tempore, tangentia sensum, animal omne mouent vehementius.



page 566, image: s566

1367 a phantasia aucta, seruata, vel reuocata adeo:

Haec omnia faciunt, vt augeantur etiam illa pritma naturae, in quantum voluptatem, superbiam, auaritiam, generant. Faciunt desideria haec, vt excedamus prima naturae. Quae loco et tempore coniuncta Sunt, mouent ea animum multo vehementius, quam quae loco et tempore Sunt remota. Praesentia magis nos afficiunt, quam futura aut absentia. Propior Sonus magis auditum afficit, quam remotus. Occasio praesens voluptatis magis nos inuitat et allicit, quam illa, quae quaerenda demum est; aut quae per longam deinum viam est petenda. Sico, me mori debere: sed cogito, Istud in diem est. Sed, si veniat aliquis dicens, Hoc momento moriendum est; procumbe et accipe vltimum ictum: hoc magis mouet. Socii mali, occasiones peccati praesentes, abripiunt nos, et faciunt, vt non semper cogitare possis, quid Saciendum sit. Sapientissime Moses, aut potius DEVS per Mosen, in decalogo Sub extremum (praeceptum siue IX et X siue vnum sit) prohibuit concupiscentias prauas, et ita fontes peccati obturare, et exscindere radices infelicis arboris studuit; quod compescit cupiditatem, quae irritat phantasiam. Amatorum insania hoc luculenter docet.

1368 voces et exempla contra virtutem disputantium vel pugnantium:

Demetrius (* de la Mettrie ) et philosophi quidam, et omnes, qui dicunt et faciunt ea, vt obturent homines aures ad virtutem, vehementer peccant. Contra istum disputaui Opp. Germ. p. 147. 249. sqq.

1369 quibus omnibus contraria opponere iubet philosophia.

Appetitioni malorum § 1364 opponenda est appetitio virtutis ex illius pulchritudine. Cogita, quis Sensus



page 567, image: s567

tibi fuerit post fructum prauae voluptatis: quis contra post actionem cum virtute coniunctam. Cogita, quis animus tibi futurus sit post actum illius, quodnunc concupiscis. Mala consuetudo § 1365 expugnanda est alia consuetudine. Vita praua consortia; assumas consortium honestius § 1366. Fuge occasiones peccandi § 1367. Fuge otium, ne phantasia tibi repraesentet peccata, tanquam bonum. Cogita Seuerum quid. Pulcherrima cantio est IESV deine heil'gen Wunden: et in illa tanquam ex intima philosophia Sumtus ille versiculus:

Fallt mir etwas Arges ein, Denk' ich bald an deine Pein, Die erlaubet meinem Herzen Mit der Siinde nicht zu scherzen.

In ira cogita Dominum nostrum, placidissimum: in voluptate; illam reddere te infelicem, corpus debilitare, et illud infirmum facere. Hic studia literarum praestantissimum praesidium Sunt; et studiosus plures habet occasiones auocandi phantasiam, quam vllus alius homo, § 1368. Opponantur honestae voces et exempla Socratica. Pulcherrimum est Theognidis dictum (* v. 35), qui ideo quibusdam a Iudaeis ortus esse videtur, quod tamen non ita est: [gap: Greek word(s)]

1370 Huc pertinet reliqua omnis de moribus disputatio, cuius summa capita referemus.

His omnibus, quae vidimus, nunc opponi possunt ea, quae restant: quae omnia faciunt ad debellanda vitia.

1371 Iam primum generalia quaedam ponunt, vt, Alium esse praecipiendi ordinem, alium vitae,


page 568, image: s568

in qua nunc haec nunc illa pars virtutis, nunc hoc nunc aliud impedimentum, nunc hoc nunc aliud exemplum occurrat, e. i. g. a.

Omnis vita nostra non est methodica. Non puerum loqui docemus per Grammaticam: Sed modo hoc verbum modo illud, modo hanc rem modo illam, docemus eum, prout fert occasio. Ita artificia non discuntur methodice; Sed tiro nunc hoc videt, nunc illud: nunc hanc partem facere iubetur, nunc illam. Ne futores quidem et Sabri methodici Sunt hac ratione, Sed incipiunt a praxi faciliore. Ita Pythagoras forte non ita vehementer Paedanta fuit, vt visum iuueni tum b. Koelero nostro, (* qui de Pedantismo didactico Pythagorae ratione silentii Alt. 1714 disputauit.) Methodica doctrina virtutis habet Suum vsum, et bona est Semel certe in vita methodice Ethicam percurrere vtilissimum est, quod nunc faciemus; Sed in vita ipsa, in praxi, in exercitio, aliter se habet.

1372 habitus non contingere subito, nec immutari;

Pulchrum est Ernesti programma, Emendationem non fieri per saltum. Vt in tota natura se res habet. Natura nihil facit per saltum. Sed negari non potest, interdum per miraculum vno momento fieri emendationem. Sed hoc est extraordinarium quid, et miraculum. Ordinarie in animo et virtute euenire Solet, vt in corpore. Morbus non vno momento decedit ex corpore; sed sanitas paulatim restituitur, abit nausea, redit eiberum appetitus, redeunt vires Suo tempore. Ita in moribus nunc hoc vitium deponitur; nunc accenditur haec virtus; nunc hoc videmus esse Sapientius.



page 569, image: s569

(1373 quae tamen obseruatio generoso proposito et motibus velut heroicis non debet obesse:)

Vt habemus exempla, vbi vlcera letalia vno momento rupta, et praeter Spem, restituunt firmam Sanitatem. Iason ille Pheraeus (* § 1453) Sentiens in pugna, vlcus per pectus transfossum esse leuatum, subduxit Se, et curauit Se Sanandum a vulnere. Ita habemus exempla hominum Subito emendatorum, non religiosa tautum, vt Augustini, qui ad dictum Paulinum ita percussus fuit, Vt statim a Manichaeismo et multis vitiis ad Christianismum transiret. Sunt plura, Sed plane heroica exempla et portentosa. In magnum infortunium incidit aliquis stultitia sua, redit ad Se, et vno impetu emendat vitam et mores. Polemon apud Xenocratem Subito rediit ad frugem. Rem plures memorant, Lucianus in bis accusato T. II, p. 810: Diog. Laert. IV, 16: Valer. Max. VI, 9. ext. I. (* conf. Horat. S. II, 3. 254.) Quum per totam noctem potasset et epulatus esset, mane ebrius, et ita, vt e conuiuio veniebat, domum iens, forte fortuna patere videt Xenocratis auditorium; intrat cum clamore; assidet curiosus audiendi Xenocratem. Ille nihil motus aduentu noui hospitis pergit philosophari: et, quum ageret de virtute; aut etiam studiose forte fermonem deflexissetad hominis conditionem, Polemon attentus audit: paulatim pudor Subit: defluere Senfim coronas conuiuales patitur: componit pallium ad modestiam: verbo, hora vna totus mutatus est, et ab eo tempore fectator perpetuus Xenocratis fuit, et discipulus diligentissimus. Multo potentior hic est gratia. Sed neque ipsa natura horret talia exempla. Noui principem iuuenem, qui, quum Semel ob vitia quaedam, et malam consuetudinem, reprehensus esset, tale concepit odium illius vitii, vt nunquam monere illum amplius opus esset. (* Carolut XII, Sueciae rex, iuuenis vino deditus fuit; sed a matre aliquando ad mensam vehementer ob male inde commissum obiurgatus ab hoc tempore plane fuit



page 570, image: s570

abstemius. N.) Non sunt inaudira talia exempla; quum in generosum animum cadat hoc, vt osteudat, Se non esse Seruum peccati et vitii alicuius. Sed, quod naturae plerumque et ordinarie est impossibile, difficile certe, gratia Saepius facit. Qui religione tanguntur, saepe Subito, et vno impetu, redeunt ad frugem. Quanquam, et haec tempora Sua habet, et obseruat certum ordinem, et Sapienter Suppeditat occasiones varias. Sed etiam natura et philosophia possunt nonnihil efficere, licet non tantum, quantum gratia diuina. Dicit philosophia, Sapere aude, Sume tibi hoc, vt Sapere velis.

1374 falsum et superbum esse illud Stoicum, virtutem non deberi Deo:

Consilium Zenonis et aliorum Stoicorum non simpliciter reprehendi potest; Sed voluerunt hoc modo obviam ire pigritiae hominum, aut Sanaticae exspectationi, et monere eos, non exspectandum esse, donec DEVS per miraculum aliquem emendet. Vt inter Christianos sunt homines, qui non ipsi volunt operam dare, vt emendentur, Sed putant, Si debeo Saluari, DEVS me iam frugi reddet. Ita Stoici, vt incitarent homines, quo ipsi conarentur virtuti operam dare, illam dicebant ne Precibus quidem posse impetrari. Fato eximere volebant virtutem: volebant ita docere, imputari debere virtutem. Sed, vt fit, Sumus immoderati homines: longius progredimur, quam debebamus. Debebant cogitare, Licet DEVS non vi et per miraculum emendet, tamen illius, quae omnia gubernat, prouidentia Sapienter occasiones ossert, quae ad emendationem nostram faciunt, si iis recte vtamur. DEVS est, qui haec ita ordinat, vt modo haec ex insperato obueniat occasio, modo illa, quae nos monet de virtute amplectenda. Vt Polemon in Xenocratis auditorium veniret, fortuna fuit, ita conuenere multa: vt illo tempore domum iret; vt pateret schola philosophi; vt illuc aberraret; vt Xenocra-



page 571, image: s571

tes ea hora de virtute praeciperet. Haec omnia fuerunt a prouidentia.

1375 quin nullas preces (serias) esse potentiores iis, quibus virtus petitur:

Si quis magno ardore a DEO diuitias petat, honorem: non impetrabit: nam DEI fapientia videt, haec nobis non conducere. Sed virtutem sine dubio consequetur: nam haec nobis est vtilissima. Haec causa est, cur omnibus, in quos paternam auctoritatem exercere mihi licet, de meliore commendem librum Arndtianum, quem non possum Satis laudare. [ Arndtii Hortulus Paradisiacus liber est vere diuinus. ] Non simpliciter diuinus, vt inspiratus proxime a DEO sit: Sed diuinam habet potestatem in mentes hominum. In medio relinquo histerias, quas de illo narrant, vbi illum volunt per miraculum seruatum esse. Possunt hic forte causae naturales fuisse. Sed nescio. [Potest fieri, vt deauratus fuerit: quo factum est, vt igni non statim) cesserit: aut ornamenta ex orichalco facta illi fuerint pro munimento. ] Narrationes illas non exaggerabo: neque vero simpliciter negabo. Sed librum ipsum commendo amicis meis, quantum possum. [Beatum Arndtitum credo propter hunc librum gradum aeternae salutis maiorem esse consecutum, quia per illum bona infinita orta Sunt, et tam multi virtute affecti. ] Maximam vim ad virtutem habet: non quidem vim magicam: Sed quiaomnes formulae ex verbo diuino excerptae, et pulcherrime inter se connexae, Sunt. Et, qui illas preces recte agit, necessario virtutem, quam petit, habebit. Non potest fieri, vt, qui Dominum roget castitatem serio illis precibus, quae ibi Sunt, incidat in illa mala. Quo quis Saepius, quo ardentius, vtitur illis precibus; tanto magis debet re vera fieri talis, qualis esse vult, Vt, qui preces ob mansuetudinem ex intimo animi ardore fundit, quomodo potest fieri, vt eo ipso tempore emineat Super alios cum Superbia, cos Supprimat, contemtim tractet: inpri-



page 572, image: s572

mis si cogitet Dominum nostrum mansuetissimum IESVM CHRISTVM, cuius modestia ibi viuide depingitur? Quo feruidius et Saepius quis orat, tanto magis mutari in hanc Domini imaginem, in hanc virtutem, paulatim poterit.

1376 nullam esse actionem cum virtute, quae non aliquid boni efficiat, certe in ipso agente:

Vt nemo committit actionem malam, quae non statim ab initio illi ipsi noceat, qui illam committit; vt, qui mentitur, statim amittit fidem. Etiam in eo, quod quis actu peccat, statim Sentit poenam; corrumpit Se ipsum; contrahit maiorem peccandi habitum; laeditur conscientia, quae illum inquietum reddit. Qui furatur, primo conscientia angitur terreturque: deinde a paruo furto incipit, et progreditur, donec in magno deprehensus Suspendatur. Ita in virtute, qui bonam actionem peragit, primum fructum habet animi tranquillitatem, et bonam conscientiam. Etiam externa consequitur, opinionem bonam hominum de Se, famam, laudem: confirmat constantiam in virtute, et auget in illa progressum. Considerate alias actiones. Quam cantionem hodie aliquis cecinit, cras melius canet, nulla alia re, quam exercitatione, quod hodie cecinit illam. Ipsa actio facit nos aptiores ad rem peragendam. Cur principes ita amant veteranos milites? Quia vsu et repetita saepius actione Sunt perfectiores. Contemplamini alios habitus, quomodo oriantur, saltare, equitare, loqui, rel.

1377 esse prouidentiam, contra quam nihil efficiat illa de malorum successibus disputatio (n. 1005).

Prouidentia poenas et praemia interdum differt, et mirabiliter tribuit. Est nulla actio, quae non praemium aut poenas naturalia aut positiua habeat: sed non statim



page 573, image: s573

in oculos incurrunt. Interim hoc etiam est obseruandum: Saepe homines, qui felices videntur, non Sunt re vera. Possunt mala occulta habere, et vermem, qui illos cruciet. Contra, qui extra videntur infelices, Sunt tranquilli; habent bonam conscientiam; et eo ipso Sunt felices. Sed Saepe DEVS praemia et poenas, quae non apparent, lapienter distulit in alteram vitam. Saepissime tamen, quod recte vidit Matthaeus Haleius nuper laudatus (* § 1217), Sentimus omnes, si in nos descendere volumus, in molestis rebus, quae nobis accidunt, charactera actionis malae a nobis perpetratae. Ita contra in bonis, quae nobis eueniunt, sentire possemus charactera illius rei, qua videmur illa mereri. Habemus exempla quamplurima, vbi doctores scholastici in Suis posteris incredibilem felicitatem et voluptatem habuerunt. Bergeri illi, quorum vnus fuit tri iudicio imperii aulico, Reic shofrath, quae fummum dignitatis fastigitum est, ad quod potest aliquis euehi, Lynckerus, Brunquellus noster, Wernerus, de quo pater eius dicere Solebat, mein Professor Bube, mein Reiclishofraths- Bube, (* nunc Gazertus,) omnes Sunt filii praeceptorum in Scholis. Hoc videtur diuina prouidentia ideo facere, quia illi, qui ad virtutem instituunt iuuenes, plerumque paruam mercedem accipiunt. Credo, hoc esse praemium prouidentiae. Deinde, vt ostendat, se sine externis opibus, pauperum, Sed honestorum, parentum filios euehere posse ad insigne fastigium. Verum est, quidam moriuntur, vt videtur, fortunati, qui mali fuerunt: Sed primo non omnes ita felices Sunt, vt aliis videntur: Deinde comoedianondum finita est; superest adhuc vnus Actus, post hanc vitam.



page 574, image: s574

DE SAPIENTIA ET PRVDENTIA

1378 Porro, vt sunt bona omnia inter se coniuncta, ita virtutum reliquarum studium adiuuant, quin continent, sapientia, paulo angustiore quam supra (651) sensu accepta, et prudentia.

Supra alio SenSu accepimus Sapientiam. Ibi confideratur in concreto, vbi quaeritur, quis possit et Soleat dici Sapiens. Hic doctrinae causa Separantur. In philosophia intelligimus omnem perfectionem hominis, quatenus homo est: intellectus et voluntatis perfectionem. Sapientem dicere nemo potest illum, qui bonus quidem vir est; sed stupidus vt brutum. Contra Sapientem dici non memini, qui doctus quidem sit, Sed Sceleratus. Nemo dicet, Est vir Sapientissimus; fed est fur.

1379 Sapientia enim fines eligit bonos atque honestos, et, iis obtinendis quae necessaria sunt, remedia vulgo vocant, excogitat:

Hic in specie bonus vir vocatur. Sapiens est, qui vult fieri eruditus, et eligit ad hunc finem bona remedia. Sed, si ad eos accedere vellet, qui ipsi non sint docti; aut ex vulgaribus libris haurire doctrinam, in quibus non est doctrina vera, stulte agit.

1380 prudentia ipsum actum dirigit, et impedimenta remouet:

Sapientia consistit intra animum; eligit: Sed prudentia est practica.

1381 Sapientiae igitur munus est, nihil agere sine ratione, consilio, prouidentia; sed ante considerare, quid ex quaque re possit soleatque consequi:

Ratione, da man etwas berechnet: e. g. an possis hac pecuniae Summa hoc efficere. Hic semper venit in



page 575, image: s575

+mentem vox Simoneti, qui homo plane non contemnendus est; Sed vehemens, praeceps, rel. Interim magnam vim habet ingenii; magna est, si non eloquentia, certe loquentia. Et per hoc bellum Francofurti, vtaudio, rem suam bene gessit, et multum valet apud Russos ingenii bonitate. Hic itaque dicere Solebat, Vir sapiens non mutat consilium, et, quidquid suscipit, illud etiam efficere debet. (* Ex institutione Stoica, cuius est illud superbum promissum, nunquam sapientem facti sui poenitere, nec vnquam emendare quod fecerit, nec mutare consilium, apud Sen. de benef. 4, 34. Sed addit: Non mutat sapiens consilium, Omnibus his manentibus-, quae erant, cum sumeret, rel-N.) Mente ille agitabat bibliopolium diues et maguificum. Hactenus bene. Sed ille hanc regulam non recte applicauit. Vir Sapiens non Suscipit stricte et absolute efficiendum, quod non sit in Sua potestate. Non debet Suscipere, Hoc munus, hunc titulum, habebo; sed ante omnia debet operam dare, vt illo fiat dignus: deinde videre, vtrum honeste possit consequi. Quam multa possunt incidere, quae etiam optima consilia euertant. Sapiens nihil suscipit firmiter; nihil destinat, nisi quod sit in Sua potestate. Vellem libenter cum illo colloqui, vtrum adhuc ita cogitet. Certe, quae hic agitauit consilia, omnia frustra fuerunt. [Magnum bibliopolium haesit in incili: et magna domus mansit inchoata, et iam facit ruinam.]

1382 quam saepe casus, h. e. euentus ab nostra electione non pendentes, optime cogitata soleant euertere.

Incendium, morbus, et mille non praeuisae species, possunt omnem rem mutare. Itaque nihil Suscipit sapiens necessario perficiendum; fed in quantum potest.



page 576, image: s576

1383Quum multis in negotiis praeuideri non possit, ne a magna quidem lapientia, quid sit optimum ad vtilitatem aliam:

Est eadem ratio, cur principium cognoscendi I. N. non possit esse Quaere perfectionem tuam. Nunquam sapientissimus procus certus esse potest, vtrum in hoc matrimonio, an in illo, plus habiturus sit felicitatis. Nunquam candidatus honorum praeuidere certo potest, vtrum plus honoris, diuitiarum, rel., consecuturus sit in hoc munere, an in alio.

1384 sapientiae est semper eligere quod est optimum ad tranquillitatem animi, in quo falli non possumus:

1385 verbo, illud intimis medullis habere insitum, ea esse optima, quae sunt honestissima (1265 sq.)

Qui hoc diligenter renet, ille semper consequitur finem suum. Nam hoc est in potestate nostra, vt eligamus honestum. Hoc egit omni conatu, et tota vita inculcauit Socrates. Hoc Cicero Offic. III. Et merito ille exsecratur istos, qui honestatem ab vtilitate diuellere conati sunt. Hic c. 3 Accepimus, inquit, Socratem exsecrari solitum eos, qui primum haec natura cohaerentia opinione distraxissent. Qui vult sapere recte, hoc debet pro coticula habere, illa sola esse vere et perpetuo vtilia, quae sunt honesta. Honesta sunt vtilissima. Dignissima bono viro Ciceronis vox est, Epist. V, ip fin.: Quid restum sit, apparet: quid expediat, obscurum est; ita tamen, vt, si nos ii sumus, qui esse debemur, id est studio digni et literis nostris, dubitare non possimur, quin ea maxime conducant, quae sunt rectissima: de bello civili, sed sententia generali. In eundeun modum disputat ibidem IV, 2 init.



page 577, image: s577

1386 Haec ratio cum in fine constituendo locum habet, tum in remediis:

Hic separandum est illud, quod dicunt, Finis sanctificat media. Quod caute accipiendum. Haec causa est infinitorum malorum et scelerum, quae a Iesuitis perpetrantur. Item illud eorundem, In maiorem DEI gloriam. Hoc per se bonum est consilium; sed peccant in assumtione. Volunt interficere regem Lusitaniae: excitant barbaros in Paraguaia, et aliis Americanis terris, contra Hispanos et Lusitanos: interfecerunt Henricum IV Galiiae Regem, et Henricum III: incendere conati sunt domum congregationis Londineusis, et elidere in auras regem, et totam regiam familiam, et principes regni, (Pulververrath) et haec omnia in maiorem DEI gloriam. Hinc illa detestabilia orta sunt scelera, quae magis quotidie protrahuntur in lucem, et fiunt palam. Ad maiorem gloriam DEI in genus humanum iniurii sunt. Iuprimis plurima peccautur per illud, Finis sanctificat remedia. Talis fuit ille S. Crispinus, qui pelles furatus calceos pauperibus gratis diuisit. Italus ille puerum interficiens dixit, Ne ho fatto vn angelo, Angelum ex illo feci. Illusisse Iulianus Apostata Christianos dicitur ob illud dictum Domini, Beati pauperes, et dixisse sertur, Magister vestec inquit beatos esse pauperes, ego reddam vos beatos, et illis ademit bona eorum, (* [gap: Greek word(s)] ipsius verba sunt ex epist. 43. N.) Ita Christianus, Dux Brunsuicensis, Paderbornae videns XII Apostolos ex argento, Quid statis, inquit, abire in omnem orbem iussi? et numos ex illis faciens illos dimisit. Sunt illi thaleri, quorum inscriptio est, Gottes Freund, der Pfaffen Feind.


page 578, image: s578

Non satis est, finem bonum esse, et putare, Igitur etiam remedia bona sunt. Vtraque debent esse honesta.

1387 quae, in illa actionum consecutione et velut catena, ipsa quoque fiunt fines nonnunquam nouis remediis obtinendi.

Finis noster sit pax. Si pacem volumus, ergo bellum gerendum est: nam pax hello paritur. Nunc finis est bellum. Vt bellum geri possit, conscribendus est exercitus. Nunc finis est exercitus. Vt hic paretur, opus est delectu militum, et pecunia. Nunc finis est pecunia, et electio militum. Finis in exsecutione semper est vltimum.

1388 Facilitatem excogitandi remedia iuuant exempla, in quo maximus est historiarum vsus:

Ita imperatores habent bibliothecam bellicam in libris Frontini et Polyaeni, vbi docetur, quomodo duces saepe finem suum obtinuerint remediis non praemeditatis, sed arreptis ex tempore. De Lucullo Cicero (* Acad. II, 1) narrat, illum rudern omnium rerum bellicarum, profectum domo contra Mithridatem, per viam legisse bonos auctores, qui de bellis exposuerunt, et venisse tanquam summum imperatorem in Asiam. Non contingit hoc omnibus, quod diuino Luculli ingenio contigit; sed prosunt tamen infinitum aliorum ex improuiso excogitata remedia.

1389 sed etiam acuunt illam ludi Leibnitiani finium alter, alter remediorum.

(* Conf. § 52). Acuunt non ad magnam sapientiam, sed ad paruam, quae et ipsa interdum vtilissima esse potest. Quaeritur: Cui rei vtilis est pileus? Respondetur: Pileus adhiberi etiam potest ad hauriendam aquam: ad pedes podagricorum inuoluendos; ad canes defendendos; ad ventum excitandum; ad alia. Ad hanc sapientiam priuatam magnam vim habent hi ludi, et vtilitatem


page 579, image: s579

magnam asserunt. Potest aliquis incidere in infortunium, vbi gaudebit, si sibi tale quid in mentem veniat, quomodo res, instrumentum, ab vsu ordinario transferri possit ad alium. Libri possunt adhiberi ad Cryptographiam. Si duo amici conueniunt de vno certo libro, possent numeros scribere, et illis signare literas, et lineas, et verba paginarum, et ex literis singulis indicatis ita verba componere, et scribere ea, quae nemo possit, quamcunque etiam artem adhibeat, intelligere. Possunt etiam, quod saepe expertae sunt magnorum virorum bibliothecae, ad vaporandam diaetam adhiberi. Item ad muniendum corpus. [Scapus chartarum thoracis instar est.] Nec non ad seruandum collare. Ludi hi possent acuere mentem, vt possim facile inuenire remedia. Remediorum ludo ita ludunt, vt aliquem collocent in angustiis et periculo, et iubeant illum inuenire modum, quo expediat se. Quomodo scribes sine atramento? (* vt Hieron. Magius a Turcis captus libros scripsit. N.) Quomodo euades? Quomodo nutries hominem sine pane? Quomodo geres prunam in manu? Wagenseilius in libro suo von Erziehung eines iungen Prinzen, der vor allem Studiren einen Abscheu hat, (* p. 230) indicat remedium; supponendum esse cinerem. Qui hoc scit, illi non est ars; Sed, qui nescit, diu ille quaerat. Quomodo excitabis ignem alia ratione, quam nostra vulgari? Americani terunt ligna duo rel. Et est quaestio historica. Quaeritur, vnde acceperint homines ignem. Nam ignis noster vulgaris nusquam est in rerum natura, nisi forte tonitru accensa sit silua, vel domus. Accedere ad Vesuuium et accendere duas pinus potuit tantum Ceres. Vti dixi, apud Americanos inuentae sunt variae artes huius rei. (* Multus hic est Goguet de l' Origine des Loix, des Arts, cet. T. I. l. 2. N.) Etiam Socrates videtur ita lusisse interdum. Vnde sunt illa ludicra apud Aristophanem in Nubibus, (* Act. II Sc. I.) Ibi inrerrogat aliquis (* v. 755 seq), quomodo aes alienum deleri possit ita, vt ne soluas. Respondetur ex persona Socratis,


page 580, image: s580

Si creditor tuus afferat syngrapham, accede ad pilam vitream, quae nempe aqua impleta erat, et quam adhibebant ad accendendum ignem, [speculorum vrentium genus:] si illa, nostro more, ex charta aut membrana facta sit, comburetur; si vero, qui tum obtinebat mos, in cera scripta, liquescet, vt non legi possit. Ita quaeritur (* ib. v. 144), Quomodo inueniri possit, quot pedes suos pulex salierit ex fronte alterius in nasum Socratis. Dicitur liquefaciendam esse ceram, et illa tingendos pedes pulicis, et ita fieri debere calceos ex cera; hos deinde esse metiendos. Nugae hae videntur indicare, Socratem suis commendasse interdum tales ludos, ad inueniendos fines, et remedia excogitanda facile.

1390 Paruorum et in vniuersum imperitorum sapientia est, credere maioribus et obsequi:

Etiam eorum, qui sunt sub imperio. Si pueri, quum educantur; si milites, dum ducuntur in praelium, non vellent parere prius, quam rationem illis dederis, cur sit hoc saciendum: millies perierint homines, antequam possis illos seruare, et nihil fieret. Si puerum a fornace ignita vis remouere, ne laedatur, et dicas, Cito recede! ille vero nolit parere ad dictum, et eo momento abire, combureret se. Quin reuelatio, ipsum DEVM hunc modum sequi, nos docet. DEVS seruare vult homines per praecepta et imperia, quae ipsis videntur absurda. [De CHRISTI cruce concio plerisque stulra videtur.] Ergo ipsi DEO conueuit ita agere, vt postulet a nobis obedientiam. Et tanto maior est sapientia pueri, et aliorum hominum, qui ipsi non multum sapiunt, quo parent libentius. Itaque Aristoteles (* Analyt. poster. I, 3 pr.) iam hoc praeclare monuit, elementa omnium artium esse credenda. (* [gap: Greek word(s)] ) Si tiro Geometriae non vellet credere, hoc esse punctum, rel., quid fieret?



page 581, image: s581

1391 aliorum, bene electum finem remediis idoneis etiam contra aliorum sententiam et voluntatem persequi.

Qui sapiunt, qui sciunt quid agant, qui sciunt certissime, hoc ita recte a se fieri, illi pergant, vt inceperunt, nec temere impediri se patiantur. Atticum, quod semper iura amicitiae tuitus est, semper secutus est eundem tenorem, reprehenderunt alii tanquam ciuem non bonum. Sed ille, vt Nepos (* c. 10) ait, erat sui iudicii, et perseuerauit in eo, quod putabat honestum esse. Modo hunc iuuit, modo illum, etiamsi viderentur hostes reip. esse. Contra etiam oppressos leuauit sua benignitate. Non metuendum est aliorum de nobis sinistrum iudicium. Pulcherrimum est consilium (* Pythagorae apud Stobaeum Serm. XLIV al. CLII. N.), quod etiam suum fecit Thuanus, [gap: Greek word(s)] Talis fuit Fabius Cunctator (* Cic. Off. 1, 24 et de sen. 4) Vnus homo nobis cunctando restituit rem. Non ponebat enim rumores aute salutem. Ergo magitque magisque viri nunc gloria claret. Si certus sis, hoc rectum esse, non debes permoueri aliorum opinione. Non sunt dicta aliorum curanda bono viro, qui scit, quid agat.

1392 Prudentia ipsum actum gubernat, consideranda omni vniuscuiusque negotii et rei agendae circumstantia:

Hic redit illa regula: Semper videndum est, Quis, quid, vbi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando? Versiculus ille quantiuis pretii est, et sapientissimus. Non in quantum compositus est a Scholasticis; sed quatenus continet magnam vim rerum, quae obseruandae sunt: et hic multum prodest. In omni re videndum est, Quis, quid, fecerit, faciat, facturus sit? Vbi? Multum interest, vtrum aliquis faciat in aula, in templo, in vrbe, an in alio loco. Videndum etiam est, quo instrumento fecerit. Attendi quoque debet [gap: Greek word(s)] quo


page 582, image: s582

animo fuerit; num recte functus officio; quomodo fecerit; an cum vultu contemtore? rel.

1393 arripiendo etiam ex tempore, si quid facere ad finem obtinendum potest, quae vero illum impedire possunt, remouendo.

Hic inprimis magnam vim exemplorum Polyaenus et Frontinus habent. Mihi inprimis placent illa, vbi quis consilium ab aliis excogitatum ad perniciem subito transfert ad salutem suam. Apud Liv. I, 27 Tulli Hostilii prudentia laudatur. Romani pugnabant contra Fidenates. Metius Fuffetius cum Albanis suis ita se in proelio collocat, vt ad vtramque partem posset transire, quaecunque victura esset. Inclinat se victoria ad Fidenates ab initio: confert se ad illos Metius. Hic nihil motus Hostilius ducibus suis dicit, hoc fieri suo iusse, vt in castris Fidenatium tanto maiorem stragem ederet. Deinde vero, parta victoria, rem ita instituit, vt, producta in lucem illius perfidia, Metius poenas daret crudelissimas. Alligauit eum duabus arboribus deflexis, quarum reditu ad ingenium suum laceratus est. (* Haec quidem poena Bessi est apud Plutarchum Vit. Alex. p. 690. B. et adulteri apud Vopiscum Aurel. 7, et forte aliorum: at Metius quadrigis duabus in diuersum concitatis distractus fertur a Liuio I, 28. N.) Similia de Datame narrat Cornelius c. 6. Socer eius Mithrobarzanes discedit ex proelio et transitum parat ad hostes. Sed Datames simulauit se hoc fieri suo consilio. Hostes, qui putarent, illum impetum in se facturum esse, fortiter illum inuaserunt; et Datames ita rem gessit, vt socer primus incideret in tela hostium et occideretur. Remouendo: Qui non vult corrumpi, sodalibus prauis debet renunciare.

1394 Regnat hic magis etiam, quam in sapientia, illa stultorum etiam magistra experientia:

Sapientia sequitur ordinaria praecepta, ex regulisque certis agit, et praesentibus vtitur, in quamtum nituntur


page 583, image: s583

praecedentibus; sed hoc non fit facile, nisi multitudine exemplorum discendorum, vt aliquis experientia doctus sapiat. Non in contemtum experientiae dico hoc; sed hoc volo: Experientiam multum valere etiam ad insipientem acuendum, vt fiat sapientior. Sed excitare nos debet hoc dictum, vt praecipiamus et occupemus illam disciplinam: ne sero sapiamus, vt Phryges. Tanto magis autem illa valebit, si ad sapientiam accedat vsus et experientia. Hic locum habet illud: Felix quem faciunt aliena pericula cautum.

1395 et vicaria longissimae senectutis historia.

Vna hora legere possum centum strategemata, quum longa vita vix sufficiat ad res ipsas inspiciendas. Verum est, quae experior ipse, certius scio: experientia etiam viuidior est et magis valet ad mouendum: Nam Segniur irritant animos demissa per aurem, Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae ipse sibi tradit spestator: (* Horat. A. P. 180.) Sed haec non possunt esse nisi pauca. Potest aliquis vsum sibi multorum annorum colligere legendo libro vnius belli.

1396 Quum sit nulla in hac vita spes consummatae sapientiae, nunquam aberrantis:

Peccata sua animaduertunt saepissime etiam sapientissimi: et, quo sunt sapientiores, tanto magis illa animaduertunt. Quot perierunt ardore consiliorum suorum, quae nimis cupide secuti sunt! Quam multos sapientissimos perdidit incasta mulier! Quot sunt corruptorum principum exempla! Quot succubuerunt malis consiliariis!

1397 illud certe caueamus, ne vnquam occulte suscipiamus quidquam, quod publicatum pudori nobis esse possit:

Haec regula est aduersa consuetudini huius saeculi. Hodie student homines omnia sua occultare, quantum


page 584, image: s584

possunt, et in hoc ponunt sapientiam suam. Pars saptentiae hoc quidem est: Sedmaior est sapientia, non facere, quod debeat occultari, et quod non possit lucem perferre. Nam nunquam certi esse possumus, annon aliquando fiat palam, quod nos putabamus profunde latere, Quot sunt Anecdota! quae quidem non fidem magnam semper habent; sed saepe tamen proseruntur ibi, quae summam veritatis speciem habent. At bonus vir, etiamsi latere potuit, nihil facit, cuius eum pudere debeat, nedum hac spe peccet Verissime maiores nostri: Es ist nichts so klein gesponnen rel.

1398 ne, quae taceri nostra vel aliorum interest, temere indicemus aliis:

Quum in bello tricennali Bernhardus Vinariensis Dux Erfordiam obsideret, miserunt illi speculatorem, qui castra hostium exploraret. Hic quum veniret ad castra et interrogaretur, [Quis adest?] Ille respondit St.! Stille! Ich bin der Spion von Erfurt. Qui dicero velit, quod agat occulte, hoc sine dubio stultum est: Sed nihil agendum est, cuius me pudeat. Vt occultem, quae me rogat aliquis, cuius scire ca non interest, nihil hoc impedit. Sed, qui semper prohibent referri ea, quae ipsi prius dixerunt, [Per Deum te oro, ne cui dicas, alias infortunium haberem: ] illi in suspicionem veniunt, eos esse tales, qui occulte moliantur ea, quae non possint saluo honore suo aperiri. Quemadmodum. in alio, qui vbique aperto Marte grassatur, i. qui omnia, quae scit, effundit temere, etiam ea, quae potius debebat tacere, nemo exspectat occulta, qui et melius sibi consulit hac parte: ita contra ille, qui omnia occultat, venit in suspicionem, illum patrare occultanda. Quod taceri vis, debes ipse tacere. Est absurdum, aliis dicere, quod nolis eos repetere. Sed multo plus hodie peccatur ex hac parte, vt nimis sint tecti et mysteriosi, quam ex loquacitare. Qui nunc viuunt homines, nimis sunt, quod Galli dicunt mysterieux. Sed fidem amittunt


page 585, image: s585

bonam, et se suspectos reddunt. [* Alias commemorabat, aliquoties venisse ad se homines testimonia petentes, qui nomina sua profiteri recusarent. ] Quidam ipsa seueritate tacendi ridiculi fiunt: alii certe indicant se aliquid scire, se quasi praegnantes esse.

1399 ne finem ponamus nimis definitum in ea re, quae in se vel late admodum patet, vel multis nimium difficultatibus subiecta est.

Si quis proponat sibi certum locum in rep. consequendum, [vt consulatum in hac vel illa vrbe, Professoris locum Goettingae, ] aut si velit Doctor trium Facultatum esse cum honore, hoc stultum est: non potest hoc semper fieri. Sed hoc potest fieri, Ego studebo me aprum reddere tali muneri, vt, si contingat, accipere illud possim. Qui nimis definitum sibi sumit confequendum finem in re incerta, sternit ille viam ad infelicitatem suam.

1400 Nihil esse malimus, quam boni viri:

Non credimus plerumque, sed est certissimum mea etiam experientia. Hoc illud est, quod Socrates semper iuculcauit, et dixit, qui hoc agant, quibus hoc serio propositum sit, illis facilem esse omnem reliquam virtutis disciplinam. Volo in omni actione nihil spectare, quam vt bonus vir sim et habear. Si ita serio cogito, adhibebo etiam remedia honesta. Et semper cogitabo, etiamsi non consequati sinem tuum, tamen, si honeste agis, manebit animi tranquillitas, et eo ipso es felix.

1401 Praesentibus recte vtamur: et facilis erit reliqua sapientiae et prudentiae disciplina.

Platonicum est Gorg. p. 302 F. [gap: Greek word(s)] : aut, vt legunt alii codices, et quod mauult Hemsterh. ad Lucian. T. I p. 485: [gap: Greek word(s)] . Non Leibnitii hoc est inuentum, sed antiquum Socraticum: ille modo aliis verbis enunciauit, Praesens grauidum est futuro.


page 586, image: s586

turo. Hoc semper tenendum est: Qui recte legere didicit, etiam recte scribet; qui recte scribit, rem melius comprehendet; qui recte comprehendit, etiam recte recitabit. Qui primam aetatem recte transegit in vna classe, tanto melior discipulus erit in altera. Qui eas affert in academiam literas, quas debet, tanto melior studiosus erit: et, qui in academia bene se gessit, habet eo ipso praesidium futurae felicitatis. Praesens tempus est recte collocandum: nam praesens tempus solum nostrum est. Praeteritum non amiplius est in potestate nostra: futurum nescimus an visuri simus: praesens recte collocemus. Quamcunque personam nobis imposuerit diuina prouidentia, hanc sustineamus omni studio, et omnem curam adhibeamus, vt recte agamus, quod mandatum est. Haec est optima consecutio illorum, quae nobis proposuimus. [Bonus gregarius miles qui fuit, bonus erit decurio, et ita porro. ] Qui pueritiam bene collocanit, melior erit iuuenis; qui iuuentutem recte transegit, melior erit vir; qui virili aetate vt debuit ita vsus est, senex erit honestior: vt in re rustica, in studio sanitatis, in gradibus diuersis munerum. Non potest aliquis futuro tempori felicius, quam ita, seruire.

IMPEDIMENTA VIRTVTIS

1402 Inter impedimenta sapientiae et virtutis adeo difficillima sunt, quae ipsi circumgerimus, phantasiae, h. e. visa a sensibus accepta, implentia animum, attentionem ab alia omni re auocantia, concitantia affectum, et animum occaecatum libidine, dum putat se petere felicitatem, impellentia, quo minime opus est.

Haec iam Stoici ab Socrate didicerunt. Episctet. 1, 5: [gap: Greek word(s)] rel. Species pulchra mulieris, opinio pecuniae, quam illa habeat, saepe nos fallit Et c. 10: [gap: Greek word(s)]


page 587, image: s587

[gap: Greek word(s)] Paulo inferius: [gap: Greek word(s)] Stultum amatorem non tam turbat puella, quam sua ipsius phantasia. Ita in iracundia non turbat me iniuria, non ille, qui me laedit: nam scio me esse innoxium; possem illum tanquam stultum contemnere; contemnere ea, quae non sunt in pctestate mea: nam, quae mea culpa est, si alter mihi sine merito meo maledicit? sed illud, quod me turbat, quod irritat, est phantasia.

1403 Contra hanc inimicam sapientiae ita pugnandum est, vt paruis auctoritate, aliis ratione, experientiaque, inculcemus illud, multa suauia sensibus quae sint, obesse eadem felicitati:

Parui in hac re adeo sunt dociles, vt possint illi pro voluntate tua regi. Metum potes illis eximere: spectra ex illorum animo potes facillime eripere, modo dicas, Non sunt spectra: fabulae sunt et nugae, quae de illis narrantur. Quin persuasio apud illos potest referri ad ipsum gustum. Saccharum pro turpi habent, et horrent, si exspuas, et simules illud male sapere; inprimis si non nimis diu alicui rei assueti sint. [Ego quidem hoc persuaderi mihi non paterer, saccharum esse amarum:] et, si omnes philosophi venirent, et disputarent contra bonitatem sacchari, ego sequerer meum gustum, vt Godofr. Thomasiut Norimbergensis medicus, qui, quum in societate disputaretur de noxa sacchari, et interrogaretur ipse, an verum sit, quod dicatur, saccharum valde nobis noxium esse, et abbreuiare vitam, ille dixit, Recte: et sumens metam sacchari, acumen abstulit, et supra infudit vinum, et totum saccharum imbuitvino; deinde


page 588, image: s588

comedit, Ego, dicens, sum senex, taedet me amplius viuere; nunc spero me placide moriturum esse. Paruis meis persuadere poteram facillime, vt libenter sumerent medicamenta, adeo vt non possent saturari. [Toto die guttulas poscebant, vt tandem decipiendi essent cereursia instillanda. ] Ita sententiae, phantasiae, ab initio debent formari. Illa aetate potes impetrare ab illlis, quidquid opus est ad felicitatem. Aliquis heri nimis potavit: hodie capite dolet: ostendendum est, hos esse fructus intemperantiae; in posterum esse cauendum, ne plus bibat edatue, quam sit opus. Reuocandi sunt alii ad experimenta; admonendi, quomodo euenerit illud, quod adeo petebant, etc.

1404 et felicitatis causas esse saepe in his, quae sensibus ingrata sunt.

Hoc inprimis inculcarant veteres. Hesiodus (* [gap: Greek word(s)] 289) [gap: Greek word(s)] Hoc Cicero ediscendum suadet Leptae filio Ep. fam. VI, 18: Lepta Suauissimus ediscat Hesiodum: et habeat in ore [gap: Greek word(s)] Medicina amara est saluberrima. Labor continuatus facit, vt non sit molestus, vt non sentiatur molestia. Mercurii antrum tanquam habitationem Deorum et locum omnibus deliciis abundantem describit Orpheus Lap. Proem. 63. Sed causam, cur tam pauci eo perueniant, reddit hanc: [gap: Greek word(s)] , quia virtutem fugiunt, et adiutorem virtutis laborem. Hoc certissimum est etiam naturaliter. Qui in deliciis educatur, fit mollis, non potest perferre duros labores et molestias. Saepe Horatius tractauit hunc locum in Odis suis, (* III, 24. 54sq.) Nescit equo rudis Haerere ingenuus puer, Venarique timet rel.: (* A. P. 413) Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit. Haec itaque regula locum habet inprimis in labore, incommodis, duritie: (* Speciatim in literis,


page 589, image: s589

quarum radices amaras, fructus dulces, esse, Isocrates dixit apud Liban. op. T I. p. 14 [gap: Greek word(s)] . Quarum cum amaritia tum dulcedo graphice ibidem describitur. N.)

1405 Adsuescamus ipsi et adsuefaciamus alios, diligenter habere in potestate attentionem, vt possimus illam abductam a phantasiis, in consideratione verorum bonorum, verorum malorum, defigere.

De attentione ad § 835 (* et_49) vidimus, illam manum esse, qua apprehendamus discenda. Etiam de libertate dictum est (* § 874) illam esse facultatem locomotiuam mentis nostrae. Possum rem aliter considerare, et dicere animo meo cum Gallis, Tournez la medaille. Itaque attentio hoc praestat, vt abducere animum possim a rebus, quae phantasiam excitant. Imperiosum sui fieri oportet: hinc incipe. Hinc, nempe ab attentione, debet incipere imperium sui; vt discat aliquis anertere animum a re, quae illum turbat, vt abstrastet a vultu alterius inimico, aut alias molesto, a laesione, ab ira; vt cogitet, fuit aliquando amicus, profuit, potest prodesse in posterum. Considerandus est inimicus ab ea parte, qua frater est, certe qua homo. Debet se ipsum alloqui, Abstine ab his deliciis: nam erunt tibi causa multorum magnorumque malorum, rel. Qui vult imperiosus sui fieri, debet operam dare, vt attentio res sit suae potestatis. Ad hunc finem multum prodest, educatio. Gratias interdum ago DEO, qui vitam meam ita instituerit, vt ab aetatis anno XII ad XIX viuere debuerim in contubernio XX et paulo vltra eum numerum discipulorum, qui omnes eraut in vno conclaui, et vesperi, vbi vnus studebat, forte XXIII nugas agebant, tristes et ridiculas. Alii ludebant, alii verberabant se invicem, alii clamabant, alii canebant. Hic ars erat attendere, et operam dare literis, intendere animum, et


page 590, image: s590

interdum etiam versiculos pangere. Talis educatio valde conducit eruditis, quibus nimis saepe accidit propter opum tenuitatem, vt in vno eodemque cubiculo habere debeant libros et liberos, et operam dare literis inter lamentationes et vagitum et clamores paruorum. Et licet hoc mihi incommodum non fuerit ferendum, propter lautam satis conditionem, quam DEO debeo, hoc tamen ibi didici: vt in satis magna multitudine hominum possim scribere, et inter loquendum etiam circumspicere, et obseruare modo hunc modo illum, si opus est, et multas res simul contemplari, et attendere etiam, vbi multa circumstant. Illo tempore, quo Rex huc veniebat, omnia plena erant laetis clamoribus, et vxor decumbebat letifero morbo. Ibi didici, quantum prosit attentio, quae me docuit sequestrare, vt ita dicam, tristes et laetas cogitationes, et per has turbas carmina scribere atque orationes. Transferamus hoc ad ea, quae animum maxime mouent, ad peccata. Vinariae iuuenem nobilem, et diuini plane ingenii, habui, sed cuius animus defectu attentionis nullo poterat in obiecto haerere: et, quum per interuallum lucidum me rogaret, vt ipsum describerem: nam saepe dixeram, qualis esset, vt globus puluere pyrio plenus et in auram abiectus, (Schwaermer: ) hoc feci, et carmine illum graphice depinxi: Mobile corpus; at est tamen inconstantior illi Mobiliorque animus: vaga mens, volat huc, volat illuc. Fixa manet nusquam, certa nec sede moratur. Puluere sic pyrio tubulus grauis aera turbat, Sic fatuos volitare ignes per inane videmus, Quo rapit aut leuis aura, trahunt pinguesue vapores, rel. (* Vid. Gesn. Opusc min. T. VIII. p. 84.) Est ille, cui inscripta est Chreslomathia Pliniana, vbi omnia vera sunt, quae sub adulatoris nomine dicuntur: nihil fictum est: Sed modo monere illum volui, sine attentione hac omnes animi et fortunae dotes nocere magis, quam prodesse. Hoc maxime refert ad dominium, in nos ipsos. Si auocemus attentionem a rebus turpibus et noxiis, transferamus vero ad res


page 591, image: s591

honestas: magnam partem infelicitatis effugiemus, et magnam felicitatis consequemur.

1406 Sic affectibus etiam obstructae erunt quaedam viae. Sic enim mutari sensim certe poterunt susceptae opiniones de bonis et malis falsae: (e quibus oriuntur affectus.)

Qui enim potest attentionem transferre vnde vult et quorsum vult, ille non incendetur nimis. Et quo saepius quis hoc regimen in se ipsum exercuerit. et quo saepius ac diutius verum consideratur, eo profundiores quasi radices aget virtus, eo firmiore fundamento nitetur. Qui cogitat, hanc puellam, hanc pecuniam, esse magnum bonum, eo ipso concipiet affectus, et illas tanto magis optabit: contra qui cogitat, vt antiquus Germanorum poeta aliquis,

Macht mir nicht viel Wunder,
Sonst schlag ich den Plunder
Ganz am meinem Sinn:
Liehen macht Verdruss:
Wenn ich lieben muss,
Lieb ich halt so hin;

qui frigide cupit, amat, rel., ille non temere turbabitur valde.

1407 in quibus refellendis et funditus eradicandis eadem ratione, vt in syllogismo quodam falso, elaborandum est, vt ostendatur, neque hoc verum esse, quod ponunt homines, Quidquid sensui suauitatem adfert, opes et honorem auget, illud feliciorem facit atque appetendum est:

1408 neque, quod assumunt, Huic rei vel actioni hanc vim inesse.

Maior, quae falsa est, fuit § antecedente: hic minor est, s. assumtio. Sexcentis inductionibus s. exemplis


page 592, image: s592

contrariis refelli haec propositio potest; et ostendi, Non felices nos reddere, quidquid sensibus suaue est. Minor non recte applicat haec. Sed, si recte consideres omnia, saepe fatendum est, Haec res, quae mihi tam suauis esse videtur, ne affert quidem suauitatem veram, et felicitatem veram. Nam paulo post sedet atra cura. (* Horat. III, 1. 40.) Potest aliter institui haec regula, vt verior sit, mutatis et inflexis verbis quibusdam, si dicas, Quatenus sensui suauitatem affert: Si pro quidquid ponas quatenus. Sed hoc quatenus, quod adiungendum suasi, impedit aliud quatenus: nempe quatenus haec suauitas, haec felicitas, non impedit maiorem suauitatem, maiorem felicitatem; quatenus non affert maius incommodum. Numum aureum quatuor grossic sibi parare posse bonum est, et iucunditatem habet: Sed, si deinde deprehendatur, illum esse subaeratum aut vitreum; aut si mox alius veniat, qui probet hunc ducatum sibi furto ablatum esse, et illum sibi vindicet: deinde cessat lucrum omne. Hoc itaque omni studio agendum est, quod omnes philosophi suadent, etiam illi, qui felicitatem summam non in virtute ponunt, et virtuti soli non ausi sunt omnem felicitatem assignare, vt Peripatetici, vt rem ab omnibus partibus consideremus. Hoc perpetuo ponendum: Tantum praeponderat virtus in bonis, vitium tantum in malis, vt reliqua omnia parvi aut nihili adeo sint censenda. Hic locum habet inprimis illud Musonianum dictum (* § 1323), Si quid honestum cum labore et molestia feceris, labor abit, honestas manet: Si quid turpe feceris, cum voluptate, cum lucro, voluptas, lucrum abit, turpitudo manet. Qui hoc cupit ob suauitatem, quae in sensus incurrit, ille cogitet semper, Maiorem vehementer limitandam esse. Deinde altera propositio plerumque est falsa. Quam cito transeunt sapores, qui sunt ex ciborum deliciis! Sunt inter transitorias voluptates. Noui aliquem, qui, quum discipulum scholasticum, commilitonem quondam meum, videret emere sibi amara amygdala ob hoc, ne


page 593, image: s593

inebriaretur, et suauiter tamen potare posset, quia ita serret illius diei occasio, huic dixerit, [ Apage nebulo! equidem compotatione tres domos absumsi, neque mihi vnquam amaris opus fuit amygdalis. ] Per paruum hunc canalem transeunt magnae opes. Quam facile turbantur gaudia ex tralatitio honore! Si nouos honores, munus insigne, accipias: habebis tanto maiorem inuidiam, et fient tormenta, rel. Quantum syrma malorum trahit voluptas libidinosa! Est illa Chimaera: Caput est pulchrum, femineum; corpus caprinum; finis serpens. Ab initio blanditur et allicit sua suauitate: actus ipse turpis est; sed relinquit aspidem in animo, quae te vehementer pungit. Quam parum ad tranquillitatem opes faciunt! Non possunt vel momentum dolorem auferre: si modo dentes doleant; qui dolor est vulgaris, et vnicuique potest accidere. Haec ad Minorem: Huic actioni, huic rei, ne inest quidem illa vis, vt me felicem reddere possit.

1409 Hoc inprimis agendum vacuo animo: quo tempore se ipsum diligenter inspicere, habitus et inclinationes examinare, occasionibus affectus vitandis operam dare oportet:

Congressus ipse cum peccatis, praesertim cum voluptatibus, est periculosus. Sapientissime monet Siracides, [Fuge peccatum instar serpentis.] Sapiens dux ante omnia castelli, quod tuetur, custodit aditus. Oculi sunt in amore duces. Epictetus (* § 1402) ante cogitaro iubet, quam accedas ad ipsam actionem. Caue, ne verbum tibi turpe excidat. Fugiendum est, non ingrediendum prauum sodalitium. Cogita, quid tibi obiici possit, h. e. occurrere: Aderit in hoc congressu hic, quem odisti, haec, a cuius oculis tibi metuis, cet. Sed, si semel ingressus sis, praesenti affectui oppone moram.



page 594, image: s594

1410 praesente autem affectu certe mora interponenda:

Hic maxime verum est Ouidianum illud (* Fast, III, 394), Differ, habent paruae commoda magna morae. Epictetus sapienter dicit [gap: Greek word(s)] , Sustine et abstine. Prudentes etiam emtores non eo tempore contrahunt emtionem, quo ipsis maxime placent merces; sed differunt paululum, vt cogitare interim possint, num tanti sit, vt care emant. De Schurzfleischio mihi narrauit (* Th. Fritschius,) qui idoneus auctor erat, qui illum ipse emunxerat hoc modo, quoties in tabernam librariam venerit, et librum antiquum, Aldinam, Iuntinam, cet., editionem viderit, illum anhelantem dixisse, W-i-e theu-er das Buch? et tum tempus erat care vendendi Intenti ad hoc sunt mercatores, vt venatores ad leporem, quum aures arrigit. Certe suspendendum est decretum. Nam in hoc maxime inest libertas. Est: locomotiua mentis nostrae facultas, i. respondet in hac parte corporibus, quae moueri et transferri possunt ab vno loco in alterum. Possum, si calor nimius est in hoc conclaui, transire iri aliud. Auertere animum licet. Sustinere iram repetendo ante Alphabeto Graeco Athenodorus Augustum docuit (* § 874.) Haec res sine dubio opponit moram irae exardescenti, et ob id ipsum refrigerat illam, quia est ridiculum. Debet necessario remittere iram, si cogitet, quam ridiculus homo sit, qui adhibere debeat stultum hoc remedium.

1411 deinde contrarius affectus concitandus:

Amori infrunito oppone contemtum. Cogita, quam pulchra extus videtur haec puella, tam turpis intus est, et aculeum habet mortiferum. Hoc potest fieri post demum, quam ille prior quieuerit. Non potest impetu vno hoc fieri; sed fit, vt apud pictores in coloribus, quum ab vno transitur in alterum, et illud fit, quod Galli dicunt Nuance; vbi vterque color paulatim


page 595, image: s595

minuitur, et per minutum discrimen ab hoc mutatio fit in eum, qui opus est, ita vt vix sentiatur, vbi nouus color incipiat. Non salua sanitate a magno frigore transiri potest in calidum valde conclaue. Homo, qui frixit, non transferendus statim est: in calorem; sed abluendi pedes ante omnia frigida aqua; deinde tepida paululum; et sicipaulatim calefaciendus. Ita paulatim et successiue affectus mutari potest ab vno extremo in alterum, vt in ira, rel.

1412 certe commoda virtutis, suauitas tranquillitatis, quam potest viuide animo repraesentanda.

Cogitandum est. Quam beatus eras, quum nihil cuperes! quam quietus, quum non amares; quum bene tibi conscius esses! Stude redire ad illam quietem. Potest vnusquisque sentire discrimen in se, quo animo fuerit ante affectum, et quo in affectu; quo animo fuerit, quum sciret, DEVM esse sibi amicum; et, quum sentiret, illum sibi irasci. Cogitet modo quis, quomodo affectus fuerit, quum amaretur a patrono, et quomodo, quum illum propter laesionem irasci intelligeret.

1413 Eadem etiam ipsa voluntas emendabitur, h. e. abducetur ad vera bona sequenda.

Nisus ad bonum est natura voluntatis. Corrumpitur voluntas, quum bonum illud est falsum: Emendatur voluntas, quum bonum est verum: quum applicat se ad virtutem et eo adducitur.

1414 Quod ea res tardius procedit, et quod post demonstrationes etiam non sequitur intellectum voluntas, hoc inde est, quod illa virtutis, tranquillitatis, cognitio nimis generalis est, et superficiaria;

Eo tardius res procedit in emendatione, quo magis mens corrupta est, quo lentius, somniculosius, et


page 596, image: s596

frigidius quis rem aggrediatur. Inrerdum metus, maior terror, aut alia commotio facit, vt vno impetu emendatio fiat: et tum faltus fit, et res vno impetu procedit Hoc etiam fit in illis, qui obstinato proposito se aliter instituunt, qui dicunt, ich habs verredt, verschworen. Sed hoc ego non temere alicui suadeam, vt prouocet quasi iram Dei, si denuo hoc faciat, [Deus me puniat, si denuo, cet] Hoc nimis est periculosum. Si deinde affectus vehemens, si imbecillitas nostra, inducat denuo hoc peccatum, quod eo modo abiurasti, tum tanto maius affert damnum, et callum obducit conscientiae, vt deinde non sentiat amplius, et sensum omnem amittat. Haec causa est, cur illi, qui aliquamdiu coacti sunt ad pietatem, i. ad externos gestus pietatis, (Grimace der Gottesfurcht,) si relabantur, si ad pristinum statum redeant, fiant multo deteriores. Etiam hic verum est, Quod cito fit, cito perit. Desiderabilius est, si emendatio paulatim fiat, moderata, sed seria propositione auimi. Post demonstrationes: Sic temperantiam omnes generatim laudant, vel laudari iucunde audiunt; quum adert occasio, obliuiscimur.

1415 non incocta quasi animo, et gustu quodam ac sensu proprio firmata:

Virtutem omnes laudant; nemo est, qui temperantiam reprehendat; sed non omnes sequuntur illam; non incoctus animus est virtute. Animus incoctus honesto, est apud Persium (* II, 74.) Sumta est simitudo ab coloribus pretosis, quibus incoquuntur panni. Colores, qui modo extra illiti sunt, abolentur facile sed incocti manent. Si descendit sententia per crebram repetitionem, aut cogitationem seriam; si saepe hoc consideremus, Obseruationem iuris naturae esse virtotem: tum res multo erit facilior. Post morbum ab intemperantia contractum homines demum bona valetudinis et moderationis agnoscunt. Natura magis mouetur rebus sensui praesentibus.



page 597, image: s597

1416 non praesens et obuersans animo in ipso rerum actu et velut agone;

Ienae noui hominem mercatorem, quem illudebant interdum emtores nimis parum licitantes pro mercibus illius. Ille dicebat, [O si irasci possem hominibus praesentibus! Semper accenduntur irae, quum illi iam abierunt. ] Si reuera hoc ita fuit, fuit ille homo felix admodum ob hunc ipsum suum lentorem. Sed timebat forte, et meticulosus erat. Verum debemus id agere omnino, vt eo tempore adsit remedium, quum ingruat morbus, alias euenit, quod in Eunucho apud Terent. I, I. 19 Phaedriae dicit Parmeno: Quod nunc tute tecum iratur cogitas, "Egone illam? quae illum? quae me? quae non? sine modo, Mori me malim: sentiet qui vir siem." Haec verba vna me hercle falsa lacrimula, Quam oculos terendo, misera, vix vi expresserit, Restinguet: et te vliro accusabis: et dabis ei vltro supplicium. Quum fortes viri sumus, tum omnia audemus peccata vincere: sed, si subito adest occasio peccandi, ilicet actum est, et periit omnis sapientia et fortitudo. Huc illa Epicteti regula (* § 1409) pertinet, vt semper, quoties agere quid volumus, cogitemus ante, quid acturi simus.

1416 non praesens et obuersans animo in ipso rerum actu et velut agone;

1417 quod a consuetudine contraria torpent membra ad virtutem.

Ille ipse Phaedria paulo post ipse agnoscit suam imbecillitatem: O indignum facinus! nunc ego Et illam scelestam esse, et me miserum, sentio: Et taedet: et amore ardeo: et prudens, sciens, Viuus, vidensque pereo: nec quid agam scio.

1418 Haec igitur consuetudo et ratione convellenda,

1419 et intermissione debilitanda,



page 598, image: s598

1420 et contraria consuetudine expugnanda est.

Opus est forti et strenuo remedio; fuga inprimis, et discessione.

1421 Hinc apparet, quanta felicitas sit, mature formari ad virtutem:

[gap: Greek word(s)] sunt vbique felices, in literis, in corporis motibus, in reliquis. Qui in pueritia saltant didicerunt ante, quam obriguerunt membra, saltant, quasi illis naturale esset. Qui linguam peregrinam didicerunt ante, quam scirent, quid lingua sit, illam loquuntur, vt non sentiatur discrimen vllum inter vernaculam et peregrinam. Ita in omnibus rebus, quae actione constant. Qui mature, a prima aetate, ita continetur indisciplina, vt fugere debeat peccata, et assuefiat virtuti, maxime felix est.

1422 et virtutem, quod disputabat Socrates, non tam doceri praeceptis, quam adsuefactione, posse.

Nemo sit musicus per praecepta sola, etiamsi quis coemat omnia maximorum musicorum opera. Per praecepta nemo fit neque Grammaticus, neque Logicus, etiamsi optima adhibeat praecepta, et omnes coemat Logicas. Proxima via ad discendum est, si quis faciat ea, quae praecipiuntur. Tres dialogi cum Piatone eduntur, qui vero Aeschinis putantur esse, et separatim etiam a Clerico, (* Horreo, et Fischero,) editi sunt; inter hos primus est [gap: Greek word(s)] ibi in fine praeclaredicitur, [gap: Greek word(s)] Haec ideo Socrates dixit, vt studium virtutis incenderet; vt consectarentur virtutem tanto acrius; in



page 599, image: s599

primis vt precibus illam quaererent, quod remedium est omnium optimum et praestantissimum. Si quid prodest ad virtutem, prosunt preces. Roussauius in libro suo, de origine inaequalitatis hominum p. 81, cum iniuria Socratis quidem, quem affirmasse dicit, doceri posse virtutem per praecepta, quod ille negauit: sed verissime tamen dicit, Praeceptis solis nihil effici. Moraliter verissima est illa propositio; sed historice falsa est, quum ita loquitur, tanquam pertineat ad Socratem et sirniles philosophos, aliquem acquirere posse virtutem ratiocinando. Virtus non est philosophema; sed est praxis. Philosophandum quidem est: nempe ostendere debemus, quid faciendum sit: sed de cetero recte dicit Roussauius, Diu est, quum genus humanum non superfuisset, si virtus inesset in ratiocinando tautum. Quoqu il puisse appartenir a Socrates et aux esprits de sa trempe, d' acquerir de la vertu par raison; il y a long temps que legenre humain ne seroit plur, si sa couservation n' ęut deperdu que des resonnemens de ceux qui le composent. Omnibus argumentationibus et demonstrationibus nihil essicitur, nisi homines adhibeant actiones. Ratiocinio debent praecepta in animum descendere, et fecunda fieri. Vt in omnibus rebus, quae actione constant, parum prosunt praecepta, sed sola praxis.

INCITAMENTA VIRTVTVM SINGVLARVM

1423 Sed possunt etiam per singulas eundo virtutis vel formas vel partes illustrari ea, quae vniuersim diximus, et confirmari.

Quin hoc necessarium est, vt per classes eatur, et veniatur ad indiuidua virtutis. Virtus est nomen generale, quae plures sub se complectitur species. Vtile est de singnlis separatim videre, et praecipere. Sed praecepta sola non possunt efficere actionem. Abstracta sunt



page 600, image: s600

vocabula, soni, notiones, quae iuuare possunt coutemplantes, actionem efficere non possunt, in rem praesentem eundum. Potest aliquis sacile videre, tabulam Pythagoricam esse recte constructam; constare additronibus; in secunda linea esse binarios, in tertia ternarios; in quarta quaterniones, et ita porro. Interim nisi quis adhibuerit rationem exercendi se, nihil proficiet. Hinc est, quod pueri in schola, quum per multos annos didicerint tabulam illam, et deblaterare eam possint mira celerirate, si extra ordinem illos interrogas, nihil sciunt. In rem praesentem eundum est. In praeceptis, etiam hic, non possunt nisi generalia proponi; sed assuefacere debemus animuni, vt ipse applicet ad actiones et actus rerum.

1424 Religionis aduersum Deum obeundae studiosus erit, qui admiratione diuinae naturae plenus diligenter cogitabit, quam suaue sit amare Deum, se sentire Deo carum esse; quam nihil metuere cogatur, qui se illius amicum, illius filium, esse sciat, quam possit sperare omnia.

Nunc per partes virtutem consideramus. Haec ita aperta sunt, vt nihil magis apertum esse possit. Omnes ita cogitant: Quanto maiorem amicum habeo, quomagis scio, me patronun amare, et me felicem, reddere posse, tanto plura ab illo spero, et exspectare iure possum. Socrates amabilitatem hanc DEI pulchre repraesentauit Euthydemo apud Xenoph. Memor. IV, 3. Pone, me falli: at ego errare sic malo. (* Conf. 1465.)

1425 Mentem suam diligenter ad sapientiam formabit, qui illius diuinitatem e psychologia et propria obseruatione cognouit:

Ire potest per facultates inrelligendi, iudicandi, ratiocimandi, v. g. hic libellus potuit augere mentis humanae


page 601, image: s601

admirationem, proponenda multitudine rerum discendarum. Quis Myrmecides potuit facere cerebrum tot rerum capax, et indere illi directorem? Nulla pars psychologiae, et philosophiae adeo, Wolfianae stultior. (* Vtpote quae animum humanum Monada esse volens, eam nimis humiliare, et paene ad nihilum redigere, videbatur nostro Philosopho. conf. § 912-917. Ceterum de mutata hinc vsque ad § 1445 ratione videatur praefatio huius Voluminis. N.)

1426 et cauebit, ne diuinae hanc particulam aurae humi per intemperantiam quamcunque deprimat.

Horat. Serin, II, 2. 77 Corpus onustum Hesternis vitiis animum quoque praegrauat vna, Atque affligit humo diuinae particulam aurae.

1427 Corpus, vt instrumentum animae, incolume purumque seruabit vt poterit:

Quis velit sibi dari seruulum ebriosum, vagum, scortatorem, lusorem, negligentem? Seruire debet corpus, rel. (* Conferatur omnino temperantiae laus apud Xenoph. Memor. 1, 5. N.)

1428 vitam, vt fundum omnis felicitatis, curabit, stultum iudicabit, per intemperantiam cuiuscunque voluptatis,

1429 etiam honestae, etiam literatae, eam, vel partem illius, valetudinem et membrorum integritatem, deterere ante tempus, vel in periculum dare,

1430 atque committere, vt, quod libenter faciat, facere diu non possit:

(* Cic. Ossici, II, 15 Quid autem est stultius, quam, quod libenter factus, curare vt id diutius facere non possis? N.)



page 602, image: s602

1431 quae ad ebrietatem et veneream libidinem, scopulos duo iuuentutis, vel maxime debent applicari.

B. Lutherus de vini modo: (* certam vini mensuram vnicuique homini assignatam esse; qui parce bibar, eum bibere tanto diutius. N.) Potest illud ad alias voluptates transferri.

1432 Videbit stultum esse, breuissima voluptate longam sibi parare molestiam:

Quot homines vna hora in commercium turpe cum turpi persona, in matrimonium infelix, in amicitiam sibi fatalem incidere? Vid. Milleri Moral. Schild. praef. P. II. c, s, a sq.

1433 morbum iudicabit purgandum helleboro, aut furiosam aduersus dominum vitae nostrae rebellionem, velle sibi mortem consciscere.

Angli iurati in suo iudicio Verdict, Lunacy, aut felonia de se. (* Iudices illi sedent, quoties necem sibi ipsi aliquis consciuit, et ex more, eum fuisse Lunaticum, i. furiosum, Suecorum pulchrum verbum eil manad-ra-sande, aut eum videri feloniae de se reum, pronuntiant. Exemplum sistit Continuatio Rapinianae Hist. Angl. T. XI. p. 352. f. ed. Germ. N.) Robeckii librum de [gap: Greek word(s)] refurauit in annotationibus Funccius (* § 706. Nihil verius, nihil grauius potentiusue contra hanc impietatem afferri potest, quam Scipiouis illud apud Ciceronem in Somnio c. 3. Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus est animus in custodia corporis: nec iniussu eius, a quo ille est nobis datus, ex hominum vita migrandum est: ne munus humanum, assignatum a DEO, defugisse videamini: Et quae Antoninus Imperator secum 3, 5. [gap: Greek word(s)] Quae verba et Suidas adoprauit v. [gap: Greek word(s)]



page 603, image: s603

Addo ex Epicteto I, 29 [gap: Greek word(s)]

1434 Circa rei familiaris vel quaerendae vel administrandae curam ita instituemus nos pariter atque alios, vt cogitemus, non esse quidem illam in prima bonorum classe;

In prima classe sunt tantum, quae bonos faciunt, quibus non licet abuti ad peccandum, rel.

1435 sed magnam tamen ad reliqua comparationem ac relationem habere, quum sit instrumentum iustitiae, pietatis, liberalitatis,

(* Hoc inprimis euidenter demonstrat diuinus philosophus in Prouerbiis suis, Salomon, et illusstris eius interpres Michaelis. N.)

1436 vt merito frugi hominem omni alia virtute praeditum suspicati sint Romani:

Disputat de eo nomine Cic. Tusc. III, 8, et ita concludit: Eo tres virtutes, fortitudinem, iustitiam, prudentiam, frugalitas est complexa et quae sequuntur: Deinde artius tamen ad Temperantiam, [gap: Greek word(s)] adstringit.

1437 quemadmodum contra luxuries et profusio, repugnante sibi, vt solet, stultitia, in auaritiam exire solet, malorum omnium ducem.

Genealogiam dedit Cic, pro Rosc. Amer. c. 27 In vrbe luxuries creatur: ex luxuria exsistat auaritia necesse est: ex auaritia erumpat audacia: inde omnia scelera ac malesicia gignuntur. Cogitate (Bancas ruptas) decoctiones, malas administrationes, proditiones inde, quin caedes, bella ciuilia Romae, reliqua. Catilina, cet.



page 604, image: s604

1438 In ignauia pariter, et in duritie, sordibus, atque fraudulentia, furti genus inesse, vincit ratio, cuius vel nominis turpitudo generosis animis horrorem iniicit.

Sunt causae, nescio quam idoneae, cur in ciuitate non eadem ratione tracterur malus debitor, administrator, rel., quam fur, praesertim domesticus. Sed naturalis turpitudo aeque magna, saepe maior, quo minor est fauor voluptatis, quam inopiae et paene necessitaris. Schwaenzen, ausziehen, = stehlen. (* Ista verba pertinent ad artes malas malorum studiosorum, qui firaudare alios, et creditores fuga eludere clandestina, suo more sic vocabant: Sed Socrates noster haec dicit esse furari. N.) Cur reprehendere non possim eos, qui exigunt honoraria. (* vide ad § 1297 dicta.) Mea peculiaris est ratio (* volumine III I. M. Gesn. Biogr. acad. Goettingensis p. 22 ostensa. N.)

1439 Summa est, Qui neque auaritia peccare neque nequitia cupit in se vel alios, ille semper in promtu habeat, et ita animo a ratione et consuetudine informatus sit, In tantum aestimabilem esse pecuniam, in quantum facultatem exercendae virtutis cuiuscunque praebeat; extra hunc vsum nihili esse, et stultis dominis, h. e. non sapientibus, noxiam et saepe exitialem.

Vt oui sua lana prodest ad tegendum, ita parit molestias, dum propter eam tondetur.

Facult. ex. virt. Iustitiae, beneficentiae, liberalitatis et magnificentiae in patriam, colendi peregrinationibus, comparandis thesauris librorum, rerum naturalium, cet. animum suum et aliorum. Britanniae laus: per subscriptiones ibi iuuantur instituta praeclara.



page 605, image: s605

(1440 Artes rei vel priuatim vel publice quaerendae et conseruandae, quae nostro saeculo pars eruditionis fiunt merito, quum fundamentis bonam partem physicis et mathematicis nitantur, quae vel propter ipsam magnitudinem suam non capit hic libellus, hic praetermittendae sunt:)

Saeculum nostrum oeconomicum: Hinc florent a) Physica, quatenus discit naturam corporum: b) Mechanica, quatenus breuiori labore peragit res difficiles manibus. c) Hinc agriculturae omnes partes, cui cognasa pecuaria: d) officinae, fabricae: e) commercia: f) Omnium harum rerum et insuper extemae tianquillitatis curam vocant Politiam, quam Romae tractant aediles, [gap: Greek word(s)] De encyclopaedico Dictionario bene spero, quatenus ad hanc partem doctrinae.

1441 Eadem fere de honoris studio dici possunt. Meminerimus, datum illud nobis esse a naturae nostrae auctore, vt stimulum rei bene gerendae, vt instrumentum virtutis;

Ideo inter prima naturae data est hominibus gloriae cupiditas. (1246.)

1442 quatenus multa peragi felicius in societate, praesertim maiori, possunt ab his, qui auctoritate quadam suadendi pollent, praecipiendi vel voce, vel exemplo, commendandi dignos, indignos autem arcendi.

De quo enim bene existimant homines, ille suo iudicio, commendatione, auctoritate, potest prodesse priuatim et publice.

1443 Petit igitur sapientia honorem, et, si contingat, vt munus gratum recipit;



page 606, image: s606

1444 subindeque incitat animum cogitanda dulcedine, quae diuinitus adiuncta est illi iuuandi alios felicitati.

Est et hoc in primis naturae: est enim misericordiae surculus, (1240.) Nullam principibus inuideo felicitatem praeter hanc. Ideo [gap: Greek word(s)] vocari amant, apud Platonem, s. Aeschinem potius, in dial. de virtute c. 12 Si qua ars esset dignoscendi mature adolescentes, quiboni viri futuri essent, eos instar thesauri publice in arce custodiendos, ne quid iis accidat, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] ciuitatis, cet. Tractaui in Praef. Catal. Lect. 1743. Opp. T. l. p. 518. (* conf. et Gatakeri Cinnus I, 4. N.)

1445 Meminit autem, reflexam virtutis speciem et colorem esse honorem, ad eumque non alia quam illa compendiaria, quam Socrates commendauit, via grassandum:

Illud [gap: Greek word(s)] illud pulchrum, est ipse virtutis color, in quantum illa apparet: Sed honos est virtus, in quantum alii illam in nobis agnoscunt et laudant, in quantum repercutimus virtutem, et ostendimus illam aliis, et in quantum laudatur. Faciendum est, vt fiat illud, quod in restexione naturali. Fons restexionis radiorum est in ipsa luce. Si non sit lux, non potest fieri restexio, neque in speculo, neque in aere, neque in pariete. Xenoph. Memor. II, 6. 30 [gap: Greek word(s)] Videtur hoc simplex: sed est verissimum. (* Sic I, 7. l [gap: Greek word(s)] et in eandem sententiam per totum caput reliqua. N.)



page 607, image: s607

1446 meminit, illam esse famae popularis rationem, vti saepe aberret, vt fucum sibi fieri patiatur:

Quum ita saepe erret populus in iudiciis suis, inde eo quidam sunt progressi, vt plane contemnerent laudem popularem, et aliorum de se opinionem. Cic. pro Sext. 49 Multitudini iucundi nom erant: suffragiis offendebatur saepe eorum voluntas; plausum vero etiam si quis eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat. Respicere videtur ad exemplum Phocionis, qui, quum intelligeret, populum laudare suam orationem, dixit, [gap: Greek word(s)] itemque illud Antisthenis, qui laudatus a populo interrogabat, [gap: Greek word(s)] ; conf. Chrestom. Cic. LXXVIII fin.

1447 vti lucrum in loco negligere ipsum pro lucro est, ita bene audire hodie Socratem ob id ipsum, quod ignominiam ab Aristophane et Sophistis sibi adspersam contemsit.

Ita semper viri sapientes fecerunt. De Fabio Maximo Cunctatore Ennius canit, (* vt vidimus § 1391.) Dauid apud Agin Philistaeum securitatis causa non dubitauit plane furiosum se simulare. Iunius Brutus in aula Tarquinii ita se stupidum simulauit, vt inde nomen bruti [gap: Greek word(s)] gereret. Certe dissimulare sapientiam interdum est sapientiae. Contra Turdi sibi ipsi malum cacant, vt est apud Plautum, (* teste Seruio ad Aen. VI, 205 Ipsa sibi auis mortem creat. N.) Nempe putatur non crescere illud vegetabile, vnde viscus paratur, nisi semina transierint per aluum turdi. Ita, qui ipsi laudanda arcana quadam sapientia sua, h. e. stultitia sua, sibi infortunium parant, multi sunt. Dum impietatem profitentur, dicunt quidem, hoc esse sapientiam, esse philosophiam: Sed, si est; philosophia occulta, peccant in eo, quod dicunt; quod non sibi seruant solis, sed


page 608, image: s608

plebi etiam enunciant, cui dicunt propriam esse religionem, et illam sine hac non posse regi. Ergo debent hanc sapientiam sibi retinere. Hanc stultitiae partem contra Demetrium ostendi oratione Germanica de mysteriis philosophiae, vid. kleine Deutsche Schristen. (* vbi p. 147 exstat sub titulo, Es ist unbesonnen, wider die Religion zu schreiben. )

1448 Eum, qui a populari fama, a stultorum opinionibus, pendeat, dominos sibi adsciscere, quibus seruire miserum sit.

Accommodare se in dictis, in actionibus suis, ad stultorum opinionem, misera est seruitus.

1449 A sua conscientia si quis absoluatur, laudetur, placatum intra se iudicem si habeat, eum stultorum voculas facile posse contemnere, et sapientum laudes consecuturum serius ocius.

Consentit genus humanum etiam hic. Quem conscientia sua non damnat, illum alii possunt contemnere secure. Neque vnquam tam ingrata fuit posteritas, quin bonorum virorum virtutem post mortem illorum agnoverit laudaritque. Possumus hoc accommodare ad anctores antiquos. Contra Dionysius Damocli suam infelicitatem haud ambigue ostendit. Vnde Horat. III, I. 17, qui hodie amatur a principibus viris, et in deliciis habetur, de mala conscientia sic canit: Districtus ensis cui super impia Ceruice pendet, non Siculae dapes Dulcem elaborabunt saporem. Non auium citharaeque cantus Somnum reducent: somnus agrestium Lenis virorum non humiles domos Fastidit, vmhrosamque ripam. --Deinde de diuitibus addit, Contracta pisces aequora sentiunt lactis in altum molibus: huc frequens Caementa demittit redemtor Cum famulis, dominusque terrae Fastidiosus: sed timor et minae Scandunt. eodem quo dominus: neque Decedit aerata triremi, et Post equitem sedet atra


page 609, image: s609

tura. Furiae, poenae infernales Tantali, Ixionis, reliquorum, pertinent omnes ad malam conscientiam. Contra bona conscientia est maximum bonum. Salomon dicit Prov. XV, 15 Bona conscientia sunt epulae quotidianae et praestantissimae.

1450 Neque vero vnquam obliuiscitur, qui recte sapit, modestiae:

Pulcherrima puelia, si sit ferox; emissitiis oculis, ore et incessu petulante; aut si scit se pulchram esse, si scit cum essectu, vt dicitur, [Doctus, ingeniosus, est, sed et ipse non nescit, ] si se iactat, et vult pulchra videri: sit eo ipso contemta, et ob id ipsum non est pulchra. Debet esse vt illa puella apud Gellertum, quae, quum offerretur ei imago sua a pictore, non credidit suam esse, et pictura ab initio non placuit, putans se illudi, donec calumniam iuraret pictor, vt ICti loquuntur. Si illa fabella vera est, est pulcherrima.

1451 quam vt necei Tariam illi facit, ita alit au-getque vitiorum, errorum, eulparumque noitra-rum conscientia:

Nemo semper sapit, neque post magnum in virtute progressum. Quis non, etiam sapientissimus, incidit interdum in iram, i. in furorem breuem? Petulantiam lingnae non coercere possunt, etiam qui sapientia sua sunt sic satis notabiles. (* Al. Veteres despuere in sinum iubebant solebantque rel. Adrasteam, Rhamnusiam placabaut, cet.)

1452 et cum perfectioribus exemplis comparatio.

Faciamus quod auari. Horat. Serm. I, I. 114. - hunc atque hunc superare laboret. Sic festinanti semper locupletior obstat. Vt cum carreribus missos rapit vngula currus, Instat equis auriga suos vincentibus, illum Gesn. Isag. Tom. II


page 610, image: s610

Praeteritum temnens extremos inter euntem. Transferamus hoc ad virtutem. Quamdiu aliquem nouimus, qui nos anteeat, illum sectari debemus. Themistocles Miltiadis, tropaeis excitatus dormire non potuit (* Plutarch. T. I, p. 113. B. ) Caesar plorauit, se illis annis, quibus Alexander iam victor Asiae fuerit, nondum edidisse illustre aliquod factum. (* Suet. c. 7. ) Hanc ob causam placuit ecclesiae consignare exempla Sanctorum, vt alii eo magis incitarentur ad virtutis studium. Sed hoc dolendum est, quod pro vera pietate nobis saepissime dederunt phantasinata. Christiani homines intuentur ad Domini nostri perfectissimum exemplum. Hinc obiter apparet, quantum religioni debeamus.

1453 Didactrum debemus et Sostrum adeo, si non inimicis et inuidis, certe prouidentiae diuinae, quae illis tanquam medicamentis catharticis vtitur, aut scalpellis et cauteriis ad vlcera nostra.

Respicitur ad Iasonem Pheraeum tyrannum, qui quum laboraret desperato vlcere, quod pectus occupaverat, mortem quaesiuit in acie: sed ictus sensit se leuatum esse, et vitam seruare studuit. vid. Plin. Chrestom, XXIV, 2: inprimis Seneca de Benef. 11, 19 Tuber quidam tyranno gladio diuisit, qui ad eum occidendum venerat: non ideo illi tyrannus gratias egit, quod rem, quam medicorum manus reformidauerant, nocendo sanauit. Germanorum vox pulchre huc conuenit, qua dicitur, einem die Schwaeren aufstechen. Si hostis hoc facit, non ipsi, sed prouidentiae diuinae, debemus gratias. Dauid de Simeone, [Maledicat ergo: Quid si DEVS eum impellit ad mihi maledicendum?] Non debemus scalpello aut cauterio gratias; sed non debemus illa odisse. Ita non gratiae debentur inimicis; sed debemus illos amare.



page 611, image: s611

MAGNITVDO ANIMI

1454 Ab his, quae adhuc disputauimus, ad vniuersitatem quandam licet adscendere, et totum illud, Nihil admirari, commendare virtutis et sapientiae studiosis.

Haec omnia, quae hactenus de primis naturae, de honore, de voluptate, de reliquis disputauimus, ita commendamus hominibus, vt ne putent ad felicitatem suam magnopere pertinere. Nam hoc est admirari et mirari, magnum putare in vtramque partem, velad expetendum, vel ad fugiendum: putare aliquid magnum momentum habere, vel ad felicitatem, vel ad infelicitatem nostram. Horat. Ep. I, 6. i Nil admirari, prope res est vna, Numici, Solaque quae possit facerc et seruare beatum. Mirari est magnum, maius, putare, quam est; vt contemnere, vt Gr. [gap: Greek word(s)] , minus amare. Quid sit mirari, pulchre declarat Horat. 1. 1. vs. 13 Si, quidquid vidit melius peiusue sua spe (opinione consueta), Defixis oculis, animoque et corpore torpet. Admirari est ita considerare apertis ore et oculis, vt non possis prae magnitudine opinata capere. Qui admiratur diuitias, putat illas magnum momentum ad felicitatem habere, vt petendas illas credat per tela, per ignem, per gladios.

1455 Est haec magnitudo animi, a supercilio Stoico distinguenda;

Stoicus supra lunam se collocat, vbi putat omnia serenitatem: Deum quendam se facit: contemnit res humanas verbo, sed appetit tamen alio titulo, vt [gap: Greek word(s)] . Lucianus Stoicos irridet saepe: inprimis in Timone rogat philosophus, pecuniam vt ne longe abiicias. Est siue vera superbia, siue falsa, [gap: Greek word(s)] .

1456 est fortitudo, quatenus superat, quidquid virtuti aduersatur;

Cupiditatem et horrorem, spem et metum, voluptatem et dolorem, etc. Hic phantasia vincenda est.



page 612, image: s612

1457 est constantia, in quantum ab instituto honesto dimoueri se non patitur;

Haec constantia, sapientiaque Senecae, eadem est quae magnitudo aniini, (* quae contemnit omnia, quae non vere ad felicitatem pertinent; omnia scilicet praeter virtutem: et contra, nihil infelices reddere praeter vitium, credit. N.) Ille liber Senecae de constantia sapientis maxime contra iniuriam et contumeliam scriptus est, quarum neurra affici ait sapientem. Inprimis ita vocatur, quatenus tenet eundem tenorem. Hoc agunt Lipssi II libri de constantia: qui consolationem habent publicarum calamitatum. Nempe ostendit, publicam calamitatem aut non turbare sapientes, et esse tolerabilem; aut non nouam esse, nec nocere virtuti illorum. Prius est contra terrorem; alterum metui et desperationi est oppositum. Scripsit hos libros tali circiter tempore, quo nunc nos viuimus.

1458 inestque in eo, vt magnum bonum et magno studio nostro dignum nihil putemus, praeter virtutem;

Nam, si absit virtus, cetera nihil, aut parum certe, aut parum diu, prosunt.

1459 magnum malum nullum et omni modo cauendum nihil, praeter turpitudinem et vitium.

Si adsit virtus, reliqua omnia aut non nocent, aut parum, aut non diu. Haec causa est, cur sapiens vnice expetat virtutem.

1460 Illius animi inductionis elementa quaedam, pro reliqua ingeniorum diuersitate tenuiora vel fortiora, in primis illis naturae continentur:

v. c. Sciendi desiderium est virtus, et pars sapientiae. Amor status sui: pueri contemnunt aurum, et nihil illis ita placet, quam sua ex luto domus. Groen


page 613, image: s613

landorum memorabilia sunt exempla aliqua, quorum virilis aetas non potuit carere nido suo, vnde pueri erant abducti. Romani post honores consulares et imperatorios ad aratrum rediere. Amor pulchri (moralis): Omnes laudant fortem, qui dolores strenue perfert, qui misericors est, qui ignoscit. Amor ille pulchri semen est magnitudinis animi. Studium gloriae ex [gap: Greek word(s)] . Etiam, qui non valde bene educati sunt, contemuunt divitias. Placent sibi fortitudine etiam parui. Noui duos pueros, Archiatros deinde: audiuerant, medicum debere tetra gustare posse, vrinam, excrementa, reliqua, (* vnde Graece [gap: Greek word(s)] a quibusdam per contemtum dicti:) decreuerunt ad haec mature assuefacere linguam: inueniunt pomum ab equo delapsum: ambo gustant, et degustant magnam parrem. Historia est praefanda; sed memorabilis in pueris, quod putabant ad studium suum pertinere. Magnitudo animi vere sufficit per dura ad bona penetrare, vt possis institutum obtinere.

1461 quae ne opprimantur educatorum imperitia, elaborandum est;

Hoc agit disputatio [gap: Greek word(s)] s. fontes peccatorum inparuis, (* quam sub Gesnero defendit Seb. Christo. Schwabe V. C. 1759.) Possunt reprimi et conuerti in deterius. Amor pulchri bonus est: Sed sexum sequiorem corrumpunt magis, dum docent pulchritudinem praeter naturam augere. Gustum corrumpunt dulcedine. Debebant paruis panem dare, et huic habere honorem. Noui, qui abirent ad familiares, et illorum mensae se insinuarent. Ita non expedit, in praemium dare vestes pulchras, non, adimere illas in poenam. Male dant plumas, gladios, aurum, cet. Monui meos, Honores non debere aestimari ex vestibus. Saepe videmus homines magnos vix mediocriter vertitos. Anglus quidam, nunc dominus Baldimor, sibi seruauit vestes nauticas, sed comiti carpentum dedit, et vim pecuniae erogauit. Sunt haec iam in natura.



page 614, image: s614

1462 sed studiose alantur augeanturque exemplis in vtramque partem memorabilibus eorum, qui sola virtute felices, beati, magni adeo fuere;

Socratis paupertas, si recte ea narretur, placere debet. Talia exempla sunt Curii, Fabricii, Quinctii, alibrum. (* Aureus locus ex carmine incomparabili Claudiani VIII, 396-418, qui hic legatur, est dignissimus. Pater Honorii filium sic alloquitur: Interea Musis, animus dum mollior, insta. Et, quae mox imitere, legas: nec desinat vnquam Tecum Graia loqui, tecum Romana vetustsas. Antiquos euolue duces, assuesce futurae Militiae. Latium retro te confer in aenum. Libertas quaesita plaret? mirabere Brutum. Perfidiam damnas? Meti satiabere poenis. Triste rigor nimius? Torquati despue mores. Mors impensa bonum? Decios venerare ruentes. Vel solus quid fortis agat, te ponte soluto Oppositus Cocles, Muci te stamma docebit. Quid mora perfringat, Fabius: quid rebus in arctis Dux gerat, ostendat Gallorum strage Camillus. Discitur hinc, nullos meritis obsistere casus: Prorogat aeternam feritas tibi Punica famam, Regule. successus superant aduersa Catonis. Discitur hinc, quantum paupertas sobria possit: Pauper erat Curius, cum Reges vinceret armis. Pauper Fabricius, Pyrrhi cum sperneret aurum. Sordida Serranus flexit Dictator aratra. Lustratae lictore casae, fascesque salignis Postibus affixi. collectae Consule messes. Et sulcata diu trabeato rura colono. N.) Aristides iustus appellatus est, rel. De Philemone et Baucide vid Ouid. Met. VIII, 611. Hinc est, quod Listrenses in Actis Apost. (* XIV, 12) Paulum et Barnabam pro Ioue et Mercurio habebant, quum Philemonis et Baucidis arbores adhuc exstarent. Apud Christianos memorabiles sunt Anachoretae illi, et primi Monachi.



page 615, image: s615

1463 et qui in reliqua rerum omnium copia suis vitiis miseri.

Conferatur Plin. H. N. VII, 47: Chrestom. XXIII, de Augusti miseriis. Maecenas in vita Meibomii non valde beatus apparet. Illius fuerunt perpetua diuortia et repetitio. Plurimorum magnorum virorum postscenia si videre posses, illos non felices putares. Non multos magnos noui: sed, quos noui, eorum conditio talis fuit, vel est, vt nolim cum illis permutare. Non miseri semper vitiis sunt, sed magnitudine.

1464 Ostendendum, esse vbi vitae ipsi praeferenda sit honestas, vt in periculo patriae, et vbicunque mors nostra magnis illam liberare molestiis, magna adferre commoda possit:

Hic magnitudo animi vitam ipsam non ita admiratur vt virtutem et gloriam. Quum constet ex religione naturali, Deum auctorem esse non nostri solum, sed rerum omnium: hinc facile patet, melius vnum perire, quam multitudinem miseram esse. Hinc milites laudandi sunt, et amandi vel maxime: Quorum magnitudinem animi minuere philosophematis, mera stultitia est. Terram mihi dehiscere putabam, vel optabam, quum (* in conuiuio militari apud Fortissimum ducem a Druchtleben, cuius memoriam seruat Biogr. Goetting. T. II, p. 183 ) audirem, hominem esse, (* § 1381 iam adfuit,) qui philosophum se et theologum putaret, sed qui derideret milites, quod auderent pro patria mori, et lectum hunc honoris valere iuberet, (* fimetum potius praeoptans. Mirabatur noster patienriam fortissimorum virorum; nullum enim ne verbum quidem contra dixisse: adeo vt ipse nesciret, vtrum generositas, an ducis reuerentia, an stupor, eos cohibuerit. Ipse autem opposuit homini, quum primum Prorectoratum a. 1743 susciperet, programma illud, quod Opusc. min. T. V p. 133 continet, et orationem, quae ibi indicatur, inprimis vero praef


page 616, image: s616

tionem ad Io. Casim. Happachii Commentationem de calnmnia religiosa, Coburgi 1748 4. vbi de sanctitate quarundam opinionum, quae speciem vanitatis habere multis videntur, vt gloriae, amoris patriae, rel., agitur. N.) Excessus aliquis est, quod se metu turpitudinis adigi putant cogique ad pugnam solitariam. Rex Borussorum de duellis praeclare alicubi disputat. (* In Epistoia ad Stillium. Cf. et Pauli Leben grosser Helden Th. IX. p. 98 N.) Hoc tamen videmus, esse cupiditatem gloriae, quae non patiatur se restingui. Non desinent ante, quam proponatur ignominia. Non contemnamus milites, sed laudemus. Gaudeo milites esse, ne ego cogar puguare. Et fatendum est, hanc veram esse magnitudinem, prae officio contemnere mortem.

1465 in quo quidem infinitum quantum praestat philosophiae hic vacillanti inter illud, Aut nihil ero, aut bene mihi erit, christianorum persuasio.

. Huc exit disputatio Socratica. (* Est illud Dilemma, quo Socrates auimum sustentabat moriens apud Plat. in Apol. p. 368 Lugd. et Cic. Tusc. I, 41; quod et suum facit Cirero Laelii gerens personam de Amic. 4, qui vbique spem immortalitatis prae se ferens maximam sic concludit in libro de senectute extremo: Quod si in hoc erro, quod animos hominum immortales esse credam, lubenter erro: nec mihi hunc errorem, quo dilector, dum viuo, extorqueri volo. Sin mortuus, vt quidam minuti philosophi censent, nihil sentiam, non vereor, ne hunc errorem meum mortui philosophi irrideant. N.)

1466 Contra dolores proderit ipsa imago pulchra viri fortis dolorem contemnentis.

Habemus multa etiam aped veteres incitamenta. Laconum pueri circa Dianae Orthiae aram verberibus accipiebantur. Inde Petronius (* c. 105) Tres plagas Spartana nobilitate concoxi. (* conf. Lipsius ad Sen. de prouid. c. 4) Vnde Plagipatidae Plauto (* Most. 2, I. 9) vo.


page 617, image: s617

cantur. Assuefacere scilicet illos volebant, vt dolores perpeterentur. Est hoc inter ipsa prima naturae. Puer nobilis dolorem contemnit. Tolerantiae exempla ostendunt quidam Circulatores. Bellonarii quoque et circumforanei homines se vulnerant in foro. Apud Christianos sunt Flagellarii. (* conf. Christi. Schoetgenius de secta flagellantium, Lips. 1711.) Hodie in Hispania, Vindobonae, Bauaria, et pluribus Germaniae regionibus idem sit. Apud Muhamedanos sunt Deruishii, qui magnos dolores perferunt. Huc pertinent ludi gladiatorii apud antiquos.

1467 Paupertatem etiam amabilem reddet illud olim obseruatum ipsius cum ingenio, et omni virtute, cuius nutricula et custos esse solet, contubernium.

(* Vid. Intt. ad illud Petron. Sat. c. 84 Nesio quo modo bonae mentis soror est panpertas. N.) Non nego, me vehementer amare ingeniosos pueros, sed eo magis, quod sunt pauperes, qui sunt, ex quibus noui homines oriuntur, et eo ipso, quod virtute et ingenio praediti sunt, enituntur contra paupertatem. Non sermo est de affectata ista philosophorum et monachorum paupertate, sed de vera, duro labore victum quaerentium, sed de talibus, qui ingeniosi, pauperes cum hilaritate animi, et aperta fronte. Cf. 1462. Noui plures, semper serenos, semper amabiles. Percurri saepe Lipsiam et alias vrbes paulo maiores, quarum mihi notitia fuit, inuenique, plerosque, qui publica munera gererent, in iuuentuto pauperes fuisse. Pauperes etiam inprimis sunt, qui non inhiant diuitiis, sed satis habent iis, quae dedit prouidentia, et qui in casa rustica contenti viuunt.

1468 Ad infortunia alia excipienda fortiter, et constanter ferenda, proderit hinc conscientia;

Haec est coticula virtutis, vnde possumus cognofcere, vtrum profecerimus in virtute, si quis ferat pa


page 618, image: s618

tienter incommodum non meritus. Sed, qui dicunt, Ich bin so vnschuldig als die liebe Sonne, illorum progressus in studio virtutis non magni sunt. Soleo his ostendere Socratis exemplum (* apud Xenoph. Apolog. fin.), qui amico ipsius calamitate, quod innocens sit, dolenti, barbam demulcens, Igitur velles, inquit, me meritum perpeti haec mala? Vnum tantum incommodum subit, et semel modo patitur, qui innocens est. Potest tranquillus esse, et bona sua causa niti: sed alter habet perpetuo aduersariam conscientiam, quae illi exprobrat, illud meruisse. coaf. ad § 1472.

1469 hinc familiaris olim inconstantiae rerum humanarum cogitatio, exemplis omnis aeui et quotidianis firmata.

Semper cogiremus, quam multa murentur semper; et ob id ipsum quoque mala mutatum iri spes est, et aliquando bene futurum. Rudolphum Augtistum Brunsuicensem Ducem dicunt, quum aliquando in vico esset, vigilem nocturnum canere audiuisse, Es bleibt ein Ding nicht immer so, Ihr lieben Christen seyd munter und froh, Vnd lobet Gott den Herrn! quem postero die ad se vqcari quum iussisset, interrogasse, quae cauasa esset huius nouae cantilenae: Cui ille: Se consulem in hoc vico fuisse; quum autem rationis et scripturae expers sit, fe potius pecuniam, quam tractandam habuerit, recte servasse et custodiisse, quam vt rationes attulerit. Hoc quibusdam non placuisse: hinc sibi munus esse abrogatum. Dux, quum rem cognouisset, et nullum exstaret traudis ac malae administrationis indicium, illum reistitui in pristinam fortunam iussit. Exempla inconstantiae sunt infinita. Elisabetha filia Petri M. ad priuatam vitam redacta exclusa erat imperio: nunc (* alternatis vicibus) regnat feliciter. Theresia paene exuta fuerat omnibus rebus. Floridus (Fleury) Cardinalis, qui primum praeslitit nomine Regis sui Sanctionem pragmaticam, primus


page 619, image: s619

fuit, qui illam violauit. Belgae numum cuderunt, in quo erat Thuresiae effigies: ad latus inclinauit se Cardinalis digitis prioribus iudusrum reginae sublaturus cum verbis Beigice expressis, Hoe staet het met den Nederlanden? (Wis stehts vm die Niederlande?) Vox autem Niederlande apud Belgas aequiuoca est, et significat quoque aruum genitale. Volebat illi iam indusium exuere. Adeo nempe erant res illius in angustiis, vt, nisi GEORGIVS noster, quidquid carum habuit, vitam ac sanguinem, populum et filium, pro illa obiecisset hostibus, iam forte nulla foret. Quoties scripsit ad Regem nostrum, Mein lieber Papa! Nunc illi reddit gratias bello funelstissimo, quod incepit.

1470 Eadem cogitatio etiam leuitatem et insolentiam, quae secundas res comitari solet, excludet.

Fortuna, i. prouidentia, Menzicouium parua artocreata vendenda circumferentem sustulit ad primum fastigium; eundem etiam detrusit. Lestockius ex chirurgo Minister intimus factus est; sed etiam rediit ad primam conditionem; (* et denuo in pristino dignitatis gradu locatus fuit. Reliqua fata viri cognosce ex S. R. Buschingii Magazin fur die neue Hist. vnd Geogr. P. I p. 32 sq. et P. II p. 435 sq. N.) Cardinalis Bernisius factus est; sed Deus scit, vbi nunc sedeat in cella, et oret Pater noster. (* Quum haec pararem typothetis, inclusus eum reliquis purpuratis Patribus in Conclaui, in locum Clementis XIV Pontificem surrogabat. Sed tum quam fuerit res eius prope conclamata, si quis scire auet, euoluat Geheimnisse zur Erlaeutesung der Geschichte vnserer Zeit, 1761. 8. p. 48, vbi multa lepida inueniet. Ceterum Gesnerus libro suo adscripserat haec: N.) Besturhef, Achmed III, (* de quo vid. Ionas Hanway zuverlaessige Beschreibung seiner Reisen, 2 Th. p. 236, N.) Iacobus Stuartus, Ioanner Russus, (* vulgo jwan:) Duo Reges Poloniae, Neuhofius, (* Corforumrex, quos in bospitium meritorium Venetiis fabula Voltarii Candidus, f. Optimismus, congregat.



page 620, image: s620

1471 Iniuriae aliorum et adulatio ficta non valde mouebunt eum, qui veri honoris notiones semper praesentes animo habebit:

Qui semper cogitat, verum honorem esse reflexionem, vel reflexum, virtutis, illum non mouebunt voculae plebis. Est alexipharmacon contra superbiam (* si quis laudatus cogitat, an dignus fit hac laude:) et contra contemtum, si quis scit, se virtutem habere. (* De fabro Hardenbergiano, cuius alias hic mentionem facere solebat, vide 1. M. Gesneri Biographia Academica Goetting. Vol. III. p. 164 sq. N.)

1472 qui cogitabit, hoc velle, qui nobis maledicunt, vt irascamur;

Hanc voluptatem non debemus illis indulgere, qui hoc quaerunt iniuriis, vt nos moueant. Discamus ab animalibus. Canis magnus, caper, asinus Homericus (* [gap: Greek word(s)] 557) ' contemnunt iniurias aliorum, nec moventur latratibus catellae. Elephas non curat muscas. Hoc emplastrum est contra morsus maleuoli, qui nos vult laedere.

1473 grauiter ferre debere crimina illos, quos sua redarguat conscientia.

DE CASTITATE

1474 Summum prope fortitudinis etconstantiae, et verae animi magnitudinis gradum obtinet castitar, venereae voluptatis, quatenus illa a fine suo aberrat, contemtrix et viectrix.

Cf. 1427 - 32. Vt cibi et potus finis est conseruatio indiuiduorum et singulorum; ita Veneris conseruatio generis nostri. Qui extra iustum matrimonium vagatur, aberrat a scopo auctoris nostri.



page 621, image: s621

1475 Hanc porro, vt insidiosissimum hostem, primo aditu arcet, oculos, aures, phantasiam custodit:

Nusquam magis a principiis cauendum et abstinendum est, quam hic. Pulchra est fabula de sole, et vento, et viatore, (* apud Plutarch. coniug. praec. Op. T. II p. 139 D: Avian. 4: Locman 34, alios.) Ventus et sol certare inter se conuenerunt, vter prius viatori pallium possit eripere. Ventus flat, quantum potest: inuoluit se rusticus. Sol blanditiis ilium allicit, vt deponat. Ita in aduersis multi sunt fortiores, quam contra voluptatum blanditias. Accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis. (* Terent. Eun. I, a. 5.) Optimum remedium est hoc: Fugiendum est. Vt in poesi est; ita etiam in amore. Multi non possunt versus facere sine incitata phantasia: et multi non amarent, nisi inducerent animum ad amorem.

1476 ab intemperantia, ab otio, sibi cauet:

Haec enim augent phantasias. Sine Cerere et Baccho friget Venus. (* Terent. Eun. 4, 5. 6.) Otium est puluinar Satanae: et implet animum phantasiis. Quaeritis, Aegisthus quare sit factut adulter? In promtu causaest: desidiosus erat. Ouid. Rem. am. 161. Otia si tollas, periere Cupidinis arcus; Contemtaeque iacent, et sine luce, faces. ib. 139, Totus liber Ouidii plenus est vtilibus regulis.

1477 ineptias, stultitias, furores, miserias amantium;

Boineburgius, Conringii et Leibnitii amicus, Proprinceps Eichsfeldii, quoties in publicis rebus aliquid eueniret, cuius rationem non posset inuenire, Debet, dicebat, aliquid scortationis subesse (Il y a de la foutrerie dedans). Dimidia pars infelicium reperit infortunium suum in hoc fonte, et incidit in calamitatem ex stulto


page 622, image: s622

amore. Illa phantasia, si finem consequitur, perdit eorpus: si non, euertit mentem. In hospitalibus non alii frequentiores, quam quos amor excussit ratione.

1478 morbos, infamiam, mortes veneris mancipiorum cogitat:

Morbi tales tanto sunt turpiores, quod etiam ad posteros propagantur. Nam fontem inficiunt, et restituuntur in filiis et nepotibus. Luceus Gallorum dux, quum bibliothecam nostram videret, dicebar, hunc locum aptari posse ad valetudinarium, et ad quatuor millia talium hominum, quos in exercitu haberent, curanda. Binas literas super hac re ad summum ducem Richelium misimus, causantes Mercurium, quo dicebant hunc morbum curari, inficere posse aerem, illumque pestilentem reddere. Luceus nobis gratulabatur ignorantiam Mercurii: et Richelius, quum repugnaremus, dicebat, Igitur non vultis bona vestra. Intercepistis studiosos vestros maximo beneficio, qui, si vidissent miserias talium hominum, tanto studiosius ab tali vitio vibi erant cauturi. Non disputamus; respondimus, sed nulla mater vult filium fuum in hoc loco esse, vbi MMMM. hoc morbo laborant. Fabula docet, stragem magnam ex his morbis accidere.

1479 praemium castitatis, longam pubertatem, et robur, et felix matrimonium.

Tacitus Germ. 20, 4 de maioribus nostris, Sera iuvenum Venus, eoque inexhausta pubertas. Constat, semen esse succum pretiosissimum et saluberrimum. Iam Heraclitus philosophus, et vetustissimus animalium spermaticorum inuentor, dixit, (* apud Hippocrat. de diaeta I, 18 p. 347, Foes. conf. § 766 - 69.) Vt ille est fortissimus et potentissimus, qui magnum exercitum habet, ita robustus est, qui magnam vim [gap: Greek word(s)] in se conrinet. Pythagoras interrogatus, quando cum vxore concumbendi


page 623, image: s623

tempus sit idoneum: Quando, respondir, velit quis esse infirmior. (* Diog. Laert. VIII, 9.) Contra conf. n. 1334. Ibi est peccatum; hic poena.

DE IVSTITIA

1481 Natura ita comparatum est, vt, quae vel bene vel male in alios consulimus, ea auctori primum bona vel mala sint.

Hoc cognitum est, quamdiu philosophati sunt homines. Non potest aliquis bonum facere, quin sibi ante omnia iustus, castus, cet., sit; sibi conscientiam bonam pariat, et sic porro. Deinde illum amant alii. In hoc etiam nuiltus Socrates. Iustum, humanum, veracem, virum sequuntur, h. e. volunt habere sodalem, arbitrum, ducem etc.

1482 Deum amicum habere qui postulat, no filios illius laedat, cauet:

Quis enim potest dubitare, DEVM velle suum opus saluum esse? Est inter prima naturae noflrae (* § 1235.)

1483 filiis ipsius, hoc' est, hominibus omnibus, vt bene sit, quantum in ipso est, dat operam.

Non opus est vineulo alio fortiore, quam hoc, DEVS vult. Deinde respectu nostri, Vt ameris, amabilis esto. Consequi DEVS vult finem suum generalem, conseruationem hominum.

1484 Considerat illos maxime ea parte, qua sunt amabiles, et in his etiam, qui turpes sunt,


page 624, image: s624

inimici sunt, aliquid, fi minus amore laeto, certe misericordia dignum, certe aliqua parte conducens, deprehendit.

Amor laetur est, qui libenter amat, mit Vergnugen. Dicere possum filio aut cognato, Fac, vt, quem necesse amo, libenter amare possim. Hic multum prodest, attentionem aliorsum, quo opus est, transferre. Vt dominus seruum, non optimum de cetero, amare potest, qua parte callidus est, qua miser. Vt Hussius subrisit cum misericordia, (* quum rusticum videret ad rogum suum sarmenta portautem) dicens, O sancta simplicitas! In quantum vult pius esse, non potest mihi displicere. Cicdiuin. in Caecil. (* c. 13) de Hortensio dicit, Cuius ego ingenium ita probo, vt me ab eo delectari facilius, quam decipi, putemposse. [Deleclatur eius artificiis, Fechterstreiche. ] Vt dominus delectatur seruis suis improbis, qua astuti sunt: Vt in Euangelio dominus laudat iniustuni oeconomum, s. dispensatorem: miseretur, qua sunt stupidi. Fabula Lessingii: Hercules in coelum admisses primum salutat lunonem.

1485 Gradus tamen in ea re videt sapientia, vt plus debeatur sociis quibuscunque:

Ad finem societatis respiciendum est. Generatim omnes sunt amandi; sed sunt gradus amoris, (* de quibus suauissime, vt solet, Cicero Offic. 1, 17 disputat. N.) Consortes fortuna eadem, Socios labor idem, V num collegas efficit officium: Sed caros faciunt schola, ludus, mensa, sodales. Sunt diuersae societates. Consortem debeo etiam propter me iuuare: et socio non debeo me subducere. Collega non debet alterum laedere; sed iuuare, honorare. Mensa felicius euenit, si conditur laetis sermonibus. Quo magis te hic amabilem feceris, eo ipse eris felicior.



page 625, image: s625

1486 aut quibus promissione, pactoue quocunque, deuincti sumus:

Hic etiam respiciendus finis, ex quo interpretanda sunt pacta. Semper respicere debemus ad nos ipsos, et cogitare, cur hoc foedus, hanc societatem, iuierimus. Conf. Cic. Offic. III, 14, vbi de Canio. Si fidem debitam praestamus, faciaius, vt alii libenter nobiscum contrahant.

1487 omnia autem amicis, quorum possessionem in maximis vitae commoditatibus, qui sapiunt, referunt.

Apud Xenophontem (* Memor. II, 3 sq. ) pulchra est comparatio Socratis, vbi amicos comparat cum membris corporis, quae nititur illa imagine, Alter ego. Explent munus oculi, pedum, reliquorum, in diuersis, remotissimis etiam, locis. Si quis obiiciat, parum quaeris felicitatem! Quidni? Honesta eadem sunt vtilia. Honestum est color ille verae vtilitatis, quo agnoscitur. Transfero mere ex iure naturae ad Ethicam. Illa doctrina difficilis lectio est, et ethica, ad quam nos debemus parare tota vira.

1488 Vinculum societatis quum sit sermonis, et reliquorum signorum animi nostri, veracitas;

Signa animi interdum silentium, nutus, manus porrecta, En dextra fidesque.

1489 quum fides et auctoritas viri boni multum saepe prodesse et aliis, et ipsi adeo, possit;

Notor, testimonium, aduocati in iudicio, commendatio, rel.

1490 quum contra omnium iudicio summa turpitudo sit mendacii:

Vn dtmenti summa iniuria videtur Gallis: et Germani nostri relata putant mendacium et alapam.



page 626, image: s626

1491 ita se instituit et alios vir sapiens, vt plane ingenio ipsius repugnare mendacium appareat.

Talis fuit Atticus. Silentium, sermo, nutus, dextra, cetera, debent omnia consentire in bono viro. Non diffiteor, me horrorem cepisse contra aulicos, ab eo tempore, quo vidi, eo ipso puncto temporis, quo alteri premunt manum, vt sanguis sequatur, tamen pectus gerere plenum odio et inuidia. Vanitas est eine Liige. Mendacium est cum malitia iunctum. Sed vanitas quoque turpis est, et ridicula et ipsa. Repraesentatio honoris ex veracirate, et turpitudo ex mendacio, ponit illud. Inprimis Getmani recte docent, [ Mendacium alapa est compensandum. ] Et sine dubio, si ita fieret in paruis, non inulti exfislerent mendaces. Ego tria exempla noui, vbi paululum sanguinis ex alapa post primum mendacium in domo mea sequeretur; quod hunc habuit fructum, vt mendacia oderint cane peius et angue. [Si hoc prouerbium obseruaremus, praeclare ageretur.] Sed sumus slulti. Si parui mendacium paulo ingeniosins dicunt, amamus. Docemus illos meutiri. Nutrix dicit: [Puerulus non fecit, sed felis.] Deinde assuefacimus illos, vt in proximum transferant culpam. Miserum est, si principes accusant se inuicem mendacii. Franciscus I et Carolus V prouocabant se. In aulis debebat esse asylum veritatis. [Non ius iurandum fidem addit viro; sed vir iuri iurando. ]

1492 Vtque vanitas sermonis vitetur facilius, mauult peccare in partem cautiorem:

1493 peccari tamen etiam taciturnitate posse, intelligit.

Si alterutrum faciendum sit, potius taciturnitate peccetur. [gap: Greek word(s)] . Quo plura, quo rapidius, quis loquatur, tanto faepius illum falsa dicere probabile est Certe centum homines lingua sibi sua


page 627, image: s627

comparant molestias, prae vno, cui silentium nocuerit. Interim etiam hic peccatur. Iungit Horat. Sat, l, 4. 84: Absentem qui rodit amicum, et illum, Qui non defendit, alio culpante; solutos Qui captat risur hominum famamque dicacis; Fingere qui non visa potest, commissa tacere Qui nequit; hic neger est, hunc tu, Romane, caueto. Vitiosa est taciturnitas in rebus nihili, aut non necessariis; et ingenii aut nimis meticulosi, aut stupidi, aut conscii malorum, certe parum aperti indicium. Galli solent distinguere inter reserve et mysterieux. Illud laus est, et moderationis ac prudentiae; hoc vel stuporis, vel animi subdoli. Qui rugas in fronte trahit, quoties aliquid interrogatur, aut dicere conatur, ille pierumque mysteriosus est, et mali sibi confcius, metuitque, ne quid erumpat. Ille est sapiens, qui alias aperti animi tacet, quod tacendum est. Desinit taciturnitas esse, appareat: siquis dicat, se scire aliquid, sed tacere debere.

1494 Ioco, si sit ingenium, vtitur ad amicos oblectandos:

Qui velit ingenio cedere nullus erit. Non contra. Hic finis dat mensuram ioco. Diximus ad 1317.

1495 sine cuiusquam contumelia:

Haec ipsa dum cogitamus diligenter, paramus nos, vt recte nos hic geramus. Cogitemus, quid nobis animi sit, si quid iacitur; si alter nobis praesentibus dicit, quo nos peti videamus. Habest hic pulchrum prouerbium Graeci [gap: Greek word(s)] De pila dixi 1317. Observaui impatientissimos interdum ioci esse, qui ament iocari: hoc plane iniustum est. Inter duella XXV dimidia parsex eo oriuntur: alter rusticius iocatus est; alter rigescit, non vult pati. Haec qui cogitat, abslinebit a ioco etiam modico. Facilius patiuntur homines maledtcta alia, quam stultitiae exprobrationem. Hinc pendet vis satirae etc.



page 628, image: s628

1496 sine obscenitate;

Turpe genus applausus est, qui in collegiis obscenitate homines studet capere.

1497 ad viam aditumque vero parandum, ad odium vitiis conciliandum ex ridiculo.

Horatianum Serm. I, 10. 14: Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res, habeamus in mente. [Ioco saepe plus essicitur, quam fusa oratione. ] Kyauius non tantum effecisset longa oratione, quum Accisas vellet abrogatas, quam praestitit butyro per mauus multorum tradendo; quod, ad regem vbi peruenit, vixvnciae pondus habuit. Fuit potens demonstratio. Ita alius iocus Regem, si capax fuisset admonitionum, potuisset ad meliora perducere. Quum apparatus magni fierent ad deducendam coniugem nuper mortuam, principem Austriacam, vident pridie arcum triumphalem. Haec porta, inquit aliquis, nimjs est angusta: Rex contra, Possunt duo currus iuxta se inuicem intrare. Respondet Kyauius: [Imo iusto plus amplior est: Cras centum praedia transibunt. ] Dicere volebat, nobiles vendere debere praedia sua propter pompam.

1498 Meminit vt proditionem, sic amari maledicentiam, auctores inuisos.

Vox Philippi quoque: Proditionem amo, sed odi proditorem. (* [gap: Greek word(s)] Plutarch. Romul. p. 28 A., idem Augusto tribuit, Apophthegm. p. 207 A. N.) Saepe, qui prodiderunt patriam, mortem passi sunt ab illo ipso, cui prodiderunt. Ita de maledico possent cogitare, illum non modo arma habere contra hos, quos mordet, sed contra hos ipsos quoque, quibus nunc maledicendo studet placere. Seurrae exosa appellatio et fama. Cicero ipse in odium et pericula incidit.



page 629, image: s629

CONIVGIVM

1499 Amicitiae, do qua modo dictum est (1487), summum gradum esse coniugium, supra iam ostensum (1320), et legibus ipsis rationes intextae sunt, quibus diligenter cogitandis animus subigendus est.

Qui enim nihil cogitat nisi de voluptate et commodis, ille excidet spe sua. Coniugium est vera felicitas; est coelum in terra, si felix sit; sed idem etiam, si sit infelix, inferis similis potest esse carnificina.

1500 Sed, quum his praeceptionibus non soleant vti, qui iam circumspiciunt coniugem, ceteris illud commendandum est, felix matrimonium illos maxime sperare posse, qui mentem virtutum omnium et praeceptis et exercitationibus conformauerint:

Certe moribus, qui apud nos honesti putantur, non valde laudantur, qui in academia prospiciunt sibi de coniuge. Ante ducentos annos hoc erat in vsu, inprimis in Heluetia, vbi etiam in academiis vxorem secum habebant, quae coqueret et lauaret; sed transiit illud tempus. Hodie neque honestum est, neque vtile. Non est opus festinatione. Non fient rarae puellae. Amicitia vera autem non esse potest nisi inter bonos, quem locum diligenter tractat Cicero in Laelio. Amicitiae inter vitra contractae sunt vitreae: Sed aeterna est illa, quae ex literis et virtute nata est (* Conf. Gesn. Biogr. Acad. Goett. Vol. III p. 135 sq. )

1501 frugalitatem praesertim, temperantiam, castitatem, esse, vt dotem maximam, ita certissimum familiae stabilimentum.

Infinita exempla eorum sunt, qui se felices putarunt, quum pulchras diuitesque ducere contigisset. Sed


page 630, image: s630

ea ipsa causa fuit infelicitatis suae. Solent, qui tales ducunt, vendere imperium suum: aut vir est imperiosus, fit tyrannus, et dilapidat diuitias, Magni Boerhauii filiae et Harlemensis consulis filii tristia sunt huius rei exempla. [Vxor Professeris nostri Sellii minimum centum millia florenorum Belgicorum dote acceperat. Et, quum scholas haberet, in auditorio candelabra et emunctoria conspiceres argentea, et quae sunt his similia. Pecunia omnium opinione citius erat consumta: nunc Parisiis relationes publicas scribit. ] (* Iam, vt ex vita Rabneri epistolis eiusdem praefixa cognoui, docet ibi linguam Germanicam. N.) Audiamus potius Horatium III, 24. 21: Dos est magna parentium Virtus, et metuens alterius viri Certo foedere castitas; Et peccart nefas, aut pretium emori. Peccare vocabulum leuissimum est, et significat id, quod leuitas Italica hodie vocat Peccatillo. Ita apud Romanos in vsu est. Ouidium inprimis, et de impudicitia accipitur. (* Ita Graecorum [gap: Greek word(s)] inprimis in N. T. N.) Sensus est: [Si id, quod homines dicunt ein Versehen, paruum errorem, pro vitio habet: quod aliis est courtiser, illi est scortari. ]

EDVCATIO

1502 De cura autem subolis vel maxime cogitare Academicos iuuenes par est, quum illi in partem educationis vocari ab illustribus et generosis, vel quacunque alia fortuna eminentibus, vel a republica adeo ipsa, soleant.

Educatio maxima pars est Ethices: haec enim docet, quomodo assuefaciendi sint homines ad virtutem. Aeschinis dialogus ostendit, non posse doceri. Et hoc testantur collegia Ethica. Assuefactio caput est, vt in lingua Galliea, saltando, ceteris, ita in virtute. Non putandum est, educationem sortem esse tenuium hominum: Iam generosi adhibentur ad principum educationem. Ille, qui in Gallorum exercitu nunc Legatus Ducis


page 631, image: s631

est, (* et cui iam nouus Rex Ludov. XVI militiae Gallicae curam mandauit, N.) de Muys, iuuenis fuit inter sodales Delphini. Et omnes boni viri curare debent, vt scholae publicae bene sint constitutae. Certe omnium interest recte educari pueritiam.

1503 Cogitare iubet philosophia patres, et qui vicariam illorum curae prouinciam imponi sibi patiuntur, nihil esse solicita cura dignius vnoquoque puero, qui possit, prout tractatur, vel magnum bonum fieri suorum et reipublicae, vel magnum malum:

Nuper ad § 1444 de hac re dictum est. In Aeschinis dialogo est, si sciretur, qui [gap: Greek word(s)] futuri sint reipublicae, eos diligentissime custodiendos esse. Ergo tractandi omnes tanquam materia, ex qua fieri possit [gap: Greek word(s)] Magna hic vis est Christianae religionis. Nolite contemnere paruos. [ Vae illi, qui conscelerat horum paruulorum vnum. ] Juvenal. XIV, 47: Maxima debetur puero reuerentia.

1504 mature suscipiendam curam, dum mollia omnia sunt, et figuram quamcunque facile accipiunt.

[gap: Greek word(s)] felices. Horat. Ep. II, 2. 7: Idoneus arti Cuilibet, argilla quiduit imitabere vda. Si malos habitus assumsit, maior labor est in dedocendo.

1505 Posset inductione ostendi, pleraque vitia, quorum nomine accusatur naturae nostrae corruptio, et peccatum originis, a prauitate et stultitia educantium oriri.

Potest ostendi per omnia praecepta. Vel maxime circa prima naturae hic peccatur. Conferatur disputatio (* § 1461) laudata. Hoc deprehendo quotidie magis.


page 632, image: s632

Non quasi negandum sit malum illud naturale; sed pleraque peccantur ab educantibus. Non coguntur mature parere. Vindictam priuaram docentur. [gap: Greek word(s)] liguritores, delicatuli, amatores et amafiae fiunt, relinquuntur inter manus, meretricum. Pecuniam et hicrum nimis amare condiscunt. Mentiri vel docentur, vel non deterrentur. Absurdae religiones S. Christi, angelorum, irae DEI tonantis. Mendaciis his deprehensis tollitur etiam religio.

1506 Quantum ergo fieri potest, mox ab initio curandum est, vt ament eos, a quibus formari docerique debent:

Amor docet literas. Quem amat puer, hunc audiet, cum hoc versabitur libenter. Amor docet omnia bona. Hinc Athenienses instituerunt talem amorem, qui doceret iuuenes omnia bona: vocabant amicitiam, amorem, [gap: Greek word(s)] Dolendum est, subiisse deinde etiam aliquam turpitudinem. Vt in omnibus socieratibus peccatur saepe, ita non negabo, talia etiam apud gentiles, etiam in schola Socratica inter discipulos talia exstitisse. Ceterum institutum est laudabilissimum.

1507 blanditia quae grauitati nihil deroget:

Parui sensibux magis ducuntur quam ratione. Blandus vultus plus efficit quam alia. Pulchre Gallorum humanitas se demittit ad familiaritatem. Ita paruos Mon Ami appellant. Memini me etiam in publica schola iuvenes allicuisse humanitate. Quum adulti sunt, quum in academiam venerunt, etiam si saepius ita decepti sint, non credunt se esse deceptos, si dieas, te illos amare, quum moneas.

1508 indulgendis voluptatibus innoxiis:

Sunt parua. Si tollas in altum; ostendas speculum, et fimilia. Possent mori pro tali, qui ita cum illis agit. Metuunt tristem vultum, et plus illo effici potest quam plagis.



page 633, image: s633

1509 ignoscendo erroribus:

Hic vehementissime peccatur priuatim et in scholis. Vitrum fractum, haesitatio aut error memoriae, vt magna peccata puniuntur. Si puer fregit quid, si contra decorum leuiter offendit, condonandum est. Kiesewetteri in schola Vinariensi rectoris tres pueri hac in re male sunt habiti. Si sine chirothecis prodirent, tumultuabatur, quasi sacrilegium esset. Contra, si inter preces pedibus se calcitrarent, garrirent in templo, hoc non curabat. Tristern euentum habuit neglecta educatio. Alter in naufragio periit; alter capite plexus; tertius mortuus est inter ebrietatem. Inprimis in schola sic peccatur circa Grammaticam. Non est ratio in declinatione. Facilius discere possum VI versus, quam mensa. Et si memoria fallat; si vocabula non teneant, puniuntur tanquam propter flagitium. Idem Kiesewetterus paruus erat: igitur astu et fraudibus vsus puniebat. [Ad iuuenum longiusculorum caput manus eius non pertingebant: igitur digito demonstrabat locum in libro, Huc specta, dicens, iam quidem tibi condonabo: inter dicendum vero, quum isse introspiceret, alapam ei infligebat. ] Sunt haec ridicula, quum transierunt, et narrautur; sed tristissima effectu suo.

1510 efficiendum praesertim, vt in beneficio ponant doceri, poenam autem maximam putent, si hoc illis negetur.

Parui, si fabulam narras, amabunt te: si dicas, Parturiunt montes, et his similia. Qui ita cum illis agit, talem sequentur, vt Hamelensem murium captatorem. Curiositas est alenda.

1511 Maxima debetur puero reuerentia etc. (Iuuenal. 14, 47), vt conseruetur auctoritas, ne noceatur illi exemplo.

Maxima debetur puero reuerentia: si quid Turpe paras, nec tu pueri contemseris annos, Sed peccaturo obstet


page 634, image: s634

tibi filius infans, rel. Multos haec verba dabunt in pudorem, quibus minatur dominas Vae! Quae turpia sunt, aut videntur, aut nocere possunt; cuicunque patefiant, modo hic ne palam fiant.

1512 Adducantur parui, vt statim quidem pareant iussi:

Si ordo inuertatur, pericula non euitabit puer, molestus erit, cet.

1513 deinde vero rationem requirant, et discant, cur faciendum vnumquodque fuerit.

Vehementer inclinata est paruorum curiositas, vt velint scire Cur? Mox accedit [gap: Greek word(s)] Volunt sui domini esse, imperium exercere, et eo magis quaerunt. Si tempus et ratio permittit, bonum est dicere causam, eo deinde iucundius parent. Sed saepe non potest sine periculo sunmo fieri. Potest puer interim mori; aut dimidius ardere; aut in fossam cadere; aut ad hetbam, vbi anguis lateat, accedere. Debet ante omnia parere; sed deinde potest ratio reddi. Accidit in mea familia, vt acum haberent parui in ore. Est res perniciosissima. Quae habent in potestate sua, nolunt amittere, nolunt exspuere: hinc irrui aliquoties in illos, tanquam ipsos vellem deuorare, eosque perterrui. Quum tussiunt, nolunt exspuere, rel. Sed sunt maiora. Si puer nihil velit discere, quam cuius vsum sciat, nihil discet. Saepe non dici ante potest causa, cur faciendum sit. Dicendum est: Nunc tantum pare, deinde dicam. Scis, me nihil suadere, nisi quod prosit.

1514 In primo vel mendacio, vel furto, vel damno dolose dato, quam vehementer fert humanitas, castigandi, et vix denuo poena opus erit.

Vehemens nota in Phautasia. Plagae, vehementissimae etiam, optimum sunt remedium: neque metus


page 635, image: s635

est, ne irascantur, si dicas, Te non libenter facere, te illorum vtilitatis causa facere. Sed omni modo cavendum est, ne in cousuetudinem plagarum adducantur parui. Sunt vt canes: quo magis pulsantur, tanto magis adulautur.

1515 Non postulandum est, vt per omnia sapiant, vt graues sint pueri, h. e. vt non sint pueri.

Demittimus nos ad illos, quum volumus eos [gap: Greek word(s)] quum osculamur; ita etiam in aliis rebus. Apud patentes non est metus, vt hoc fiat: illi amant suos. Agesilaus (Aelian. V. H. XII, 15 ) deprehensus est equitare in arundine: Interuenienti dixit, Noli dicere cuipiam prius, quam ipse sis pater. Balbutiunt parentes cum illis, rel. sed sunt alii, nimis seueri comites.

1516 Vnus et constans tenor disciplinae observandus, qui consuetudinem inducat.

Assuefaciendo discunt omnia. Consuetudo est in repetita actione. Quo saepius peccatur, tanto magis assuescunt. Sunt aliqui morosi: hodie laudant petulantiam, cras ob eandem causam pulsant.

1517 Prout crescit intelligentia, vsu conformanda est ratio, tum numeris et lineis tractandis:

Credibile est, Romanos rationis nomen transtulisse ad vim argumentandi, quoniam videbant, in arithmetica esse maximam facultatem rationis. Circa lineas et numeros sunt exercendi ab anno VIII, summum X. Tum enim sunt maxime idonei harum rerum discipuli. Est hic, vt de S. S. dixerunt, Natare elephantum, et transire agnum. Ita pueri facillime progrediuntur in his. Nec possunt incrementa aptius obseruari quam in numeris.



page 636, image: s636

1518 tum in lusu, et omni actu vitae puerilis quoque, requirendis docendisque rationibus.

Pueros vel ludendi vel instituendi causa vbique possumus docere. Vt hoc vtar, in pila, item vbi lusus ferularum etglobulorum eburneorum est, Billard, facilis est disciplina Catoptricae. Angulus incidentiae est aequalis angulo reflexionis. [Globi resilientis motus idem est, qui fuit incidentis, cet. ] Arithmetica potest exerceri in ludo chartarum.

1519 Fabulae ipsae et ludi huc conuertendi, Leibnitiani etiam illi cum successu adhiberi possunt (1389).

Ita habent lusum memoriae: Puella fert oua in forum; pro eorum pretio emere cogitatduas gallinas; deinde emere vitulum vult; tum vacca fiet; partura est et ipsa vitulum; tum sperat virum; in nuptiis saltabimus, cogitat; incipit saltare, delabuntur oua. Huc pertinet fabula Gallica, Le Pot de miel; (* Germanicae plures, veluti Hagedornii Herzog Michel, Gleimii lactia (Milchfrau), aliae, quibus omnibus forte Gripus Plautinus Rudent. 4, 2. 23 sqq. dedit occasionem. N.) Mittitur homo paulo stupidior in apothecam: medicina, quam afferre inde debet, vocatur Nix. Ne obliuiscatur, per totam viam iubetur nix dicere, quod facit. Sed non multum progressus, offendens in lapidem, obliuiscitur verbum suum. Incidit paulo post in piscantes, qui non multos ceperunt pisces; dicit ex illis vnus, Morgen wollen wir mehr fangen. Meus homo excipit haec verba, et repetit illa continuo. Deinde venit homo religiosus dicens, Gott sey mir Siinder gnaedig! hic priorum oblitus haec iterat. Dum procedit paululum, iacet in via cadauer, et alius, qui huic occurrit, ait, Pfui, du stinkend Rabenaas! ille denuo in ore habet haec verba. Dum non multum abest ab vrbe, angitur, nescius quid dicat in apothecam veniens: obuiam venit aliquis: hunc interro


page 637, image: s637

gat, Was muss ich denn sagen? Ille stultum illum putans, illique illudens respondet, Nichs! (nihil.) Hic, Recte! Nichs, Nichs. Igitur bono fato reperit nomen medicinae afferendae. Talibus ludis possunt memoria, ingenium, iudiciumque exerceri. Ita Iudaei habent canticum tale, quod Wagenseilii exhibet Belehrung des jiidisch Teutschen (* p. 109.) Incipit Ein Ziecklein, ein Ziecklein. (* Ibidem alias huius farinae cantilenas inuenias, in his illam compotorum O Lector Lectorum p. 97. N.) Tale est illud: Puer non vult pira excutere: venit baculus, pulsat puerum: venit ignis, comburit baculum: venit aqua, exstinguit ignem: venit vacca, haurit aquam: venit lanio, mactar vaccam: venit carnifex, facit officium, amputat caput lanioni. Deinde retro: Ego potius faciam officium; mactabo vaccam; bibam aquam; exstinguam ignem; quaeram baculum; pulsabo Iacobulum; volo pira decutere. Leibnitiani finium: Ad quid potest adhiberi haec charta? hoclignum? Quomodo potest scribi? exinde turri? cet.

1520 De religione ita quidam disputant: differendam esse illam institutionem ad vsum rationis: sed eadem etiam ratione efficias, differendum esse honorem et obedientiam parentibus et educatoribus praestandam.

Hoc animal ita factum est, vt non incipiat a ratione, sed a sensu. Opus est religione ad virtutem. Experientia docet, eorum religionem, qui illa adulti demum imbuantur, non fieri rationalem; sed illos plerumque euadere tales, quorum religio parua capita habeat. Est perinde, ac si velis exspectare, donec sciat puer, hunc esse patrem; et illum non prius assuefacere, vt te pro patre honoret. Quid fieret, si rustici differrent officia, donec ex ratione cognoscant, et demonstratione officiorum, illa debere fieri. Paruus infans non ratiocinatur, dicunt, sed machina corporis est, id agit vt sugat, [vt hirudo. ] Sed corporis machinationi mire respondet anima.


page 638, image: s638

Demonstratione homines neque boni fiunt, neque pii. Dicunt, religio fit praeiudicia. Recte: vt literae; vt hunc patrem meum esse credo. Sint praeiudicia: Si etiam falsam religionem imbiberit penitus: melius tamen est, salsam religionem habere, quam nullam. Deinde possunt emendare, si quae videant falsa. Qui hic contra dicunt, sunt plerumque tales, qui Christianam religionem non valde curant: sunt Rationalistae. Puerum, qui falsa quaedam credit, DEVS non condemnabit.

1521 Vtamur illa opportunitate ac docilitate paruorum, et memoria:

Felicitatis ergo est ita nasci, vt incidas in bonos educatores. Ergo non probabile est, etiam diuino iudicio ita seuere actum iri cum eo, qui non habuit opportunitatem discendi. Plato de Leg. i. p. 569. A. B. [gap: Hebrew word(s)] IIOIA KAA [gap: Hebrew word(s)] MH KAA [gap: Hebrew word(s)] .

1522 sed tanto magis caueamus, ne quid illis propinemus, quod deinde falsitatis conuincatur, et dediscendum sit:

Vt sunt mille aniles nugae de spectris. Ego illum, quem Itali vocant Spazza-camino, vocaui. Hunc possunt et videre et timere. Talis metus iis obiiciendus est.

1523 et, quum primum potest, efficiamus, vt solida etiam ac viua sit illorum cognitio.

Opera danda est, vt neruus probandi ostendatur in dictis S. S., vt criteria credibilitatis propinentur, rel. Sed caute hic procedendum est. Metuo, ne demonstrationes perdant religionem, est habeant prauum consilium perdendae causae, quam non possunt defendere. Ratio DEI est, per verbum suum homines stupra naturam movere; non sapientibus ratiociniis. Viua debet esse cognitio, vt ea, quae credant, etiam vita exprimant: credant omnipraesentiam DEI ita, vt etiam cogitent vbique adesse DEVM.



page 639, image: s639

1524 Reliqua instituendi ratio ad literarum et virtutis studium bonam partem in hoc ipso libello delineata est.

Quidquid de moribus, de literis, rel., dictum est, huc pertinet. His pro modulo parui erudiantur.

1525 Frugalitatis mentionem hic facere peculiariter, res monet. Consultum est pueris mature aliquid numorum prae manu dari cum libertate erogandi, sed ita, vt, quoties postulatur, rationem possint reddere.

Hinc pernicies academiae. Quod iuuene contrahunt aes alienum, rationes sunt in stulta educatione, quod parentes illis nunquam daut pecuniam. Quum mittuntur in academiam, primum accipiunt marsupium; ostendunt; veniunt fratres; euacuatur; deinde decipiunt. Scribere rationes, tabulas facere, Romanum est, et pars disciplinae publicae.

1526 Hic erit occasio monendi, quid stulte administratum sit, quomodo melius collocari numus potuerit:

Derideantur parui, si male impenderint. Ostendatur illis, quomodo melius potueriut erogare. Si recte: laudentur.

1527 ita assuefient rationum tabulas conficere, non erogare, quod scribere pudeat in rationibus.

Ob hanc ipsam causam assuefaciendi sunt acta dierum scribere, inprimis adolescentes magnae spei. Magna pars Pythagoricae reminiscentiae his continetur. Hi fontes sunt commentariorum (Memoires). Peregrinantium mos quotidie scribere. Est hoc inier praecipua capita prudentiae, certe aliquamdiu facere. (* Alias principis cuiusdam mentio hic fiebat, qui, quoties summam ali


page 640, image: s640

quam male erogasset, v. c. ludorum aut amicarum gratia, verum titulum dissimulans, referri in rationes iussit sic: 100: 1000: (et ita porro,) Thaler vergeigt.

1528 Liberalitate et beneficentia vt delectentur, per ipsos illae erogationes administrandae:

Natura sua inclinati sunt parui, vt dare velint. In. culcemus re ipsa illud, Domini: Felicius esse dare quam accipere: felices esse, qui possint dare.

1529 assignandi paruis parui clientes.

In quibus discant amare opis suae indigentes, et sentire dulcedinem ex beneficiis. Vt sentiant, quam dulce sit iuuare viliores.

1530 Omnium virtutum laudibus atque exemplis aures illorum personent, exercendarumque illis occasiones subministrentur.

Talis liber est Cyropaedia Xenophontis. Accepit aetas nostra Io. Petri Milleri moralische Schilderungen. Nihil melius potest inueniri hoc ipso libro, qui natus est in hac ipsa domo. (* Sed in recentiori editione improbabat historias fictas. N.) Vitae sanctorum hoc confilium primum habuere. Eo nomine Valerius quoque Maximus commendandus est, modo non esset ninuis declamator.

1531 Turpitudinem omnem despuere et abominari in aliis, maxime in se, consuescant.

Exemplorum repraesentatio habet magnam partem educationis. De se Horatius S. I, 4. 105: Insueuit pater optimus hoc me: Vt fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando. Nonne vides, Albi vt viuat male filius? vtque Barrus inops magnum documentum, ne patriam rem Perdere quis velit. A turpi meretricis amore Cum deterreret,


page 641, image: s641

Sectani dissimilis sis. Ne sequerer moechas --- Deprensi non bella est fama Treboni. 126 Anidos vicinum funus vt aegros Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit: Sic teneros animos aliena opprobria saepe Absterrent vitiir.

1532 Pudor solicite custodiendus, dissimulanda non nunquam eorum, quae ab illis peccata sunt, conscientia, ne frontem perfricent.

Pudor est vt vestis: haec, si semel maculam acceperit, non amplius curatur valde, aut solicite custeditur, sed habetur negligentius. In scholis, dum asinum appendunt, eo ipso faciunt asinos. Ego, quum nobiles alumni quid peccarent, interrogaui eos, vtrum scirent, qui talia faceret: et, si scirent, odio illum prosequerentur. Aut dixi, Vidi, qui hoc faceret: Si scirem, te tale quid facere posse, non amplius tecum rem vllam mihi esse vellem, rel. Potentissimum est, illos reprehendere sub aliorum exemplis. Certe furtim peccant, quod melius est, quam deponere pudorem, et prorumpere in peccata.

1533 Ingenua confessio expiationis locum subeat, augeat poenam negandi pertinacia.

Noui plura exempla in republica. Contra, qui turpitudinem alia mendacii turpitudine tegunr, tanto vehementius puniuntur. Confessio ingenua distat ab impudentia et leuitate. Admirabilis ingeniorum differentia.

1534 Quum puniendum est, misericordiam potius quam iram prae nobis feramus:

Socrates: Punirem te, nisi sentirem me iratum esse. (* Platoni tribuunt Galenus de cognit. et emendat. affectuum. Op. T. I. p. 355 l. 3. Bas. et Diog. Laert. III. 39;


page 642, image: s642

Archytae Valer. Max. IV, 1. N.) Debet vtrumque adesse: certe vix potest abesse etiam ira: sed illam ostendamus magis.

1535 laetemur rebus illorum bene gestis, tanquam felicitatis auguriis.

Nam hic est amor et amicitia.

1536 Amor denique, et cura ipsorum salutis vndique eluceat.

Sic, si homines sunt, amabunt vicissim. Amant, a quibus se amari sentiunt. Sin minus, sua tantum culpa, non etiam nostra, sunt miseri.

DE FAMILIA

1537 Iustitiam, liberalitatem, indulgentiam in mercenarios familiares (seruos et ancillas hodie paucos habet Europa) commendat heris naturalis hominum aequalitas;

Pendet enim a fortuna, h. e. rebus extra nostram potestatem positis, vnde nascamur. Declarauit nuper Borussorum rex, famam boni viri, sibi regno suo cariorem, ad hoc se natum esse: illam se sibi debere.

1538 et casuum fortunae;

Non sunt plane frequentes, sed non ita rari tamen, vt non magna nomina detrudantur ad hanc humilitatem. De VI Regibus ad n. 1470. Non opus est, vt hic morer: Sed modo dictorum reddantur rationes.

1539 et communis domini, cogitatio:

Qui amat etiam paruos in magna familia sua, colorem suum habentes.



page 643, image: s643

1540 illis contra obedientiam, fidem, cuius pars taciturnitas, modestiam in perferenda etiam asperitate,

Ingens felicitas habere talem familiam: studeamus illam formare. Ducatus et grossus Wilhelmi IV Vinariensis, cum inscriptione: Treuer Herr, treuer Knecht.

1541 illa cogitatio alat augeatque, quod, quae ipsi curare sibi non possent suo ingenio, accipiant a patre familias, cuius cura hoc ipsis praestet, vt sine solicitudine et quasi in diem viuere possint:

Haec solatia erunt etiam, si quis fortunae conuersione in eam conditionem incidat.

1542 item illa, hunc sibi parendi locum a diuina prouidentia assignatum esse:

De Anglorum optima consuetudine, nouo anno familiaribus suis donandi libellos morales, in quibus officia proponuntur, et eorum indicatur felicitas, si pareant, iam dictum est (* § 1339.)

1543 Et leue fieri quod bene fertur onus.

Generalis in omni molestia consolatio. Quo quis magis iactat onus, eo est molestius: Contra, quo magis illud corpori accommodat et applicat, eo magis leuatur. (* Ouid. Amor. 1. 2, 10, Cedamus, leue fit, quod bene fertur, onus. Canis currui alligatus, quantumuis licet reluctetur et contra tendat, tamen, quo non vult ire, raptatur inuitus. Contra, si ludat laqueo, illum quatiat, iuterdum praecurrere currum tentet, verbo, si alacris et sponte sequatur, ne sentit quidem, se esse alligatum. Valet hoc de fortunae casibus quibuslibet. Hinc Epistetus Man. 52 semper in promtu habere iubet haec:



page 644, image: s644

[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)] .

Cleanthis illa sic vertit Senec. Epist. CVII:

Duc me, plarens, celsique dominator poli,
Quocunque placuit. nulla parendi mora est.
Assum impiger. fac nolle. comitabor gemens:
Malusque patiar, quod pati lisuit bono.
Ducunt votentem fata, nolentem trahunt. N.)

Feci quod potui. Optassem non primas lineas Isagoges in eruditionem vniuersalem ducere vobis, iedipsum corpus eruditiouis vniuersae quantum quantum est vobis tradere. Sed cum, quod quis non habet, illud non potest aliis dare, tum temporis ratio et reliqua circumstantia non permittit plura. Quidquid eius sit, confido tamen etiam hic quaedam dicta esse, quae volentes et facientes iuuare possint. Ea quam plurima esse opto ex animi sentehtia, eamque felicitatem interpretabor maximam, si sint, qui, hinc aliquid viatici ad futuram felicitatem abstulisse, aliquando gaudere possint. Valete.

TANTVM EST



image: s645

[gap: indizes]