01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

CLAUDII DAUSQUII TORNACENSIS ORTHOGRAPHIA LATINI SERMONIS VETUS ET NOVA. [gap: illustration] PARISIIS, Apud FREDERICUM LEONARD Typographum Regis, Serenissimi Delphini, et Cleri Gallicani, viâ Jacobaeâ, sub Scuto Veneti. M. DC. LXXVII.



image: as002

[gap: praeliminaria]

page 1, image: s001

ANTIQVI, NOVIQVE LATII ORTOGRAPHICA A CLAVDIO DAVSQVIO SANCTOMARIO CANONICO TORNACI. VOLVMEN SECVNDVM SERIE LITERARIA DIGESTVM. TRACTATVS I.

A

A Praepositurae Accentus notam detrahit auctoritas Quintiliani lib. I. c. 7. Longis sillabis omnib. apponere apicem ineptissimum est: quia plurimae natura ipsa Verbi, quod scribitur patent. Idem praecipiunt Manutius, alijque. Ita prisca Consuetudo, Libri veteres, Saxa, Ratio. Nam vltimantibus sillabis, quarum in censum monosillaba consensu referunt, Accentiunculas induunt Latini plerumque semper discriminis causa. Inde praepositurae A apicem, a quo disseparaueris? Porro discriminis causa Accentum superimponere ius fit, an vmbra iuris, disquisiuimus non procul meta prioris Voluminis. Neque nos Priscianus frangit lib. 2. Haec eadem A quando est Praepositio granatur, et producitur, et est sine adspiratione Hic enim Accentus grauis, Graecorum more signari haut solet. Eaque nota destituuntur quoque in scribendo, De, E, Ex, Ab, Abs, alia, super quib. nemo rogat, nemo dubitat, an Accentu insignienda sint.

ABAGARVS. Vide Agbarus.

ABAGIO, ABAGIVM pro Adagio scripsere veteres, Varro l. 6. de LL.

ABARE, Abam nominare, vt Papare, Papam, B per solo scriptum lego in los. Scaligeri Ausonianis c. 29. At cum Latini B dagessatum, vti loquuntur Hebraeorum magistri, in Abbas receperint, rectius gemines, scribasque Abbare. Vulcanius in Philoxenum vnicum B parum consulto praescribit, cum idem in Callimachum scribendum duplici B statuat [gap: Greek word(s)] : vnde consequum est quoque, vt in Abba congreminet insona. Notissima namque vicissitudine B, et P commutant, traduntque inuicem sedes. V. Papa, Abbas.

ABBAS duplicato B, cum pater est, aut praesul eo nomine dignitatis. V. Abare.

ABAS pro gente, vnico. In Catalogo:

--- [gap: Greek word(s)]

Occipiti comato Abantes. Val. Probus: Abas, Abantis. Abas quoque desolato B, cum est proprium Metamorphosews 12.



page 2, image: s002

Et Pholus, et Menelas, et Abas praedator aprorum.

Item Aeneide l. 5. 10.

ABAS item quarti casus B per solo apud Herodotum in Vrania, Philostratum in Apollonij vita, Eusebium, Philonem, Strabonem, Pausaniam, Hesychium, Stephanum.

ABBIREetiam quidam geminata B malnerunt et dicere, et scribere, vt intermissa D: et in hoc nullam differentiam putat esse Lucillius, qui ait, Abbire multum est D Si, et an B habet. Haec verbatim e Velij Longi Ortographia.

ABAZEA pro Dionsiacis perperam apud Tullium lib. 3. de Nat. deorum. Sabazia scriptum oportuit. quod e Silianis nostris palam fit. Neque recte Sabasia Sigmate simplici. Contra inepte scribitur apud Hesy chium [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] . Apud Arnobium lib. 5. Sebadia quoque scribunt per E in primore sillaba, per D in tertia. Quam vocem per V loco B nobis exhibet vetus Inscriptio:

IIVIR. ITER. QQ. PATRONO. SACERDOTI. SACROR. SEVADIOR

ABELLA, AVELLA, qui non scriptura, aut significantia dispescunt, errant. Silij Italici lib. 8. certo certius per B scribendum: --- Pauper sulci Cerealis Abella, de qua inibi--- Pomisque rependit aristas. Praeiuerat Maro in 7.

Et quos maliferae despectant moenia Abellae.

Quo loco in omnibus antiquis Maronis Libris esse Bellac notauit Pierius. Strabo lib. 3. [gap: Greek word(s)] . Nola, et Nuceria, et Acherrae, et Abella. Vrbs est Campaniae.

AVELLA eiusdem Silij lib. 8.

Pascuaque haut tarde redeuntia tondet Auellae.

Haec enim prata Etruriae castellis subijcit Silius, et inde sunt Nuces Auellanae Macrobij lib. 3. cap. 18.

ABERVNCARE proba manu scribitur. Primigenium est apud Papiam: Eruncare, eradicare, radicitus euertene. Item: Runcare a terra herbas diu innatas, vel arbores euellere. Cui rei instrumentum est Runcina. Simplex igitur Runco, compositum Erunco, bicompositum cum [gap: Greek word(s)] Aberunco per B, et vnico R.

AVERRVNCO recte quoque scribitur, quod opiner esse magna vi Auerrere, Runcare, et ex hisce duobus nasci. Pacuuius in Medo: Possum ego istam capite cladem auerruncassere. Sed et hoc ipsum Marcellus ex Lucillij lib. 26. per B videtur scripsisse: Dij mouerint meliora: amentiam aberruncassint tuam. Inde est Auerruncus. Quare non mirum in eo R duplicari.

ABFORE, AFORE absque secundo elemento scribi suadet Manutius libris ad Atticum, magisterio Codicum melioris notae, quibus Codicem Turnesianum annumerat. Itaque reponendum autumat apud Horat. lib. I. Sat. 4.

--- Vitium procul afore chartis.

Quam scriptionem MSS. arrogat, et Tullij MS. Lambinus. Eadem Carrioni probatur Notis in lib. 3. Val. Flacci, ibi: --- Vnum tanto afore coetu, collato etiam Horatij loco. Idem Manutius l. 13. ad Atticum epist. 21. Codici Turnesiano adscribit Asuerunt pro abfuerunt. Obertus Gifanius in Lucretium laudat Pandectas Florentinas, quibus sit Afore, et Asuit, et Tacitum. Iubent et veteres Libri legi Aen. 7. Nec dextrae erranti Deus afuit. Vbi varietatem Librorum agnoscit Pierius hanc: Afuit, Atfuit, Adfuit, Affuit. Duo priora veterrimi Vsus reor: altera nouioris, et dubiosi. Romae in monte Mali: DOLVM. ABESSE. AFVTVRVMQVE. ESSE Ecquis a tantis viris secessionem faciat? Budaeus clamat Pandectas Flor. lectu perdifficiles literis multis in locis exolescentibus, verbisque non interpunctis: quid igitur si B, aut E librariorum aut temporis vitio pericrit? Alij in Afore retrusam nimis, etiam antiqua tam scribendi rationem ab illis affectari incusitant. Prisco namque in Latio nullam consonam adduplicabant auctoribus Varrone, Fabio, Festo. Passeratius Abfore, Abforem cum B, pro Abesse, Abessem; Affore, Afforem, pro Adfore, Adforem. Sicinest vulgarijs Virgilij monumentis Aen. 8. Nos si pellant, nihil abfore credunt. Apud eundem passim Afforet, Affore, pro Adesset, Adesse. Vide Stewechium ad Arnob. l. 2.

ABHOMINOR, [gap: Greek word(s)] , Lexicum Graecolatinum, quod ego detestor. Omen enim, Ominorque, si adspires, male ominalia fuerint. Verrius: Saeuitiaque eorum


page 3, image: s003

abominaretur ab omnibus. Adde. Omen quibusdam visum dictum quasi Oremen: Os autem leuatur.

ABIICIO geminante I poscunt elementa priora simplicis Iacio, et compositi quantitas. Par de caeteris ratio Adijcio, eijcio, Inijcio, Reijcio. Secunda in his verbis per duo II, nonper vnum scribenda est, inquit Gell. l. 4. c. 17. Poetae licentius I alterum rescindunt, et saepicule scriptum Lucretio volunt Eicit. Lapidum, et Auctorum tenor non vnus. Vide Pierium in id, Reijce capellas, et Aldum. V. Inijcio, Reijcio. Esto scriptionem horum per I vnicum velit esse ratissimam Gruterus.

ABLAQVEO per Q a prisco Laquus. Rus redolet, At rusticae rei scriptorib. genuinis, primigenijsque literis perscribi placuit, vti Sublaqueo antiquis Inscriptionib. est. Vide Sublacum. Sic in Tertulliano Oblaqueo. Glossae ab H. Stephano: Ablaqueata, [gap: Greek word(s)] . Rectissime per Q.

ABLIGVRIO. V. Ligurio.

ABNVITVRVS [gap: Greek word(s)] in correctissimis Sallustij editionibus: etsi Nutum, Nuto aliud postulent. Firmat Festi Abnuitio: In non semper abnuitonem significat.

ABOBRICA non praue. In Antonini tamen Itinerario, et Surita scribitur cum G Abobriga. Opidum est citerioris Hispaniae. Idque ex Analogia Lacobriga, Conimbriga, et similium. Ita Cnossus, Cnidus, eademque per G.

ABORTO [gap: Greek word(s)] , non tantum Abortio. Varro l. 2. c. 4. de RR. Ne dum exsilire velit pgaegnans, abortet.

ABROTONVM indubitanter vtraque sillaba per O. Et cum est proprium in Plutarchi Themistocle. Theophrasti lib. 6. cap. 1. edente Heinsio [gap: Greek word(s)] , Abrotanum. Suidas: [gap: Greek word(s)] . Dioscorides lib. 3.

ABSSCINDO an scribi fas? Neget Priscianus l. 1. qui Obssessus, et Abssectus, vt inconuenientia repudiat. Esto Obs, et Abs.

ABSCINDONEex Abs, et Caedo? Ex illo peruagato fit indicina:

Abscidit tenerum lubrica testa caput.

Leguntalij lib. 3. vett. Epigr. Abscidit heu tenerum l. t. c. idque mihi probatius.

ABSCEDO scribit Iul. Scaligerl. 1. de Causis LL. c. 34. Taciti lib. 1. Manibus aequis abscessum. Liuius lib. 29. saepiusque.

ABSCONDO cum B, qui Origini verborum propiores sunt, scribere testatur Velius Longus in Orthogr. et Victorinus: Ea vero, quae sonant, et non declinantur, vt supra dicta per Bs scribite, vt Abscedit, abscidit, Abscondit, Abstrahit, Absinthium. Contra stat Curtius Valerianus in Collectaneis, et per P Apscondo, Apstineo scribit, et Carrion in Val. Flaccum. Addit Cassiodorus, quod iure repudies: B S nunquam coniunctas inuenies: non enim possunt facere syllabam. Martialis:

Abscondunt spurcas haec monumenta lupas.

ABSINTHIVM, ABSYNTHIVM, ABSINTHIVS alterutra vocali scribi recte potest ex Stephani de Vrbibus dictamine: [gap: Greek word(s)] Y, [gap: Greek word(s)] I. Scriptura duplex et per Y, et per I. Aretaeus l. i. c. 1. Curationum: [gap: Greek word(s)] Apsinthij succum. [gap: Greek word(s)] Nicandri Alexipharmäca. Notauit etiam Etymologus a quibusdam Poetarum facto S eximio scriptum [gap: Greek word(s)] . Comicorum nonnulli Apinthion appellant. Et est profecto Apinthium, quod quis minime bibat ob amarorem, et ab [gap: Greek word(s)] quod est Tango, quod nemo tangat. Eadem prope verbatim reponit Suidas. Vtraque Etymologia P, non B poscitur. In Ouidij tamen Libris legas:

Tristia desormes pariunt absinthia campi.

Sic apud Lucretium lib. 1. S. Ambrosium lib. 3. Hexaem. cap. 8. Plinium lib. 27. capite septimo. In positione veteres Absinthius quoque scriptitabant. Varro Quinquatribus Absinthium vt bibam grauem, et cactoreum. Scribunt et Graeci [gap: Greek word(s)] : vnde in antiquissimo Apuleij chirographo Absentum memorat scriptum CL. Salmasius ad Lampridium, atque ex eo est. Vinum absentatum. Absinthiatum tamen recte scribi posse ex pleniori fonte minime negitandum est. Apicius lib. 1. cap. 3. Absinthiatum Romanum sic facies. Rursus apud Aetium legas [gap: Greek word(s)] in Pisidae Cosmurgia: [gap: Greek word(s)] . Acerbitas apsinthiae pecutilis. An [gap: Greek word(s)] exaudiri fas?

ABSIS, V. Apsis.



page 4, image: s004

ABSORBVI, SORBVI secundum auctoritatem eruditissimorum, et eloquentium virorum potius, quam Absorpsi per P, scribendum iudicat Vel. Lorgus. Cum recens haec declinatio, inquit, sordidi sermonis virus ceperit.

ABSTERGEO [gap: Greek word(s)] Ciceroni arrogant Manutius, et Lambinus. Modius Curtio reddit l. 9. Abstergerique inuicem remi. Sallustio alij. Lucretius l. 4. Pabula amoris

Abstergere sibi, atque alio conuertere meutem.

Cuius in lib. 5. Absterguit scribunt pro Abstersit: Natura abstergnit auctum. Abstergo [gap: Greek word(s)] perquam vsitate scribas.

ABVNDO, non Habundo. Nota Pierij in Alexim: Oblongus Codex Vaticanus, Longobardicus, Mediceus, et aliquot alij verbum Habundo cum adspiratione scribunt. Non quod ab Habeo descendat, sed vt vox fiat incitatior. Haec illius. At mihi videtur ea re tardior fieri: cui non? Procedit: Ea enim de causa plerisque dictionib. veteres adspirabant, vt patet in Heluone. Quanquam literatissimi viri scriptis prodidere praeter rationem, adspirationem praeponi huic verbo, quod ex Ab praepositione, et Vndo, Vndas fiat: certe Habundo non euaserit Catulli facctias:

ABVOLO etiam est Galli Exemplaribus, si modo Galli. Eleg. 1.

Abuolat, et sera vix mihi nocte redit.

Non Auolo dumtaxat.

ABVSQVE vnica comprehensione Poetarum peculium non est, quod volunt. Tacirus lib. 15. Volucres, et feras diuersis e terris, et animalia maris oceano abusque petiuerat. Solin. cap. 10 Abusue Tartesso Hijpaniae. Cicero sectim posuit lib. 2. de Diuin. Ab heroicis vsque ducta temporibus.

ABYLA recte. Graeci namque [gap: Greek word(s)] . Ptolem. [gap: Greek word(s)] I ad nostra Siliana. Alyba vero columna est opposita, cum eadem dichrona. Recte quoque Abula: ex qua Tostatus Abulensis vulgo nominatus, et Priscillianus haeresiarches.

ACADEMIA, ECADEMIA, Vide Ecademus.

ACALYPHE praue in Lexicis proletarijs pro Vrtica. Döcemur Etymo [gap: Greek word(s)] . Sic Etymologus, Atheneus lib. 3. [gap: Greek word(s)] , tactu mollis, vbi Casaub. consule, et Radulphum Fornerium Rerum Quotid. lib. 3. c. 30. in perueteri Lexico H. Stephani: [gap: Greek word(s)] : I ad Eustath. in Iliad. 0. Sic Pherecrates, Aristoteles, Theophrastus, Aristophanes. Dioscorides, et Scholia in Equites, et Vespas: ac Theocriti Idyll. 7. Apud Plutarchum Sympos. l. 4. [gap: Greek word(s)] piscis est; apud Eustathium in Odyss. 4. Nemesium, vbi perperam scribitur.

ACANTHIS per I Latiare, non Y, vti legitur apud louianum lib. 2. de Adspiratione. Georgic. 3.

Litoraque halcyonen resonant, et acanthida dumi.

Theocritus Idvl. 7. [gap: Greek word(s)] .

ACANTHOBOLA per B, [gap: Greek word(s)] , non Achanthouola, qualib. sentib. obsita Lexica.

ACASTVS in Papinio recte, Plutarcho, Pausania, Clemente. Perperam nonnulli Codd. Agastus, Achactus, Acatus.

ACCEDO, non Adcedo, Cassiodorus. Idem Accurro. Accedit Papirianus.

ACCINO. Veterib. Adcano. Veteres Glossae: Concano, [gap: Greek word(s)] . Vtrumque [gap: Greek word(s)] . Item: Confrango, Defrango.

ACCENSI duplicato C Lapides literati praeferunt. Recte seu fiat ab Acciendo, quod Varroni lib. 6. de LL placuit: seu ab Accensendo, quasi Accensiti, ac supernumerarij milites essent, quod docent Asconius, ac Vegetius lib. 2. cap. 19. Vualtrinus constanter scripsit Adcensos cum D. Tueri se Festo poterat: Adcensi dicebantur, inquit, qui in locum mortuorum militum subito subrogabantur: dicti ita, quod ad censum adijciebantur. Idque ita verborum serie depostulante. Discedo, haereoque Aldo Manutio.

ACCEPTRICAE adspernabili [gap: Greek word(s)] amplexi sunt Lexicographi e Plauti Trueulento. Scriptum oportuit Acceptrici.

ACERRAE sine Spiritu Liuij. Silij. Flori Codices omnes. At Graeci [gap: Greek word(s)] . Stephanus lib. de Vrbibus: [gap: Greek word(s)] . Strabon. lib. scriptum est: [gap: Greek word(s)] vnica vtrumque liquida.

ACETAREdicebant, quod nunc dicimus Agitare, Festus.

ACCIVS familia Romana duplici C. Gell. l. 3. c. 16. ex Varr. Testam. Accio idem, quod Titio ius esto apud me. Per hoc vetus prouerbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum erat de reb. inter se


page 5, image: s005

nihil distantibus: Idem Accij, quod Titij. Vt Atta, Attius: sic Acca, Accius. Acius, Atius, Atius alia, atque alia. Clarus L. Accius tragaediarum scriptor, a quo fundus Accianus iuxta Pisaurum dicitur, Euseb. in Chronicis. Et duobus scribitur in Cicerone P. Victorij.

ACCLINIS recte exaratum apud S. Cyprian. tom 3. de Christi Baptismate: Horret tamen animus, et accline sibiesse Chrisiicaput non patitur. Item lib. de Ieiunio: Contentos solo Deo necesse est ei omnes esse acclines. Horat. l. 2. Sat. 2. Acclinis falsis animus meliora recusat. Isid. Hisp. l. l. de differentijs. Aen. 10. Arboris acclinis trunco. Val. Flaccus l. 3. Lucan. l. 2.

ACCLIVIS tamen per V a cliuo cum Val. Brabanto nullus renuo, ne quidem Aclinus binis VV. Lib. 8. Decadis quartae Liuius: Placide accliui colles. Vbi scribi Acclini, vel Acclines scabrum sit. Tolle id vocis, Accliuitas perijt. At Caesar vtitur: Pari accliuitate collis nascebatur. Verum cum etiam per D Adcliuis scribit Brabantus satin recte? Accipio, non Adcipio ob pronunciationis [gap: Greek word(s)] , inquit. Item Accommodo, Accumulo cum C: cur ab his aliter Adeliuis? Cur non vbique aequabilirer?

ACENCRIS Eusebij Chronica Aldi, Petauij Exemplar Achencheres geminantibus adspirationibus. Ios. l. 1. contra Appionem [gap: Greek word(s)] , Acenchres. Librj alij Acenceres defecto Spiritu.

ACEROSVS panis, Aceratum lutum absque H: licet ex [gap: Greek word(s)] .

ACHAEIADES non fortuitu scribunt. Malim tamen Achaiades, vt, Aen. 2. Achaica castra, Graece sit [gap: Greek word(s)] , tum [gap: Greek word(s)] , Ionismo [gap: Greek word(s)] eliso elemento altero. Notat Eustath. in lliad. 9. [gap: Greek word(s)] Homero dictum, posteris altero 1 detrito [gap: Greek word(s)] . Ionib. tamen depelli ex Ai, subiectam vocalem notat in his Ety mologus: [gap: Greek word(s)] . Similitudine [gap: Greek word(s)] Pro [gap: Greek word(s)] .

ACHAEVS cum diphthongo Val. Flacci lib. 3. legas, ac Velleij libro primore non semel. Gell. l. 1. c. 11. Achaeos scribit, quos passim iniuncto digammo Aeolico Achiuos Maro nominitat. Homero quoties [gap: Greek word(s)] est? At ex eo Aeoles [gap: Greek word(s)] , vnde Acheus absque biuocali scribi queat, et altera portiuncula retenta Achius reliquit Achiuus; vt ex [gap: Greek word(s)] Basilius, Darius, Heraclius. Liuius in historiae propylaeo Achiuos scripsit: at pro peculiari prouincia in historiae meditullio Achaeos. Plin. libr. 4. capit. 11. Statio Achaeorum.

ACHAEMENIDES. AC HEMENIDES scribo Aen. 3. aborta diphthongo, eumque interpretor, quem [gap: Greek word(s)] , quem acrumnae manent; seu ita Poetae consilio nomen fictum, seu ex vero, vt Vlyssem a doloribus appellatum constat ex Odyss. T, Ptolomaeo Hephaestione, ac Etymologico, et Pentheum a luctu ex 5. Dionysiacon. Ex vero, inquam. specta Achemenidis maciem, corpus seminudum, diram illuuiem, desertum a socijs, metuentem a Polyphemo, baccas syluestres, et lapidosa corna esitantem, perquam dices aerumnosum, hoc est, vere Achemenidem. Potuit et vetustior nomenclationis fuisse ratio. Passim vero cum biuocali excuditur Achamenides, quasi vnus sit veterum [gap: Greek word(s)] , vti [gap: Greek word(s)] apud Stephanum, cum ipse clamitet:

Sum patria ex Ithaca comes infelicis Vlyssi. Ouidius 2. de Ponto. Eleg. 2. Puppis Achaemenidem Graium Troiana recepit.

Nannio acceptius est Agamenides, aut Agamemnides. Sed profecto peccat non vice simplici. Primulum quia Gam in id genus compositis breue est, Agamemnon, Agamede. Deinde posterius supposita vox carmini est inepta. Metamorph. 14. Librorum, et Correctorum summo consensu editur: --- Quis te casusue, Deusue Seruat Achemenide, pulsa biuocali. Sed et Achemnes similiter reperio l. 12. Annal. Taciti: Prole magni Achemenis, vti post fata Lipsij editum. rectene? Obstrepit Etymologicum: [gap: Greek word(s)] . Achaemenes Heros (a quo Persae Achaemenidae) Persei F. Inde vero nomen tutit, quod eius auus ex Achaia fuerit. Ita Nicolas in secundo historiarum. Idem Etymologus in voce [gap: Greek word(s)] scribit per A solitarium: [gap: Greek word(s)] Silburgio non probante.

ACHERON cum O, et N terminali recte. Acheruns cum V, et NS in finalitate scribendum praeceptio est Gifanij: sed apud veteres scriptores. Vide Priscianum lib. 1. Aeuo meliore Acherons, deinde S depulso Acheron, quod in Fruns, Frons minime factum. Ergo in Amphitruone scribatur Acheruns, item apud Lucretium, et Acherunte in Enniano: Vt eum suo sanguine ab Acherunte, si possent, cuperent redimere. Inde sunt Acherusia templa Ennio, Et Lucretio: Inde Acherusius humor Silio Italico.



page 6, image: s006

Acheron procudit aetas politior. V. Eustath. in lliad. ss. Neque nascitur, [gap: Greek word(s)] , et particula priuante; sed est [gap: Greek word(s)] . auctore Etymologico.

ACHILLAEA insula Achilli sacra, diphthongo temere scribitur. Straboni [gap: Greek word(s)] Scribe igitur Achillea apud Melam. uliosque. Sic ex [gap: Greek word(s)] transscribuntur Conopeum, Museus, Cygneus simplice vocali tenta, quo super in Silianis abunde dictum. Eodem modo, quo Aeneidos lib. 3. Stirpis Achilleae fastus.

ACHILLAS Pompeij interemtor, non Achilla, S deraso. Graecorum A eoles [gap: Greek word(s)] , inde [gap: Greek word(s)] , in Graecia, et Latio: Itala nam tellus Graecia maior erat, Ouidio.

ACHILEVS persolo L scribendum Etymologiam sequenti Brabantus praecipit. Verum vbi imperiosa Consuetudo contra stat, veterum Codicum fides, et Euphonia, delumbatae sunt Etymologiae vires. Latini, inquit, duplici LL scribere malunt. Quid Graeci? Homerus, Pindarus, Callimachus, caeteri non idem repetunt elementum? Euphorion tamen vdam non reponit apud Etymologum:

[gap: Greek word(s)]

Quo in loco veteres Codices appello. Pindarus quoq. Oda 10. [gap: Greek word(s)] , et Hom. versu [gap: Greek word(s)] . Non etiam producit inibi Eustathius Etymologiam ijs patrocinatam, qui vdam geminabant [gap: Greek word(s)] Non addit: [gap: Greek word(s)] Cur illa tacentur Eustathij: [gap: Greek word(s)] Plurib. in locis geminum est LL? Cur illa: [gap: Greek word(s)] . Facessant [gap: Greek word(s)] . Manifestum est quod plus maiestatis, plus euphoniae, et nobilitatis est in illo Achilles cum L duobus. Cum enim sic tractamus herois illius nomen, magis nobis fit satis, suanius est, et granius, et politius, atque ex Analogia. Romae in Basi cuiusdam marmoris:

VALERIVS. ACHILLEVS

Inq. alijs veterib. Monimentis saepius.

ACIAERIS. Biuocalis ab Origine debita. Securis fuit auctore Festo acie acrea in vsum sacrificulorum. Glossae H. St. Aciaeris, [gap: Greek word(s)] . Praefuit: Acieres.

ACICVLA, ACVCVLA, ACVCLA. Primum scribitur omnium approbatione. Acucla l. 1. c. Theod. de repudijs: Vsque ad acuclam capitis in domo mariti deponere. Huic scriptioni ex alto repetitae fidem adstruunt Optumus, Maxumus: Glossarium: Acucla, [gap: Greek word(s)] , vt: Poclum, Seclum, alia. Acuncula cum N explodit Vulcanius in Onomasticon. Acuciculam alibi pro pisce legas.

ACILIA gens Romae, in qua Glabriones, vnico C. Libri, Lapides Capitolini, item alij sex. Argenteo nummo Andreae Lauretani patricij Veneti est MACILIVS. IIIVIR. et alteri Rinaldi Odoni a Manutio explorato, item Farnesiano. Vineti nihilo secius est obseruatio ad lib. 3. Flori in vtriusque linguae Auctoribus, et Inscriptionib. promiscue legi Acilios, Acillios. Idem obseruat in Ausonij carmen 25. de Professorib. Quin et Aquilios, et Aquillios dictos vult: tamq. id probo quam Aqua, Acua, Quis, Cuis, Cis, pariaque bifariam descripra.

ACINACES secunda vocali vocem finiente. [gap: Greek word(s)] Herodoto, Polemoni, Xenophonti, Plutarcho, Diodoro, Hesychio, Suidae, Etymologo, Polluci, Platoni, Dioni. Consentius tamen in Arte expressim Acinacis per I, vt Tiberis, et Acinaces pluratiuum facit. Herodotus priorem per w scribit teste Etymologe. Aut confit ex [gap: Greek word(s)] At huius aeui Exemplaria Etymologum refellunt.

ACIPEDEM pro Acupedem scripsit Lucillius: Acupedium Festus, cui praecipuum erat in currendo acumen pedum. At Glossae: Acupedium, [gap: Greek word(s)] . Parum mihi ridet Originatio Festi. Sed Acipes scriptum est pro Agipes. Veterrimis Latij G ignotum fuit, loco eius C vtebantur. Lucillius autem dicit: Agipes vocem mittere coepit. Ergo ab Agendo pede Agipes politius. V quocque [gap: Greek word(s)] , pro I.

ACIPENSEM, ACIPENSEREM, ACIPENSERA varie scribunt in Epigr. 91. lib. 13. Martialis: Ad Palatinas acipensem mittite mensas. Visum alijs rectius Acipensera, qui non animaduerterunt externam Latio eam esse finalitatem, vixque concessam Graecanicis dictionibus. Acipensem vero ex Acipenserem concisum reor, vt Fallam, Mansuem pro Fallaciam, Mansuetem. Aquipenser in nouissima Festi editione est, tutissima transitione C in Q. Similiter in H. Steph. Glossis: Aquipenser, [gap: Greek word(s)] , et vetusta Macrobij exemplaria Iul. Scaligeri testimonio in li. 2. de Animalib. Veteres Glossae: Acipenser, Aquipenser. Quid mirum? Apud sestum est Delicium solis pro Delquium, atque a Curib. Quirites dicti.

ACIVS, ex quo Acilius, vnico C, Saxa, Manutius.



page 7, image: s007

ACOLVTHVS plerique scribunt omnes, quod Sacerdotio, superioribusque ordinibus sacris initiatos sequatur, [gap: Greek word(s)] . Onuphrio lib. de Vocib. obscur: Acolutus placitum video absque afflatu, quod [gap: Greek word(s)] , Inuetitus: sacrificis adesse scilicet. Non etiam omnes Christiani hac ratione Acoluti? Certè non [gap: Greek word(s)] .

ACONTIAE Aetio serpentes, (qui Lucano Iaculique volueres ) etiam cum L. Etymologus [gap: Greek word(s)] . Acontiae, serpentum genus. Vocantur etiam Acotilae.

ACQVIRO, vulgaris scriptione, et Val. Brabanti approbatione, quam rescindit Priscian. l. 2. qui connumeratis literis, quib. Ad praeiecta, D alienat, ait: Alijs enim sequentib. literis integra manet in compositione, vt Adbilo, Adhaereo, Admitto, Adquiro, Aduoco. Varro l. 5. de LL. Adquirere est ab Ad, et quaerere, eodem inclinat. Inscriptio aquae Marciae cum D: ADQVISITO. ETIAM. FONTE. NOVO. Pierius in id quartae Aeneidos: Viresque acquirit eundo, notat antiqua pene omnia Exemplaria integras seruare praepositiones in compositis, vt Adquirit, et ita scribi solitum vsque ad Antonini Pij tempora publicis declarari monumentis. Quo tamen Maronis loco, et Horatij illo: Ego cur, acquirere pauca, Si possum inuideor, Editiones, quas mihi videre contigit, ostentant Acquirere cum C, quod alij Euphoniae patrocinio defendunt. Adde Competentiae ius: neque enim aliter, Acquiesco legere memini. Velius longus: Si sonus consulitur, interest aurium, vt C potius, quam D scribatur. Lucillius: Accurrere scribas D ne, an C, non est quod quaeras, atque labores, V. Quicquid. Lexicum Cyrilli: [gap: Greek word(s)] , Adquiro. Post pauca idem: [gap: Greek word(s)] , Accurro. difformiter. H. Stephani Glossac: Adquisitio. et Pandectae Flor. lib. 28.

ACRADINA correctius, quam Achradina, [gap: Greek word(s)] in Timoleonte Plutarchi saepius, et Dione ex editione Stephani. Diodor. l. 14. per x. Scholijs in Hephaestionem Graecis. Absque H. Vertinas 5. et Liuius lib. 25. An superior Origo ludifi cat nos? An Achradina [gap: Greek word(s)] ;

ACRISIVS I in secunda sede, quod insuper habuissem monere, ni in quibusdam Eusebij per Y Graiorum inuenisset Pontacus [gap: Greek word(s)] nominum obseruantissimus.

ACROBATICASmachinas scribi potius est, quam Aerobaticas Turnebo, et Bernardino Baldo Victruuij lib. 10. c. 1. Addor.

ACROTHON opidum in Atho montis cacumine, quod Vel ipsa compositione discitur. Cur ergo A medium non obtinet, quasi [gap: Greek word(s)] ? Conueniunt O, et A, fitque ipso conuentu [gap: Greek word(s)] . Herodotus in Polymnia: [gap: Greek word(s)] . Malim integrius: [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] . Mela Acroathon. Stephanus etiam per O absq. A: [gap: Greek word(s)] . Acrothyni, ciuitas in Atho vertice. I ad Schotti Spicilegium. Etymologus coalitas voces distrahit, cribitque. [gap: Greek word(s)] . Acrothon pro Acroathon vitiosa scriptura, inquit Salmasius.

ACRVM pro Acrem Cn. Mario scriptum Iliad. l. 15. testatur Charisius, V pro E: aut posteri E pro V substituere. Rectissime Fabius lib. 1. c. 7. Ortographia quoque Consuetudini seruit, ideoque saepe mutata est.

ACTIVM, ACTIVS, ACTIACVS cum CT ex veterum Codicum auctoritate, ex Graeca Consuetudine Harpocrationis, Plutarchi in Antonio, et aliorum. In Nummo etiam Augusti, qua parte Apollo cum lyra spectatur, a laterib. I M P. X. sub pedib. Dei A C T. hoc est Actiacus. Quibusdam Maronis Exemplarib. male est Accius Apollo in 8. Arcadius in Orthographia: [gap: Greek word(s)] .

ACTVARIOS canes Actu: Actarios vero, scriptores Actorum: necnon et cum, qui Actum agit, Actuarium vocari voluerunt, inquit Vel. Longus. Beda eandem serram reciprocans, Actuarij diuersis actib. occupati: Actarij vero. scriptores Actorum. Non volens ab his abeat Valla l. 1. c. 21. Nomina quartae declinationis etiam in Arius, vt Saltuarius, Actuarius, Fructuarius: quum nomina secundae declinationis careant V, vt Asinarius, Caprarius. [gap: Greek word(s)] hic curto iudicio Criticus. Omnia haec secundae flexurae sunt: sed alia, atque alia a secunda, et quarta nominum flexura diriguntur. Hoc, opinor, voluit. Verum vt Acta, actorum secundo declinatum: sic Actus, actuum, actib. quarto. D. August. l. 2. de Ciuit. c. 19. Apostolicos actus. S. Cyprian. epist. 75. Actib. Apoctolorum suffragante doctissimo Pamelio nostro. Item Ruffin. in Symbolum, iterumque D. August. tract. 6. in Ioannem. Ergo declinatuum recepto discrimine tam Actarius, quam Actuariur dici pro eodem potest. Duumuiris istis probata differitas, merito alijs explosa est. Ego ex Competentia vbique cum V scripserim. Sic Sueton. c. Seneca epist. 23. Sic. Glossae: [gap: Greek word(s)] , Actuarius Memorialius. Victor in Gallieno, nec Leges silent. Ita Sallustius. Liuius lib. 25. Actuarias naues.



page 8, image: s008

At, nequid dissimulem Tabula e marmore in Hispania:

EQVITES. IN

HIS. ACTARIVS

LEG VII

ACVCLA V. Acicula.

ADAERARE est aere aestimare, non ad aerarium referre. Incorrectum est Adhaerare: etsi scriptum ita legerit vbique Budaeus Annot. in Pandectas. Nam Aes cum tota coniugatione leniter effertur.

ADAMANTIVS scribo. Passeratij Adamantaeus adulterinum est. Origines quoque Adamantius, aut Adamanteus, vtrobiuis vocali tenta.

ADBIBO, non Abbibo. Gel. 2. c. 22. Quia paulo plus adbibi. Et suggerit in certa memoriola Adbibe verba puer. Tullio fere scribitur Obbibo: Veterib. autem Ob [gap: Greek word(s)] Ad. in vsu fuit. Adbibo Prisciani est in 2.

ADBLANDIO. cur non Abblandior? sciratur Giselinus.

ADCORPORARI, quia vox est ab aeuo prisco retracta, placet: non Accorporari: et si Accino, Accumbo, Accudo. Solinus de Echeneide: Carinis ita tenaciter adcorporatur, vt nisi abrasa parte ligni aegre separetur.

ADDORMISCO in Passeratio displicet. Scribe Obdormisco.

ADEOVSQVE in Amphitruone, et Asinaria confusione vocum. Apud Mar. Victorem lib. 2. versus rationi accommodatius disseparaueris:

Adeo vsque malignis Herbarum dubias posse radicibus escas.

ADFATIM scribit ex Verrio Festus, et in Agellio suo Lips. c. 21. de Pronunc. LL. At Verrius, et Lipsius [gap: Greek word(s)] . Mitius Affatim, vt Affari, Affatib. Adfabilis. Adfabilis in Glossis H. Stephani cum alia bene longa similium serie. Suum cuique velle.

ADFIGO Prudentio tribuit Gifanius l. 1. in Symmachum: Compressu immundo miserum ad figens catamitum. Tulerim in veterrimis: non in flore iuuentae Latinae. Scribo igitur Affigo, Afflo, Affluo, Afficio, Affrico. Mecum est Priscianus lib. 2. Ad, F quoque sequente rationabilius in eam conuertitur. Neque non notaui ista Cornuti apud Cassiodorum: Adfluo, Adflui, Adfetus: quia vbi D sonat, ibi et scribitur. Scribit et Caecilius Vindex: Adfluo, Adfari, Adfuturum, Adfatus, Adfero. Neque haec opinio Prisciano ignara. Ridicula illa Isidori lib. 1. de Differentijs: Afficimur honore: Adficimur morte. Taurellius ex Pand. Flor. Adficio sparsit in Pandectas. Sed Prisciani l. 2. iudicium iuuerit: Frequenter tamen inuenimus F, vel N, vel I, vel R, vel S sequentibus, D scriptum, vt: Adfatur, Adludo, Adrideo, Adnitor, Adsumo. Tum indicium datur: Errore tamen scriptorum hoc magis fieri puto, quam ratione. Iam tum controuersiosa fuit horum scripturae ratio.

ADFIGVRATE scriptum apud Diomedem. nec abnuo: prisci enim aeui vox est. Olim autem praepositurae inuariatae in partem compositi adsciscebantur.

ADFLICTAS praefert Inscriptio Thermarum Constantinianarum: FERALIS. CLADIS. VASTATIONE. VEHEMENTER. ADFLICTAS

ADFLICTIM, non Afflictim legas apud Diomedem l. 1. Afflictari, Afflictissimus in Ciceronis Codicibus exprimunt, atque amplectuntur omnes, vt venustiora. Sequamur.

ADFREMO, AFFREMO pusilla inconstantia scribit Passeratius: vti solent, qui, quod scribant, exactum non habent. Ego Prisciano conformiter duobus FF.

ADFVERVNT persaepe habent Inscriptiones fratrum Arualium V. A fore, et Cornutum in Adfigo. Elegantissimum versiculum legi apud Calpurnium:

Adfuerunt sicco Dryades pede, Naiades vdo.

ADGLOMERATI, [gap: Greek word(s)] in Glossis ab H. Stephano. Passeratius Adgemo. Sic Adgero, Adgauisus. In quib. et similib. alij D in subeuntem consonam abire iubent, seque si Musis placet, Euphoniae scuto obumbrant

ADGRETTVSfari tamen apud Ennium placet, tota vocis scriptio vt sit ad effigiem Vetustatis. In vetustissimo etiam Palatinac Bibliothecae Virgilio testatur Politianus esse: Adgredere, o magnos ad. 1. t. h. Item; Adgressi: nam saepe senex spe carminis ambo Luserat. Laudat etiame M S. Adlocutio, sequiturque olim etiam vnico T Adgretus, cum consonas fuit nefas ad duplicare.

ADHAESVS aspere, ac biuocali, cum adhaesionem significat. Lucr. l. 3.

Nam neque pulueris interdum sentimus adhasum.

ADESVS absque biuocali, et asperitate; Silius Italicus: Adesum Cladibus Annibalem. Et propritim lib. 3. Carm. Horat. Oda 29. Lapides adesos.

ADHORRESCO inconsulte Passeratius approbauit. Repugnat natura, Quae horremus,


page 9, image: s009

refugimus: tantum abest, ad ea vt accedamus, quod ea praepositura connotat. Abhorresco igitur, vt Abhorreo, ex quo ortum habet.

ADIICIALIS coena, quam Aditialis, [gap: Greek word(s)] . Ea fuit quoties inaugurandi alicuius gratia, aut ob publicam laetitiam, aliaue causa ad caetera festiuitatis insignia indicebatur epulum, quod Caenam adijcere, aut epulum dicebatur. Cor. Tacit. Ann. 2. Rescuporis sanciendo, vt dictitabant, foederi, conuinium adijcit, tractaque in multam noctem laetitia. Varro lib. 3. c. 6. de Agric. Primus Q. Hortensius pauones angurali adijciali coena posuisse dicitur. Quae Vatronis. Macrob. l. 3. Satur. c. 13. reponit. Plinij 1. 10. c. 20. legitur: Aditiali coena sacerdotij, edente Gelenio. Lipsij Nota ad epist. Senecae 95. Libri, Adiciales: vera scriptura Aditiales: quia dabantur in aditu, et auspicio honorum. Eum vide in epist. 123. Passeratius: Adicialis, vel Adijcialis, V. Hermolaüm Barbarum in lib. 10. Plinij c. 20.

ADIVGO scribi licet e Pacuuio, et Columellae lib. 4. c. 17. Nihil enim refert iugum in stellam decussari, atque diduci, nisi et palmites adiugentur. Non, Adiungentur.

ADLABI, ADLOQVI, ADLVERE sunt Velij Longi in Ortogr. Vide Allaboro: etsi Allegere scribendum censeat, et D in L in caeteris vertendum.

ADLVO. Ardeae Inscriptio: ASSIDVIS. MARIS. ADLVENTIB. FLVCTIBVS Sic inscriptiones variant modo Adlectus, modo Allectus.

ADMETIOR, an Ammetior? Similia sunt, Administer, Admisceo, super quibus nil contronersi. Vide nihilominus Ammitto, Ammiratio, Ammoneo.

ADMISTVM cum S. Admixtum cum X est a calamo agresti. Contra sentientes fregit pridem Lambinus in Horat. et I. Scaliger l. 1. de Causis LL. Congruenter lego lib. 3. Satur. c. 1. apud Macrobium Admictu per S, non X. Neque Ammistum, neque Atmictum, quae Antiquitatis situm redolent. V. Mistus.

ADGNATVS, AGNATVS. Varro lib. 4. de LL. Pecori ouillo, quod agnatus, agnus, Tull. 1. de Orat. Constat agnatione rumpi testamentum. Quod in Iustiniano omnium correctissimo lib. 2. Instit. tit. 13. Adgnationi postumi, sine poctumae rumpitur tectamentum. Ibidem: Quasi adgnascendo fiunt parentib. suis haeredes. Edure tamen scribas Adgnitus, et repudiat Priscian. l. 2. et cum superiorib. canon eius pugnar. Lib. 3. Instit. tit. 2. Sunt autem adgnati cognati per virilis sexus personas cognatione coniuncti quasi a patre cognati. Taurellius exemplo Pandectarum Flor. sparsim in ijs edendum curauit Adgnatus. Adgnosco. Nec pauci sequuntur. Nota est eruditissimi Salmasij ad Spartianum: Adnosceret habetur in optimo Palatino. Ita supra Adnomen pro Agnomen. Sic Adnati pro Agnati, quod aliquoties repetitur. Giossae nomicae: [gap: Greek word(s)] , atque ita semper.

ADNICTO sibi vindicat Antiquitas, Festi, Naeuijque auctoritas.

ADNITOR malim: Annitor non nolim. I Scaliger l. 1. de Causis LL. c. 38. Scribi rarius Adniti, crebrius Anniti testificatur. Quisque peculium suum numerat, et amat. Adnitor sibi frequenter inuentum Priscianus testatur.

ADNABAM TERRAE Aen. 6. rectum puto. Fors, ne misceatur cum Anno, quod est Perannare: si scribitur Annabam. Caecilius Vindex tamen Annuo scribit propter soni lenitatem, et quia nullo modo in eo D litera sonare possit.

ADNOTAMENTA Gellij lib. 17. c. 2. quia prisci Latij vox Gellio placita, et plerumque semper [gap: Greek word(s)] . Placet nihilominus Annoto, quia vox aeui variantis.

ADNVBILO viridius visum Papinio, quam Annubilo.

ADOLESCENS participium ab Adolesco: Adulescens per V ephebus. Hoce Capro discrimen nullum est. Eadem namque vox et participium est, et nominis naturam induit, vt Amans, Retinens, Ruereus, Metuens, aliaque sexcenta. Quintam vocalem flagitant Pandectae Florentinae, Politianus, Nannius in Miscellaneis passim, Muretus in Philippicis, Gifanius in Lucretium, Rhotius. Politianus Librorum fuicitur vetustate, ac sillabae secundae modo proferense Ciri:

At lenis ille Deus, qui semper adulescentum.

Eos ego iutum venio. Vt ex Alter, fit Adulter Adultero: sic ex Alo, Alesco (quod est Grandesco ) fieri videtur Adulescens. Alesco Lucretij est fide Codicis Gifanio optimi visi, et Turnebr in Aduersarijs:

Donicum alescendi summum tetigere cacumen.

Est et Varr. l. 1. de RR. c. 44. Quae nata sunt, in fundo alescunt, adulta concipiunt. Ergo Adulta, Adulescens pari figura. Nec alitei Faernus. Festus tamen Adolescens ab Olescendo, quod Vsu tritius, ducit. Ex Analogia etiam O poscitur Suboles, Indoles Exolesco. Sic praeterea Lambinus


page 10, image: s010

scribit, sic I. Scaliger l. 1. c. 21. de Causis LL. O Tuscos, Vmbrosque caruisse memoriae proditum est. Quare qui Epistulam, et Adulescentes malunt dicere, Vmbros sese, non Romanos prositentur. Ridet quoque hoc nomine Politianum, qui pridem ideo incurrerat in Bartholomaei Scalae animaduersionem. Politiani autem ratio caret virib. quasi O non aeque cum V longioris moduli sit capax. Scaliger superiora hausit e Priscani lib. 1. quem appositum venio: seruiet enim vocibus quamplurimis in sequentibus: V quoque multis Italiae populis in vsu non erat: sed econtrario vtebantur O. Vnde Romanorum quoque vetustissimi in multis dictionibus loco eius, O posuisse inneniuntur Poblicum pro Publicum, quod testatur Papirianus de Orthographia, Polchrum pro Pulchrum, Colpam pro Culpam dicentes, et Hercolem pro Herculem. Et maxime digamma antecedente hoc faciebant, vt Seruos pro Seruus, Volgus pro Vulgus, Danos pro Dauus. Neque Glossae Benedicti Abbatis praetereundae: Aduscens, Aduliscentula per I, quo super V. Tremisco, Cupisco, Viuisco.

ADOLEVI: etiam Adolui. Varro in 3. Rhetor. Postquam adoluerit haec iuuentus. Cassius ad Tiberium: At contra Aegyptios sacrificium, vbi integrum anserem adoluerunt.

ADORTI Aen. 6. per T: aliter Gellius l. 9. c. 2. Hippiam tyrannum interficere adorsi. Aurelius: Ab his Gallos adortos, ex insidijs plurimos necatos. [gap: Greek word(s)] Priscianus reddit.

ADPARET per D, quod est, Obsequitur: non regulae ratione, sed discretionis causa, inquit Beda, Displicet, insimul et ratio.

ADPECTORARE Antiquitati potest imputari. Priscae Glossae. Adpectora, [gap: Greek word(s)] . Solin. c. 29. Has lambendo sensim figurant, et interdum adpectoratas fouent.

ADPRIMVS cum D: vox enim prisciseculi prisce scribenda. Liuius Odyssea: Ibi denique vir summus adprimus Patroclus. Eadem ratione: Flos adprima tenax, quod in vetustiorib. Libris est, et in antiquo Terentij Codice M S. Meis me omnibus scio esse adprima obsequentem. Sic Faerno scribi placet.

ADPROBVS eadem ex causa. Caecilius in Triumpho Comoedia: Hierocles hospes est mihi adoescens adprobus.

ADRACHNE, et Andrachne vnius literae diuersitate, inquit Plin. lib. 13 cap. 18. Diuersitas est et naturarum. Sic variant Homeri Codices [gap: Greek word(s)] : alij [gap: Greek word(s)] sequiturque Eustathius Iliad. [gap: Greek word(s)] .

ADRAMYTTIVMD, et cum T Atramyttium agnoscit Stephanus Geographus huiuscemodi Variantiae scriptor obseruantissimus. T posterius alias geminatur, alias desolatur. Y Graiorum in medio potius, quam Latinorum de Hermolai mente in Plinium. Quod autem paenultimam per E, vel I variari existimet, non est haec differitatis ratio: sed quod E, Graiorum Latini modo per E, modo per I (quae geminae diphthongi sunt partes) scriptitent, varijs vti locis patescet.

ADRAPIDVS Gell. l. 12. c. 5. prisco more prisca vox redditur.

ADRIA leuiter: est enim ab Atrijs. Plin. l. 3. c. 16. Nobili. portu opidi Tuscorum Atriae, a quo Atriticum mare ante appellabatur, quod nunc Adriaticum. Vide Catonem in Origin. Stephanus: [gap: Greek word(s)] . Atria Etruriae ciuitas Diomedis opus, qui tem pestate eo adnauigauit tncolumis, Aethriamque appellitauit: corrupere vocem barbari. Ex Stephano eadem verbatim Etymologus expressit. Proletarios scriptores tantis, tamque antiquis audeat Val. Brabantus obijcere? Certe et pontes perrumpat, et torrentes Plinius. ac Stephanus. Tamen linguae Graecae ignarissimis scriptoribus subnixus, Graecis insultat eam voculam leuantibus. Contra Graecos, inquit, qui adspirationem abijciunt. Papae! Plinius igitur, et Cato Brabanti opinamento Graeci sunt. Ex Graecis vnum pro multis dabitur caput Nonnus Bassaricon lib. 6. [gap: Greek word(s)] , Etymum allusisse videri possit Horatius lib. 3. Oda. 27. Ego quid sit ater Adriae noui sinus: et quid albus Peccet Iapyx.

ADRIANVS Imp. consimiliter absque H: nam est ab Adria nomen apud Spartianum. Columna in Hispania:

DIVI. ADRIANI

ABNEP.

Ita est et Lapidibus nonnullis: pluribus tamen Lapidibus Nummis, Spartiani primae Editioni, cui Casaubonushaeret, Hadrianus aspere. Digna lectu est Pontaci Nota super hoc ad Eusebij Chronica. Scripti Libri Casaubono visi ponunt Flatum.

ADRVDVS, non Arrudus apud Cincium; Aes infectum rudusculum: apud aedem Apollinis aes conflatum iacuit, id adrudus appellabant. Ita voci antiquae membra noua non accommodant.



page 11, image: s011

ADRV cum D Euphoniae causa scribunt. Cur minus vocale Arruo, quam Irruo, Arrideo, Irrausi? Certe olim perisse D scimus ex Varrone Aratrum ex Aruo figurante: Qua ex Origine vel inepte adsignata, quod quaerimus, edocetur. Certe veteribus inusitata fuit consonae duplicatio: seriore vero, et literatiore seculo Arruo scriptum. V. Adsto. Arrideo autem Cassiodorus praescribit.

ADSCISCO, non Ascisco. Ne D pereat, inquit Manutius. Gemina SS, non peribit omnino, mutabit tantum. Nimium dices sibilum. Non nimius, in Associo, Assum, Assimilis: cur nimius in Asscisco? Neque id Beda culpet, cui probata Asspiro, Asspicio, nequid literae prorsus pessum eat. Sic Valerius Carrionis, Ouid. Gisleni Asspiro, in Metamorphosi. Placet tamen cum Festo Adsciscere, Adscripti, Adsectator, Adserere. Placet Adsilio, Adsestrix, Adsignifico, omninoque ante S Ad incolumem seruari, vel subiectis binis consonis, vt: Adsello, Adscendo, Adspiro, Adspicio, Adstipulor, Adstringo (Caper dicat licet Astringe, non Adstringe) Adspuo, Adstruo, Adscribo. Ad enim robustius quiddam sonat: sigmatismus autem odosia res. Victori Giselino placet Ascendo. Vide Adsto.

ADSECLA, ADSECVLA a Sequor, Eutyches l. 1. H. Steph. Glossiae: Derideo adceculam, [gap: Greek word(s)] . Meminitque Eutyches scribentium quatuor sillabis. Communis Vsus Assecla. Absque D, absque S priore, Asecla eaedem Glossae.

ADSIMVLATVR in Pandectis Flor. Itaque antiquos scripsisse apud Diomedem legimus, et persuadent Ciceronis, ac Virgilij monumenta. Sed Adsimilo, Adsimulo tertia quintaque vocali disseparant sig nificatis. Incircumspecte. Disseparant secula, vt Optumus, Optimus: Monumentum, Monimetum, talia. Est et frequentius paulo cum V. Sic in Andria Adsimulare nuptias, lib. 3. de Offic. furorem, seruum in Captiuis, et patrem, apud Tacitum Adsimulare literas. Ex ea frequentia nata haec Gelenij nota in Plin. l. 9. c. 35. Lege squamas adsimulat, non Adsimilat, quod Gallicum idioma sapit. Addidsset: Adsimulo Germanicum.

ADSITA, ASSITA in Apuleio varianter. Horat. --- Qua populus adsita surgit.

ADSPARGO cum A in medio nomen facit Velius Longus: Adspergo cum E verbum. Alij distinctum irrident. Maronis Codices nonnulli: --- Salsa spumant aspargine cautes. Certe in optimo Varronis Codice, notat P. Victorius ad l. 1. de RR. semper esse Aspargit, Conspargunt. Etiam apud Catonem, ex quo et illud: Acina de vuis miscellis decarpito. Vetustas in compositione vocalib. vsa est simplicium. Sexcentis locis in Cyrilli Lexico cum A Dispargo, Inspargo. In eodem: [gap: Greek word(s)] , Concalco. Passim Conculco. Plinius a Gelenio lib. 18. c. 11. Gypsi pars quarta inspargitur. In minorum scriptis cur non legamus scriptum per E Adspergo, Conspergo?

ADSTO, ASTO [gap: Greek word(s)] . Iul. Scaliger l. 1. c. 34. apud Plautum legit: Eucheme astat. Item: Confidenter contra astat. Sic Ennius apud Varronem lib. 6. de LL. Subulo finitimas propter astabar aquas, quod Ios. Scaligero displicuit. Verum quandoque Ad consonam compositioni non inferre notauit in Aperio Priscianus. In Epigram. Latinorum lib. 3. Hospes, quod deico, paullum est, asta ac pellege. Heic est sepulchrum haut pulcrum pulcrai foeminai. Antiqua forma. Vbi tamen Adsta potius visum Anton. Augustino l. x. Antiq. Dialogo. Sic Ascensu absque D e prisco lapide Gislenus enotauit. Eandem ex his Priscianus subducit: Aspiro, Aspicio, Ascendo, Asto, lib. 1. Adsuspiro lib. 4. de Asino A, Durum mihi accidat Assuspiro. Arogare pro Adrogare Antiquitati arrogat Stewechius in lib. 1. Arnob. alibique Velius Longus: Est etiam vbi necesse est hanc D literam interire nulla alia substituta, vt in eo quod est Aspicio, Ascendo. Vide Adscisco, Arumpo. Cassiodorus in Aspicio, et Aspiro literam D interire putat necesse, et Papirianus. Scaligero, vti dixi alijsque D placet interiungi.

ADSVM rectissime scribi reor: licet infrequentius putet Iul. Scaliger. Vetera Maronis Exemplaria quaedam Adsit, assit alia MSS. Codices in Cinctiana Assunt Hotomani testimonio. In Plauti Poenulo est, quod vtroqueuersum trahitur: Assum apud te eccum. Agor. At ego elixus sis, volo. Ridetur hic, qui Assum dixit: Alij dictum recte pertendunt atque e recte dicto ioculum captatum. Valerij Flacci vetus Codex Carrionis fide Assunt, Assit.

ADTEGRO, ADTEGER Festo incolumi praeposituta, et quia verbo veteri sui seculi scriptio non indebita, nobis recudendi ius non est. Esto Bedae Attonitus. Passim Attero, Attamino, Attaminatus, Attamen recta scribendi ratione: licet per D sit Pandectis Flor. Adtamen.

ADTRECTARE NEFAS Aen. 2. vulgo scribunt. Mediecus Codex, alijque Adtractare A secundam sedem inuadente. Ita et Liuij Codices MSS. lib. 5. Quod id signum more Etrusco, nisi certae getis sacerdos adtractare non esset solitus. Malim tamen Adtrestare. V. Detrectare: etsi prisca secula in compositis vocales non vertebant.



page 12, image: s012

ADTRIBVO. Inscriptio ludorum Secularium:

EAM. PECVNIAM. DANDAM. ADTRIBVENDAM

Puteanus tamen vir vndiquaque literatissimus Syntagmate de stipend. constanter Attributum pingit: ego cumeo.

ADTVBERNALIS Festo, et Glossario. Glossis Isidoro imputatis: Adtibernalis, vicius. Liber MS. Adtabernalis [gap: Greek word(s)] .

ADVERSVM per E passim. In Plautinis formulis: Venias aduorsum mihi, per O, ac similibus, cuius vocalis praequam secundae sonus viridior videtur. Similiter apud Comicos Terentium, Plautumque Animum aduorte. Nec sequi nefas. Sic Aduorsor pro Aduersor teste Festo. Eodem modo Olli, et Ollis iam tum desita in Vsum retraxit Maro: quia vocalis ea vocalior altera, humaniorque.

ADVLO deciso R scribi potest auctorib. Val. Maximo, Ausonio, Seneca, Lucretio. Cyrilli Lexicum. [gap: Greek word(s)] . Bandio, Adulo. Passim Adulor.

ADYRMACHIDAE Silio: non Adrymachidae, quod vitium quibusdam libris haesit.

AE nonnullis in vocibus insigni flagitio inoleuit. In VVarhel Vngariae: THRAEPTVS, pro Threptus a [gap: Greek word(s)] . Romae in aedibus Alberinorum: EVPORVS. AEVOCATVS Alia inscriptio inquinatissima: SINE. CRIMINAE. VITAE Ex eodem coeno illa: Aepagathus, Aepicharis, Aerepta, Aeutropus Auraelia, Diaes, Diaebus, Extacrum, Haerennia, Laerna, Laetum, Laeucadij, Paedacea, Paelagon, Paetronia, Praecatione, Praecibus, Praepusa, Pridiae, Quaerella, Quiaeti, Saequere (e simili prorepsit in Saeculum error) Salutae, Thaeodora, Thaeotima, Thaeoprepos, Veraecundia. Veterib. Glossis: Aeborarius. Veterib. Epigram. Aeuocatus. Item rectis singularibus supposita haec. Bonae, Callistae, Diae, Nymphae, Optimae, Procnae. Item veluta congeneribus rectis deflexos hoscegenitiuos Aquiliaes, Caediciaes, Decimiaes, Priscaes, Faustinaes, Liciniaes, Linillaes, Musaes, Niciaes dulcissimi, Roclaes Sopaes, Sabidiaes, Septiaes, Saturniaes, Sexiliaes, Suaes. Contra E pro Ae reperias in Glossis: Edicula, Edificium, Edilis, Egrimonium, Estimatio, Emulus, Equanimus, Equipero, Equs, Equi noctium, Equi libris, Erarium, Es alienum, Estimatio, Estus, Letus, Quaero, paria.

AEBVTIA primore diphthongo, [gap: Greek word(s)] . Lapides adstrepunt.

AECASTOR, AEDEPOL diphthongo: sunt enim ex aede. At Sosipatri lib. 2. Ecactor, Eiuno. V. Aegesta. Ecastor, Edepol perperuo tenore legas in Plautinis qq. Iani GulielmI viri sanequam Eugrammatiae curiosi. Rob. Stephanus in Terentij [gap: Greek word(s)] . Aedepol biuocali. Idem in Andria Ecastor simplice vocali, et Duzae Plautus.

AECATEV, V. Aegesta. Aedificare, Aedifacere leg. 60. §. mandaui D. Locuti, atque aliuade Brissonius exprimit [gap: Greek word(s)] libro singulari.

AEDITIMVS cum M. Gell. l. 12. c. 10. Aeditimus verbum Latinum est, et vetus: ea forma dictum, qua Finitimus, et Legitimus. Sed pro eo a plerisque nunc Aedituus dicitur, noua et commeticia vsurpatione, quasi a tuendis aedib. appellatus. M. Varro lib. 2. de Latino sermone Aeditimum dici oportere censet magis, quam Aedituum: quod alterum sit recenti nouitate fictum, alterum antiqua Origine incorruptum. Liuius quoque vt opinor, in Protesilaodamia Clauctritimum dixit, qui claustris iannae praeesset: eadem scilicet figura, qua Aeditimum dici videbat, qui aedibus praeest. In Verrem M. Tullij Exemplaria fidissima sic: Aeditimi, cuctodesque mature sentiunt. Vulgaria: Aeditui, Pomponiana Atellana inscribitur Aeditimus, in qua versus hic:

Qui postquam tibi appareo, atque aeditimor in templo tuo.

Contra Iustinianus lib. 1. Instit. de Tutelis tit. 13. Aeditui dicuntur, qui aedes tuentur. Scaeuola vocat [gap: Greek word(s)] . Campagnani prope Nepesinos in Faliscis: AEDITVVS. IVNONIS Romae in vinea Cardin. Carpensis. COSMVS. AEDITVVS. MATRIS. D

Horat. epist. 1. l. 2. --- Quales

Aedituos babeat belli spectata, domique.

Virtus --- Lucret. --- Onerataque passim

Cuncta cadaueribus coelestum templa manebant.
Hospitibus loca, quae complerant aedituentes.

Adde lapides quinque apud Manutium. Itaque visum plerisque vrbanius absque M Varrone indicante l. 2. de RR. Sementiuis ferijs in aedem Telluris venerat rogatus ab aeditimo, vt dicere didicimus a patribus nostris: vt corrigimur a recentibus vrbanis ab aedituo. Tantundem lib. iterum 6. 7. de LL. Vtrumque agnoscit Fl. Sosipater l. 1. Aeditimus dicitur, inquit, qui aedem seruat, quasi aedis intimus: sed Aedituus ab aede tuenda dictus est. At M. Tullius Timus vult accessionem sillabae nihil significantis in Finitimo, Legitimo, Aeditimo. Nonnemo cum Aeditumus olim


page 13, image: s013

legeretur, depulso M natum Aedituus. Tu contempla Aedituentes. Edituus, Aeditimus vett. Glossae.

AEDITIMOR in Pomponij Atellana: Aedituentes Lucret. lib. 6. In veteri Inscriptione. AEDITVAVIT. AN. X. Sic ad horrea Diocletiani: AEDITVAVIT. ANN. XVI.

AEDON diremtis ab inuicem vocalib. [gap: Greek word(s)] . Virgilius:

--- Quod suauius cantat Aedon.

AEDVICVS, AEDVES in Parentalib. et Professorib. scribit Ausonius. Simili modo vetusta Marmora. Graeci [gap: Greek word(s)] . Sed et ijdem [gap: Greek word(s)] simplice vocali perscripta sillaba primore. Inde. Latinis Edui, et aspere Hedui. Tullius lib. 1. ad Atticum epist. 14. Edui fratres nostri pugnant: Se quani male pugnarunt. Antisiodorensis: In Aeduis. Manutius, ac Val. Brabantus Aedui dissuauiantur: cacteram scripturae faciem conspuunt, quo iure, mox in voce Aegesta perpendemus.

AEETA, AEETES, AETA. Valer. Flaccus lib. 5.

Apparat Aeetes aciem ---

Idem [gap: Greek word(s)] AETA. Ibidem:

--- Heu quantum Phasis, quantum Aetarecessit!

Metam. 7. Dissimilemque animum subijt pater Acta reltctus.

Idem in Hypsipyles epistola. Aeeta Val. Flaccus lib. 7.

--- Non hanc Accta dedicti
Spem Minyis ---

Apollonius: [gap: Greek word(s)] .

AEGAEVM pro mari cantatissimo. si ab Aegis Euboeae opido ortum est, vt voluere Strabo, et Eustathius, scribendum est principe diphthongo in media sillaba. Estque haec scribendi ratio acceptior. Quod si placet Suidas nomen reuocans ad Aegeum Thesei parentem cum Plutarcho, E, vel I mediam occupabit sedem ex [gap: Greek word(s)] . Eodem modo Plinium secutus li. 4. cap. 11. Aegeo mari nomen dedit scopulus inter Tenedum, et Chium verius, quam insula, Aix nomine a specie caprae, quae ita Graecis appellatur, repente in medio mari exsiliens. Nam ex hac voce peradiectionem fit [gap: Greek word(s)] . Vnde Homerus Odyss. K [gap: Greek word(s)] posuit, biuocali altera sui parte defecta. Eapropier Passeratius Aegium Achaiae opidum ordinat post Aegitis.

AEGATHES, AEGATES, AEGES, AEGVSSAE Latinis, vti Graecis [gap: Greek word(s)] . Aegathes tribus omnino sillabis et adspirato T vulgatissimi Vsus est: nec improbi. Nam si in vnum coalescant hae voculae [gap: Greek word(s)] , nascetur [gap: Greek word(s)] , et Dorice [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] apud Pindarum. [gap: Greek word(s)] . vulgo. [gap: Greek word(s)] , scilicet [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] , in quibus caprarum sunt stabula crebra, quod Homerus Odyss. 8. indicat:

--- [gap: Greek word(s)] ---
Caprae siluestres intus innumerae ---

[gap: Greek word(s)] Loci, [gap: Greek word(s)] Insulae. Simili modo Anxur, Anxurus ciuitas: Anxur [gap: Greek word(s)] , subaudi Opidum. Vt [gap: Greek word(s)] , Bauli deterrimo scribendi compendio Vetus vero Latium exsufflabat Spiritum: vnde Aegates absque illo apud Stephanum, quo modo semper in Melae Codic. repertum sibi commemorat Pintianus. Aliqui, vt praefati sumus proxime, propter ingentem vim caprarum ita insulas eas indigetatas rentur. Alij a feris fluctibus, qui Graecis [gap: Greek word(s)] . Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Aeges fluctus vocant Dores. Atque ita primitus Homero adscribunt:

[gap: Greek word(s)] .
In Helicen, et Aegas donaria transmittunt

Neptuno, cui hic Iocu. in delicijs Nemeorum 5. apud Pindarum: [gap: Greek word(s)] . Qui ex Aegis ad celebrem Dorum isthmum crebro pergit. Idem Neptunus cum tempestatem ciet, [gap: Greek word(s)] dicitur. Est enim [gap: Greek word(s)] Etymologo. Alij a Scopulis, qui Graecis etiam [gap: Greek word(s)] . Vide Plinium l. 4. c. 11. Varro Aegaeum dictum ab insulis: quia in eo mari Scopuli vocantur a similitudine caprarum Aeges. Pacuuius: Aeges. ferme aderant aequoret. Sic et Scopulis, Aegatib. nomen factum ariolantur, et producunt Maronem:

Saxa vocant Itali medij quae in fluctibus aras,

Seruio suffulti. Redeamus in gyrum. [gap: Greek word(s)] Polybio scribuntur lib. 1. Rectius [gap: Greek word(s)] . Analogia sic poscitur, [gap: Greek word(s)] , Pithecussae: [gap: Greek word(s)] , quod sagaciter in li. 1. Athenaei reposuit Casaubonus. Ericusa Phoenicusa simplo sigmate scribuntur Plinij l. 3. c. 9.


page 14, image: s014

Quod si admittis, Consuetudinis imperio concedis, quod in alia quoque valuisse porest. Pro his vltimis Eustathius in Odyss. K scripsit [gap: Greek word(s)] , Aegades admittere gestio: verbi forma placet. At vacillat memoriola mea: Latinus auctor me destiruit idoneus. Cluuerius in Sicilia sua Nonij Marcelli calcem terit pro Aegadibus. Verum in emendatissima Nonij editione ab Adriano Perierio Parisij anno M. DC. XIV. ita expressim est: Varro de Vita PR lib. III: Nam pocteaquam Lutatio Consuli apud Aegatis insulas cum ipse catapulta ictus esset. Adducit Cluuerius Freculphum, quem nullus in Bibliotheca mea conspicor. Vercor vt pari fide cum allegatione Nonij. Eam tamen vocem non repudio: sed Silij Italici os aureum Aegadum faecib. ab illo deformari non fero.

Scripsit Silius lib. I. --- Hic Punica bella

Aegatis cernas. fusaque per aequora classe
Exactam ponto Libyen testantia roctra.

Ibidem: --- Auet Aegates abolere parentum

Dedecus ---

Lib. 2. Aegates, Libyaeque procul fluitantia membra.

Lib. 4. An flendae magis Aegates, mersa profundo.

Lib. 6. Aegatis, lacerae circum fragmenta videres Classis ---

Ad exemplum Liuij l. 30. Aegates insulas, Erycemque ante oculos proponite.

His omnibus locis rescribes Aegdes aut Aegadas? Nil dubitat Cluuerius, et eadem animi firmitate in Mela, Floro, Cornelio nepote, Nonio Marcello, Liuio, vbiubi repertum fuerit Aegates, seu Aegathes, reponendum est Aegades, inquit. Ita sciscit: ea sanie optimorum auctorum locos contaminat. Mira mirissima. Freculphus vnicus recte scripsit, hoc est, vir imi subsellij, si ad superiores comparas, viris summatibus in literis anteferendus erit, ijsque erit loquendi norma, et scribendi, aut potius Cluuerius, cuius haec perpensa verba, Lector, audi. Pag. 419. Siciliae suae sic: Ast id vocabulum, mirum sane dictu (putes prodigium aliquod, aut noua monstra: non enim longe sumus ab Africa) adeo vnanima, ateque conctanti exscriptorum oscitantia, imperitiaque apud omnes, quotquot insulas eas memorarunt, auctores corruptum est in Aegates, vti apud vnos duos Nonium, et Freculphum integrum, sanumque hodie legitur. Quod nemini hactenus, ne linguae quidem Graecae ad miraculum peritis viris animaduersum satis mirari nequeo. [gap: Greek word(s)] . Vide mihi [gap: Greek word(s)] . Non ego tantum inficior aliquo Silij loco rescribendum Aegades: pernego posse inuiolata versus maiestate apud eum vllibi reponi. Cur? Tò A in media voce breuiculum est, longari non potest. Voces similes de re paulo diversa. Leucados, vbi Acorripit. Iuuenalis Sat. 8. et Ausonius in Mosella. [gap: Greek word(s)] , Leucates, vbi A producit Maro in tertio, et Silius lib. 15.

Lencatae, et Phoebi vidit citus Actia templa.

Leucaten etiam [gap: Greek word(s)] videtur appellasse Thucydides in tertio: [gap: Greek word(s)] . Leucas est, templumque Apollinis. Aegates semper A extento. Vides in superis Silij testimonijs: Aegades semper A correpto. Nec aliter patitur Analogiae vis apud Graecos. apud Latinos pariformi modo.

Virgilius lib. 3. --- Strophades Graio sunt nomine dictae.

In 5. --- Secretae Troades acta.

In GalIo. Iam neque Hamadryades rursus ---

Ecloga 6. --- Aetatibus Arcades ambo.

Prima Aeneide: --- Glomer antur Oreades: illa pharetram.

Quarta: Te propter Libycae gentes, Nomadumque tyranni.

Silius in 4. --- Saeuamque coruscans

Lampada Tarpeij infers incendia tectis.

Rutilius: --- Densi symplegade limi.

Calpurnius: Adfuerunt sicco Dryades pede, Naiades vdo:

Ouidius: Fama Pelasgiadas subito peruenit ad vrbes.

E Graecis Dionysius:

[gap: Greek word(s)] .

Priscianus sequitur: --- Has dicunt Cycladas esse,

Continuo Speradas ---


page 15, image: s015

Idem Dionysius: --- [gap: Greek word(s)]

Timotheus in Arcadicis Pausaniae:

--- [gap: Greek word(s)] .

Idem Dionysius: [gap: Greek word(s)] ---

Idem Priscianus: --- Perrumpit Echinadas inter.

Tam indubitatum est A hac in voce corripi, vt metri causa vitarit Echinadas Homerus, scripseritque [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] . Quam scribendi rationem Veteres, nouioresque confirmant Editiones, atque ipse Strabo lib. 10. Apud eundem Dionysium [gap: Greek word(s)] , aliaque et apud alios A semper breui. Passim sese offerunt: [gap: Greek word(s)] (vnde Forda ) [gap: Greek word(s)] , et apud Theophrastum [gap: Greek word(s)] . In triuio Hebdomades, Decades, Chiliades, Myriades, Olympiades, Hephaestiades, Heliconiades. Vbique A correptum est: solae Aegades Cluuerij quaestioni obnoxiae eius carnificina extenduntur contra legem carminis, contra fidem librorum omnium, quod propemodum confitetur Cluuerius: In vulgatis Exemplaribus ita legitur, inquit. En quo maledicendi rabies hominem impulit. Sic ille pag. 421.

Silius lib. 1. --- Hic Punica bell.

Aegathes cernas, fusque per aequora classe
Exactam ponto Libyen testantia roctra.

Quae vocabula nouissimum etiam Poetae commentatorem amplexum esse in editione sua Parisiensi miror. Sed quia illa non explicat, nec intellexisse videtur. Proplanis, atque apertis habuisse, haut facile crediderim. Quid enim hoc erat dicere: Punica bella Aegathis cernas? Sic scripsit sine controuersia Poeta:

--- Hic Punica bella
Aegadet, cernas, fusaque per aequora classe
Exactam ponto Libyen testantia rostra.

Vsitatum quippe huic Poetae sine coniunctionum particula res plures connectere. Altero igitur etiam illo loco legas Aegades, pro qua voce alia exemplaria video habere vulgatum illud Aegathes. Haec ille. Heu dolor! heu lacrimae! querelarum acerui! [gap: Greek word(s)] nouissimus Silij commentator. Salue tu mihi Lugduni columen, qui tam praeclare honori, atque existimationi meae [gap: Greek word(s)] velificatus es. Aude, Lector, contemnere opes verbosioris scriptoris, et te quoque dissertatiuncula nostra super lite hac dignum finge. Primum dico mirum nemini iure videri posse, si exemplariorum omnium fidem secutus sum: mirum magis Cluuerium natam in nubibus lectionem contra librorum fidem exosculari, et eam venditate, seu per eius vocis iactantiam, Aegades literatorum orbi imponere. Cluueri

[gap: Greek word(s)] .

Certe [gap: Greek word(s)] , seu grauiores Aegadas. Nequitis capram ferre bouem imponis. At illa non explicui. Non igitur intellexi. Hoc curto nimis sermone rotas enthymema. In ipso limine operis Arma non explicui: non igitur intellexi, quorum Arma canat Poeta, Romanorum, an Cartaginiensium. Ibidem: Terrarum Fortuna caput, Non disputaui hoc loco Fortuna esset dea cum gentium profano vulgo, an cum Christianis deae vanae nomen vanum: non ergo intellexi, quid Fortuna. De dijs in Silio spissa monimenta: de dijs apud nos altissimum silentium: de dijs ergo nil intelleximus. Immane quantum claudit ista animi agitatio. Respice te, mi homo. Quid vox Aegathes, non explicuisti: non igitur intellexti. De Sicilia scripsisti im mania volumina: de Siciliae nomine, atque interpretatione siluisti: non igitur intell exti. De Homeri aetate disputasti: de oculis, et caecitate non explicuisti: non igitur intellexti. Verbo quidquid non scripsisti, non intellexti. Pro planis, atque apertis habuisse; haut facile crediderim, inquit Cluuerius. Ego nisi facile, nihil facio (nec enim sum de magna professis) iure igitur mihi non credit. Haut mirum. Qui Deo, qui Ecclesiae non credit vniuersae, is mihi facile crederet, aut de me? Monstri simile sit. Tam profecto illa mihi plana, atque aperta, quam certum te mihi pro plano esse. Tu non intelligis Aegathes dici Punica bella. Eodem more hoc ipso libro primo dixit Silius: Aegathes dedecus.

--- Auet Aegathes abolere parentum
Dedecus ---

Non sunt Aegathes dedecus, non sunt apud te Punica bella. Non meministi te puero dictum tibi Appositionis vsu id fieri? Quo modo Aeneidos quinto: Amitto genitorem omnis curae, casusque leuamen. Et apud eundem Corydon deliciae domini. Horatio: Fratres Helenae lucida sidera. Curtij lib. 6. Rumor ociosi militis vitium. Quid illo facias Annalium Taciti lib. 2.


page 16, image: s016

Immittere latronum globos, exscindere castella causas bello. Ouid. Amorum lib. 3.

Sed glandem quercus oracula prima ferebant.

Quid est Quercus oracula? Quod Aegates bella. Praesertim cum Aegathis quarto casu per I longiusculum omnia repraesentet Exemplaria, a quo si dispuleris [gap: Greek word(s)] Cernas, oratio fuerit imperfecta, et hians: eritque supplementum versiculi inutile. Tamen sic Silium scripsisse audaciteradseris, audacia tua tot Editionibus pugnante. Modius Colonienses membranas, Barthius Oxonienses quaq. ad Silium pagina crepant. Et tu profer vafre tabellas: alioqui tibi multi obuersis cornib. et controuersis insultabunt. Referis. Vsitatum quippe huic Poetae sine coniunctionum particula res plures connectere. Ergo supero Silij loco Aegades scribendum. Cur ergo Aegathes bella disseparas, quas res plures connexuit Poeta sine coniunctionum particula? Cuiusmodi versus prisci dixere Iniuges, ne nescius sis. Intellextin' hoc? Quid si monstrem tibi proxime copulam:

Aegathes cernas, fusaque per aequora classe etc?

Quid si contra vsitatum est Poetae coniunctaionum particula res plures connectere? Animum aduorte: Silij lib. 15. vnica in pagella:

--- Noctemque et coelo sparsa precatur

Actra, ducemque iae --- Inibi:

--- Et penna, et fulimine, et vndis,
Hibernis, et Achaemenio velocior arcu.

Finio. Priscis scriptum est Alexanter et Cassantra apud Fabium lib. 1. c. 4. Late prius scriptum, serius Lade apud Plinium lib. 5. c. 31. aliaque paria. Cur non Aegathes, et Aegades? Te tandem Cluueri, qui vnanimam, atque constantem ex scriptorum oscitantiam, imperitiamque per summam traducis iniuriam, et [gap: Greek word(s)] te qui vocem? Nolo maledicere: etsi remaledicere ciuile, atque humanum veteres etiam sensere. Et nobis [gap: Greek word(s)] fas erat, si libitum, si libros omnes oppugnatum venissemus, autgloriolam ex futili mutatione quaesissemus:

--- Hic Punica bella,
Aegathis trinas, fusaque per aequora classe.

Quorsum? Ambiant hanc rabiosam corrigendi ratione nugiuenduli. Limpidam propinamus: de faece non est hauriendum. Cluuerius --- [gap: Greek word(s)] .

--- Pedicas sibi fabricatur: si modo non has fabricatus est Heinsius. Verum hic Poeta magnus expediat Cluuerium, seque ab Aegadum sillabaria quantitate.

AEGER biuocali. Origo sic praescribit, [gap: Greek word(s)] : morbus enim est ignauiae parens, aut foetus. Neque in Papiae Notis sequar EGEGER. De quo tamen vide paginas deineipes. Rursum vett. Glossae. Eger, Egrum, Egra.

AEGAEON, AEGAN varianter, vt Alcmaeon Alcman, Hermaon Herman. Obseruatum in Plinianis Exercit.

AEGERIA biuocali principe primas obtinente. Ita est antiquis Libris, et Basi marmoreae Praeneste.

AEGERIVMQVE. IOVEM

Liuius l. 1. fide quorundam Exemplarium: Cum dea Aegeria congressus noctunos. Iterumq. Sequuntur multi. Egeria vero nuda vocali, eaque secunda in primore sillaba rectius scribi opinor seu ab Egendo, seu ab Egerendo. Posterius tangit Festus: nam Egeriae praegnantes sacrificasse, vt foetum vtero facile egererent, scribit. Alteram causam tangit Liuius: Ab inopia Egerio nomen inditum. Adstrepit Dionysius lib. 2. Antiquit. Rom. scripto [gap: Greek word(s)] , eademq. ratione substructa: [gap: Greek word(s)] . Cum neque bonorum patritorum, neq. auitorum pars vlla ad eum peruenisset, eapropter Egeritus cognominatius est. Sic enim panpereculos, et mendicos Romani vocitant. V. et lib. 3. Ouid. Fast. 3.

--- Egeria sine monente dea. Ibidem:

Egeria est, quae praebet aquas ---

Plutarchus in Numa: [gap: Greek word(s)] . Prope Veronam vetus Inscriptio:

EGERIAE. MARCELLAE. VXORI

Maro in 7. Eductum Egeriae lucis ---

AEGESTA, AECATE, AENVLVM, AESCVLAPIVS. Aegesta Siciliae vrbs: nota res, Orthographia non aeque. Plutarch. in Nicia: [gap: Greek word(s)] . Legatis Aegectanorum, et Leontinorum. Ab Aegecta Troiano consimili scripturae variantia. Alij dictam volunt ab Aecesto Troiano per C. Segecta in Verrinis perpetim. Lib. 6.


page 17, image: s017

Segesta est opidum peruetus in Sicilia. Apud Thucydidem lib. 6. Egesta: [gap: Greek word(s)] Item in Ptolemaeo. Festus: Praeposito ibi Egecto, qui eam Egestam nominauit: sed praeposita est ei S litera, ne obscoeno nomine appelaretur. Pausanias in Laconicis: [gap: Greek word(s)] . Bonam exercitus partem perdidere Egestani. Stephanus: [gap: Greek word(s)] . At hic Maroni semper est Acestes, item Stephano. [gap: Greek word(s)] qui Dionysio lib. 1. est [gap: Greek word(s)] . Rursus in Plin. lib. 3 c. 8. notat Hermolaus: Vetus fere lectio: Aegestani: omnes qiuque Graeci Codices Aegestam, non Segestam. Quippe Latinorum intererat S distinctus causa praefigere. V. Aecastor, Aequicoli, Obscoenus.

AEGIALIA, Aegialea, Recte, Apollodorus lib. 2. Plin. lib. 4. cap. 12. Strabo, Stephan. Pausan. Graeci caeteri. Quaedam Eusebij Exemplaria Egialea sonora simplice. Nec respuere mihi audacia, cum animo sequentia obuersentur.

AECATE in veterib. Nummis. I ad GoltzI Thesaurum. Marsilius Ficinus lib. de Religione Christian Aecataeus scribit, pro eo. quem Hecataeum alij, vt Hecaten, nominitant. Vetus Inscriptio: M. AIL. HECATAEO. Putabam olim ista ex euentu fortuito coaluisse [gap: Greek word(s)] : sed en tibi scriptum casu secundo in GoltzI Nummo altero:

BRONTONTIS. DEL ET. AEKATES

Quid si dicatur idem in his vsuuenire, atque in Virgiliano Inarime, vbi ex tertio Homeri casupraepositio retrahitur in rectum? Quid si in talibus Vitium tempore vires acquisiuit? Sic Cynegyrus, Citheron, Clytemnaestra repudiato primoris A commercio. Graecorum Anthologia festiue admodum diphthongo non scribentem vellicat:

[gap: Greek word(s)]
Mortuus, ac viuus nimis es patiens, Cynegyre,
Bellax illa mannus quondam per proelia caesa est:
Nunc te truncauit vel pede Grammatius.

Ausonius: Sed Citheron toties ternas ex aere sacrauit. Sic Parisiense nouum, et Lugdunense vetus Exemplar. Aldus Manutius corrigit. Sacrauit t. t. exa. Cithaeron. Quid opus? Lilius Gregorius; Sed Sicyon toties --- Vana molimina. Iterum Auson. Solecismus scribit extrita diphthongi parte. Idem in Epitaphijs. Vindicem adulterij cum Clytemnestra necet? Sic esse veterib. Membranis testatur Vinetus. Sic forte excusabilis Prudentius in Heresis, Enigmata, Sphera. In Psychomachia: Cognomento heresis --- Apotheosi: Cuius ad arbitrum sphera mobilis --- Ibidem: --- Scripum per enigmata Christum: Adelinus: Idcirco maceram stricto mucrone vibrabat. pro Machaeram. Aegialeus, Egialeus Libris varijs Eusebij Pontacus designat. Petita Suidae, et Chrysaphio [gap: Greek word(s)] . Sic inscriptio, quae est Cartagenae Hispaniae:

LACEDEMON. ET. ARGIVVS

Sic Serenus: Sal niueum sumes, Beticum quod nomine dicunt pro. Baetico. et Lacedaemone. Passim Vologeses: Dioni in Adriano [gap: Greek word(s)] . Gaetulus vbi non? In Martialis prim is Epigrammatis:

Traducta est Getulis, nec cepit arena. nocentes.

Quo super cum docti digladientur, res satis iam ipsa patet, aut magis etiam patebit. Aut enim satis ex simili comprobanda ista est lectio, aut Geticis legendum: ad Getas enim Naso relegatus, alijque. Et vero Getuli cum Getis vt vocabulo, ita sanguine sunt affines, et cognati. Isidor. lib. 9. Orig. cap. 2. Quia ex Getis venerant, deriuato nomine Getuli cognominati sunt. Dixetat prius: Getuli Getae dicuntur fuisse, qui ingenti agmine a locis suis nanibus conscendentes locos Syrtum in Libya occupauerant. Hinc Isidoro Enulum est Caldarium: Festo Aenulum biuocali principe. Etas pro Aetas Antiquitati desert Scaliger in 5. Varr. de LL. Aesculapius vbi non? Inscriptione in perueteri: NVMINI. ESCVLAPI, de quo subiectius vide. Apud Lucilium Penola ex Graiorum [gap: Greek word(s)] . Fenestra. [gap: Greek word(s)] . Venio [gap: Greek word(s)] . Plutarcho tom. 1. [gap: Greek word(s)] pro Fenectella. Ibidem [gap: Greek word(s)] Polluci lib. 4. cap. 7. nuda vocali, et in Philoxeni Glossis Latinograecis, item Athenaeo. Hesychius, et Hyginus biuocali scribunt [gap: Greek word(s)] . ac paene omnes. Contra [gap: Greek word(s)] rarenter: [gap: Greek word(s)] . crebrius. Etymologus: [gap: Greek word(s)] Eoleto valet motus est, Turbatus est. Scribitur etiam diphthongo Aeoleto. Sic Vitrijs curis puella agitata memte est. Pridem scriptum in ipsa Graecia, [gap: Greek word(s)] . Ex qua obseruatione Lambini, Manutij, aliorum non firmissima est ratio; Vt Graeci: sic Latini. Cum vero Alexandria per I, et Alexandrea per E, Thalia Thalea, taliaq. prope innumerabilia bifariam decidua diphthongi parte ex Ei scribantur; cur ex Ae vocalium altera similiter ad imperium Consuetudinis emansisse non potuit?


page 18, image: s018

Et vero emansissie fides sit ex supera nominum congerie. V. Aequicoli. Esset super (o vtinam!) Ori Ortographia [gap: Greek word(s)] alia forsan super hoc scribendi genere promeremus arcana. Ad de his: [gap: Greek word(s)] agnoscuntur ab Vlpiano, atque Eustathio, deque Orthographia disceptant [gap: Greek word(s)] apud Hesychium, et in altera serie [gap: Greek word(s)] .

AEGEVS biuocali duabus sillabis. Ouid. Nec patere est Aegeus --- Sic Suidas, et Plutarchusin Theseo. Verum in MSS. Eusebij Aggeus, Egaeus, Egeis compertus est Pontacus. Prope dixerim [gap: Greek word(s)] At vide Egesta.

AEGINAM. At AEGINAN per N pro Aeginam scripsit in septimo Statius.

Namque ferunt raptam patrijs Aeginan ab vndis.

Similiter scriptum Met. 15. --- Helicen, et Buran Achaidas vrbes.

AEGISTHVS cum diphthongo, et Th. Suidas: [gap: Greek word(s)] . Sic Homerus Odyss. Ouid.

Quaeritur Aegisthus --- Euripides,

Pausanias, Cicero. Cum Pythagorae litera, perperam scribitur. Egisthus MSS. praeferunt. Vide prius digesta.

AEGLOGA quasi caprarum electio sit, aut oratio, praue scribitur. Fuerit enim potius Aegologia. At non est. Maro namque cum in ijs se ad Theocritum fingeret, nonnulla potissimum imitanda selegit, a quo selectu Eclogas appellauit, quas Graeci [gap: Greek word(s)] .

AEGROTARE cum biuocali primaria recta scribit Consuetudo. Ex priscis vero Monimentis Victorius repraesentat: Egrotassim, vbi est in 2. Tuscul. Aegrotus sim. Diiudicent alij. V. Aeger.

AEGYPTVS Y Graiorum vt saepissime, sic rectissime. Codicibus nonnullis Aeguptus, et Basi Horologij ab Augusto in campo Martio positi:

AEGVPTO. IN POTESTATEM. POPVLI ROMANI. REDACTA

In Adriani Numimis vtroque modo. Neapoli Inscriptio diphthongum interimit:

AD. EGYPTVM. ADLECTVS

Epigramma in Pescennium Nigrum: Terror Egyptiaci Niger astat militis ingens. At minus literati esse facit, vt credam, sequens hexametrus:

Hunc reges, hunc gentes amant --- Consule Salmasium.

AELANITICVM diphthongo primore in prima sillaba, in altera per A scripsere nonnulli, alij Elaniticum, Artemidorus Aleniticum, Iuba Laeaniticum, inquit lib. 6. Plin. c. 28.

AELIVSAdrianus, Aelius Verus, non Helius, aut Elius. Inscriprio ad cloacam D. Luciae in aedibus Podocatharorum adscita biuocali: P. AELIVS. PLOCAMVS. Ciceronis secundo de Oratore L. Aelius Lamia ex Vrsini opinione, non Heluius ex Lambini editionib. Heluius Cinna. non Aelius. Item Heluius, Pertinax, Heluius Mancia, non Helmius cum M, vti est meo Qiunctil. lib. 6. c. 3. Recte in Val. Maximo lib. 6. c. 2. Heluius Mancia Formianus. Aelia et Helia familiae Romae diuertunt.

AEMATHIAMcum primum, Tullius lib. ij. ad Atticum. Vetus Liber Victorij Emathiam Laudabilius absque diphthongo. Liuius lib. 40. In Emathiam, quae nunc dicitur, Vide Gell. li. 14. cap. 6. Plin. lib. 4. c. 10. Homerus: [gap: Greek word(s)] . Epigram. lib. 6.

[gap: Greek word(s)] .

AEMILIVS I Latiari, non Graecanico. Originem euicit Latinorum Consuetudo, Libri, Lapides Capitolini. Romae in D. Petri in monte aureo trans Tiberim:

D. M. D. AEMILIVS. P. F. FELIX FILIAE. SVAE. FECIT

Moscopulus [gap: Greek word(s)] I. Haemysus est suaniludius, seu impoctor per Y, et Haemitius: Aemi ius autem propium per. I. Eadem vi, aut via depulsa est de principante litera adspiratio, V. Plurarch. in P. Aemilio, et Numa. Sic Aemiliam gentem apud Pompeium, [gap: Greek word(s)] apud Polyb. lib. 2. legimus, [gap: Greek word(s)] Strabonis lib. 5. Scholia in Aristophanem p. 912. [gap: Greek word(s)] Aemylus, gratiosus, prudens, acute dicens, adulator impostor. Haemylus autem, ex quo et Haemylius, vulgo adspirate. Tum Aeoles adspirationem refugere ait. Aeolib. autem se maior Graecia contemperabat teste Fabio l. 1. et Dionysio Halicarnasseo. V. Etymologum in voce [gap: Greek word(s)] .

AENARIA. Apud Plutarchum in Mario editum inconstanter: nunc [gap: Greek word(s)] ,


page 19, image: s019

nunc [gap: Greek word(s)] . Diphthongo melius. Plin. lib. 3. cap. 6. Aenaria ipsa Homero Inarime dicta, Graecis Pithecussa. Item lib. 31. cap. 2. lib. 16. cap. 33. Quod si Seruium audies, persola E initialis erit. Seruius: Inarime, Enaria dicitur: quia in eam ad contumeliam simiae missae sunt, quas Graiorum lingua [gap: Greek word(s)] , id est, Enarias dicunt. Pari modo Diomedes lib. 3. versus Ecaudes appellat [gap: Greek word(s)] , et Plauto fictum est Denasare.

AENATOREScornicines dicuntur, id est cornis canentes. Festus. Tam hoc rectum (etsi Consuetudine vulgi scribatur etiam recte Aeneatores auctius vna sonora) quam Aenum, Ahenum, Acneum, Aheneum.

AENIA vrbs Thessalonicae in Liuij mei lib. 40. per I dissociatum a suo e recte scribitur: Proficiscuntur ab Thessalonica Aeniam, ad statum sacrificium, quod conditori Aeneae cum magna cerimonia quotannis faciunt. Sed neque prauum fuerit Aenea per vocalem secundam: cum enim Stephanus scribat: [gap: Greek word(s)] Graeca diphthongo in alterutrum quandoque solui potest Vsu addicente, et sunt Exempla Liuij, quibus sit Aenea per E, a quo esse quit Aen. 3.

Aeneada sque meo nomen de nomine fingo:

cum alibi Sit satis Aenide tel is impune Numanum.

AENIAS, AENEAS pari variantia. Verrina 5. Summa auctoritate praeditus Halesinus Aenias. Verrina 6. Ab Aenea fugiente a Troia. Aeneas primigenium est: serius, et [gap: Greek word(s)] . Aenaeas, et Andrae as deterrima. Suidas: [gap: Greek word(s)] . Oritur ex [gap: Greek word(s)] , quod Poetis [gap: Greek word(s)] . et Pindarus Od. 6. Olymp. [gap: Greek word(s)] Exci nunc socios Aenea. Elymologus [gap: Greek word(s)] bis consociat alia Origine producta. V. Andreas, Augeas, [gap: Greek word(s)] , Poetis [gap: Greek word(s)] .

AENEIVS, ac intersito C Aeneicus ab Apuleio dictum notat Priscianus in lib. 5. Aen. In Epitomis historiarurm: Aeneica gens.

AENVS spiritu dirfflato mollius est. Certe Ouidij Codd. nobis offerunt: Tertia post illos successit aenea proles. Veteris illa fuere Graeciae [gap: Greek word(s)] , quem illa morem desijt: eccur Romanorum politiores reclament, aut ora distorqueant ad hiandum largiter Aheneis cum asperitate? Hanc certe scriptionem veterib. arrogat Gellius lib. 2. c. 3. vbi haec: Fidum, optatumque multi nominis Romae Grammaticum ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirae vetustatis emtum in Sigillarijs xx aureis, quem ipsius Virgilij suisse credebat, in quo isti duo versus cum ita scripti forent:

Vestibulum ante ipsum, primoque in limine Pyrrhus
Exsulta telis, et luce coruscus aena.

additam supra vidimus H literam, et ahena factum. Vellem diceret H Virgilij manu superimpositum. Non potuit: supicio fuit Maronis autographum fuisse, et sola scispicio, cui H potuit a quauis manu superindi. Fidius tamen testimonium deinceps dicit Gellius: Sic in illo quoque Virgilij versu in optimis Libris scriptum inttenimus.

Aut folijs vndam tepidi despumat aheni.

Non igitur culpabitur, qui H voci huic inspirauerit, quod loco in posteriore facit Seruius, et in Commentario lib. 1. ex Aeno dissyllabo factum adfecit solutione trisyllabum. Aenus autem sic figurari videtur: Aes, aeris, aerinus, aenus, aeneus, aheneus, Adamantius asperitatem interpolat Anticyrae in suburbio: AHENEIS. PILIS. QVAE. SVNT. ROMAE Vide Aenobarbus.

AENOBARBVS consimiliter, hoc est aeque varie. imo etiam magis. Graeci iuxta, ac Latini [gap: Greek word(s)] omnesque veteres Inscriptiones. Suidas [gap: Greek word(s)] , Strabo, Plut. Dio. Appianus saepicule, Suetonij quaedam editiones. Spiritum interiungunt Lapides Capitolini, fragmenta Inscriptionum Fratrum Arualium. nummus argenteus Lauretani: CN. DOMITIVS. AHENOBARBVS, alius item Matthaei Forerij. Inscriptio Interamnana: AHENOBARBVS. Confirmat anterius Gellius, sequitur Manutius, prope annuit Elias Vinetus in L. Annaei lib. 3. marmoribus haerens. Eodem ducit nos Origo nominis. Nam vt in metu, sic in admiratione confertior editur spiritus. H igitur vnice seruiat admirantib. Domitij barbam ex pulla derepente flauam, et voeiferantib. Ahenobarbus, dicacitatem corroborante spiritu denso. [gap: Greek word(s)] Suetonij editio a Casaubono loco non vno, et nouissima Plutarchi editio in Camillo: [gap: Greek word(s)] , et Stephani editio.

AEOLOPYLAE secunda, tertiaque in Oexeuntibus. Vitruuius lib. 1. ca. 6. de Ventis: Id autem verum esse in Aeolopylis aereis licet adspicere. Male scribunt quidam Aeolipilae ad pilasrem, non ad portas referentes. Stant pro meliori scriptura Turnebus, Philander, Baldus.



page 20, image: s020

AEPYTIDES Maronis quinto ab Aepytus, hoc ab [gap: Greek word(s)] . Veterum etiam suffragijs Librorum deposcitur. Non I Latiari Aepitides.

AEQVICOLI diphthongo integrantur ab Etymo: suntenim ab aequo colendo, vt praece pimus in Silianis.

Fastor 3. Quitum Laurentes, bis quintum Aequicolus acer,

Silius in 8 --- Rastrisque domant Aequicola rura.

Maro in 7. --- Duris Aequicola glebis.

At in 9 a se diuertitur: Continuo Quercens, et pulcer Equicolus armis.

Namque hoc proprium indubitanter ex altero ortum habet. Sic Morinus militis vnius proprium est in Silio, quod ommum Morinorum commune, aliaque prope innumera. V. Aegesta, et intelliges non tam propudiosum esse Aequicoli, ac vilum Manutio, atque Giselino. Aequiculos cum V. rescribit in Plin. lib. 3. cap. 12. Gelenius, extruso Aequicolas: est enim diminutiuum, inquit, quod non adsequor.

AEQVIPARO vulgo, et recte. [gap: Greek word(s)] in leg. 104. D. de diuersis reg. iur. Aequiperant. Cyrilli Lexicum: [gap: Greek word(s)] , Adaequo, Aequipero. Item Gloissae H. Stephani. Hoc aeuo scribunt in Piudentij Hymno III. Laudib. aequiperare queat?

AERIPES ab Aere, vt Leuipes, Volipes, Auipes. Primores vocales recte dissociantur. Aeripes sillabis omnino trib. [gap: Greek word(s)] Aproniano. Ouidius in Epist. Narrat et acripides Martis arasse bones. Vtrum Aen. 6. sit accommodatius, ambigunt. Diomedes Acripedem in vnum compulsis vocalib. ex Aeripes voluit.

AERVGO ab Aere peruagatissima Codicum omnium facie. Vnus Isidorus lib. 16. Orig. c. 19. ita statuit: Haec [rubigo] et erugo ab erodendo. Nam erugo Vitium est ferri ab Erodendo dicta non ab Aeramento. Contra Aerugo proprie vitium est Aeris, ac post explicatius ad aliorum metallorum vitia tenditur. Plin. lib. 34. cap. 12. E lapide, ex quo coquitur aes deraditur [aerugo] et in aere candido persorato, atque in cadis super acetum fuspenso, aereo obturatis operculo. Quidam vasa, ipsa candidi aeris fictilib. condunt in aecto, raduntque x. die. Vide reliqua.

AERVMNA a Graeco [gap: Greek word(s)] ducit, scribitque Festus. Adiuuo e Seneca:

Graue est labores ferre, perserre graue.

Amplectitur Manutius, nec obesse putat Charisij praeceptionem l. 1. Erumnam Ennius ait per E solum scribi posse, quod mentem eruat: vel per AE, quod moerorem minuat. Fl. Caper de Verbis dubijs, Aerumna, non Erumna. Beda in Orthogr. Aerumna, Aenulus, Aedituus diphthongo scribit. Andr. Brabantus: Equidem a Ruminando aes deducere malim. Mira dicta.

AESCVLAPIVS V immisso, vt in Alcumene. Cur primam biuocalis occupat, cum Graecis sit [gap: Greek word(s)] ? Aeolum more [gap: Greek word(s)] . Ita Priscian. lib. 1. Et truncata bicorni litera Asclepius Isidori lib. 1. Orig. c. 38. Extatque etiamnum Apuleij liber Asclepij nomenclatione, quae graecissat, apud eundem saepius. Bracaraugustae in Lusitania: ASCLEPIO

ET. HVGIAE. Asclepius in Eusebij Chronicis, ac D. Hieronymo. V. Aecate.

AESERNIA biuocali ordimur pro Samnij opido (non Lemnij, vt somniauit Brabantus) ex Graeca, et Latina Consuetudine, ex Nummo aureo Ful. Vrsini, in quo

M. MARCEL. M. F. M. N. AESERNINVS. EX. SC.

Item ex Lapidibus a Manutio exaggeratis. Graeci [gap: Greek word(s)] . Accedit Sigonius in Epitoma 16. At in Gelenij Plinio lib. 12. cap. 1. reperio Marcelli Esernini libertus deiecta principe litera,

AESIS diphthongo. Silius l. 8. Hos Aesis, Sapisque lanant ---

Nomen reliquit fluuio rex cognominis, et a sese populos tum dixit Asilos. Vnde paret A in Asilis portionem diphthongi Aesis fuisse: vt in Agripa ab Aegro partu. Sic in Plinio lib. 3. c. 14. in Strabone lib. 5. 0 [gap: Greek word(s)] .

AESTIMO. Passeratius, aut nescio quis alius, qui cum eo lucubrationes suas iunxit, improbata Vallae doctrina rati ab Aes, et [gap: Greek word(s)] conflari Aestimo, ad dit malle scribere se Extimo, vt pura puta Graeciae vox sit: aut Extimo admutilatum esse ex Existimo. At praepositura Ex in Existimo non vociferatur ipsum coisse ex se, atque aliquo simplici? ex quo? ex ipso Aestimo. Deinde ipsum Extimo scribitur contra fidem omnium Auctorum, Librorum, Lapidum, Inscriptionum: contra Analogiam, Etymum, Consuetudinem: absque Ratione, sola fingendi libidine. Vallae coniecturam adiuuo ex l. 1. de Orat. Erat enim Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae aectimatio: ex sententia cum iudicib. daretur, interrogabatur reus, quam quasi aestimationem commeruisse se maxime confiteretur. Sed patrocinij maioris eget causa mala.

AETHERIVS sonora I, non E. Ita Manutius ex antiquissimis Libris, ex Virgilio grandiusculis


page 21, image: s021

inarato elementis eo tempore, quo Turcius Rufius Apronianus viuebar. Addo Origiaem, [gap: Greek word(s)] . Per I praecipit Etymologus in [gap: Greek word(s)] , quem vide in [gap: Greek word(s)] eam in partem serio incum bentem. Scriptio haec Analogia regitur: [gap: Greek word(s)] , Aerius: [gap: Greek word(s)] , Asterius: Caucasius. Caucasiasque refert volucres --- et Caucasias arces Auienus. Sic in Romano, Mediceo, et antiquissimis aliquot Maronis C odicib. Ecloga sexta. Item in Georgicis Caucasio. Epicurius in Lapide vno. Huic tamen scriptioni aduersus est, si memini, Politianus, et qui E non respuunt proprer Analogiam Latinorum, Melleus, Felleus, Flammeus, Igneus. Addo veri vmbram. Cum enim Latio iam donata sint Aether, Aer, cur ex ijs [gap: Greek word(s)] figurari non possunt cum E, Latij more? Quid quod a Graecistracta per E scribuntur nonnullo, Phineus ex [gap: Greek word(s)] . Vnde Metamorph. 5. Phinea cecidere manu --- Apud Etymologum [gap: Greek word(s)] . Horatius: Iule ceratis ope daedalea Nititur --- Eleus Horario lib. 4. Oda 2. Sine quos Elea domum reducit Palma coelestes --- Georgic. 3. Eleus campus. Verum haec omnia Graecis diphthongo scribuntur. Expressim Etymologus: [gap: Greek word(s)] : Eleius, Elidis ciuis diphthongo scribitur.

AETERNIVS. Vide Agellius.

AETERNVS ab Aethere est, et contra Originem veteris Latij more Spiritus deciduus est. Sempiternus non absimiliter, in quo cur secunda non tendatur quaestio est, sicut a Quaero, Inquiro, Laedo, Collido.

AETITES vocalium primarum diuortio, non coniugio contra fidem multorum libroxum. Ita postulat Origo ex [gap: Greek word(s)] .

AETNA cum diphthongo Iustinus, Gelliu, Thucydides, Pausanias, Cicero, Maro, Ouidius, Silius, alij perplurimi. [gap: Greek word(s)] scribitur Diodoro, Philostrato, Appiano, Orpheo. Quamuis [gap: Greek word(s)] secundum Etymologum. Cum Th sexcentis locis deprauare, etiam in Boucherij libello de Montibus Pietatis. Quibusdam Ethna elisa diphthongo, idque perperam.

AETOLI absque Flatu: cum eo peccatur a Iibrarijs Plantinianis inibi Aetholumque Athamanta premunt--- Thebaidos 7. Oritur quidem ex [gap: Greek word(s)] , non ex [gap: Greek word(s)] tamen: sed [gap: Greek word(s)] finalitas est, vt ex [gap: Greek word(s)] , teste Philoxeno apud Etymologicum.

AFFERO potius [gap: Greek word(s)] Adfero. Vsus [gap: Greek word(s)] . Analogia, Affirmo, Affabilis, Affigo. V. Adfigo. Tam Affero, quam Adfero Brabantus probat. Priscianus tamen lib. 15. Affero dicas. Item Cledonius in Arte: Sane iuxta Ortographiam Affero scribitur, non adfero. Inscriptio in Lufitania Brabanto fauet:

CORON. ET. SCEPTRVM EX. APG MVNVS ADTVLIT

AFFINIS duobus F Analogia, Vsuque scribitur. Resendius, et Achilles Statius cum D Adfinis. In Ausonij Codice, qui fuit Vineto, semper integra praepositura, et inuariata, item in Festo. Olyssipone Inscriptio:

Q. SERTORIVS. CALVVS. ADFINIS

AFFORIS compulsis in vnum sillabis. Est Plinij lib. 18. cap. 24. Qui scribunt A foris, cui tecto sextum hunc adsignant casum?

AFFRANGO lego lib. 1. Thebaidos, aut Achilleidos --- Exsiccata fatiscet

Mater Achilleis hyemes affrangere buctis.

Probemne? Non Statius tersior?

AFRICA, AFERF simplice, non Aphrica, Libri, Lapides Capitolini, Inscriptiones XII. Nummus aureus Laurentij Massae, Analogia. Nonnulli [gap: Greek word(s)] , Futile est, inquit Val. Brabantus. Cedomelius, aut responde fortius, aut partes agam tuas. [gap: Greek word(s)] priorem tendit: non ab Horrore igitur, aut ab Horrifico frigore Africa, cum Icorripiat: nisi parenti soboles aduersatur, quod amat fieri. Certe Africam, quod sit sine horrore frigoris quidam dictam putant auctore Isidoro infra. Cur ergo dictat hanc Brabantus regulam. F literam tantum scribi, cum Latina dictio scribitur vt Felix, etc. Nam si peregrina fuerit, P, et H scribendum, vt Phaebus, Phaeton, etc. Superest de illius mente Africam dictionem Latinam censeri. Verum et Latini vereres scripsere in his P H, Phuga, Phama, Philius ex Graecis [gap: Greek word(s)] Ergo ex supera Brabanti regula sic hodie illa scribenda. Si Latina vox esset Africa, fictam dicerem, vt America, Maiorica: sic Africa quasi Aferica ab Aferendo quid noui: nec enim veteres consonas adduphicabant. Et sub fuit ratio vel prouerbio iactata, vel immensi prouentus ex ingenio soli Afrjcani benignissime aucti. Addam superioribus momentis Consuetudinis pondus: quando incerta est


page 22, image: s022

Origo; nam et Isidorus lib. 14. c. 5. quod sit aperta coelo, et soli ab Aprico ducit in verbis Apricus, Afica. Sed et Apricus a [gap: Greek word(s)] voluit Festus: Iosephus Africam ab Afro, Afrum ab [gap: Hebrew words] lib. 1. cap. 16. testatus Cleodemum: [gap: Greek word(s)] . A Surim Assyriam denominatam, et ab Afra, et Iapher et ciuitatem Afram, et regionem Africam. Item Solin us, et Isidorus insinuat lib. 14. Orig. c. 5. quod est de Libya. --- Fricas etiam ipso nomine signant. Fusilium esse notas --- Siculi teste Seucro in Aetna. Sed diuinationum satis. Quod Boucherius Doctor ff geminat in Appobatione Africae illustrarae, nouum est, et non imitabile scriptum.

AGAMEMNON rite scribitur. Etiam Agamemno deciso N Latini more suorum dixere. Vide tractatum de Variantia.

AGATHOCLES, AGATHOCLVS, AGATHOCLEVS. Sic in Verrina 6. legit Lambinus: Pugna erat equestris Agathocli regis. Sic in eius Libris. Hotomano id non placet, neque Verrina 7. De Apollonio Diocli filio Panormitano, a Dioclus. Certe altera forma Diocles Romae scribitur in via Appia, Aemilij Probi Agisela, Plin. l. 21. c. 1. Plutar. in Romulo, Iustini lib. 2.

ANDROCLES, ANDROCLVS. Stephanus in [gap: Greek word(s)] , Androclus, Ephesi conditor. Similiter Diodorus lib. 5. Androlus alius Strabonis lib. 14. nomen eadem scriptione. Pausaniae lib. 7. Nota Androclem male scribi Androdem in plerisque Gelij Libris. Varie l. 1. de Archontib. c. 2. apud Meursium virum vndiquaque eruditissimum. In Epigrammate Androcles: in capitis corpore Androclus. Vtrumque ad normam Eugrammatiae.

ANTROCLES, ANTROCLVS. In Vrsini schedis cum esset:

ANTROCLVS. VERNA,

nec probare quirent, visum ijs est potius Antrocles, vbialij Antrocius malo exemplo, et Variantiae ignari.

CHARICLES passim. Liuij lib. 37. aliter: Cogebat agmen Chariclus.

DORYCLES, DORYCLVS. Aeneid. 5. --- Coniux longaena Dorycli.

Val. Flacci lib. 2. --- Magni proles praeclara Dorycli.

HERCVLES, ERCVLVS, [gap: Greek word(s)] , Glossae Benedicti Abbatis. Rectissime. Nec enim affla bant prisci Latini.

HIPPOCLES, HIPPOCLVS. Velleius lib. 2. Hippocle, et Megasthene ducibus. Strabo lib. 5. [gap: Greek word(s)] . Apud Plutarchum [gap: Greek word(s)] vtrum referes?

IPHICLVS passim: [gap: Greek word(s)] Aristoreli lib. 7. de historia animal. c. 4. Ammiano lib. 30. Plutarcho in Theseo, Suidae. [gap: Greek word(s)] Etymologo.

NICOCLES in Isocrate: Nicoclus in Plauti Asinaria: Diabolus Nicocli filius. Vbi Duzica editio Glauci reponit, quod nauci est.

PATROCLES, PATROCLVS. [gap: Greek word(s)] . in Plutarchi Lycurgo, et Demetrio, in Etymologo, Aristophanis Pluto, Plin. lib. 6. cap. 17. lib. 34. c. 8. Patrocles, Polis, Posidonius. Arnobij lib. 4. Patrocles Thurius. Suidas in [gap: Greek word(s)] , et loco proprio, item in [gap: Greek word(s)] , Fabius lib. 2. Stephanus in [gap: Greek word(s)] . Patrocles Ateneus, et Pantacles suppeditabant. Iliados a: [gap: Greek word(s)] : Die Patrocles. Iliad. [gap: Greek word(s)] . --- Patrocles exsulta promte. Theocritus Idyll. 15. [gap: Greek word(s)]

PATROCLVS, tantisque extenditur --- Statius in Achilleide. Romae Inscriptio:

L. PATROCLVS. FABER. OCVLARIARIVS

Homerus sexcentis versibus, Plutarchus in Alexandro. Suidas.

PHERECLES, Plutarchus in Lysandro [gap: Greek word(s)] , et Diodoro Siculo lib. 20. Phereclus Homero vocanti eum [gap: Greek word(s)] Etymologo in [gap: Greek word(s)] .

PROCLES, Herod. l. 6. Eusebij Chronica. Plutar. [gap: Greek word(s)] . et Sympos. lib. 5. Probl. 4. Sex. Empirici aduersus Mathematicos l. 10. c. 12. Proclus ex 2. de Diuinatione [gap: Greek word(s)] facessere iubet Turnebus: ex eo enim Procla, Procula veteres habent Inscriptiones, et [gap: Greek word(s)] legitur in Plutarchi Romulo, et Lycurgo, in Suida voce [gap: Greek word(s)] , Platone lib. 3. de legib. Vide Festum.

THEMISTOCLES, vbi non? In priscis Tullij Codicib. esse Themistocli pro Themistoclis credo Victorio, et rectum est.

THEOCLES, THEOCLVS. Reperto apud Vopiscum quinque sillabis Theoclius, Casaubonus reponit Theocles, Theoclytus, vel Theocius. Infausta foecunditas! Reponendum fuerat Theoclus.



page 23, image: s023

ABGARVS, AGBARVS, ABAGARVS. Baronio, et D. Hieron. in Matth. c. 10. et Vulgo [gap: Greek word(s)] Appiano. Augarus Epiphanio lib. 2. haeresi 36. [gap: Greek word(s)] , item Xiphilino [gap: Greek word(s)] , Suidae, Dioni lib. 77.

AGBARVS. Euseb. lib. 1. histor. lib. 12. cap. 1. Niceph. lib. 2. c. 7. Cedreno.

ABGARVS Zonaras, et tres MSS. Eusebij cum Codice Petauij. Item in Epitaphio versu ad D. Pauli basilicam reperto:

[gap: Greek word(s)] .

Sic et in Nummis Lipsio repertum, in cuius Taciti Annali 12. Abbarus geminante B scribtur.

AGBATANA cum G, et A, Stephanus, Demosth. 4. Philipp, Ioseph. 1. 10. Antiq. c. vltino, Herod. l. 1. Diod. Plin. Ctesias.

ECBATANA per E, per C. Plut. in Agesilao: [gap: Greek word(s)] . Similiter Aristophanes in Equitib. et Scholia, Antigonusque c. 16. histor. Mirabilis. Eam scriptionem quoque Stephanus agnoscit, et promiscue in Plinij, Herodotique Codicib. cum C reperias: C licet hac in voce non admittat I. Scaliger lib. 1. de Causis LL. ca. 37. At posteriorem hanc scripturam, vt vulgatiorem tuetur Pontacus ad Eusebij Chronica ex Libro Tobiac, Xenophonte, Athenaeo, Aeliano, Strabone, Diodoro lib. 19. Idem notat Esdrae lib. 1. cap. 6. esse cum H Ecbathana.

AGCEPS, AGCILLA, AGCILIA, AGGVSTVM, AGQVIRIT more Graecorum per Ag solitum scribi, non per An indicat Mar. Victorinus: suis tamen per N scribendum praecipit Euphoniam Vsu corroborante.

AGEA, via in naui, Lexica proletaria. Quid si Agyia scribas, vt Harpyia? [gap: Greek word(s)] Homero, et [gap: Greek word(s)] .

AGELLIVS scribi voluit Turnerus in Epistolis. Tenuere id quondam Lipsius, qui retractatiorib. libris fatetur se in ancipiti versari, quoties id vocis scribendum, alijque magni nominis viri: nulla tamen robusta ratione fulti. Ipse Gellius, Liuius, Plutarchus, Dionysius Halnarnasseus historici Gellij saepicule meminere. Iidem familiae, gentisq. Gelliae apud Romanos, vanum vt sit A. Gellij suapte natura disiuncta copulare. Gellium habes Romanum Cos. apud Plutarchum tom. 2. Gellij nomen fuit historico nobilissimo apud Sosipatrum lib. 1. vice saepissima, Priscianum lib. 6. et 7. sic: Vnde A. Gellius Noctium inscripsit. D. Augustin. lib. 1. qq. in Genesim: Quale Aulus Gellius commemoratur in libris Noctitum Atticarum. Iterumq. inibi, et lib. 9. de Ciuit. cap. 4. Gellius ipse lib. 3. c. 15. Romanum se indicat locisque denfissimis. Est et Casauboni manus ad Vopisci Probum: Liber regius hoc principium ita exhiber: Certum est, quod Sallustius Crispus, M. Cato, Agelliius quoque sententiae modo in literas retulerunt. Continenter: Exstatque etiam in vno Puteani nomen Agellius, quod vix probo tamen. Barthius lib. 35. cap. 7. Aduers. eonsuli potest, qui nobiscum sentit, et pro a uersa opinione ampliter quoque disserit. Haut multo dissimilis altercatio de Consulis Aternij scriptione. Liuius, Pliniusque li. 7. cap. 28. A. Aeternium volunt: Dionvsius A. Ternium, vel Termenium: Solinus cap. 6. A. Thermum, Cassiodorus Atenium, et Gellio lib. 11. principio, vbi legem ab ipso sancitam Aterniam appellat. Mendose Exemplaria, quibus est Aretinam, vel Paterinam. Sigonio placuit Aterius, Vt nomen notius. At Liuij, Plinij, Cassiodori Exemplaria videntur correctiora, quibus est Aeternius.

AGEMA secunda vocali, non tertia saepicule apud Curtium, quandoque apud Liuium vniformi tenore, apud Plutarchum in Eumene saepius. Appianus Syriacis: [gap: Greek word(s)] . Agema sunt delecti equites, ideoque Agema dicuntr.

AGGER dicimus. Olim Arger. Curiose nimis Victorinus Auger. Pro Augur, olim Auger.

AGLAPSIDES [gap: Greek word(s)] literarum apud Liuium lib. 4. Decad. 5. Ordinate, recte Aglaspides. Verba Liuij: Frontem aduersus clypeatos habebat, Aglaspides appellabantur. Ita Similitudo postuat [gap: Greek word(s)] .

AGGEDIOR, AGGEMO, AGGERO. AGGREGATVS pronunciandi blanditijs capiunt nos. Etenim maiores aurium iudicio multum tribuisse video. Aereo tamen Nummo Laurentij Massae aliter esse refert Manutius. Vide Aggrettus, ac subeuntia.

AGNES, quam Agnetis in secundo casu rectius scribas. Constantinae Constantini F. versus est in apside huius virginis:

SACRAVIT. TEMPLVM. VICTRICIS. VIRGINIS. AGNES

Prudentius: Agnes sepulcrum est Romulea in domo

Fortis puellae martyris inclytae.


page 24, image: s024

Vide Hagnes. Gregorij Tur. lib. 9. Sororem nostram Agnetem.

HAGNES, velut ab [gap: Greek word(s)] , Purus, Castus, aspere scribit Pontanus. Quid si dicam Latinos spiritum elisisse, fidemq. ex Prudentij Libris petam? Quid si oriatur Agnes ex [gap: Greek word(s)] Certer [gap: Greek word(s)] leuiter scribitur apud Dioscoridem lib. 1. c. 136. quo super Eustathij Commentarij adiri possunt.

AGNITVS passim scriptum. Agnotus scriptum volunt per O in Bruti epistolis. Sallust. in 2. Histor. Neque inermes ex proelio viros quemquam agnoturum. Pacuuius: In turba Oresti cognita agnota est soror.

AGRAGANTVM, non AGRIGENTVM Siciliae opidum. Graece [gap: Greek word(s)] . Valer. vox. In posteriore vocabulo duplex erratum: scribunt enim Diodorus Siculus libb. 11. 13. Pausanias, Thucydides, omnes cum K [gap: Greek word(s)] enim, quod [gap: Greek word(s)] fuerit, idque [gap: Greek word(s)] , vt enotat Stephanus lib. de Vrbib. et castius forte litera C Acragas vt Polybio [gap: Greek word(s)] : licet C. ac G arcte cognata sint. Antiquissimis autem seculis G ignoratum fuit, ex quo Caiorum, Cneiorumque nomenclatio profluxit, Deinde [gap: Greek word(s)] in recto intolerabile non nouicio lectori. Neque Agrigentum dici patitur, quod Plinius Agragantinum bitumen scripserit. Porro idem l. 31. c. 7. Agrigetinus sal ignium patiens ex aqua exsilit. Lucret. item l. 1. Quorum Agrigentinus cumprimis Empedocles est. Sic Gifanius monito quibusdam Libris esse Agragantinus, quibufdam Agragent. cum A in secunda sede, E in tertia. Optime omnium Agrigentinus e Plinij disciplina lib. 3. c. 8. Opidum Acragas, quod Agrigentum noctri dixere. Cicero Verrina 4. Agrigenti nomim ciusdem P. Scipionis monumentum. Ibidem: Cum ipsis Agrigentinis viuunt. Latini denique non parce K Graecorum in G vertunt [gap: Greek word(s)] praeter historicos Dioscorides in primo, Latini Sagunthus, [gap: Greek word(s)] Theophrasto, et Gobius. At de superis vocib. docta est Pontaci nota ad Eusebij Chronica. Ouidius 4. Fastorum in figurando hoc nomine graecissat, in scribendo Latinos sequitur:

Himeraque, et Didymon, Agrigentaque Tauromenonque.

AGRIPA vnico P est Codici veteri Val. Max. Ita Origo dictat. Solin. cap. 4. ex Plin. l. 7. cap. 8. Contra naturam est in pedes procedere nascentes: quapropter velut aegre parti Agripae appeltantur. Superstitio fuit tales improspere vitam acturos, qua opinione Solinus imbutus, Pliniusq. Ego sic natus haec edo ann. LXV. maior Dei munere et --- [gap: Greek word(s)] . Gell. li. 16. c. 16. Agripae appellati vocabulo ab aegritudine, et pedib. Quibusdam [gap: Greek word(s)] visum Agrippa: cur ergo tollunt in Iupiter Etymum secuti Iuuans pater? Non par Originis, ac scriptionis in vtrouis momentum? Hippias, Leucippus, Xanthippe cur eam duplicent literam, aperit compositi pars altera. Eadem autem est in Agrippa ratio compositionis [gap: Greek word(s)] . Neque mirum veteribus quandoque ignoratas vocum Origines, cum Varro doctissimus saepissime deuiauerit a rectis. cumque eo alij. Quare recte opirtor a Marone in 8. scriptum --- Dijs Agrippa secundis duplici P. Item Ouidij Fast. 4. Iam tamen Agrippam natum ---

Horatio lib. 1. Oda. 6. Nos Agrippa neque haec dicere, nec grauem.

AHALA Seruiliorum cognomen tribus sillabis notat Manutiuse Lapidibus Capitolinis, ex Nummoo argenteo Alexandri Tori vno, alteroque cui BRVTVSAHLA, ex tertio Andreae Lauretani. Amplectitur Vinetus in lib. 1. Flori. Ego in patrae Romanae eloquentiae totus acquiesco. Verba eius in Oratore: Quid vero licentius, quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? Nam vt duellum bellum, et Duis bis: sic Duellium eum, qui Poenos classe deuicit, Bellium nominauerunt, cum superiores appellati essent semper Duellij: Quinetiam verba saepe contrahuntur, non vsus causa, sed aurium. Quomodo enim vecter Axilla Alafactus est, nisi fuga literae vastioris? Quam literam etiam e Maxillis, e Taxillis, et Vexillo, et Paxillo consuetudo elegans Latini Jermonis euellit. Superiorilla scribendi ratio nata ex more geminandi vocalem longulam Ala Aala, tum intermisso flatu Ahala, vt Vehemens, Prehendo, Ahentus. Sic enim censuit M. Tullius, inquit Iul. Scaliger c. 31. de Causis LL. Veho, Vexi, Vexum, Vexulum, Vexillum, et [gap: Greek word(s)] Velum: Ago, Axo, Axa, Axula, Axilla Ala: Masso, Maxo, Maxula, Maxula, Maxilla, Mala, [gap: Greek word(s)] : Pango, Paxo, Paxus, Paxilus, Palus. Axo autem, et alia sic sunt dicta, vt Faxo, Graxo, Fragmenta marmorum, quae in Capitolio saepius AHALA. Plutarchus in Bruto: [gap: Greek word(s)] . Ciceronem exprimit. Cruserius in hunc Plutarchi locum duabus omnino sillabis ab solui posse nomen hoc autumat, vt sit Ala absque vllo prorsus Flatu. V. Vinandum Pighium in Aequipeta.

AIIO Ciceroni scribi placuit duobus II Fab. lib. 1. cap. 4. Hactenus da Ciceronis imitatorem.

ALACHRI ANIMO sparsum in Cicerone. Sic edidit P. Victorius, Librorum veterum imagine, Victorio quis se dat?



page 25, image: s025

ALAESA mediam constituente diphthongo primaria apud Strabonem, ac Ptolemaeum: apud Diodorum, et Antoninum Alesa extra diphthongum. Pleraque Ciceronis loca in Verrinis obijciunt H principi vocali. Sic asperatur Halesus fluuius apud Columellam, ac Aen. 7.

Curru iungit Halesus equos.

ALALCOMENE absque H, varijs locis Pausanias, Stephanus, Homerus, alij.

ALARICVS perpetuo tenore apud Claudianum, et Orosium. Graeci Zonaras, Sozomenus, Zolimus cum X [gap: Greek word(s)] . Nec asperantia desunt Exemplaria Halaricus.

ALAT pro Halat veteribus est Glossis Antiqui Latij more. tunc probo.

ALBEOLVS prisce pro Alueolus. Cicero de Finib. Albeolum poscere, aut quempiam ludum. Itidem Albeus, pro Alueus. Vetus Lapis: CVRATOR. ALBEI. TIBERIS Legas similiter Bulbas, Vuluas pusillo discrimine, aut nullo. Rectius Alueus ex Adamantij Martyrij praeceptione, Consuetudine paene omnium. Et dubitabilis istane sit Tullij manus in Albeolo.

ALBICASSO scribe, non Albicasco cum Passeratio. C. Matius in Mimiambis:

Iamiam albicassit Phoebus.

ALCEDO, ALCEDONIA absque adspirationis nota implorato Eustathij patrocinio scribenda dictat Val. Brabantus. At neutra vox Graeca est. Pontanus eadem Alciomiorum aura delinitus, similiter non adspirat, nec editio Prisciani nouissima. Leniter apud Lucianum [gap: Greek word(s)] . Eustathius in Iliad. [gap: Greek word(s)] sic praecipit, vt [gap: Greek word(s)] . Item Suidas, Aristophanes in Ranis cu Scholiaste in Auibus. Verum [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] dignoscas ex Tzerze in [gap: Greek word(s)] Hes lib. 1. [gap: Greek word(s)] Talia enim cum perfecta sunt, adspirantur: cum concisa, leuantur, vt: Hololampos, Harmozomenos, Halomenos. Leuantur ergo Olympus, Almenos, Armenos: sunt enim concisa. Igitur [gap: Greek word(s)] : nam [gap: Greek word(s)] apud Eustathium, Etymologum, Theocriti Scholiasten, aliosque Nihilominus apud Festum varianter scribitur, et cum adspiratione apud Varronem lib. 4. de LL. et 6. Halcedo, Halcyon. Item apud Theophrastum l. 1. c. 8 [gap: Greek word(s)] edente Heynsio. Plinium lib. 10. c. 32. Halcyones, Halcyonides, Ouid, in 11. Metam.

Perque dies placidos hiberno tempore septem
Incubat Halcyone pendentibus aequore nidis.

Obserua Hal cedo, Halcyon, Halcyone, Halcyones difformiter, recteq. scribi in recto. Silius Italicus l. 14.

Cum sonat Halcyones cantu --- Apud Herodianum [gap: Greek word(s)] per Y, per S rectumne?

ALCHIMIA incorrectum est: ex Al enim Arabum articulo (sicut in Almanah ) et [gap: Greek word(s)] natum oportuit [gap: Greek word(s)] . Similiter Alchymista. Si modo notam et animaduersionem merencur.

LEICAMPI extra diphthongum, [gap: Greek word(s)] , Ironice [gap: Greek word(s)] : Cicero --- Campis errabat Aleis. Quosdam adspirasse primori sillabae damnat Etymologus.

ALEMANNVS crebrius cum E in secunda, et duobus NN. Claudian.

Haec Alemannorum spolijs, Auctralibus illa

Ditior exuulij --- Sid. Apoll. Carm. 7.

--- Renumque ferox Alemanne bibebas.

Auson. Gratiarum Actione 1. Voca Germnnicum deditione gentium: Alemannicum traductione captorum. Ea re Eustathius in Dionvsium [gap: Greek word(s)] ponit, [gap: Greek word(s)] , quae de Stephano videntur excerpta: [gap: Greek word(s)] Et nota hic A esse. Cyrinus Episcopus Ratisbonensis in vita S. Heimeramni Alemannos vocat Germaniae partem per E scribens. Sic Vopiscus, Spartian. Victor, Niceph. Per A Notitia imperij, Orosius, Eutropius, Suidas, Hieronymius in vita S. Hilarij, Cassiodorus lib. 12. Alamannorum nuper fugata surreptio. Nonnulli liquidam ideo duplicant, quod ad Lemanum lacum incolentes olim dicti Alleusanni, post ampliata vox. Vt hoc sit, N non magis hac in voce gemina bitur, quam in Lemano. Insciptiones in Thesauro Gruteri modo Alamannus N N duplici, modo solitaria.

ALEXANDER. Olim Alexanter, vt Cassandra, Cassantra; [gap: Greek word(s)] Intus: a Pede petiolus, non pediolus. Scribitur et Alexandrus rectissime. Vide vltimantium Vanantiam. Alexsander, vti Vixsit, taliaque aeui [gap: Greek word(s)] incorrecta populi peruenerunt in ora.

ALEXANDREA, ALEXANDRIA, vt Nicea, Nicia: Antiochea, Antiochia, Priscian. l. 2. Vrsinos Ciacconios in Alexandrea, et Antiochea secundam propugnantes vocalem nihil moror. Nec eorum fultura placet, quamuis argentea. Ignorantia peperit apud Horatium Alexandreia cum veterum biuocali, extra quam numeros perisse rati sunt. Cur non pariter scribunt Dareius, Elegeia? Recte quoque Alexandria pro Cassij filia. pro qua Casaubono scribitur. Alexanstra [gap: Greek word(s)] . Nec aduertit Graecorum Variantiam in his: [gap: Greek word(s)]


page 26, image: s026

[gap: Greek word(s)] , alia propemodum infinita.

ALIA vnico L. Plutarcho [gap: Greek word(s)] . Ita ex vett. Libris praecipit Sigonius, Lucanus in 7. Quas Aliae clades --- Aldus in Orthographia. Post accessisse alrerum L docet Seruius. Ita est Virgilio --- Interluit Alli. nomen, Liuio, Orosio; non Plutarcho quod volunt.

ALII pro Alius. Cicero de Natura D. Quib. bectijs erat is cibus, vt alij generis bestij vesceretur.

ALICA ab Alendo leniter, Charisius l. 1. Verrius, Festus, alij. Alicula etiam flatu remisso. Velium Longum adi in Orthogr. Etiam Flauius Caper: Alica, non Halica. Aspere edunt in Sat. 15. Lucillij. Hotomanus in Lexico vda geminante scribit Alliculae.

ALIVSMODI, et ALII MODI [gap: Greek word(s)] . Cato in Censura de Vestitu, et vehiculis: Nam periniurium siet, cum mihi ob eos mores, quos prius habui, honos detur: vbi datus est, tum vti eos mutem, atque alij modisim Ita legit Priscian. lib. 6 C. Licinius in 2 Peruersum esse alij modi postulare.

ALLABORO, ALLABOR, ALLATRO, ALLIGO, ALLINO, aliaque id genus consimiliter. Allegere, non Adlegere, Vel. Longus in Orthog. V. Adlabi.

ALLECTVS, quam Adlectus, praefert Manutius Aurium iudicum secutus. Saxa varia sunt.

ALLIENVS duplici LL, cognomen familiae Romanae, Libri, et Lapides.

ALLIGO duobus LL, Cassiodorus. Pariformiter, Allambo, non Adlambo: Alloquor, nono Adloquor: Allicio, sexcenta simlia.

Acneid. 1. Non alligat ancora morsu. In 5. Nec plura alludens ---

In 8. Et mare, quod supra, teneant, quodque alluit infra.

Cassiodorus: In his non solum propter lenitatem consonantes mutant: sed et quod nullo modo sonare D litera potest: Rationem posteriorem perpendant alij.

ALIMENTVM elegantius per I, quam per V Velius Longus monet in Orthogr. vt Monimentum, Optimus.

ALIMENTVS, non Halimetus, Cinciae gentis cognomen, Libri veteres.

ALIOQVI. Alioquin, et Atquin dici vetat Caper: Passeratius Alioquin amplexus est: nec solus.

ALIQVAMMVLTVM TEMPORIS scribitur l. 2. de Asino aureo, edente Vulcanio. Item Apol. 1. Aliquammultis diebus: iunctim.

ALIQVVNDE per Q scribi debet: diuisio enim illius est Aliquo, et Vnde, hoc est, ex aliquo loco. Sed certe N, non M erit: quia Vnde per N scribitur. Et Aliquobi aeque: ex Aliquo enim, et Vbi est, hoc est, in aliquo loco. Sed hae sillabae, quae literis. Q, V, O constant, non exaudiuntur, praescribi tamen debent. Haec Cesellius. Prisci scripsere Alicis: pro Aliquis: ex qua veterrima scriptione Alicunde, et Alicubi ad nos vsque peruenerunt, possuntque [gap: Greek word(s)] videri: quamuis Cesellio Cassiodorus haereat.

ALIS pro Alius in desitis censeri potest. Item Alid pro Aliud.

Lucret. l. 1. Quando alid ex alio reficit natura ---

Sic alid ex alio --- Namque alid ex alio clarescet ---

Huic scriptioni Gifanius intercedit vererum Librorum suffragijs. Verum id accommodatius mensui, estque magis simile nominant casui Alis, quem apud Sallustium testatur Sosipater l. 2.

Alis alibi stantes: Omnes tamen aduersis vulneribus conciderunt. Item Catullus: Coniugium, quod non fortior ausit alis. Plautum Ali rei scripsisse testis est Festus. Ita nascitur ex Alis Aliter, Alibi, Aliquis. Item Alimodi pro Aliusmodi apud Festum.

ALIS tam rectum, tamque iure vsitatum, quam Elis. Plautus Capt. Vendidit in Alide. Ibidem crebriuscule. Tamque Alius, quam Elius. Idem: Belligerant Aetoli cum Alijs. Iure: nam [gap: Greek word(s)] , Dorice Alis: priscum autem Latium dorissat pleruraque. V. Damocles, Demaratus.

ALITVS melius deuitandae ambiguitatis gratia, Diomedes. Hoc si est, cur saepius in Tullianis tabulis Altus? Apud Festum Romulus Altellus, quod a lupa Altus, non Alitellus, ipse tenor verborum discrimen inuehit, si modo inuehendum.

ALIVM. Vide Hallium.

ALIVTA pro Aliter scripsit Antiquum Latium. Numaelex:

SIQVIS. ALIVTA. FAXIT. IPSOS. IOVI. SACER. ESTO

Plautus Rudente; Is mos per gentes alium aliuta disparat.

ALLIENVS duobus LL, non Alienus, cognomen familiae Romanae, Manutius e Libris, et lapidibus Ex diuinatione Tulliana videtur posci L vnicum. Nam Asconius ait dubitatum, propriumne fuerit nomen, an appellatiuum eo loci: Habet Alienum.

ALLIFAE combinatis vdis. Allisis in Samnio.

MAGILIVS. L. L. PHILOM AVG. ALLIFIS. MAGIST



page 27, image: s027

Vide nostra Siliana ibi: --- Allifanus Iaccho Haud inaratus ager --- Sic Libri veteres, et Saxa quaterua, non Aliffe, inquit Giselinus. Sic Liuius, Plinius, aliJ. Inscriptio allia: ORDO. ET. POPVLVS. ALLIFANORVM

ALLIVS, Libri, Saxa. Vide Inscriptiones a Grutero pag. 167. Vide Allienus in vetere Vrsini denario, quo monimento vsus in Ciceronis ad Q. Fratrem epist. 1. reponit Allienus.

ALLOBROGES, ALLOBRYGES, ALLOBRICES I Latiari. Super quo Stephanus. [gap: Greek word(s)] . Allobryges gens potentissima Gallicana, vt Apollodorus. Polybius per I eos vocat Allobrigas. Charax autem per opusillum Allobrogas: plerique per I. Artigraphus: Abbrox, gens Gallicana. Certe per O. M. Tull. 3. in Catilinam. Per I Plutarchus in Cicerone.

ALONTINI, ALVNTINI, HALVNTINI in Plinio, et M. Tullij Verrinis varianter.

ALPES, ALPIS, ALPIA, ALBIA. Non dumtaxat [gap: Greek word(s)] scribuntur Alpes, sed [gap: Greek word(s)] quoque Alpis.

Iuuenalis Sat. 4. --- Opposuit natura Alpemque, niuemque.

Lucan. in 1. Tunc inter Rhenum populos, Alpemque iacentes.

In 3. Agmine nubiferam rapto supereuolat Alpem.

Claudianus: --- Frondosa fertur ab Alpe.

Ouid. 3. de Arte: Nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae.

Dionysius Penegesi [gap: Greek word(s)]

Liuius lib. 25. Ipsi per Taurinos, saltuque Iuliae Alpis conscenderent. Eustathij in Dionysium nota: [gap: Greek word(s)] B: Vocabantur et neutro genere Alpia, et Albia cum B. Est enim [gap: Greek word(s)] . nix. Nonnus lib. 6. [gap: Greek word(s)] . Adriaticum apud litus, vbi instabilis prosusa nix. Falkemburgius [gap: Greek word(s)] ibat repositum. Displicet. Sibyllinorum lib. 7. habes [gap: Greek word(s)] .

ALPHEVS desolata vocali media: etsi Graecis Moscho, Straboni, Nonno, alijs sit [gap: Greek word(s)] . Male vulgo Alphaeum biuocali principe exaudi notant Notae in Melam, ac recte notant.

ALSIOSVS cum S apud Plinium l. 22. c. 24. Hunc potum bibendum alsiosis, saepiusque, et apud Varronem de RR. et Philoxenum. Origo ab Alsius voce Ciceroni bene cognita. At Glossis Graecolatinis cum G quasi ab Algeo: [gap: Greek word(s)] . Algiosus. Hoc vt Originem magis redolet: ita alterum Vsu testatius est. Aliae Glossae cum C, Alciosus. Prisco scilicet more, quo litera C erat: G nulla erat,

ALTERORSVS sillabis quatuor confit apud Apuleium l. 9. de AA. edente Vulcanio: alibi tribus perscribunt Altrorsus, sicut Altrinsecus apud Solinum, et Plinium.

ALTERVTRIVS sillabis quinque. Sedet. Alteriusutrius scribas recte cum Tullio in Protagora, et Epistolis, Cum Catone Orat. de Ambitu. V. Priscianum lib. 5. Festus: Vtroque mors propinqua alterius vtrius captari putabatur. Plura Volumine 1.

ALVCINOR, [gap: Greek word(s)] libenter scribo omisso Spiritu, et liquida vnica secundam ordiente sillabam, ductus auctoritate Festi. Sic etiam Cloatius Verrius videtur scripsisse apud Gell. l. 16. c. 12. Sensit Octauius Pantagathus [gap: Greek word(s)] quasi a luce aberrare: nec eo propius quisquam veritatem vidit. Nam cum Ocellas, et Lucinos Plinius cognomen iniuriae memoret habuisse, videntur cum eis Lucini numerari, qui aliquo oculorum vitio laborant, ex quo Oblucinasse Festo, et indubitanter ex eiusdemmodi compositione Alucinare. Gloatius ex [gap: Greek word(s)] , et iuuari queat ex Polluce l. 3. c. 17. Quaesitiores Origines prudens insuper habeo. Certe [gap: Greek word(s)] etiam [gap: Greek word(s)] interpretatur [gap: Greek word(s)] . Etymologus quoq. [gap: Greek word(s)] .

ALVEARIA vulgo scribitur recte: licet in antiquo Sosipatri Libro Aluaria destituatur vocali secunda.

ALVNTIVM, Agathyrnum, Tindaris colonia, opidum Mylae, Plin. l. 3. c. 8. Cicero in Verrinis Aluntini. Alij per O Alontium..

AMARANTO nomen esse, quia non marcescat scribit Plinius l. 21. C. 8. Nomenclatio igitur clamat eos errare, qui adspirant huic nomini. Apud Etymologum [gap: Greek word(s)] aliud longe est: etsi non prorsus Origine externum. Galenus lib. 6. de Simpl. med. Facultate: [gap: Greek word(s)] . Per [?] vitio: sicut Th in illoTibulli:

Vt cum contexunt amaranthis alba puellae. Lilia ---

AMAROR, AMARITIES, AMARITAS, AMARITVDO varianter Georg. 2.

--- Torquebit Amaror.


page 28, image: s028

Catullus: Quae curis dulcem miscet amaritiem.

Vitruuius l. 2. c. 9. Non solum ob succi vehementem amaritatem. Amaritudo Plinij est.

AMASIS Plin. l. 5. c. 9. Amase regnante. Lucan. l. 9. Non mihi pyramidum tumulis euulsus Amasis. Euseb. Chronicis. Minus recte Amessias, aut Amesias. contraque veritatem. Hebraicae veritatis, et Chaldaicae, cuius est Amasa.

AMOSIS, [gap: Greek word(s)] Herodoto, Clementi, alijs scriptum notat Pontacus. At Herodoti l. 1. et 2. densissime est [gap: Greek word(s)] per A.

AMASTRA, non Amestra, Siciliae vrbs, Vsus. Silius lib. 14.

--- Comitata Nemeis Venit Amactra viris ---

AMBARVALIA, et AMBVRBALIA diuersa sint, oportet, non nuganti. Turneb. lib. 11. Aduers. cap. 23. Ambu autem pro Am dixisse veteres, vt Indu pro In. Inde fortasse inquit Ambarualis, Ambedo, Ambarualia igitur cum Arua lustratione obeuntur. Insinuat Maro Ecloga 5 et. Georg. 1. Teque nouas circum felix eat hostia fruges: hae namque in aruo. Strabo l. 5. [gap: Greek word(s)] . Tibull. lib. 2. --- Fruges lustramus et agros,

Ritus vt aprisco conditus exstat auo.

AMBVRBALIA vero, cum Vrbs, et Pomoerium lustrabantur: vnde Amburbiales hoctiae Feste.

Lucan. l. 1. Mox inbet et totam pauidis a ciuibus vebem

Ambiri, et festo purgantes moenia luctro
Longa per externos pomoeria cingere fines
Pontifices sacri, quibus est permissa potestas.

[gap: Greek word(s)] , inquit Strabo. Quorum vtriusque verbis solemnitates persimili cultu actas indicium fit: et tam sunt nihilominus diuersa, quam Aruum, et Vrbs. Et vero nonnunquam succedebant haec inuicem festa. Vopiscus in Aureliano: Lustrata Vrbs, cantata carmina, Amburbium celebratum, Ambarualia promissa. V. Macrob. lib. 3. Ausimne fide Codicis cuiusdam Ambaruaria scribere per R? Nonne aequo iure Iupiter Latialis, Latiaris? Fuluum, Furuum, Squarror (vnde Squarosae manus) Squallor? Vide Vrbum, Vruum Varronem apud, et Festum.

AMBEGNI Festo: Ambiegna bos Varroni, circum quam aliae hostiae constituuntur, agnae scilicet: Fulgentio Ambignae ones. Sed editio nouior (eone melior?) Ambegnae. I ad Vertranium in lib. 6. Varr. de LL.

AMBVBAIAE per M primore sillaba, per A in penultima. A prisca praepositione Am, et Baiae inserto B, vt in Amburo, Ambio, Ambedo. Ita Turneb. l. 11. c. 23. et mulieres vult Syras fuisse circa Baias, et locos voluptuarios, aedilemque metuentes, quae se capturas facerent, et organis in Latium comportatis. Sed vox est Syriaco flexu figurata [gap: Hebrew words] vel [gap: Hebrew words] . Placuit haec Origo Caninio, alijsque. Horat. Ambubaiarum collegia pharmacopolae.

AMECABVNDVS secunda sillaba cum E. Amecus olim: Amicus cum I serioris aeui, ae tersioris, quo Amicabundus non similiter. Laberius autem in lacu auerno mulierem fuisse amecabundam scripsit. Amecus cum E iure olim peroptimo pro Animaequus: est enim animae dimidium. I ad Festum. Neque tamen eam ob rem probauerim Iani Guilielmij correctionem in Casina reponentis: Ameci prodeunt, vbi praesuit: A me prodeunt. Nam proxime de Chalino dicitur. Inimico nostro miseram adiungerem. Sunt et Chalini vicissim de ijs, qui prodierant verba: Illorum me alter cruciat, alter macerat. Non ergo Ameci prodeunt.

AMENTVM Vsu densissimo, Auctoritate plurima vnico M: duplo in Glossis H. Stephani, idque propius Originem: Ammentum, [gap: Greek word(s)] : Ammentum lanceat copula Lorum est. Repono siquidem [gap: Greek word(s)] . Vsum sequamur.

AMFRACTVS. Vide Anfractus.

AMILCAR sunt, qui adspire nt decepti librariorum ignorantia, inquit Pontanus lib. 1. de Adspiratione.

AMENOPHIS vnico M, duob. Ammenophis, Ammenophes, Menophis pro variantia Exemplarium Eusebij notat Pontacus. Interponit N Iosephus l. 1. contra Appionem [gap: Greek word(s)] .

AMI quidam Plinij Codices. Ammi geminante muta Dioseorides, alijq. rectius. Galen. l. 6. de Simplicib. Medic. [gap: Greek word(s)] . Ergo et Amis. Aeque variat [gap: Greek word(s)] , Sinapi, Sinapis.

AMINEA, AMINAEA, TAMINIA. Aminea M, et N non duplicatis, ac biuocali eximia facta. Macrob. l. 3. c. 20. Serenus: Vmbra necat teneras amineas. Proccleusmatico versus clauditur. Multitudo breuium audaciam fecit Maroni vt Georg. l. 2. protraheret. Sunt etiam Amineae vites firmissima vina, Vbi Vaticanae bibliothecae Codex, ac Mediceus Amminae duobus M, extritaque vocali penultima. Maronem aemulatus est Ausonius: Solus qui Chium miscet, et Aminenm.



page 29, image: s029

M. Magonius Augustalib. testamento legauit vineam Amineam. Romae exstat in domo Cassij Dioscorides lib. 1. c. 88. vbi de Myrrha: [gap: Greek word(s)] Aminea, reproba. Vetus Inscriptio: VINEAM. VOBIS. AVGVSTALES. IDCIRCO. DARI. VOLO. QVAE. EST. AMINEA. Plin. lib. 28. c. 11. In Amineo vino.

AMINAEA cum diphthongo praefert lib. 5. Dioscoridis: [gap: Greek word(s)] . Vna nondum prae maturitate nigrescente, aut aminea. Nec desunt Virgilij Codices, quibus

Sunt et Aminaeae vites firmissma vina.

Plin. Gelenij lib. 14. c. 2. Principatus datur Aminaeis propter firmitatem, senioque proficientem vini eius vbiqve vitam. Item cap. 3. Galenus in quinto [gap: Greek word(s)] . De salubribus: Tales sunt Bithyniae Aminaei. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Aminacum vnico N vinum dicit: nam Peucetia Aminaea dicitur. Certe geminum N non fero in Catone de RR. Ab operis Gommelianis. Serenus Sammonicus.

Succus Aminae ae vitis cum pane medetur.

Idem: Aut in Aminaeo cochleas haurire Lyaeo.

Cur ergo. Gelenius medicus Aminae at vsum negat in re medica? Vopiscus in Floriano Imp. Vitis, quae vuas Aminaeas albas ferebat, eo anno, quo ille imperium meruit, purpurascere plurima purpura coepit.

TAMINIA. Plin, lib. 26. cap. 13. Resistitur vuae taminiae succo, aut veratri cum oleo perunctis corporibus. Taminia quidem in aceto decocta etiam vestes eo taedio liberat. Idem lib. 28. cap. 10. Maculam putat hoc scribendi genuis Pienus: ego ipsius. sensum. Nam Festo quid agas? Taminia vua silucctris generis videtur Verrio dicta. quae tam mira sit, quam minium. Plin. lib. 23. cap. 1. Labruscam putat esse, quam vulgus vnam Taminiam vocat. Celsus lib. 3. cap. 21. Vua tyminia quam [gap: Greek word(s)] Graeci nominant. Sic editio Lugdunensis, Etsi vero etymum repudietur Festi, nihilo secius de cius mente non licet dubitare. Seruius a minij vacuitate. Putat enim vitis albidae genus fuisse, Neque negantibus assentio: nam Aminearum genus non vnum fuit. Macrobio supra fatendum est vuam Amineam esse nigram, cum statuat Amineam eandem Falernat. Et Plinio lib. 14. c. 3. Est et nigra Aminaea, cui Syriacae nomen imponunt. Vbi indicat alio etiam esse colore, quod. disertim exprimit in Floriano Vopiscus: Vitis quae vuas Amineas albas ferebat, etc. Sic editio a sapiente Salmasio. Iri potest ad Gorrhacum super hoc cruditissime senbentem.

AMETHYSTVS cum. T, et H in paenultima, quod ebrictati resistat magorum opinione Plinij lib. 37. c. 9. Ita recte. At Theophrasti libro de Lapidib. Absque T [gap: Greek word(s)] : item apud Hesychium, atque Ezechielem c. 28. cum in alijs. hagiographis insit, et Plutarcho, Athenaeoque saepius. Quibus hoc pro lapide scribitur Amistides, peccatur.

AMMINICVLO prisco more. Varro. Endymionib. Vt eius consilio potius vigilium amminicularem nostrum: Sic praescribit Cassiodorus, sicut Ammonet. Aliter Cyrilli Lexico: [gap: Greek word(s)] , Adminiculo.

AMMITTERE ex varijs MSS. Legendum seuere praecipit Carrion Notis ad lib. 2. Val. Flacci, in quo constanti tenore scribit Ammirans, Ammonita genitrice, Ammonet, Ammota terga. Apud Bedam Ammittit, et Admittit inuenias. Ammoneo etiam est Adamantij Martyrij, et Bedae Ammonitrix. Plauti in Truculento.

AMMIRATIONEM bis noto apud Emaporium Rhetorem: semel Admirationem inconstantia pache solenni.

AMMODYTES, non Hammodytes. [gap: Greek word(s)] enim leuatur. Lucanus:

Concolor exustis, atque indiscretus arenis. --- Ammodytes

Neque male Ammodites per I Latiare. Sero enim Latium admisit Y. Vide Lacrimae.

AMMON leuiter. [gap: Greek word(s)] Ammodytes enim non adspiratur. Ab Arenis autem Ammonem dictum volunt Diodorus, ac Pausanias. Indicat Plin. lib. 12. c. 23. Africa Ammoniaci lacrymam stillat in arenis suis: inde et nomine etiam ab Ammonis oraculo. Ita scribitur Macrobij l. 1. c. 21. Curtij lib. 4. Arnobij Codices variant. Quod si esset a Iudaica voce [gap: Hebrew words] , quod est. Diuitiae ps. 36. spiritus ferri postet. Nam ex Laconicis, Eliacis, alijsq. Pausantae locis anathemata crebra, ac preciosa varijs ex gentib. ad Ammonem sunt comportata. Eutychi Hammon et Homo pari scriptionis sorte. Afflantur et Libri Val. Flacci restimonio Garrionis, et aliquot Eusebij MSS. Pontaci fide, quos ipse sequitur vocans in partes Herodotum. At Spiritus Ionismo inimicus est. qua ex suspicione consultus Herodotus oculis obijcit l. 1. [gap: Greek word(s)] Lib. 2. [gap: Greek word(s)] . ac disertius: [gap: Greek word(s)] . Ammoniorum appellatio ex eo mihi videtur ipsis inhaesisse: quod Aegyptij Iouem dicant Ammoun. Diodorum etiam a se vult esse. Diodorus lib. 17. reclmat


page 30, image: s030

cui scriptum [gap: Greek word(s)] . Item: [gap: Greek word(s)] . In idem Lucianum succenturiat: digitum intendisset in locum. Laudat, nominatque doctos, quibus visum a Cham, sine Ham filio Noe dictum Hammonem: sed non ego credulus illis. Et vt sit haec vera Originatio: quid si ea vel ignorata, vel dissimulata, vt in plerisque talibus, Graeci afflatum neglexerint? Addam supernumerarium documentum aduersus sciolos, pauperrimum diu fuisse templum Iouis in Libya. Taciti Exemplaria, et aliorum insincera reor. Certe Plutarchus in Alexandro absque H.

AMOENVS cum Oe, Libri veteres, Virgilius Carpensis, ac Vaticanus, Lapidesque. Non placet Etymon Scruij A moenio. Quippe scimus intra moenia Amoenos esse locos, eosque amoenos in vrbe locos scimus bene moenitos. Idem Seruio scribit Becmanus in Originibus, Rhotiusque. At conuiuantium vox fuit, et notatis oculo, manu, gustuque struicibus patinarijs, Euge, ingeminabant, belle: [gap: Greek word(s)] cum vino. [gap: Greek word(s)] , Non. Bassaricis: Iniucunda mensae conuia vino non praesente. Nec receptus Spiritus Aeolum, veterisque Latij de more. Post diffusa vox: vnde in Lexico Cyrillum inscripto: [gap: Greek word(s)] , Amoenus. Item [gap: Greek word(s)] , Amoenus. In Glossis H. Stephani generatim: Amoenus, [gap: Greek word(s)] . Aliubi: [gap: Greek word(s)] ,

Amoenus. Vbi vero suaues compotatiunculae, nisi in vmbroso? Ibidem: [gap: Greek word(s)] , Amenum.

AMPHIBOLIA, AMPHILOGIA, AMPHIBOLOLOGIA. Theon Sophistes: [gap: Greek word(s)] . Parum pespicuam interpretationem facit Amphibolia. Strabolib. 14. [gap: Greek word(s)] . Origenes tom. 3. in Genesim, Graeci alij innumerabiles, quos inter Chrysippus lib. 7. Laertij saepissime. Sex. Empiricus lib. 1. cap. 23. Hypot. Griali nota est ad Isidori lib. 1. c. 34. Amphibolia. Ita VV. CC. et ita a Charisio nominatur rectius, quam a Diomede, et Donato Amphibologia. Nam cum verbum, aut sermo varia respiciat, sitq. [gap: Greek word(s)] (amat enim dictum ad dicentem referri, et Dictum, vt vocis species, ad aurem audientis: contraque audiens ad dicentem, et ad auditam rem, quae dictae eadem est) duplici via oratio gignitur ambigua, aut dicentis solertia, aut stupore audientis. Dicentis autem partes sunt praecipuae: iacit enim orationem ambiguam, siue [gap: Greek word(s)] . Vnde Amphiboliae species innumerabiles dicit Quintilianus lib. 7. c. 9. eaque scripto committi potest.

AMPHILOGIA proprie ore: etsi, vt Verbum, et Sermo, scribitur: Sic Amphilogia laxius sumta. Hesiodus Theogonia: [gap: Greek word(s)] . Contentiones, mendaces sermones, amphilogiasque.

AMPHIBOLOLOGIA, AMPHIBOLOGIA videtur ex numero exsurdantium, voxque propudiosa vila H. Stephano lib. de Abusu Linguae Graecae. titulo minus operi quadrante. At cur non acque id tolerabile cum Tragicocomoedia, et [gap: Greek word(s)] ? Non minus Oligogonia rectum, quam Polygonia: rem enim sequuntur nomina. Certe in Amphibologia dici potest [gap: Greek word(s)] detergeri, vt in [gap: Greek word(s)] ex [gap: Greek word(s)] Estque apud Diogenem in Zenone scriptum [gap: Greek word(s)] . Sic ne bis eadem in medio reponatur sillaba Sambucinae dicuntur, non Sambucicine; quamuis a Sambuco, et Cano.

AMPHIMALLVS geminantibus vdis. Graeci [gap: Greek word(s)] vnde et [gap: Greek word(s)] .

AMPHICTYON ex Apollodori lib. 3. recte scribitur. Fuit Atheniensium rex. Praua illa, quae Pontacus obseruitabat Amphicteon, Amphicthon, Amphieton, Amphiteon.

AMPHISBAENA, AMPHISTHMAENA, AMPHISMAENA. Ex tribus hisce nullum iure repudies. Perperam Codices nonnulli quinque sillabis Amphisibaena. Lucan. lib. 9. Et grauis in geminum vergens caput Amphisbaena. Theriaca [gap: Greek word(s)] . Solin. c. 4. Est [gap: Greek word(s)] Eustathio in Odyss. ss. et in Dionysium. Nonnus lib. 5. [gap: Greek word(s)] : Voluitur ore duplex tractu medio Aphisbaena. Nicandrus: id beluae vocat [gap: Greek word(s)] . Etymologus: [gap: Greek word(s)] ; pro quo et apud Hesychium [gap: Greek word(s)] , quod sit vtrumque furens. Cyrilli Lexicon; [gap: Greek word(s)] , Anticeps (Teste contre teste) pulcerrime.

AMPHISSA Liuij lib. 47. gemino sigmate, vt Antissa, Epissa, Larissa. Quaedam exemplaria destituuntur altero. [gap: Greek word(s)] . Antissa Lesbi ciuitas. Suidas, cui et [gap: Greek word(s)] scribitur. [gap: Greek word(s)] . Iliad. ss. Issa, quae postmodum Lerbos Eustathio. V. Larissa, Cephissus, Gnossos.

AMPHITRVO. bene apud Plautum: alij non minus Amphitryo, ex quo Amphitryoniades.

AMPHORA vulgo, ac recte. Cur non Amfora, vt a [gap: Greek word(s)] Fero? Curtatum deinceps. Scholia in Vespas: [gap: Greek word(s)] . Non vbique [gap: Greek word(s)] mutatur [gap: Greek word(s)] F. Non enim in his Phemius,


page 31, image: s031

Pholoe, Pholus, Pharus. Integre [gap: Greek word(s)] , Etymologus, alijque.

AMSAMCTVS, Vide ANSANCTVS.

AMVLIVS Numiroris germanus. Vna sillaba minus, recte Pighius in Val. Maximum Amulus. Nam apud priscos Albanos priscae fuerunt Orthographiae Romulus, Amulus, Proculus: serioris Romulius, Amulius, Proculius Horatio. Sylburgius ad Dion. Halicarnasseum notat ex vetere MS. Amullius geminante liquida. Haut probo tutus Auctoritare Liuij, Zonarae, Dionysij, Iustini plurimorum. Plutarchus roto Romulo quatuor sillabis extulit.

AMVLVM, AMOLVM semper apud Apicium, et in vetustissimis Vindiciani ex Apicio excerptis. Amulum ex oryza: quare Amolum scribendum contendit Scaurus, non Amulum, quod sine mola sit. Amylum passim, et recto rectius. [gap: Greek word(s)] Graecis est Mola. Vox autem confit textura Graeca, non Latia. Quod autem O pro V crebriter scribatur, priorem scriptionem reddit excusabilem.

AMVRCA. I ad Volum, 1. Tractatu de Euphonia. Vett. Glossae: Amurga. Examurcatus per C.

AMVS, [gap: Greek word(s)] , Glossae veteres. Consuetudo inhalat H, idque fortius ad piscatum, o hamiota, quisquis es: Hamus.

AMYNTASY Graiorum recte scribas cum Velleio, Demosthene, Diodoro, Strabone, Pausania, Herodoto, omnib. Pontacus in pauculis Eusebij MSS. Amintas reperit. Adde Vsum; nec abnuam.

ANAGNIA, ANAGNIAE. V. Thebae.

ANATONA, ANOTONA. Vitruuius lib. 10. cap. 15. Nam si capitula [de catapultis sermo est] altiora, quam erit latitudo, facta fuerint (quae Anatona dicuntur) de brachijs demetur, vt quo mollior est tonus propter altitudinem capituli, brachij breuitas plagam faciat vehementiorem. Notat hic vir egregius Baldus quibusdam Codicibus esse Anotonae, cuiusiudicio germana est lectio. [gap: Greek word(s)] siquidem Graecis Sursum significat. Eadem ex causa legit Catotonae: est enim [gap: Greek word(s)] , Infra. Neutrum mihi placet: vtrumque per A in secunda sede placet. Notandum Graecis [gap: Greek word(s)] , in compositione valere [gap: Greek word(s)] . Vnde passim [gap: Greek word(s)] est Adscendo. Plinio, alijsque Venus [gap: Greek word(s)] est Sursum emergens in concha ex mari. Hesychio [gap: Greek word(s)] Equus anabata est admissarius. Eidem [gap: Greek word(s)] : quippe Corona altiori loco, partiue debita. Etymologo quoque [gap: Greek word(s)] est. Eidem: [gap: Greek word(s)] Anagnosis, de loco superiore lectio. Vbi pulcerrima est doctrinae accessio: [gap: Greek word(s)] . Quae nomina habent Ana, Ano siue supra significant, velut Anatole est surfum solis exortus, Anagraphe superior, aut superiorum scriptio, et quae generis eiusdem. Ibidem: [gap: Greek word(s)] . Anaphorum, lignum, ex quo humeris imposita pendent onera. Ita solenne aquatoribus Parisinis, et in Flandria lactis gerulis vti Anaphoro. Hesychio [gap: Greek word(s)] : Anadedromenest Surfum cucurrit, et in sublime redijt. Rursus Etymologus: [gap: Greek word(s)] : Praepositio Ana in composito spectantem sursum habitudinem significat. Iteratque in voce [gap: Greek word(s)] . Praetermitto plurima ab [gap: Greek word(s)] componi: pauca a [gap: Greek word(s)] . Quamobrem Anatona, Catatona scribenda sunt per A in secunda sillaba ita cunctis meis Vitruuij Exemplaribus commonstrantibus bene.

ANCEPS bisillabum modo receptissimo. Charisius lib. 1. Ancipes veteres cum ratione dixerunt, negenitiuo Ancipitis duabus videretur sillabis crescere. Plautus Rudente:

Altrinsecus securicula ancipes.

ANCHVSAEradix in vsu est digitali crassitudine, Plin. lib. 22. cap. 20. recte A primorem ordiente sillabam. Ibidem: A quibusdam vero Enchusa. Sed Plinius ipse Enchusam putat esse Pleudanchusam. Verum Etymologici Auctor ad Atticos scriptionem per E trahit: [gap: Greek word(s)] : Enchusa herbaegenus. Aut per A dicitur Anchusa: Attici vero per E. Dioscorides lib. 4. tribus capitibus pertinaciter [gap: Greek word(s)] per A, Anchusa.

ANCILE I Latiari ab Ancisu de Varronis disciplina lib. 6. de LL. Scaliger Coniectaneis Varronianis figurat ab [gap: Greek word(s)] . Quo dicto apud Brabantum minus gratiosus est. Atex ea Graeca voce nasci videntur Anculi, et Anculae dij, deaeque ancillarum: quibus similes feruntur genij, qui feriata ancilla pauimenta nitidant, remque omnem domesticam sede sua componunt. Ex eo et Ancillarum appellatio. Quippe frequenti ministerio, siquae sunt strennuae, fere curuescunt iuxta illud:

Ita te aggerunda curuum aqua faciam probe,
Ut postilena possit ex te fieri, Plautus Casina.


page 32, image: s032

Qua recepta Origine Y partim abit in V Latij, partim in I longum, alias in breuiusculum [gap: Greek word(s)] , Ligo. Ab eodem est Angulus a curuitate coeuntium laterum. Item Anguis: quia plerumque tortus. Certe per I Latinorum Ancilia scribuntur in antiquis MSS. Virgilij Libris, et in vetustis Antonini Pij Nummis, in quibus scuta tria oblonga, ouo dimidiato non absimilia, et Inscriptio, ANCILIA. Apud Plutarchum in Numa: [gap: Greek word(s)] : Ancylia vocant sigarae causa. Item: [gap: Greek word(s)] : Curuam figuram faciunt. Vide restantia. Eustathius in Catalogum [gap: Greek word(s)] etiam [gap: Greek word(s)] esse docet. Consuetudo tandem exstincto Originis vestigio I minutulum regnare iussit alieno loco, vt sexcentis altjs.

ANCORA. Quorsum Anchora? Seruius fatetur adspirationem receptam contra regulam. Victorinus bene ominalis auctor a nobis est. Adde Maiorem Graeciam Aeolum ritu paene Spiritum auersatam. Et vero genuinum est [gap: Greek word(s)] , ex quo modica flexura Latina vox. Pugnat incassum pro Spiritu Passeratius.

ANDREAS ciuium Atheniensium, et Romanorum est: Andraeas rurestrium, et stipitum. Athenaeus lib. 7. [gap: Greek word(s)] : Andreas in libro falso creditorum. Dioscorides in limine: [gap: Greek word(s)] : Andreas medicus. Nonnus in Paraphrasi: [gap: Greek word(s)] diphthongo scripsit, vti Homerus [gap: Greek word(s)] :

[gap: Greek word(s)]
Andreas hominum piscator ad praedam aquatilem.

Plin. lib. 22. c. 23. Andreas spondet. Medicus erat. Legas et [gap: Greek word(s)] legitima scriptione Oda x. apud Pindarum: alibi [gap: Greek word(s)] , vt apud Apollonium in Argonauticis. Vide Aeneas, Idea.

ANDREMON, [gap: Greek word(s)] scribe, non Andremones. Metamorph. l. 13.

--- Claroque Andremone nati.

Apollodorus lib. 1 [gap: Greek word(s)] . Gorgan, quam duxit Andraemon.

ANES, [gap: Greek word(s)] , Anas, Antiquae Glossae. Passiua scriptio, rectaque Anas.

ANFRACTVS cum N videtur rectius. Ita Priscianus lib. 1. ex Plinio, vt Ancisus, Ancisa, Anquiro. Ita Gisanius, et Iul. Scaliger lib. 1. de Causis LL. cap. 15. F patitur, inquit, ante se N, ita vt ipsum M inse mutet Anfractus: erat enim Am ab [gap: Greek word(s)] . Idem cap. 37. et lib. 2. cap. 49. Paritere Anhelo: etsi ex Am, et Halo, Quia F affine est [gap: Greek word(s)] , et sunt elementa suppositicia sibiipsis. Varroni placet Amfractus per M, et los. Scaligero in lib. 6. de LL. ab Ambitu, et Frangendo. Item duo Claudians Exemplaria Plantini, et Gentij lib. 2. de Raptu: Iamque per amfractus Iterumque de vl. Consulatu Honorij. Dictum fuit, et Amfractum, vnde ex Hectore: --- Terrarum amfracta renisam profert Varro lib. 6. de LL. Quos versus Nonius Accio tribuit in Eurysace.

ANGERONA sillabis quatuor Festo: Angeronia Macrobio sillabis quinque l. 1. c. 10. Duodecimo vero feriae sunt diuae Angeroniae, cui Pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt, quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores, ac animorum solicitudines propitiata depellat. In eodem tamen Macrobio lib. 3. cap. 9. Angerona vna sillaba minus. Glossarium [gap: Greek word(s)] : Angeronia, [gap: Greek word(s)] . Ios. Scaliger in 5. Varr. de LL. libentius scripserit Angenora, quia cohibet os: [gap: Greek word(s)] namque dea. Plin. l. 3. c. 8. sic etiam legit Vertranius contra Codicum meorum fidem.

ANGLVS concisum ex Angulus. Rhemmius Palaemon:

--- Latoque notetur in anglo.

ANICIVS, per C, non Anitius, familia nobilis. Lapides septem apud Manutium. Inscriptiones binae a Vineto in Ausonium productae. Forte a [gap: Greek word(s)] , et priuatione, vt quadrauerit mansueti ingenij viro. Aut a [gap: Greek word(s)] extritione, quo Alcuinus in Grammatica propendet. Anicius a nobilitate, et libertate generis dicitur, inquit. In Fastis Panuinij:

ANICIAE. FALTONIAE INLVSTRISSIMAE

ANNAEVS duobus NN, ac biuocali principe. Familia hoc nominis in Hispania, cui natales suos debent Lucanus, et Seneca. Ita Pincianus, Vinetus, Manutius. Ita in aedibus Capranicorum:

ANNAEVS PLACIDVS HERCVLI DONVM DEDI



page 33, image: s033

ANNEIVS, familia Romana, de qua in Libris mentio: et legatum suum M. Anneium Cicero nominat in epistolis. Libri veteres, Saxa tria, Manutius.

ANNALIin tuo scripsit Tullius. rescripsit D. August. l. 2. c. 6. de Ciuit. H[?]ut mirum [gap: Greek word(s)] extulit Ausonius:

Me legat, annales cupiet qui discere menses.

Et nos Tornaci veteri de more Canonicos Annales dicimus, qui annum solidum in possessionem missi sunt.

ANNE, AN NE et cohaesione, et abiunctione. Catull. de Coma

Berenices: --- Anne parentum

Frustrantur falsis gaudia lacrymulis?

Silius Ital. --- Anne Pendeat inst ablis tellus ---

Cicero de Finib. An partus ancillae sitne in fructu habendus?

ANNO, et ANNIBAL eius Germanus, gemino NN, absque spiritu. Vtrimque Hebraice, ac Punice Gratiam significat, sicut Anna quoque Didonis germana. Nisi quod Annibal est Gratia Beli, seu Gratiosus Baal, siue Dominus. Vide Plauti Poetiulum, ac Siliana nostra. Diodorus lib. 3. [gap: Greek word(s)] , Graeci caeteri. Polybius, Appianus, Plut. Latini, Cicero, Liuius, Iustinus, Ammianus, Plinius. Alucinatur Victorius, cum N, in Annibal prouenire ex M autumat. Becmano in Originib. placet spiritus ex antiquissimis Libris Latinis: placet Adamantio, et Eutychi, Antonio Augustino Dialogo x. Antiquit. Drusio. Consuetudo Graecorurm, qua nihil robustius, nos diuertit. Latini autem [gap: Greek word(s)] a Graecis accepere. Ideoque recte D. Augustin. epist. 178. Dicit enim Abba Graeco vocabulo. Non ignorabat ortum ex Hebraico, vel Syriaco, Meliora Drusi!

ANNVLVS liquidis combinatis apud Curtium Modius, in Verrinas Horomanus, Duza apud Plautum, Pighius in Val. Maximum, alij in Suetonium vno tenore aut scripsere, aut admisere. Brissonius [gap: Greek word(s)] libro singulari nequit e Pandectis Florentinis probare Anulus. M. Varro lib. 5. de LL. Quod vt paruuli circuli Annuli: sic magni dicebantur circites anni. Diomedes item lib. 1. Annus, annulus. Item Eutyches, ac Isidorus lib. 5. Orig. c. 36. Ex Sulpitio Luperco examina:

Splendet attrito digitos honorans
Annulus auro.

Ouid. 4. Falt. --- Nec digitis annulus villus inest.

Annum autem genuisse videtur Atticorum [gap: Greek word(s)] . Sic Annellus castigatius, et carmini aptius: licet in 6. Lucretij edente Gifanio legatur vnico N. Annulus gemino N veteribus adscribit Vel. Longus. quo more veterum consonae non congeminabant. Sed et vetustas variat.

ANVLVS vnico N scribit, praescribitque Manutius ex lege Consuetudinis, et Scaliger in 5. Varronis de LL. Sicubi vnicum N legitur, imputandum Consuetudini consonas insuetae geminare, quae Consuetudo pridem antiquata, aut incuriae, vt in Lexico Cyrilli Anulus, Anellus, Anularius: in quo Lexico plusculum ruris est.

ANNVO duobus NN Cornutus apud Cassiodorum addita ratione communi: In his non solum propter leuitatem consonantes mutant: sed etiam quod nullo modo sonare D litera potest. Posterior ista ratio non aequearridet. Vide subeuntia Adnatus, Adno. Duplicat et Caecilius Vindex vdam eandem, et Romanus Virgilij Codex Pierio probatus, qui Adnuerent librariorum familiare vocat erratum.

ANSANCTVS per N Proportione poscitur, Ancile, Anfractus: Itaque scribit cum Anquiro, et Antes c. 44. Iul. Scaliger, Seruius in 7. Aen. Amsanctus a. prisco Am, et Sanctus, quod fit locus ab omni parte Sanctus. Primore in sillaba M. dominetur.

ANTABATAE. Scribunt Andabatae per D, quibus visum est T post N in sonum D transire, aut in proximum. Nec prorsum fugit eos ratio. Iul. Scaliger lib. 1. de Gausis LL. c. 111. Quem sonum apud Graecos receptum est variare, cum sequitur N, vt ANTONINOC. Emollitur enim, atque accedit ad D nostrum. Eius rei causa est, quia suspenditur pronunciatio in ipso N ad palatum, vt lingua non ita cito demittatur ad dentes: ita potius D, quam T exprimitur. Sic a Mentior Mendax: veterum vnus Eutyches Mentax cum T lib. 1. scribit. Andabata per D multis in veterum Libris annotauit H. Stephanus, scribit Erasmus, legitur in Nonio Marcello in Lusciosi, Praestinguere, pluries. Origo T flagitat [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] contra, [gap: Greek word(s)] , Contra te enim Xanthum vorticosum apud Etymologum, iterumque in verbo [gap: Greek word(s)] profert [gap: Greek word(s)] vt sit Contra veniens, gradiens, aduersarius. Cuius praepositurae ignoratione Alciatusilli substituit Anabata lib. 1. Parergon, atque etiam audacius Val. Brabantus Antanabata. Lipsius Satur. l. 2. c. 12. non animaduertit Graecae vocis partem primorem. Romanorum Consuetudinem D. intercalarium immittendi admitto in Prodigus, Seditio,


page 34, image: s034

Redambulo, Redhostio. Verum eam valuisse quoque in voculis Graec anicis persuaderi velim, V. Turnebum l. 19. c. 8. Erasmum, Victorium.

ANTAEVS diphthongo Herculis colluctator trib. sillabis. Plutarchus in Sertorio: [gap: Greek word(s)] , Hoc loco Antaeum memorant. [gap: Greek word(s)] , Suidas. Antaeus, proprium nomen. Etymologus exponit: [gap: Greek word(s)] . Eustath. V. in Odyss. [gap: Greek word(s)] Antaeus duab. Tros Aeneae comes Aen. 1. Antea, Sergestumque ---

ANTECHVNTES rectius scribatur Vitruuij lib. 5. c. 8. quam Antichuntes.

ANTEEXSPECTATVM cohaesione scribit Seruius in eo:

Anteexspectatum positis stat in aggere castris.

ANTEMERIDIEM cohaesione est Fl. Sosipatri aduerbijs adscribentis, vti Postmeridiem, Pridie, Postridie.

ANTEMNA, ANTEMNAE vtriusque numeri finalitate. Vide de Rectorum Variantia. Silius lib. 8.

--- Antemnaque prisco Crustumio prior ---

Dionysius l. 1. [gap: Greek word(s)] . Plutarch. in Sylla: [gap: Greek word(s)] . Varro l. 4. de LL. Antemnae, quod ante amnem, qui influit in Tiberim. Eadem Latij vrbs Straboni lib. 5. [gap: Greek word(s)] . Varroni accedit Isidorus lib. 19. Orig. c. 2. Festus: Interamnae, et Antemnae dictae sunt, quod inter amnes sunt positae, vel ante se habeant.

ANTEMNA quoque pro nautico scripsere instrumento nonnulli, superiorem amplexi Originem qua tamen probata in lib. 1. Val. Flacci Carrion Antenna duobus N N scribit. Alij ab An, et tenendo Antena, vt Antilena, Postilena, Apud Caprum Antennae duplicato NN, vtin Transenna. Negitat porro [gap: Greek word(s)] efferri.

ANTEMONENS copulate Valerij Flacci lib. 5. Antemonens semper Deus ---

ANTEQVAM, nexim obuium vbiq. Abscisse quoque recte scribatur. Mar. 1. Georg.

Ante nouis rubeant, quam prata coloribus.

Cicero pro Rabirio: Quae causa ante mortua est, quam tu natus esses. Vtrumque Diomedes agnoscit. 1. Antequam modo finitiuis, modo subiunctiuis iungitur. Iunctum subiunctiuis sic: Antequam venisses: disiunctum finitiuis, vt apud Virgilium: Ante pudor, quam te violo ---

Discrimen hoc friuolum agnoscimus exillo 1. Georg. Et vero in quarta. Aeneide Exemplaria omnia mihi reliqua Violem habent. Praeceptionem Diomedi inimicam concipit Valer. Brabantus.

ANTEROS elidit Spiritum Ful. Vrsinus in Epist. ad Atticum. Recte, neque enim Origo postulat, neque Vsusaddicit: nec coniectura quidem vlla paulo firmior. Vsque adeo destituitur rationis patrocinio, aut legis cuiuspiam.

ANTISTO, ANTICIPAT per I scribit Papirianus. Sic Antistites, Antistitas scribes. Antesto dispungit Muretus. Cur hirsutior compositio haec, quam Antestor? an quod Catonis, Lucretij; ac veterrimorum esse annotuit? Cato cap. 156. de RR. Brasica est, quae omnibus antistat eleribus.

ANTHROPOPHAGI cum TH, sic enim [gap: Greek word(s)] . Spiritum vulgo male eijciunt. Pariter Anthropomorphitae.

ANTIBOREVM pro Antiboraeo recte Baldus rescripsit Vitruuij lib. 9. c. 9. Affirmo ex 4. Trist. Vita procul patria peragenda sub axe Borco est, [gap: Greek word(s)] .

ANTICHRISTVS per I in secunda sillaba, non per E, Antechristus. Suadet hoc primum Origo notissima. Deinde Competentiae lex Antichthones, Antilibanus, Antiscij apud Cleomedem. Auctoritas Graecorum omnium, et D. Augustini Tractatu 3. in Ioannem. Latine enim Antichristus, contrarius est christo. Non quomodo nonnulli intelligunt Antichristum ideo dictum quod ante Christum venturus sit, id est si post eum venturus sit Christus. Non sic dicitur, non sic scribitur: sed Antichristus, id est, Contrarius Christo. Etymologus: [gap: Greek word(s)] .

ANTIDHAC recte cum Plauto Antiquitas. Nec male posteritas Antehac, D etiam non adoptato. V. Diana.

ANTEHAC edit R. Stephanus in Andria, et ita Donatus agnoscit.

ANTINQIA, [gap: Greek word(s)] Stephano vrbs in monumentum Antinoi. Adriani Imp. fuit amasius. Antinoe Ptolomaeo, vt Clerumenoe Plauto, Fascinoe Festo, Golgoe, Hippoe, Paxoe Plinio, et in Saliari carmine Pilumnoe poploe. Dictum quasi [gap: Greek word(s)] , a multitudine statuarum Antinoi, quas frequentes, ac toto sparsit orbe Adrianus. Antinoea in Iouinianum D. Hieronymus, quod figuratur ex [gap: Greek word(s)] , Antinoia I tenta. Vide sis Dionemin Adriano, Pausaniam in Arcadicis.



page 35, image: s035

ANTIPAGMENTA per I in secunda, Festus: per E Antepagmenta Neapoli in aedib. Adriani Guilielmij:

FACITO. ANTEPAGMENTA. ABIEGNEA

Catonis Libri variant.

ANTIQVVS per Q et VV. Scriptum oportuit dicat quis Anticus, vt Posticus. Et vero Romae apud Amodeios:

SILVANVM. ANTICVM. VEXATVM. DE. SVO. FECIT

Ita Secutus, Sequutus, Pedisequus, Aquus pro Acus Aquifolia. Viden Consuetudinis vim? Posticus per C, nec aliter: Antiquus per Q, nec fere aliter. At Nisus veterum diphthongo scripsit Anteiquus, capto indicio ex Antiquei, quod Velio Longo, mihique frigidum videtur, et frigidius, quod E illei quoque apud illum sillaba in vtraque per E, et I scriptum. Nam in Anteiquus Originis imago paret. Redi ad Ortographica antiqui Latij, et ad id, quod agitur modo: In Lexico Graecol. Cyrillum inscripto: [gap: Greek word(s)] , Antico. Item: [gap: Greek word(s)] , Anticus, Pristinus, Vetustus. Ibidem: [gap: Greek word(s)] , Ex longinco.

ANTONIVS adspirari non linit Plutarchus sexcentis locis in Antonio. Nostrae memoriae Antonij nimis ambitiose floridi esse volunt, cum inuita Origine, Etymo, Consuetudine adspirant huic voci. Consectarium est vt paribus seribatur elementis Antoninus; nec aliter Oppianus. Sic Graecia omnis, omne Latium. Generis auctor Anto Herculis F. Anthonius ab ignorantia est, quae refellitur Inscriptione columnari, relata est a Philippo Winghio Hieronymi nostri germano, quorum in pectoribus certant Antiquitatis cognitio, et sincera amicitiae obseruatio:

ANTONIVS. TIRA SIBI. ET ANTONIAE. ARETAE CONTVBERNALI. SVAE NVTRICII M. ANTONI. FLORI

ANTORES Aen. 10. forma, qua Diores eliso spiritu, absque C in medio de castiorum Librorum exemplo.

ANVBIS liquida persola: eadem duplicata [gap: Greek word(s)] Stephanus.

ANVLVS. V. Annulus.

ANXVR. V. Axur.

APAMIA per I. Froboeniana Plinij editio lib. 5. c. 29. recte, ac per Erecte, V. Alexandria, Chiragra.

APENNINVS per solo P, binis liquidis. Dionysius:

[gap: Greek word(s)] ---

[gap: Greek word(s)] , Strabol. 5. Dionys. Halie. l. 1. Antiq.

Dioscorides l. 3. [gap: Greek word(s)] . Minus recte vnica liquida. Nam nomenclatio ex altitudine est: [gap: Greek word(s)] , celsum est. Acoles [gap: Greek word(s)] pro eo, vt [gap: Greek word(s)] formantex [gap: Greek word(s)] , Scripsit autem Silius Italicus--- Mole niuali.

Excelsum coelo tollens caput Appenninus.

Ex Aeneid. 12. --- Pater Appenninus ad auras.

Ita Silij lib. 4. Apenninicolae fugere ad litora Fauni.

APESAS, APESANTVS. Stephanus de Vrbibus: [gap: Greek word(s)] : Apesas Nemeae mons, vt Pindarus, et Callimachus in tertia, ab heroe Apesante. Pausanias Corinthiacis: [gap: Greek word(s)] . Hesiodus Theogonia:

[gap: Greek word(s)] :
Dominans in Treto, Nemea, et Apesante.

Papinius: Mons erat audaci seductus in aethera dorso

Nomine Lernaei dicunt Apesanta coloni.

Plerisque omnibus Plinij Codicibus Apesantus, quod furcillis eijciunt. scelerate! Cur non aequo iure, ac Elephas, Elephantus? Plutarchus in Inacho: [gap: Greek word(s)] : Mycenae, Apesantus, Coccygia. Aphesas quoque. Etymologus: [gap: Greek word(s)] ; Aphesas, et Apsas. V. Arelats, Trophaeum.

APAESVS, seu Paesus et fluuij, et ciuitatis est nomen Geographo. In Homeri Catalogo legas [gap: Greek word(s)] .



page 36, image: s036

APHYDNA, APHYDNAE. V. Thebae.

APICIVS per C, vnico P. Libri, Saxa. Affigitalterum P Onuphrius libro de antiquis Nominib. Nec iniuria. A praenomine Appij, Appicios fluxisse autumo. Laudat is vetus Saxum, cui sit: C. APPICIVS. Cognomen etiam Appiani ductum ab Appio. Humelbergius cum L. Athenaeum non voco in partes: quia Graecis sollemne est talia sillabis [gap: Greek word(s)] finire, quae tamen Latini per T scribunt. Caesar vnico P scripsit in operis vestibulo, et Martialis.

Quod vomis, Antoni, quod luxuriaris, Apici.

APLVSTRA, APLVSTRIA [gap: Greek word(s)] , non adoptato M Amplustria. Idque non ideo, quod Poetae primam breuiant (quam licenter voces truncant?) neque quia erant amplius, quam essent necessaria vsu, vt Festus [gap: Greek word(s)] : sed concisum est ex [gap: Greek word(s)] , quae nauigationi non apta. Eaque ex causa difflato spiritu: non enim ab [gap: Greek word(s)] , Simplex: sed ab [gap: Greek word(s)] nauigationi ineptus, quosine nauigari potest. Videntur autem pusilla esse vexilla ex summo malo velis superuolitantia, nec prorsus necessaria. Sic aliqui. Becmanus in Orig. LL, Festi scripturam complectitur. Ciceroni Aplustra, Caesari Aplustria, in Arateis: vtrumque Prisciano. Recte autem ( [gap: Greek word(s)] esto) habent ista Philoxeni, Aplustra, [gap: Greek word(s)] recte interpretata, Aplustra, nauigij ornatus, decus. Reponere autem [gap: Greek word(s)] , alienius est a scripti vestigijs. Deinde seu per Alas vela, seu Remos intelligas (vtramque interpretationem firmare ex Lycophrone, Propertio. Virgilio. Oppiano, Aeschylo, Basilio Seleuciae mihi facillimum) Aplustre neutrum dici potest. Quibus consignatis lego Iul. Scaligeri coniecturam ad lib. 9. Aristot. de Animal. c. 21. Amplustria vox nautica: amplum vas ad nauigandum [gap: Greek word(s)] . Haec ille Theodori versionem impugnans. Verum non est Aplustre vas ad nauigandum, seu nauigium, sed nauigij ornamentum, quod Graecis [gap: Greek word(s)] , vti in Silianis nostris docuimus. At forte, ex ipsa hac voce Graeca suam Latini concinnauerint, [gap: Greek word(s)] , Aplustrum.

APOLLO desolata primore consona, liquida geminata seu ab [gap: Greek word(s)] dicatur ex Archilocho:

[gap: Greek word(s)]

Rex Apollo reis noce, eosque vt perdis, perde. Ex Euripidis Phaethonte, ex illo Plauti: Apollo confige sagittis fures the saurarios: ex Iliade prima. Seu [gap: Greek word(s)] . Nam et Latinitas cum, quia tantam claritatem solus obtinuit, Solem vocauit, inquit Macrob. l. 1. Satur. c. 17. Seu ex Speusippi sententia, [gap: Greek word(s)] . Quod ipsius ignis ex multis constet substantijs. Seu ex Cleanthis opinamento, [gap: Greek word(s)] . Quod ex alijs, alijsque locis oriatur. Ista Originum cougerie duplex LL poscitur: licet vnicum sit in Viennensi Inscriptione:

APOLINI SACRVM. EX. VOTO

Scribitur et Graecanico more in aereo Numismate: APOLLONI. SANCTO. Item in Martyrologijs nonnullis. Veteres per E scriptitasse credo Festo, cui scriptioni patrocinatur eorum coniectura, qui [gap: Greek word(s)] eum rentur appellitatum. Paris Etymolosgiae meminit Eustath. in Iliad. [gap: Greek word(s)] , vt bene ominatae, [gap: Greek word(s)] . Ita Pellionis olim nomen fuisse pro Pollionis suspicatur Gulielmius. Sic ex Bonus scriptum Bene: [gap: Greek word(s)] , Propero.

APOLLOS, non Apollo scribendum Actor. 18. docet Petrus Lintrensis [gap: Greek word(s)] vir accuratissimus.

APPAEVS gemina consona, et biuocali integratur. Id loquuntur Saxa. Appaeius quatuor sillabis integrandum retur Onuphrius, lib. de Antiq. Nominib.

APPIA, quam simili venerandus in Hercule Caesar, Martialis l. 9. Epig. 104. Horat. --- Via ducat an appi? Suidas vnico P [gap: Greek word(s)] . Hautprobo.

APPLAVDO duplici PP ex Proportione Apporto, Appello, Appingo, de mente Prisciani lib. 15. Quandoque Appodo. V. Plaustrum. Priscianum sequi malim, quam de H. Stephani Glossis exemplum capere, vbi: Adprobat, Adpropinquare, Adpectora, [gap: Greek word(s)] , Adpetentes, Adplicatus, Adpulit, Adplicitum. Velle suum cuique est. Cassiodorus Prisciani haerens institutis: Apparat.

APPVLEIVS familia Romana, Nummi argentei fide, cuius meminit Sigonius in Epitomen 5. V. Manutium. Sic in compluribus antiquis Marmoribus.

APRICLA, pro Apricula. Vetus Inscriptio

CAESONIA. APRICLA. SOROR

APRVGNVS, APRINVS. Plin. l. 8. c. 51. Catonis Censoris orationes aprugnum exprobrant callum. Plaut. in Persa: Aprugnum callum callet. Habe verba Sosipatri lib. 1. Caprina,


page 37, image: s037

et Aprugna cur dissimiliter deriuetur quaeri solet. Quibus respondebimus vtrumque per I proferre debere: sed in alio, Vsum V literam celebrasse, quamuis Lucilius VISCVS APRINVM, non Aprugnum dixerit. Idem apud Apicium lib. 8. c. 1. Condimentum Aprinum, mel, liquamen, caraenum, et passum. Plin. a Gelenio l. 8. c. 13. Cinerem aprini, aut suilli fimi inueterati. At c. 11. praecessit: Adipe aprugno cum rosaceo. c. 15. Vesica aprina, saepicule. V. Callidus. At supra in Persa editio a Plantino Aprinum callum exhibet, et in Poenulo difformiter Aprugnum. Verum lectum Sosipatro Plautum scio. Cl. Salmasius literarum decus in Spartianum; Aprunam frequentius in Libris scriptum reperit, quam Aprugnam cum G. V. c. 8. l. 1.

APSCESSI, APSTINE, APSCONDO scribenti per P Cassiodoro vel termaximo non haereo.

APSENS pro Absens in Marij honoribus.

III. CONSVL. APSENS. CREATVS. EST

Diuersitatem procreauit elementorum cognatio B, P.

APSINTHIVM. Vide Absinthium.

APSIS absque H, cum P peroptime. Est Circulus, Hemicyclus, Fornix, Flexura rotae. In Pausaniae Lexico dicitur [gap: Greek word(s)] . Iliade quinta iactatissimus locus est: [gap: Greek word(s)] . Vbi [gap: Greek word(s)] exponunt. Spiritus asper Origine poscitut, vt in Aptus [gap: Greek word(s)] , ideoque legas in Hesychio: [gap: Greek word(s)] . At Spiritum detriuit Vsus, [gap: Greek word(s)] , inquit Enstathius. Semicirculiun. ex nebula, in quo Christum sessitantem maiestatis causa pingunt, [gap: Greek word(s)] commode dicas. D. Hieron. in ad Ephesios: Nunquid corporaliter omnes coelos, et vniuer sas sublimitates, et coelorum circulos, quos philosophi sphaeras vocant, transiens, atque descendens stetit in summo coeli fornice, et vt ipso verbo vtar, apside? Plinius Secundus lib. 2. epistola 17. Cubiculum in apsida curuatum. Apud Plinium lib. 2. c. 15. cum B scribitur eorum ex haeresi, quibus Scribtum, Nubiumque praeplacuit. Locum insignem adtegrabo: raro namque priscos apud Auctores inuenias: Prima circulorum, quos Graeci absidas in stellis vocant: etenim Graecis vtendum erit vocabulis. Post pauca. Ergo ab alio cuique centro absides suae exsurgunt: ideoque diuersos habent orbes, motusque dissimiles: quoniam interiores absidas necesse est breuiores esse. In talib circulis, seu absidibus quia fixae imagines honorariar, Dio lib. 58. [gap: Greek word(s)] dixit pro iure imaginis in fornice statuendae. Vbi Spiritus inconsidererantia Typographi haesit: alibi namque Dio scripsit [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] Plura habes in Variantia, vbi alia secula in prima positione scripsere Absida, vt Hebdomada.

APSOLVTVS esto in tabulis Fuluianis. Item Apsens, Supsignet. Romae in sepulcro Cestij:

OPVS. APSOLVTVM. EX. TESTAMENTO

Minusplacet.

APSTVLIT. ATRA. DIES, Romae in Auentino, et Apstulerit ex paribus Inscriptionibus enotauit Val. Pierius, vt Opstitit pro Obstitit Scaurus praecepit. In alijs Opsequentissimo. Trita feror orbita.

APSVM absque Flatu scribit Eutyches lib. de Adspiratione: Dei agni apso, id est, vellere, in superiorbus dictum est. Origo postulabat aliter [gap: Greek word(s)] .

APTVS etiam in illo: --- Stellis ardentib. aptum Aen. 4. adspiratione spreta. Nam qui Haptum scribunt, et inflammatum, aut fulgens interpretantur, frigent in tenebris, Vsuque doctiorum, et Librorum destituuntur.

APVA, an APHYA scribas, quid intersit, audi Plinium lib. 31. cap. 8. Apuam nostri, Aphyiam Graeci vocant, quoniam pisciculus e pluuia nascitur. Festus: Apua, genus minimi pisciculi. Apua. [gap: Greek word(s)] , Glossae Benedicti. Apicius scribit perpetuo tenore Apua absque H. Sic Latini ex [gap: Greek word(s)] , Poenus: [gap: Greek word(s)] , [gap: Greek word(s)] Paenula: [gap: Greek word(s)] Purpura: [gap: Greek word(s)] , olim Pelis. V. Etymologum in [gap: Greek word(s)] .

APVD, APVT. Apud per D tritissimum est Saxis, Consuetudine, Auctoritate Velij Longi in Orthographia: Non dubitatur, inquit, quin Apud per D scribi debeat: quoniam nulla praepositio T litera finitur. Aput per T Victorius in Faerni Terentio agnoscit. Inscriptio in aedibus Capranicorum:

D. M P. AELIVS. AVG. LIB LYCVS. PAEDA GOG PVERORVM. AC. APVT AFRICAS



page 38, image: s038

In muro Tergestinorum:

APVT. IPSVM. IMPERATOREM

In tabula zenea in Hispania:

HONORE. QVI. EST. APVT. NOS POTISSIMVS

Item sub Capitolio in Basi statuae. Sic amat Faernus.

APVLIA Pincomitato de sententiaVelij Longi lib. de Orthogr. Liuius l. 9. Apuliae saltus. Mutinae Inscriptio quartum APVLIAE. [gap: Greek word(s)] Straboni. Antiquae triumphorum Romanorum Tabulae

DE. APVLEIS

Horatius lib. 3. Altricis extra limen Apuliae.

Claudianus in Panegyr. de 3. Coosulatu Honorij:

Te propter gelidis Apulo de monte procellis.

Metamorph. 14. Apulus has illa pastor regione fugutas.

Qui locus Manutio pugnat. Plin. l. 3. c. 11. edente Gelenio P desolatum est, item in Seneca Lipsij: inque hanc scripturam Epigrammata quatuor congerit Manutius. Appulos gemino P producit Delrius ex Libro vetere in 14. Liuij Epitomam. Sic forte melius apud Poetas, certior vt sit, atque euidentior productio. Silius Italicus lib. 11.

---Ambiguis fallax mox Appulus armis

Horatius: Me fabulosae Vulture in Appulo.

Lucan. in 5. Appulus Adriacas exit Garganus in vndas.

Persius Satyra 1. Atqui in his omnibus tam aspera est repetitio, quam si dicas [gap: Greek word(s)] . Est enim ex [gap: Greek word(s)] , quod in Apulia celerius, quam alibi arbores defolientur. Ita Pighio visum in Aequicola. Vrsinus profecto scribens in Ciceronem apud Horatium simplex agnoscit P: duplex plerumque, inquit.

AQVA veteribus Acua, et Aequa Isidorus lib. 13. Orig. c. 12. Aqua dicta, quod superficies eius aequalis sit. Hinc et Aequor appellatum: quia aequaliter sursum est. Ex quo Bedam, aut Typographum in Ortographia eius emendes sic: Aequor per diphthongum scribendum, quia ab Aequa est nomen factum. Praefuit Aquae luxatis elementis. [gap: Greek word(s)] , Aqua procul fugiendum.

AQVALIVM, an potius Aquarium dici debeat, quaerit Plinius secundus, et post eum Charisius, et putat vt Laterale, Laterarium, Scutale Scutarium, et Manuale saxum Manuarium vas proin Aqualis Aquarium dici.

AQVILEGES videntur [gap: Greek word(s)] , pro aquae collectoribus. Varro Quinquatrib. Vtilior te Tuscus aquilex. Riccobono Aquam colligens. Seneca lib. 3. c. 15. qq. Nat. Sudorem aquileges vocant. Plin. lib. 26. c. 6. Subesse aquas credunt, et hoc signum habent aquileges. Plinius Secundus lib. 10. epist. 46. Vel aquilegem vel architectum. Cassiodorus lib. 5. scribit Aquilegum Romam venisse de partib. Africanis... qui aridis locis aquas possit dare vernatiles.

AQVILICES, qui aquam illiciunt: vnde Aquilicium in siccitatib. Tertullian. Aquilicia Ioni immolatis. Glossarium Aquilices, [gap: Greek word(s)] . Idem Tertull. lib. 3. aduersus Marcionem c. 5. Nec statim aquilicem, et agricolamse Deus repromisit dicens: Ponam flumina in regione sitienti. Hoc discrimen non vsque ratum. Festus: Aquaelicium dicitur, cum aqua pluuialis remedijs quibusdam elicitur. Hic diphthongo scribitur.

AQVIMANILE, AQVIMINALE, [gap: Greek word(s)] , Vett. Glossae. Neque displicet.

AQVILLIVS duplici LL praescribit Manutius ex Lapidibus omne genus. Brabantus tamen adserit vnico L legi in aliquot Lapidum Inscriptionib. Verum tanta in Codicib, est hoc in nomine Variantia, vt legere sit Aquilius vnico L (Origini congruenter ab Aquilo colore) Aquillius gemino, item Acilius, Acilius, quo rediri potest. Plutar. in Poplicola [gap: Greek word(s)] . Recte sicut enim a Petilo Petilius, a Rutilo Rutilius: sic ab Aquilo Aquilius.

ARAE, veterib. Asae, V. in Accentib. et Ansae.

ARABS per B recte, per P non item: licet ita reperias in aliquot antiquis Maronis Libris. P refutant obliqui Arabes, Arabum. Refutat Etymologia [gap: Hebrew words] , ex quo Graecorum [gap: Greek word(s)] . Scribitur et Arabus. Vide tractatum de Variantia nouissimae sillabae, Maro:

Seu Parthis, Arabisque parant indicere bellum.

ARAGNE veterib. Ouidij Libris haerere testatur Ciofanus. Mendose. Scribe Arachuen, ex [gap: Greek word(s)] .



page 39, image: s039

ARACHOTAE Plinio in sexto, Strab. in 1. et Arist. in 2. de Animal. Etiam Aracoti legi, nec locum annotaui.

ARBETES, [gap: Greek word(s)] , Latinograecum Lexicum. An pro Arbutus? scitatur Passeratius. Nequaquam. Inibinamque vox ista loco quinto subijcitur: Arbutus, [gap: Greek word(s)] . Sed cum veteres scripserint Arboses, posteri Arbores: vetustissimi Arbotes, Arbetes. Non dissimillima sunt Arquites, Velites, Coelites, Caerites.

ARCANVS adspirato C in omnium scriptorum Libris vetustis occurrit errato frequentissimo: licet parum absit, vt eam scripturam plane retinendam contendat Carrion Notis in lib. 1. Val. Flacci. Ratio spiritus augendi docetur a Nonio Marcello: Arcanum dicitur secretum, vel absconditum: quod quae in arcis sunt, celata sunt, et abscondita. Iuuenalis:

--- Arcano quodcunque volumine Moses.

Pariter vitiosa sunt Chalpe, Amphycides. Scribunt apud Prudentium:

--- Archnum rerum, verique latebras.

Aliquanto spatio post membranae, ni fallor, ruperunt extispicium. Editur enim:

--- Arcano naturae tectus operto absque H.

ARCERA vnico R in Codicibus Gellij lib. 20. cap. 1. mihi visis, et Varroni lib. 4. de LL. Marcilius in leges XII. ex Glossis veteribus legit Arcela. Becmanus in Originibus gemino RR Acerra a Carro. Nonius scribit esse plaustrum rectum vndique quasi Arcam. Digitum in fontem.

ARCESSEREest Accusare: Accersere autem Vocare. Haec duo verba sunt tertij ordinis. Non vulgi vox haec, sed Sosipatri pag. 227. sed Diomedis lib. 1. mens, addito: Etenim alium accusare amaleficijs arcere est. At disseparantib. haecerrorem opprobrat Vel. Longus in Orthographia: Arcesso enim pro eo, quod est Arceo, nunquam positum est, inquit. Tum ex Antiquitate confert Aruorsus, Aruorsarius, Audiculas ab audiendo pro Auricislis Meridiem pro Medio die, vt D in R verti persuadeat. Aruenire pro Aduenire est Diomedis. Copiosior illa Prisciani symbola lib. 1. Aruentores, Arfines, Aruolare, Arfari. Adde Aruocati, Aruena, Argrego, Arger. Aruectum apud Catonem, et Aruehor apud eundem de Re R. c. 135. Sic Arcio pro Accio, seu Adcio, ex quo Arcesso scribi volunt Scaurus de Orthogr. p. 2260. Priscian. l. 1. et 8. cuius vox: Vnde ostenditur recte Arcesso dici ab Arcio verbo, quod nunc Accio dicimus, quod est ex Ad, et Cio compositum. Hotomanus in Verrin. 1. probat ex Asconio: Arcessit alter Consul. Pierius in 10. Aeneide: Adueniet iustumpugnae, ne arcessite tempus. testatus Romanum, Mediceum, Porcium, Virgilij Codices; item variose MSS. Terentij locos. Etiam in Petronio per R scribit Steuuechius:

Atque animas arcesse nouas ---

Reponit etiam in epist. 23. lib. 10. Epistol. Ciceronis: Lepidum in Italiam arcessistis. Idem tribuit vetustioribus Ciceronis Libris, qui a Venetis prodiere: licet recentiores aliter praeferant. Apud Lucanum ex MSS. reponit l. 3. Nouarum Lect. c. 2. Cant.

--- Fatum arcessite ferro.

Casaubonus ad Sueton. Tiberium: Ad arcessendam classem. Melius ita membranae, inquit, quam vt vulgo Accersendam. Glossae vereres: Arcessere [gap: Greek word(s)] . Lambinus in Horat. item Emendat in lib. 10. Ciceronis ad Fam. epist. 23. 24. Item in Philippicam 3. sic exosculatur Arcesso, vt Accerso despuat. Ea namque Vetustas a seculi subeuntis Consuetudine eorroborata est: sicut Arferia aqua ab Adferendo, et Arferium pro Adferio apud Festum, nec aliter. Sicut Argentum pro Adgenitum. Aere namque, ac ferro effossis, atque in vsum mortalium egurgitatis, coepit aliud erui metallum, et velut agnatione noua nomen hoc ex eo inuenit, ex quo ipsa [gap: Greek word(s)] , quod [gap: Greek word(s)] sint reperta auctore Eustathio in Homerum, Isidoro lib. 16. Orig. cap. 16. Plinio lib. 33. cap. 6. Vbicunque vna inuenta vena est, non procul inuenitur alia: hoc quidem et in omni fere materia. Vnde [gap: Greek word(s)] Graeci videntur dixisse. Nec ignoro quid super Argenti nomine, atque Origine scripserint alij. Quos inter, qui Argentum ex [gap: Greek word(s)] figurant, mihi probantur maxime. Insinuatque illo Festus: Argennon, argentum candidum. Repertor argenti Indus rex Scythiae, Cassiodorus lib. 4. Verum cum Accio, et Accitus dicantur, non Arcio tantum: cur non etiam Accesso, aut Accerso, tanta, tamque insigni in omni Ortographiae parte nata Variantia? Obstat Consuetudinis tyrannis doctiorum satellitio stipata. Nihilominus Faernus Adcerso cum D, et R scribendum censebat. Sic Arcedo Turpilius scripsit: Qui verba mea venatur pestis? Arcedat et sermonem hunc sublegat. In XII. Tabulis Arduito pro Addito. Catonis cap. 138. de RR. Aruehant ligna. Item c. 135. Trapetum vbi aruectum erit. Diomedes lib. 2. Aruenire.



page 40, image: s040

ARCHAS, ARCHADIO aspere praeferunt veteres Val. Flacci libri pessimo exemplo, ac hodie Prudentij lib. 1. contra Symmachum:

Archadiae fuluo aere riget ---

Contra Consuetudinem Graecorum, omnium, Latinorum omnium. Maro: Arcades ambo absque H.

ARCHELAS, Archelaüs Varroni l. 2. de RR. c. 3. [gap: Greek word(s)] in Lycurgo Plutarchi, in diuinis literis, Laertio, Ciuil. Appiani I. 4, Senecae lib. 6. qq. Nat. c. 12. [gap: Greek word(s)] Aristophani.

Archesilas, Archesilaüs, more compofitorum ex [gap: Greek word(s)] . Laertius [gap: Greek word(s)] . Vtrumque in Pindari Pythijs, et in Suida [gap: Greek word(s)] . Persius: Esse quod Archesias, aerumnosique catones. Plin. l. 35. c. 11. Cicero lib. 1. Academ. et 3. de Orat. Archesilam nominat, et 1. de Legib. Item in Lucullo. Pindarus Pythiorum Oda. 4. Euseb. Chronieis, antiquis D. August. Libris de Ciuit. l. 19. c. 1. et tom. 2. epist. 56. ad Dioscorum. At Libri vulgarij August. Quod philosophiae genus ab Archesilao coepit. Calaber l. 8. [gap: Greek word(s)] . Sex. Empiricus l. 1. Pyrrh. Hypot. c. 14. similiter. Arcesilas, Arcesilaüs absque H. Nam et nomen hoc [gap: Greek word(s)] , siue [gap: Greek word(s)] , vt alterum ex [gap: Greek word(s)] , esse potest. Vnde est Iouiani Nota lib. 2. de Adspirat. Arcesilas ver, et Arcesilaus adspiratione carent. Cicero in Academicis. Sidonius: Arcesilas, Chrysippus Anaxagorasque dederunt. Suidas: [gap: Greek word(s)] , Plutarchus sic in Philopoemene, nec aliter Laertius lib. 4. Euseb. l. 14. c. 2. de Praepar. [gap: Greek word(s)] . Arcesilaus Plinio saepius. Archessilaus sigmate geminato deprauatum est in varijs Chronicorum Eusebij Libris. I ad Pontacum.

AGESILAS, AGESILAVS. Critias in Elegia apud Plutarchum in Cimone: [gap: Greek word(s)] . Ibidem ad finem: [gap: Greek word(s)] .

ACVSILAS 2. de Orat. Tullius: Pherecydes, Hellamicus, Acusilas.

ACVSILAVS. Iosephus lib. 1. [gap: Greek word(s)] . Nicandri interpres: [gap: Greek word(s)]

ANAXILAS, ANAXILAVS. Athen. l. 2. c. 2. [gap: Greek word(s)] . Laertius in Platone. Plutarchus in Demosthene: [gap: Greek word(s)] . Aelian. l: 1. c. 38. Variae Histor. et in Politijs. Diogenes in Mysone, Appianus Mithridatico, Pollux l. 2. c. 3. et mox idem Pollux: [gap: Greek word(s)] . Eusebij Chronica: Anaxilaus Larissaeus Pythagoricus. Plin. l. 18. c. 1. lib. 25. cap. 13. Plutarch. in Alcibiade, Dionysius Halicarnasseus Prooemio.

ARCHELAS, ARCHELAVS. Posterius in ipsis diuinis literis, in Plutarchi Lycurgo, Varro l. 2. de RR. c. 3. Claudius Quadrigarius Annali 1.

A'PXE'[?]A[?] in Aristophanis Equitibus pro Ductore populi.

XAPI'[?]AO[?] Plutarchi Lycurgo. Liuij l. 8. Charilam, et Nymphius principes ciuitatis. [gap: Greek word(s)] Eustathio in Odyss. [gap: Greek word(s)] . Archilochus:

[gap: Greek word(s)] .

KPITO'[?]A[?] in tertio Epirotic[?]n a Plutarcho laudatur in Parall. et pag. insequenti [gap: Greek word(s)] . Critolaüs in quarto Phaenomenon.

DORYLAVS Censorini pag. 23. In Plutarchi Lucullo [gap: Greek word(s)] . Strabo lib. 12. non semel. Silij lib. 1. Dorylas: Conantis Dorylae iunctis iam cornibus arcus. In Metamorphos. Ouid. l. 12. Additur his Dorylas ---

Item in 5. Theb. 2. Et Chromis, et Dorylas, et nostris ---

IOLAS. Calpurnius Ecloga 4. --- Here quos mihi dostus Iolas. Ecloga item 3. Curtius lib. 10. Filium Antipatri inter ministros, Iolam nomine. Hinc Plinij l. 3. C. 7. quidam Libri Iolenses: Iolaenses alij. vtrique recte, in quo caespitauit Hermolaus, nec ipse male scribendus Hermolas: fuit enim quidam vulgi doctrinae Mercurius, ac vere Hermolaus. Idem Plin. l. 20. c. 17. Iolas. Plut. in Hyperide: [gap: Greek word(s)] . Dioscorides in Prooemio: [gap: Greek word(s)] . Ab hoc modulo Calpurnius abijt, et Ouid. Metam. 9.

Ora reformatus primos Iolaüs in annos.

Silius Italic. l. 10. --- Terris Iolae dedisti.

Apud D. Epiphan. [gap: Greek word(s)] . Suidas: [gap: Greek word(s)] . Aristophanes in Acarnanib. [gap: Greek word(s)] .

MENELAVS passim. Metam. 12. --- Et Menelas, et Abas praedator aprorum.

Etymologicon: --- [gap: Greek word(s)] .

PTERELA in Amphitruone, alijs Pterelas, Apollodoro l. 2. [gap: Greek word(s)] . Theocrit. Idyll. [gap: Greek word(s)] . [gap: Greek word(s)] . Idyllio sequente Scholia praeferunt. [gap: Greek word(s)] . Etymologicus in [gap: Greek word(s)] .



page 41, image: s041

STENELAS. D. August. l. 18. c. 8 Rex nouus Stenelas, sine Stenelus: Stenelaus, sine Stenelus: varie quippe in diuersis auctoribus inuenitur. Homerus sexcentis locis [gap: Greek word(s)] , et ex Homero Virgil. Aen. 2. et Apollodorus l. 3. Plin. l. 14. c. 4. Pausanias Corinthiacis: [gap: Greek word(s)] . Ibidem: [gap: Greek word(s)] . Quibus animaduersis in Pontacum incidi virum in Orthographicis summa cum accuratione versatum, qui ad Eusebij Chronica notat hanc vocem in Membranis, edit isque Libris incredibili varietate efferri. Tu ad eum i, Lector curiose.

NICOLAVS vbique regnat: cur Analogiae viribus in regni partem non admittatur Nicolas? Ionum, et Doriensium more admittit Caninius in Alphabeto [gap: Greek word(s)] . Herodotus l. 7. [gap: Greek word(s)] . Critolaus est in Gellio, in Achaicis Pausaniae non semel: Perilaus Calabri lib. 8. Curtij 10. in Pausaniae Corinthiacis: Peucolaus Curtij lib. 6. cur Competentia non scribantur etiam Critolas, Perilas, Peucolas, vt Pterelas? Certe si non sic, saltem in Amphitruone Plautina legitur aliquoties Pterela, nisi forte legendum est Pterelas. At haec correctio minime necessaria: veterum namque sunt Proca. Marsya, Tysia, absolutiora, quam Procas, caeteraque consimiliter.

ARCHIATER, ARCHIATROS, ARCHIATRVS scribifas: absque Spiritosa nota nefas. Cur hodie tam frequens hoc flagitium?

ARCHITECTVS, et Architecton scribitur. Solinus: Dinocrates, Architecton. V. Gell. l. 1. c. 13.

ARCVARIVS ab Arcu, [gap: Greek word(s)] : Arcarius ab Arca.

ARCVATVS scribitur: Arcatus ne in versu quidem, in quo tam esse potest Arcuatus, quam Aqua disyllabum, Prisci Arquum scripsere, ex quo Festo Arquites, arcu proeliantes, qui nunc dicuntur sagit tarij, et apud Nonium Arquatus morbus, quo de Varro Eumenidibus: Vt arquatis et lutea, quae non sunt, et quae sunt lutea videntur: sic insanis sani, et furiosi videntur esse insani. Similiter in Accij Erigona: Quod vtinam me suis arquitenens telis mactasset Dea. Nunc Arcus, siue militaris sit vsus, siue fornix, siue iris, siue morbus: et in quacunque significantia, Arquus olim. Arcutus alij, vt Verutus a Veru, Cinctutus a Cinctu, Acutus Acu Astu Astutus, Cornu Cornutus. Ita Glossae ab H. Stephano: Arcutus, [gap: Greek word(s)] . Inibi: Arcutes, [gap: Greek word(s)] . Arcuatus in Vsum venit ex veteri more, quo scriptum Arquatus. Volunt enim magistri cum Q sociari V: quod Q versum in C, a vocalis quintae societate non recessit. V. Sterculinium. Plinij epist. 46. Arcuato opere. Liuij l. 1. Arcuato curru.

ARDEA Italiae ciuitas per E, Stephanus, Silius pluries, Maro, alij. Ardia per I, Illyricis scriptum Straboni credo. Est et Libris vett. Ardia, Ardiola.

ARELAS, ARELATVS, Auson. de Vrbibus. Arelate primo casu apud Melam, Plinium, Sueton. in Tiberio, sed pro Arelatae: sic enim apud Strabonem. Ptolemaeus autem [gap: Greek word(s)] : Auienis: Arelatus illic ciuitas attollitur.

Prudentius Hymno VII. Teque praepollens Arelas habebit.

Vide Apesas.

ARENAM ab ariditate Varronem scripsisse testis est Seruius. Isidorus suffragatur l. 16. c. 3. Arena ab Ariditate dicta, non ab Adhaerendo in fabricis, vt volunt quidam. Huius probatio, si manu impressa stridat: aut si in vestem candidam sparsa, nihil fordis relinquat. Arena probatissima, quae minime adhaeret: non igitur ab Adhaerendo. Asperat Phocas lib. de Aspiratione, et Vel. Longus, quoniam haereat, siue quod aquam hauriat. Alijs, inquit Longus, sine adspiratione videtur enuncianda. Addit: Nos non tam per illas causas, quam propter Originem vocis: siquidem vt testis est Varro a Sabinis Fasena: et sicut S familiariter in R transit: ita F in vicinam adspirationem mutatur. Sic Foedi, Hoedi apud antiquos: Firci, Hirci. Ita scilicet Farena. Harena. Asperat Eutyches, Victorinus, Cassiodorus, Charisius, et Pandectae Flor. quib. etiam est Harenarij, quod contra receptam scribendi Consuetudinem fieri clamat Brissonius l. 5. Parergon, et placet. Vt olim S in medio Hasena pro Arena, post mutauit in R: sic F, et Spiritus euanuere, vt marinae salsedo percolata. Manutius Spiritum elidit.

ARFACIO scripsit Cato pro Arefacio c. 69. de RR. Amurcam eximito, et arfacito, Vbi arebit, cuminum pridie in aquam indito.

ARGANTHONIVS, [gap: Greek word(s)] liquida N secundam absoluente sillabam. Ita constanter Codices Herodoti, Strabonis, Ciceronis, Val. Max. Plin. Censor. Hermolaus Barbarus parum iusta ratione eximit eam liquidam. Sic pro rege, sic pro monte. Stephanus: [gap: Greek word(s)] . Suidas: [gap: Greek word(s)] . Pro rege Themist. Orat. 14. [gap: Greek word(s)] , theta probato. Philias: [gap: Greek word(s)] :

Here mihi dormitanti apud Arganthonium montem.


page 42, image: s042

ARGEVS, [gap: Greek word(s)] , Idepulso: aut E, Arginus indito Aeolum digammo elemento. Hor. l. 4. Od.

Tibur Argeo positum colono.

Diphthongo scripta peccatur. Argius scribi posse pene manifesta fides ex Argia, quo proptio Statius vtitur.

ARGILLA Latinis; Graecis [gap: Greek word(s)] : vsu tritiora haec, et meliora quam Argila, et [gap: Greek word(s)] : neutrum tamen abiecerim. [gap: Greek word(s)] vrbs Cariae: [gap: Greek word(s)] vrbs Thraciae Stephano. [gap: Greek word(s)] Eustathio in Dionysium, quae Straboni lib. 5. [gap: Greek word(s)] vda repolita, Argilla, [gap: Greek word(s)] per C in Glossis ab H. Stephano. Omnia ab eodem fundo.

ARGVITVRVS quinque sillabis castigatiorib. Sallustij Libris: etsi dicatur in Amphitr. A viro argutam meo. Similiter Abnuiturus in eodem: cum ex simplici sit Nutus, Renutus.

ARGYRIPPA duplici PP rectissime. Lycophron in Alexandria: [gap: Greek word(s)] : Strabo lib. 6. [gap: Greek word(s)] . Horatio Ortographiae religio dictauit haec Sat. 5.

Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.

Geminat ipse Stephanus talium perquam curiosus. Licentius Maro lib. 11.

Ille verbem Argyripam ---

Item Silius lib. 4. Allius Argyripa ---

Qui libro 13. legis metuentior deuitato nomine [gap: Greek word(s)] :

Sed postquam Oenotris fundauit finibus vrbem,

Suidas: [gap: Greek word(s)] . Appianus de rebus Annibalis: [gap: Greek word(s)] quo modo et apud Strabonem Leopardus legit. Apud Polybium lib. 3. legas [gap: Greek word(s)] . Maronem sequi non reformidauit Silius: Horatium maior incessit religio: si modo Argyrippam intellexir.

ARICIA. Stephano [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] . Libris quoque priscis sic est. Non [gap: Greek word(s)] , non Aritia, neque Arritia. Libri mihi auctores, ac Manutius. [gap: Greek word(s)] . Dicitur et [gap: Greek word(s)] , cur non [gap: Greek word(s)] , Aretia, aut Ariti? Vsus diuertitur. Dionys. Halicar. [gap: Greek word(s)] . Ouid. Fast. 3. Inter Aricinos, Albanaque tempora --- Solin. c. 8. ab Archilocho nomen ducit.

ARICOMISCI Straboni lib. 4. Plinio lib. 3. c. 4. et Melae lib. 2. Aremorici cum E sillaba secunda. Ptolemaeo Arecomij absque C et S.

ARILATOR, ARVLATOR per V, et vnicum R veteres fide Gellij l. 16 c. 7. Festus per I, dicto esse a Graeco [gap: Greek word(s)] , Tolle: sequitur enim merces. Glossarium apprime iuuat: Arilator. [gap: Greek word(s)] . Et Glossae Itidori: Arilator, Cocio, quae duo iungunt Gellius, et Festus. [gap: Greek word(s)] autem hic, et Ara mensam signant, in qua merces sitae, de qua mensa, qui aliquid effert, Arilator. Iosephus Scaliger malit scribi duobus R ab Arra: est enim illi emturiens, qui data arra postulat sibi credi. At qui emturit tantum, non emit, neque aufert. Deinde si, vti vocat Scaliger, Barguineur dumtaxat est, licitator est, non est Lator. Quare aliam quercum. Sia Graeco duci placeret, ariolari miris, multisque modis queam. Sed haec satis.

ARIOPAGVS in Actis Apostolorum, apud Tullium. et vulgo coagmentata voce. Multa coactis vocibus, eademque diuulsis scribuntur: Hellespontus, Pontus Helles: Sacrauia (vnde Sacrauienses) Via sacra: talia passim offert Series Voluminis II. Attamen vocibus dilatis scripsere Laertius lib. 1. Maximus in Dionysium Ariopagitam, Pausanias, alij. Nota e Seruio: Locus, vbi iudices sederunt, Arios pagos: iudices Atheniensium, Ariopagitae. Etymologus: [gap: Greek word(s)] .

ARIS viri proprium in Cicerone pro Scauro, et Priscian. l. 6. RR Silius It. repetit in 15. --- Qua visis fluctibus Arris. Et Arin scribitur Prisciano.

ARISTA ab Arido. Phocas sine spiritu lib. de Adspiratione. Semen foetum lactea res, euanida res. Adoleuit? messis in herba est: maturuit? fructus optima res: spica ergo Arista, aut potius spicae summum, [gap: Greek word(s)] . Adspirant antiquissimi Libri teste Gisseno.

ARIVSIA, quam Aruisia vina malim in Ecloga quinta Maronis legere. Sic Plin. l. 14. c. 7. a Gelenio correctior. Sic Strabo [gap: Greek word(s)] ab Aldo editus l. 14. Athen. l. 1. Eustath. Sic Romanus Virgilij Codex, alijque aliquot. Nec dissimulauero feracem istius vini regionem [gap: Greek word(s)] dictam reperiri. Nescio quam recte. Aliorum certae Codicum variantiae pene intolerabiles sunt. Silius l. 7. nobis corrigentibus:

Tmolus, et ambrosiis Ariusia pocula succis.

At ne sim longior, i ad P. Victorium lib. 15. Variarum cap. 24. et Ariusia combibes affatim


page 43, image: s043

caeteris ex sputatis. Alij vtramque scripturam comprobatam [gap: Greek word(s)] excusant. [gap: Greek word(s)] legas apud Pollucem. Si intellexit optimae substantiae vinum, recte ita scribitur: sin a loco nomenclatura est, vt caetera inibi vini genera, locus non notior est mihi [gap: Greek word(s)] .

ARMAMAXAE. V. Harmamaxae.

ARMAMITRES D. Aug. 1. 18. de Ciuit. c. 3. Eusebji Chronica, Cassiodorus, alij. Nec dissimulandum plurimos MSS. praeferre Armametres. Scribunt alij aspere Armamithres, aut Armamithra, nota varietate. Armanitres cum N corrupte legi apud Iornandem notat Pontacus.

ARMARIVM, protrita vox. Aumarium scribit Placiades pro loco secreto publico, sicut in theatris, aut circo. Petronius Arbiter: In aumarium memetipsum conieci. At hodie inibi scribitur per T a Aumatium. Notanda quae Maximus scribit ad 9. cap. S. Dionysij Ariopagitae de diuinis nominibus, atque ex eo Etymologus apertius. Armarium scribi per A, cum Origine posceretur E. [gap: Greek word(s)] . Dicto apud nos Armaria, Hermaria dici debeant. Graect namque velut simulacra quaedam factitabant pedes, manusque trunca: Hermas nominabant, cuius deminutina vox Hermarium. Ea vero simulacra factitabant cum vacuis fenestellis, instar turricularum, quae in muris. Intus igitur deorum, quos colerent, simulacra ponebant: exterius vero Hermas concludebant. Sic Etymologus: [gap: Greek word(s)] .

ARMEAE veterib. nepotes Armias, Armillas praeoptarunt.

ARMILVSTRVM, locus, in quo armorum lustratio: Armilustrium armorum ipsa lustratio, diesque I ad Varr. l. 5. de LL. Hoc discrimine haut facile stetero. Ecce tibi Plutarchum in Romolo quinque illud sillabarum pro loco statuit: [gap: Greek word(s)] .

ARNOBA Plinio, Abnoba Ptolemaeo, Arbona Tacito.

ARMVTES, et per I Armites celebri Variantia, Glossaria.

ARRESTA Val. Brabantus ait gemina irriente litera quibusdam scribi. Quem non miror docere de Orthographia vocabulorum Gallicanorum, cum infinitum sit eius Lemma: Ratio Orthographiae. Cuiatis linguae, Gallicae, et si Musis placet Brabanticae. Et cum Manutius aeque vaga vsus esset Inscriptione, tamen absque hiatu Ortbographiae ratio, scribere maluit. Multo sane concinnius. Redeamus in viam, et cum melius initiatis scribamus Graece [gap: Greek word(s)] , Gallicae Aresta, non Arresta. Sunt Placita. Vide PeKium de Iure sistendi.

ARRETIVM duplici RR. Inscriptio Tipherni:

GALLVS. DOMO. ARRETIO

Stephanus: [gap: Greek word(s)] :

Silius: --- Arreti ducat ad vrbem.

ARIA, vnico R tria Saxa a Manutio. Martialis Codices reddunt alterum:

--- Gladium cum traderet Arria Paeto.

ARRIDEO, non Adrideo, Cassiodorus. Sic Euphonia postulat. V. Adfigo.

ARRIVS familia Romana RR sibi duo arrogat, Libri, Lapides, Val. Probus, Catullus:

--- Hinsidias Arrius insidias,

Fuit spiritosi oris homo. Nota de Festo: Antiqui nec mutas, nec semiuocales literas geminabant, vt fit Ennio, Annio, Arrio, Sic Arria Romana virago nobilis, qua de Martialis:

Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto.

Tacit. l. 16. Dio. lib. 40. [gap: Greek word(s)] . Sic in Arriano geminam scribendam docet Pontacus, Suidas: [gap: Greek word(s)] . Item [gap: Greek word(s)] , in eius Periplo.

ARIVS, [gap: Greek word(s)] nobilis haeresiarches, autis, ad quem Dioscorides scribit, vnico R. Sic Hieronymus, et Eusebius passim, Athanasius frequenter, Menologium Graecorum. At Augustin. Acta Cone. Niceni, Isidorus, et fere vulgus recentiorum Arrius, Arriani. Suidas: [gap: Greek word(s)] , quem vide in [gap: Greek word(s)] .

ARRVNTIVS duob. RR. V. Manutium. Plin. l. 24. c. 1. vnico Aruntius edente Gelenio.

ARTEMO in Lucana Historia, et apud Iabolenum in D. leniter, contraquam praecipit Isidorus ratus Graecanicam vocem, cui Victruuius obstat.

ARTERIA [gap: Greek word(s)] scripsit Lucret. lib. 4.

Facitque Asperiora foras gradiens arteria clamor.

Ergo Arterium: vulgo Arteria. Eandem sententiam reperies apud Plutarchum lib. de Valetudine.

ARTIB. per I etiam ab Artus teste Scauro apud Lucretium. Gifanius exosculatur. Scaurum


page 44, image: s044

audi: Nemo autem vnquam tamen insulse per V Artub. dixerit. Curtius Valerianus veteres quosdam indifferenter vsurpasse Partibus, Artib. Arcib et Partub. Artub. Arcub. testis est.

ARTHRABATITAE cum H, et R in secunda sillaba apud Solin. scribo c. 43. Dicunture nim quod Articulis, et membris pecudum ritu reptent. Ea Graecis [gap: Greek word(s)] . Ab eadem. Origine adspiratur Arthresis in Prudentij S. Romano.

ARTO. V. Artus.

ARTVS adiectiuum proiecta toxoide litera, Valer. Probus. Artus adiectiuum, ac pro membris flexura sola distinguit Probus, non scripti ratione. Manutius antiquissimis ita esse libris memorat, ac Virgilio Carpensi. Idem Pierius testatur Aen. 2. ibi:

Arta leuari Vincla iubet ---

Priscian. lib. 6. Artus ab Arto, artas, artatus, ac syncopa Artus fieri opinatur, vt a Poto, potas, potatus, potus. Denique antiqua scribendi forma fuit, et antiquata vt C scriberetur Arctus, vt Frugmentum, et Frucmentum, Ferctus Fortis. Olim Farctum post Fartum, Sarctum post Sartum. V. Mercerium in Commentario de Pallio Tertull.

ARVMPO pro Abrumpo persolo R scriptitauit Antiquitas. Eadem Aruo teste Varrone. V. Adsto.

ARVNDO canna est ab Ariditate dicta: Harundo telum e canna. Sic Agroetius, quod vnum, idemque est, agresti iudicio discriminare molitur. Notat Brissonius Harundo, et Harundinetum varie modo addita, modo demta adspiratione Pandectis esse Florentinis. In Kalendario peruetere:

HARVNDINES. INCENDVNT

ARVSPEX ab Arae spectione difflato spiritu. Glossar. Aruspex, [gap: Greek word(s)] . Phocas libello de Adspiratione cum H. Sed cum sua fefellit regula: Omnia quae post A vocalem in principio nominis locatam R vnam consonantem habentia fuerint, R eam adspirant, vt Harena, Haruspex. An ergo Areo, Aridus, Arare litus cum H? Velio Longo in Orthogr. placet I Arispex ab Ariuga, quae esset hostia. Alijs Haruga. Inscriptiones perplurimae adspirantur, adspirat et Pontanus Haruspex, Haruspicina, Hariolus, Hariolor. Adspirat Donatus in Phormionem Terentij.

ASAE, ARAE, Ter. Scaurus in Orthographia.

ASCALAPHVS, [gap: Greek word(s)] Homero. Hesychio etiam [gap: Greek word(s)] depulso A, et sigmate.

ASCLA. Caesellius: Assula, et in elisione Ascla.

ASDRVBAL hodie placet cum inadspiratione ab Hebraeo fonte. Cum spiritu Romae aenea tabula:

HASDRVBAL. IVMMO. IADER. IVMMON HASDRVBA. HANNONIS

ASELLIO gemino LL, non Asellus, Semproniorum cognomen Appianil. 1. Ciuil. Valerij l. 9. c. 7.

ASPARAGVS, ASPHARAGVS. Plinio, Columellae. Palladio cum P: Atticis vero aliter. Suidas: [gap: Greek word(s)] . Sic Attici per [?] vocem proferunt: vulgus minori accuratione per P dicunt. V. Trophaeum. Ex Athenaeo Suidas hausit l. 2. Varro quoque absque A principe scripsit Virgula diuina: In spragos totum legitume vertamus. Simili modo Graecis [gap: Greek word(s)] . Scriptionem autem cum P etiam minus exactam retur Etymologus. [gap: Greek word(s)] . Cum II Antiphanes et Aristophon: cum [?] Cratinus, Theopompus, Anipsias, Diphilus.

ASPERATVS communis, rectaeque scriptionis est: [gap: Greek word(s)] Aspratus [gap: Greek word(s)] apud Sidonium Scrupeus asprata latrare crepidine pumex.

Pariter Aspris pro Asperis descripsit Fannius:

--- Lilybaei cautib. aspris. Aeneid. 2.

Improuisum aspris veluti qui sentibus anguem.

ASPIRO, ASPICIO, ASCENDO, ASTRVO D pereunte, Iul. Scaliger l. 1. de Causis LL. Priscian. l. 2. Vel. Longus in Orthogr. V. Adscisco inante, Adsto, Arumpo. Dimmissum mihi optabilius.

ASPORTO B perit ex praepositura Abs, Priscian. lib. 2.

ASPRENANS. V. Pallas.

ASSIDVVS, non Adsiduus, non Atsiduus: licet in agro Patauino sit: ADSIDVVS. CVSTOS. RVRIS. ET. ESSE. VELIS. Licet Neapoli in tabula de marmore:

ADSIDVE. BIGAS. STATVI. POSTVLASSET

Licet Virgilij chirographis Codicib. sit Atsidue veniebat ---

Licet Caper ab Adsideo, Adsiduus, vel etiam Adseduus.

Licet Priscian. lib. 4. Ab Assideo, vel ab Asse, vt quibusdam placet.

Aeque dubitanter Festus: Priscianus lib. 2. disertim Assiduus.



page 45, image: s045

Cicero in Topicis: Locuples enim assiduus, vt ait, Aelius, appellatus ab Aere dando. Fl. Sosipater l. 1. Adsiduus quidam per D scribunt, quasi sit a Sedendo figuratum; sed errant. Nam cum a Seruio Tullio populus in quinque classes esset diuisus, vt tributum, prout quisque possideret, inferret, diticres, qui asses dabant, Assidui dicti sunt. Et Quoniam soli negotijs publicis frequentes aderant, eos qui frequentes ad sunt, Assiduos ab assibus dixerunt. Gell. l. 16. cap. 10. Assiduus in XII. tabulis et pro Locuplete, et promunus facile faciente. Dictus ab Assibus, id est aere dando, cum id tempora reip. postularent: aut a muneris pro familiari copia faciendi assiduitate. At haec ipsa vox Assiduitas Tullio bene nota in dubium non vocatur, Fabius lib. 5. cap. 10. Assiduum ab aere dando. Cassiodorus quoque in Orthogr. sibilum geminat. In XII. Tabulis Antiquitatis more vnico S recte scriptum fuit. Papirianus duplicat.

ASSINARVS fluuius Thucydidi l. 7. [gap: Greek word(s)] congemmante sigmate: apud Diodorum lib. 13. simplo, et Plutarchum in Nicia.

ASSIRATVM per I, non Assaratum, quod Passeratio tribuunt. Festus: Assiratum, apud antiquos dicebatur genus quoddam potionis ex vino, et sanguine temperatum, quod prisci Latini sanguinem Assir vocarent. Fors etiam Asseratum per E: namque Antiquis Glossis est: Asser, [gap: Greek word(s)] . Pro vinculo, et obligatione Numer. 30. [gap: Hebrew words] .

ASSO, ASSATVS, ASSVS nullo pacto per D. Fit enim ab Ardeo, Arsum, Arso, Asso ilterarum vicissitare.

ASSOS in Troade: S vnico Asos, in Creta, inquit Stephanus.

ASSVERVS geminantibus sigmatis in Codice [gap: Greek word(s)] passim rectissime. Nec ab eo probabile est Eusebium recessisse, aut Hieronymum: quare duos MSS. Eusebij, quibus alterum desit [?], minus probat Pontacus. et Ioue indicat aequo.

ASSVM. V. Adsum.

AST ante vocalem Aeneide prima: Astego. Lib. 16. ad Articum epist. 11. Ast ab ea aegre me tenui, rectum puto. An peraeque lib. 6. ad Atticum epist. 5. et lib. 15. epist. 4. Ast condoleo secuta sonora?

ASTACI per A orditur scribere Plin. lib. 9. cap. 31. Attici per O. Athen. lib. 3. cap. 23. [gap: Greek word(s)] .

ASTAPHIS, et Staphis Plinij lib. 23. c. 2. corrigente Barbaro: Dioscoride, Galeno, alijsque adstrepentibus Graecanico more. Sic [gap: Greek word(s)] . V. Astacus proxime.

ASTERNO D prorsus interemto ad Antiquitatis effigiem. V. Adsto, Arumpo, Aruo.

ASYLVM (non Asium cum Gifanio) postulat Origo, et compositionis pars. Item distinctus ab Asilo animante, de quo Maronis Georgica.

ATconiunctionem: Ad vero paepositionem scribunt: [gap: Greek word(s)] tamen est, vt haec per D scribatur, ne subsequens T litera duriorem, suique similem sonum literae amplexa dictum faciat, immitius, inquit Charisius lib. 2. Aliud Vsus flagitat. V. Atque. Quintilian. lib. 1. cap. 7. Illa quoque seruata est multis differentia, vt Ad cum esset Praepositio D literam: cum autem coniunctio T acciperet. Eadem Velius Longus tradit apud Cassiodorum. Ibidem Ad ex Apud deterius factum est.

ATARGATE, et ATHARA Straboni l. 16. quae Macrobio lib. 1. Satur c. 23. Plin. lib. 5. c. 23: Atargatis, I ad Pithoeum lib. 1. Subsec. c. 4. Athenaeo Atargate, Atargatis, cujus Exemplaria alia secundam vocali secunda praeferunt. V Casaub. in lib. 8. cap. 8. An eadem [gap: Greek word(s)] Etymologo scribitur? An Astarte?

ATAVVS. V. Attauus.

ATEIVS vnica T describit e Saxis, et Libris Manutius.

ATELLAE cum vnco T, duobus LL Spartianus. Macrobius, Ptolemaeus.

ATENIMdij minora negligunt, Tull. lib. 2. de Nat. deorum vnica sillabarum comprehenfione. Verr. 4. Atenim istum soli Siculi persequuntur. Itaque Aldino, omnibusque alijs est Codicibus neque absque eo cohaeret oratio. Tacit. l. 2. Atenim nona nobis in fratrum filios coniugia.

ATESIS inadspiratione. Silius in 8.

Tum Verona Atesi circumflua --- Passim.

Plut. in Mario vocat [gap: Greek word(s)] . Alij apud Plin. Liuium adspirant. Sigonius in Epitomam 68. testatur veteribus Libris esse Atisim I secundam perficiente sillabam.

ATHENAE. V. Thebae.

ATHLIBIS cum spiritu, cum L, Stephanus. Nili ostium est. Idem tamen in Strabone legit Athribis, sine vIla diphthongo, quae hodie in eo est [gap: Greek word(s)] . Herodot. in Euterpe editus H. Stephano [gap: Greek word(s)] . Etymologo: [gap: Greek word(s)] ,


page 46, image: s046

[gap: Greek word(s)] : Athribes, Aegypti ciuitas: Scribitur etiam Athlibes. Nicanor per R.

ATILIA gens Romae V. Manutium, pro quo Saxa duodecim testimonium dicunt, et Alexandri Toti nummus de argento, cui M. ATIL. SARA.

ATIVS vnico T, familia Romana, ex qua Augusti mater, Libri, Lapides. Maro in 5. Paruus Atis, genus vnde Atij duxere Latini. Idque confirmat Atilius nomen Romanae gentis sic ab Atio deductum vt Lucicius Lucio, Acilius ab Acio. At Victorinus in Orthographia duplici TT scribendum praecipit, cui praeceptioni quadrat Inscriptio ad busta Gallica Romae in D. Mariae fano:

D. M ATTIAE. T. F. QVINTILIAE ATTIVS. PHEGON. PATER. ATTIA QVINTA. MATER. ATTIVS.

Graeci item, ac Seruius reponunt T. V. Sigon. in 1. Liuij.

ATLAS rectissime. Codices Eusebij dum asperant, peccant. At Pithoei, et Petauij Codd. Athlans. Deme spiritum. N autem interuenit ex prisco more moro. Vide Infans, Praegnants.

ATQVE per T, non D praescribit inueterata melioribus seculis Consuetudo. Aliter Iul. Scaliger l. 1. c. 34. de Causis LL. Adque illi dixere [veteres] nos Atque. Sane melior, inquit, priscorum ratio: nam et mollior sonus est, et Origo seruatur. Praepositionis enim vis adhuc manet, vt dicamus: Tu, adque ego: et sit. Tu, et ad te ego. Virgilij (quem amantissimum vetustatis dicit Quintilianus l. 1. c. 7.) locis aliquot eandem scripturam agnoscunt Pierius, ac Politianus:

Adque aere Menalca.
Adque solo proceras erigit alnos
Adque vtinam ex vobis vnus ---
Adque aduersos detinet hostes.

Tarracone ad D. Barbarae: PIO. ADQVE. INVICTO. Romae: MAXIMI. ADQVE. INVICTI. Camerini in basi statuae:

IN. AETERNAM SECVRITATEM. ADQVE GLORIAM

Vbi impolitum id visum, coepit, et inualuit scribi Atque per T, idem Scaliger c. 42. Fornerius vir impense doctus l. 1. Rerum quotidianarum c. 10. e Pandectis profert Adquin, Ed, Inquid. Duobus posterioribus nondum subscribo: etsi ita Fornerio lectum credo.

ATQVI, omnes. ATQVIN Pandectae Pisanae, quarum lectio firmari potest e Plauto vocem secante in Asinaria:

At Pol quin clixti rectius. Passim ex Tertulliano. V. Alioqui.

ATRATINVS, non Atracinus, gentis Semproniae cognomen, Libri veteres, Lapides Capitolini. Apud Festum in Nauti consulatu: A. Sempronius Atratinus. Dionysius Hal. lib. 6. [gap: Greek word(s)] . Item lib. 8. 11. Sic is quem aduersus disputat Orat. pro Coelio Tullius, Atratinus, non Atracinus. At ex veterib. Monumentis Atracinus producit Vinetus in lib. Sueton. de claris Orat. Atracinus recte. sed praenomen est Quintil. lib. 10. cap. 1. Atracinus Varro in ijs, per quae nomen est adsecutus. De hoc Sidonius Apollinaris in epistola quadam: Cui Varrones vel Atracinus, vel Terentius: Plinij vel auunculus, vel secundus compositi in praesentiarum rusticabuntur.

ATREBATES nostratis Artesiae. recte scribuntur Caesari, Sidonio Apollinari, Ammiano. Straboni vero lib. 4. [gap: Greek word(s)] : Ptolom. [gap: Greek word(s)] . Atrebatum, Atrebati vbi? Quod genus hoc hominum? Finge Atrebatum: cur non et Parisium? Quia nusquam. Neque Atrebatum apud veteres. Parisium autem cum in Ptolemaei Codices correpsisset, Pithoeus exturbauit lib. 2. Subsec. c. 1. Atrabatae cum A secunda sede plerique Libri veteres exhibent, et Atrabatica saga. Apud Suidam [gap: Greek word(s)] legas. Sic Aruernos dici, non Aruesnam pulere probat Sirmondus ad l. 3. Sidonij. Alij legunt etiam, Atrabapticas ab Atra tinctura.

ATREIVS sillabis tribus expressum ex [gap: Greek word(s)] media tenta. Statius lib. 8.

I precor, Atrei siquid tibi sanguinis vnquam. Ore poetico: [gap: Greek word(s)] .

ATTA consona geminante, qui primis ambulat pedibus, vt est in perantiquo Onomastico Petri Danielis. Vide Turnebi Aduersaria lib. 14. c. 12.

ATTA Claudiorum praenomen Suetonio, Tacito.

ATTA senioris compellatio a iuniore profecta. Il. R Menelaus Phoenici:



page 47, image: s047

[gap: Greek word(s)] ---Alijs item, atque alijs in locis. Festo: Attam pro reuerentia seni cuilibet dicimus, quasi eum aui nomine appellemus, Suidas.

ATTAMINO geminis TT, vt Attamen, Priscian. l. 1. Iustinus lib. 21. Tacitus, Festus.

ATTAVVS: quia Atta est aui, id est, Pater: vt pueri vsurpare solent Festus, quem sequitur Turnebus Aduersar. lib. 14. c. 12. Certe Atta in praemonstratis sonoras combinat. Alij e multis vnico T scribunt Atauus, et iure. Est. enim Atauus, Ad auum additus, quasi Adauus, mutatione literae antistoechae, vt in Atque Adque Caput, Capud. V. Brabantum.

ATTICA duob. TT rectissime, tritissime. Olim C primorem absoluebat sillabam. Strabo lib. 9. [gap: Greek word(s)] : Quocirca Acten aiunt olim dictam, et Acticen, quae nunc Attica cognomiuatur. Ex hoc corrigendus Eusebius in Chronico: His temporib. in Atta, quae nunc Attica nuncupatur. Scribo: In Acta, vel Actica. Plin. l. 4. c. 7. In ea prima Attica antiquitus Acta vocata. Adde, Vel Attica.

ATTINET, non Adtinet. Vel, Longus in Orthogr. et Terentius Scaurus collatis Attulit, Attigit. Atque adeo recte apud Plaurum: Ne iam attigas. Cornuti etiam, et Cassiodori est Attulit, Librorum priscorum, ac Scriptorum aliorum.

ATTINGO. V. Attinet. Scribitur et Attigo (vnde Attiguus Apuleio Plauto supra, et Pacunij in Medo: Custodite hunc vos, nequis eum abstollat, neue attigat.

ATTIS, non Atys, Cybeles sacerdos. Lapides. Graecis [gap: Greek word(s)] Haec Valerius Brabantus. Prius paene recte. Est enim Atys Tyrrheni parens Strabonis lib. 5. Sed et in Catulli toto versu Atys vnico T, Arnobij lib. 1. ac aliubi. Prauissimum postremum: Graecis [gap: Greek word(s)] : sic enim mulier Attica, regio, lingua. Rectius tamen T congeminat seu Attys scribas, seu Attes, seu Attis, seu Attin, de quibus singulatim. Attis Arnobij lib. 5. scribitur densissime. Romae ad D. Martini:

C. CAMERIVS CRESCENS ARCHIGALLVS. MATRIS DEVM. MAGNAE. IDEAE. ET ATTIS

Hoc loco Attis non est Cybeles sacerdos, quod oggarriebat iste: sed quod norunt omnes, qui fabellam norunt. Legi et in Berchemij Harpocratione Attis, cuius casus causatiuus est Attin etiam: ne vbique necesse sit Attinem. aut Attina rescribi. Romae in domo Caesia:

QVI. COLITIS. CYBELEN. ET QVI. PHRYGA. PLANGITIS ATTIN.

Prud. contra Sym. l. 2. --- Cum pulcrum poesis, castrauerit Attin. Stephanus in voco [gap: Greek word(s)] Gallum, et Attin truncatis genitalib. Dio lib. 61. [gap: Greek word(s)] . Cithara lusit Attin quendam, aut Bacchus. Pro eo Macrobij lib. 1. Saturnal. c. 21. Attinem. Hunc casum genuit Attin, vt Delphis, ac Delphin scribitur. Persij Satyra 1. Nero Claudere sic didicit versum: Berecythius Attin, et Nerea Delphin. Est et veteri saxo:

ATTHIN. DE. S. P.

Rursum in quarto casu ab Attis Attida scripsit Antiquitas. Sic Varro [gap: Greek word(s)] . Quod si peruidisset Mart. Delrius non reposuisset Ardine agat, vbi praefuerat Attida agat. Est et idem casus foemineus altera forma. Orpheus ad Musaeum:

[gap: Greek word(s)] .
Matrem immortalium, Attin, et menstruam stipem clamo.

Nisi metaplasmo admiserit [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] : quod his sacris minus congruit. Alia mente Catullus scripsit: Simul haec comitib Atys cecinit noua mulier, Atys iam eiuratus. Est et apud Suidam [gap: Greek word(s)] emotum loco ante [gap: Greek word(s)] . Vnde nonnemo suspicatur scriptum Suidae [gap: Greek word(s)] . Fallitur: nam Suidas adiungit causatiuum [gap: Greek word(s)] Theopompo Comico negitans [gap: Greek word(s)] , quae doctrina non est ex sententia scribentis [gap: Greek word(s)] : etsi [gap: Greek word(s)] rectissime scribatur. Demosthenes pro Corona: [gap: Greek word(s)] . Enhoe Saboe, et insultans Hues Attes, Attes Hues. Hesychius: [gap: Greek word(s)] Plutarchus in Numa: [gap: Greek word(s)] . Item apud Nicandri interpretem in Alexipharmacis [gap: Greek word(s)] . Attae officina. Pausanias in Achaicis. [gap: Greek word(s)] . Ea nata Variantia ex commercio vocalium H, et I. Sic Socrates lib. 5. c. 8. [gap: Greek word(s)] , Mancipes. Dionysius Hai. [gap: Greek word(s)] , Latini Herminius. Idem [gap: Greek word(s)] , Cominius. Silius lib. 12. Petilia et Maro 3. at Strabo lib. 9. [gap: Greek word(s)] , qui lib. 4. [gap: Greek word(s)] : Caesar Parisij. Frustra occlamat Inl. Scaliger lib. 1. c. 2. de Causis LL. Nunquam autem H in I transit, vt barbari in inuertere in Paracletus, Eleemosyna, Eleeson, Iordanes. Neque quod possent suspicari, Vestis ab [gap: Greek word(s)] sed ab Vae et [gap: Greek word(s)] Graeca origine, Latina terminatione. Quaerelam hanc inanem probant superiora. Neque male in Suetonio Casaubonus scripsit Theodoritus.


page 48, image: s048

Neque inconsiderate Ianus Guilielmius in Plautum scripsit Etisiae, et Etesiae. Neque culpare ausim Paraclitus, Eleison, Eleimosyna, Iordanis: dum in his omnib. pax cum eadem quantitate seruetur, Neque tamen ista scribi per E nescio: et quidem rectius.

ATTVLIT. V. Attinet. In eandem scripturam Scaurum laudat, et Euphoniam Manutius.

ATVBVS vnico T, atque per V. Vetus Glossarium: Atubus, [gap: Greek word(s)] . Cuius vocis fictura est ex [gap: Greek word(s)] sollenni transitione [gap: Greek word(s)] in B, vt in deductis a Scribo, Nubo. Ausonius necessitati metri obsecutus bis ponit primam consonam:

Canus, comosus, hispidus, trux, attubus.

Lib. 21. II. tit. 1. §. 10. Quaesitum est an Valuus, et blesus, et atypus, isque qui tardius loquitur. Expressim ita per P ad exemplum Pandectarum Flor. Origini conformiter. an etiam Vsui?

ATVATICI, non Aduatici ex Goropio Andreas Brabantus: ex Cuiacio Aduatici Graecos testatus, quib. sit [gap: Greek word(s)] .

ATVRRVS Ausonio, et Apollinari duob. RR. At Sequestro, et Ptolemaeo vnico [gap: Greek word(s)] , Atyr. Apud Lucanum in l. 1. 59. praefigitur, et Satyrus pro eo scribitur:

--- Ripas Satyri, qua litore curno
Molliter admissum claudit Turbellicus aequor.

Ita Libri formis excusi: MSS. Saturus per V. Hoccine iudicio fuerit olim Haturus, et Spiritus in S transierit? Ita certe in plerisque.

AVCTOR, AVTOR, AVTHOR. Huius Orthographia vocis pridem variorum scriptis, iudicijsque ventilata momentum certius ab Origine ac significantia mutuabitur. Sosipater l. 1. Auctor siquidem propterea dicitur, quod augeret, et generaret: et Auctricem dicemus, quod pariter augere possit. Cum vero ad auctoritatem refertur, pro communi accipiendum. Isid. l. 10. Orig. l. 1. Auctor ab augendo dictus. Primum igitur Auctor ab Augeo est Amplificator: tum qui in Auctione contra licitando precium auget: tum Auctor is dicitur, a quo quis auctoritatem, id est, ius dominij in rem quampiam accepit. Ita humanissimus Hotomanus in Orat. pro Caecina: Verrina 7. Tum illi intellexerunt se id, quod a malo auctore accepissent, diutius obtinere non posse, id est ab eo, qui vendendi auctoritatem nullam habebat. Apuleius Apol. 1. Auctor mulieris Cassius Longnus. Quaere Maxime, cuius anctionis emtor fuerit, quantulo precio mulier locuples agellum suum praestinauit. Nostrates Guarend appellitant. Auctoritas quoque ius ex auctione ei quaesitum, cui res addicitur. Vnde sensim Auctores vt dicerentur, quorum sententiam, et consilium sequimur, quasiius quoddam ita sentiendi certum, et constitutum haberent, consuetudine sermonis factum est. Sic per Historiam Romanam, cum Patres auctores decreti cuiuspiam sunt, aut desiderantur. Praeter Originem ipsius vocis nota apud Probum AVC, qua Antiquitas vsa, idem comprobat. Luculente Dio. l. 55. [gap: Greek word(s)] . Consultabant, et haec conscribebatur sententia: neque tamen vt confirmata exitum vllum sortiebatur, sed auctoritas erat, vt quid vellent, patesceret satis. Tale enim vocabuli huius vis indicat. Graeco namque verbo exprimere difficillinium sit. Sic Auctor poscitur in hisce Paronomasijs D. Aug. l. 2. de Ciuit. c. 14. Qua ratione rectum est, vt poeticorum figmentorum, et ignominiosorum deorum infamentur actores, honorentur auctores. Item Cornelij Nepotis in Attico: Hunc enim in omni procuratione reip. actorem, auctoremque habebant. Ramiresius in Martialem Authoritate scripserat cum spiritu sine C, in quem Musambertius animaduertit rescripto Auctoritate, Hot omanum opinor secutus, Pierium, Sigonium in Liuium. At Cruciger, vt somnia sua mundo inuulget perperam cum C scribi clamitat, ducitque ab [gap: Hebrew words] Cum CT Manutius, Charisius, Festus. Adde tabulam ex aere in Basilica Lateranensi VTIQVE. CVM. EX. VOLVNTATE. AVCTORITATEVE. IVSSV. MANDATVVE. EIVS. Pontacus cum CT adserit Eusebij Codici Lodonensi, alijsque. Item in Monumento ex ponte Aurelio:

EX. AVCTORITATE. IMP. CAES. DIVI. NERVAE.

In Tiberis ripa:

EX. AVCTORITATE. IMP. CAES. VESPASIANI

Auctor Festo collocatur Auctarium inter, et Auctum. Sic Auctorare Apuleij lib. 4. et apud Paterculum.

AVTOR absque C, absque H. Iul. Scaliger l. de Causis L. L. ab [gap: Greek word(s)] ducit, proximeque abit ab eo [gap: Greek word(s)] . Iuuari potest Arnobio l. 2. Nec ad Deum primum natiuitatis eorum referatur autoritas. Silio Italico lib. 15. --- Generis vobis vnde editus autor.



page 49, image: s049

Ouidio: Nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae

Filius: autores saxa, fretumque tibi.

Huic scriptioni multos annos adhaesi: sed torrentis more, ac impulsu violento me mihi eripiunt proxime iam disputata. Nec Auctor Scaliger respuit: quin potius propriam ab Augeo significantiam agnoscit. Eandem distinctionem amplexus est Agricola. Alij Autor ab Aueo; Auctor vt sit, aliquid qui cupit enixius. Alij ab Audeo consimili scriptura.

AVTHOR absque C cum H, qui scripsere, Prisciano sese tueri poterant, cuius haec sunt lib. 5. Autor, quando [gap: Greek word(s)] significat, commune est: quando [gap: Greek word(s)] , Auctrix facit foemineum, sicut omnia verbalia in Or. Opinamentum parum [gap: Greek word(s)] . Parum tamen. Nam ea scriptio si respuitur, vt scribes Authenticus? Asperitas ei certe quadrat. Cyprian. epist. 4. Ne quid ex vero vel subtractum sit, vel immutatum: eandem ad vos epistolam authenticam remisi. Sin in Iure Tabulae authenticae, Rationes, Testamentum authenticum.

AVCTVMNVS cum C, media M. quod ea anni tempestate mortalium opes augeantur maxime, Festo auctore, cui posita vox ea C destituta. Ios. Scaliger in Varronianis C cum reddidisset Origini, tempore tamen deciduum factum retur, qui in Festum Autumnus absque C Antiquitati arrogat. Lambinus etiam M in N tempore transmigrasse autumat. Sic scilicet in uidiosa Vetustas omnia destruit. Ego veteris rei veterem nomenclationem ab ortus sui nobilitate deijciendam non putaui, quando praesertim huius vocis sic scribendae Consuerudo inueterauit. Nimis delicate fastidiosi, quibus putet Auctumnus cum C. Quid facient [gap: Greek word(s)] Auctissimus? Quid Auctumnitate Catonis apud Curium Fortunatianum lib. 3. et Varronem Quinquatribus? Quid verbo Auctumnare apud Plin. lib. 2. cap. 40.? Nec omiserim veteres Auctumnum scripsisse casu primore. Sic Varro Ephemeride nauali: Auctumnum ventosum fuerat. Sic D. Cyprianus ad Demetr. Nec sic arboreis foetibus auctumna foecunda sunt. Cuius memoria facit, vt apud Festum etsi hoc non pappis grauius alicui videatur) retineam Coactis terrae fructibus. (hoc enim laxius, fusiusque) non Frugibus cum scriptore in Horatium: hoc enim rei impar, ac deterius. Etsi Horatius lib. 4. Oda. 7.

Pomifer auctumnus fruges effuderit ---

AVCVPIVM per V in secunda, ab Aue occupanda, vti volunt, aut ab Aue capienda: Familiari A in V transitu factum sit, vt Salsus, Insulsus. At non minus frequenter in I migrat. Amicus, Inimicus. Quare Vel. Longus in Orthogr. primulum mauult per I: quia pinguissimus est sonus literae V. Idem tamen post pauca: Tamen in hac voce sic V literam occupauit Consuetudo, vt non facile possit auelli. Idem Aucipis per I praefert Aucupi. Eius ratio: Quia scio sermonem et decori seruire, et aurium voluptati: vnde fit, vt saepe aliud scribamus, aliud enunciemus.

AVDACITER, AVDACTER. Scriptum sillabis tribus Oratoribus tribuit Fabius lib. 1. cap. 6. alijs quibusdam [gap: Greek word(s)] , quibus annumero Curium Fortunatianum lib. 2. Apuleium lib. 3. de Asino A. edente Vulcanio, Liuium fide LipsI Epist. lib. 4. Epist. 10. Ciceronem teste Prisciano pro Roscio: Multa scelerate, multa audaciter, multa improbe fecisti. Flauium Caprum: Audacter Latinum est: sed Audaciter melius. Probat ex Competentia, Atrociter, Ferociter, Velociter. Capri verba, senlumque vtitur, sequiturque Beda. Titinius Setina: Accede ad sponsum audaciter. At in aduersis partibus primus stetit Fabius, cui adstituo Fl. Sosipatrum l. 2. Sed meminerimus Audacter eruditorum Consuetudine sine I litera elatum, non vt Procaciter, aut Loquaciter. Priscianum lib. 15. Audax, audaci, audaciter. Post: Sallustius tamen Histor. 1. Audaciter protulit secundum Analogiam.

AVDOMARVS, Odomarus, Othomarus, Hadumarus in varijs MSS. Placet etiam viro doctissimo. Grutero Omarus: hinc nostratib. Omer.

Alijs etiam Outomarus non displicet. Out, vetus: Mar, farma: Paleologo vt aequiualeat.

AVE. V. Haue.

AVELLANAEnuces, non Abellinae, inquit Flauius Caper. Posteriorem scripturam in obsoletis Plinius censet lib. 15. cap. 22. Vt in Auellanis quas antea Abellinas patrio nomine vocabant. Addo Maronis, Silijque libris varianter esse Abella, Auella, Bella, Vide, quae nobis in Silium Italicum olim scripta.

AVERNVS. I ad Volumen I. capite de Librorum fide. Non Aornus.

AVFERO, non Abfero Priscian. l. 1. post Ciceronem.

AVLA veterum fuit pro Olla, non Aulla. Vetustati non placuit consonas duplicare. Docet hoc Festus in Oloes, et Isidorus. Ab ea Vetustate est Plauti Aulularia, item Aulicoqua exta, quae


page 50, image: s050

in ollis cocta Festo. Ad eundem modum Ausculari scripsisse veteres pro Osculari idem Festus auctor est. Paria sunt: Caudex, Caudex, Codex: Plaustrum. Plostrum.

AVLAEA [gap: Greek word(s)] . Curtius: Cum post anlaeam, qua lectos obduxerat, rex staret. Maro Georg. 3.

Purpurea intexti tollent aulaea Britanni.

Scribitur etiam [gap: Greek word(s)] apud Theologum Etymologo teste: [gap: Greek word(s)] . Haec sunt: Dicuntur et tapetia scenica Aulaesae, vt apud Theologum.

AVLIVS praenomine Quinti, qui cum C. Sulpitio consulatum gessit (non Aelius cum Cuspiniano) scribit Pighius in Aequicola.

AVRATA V. ORATA.

AVRICHALCVM. V. Orichalcum.

AVRIFEX non. Aurufex: scabrum hoc. Vel. Longus in Orthogr. Aurifex melius per I sonat, quam per V. At Gislenus in quodam Libro reperit Aurufex: alij Saxa notata notant. Etiam Optimus, Maximus, vt mediam I literam, quae veterib. V fuerat, acciperent frimum Caesaris inscriptione traditur factum, inquit Fabius lib. 1. cap. 7. Nec tamen nefas emutasse. Capuae ad D. Benedicti.

PHILODAMI. BASSI AVRIFICIS OSSA. HIC. SITA. SVNT

Alibi: D. SEGVLIVS ALEXA. AVRVPEX

AVROMATARIVS Inscriptio prisca. Rectene: Quid si Aromatarius; vel Automatarius? vt [gap: Greek word(s)] faber fuerit, quae et Arbitro dicuntur Automata.

AVRVNCI, Aen. 7. Auruncaeque manus Rutuli, veteresque Sicani. Sic lib. 10. et 11. Quorundam opinamento: Aurunci Suessani: Suessa enim Aurunca: Arunci, Sicani, Pelasgi, qui Italiam primi creduntur coluisse.

AVSCI, AVSCII. Duabus sillabis Caesari, Val. Flacco lib. 6.

Tertius vnanimis veniens cum millib. Auscus
Cimmerias ostentat opes, cui candidus olim
Crinis inest natale decus: dat longior aetas
Iam spatium triplici percurrens tempora nodo:
Demittit sacro geminas a vertice vittas.

Ammiamus: Nonempopulos Ausci commendant, et Elusatae. Plin. l. 4. c. 19. Tornates, Consorant, Ausci, Elusates.

AVSCII tribus sillabis. Ausonius: Staphylus thetor ciuis Auscius. Strabo l. 4. [gap: Greek word(s)] scilicet. Bona Ausciorum terra. Ibidem: [gap: Greek word(s)] . Interpres: Auscijs, et conuenis. Sic Auscia in Antonini Itinere. Auscenses, et Auscitani Melae. Hinc origo gentis nostrae, ab ijs Auscijs, qui ex Aquitania in Morinos secessionem fecere, multumque soli occupauere diuersi fratres, a quibus nominata sola Dausque, Sudausque, Nortdansque. Nam C, in Q literam perfamiliaris est mutatio, vt Cis Quis, Cui; Pecunia, Pequnia: Aqua, Acua. [gap: Greek word(s)] alij sunt, in Africa ab Stephano politi, ex Apollodori sententia. Extrito sibilo eos nominat Plin. lib. 4. cap. 12. A Taphris per continentem introrsus tenent Auchetae, apud quos Hypanis oritur. Hoc obiter.

AVSONES, AVZONES. Scriptionem triplicem producit Etymologus: [gap: Greek word(s)] . Quae scriptio mendi suspicione frustra laborat apud alios: ea iterum idem Etymologus in [gap: Greek word(s)]

AVSTER pulso spiritu, quem indiderat Originis ignoratio. Quippe non animaduertere admutilatam vocem ex [gap: Greek word(s)] . Est enim ventus Auster insignite noxius. Hinc in Sueton. Tempestatibus Austrinis tentari. Apud Maronem: Floribus Austrum immisi. Nulla mente figurarunt ab Haurio: Auster namque fundit aquas, non haurit. Quare Humectus Gellio scribitur lib. 2. cap. 22.

AVSTROGOTHI Trebellio Pollioni, qui alijs Ostrogothi, Au, et O vicario dominatu.

AVTIVS, geminis Saxis auctoribus.



page 51, image: s051

AVTOLOLES O tertiam absoluente sillabam in omnibus, quos contuli, Silij Exemplaribus, et in omnibus editis Auctorum aliorum. Hermolaus in c. 1. l. 5. Plinij non hoc negat: notat vero in veteribus Ptolemnei Libris maxime scribi cum A Autolales: Audolates per D, et Aex Lucani quarto dispungit. Dispungit ex eodem loco Pulmanus Audolopes, et Autolopes, quod quidam Codices legenti obiecerant.

AVTRONIVS, non Antronius, Lapides Capitolini, Manutius. Per V, non per N primore sillaba.

AVVNCVLVSV duplicato. Origo ab Auus, ac Bedae auctoritas. Vti autem priscis Auos scriptum; sic Auoncolus. AO pro Auo legas apud aedem SS. IV. Coronatorum Romae.

D. M. L IVLIVS. SECVNDI NVS AO. SVO. ET VALERIA. SECVNDA PATRI. SVO. B. M. FECER.

AVXILIVS, non Ausilius, quod est quibusdam Ausonij Libris

Epigr. 28. Auxilium te nempe vocas, inscite magister:

Da rectum casum tam solecismus erit.

AVXILIVM rectissime. Ab agresti Bambalione legas inaratum Auxsilium. V. Orthographica veteris Latij.

AXVR, vrbs absque N in veteri Festi editione etiam Passeratio comprobata. Aitque Seruius vrbi nomen datum propter Iouem [gap: Greek word(s)] imberbem, qui ibi colebatur. In fiummo argenteo Pausae:

IOVIS. AXVR. VIBIVS. C. F. C. N.

Quisquis ad Ortelianas Deorum imagines Notas edidit, sic habet: Non est dubium quin Axurus legendum sit, cum apud Virgilium, et Horatium, tum apud eorum interpretes Seruium, et Porphyrionem. Idem censuit Fuluius Vrsinus: quam recte, videamus. Consuetudo rebellis, et contumax adsciuit N, aut potius, quod inerat, retentauit. Itaque est Virgilij, Liuij, Horatij, Silij Exemplaribus, quotquot viderim. [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] fuere: vnde Anxurus [gap: Greek word(s)] teste Seruio, et Palaesato, quod et Iouis Anxuri nummus a Goltzio publicatus venuste monstrat, in quo exaratum: [?]. I ad nostra in Silium lib. 8. ibi:

Scopulosi verticit Anxur.

et Aleandrum vise in tabulam Heliacam. Non vni in huius nominis scriptione fraudi fuit Ios. Scaligeri nomen. Liuius lib. 4. extremo: Anxur fruit, qua nunc Tarracinae sunt. Lib. 5. Anxur in Volscis breui receptum est. Castissima quaeque Exemplaria sic habent. Nec illa Lacerdae viri termaximi admitto in 7. Aeneidem: Non dubium autem, quin scriptio corrupta sit, et dicendus sit Iupiter Axurus. Nulla enim ratio petit literam illam interpositam. Rationem vt afferam [gap: Greek word(s)] dico cum Eustathio in lib. 10. Iliados: [gap: Greek word(s)] , Hoc est, Quorundam opinione [gap: Greek word(s)] praepositio priuationem alicubi declarat. Vt inibi [gap: Greek word(s)] Indotatam. Sic [gap: Greek word(s)] , et abrupte [gap: Greek word(s)] , seu [gap: Greek word(s)] . Nam sic decurtari [gap: Greek word(s)] , fides ex Odyss. X [gap: Greek word(s)] autem complectitur [gap: Greek word(s)] . Ratio altera, secundum Pomponium Sabinum. Anxuris nomen est a loue: igitur ab Ioue Anxuro, non ab Axuro. Igitur apud Virgilium, Horatium, Seruium, Porphyrionem, Silium scribendum Anxur, Anxurus N liquida principem absoluente sillabam. In sola ista Inscriptione absque N ferri paene potest. Sed Cluuerio Seruius, Palaephatus, Eustathius sunt nugatorij Grammatici. Quorsum igitur eorum nominibus, et citationibus replet Italiam? Ijs, vbi commodum visum, vtitur: eosdem cum praeceptis suis opinionibus aduersari videt; repudiat. Ita Vertumnus. A [gap: Greek word(s)] detrita est ex [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] : et sic detrita, vt quandoque retentauerit N, quod Cluuerius, et sociensi ignorauere. Idem Cluuerius minus sibi praesens negat illud Statij rectum:

--- Arcesque superbae

Anxuris --- At mihi rectissimum est

Arces superbae, vti Maroni in 3.

Non ego Myrmidonum sedes, Dolopumque superbas

Adspiciam --- In 12. pro eo dixit: Summas deserit arces.

Alibi Celsa arce pro Superba. Cluuerius retur hic Anxur esse foemineum, et pag. 1002. rescribit:


page 52, image: s052

Superbi Anxuris. Quaeres: Cur igitur quaedam Inscriptio Axur, vti praenotatum? Repono veteribus summam inesse Variantiam, atque vt Coiux, Coniux, Vnxor, Vxor; sic Anxur, Axur, quod Diodoro Siculo [gap: Greek word(s)] . Dices in Coniux N interesse vi componentis particulae, in Vnxor vi Originis. Videlicet vis haec gemina est in Anxur. Erat namque in [gap: Greek word(s)] , siue [gap: Greek word(s)] , idque ab Origine compositi. Referes vocem esse Volscorum teste Plinio. Hoc est vocem ex maiore Graecia (quae maior Italiae pars fuit) ad Volscos delatam, vt infinitas alias, et vsucaptam Volscorum linguae recte tribui. Sic Formiae ex Graecorum [gap: Greek word(s)] dictae auctorib. Strabone, ac Festo, alijsque. Sic eadem pagella lib. 4. apud Strabonem [gap: Greek word(s)] olim Graece dicebatur, quae post Tarracina, et Terracina, eaque Volscorum est. Neque cum Volscorum vocem Plinius adserit, Graecam repudiat Originem.



page 53, image: s053

IOANNI BAPTISTAE STRATIO DECANOS. --- Generosior Horat. Descendit in campum pecitor: Morib. hic, meliorque fama BAPTISTASTRATIVS

NON inuidendis auctus honoribus, nec impar, nec immerens: cur nostris quoque chartis non memoretur? Literarum opes, Strati Decane, his te gradibus admouere, ac virtutis solida res. Hoc Principale fuit, et Curiae iudicium: quid trepidem sequi? Quasi absque vanitatis suspicione tam publicum, tamque rectum iudicium quisquam priuato suo postferre possit? Atque adeo vt animi mei mentem patefaciam, Voluminis mei secundi Tabulam, a prima sequitur quae proxima, Dignitati tuae appendo. Introspicies, librabis, pensiculabis, atque animi tui agitationi obijcient sese Bistones, Byzares, Brachmanae, Bigerri, Bessi, alia parium barbarorum effigianda nomina, quorum insolentiam absterget aut Baetis, aut Bagrada, aut Balineum. Sed ecce iterum tam miscella est Tabula haec, iterum vt se prope modum impudenter ingerant Bassarides, Bambalio, Bacche, Basternae, Bellua, Belial, nescio quo in barathro cusa nomina. Melius ominata Baca, Baccaris; Baetica, Benedicta, Benefacta, Beneuentum, Beronice, Bybliotheca, Beniuolus, Beniuolenties: quo in nomine conquiesco iudicium tuum aliquando super his, alijsque intersitis praestolatus.



page 54, image: s054

TRACTATVS SECVNDYS B

BACAC desolato vererib. esse Tullij Libris testatur P. Victorius, et Ouidij Ciofanus. Fauet [gap: Hebrew words] expositum D. Hieronymo, Morus arbor, Pyrus. Item Cyrilli Lexicon: [gap: Greek word(s)] , Baca. Vsus paene caeterorum omnium C ad duplicat. Alterae Glossae: [gap: Greek word(s)] , Bacca. Vnde Vnibaccus, [gap: Greek word(s)] apud Publium.

Aeneid. 3. Victum infelicem baccas ---Inibi Baccatum monile. Metamorphosis: Aure leues baccae, redimicula pectore pendent. Columella l. 5. c. 7. Bacca iucundissima est pausiae. Plinius sex centis locis.

BACCARE in Eclogis Maronianis quarta, septimaque sine Spiritu. Hesychius. [gap: Greek word(s)] . Baccaris, vnguenti genus ab herba cognomine. At Dioscordes l. 3. [gap: Greek word(s)] . Baccharis herba est beneolens, et coronaria. Baccar qui scribant, classicos negat Lacerda. Ergo exclassicorum ordine relegat Plinium lib. 21. c. 19. Baccar in medicinae vsu. Inibi c. 6. Baccar quoque radicis tantum odoratae. Idem l. 12. c. 12. Baccaris vocatur nardum rusticum. V. Capparis. Pugillar, et Pugillaris, vnde Pugillares. Specular Tertull. l. de Anima, et lapis Specularis in Suetonio. Arar Silio, Araris Prisciano lib. 5.

Capparis, Cappar. Columella: Capparis, et tristes inulae

Palladius: --- Thymum, et origanum, et cappar.

BACCHA, et per E Bacche. Ouid. Eleg. 1. l. 4. Trist.

Vtque suum Bacche non sentit saucia vulnus.

Sic vulgo Ariadne, Catullo Ariadna:

Indomitos Ariadna gerens in corde furores.

Sic Antiopa, Calliopa etiam per E. Item Auge Auga. Graece [gap: Greek word(s)] , quae singulatim Aeolibus per A efferuntur. I ad tractatum de Variantia vltimantis sillabae.

BACVLVS per C. Neapoli in aedib. Adriani Guilhelmij per Q Inscriptio sic incoepta:

D. M. AEQVVM. ERAT. VT. TV.... BAQVLVM: VITAE. NOSTRAE

BADISSARE sigmatibus congeminantibus malim apud Plautum scribi, quam Badizare, vt Betisso, Lachanisse, Sueton. in Augusto c. 87. vt Atticisso, Sicilisso apud eundem Plautum, vt Comissare passim, et Comissatio, aliaque id genus plurima. Notat ad Terent. [gap: Greek word(s)] . Faernus Pytisando veteri in Codice vnico sigmate, et alib. Comisatum. Fuit ea temporis scribendi ratio. V. Patrisso, Malacizo Isidorus l. 1. c. 4. de Y, et Z: Apud Romanos vsque ad Augusti tempus non scribebautur: sed pro Z ponebant ss, vt Hilarissat. Et addo nunc ex Etymologo Aeolas [gap: Greek word(s)] scriptitasse pro [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)]

BAEBIVS biuocali. Zonaras [gap: Greek word(s)] . Sassinae. T. BAEBIVS. GEMELLINVS Sic Libri veteres, et Saxa, vel Capitolij. [gap: Greek word(s)] Ciuil. Appiani lib. 1. et in Syriacis. edente Car. Stephano, et Plutarchus in Numa.

BAETlCA coetu primorum elementorum vocalium. Vocem hanc apud Manutium inque Inscriptione veteri incestat afflatus. Proconsulem Veticae per V, absque biuocali legas D. lib. 48. ad L. Corneliam. Ibidem legas: Seruo sine iudice ad Vestias dato. Plut. in Sertorio:


page 55, image: s055

[gap: Greek word(s)] . Baeticae praefectum circa Baetin fugauit.

BAETIS, BAETES diphthongo. Stephanus. [gap: Greek word(s)] , et Pausanias Eliac[?]n 2. Strabo l. 3. Plutar. in Sertorio, Seneca, Medea. Priorem abradi vocalem non erat magis ferendum, quam in Heresis, Enigmata, alijsque supra in Aegesta. Sereni tamen est: Lac niueum sumes, Beticum quod nomine dicunt. Paulini: Qua Betis oceanum, Tyrrhenumque auget Iberus. Inscriptionum facies non vna. Vna in Hispania:

PROVINC. BETIC. Plures: PROV. BAETIC

Vltima per I Latinis vsitatior. Martialis:

Baetis oliuifera crinem redimite corona.

Statius in Lucani Genethliaco:

Graio nobilior Melete Baetis,
Baetin Mantua prouocare noli.

Vides et locis superis. Sic Lucani l. 9. Proxima Leptis erat ---

Item Silij Italici lib. 3. At Polybij lib. 1. [gap: Greek word(s)] legas. Sic apud Graecos quandoque [gap: Greek word(s)] , et Silij lib. 3.

Palladio Baetes vmbratus cornua ramo.

Cordubae pluribus Inscriptionibus: BAETE, BAETEM. Nusquam autem lego Adspirate cum Y Bethys, Bethyca, quae vana est Iouiani prae ceptio lib. 2. de Adspiratione.

BAGRADA fluuius Africae R postposito ipsi G, vt habent melioris notae Exemplaria Plinij l. 8. c. 14. Gellij l. 6. c. 3. zonarae tom. 2. Val. Max. l. 1. c. 8. Flori, aliorum. Nec infrequenter primam, sed indebitam, sedem adstruxit R.

BALARE, BALATVS Vsus vulgarij, et principantis. Verum secunda poscitur in his vocalis, si Varronem sequemur lib. 2. c. 2. de RR. et naturam. Ille: Vox earum non Me, sed Bee sonare videtur. Oues beelare vocem efferentes, a quo Belare dicunt extrita litera, vt in multis. Confugies ad Dorica castra? Statio malefida. Superas namque voces dedit onomatopoeia, quae in omni lingua eadem est. Non igitur vt [gap: Greek word(s)] , aliaque sexcenta: sic Belatus, et Balatus. Sed tandem confugiendum est ad Consuetudinis tyrannidem, Balatum vt Salus ipsa feruet.

BALATHRO, [gap: Greek word(s)] aspere legitur apud Adamantium Martyrium. Varro l. 2. de RR. c. 5 leuiter edente Scaligero: Videbo iam vos, inquit, balatrones. Item Festo Balatrones. Nonnulli [gap: Greek word(s)] : solitant enim aeuum agere in gurgustijs aedilem timentibus eiusmodi homines.

BALATIVM, pro Palatium scribebat Antiquitas, Ter. Scaurus.

BALBVS litera B vtrique praesidente sillabae. Sic fide Librorum adseritur, Inscriptionibus, Vsu. Adamantium sequi non possum tradentem nomina, quae in VVS exeunt bissillaba per V digammon scribi, vt Nouus, Saeuus, Curuus, Baluus, Toruus. Ex quibus Albus discretionis causa per B, ne videatur Aluus, scribi praecipit. Polysyllaba vero per B Superbus, Acerbus: ex quorum tamen numero Proteruus excipiatur. At cur non aeque de bissillaborum numero Balbus excipiatur.? Haec tamen in Transsiluania visitur Inscriptio: ALBAN. BALVI. T. Item in Cyrilli Lexico difformiter Valuus, Baluucio. Quo in Lexico verbalia in Tio constantissime omnia per C scribuntur: quo more Baluucio verbum. Sic ibidem: [gap: Greek word(s)] Graciae. Perperam. Ibidem: [gap: Greek word(s)] , Valbio, Valbucio.

BALEARES rectius, quam per I. Silij l. 3. Feruida bella gerens Balearis, et alite plumbo, et Georg. 1. Balearis funda. Ducit eo nos Analogia deriuatorum, Balearica funda Metamor. 2. Balearicae cochleac Plin. l. 8. c. 39. [gap: Greek word(s)] Straboni, [gap: Greek word(s)] Ptolemaeo, [gap: Greek word(s)] Stephano. Dicunt et [gap: Greek word(s)] .

BALINEVM prius, quam Balneum, neque dictu, aut scriptu deterius. Sosipater l. 1. veteres vtroque modo pronunciasse auctor est, et ex antiquis Saxis Manutius colligit. Balineum sillabis quatuor scribit Adamantius Martyrius. Hermolaüs in lib. 9. Plin. c. 54. Scribitur quidem modo Balneas: sed antiqui Balineas, et in Lapidib. veterum monumentorum fere non aliter. Haec ille, quae vera comperiere lectis a Grutero Inscriptionibus. Inscriptio Brabiae, Gallorum Insubribus aliter:

LAVATIONEM. BALNEORVM. OPTATISS.

Romae ad aquam virginem:

BALNEA. VINA. VENVS. CORRVMPVNT. CORPORA. NOSTRA

Varro l. 8. de LL. Balineae, Balineum, Balinea absque caede vocalis. D. Augustin. Lib. 9. Confess: 0. 12. tribus sillabis coartauit Etymo collato, quod respuit auctor Etymologici. Vtrumque videsis, Parietes Balinearum legas Plin. l. 13. c. 3. edente Gelenio, qui in librum 24. Balneas destruit,


page 56, image: s056

Balineas vult. D. lib. 25. tit. 4. de ventre inspiciendo: SIVE IN BALINEVM IBIT. In meo Plinio perpetuo tenore Baline arum, et Balineas.

BALLISTARIVS, qui ballistam intendit: Ballistrarius, [gap: Greek word(s)] qui in officina ballistarum operatur, ballistarum artifex. Nam [gap: Greek word(s)] locus, et officina talis rei est: vt [gap: Greek word(s)] locus, e quo bibitur, aut pecudes adaquantur. Ballistrarius cum R Pandectae Pisanae Brissionij fide in libro singulari [gap: Greek word(s)] . vlr. D. de iure immunitatis. Et vero Lexicon producit is B. Germani, cui sit [gap: Greek word(s)] . Vnde alij discrimen praedictum tollunt, et tam Ballistarius absque R, quam cum illo Ballistrarius [gap: Greek word(s)] censent. Et ratio ab ijs est, a nominum figuratione petita. Nam a [gap: Greek word(s)] ballista fit more Macedonum, vnde Ballistarius, et a [gap: Greek word(s)] ballistratrius, quod Leo Imp. lib. de bellico apparatu saepicule scribit. Ballista proprium rectius, quam Balista.

BALTHEVM per E scribi notat Beda. Alijs H non placec: ex [gap: Greek word(s)] , metathesi Balteus. In Marone varietatem exemplarium secuta est scriptio varia. Tuscum vocabulum aiunt. Baltheus quoque scriptione non incongrua: Variantia cognitissima.

BALVAE, vt Balbus, Balteus, Adam. Martyrius. Vulgo Valuae, vulgo recte.

BAMBALIO Philippica tertia M. Tullius sillabis quatuor: trib. Adam. Martyrius: Bambalo, [gap: Greek word(s)] Bombalio prima per O a Bombo vult esse Becmanus. Eustathius in Iliadem decimam ibi: --- [gap: Greek word(s)] ---scribit ex [gap: Greek word(s)] . Tullius supra: Qui propter haesitantiam linguae, stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit, quid Bambalio sit, explicat: non explicat autem esse a Bombo. Certe Adamantius addit se Eustathio socium scripto: Bambalo vero nominatus est [gap: Greek word(s)] . Apud Aristophanem [gap: Greek word(s)] per o in duab. sedib. itaque interpretes probant.

BARABBAS consortio duorum B gaudet. V. Etymologia. Adde aliud esse Barrabbas geminantibus insonis, et semisonis, de quo D. Hieron. Iste Barrabbas... filius magistri eorum interpretatur. Vide Drusium.

BARATRVM absque Spiritu melioribus esse Virgilij, ac Val. Flacci Libris testatur Canion: Barathrum cum H male scribi retur: ego eum male opinarl reor, et librorum quamuisalio qui meliorum mendum non bonum. Origo Spiritum depostulat, vniuersa Graecia, inque ea dominator Demosthenes [gap: Greek word(s)] Philippum dixit, hibernare in barathro. Prudentius: In hoc barathrum conijcit. Quam lectionem praeserunt omnes mei Codices Aeneidos 8. Immane barathrum, Catulli ad Manlium, Lucretij l. 6. Festi vox: Barathrum Graeci appellant locum praecipitem, vnde emergi non possit. Dictum ab eo, quod est [gap: Greek word(s)] . Etymologico [gap: Greek word(s)] Iones

[gap: Greek word(s)] scripsere vtraque sillaba per E. Homer. Iliad. [gap: Greek word(s)] . Crates, et Euphorion decurtauere, scripsereque [gap: Greek word(s)] teste Etymologico. Boucerius, in corona Mystica absque H scripsit: prudens, an incuriosus?

BARBAROLEXIS cum O in tertia Isidorus l. 1. Orig. c. 32. et Chirisius. Barbaralexis cum A Donatus, ac Diomedes. V. Hierapolis, Olbiapolis.

BARBITVS, BARBITOS, BARMITVS. Etymologus: [gap: Greek word(s)] Aeoles Barmitum per M dicunt.

BARO Ciceroni: Varo Persio Sat. 5. Vbi Casaubonus notat Persij Exemplarib. omnibus esse vnicum R: Tullij, et aliorum duplex. Quod quid sit, consule Pithoeum lib. 1. Aduersar. cap. 8.

BARTHOLOMAEVS absque P: coiuit enim ex Bar, quod Hebraeis Filium sonat, et Tholmai, quod in sacris folijs non infrequens est. Brabantus contexit eam vocem ex Bar, [gap: Greek word(s)] . Sic, sic Serpentes auibus geminentur, tigribus vrsi.

Suidas: [gap: Greek word(s)] : Bartholomaeus, nomen proprium. Et Matthaeus c. 10. Quiqui interpreteris, aberit P, quod apud Ismaelitas redundare solet. Interpretatur Hesychius: [gap: Greek word(s)] .

BASS ARIDES, BASSARICA primam sillabam instruente prima vocali. Etymologus: [gap: Greek word(s)] : Bassara proprie bacchen significat. Ita per A, et geminum sigma Persius Sat. 1. Hesychius, Etymologus, Eustathius in Iliad. [?], vbi Bassaras Bacchi vocat altrices. Nonni Bassarica vocat Suidas, quae in editione Plantiniana Dionysiaca inscribuntur. Scribes similiter Bassareu Horat. l. 1. Oda 18.

BASTERNAE secundam constituentibus sillabam S, T, E, R. Sic Eutropius, Sozomen. l. 2. Oros. l. 7. c. 25. Auienus in Terrae [gap: Greek word(s)] , Sidon. Car. V. Appianus in Mithrid, Plin. l. 4. c. 12. sic Vsu densissimo. Cum A Dionysius [gap: Greek word(s)]


page 57, image: s057

Item Plutar. in Aemilio, Strabo l. 7. et passim, Dio l. 51. Xiphilinus. Verbo, per A Graeci saepius: saepius per E Latini. Item diremto S scriptum inuenias Batarnae. Val. Flaccus lib. 6. Illine iuratos in se trabit Aea Batarnas. Ita legit Hermolaus Barbarus in Plin. l. 4. Quo tamen loco scribi queat nulla religione Bastarnae, cum S. Sic Homerus in simili:

[gap: Greek word(s)]
Prope vir, non diu quaeremus, si velitis.

Similiter Nonnus: [gap: Greek word(s)] ---Nec praetermisit adnotare Carrion veteris memoriae Libro esse inibi Hexabatarnas. At quam recte? Legas etiam per V in primore sillaba: Quadi, Sarmatae, Vasternae, Carpi. sic in MS. Vrsinus quoque minus cognito Graecorum more non admittit Notis ad Dionem Basternat cum S in exitu Heroici versus.

BATTVALIA, quae vulgo Battalia dicuntur, quae B mutam habere cognouimus: exercitationes autem militum, vel gladiatorum significant. Inde etiam battuatores [gap: Greek word(s)] dici puto, inquit ex Adamantio Martyrio Cassiodorus. In Suetonio vero Batuere T persolo, et in Plauti Casina: Quibus batuatur tibi os senex nequissime.

BEBRIACVM Sueton. l. 7. Apud Entropium Codices aliqui Betriacum. Sic Plutar. in Othone: [gap: Greek word(s)] . Item apud Suetonium in Viterbiensi, ac Pithoeano codicibus. In Sambuci Codice per D Bedriacum notissima harum commutatione literarum. Apud Iosephum [gap: Greek word(s)] . Bebriacensis, et Betriacensis victoria consimili variantia. Praeter haec vide accurati Pontificis Pontacinotam in Eusebij Chronica.

BEBRICIAM exiliore I scribendum videtur Pontaco MSS. consentientibus adiuto. Nec diffitetur per Y esse Solino, ac Straboni, quibus appone Val. Flaccum in Argon. Silium in Punicis, Plin. l. 5. c. 30. Theocritum Apollonium, Maronem, Apollodorum. [gap: Greek word(s)] , addi velim.

BECHIRES, VECHIRES. Vide BYZARES.

BEELZEBVB, non Beelzebul, inquit Beda. Vulgo etiam peccatur scripto D in posteritate Beelzebud, aut Belzebud. Primus est Dominus muscarum: secundus Deus stercoris. Primum D. Hieronymo est acceptius.

BELENA pro Helena prisci Latij decus obsoletum,

BELIAL, non Beliar, inquit Beda. D. Hieronymus: Licet plurimi pro Belial corrupte in Apostolo Beliar legant. 2. ad Corinthios c. 15. [gap: Greek word(s)] ; Vbi quartus casus est a positione [gap: Greek word(s)] . Appianus ita, et Polybius [gap: Greek word(s)] scribunt, et [gap: Greek word(s)] , pro quibus Latini Annibal, Hasdrubal. Et de Corona. Tertullianus: Quae communio Christi, et Beliae?

BELLVA geminis liquidis scribit Manutius. Aliter e subiectis statuas. Vt Specus, et apud Catonem Speca, Vrsus, et Vrsa, pariaque: sic Beluus, Belua: vnde Belbus pro Hyaena apud recentiores historicos. Glossae [gap: Greek word(s)] , Lea, [gap: Greek word(s)] , Pardus, [gap: Greek word(s)] , Vrsus, [gap: Greek word(s)] Velua, ex quo Belua. Similiter Beluata tapetia, quam Belluata malim apud M. Tullium, nisi peruinceret imperiosa Consuetudo. At Bellum a Belluis Festus figurat. Ea vero scriptio Poetis commoda.

Horatius: Bellua multorumes capitum ---

BELLVM olim Duellum. M. Tullius in Oratore. Vt Duellum, Bellum, et Duis Bis: sic Duellium eum, qui Poenos classe deuicit, Bellium nominauerunt, cum superiores appellati essent semper Duellij. Apud Plautum in Captiuis: Domi, bellique duellatores optimi pro Bellatores,

Horatius: Graecia barbariae lento collisa duello, pro Bello. Ratio: Semper duos inter minimum bella geruntur, inter duo capita, et singulare est inter duos exercitus, et duellum est (vti docemur ab Horatio) et bellum generale. V. Duellum.

BENACVS cum B correctiora Maronis in decimo volumina, quae Vsu adstruuntur. Romanus Liber Patre Venaco. minus probo.

BENEDICO. Dispessis voculis. Plautus milite:

Bene quaeso inter vos dicite, et mi absenti tamen.

In Rudente: Bene equidem tibi dico.

Dispescit et Tullius semper: nisi quod Priscianus in 18. promit ex ea, quae pro Deiotaro, Benedico Maledico coalitis vocibus. Eius enim nomine viri optimi, nec tibi ignoti maledicebant: tibi benedico, tibi parco, tempero. Nihilominus in Aulularia iunctim: Bono animoes, et benedic.

In Casina: Benedice, dijs sum fretus.

Nec iunxisse Horatius videtur:

Ad bene dicendum, delectandumque coactus.


page 58, image: s058

BENEDICTA. Diuulsim etiam. Cicero de Cl. Orat. Philosophia mater omnium bene dictorum, beneque factorum. Lib. 1. D. tit. 2. Cascelij scripta non exstant, nisi vnus liber Bene dictorum. Nexim Plautus Curculione: Indignis si male dicitur, maledictum est: si dignis, benedictum. Terentius: Benedictis si certasset, audisset bene.

BENEDICTIONES tamen iunctim legas Apuleij Asclepio: Item Benedictum in Curculione:

Verum si dignis dicitur, benedictum est meo quidem animo.

BENEFACIO adstricte. Accius Armorum Iudicio: Benefacis: sed nunc quid subiti mihi febris exciuit mali?

BENEFACTA Propertio consimili cohaesione. Eleg. 1.

Tantum in amore preces, et benefacta valent.

Tusculan. 4. Omnia enim benefacta in luce se collocari volunt.

Videntur nihilosecius et [gap: Greek word(s)] scribi posse Benefacta sectim.

BENEMERENS connexe, nisi fallit Tabulae marmore via Nomentana.

HEREDES BENEMERENTI. FECERVNT

BENEVENTVM passim: Beneuentus scripturus fuisse videtur Ausonius ex Epigr. 68. --- Campana in Beneuento. Dices Beneuento in vrbe Campana. Referam inueniri [gap: Greek word(s)] apud Ptolemaeum, Stephanum, Suidam Sic Ilium, Ilios, aliaque id genus permulta.

BENEVOLVS, an Beniuolus? Beneuolentia, an Beniuolentia? Diu mihi improbatum haec a Lipsio per I picta. Eo enim sunt ingenio mortales plerique omnes, vt quae rudibus annis nullo iudicio imbiberunt, nolint postmodum dedidicisse, aut melioribus obtemperare praeceptis. Veteres tamen Libri, Pandectae Florentinae, Priscian. l. 5. Beniuolus per I, vt Pinnirapus. Eutyches l. 1. Beniuolus, Maliuolus, Veliuolus. Sic Adamantius Martyrius, sic apud Cassiodorum, et Fortunatianum legimus. Isidori vox illa l. 10. Origin: Beniuolus: quia bene vult. Non tamen dicimus Beneuolus, sicut nec Maleuolus. Saepe enim ex duabus partibus compositum nomen aut priorem, aut sequentem literam corrumpit. Nam beneuolentia, inquit, absurdumsonat. Respicit Graecorum [gap: Greek word(s)] , de quo in Priscorum Orthogr. Romae ad Vatieanum:

BENIVOLENTIBVS. SVIS. POSVIT

H. Steph. Gl. Beniuolentia. Ab his diuersus abit Velius Longus in Orthographia: Niso etiam placit, inquit, vt Benificus per I scribatur, quomodo Malificus, quod vides Consuetudinem repudiasse. Non enim si hae duae literae E, et I prius affinitatis recipiunt immutationem, ideo necesse est illas vbique semper immutari. Beda recenseri vult in prioribus: Beniuolus, et Maliuolus, et Malificus, sicut apace Pacificus. Ira viri doctiss. Lipsius, atque Onufrius per I scriptitant. In Plauto a Duza Malificus in Pseudolo per I.

BENEVOLENTIES veterum licentiae tribuitur a Charisio lib. 1.

BERBENAvtraque sillaba a B incipit, inquit Beda, et sic Antiquae Glossae. Liuij, Terentijque Codices Verbena,

BERBIX, [gap: Greek word(s)] , Excepta de Glossis. Passim Veruex, idque recte.

BERECYNTIA T non asperato. [gap: Greek word(s)] . Ita Pierius. Coelius cum H contra Seruij auctoritatem, cuius illa sunt ad 9. Aen. Mater Deum a monte Phrygiae Berecynto, cuius vltima sillaba caret adspiratione, quam addimus quotiescunque montem Deli Cynthum dicimus. Ex quo Cynthius Apollo. Vide Hesychium.

BERNA, [gap: Greek word(s)] , et is, qui in bonis hereditarijs natus est, quam Verna maluit Memnonius, et homo quidam Romanus Memnonij corrector, item Adamantius Martyrius petito distinctu a Vernus, verna, vernum. Eandem ob causam eadem est Bedaemens, et praeceptio. Verum id genus distinctiones propudiosae sunt. Verna in Romana Inscriptione:

SATVRNINAE. VENERIAE. VERNAE. SVAE

Mecum Pithoeus contra Cassiodorum l. 1. Subsec. c. 6.

BERONICE, BERONICA, BERENICE, BERNICE, PHERENICE, VERONICA, VERONICE. Haec variantia triumuiris, ijsque literarum primipilis fraudi fuit Casaubono, Hermolao, Meursio. Beronice sic exosculatur Casaubonus, vt ab eo repudij libellum accipiat Berenice lib. 8. Suetonij. Beronice probat inuocata fide MSS. et Graecorum consensu, Dionis, Iosephi, aliorum. Approbo addito ex Elegia vetere;

Sic Beronicaeo detonsum vertice crinem.

Ex Theocriti Idyllio 15. --- [gap: Greek word(s)] . Vnde recte apud Hesychium scribitur


page 59, image: s059

[gap: Greek word(s)] contra Meursij corrigentis opinionem. Recte apud Valer. Maximum Beronicen, vti mox.

BERENICE vero est Pausaniae in Atticis edente Silburgio: [gap: Greek word(s)] . A Berenice matre tutela dignus habitus. Ibidem: [gap: Greek word(s)] . Ipsam ex aere, et Berenicen.

Beronica idem est, vt Veronica. Sic Circe Circa, Dirce Dirca. Vide Variantis Orthographiae Viridaria. Idem nomen est [gap: Greek word(s)] , Pherenice (ex quo Berenice recte quoque statuitur) Sic amant Siculi, et Macedones [gap: Greek word(s)] in B vertere, [gap: Greek word(s)] , ex quo [gap: Greek word(s)] . Notatque e Methodio Etymologus, in [gap: Greek word(s)] , alibique. Vnde et Bernice [gap: Greek word(s)] Actor. 15. 27. Chrysost. tom. 5. Sic Latinis [gap: Greek word(s)] Balaena scribitur, ex [gap: Greek word(s)] Nebula surgit, [gap: Greek word(s)] Vmbilicus euadit, [gap: Greek word(s)] Ambo. Quare inani coniectura Hermolaus Barbarus Plinij lib. 7. c. 44. iterum Berenice repudiata (reginae causam ago, Lector) Pherenice substituit ex Pausaniae Eliacis, et Aeliani Varia Hist. l. 10. Idem in secundis Castigationibus sibi constat, et ex Valerio Maximo Beronicen (audiant Casauboni manes) expungit line numine. Parcat mihi tantum Italiae lumen. Aduersus eum testimonium inuersibile dicit Plutarchus in qq. Graecis tom. 1. et proletarij Grammaticorum pulli adstrepunt. [gap: Greek word(s)] . Sic ergo pro Pherenice Beronicen, seu Berenice, seu Bernice. Veronica vero, et Veronice, vt Aeneide quinta Beroe, quae Libris quibusdam est Veroe. Sic Inscriptionibus Velisarius, qui passiua scriptione Belisarius.

BERYTVS, non Berutus. Nam Victorinus, quae Graeci per Y scribunt, per Y potius, quam per V scribenda praecipit, vt Hylas non Hulas, Hymnus, Hyacinthus. Ita Plinius l. 5. c. 20. Priscianus, Dionylius: --- [gap: Greek word(s)] . Beryti terram amabilem. Aliter Vsus inuasit in Cumino, Cupresso, Guberno.

BESICA. V. Vensica.

BES, BIS, DES, DEES pro Vnciae parte, Bernardinus Baldus, lib. de Vocib. Vitruuianis. Festus: Bessis vnciae octo sunt. Bes, Des, Varro lib. 5. de L L. vt Bellatores Duellatores.

BESSI Thraciae populus, Pliri. lib. 4. cap. 11. Bissi per I in prima fronte apud Stephanum.

BESTIA per B. Aliter Pandectae Flor. Qui ad Vestias, aut in metallum damnantur. Ex hoc scribendi genere Vestini Italiae populi, [gap: Greek word(s)] , inquit Etymologus quasi Bestini. V. Vestiarium.

BETA Graecanicae literae nomen per B, et E, non per V, et I. D. Augustin. l. 2. de Doctrina Christiana cap. 24. Beta vno, eodemque sono apud Graecos literae, apud Latinos oleris nomen est.

BETTONICA. Vide VETTONICA.

BIBLIOTHECA I Latiari Ammianus l. 22. Diodor. l. 1. Tertull. Apolog. c. 18. Strabo l. 1. Pausanias, Zonaras, Cedrenus, Plinius, Vitruuius, Plutar. in Sylla. [gap: Greek word(s)] . Sueron. Isidorus, Gellius. Origo [gap: Greek word(s)] . At prisci Graecorum etiam [gap: Greek word(s)] Eustathio in Iliad. [gap: Greek word(s)] , et z. et vtrumque apud Hesychium, quorum imitatu Romae in museo Cardinalis Carpensis:

C. IVLIVS. FALIX. A. BYBLIOTHECA. GRAECA PALATI Item in aedibus Maffeiorum: CLAVDIVS. ALCIBIADES. MAG. A. BYBLIO THECA. LATINA. APOLLINIS

Verum licet ita repraesentet hasce Gruterus Inscriptiones: tamen Lips I cap. 6. de Bibliothecis habetur I Latinorum. Certe haut confidenter Y Graecorum repudiauerim: licet alterum nitidius putem. Etymologicum vide duobus locis. Plutarchus in Aemilio: [gap: Greek word(s)] , Pluribus in libris Posidonius. vt edidere Wecheliani. Suidas: [gap: Greek word(s)] . Venus autem Byblia ab vrbe est, Lucianus in dea Syria. Sic apud Etymologum [gap: Greek word(s)] legas. Idem Etymologus [gap: Greek word(s)] vano discrimine disseparat.

BIGERRI cum E, adduplicata irriente litera apud Plinium. Bigerricus ager Sidonio l. 8. epist. 12. consimiliter. At in epistolis Paulini ad Ausonium Begerri inuenias, et Begorri. Ausonius etiam in epistolis patriae Begerritanae meminit.



page 60, image: s060

BIPARTITVS per A scribitur lib. 2. apud Curium Fortunatianum. Diomedes l. 1 Bipartito, Tripartito, Quadripartito. Columella l. 5. c. 1. de RR. Tripartito diuisi. Apud Marium Victorinum Bipartita disciplina. At sibi non constat huius auctoris editio nouissima: nam alibi scribitur Quadripartitus, et Quadripertito. Apud eundem in lib. 1. Rhet. Ciceronis: Quinquepartiti syllogismi, sine tripartiti. Ibidem: Vtrum tripartita, an quadripartita, an quinquepartita sit argumentatio. Andreas Brabantus ab negat scribi posse Bipartitus. quo indicio? quo iudicio? Ego Partio immutatum agnosco in priscorum compositis: mutatum [gap: Greek word(s)] in nouitijs, vt plerisque alijs in vocibus. V. Adspargo, Impertio.

BISALTAE sigmate vnico. Sic Maro, Plutarch, in Pericle, Suidas, sic Stephanus [gap: Greek word(s)] Thucydidi [gap: Greek word(s)] .

BISSEXTVS sibilo bis posito malim. Adiuuor ab Isidoro l. 6. Orig. c. 17.

BISTONIA, BISTONES, [gap: Greek word(s)] : non Bystonia, Oppiani 2. Cyneg.

[gap: Greek word(s)]
Quos Bistonas vocitant.

Vbique scribendo I pusillo.

BITERE, et Betere vsu promiscuo in Plauto. Vide Nonium. Vulcanius etiam Baetere cum biuocali admittit, nec annuo, nec abnuo. V. Aegesta, Baetis.

BITVITVS in Eutropij Breuiario, inque Liuiana Epitome. Idem rex Bituitus per I, et N apud Orosium. In vetustiore Eutropij Breuiario Vituitus. In Latinis Eusebij Chronicis Vetuitus primam sillabam E perficiente. [gap: Greek word(s)] bissillabum apud Strabonem l. 4. Delrius in Epitomam 61. Betultum scribit ex fragmine triumphorum eruto Romae CIC CLXIII.

Q. FABIVS. Q. AEMILIANI. F. Q. N. MAXIMVS. PRO. COS. DE. ALLOBRO ET. REGE. ARVERNORVM. BETVLTO

Addit etiam Val. Maximi melioris notae Codices sic appellare.

BLAESVS biuocali, Lapides Capitolini. Etiam cum Semproniae gentis est cognomen. [gap: Greek word(s)] in Etymologico, Suida, Epigrammatis. Apud Hesychium [gap: Greek word(s)] exponitur.

BLATTA duplici T Vsu vulgario, et recto. Martialis l. 14.

Constrictos nisi das mihi libellos,
Admittam tineas, triscesque blattas.

Idem l. 13. Fr. Siluius obseruat veterib. Libris esse Blaptas, ac si a [gap: Greek word(s)] vox oriatur.

BLATERO, non Blattero, non Blactero. Lucillius lib. 30.

Debtaterant: plenus bonu rusticu concinit vna.

Horat. lib. 2. Sat. 7. --- Magno blateras clamore, furisque.

Quibus ex Iocis enotescit non geminandum T, vt correctioribus est Apuleij exemplarib. edente Vulcanio et antiquioribus Libris inesse testatur Steuuechius ad Apuleium. Neque per C scribendum, est, Blactero, et Blatero Cruciger adserat lib. de Harmonia 4. Linguarum, aut Blactero placere doctioribus pronunciet Andreas Brabantus. Quamuis id Festus insinuet: Deblacterare est stulte loqui, nam Graeci [gap: Greek word(s)] appellant. Saepe namque elementa decidua fiunt ab Origine sua. Nonius a Balatu figurat, multisque locis Blaterare, et Blatis vnica scribit insona. Idem Andreas Brabantus in Gluttio scribi adserit Blattero duobus TT. Veteris hae ille immemor est prouerbij. Terentianus vnico contentus ostendit hon tam despicatum esse vocabulum, ac plerique rentur: Vt quiuero versu deblaterabo Sotadeo, inquit. Quare a foedo vocabulo [gap: Greek word(s)] non videtur ortum. Ecquis aliam Terentiani Niliacae Praesidis, doctissimique omnium confessione viri auctoritatem nescit, aliam Festi racematoris? Hesychius: [gap: Greek word(s)] .

BLEMYES solo M, et Y Graeco. Lucanus:

Per Meroen, Blemyasque feros, atramque Svenen.

Olympiodorus: [gap: Greek word(s)] . Etymologus duplicat MM. [gap: Greek word(s)] , affertque veteris Poetae versum cum vnico M. Strabo sic lib. 17. saepius, Zosimus, alij.

BOEBIS, BOEBEIS, BOEBIAS. Val. Flaccus:

Perderet et pingui miscros in Boebide crines.

Lucani lib. 7. Ire per Ossaeam rapidus Boebeida ---

Sic in Catalogo [gap: Greek word(s)] . Boebias Hesiodo. Sexcenta talia finguntur stylo Poetarum.

BOEOTVS tribus sillabis, Boeotia quatuor priscorum more omnium Latinorum, et Graecorum. Nec opus monito, ni Baptista Guarinus a Politiano quaesisset per literas cur non


page 61, image: s061

Boetia scriberet. Scitum illud e Metam. 3.

Bos tibi, Phoebus ait, solis occurret in aruis
... qua requienerit herba,
Moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.

BOES affectatione putida in Prudentio contra Symmachum l. 1. venditant:

Nunc bigas fracnare boes ---

Simore Graeciae, vel amore: cur edunt --- Stigio caput exerit antro? illis enim [gap: Greek word(s)] perpetim scribitur, et [gap: Greek word(s)] : isti autem Prudentio tribuunt

--- Mense, tatque aditis, et Flamine aris?

BOETIVS a [gap: Greek word(s)] , inquit Brabantus. Dixisset [gap: Greek word(s)] . Infero: Ergo tertia afflatu scribenda. Boethus sophus alius apud Philonem sib. de Mundi Immortalitate: [gap: Greek word(s)] . At qui de Consolatione Philosophiae scripsit, absque H scribitur Boetius approbatione communi, et corum, qui illum sibi habuere familiarem.

BOMBYLIVS pro vermiculo serici velleris opifice scribit Passeratius, cum antea praecipitantius, quam prudentius per A Bambylius sua in serie ordinasset, et D. Basilium laudasset. Verum in D. Basilij hom. 8. in Hexaem. est: E [gap: Greek word(s)] .

BONASVS. Graecis quam varie? [gap: Greek word(s)] . I ad Aristotelem 19. de Animal. c. 45.

BOODICIA, BOVDICEA varianter Taciti Codices in historia. In Agricolae vita Boadica. Xiphilino in Nerone [gap: Greek word(s)] .

BORYSTHENES Solin. c. 29. Mela l. 2. c. 7. alij. Borusthenes vetus Inscriptio ad pontem Lucanum:

QVAE. EST. VLTRA. BORVSTHENEM

Altera: VLTRA. BORVSTHENEM. SVMMOTO

BOSPORVS non afflato P. Ita partes poscunt [gap: Greek word(s)] . Ita Epiphan. initio Panarij, Apollod. l. 2. Plutap. in Lucullo. Pompeio, Strabo l. 12. Stephanus, cunctique Graeci. Exrecentioribus Ortelius, Passeratius, Lambinus, Torrentius.

BOSPORIVM MARE congruenter. Ouid. 2. Trist.

Egerit Ionio, Bosporioque mari.

BOSPHORVS cum flatu non est serioris aeui, sed antiquorum etiam, qui ob hane cacographiam in Stephani censuram incurrerunt. Stephanus: [gap: Greek word(s)] . Indigenae Bosphorion ipsum appellitant perperam scribentes. Cur vero [gap: Greek word(s)] ? Non veteres Attici scripsere [gap: Greek word(s)] ; Vide loco. Nemo scribens omnes veri imagines, aut causas omni hora animo complexus est. Et Gelenij Plinius cum alibi, tum lib. 25. c. 9. Circa Bosphorum. Quam scribendi rationem complectitur Ciofanus in 7. Metamorph. Vide Asparagus, Trophacum.

BOTTIAEA, BOTTIAEI gemino TT. Thucydides l. 2. At Strabo l. 6. vnico.

BOVILLAE, an etiam Bohillae, ambigit Ortelius: Casaubonus in Persium negat H. Raderus in Martialem a Boum multitudine, quasi Boum villam [gap: Greek word(s)] . Potius sint quasi [gap: Greek word(s)] . Boum turmae, vt Consuetudo accuderitalteram liquidam. Ab Hilis Pontano, aqua voce Boillas vicum dictum putant, quod eo bos intestina trahens aduenerit. Quod si est; inquit, hoc quoque nomen adspitatione eget in media sillaba. Infirma consecutionis ratio: nam ex [gap: Greek word(s)] : sic ex Hilis fieri poterant Bonillae.

BRABIVM ex [gap: Greek word(s)] ridetur. Brauium paene aspernabile. Tu Consuetudini mecum pare.

BRACAE vnico C, difflatoque Spiritu correctius. [gap: Greek word(s)] Epiphanio l. 2. haeresi 39. Diodoro l. 5. [gap: Greek word(s)] . Anaxyrisin, quasilli Bracas. Etymologus: [gap: Greek word(s)] : Anaxyridas tamen, quas Bracas dicere sollemne est, ex Rhacia, Acolum more redundante B. I ad Diodorum lib. V. Hesvchius: [gap: Greek word(s)] . Eustath. in Iliad. [gap: Greek word(s)] aRomanis, ab alijs [gap: Greek word(s)] dici tradit. S'ymmachus quoque apud Daniclem [gap: Greek word(s)] interpreratur Bracas. Medos bracatos Persius Sat. 3. scripsisse fidem faciunt Codices multi: nouissima licet editio a Casaubono geminet. vti Hesy chius [gap: Greek word(s)] . Minus id Becmano placet in Originib. Bracca, inquit, aut potius Braca, male vero Bracha. Certe Indicas bracas habes in Priapeo. Lucan. l. 1. Vangiones bracas induit: Sarmatas Val. Flacc. l. 5. Argonaut. vbi C vnicum noto. Volunt alij ex [gap: Greek word(s)] . Non id magis inficiarer, quam ex [gap: Greek word(s)] fieri [gap: Greek word(s)] ,


page 62, image: s062

nisi barbaricum tegmen barbarae quoque putarem originis. Ouid. Trist. l. 5.

Pro patrio cultu barbara braca tegit.

Produxit etiam Lucillius Satyr. l. 11.

Conuentus pulcer, bracae, saga, fulgere torques.

Ex qua productione color oblatus geminare affectantibus. Fl, Caper: Brachas, non Bracas.

An haecilli mens, aut manus? [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] scribit Andreas Brabantus.

BRACCAS antiquis Ouidij Libris geminante vncinata lirera Ciofanus tribuit, ac rectum autumat: ijsdem Bracata tribuit vnico C, et Rutulli per duplex LL. Foeminis Bracas induit Theocritus Idyll. [gap: Greek word(s)] . vbi vnico C. [gap: Greek word(s)] .

BRACCHIA duplici CC Libris veteribus et Virgilio Carpensi Manutius arrogat. Inid testes edit Pandectas Florentinas alius. Graecis [gap: Greek word(s)] . Latini genus vertunt, duarum sillabarum quantitatem, et posteritatem. Recta scriptio perennabit Brachia cum Ch et vnico C. Scio tabulis esse iudiciarijs:

BRACIOQVE. APERTO. LITERAM. DIGITEIS. OPERTAM Verum olim spiritum Latini non indebant. Exspectoque rationem, qua sillabam primam C perficiat. An vt [gap: Greek word(s)] sic [gap: Greek word(s)] Bracchium? quo auctore veteri? Recentesinter id Salmasio placuit.

BRACHMANES cum [gap: Greek word(s)] , inquit Stephanus. Tertulliano in Apologetico Brachmanae. [gap: Greek word(s)] Suidae, Proclo l. 2. in Timaeum, Origeni tom. 6. contra Celsum. Vtramque posiram scripturam iactat etiam Coel. Rhodiginus Antiq. Lect. l. 18. c. 31.

BRACTEA rectissime. Consuctudo namque Origini, [gap: Greek word(s)] adspirationem inuidit. Brattea gemino T in Maronis Libris Romano, ac Longobardico.

BRASICA vnico S dictat Origo. [gap: Greek word(s)] . Sic [gap: Greek word(s)] , Basilica, Vmbilicus. At cum [gap: Greek word(s)] primam corripiat, tendendi causa geminauit elementum serpentinum Columella lib. 10.

Brassica cumque tument pallentia robora beta.

Sammonicus similiter:

Fraenat commisto cum feruet brassica vino.

Festusa Praesecando, non inuitis elementis: eaque Origine S poscitur vnicum.

BREVCOS in Sueton. Augusto praeserunt Codices Viterbiensis, ac Lislaei: alij per N Brencos. Graeci adaeque varij.

BRIAREVS passim, et recte. Etymologus: [gap: Greek word(s)] . Etiam ergo Briareos, qua formatura Androgeos, penelcor.

BRITANNIA cum I, in prima, vnico T, duobus NN, Libri editi plerique omnes. et Lapides. Camdenusin Angliae imagine mauult Britania solo N, vt Lusitania, Turdetania, Aquitania, Mauritania. Vnicum est in cunctis Graecis et antiquis Inscriptionib. Poetae Latini quandoque geminant. Lucret. in 6.

Nam quid Brittannis coelum differre putamus?

Geminat et Stephanus [gap: Greek word(s)] . Vbi nota I in prima contra Graecorum morem: [gap: Greek word(s)] , In Oceano sunt Brettanides insulae, quarum gentile Brettani. Dionysius ansert alterum T dicens, Oceani funditur fluxus frigidus, vbi Bretani. Alyque sic per P Pretanides insulae, vt Marcianus, et Ptolemaeus. Apollonius lib. 4. Argonaut. [gap: Greek word(s)] . Nam cunctis Britaniae insulis par est. Nota ex opinione Stephani T duplicandum cum Lucretio. Abeunt a Stephano cuncti Latini vnico T contenti. Heluius Cinna:

Alluitur nostra victa Britannis aqua.

Maro: Et penitus toto diuisos orbe Britannos.

Lucan. Pharsaliae l. 6. Vnda Caledonios fallit turbata Britannos.

Quibus in locis, alijsque aliorum auctorum Latinorum plurimis cum gemina sit liquida, et nusquam Britani apud Latinos vnico N scripti, sic opinor recte scribatur. Arcus Septimij cum gemina geminatione BRITTANNICI. MAXIMI. Dicimus tandem correcte Latinis per I in prima scribi, per E Graecis: Latinis duobus NN, Graecis vnico: Latinis, Graecisque quandoque duobus TT, quandoque vnico, modo proxime dicto. Ena ad Camdeni Angliam. Apud Chrysost. in 2. ad Corinth. sic ediderunt: [gap: Greek word(s)] , eoque more fere Graeci. V. Analogia. Denique [gap: Greek word(s)] substitutum comperior pro N. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Brettalia. insula Oceani.



page 63, image: s063

BRITOMARVS per O in secunda. Antiqui Annaei Senecae Codices quidam per A Britamarus. Videtur esse Plutarchi [gap: Greek word(s)] .

BRVCHVS aspere quibusdam est Biblijs. recte. Etymologus: [gap: Greek word(s)] . Minusigitur recte (etsi contra Originem) Brucus quibusdam est editionibus.

BRVCVS, BRVCHVS, [gap: Greek word(s)] . Psalmo 104. Venit locusta, et bruchus, culus non erat numerus. Quem locum explicans Macarius Chrysocephalus: [gap: Greek word(s)] . Ita bruchus est locusta minime alata. Ioelis 2. [gap: Greek word(s)] . Quo ex loco reijciuntur, qui Bruchum Erucam autumant. Suidas, ac Etymologus adspirant. Inadspiratione Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Cum Hesychio facit Origo

BRVGES pro Fruges prima scripsere secula.

BRVNDISIVM I sillabam occupante secundam, Libri, Lapides, Gifanius epistola ante Lucretium, et ad Ciceronem Victorius. Item Brundisij extra vrbem Inscriptio:

AD. REMPVBLICAM. BRVNDISINORVM

Appiano, et Graecis [gap: Greek word(s)] , et D. l. 35. Brentesium perferendis, et quas Brentesio emturus esset. Neque perperam per V. Euariant Libri Latinorum: Graecorum etiam modo [gap: Greek word(s)] , modo [gap: Greek word(s)] . Silij Italici l. 8. Nec non Brundusinin, quo desinit Itala tellus. Addo Festum: Brundisium, quidam poetae brenitatis causa Brendam dixerint. Corrigunt Brundam. cur ex [gap: Greek word(s)] Brenda concidi non poest?

BRVTTII duabus in medio consonis, Libri veteres, Lapides Capitolini, atque alij. Graeca Consuetudine [gap: Greek word(s)] . Ita iubet Eustathius ad Diony sium, simulque notat quibusdam Graecorum [gap: Greek word(s)] . Dionysius Halicarnasseus l. 1. Anrique et in Excerptis perpetuo tenore [gap: Greek word(s)] . Sic et [gap: Greek word(s)] rectius scribas in Prisciani Periegesi: --- Lucani, Brettiique coloni. nisi praeplacet Bretti duabus sillabis. sicut est libris chalcotypis. Praciuerat Dion. [gap: Greek word(s)] --- Brutates tamen vnico T legi, et Brutianos apud Gel. l. 10. c. 3. Item Brutianas parmas apud Festum, inquem los. Scaligeri nota non praetereunda visa. Lego Brutiates, non Brutates, [gap: Greek word(s)] Apud Porphyrionem tamen veterem Horatij interpretem legitur Brutaces. Ennius, et Lucillius Brutaces bilingues dixerunt. Per I legas Romae peruetusto in Epigrammate:

MAIORI. CORRECTORI LVCANIAE. ET. BRITTIORVM COMITI. ORDINIS. TERTI

BRYONIA, BRYONIAS, BRYONIS. Columella lib. 10.

--- Indomitasque Bryonias alligat alnos.
Nomine tum Grain, ceu litera proxima primae
Pangitur in cera docti mucrone magistri.

An Nicandrum in Theriacis ita canentem intelligit? [gap: Greek word(s)] ---dioscorides l. 4. c. 184. [gap: Greek word(s)] . Vitis alba, quam alij Bryoniam, alij Ophiostphylon dicunt. Plin. lib. 24. cap. 9. Corinthus, et quae circa est regio, Bryoniam vocat.

BVPRESTIS, non Bubrestis siue. herba sit Plinio l. 22. c. 22. Buprestim magna inconstantia Graeci... boum certe venenum esse, quos dissilire gustata fatentur: siue animal eidem Plinio l. 30. C. 4. Buprestis animal est rarum in Italia. Dioscorides in 6. Etymo! ogus, Hesychius.

BVBVS desitae scriptioni non adscribo. Ita passim Plinius. Val. Probus l. 2. Bubus, non Bouibus. Ex quo plurima deformantur. Bubile, Bubulcus, Bubulcitor, Busequa. Vulgatius est Bobus, Vsiuque tritius.

BVCEPHALA portus Achaiae, Pausanias. Stephanus ad scripro S Bucephalas. Ptolemaeus Bucephalon, Curtius l. 9. Gel lius l. 5. c. 2.

BVCEPHALAS Alexandri M. equus lib. 1 Oppiani. Idem Festo per Vs. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Bucephalus, equus habens coxis inscriptum bouis caput. Item Alexandri equus, cuius ex nomine Bucephaliam in India condidisse fertur.

BVCERVS tribus sillabis absoluitur, non Bucerius quatuor. Gelliusex Varrone l. 11. c. 1. Buceraque in ea terragigni, pascique solita sunt complura. Festius de bubus. Bucerum pecus. Ouid, Metamorphosi 6.

Lanigerosque greges, armentaque bucera pauit.

Lucret. in 6. --- Pecudes, et bucera secla.



page 64, image: s064

Quod autem scripserit l. 2. --- Equorum duellica proles,

Buceriaeque greges ---

substantiuum estralioqui scriptum oportuir: Bucerijque gr. Nonius etiam exponit Buearias, bouth greges.

BVCES Ptolemaeo, et antiquis Plinij Codicib. per C: in alijs Byges cum G. A quoscribendi genere faciunt Exobygitae apud eundem Ptolemacum. Val. Flac cus l. 6.

Quique lacum cinxere Bycen ---

Carrion edidit more suo Bicen I Latiari.

BVCITA per I in medio Varronis lib. 4. de LL. Per E vero apud Sid onium Apollinarem lib. 2. epist. 2. Greges tintinnabuldtos per depasta buceta reboantes.

BVCINA vnico C ex [gap: Greek word(s)] solenni versione [?] in I, vt Canistrum ex [gap: Greek word(s)] . Apud Eustathium in Iliad. [gap: Greek word(s)] reperias, et [gap: Greek word(s)] . Apud Nicetam: [gap: Greek word(s)] , Praelongus canalis, ad bucinae longitudinem. Pro ea apud Leonem [gap: Greek word(s)] . Apud Varronem lib. 2. de RR. vnico C, Adbucinam: licet apud cundem lib. 5. de LL. Bucomator teperiatur. [gap: Greek word(s)] apud Polybium. Legitur apud Flanium Caprum Bucinus canor solo C. Sic apud Adamantium. et Cassiodorum. Idem insinuat Dionysius Halicar. lib. 2. Antiquie [gap: Greek word(s)] : Cornibus bubulis bucinantes in conclonem conciebant. Apud quem lib. 5. [gap: Greek word(s)] habes, Sic vnico C seribit apud Varronem Marcilius Notis ad XII. Tabulas, Manutius Ortographiae editione poseriori: licet Bucina quasi Vocina interpretetur cum Isidoro, non ad stomachum Dionysij: huic namque Originationi sillabae mediae modulus pugnat. Fauent Inseriptiones priscae, et Leo Constir. 3. §. 51. [gap: Greek word(s)] . Item apud Curopalatam. Buccina gemino C Festo: Priscianusista lib. 2. accumulat: Bacca, Bucca, Saccus: vnde nonnemini visum oriri Buccinam. At Festus a Bucca non ducit Buccinam, quod Festo nequiter impingit Andreas Brabancus. Bis C scribit in hac voce Stephanus, Guicardinus in Harmonia.

BVCVLA vnico C deminute a Bos, vt a Sus Sucula. Buccula gemino C a Bucca, aliud. Vinetum vide in Ausonij Epigramma 57.

BVRDEGALA per E in secunda sillaba. Sic ammianus, Eutropius, Prosper, Itinerarium vetus, Greg. Turon. Seuer. Sulpitius; Pentus, Paulinus tam in Eucharistico, quam in Epistolis, Isidorus, Curius Forrunatianus, Sidonius, Graeci [gap: Greek word(s)] per I. Strabo lib. 4. [gap: Greek word(s)] . Etiam Latini. Ausonius in Opusc. de Professorib.

Primus Burdigalae columen dixere Minerui.

Et Martialis l. 9. Epigr. 33.

BVSEQVA videtur [gap: Greek word(s)] Bubsequa. Sidonius ad Eutropium: Si relinquare inter busequas rusticanos. Sic in Plauto Bucedae, non Bubcedae. Apuleij Codices in Apologia, et lib. 8. de Asino A. secum non concinunt: hic Bubsequas, illic Busequas exhibent. Vide Analogia.

BVTHROTIadscendimus arcem recte scribitur Aen. 3. afflata fecunda consona: est enim Origo de bone laesa. Stephanus. Etymologus etiam leniter seribit: [gap: Greek word(s)] : Butrotus, aut Buthrotus Epiri opidum. Inibi appellationis causae aperiuntur. Neque mirum hoc ambigue scribi [gap: Greek word(s)] (vnde [gap: Greek word(s)] ) et [gap: Greek word(s)] , exquo [gap: Greek word(s)] : et tertium [gap: Greek word(s)] , quae melior fuerit verbi compositi Origo. Non enim aequo in V su est [gap: Greek word(s)] . At variat Etymologus: variant et Maronis Libri.

BYRRHIA ferui vocabulum in Andria. Andreas Brabantus duce Adriano Iunio id explodit reposito Pyrrhia. Fateor cum illis fieri ex [gap: Greek word(s)] . At quoties Graeca mutant in Latio? Audi Festum: Burrum dicebant antiqui, quod nunc dicimus Rusum. Vnde rustici Burram appellabant Buculam, quae rostrum habet rusum. Sic Latini Buxum ex [gap: Greek word(s)] . Imo antiqui etiam Boblicola pro Poplicola scriptitabant teste Scauro. V. Poplicola.

BVSIRIS I Latinorum. Ouid. Illi Busiris: Fies Iouis hostia primus. In Georgiris Busiridis aras, Diodorus, Apollodorus, omnes. Vnus, aut alter MS. feruntur cum Y. perperam.

BVTYRVM in prima positione Consuetudinis est rectissimae. Neque vero trepidem Butyrus scribere auctore Galeno Latinarum vocum sciente iuxta, atque Graecarum. Is lib. de medicamentis [gap: Greek word(s)] lib. 7. cap. 1. [gap: Greek word(s)] . Sequitur haec deinceps butyrum, quod vocant: aut, si tibi amicum est, mascule appellare, Butyrus. Dioscorides lib. 2. trita fertur orbita: [gap: Greek word(s)] . Butyrum probum paratur.



page 65, image: s065

BYZACIVM, BYZANCIVM. BYZANTIVM. Populi Byzantes, Byzacij. Videripossunt, quae notauimus ad l. 9. Silij Italici. Byzacium Strabo. Vnde Byzacenus ager apud Solinum. Byzacitis regio Ptolemaeo. Byzacium vetusti Varronis Codices l. 1. c. 44. de RR. Plin. l. 5. c. 4 lib. 17. c. 5. l. 18. c. 10. S. Augustino in ps. 36. concione 2.

BYZANCIVM legas in antiquissimis Libris, et Marmoribus etiam apud Stephanum. parum probo.

BYZANTIVM quaedam Plinij Exemplaria libb. 17. 18. Marcianus, Eustathius, Antoninus, Etymologus.

BVZANTIVM Solinic. 40. Eustathij haec sunt in Dionysium: [gap: Greek word(s)] . Sunt etiam africani Byzantes, et ciuitas inibi Byzantium: nonnulli Gyzantas eos vocitant. Vnde Gyzantiam, [gap: Greek word(s)] scribitur Merodoto, et Gyzantes, quod Stephanus culpat in voce [gap: Greek word(s)] , qui in voce [gap: Greek word(s)] Herodoto iungit Merodiamim. Hecataeus apud eundem Stephanum Zygantas scribit. [gap: Greek word(s)] etiam scribit Eudoxus Cnidius, et Apollonius 38. Meursio literatorum primipilo recensente.

BYZARES Dionysio: [gap: Greek word(s)] . Val. Flaccus l. 5.

Byzaresque Vagi ---

Codex alius Byzeres. Adminiculatior erit a Stephano: [gap: Greek word(s)] . Strabo l. 12. Plinius, et Mela Byzeros scribunt. Hinc ab hominum moribus abhorrentes Byzars nominitant. Auienus Dionysium expressit:

Byzerum genes est: diri sunt inde Bechiri.

Quibus consignatis lego in Dionysio Ceporini per I, et H [gap: Greek word(s)] --- Priscian. Periegesi per V: Buzeres primi, quos iuxta terra vechirum.

Omnia recte. Nam Y, et V, A, et E commutantur inuicem.



page 66, image: s066

LIBERTO FROMONDO SOPHO THEOLOGO S.

EXpingis Meteora penicillo nouo, et comtulo repente nonus Apelles exortus [gap: Greek word(s)] . Liberte Fromonde. De Apelle Plinius: Pinxit et quae pingi non possunt, Tonitrua, Bronten, Astrapen. Tu haec: ac praeter haec, Ventos, Maria, Terras Fontes, Flumina, Iridem, Cometas. Hac ratione iacentem, illuuie squallidam, exsanguem, aecolorem Sapientiam animas, enornas, atque ab infantiae crepundijs ad oris Latiaris pulcitudinem reuocas. Profecto talia tecum, qui non gustat, nae ille nesapus est. Nunc vero descende coelo, terrasque velis inuisere, quas stabilitum is. Abstrusiora sapientiae arcana reuetasti penna metuente tingi obliuionis aquis. Ne semper andias Grande [gap: Greek word(s)] . ad pumila, et attenuatae tractationis attegias te voco, ne grauare. Stella quoque coelo labitur,

Quae si non cecidit, ineruit cecidisse videri.

Labere: ecce tibi occurrent quasi in Cimmerio Antiquitatis caelo Cabiri Diuipotes, Cadamitas non metuenda, Calbaria (capiliata, anglabra?) Casmilla immutilata, Coesna integra, si volentia erit, in Capetolio, Cathmus Phoenix, Cassantra Phrygia, Contimax Contimelia, Conuiuialis Qoqus, Cauitio, Comire, Cume, Cynamyia. Quor haec tam abhorrida? Si quaeris: en recentiora, nec minus nubila: Calatica, Camara, Canabum, Caruceum, Causa, Coeleps, Coelum, Cheragra bis odiosa, Chrestianus irrisus, Cistartium coenae instruendae, Cluacina, Collimare, et ad Collimandum Collyria, Conubium Corona licet non Chorusca, Coryti [gap: Greek word(s)] decertati. Cultiusne haec reni deant recemiora, an exoleta ista auro squaleant: an omnia simul euiluere, indicij tui facio, Sophiae corculum. Nobilissima fuit Caesaris stella Plinio, et historiae Romanae tabulis bene cognita, quae Augusti ludis praeluxiti: nos hunc ludum literarium ludimus, mi Fromonde: et tu ludo praefulge.



page 67, image: s067

TRACTATVS TERTIVS C

CABALLVS apud Petronium, Horanum, alios geminante liquida. Item [gap: Greek word(s)] apud Nicetam, et Leonem. Quare miror in Photij Nomocanone [gap: Greek word(s)] vnico A.

CABIRI libentius litera I, quam E scripserim, qui sciam vtroq. modo [gap: Greek word(s)] tradi, vt Statio:

Templa Lycie dabis ---

Potissimum vero quia Origo ex Hebraeo videtur esse, quibus [gap: Hebrew words] potens est Cabiri sunt Diuipotes, vt Varro et Tertull. interpretantur. De ijs quamuis multa Pausanias in Booticis, Himerius, Damascius apud Photium, Apollonij Scholiastes. Strabo lib. 10. Nonnus Bassaricon l. 3. Plutarch. in Marcello, Etymologus.

CACABVS Plino, et Latinis A vtramque absoluente sillabam Eustathio in 1. Odyss. Polluci, Athenaeo. Graecis [gap: Greek word(s)] geminante K. Vbique apud Apicium Cacabulam leges deminutionis figura, et Cacabum vnico C. Huic autem in talibus plurimum tribui par est, vtpote rei, et supellectilis culinariae scriptori ad vnguem. Graecos sequitur Sidonius lib. 4.

Alborum calicum, atque caccaborum.

Etymologus Caccabe scribit adiecto: [gap: Greek word(s)] : Nam masculinum Caccabus, vocabulum omnino improbum. Phrynichi Ecloga: [gap: Greek word(s)] : Per Eta Caccaben dic: nam per 0 inscitum est, Vide hic Nunnesium.

CACHINNVS cum Ch, vtpote Graecum, inquit Andr. Brabantus. Quasi vero omnia Graeca cum Ch, scribantur, et non innumerabilia per C leuatum, etiam primum huius nominis elementum. Atque ipse adeo in Graecis hospes sum, vt hodie nesciam hanc vocem e Graecia ortam, sed [gap: Greek word(s)] . Nam [gap: Greek word(s)] , et alia, et aliena sunt. Lucret. l. 2.

Scilicet et tremulo risu concussa cachinnant.

CACOETHES sillabis omnino quatuor in septima Iuuenalis Satyra, et vibiuis. Perperam [gap: Greek word(s)] Cacoethes, aduersus metri rationem, et Graecotum morem nonnulli. Perperam Merula Cacethes pulsa vocali tertia, quo nomine cum criminatur Politianus l. 11. Epist.

CADAMITAS olim pro Calamitas. Victorin. lib. de Orthogr. Ter. Scaurus, Isidor. lib. 7. Orig. cap. 6.

CADMVS. V. Cathmus.

CADVCEATOR recte. In Lexico Cyrilli reperias: Caductor sillabis omnino tribus.

CADVCEVM scripsere Latini cuiusuis aeui. Ausu barbarico contra scriptorum torrentem nititur Lambinus scripto Caruceo. Sic ille in lib. 1. Horatij ad Odam 10. Hanc virgam [gap: Greek word(s)] appellant Graeci: Latini Caduceum, seu Caruceum potius, vt docti quidam malunt.

CAECIAS ventus, [gap: Greek word(s)] a Caico flumine, vnde spirat per Ae, Etymologus.

CAECILIVS cum Ae, Libri, Lapides Capitolini, alij plurimi. Comprobat Festus in Caeculus. [gap: Greek word(s)] Appiani l. 1. et l. 4. saepius. In Pompeio Plutarchi, et Antiphonte, item in Suida. [gap: Greek word(s)] vocali singularia Strabo l. 5. recensente Casaubono, ac in Tulliana diuinatione recensente P. Victorio. Appiani lib. 3. Ciuilium [gap: Greek word(s)] , alibique. Adde aterum


page 68, image: s068

tantum Librorum mendosorum: Caecilium scribendum censeam. Etiam pro serpente. Quare amplector Pintiani correctionem Plinij lib. 9. cap. 51. A partu coalescit vulnus, quod et in caecilijs serpentibus tradunt.

CAEOINA cum Ae, et N vnico a Caecus. Libri veteres, Lapides, Inscriptiones. Neapoli fragmen marmoreum: C. CAECINA. LARGVS

Romae inscriptio: C. CAECINA. QUVINTILIANVS intercedit Plutarchus in Othone, et Appianus Ciuilium l. 5. creberrime scripto [gap: Greek word(s)] . Alij ex varijs varie norant Caecinna Cecina, Cecinna, vt Corinna Ouidio, ac Pausaniac. Verum postremum hoc ad effigiem deminutiui est ex [gap: Greek word(s)] .

GAECVBA vina Straboni in 5. Plinio, Martiali, plurib. Minus recte sola vocali secunda Dioscoridi lib. 5. ac inibi Hermolao. Vide Aegesta.

CAECVS, non recte alij per Oe. Appianus Parecbola 6. de Legationib. [gap: Greek word(s)] . Pandectae Flor. quod diphthongum exhibeant, cur minus probae Brissonio [gap: Greek word(s)] libro singulari? Hinc Caeculus per Ae Aen. 7. cuius scriptura controuersiosa non est. In tragmentis Capitolinis CEN. AP. CLAVDIVS. C. F. A. N. CAECVS. saepius. Plutarchus in Coriolano: [gap: Greek word(s)] . Nec solum Syllas, et Nigros, sed et Caecos et Clodioseognomina ponunt. Caecus, [gap: Greek word(s)] Glossae ab H. Steph.

CAEDO Latio communicata vox ex [gap: Greek word(s)] Iul. Scaligeri iudicio l. 1. de Causis LL. saepius. Quam vocem biuocali constitutam docet Plut. [gap: Greek word(s)] 8. cap. 6. [gap: Greek word(s)] . Item Ruta caesa in Iure.

CAELIMONTANVS per AE scribi debere, non per OE Romanae docent Inscriptiones, ex quibus vnam adferre satis est, in Quirinali adhuc ad Malum Punicum extantem, in hortulo quondam doctissimi viri Iacobi Sadoleti Cardinalis, quae sic legitur sub Herculis, Iouis, ac in monte sedentis Genij simulacris

HERCVLI. IOVI GENIO IVLIANO CAELIO CAELIMONTIS ANNA SACRVM.

Haec sunt verba Pighij in Tyrannifugio. V. subiectius Coelos, Caelum.

CAELO, scalpo diphthongo Ae integratur, Libri veteres, et Saxa. Ouidius:

At clypeus vasti caelatus origine mundi.

Maro: --- Caelatum insigne ferebat.

CAEMENTVM. Origo illi communicat Ae: est enim a Caedo Caedimentum, post Caementum. Scripsere et numero priore Caementa. Ennsus: Labat, labuntur saxa, caementae cadunt. I ad veterum Orthographica. Sic olim Paimenia pro Pauimenta, Canta pro Cantata, R. procus. pro Reciprocus, aliaque. mulcata placuere. Vitruuitis lip. 1. c. 5. Sed vbi sunt saxa quadrata, sine silex, sine caementum.

CAENINENSES a [gap: Greek word(s)] , Dionysius, Stephanus, vetus Sigonij Lexicon.

CAEPA, CAEPE, Priscian. lib. de Ponderib. Absque biuocali a [gap: Greek word(s)] , vel Caput, Aldus l. 4. Gram. Quo more Cepina Columellae, Cepullae Palladio.

CAEPIT a Capio, et quandoque Faecit inuenias, vt A praesentium a praeteritis non depellatur. Absque ea sonora Cepi, Feci rectius, vsitatius.

CAEPIO cum Ae, Seruiliae gentis cognomen Plutarch. in Pompeio, Caesare Libri, Lapides Capirolini, alij. Nummus argenteus Andr. Lauretain: Q CAPIO. BRVTVS.

PROCOS. Quosdam adspirasse ex Tullij Oratore non est obscurum.

CAEPVS satyro similis, caetera inter canem, et vrsum, nascitur in Aethiopia, Sic nonnulli. At Strabo lib. 17. scribit [gap: Greek word(s)] , Item Photius in Biblioth. et Ceresias.

CAERELLIVS Ae, et liquida repetita, Libri, et Saxa Manutij pide.

CAERETANI primam inuadente prima diphthongo. Inscriptio apud Vrsinum:

PAEDAGOGO. PVERORVM. CAERETANORVM

Stephanus: [gap: Greek word(s)] . Caere, cinitas Etruriae, gentile Caeretanus. Est enim Caere appellatum ex [gap: Greek word(s)] flatu difflato. Sic plantae in alienum solum translatae degenerant. Dionys. Hal. l. 1. 3. 4. per H superius adiectiuum pingit: Strabo l. 5. [gap: Greek word(s)] Caeretani, et thermae Cacretanae.

CAERIMONIAE prima cum diphthongo Ae. secunda cum I. Ita Lapis peruetus in villa Rodulphi Pij Cardinalis Carpensis. Festus: Caerimoniam causam alij ab opido Caere dictam existimant, alij a Caritate dictam indicant. Isidorus lib. 6. c. 19. Proprie autem visum est doctoribus a Carendo


page 69, image: s069

appellari Cermonias, eo quod quae in sacris diuinis offerutitur, in ipso vsu carerent homines. Idem sensit Massurius Sabinus apud Gell. l. 4. c. 9. Macrob. l. 2. c. 3. et l. 3, c. 3. Val. Max. l. 1. c. 1. Inde enim institutum est sacra caerimonias vocari, quia Caeretani ea in fracto reip. statu perinde, ac florente coluerunt. Vide Liuium lib. 5. Strabonem l. 5. Sunt qui a Coelo trahant appellationem, quod Caerimoniae ad coelestium honorem pertineant. Alij nuda E scribunt a Cerus, quod prisca Lingua Sanctus est. Alij a Cerere Cerimonias: est que in veteri Glossario: Cerinonia, [gap: Greek word(s)] Vel. Maximum adhaero, scriboque per I in secunda sede inclinamento a Caeritib. facto Caerimoniae. Adstruo Proportione Alimonia, Mercimonia. Manutius editione primula per E scripsit prisca in affirmationem Inscriptione producta: post de sententia decedit. Neque veto pro Cereris Sacris dubitem ab sque biuocali scribere, vt in Glossario.

CAESARAVGVSTA dictionum coniugio, Strabo, Mela, Plinius: earum diuortio Ptolemaeas, ac Paullinus Caesarea Augusta.

CAESARIES cum Ae. Causam attexunt a Caedendo, Ac si in crinibus locum habeat:

Extremumque diem primus tulit ---

Perdiu intonsi fuere Romani. An per metaphoram ad crines. referas a tela? habet enim tela in ora summa capillitij instar fila propendula, cui caesaries non vfque absimilis: Homerus [gap: Greek word(s)] --- Etymologus inde ortum ducere videtur.

CAESENA ex Libris, ac veteri Inscriptione, Manutius.

CAESETIVS cum Ae, familia Romana, Libri, Saxa, Consuetudo Graeca.

CAESIDIENVS, quam Caesidenus malim cum Vrsino in 3. l. de Orat.

CAESIVS cum Ae, a Caelo venire volunt.

CAESPES que Caesus pes e solo, a Caedendo. [gap: Greek word(s)] . vocat Plutarchus. In veteri Codice Ausonij diphthongum inesse testatur Vinetus. Cesposus extra diphthongum lego in nouissima Columellae editionel. 10. ac in Heruagiana. Similiter inibi Cespes, atque in Libris plurimum vulgo tritis auctorum aliorum. Festus etiam post Cerritus, Corrones, Ceruus ait ordine seruato: Cespes est terra in modum lateris caesa, consessus Originem, diphthongi partem deterens. Alij ab antiquato Cepio, vt sit terra cepta, seu Capta.

CAESTVSvocantur et ij, quibus pugiles dimicant, et genus quoddam muliebris ornatus. Festi vox non secantis haec, et Caestus collocantis Caesones inter, et Calasim. Qui fit, vt de eius mente diphthongus pareat in priore sillaba. Qui Festus Cesticillum scribit E simplici. Probi vox alia l. 2. Hic cestus tunica Veneris huius cesti: hic caestus pugilum, buius Caestus. Virgilius:

Quid siquis caestus ipsius, et Herculis arma Vidisset.

Et orthographia distant, inquit, et declinatinne. Distinctus hic placuit Vineto in Ausonij Epigramma 91. et Andreae Brabanto. Praeplacet Festus; nihil distinguens: Caestus vocantur et ij, quibus pugiles dimicant: et genus quoddam muliebris ornatus. Verum a Festo discedo primae scriptione. Explicatius. Cestum absque diphthongo Veneri tribuit Horaerus Iliad E,

[gap: Greek word(s)] ---
Dixit, et a pectore soluit cestum lorum varium.

Homeri Interpres: [gap: Greek word(s)] : Baltheum sic vocatum a multiplicibus suturis suis. Nonnus lib. 40. Homero similiter:

[gap: Greek word(s)] ---
Cingite punctum lorum nuptiarum ornamentum.

Iterum lib. 33. [gap: Greek word(s)] :

Cestus, seu, Punctum lorum vicit clypei mei lorum.

Addit his Etymologicum: [gap: Greek word(s)] : Aut a Cazo, quod est Orno, verbale nomen oritur, quod est Castos, et Cestos. Cestus runica Veneris. Sic Etymol. [gap: Greek word(s)] : Cestus Veneris vestis: abusu autem omne vestimentum mulierum imaginationi seruiens. Noto etiam Homerum, aliosque oratione pleniori dixisse [gap: Greek word(s)] : alios detecta [gap: Greek word(s)] Cestum. Sic pugilum Cestus Pausaniae in Eliacis, et alibi pluribusque auctorib. [gap: Greek word(s)] , Lora. Iterum nota Cestum Veneris [gap: Greek word(s)] interpreti Graeco, et Etymologico. Quibus expositis dico vt a Veneris ornamento, et Iunonis apud Themist. Or. 6. ad quoduis muliebre catachresi Cestus transfertur: sic a muliebri ad virile: vt quod in Venere varium, et laudabile: sic in pugile congestus plurium lororum fabra intertextorum arte Cestus diceretur Aen. 5.

Taurorum ingentia septem
Terga boum plumbo insuto, serroque rigebant.

Moxitem: --- Ipsa

Huc illuc vinclorum immensa volumina versat.


page 70, image: s070

Erant enim hi pugitum cestus multa ex bubulo corio cingula inter se conuoluta, suta, et in extima facie ad ornatum varie interpuncta, quib. pugiles ornabantur, et armabantur. Vtrumque ansim E simplici notare securus Festi, quem certum est errare, dum Cestum Veneris diphthongo pingir. Meliora quaeq. Martialis monimenta vocalem persolam oggerunt: Cestum de Veneris sinu calentem. Item: Ate luno petat Ceston, et ipsa Venus. Eadem contidentia Seruium in 5. Aen. et Probum improbem, qui rebus differentibus diuersas indunt figuras. Quasi vox vna diuersas non designet res. Arque vt Homero [gap: Greek word(s)] est Veneris: sic Cestus crudus Graeciae Georg. 3. [gap: Greek word(s)] sunt Apollonio lib. 2. Argon. Amplius dico. Vt Festus Caestum pro vtioque habui: ic ego Cestum. Et vt tolera bilis hac in voce sit diphthongus, memento notae nostrae in Aegeria, Aegesta, alijsque subiectis, et [gap: Greek word(s)] Origine posci. Ne quidem declinationis distantiam agnosco, nisi me Nonius vanis ludit imaginibus proferens ex Varrone Vae vistis [gap: Greek word(s)] : Dicat pugilis spectator is. [praefuit complexe Spectatoris ] qui miserum putatis vinci, quaero a vobis, si aduersarius supercilia mi cestis descobinarit, numquh vestrum sua mihi est daturus? Viden' Cestus pugilum eodem cum Veneris Cesto inclinamento? Deinde Cestillus, Cestillus, quid aliud, quam lororum, rerumque similium congeries? Quae tamen biuocali nusquam scripta. Attexo ex Varronis lib. 1. c. 8. Funiculo, aut vinctu: quod antiqui vocabant Cestum. Nec Hermolaüs Barbarus in 35. Plin. c. 11. differitarem agnoscit vllam. Qui supra apud Festum pro Cesticillo reposuit Circitellum, aut Circitillum, temere fecit.

CAETERVS Origine poscitur: Origo significantia: scilicet a [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] sola (fievet enim [gap: Greek word(s)] cum Ch Cheterus ) sed vt [gap: Greek word(s)] [?] more modoque Graeciae maioris. Ve [gap: Greek word(s)] Thraeces. Diphthongi partem deteric Manutius, cui adstipulatur Inscriptio, quae Lugduni:

INTER. CETEROS. CONVETERANOS

Irem XII. Tabulae: LIBEROC. CETEROC. CEMEL

SI. VENVM. DVVIT. SVI. IVRIG. CONTO

Cetarum Cato de RR. cap. 114.

CAIPHAS, CAIPHA, vt Iudas, Iula. Prius Matthaei est: Syrorum alterum.

CAIVS, CAIA a parentum gaudio, libellus Val. Maximi nomine vulgatus. Praestat [gap: Greek word(s)] Gaius Caius, a terra ob antiquitatem. Caeterum C scribitur, G pronunciatur. Terentianus: Asperum quia vox sonorem leuiore interpolat, Vel priores G Latini nondum ab apice finxerant. Caius praenomen proinde C notatur, G sonat. Idem Fabius. alij. Neq. ignuro, quod Cains, Caia sit Dominus, Domina interdum, vt in illo Vbi tu Caius, ibi ego Caia. Hoc eo fit, quia [gap: Greek word(s)] loci, terraeque suae plerumque sunt Domini. Neque ignoro [gap: Greek word(s)] in veterib. ad Aeschylum, et Aristophanem Scholijs Nobilem esse, item apud Hesychium.

CALAGVRIS. CALAGORIS, CALAGORRIS in vetustis Codicib. Vineto tractatis.

CALAMINAE insulae in Lydia probantur: Calminae [gap: Greek word(s)] in Lycia a fonte, quem Calmin Stephanus, alij Calaenon, aiij Calaemon, alij Calbin vocant. Vide Parrhasium in lib. 2. Claudiani de R. Pros.

CALAMISTER, CALAMISTRVM varia Orthographia. Cicero in oratore: Nicalamistra quidem adhibebuntur. Ita scripsit et Varro teste Sosipatro. Plautus Curculione: Pecten, speculum, calamistrum meum.

CALANTICA, L, A, N secundam integrantibus sillabam apud Apuleium, Ausonsum, Nonium Marcellum, et Iustinianum recte scribi censuerunt docti multi. Recto iudicio: caetera namque deteriora. Florent. Exemplar Vlpiani tit. 2. l. 34. D. Calautica per V. At in vetere Glossiario Cacautica per C. In Seruij Commentarijs super decima Aeneide Calatica pulso N, siue V.

CALARITANI non recte: apud D. Aug. tom. 6. l. de Haeres. rectius Caralitani. Deleta item apud Plinium Calart, Caralim Pincianus restituit. Et Molani viri non aduersis Musi nati, sed Theologiae paulo magis lib. 1. de Fide Haeret. seruanda c. 10. peccatur scripto, Ianuarius Episcopus Calaritanus. Huius Molani scrinia compilarunt duumuiri illi, qui nouiter eandem incudem tutuderunt, Scribit et Priscianus lib. 2. A Caralis Caralitanus. Consentius in Arte: Vicus Caralis, vrbs Caralis. Cinus scriptor ex antiquissimis: Munitus vicus Catalis. Claudian. de bello Gildonico: Tenditur in longum Caralis --- Apud Stephanum geminatur vda: [gap: Greek word(s)] Casaub. in prooemio ad epistolam Nysseni non recte: Caralitani, siue Calaritani: hoc enim ambigentis est. Strabo lib. 5. [gap: Greek word(s)] . Mela lib. 2. c. 7. Vrbium antiquissimae Caralis, et Sulchi. Liuij lib. 23. Caralis est numeri pluratiui: Caralis pernenturus erat, saepius. Similiter Melae. Ortelius Calaris, vt plinias, et Mela. Caralis Hirtio: vel Carallis, vt Ptolemaeus habet. Carnalis habet corrupte Pausanias in Phocicis. Haec ille, quem in


page 71, image: s071

Vindicijs suis secutus doctus iuxta, ac pius vir Maximilianus Thieulanius. Mecum scribunt Glareanus. ac Sigonius.

CALASSIRIS gemino sigmate videtur scripsisse Pollux l. 7. c. 16. Vnico Democritus, Aristophanis Interpres, Hesychius, Suidas, Eustathius, vt Osiris, quod rectius.

CALAVRIA per V, non per Best Plinij l. 4. c. 12. Contra Troezenium Calauria quingentos passus distans. Pomponius: Litori proxima Troezenio Calauria. Idem ex Strab. Pausan. Regio autem Italiae Calabria per B, non per V: id peperit distinctionis gratia, vt notat Eustathius, et Stephanus: [gap: Greek word(s)] . Calabria Italiae vicina. Calauria insula pumila prope Creten. De hac prouerbium; [gap: Greek word(s)] . Delum, et Calauriam incolere, diuinamque pytho, ac ventosam Taenarum par est. V. et H. Stephan. lib. de Abusu L. Graecae, Plutar. in Demosthene: [gap: Greek word(s)] . Terrefactus in Calabriam transijt. Qua in re [gap: Greek word(s)] Pausaniac in Atticis scribitur edente Silburgio. Atqui haec ipsa etiam [gap: Greek word(s)] scribitur, vt [gap: Greek word(s)] . aliaque forte ex vitiata pronunciatione nata. Certe Harpocrationis Lexiconex Demosthene, et Anticlide per Y profert.

CALCIO, CALCIVS per I scribit Eutyches: neque verbis in E O primae coniugationis a se enumeratis adiungit. Item Excalciatur, quod [gap: Greek word(s)] Excalciat Varro substituit in Pseudapolline. Martialis: lib. 12. Epigr. 45.

Hoediua tibi pelle contegenti
Nudae tempora, verticemque calnae:
Festiue tibi, Phoebe, dixit ille,
Qui dixit caput esse calciatum.

Quod in plurimos hodie Conuenit. Per E in Maiij Titulis: CALCEEIS. PVNICEEIS Variantia in vsum recepta.

CALCIS, non Calx nominandi casu prae ferunt Isidori Lihri cap. 1. lib. 11. Lancis similiter lib. 20. cap. 24. Neutrum scribi probat Grialus: nec eum ego. I ad tractatum de Variantia. Vtrumque recte: bisyllabae voces licet insolentiores sunt.

CALEO, et per Or Calcor scriptum veteribus, Priscian. l. 8. et Caper. Inde est Plauto Caletur in Trucnlento.

CALIDIVS vnica L, familia Romana, Libri, et Saxa Manutij.

CALIDVS, CALDVS. Fabius lib. 1. cap. 6. Augustus quoque in Epistolis ad C. Caesarem scriptis emendat, qaod is Calidum dicere, quam Caldum malit: not quia iliud non sit Latinum, sed quia sit odiosum, et vt ipse Graeco verbo significanit, [gap: Greek word(s)] . Tum multum literatum agnoscir, cui scriptum Calefacere Sillabis quinque, ac mox subindicat Calfacere mollius esse, ac tritius. Ergo Laberius apud Varronem dixit in Aquis caldis. Varro l. 3. de RR. c. 2. Sole caldo. Idem l. 7. de LL. Caldius, caldissimun a caldo. Idem [gap: Greek word(s)] Cadis pedibus. Iterum l. 4. de LL. Calixa caldo, quod in ea calda puls apponebatur, et caldum eo bibebant. Quae Origo non optima; nos in eam, non inquirimus. [gap: Greek word(s)] verius. Cn. Matius in Mimiambis: Sinuque amicam recipere frigidam caldo. Cato c. 6. In agro caldo.

Serenus: Adiecto piperis medicatur puluere calda.

Horat. Sat. 4. Caldior est.

Calda etiam pro Calida 1. 19. §. Istud nobis, D. Locati.

Martialis: Iam defecisset portantes calda ministros.

Lucillius Satyr. l. 7. Primum fulgit, vti caldum est fornaciu' ferrum.

Ratio vt a Cruor, Crudus, Crudus: sic a Calor Calidus, Caldus. Inde est Caldatus apud Pedianum in Milonianam: inde Caldaria. 1. Reg. 2. c. quae alijs Caldarium. Inde Caldor ignis Apul. l. 2. Apud Varronem ex vetere Libro: Qui caldor e coelo. Vide Gellium 1. 19. c. 4. Iterum Varro ipse l. 1. de RR. c. 41. Ideo sequitur caldorem. Inde Calfacto, Calfio, Concalfacio, Rjcalfacio, Calfacio, quod postremum modo quatuor, modo quinque sillabis a Charisio lib. 3. scribitur. In Ibin:

Nondum calfasti velitis hasta solum.

Capitolinus in Pertinace scribit Vasa Samnitica calfastandae resinae. Cicero lib. 2. de Orat. Brachium concalfecerit.

Ouid. Metam. 8. Caede recalfecit ferrum. ---

Idem l. 2. de Arte: --- Tepidamque reealface mentem.

CALDVS denique Romani cognomentum est in Capitolij fragmentis. Neque ego tam caldus, Calidum vt exspuam.

CALLIDVS vda congeminante. NamTullij verbis 3. de Nat. Deorum, is est, cuius animus


page 72, image: s072

vsu, manus opera concalluit: versutus, cuius mens celeriter versetur. Idem 3. de Off. de segni illo, ac frigente ad sese Annibali reddendum: Veterator, et callidus. Accius infra insinuat. Lucretius lib. 6. Callida Musa, experta, exercitata. Terentianus:

Instat callida cautio,
Ne sermo ambiguum sonet.

Horat. lib. 3. Oda. 11. Tuque testudo resonare septem Callida neruis.

Scio callidos ingenio plerumque calidos: Plautus Asinaria:

Qui ad heri fraudationem callidum ingenium gerunt.

idcirco vocum confusione vtemur in scribendo? Scio in Tullij Libris veterib. vnicum L hac in voce Victorio occurisse: at non Mercurio, opinor, dextro: Scio dicta Liuio calida consilia, et Plauto:

Cedo calidum consilium cito.

At consilia calida, sunt eadem teste Tullio lib. 1. de Rep. periculosa, sunt praexipitantia. Calleo consimiliter. Pomponius Pictorib. Mirum ni haec Marsaest: in colubras collet cauticulum. Plautus cogit in Persa: Plus calleo, quam aprinum callum callet.

In poenullo: Quid opus verbis? Callum aprugnum callere aeque non sinam. Accius Decio: Quod periti sumus in vita, atque vsu callemus magis. Manifesto indicio D. Aug. lib. 16. de Ciuit. cap. 2. Haereticorum genus calidum, et callidum.

CALPE absq. vllo spiritu, quin rectum sit, dubitet nemo: licet in Libris veterib. Chalpen esse testetur Carrion Not. ad lib. 1. Val. Flacci. Id mihi durius est faba, et lapillo.

CALPVRNIVSP non afflato, neq. in F verso, Libri, Saxa Capitolina, alia. Deducunta Calpo Numae F. Plutarchus in Numa: [gap: Greek word(s)] . Lucanus in Panegyrico: Vt domus a Calpo nomen Calpurnia ducat. Festus. Appianus Libycis [gap: Greek word(s)] . In Hispello Sabinorum: IVNONIS. IVG

SEX. CALPVRNIVS.

Contra in Appiani fragmento:

L. SCRVTARIVS. L. CALPHVRN. Q.

Est et Pandectis Florentinis Calphurnius vulgario more, vt refert Brissonius Libro singulari [gap: Greek word(s)] . Item In scripioni arae Britannicae apud Camdenum.

CALVARIAEmons in sacris, alibiq. recte. Lexicum Cyrilli per B. [gap: Greek word(s)] , Haec Calbaria. Idem saepissima vice B pro V subijcit, et V pro B. Sic Columuarium scribit, Valuus, Baluucio.

CALYDON cum Y Graiorum. Ita Homerus, [gap: Greek word(s)] inCatalogo, Strabo, Pausanias, Graecia vniuersa. Maro lib. 7.

Ipse Deum antiquam genitor Calydona Dianae:
Quod scelus aut Lapithit tantum, aut Calydone merente?

Iterumq. in vndeeimo. Ouid. Metam. 8. alibiq. Lucanus. Poscit Competentia Calycadnus, Calydna. Andreae Brabanto scribenti Strabonem I Latinorum scripsisse frons nulla fuit. Nam l. 5. vna facies inscripta est Y Graiorum plus vice triplici. Caledon cum E alio sub coelo est: vnde Caledonios Britannos legas Lucani l. 6. quo loco Libris calamo exaratis olim est Calidonios Vineti fide. Eodem modo Carrion in lib. 3. Val. Flacci scribit Calidone satus.

CAMALODVNVM Britanniae opidum priores duas sillabas prima diffiniente vocali, tertiam quarta: licet in peruetusto Plinij Codice sit Camaladunum. Ptolemaeus Camum Ludonum appellat, Tacit. 1. 14. Camulodunum.

CAMARVS, non Camurus, lib. de verbis dubijs Fl. Caper. Verum in cunctis Virgilij Codd. mihi visis Georg. 3. --- Camuris hirtae sub cornibus aures.

Vbi neque per A, neque per V, sed per E Cameris alij legunt.

CAMARVS, seu Camarum piscis etiam est scriptus vnico M, veteri opinor Consuetudine. Festus: Bonam naritam, et comarum, et tagenia. Etiam apud Hesychium [gap: Greek word(s)] , inquit Ios. Scal. in Varr. de LL. At Plinio dicitur gemino MM Cammarus l. 31. c. 8. Columellae l. 8. c. 15. Aquatilib. autem cibis, si sit sacultas, datur cammarus, Martial. l. 2. Epigr. 43. Iuuenalis Satyra 5. Gaza, Scaliger P. alij G litera nomen hoc ordiuntur: sic edidit in Iuuenale Stephanus.

CAMARA, CAMERA. Latini per E Tacitus lib. 3. Histor. Fabricatis repente nanibus, quas Cameras vocant. Sueton. in Neron. c. 34. Camerae ruina. Propert. Nec camera auratas inter eburna trabes. Cicero ad Q. Fratrem, Sallust. in Catil. Nonius, Manutius, alij. Vnus Verrius Flaecus Camaram scribendum per A Latinos inter est opinatus. Fl. Sosipater lib. 1. Camara dicuntur, vt Verrius Flaccus affarmat, non Camera per E. Sed Lucretius Cameraeque caminis ex cratibus dicendo etiam Cameram dici posse ostendit. Graecis [gap: Greek word(s)] . Tom. 2. de Cruce [gap: Greek word(s)] legas. Sic ex Graecorum [gap: Greek word(s)] quod est apud Stephanum, Latini Pateram tornauere. Nec


page 73, image: s073

omittendus Photius, qui Agatharcydem censorie notat, quod [gap: Greek word(s)] vocem minus Atticam vsurpauerit. Vsurpauit et Strabo lib. 11. vbi de Heniochis: [gap: Greek word(s)] . Graeci vocant Camaras. Vnde Contubernales, aut familiares vsu hodie receptissimo Camarades, Esaías. [gap: Greek word(s)] .

CAMBISES cum in septem MSS. Eusebij Codicib. inuenisset Pontacus: addit. Nefas fuit recedere a caeteris, cum iam receptum sit apud Pausaniam, Strabonem, Plinium, Xenophontem, Suidam, Ieronymum, Iustinum, Aelianum, Eusebium, Lucianum, et apud omnes bonos auctores Cambyses. Certe linguae Graecae ignoratione saepius literae Pythagoricae cornu alterum defractum est. Sic etiam Eustathius.

CAMELVS, C non asperato, omnes. Vni Etymologo scribitur. [gap: Greek word(s)] . An priori loco scriptum oportuit [gap: Greek word(s)] ; Iudaei namque [gap: Hebrew words] dicunt. Et lubricum est ex y charaxare [gap: Greek word(s)] .

CAMERINA per E in secunda sillaba est in Aeneide tertia:

Apparet Camerina procul ---

Habet et Seruij Exemplar [gap: Greek word(s)] , Solini, Eusebij, Plutarchi in Mario. Per A in secunda Scribitur Diodoro l. 14. vsu densissimo, Pindaro Oda. 4. 5. Olymp. Sibillinorum l. 3. Polybio, Straboni, Plinio, Stephano, Suidac Aldi, Didymo, atque Eustathio. Denique prouerbio scribitur per A: [gap: Greek word(s)] . Vide, quae ad Silium olim notobamus l. 14.

CAMILLA filia, Casmilla mater. Aen. 11. --- Matrisque vocauit

Nomine Casmillae mutata parte Camillam.

Sic Pesnas, Coesnas scripsit Antiquitas teste Festo, Pennas, Coenas, et Casmoinas pro Camoenas. Similiter quem admnistrum in mysterijs Varro l. 6. de LL. Casmillum nominat, Strabo lib. 10. [gap: Greek word(s)] , et Plutarch. in Numa de Mercurio. Pacuuius:

Coelitum Camilla exspectata aduenis: salue hospita.

CAMOENA. Antiquitas Casmoina, Varro, Festus. O de biuocali deterit Vinetus, quod in epistola semigraeca ad Axium Paulum [gap: Greek word(s)] reperisset: At biuocalem vindicat ipsa prisca scribendi ratio, sicur Proilium, et Proelium. Scriptum fuit etiam Casmoena.

CAMPIDOCTORES a Docendo dictos insinuant ista Lampridij in Alexandro: Certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas, et Germanos, et Persat emittere. Ij erant quasi campestris artis, et meditationis bellicae, quae in campo fiebat, doctores. Idem et Armidoctores. Glossae Campidoctorem, [gap: Greek word(s)] , et Armidoctorem, [gap: Greek word(s)] exponunt. Stewechius reiectis Scriptis libris mauult Campiductorem, per V, multaque congerit, vt Ducendi, ductandi, Ducatus verba militi aptet. Nemo negat. sed inualide probant eius scribendi rationem, vel ex pluribus Vegetij locis repudiandani. Vnum nobis officiat fortasse. Graecis scilicet [gap: Greek word(s)] seribi. Sed Graecis, quibus Ou pro O, vel [gap: Greek word(s)] scriptitari sollemne. Plutarchus in Fabio [gap: Greek word(s)] , Ouicula.

CAMVS extra spiritum. [gap: Greek word(s)] Aeolib. magnaeque Graeciae. Chamus deprauatis inest editionibus Codicis sacri. Pollucem videl. 1. c. 10. Suidam in [gap: Greek word(s)] Etymologum in [gap: Greek word(s)] . Dialecto Cemus, Hesychius.

CHAMOSadspiratum idolum est, quod alio nomine Beelpegor, inquit S. Hieronymus.

CANA, si locum significat per vnum N: sigermen, per duo Canna. Venerabilis Bedae vox est in Orthographia. Addo ex Aristot. l. 6. de Histor. Animal. cap. 12 Channam asperato C piscis esse vocamen. At Canna Originis est Hebraicae [?] Exod. c. 25. c. 32. Isidorus l. 17. Orig. c. 7. Sane sciendum, quod Latinum Canna de lingua Hebraca sumtum est: apud eos enim Calamus Canna est.

CANABIS, CANABE, CANABVS, CANABVM.

CANABE, non Canabis praecipit Fl. Caper lib. de Verbis dubijs. Canabum lib. 19. c. 27. Isidor. Similiter per VM scripsere Columella, Gellius. Varro lib. 25. Rerum H. Graeci magis tanabo, et stuppa, cacterisque satiuis rebus. Duplicaueris Vdam ritu maiorum, praesertim Graecorum. Dioscorid. lib. 3. [gap: Greek word(s)] Pollux lib. 7. [gap: Greek word(s)] . Cancabus lino res similis. Hesychius: [gap: Greek word(s)] , ad cannabim exsudare. Persius: Vbi torta cannabe fulto Coena sit in transtro? ---

CANCRI casu patrio. At Lucretius in 5.

Canceris vt vertat metas ad solstitialis.

Item Catoni Canceres.

CANISTRVM vnico N. Non est a Canna, in quo ineptit veterum quis: sed e Graeco [gap: Greek word(s)] , siue [gap: Greek word(s)] , quando vtraque scriptio notatur a Polluce lib. 10


page 74, image: s074

cap. 23. Festi manus haec: Cana dicunt Graeci [inter eos Homerus] nos Canistra, et per demintutionem canistella.

CANOPICOostio Nili, a Canopo Menelai gubernatore, vt serunt, dicta, Plin. l. 5. cap. 31.

Silius lib. II. Memphis Amyclaeo passim lasciua Canopo.

Sic Latini cum P. vt Fabius tandem mirari desinat Tullium cum Pdixisse Canopitarum exercitum: ipsi Canobon vocant, inquit, Recte: nam ipsi Graece sic vocant. Graeci autem, Strabo lib. 17. (vbi eadem Plinio tradit) Dionysius A fer, alij per [gap: Greek word(s)] , similiter scribunt. Nota est Etymologici: [gap: Greek word(s)] : Canopus dicendum, non Canobus: vt [gap: Greek word(s)] .

CANTERIIprominentes ad extremam suggrudationem, Vitruuius l. 4. c. 2. Cannius adspirat, returque ortum ex [gap: Greek word(s)] . Baldus in cum Vitruuij locum sic cum iudicio notat: Vsus tamen obtinuit, vt apud meliores sine Spiritu scribatur, quod fecit hoc loco Philander. Ei fauet Hippocrates lib. de Articulis scripto [gap: Greek word(s)] .

CAPHAREVS Solinus, et Latij Poetae. Solini tamen Libri nonnulli Caphereus per E in medio, itaque esse Plinio testatur Salmasius. Graecum, inquit, [gap: Greek word(s)] : non et [gap: Greek word(s)] .

CAPITOLIVM vocali tertia secundam absoluente sillabam. Graeci sic aliqui: per [gap: Greek word(s)] Etymologus, ac plures.

CAPPARIS Dioscoridi, Suidae, alijs: Palladio Cappar. l. II. tit. II. Thymum, origanum, et cappar. Sic Baccharis, Bacchar, Saccarum, Saccar. Prius P ex M prouenisse Etymologus ariolatur, quo indicio duplicandum est P.

CAPPELLANI gemino PP, gemino LL, si Vuala fridum Strabonem audimus, cuius haec sunt: Dicti sunt autem primitus Cappellani, a Cappa B. Martini, quam reges Fraucorum ob adiutorium victoriae in proelijs solebant secum habere, quam ferentes, et custodientes cum caeteris sanctorum reliquijs clerici, Cappellani coeperunt vocari. Vsus deterior patibularem literam vnam depulit, et signirficatum protulit.

CAPRA vbi non? Caprea tribus sillabis Horatius Epoda 12.

Vt panet acres
Agna lupos, capreaeque leones.

CAPVA per V Latij rectissime, ac paene necessario: Capya, vel Capye Y Pythagorico vix tolerari potest, et si Doctor Bartius de eo, quod certo loco. Capyam per Y Graecum, non per V. scribendum putet fultus Pandectis Florentinis, et legat. Aeneid. 6.

Et Capys: hinc nomen Capyanae ducitur vrbi.

cohtra fidem omnium Codicum, contra Varronem, qui Campanam vrbem, probat: Capyanam, aut Capuanam repudiat. Neque ignoro plurimas ab ducibus, auctoribusue vrbes in Italia denominari. Sed et illud scio Capuam a Capite, et Campuam a Campo, Campanosque verius opinatos veteres scriptorum. Plin. l. 3. c. 3. Capua a XII. campodicta. Sic in Silianis Plinium ereximus. Strabo lib. 5. Capuam nomen habere scribit. quod duodecim Etruriae vrbium Caput: [gap: Greek word(s)] : Duodecim conditarum vrbium, quasi Caput Capuam nominarunt. Flor. l. 1. c. 16. A Campo et planicie. Liuius. lib. 4. Vnlturnum Etruscorum vrbem, quae nunc Capua est. i. Samnitibus captam: Capuamque duce eorum Capye, vel (quod propius vero est) a campestri agro appellatam. Tullius contra Rullum fauet: Capuam --- horreum Campani agri esse voluerunt. Sex. Pompeius: Alij a planicie regionis, quae minime montosa. Certe a [gap: Greek word(s)] seu Campo mollius fingitur Campanum nomen amicum Varroni. etsi quaedam Inscriptio aliter.

CAPVT per T ex Vsu, et Origine. Hesychius cum dixisset, [gap: Greek word(s)] : Capus enim est Spiritus, adstruxit haec: [gap: Greek word(s)] : Cephale apud Romanos Caput dicitur, quod caetero corpore celsius cum sit, ab aura plusculum affletur. Veterum Monimenta Capud per D, vti Vol. 1. demonstratum.

CARADOCVS scribendum I. Lipsij iudicio in Tacitum, Britanniae regulus fuit. Dioni Cassio Cataratacus cum A quartum repetito: Zonarae Caratacus, alijs Catacratus, vna sillaba minus.

CARALIS. V. Calaritani.

CARECTVM vnico R. Ecloga 3. Maro: --- Tu post carecta latebas. Haut probo Glossas, quib. est: [gap: Greek word(s)] , Sepes, Carrecta, Carrectum. Et nota Variantiam singularij numeri.

CAREOR scripsere veteres teste Prisciano l. 8. non solum per O Careo. Firmauit Cato, cui dictum Careo pecuniam. Item Lugduni Inscriprio in coemererio S. Pauli:

PLENA. DOLORIS. QVAE. FILIOS. DVOS. CARVIT

Plautus Curculione: Id, quod amo, careo. Ouidius in Epistolis:



page 75, image: s075

Virque mihi demto sine carendus abest.

CARISIVS Flatu difflato, si Musis placet, ex Nummis varijs. Antiqua Inscriptio Romaae apud Atilium Delphinium, et Origo [gap: Greek word(s)] postulant. Lipsius semper adspirat. Scalptoribus, et cusoribus visum aes, et marmor satis asperum: altera Flatus asperitate supersederunt.

CARMENTES, an Carmentis? Veteri certe Latio bene cognita vox. Mentis primore casu, postilla Mens, vnde Nicostrata nominata Plutar. in qq. Romanis: [gap: Greek word(s)] , hoc est Carens mente, vnde nomen. Neque Carmentam respuo.

CARNVTES. Annaei Senecae Liber antiquissimus sillabisquatuor Carnuuites. Item in vetusto Gallicarum prouinciarum Catalogo Carnotes per O. Apud Ptolemaeum Carnutae. Sic Druides, Druidae: Satrapes, Satrapae.

CARTAGINIENSIS [gap: Greek word(s)] , non Cartaginensis [gap: Greek word(s)] . Ita Pandectae, Manutij Saxa, Ennius: Ferro qui feriet, mihi erit Cartaginiensis. Priscianus lib. 4. Si sunt tertias declinationis, abijciunt extremum S, et adsumunt Ensis, vt Pistor, Pistoris, Pistoriensis: Cartago, Cartaginis, Cartaginiensis. Ciceronem, et Sallustium vbique hoc nomen sex constituisse sillabis idserit Pamelius in S. Cyprianum. Totidem scribit, ac praescribit Politianus epistola ad Barthol. Scalam, et Sigonius in Epitomen lib. 14. Exstat in antiquo Marmore Epigramma in Transtiberina regione eadem verbi facie. Aliter Carthagenae in Hispania:

CARTAGINENSIS. E II. SICELITANVS

Iosepho Scaligero acceptius est Cartaginensis sillabis quinque. Vide Kartago. Similiter in causa dissimili ex Monumento antiquissimo Intercatenses, quam sex sillabis Intercatienses, potius est Pinciano in Plinium. Romae in hortis Carpensibus:

PROC. TRACTVS CARTHAGINIENSIS

CARTEIA Silio, Val. Maximo, Liuio: Stephano cum Ae biuocali [gap: Greek word(s)] Poetis Carteia, [gap: Greek word(s)] .

CARVILIVS, [gap: Greek word(s)] Dionysij lib. 2. edente Silburgio, Velleij lib. 2. Inscriptionibus non paucis. Alij per B volunt Carbilius. Plutarchi tom. 1. in Rom. qq. legas [gap: Greek word(s)] , et post in liberti nomine [gap: Greek word(s)] per Iota. Apud eundem in Numa [gap: Greek word(s)] per iota.

CARVNCVLA Tullius lib. 2. de Diuinatione, alij. Carnicula in Cyrilli Lexico scribitur pro [gap: Greek word(s)] . nec temere. Nam et Carnis in recto fuit. Et vt non fuerit, ab obliquis [gap: Greek word(s)] Caro potuit oriri.

CARVS, CARITAS pulso spiritu, Libri veteres, Manutij IL. Saxa, Pandectae Florentinae, Iul. Scaliger lib. 1. de Causis LL. cap. 22. qui olim dictum Charus non abnegat. Eo ducebat Origo a [gap: Greek word(s)] : sed H ignorauit Graecia maior. Certe sunt haec Theologis nostris synonyma [gap: Greek word(s)] , Caritas, Gratia, et si inter alios super hoc velitabatur olim doctor Lagopolitanus. Verti autem sillabarum modulos haut nouum. Ipsi Tullio aut idem sunt Gratia, et Caritas, aut paene idem his in locis lib. 1. de Natura D. Epicurus vero ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dijs immortalibus et opem, et gratiam sustulit. Cum enim optiman, et praestantissimans naturam Dei dicat esse, negat idem in Deo esse gratiam, tollit id, quod maxime proprium est optimae, praestantissimaeque naturae. Quid enim melius, aut quid praestantius bonitate, et beneficentia? qua cum tarere Deum vult, neminem Deo, nec Deum, nec hominem carum, neminem ab eo amari, neminem diligi vult is. In pede libri, Deinde si maxime talis est Deus, vt nulla gratia, nulla hominum caritate tentatur, valeat. Vtramque scriptionem admittere petito a diuersa sigjficantia distinctu fribblarium duco: Monumenta a Grutero cum K, quae scriptio detritum Hindicat. Pontanus a [gap: Greek word(s)] : est enim Caput cara, et sacra res, quo iuramenta quoque concipiuntur: Per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat. Alij [gap: Greek word(s)] : carae namque rei possessio laetitiam affert. Omnes refragante quantitate.

CASABVNDVS vnico Sex Turnebi Aduers. l. 23. c. 26. ex monito Scaligeri in Festum. Varronis editio a Vertranio Cassabundum supernumerario sigmate.

CASCELLIVS vdis literis combinatis, Libri veteres.

CASEVM MOLLE etiam a Pomponio scribitur. Per Vs Maro:

--- Ingratae premeretur caseus vrbi.

CASIA vnico sigmate. Marcellus: Et nardum et casias, et amoma, et cinnamarara.

Martialis: Et myrrbam, et casiam flebilis vxor emit.

Maro item: Et casia liquidi corrumpitur vsus diui. Diodor, lib. 3.


page 76, image: s076

Theophrastu, Plin. Ita vulgo receptum. Cyrilli Lexicum K [gap: Greek word(s)] , Casia; Etymologus [gap: Greek word(s)] . Geminat Hermolaus in Corollario Cassia, et [gap: Greek word(s)] Hippocrate. Habet et Dioscorides lib. 1 c. 12. [gap: Greek word(s)] perpetuo tenore. Apud quem lib. 1. c. 13. [gap: Greek word(s)] . Verum Aretaeus Cappadox [gap: Greek word(s)] l. 2. cap. 13. [gap: Greek word(s)] . Dionysius in Periegesi:

--- [gap: Greek word(s)] ---
Thure maturato, aut casia.

Psalmo 44. et Basilij Seleuciae in Orat. De Passione [gap: Greek word(s)] . Galenus in lib. de Theriaca ad Pisonem geminat sigmata. et Suidas in [gap: Greek word(s)] . Certe vox Hebraea per Tra. de in medio [?]. Iobi vltimo capite. Gorraeus: [gap: Greek word(s)] .

CASPERIA, non Cesperia per E, Aen. 7.

CASSANTRA vetuste pro Cassandra. Sic Alessanter pro Alexander, Fabius lib. 1.

CASSIDA Maro in 11. et Propertius:

Aurea cui primum nudauit cassida frontem

Festus: Cassila ex Vsu veterum.

CASSIMVM, CASSINAS vt scribatur, fere extorsit Vsus. an doctiorum? Certe lib. 10. Straboni [gap: Greek word(s)] scribitur. Silio Italico lib. 12.

--- Nymphisque habitata Casini
Rura euastantur ---

Alibi: --- Nebulosi rura Casini.

Sic legi in Plinianis Codd. testis los Scaliger in lib. 6. Varr. de LL. non aeque probato Cassiuum Liuius lib. 26. Sub Casinum biduo statina havita. Philippica secunda vides fundum Casinatem. Flagitium sit omisisse Gregorium M. Dial. l. 2. cap. 8. Castrum, quod Casinum dicitur in excelsi montis latere situm est, qui videlicet mons distenjo sinu hoc idem castrum recipit. Sed per tria millia in altum se subrigens, velut ad aera cacumen tendit, vbi vetustissimum fanum fuit, in quo ex antiquorum moregentilium, a stultoram rusticorum populo Apollo colebatur. Illiuc vir Dei S. Benedictus perueniens contritnit idolum, subuertit aram, atque in ipso templo Apollinis oraculum S. Martini; vbi vero ara tinsdem Apollinis fuit, oraculum S. Ioannis contruxit. Haec nomini tuo scribimus, magne Praesul Benedictine. Verum saepenumero in Auctoribus geminis sigmatibus Cassinum legas.

CASTANEAE MOLLES Maroni in Eclogis cum E: cum I Polluci l. 1. [gap: Greek word(s)] . At demmutionis forma videtur elarum.

CASTRAMETOR vnica vocis comprehensione scribendum insinuat Liuij liber 9. Circasaltus cum vtrimque ad hostem iniqua Via esset, cunctati, castrametatieque sunt. Nec prorlus vrget: illud enim Que secundae, tertiaeque voci consueuit annecti. Verrina 4. De proincinciaque decessit. Tamque durum videtur nonnullis Castrametor, quam Vastadabo.

CASTVLO per V Liuio, Silio. Stephano [gap: Greek word(s)] . I ad tractatum de Variantia Volum. 1.

CATALIvt ludunt, in Sticho Plautina est veteri Libro, eamque scriptionem Passeratius amplexus est: reiecit Duza, scripsitq. Catuli.

CATANA per A Hecatacus, Polybius, Plutarch. in Alcibiade, Strabo, Ptolemaeus. Stephanus, cuius haec de Ongine, causaque nominis [gap: Greek word(s)] . Per A Diodorus, Pausanias, Nonius, Graeci omnes; quod memini. Aliter in omnibus Silij Italici editionibus. ad quem vide, quae scribimus lib. 14. Sic per I in Ausonio:

Quis Catinam sileat?

In Verrinis Catinenses plurium cum approbatione, ipsius etiam Hotomani. Antipoli in arce:

DOMO. CATINAE. EXORTVS

Consule politissimum Pontacum in Eusebij Chronica. Sic Numidae per I ex Nomadibus nati Iustini lib. 4. Catinienses geminis locis I posito. Alia vero est in Cartaginienses ratio.

KATA [gap: Greek word(s)] , non Cataphryges, Deterius quod offerunt proletaria Lexica, Cataphrygae, et nonnulla S. Cypriani monimenta. Firmilianus S. Cypriano: Secundum quod etiam illi, qui [gap: Greek word(s)] appellantur, et nouas prophetias vsurpare conantur. Tertull. lib. de Praescript. Secumdum Phrygas. vbi Pamelius consuli potest. Baron. tom. 2 scripsit: Quae iuxta Phrygas nominatur, Nam [gap: Greek word(s)] et iuxta idem sunt, inquit. Ratio nihili est. Neque enim in proprijs interpretamenta ista, aut permutationes arbitrariae sunt. Vsus in his magister est: ne quid amplius. Complexe in Eusebij Chronicis: Pseudoprophetia, quae Cataphrygas nominntur. Cuius Eusebij


page 77, image: s077

Fabricanum exemplar habet I Latinorum Cataphrigas: nec omnino praue. Apud Epiphan. l. 2. contra Haeres. Phrygastac, Phryges, et [gap: Greek word(s)] . In proletarijs D. Augustini Exemplaribus continenter Cataphryges,

CATARACTAR desolato, si oriatur ex [gap: Greek word(s)] : si ex [gap: Greek word(s)] , geminari poterit. Vtramque scripturam agnoscit Budaeus. Hesychius gemino R, et Suidas pro Saxis. Apud Liuium lib. 27. p. 734. Prorta cataracta clausa erat: eam partim vectibus leuant; partim funibus subductis in tantum altitudinis, vt subire recti possent. Vixdum satis patebat iter, cum persugae certatim ruunt perportam, et cum sexcenti ferme intrassent, remisso fune, quo suspenso erat, Cataracta magno sonitu ceidit. Super coeli catarractis, vide Geneseos interpretes, Eustathium in Dionysium, et Hesychium.

CATARRVS adspiratione nulla, quae, siqua esset, in posterum R caderet. in T nulIa Grammaticae lege Medici ipsi [gap: Greek word(s)] si Graecam vocem proponunt, [gap: Greek word(s)] scribunt: ac paucis post versibus per O Catharrus.

CATENA depulso H. Alij ortum volunt ex [gap: Greek word(s)] , Ex ordine, quo annulus annulo conseritur. Alij ex Hebraeo [gap: Hebrew words] . quod est sulgere: honora namque ex auro fulgido confit. Alij pro Catina ex Graeco [gap: Greek word(s)] , quod sicut varia sunt intestinorum volumina; sic catenarum, Alij aliter nugantur. Vndeunde ortum habeat, Flatum ademit Consuetudo, cui pugnat illudl. 1. contra Symmachum: Traxerunt longam corda inconsulta cathenam.

CATERINA ab sque H. quod et sillaba fit auctius. Suidas: [gap: Greek word(s)] . Exstatque in Augustana Bibliothece [gap: Greek word(s)] . Martyrium S. Aecaterinac.

CATHMVS perpetuo tenore cum Th creberrime legimus apud I sidorum Hispalensen?. Certe Catmus non displiceat seculis quibusdam. Similitudine comprobetur: Atriaticum mare pro Adriatico. Plin. lib. 3. cap. 16. Apud Artemidorum [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] . reste Stephano. Itus prod Idibus fide Varronis lib. 5. de LL. At Spiritus [gap: Greek word(s)] , poni videtur. Nam Palamedes [gap: Greek word(s)] repertor ipsi Cadmo postumus fuit. Quid si tamen ex veteribus membranis hausit hoc Isidorus. vt pleraque notara per insolentiam? Aeoles certe pro [gap: Greek word(s)] scribunt [gap: Greek word(s)] fecere Latini Deum. Cur non ex veterrimo [gap: Greek word(s)] potuit oriri [gap: Greek word(s)] . Rursus ex [gap: Greek word(s)] Prometheus, [gap: Greek word(s)] . Ex [gap: Greek word(s)] , Orno, [gap: Greek word(s)] , fiunt, et [gap: Greek word(s)] , vti indicat in lib. 4. Iliad. Eustath. vbi ait K [gap: Greek word(s)] etiam Mercurij epithetum esse. Verum cuncti Graeci, Latinique per [gap: Greek word(s)] scripsere praeter vnicum I sidprum, et supera ratio de Palamede, et Cadmo rescindit omnem dubitationem: nisi quod Atticos noto [gap: Greek word(s)] scripsisse pro [gap: Greek word(s)] .

CATHIZOS legerim Plin. lib. 4. cap. 11. nam Hebracis [gap: Hebrew words] est Pusillus. Plinij verba: Gerania, vbi Pygmacorum gens fuissi proditur, quos Catizos barbari vocant, creduntque a gruibus fulgatos. At magnis saepe diuortijs ab Origine voces abeunt.

CATTI Taciti de Mor. Germ. [gap: Greek word(s)] Dioni, hoc est, Chatti.

CATTIVS, CATIVS antiqua Saxa. Nec opinor id absque familiarum discrimine. Hot. lib. 2. Sat. 4.

Vnde, et quo Catius ---

CATVLLVS Valeriorum cognomen dupheato LL, ita Nummi, Saxa, Librorum antiquitas. Romae in hortis Carpensibus.

DIS MANIB. OCTAVIAE. P. F. CATVLLAE, GELADI. DIVAE. AVGVST. L. VXORI

CATVLVS vda persola. Lutatiorum cognomen. Lapides Capitolini. Graecis [gap: Greek word(s)]

CATVS vnico T. [gap: Greek word(s)] ariolantur ab domestico Catto: tunc enim duplex muta perscribatur. Catus inde est, vnde Cato, ex veterum [gap: Greek word(s)] Donatus in Andriam: Catus, Callidus, Doctus, ardess [gap: Greek word(s)] vnde Cato dictus. Ingeniorum etenim igneus vigor esse videtur. Iuxta illud: Igneus est oliis vigor et coestis origo. Ignis vero pyramidali forma in acutum exit: quare Catum, non Doctum, vt Alcuinus, sed Acutum recte exposuerat Varro, D. Augustinus. Vatro lib. 6. de LL. Cata, acuta: hoc enim verbo Sabini diunt. Quare Catus Acliu Sextus, non vt aiunt, Sapiens, sed Acutus: et quod est, tunc coepit memorari, Simul Cata dicta accipienda Acuta dicta. D. August in. lib. 4. de Ciuit. cap. 21. Quid opus erat Deo Catio, qui Catos, id est, Acutos faceret: cum hoc posset conferre Feclicitas.

CAVDA. H. Stephani Glossae: Coda. Eaedem. Clodus, [gap: Greek word(s)] , pro Claudo, vti Plostrum,


page 78, image: s078

Planstrum. Copo, Caupo [gap: Greek word(s)] , Eaedem Glossae.

CAVCASVM. Veteres primorem literam G posuerunt, et R insertarunt. Plin. lib. 6. c. 16. Cancasum montem Graucasum, hoc est, niue candidum Scythae vocant.

CAVEAE, et per I Cauiae. Romae in palatio Crepanicensi.

INTRA. CAVIA. S. PROXIME.

CAVLON, non Canlum. Item Canlonia recte contra Originem, cui Origini C indebitum est. Similiter [gap: Greek word(s)] fieri ex [gap: Greek word(s)] docet Etymologus, et subiungir: [gap: Greek word(s)] . Vide, quae pridem notauimus ad lib. 14. Silij Italici.

CAVPONA, COPONA: Caupo, Copo. V. proxime Caurus, et Cauda.

CAVRVS, CORVS vt Plaustum, Plostrum: Claudius, Clodius. Chaurum, et Canrum in Virgilianis Exemplaribus se quoque reperrisse Pierius testatur, quae adspiratio iure delebilis.

CAVSSA itetato sigmate linguam sibilam reddit, aures acerbat. Scaurus lib. de Orthogr, Causam quasi Cauissam a Cauendo, et cautionibus ducit: ipse interim eorum addictus haersi, qui simplo S scribunt. Quia, vt ait, S litera non soleat geminari, nisi praecedente vocali correpta quam rationem falsam multa comprobant: sententiam tamen amplectimur. Praeterea quoties productam vocalem V sequatur, in id solere desiriere sotium vt in Plausu, et Lusu. Ita cum hac vtique litera eiusimodi sillabarum finiri sonits debeat: nunquam autem agemina litera sillaba vlla incipiat, [Latinis] apparet Causam geminatam S non recipere: quoniam neque in fine praecedentis sillabae alterum potest poni, neque a gemino sequens incipere. Haecille. Cornutus, siue Cassiodorus: Nec quenquam moue at antiqua scriptura. nam et Accussare per duo SS scripserunt, sicut fuisse, D iuisisse, Esse, et Caussasse. In qua enunciatione quomodo duarum consonantium sonus exaudiatur, non inuenio. Nota digna Etymologi verba: [gap: Greek word(s)] . Nunquam autem ante duosigmata repertur diphthongus. Ex toto Graeciac oceano duo excipua facit verba. Atqui eadem est Euphohiae ratio in Causa, et Caussa: nam Au Latinis aeque, ac Griecis diphthongus est. Antiquitati duplicatum SS Marius Victoririus arrogat. Sic fragmenta Capitolij: CLAVI. FIGENDI. CAVSSA. In ijsdem, densiffime. Sic Paussa habet Vrna marmorea in Vaticano:

IAM. DATVS. EST. FINIS. VITAE. IAM. PAVSSA. MALORVM cum in Lucretio sit Vitai pausa vnico S et Pausam fieri in Plauti Rudente. Quintilianus autem l. 1. c. 7. Scauro obstrepit: Quid quod Ciceronis temporibus, inquit, paulumque infra, fere quoties S litera media vocalium longarum, vel subiecta longis esset, geminabatur? vt, Caussae, Cassus, Diuissiones? Quo modo, et ipsum, et Virgilium quoque scripsisse manus eorum docent. Attente Quintilianus notat tempora ipsius Ciceronis, et paulum infra. Quo ex iudicio paulo ante Cicero? nera Causa vnico S scriptum conficitur, item aliquanto tempore post Ciceronem. Indicant hoc et illa expressius ab eodem subiecta: Atqui paulum superiores etiam illud, quod nos gemina SS dicimus Iussi vnica ditxere Iusi. Particula Etiam complectitur Causa, Casus, Diuisio. Quare maiore iudicio, quam veteres (in antiquitate enim, et antiquarijs iudicium subinde quaerimus) hu manissinius Erythraeus in Indiculo Virgiliano de Cansae causa sit perorat: Sed vici tConsuetudo et Rationem, et Auctoritatem, vt per simplum S notetur. Sic literatissimus Faeinus. At quam produeunt rationem literati aduersac partis? Quia Caussa quasi Cauissa, a Cauendo, a Cautionibus. Quasi a Cautionibus forenlibus ad vniuersam rerum omnium tractationem Causarum traducenda sit appellatio. Quasi res aliae perplurimae, ac paene omrses post forum, forique, ac rerum forensium tractationem fuerint. Quae res cum suis Cansis starent, Causarum res, et nomea foro longe est antiquius. Normulli igitur a [gap: Greek word(s)] inserto digammo Aeolum, vt [gap: Greek word(s)] , Ouum, [gap: Greek word(s)] , Ouis Causam esse volunt. Ita Cardinalis, Maranta, Cokierus. Hi Causam marerialem complexi videntur, vt primigemam tempore. Quid Efficiens? Non illa maiore vi agendi prouehit se? Quid finis? Non illa impetum, aut secum coniunctum habet, aut agenti indit? Ad Finem pertinet id Senecae: Vrit miserum gloria pectus. Ad Effectricem: Ardor agit. [gap: Greek word(s)] , vt philosophatur Plutarchus lib. de primo Frigido. Tullius lib. 2. de Natura D Calidum idud, atque igneum ita in omni susum esse natura, vt in eo insit procercandi vis, et causa gignendi, a quo et animantia omnia, et ea quorum stirpes terra continentur, et nasci sit necese, et augescere. Post pauca: Eo mundi ardore motus omnis oritur. Macrobius lib. 7. cap. 7. Cum calor semper generationis causas situ Huc facit Isidorus lib. 20. Orig. cap. 10. Ex igni inxta Philosophos quosdam cuncta proenantur. Quos? Secundum Heraclitum, et Hippasum Metapontinum. Ita Plutarchus libro primo de Piacitis Philosophorum, et Lacrtius


page 79, image: s079

lib. 9. [gap: Greek word(s)] , Igni omnia fiunt. inquit Aristoteles libro de Respiratione. Galenus quoque lib. 14, de membrorum officijs Caliditatem vocat. [gap: Greek word(s)] . Primum naturae instrumentum. Seneca l. 2.. qq. Natur c. 10. Sterile est frigidum: calor autem gignit. Basilius M. hom, 3. Hexaenmeron: [gap: Greek word(s)] . Calidi vim in ortu, exitioque in omnia se potenter exsertantem videas. Et reuera sine calore nihil nascitur: adeo vt de Septemtrione:

--- Sterili non quidquam frigore gigni dictum sit.

Trismegistus ipse igni arrogat elementorum omnium procreationem. Alij quoque [gap: Greek word(s)] Furuore: alij, [gap: Greek word(s)] ab Ardore. Sic Formum antiqui cum dixerint Calidum (vnde est Formosus auctorr Papiriano) Latini Formam dicunt causarum facile principem causam. Forma quoque Calida Festus interpretatur: vnde Exta de forma. Meminit et Cato cuiusdam aedificij aestate frigidi, hyeme formidi, hoc est, Calidi. Et veterum nonnulli Aquam rerum omnium elementum, Ignem vero Formam putabant. Qua causa vtrumque in limine positum a sponso, et sponlatangebatur. Quate mihi non improbetur Causam figurari ex [gap: Greek word(s)] versa finalitate, vt sit in Pausa ex [gap: Greek word(s)] , nisi peaefers illud Etymologi: [gap: Greek word(s)] . Certe apud Scribonium Largum cap. 91. legitur medicamentum causam faciens, seu [gap: Greek word(s)] faciens. vrens sane. et molestum. Ab eadem Origine Macedonum Causia, quae est apud Antipatrum [gap: Greek word(s)] . Tegmen sub coelo ningnido galea in proelio. His itaque animaduer sis Cansam neq. Ratione; neq. ex Origine grauamus additamento alterius S. Saxoru, Inscriptionumque. norae sunt ambiguae: modo simplum S, modo duplum continent. Quid? De ortis ex Causa liticulam hodie mouet nemo. Cuncti in vnum S conspirant in his: Cansula, Causidius, Excasso, Accuso, Incusito, Cansidicina lib. 30. Ammiani. Tandem clandat hanc disceptatiunculam Beda in Ortographia: Casa per vnicum S scribatur. Caussa certe [gap: Greek word(s)] est, et Paussa obseruante, ac monente lib. 3. Prisciano. Ob eas res Olla veterib. Aula scnpta: cui Aulla? Inde et Plauti Aulularia, non Aullularia. Tullius ita scripsit, Esto. M. Varro multorum Origines, Etymologias que ignorauit. vt ex Notis plurium apparet non potuit vel Tullius, vel Gelius verbuli alicuius Originem ignorasse? V. Paulus in sua serie..

CAVTE, CAVTIM. Terent. in [gap: Greek word(s)] . Cautim, et paulatim dabis.

CAVTER absque H. [gap: Greek word(s)] . In Prudentij Vincentio, quo colore nouella editio superaddit H.

CAVTIO passiua scriptura est: Antiqui vnica sillaba auctius scripsere Cauitio, Festus: Cantionem, quam modo Cantionem. Sic Fautor, olim Fauitor, Psautus Amphitruone. Nec in manifestarijs istis, ac pusillis opus pluribus.

CEBENNAS, CEBENNICOS QVE montes per C. non per G scribendum monet apud Caesarem, Melam, Lucanum, Plinium, aliosque Vinetus in Ausonij Vrbes, librarijsque Gebennas imputat. Ergo scribit!

Interiufque premunt Aquitanica rura cebennae.

Hoc veteris Latij more. cum G nondum vsitata. Quare admiferim et Gebenas cum G, vt Gortynius, et Cortynius, Cygns et Cycnus, pariaque Cebenna, et Iura, Plin. l. 33. c. 4.

CEDRVS interdicta dipnthongo: pugnaret enim cum Origine. [gap: Greek word(s)] . Findi namque Cedrus ingenio facilis. I ad Eustathium in id Odyss [gap: Greek word(s)] , Cedri facile sectilis. Libris vetustissimis, quibus est Caedrus cum prima biuocali Manuritismet auctoritatem derogat.

CELAENE Solino: Silio Italico Calaenae [gap: Greek word(s)] : Liuio: Vereribus Caaenis. Strabo: [gap: Greek word(s)] . Sic Herodotus, Max. Tyrius.

CELENDERITIS tres primas sillabas secunda integrante vocali. Ita Pincianus in 5. Plin. c. 27. ex Strabone, Ptolemaeo, Pausania. Non Celendiritis. Celendiris Apollodoro lib. 2. Iosepho vna item sillaba minus lib. 17. Celendris.

CELERANTER, CELERATIM, CELERE, CELERITER.

Accius: Matutinum cursum huc celeranter rapit.

Sisenna: Quo magis celeratim poterat, in insidijs suos disponit.

Plautus Curculione: Celere obiectum negotium.

Caesar lib. 5. de Bello G. Illi imperata celeriter fecerunt.

CELERRIMVS passim recte scnibitur. Veteribus etiam Celerissimus. Manlius in Iliade:

--- Celerissimus adualat Hector.

Ennius Annal. Exin per terras post quam celerissimu rumor.

CELEVMA absque S. Martial. l. 3. Epig 66.

Lentos figitis ad celeuma remos.


page 80, image: s080

Sidonij lib. 2. epist. Ad Christum leuat amnicum celeuma. Cum S Paulinus de reditu Nicerae Nauitae laeti solitum celensma. Sic amat H. Stephanus priore exploso: Radero neutrum displi cet, nec mihi, nec Budaeo in Pandectas.

CELIA vdis pariatis, biuocali non admissa. Festus cum Ae: Caella, quod ea caeletur, quae volumus esse occulta. Sequitur Torrentius ad Horatium. In diuersum eunt Nonius, Isidorus, Libri. Lapides. V. Celo, occtulto.

CELO, occulto, diphthongum refugit auctoribus Libris vetustiorib. Virgilio Carpensi, Nonio Marcello.

CELTAE Caesar, alij: Celti, [gap: Greek word(s)] saepius Graeci inter eos Dores [gap: Greek word(s)] . Etymologus: [gap: Greek word(s)] : Centae dialecti est. Vt enim quod apud nos dicitur Philtaton, Phintaton, et Delta Denta, sic Celtac Centae.

CENTHO adspiratur in Capitolinis Saxis. Claudiae gentis est cognomen.

CENTVMALVS per V in secunda, Fuluiorum cognomen, Libri, et Capitolij Saxa. Pet I editio Ciceronis a Victorio (quam Gruterus scriptis ad me literis correctissimam opinatur) tertio de Offic. etlic vulgo fere scribunt.

CENTVMCELLAE vrbs secari recusat apud Lampridium.

CEPHALLENE geminatis LL Silius, Pausanias, Libri vererum. In Catalogo:

--- [gap: Greek word(s)] . Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Sophocles: [gap: Greek word(s)] . Testatuique Eustathius tam in Dionysium, quam in Homerum scribi duplici sigmate contra Originem a Cephalo ab Ariopagitis in exilium acto. Apud Liuium 1. 38. scribitur. M. Fuluius perdomitis Aetolis cum traiecisset in Cephaleniam. Hesychius: [gap: Greek word(s)] .

CEPHALOEDIVM Oe biuocali Plinio, Straboui, Silio Italico lib. 14. Cephaloedias ora. Opidum est Sicli Cephaloedium, cephalis tumens grauidum.

CEPHISVS in Plutarchi Sylla. At Plinius Gelenij vnico, Homerus, Q. Calaber, Eusstathius Apollodorus, Pausauias Cephissus correctius. V. Gnossos, Antiissa Parnasus.

CERA diphthongum abhorret, vt Origini Graccanicae repugnantem, ac Libris fidiorib. [gap: Greek word(s)] .

CERCINA. Pintianus in Melam: Scribe cum vnico N Cercina ex Strabone, Ptolemaeo, Dionysio, Plinio scriptae, et Romanae lectionis; itemque Cornelio Tacitol. 1. Dionysius:

[gap: Greek word(s)] .

Meninx et Cercinna Libycum portum habent. Vbi duplex v.

CEREALIS Romae in S. Siluestri:

DATIANO. ET. CEREALE. CONS

Neapoli in aede Gueuarae: KOPNHAIO[?]. KEPE[?]I[?]

In hortis Perottinis Romae: NERATIO. CEREALI

Ioseph. l. 6. Belli Iud. [gap: Greek word(s)] . Item per I Romae in Vinea Domini Angeli:

CERIALIS. ET. GALLVS

Inque LipsI Tacito per I semper.

CERIALIA Libri vetetes, Nummi tres argentei Andreae Lauretani, Matthaei Forerij, Ioannis Mariae, quibus est: C. MEMMIVS. C. F. QVIRINVS. MEMMIVS. AED. CERIALIA. PREIMVS. FECIT. Lapides ita complures. At in Velleij Lipsiana editione Cerealibus jacris. Georg. 1. Cereale papauer. Aen. 1. Cercalia arma.

Fastor. 4. --- Genus hoc Ceridibus ardet.

Ouid. l. 7. Cercyonis lethum vidit Ceretlis Eleusis.

Passim: Cereales Aediles, Coenae, Ludi.

Viuite concordes. Seruius: Sciendum est iudice Enphonia dici Cerealia, vel Cerialia, Typhoea, vel Tiphoia, Caestreanus, vel Caesarianus. Ad de ex superiorib. Aetherius, vel Aethereus.

CERMALVS, GERMALVS, Varro l. 4. de LL. Festus.

CERRITVS, CERRITIOR. lib. 8. ad Atticum epist. 5. RR. combinatis. Non additur R ad vim morbi significandam, quod Lambinus somniat, et nimis auide concoquit Brabantus. sed quia E extrito ex Cereritus (Cerritos enim [gap: Greek word(s)] Attici dixere) necessum est Cerritus reliquum fieri. Nec referre vult Brabantus simplici, an duplici RR scribas. At qui hoc admisso in caeteris iaceat vniuersa propemodum [gap: Greek word(s)] , vt cum Galeno loquat, Serenus: Cerritum saepe horrendi medicantur odores.

CESELLIVS nulla diphthongo. Ita Manutius Lapidem literatum amplexus. Alija lios


page 81, image: s081

cum diphthongo iactant: vtris dederis? Quid si deminutione factum? Caeso, Caesonellius, Caesellius magis concisa voce?

CESTIVS, CESTIANVS non admissa biuocali. Nummi duo argentei, et Saxa.

CESTVS. V. Caestus.

CETEGVS, Iouianus l. 2. de Adsp. qui Cethegus putat abusum temporis Ciceroniani: At Plutarchus, Appianus adspirant, Sallustius in Coniuratione, Cicero 4. Philippica.

CETRA rectissime iuxta. atque vsiratissime. In veterib. Libris modo Caetra cum Ae, modo Scetra cum Sc principalib. elementis. Neutrum placet.

CHAEREPHYLLI, anecti, pastinacae lib. 11. c. 3. Columella de Re R. Non Chaerophylli. neque Choeropylli.

CHALYBS primore elemento asperato, secundam sillabam obtinente Y Graiorum, et vltima B scripta: licet in vetusto Codice Val. Flacci demta sit adspiratio, et P sedeat. in vltima sede. Alybas olim dictos rencur Eustathius Iliados ss, et Stephanus. qui terminationem finalem ab ordinaria variantem ponit [gap: Greek word(s)] . Vna cum Chalybis ad Austrum habent Armenjj. Prudentium apud hodie sic:

Procudam calybem ---

Vmbrosa Notarum silent oracula: MSS, non producunt, rationem noui consilij nullam proferunt.

CHAMELAEA, non Chamaelaea, olea pumila. At namque [gap: Greek word(s)] deperit hoc in composito. Plin. lib. 13. cap. 21. Fruticem vero thymelaeam, alij chamelacam, alij pyrosachnen. Sic [gap: Greek word(s)] apud Dioscoridem. Pissellaeum Plin. l. 25.

CHAMETAERAE, non Chamaetaerae, vt Chamelaea. Vtrumque Proportione [gap: Greek word(s)] . Plin. l. 36. c. 5. scribit Scopam fecisse Apollinem Palatinum, Vestam sedentem laudatam in Seruilianis hortis, duasque chametaras circa eam. Pedissequas interpretor honorarias. quasi comites humi sessitantes, vt hodie more inter nobiles obtinet. Alioqui [gap: Greek word(s)] dicitur Hesychio.

CHARACENI Plin. l. 4. c. 12. reponit [gap: Greek word(s)] Pinciarius pulsis Carasenis.

CHENITES portus recte scribitur, ac defenditura Pinciano: Caenites [gap: Greek word(s)] ab Hermolao in Plin. l. 4. c. 5. At plus in illo Mauro modestiae desiderem: nec enim Hermolaum potest aequiparare fastuosua sua, et barbarica [gap: Greek word(s)] .

CHERRONESVS passim. Cherronesus semper scribit in lib. 4. Plinij Pintianus eodem iure, quo Graeci, varius. Vnico N Caninius scriberidum praecipit, itaque praeferunt Demosthenis Exemplaria. V. Halonnesus.

CHERVSCI. Straboni in 7 [gap: Greek word(s)] .

CHILOdicitur a magnitudine labiorum. Cilosine adsiratione, cui frons est eminentior, ae dextra, finistraque velut recisa, videntur, Festus. Hinc in vetere Onomastico rectius sit: Cilo, [gap: Greek word(s)] quam Silo. Recte autem in altero Glossario: Silo, [gap: Greek word(s)] . Eadem Festo diffusius paulo tradit Velius Longus apud Cassiodorum, nisi quod Chilones a breurioribus labijs appellitatos aucumat. non recte, si non mendose. Quid si A prauiorib; labijs? Quae scilicet in prauum eruperunt. In antiquissimo denario: L. FLAMIN. CHILO

In alijs: L FLAMIN. CILO

Ex his Pighius Annalium p. 391. lib. 5. Grammaticos conspuit, qui distinxerint. Ego in distinctu permaneo, aioque Cilo Latinorum vetustissimis absque H seculi more perscripsise: nepotes Chilo. Et quis alteram Inscriptionem ab errote liberam praester?

CHIMAERA, [gap: Greek word(s)] Homero, Hesio do, caeteris. [gap: Greek word(s)] etiam Theocriti abesse A non patitur, vt Chimera scribi recte queat. Vide tamen Aegesta.

CHIRAGRA, non Cheragra. Vsus Illabefactus. Vnus Her. Stephanus in Paralipomenis linguae Graecae, ac duobüs tom. 4. loeis veteres apud Poetas reponit cheragra. Non animaduertit [gap: Greek word(s)] caeso E, posse reliquum I contrahi. Id est, quod Musambertius in Ramirefium voluit pag. 85. Sic Niphates vbique non obuium prima correpta, esto [gap: Greek word(s)] . Martialis lib. 1. Epigr. 99.

Litigat, et podagra Diodorus, Flacce, laborat:
Sed nil patrono porritgit. haec chiragra est.

Iunius, ac siquis alius inerti molimine reseribunt Cheragra, nescij tam E, quam I deciduum ex biuocali in sexcentis alijs, et in proximo Chiron. Nonnulli veteres Libri malo exemplo Cyragra; ex eorum praua opinione, quibus ita sedit: Graeca vox: Graecanico igitur Y perscribenda.



page 82, image: s082

CHIRISOPHVS duobus locis per I, suprema sillaba per F. Ita in Manutio mihi lecto: post in Grureri Inscriptionibus ijsdem per PH. pag. 760. Vetus in scriptio:

M. AVRELIVS. CHI RISOFVS. MEM MIAE. PRIMAE. COIV GI. SANCTISSIMAE

CHIRON I Latiari nato ex [gap: Greek word(s)] . Chyron pro eodem incolera bili errore: licet praeferant veteres Flacci Codices, quibus Cainon adhaerendum censet. Consuetudo catholica illi aduersatur, et Origo.

CHLAMYS cum Spiritu, et Y. Neutrum vult Carrion fultus vetere Libro Val. Flacci lib. [gap: Greek word(s)] . Vsus. et Origo eum expugnant.

CHLOELIA cum Spiritu, quem Graeci demunt [gap: Greek word(s)] . Ita Liuius, Florus. Silius.

CHORAVLES saepius apud Martialem: scripsit etiam Apuleius Choraula doctissimus..

CHOERILVS, incultis qui versib. et male natis, Rettulit acceptos regale numisma Philippos, apud Horatium cum Ch, et Oe. Vide Turnebum l. 26. c. 26; Ioseph. Lib. 1. contra Appionem, Laert. l. 1. Clementem lib. 1. Strom. Raderus in Mirtialis lib. 1. bis hoc nomen cum Y pingit, quae scriptio mihi opinanti olim placuit, vt ex [gap: Greek word(s)] deminutione nascatur [gap: Greek word(s)] , sitque Scropha, aut Suilliu aut Porcius. Sed reclamant omnes editiones Aristotelis octauo Topirorum, Eustathij in fecundam Iliada, Horat. l. 2; epist. 1; et in Arte, Curtij l. 8. Ausonij epist. 16. Eusebij lib. 9. historiae, aliorum, in quibus disertim media per I exprimitur, neque aduersum torrentem niti ausim.

CHORDA aspere, [gap: Greek word(s)] Isidorus lib. 3. Origin. c. 21. [gap: Greek word(s)] ista: Cordas antem dictas a corde: quia sicut pulsus est cordis in pectore: ita pulus cordae in cithara. Hoc si est. non male leuet. Aliter statuit Eustathus in Odyss. 4. [gap: Greek word(s)] : Corrupte Cordam vugo scribunt. Antigonus ex Veteri quo Poeta:

[gap: Greek word(s)] :
Septem foemellarum ouium chordas tetendit.

Ex quo Heptachordum, Decachordum aspera.

CHORDVM, [gap: Greek word(s)] figurat Varro lib. 2. de RR. c. 1. ideoque inspirat. Plin. l. 8. c. 47. Gerunt partum diebus CL. postea concepti inualidi. Chordos vocabant antiqui post id temporis natos. Item Foenum chordum cum H edente literatissimo Meursio apud Catonem c. 5. de RR. Item apud Columellam. Eadem ratio nominis proprij.

CHRISMA Latinis cum S magis estin Vsu: Graecis quandoque [gap: Greek word(s)] .

CHRISTlANVS a Christo. Nota res: riotius nomen. Non Chrestianus. Tertullunus in Apologetico: Christianus vero quantum interpretatio est, de vnctione deducitur. Sed et cum perperam Chrestianus pronuntutur a vobis de suauitate, vel benignitate compositum est. Sic Iustinus M. Apologia II. pro Christianis [gap: Greek word(s)] . Chrestiani accusamar: at quod suaue, aut benignum est, odisse par non est. Tranquillus in Claudio perperam quoque et ignoranter scripsit Impulsore Chresto pro Christo: si modo ita. scripsit: ita scripsisse e superis testibus videtur: sic enim gentiles seu errore, seu voluntate, seu contemtu.

CHVLCIDES, COLCHIDES, Fabius lib. 1. c. 6.

CHVNI Sidonio Apollinari l. 8. epist. 9. Vicinosque premens subinde chunos. Sic Ptolemaeus, et Ammianus. Hunni Prudentio, quae Ortographia peruagatior est, lib. 2. contra Symmachum: Denique Romanis Daha, Sarmata Vandalus, Hunnus. Dionysio Geographo sunt [gap: Greek word(s)] , seu Vnni absque Spiritu. Alibi quoque legas vnico N.

CHROMIS. Statius: It Chromis, Hippodamusque ---

Tribus vero sillabis agnoscit Etymologus [gap: Greek word(s)] .

CHRONICA, CHRONICORVM vsitarius scribitur. Origenes lib. 2. contra Celsum: [gap: Greek word(s)] : In decimotertio, ac decimoquato opinor Chronicorum. Iterumque. Addo Stephanum: [gap: Greek word(s)] . Apollonius quarto Chronicorum. Athenaeus lib. 4. [gap: Greek word(s)] : Andronem in Chronicis. Iuuat Competentia. Ctesiae Persica, Idiea, Assyriaca. Aristotelis Topica Politica Ethica. Oeconomica, Analytica, Meteorologica, Myrsili Lesbiaca, Nonni Bassarica, Xenophontis Hellenica, Pausaniae Attica, Corinthiaca, Laconica, Eliaca, Achaica, Arcadica Boeotica Phocica: Leonis et, Aeliani Tactica, Apolodori Conica, Archimedis Sphaerica, Marsyae, et Duris Maedonica, Elxiae Colophoniaca, Ephesiaca,


page 83, image: s083

Polycharmi Lyciaca, Polycratis Thessalica, Laconica, Polyzeli Rhodiaca, Posis Magnetica, Echemenis, Pyrgionis, Sosicratis Cretica, Timomachi Cypriaca, Xanthi Lydiaca, Caecli, Numeaijj, Pancratijj, Posidonij, Oppiani, Seleuci, Leonidae, Halieutica, Chephalionis Troica, Hellanici Aegyptiaca, Macarei Coaca, et Hippocratis, Megasthenis Indica, Hyperochi Cymaica, Istri Argolica, Attica, Mnaseae Europica, Mochi Phoenica, Myronis Messeniaca, et Pausaniae, Moschi Mechanica, Nicandri Aetolica, Cobphoniaca, Oetaica, Theriaca, Niciae Arcadica, Phaniae Philippica, Philocratis Thessalica, Sabini Tironis Cepurica, aliaque [gap: Greek word(s)] in Suida, Pausania, Athenaeo. Claudat agmen eloquentiae parens. Lib. 2. epist. 14. ad Atticum. Tersius ei visum est: [gap: Greek word(s)] scribimus, praequam Histortam. Item epist. 16. Prognostica mea cum oratiunculis propediem exspecta. Epist. 21. [gap: Greek word(s)] , quae constitueram. magum opus est. Lib. 2. epist. 6. [gap: Greek word(s)] sunt res difficiles. Plutarch. tom. 1. Aristoc lis Italica. Pari filo ORTOGRAPHICA scribimus non paucis obstirepentibus. Chronica, Chronicae non despuenda. S. Cyprian. p. 577. editionis Stelsianae: Chronicam Marcellini principis legat. Oratione absolutiori D. Augustinus lib. 4. de Ciuit. c. 6. Qui Chronicam historiam scripserunt. Sic D. Hieronymus, Isidorus Hispalensis, alij. apud Gregorium Turonensem legas: Chronicae: Eusebij. Vide Halieutica.

CIBORIVM, poculum, cum R. Horat. l. 2. Od. 7.

Obliuioso leuia Massico
Ciboria exple ---

Plutarchus lib. de Iside, ac Osiride. Didymus apud Athenaeum libro vndecimoe [gap: Greek word(s)] : Ciboria, minores scyphi, quod ima in angustum cogantur Aegyptiorum ciboriorum instar. Quem vide incipio lib. 3. Igitur sacrosanctum corporis Christi conditorium iure sic appellatura Zonara tom. 3. Sic S. Germanus in Theoria rerum Ecclesiast. Sic D. Chrysost. hom. 42. in Acta Apostolorum. Sic in Libro Pontificum. et Vitis Pontificum. Alibi legimus Symmachum primum argenteum fecisse ciborium librarum cxx. et Gregorium I. ad B. Petrum alterum super altare posuisse ciborium columnis quatuor ex argento puro in sacramenti conseruationem. At quia his in ciborijs res insunt conditae, non incongruenter etiam

CIBOTIA appellentur tam Graecis, quam Latinis, Scriniola, Arculae. Chrysost. in 2. Matth. c. [gap: Greek word(s)] . Non in scriniolis dumtaxat, verum etiam in terra recondentes, diuitias. Plutarch. de Alexandro [gap: Greek word(s)] . Vtitur id verbi etiam Aristophanes. Et vero apud Horatium supra Cibotia scripsit nonnemo. Super vtraque scriptione vide Coel. Rhodigin. l. 9. c. 12. Hesychius: [gap: Greek word(s)] Ciborium Aegypti vox pro poterio. Cibotus cistsa lignea, aut sepulcralis. Etymologicum: [gap: Greek word(s)] . Cibotus, quod ibi iaceat bosis, sine cibus collocetur. Orus optime: [gap: Greek word(s)] : Cibotus a [gap: Greek word(s)] quod est Cibus. Nota Cibum Graecam esse vocem. Pollux inter vestium conditoria ponit [gap: Greek word(s)] lib. 10. c. 31. et Eustathius. Nec praetermittendus Clemens Alexandrinus, cuius suntilla l. 5. Stromat. [gap: Greek word(s)] : Melius autem, existimo, Cibotum ex Hebraico nomine dicitur, alind quippiam significare. [gap: Greek word(s)] pro Faba Aegyptiaca notauit Dioscorides l. 2. Isidorus lib. 20. cap. 9. Cibutum Graecum nomem est, quod nos Arcam dicimus pro Cibutium, siue Cibotium.

CICCVMnon interduim duobus CC in Plautinis Codicih. Item in Hesychio, et Isidoro Hispalensi. Apud Varronem lib. 6. de LL. vnico: Cicum dicebant membranam tenuem, quae in malo Punico discrimen. Vnico item Glossae: Cicum, [gap: Greek word(s)] . In Glossario H. Stephani: Cicum, [gap: Greek word(s)] .

CICONIA Romanis: Vt Praenestinis Conia est Ciconia, Plautus in Truculento, Antiquis Glossis Ciconea per E.

CIDARINPersae regium capitis vocabant insigne. Hoc coerulea fascia albo distincta circuibat. Curtij vox est lib. 3. Per D scribit et Pollux l. 7. Philo Iud. lib. 3. de Vita Mosis. Arrian lib. 4. Eustath. in Iliad. [gap: Greek word(s)] . Nonnullos per T scriptitasse credo Hesychio: [gap: Greek word(s)] . Quidam per T Citarin.

CILINVS minus recte. Lipsius lib. 1. Antiq. Lect. cap. 22. et in Taciti Annal. lib. 6. tescribit Cilnius varijs Liuij locis secutus Exemplar Vesontionense. Qua in correctione approbatorem habuit Gisl. Victorem, et me ad 7. Silij librum ibi:

Cilnius Arreti Tyrrhenis ortus in oris.


page 84, image: s084

Ful. Vrsinus ad T. Liuij lib. 10. quatuor sillabis legendum contendit Ciliniae gentis. Neque displicet. Paene simile. Cyllenius, Cyllius. Cilinius, Cilnius poetarum ascia.

CIMBRI recte. Coiuit ex Cimmerij B coniugato. Plutarch. in Mario: [gap: Greek word(s)] . Olim Cimmeriorum, tunc Cimbrorum. Quandoque Cymbros offendas non sine offensione.

CINTGINNVS. Fors etiam Cicinnus. Telesilla namque Poetria dixit [gap: Greek word(s)] de crispis cicinnis. Apud Pollucem l. 2. c. 3. [gap: Greek word(s)] tresuiri scripsere Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque Poetae. Aristophanis versum reperias et in Suida duobus NN, in voce [gap: Greek word(s)] , quod mirere. Nam in [gap: Greek word(s)] . Multorum cincinnos iuuenum. At Theocritum apud Idyll, 11. vnicc [gap: Greek word(s)] . Amabat non rosis, non malis, non cincinnis. In scholijs similiter hic, et in Idyll. 14. inibi: [gap: Greek word(s)] . Squalidi cincinni. Verum Latinis priori sillabae accessio vnius facta est: vnde Cincinnati appellatio.

CINEAS I simplice. [gap: Greek word(s)] Suidas, Plutar. in Pyrrho, Strabo in 7. Cyneas more male morato cum Y Graiorum saepicule oggetunt interpretes, aut librarij. Notauit pridem doctiss. Cruserius.

CINNABARIS gemino N, Dioscor. l. 5. Plin.

CINNAMVM, CINNAMOMVM, CINNAMOLOGVS rectius, frequentiusque vda geminante leguntur tam apud Graecos, quam Latinos. Adnotat et Plinius pro eodem tribus, quatuorue sillabis Cinnamum. et Cinnamomum scribi lib. 12. c. 19. Hebraeis est [gap: Hebrew words] Geminis et Dioscorides lib. 1. [gap: Greek word(s)] . Cinnamomi plura sunt genera. Geminationis huiuSce praefi dio prima Poetis tenditur, Nestor tamen priscus Grammaticus vnica N scribendum phaecipit hoc nominis, quod inimicum est fidei exemplarium Hippoeratis.

CINYPHIVS, CHINYPS summam sillabam absoluente I Romanorum, secundam Y Graiorum. Ita Codices exeusi. Chirographi vero earumdem vocalium sedes transcribunt. Herodotus Melpomene [gap: Greek word(s)] . Cinyps fluuius. V. Cinypr.

CINYPIS a Cinyps scribit Priscianus in 6. Sacris tamen Libris Exodi c. 8. et alibi Cinyphes. Item apud D. August. 3. de Trinit. c. 7. Cyniphes musculae sunt breuissimae, qua tertia plaga superbus populus Aegyptiorum caedebatur. A Graecis [gap: Greek word(s)] ab Aetio dicuntur. At Prisciani opinionem tuetur Ionismus, et disertim Curtius Valerianus apud Cassiodorum. Correctiora Biblia I Latiari secundam perscribunt, vbi varianter Graeca quaedam [gap: Greek word(s)] . In D. Hieronymi Libris in Ioelem scribitur Cyniphes Y Graiorum sede praepostera, vbi scribit tam exigua, Vt visum fugiant, esse animalia. Item apud Cassiodorum Cynips Cyhipis, apud quem Papirianus: Cynips, Cyniphis. Ex quo finxere omnes Cinyphius, nemo Cinypius. Silius in 2. Ciniphiumque Macen. Seneca Oetaco Fontem Cinyphium. Apud Arbitrum legas: Scyniphes ore tangebat. Maro Georg. 3, Cinyphij tondent hirci ---

CIO pro Tio seculi sui forte more Lexici scriptor CyriIlus, nescio quis, vbique in his, similibusque posuit: Enicio, Mercacio, Comparacio, Nuncupacio, Lucubracio Conlaudacio, Gestacio Iaculacio, sine Cunctacione, Dubitacione, Dilacione, Nundinacione, Oracio, Quaescio, Postulacio. Omma improbabiliter, et Latij degeneris.

CIRCA etiam scribitur, quae plurimum Circe. Tibull. Eleg. 3. l. 1.

At Circa grauibus pensis affxa puella.

Horat. Circam semper, nunquam Circen scripsisse testificatur Caper Grammaticus. Legit et Gifanius. Sirenum voces, et Circae pocula nosti, non Circes. Idque aliquanto etiam est Latinius: etsi per E crebrius.

CIRCIVM minime; sed Cercium per E scribit Cato in Libris Originum, et per Econsonantius iudicat Gellius l. 2. c. 22. Ventus Cercius cum loquare, buccam implet, inquit. Haec scriptio impingitur Origini, a Circo Circius, seu a Turbine; ac vertigine Gellio interprete.

CIRCVMCAESVRA in 4. Lucretij antiquitatem retinente Gifanio.

Vltima membrorum circumcaesura tamen se
Incolumem praestat ---

Arnob. lib. 3. Terrenorum corporum circumcaesura finitis deos. Circumcisura scribunt alij ad Plinium l. 16. c. 40. Stantesque a circumcisura siccatae fideliores. Iuuat eos mitioris compositionis ratio, et Incisura.

CIRCVMCOLVNT, vniter. Liuius lib. 5. Qui sinum circumcolunt maris. [gap: Greek word(s)] . Homerus.

CIRCVMEVNT RIPIS --- Lucani lib. 5. Papyrianus vult M scribi: scriptum negat


page 85, image: s085

enunciari. Eam indunt Pandectae Flor, quibus solens est praeposituras immutilatas tueri. In Meurs I Catone c. 1. Ne satis habeas semel circumire. In Varrone a Gryphio: Circumit, ambit. Sic Proportio. Circumaro, Circumequito. Vel consona subsecuta Circumlino, Circumlatio, Circumuenio. Nihilominus Beda M tollit, et Proportio sobolis, Circuitus, Circuitio, Cireuitores. Heluius Cinna: Flexibus obliquis circumeundus erat. Ciofa ni manus in 8. Metam. Ouidij: Circumiere. In lib. Statij, alijsque veterib. Circuicre sine M. Verum M necessario requiritur. In libris Tristium: More lupi clatisas circumeuntis oues. Iuuenalis: Frigida circumeunt pigri sarraca Bootae. Arbiter; Omnes circumeo porticus. Circustus vbi non? In Augustini Libris de Doctrina Christ. Circumitus.

CIRCVMPEDES et ANTEPEDES Accentu vnico, Agroetius.

CIRCVMVENTVS passim. Discidio scribit Vlpianus 1. 12. de iure dotis: Si mulier circum in hoc venta est.

CIRRHA absque Y Pythagorae, Latintomnes, Graeciomnes. Cur obturbat editio Papinij a Bernartio perpetuo tenore Cyrrha, Cyrrhaeus scripto? Cur alij, nec pauci?

CIRTA, [gap: Greek word(s)] , Liuio lib. 30. Melael. 1. c. 6. Zonarae tom. 6. Straboni l. 17. Male Latinorum Codicum nonnulli adspirant.

CISTARTIVM [gap: Greek word(s)] C sillaba princeps. T paenultima inchoantur l. 1. Reg. c. 9. Cista enim, [gap: Greek word(s)] Panis. Recte ergo lib. 1. Reg. Panis defecit in cistartijs nostris: et sportulam non habemus, vt demus homini Dei, nec quidquam aliud. Iuuat nos Plutarchus in Themistocle: [gap: Greek word(s)] q. d. In Cistartio. Misit ei Themistocles in cista panes, et carnes prandio. [gap: Greek word(s)] seu Cista et viatores panem circumfer ebant, et sacrorum ministri. Eadem [gap: Greek word(s)] dicebatur a prisco [gap: Greek word(s)] , vnde [gap: Greek word(s)] , nascitur. Vtrumque Pollux notauerat lib. 10. c. 23. [gap: Greek word(s)] . Eupolis [gap: Greek word(s)] Arcas non habent locupletius instrutas. Pherecrates [gap: Greek word(s)] , Arculas, quae in mea potestate. Quare rectissime Menandrus in Dyscolo apud Athenaeum lib. 4.

--- [gap: Greek word(s)]

Vt sacrificant parietum perfossores Coetas portantes, serias non Deorum causa; sed sui. Hoc est, aduersantibus Dalescampio. et Casaubono, Vt sacrificant parietum perfossores cistas ferentes, et vini serias. Non Lectos, vt Dalescampio sedit: non [gap: Greek word(s)] , vt Casaubono visum reponendum. Namque dici vtrumque credidi Polluci primulum quem iterum vide lib. 33. c. 33. tum Etymologo. [gap: Greek word(s)] . Sic verto: Coetis Attice pusilla cistula nam cistam Coetam dicunt. quandoque vasa, vbi dormientes mulieres reculas deponunt. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . In Cistas aurum quoque iniectum. M Varro lib. 4. Rerum D. L Scipio cum aurum haberet in cista viminea, fulmine ita est ictus, vt ictus esset integra, aurum colliquisset. Verum lib. 2. de AA. Apuleius altero genere vtitur, aliterque scribit. Sed rem contentam ponit, Pocum, gallinulas, vini cadum, et haec Sitarciam vocat, seu Annonam: Hac enim sitarcia nauigium Veneris indiget sola. Similiter Competentem sitarciam dicit Augustinus, vbi de Cantico nouo. Haec vero sola vox Sitarcia complectitur Annonam competentem, seu potius sillabatim exprimendo Annonam sufficientem. Est aurem longe aliud, tamque. haec a Cistartio diuertitur, quam Vinum, et Phiala. [gap: Greek word(s)] . Tertium etiam diuerfius, [gap: Greek word(s)] , Annonae praefectura. Quid facias illo Isidori lib. 20. c. 9. titulo de vasis repositorijs. Sitareiae nautarum sunt, ab eo, quod sutae sunt? An Sitas arcas intelligit in quadam aluei parte, et scribendum Sitae sunt? Legat haec, cui digna visa est. Quaestin coelitibus, cur tintinnabula bubus. Heribertus Rosueydus [gap: Greek word(s)] , homo.

CITHAERON I Latiari, Th, diphthongo principe in medio. Neque siquid luti huic adspeefit voci Ausonius, ad imitationem rapiemus. Vide Aegesta.

CIVS, non Tius in deriuatis a supinis, aut nominib. A supinis, vt Ficticius, Editicius, Translaticius, Impositicius, Insiticius, Dediticius Repticius, Nouicius. A nominib. Patricius, Tribunicius, Aedilicius, Latericius, Compitalicius. In quo Librorum et Saxorum maxime Capitolinorum, qui apud eum plurimi, auctoritatem Manutius sequitur. In Nummo Rinaldi Odorti: AVGVST. TRIBVNIC. POTEST

Item in sexcentis alijs apud Occonem. V. Patricius, Propitius.

CLAMDESTINISartib. omnia illa peregit, Arnobij l. 1. editionis a fatis Steuuechij non, rectum opinor. Proportio Indutiae, Indo, Indico, Indoctus poscit N. Notat et Velius Longus in Orthographia Clandestinus per N scribendum licet Clam per M.



page 86, image: s086

CLANIS, CLANIVS. Tacitus lib. 2. Orantibus Florentinis. ne Clanis solito aluneo demotus in annem Arnum transferretur. Plin. lib. 3. cap. 5. Liri amne diuisa Clani quoque appelato, non Glanico. Silius: Et Clanis, et Rubico ---

Strabo lib. 5. Clanius Sillabis tribus. Maro Georg. 2.

--- Vacus Clanius non aequus Acerris.

Silius lib. 8. --- Clanio contemtae semper Acerrae.

Alij litera G Glanius, Glanis. V. Gnossos.

CLAVDII quondam Clausi. Maro lib. 7.

Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum
Agmen ageus CLAVSVS, magnique ipse agminis instar
CLAVDIA nunc a quo diffunditur, et tribus, et gens
Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.

Liuius lib. 10. Seu Appium Clausum, seu App. Claudium mauultis. Vide Siliana nostra lib. 17.

CLAVVLA a Claua, et mutatione peruagatissima, Clauola, et vlterius Clabula. Varro de RR. l. 1. Quas aij Clabulas alij taleas appellant.

CLIBANVS secunda existente elemento L. Sic et Graeci; nam commune Graecorum scripsit [gap: Greek word(s)] cum R, Etymologus; quod Athen, lib. 3. cap. 28 Atticis oncedit: [gap: Greek word(s)] . Item Herodotus 2. histor. Sophron: [gap: Greek word(s)] .

CLOACINAE SACRVM Plauto in Curculione, Tertull. 1. de Pallio, Lactantio lib. de Falsa Relig. Cloacinae simulacrum in cloaca repertum Tatius consecrauit, et quia cuius esset effiigies ignorabat, ex loco illi nomen imposuit. Vide Liuium in tertio. Vide Cloaca.

CLVACINA per V non male, si cui causa nominis altera potior erit. Plin. lib. 15. cap. 29. Quippe ita traditur: myrtea verbena Romanos, Sabinosque cum propter raptas virgines dimicare voluissent, depiitis armis purgatos in eo loco, qui nunc signa Veneris Cluacinae habet. Cluere enim antiqui purgare dicebant.

CLOSTRVM [gap: Greek word(s)] pro Claustrum. Cato de RR. c. 13. Claues cum clostris. Quo more Plostrum, Clodius, Codex, Coda teste Varrone, scripta, et elata sunt. Item ex [gap: Hebrew words] fecere Baudet nostrates. Baldus apud Vitruaium reposuit Clostrata pro Claustrata. Claustrum Vsu receptius. Maro in 7.

--- Portarum ingentia claustra.

Inuenias et apud Hesychium [gap: Greek word(s)] .

CLVACA. Victorinus: Non est Cloaca, vt putatis; sed Cluaca, quasi Conluaca. Sic antiqui Lapides perplurimi. Vide Cloacina. Vulgo tamen Cloaca, quod rectum est Proportione Cloacale, Cloacare. Et vero Festus, quod ex serie literarum manifestum est, scribit Cloacas per O, licet a Conluendo dictas fateatur.

CLVDO tam multis scriptorum locis tam multi admouent ducibus Libris MSS. vt repellere vetet religio. Sunt et sexcentae Inscriptiones sepulcrales, quibus ita est. Claudo vero, et Clausum quis tam improbi oris, vt damnet?

CLVPEA, Africae vrbs (eadem Aspis, vt in Silianis ostendimus Merulae, ac Ptolemaci diuersarum vrbium nomenclationes esse opinantium vanitate reiecta) per V apud Ennium, et Strabonem l. 6. [gap: Greek word(s)] . Aspidis Cartaginiensis cinutatis, quam Clupeam vocant. Sic apud Lucan. l. 4.

Et Clupeam tenuit stationis litora notae.

Sic vbique apud Plinium, Melam, Caesarem. Nec Clypeam respuerim nonnullis affirmantibus Libris. Nusquam tamen per I Latinorum Clipeam noraui, vt Clipem paucies.

CLVPEVS, CLYPEVS, CLIPEVS. Distingunt Pomponius, et Fronto, vt Clipeus sit armorum genus, seu Scutum pugnatorum: Clupeus imago. Distinctum hunc iure Charisius improbat l. 1. cui similia sunt Maximus Maxumus, Optimus, Optumus. Labienus hoc Clypeum facit imaginem, hunc Clypeum arma, quodidem respuit Charisius. In Pierij Libris est Clupeus: cui tamen praeplacet Clipeus l Latinorum. Fabricius Cipeus, et Liber Fastorum Langij. Ego quaecumq. fuat Erymologia, quaecunq. significantia, quod cunq. genus primorem sillabam tribus pro dictis modis variasse autumo. Clypeus originem propius respicit siue a [gap: Greek word(s)] : non vt peruersa Grammaticorum subtilitas voluit a Cliuendo, Plinij vox est lib. 35. c. 3. non a Clependo, quod improbatum Velio Longo in Orthographia. Clupeus veteris Latij fuit: calami nitidioris Clipeus. Neque referre masculo, aut neutro vtaris genere clare patescit ex


page 87, image: s087

Trebellio: Illi Clypeus aureus, vel (vt Grammatici loquuntur) clypeum aurem Senatus totius iudicio in Romana curia collocatum. Superiora quoque discrimina futilia arguit vrbs Clypea, seu Clupea, de qua proxime. Arguit et piuribus Charisius supra: Caper licet aliter sentiat. I ad Lips I Excursum ad lib. 2. Taciti. Testimonio Ciofani in lib. 3. Metamor. omnes MSS Ouidij Libri habent I Latinorum:

--- Crescique seges clipeata virorum.

CLYTAEMNESTRA iecundam sillabam obtinente diphthongo. tertiam vocali secunda. Vide Aegesta. Abique diphthongo, etiam cum O Etymologus: [gap: Greek word(s)] . Quidam diphtrongum despretim habent.

CNAEVS, GNAEVS, NAEVS figurauit vnius praenominis variartia. Iulius Paris e lib. 10. Val. Maximi de ratione nominum: Gnaeus ob insigne naeui appellatus est, quod vnum pracnomen varia scriptura notatur. Alij enim Naeum, alij Gnacum scribunt. Qui G litera in hoc praenonine vtuntur, Antiquitatem sequi videntur, quae multum ea litera vsa est. Olim enim dicebant Frugmentum, nunc Frumentum profertur; et Gnatura, modo Natura, Igitur etiam qui in corporibus Naeuus gignisolet, Gnaeus appellabatur. Qui C ponunt corruptione stilabae delectari videntur: qui Naeus, lenitatem velle indicantur. Pandectis Florentinis est Naeus: vnde Naeuiorum gens digammo internato. Gnaeos, quasi [gap: Greek word(s)] . dictos autumat Pompeius, quod non displicet. Manutius Cnaeus cum C, et diphthongo affirmat Graeca Consuetudine, et Monimentis veteribus, quibus Monimentis Diomedem, ac Priscianum reijcit. Terentianum sequar: Scribimus prienomen vnum, et C quidem praeponimus: G tamen sonabit illic, quando Cnaeum enuncio. Paris scripturam per G Antiquitat imputat. Nos in veteris Latij Ortographicis Antiquitat ignotum fuissie G praemonstrauimus. Neque Naeuum, qui in corpore, Gnaeum dictum reor: sed Guaenum. Neque C praescripto sillaba corrumpitur, si, vt par est, Terentiano credinius, et si Vsum obseruamus optimum, fereque solum scribendi magistrum.

CNICVS, CNECVS: vnde Cnecium Plinio lib. 15. cap. 7. Lib. autem. 21. cap. 15. et 32. Cnicus per I. Pollux lib. 1. cap. 12. [gap: Greek word(s)] . Sic per I Dioscorides lib. 4. Aristot. Animalium lib. 5. cap. 19. Apud Hesychium [gap: Greek word(s)] .

CNOSSVS. Vide Gnossus, et Cobares.

COAGMENTO, non Coamento, non Coangmento. Consuctudini do manum.

COBARES Plin. 1. 6 c. 26. Verum Gelenij Exemplaria Gobares per G. Idem notat in Curtium Modius.

COCCEIVS combinatis literis vncinatis, Libri, Lapides.

COELEBS per BS de communi pene omnium fententia, quod et genitiui Proportio flagitat Coelibis. Nam scripta per Ps patrio in casu primigenium P quasi haereditario iure sibi vindicant Principis, Aucupis, Aucipis vetuste. Curtius tamen Valerianus nominibus in Ps procurrentib. Coeleps apponit, scribitque per Ps, et paulo subiectius apertissime: In casibus nominum P litera in B commutatur, vt est Coeleps Coelibis. Idem praecipit Papirianus. His duumutris aduersantem Priscianum adhaereo. Inclinat in Curtij opinionem, qui Coelebs ducit ex [gap: Greek word(s)] . Prima sillaba varie vti Coelum. Tabula Cremonae reperta:

SIQVI. CAELIBES. ESSENT

Tabula altera:

COELIBES

Vide Coelius, Coelum.

COELE SYRIA Plin. lib. 5. cap. 20. et lib. 6. cap. vltimo Syriacoele. Philo ad Caium: [gap: Greek word(s)] . Alijs Coelosyria iunctim, ac per O in secunda.

COELIVS cum Oe vetustissima Monumenta, inquit Vinetus in lib. Sueton. de Claris Rhetoricis. Item Manutius, Libros veteres, Lapides, Nummos securus. Vna satis, superque sit ratio id vocisa Coelo, a quo oritur, non degenerare. Vt ex Ponto Pontius fit. ex Albo Albius: sic ex Coelo Coelius. Coelus autem diphthongo Oe scribitur. Saturni pater. Fabius lib. 1. cap. 6. Nec ei cedit Modestus inuentione: nam quia Coelo genitalia Saturnus absciderit: hoc nomine appellatos, qui vxore careant. Coelibes igitur dictos puta quasi [gap: Greek word(s)] instar Coelo viuentes? autquod exsectis ponderibus inania vasa, seu [gap: Greek word(s)] . reliquerit. Inscriptio Baleos repertae in via sacra:

COELIA; CLAVDIANA... COELIA. NERVIANA



page 88, image: s088

COELVM, [gap: Greek word(s)] , Ios. Scaliger Vaironis etyma corrigens. Nihil planius. Rationem conuoluunt illa Lucretij:

--- Circumtegit omnia coelum:

sua scilicet diffusa cauitate. Item Claud. Marius l. 1. Geneseos:

Nixa superfundit rebus, quas circite vasto
Contegit aetherium deducto hinc nomine coelum.

Haec scriptio totis Libris spargitur, et vtcunque adstruitur ex Coelo Saturni patre. Vide Coelus. Vt Graeci, sic prisci Latini Coilum. Ennius:

Quos endo coilnm merita vocauerunt sua.

Fauent illa Tertull lib. de Spect. c. 25. De coelo, quod aiunt in coenum. Vsitata patonomasia, qua Florus vtitur, ac D. Augustinus saepius. Andiomeda Nocti apud Ennium:

Quae cana coili signitenentibu confici bigis.

Vide Priscianum in Troia. Varro lib. 1. de LL. a Chao, seu Cauo, eoque confert haec: Agamemnon: In altisono caeli clypeo: Cauum enim clypenum, inquit. Et Ennius item ad cauationem: Coili ingentes fornices. V. inibi plura. Nonnulli per E simplex a Celando, seu Tegendo, quos Beda repellit in Ortographia, ipse interim Varronem sequitur scribentem diphthongo principe. Eundem Varronem sequitur Plin. l. 2. c. 4 Isidor. lib. 3. c. 4. alijque. Sic Libris vetenbus esse testatur Manutius, ac Pandectis Florentinis, qua re Brissonio minus probae sunt libro [gap: Greek word(s)] singulari. Ad hanc scriprionem Tulliumallusisse volunt Verrina 5. Sed allusit, nec aliud in eo, quam [gap: Greek word(s)] . Dubitatum iam olim super huius nominis Ortographia indicat Val. Probus libro de Notis, vbi: L. CAE, vel COE, Lucius Caelius, vel Coelius. Magis etiam dubites ex illo Hesychij: [gap: Greek word(s)] : si modo Hesychij manus. Decurtauere Ennius, et Ausonius scripto Coel. Subindicat D. Ambrosius lib. 2. Hexa em. cap. 3. Caelum dicitur Latine, quia impressa stellarum lumina, velut signa habeat, tanquam caclatum: sictut argentum, quod signis eminentibus refulget, caelatum dicimus. Sic Foenus alij, Faenus prima diphthongo alij. Mouit olim hoc mihi problema Michael Esnius Reuerendissimus Antistes Neruiorum, qui literaris viris exhedras nostras complebat. Vere [gap: Greek word(s)] vera pauperum anima. Nunc placida compostus pace quescit.

COEMETERIVM in secunda sillaba et tertia secunda vocali scribitur. Non quod H Graecorum [gap: Greek word(s)] I Latinorum vices non cedat suas (id enim a vero alienissimum est) verum Proportionis ea vis est. Plautus Poterium, Plinius Cauterium: sic Coemeterium. Indocti Cimiterium per 1 in primorc fillaba. Notat Nebrissensis c. 12. Quinquagenae. Esto, ita sit Martyrologijs vetustissimis: sepulcri situm redolet.

COENA cum Oe. Plutar. l. 8. Sympos. Prob. 6. [gap: Greek word(s)] Isidor. l. 20. Etym. c. 2. Coena vocatur a communione vescentium: [gap: Greek word(s)] quippe Graeci Comumne dicunt. Ideo Coesna vereribus, Festus. Lapis ad Clitumnum:

IN. PVBLICO. COENARENT

Bernardinus Baldus in Vitruuium. et Cruciger ex [gap: Greek word(s)] Coenam natam ariolatur. laeue. Caena per Ae, praue. Cena Libris, et Lapidibus addictus mauult Manutius: itaque Tullianis Libris esse Victorio credunt alij. Romae in domo Caroli Astalli:

POPVLVS. CENET

Notanda mihi visa Manutij mens, quae an laeua sit, examinemus. Dissentientibus Libris, in: quit, vtram ad partem lapides inclinant. eam sequor. Ideo Cena extra diphthongum scribit. At hic dissentiunt lapides, dic, o bone, quid agendum, censeas. 2. Cur non Piutarchum suspicias, aut Ifidorum prae Lapidibus? 3. Cur Lapidibus plubfidei, quam Libris tribuas? Vtrique publicoseruiunt. Et Libri plerique cum literatura, aut saltem literatione sunt exarati: Lapides plerique omnes a stolida manu, aut ignauia operae, aut rudi ingenio impolite politi. Certe Plutarchus vnus, non sex Lapidibus quos iurat, et adorat Manutius, sed millenis mihi grauior, ac potior. Per Oe Coena aliquoties apud Plinium lib. 9. cap. 35. Apud Hesychium [gap: Greek word(s)] , Epulum publicum. Idem persuadent Coenitare, Coenipeta, Coenaculum, super quib, liticula nulla.

COENVM ab eadem cum Coena Origine per Oe: communia namque de facili sordescunt: vnde in Actis Apostolorum Commune pro Impurato. Quibus locis Caenum est principali diphthongo, coeno collutulati sunt. Manutius veteres Libros sonat, et Virgilium Carpensem.

COEPI in Libris varie scribi testatur Pierius. Caper libello de elegantijs. Coepit per Oe diphthongum. ab antiquo Coepio. Agroetius idem, et Beda. Catoni Coepiam, maiorib. Coepere Festus arrogat, Caprum Gell. adiuuat l. 4. c. 17. Vide Incoepi. Plautus. ni fallor, Menaechmis: Neque lites coepio.



page 89, image: s089

COERETIO Ciceroni. integrum est Coercitio, qua integritate laudantur Pandectae Florentinae.

COETVS, COITVS promiscua veterum Ortographia. Hinc in Epigraphe lib. 14.

Gellij: Ex coetu, motibusque siderum.

Lucret, lib. 3. --- Qui coetu, coniugioque

Corporis, atque animi consistimus vniter apti.

COEVS, [gap: Greek word(s)] . non Caeus, Iapeti germanus.

COHERCENTIBVS lego lib. 2. Charisij, nec ab horreo. Suadet Origo ab [gap: Greek word(s)] : vnde et Ticulus in Iure de Familijs berciscundis. Asperatae sunt etiam Inscriptiones paueulae, Glossae veteres: [gap: Greek word(s)] , Crucio, Punio, Coherceo. Consuctudo dissua det, recepitque Coerceo. Sic in Lucret. l. 4. sic in Marone:

--- Postrema coercent
Tyrrhidae iunenes ---

Sic in Ouidio: Sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma.

Ad Antiquitatis cultum Prudentium reuocant lib. 1. contra Symmachum:

Solem certa tenet regio, plaga certa cohercet.

Quasi Prudentij seculum mortales lateat. Vetus Inscriptio Florentiae apud P. Victorium de Fabio Max.

ANNIBALEM. COMPLVRIBVS. VICTORIIS. FEROCEM SVBSEQVENDO. COERCVIT

COHORS, non Choors Membranis praemonstrantib. Vox ab Horto quibusdam videtur orta. Nam cum Hortum vicum dixerint veteres, bello vicatim militem legebant, et cum vicus vico, seu hortus horto iturorum in bella iungeretur, id Cohortem dixere. Proxime ad altilium saepta explicauere. Melius Velius Longus a Coercendo, qui Consuetudine Hinsertum censet. Fastorum 4. Ouid. de vulpe:

Abstulerat multas illa cohortis aues.

Vnde Aues cohortales in Columellae Praefatione. quas lib. 8. cap. 2. describit, quae vulgo per omnes fere villas conspiciuntur. Apud Nonium Marcellum, aliolque qui scribunt Chors, mihi haut probantur. Iuuari tamen eorum queat opinio, siquis detritam vocem diuinet ex Graeco [gap: Greek word(s)] , Locus, Spatium, aut ex [gap: Greek word(s)] . Vitruuij lib. 6. cap. 9. sillaba vnica Chors. Chortes, magnitudinesque earum ad pecorum numerum. Recipit Bernardinus Baldus.

COLICVS DOLOR recte: Collicus scribere, est absque stipendio ineptire.

COLLACRYMO. Vide Lacryma.

COLLAPSVS. Vide Nupsi. Columna cum B:

VIAM. CASSIAM. VETVSTATE. COLLABSAM

Altera in Latio Inscriptio:

OPVS. PONTIS VETVSTATE. COLLABS

Albae Iuliae aliter:

TEMPLVM VETVSTATE CONLAPSVM A. SOLO RESTITVIT

COLLATIA vulgo recte. Sex. Pompeius: Conlatia opidum fuit prope Romam, eo quod ibi opes aliarum ciutatum fuerint conlatae: a qua porta Conlatina dicta est Quare non displicet, [gap: Greek word(s)] aetatem si obtinet, praesertim prisco Vsu, Origine, et MSS. fide adiutus. Scribam nihilominus Collatus, Collaticia stips: quia in his nouior Vsus N depossessione deturbauit. An idem Vsus valuerit in Conlatia, iure dicto ambigimus.

COLLECTANEVS proscribit Sosi pater: Conlectaneus scribi praecipit. Ego [gap: Greek word(s)] Collectaneus prineipem locum dedero, et alterum in regni partem admisero.

COLLEGA, non Conlega aurium indicio scribit Manutius. sequor.

COLLICIAE, CONLICIAE, COLLIQVIAE. Plin. l. 28. c. 19. In vsu est et Collicas interponere si ita locus poscat, ampliore sulco, quae in fossas aquam deducant. Vitruuius l. 5. c. 3. Tuscantia sunt in quibus trabes in atrij latitudine traiectae habeant interpensiua, et colliquias ab angulis parietum ad angulos tignorum interecurrentes. Columella lib. 2. c. 7. de Re R. Omneque humorem in colliquias


page 90, image: s090

atque inde extra in segetes deriuemus. Legas apud Catonem Conliciares scriptum, Antiquitatis eo more, quo praeposituras nexabant cum verbo immutatas. Sic Conligere, Conliquefacta apud Varronem, Conlatiuum apud Festum.

COULIMARE, COLLINEARE suo quodque loco, et significatu recte inaratur. Collineare, etsi blandius videtur huius aeui scriptoribus; etsi Salmasius Collimare per M errore scribi adserat: tamen ex eo est quod. qui limis adspicit Terentij verbo rem aliquam, in vnam aliquam destinato fertur. Donatus in Eunuchum: Limis, si nominatiuus singularis est, Transuersus signisicat: si septimus, pluralis, deest Oculis. Nam Limis est transuersus: vnde Limen Cum Limi dicantur obliqui gener aliter; hoc tamen proprie de oculis dicitur. Collineare vero est cum linea visuali aciem contendere. De vtriusque scriptura consuli potest literatissimus Budaeus lib. 5. de Asse.

COLLVM rectissime: Collus quoque masculine dixerunt, inquit Festus. Collos pro Colla vellicat in Caluo Fabius l. 1. c. 6.

COLOCYNTA malim cum Th, cum O sit apud Dioscoridem lib. 2. sapius, et apud Iustinum M. Dial. contra Tryphonem. [gap: Greek word(s)] apud Aretaeum, [gap: Greek word(s)] apud Lucianum. Malle me dixi; nam [gap: Greek word(s)] scriptio apud Hippocratem lib. de natura muliebri, atque apud alios lure me cohibet. Iterum tamen apud Hippocr. lib. de Superfoctatio ne edente Foesio cum 9. In Batrachomyomachia legitur:

[gap: Greek word(s)] .
Non rhaphanos vescor, non crambas, non colocyntas.

COLOR vulgo recte. At Sallustio Colos exsauguit. V. Fabium l. 1.

COLVMELLA absque N. Oritura vetere Columa. Columnella tamen Prisciano sustinetur. Donatus in Phormionem absque N.

COLVMEN, COLMEN, CVLMEN. quid testes moramur? I ad Donatum in Phormionem.

COLYRIA [gap: Greek word(s)] a fluxionib inhibendis, quidam dictum opinantur: quo semel admisso, vnicaliquida scribendum videtur. [gap: Greek word(s)] tamen ea geminata constanter occurrit in Hippocrate. Dioscoride, Columella l. 6. c. 30. Apud Pollucem [gap: Greek word(s)] , Etymologicum [gap: Greek word(s)] . Collyria de medicis pharmacis dicuntur. Collyrae in Plauti Persa, et sus collyricum etsi aliud sunt: tamen eandem sortem scriptionis obtinent. Iterum Etymologici Auctor in verbo [gap: Greek word(s)] , Vnde et in medicina Collyrium, a Colobo, siue Curto.

COMBVRO, non Conuro. Euphonia visa est nasci iniunctione B, Vt Graecis [gap: Greek word(s)] . Conburo per N repellitur a Libro de Orthogr. qui Bedae vulgo tribuitur. In veteri inscriptione duobus MM Commuro.

COMFERT, COMFVNDIT, COMNVBILESCIT, COMVELLIT, COMVOCAT scribit Victorinus, vt Commemorat, Comuincit. Idem Imfert, Imficit, vt Imbilit, Immemor, Impotens. Sequatur, cuilibido.

COMISATIO. COMISSARI a [gap: Greek word(s)] , M simplici, I, non E secundam occupante sedem et duplicatis sigmatibus de Festi mente. Comissatio a vicis, inquit, quos Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt, appellatur. In his enim habitabant prius, quam opida conderentur. Quibus in locis alij alios conuictus causa inuitabant. Comissatio est in Terentio Bembi. Ita scribendum censet Victorius, Faernus in Eunuchum. Caetera. etiam a Graecis tracta (vt Cloatius loquitur) scribi postulant. Comissatio geminis SS. Ita Sicilisso, Atticisso, Patrisse, Pitisso. Massa Prisciani calculo. Repugnat Cornutus, et Longus. quid postea? Quod autem Torrentius in Suetonium, et Horatium pertendit a Comesum Comessari recte scribi, scribit hoc ignoratione linguae Graceae, cuius ignorationem in Zabulo satis prodit, alijsque ex indicijs certo certius constat Atticam illi Mineruam inuisam. Et quam longe haec eunt a Vaticano, et Basilicano Terentij Codice, vbi est, Commissatio M duplicato. Abest certe ratio. Qui scribunt Comesor, aut Comessor, Etymo ludificantur. Qui Commassor [gap: Greek word(s)] exprimunt. Hos omnes frangit Vsus, Libri, Lapides. Comessatio per simpli cem consonantem scribitur, inquit Baccius, quod de tertia consonante accipiendum, aut de siginate singulario, vti in Cyrilli Lexico: Comisatum, Comisatio [gap: Greek word(s)] . At cur tantopere pro I in secuda sede pugnant Manutius in Orthogr. et Lambinus ad Horatium: cum Analogia ex supra dictis peti nequeat, in quibus est, in [gap: Greek word(s)] vero A, quod facilius in E, quam in I cransire docent Subtel a Talo, Eculeus pro Aculeo in Giossis, Priepus in Epigrammatis? Quare lubet Dusam in Plauti editione sequi, passim Comessare scribentem per E. In Mostellaria: Comessatum ibo ad Philolachen. Ibidem: Domum eo comessatum.



page 91, image: s091

COMMEATVS duob. MM, historia Latij. Effoetae Graeciae. scriptores vnico. Leo in Legibus Militiae. [gap: Greek word(s)] et apud Mauricium [gap: Greek word(s)] Commeatus ne militi defiat.

COMMAGENAE duob. MM, Pintianus in Pomponium, ac Plinium.

COMMINVS siue a Maneo, vt Immineo duplici MM: siue a Cum, et Manus: nam quod cum manu, seu ad manum, prope est: quod e manu missum est, abest longiuscule, et Eminus esse. aut isse dicitur. Comminus, [gap: Greek word(s)] , H. Stephani Gl.

COMMILITO Taciti l. 1. Histor. Alias Commiles.

COMMITTERE. Veteres Cosmittere, Festus. Sic Dusmosum olim pro Dumoso. V. Camoena.

COMMODA. Chommoda enuncians a Catullo ridetur:

Chommoda dicebat, si quando Commoda vellet
Dicere, et Hinsidias Arrius Insidias.

An scribentem ferret?

COMPACTO scribi receptum est. Palmerius varijs locis in Spicilegijs Compecto praefert, et scribit Plauti Captiueis: Sciui extemplo de compecto rem geri. Pari Competentia scribit. Compeciscor, Depeciscor, Defetiscor, Exsercio. In id mem branas Colonienses allegat. Potuit et Festum: Exercirent, sarcirent. Sic et Depectionem pro Pacto Cuia cius lib. 2. Obser. agnoscit cap. 15. Palmerium sequitur Acidalius in Curtij lib. 4. Haec angusta via videtur alijs, et scrupea. A rusticioris seculi: sed Consuetudine poscitur; E eius aeui, quo compositio partibus mutatis na scebatur.

COMPENDIFACIO, COMPENDII FACIO. compulsis. dispulsisue vocibus.

COMPERCO, COMPARCO. In Poenulo: Comperce me attrectare. vt ex Parco, Peperci nascitur. At in Terentio Comparsit miser cum A legunt plures neoteri, priscos inter Festus.

COMPILAVISTI passalis scriptio, et proba. Naeuio scriptum vna sillaba plus: Concipilauisti, Festus.

COMPITVM scribit posteritas. Olim Competum per E, quo viae plures competebant. Itaque esse antiquissimis Prudentij Libris testatur Salmasius.

COMPREHENDO. COMPRAEHENDO varie in Florentinis Pandectis repertum. varie Taurellius edidit. Scribe absque diphthongo ex Ter. Scauro, et antiquis Lapidibus contra veteres Libros quosdam. Rationem minus firmam edit Manutius a quantitatis sillabariae correptione petitam: namque haud insolenter diphthongos subiectae vocales breuiant. Scribitur etiam decore tribus siliabis tantum Comprendo. Vnde Maroni:

--- Comprensa nauus effugit imago.

Ouidius 13. Metamorph. Tot premor aduersis, quae si comprendere coner.

Vbi et vereres Libri Compresa. Sed idem efficitur Sicilico. V. Pierium, et Tractatum 2. Volum. 1.

COMPREMO, COMPRIMO, Antiquae Glossac referentes et veterem Consuctudinem verba immutata cogendi.

CONAVDITVM, COAVDITVM, sicut Conaugustatum dicitur, inquit Festus.

CONGADENT, [gap: Greek word(s)] , Concident. vett. Glossae. Eaedem: Concadit, [gap: Greek word(s)] . Eaedem: Concado, Concido. [gap: Greek word(s)] . Concido ex V su rectius est.

CONCHYLIVM, [gap: Greek word(s)] cacterorum Competentia deminutiuorum apud Graecos, eorum litera: non Conchilium. Y Graecanico Cyrilli Lexicum offert.

CONCHYTAY Graiorum, [gap: Greek word(s)] est. Rectum Conchita, [gap: Greek word(s)] , conchatum captator. Plautus Rudente:

Saluete fures maritimi, conchitae, atque hamiotae.

Ducta vox esta Concha: non a Conchylio. Hesychius: [gap: Greek word(s)] : Conchiter, Lapilli Genus.

CONCINNVS, ac per I Concinnis. Apul. l. 5. de Asino A. Lucernamque concinnem completam oleo.

CONCIO cum Ca Conciendo. Insinuant illa Festi: Concio conuentus dicta, quasi conuocatio. Deprauata sunt vetera Monimenta T praeferentia, et ea exosculans Andreas Brabantus est perunctus saecibus ora. Neque fieri potest ex Coitio: nisi si quidlibet ex quolibet. Vetus tabula aenea. cui Conctio cum CT in medio, [gap: Greek word(s)] . nam quo id iure?

CONCISVM, non Concaesum, et quod quidam percaesum etiam volunt. Ciceronis in Oratore vox.

CONDEMPNO seculi inficeti vitio nimisquam frequenter in Libros correpsit. Sic Contempno: vnde Contempius doctioribus etiam imposuit.

CONDICIO rectene scribitur C litera potius, quam T? Quaerit Anton. Augustinus


page 92, image: s092

Dialogo IX. Antiq. et quaesito contentus est. Respondeo.

CONDITIO consona T, nec aliter. Ratio in exemplis est, Amatio, Lectio, Dictio, Latio, alia quibus vrgetur Competentia. Origo sic imperat Conditus, Coditor, Conditrix, Conditio. Cottditi sumus bo[?] conditione, inquit Senecal. 5. de Consol. Quilibros veteres, aut Epigram mata in contrarium iurant, scripti crimen iurant. Pandectae Flor. cum C, vti Lapis Ancyranus per C scripto: QVOCIESCVNQVE. Arnobius: Glacili conditione tuceta: etsi nonnemini productior secunda videri possit a Condiendo. Condictio longe aliud, quod nec sine C, nec sine. T scribitur.

CONE, absque H, insula ad Istrum. Lucan. in 3.

--- Barbara Cone
Sarmaticas vbi perdit aquas ---

Chone cum H, Italia. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Conen Italiam. Item Antiochus. Chone etiam Oenotriae ciuit as apud Scephanum, et Strabonem.

CONLOCARE minus probo: etsi priscae Ciceronis tabulae ita monstrauerint Victorio, et mihi Inscriptiones aliquae. Scribe Collocare, vt Colluuaris apud Festum, Collinunt apud Plautum, et Collutu ati. Ea siquidem scribendi ratio illius temporis fuit, quo praepositurae integrae, ac inuariatae verbis praefigebantur. estque Antiquitati relinquenda, ac pro tali suspicieada. V. Conlegium.

CONECTO in Ausonij Mosella Codex Gemblacensis. Sic Conitor scribit Carrion in Val. Facco. Vide Conubium. Nec mirificissima res. Nam haec ita dissecantur; Con, Co, Cum, Com. A secundo ista esse possant. Mihi tamen id sequi non stat. Esto, Inscriptiones antiquae obijciant Coseruus. Costitit. Qui crimen serunt ex crimine, non idcirco non nefarij.

CONFLAGES cum L in medio. Festus: cum R Confrages Isidorus. Notissima est harum liquidarum alternatio. Confluges per V. Liuio in Andromeda:

Confluges vbi conuentu campum totum inhumigant.

Libri pauci Confliges per I: Sed Antiquitati V reddendum.

CONGERRONES crebriuscule, qui Gerras vna comportant. An qui simul Gerunt, Congerones vnico R? Certe Geronum alibi mentio ad Atticum.

CONIBRICA, vulgo Lusitaniae opidum. Alij ex Competentia Conibriga, aut Conimbriga. Sic Iuliobriga, Segobriga, Medobriga. Vide Itinerarium Antonini. Alijs C praeplacet. V. Abobriga. Segobriga per G constamissime scribitur viro termaximo Marianae lib. 13. can. 12. Nisi quod lib. 6. cap. 16. scribitur inconstanter, Segobrica, Conimbrica, Mirobriga. lib. 15. cap. 10 Nertobriga. Melae lib. 3. cap. 1. Lacobria. Polybius in Legationibus [gap: Greek word(s)] . Flauiobriga. Nonij cap. 79. V. Antiquitatum Antonij Augustini Dialog. et cap. 55. Augustobriga. pag. 99.

CONIRE, COMIRE, COIRE

CONIRE quibus visum potius, quam Coire, Faibio ludibrium debent lib. 1. c. 6. Caesellio in Orthogr. Con praepositio si ad verba a vocalibus incipientia accedat, N consonantem perdit, vt Conaequo, Coeo, Coortus. Similiter scribit Mar. Victorinus. Becmanus: Comire est integrum. Com certe reman sit in Comitio de quo Plutarchus in Romulo: [gap: Greek word(s)] . Vsque nunc Comitium dicitur: Comire namque Romani Congredi dicunt.

CONISCO in Lucretio:

Et satiati agui ludunt, blandeque coniscant.

Volunt esse cornu petere. At non ita est. Est proprie [gap: Greek word(s)] , in puluere versari, aut puluere adspergere. Post ampliari coepit ad luctas, quae non sine puluere. Quare Becmanus antefert Conisso similium Proportione. Placet prae Gifanij Corussant. Nec nescio, quid [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] sit. Graeci sic: Latinorum quis eos secutus est?

CONIVX, COIVX, CONIVNX, Huic producendae variantiae Manutius coaceruat Saxa, et Inscriptiones supra centenas, et quadraginta, nec in tantis spatijs iudicii spargit vmbram. Minutianus in libello de Orthogr. Sunt qui scribant Coiux citra vllum omnino N a Coeno: alijs vnum addere placet, et Coniux dicunt: sunt qui duplex, vt sit Coninunx ex opinationis varietate in verbi deductione. Coniunx Priscianus lib. 5. praescribit, et lib. 6. vbi expositione Coniunx vult N deciduam esse in Conugis, et superstitiosam rationem confert, vt differat a Coniungis, coniungit.. Quam cramben recoquit lib. 8. lib. de Accentibus. Coniunx etiam lib. de Grammatica


page 93, image: s093

scribi vult D. Augustinus. Velius Longus in Orthographia: Mihi videtur, inquit, non euellendam hanc N literam ex Coniunx, et Seiunx. Nam quamuis idem ait [Nisus] non esse onerandam suporuacuis literis scriptionem: rursus non frandandum sonum exrstimo, cum et linion ad aures, et pleuior voniat. Si ergolicet Coniugis genitiuo casu, et Seiugis: Coniux tamen, et Seiux sub racta N litera et difficilius enunciabitur, et aspirus auribus accidet. A Longo facit Cassiodorus. Quo dicto querelam Nisi, qua futurum dicebat, vt in declinationibus litera pereat, quae sit in primis positionibus, vanam ostendit ex his Fingo, Fictus, Pingo, pictus. Addo nominandi casum fuisse quondam Coniunges, seu Coniunis, post Coniunx. Sic Niguis, Niuis, Nix. Phocas vero in Arte Coniux absque N inprima sillaba, cum N in summa. Tran seunt ad eius subsellia Scaurus, Beda, Nisus, et Sosipater, qui Coniux inter ea recenset nomina quae in V x finiunt, vt Nux, Polux. Scaurus cum speciosas vtroque ratiunculas librasset, ita rem conficit: Melius tamen videtur sin: N litera dicere, et scribere. Hu ic scriptioni quod ai unt fauere Catullum:

Tum Thetidi pater ipse iugandus Pelea sesit,

vaumest. Altero id vident oculo, nec vident altero [gap: Greek word(s)] Coniungi vsu multo densiore apud omne genus scriptores in re dici coniugali. Nec etiam iuuat Apuleij locus lib. 6. de Asino A. Magni Inonis germana, et coniuga: non enim patrius casus Coniugis eos iuuat. Coiux porro etsi placere porest tamquam a Coniugo (sic enim Coniugo, et Coniungo, vt Accubo, et Accumbo ) tamen ortum putare a Coeo, merae sunt ineptiae. Sic olim [gap: Greek word(s)] extulerunt Aeoles absque [gap: Greek word(s)] contra motem peruagatisi mum auctore T zetze.

CONLEGIVM [gap: Greek word(s)] in Tabula aenea de iudicijs apud Sigonium, et Fuluium Vrsinum. Vide Collapsus. V Conlocare.

CONLIBERTVS, Collibertus varie varijs. est Inscriptionibus.

COMLVTIBILIS, CONRVGOI. Scaligero placent cap. 34. de Causis L L. quod inhis M in N mutetur, aut certe, quod a Con, non a Cum fiant. Priscis haec non denegem: purgatio auris respuat, praeferatque Collutibilis, Corrugo.

CONNITOR vdis congeminantibus Vsu densissimo, et probissimo. Conitor eximia facta altera in veteribus Virgilij Libris. Vide Conecto. Carrion in lib. 3. Val. Flacci MS. vidisse se testatur, in quo Conisus viribus. Quod cum primum trepidaret admittere, Exemplis post adminiculatior recipit. Est enim in nono Virgilij Conisus corpore, et in tertia Aencide Conisi humeris, et: in Prudentij Psy chomachia Conisa in plagam.

CANOPEVME vocali, non Ae; quanta, quanta fuerit ea sillaba. Scio correptam Horatio in Epodis: at prima non potest absque flagitio, quod dum Monceius facit, priscorum illudit auctoritati. Ecloga tertia sacra:

Molle conopeum sinuoso diffluit ostro.

[gap: Greek word(s)] . Propert. Foedaque Tarpeio conopea tendere saxo.

CONQVINAT, non Coinquinat, inquit Marius Victorinus. Neutrum respuo. Prius semel compositum est a Cunis, quae fere sordidulae: alterum ex Inquino, et Co, vt Coeo, Coaequo.

CONVBIVM vnico N Tabula Cremonae reperta exhibet:

CONVBIVM. CVM. VXORIBVS. QVAS. TVM. HABVISSENT Sic Libri veteres, Pandectae Flor, apud Brissonium [gap: Greek word(s)] libro singulari, et Lexicon B. Germani. Sic Exemplaria Plantini, Gentij; Leodicensium de Raptu Proserpinae apud Claudianum, et alias in eo Poeta. Idem placet Isidoro lib. 10. Etym. c. vlt. Connubium videas in altera Tabula: Duplicant liquidam Lucani quatuor Exemplaria Pulmani testimonio. Sic pene omnes, Quis sequi trepidet, cum sit Orthographia versicolor?

CONREGIONALES apud D. August. l, 2. de Ciuit. c. 17. legitur. Sic festus Conregione pro Eregione. Quid mirum vocem antiquam fui seculi facie agnosci? Sunto licet scribendu Vsu receptissima Corriualis, Corriuare, Correpere, Corripere.

CONREPTAsub vndis scuta viruns ---. 1. scribi veterum aliquot testimonio Codicum concoquere non potest Priscianus lib. 15. qui [gap: Greek word(s)] Cum sequente L, vel R conuertere ait M in sequentes consonantes, vt Colligo, Corripio. Quo dicto apponit haec: Quamuis raro L, et R sequentibus soleant hoc scribentes seruare. Sed cum Graecorum auctoritatem in omnibus pene sequi soleamus in hoc quoque imitari debemus, vt [gap: Greek word(s)] . Vides enim in his omnibus praepositiones [gap: Greek word(s)] mutare N in M, B, vel P sequentibus. L vero, vel R, in eas connertere N. Neque vero Ter. Scaurus limati iudicij vir aliter censet in Orthographia imperitiac quorundam adscribens Conripio, cuius hic est canon: Quoties ergo a liquida litera sequens coeperit, vertitur in eam, cui liquida praeposita fuerit, missa nouissima sui parte, sequentis verbi primam literam gemniandam, vt Rapio,


page 94, image: s094

Arripio, Corripio, Surripio. Sic Marius Victorinus: Corradit, Corripit, Corrodit, Corumpit, vt Irrepit Irrogat, Irruit. Iterat superiora Priscianus apud Cassiodorum.

CONRVGO. Vide Correpta. Fuisse N antiquitati acceptius mecum fatetur Manutius in epist. 4. lib. 3. ad Atticum, vt Conrectum. At politiori seculo Corrugo, et Correctum Visum rectius V. Conlutibilis.

CONSANVISSE a Consanesco trepidem scribere, quod in epistolis Ciceronis ex MSS, rescribit Victorius pro Conseuisse. Ex Seneo voce Catullo bene cognita fit Senui: ergo prius demon strandum illi fuerat non Sanesco tantum; sed et Saneo veteres vsurpasse, quod priusquam pareat Consenuisse in Tullio praetulerim, et peruulgatorum Exemplarium fidem.

CONSCRIBILO, quam Conscribello in Plauto.

CONSECRANEVS passim: per A in secunda Glossarium exhibet. Consacraneus, [gap: Greek word(s)] . Adde Romae in aedibus Iulij Porcarij:

COSACRATAE. SVNT. RELIGIONISQVE. EARVM. CAVSA. Sic Cornelius Nepos (editionis postremae Parisinae fide) in Alcibiade: Rursus resacrare sunt coacti contra Analogiam [gap: Greek word(s)] Consecrare, Desecrare. Eugrammatia res prorsus varia. Item in Papinij Thebaide Desacrauerat rectius visum pluribus.

CONSIDERO I Latiari, vt Desidero. Vtrumque a Sido. Cum enim considitur, maturius res agitat animus. Et cum rei cuiuspiam desiderio mouemur, animus quodammodo de quieta sede depellitur. Inde Horat. Desiderijs icta fidelib. Alij a Sidus. Ineptiunt igitur, qui Y Graecorum scriptitant, quasi [gap: Greek word(s)] .

CONSOLES pro Consules quandoque repertum. Romae in Tabula aenea apud Capranicos: CONSOLIBVS. QVEI. SVPRA. SCRIPTEI

Item in Goltzij quadam Inscriptione. Vide Exulium. CONSOL in L. Scipionis Inscriptione apud Hier. Al eandrum.

CONSPARGITO, Conspergito. Pritus Cato c. 76. de R eR. c. 91. 109. 129. et c. 89. Consparsa, Conspargunt, Varro l. 1. de RR. c. 57. Vbi Victorius monet Adspargit scriptum. Pacuuius:

--- Ceruicum floros dispargite crines.

Priscis compositio nil mutabat. Quoties dicimus? Multi frustillatim nostra legent, non continuo tenore, quorum causa, idem saepius reprehendi necessum est.

CONSPICILLVM [gap: Greek word(s)] ex Competentia, Bacillus, Scabellum. Minus resse sillabis quinque, si modo recte, Conspicillium.

CONSVEO, non Consuo. Consuere, vt Feruere, Fl. Caper lib. de verbis dubijs. Ex eo Consuesco, Consuetus.

CONSVLTVM SENATI scripsit Licinius Galuus, et ad C. Caesarem, Senatus consultum reste Mario Victorino.

CONSVLTV pro Consulto Isidorus l. 2. Origin. c. 5. Cum et peccasse sese, et consultu peccasse reus fatetur. Item Senatusconsultu. Plauto Inconsultu in Trinummo:

Me absente, atque insciente, inconsultu meo
Aedes venales hasce inscribit literis.

COMSVMO, CONSVMMO, vt diuertant ecquis ignorat? Vetera nos delectant Epigram mata: sed cur ijs congerendis tumefacta est pagina in re oninium euidentissima, Man uti?

CONTABRA, CANTABRA, CANTABRARII per A, Baronius, et Gretserus: Turnebus in Aduersarijs subdubitabat an Contabra dicerentur a Conto.

CONTIMAX per I scribit Vel. Longus a Contemnendo: tametsi Nisus, inquit, Contumax per V posse dici putat a Tumore, Sic per I Contimelia dicit, scribitque Cornutus apud Cassiodorum, Caesarem, secutus, vt sibi videtur. Niso adsentior. Saepissime Latini cum iram, superbiam, rebellionem repraesentant, Tumendi, ac Tumidi vocib. Vtuntur eloquentiae Romanae antesignani.

Maro Georg. 1. --- Et operta tumescere bella.

In sexto: --- Tumida ex ira tum corda residunt.

Tulluis a Caesaris caede. Atticolib. 14 ep. 4. Tument negotia. Epist. 5. Ne deserere viderer hunc rerum tumorem.

Ouid. Fastor. 2. Iupiter intumuit: quaque est non vsa modeste,

Eripit huic linguam ---

Contimax autem a Contemnendo, ipse ne contemnere videar, Canonistae iure suspiciant, praesertim vbi Contumaciam in ferendis Censuris requirunt.

CONTVMELIA per I scribit Cornutus apud Cassiodorum, Caesarem, vt sibi videtur, secutus.


page 95, image: s095

Nos vulgum, vulgique Consuetudinem secuti Contumeliam per V scribamus.

CONTINVSA deprauate N interiungitur. Cotinusa scribeo, [gap: Greek word(s)] . Dionysius [gap: Greek word(s)] :

[gap: Greek word(s)] .
Dictam Cotinusam famigerarunt Gadira.

CONTOR, conto exploro, inquiro, interrogo. vocali O, C facto eximio. Nonius: Percontari, diligenter inquirere. Et est proprietas verbi ab eo tracta, quod vada in fluminibus contis exquirunt. Verrina 5, in Hotomani Editione: Percontamini. Idem Cicero ad Atticum: Ex eo de me contaretur. Superiora hausit Nonius ex Verrio apud Festum verbo Percunctatio. Plautus Sticho:

Dum percontor portitores, ecquae nauis venerit.

Ibidem: Alius alium percontamur: Cuia est nauis? quid vehit?

CVNCTORV vocali, et C, moror, quasi eos refero, qui cuncta noscitare, aut factitare dant opetam. Inde Cunctator, Cunctanter, Cunctabundus. Ita Festus a Verrio diuertens, Antiqui Libri, Virgilius Carpensis? Idem Festus: Coctiones dicti videntur a Cunctatione, quod in emendis, vendendisque mercibus tarde perueniant ad iusti pretij finem. Itaque apud antiquos prima sillaba per V literam scibebatur. Nonnemo Cuncta velut Coniuncta dici autumabat. Veteres etiam Cuncto pulso R scripsere. Accius Alphesiboea: Ita territa membra animo aegroto cunctant sufferre laborem. Ennius flectoris Lytris: Qui cupiunt dare arma Achilli, vt ipsi cunctent. V. Percontor. Donatus in Hecyram: Percunctatum, et Percontatum scribitur: sed Percontatum a Conto dicitur, quo nautae vtuntur ad loca nanibus opportuna. Si vero Percunctatum, ab eo quod a Cunctis perquiratur, dicitur.

CONTVBERNIVM Vsus passiui. Vetus Glossarium:

CONTVVERNIVM SCENE STRATIOTI, ET EROTES.

CONVICIVM, CONVITIVM vtraq. recte, vtraq. longe diuertunt ab inuicem. Vlpianus de Iniurijs, et famosis libeilis L. Iniuriarum: Conuicium autem diciturvela Concitatione. vela conuentu, hoc est, a collatione vocum, quasi Conuocium. Festus: Connicium a Vicis. Huc propendebat, cui dictum, Septem Conuiuium. Nonem conuicium. Namq. hic Conuicium est [gap: Greek word(s)] . Contra Graecis [gap: Greek word(s)] Comis, seu Vicis Metamorphos. lib. 14.

Addidit obscoenis conuicia rustica dictis.

Valla nugatur. Conuitium autem cu T est, cum simul aedificia plura vitium faciunt. In Epig. Veronae:

CONVITIVM. REFECERVNT, VALVAS, LIMEN DESVA PECVNIA LARIB. DANT.

Haec proprietas loquendi trallariciam manifestat: sic enim nominis, honoris, famac labes dicitur, vt Conuitium. At distingui haec satius.

CONVIVALIS quatuor constitutum sillabis a Conuiua rectum esse constat, Conuiuialis sillaba auctius rectum quoq. a Conuiuium. Prudent. Hamartig.

--- Conuiuale recentis Carmen nequitiae ---

Curt. l. 6. Quam inter conuiuales ludos deberet ostendi. Quam scripturam MSS. Codicid. Modius arrogat, addito vnlgatum videri bonis Auctoribus Conuiuales. Sic Macrob. l. 2. Satur. c. 3 Sermones conuiuales, et Conuiuales fabulas Taciti 5. legimus. Val. Max. l. 6. c. 9. Oris conuiualis hilaritatem. Mortierius affiniratis nostrae pars. Hanc conuiuali lucem celebremus honore. Apud Spartianum in Vero Torum conuiualem legas. Liuij 49. sillaba auctius: Conuiuialia luduionum oblectamenta. Nec ab vtroq. abhorret Analogia Coniugium Coniugialis, Coniugis Coniugalis. Metam. 5.

--- Non coniugialia festa.

Lib. 6. Nec mea virginitas, nec coniugialia iura.

Vbi Plantinus excuso Coniugalia versum lacerauit. Seneca Medea: Dij coniugales, tuque genialis tort. Colum. l. 8. de RR. c. 2. Protegere coniugalem gregem. Princeps Principatis, vbiuis obuium; Principium Principialis

Lucret. lib. 2. Haut sine principiali aliquo laeuore creata est.

Lib. 3. Terraeque fuisse.

Principiale aliquod tempus --- Belletus turpirer in I. Volumine, nobisque inuitis Principalia exeudit pro Principialia. Altero fonte occoecato vniusmodi nomen prouenit. Thebaid. 3. Connubialia vincula: Quae vis Connubalia quinque; sillabis extundat? A Prodigium Prodigiale nemus Theb. 2. Sic Prodigialiter Arnob. l. 1. et Hor. in Arte. A Pernicies pernicij, sine perniciali discidio scriptum est Lucret. l. 1. Sic Exitium Exitialis: Taberna Contubernalis: Contubernium licet dicatur. Paricidalis, an Paricidialis, vide sua in serie. A Municipium Municipialis non scribitur, sed Municipalita Municeps teste Prisciano l. 4. Vide Praesidalis. Vniusinodi connumerat Priscianus l. 4. Curialis, Mercurialis, Fluualis. Adde e Seneca Genialis. Item Neutralis, Liberalis, Theatralis, Fatalis, Genitalis, Capitalis, Virginalis, Cardinalis, Hospitalis, Nanalis, Dotalis, Floralis, Corporalis, Coelibalis,


page 96, image: s096

Mortalis, luuenalis, Crinalis, Vocalis. Tamen Coelibaris hasta tritius est.

CONVOLSVS in Romano Virgilij Codice lib. I. et antiquitioribus aliquot. Item:

Auolsumque humeris caput

et Reuoly[?]: Victorinus Comuulsus per M literamscribi iubet, qui Vdigammon eandem habere vim censeat, quam habeat B muta: parique ratione, si praecedat N. ex aliqua compositione in M mutari. Verum penitius introspicienti, Vdigammon accedit ad B, non eius vim totum refert: quare transmutandae totius N in M vim ei non arrogabo: quod enim prope est, metam nondum tangit: meque simile idem erit, aut eadem praeditum vi. Nullo igitur modo per M scripserim cum Victorino. Conuolsus autem per O vetustatis imagine scriptum est, vt Probaueront, talia, quae hodie profbat nemo: sua licet Virgilio non ademerim, quippe omni aeuno [gap: Greek word(s)] audijt hodie probat nemo: sua licet Virgilio non ademerim, quippe omni aeuo [gap: Greek word(s)] audijt.

COPERTORIA Pandectae Flor quae vulgo Coopertoria scribuntur.

COPIES pro Copia veterum licentiae tribuit Charisius l. I. V. Beniuoletia, Beniaolenties.

COQVVS, QVOQVOS, QOQVVS, QOQVS, COCVS, et singula per Os finale. Coquus ex his politius primorem sillabam ordiente C. Olim Arquus (vnde Arquites) et Oquulus consona Qscripta fuisse testatur Priscianus lib. I. Sic apud Lucretium [gap: Greek word(s)] in 6. scriptum volunt Arqui. Post amoeniora visa sunt Arcus, Oculus, Vide Praccocem. Cocus, idcirco vtrobiq. C scripto Nisus amauit, quo Velio Longo nimis exile videtur: Nam sicut non est pri ma sillaba oneranda, inquit: sic sequens videtur explenda, scriptq. Coquus, Sic Cassiodurus, Gratus artigraphus, Beda, et Papirianus: Non enim dicimus, inquit, Cocere, sed Coquere, vt Virgilius

--- Apricis Coquitur vindemia saxis.

Nihilo secius Cocula [gap: Greek word(s)] vtroq. Loco per C scribirur apud Festum, Varronem, Isidorum, et Culinam, siue Colinam veteres dixisse, non Coquinam Nonius enotat. Etsi alij aliter. Arnob. L. 4. Per humani generis coquinas currit. Ammianus l. 14. Huic atratum coquinae adiungitur ministcrium.

CORALLIVM vulgo recte liquidis consociatis. Hesychius: [gap: Greek word(s)] Corallium, lapillus marinus, rubeus. Ausonius in Mosella:

Cum virides algas, et rubra corallia nudat.

Est enim Corallium, quo [gap: Greek word(s)] , quodque hiante cupiditate affectant, vt [gap: Greek word(s)] quod luminibus adsilit. Videtur hanc et scriptionem corroborare, et Originationem insinuare Claudian. de Nuptijs Honorij:

Mergitse subito, vellitq. Corallia Clotho.

Ouidius Dorum more primorem extendit sillabam (dicunt enim illi [gap: Greek word(s)] , vnde Apuleoi Incoram, ob oculos, et [gap: Greek word(s)] ) alteramq. Liquidam exspirauit in auras Metam. 4.

Nuncquod, coralijs eadem natura remansit.
[note: Lib. 15. ] Sic et coralium, quo primum contigit auras,
Tempore ---

Arrianus in Periplo [gap: Greek word(s)] ; Plinio Corallium, Corallum, Vocem autem [gap: Greek word(s)] nunquam L. Simplici efferunt Graeci. Batil. M hom. S. in Hexaemerum [gap: Greek word(s)] et Plinio lib. 32. c. 2. Curalium, vbi a Tonsu, et putatione [gap: Greek word(s)] , auta [gap: Greek word(s)] vocem ortam insinuat: Acri ferra mento praecili, inquit, Hac de causa Curalium vocitatum inter pretantur. Apud Theophrastum [gap: Greek word(s)] altero defectius. Priscianus:

Curalijq. Decus liquidi ---

Arriani varia sunt Exemplaria. Orpheo Poematium, KOYOATION inscribitur, in quo:

--- [gap: Greek word(s)]
Vim magnam curalij ---

Et: [gap: Greek word(s)] ,

Semper curalij priorem naturam mutari.

Tribus absoluit sillabis Sidonius Carmine II. Lactea puniceo sinuantur colla corallo.

Praeiuerat Plinius. V. Hesichium.

CORIVM, CORIVS quoque scribas e Plauti Poenulo:

Heri in tergo meo facile corios contriuisti bubulos.

CORNIFICIVS pura puta vox e Latio. Cedo cur Y scribi iubes Andrea Brabante? Ful. Vrsini fide? Fidem suam Nummis Graecis commodat Vrsinus. Graeci pridem regnabantur a Romanis, quorum imperio, quoties de Latinis nominib. Iudicium, pareant necesse est. Veteres Itali dexerunt Cornus, corni auctore Prisciano: vnde conflata vox Cornificius, non cornuficius, neque Cornyficius. Monstrum videtur cornutum, si Pythagoricae literae cornua in voce, Latinam hanc induas. Quid quod peierat Brabantus in partib. Suis stare Appianum? Libro vltimo


page 97, image: s097

Ciuilium pag 382. editionis optime a Carolo Stephano concinnatae: II [gap: Greek word(s)] . Peditatum ommem Cornificio cum tradidisset Caesar. Pag. 383. [gap: Greek word(s)] Ipsos incursantes Cornificius innadit. Eadem facie inibi plus quinies occurrit, et folijs insequentibus. Dubites merito professa an ili impudentia vocet in partes Strabonem, vt Calidon I Latino scribat, et hic Appianum, an interatos, illiteratosque omnes ludificari propositum habuerit. Brabantus Appianum nominat, sed a Ful. Vrsino virum antiquitatis curiosum: sed eius in verba non iurauimus. Et ille, et scriptor quiuis cum iudicio ligi amat, non imperare.

COROEBVS Aen. 2. cum tertia biuocali. Euseb. I. 10. de Praeparat. E. C. 3. [gap: Greek word(s)] , Vicit stadium Coroebus Eleus, quae ipsissima verba habes Strabonis l. 8. Eadem Elia I. Apud Pausaniam. Item in Phocicis: [gap: Greek word(s)] . Agnoscit, praecipitq. Diphthongum Adamantius. Apud Eustathium in Odyss. K. [gap: Greek word(s)] . Vide Hesychium.

CORONA nullo H. Festus: Corona cum videatur a chorodici, caret tamen adspiratione: siue coronae dicuntur, quod cohonorefnt eos, quibus imponuntur. Ita Libb. Veteres, Saxa, Virgilius Carpensis. E Graeciae meditullio promta vox. Iliad.

--- [gap: Greek word(s)] . Aureumimposuit circulum.

Et quidem Coronae significatu, si Eustathio credimus, atque. Hesychio: [gap: Greek word(s)] . Corona, genus coronae. Item Hesychius: [gap: Greek word(s)] : Coroniaes, corollae ex violis plexae. Superiori certe Homeri loco est corona dimdiata, semicirculus. Alius nescio quis de praeputio: [gap: Greek word(s)] Flagitium sit Appionis verba de Romana Lingua praetermisisse: [gap: Greek word(s)] . Coronam olim Choronum appellatam, ex eo quod saltantes in theatris vterentur. A Choro igitur Origo Spiritum postulat, quem valentior deuicit Consuetudo. I ad Tractatum de veteris Lat I Orthographia. V. Fabium lib. I.

CORRIGIA geminum poscit RR compositi partitio: est enim corium regens. Varro Flexabulis: Pedes corrigijs compedio. Idem in Manio: Cum corrigias diruptas tenet. Lib. 2. de Diuinatione Victorio edente: Corrigiae abruptio. Alij a Corio R vnico contentisunt, agnoscuntque in Monachis Corigias pro Cingulis: vnde nostratibus Coroye.

CORTEX vulgo recte. Veteres Glossae: Cortix, [gap: Greek word(s)] Ibidem: [gap: Greek word(s)] , Fistula, Tullus, Imbrix, pro Imbrex.

CORTONAsuperbi Tarchontis domus - Silio Italico. Eidem Croton. Iustino lib. 20. Crotona.

CORTYNIVS. Vide Gortynius.

CORVNCANIVS sillabis quinque, non Coruncanus. Libri veteres, Lapides Capitolini, alij, Graeca Consuetudo, Similitudo talium apud Romanos nominum.

CORVSCVS absque H quin rectum sit, haut dubito: licet in MSS. Repererit Carrion Choruscus, Notis ab Lib. I. Val. Flacci. Origo haec: [gap: Greek word(s)] et truncata vox [gap: Greek word(s)] , Coruscus. Ardens, fulgensque galea ex Poetis nota, tum rebus alijs additur.

CORVVS Valerij cognomentum honoris ergo Valerio inditum ab auxiliante Coruo contra Gallum. Sic rectius visum Onuphrio, et Pighio, quibus [gap: Greek word(s)] Coruus. Sic in priscis Monimentis Vineto aditis. Amicissimum mihi caput olim fuit Ludonicus Corbean Montibus Hannoniae oriundus ex nobili sanguine. Vir integerrimus, a quo procul fraus, dolus, impostura: ideoque anterna dignus est memoria. Tribus fillabis scribi Coruinus magis e Consuetudine est; a qua vix, aegreque secessionem facio.

CORYBANTES Eusebij Chronica in Pithoei Libro. Alij Corubantes: alij Coribantes.

Enotauit Pontacus vir omni memoria dignissimus. Strabo lib. 10 [gap: Greek word(s)] Claudian. Lustrabit Corybas--- Ingeminant Corybantes aera. Sic apud Horat. Lucianum, Suidam, Vide Plin. L. II. C. 37. Cyrbantes nota ex Hesychio:

CORYLVS. In perueteri Maronis Codice Corulos legimus Ecloga I.

Hic inter densas corulos---

In oblongo Codice in Georgicis: Neme inter vites corulum sere. Prisca olim Consuetudine Romani peregrinas literas non admittebant. At Priscianus Corylum, et Nympham accepisse nos a Graecis tradit, quae per Y scriberemus. Veterem igitur Consuetudinem deuicit noua robustior.

CORYTHUS rex Telephi nutricius, Diodori lib. 4.

CORITVS Helenae, ac Menclai F. Eustath. In Odiss. [?].



page 98, image: s098

CORYTVS sagittarum conditorium. Sic Erithraeo scribitur, sic in Silijeditionib. lib. 15. Coryti interea studunt [dum educuntur sagittae] Ductisque sagittis.

Pendentes saliunt ---

Aldo Matutio, et Gifanio placet Coritus, [gap: Greek word(s)] . Glossae veteres per G: Goruthum, [gap: Greek word(s)] . Iure dispricet adspiratio. Dicamus et per transennam contra Silij auctoritateni nobis tita Papinij interpretis minime probari: Coryton, theca arcus solius, sicut pharetra sagittarum, et sagmascuti. Forte: Theca arcus soluti. Tunc enim conditur. Neque ista Adr. Lunij concoquo: Errore enim imbuti suns Grammatici non pauci, qui sigitarum thecam, quae pharetra est, sic appellari autum int. Ambigua Hesychijmanus: [gap: Greek word(s)] Ambigua inquam: [gap: Greek word(s)] tam Arcum, quam Sagittam denotat. Et possit arcui, vti iagitci, seruisse Corytus: crebrius tamen sagittis, ideoque Poetae Humeris aptant. Negare vero Corytum esse sagittarum, diuersissimi erroris est, ac deuij ab Vsu, et ratione. Etymologis: [gap: Greek word(s)] : Corytus sagittarum theca. Minus etiam ad illa Papinij videtur attentus fuisse lib. 9.

--- Coelestibus implet Coryton telis---

Vide Gortynius. Ciofanus quoque hic praefert C.

COSMITO pro Commito veterum fuit Orthographiae apud Festum.

COSROES, COSDROES. Tarracone in horto Reueterij cum spiritu CHOSDROES. Cum D. Victor, Suidas: [gap: Greek word(s)] . Sic Agathias, sic Martyrologia, Georgius Monachus, alij. Scriptum quoque detrita principe consona Osroes, et Osroeni pro Cosdroenis. Sic apud Silium Cudone pro Vdone, vide nostra in eum scripta, si libentia. V. Esdras.

COSSETANIA Ptolemaeo in citeriori Hispania. Variat per I, et vnicum S in veteri Inscriptione, quae Tarracone visitur:

TARRACON VRBS COSITAN

COSSYRA mihi probatur. Silius I. 14. --- Cossyraque parua. Appianol. I. Ciuilium. Prolemaeo [gap: Greek word(s)] . Verrio, et Melae Cossura Ouidio vnico S

--- Sterili vicina Cosurae.

Et Plinio. Apud Strabonem vacillante editione modo [gap: Greek word(s)] , modo [gap: Greek word(s)] .

COTHVRNVS Graecorum, imitatu cum H. [gap: Greek word(s)] Etymologo, Suidae, Hesychio, Xenophonti, caeteris, Sed hi Graeci. Martial. l. 3.

An in cothurnis horridus Sophocleis.

Horat. In Arte: --- Mignumque loqui, nitique cothurno.

Nescio quid in mentem fuerit Andreae Valerio scribenti: Coturnus sine adspiratione.

COTIB. CAVTIB. Seu pro monte, seu pro montis particula, indifferenter.

COTYLA per Y, Rhemmus Palaemon: At cotylas, quas, si placeat. Per V apud Martialem lib. 8.

Post huic in cotula rasa selibra data est.

Per V. Budaeus lib. 5. de Asse. Scribitur et Paiaemoni Cotyle vltima per E. Sic et Gorrhaeus [gap: Greek word(s)] Graecis.

COTYS Liuio mille locis, Tacito, Eutropio, Latinis. An. Senecae lib. 4. Cothus per Y. Graeci Spiritum demunt [gap: Greek word(s)] . Ex ijs alij cosonam duplicant [gap: Greek word(s)] .

COTTYTIA, non Cocytia scribendum Od. 17. Epodon Horatij docuit Politianus Miscellan. Cap. 10.

Inultus vt tu riseris Cottytia
Vulgata, sacrum liberi Cupidinis?

CRAGVS potius [gap: Greek word(s)] Gragus.. Graeci perpetim [gap: Greek word(s)] , Strabo, alij.

CRAMBE, CORAMBLE. Priscis ab Origine fuit Coramble, [gap: Greek word(s)] . Retinuit Columella lib. 10.

Nunc veniat quamuis oculis inimica Coramble.

Suidas: [gap: Greek word(s)] . Fuit et [gap: Greek word(s)] .

CRASTINVS Lucani lib.. 7. Crassinius sillabis quatuor Plutar. In Caesare, apud eundem in Pompeio auctioribus sillabis Crassinianus: sed hac accessione sillabae fit nomen aliud, vt in adoptione amat fieri.

CRATHIS cum Th fluuius Achaiae, et alter ad Sibarim, qui Vibio Crathys per Y: Cratis leuatum, Africae fluuius, qui Ouidio de Ponto Crates scribitur.

CRATER, CRATERA. V. Primum Vol. I. Tract. de Variantia: nunc addo Horat. in Sermon.

--- Craterae limus adhaesit.

Item lib. 3. Oda 18. Vina craterae, quam lectionem pro germana Pulmannus, et Lambinus agnoscunt.


page 99, image: s099

Liuius lib. 5. Crateram auream fieri placuit, quae donum Apollini Delphos portaretur. Pighiol. 3. Annal. Placitum fuit in Liuio rescribi Creterra vtrobique per, ac duplex R. At Nonij non est ista scriptio ex lege. Naeuius Lycurgo:

--- Nam vt ludere laetantes inter
Se vidimus praeter amnem creteris sumere aquam de ponte.

Nonius Situlam vertit. recte. Non tamen idcirco quaeras aliud a Cratera, siue Cretera nomen. Vtrumque aeque admisero. [gap: Greek word(s)] Theocrito, et [gap: Greek word(s)] Homero, et Herodoto. Non nouere forte [gap: Greek word(s)] Crateram, aut Creteram, nisi potoriam. Errore non pusillo. Vide mi Herodotum l. 4. ter vsum aliter. Profero Idyll. V. Theocriti, vbi Crater, seu Cratera situla est.

[gap: Greek word(s)]
Statuam crateram magnam niuei lactis.

Mox addit Crateram suanis olei.. Ingentes fuere Craterae, multoque pateris patulis vastiores. Quare Argon quinto legas: --- Aesoniden mogno cratere lacessit. Maro Crateras magnos appellitat. At 2. de Natura D. scribo R persola: --- Fulgens cretera relucet.

Originem aliam Creterrae aperiant, et cur geminetur R, consilescam, ipsisque accedam, et Pighio, et Passeratio, et si Musis placet, Nonio.

CRETA, CRETEpropiora tulisset, Metamorph. lib. 9. Varietate vulgaria.

CRIASVS Latiari vnieo Somnium optime editur. Sic in Eusebij Chronicis, et lib. 10. de

Praepar. c. 3. Criasis, Creasus, Creausus. deteriora sunt: Cariasus tolerabile.

CRIMISVS, [gap: Greek word(s)] in Plutarchi Timoleonte, apud quem constanter per lota, itaque rectius, quam per Eta. Sic Strabo lib. 16. Dionysius Halicarnasseus l. 1. Verum apud Maronem in tertio, inque Seruianis Comentarijs per N Crinisus: quam recte, viderint alij. Apud Lycophronem, et Tzetzem cum M, duplicique sigmate, quod rectissimum videtur. Rectius enim, atque integrius Lyruessus, Parnassus, Edessa geminato sibilo, quam vnico. Quoddam Seruij Exemplar: Hesiona ad Siciliam delata a Crimniso fluuio, quem Crimisum Virgilius Poetica licentia vocat. In Aemilio Probo Crinissus. Apud Diodorum lib. 18. [gap: Greek word(s)] . alio in Exemplari [gap: Greek word(s)] : apud Lycophronem [gap: Greek word(s)] .

CRIODOCE Vitruuij l. 10. c. 18. non Ch: vt [gap: Greek word(s)] Homero. Vtrumque figuratum est ex lonico verbo [gap: Greek word(s)] . Mirari desinat interpres doctissimus.

CROCODILVS. Cur non et Crecydilus? Noto ex Etymologo [gap: Greek word(s)] : Crecydilus ex Crocodilus elementorum mutatione. Noto iterum ex es fieri, reddique vnicum I.

CROCVTASvelut ex cane, lupoque conceptos, Plin. lib. 8. c. 21. Per O, duplexque Thesychius: [gap: Greek word(s)] Salmasius pro Corocottis testimoninum fert.

CROMYON apud Scironia saxa rectius O in primore sillaba. Ita Thucydides, Pausanias, Strabo. Quid. Quodque suam securus amet Cromyona colonus.

A Cromyonia Calydonij apri matre. Stephanus per E Cremyon a Cremo Neptuni F. Ite Plin. l. 4. c. 7. Opida Sidus, Cremyon, Scironia saxa. Similiter apud Graecos nomen simile: [gap: Greek word(s)] , Hesychius.

CROTOPVS Argiuorum rex Euseb. l. 10. de Praepar. c. 3. Pausan. l. I. 2. passim ita recte. Crotophus vbiubi, deprauatum est. Vide nihilominus Trophaeum.

CRVTVMINA in Festi fragmento Farnesiano, Crustomeria Dionysio l. 2. Plutarcho in Romulo, Stephano de Vrbib. Crustuminiu Liuij l. I. Crustumeri Aen. 7. Crustumium Silij l. 8. et Seruio agnoscenti quoque. Crustumerium. Crustuminatribus Ciceroni pro Plancio, et Balbo. Antiquae Inscriptiones nonnullae Clustumina varietate notissima, aut linguae haesitantia.

CVBICLVM quandoque [gap: Greek word(s)] . Martialis Epigr. l. 4. Sed a cubiclo, lectuloque, iactatam. [gap: Greek word(s)] passim. Cubiculus in Marmore Romae:

HIC. CVBICVLVS. CVM SVO. SOLARIO.

CVCVLLIO, [gap: Greek word(s)] , Glossae. Alias Cucullus. Cato Meursi c. 2. vnico l: Cuculiones familiam oportuisse sibi sarcire.

CVLCITA rabio sula litera depulsa, Libris antiquissimis auctoribus, Cypriano Veronensi, Pandectis Pisanis, Isidoro l. 19. c. 26. Etymol. Culcitae vocatae, quod calcentur, Festo: Culerta, quod tomento inculcatur, appellata. Varro lib. 4. Vulgus male Culcitras scribit.

CVLEVS, non Culleus LL geminatis. Olim Coleus. Propius Graecitatem, Homerus [gap: Greek word(s)] --- Vaginae materies Culeus, seu Corium vulgo: alias ex ebore vaginas legimus laboratas.



page 100, image: s100

CVLIGNA, CVLINA. Feltus: Culignavas potorium. Cato. Culignam, inquit, in foeno Graeeo ponito, vt bent oleat. Et ex eo, quod Graeci [gap: Greek word(s)] . dicunt, denominari ariolatur.

CVLUNAvocatur locus, in quo epulae in funere comburuntur, idem Festus. Vide Coquus.

CVM Scribi C; non Q, probo: non quia non scribitur, quod Catulli nimium securus pronunciat And. Brabantus: sed quod eadem praepositura Cum voce tenus, fit aduerbium temporis. Caesellius Vindex distinctionem vt suffulciat, producit ex Ennio:

Cum legionibu qunm proficiscitur induperator.

Frustra ille, frustra Caper, alijque Grammatici discrimen moliti sunt: Cum, Com, Quun, Quom eadem est vocula significatione, literatura non eadem. Et iam Quum nemo scribet: contra e Plautinis versibus tollet nemo. Cum, et Quum tritissima variantia, vt Cocus, Coquus, Arcus, Arquus. Vide Quotidie Certe discrimen hoc frigidis accenset Quintilianus lib. I. cap. 7. Illa quoque seruata est a multis differentia: Cum si tempus significaret per Q: si comitem per C: si vero causam per Quedues sequentes VV scriberetur. Nec Victorinus discrimen agnoscit. Quid Calepinistac sentiant, floccifacteon: namque raro exactum habuit, quod scriberet Calepinus. Idem discrimen Priscian. reiicit lib. 15. et Terentius Scaurus addito priscis scriptum Cume, vt Numae in Saliari carmine:

CVME. PONAS. LEVCESIAE PRAETEXERE. MONTI. QVOTLIBET CVNEI. DE. HIS. CVM. TONAREM

Vide Cur.

CVM PRIMIS. CVMPRIMIS pleriq. scribunt: quia Primus plura generat eiusmodi aduerbia composita, vt apud Virgilium Flos apprima tenax ---

Gellius l. 17. c. 2. Apprime crebius est, Cumprime rarius, traductumque. ex eo est, quod cum primis dicebant pro eo quod est In primis. Sic igitur Cumprimis iungendum videtur Iul. Scaligero. Non offendor eo iudicio: tamen cum plures indicantur, malim diuidi, Lucretij lib. 5.

Nuper et hanc primus cum primis ipse repertus
Nunc ego sum --- Sic in prias

Georg. 2. --- Penitus terrae defigitur arbos

Esculus in primis --- [gap: Greek word(s)] , Inter primas. Aen. I. Iterum in Georg, in Mediceo Virgilij Codice, et plerisque alijs vererib. Area cum primis ingenti acquanda cylindro. Priscian. lib. 15. Loco eius [Cum] in compositione semper Con ponatur, vt Concurro, Coniugo, Contraho, Conspiro. Sic ante P. Com. vt Comprimo, Compello, Compages. Comperior, Compita. Ducta hinc Analogia Comprimis per O seribatur.

CVMAE vsitatius, quam Cymae, Priscian. lib. I. Ex eo Ecloga 5. Cumacum carmen. Aen. 6. Cumaea sibylla. Aen. 3. Cum team vrbem. Testatur nihilominus Carrion omnib. Val. Flacci Codivib. MSS. esse Cymaeae vatis l. 1. atque vni Cimaeae Latihol. Vide Cymatilis.

CVPA vnico P ex [gap: Greek word(s)] : ea nampe singularum assularum forma. Pandectae Florentinae variae sunt. Alij ex [gap: Greek word(s)] . Verum et Cuba, dixit. Adelinus: Martyres in cubas mittuntur. Inde Galli nostrates Cunas. Cuppa vero cum duplici. op scyphum, pateramue significar, estque. de Gracco [gap: Greek word(s)] , Cuppa, vne couppe. Hesychius: [gap: Greek word(s)] .

CVPPES, CVPPEDIAE, CVPPEDINARIVS ex quodam Palatino Codice, ac veterib. editionib duplici PP. Terent. Cuppedinarij... coqui. Glossae: Cuppes, fastidious, superbus, cupidus. Hinc Cuppedo [gap: Greek word(s)] pro Cupido, sicut Amecus, Amicus. Lucrer. l. 5.

Quantae conscindant hominem cuppedinis acres Sollicitum curac?

Cicero, Tuscul. 4. Teruicacia, liguritio, vinolentta, cuppedia.

CVR recte. Veteres Quur ex Quare. Vel. Longus in Orthographia: Est enim Cuirei, quod significat ob Quam rem. Ex hoc retinuit Consuetudo hodierna, vt diceremus Quare, quod vna sillaba castigatius fit Cur, quod nos contenti sumus per C scribere. Idem Cassiodorus. V. Quur, pro quo veteres olim recte Quor: idque haesit in Quorsum.

CVRATORES. Olim Coeratores. V. Vol. I. Cicero lib. III de legibus SVNTOQ. AEDILES. COERATORES. VRBIS

CVRCVLIO Clitera principe, non G. Plautus Curculionem scripsit, in cuius argumenta Fabulac Literae capitales versuum Curculionem exprimunt:

Curculio missus a Phaedromo it in Cariam,
Vt petat argentum: ibi ille eludit annulo

Riualem --- Eidem liticulae obnoxia secundae sillabae scriptio.



page 101, image: s101

CVRIATII [gap: Greek word(s)] passim, et recte. Iornandes licet [gap: Greek word(s)] Curatis. Membranae calamo exaratae primae Liuianae decadis [gap: Greek word(s)] Curatij obtulere Vineto. Similiter apud Dionysium. Halicar. l. 3. edente Rob. Stephano [gap: Greek word(s)] .

CVRSTRIXsi velimus a Cursor Curstrix facere foemininum, sicut a Victor Victrix, iaconsonum, inquit Alcuinus in Grammatica. Imo vero consonum rationi similium. Assestrix ab Assessor: nam vix est sonabile Assessrix Afranij: neque Curscrix, sed Curstrix. Sic Possestrix a Tossidendo apud Nonium, et Afranium in Liberto: Tui monilis possestricem. Ita Tonstrix, Impulstrix, Curatrix, Plaustrix, Assestrix, V. Tonstrix.

CVRVLIS magistratus, aut sella, licet a Curru, Vsu praescribente, vnico R. Sic a Mamma mamilla. Ita sentit et Vinetus in Ausonij Burdigalam: Ita scribit Festus eadem Origine probata: ita Pand. Florentinae, Silius lib. 12. --- Fortasse curulibus altis.

CVTVRNICES, non Cocturnices, Fl. Caper. Existimo C in medio surrepticium esse pro Coturnices. Festus: Coturnix appellatur a sono vocis: postulatque vocum feries O in prima. Primam tetendit Lucretius: At capris adipes, et coturnicibus auget.

Quem porro vocis sonum Festus intellexit? [gap: Greek word(s)] est Garrulus Theocrito. et Doribus [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] ex quibus ortae Cotornices, seu Cotumices. seu Cuturnices. his vocalib. inuice cedentib

CYCNVS potius est Passeratio, quam litera G Cygnus. Adstrepit Analogia pari ductu a Graecis tractorum Tecmessa, Procnae. Veteres tamen Libri Gygnus per G, et Pyragmon habent fide Carrionis Notis in lib. I. Flacci. Antiquissimis scriptum reor Cycuus, ante Sp. Carbilius, quam literam G inuenerit. Ex quo Ausonij manu:

--- Gammas vice functa prins C.

Quod liquens est ex Duilliana columna perpetuo tehore:

LECION. MACESTRATVS. PVCNANDOD. EXFOCIONT Pro Effugiunt. I ad veterum Ort hographica. I ad Gnossus, Curculio.

CYLLIVS tribus sillabis pro Cyllenius etiam Homero scribitur Iliados ss. et Cyllenut mediam occupante secunda vocali absque I. Metam. I.

Et cum Cylleno gelidi pineta Lycaci.

Haud ista sillabarum caedes mira videbitur non ignoranti Cyllenium dictum, quod omnem rem sermosine manib. conficiat, quib. partibus corporis, qui carent [gap: Greek word(s)] vocantur. inquit Sex. Pompeius. Stephanus: [gap: Greek word(s)] : Cyllius dicitur Mercurius per syncopen pro Cyllenius. I ad Seruium in 8. Aen.

CYMATILIS COLOR placet his, alijs Cumatilis per V. Varij sunt Plauti Codices; Aeque varic scribitur Cuminum, Cyminum. Columelia lib. 10.

Frigorib. caules, et veri cymata mittit.

Sic Cyma. Columelia l. II. Coliculum facit, et cymam de brasica. Lib. 12. Repomi oportebit cymam, caulem, capparim.

CYMBA passim recte. Vetus Glossarium: [gap: Greek word(s)] , Cumba. Editio Prudentij postrema sequitur lib. 2. contra Symmachum:

Cesset frugiferas Lilybaco ex litore cumbas.

Aeneid. 6. Cymba magis ex vsu, et consuetudine:

--- Subuectat corpora cymba.

Festus: Cymbam Graeci appellant [gap: Greek word(s)] .

CYMBALA Y Graccanico Tullius in Pisonem: Collegae tui cymbala. Item Cymbalissare Cassio Heminael. 3. Lucret. l. 2. Cymbalacircum, Concaua ---

CYMON damnat Pontacus in Polybio, ac Mariano repertum. Et ego: nam Cimon est cor. Nepotis, Plutar. Thucyd. caeterorum.

CYNAEGIRIS. Vide Aegeria, Aegesta, Aequicoli. In Plutarchi Catone Maiore legitur [gap: Greek word(s)] cum E, et sexcentis locis in Polemonis Declamationib. Item apud Basilium M. in Grammmatica: [gap: Greek word(s)] , Suidam.

CYNOMYIAV. Harpyia. Adde ex Beda: In Exodo, et Psalterio translatum esse arbitramur [Coenomyia] vt omni generis musca significaretur: sed similitudine soni per incuriam contigisse, vt Cynomyia pro Coenomyia diceretur. Videtur ex D. Hieronymo mutuatus. Sic enim ille ad Suniam, et Fretellam: Coenomyia, non vi Latini interpretati sunt, musca canina dicitur per Y Graecam literam: sed inxta Hebraicam intelligentiam per Oe diphthongum debet scribi, vt sit [gap: Greek word(s)] omne genus muscarum. Aquila [gap: Greek word(s)] , est omnimodam muscam interpreratus. Cymomyia igitur eorum opinamento vox est deprauate scripta. At sic [gap: Greek word(s)] retur M. Platonis imago Philo Iudaeus lib. de Vita Mosis: [gap: Greek word(s)]


page 102, image: s102

[gap: Greek word(s)] : Cynomyian vere nomeclatores vocauerunt. Cati enim erant. Idque ex duobus impudentissimis animalibus musca, et cane nomen hoc composuerunt. Iterum post pauca: [gap: Greek word(s)] : Cynomyia accepta ab vtroque audacia, mordax est anima, aptumque insidijs. Macarius Chrysocephalus: [gap: Greek word(s)] : Quarta plaga per Cynomyiam: quae appellatio contumaciam signat. Ecquod [gap: Greek word(s)] , in Coenomyia? [gap: Greek word(s)] adde duumviros capitales Suidam, et Hesychium, E quibus Hesychius modo per A [gap: Greek word(s)] , modo per O. Prior scriptio, apud Homerum legitur:

[gap: Greek word(s)] :
Cur Cynamyia deas Herum bellis inimicas?

Quam per A scriptionem Eustathius recipit, et postumam retur, alteram per O antiquiorem, Iul. Scaliger in lib. 4. Aristotelis de Animantibus vocem ab infestandis canibus ortam opinatur. Est et doctissimi viri nota ad Exod. c. 8. [gap: Greek word(s)] vitiose. Sed quia Bedae praesidio nonnemo ferocior est, pilum etiam ab Etymologo mutuemur: [gap: Greek word(s)] : Cynomyia, hoc est Impudens. Figuratum est enim nomen ex duobus insignite impudentibus, ex cane, et musca, quod impudentia incissumma: hic enim impudens, illa temeraria. Eadein apud Hesychium legas, qui per O, et per A scribit. D. quoque Hieronymus seipso attentior, aut doctior, vt amat fieri, in psalm. 105. Cynomyiam caninam muscam rectius interpretatur. Et seipso doctior Etymologus in [gap: Greek word(s)] facto ex [gap: Greek word(s)] profert Similitudinem, [gap: Greek word(s)] , Idem: [gap: Greek word(s)] . Est et Psyllion Cynomyia Plinij lib. 25. cap. 11. Fuit et Nicij scortilli agnomen non ignobile [gap: Greek word(s)] Athenaeum apud lib. 4. cap. 14.

CYPARISSVS quaternione sillabarum, et Y Graecanico: Cupressus ternione, et V Latiari. Ouid. Metam. 10. Gratus erat Cyparist tibi ---

Sic Graeci [gap: Greek word(s)] : ex eo Attici [gap: Greek word(s)] . Cyparissinum herbam lege a Plinio l. 26. c. 8 Maroni Coniferae cyparissi, et Teneracupressus.

CYPSELLVS, [gap: Greek word(s)] , Polyaenus l. I. Plin. l. 35. c. 3. Vnico vero LStrabo l. 8. Aristoteles 5. de Rep. Pausan. l. 2. Plut. in Arato.

CYPERVS ac per I Ciperus, Hermolaus Barbarus in Corollario.

CYRINVS Lucae 2. Eusebij Chronicon Exemplariatria, inque eius Historia. lib. I. cap. 5. Ios. Antiq. Iud. I. 17. et lib. 18. cap. 5. At in Graeco Lucae textu [gap: Greek word(s)] , Et Graecialij [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] . Sueton. Quirinus, et Dio. lib. 53. vulgaria C, et Qtransitione.

CYTISSVS rectius Y Graecanico, et ingeminabis sigmata cum Dioscor. l. 4. [gap: Greek word(s)] . Cytissus, frutex est totus albus. Post pauca inconstater cum vnico S. Sic Maro carminis iugo subiecit:

Dum cytiso pascentur apes, dum rore cicadae:

est enim [gap: Greek word(s)] Dioscoridis voce: apium trahax, vel delenificum.



page 103, image: s103

GERARDO CORSELIO CONSILIARIO S.

PRopinquis honori, praesidioque nomen, ac memoriam Archimedis fuisse historiae Romanae parem Liuus auctor est: Gerardo Corselio honori, praefidoque est Warnesij nomen blandum, dulcisque recordatio. Nam

[gap: Greek word(s)] .

Et mihi vicissim Corselij dignitatem hunc Tractatum cudenti velim esse praefidio: philograecum philograeco. Neque enim pars vlla literarum tractari periculofius, potest, quam Orthographica. Scribunt omnes, et suo iure omnes, ac sub iugum mitti iure libertatis merito recusant. Recta mens illis, agnosco. At aequo iure mihi libertatem non inuideant, neque calamum meum incidant: nulli sponsam suam eripio: Spartam meam, qua posum, exorno, cuius ne ornamenta tagax vlla manus abstrabat, cautio tua esto, Florentissime Corseli: sub tuum clipeum velut alter pufilius Aiax secedo tutelae causa. Tu potes vnus, cui multiplici eruditione pectus incoctum. Id vero cum vbique praestabis, tum in hoc potissimum Tractatu. Abiunctissimam quidem meditaris Iberiam, quo te Regis summi fata vocant: an reuocare ausim? Velim, si possim.

Da spatium, tenuemque moram ---

Serio tibi obijcio Dahas gentem indomitam. Netrepida: vmbrae sunt solis figuratae liniamentis. Dalmatas deinde, Delicuit, Destra, Deana, Dicis causa, Diequarti, Diequarte, Dissidium, Discidium, Domnus. Has vbi lustraueris gentes, et locos: I pede fausto, quo cogitas: euola.



page 104, image: s104

TRACTATVS QVARTVS. D

DAAEDAHAE, DACAE. DASAE, DACI, DAHI, DAVI scribi possunt, vt in Silianis docuimus. Ijs addo esse Libros, quibus sit Daci. item quibus Dacae. In Romano Virgilij Libro Dahae: vnde perperam figurarunt Dachae, qui Nichil, et Michi ad Latinitatis ludibrium vsurparunt. Daas recipi video ab erudiris. Hermolaus Byzantius: [gap: Greek word(s)] , Daae Scythicagens. Sunt autem Nomades. Dicuntur et Dacac cum C, non dicit X. Et quos Attic [gap: Greek word(s)] Dauos appellat Comoedia Latinorum. In Stephano sic: [gap: Greek word(s)] . Reuide Hermolaum, et nostra Siliana. Martialis vbique Daci, Dacos. Baptista Mantuanus diuertit eos.

DACTYLI IDAEI rectissime. In Codice Fabriciano praue cum I Pontaci iudicio ad Eusebij Chronica. Vox enim genere Graeca, inquit: vnde natiua Orthographia seruanda, vt habent Pausanias, Strabo Photius in Bibliotheca. V. Idaea.

DACTYLIOTHECA sillabis sex: quinque vulgi peccato scribitur. I ad Martialem l. 14. Epigr. 123. Plinius l. 37. c. 1. Caesar Dictator sex dactyliothecas in aede Veneris genitricis consecrauit. Aeterna Dactyliotheca orbem literarium opulentauit Abrahamus Gorlaeus vir hobilis.

DALMATIA, DALMATAE per A primore integrata Sic Taciti Editio a fatis Lips I. sic Pamelii Terrullianus. Stephani vox vna: [gap: Greek word(s)] : Dalmion. Dalmatiac ciuitas, Illiriam inter, et Italiam. Appinus ciuitatem Delminium vocat, Quadratus Dalmium: Dalmatas quoque eos vocant. Altera: [gap: Greek word(s)] Delmatia Italiae regio, cum incolae Dalmatienses, et Dalmatae.

Horat. l. 2. Od. I. Dalmatico peperit triumpho,

Sic Porphyrio, sic Serutus. Strabo lib. 7. per A. Sic Procopius Gotthicorum [gap: Greek word(s)] edente Oeschelio Iiteratissimo. Ita Phlegon narratu 12. ab eruditissimo Meursio. Velius Longus diuersus abit: Placet vt Delmatiam, non Dalmatiam pronunciemus: quoniam a Delminio maxima ciuitate tractum nomen existimetur. Delmatici fluctus Lucahi l. 2. per E opinione Sabellici. Pintianus in lib. Plin. 2. c. 45. veterem lectionem iudicat aptiorem: Qualis in Delmatiae ora per E, airque Graecos teste Stephano Delmatiam dicere, non Dalmatiata. Illius ergo Stephani verba praenotaui. Idem Pintianus in lib. 3. C. 22. scripturam eandem per E arrogat Plinij Exemplaribus Salmanticensi, ac Toletano. Patauij vetus Inscriptio:

BELLO. DELMATICO Iuxta fontem Timaui: DELMATARVM Salonae: SVNT. IN. DELMATIA SVB. Q. PONPONIO

Ita Gracci [gap: Greek word(s)] varie. Cassiodorus: Placet etiam Dalmatiam scribamus: quoniam a Dalmana in extima eiusdem prouinciac ciuitate tractum nomen. Quantos viros Orthographiae campus exercet!



page 105, image: s105

DAMAE vnica Muta vulgi, meoque iudicio recte. At Pierius in Virgilium adducit Dammae, sic Virgilius Plantini, Horatius Hunaei, libri Metamorphoses, et Fastorum Langiani.

DAMOCLES per A apud Tullium in Tuscul. Val. Max. alios, vt Damoetas, Damon, aliaque a [gap: Greek word(s)] paueula flexu Aeolico. Nonnullis pensius est Democles, quibus haut pushauero: nam ita apud Hippocratem est l. 5. de Morbis vulgarib. [gap: Greek word(s)] . At Latini [gap: Greek word(s)] amant, vnde Fama non ex, sed ex [gap: Greek word(s)] . Vide Demaratus, et Alis, et Dalmatia. Hippocrates autem, et Aretaeus [gap: Greek word(s)] . Choragium ex [gap: Greek word(s)] Latini: eo modo scripsere Tullius ac Vitrunius. Sic Dresus, Drasus Etymologici Auctori, qui in verbo [gap: Greek word(s)] notat: [gap: Greek word(s)] : Nam Euphranor, et Nicanor Dorum sunt: a buerat enint esse Enpinenor, et Nicenor.

DAMPNAT cum P, scriptio pastoralis. Leges tamen in Notis Magnonis: D. DAMPNAT.

DANVBIVS vnico N.

DANVIVS ablque B inscriptio in ponte Danubij ad ruinas vrbis Wachet. Item aha. Alibi: Danuuius, et Danibius. Ausonius:

Dannuius penitis caput occuitatus in oris.

DAPSILIS. Plaut. Truculento: Aut vasum aheneum aliquod, aut lectus dapsilis. At Passeratius legit: Laptilis. De Libro opinor suo. Simile Dacrumae, Lacrume. [gap: Greek word(s)] , Alacris. Sed et Daptilis per T legit vndeunde. Sic Tertus, Tersus: [gap: Greek word(s)] .

DAVVS, AN DAVOS? Donatus in Andtiam: Dauus vt recte scribatur, Danos scribendum est: quia nulla litira vocalis geminata vnam facit sillabam. Sed quid ambiguitas vitanda est nominatiui singalaris, et accusatiui pluralis, necessario pro hat regula digamnia vtimur, Da Fus, Ser Fulgus, Cor Fus. Tribus ergo modis scribi licet. Verum haec periodus falsum coutinet: nec enim necessario ambiguitas vitanda scriptione. Altera vanitas cognoscitur ex Aequus, Antiquus, et veterura Postiquus.

DEBORA absque L. Ita Codices Graeci, aut qui ex transtatione Graeca ad nos venerum; sic Antiqui libri omnes Latinis, Longobardis, Gothicisque inter Poenos scripti. Auctotes Ecclesiastiei [gap: Hebrew words] alas [gap: Hebrew words] .

DECANO cum A in medio. Apud Valer. Probum in Catholicis: Cererem decanamus. Abscedit ab aliorum Comperentia: Accino, Concino, Incino, Occino.

DECARPO. Vide Adspargo.

DECEBALVS, quam Decibalus, rectius. Adi Pontacum ad Eusebij Chronica.

DECEM per E in suprema sillaba recte ex Vsu. Decim per lin Romano Virgilij Codice, et in antiquissimo Aspri Grammatici. Item in veteri Liuiano.

DECEMPRIMATVS, vt Decemuiratus Hermogeniano de Muneribus, et Honoribus.

DECEMPRIMI vnica continentia, vt Decemuiri Verrina 4. Euocat ad se Centuripinum magistratum, et Decemprimos. Iterum pro Rolcio Amerino.

DECEMSEPTEM, et Septemdecim scripsse Liuium testis est Priscianus lib. 18.

DECIMVS, DECIMAE passim, nec improbe. Val. Flacci Exemplaria lib. 2. Decimae vnde per I. Item Ouidio Fluctu decimo. Ipsi Ciceroni Decuma V media, et A finiente votem. Verrina 5. Affirmante se plus decuma non daturum. Sic Victorius: sic Hotomanus. Pierius in nonam Aeneidem antiquissimum Codicem VerrinarumTullij subsidio aduocat, in quo sit agri Veientani decumas votas, aliasque semper cum V, et ita passim apud Liuium in vetere Libro, Exstatitem:

QVARTIONIS. DECVMI

Augusti liberti Monumentum. Antiqui Maronis Codices in vndecimo:

--- In decumum vestigia rettulit annum.

Vide Fabium l. 1. et Edecimata.

DECMVS. Inscriptio in Ianiculo:

CIPPVS. DECMVS. A. CIPPO DECMO. AD. PRIMVM. PED LXXXXVII

Sic Appianus vbique [gap: Greek word(s)] . Decium Bruti praenomen in Philippinis Tullij [gap: Greek word(s)] ; ariolantur. cum legi oporteat Decimus. Plutar. 1. in Rom. qq. integrauit [gap: Greek word(s)] .

DECVLA, non Decola, cognomen Tulliorum, Libri, et Lapides Capitolini.

DECVMANVS pene obtinuit: raro Decimanus. Vopiscus in Probo: Decimanos forissimos exercittis sui.



page 106, image: s106

DECVRES scribebant concisius, pro Decuriones, Festus.

DECVTES TOGAE. V praescribit Origo, quibus veluti Cutis, seu lanugo filorum portatu, trituque excidit. Mauult Lipsius per V l. 1. Elector. c. 14. Nugantur maxime, qui mediam tend[?]. volunt. Cruciger: Decotes, tanquam cotibus detritae tunicae. Saxa loquitur hic homo, et insaniam obsoletas vestes indutis obijcit, tunicis cotes vt affricent. Glossae Philoxeni etiam per O, et per V Discote, Discute.

DAEDALEVS absque biuocali paenultima. Horat. lib. 4. Oda. 2.

Iule ceratis ope daedalea.

Et sic, et aliter Graeci. Etymol. [gap: Greek word(s)] . Hoc est. Daedaleum, constructione varium: estque a Daedaleius I reiecto. Vide Astherins. Iteratque Etymologus in voce [gap: Greek word(s)] . Silius lib. 14. Daedaleam repetit pennam ---

DEFENSTRIX addita T. Vide Curstrix, Tonstrix. Defenstrix e Ciceronis Timaeo profert Priscianus.

DEFERVERIT pro Deferbuerit scripsit Cato de RR. c. 96. Vbi lupinus deferuerit, et faecem de vino bono. Idem: Vbi feruerit, in catinum indito.

DEFETISCOR, vt Defessus per E, licet a Fatiscor, Priscian. lib. 8. et Palmerius in Spicilegijs. Iidem ambo Depeciscor. Terent. Phormione:

Neque defetiscar vnquam adeo experirier.

DEFINIO, DIFFINIO vtrumque minimo discrimine. Sic Derumpo, Dirumpo: Demoueo, Dimoueo: Designo, Dissigno: Designator, Dissignator: Demitto, Dimitto: Deripio, Diripio: Deriuo, Diriuo. Maiori paulo discrimine Deminuere est delibare, ac detrahere; vnde et Capitis deminutio: Diminuere, dissipare, differre, disijcere. Fuit et veteribus Dimminuo teste Prisciano ex Dis vltimam in M vertente. Degero Catoni de RR. c. 37. passim Digero. Delargior l. 8. Priscian. ex C. Graccho, Dilargior quoque.

DEFINITIO rectius, antiquius. Nec male Diffinitio, finium, aut rerum finitarum disseparatio. Inconsulte repudiatur a Manutio.

DEFLVTVM, DEFRVTVM, [gap: Greek word(s)] veteres Glossae. Origini conuenienter. Vsus sequendus.

DEFRVDO absque A vniformiter habent Pandectae Pisanae. Victorinus: In defrudo apicem secundae sillabae imponere debwtis: nam a deferuendo, et decoquendo fit tale quod defrudetur, id est, frudetur coctura, et minuatur. Sicapud Plautum in Asinaria referente Nonio:

Ten ego defrudem, cui ipsi nihil est in manu,
Nisi quid tu porro vxorem defrudaueris?

In Phormiore Terentiani: Meum defrudans genium comparsi miser. Veteribus inscriptum Defrando teste Brissonio [gap: Greek word(s)] lib. singulari. Catonem veteribus annumero, cui scriptum c. 5. de RR. Segetem ne defrudet.

DEGRESSVS autem per E, quam per I: Degredi enime superiore loco descendere: Digredi ex aliquo loco discedere, Mar. Victorinus. H. Steph. Gl. Degreditur, [gap: Greek word(s)] .

DEHORIO Catoni c. 66. alijs Dehaurio, vt Exhaurio, perua gatissima varietate.

DEIMPROVISO 4. Tuscul. Nectit Victorius antiqua secutus Exemplaria. Sic Derepente.

DEINDVSTRIA scribitur in Oratore Tullij a Victorio editi. Item in eiusdem Bruto.

DEINTEGRO compulsis in vnum vocib. quidam volunt. Dispulsis edebat R. Stephanus in Prologo Andriae: --- Quas fecisset de integro comoedias.

DEIVDICARE, Pandectae Flor.

DELECTVS scribit Manutius repugnante Librorum vetustate, et Festo, cui Dilectus militum. Quae per I scriptio Libros pene omnes occupauit, eam nusquam reijcit, magis sequitur Valtrinus l. 2. et Lipsius l. 1. de Militia R. Vide Definio. Sic etiam in Pandectis Florentinis tit. De Re Militari c. 4. Sic Aeneid. 3.

--- Digressu moesta supremo.

Vmbra tamen inest discriminis Delectum inter, et Dilectum. Diligit proprie, qui ab altero legit, separatue: quod qui agit, sibi alteriue legit, siue Deligit. Deitgit autem, qui suo prius commodo consulst animo, quam ab altero separet, aut, diligat.

DELENIMENTVM Pandectae Flor. Analogia ex Plauti Delenificum capi potest. Codd. alij, Delinimentum.

DELERVS. DELIRVS Festo, Glossisque antiquis. Origo [gap: Greek word(s)] .



page 107, image: s107

DELICIAE per Ca Delicio. Competentiae ius hoc est. Delicior, Elicius Iupiter, Illicium, Illices. Per T scribi nullatenus deber, non magis, quam Delicatus. Est autem apud Phocam in Arte mendose Delitiae. Hodie noant Prudentium contra Symmachum l. 1. scripta prima per I:

Hae sunt diliciae Iouis infernalis ---

Delicia est tignum, quod a culmine ad tegulas angulares infimas versus fastigatum collocatur: vnde tectun deliciatum, et tegulae deliciares. At scribitur quoque per Q. Deliquiae Vitruuij lib. 6. c. 3. Displuuiata autem sunt, in quibus deliquiae arcam sustinentes, stillicidia reijciunt. V. Turnebum lib. 10. c. 17. et supra Colliciae.

DELICVIT a Deliquesco, quo Columella vtitur l. 12. c. 41. Etiquatum est. Ouid. lib. 3. Trist. Eleg. 10. Ergo vbi delicuit nond vm prior, altera v. nit, nix.

[note: Metam. 4. ] Protinus imbutum coelesti nectare corpus
Delicuit, terramque suo madefecit odore.
[note: Lib. 7. ] At genitrix Hyrie seruatum nescia flendo
Delicuit, stagnumque suo de nomine fecit.

Sic Elicuit pro Liquidus fuit, apud Isidor. Hispalensem in Chronico: Iulius Africanus sub Imp. M. Aurelio Antonino simplici hictoriae filo elicuit. Abeadem origine Colliquisset cum litera Q reperio. Varro Rerum dininarum l. 3. L. Scipio, quam aurum factum haberet in cista viminea, fulmine ita est ictus, vt cicta esset integra, aurum colliquisset. Idem dep[?] oprietate scriptorum: Quod aes, aut quid eius generis feruefactum colliquisset, et forma esset insusum. [gap: Greek word(s)] opinor. Vide Licebit.

DELICO eiusdem stirpis habet semina, quasi Delicido, seu Deliquido, declaro, vt patet ex subiectis, scripnimque inuenio litera C, non Q. Accius Achille. Quare alia ex crimine inimicorum effugere possis, delica. Titinnius in Quinto: Quid ictuc est? aut ictic sibi vult sermo? mater delica.

DELINIO, LINIA per I Eutyches. Alij per E, idque tritius.

DELIRARE I Latiari. Incertus Auctor, vulgo Beda hausit ex Velio Longo haec: Deliramentum, non Deleramentum: quia a verbo Liro. id est, Sulco, originem trahit. Et sicut boues cum a recto sulcandi actu declinant, delirare dicuntur: sic et homines, qui de bonis ad mala corda diuertunt. Per I Varro quoque. At Fl. Caper Delirare, et Delerare [gap: Greek word(s)] . Ita lib. De Verbis dubijs.

DELITVM, non Deletum, quod deleuerit, Caper de Verbis Dubijs. Vide Verrina 5. Dixisset Delitum a Delino, Deletum a Deleo.

DELPHIN, DELPHIS, DELPHINVS. Gell. lib. 7. c. 8. Delphinos Venereos esse, et amasios.

DELVCTO. non D luctor dumtaxat. Plautus Trinumino: Cum hisce acrumnis deluctaui. Vidularia: Quid multa verba? Plurimum luctanimus.

Terent. Hecyra: Dicitque illi annulum sese, dum luctat, detraxisse.

DEMARATVS cum E tueri posse videor Proportione, Terentius Demea, Plautus Curculione Demarchus, alij Demochares, Nico lemus, Demophoon, Charidemus, Democoon, Democratia. Vide caput de Variantia. et supra Damocles. Nec per A Damaratus respuerim: ne mihi cum Saxis Capitolin s, et Manutio sit depugnandum. Dionysius lib. 3. [gap: Greek word(s)] . Item Suidas. Iustin. l. 20. Demarato locuplete negotiatore. Sic Demoteles Plin. lib. 36. c. 13. Vide Originem in Vol. 1. Inturia Demaratum exstinxit Manutius. V. Alis.

DEMOLIO [gap: Greek word(s)] pro Demolior non detrita sit Orthographia. Sic ex Iure refert Brissonius [gap: Greek word(s)] Lib singulari. Id vsitatius veteribus adserit Diomedes ex Varronis libris P etices ex Epistolicis Qua estionibus, ex Naeuij Corollaria. Brissonius iterum sex locos ex eodem Iure conferr, vbi Demolior [gap: Greek word(s)] sit acceptum.

DENSELETHAE Plin. l. 4. c. 11. Idem alibi Denselatae. Ptolemaeus per Th Dentheletas. Nomina licet barbatica, qua tamen potest accuratione, scribenda Latinis vtentibus.

DEPECISCOR. Palmerius in Spicilegijs, vetus Codex M. Tullij l. 9. Epist. ad Atticum ep. 6. Depaciscor Consuetudo aliorum probat.

DEPLECATI, DEPLICATI Antiquis Glossis.

DERBICES Mela, Strabo, Ptolemaeus. Ctesias Derbios nominat. Alijs sunt Derbicae. Apollonio duobus KK [gap: Greek word(s)] .

DEREPENTElicenter vsurpasse Terentium in Hecyra Victorinus affirmat. Nescio quam licenter quod vsurparunt Turpilius, Ennius Afranius, Accius, Nonius, Varro. Licenter sortasse: quia Latinis Aduerbijs praepositionem diuulsam praenotari cum Prisciano non patitur. Neque id nos patimur, ideoque eam coniungimus tum ratione iam prodicta, tum ex lege Competentiac Sic Desubito sexcentis apud Nonium auctoritatib. D improuiso Diomedil. 1. Desuper, Deinsuper Sallustio l. 1. Histor. Donatus in Hecyram: Derepente vna pars orationis est.



page 108, image: s108

DERTONA leniter Plinio l. 3. c. 5. Strabo aspere: [gap: Greek word(s)] . Est autem Derthona magni momenti opidum.

DESABVLARE gratius est Ios. Scaligero in Ausonianis ex Varronis Sesquiulysse, quam aliorum [?]esubulare. [gap: Greek word(s)] .

DESCENDI trium est vulgo sillabarum: quatuor Valerio Antiati histor. 75. Deinde funere locato ad forum descendidit. Laberius item in Catulario ita scripsit:

Ego mirabar, quomodo mammae mihi descendiderant.

DESCRIBO ex prototypo: Discribere, [gap: Greek word(s)] Philoxeni Glossis est scribendo in portiunculas, et articulos distinguere.

DESECRO habent nonnulli Statij Codices Thebaid. 9.

Quercus erat, Triuiae quam desecrauerat ipsa.

Competentiae iure Consecro, Exsecror, Obsecro. Quaedam Inscriptio CONSACRAVIT. vetuste. Glossae item Philoxeni: Consacraneus. Alias Consecrancus. Quapropter alij apud Statium Desacrauerat legunt. Reuocant nos Plinij Exemplaria lib. 28. cap. 8. Per singulamembra desecratum.

DESINARE, DESINERE, Festus. Rescribere: Desiuare, ineptire est. Moxipse Festus: Fodare, Fodere. Sic Pisare, Pinsere: Vannere, Euannare.

DESIDERO. I Latinorum. Vide Considero.

DESPOLIATVM apud S. Lucam [gap: Greek word(s)] ex Cicerone, Plauto, Apuleio, Arbitro:

Atque Arabum populus sua despoliauerat arua.

Dispolio quoque recte. ac paene aliud.

DESPONSATA vulgo. Vitterbiensis, ac Romanus Suetonij Codices Disponsata per I. Notat ad Iulium Casaubonus.

DESTRA veteres pro Dextra. Sic Inscriptio prisca, et Glossae Philoxeni. Vide Iusta, et luxta.

DESTRICTE pro Districtae, Pandectae Flor.

DESVBITO. Vide Derepente, Desursum.

DESVRSVM, DESVBITOnon sunt duae partes orationis, sed vna compositae. Sidinidas praepositio est, connexa aduerbium facit: ideo praciudicium non facit, quia vno accentu pronunciantur, tanquam singulae partes orationis, non tanquam diuisae. Cledonius in Arte iacit ambages.

DETORSVS pro Detortus Cato scripsit teste Prisciano l. 9. Is l. 2. Origin. Marsus hostem occidit priusquam Pelignus: propterea Marrucini vocantur, de Marso detorsum nomen. Silius Italicus:

Detortis laena celer effugisset habenis.

DETRACTO ijsdem Auctorum locis reperitur, vbi alijs in editionibus est Detrecto per E. Neque negari potest Detracto a Detractum enasci. Necaliter scripsero l. 4. Trist. Eleg. 4.

--- Detractat praesentia liuor.

In Maronis Codicibus Mediceo, Romano, alijs antiquissimis, vno excepto scriptum inuenit Detractans per A Pierius, quod etiam obseruauit in oratorum aliquot Exemplaribus, praesertim Liuij.

DETRECTO Competentiae iure admittatur, vt Obtrecto, Contrecto.

DEVCALIONlacrimis ita Pyrrham affatur obortis, Metam. I. l. LEVCARION etiam [gap: Greek word(s)] literarum, auctor Etymologus.

DEVELTON opidum Thraciae, posteris seculis Deultum, Plin. l. 4. c. II.

DEVERSORIA prisci illius Libri, qui Notas bonas dedit in Nonium, cuius nomen nobis inuidit typographus Perier. Diuersoria tamen non ausim aspernari. Claud. Salmasij fide Libris priscis est Deuersorium, Deuertere, Deuersari.

DEVERTICVLVM Pandectae Flor. Similiter in Glossario. Vulgo Diuerticulum. Neque vulgo male.

DIANA recte, atque ex Vsu. At in Pontificijs indigitamentis Eiana: vnde vetera Monumenta Deianam nobis exhibent. Olim etiam Iana. Macrob. l. 1. Satur. c. 9. Pronunciauit Nigidius Apollinem Ianum esse, Dianamque Ianam apposita D litera, quae saepe I literae causa decoris apponitur, vt Reditur, Redhib[?]tur, Redintegratur, et similia. Item ad D. Eustathij Romae Inscriptio vetus a Pierio repraesentatur, vbi DEANAE. D. D.

DICIS CAVSA Vsu vulgario. Varro lib. 5. de LL. a dico dicis diducit. Dices causa scribendum diuinat Hotomanus in sextam Verrinam, locutionemque ortam ex voce [gap: Greek word(s)]


page 109, image: s109

quod ea plerumque ritum, modumque significet, vt Dices causa, ritus tantum obseruandi causa, ac non reuera aliquid fieri dicatur. Vnde [gap: Greek word(s)] etiam aduerbium, inquit, pro Instar Graeci vsurpant. Si sic; declinationem quid remoratur? Fl. autem Sosipater l. 1. Sunt quaedam, quae declinationem non admittunt, et in quibusdam casibus tantum inueniuntur, et dieuntur [gap: Greek word(s)] , vt Dicis causa, hic tantum genitiuus est, inquit. Minus satisfaciunt annotata Turnebo l. 11. c. 20. Aduers. Vide Varronem lib. 5. de LL. Hotomano praeiuerat Pithoeus Aduers. lib. 2. c. 8. scribens [gap: Greek word(s)] , vel Dicae causa. Nam et in veteri Lexico sic redditur: [gap: Greek word(s)] . V. Glossas H. Steph. V. Duarenum lib. 1. Disput. Anniuers. c. 47.

DICTAMVM, DICTAMNVM varie Aen. 12. et apud Plinium, varie in Theophrasti Exemplaribus licet in Theophrasto per M et N scriptum adseueret Erythraeus: in quo alij N esse negant, vt apertius sit Exemplaria discrepitare. [gap: Greek word(s)] apud Hesychium, item [gap: Greek word(s)] arguunt cum N scribi rectius. Dictamum absque N penitus despuit Hermolaus in Dioscoridis l. 3. vbi [gap: Greek word(s)] reperies, vti apud Alexandrum Aphrodiseum [gap: Greek word(s)] . Et vero seposita consona N, A correptum futurum est, si fimilium nominum formam apud Graecos attendimus. Hofmannus lib. 3. c. 2. constanter cum M, et N pingit, et Hippocrates lib. de Natura muliebri [gap: Greek word(s)] . H. Stephanus t. 3. apud Plut. absque N edidit p. 1792. Eruditissimus Mausscus apud Aristotelem l. 9. c. 8. de Animalibus edidit cum N, et Meursius in Antigoni hist. mir. [gap: Greek word(s)] .

DIDYMAEVS APOLLO recte Plinio l. 5. c. 2. l. 6. c. 16. Strabo nominat [gap: Greek word(s)] lib. 14. Geographiae. Locus ipse [gap: Greek word(s)] a Pausania in Achaicis. Quare male Visum est scribendum Dindymaeus cum N Alexandro Neapolitano.

DIEQVARTI, DIECVARTE, DIE QVARTO, QVARTO DIE, DIE QVARTO. D. Augustus duabus in vnam consertis vocibus per I terminauit. Coelius l. 2. Historiarum: Diequinti Romae in Capitolio curabo tibi coenam coctam, quod ex M. Catone mutuatum volunt Macrob. l. 1. Satur. c. 4. Gell. lib. 10. cap. 24. Sic Pristini, pristine: Procliui, Procliue, atque alia multa id genus varie dixerunt. Sed et Die Pristico, et Pristino die. Simili figura Diecrastini. Sacerdotes quoque populi Romani cum dicunt in diem tertium, Dieperendini dicunt. M. Cato in Orat. contra Furium Dieproximi dixit. Denique Gellius haec: Hoc igitur intererit, vt diequarto quidem de practerito dicamus: Diequarti, aut quarte de futuro. Quem distinctum recipit et Macrobius; nos parum probamus.

DIEQVARTE Pomponius in Atellana, quae Meui[?] inscribitur:

Dies hic sextus, cum nihil egi: die
Quarte moriar fame.

DIEQVARTO. Cn. Marius in Mimiambis pro Nudiusquartus dicit: Nuper diequarto, vt recordor, et certe aquarium vrceum vnicum domi fregi. Quarto die. Maro Aen. 3.

Quarto terra die primum se attollere nobis.

Claudamus haec Macrobij verbis: Nec Diecractini a doctissimo viro sine veterum auctoritate prolatum est: quibus mos erat modo Diequinti, modo Diequinte pro aduerbio copulate dic[?]re. Cuius indicium est, quod sillaba seunda corripitur, quae natura producitur, cum solum die dicitur. Post Praetoris verba depromit: Dienoni post Cal. Ianuarias Quiritibus Compitalia erunt.

DIFFICILLIMVS geminatis LL. Vide Facillimus.

DIGNOR rectissime: vetuste Digno. Pacuuius Hermiona:

Quum neque me adspicere aequales dignarent meae.

Idem Iliona: Quis deos infernos, quis coelestis dignet decorare hostijs? Accius Melcagro: Remanes gloria apud me: exuuias dignaui Atalantae dare.

DILIBVIT VNGVENTO, non Delibuit, incertus auctor, vulgo Beda. Idem iterum Vsu publico aduersante: Deluit, purgat: Diluit, temperat.

DILVIO EX ILLO --- Maro, perplurimi. Item Diluuies Horatio, et Lucretio. At Glossarium; Deluuium, [gap: Greek word(s)] . Ex his, ac superioribus vtcunque euidens est in compositis multis, De, et Dipromiscue in Vsum venisse. Lexicon Cyrilli: [gap: Greek word(s)] , Dilubies, Dilubium.

DIMENSVS pene omnibus, ac Maroni:

Exsulibusque datum dimensis litus arenis.

At Ciceroni etiam [gap: Greek word(s)] lib. 2. de Nat. deorum: Ita dimetita signa sunt, vt in tantis descriptionibus diuina solertia appareat. Vide Mensus.



page 110, image: s110

DIMINVO a Di: Dimminuo a Dis, sibilo in proximam abeunte mutam. Priscianus lib. 1. Transit haec eadem [S] in M, vt Rursum pro Rursus, Dimminuo pro Disminuo. Terent. in Adelphis: Dimminuo tibi cerebrum. Deminutum autem est Pandectarum Florentinarum. Vide anterius Definic.

DIMOERON pro Dimiro apud Vitruuium lib. 1. c. 1. rectissime rescribit eruditissimus Baldus Abbas, [gap: Greek word(s)] .

DINGVA veteres pro Lingua, Mar. Victorinus l. 1.

DINOSCIT absque Gscribunt Vel. Longus, Papirianus, Salmasius in Verum Spart. Dinoscitur in Apuleij Asclepio. Tritiore Vsu Dignosco. Angelus Caninius detritum opinatur, [gap: Greek word(s)] , Dignosco, vt [gap: Greek word(s)] , Differo. Quaero ex eo Cognosco [gap: Greek word(s)] Gscribitur, et vnde deteritur. Ratio potior, Gnosco, Nosco promiscue scribitur. Sic supera composita.

DIOCESIS scribunt indocti: tirones Musarum Dioecesis. nec aliter [gap: Greek word(s)] . In Musas coniurati tertiam quoque breuiant. Nec par est cum Poesi ratio: nam in hoc verbo Graeci quoque Poetae subiunctam vocalem detriuisse videntur. Can. 99. Eccl. Africanae: [gap: Greek word(s)] . Alius cuiusdam Episcopi dioecesin. Plutarch. in Cicerone: [gap: Greek word(s)] . Suam Cypri, Bizantijque administrationem. Manutius mecum.

DIONYSVS Homero Iliad. [?]. Orpheo, alijs. Quibusdam per X Dionyxus scriptum. Etymol. [gap: Greek word(s)] .

DIOTA apud horatium, Oda 9. l. 1. quam Dyota rectius. Sic [gap: Greek word(s)] Hesychio. [gap: Greek word(s)] Athenaeo. Passeratius etiam ad mittit cum Y bicorni.

DIPLOMATA I Latinorum. Legi Duplomatibus, vt in Pandectis, praecipit ad Capitolini Pertinacem Casaubonus. Meminit Florentinarum Brissonius [gap: Greek word(s)] libro singulari, quibus ita sit. Verum nos Pandectae istae saepius ludi ficantur. [gap: Greek word(s)] [?] est vt tota flexu Graeco. sic Origine ex [gap: Greek word(s)] ergo in eo tam iure vocalem bicipitem inducimus, quam in Diptychis primore si laba. Dices cum Gifanio Duplum Duplionem dici, quamuis sint ex [gap: Greek word(s)] . Fateor ista omnia ab eadem Origine: sed in his vt obtinuit flexus Latinorum, ita scriptio ijs placita vsucapta est: [gap: Greek word(s)] vero vox est flexu, non Origine dumtaxat Graeca. Ex quo doctrina Fl. Capri fluxit illa libro de Verbis Dubijs: Diploma, non Duploma, aut Duplomum. Budaeus in Pandectasin cap. Eos, et in cap. Continuus de verbor. obligat. Nemo qui bonarum literarum, inquit, monimenta attigerit, ignorat Diploma legendum esse, non Duploma. Sic apud Ciceronem, Macrobium, Tranquillum, Lampridium.

DI, DIS. Sic in omnibus Virgilianis Codicibus reperisse se affirmat Pierius. Haec verbatimab Andrea Brabanto mendaciter scribuntur. Nam tantum in Aliquot antiquis codicibus id se reperisse restatur Pierius pag. 81. in tertium Aeneidos. Item de Düs testimonium fert, non vt illi affingit de suo Brabantus de recto ipso: etsi vtriusque sit propemodum eadem ratio. At Probus mauult Dijs per duas II vocales feribi, et in Virgiliano opere [gap: Greek word(s)] agnoscit mecum Erythraeus. Sicut Ii ab Is non I dicitur. Imo Dei rectum est: Victorinus: Dei potius, quam Dij. Iutum venio ex Plauri Mostellaria:

Quicquid Dei dicunt, id rectum est dicere.

DIS, DITIS vtrumque nomioandi casu. Petronius:

Has inter sedes Ditis pater extulitora.

DISCISCO ex Cauchiani Codicis fide rescribit Pighius Val. Maximi lib. 6. c. 6. Ne a societate nostra disciscerent.

DISCOQVANTVRcoelesti aqua mauult Plinij lib. 22. c. 25. Gelenius, quam Decoquantur.

DISCORDO, CONCORDO adspiratione sublata. Poscit hoc Origo a Corde, vt vusgo sentiunt. Alij a Chordis musicorum, [gap: Greek word(s)] : vude adspirabant barbari: verum et hac Origine consessa notum est Aeoles a flatu abstinuisse, veteresque Latinos.

DISCRESCERE, [gap: Greek word(s)] est in Cyrilli Lexico, quae scriptio sic admittenda, vt Decuesco non repudietur. Vide Discribo.

DISCRIBO Lambinus multis locis ponit, quibus exturbat Describo. At qui exemplare sequitur, de eo describit: qui seorsim, ex aduersarijs verbi gratia, alio consert, Discribere videtur.

DISYLLABVM vnico S absoluta primore sillaba. [gap: Greek word(s)] enim vt [gap: Greek word(s)] caduco ex [gap: Greek word(s)] . Sic Terentianus:

Nam additprimum illa disyllabon vt libet.


page 111, image: s111

Post: Ille tetrametro datur ante disyllabus.

Lucillius l. 17. Satyrarum: Atque disillabon elige quoduis.

Hephaestio: [gap: Greek word(s)] . Similiter Hesychius. Apud Theodorum Gazam legas [gap: Greek word(s)] . V. Disspico.

DISPEREO vulgo recte: Desprire Pandectae Florentinae.

ISQVAERO. DISQVIRO. Victorius in Varronem lib. 1. de RR. c. 57.

DISSICO mediam sillabam I perficiente Antiquitas adamauit. Apuleius lib. 8. de AA. edente Vulcanio: Sua quisque brachia dissicant. Plaut, Curcul.

Clypeatus elephantum vbi machaera dissicit.

Cl. Puteanus, Lamb. Manut. Gifan. in Lucr. Carrion in Val. Flaccum, Pierius in Virgilium amp ctuntur. Ego vt Antiquitati sua non detraho symbola: sic Analogiam secutus Exseco. Deseco, Reseco (a qua longissime abit Andreas Brabantus scripto: Nam et in alijs compositis verbi Seco E mutatur in I) dissuauior, Disseco. At mihi vide, Lector, nefandam Antiquitatis ambitionem. Non deest, qui libro Ouidij vndecimo

--- Nondum totos ornata capillos
Disijcit hos ipsos ---

dictet pro oraculo rescribendum Dissicit, quod sit Capillum discidere, idque inimicum facto Alcyones, cui cum minus esset otij con cinnandis capillis, hos ipsos disiecit, et obuolitare iussit: non Dissecuit.

DISPARGERE Palaemon scribit cum A apud Charisium l. 2. et vnico S. Antiquitatem suspicio: posteritatis Vsum sequor per E. V. Dispartio, Adspargo Neque Gruterum hic audio, cui sola per A placet scriptio.

DISPARTIO. Vide Dispargo. Sisenna Histor. l. 3. Exercitum dispartiunt. Ibidem: Manualis lapides disparit. In Afranij Abducta apud Nonium: Dispartiatur patris bona pariter. Eodem loci ex Nouij Decuma nihilominus scribitur: Vt pariter dispertiam per E. Sic Varroni lib. 2. Rhetoric. Ea, quae ad mortales pertinent, quadrifariam dispertierim. Proportio Expers, Expertem dicimus. Vide Bipartito, Impertio.

DISSPICIOscribi debet, et ita diuidi Dis, et Spicio, inquit Caeselltus, addito: Nonnulli vero Dispicio per vnum S scribendum putant, quod praepositio Dis interdum literam perdit, Vt est Diduco, Diuido, Diiudico. Tandem con cludit: Sed melius est, per duo S, scribo dispicio.

DISSPICIO, quo super ista est Cassiodori praeceptio: Disspicio per duo SS scribendum est, non per vnum. quoniam ex praepositione, et verbo constat esse compositum, quemadmodum est Conspicio, Aspicio, Despicio: ac per hoc per duo SS Disspicio scribi debet, et ita diuidi Dis, et Spicio. Nonnulli vero, Dispicio per vnum S scribendum putant, quod praepositio Dis interdum literam perdit, vt est Diduco, Diuido, Diiudico: sed melius est per duo SS scribi Disspicio. V. Disillabum. Ad quam effigiem recta sint Disscribo, Dissico, Disspargo, Distructus, Dissupo, Dissensor, [gap: Greek word(s)] ; non rectum puto ilud Lexici a Cyrillo Disensor. Quod si ad mittes Disspicio: cur non Adspicio?

DISTINGVO. V. Tinguo.

DISSIDIVM, DISSCIDIVM recte. Vtrumque corporis est proprie: vtrumque [gap: Greek word(s)] animis accom modatur: vtrumque ex imitatione Graecorum. Pollux l. 2. c. 4. [gap: Greek word(s)] , hoc est Dictare. Dissidere. Homer. [gap: Greek word(s)] . Scholia in l. 1. Thucyd. [gap: Greek word(s)] , Distarent, differrent, inter se distarent. Sic Fabius Deelam. 7. Quod aliquando. dissedimus. Cicero 1. de Finib. Cupiditates enim intus etiam animis inclusae inter se dissident, atque discordant. Suetonij in Tiberioc. 7. Cum Iulia primum concorditer, et amore mutuo vixit, mox dissedit, et aliquato grauius, vt etiam perpetuo secubaret. Sallust. 4. histor. Dissidere inter se coepere. Quibus in locis Manutius, Lambinus, alij nouatores si Discindere tentent reponere, iu dicij vanos clamabo. Pari ortu ac notione lib. 14. Metamorphose[?]s:

Non bene dissidium Phrygij latura tyranni,

Quem in locum vide Ciofanum. Vox est profecto curialis, cum sententias per discessionem dicebant senatores, atque etiam Dissidebant: inde latius, ac latius pro quauis animi alienatione, atque amicitiae distractione. Ac rursus ex corporum. Animorumque dissiensione cum fieret dissidium. insociabiles inimicitias, dissensionesque significantius expressuri ad metaphoram confugere et a diffissis, disruptis, discissis Discidij nomen huc applicatum. quod propritim vsurpauit Terentianus: Dum ne discidium verbi quarto pede fiat, id est, sectio, diuisio. Arnob. l. 5. Cum discidio partium languis immensus fluit. Et hoc imitatu Graecorum, quibus [gap: Greek word(s)] apud Pollucem. Vnde et vox Ecclesiastica, aut profana potius Schismata. Vtrumque Competentiae lege fulcitur. Ab Obsideo Obsidium Tacito. Desideo Desidies Lucretio: Insideo Insidiae:


page 112, image: s112

sic Dissideo Dissidium. Iterum vt ab Exscindo Exscidium: sic Disscindo Discidium. Homines curti iudicij, lectionis non maioris, neque exactioris delitigant super his, et seuero supercilio Dissidium ex orbe literarum exulare iubent. Quasi vocum similis nulla sit facies. Glossae ab H. Stephano: Discidium (ita illic) [gap: Greek word(s)] . Discidium, Diuortium dicit, [gap: Greek word(s)] .

DISTINGVEREquoque sine V litera et scribere, et dicere maluerunt adij cientes illam rationem, quod Distinguere est interposito puntto diuidere. atque didiecre. Haec [gap: Greek word(s)] , V el. Longus lib. de Orthographia. Qui sensere V non scribendum ob allatam rationem, hoc opinor, volucre. [gap: Greek word(s)] , esse interposito puncto diuidere: inde fieri Stingo, Distingo. Aliam subdit: Sine quod Tingat id, quod in scribitur. Tunc componatur ex Dis et Tingo. Quibus deinde reiectis sic concludit Longus: Tamen in hac voce sic V literam occupauit Consuetudo; vt non facile possit auelli, Haere Consuetudini.

DISTRVCTVS amplius, quam Destructus: [gap: Greek word(s)] namque partium discidium, ac segregationem auribus obijcit. Inscriptio in ponte Salatio de ponte varie distracto, ac disiecto loquitur:

A. NEFANDISSIMO. TOTILA. TYRANNO. DISTRVCTVM

Distructio, [gap: Greek word(s)] . Glossac Philoxeni. Alias suo loco Destructus recte.

DISSVPO vocali V veteres scripsere. Notant multi. Dissipo posteritas elegit, vt Optimus, Maximus, Monimentum, Libens, quae per V prius, Fabius in 1. Silij Exemplaria omnia per 1 Dissipo.

DITE [gap: Greek word(s)] , non tantum Dines. Val. Flacc. l. 2.

Non populos, non dite solum, non vlla parenti
Regna peto ---

Ex Diues ortum Diuito: vt Dito ex Dis, Dite.

DIVONA ex veteri Codice Lugdunensi potius, quam Duiona putat Vinetus in Ausonium. Burdigalae fonsest.

DIVS, DIVVS iniecto digammo. Sic Archium, Archiuum: Musium, Musiuum. In lapide rudi terminali oblong per E, vetuste:

DEVAS CORNISCAS SACRVM

DOLABELLA per A passim Cicero, Liuius, Sueton. Patercul. Solinus, Ammianus: Libri veteres. Etymon a Dolabra: cognomen est Corneliorum. Consentius in Arte: Sciendum est quaedam nomina esse et propria, et appellatiua, vt Scropha, Dolobella, Sura. Ita in eo per O, vti apud Columellam l. 12. c. 10. Pyra Dolobelliana. Item per O Gellius l. 15. c. 28. Iul. Obsequens, Cassiodorus, Florus, Plinius, Plutarch. in Sylla, Appian. in Ciuilib. Quorum opinionem qui tueri volet, quaerat, cur nominis Etymum esse non possit Dolabellae, qui Dolobellat, [gap: Greek word(s)] . Quia historiae congruentius alterum est.

DOLITVS, DOLATVS, Nonius.

DOLIVM, ALLIVMper I, non per E, Beda. Inscriptionibus tamen complurib. Doleum, Dolearius cum E, itaque esse optimo Varronis Codici restatur P. Victorius.

DOMICILIVM. Ana Colendo veteres scripsere Domicolium?

DOMINVS, DOMINA, DOMNVS, DOMNA: e quibus duo postrema tam in appellatiuis, quam proprijs tandem in Vsum venere. Sic Domna absque I in L. 38. §. Lucius D. de Leg. l. 2. D. Gregorius M. l. 1. epist. 6. Domnum Alexandrum, domnum Theodorum, domnara Ensiriam, domnam Eustochiam, et domnam Dominicam. Atque in multis monasteriorum membranis Abbatissae dicuntur Domnae. Quanti est semitarius versiculus: Coelestem Dominum. Terrestrem dicito Domnum? Ecce tibi in Breuiario Pij V. iussu correctiore: Iube Domne benedicere. In Litanijs item: Domnum Apostolicum. Oppianus:

[gap: Greek word(s)] .
Quem magna magno genuit domno Seuero.

Idem: [gap: Greek word(s)]

Domne pater Antonine.

Plerique Dominus, et Domina Deo, Deique matri reseruari opinantur, quibus omnimodum dominium, vt hominibus mancum, ac temporarium. Ii voces superas Christianae religionis pomoerio concludunt: potius vero sunt (quas repertas vides in Oppiani saeptis) voces Latij deflorescentis. Inscriptio Techier in A sia:

ANHP. AOMNOG



page 113, image: s113

Nonnulli tamen lib. 4, de Ponto Eleg. 7. legunt:

At tibi progenies alti fortissima Domni.

DOMITIVS, DOMITIANVS litera T, non C. Lapides, Nummi, Inscriptiones, Libri, Origo a Domitis hostibus. Graeci cum [gap: Greek word(s)] . scribunt, recte scribunt: contra [?]nsit Rhotius. V. Sulpicius. Nota e Valerij Probi Notis:

DOMIC. COS. XIII. LVD. SAEC. F. C.

Domicius Consul XIII. ludos saeculares faciundos curauit. Hinc Domnio, Domna, Domnina, Domninus, de quo Suidas. Et Palladius. [gap: Greek word(s)] quidam a Proclo commemoratur l. 1. in Timaeum Platonis. Notat Onuphrius libello vocum obscuriorum primulum Pontificem, mox Episcopos alios affectos Domni nomine. In Graecorum Epigrammatis:

[gap: Greek word(s)] .
Ne mihi dixis Domne: nil habeo dare.

Gregorij Turonensis editio postrema nobis exhibet l. 9. Domnam sororem, Damnum Clotharium. Numismata: IVLIA. DOMNA. AVG.

Item: IOYAIA. [?]OMNA. CEB.

Cassiodorus l. 7. Gloriosissimo Domno auo nostro, de auo suo Theodorico loquitur Athalaricus. Est et [gap: Greek word(s)] Episcopi Caesarcae Palaestinae nomen Eusebij l. 7. hist. Eccl. c. 14, Ex eo Domneditius Philoxeni Glossis. Ex eo Domnulus apud Sidonium l. 4. epist. 25. Et Domnula apud Saluianum epistola ad Hypatium. Non compilo quae super his doctissime obseruauit Nigronus Italiae literatae decus.

DONEC Vsus probissimi: Donicum, Donicom, Doniquum, Doniquies fuere. Romae in domo Iacobi Alberini:

DONIQVIES. LOCVS. QVEM. EMERAM. AEDIFICARETVR

Liuius Andronicus: --- Ibi manens sedeto, donicum

Vide bis me carpento vebentem domum
Venissi ---

Lucret. l. 5. Donicum eos vita priuarant vermina saeua. Et lib. 2.

DORICA NOX melius, quam Durica in Argonauticis Val. Flacci, contraquam Miscellan. l. 5. opinatus est Politianus, et Delacerda, Nam ea Dorica nox est, qua Dorica castra se Troianorum vrbi dominatores infudere mox victores futuros. Esto vero ab equo Durateo appellatio mihilosecius Dorica per O scribi potent Dorum, Aeo lumque de exem plo, quibus [gap: Greek word(s)] migratur in [?] grandiusculum. Exquo Polydamas Iuuenali producitur, et Polypus Horatio. Sic ex [gap: Greek word(s)] .

DORMIO rectissime. Priscis fuit Dermio [gap: Greek word(s)] : pellibus enim indormiebant vetustissimi. Aen. 7. Pellibus incubuit stratis, somnosque petiuit. V. Etymologum in [gap: Greek word(s)] .

DORSO Fabij cognomen est: non Dorsus, vel Dorsuo, vt passim Liuij, et Cassiodori habent Exemplaria. Dicitur enim Naso, Masso, Vulso: non Nasuo, Massuo, Vulsuo. Haec Pighius lib. 4. Annal. Claudicat haec Etymologia. Veteres enim Dorsu scripsere, vt Testu: vnde Dorsuo figurari potuit: non autem Nasu, Massu. Neque omnino prauum est Dorsuennus ob eam causam in proletarijs Horat. Exemplaribus. l. 2. epist. 1. quamuis melius Dorsennus. [gap: Greek word(s)] Dossenus alij volunt. V. Septennis.

DRACHMA, [gap: Greek word(s)] , cum Ch rectissime, cuius loco G male surrogatum a quibusdam meminit Iouianus lib. 2. de Adspirat. nam est [gap: Greek word(s)] Dragma, manipulus, quem manu messor complectitur. et vt scribit in primum Theocriti Idyllium Zacharias, [gap: Greek word(s)] . Ab eadem origine Drachma, quae manum pecunia impet; Eadem verba reponit Etymologus.

DRACONEM dicimus, ac scribimus vniuersi. Accius in Philocteta non trepidauit scribere Dracontem Antiquorum vtique flexura Dracon, Dracontis, Leon, Leontis. Post Draco, Leo casus absque T reliquerunt.

DRAMA, non Drachma, nec Dragma, cum dicitur Dulcia cantica dramatis. Scenica vox. Sic Origenes in expositione Canticorum: Epithalamium Salomonis, quod in morem dramatis conpositumest.

DROMADARII cum A libenter scripserim e Curtij l. 5. Dromades cameli inter dona erant velocitatis eximiae. Isidoro teste 1. 12. c. 1. centum, et amplius milliaria die vno pergunt. Ex Liuio l. 7. Cameli. quos appellant Dromadas. Strabone l. 15. [gap: Greek word(s)] . At in Isidoro: Dromeda gentus est camelorum, et vulgario Vsu Dromedarius. Quin et Dromida per I legas a Dromas, vt Numida a Nomas.



page 114, image: s114

DRVPASnostri vocant, Graeci vero Drypetas, Plin. l. 15. c. 1. Plin. iterum 1. 12. c. 27 Deterius ex druppa. Ita Origni con formius PP gemines. Athen. l. 2. c. 15. Eupolis: [gap: Greek word(s)] .

DVA scripsit Antiquitas horridula. Accius in Ciceronis Oratore: Video sepucra dua duorum corporum. Scriptununt et apud Propertium lib. 2. Et qui mouistis dua litora --- dissentientibus Codicibus meis: quibus est Duo per O. Quintiliani lib. 1. c. 6. Quid quod quaemdam, quae singula dubio vitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur. Nam et Dua, et Tre, et Pondo diuersorum generum sunt barbrismi: at Duapondo, et Trepondo ad nostratem dictum est, et recte disi Messala confirmat.

DVCENTENI, Trecenteni, Quadringemeni, Quingenteni, Sexeenteni, Septingenteni Octiugenteni, Nogenteni, quae omni ita concidi patiuutur, Duceni; Treceni, etc. Priscianus l. de Numeris. Similiter Ducentenarius, Ducenarius, etc.

DVCENTESIMVS, et Ducesimus, Priscian. lib. de Numeris.

DVELLVM pro Bellum Antiquitas amauit: ex quo l. 2. Lucretio Duellica proles, Perduelles Plauto. Horat. l. 2. Epist. 1. ad Augustum:

--- Totum confecta duella per orbem.

Plautus Epidico: --- Nempe quem in adole scentia

Memorant apud reges armis armis duellica
Diuitias magnas sibi adeptum.

DVILIVS I vocali secundam ineunte sedem absque duplicatione liquidae. Ita est Marmoribus antiquis Vineti fide in lib. 2. Flori. Sic olim et Manutius [gap: Greek word(s)] , Duillius duplicatis literis liquidis correxit, Ciceronis auctoritate fretus in Oratore: Quia vero licentius, quam quod hominum etiam nomina veteres contrahebant. Quo essent aptiora? Nam vt Duellum bellum, et Duis Bis. sic Duellium eum, qui Poenos classe deuicit Bellium nominarunt: cum superiores essent semper appellati Duellij. Posteriori E in I migrante Duillius. A Duello scilicet figurato nomine. Ex Origine LL.

DVMOSVS. Veteres S insertim posuere Dusmosus, Festus: Sic Casmoinas.

DVMTAXAT cum M. Libri, Lapides. Veteri Inscriptioni Dumtaxit per I in finalitate quam recte?

DVPPLICAT in Ectoga Maronis sectinda, qui gemino PP scripsere. Veriti videntur, ne muta, liquidaque non satis essient sillabae producendae.

DVPONDIVSa duobus ponderibus. Varrol. 4. de LL. Et l. 8. Lib. 6. Duponditus, Dupomdium. Compositi pars esse potest altera Duo, aut Dis. In Plinio l. 33. c. 3 Dipondius assis scnbitur, item apud Bedam. Apud Columellam varianter nunc I, hunc V. Duopondium quibusdam Hygini MSS. est.

DVRIAS flumen in citeriore Hispania Valenciae proximum nominatur a Pomponio Mela, ex quo Durense proelium Ciceroni pro Cornelio Balbo. Eundem Turiam initiali litera T Sallustius indigetat loco non vno. Claudianus: Floribus et roseis formosus Turia ripis.

Toletano Archetypo Plinij Pintianus arrogat Tarius, et Salmanticensi Toris. Alius est Durias Straboni, qui multis Dorias: Silio, Duriusque, Taggusque.

DVROCORTORVM non Durocortum Quinque fillabis Graeci scriptores exprimunt. Ita esse Ful. Vrsinus in suis Emendationibus testatur libro sexcentos iam annos scripto, et quod excurrit, et in Vaticano Durocortorum. Ptolemaeus [gap: Greek word(s)] , Aethicus surita, Flodoardus, Hincmarus.

DYRRACHIVM duobus R in Appiano, Etymologico, Plinio, alibi. recte. Pressius Originem resert Alexandrus in Europa scripto per [?]:

[gap: Greek word(s)]
Dysrachij Epidamnus in terra vicina litori.


page 115, image: s115

PHILIPPO DE VRGES CONSILIARIO.

NOBILISSI MVM Dei munus ingenium scientia perpolire praeclara res est, et consultae mentis industria quaedam: vt cum

Argentum, Pariusue lapis circumdatur auto. Sinere autem dona Dei siluescere, illuuies est, a qua tu, Vir Humanissime, deformitate tam maxime abes, quam proxime ad Papinianos, et Tribonianos accedis rara illa Iurisprudentia tua, qua controuer sorum iurium hir sutiem, et inturiarum pestem, legum catus late submoues. Nunquam vero tam alte in Legum penetrales recessus te immersisses, si non prius impigre literas meliores excoluisses, historiam veterem, monitiamque cognitam habuisses, et orbem ipsum disciplinarum curiosius pertractasses. Quibus adiumentis confido fore, vt pari diligentia, qua caetera, dispicias quae hoc in Tractatu V. magis videntur libranda: Ebenus, Ebor, Ecademia, Eitur, Emtum, Enipeus, Entelechia, Ephebus, Ephebeum, Ephialtes, Epistola, Etruria, Euhoe, Eulogium, Ex, Esquiliae, Exsul, Exsilium.



page 116, image: s116

TRACTATVS QVINTVS E

EAMDEM per M in medio, Lipsius Notis ad lib. de Pronunciatione L L. Sic ex editione Steuuechi Arnobij l. 2. Vmquam. Eandem per N plurium est, quos sequor. V. Quanquam, Vmquam.

EBENVS. V. Hebenus.

EBIONITAE, non Hebionitae ira prolerarijs exemplarijs praeferentibus Origines 4. [gap: Greek word(s)] , [gap: Hebrew words] Mente menaici Ebionitae, mentali mendicitati cognomines. Ebion namque apud Iudaeos mendicus dicitur.

EBOR vetustate euanuit. Ebur comtius est Ab isto tamen figurauit Eboreus Quintilianus. Neque Eburarius habent veneres Inscriptiones, sed EBORARIVS. Sic Marmor Marmoreus, Marmorarius, non Marmurarius. Idem iudicium subeat Iecor, mirum vt sit in nouissima ex Germania Prudentij editione ista per O repraesentari, ac si Fauni aeuo Christianus iste Poeta floruisset. Eborata vehicula, et Eburata promisque legas. Sic Robur, Robor.

EBVR cum V: vnde Eburnus, et Plauto Vehicula eborata. Ebor per O priscis: vnde Eboreus.

EBRIVS, Hebrius simul ponit Passeratius. Posterius non placet. E brua qui bibit, Ebrius euadit, aiunt. Itaque legi in MSS. quodam Lexico.

EBRODVNVM quatuor omnino sillabis Antoninus in Itinerario: vna amplius Eburodunum Ptolemacus.

ECADEMVS, Academus, Ecademia, Academia. Illustrius, et Diogenes in Platone:

[gap: Greek word(s)]

Horatius: --- In siluis Academi quaerere verum.

Stephanus, vbi de Academia: [gap: Greek word(s)] Nomen hahet ab Academo: scribitur autem [gap: Greek word(s)] E Ecademia. Sic crebrior Vsus obtinet. Iterum [gap: Greek word(s)] Plutarchus in Theseo: [gap: Greek word(s)] Cum Echemus, et Marathus Tyndaridarum in commititio fuissent olim ex Arcadia profecti, a quo Echedemiam dictam accepimus, quae nunc Academia. Suidas: [gap: Greek word(s)] Ab Ecademo quodam heroe denominataprius Ecademia vocitabatur. Sunt et haec ipsissima Diogenis verba lib. 3. in Platone. Notat et Suidas: [gap: Greek word(s)] Addo ego id rectius, licet infrequentius, vt [gap: Greek word(s)] talia. Nota Plutarchum inante scripsisse [gap: Greek word(s)] per X, Ch: sic Hesychius: [gap: Greek word(s)]

ECBATANA. Vide Agbatana.



page 117, image: s117

ECFERVNT LAVDIB. a Cicerone, si Musis placet, scriptum vult noua Nonij editio. Id Lucillio l. 26. concedo: Neu mutires quidquam, neu mysteria ecferres forat. Sic Varro: Vt humorem ecfugerent, [gap: Greek word(s)] Sic ecfatus, aut Exfatus scribunt antiquarij renitente Scauro.

ECLYPSIS inicite Y Graecanico scribunt nostri Theologi. [gap: Greek word(s)] Eclipsis.

ECQVIDper C scribendum in prima sillaba: quoniam Eu quid significat. Sunt Prisciani verba.

EDECIMATA, electa, per I, Festus: Edecumata per V, Glossae, et Macrob. l. 1. Satur. c. 5 Probanere omnes Q. Aurelij iudicium, quo edecumatos elegit fodales. Idem l. 2. c. 1. Iocos edecumatos. Sic Decimae, Decumae. V. Decimus.

EDERA. V. Hedera.

EDESSA. V. EMESA.

EDONI varie. Scholia in lib. 2. Thucydidis: [gap: Greek word(s)] Edoni, et metaplasmo Edones, ac Edotiae. Sic Herodotus. Horat. l. 2 Oda 7. Non ego sanius baccbabor Edonis: Patior quoque Edonias hyemes --- etsi [gap: Greek word(s)] ex [gap: Greek word(s)] fit [gap: Greek word(s)] et Cydonius, ex [gap: Greek word(s)] Bistonius.

EDVLIS, non Edilis, per V, non per I. Sic Edulium, et Edulitas in Lampridij Seuero.

EDVMAEI, Vide Idumaei.

EFFVSI recte scribitur. Olim Exfuti, vt Mertat, Pultat pro Mersat, Pulsat. Ita Festus.

EGERIA. Vide Aegeria.

EGESTA. Vide Aegesta.

EGESTOSIS PARENTIB. Aurel. Victor. Alia Exemplaria sillabis quinque. Aegestuosis, quod Origine vetor probare. Saluianus lib. 2. In comparatione dudum sui egestuosus.

EGGERO duplici GG, Libros, et Lapides secutus probat Manutius. Concedo veluti compositum ab Ex, vt Exoquor Plauro scriptum a plerisque omnibus recipitur. Verum non ideo propudiosum est Egero ab E, vt Eloquor. Cur id in Originib. LL. damnat Becmanus? Hoc reiecto vnde erunt Egesta Festi?

EGRESSVS passiua scriptio. Veterum fuit Egretus, Festo teste. Attico more T pro S, et antiquo vnico T: quia olim non geminabant consonas.

EIL, ELIVS, PEILVS olim cribi sueta curtauit aetas sequens vnico I contenta.

EISDEM, LISDEM, ISDEM. Ciceto in Praefat. Orat. In templis isdem probauit Ennius: at Eisdem erat verius: nec tamen Eisdem opimius: male sonabat Iisdem, Impetratum est a Consuetudine, vt peccare suanitatis cansa liceret. Terentianus de sillabis:

--- Et isdem brenibus aeque fungitur.

Ouidius: Isdem sub dominis adspiciare domus.

EITVR cum diphthongo veterum Ei. Terentianus:

Eitur in siluam necesse est E, et I conuertere.

Principali namque verbo nascitur, quod est Eo. Terentiano accedit Cledonius in Arte plus vice simplici. Aletrij Tabula de marmore perantiqua:

PORTICVM. QVA. IN. ARCEM. EITVR

Consuetudine detracta vocalis prior, estque receptissimum Itur. Vide de Vltimantium Variantia in quarto casu pluratiuo: hic enim eadem ratio vim obtinet.

EIVLO camentis non disconuenit. Euripides: E. Ex quo Elegia nata. Eutyches Heiulo ab Hei, et Pontanus plus vice simplici. Vel etiam ab Heu, inquit Adamantius. Suo quisque indulget affectui.

ELEGANTER cum E receptius est. Eliganter per I Caper de verbis dubijs. Item in nouissima Nonij editione Eligans, Eliganter perpetuo renore.

ELEGEA per E in Parentalibus Ausonianis. Nec iniuria Elnamque Graecorum tam I quam E Latinis vertitur:

Et paruos Elegea meos reminiscere cantus.

Quo super Priscianus lib. 1. Frequentius tamen Elegia per I. Vide Alexandrea.

ELEPHAS, non Elephans, Caper de Verbis Dubijs. Per F Elefantos ostendunt Pandectae Florentinae. Scribitur et Elephantus. Venales elephanti.

ELEVIES (ab Eleuit ) purgatio. Lucill lib. 27. Vt eleuiem facere per ventrem velis. Ita apud Nonium. At ordo verborum exscriptoribus imposuit Elenit, eleuies. Scribe Eluuies, vt Aen. 3. Foedissima ventris Proluuies --- Horatio Diluuiem meditatur agris.

ELEVTERIAE CLYTORIS absque H Romae in Quirinali. [gap: Greek word(s)] pro Elentheriae. Cui scriptioni repugnat Hellas vniuersa. Testor te [gap: Greek word(s)] Testor te [gap: Greek word(s)] nota puerperis.



page 118, image: s118

ELIAS, non Helias. Suidas. [gap: Greek word(s)]

ELIGANTER. V. Virgilius.

ELISSA gemino sibilo nonnullis. Vulgo vnicum est in Velleio, Marone, Ouidio. Silro, caeteris Etymologici M. textor: [gap: Greek word(s)] Dido, Aeneae amore correpta heroina, quam Elessar, seu Etissam vocatam tradunt Tyriorum lingna. V. Antissa, Larissa.

ELLVMin veteri comoedia scriptum erat, non recte vos fecistis Illum: est enim En illum, inquit Mar. Victorinus.

ELPIS recte. Praue vetus Inscriptio CLAVDIA. HELPIS. Quod mendum opinor ex Graeca quapiam Inscriptione transscriptum Latio: KAAYAIA HELIIIC Eipis Samius natione memoratur Plinio lib. 8. cap. 16.

ELOGIVM. Vide Eulogium.

ELVSA extremae Galliae vrbs non admodum Oceano abiuncta. Claudianus l. 1. in Rufinum: Innadit muros Elusae ---

Ita Ful. Vrsinus emendat in lib. 3. Caesaris, et Aldus Manutius. Caesar: Tarbelli, Bigerriones, Preciani, Vocates, Tarusates, Elusates. MSS, Claudianis est Elisa. Nec Plinio lib. 4. c. 19. Ammiano, Antonino in Itinerario sunt incogniti. Neque Scaligero in Ausonium scribenti displicet Elysa. Vetus prouinciarum nomenclator in recensendis Populoniae ciuitatib. Elosates scribit, et Elusanam plebem dixit Seuerus in Historia de Priseilliano haererico. Scribitur quoq. Eluso Elusonis a Paulino. Est et in Palaestina [gap: Greek word(s)] Stephano cognita.

ELYSIVS I Latiari in tertia. Non probo per E Elyseus etsi ita sit Codicib. Maronis Mediceo, Longobardico, alijsque.

EM, IM ab Is pro Eum; Festus vtrumque notat.

EMATHIA ab Emathione Iustini l. 7. aquo regio Macedoniae, Liuij l. 40. Gellij l. 13. c. 6. Plin. l. 4. c. 10. Eustath. in Dionysium. Homerus dicit in Catalogo [gap: Greek word(s)] Metamorphos. lib. 4.

Vel nos Emathijs ad Paconas vsque niuosos
Cedemus siluis ---

Vide l. 6. Epige. Graecorum. Aemathia scribunt alij errate puerili.

EMATHIVS Solini Codd. proletarijs: non adulteratis Emathus. Eustathio [gap: Greek word(s)] Iustino Emathion.

EMEM pro Eundem vetere, Festus.

EMESA, EMISA, EMISSA. Claudius Spenceius l. 1. de Eucharistia: Vtroque Damase no anterior Eusebius Emissnus. an Emesenus. Stephanus: [gap: Greek word(s)] Emissa, vt Larissa, et Emisaei gentise, vt Larissaei. Dionylius poeta contraxit 1. Alt enim: Respicit ortus Vrbs Emisorum --- Et videtur neutraliter inclinae Emissa, cum Vsus sit foeminei.

Libris in quibusdam Emesa inuenitur, vnde Enesenus. Iulianus [gap: Greek word(s)] Emisseni Christum defiderabant. Ex Stephano prope verbatim excerpsit Etymologici auctor. Simili varietate Eusebij Chronicorum Exemplaria quaedam Edisseni, quaedam Edesseni. Similiter Edessa Euseb. lib. 1. histor. Eccl. c. 14. Ptolemaei lib. 3. [gap: Greek word(s)] Edissa est Antonini Itierario. Vide lustinum l. 7. Chrysostomitom. 5. [gap: Greek word(s)] quo S. Bernicen ad Martyrium euolasse refert, sic et Suidas. Auienus, simodo emendate:

--- Emesus fastigia longa reuidet.

V. Larisa, Parnassus.

EMINENS, EMANENS, [gap: Greek word(s)] Vett Glossae.

EMTVM, Demtum, Comtum, Promtum, Interemtum, Emturio, Coemtus, Ademtus, Comtus, Incomtus, Promtus, Impromtus, Promtuarium, Interemtus, Interemtor, Peremtum, Peremtus, explosa litera P. Ratio peroptima. Nulla litera est in supino, quae in praesenti vel reapse non reperiatur, vel virtute contincatur. P in superioribus verbis praesentibus non exprimitur, nec alterius elementi complexu continetur: ergo. Terentius Scaurus: Interdum et P litera superuacuo adijcitur, vt cum cribimus Sumptus, Demptus, Comptus: cum alioqui cacteris declinationibus verborum non adsit. Sumo enim, et Demo, et Emn detracta P, vt superuacua, scribuntur: quare participationibus adijciatur, ratio non est. Addit Ruptum P.


page 119, image: s119

scribo: quia Rumpo rupi. Marius Victorinus: Nam Hyems, et Sumsit, et Insumsit, Demsit sine dubio per MS scribetis. Et quando in harum vocum mentionem incidimus, nec Consumptum, nec Emptum, nec Redemptum, nec Temptat, Attemptat, et sinilia istis per PT scribetis vitiose: sed, vt egoscripsi inxta M, T ponetis, et lucrifacietis literam, quae detracta nihil de significatu vocis deminuit, et scribitur expeditius. Veteribus adde nouicios scriptores Lambinum in Horatium, Carrionem in Val. Flacci lib. 3. Adstruit hoc ipsum pronunciatio, quae Pliteram despuit, vt enunciatu asperitatem inducentem. Adeo vt mirari subeat Priscianum, qui nonnullos addere P adserat supinis, ac praeteritis euphoniae causa. Qui Priscianus l. 9. et 10. cum superioribus verbis P intersitum doceat, male profecto ijs iungit Nuptum, Scalptum: horum enim P aequiualenter in Nubo, reapse est in Scalpo, parque ratio cum Ruptum. At Val. Probi lib. de Notis nota haec: EMP. EMPTOR. Vetum ita notat de exemplo Inscriptionum veterum, in quarum plerisque omnibus P inuenias. Quid accumulem? Gruterum vide, et scabritiem istam marmoribus impactam videbis. Granatae tamen refertur Inscriptio:

SVMTV. PVBLICO. POSVIT. Item aliubi: AB EMTORE. EIVS.

Pinfiticium Mureto nihilominus placet, et Anton. August. Dialogo X Antiq. Eadem labes pernasit in haec: Temptamentum, Hiemps, Dampuo, Sollempnis. Quibus consigoatis reperio literatissimum Ciofanum a nobis esse in lib. 13. Metam. vbi pro altera cum P scriptione producit Inscriptionem in aede Concordiae prope Capitolium, ea parte, qua forum Boarium, et Romanum spectatur.

SENATVS. POPVLVSQVE. ROMANVS INCENDIO. CONSVMTVM. RESTITVIT

In Comtum peculiaris est ratio. Origo namq. [gap: Greek word(s)] nusquam toto suo in regno P sibi social. Neque Damno, et Temno: quaea Graecis quoque tracta sunt. Enum namque Damnare dicor, qui mihi [gap: Greek word(s)] et cum Contemnere, quem velut reiculutn a me separo, seu [gap: Greek word(s)]

ENDOIACTIO ESTO vetuste in XII. pro Iniectio.

EMISSARIVM prima per E apud Vitruuium lib. 8. c. 7. Castello coniunctam ad recipiendam aquam triplex emissarium. Ita Sipontinus, et Baldus. Sueton. in Claudio c. 20. Emissarium Fucini lacus. Cicero lib. 16. epist. ad Tironem. Philander, et Barbarus per I Immissarium vulgatos Vitruuij Codices secuti; minus recte.

ENDOITIVM pro Initium veteres scripsisse scimus e Festo.

ENECO. Olim Enico, vt Seco, Sico, vnde Sica.

ENETI lib. 3. Curtij editionis a Modio non rectum censeo scribente Homero in Catalogo [gap: Greek word(s)] quae adspiratio in digammum transijt, scriptumque est Veneti. Tamen multitudinem Henetum legas in Liui propylaeo. Strabonis l. 5. [gap: Greek word(s)] Qui plura volet, legat vberrimum Eustathium in illud exj Catalogo:

--- [gap: Greek word(s)] ---
Pylaemenis hirtum cor ex Henetis.

E'NIPEVS Thessaliae fluuius absque spiritu, Herodotus l. 7. horum Thessaliae fluuiorum meminit, [gap: Greek word(s)] Plin. l. 4. c. 8. Flumuia Thessaliat Apidanus, Phoenix, Enipeus, Onochonus.

Lucan. l. 6. --- Gurgite rapto Apidanos numquamque celer, nisi mistus, Enipens.

Val. Flaccus. --- Apidani vires vbi sentit Enipeus. Apollodorus lib. 1. videtur de Enipeo Thessaliae fari: [gap: Greek word(s)] Thucydides in 4. [gap: Greek word(s)] Thessaliae videlicet. Georg. 4.

Et caput, vnde altus primum se erumpit Enipens.

Vbi Codices aliquot Pierius testatur habere cum Ph Enipheus. Hanc scriptionem Lucano attribuit Turneb. Aduers. l. 3. c. 2. moremque Latinis celebratum affirmat, vt plerumque P Graeco adspirationem adiungant. Propertius mens olim Basileae excusus fic habet:

Non sic Aemonio Salmonida mistus Enipheo.

Et, quod maxime turbat, Strabo lib. 8. Enipeo posito apud Salmonam in Pisatide cum P, subiungit: [gap: Greek word(s)] Qui in Thesselia est, Eniseum scribunt, qui ab Othry fluens Apidanum ex Pharsalo lapsum excipit. Sic per S Aldi Codex Casaubono lectus. Eustathius eadera Straboni ponit. In omnibus Ouidij Libris cum scriptum scribit Ciofanus in Metam. Itemque in septem Vaticanis Maronis, in Propertio, Lucano, Claudiano. Vibij Sequestri nota est: Enipheus ex monte Othry Thessaliae: vt sit [gap: Greek word(s)] Enipheus, Enipens, vt Trophaeum Tropaeum.



page 120, image: s120

ENNA, non Henna. Absque Flatu Silius l. 14. Enna Deum lucis --- Claudianus. Cicero Verrina 5. et sexta saepissime. Strabo lib. 6. [gap: Greek word(s)] Eunus occupanerat Ennam. Diodorus Siculus similiter. Sic omnes Graeci, Latini, Poetae, Historici. Vanum obstrepit And. Brabantus futili de causa, quod Plin. l. 3. Ennenses numeret inter populos ab adspiratione H incipientes. At hoc fortuitum: non enim Plimus ex ordinata elemento rum serie sua composuit. Pariter fortuitum in Siho Ennacae orae, Isthmus, Ephyraci alumni, Arethusa, Aetua. Omnia hic leuantur: ergo Enna. Argumentum cassa nuce non licendum.

ENTELECHIA, quasi quaedam continuata motio, et perinnis, vt explicatur I. Tusculanarum, ac inibi per [gap: Greek word(s)] quia correpsit in Libros Latinorum auctorum, dispiciendum nobis super eius scriptione, quando sapientes de ea, quid sit, quaerunt. In Tertulliano lib. de Anima per T Pamelio edente. Item lib. 1. de Anima apud Aristotelem, apud quem et Ciceronem sic scribendum pronunciat Hermolaus in lib. 5. Plinij. Corinthus Grammaticus auctor est Atticos [gap: Greek word(s)] consuese scribere. Apud Lucianum in iudicio Vocalium D suo se regno pulsum dequentur a T hac in voce. [gap: Greek word(s)] Prinanit me Endelechia, Entelechiaa dicendum par esse ratus aduersantibus legibus ennctis. Plutarchus [gap: Greek word(s)] ex Cherilo:

[gap: Greek word(s)] .
Aquae tutta canat lapidem lapsu continuato.

At cum Aristoteles dixerit animam [gap: Greek word(s)] tic Plut. Exphicat l. 4 de placitis Philos. c. 2. [gap: Greek word(s)] Sic sane curiose Entelechiam pro efficientia capere oportet. Pariter Hesychius [gap: Greek word(s)] Scaliger Exercit 307. commatio 12. Cum igitur formam dixeris, intelliges immaterialitatem, simplicitatem, potestatem, perfectionem, intormationem. Hoc est enim [gap: Greek word(s)] quod innuit maximus Poetarum --- Totosque infusa per artus. Hoc est [gap: Greek word(s)] quia est vltima forma sub coelestibus et princeps inferiorum, finis, ac perfectio. Hoc est [gap: Greek word(s)] Posse. Vt ipsa sit auctor omnium functionum, omnium motuum, etiam contrariorum in eodem corpore, cuius est potens. Eadem Exercit. commatio 39. ridet scribentes [gap: Greek word(s)] Nam si anima est entelechia, inquit, quae ab istis fit Endelechia, vt sit agitatio, sub stantia erit accidens. Verum Endelechia, non est agitatio, sed continuata motio [gap: Greek word(s)] Non negat Endelechiam esse agitationem, sed cum anima aut forma dicitur Endelechia, tum recte interpretari per Agitationem negat, adiutus prodicta ratione. Politianus lib. 1. Miscellaneorum rem in medium relinquit. Hesychius: [gap: Greek word(s)] Idem [gap: Greek word(s)] idem [gap: Greek word(s)] Videsis. Ex his igitur diuertere voces vides significaru: etsi Lucianus aliter infinuer: sed in tam abditos sophiae recessus non se ille penetrauerat. Vnde Eccesiastici c. 30. [gap: Greek word(s)] Assiduat flagella. Quam vocem habes apud Sophronium, vib de Ignatio Martyre. [gap: Greek word(s)] quoque [gap: Greek word(s)] cum [gap: Greek word(s)] locis multis. Suidas cum T saepius, nec aliter in Aldina editione. Apud Macarium Alex. saepipiculecum [gap: Greek word(s)] edente Guil. Morellio. V. Comment. in lib. 22. D. Aug. de Ciuit. c. 11. et Nemesium Commentario de natura hominis c. 2. p. 40. 41 Budaeum lib. 1. de Asse contra Tullium, et Politianum decertantem. Etymologus: [gap: Greek word(s)] Entelechia, quod semper est, significat a summa perfectione. Idem [gap: Greek word(s)] Philoponus [gap: Greek word(s)]

ENTELLA Siciliae vrbs construitur vdis binis. Silius lib. 14.

Entella Hectoreo dilectum nomen Acestae.

Cicero Verrina 3. Plin. l. 3. c. 8. Haut placet Passeratius vnica contentus.

EORVNDEM, EARVNDEM per Nin medio, non per M, Beda in Orthographia. Vide Eandem, Quanquam, Vnquam.

EOVS, quod fiat ab [gap: Greek word(s)] Dies, Aurora, adspirari placet Iouiano Pontano. Iniquissimo iudicio! Sexcentis locis Homero [gap: Greek word(s)] leniter. Eidem [gap: Greek word(s)] similiter. Ouid. Fastor. 4.

Proxima victricem cum Somam inspexerit Eos.

Poetis Latinis omnibus Eous leniter. Andr. Schottus retur apud Latinos primam breuem in Eous. Audiat Georg. 2

Eoasque domos Arabum --- Aeneid. I. Eoasque acies. ---

Recte autem Diem interpretatur Pontanus. Affirmo ex Hesychio: [gap: Greek word(s)] Vsque ad Ao. Hoc est. In vnam vsque diem. Neque [gap: Greek word(s)] apud Calabrum est Vesper, quod artirmat Lacerda, sed Dies [gap: Greek word(s)] .

EPHEBEVMin medio, Vitruuius lib. 5. c. 11. Baldus: Vocabulum hoc a plerisque video. male scribi: Ephoebeum Philandro, Ephaebeum Hermolao, Ephebaeum Mercuriali, cum tamen germana scriptio, si a Graccis petaiur, sit [gap: Greek word(s)] siue [gap: Greek word(s)]


page 121, image: s121

Ephebium seu Ephebeum, vt videre est apud veterem Aristophanis interpretem in Auibus. [gap: Greek word(s)] vero. Id est, Ephaebeum, ipsa pubes. Haec nos pro Grammaticis. Caeterum Ephebeum istud Vitruuianum, locus erat in pulaestra, in quo puberes exercebantur, et sic omnium rectssime scribitur. Ephebaeum longe, aliud. V. Etymol. in [gap: Greek word(s)]

EPHEBVS media sillaba diphthongum indignante Superuacaneum monitu, ni Isidorus Ephoebum a Phoebo scripsisset dici: si modo non scripsit [gap: Greek word(s)] quo scripto labem dederit exscriptoris ignorantia. Vox est e Gracciae meditullio, [gap: Greek word(s)] Ephebus. Tullius Statium laudat 1. Tuscul. in Synephebis, vti Victorius edidit. Edunt hodie in Prudentio:

--- Coelicolam descendere Ephaebum

cum principe biuocali, non probante Phoebo. [gap: Greek word(s)] Hesy chius.

EPHIALTES, EPIALTES, EPIALES, EPIOLES, EPIALVS. EPHIALTES scribitur Aeginetae l. 3. c. 15. quod etsi oriatur ab [gap: Greek word(s)] vti traditum huic medico: tamen quia fit a [gap: Greek word(s)] syncopen passo, videtur scribendum fuisse [gap: Greek word(s)] vt Homero [gap: Greek word(s)] rectiusque exarari absque Spiritu. In Rhetorico Lexico, et Apollonio [gap: Greek word(s)] legas. Eustath. in Iliad. l. 5. anceps est: adspirationem tamen dicit vsitatiorem. Multa sane ab Origine tenuata asperantur, [gap: Greek word(s)] ab Oeco, seu Domo; [gap: Greek word(s)] ex [gap: Greek word(s)] a [gap: Greek word(s)] quorundam opinamento. Apud Etymologum [gap: Greek word(s)] apud Alcaeum [gap: Greek word(s)] scribitur. Neque Hesychius hoc equidem loco praetermittendus: [gap: Greek word(s)] Epiales, qui Ephialtes, quem Aeoles Ephelen alij Epialen, et Epophelen vocitant. De Ephialte nomine proprio Etymologus [gap: Greek word(s)] In Culice: Moestum procul adspiciens Ephialten.

EPHRON rectius scribit Barclaius, quam Hephron Boucherius.

EPIRRHEDIVM acceptius cum duobus RR. Quianam caeterorum non sequatur Analogiam [gap: Greek word(s)] Fabius quidem l. 1. c. 5. adserit voces esse peregrinas, et Consentius in Arte ex Graeco, et Latino corrumpi, quod non incommodat repetitioni R, Fortasse tamen seu Rheda Latina vox est, seu peregrina, recte demetur adspiratio: solet enim ea R Graecorum afficere. labi, etiam cuin voces in Latium transseribuntur, vt Roma, Romulus. Iuuenalis: --- Tritoque trahunt epirhedia collo.

Ac penitius rimanti, vix tibi apud Graecos occurret. Quare Iuuenalis sequndus vnico R exaranti.

EPISTILIVM. Romae prope Capitolium:

COLVMNAS. CVM. EPISTILIO

Alij Origini inhaerentes cum Y. Rectius meo iudicio, Strabonis l. 17. [gap: Greek word(s)]

EPISTOLA per O, non Epistua. Hoc volunt Graeciae voces Latio quoque bene cognitae Diastole, Apostolus, Stola, ab eadem Origine omnes, tertiaque pictas vocali. Hoc Epistolium apud Catullum, inque Tiburtino Saxo apud Octauium Pantagathum:

MANNEIA. D. L EPISTOLIVM

Hoc Auctorum pene omnium Libri omnes. Epistua portatur in tergo Lapidum aliquot. Vide apud Gruterum. Sedet id Politiano ex Pandectis Florentinis, ac Gifanio, quos contrastant aequis frontibus duoviri termaximi literatorum lumina Iul. Scaliger, et Lipsius. Vmbrorum fuit Vpinguiore aures oblimare: at Romanorum Orotundiore mulcere. Politianus igitur Vmbrum se, non Romanum hac scriptione agnoscat. Vide Brissonium [gap: Greek word(s)] libro singulari paginis 388. 389.

EPVLONOS pro Epulones scripsit Antiquitas, Festus. Eadem Epula: post Epulae.

EQVS in vetustis aliquot Maronis Libris vnico V temere. Ortus ab ijs error, qui verebantur, ne V prius aut consonans esset, aut vocalis: si consonans, videbant primam tendi sillabam: si vocalis, diphthongi terrebantur vmbra. Itaque ambiguam mentem suam elusere altero Vrepudiato. Abijsdem Sequtus, Loqutus V persolo. Rectius, quod vsitatius Equus.

EQVVLEVS cum Q ab Equo: Eculeus cum C sibi vindicauit Antiquitas. Tullius in Hortensio: Domitores equorum non verbera solum, etc. Vt fame debilitetur eculearum nimis effraenata vis.

ERAPHIOTES Bacchi agnonem ab euentu fabuloso. At Poetae Graeci per Et. Nonnus Bassaricis. [gap: Greek word(s)] Orpheus, [gap: Greek word(s)]

Ergo [gap: Greek word(s)] ab eo, quod est Insutum fuisse. ez Ouid. lib. 3. Metam.

Insuitur femori, maternaque tempora complet.

Delirant admodum, qui [gap: Greek word(s)] a litibus ferendis agnomen hoc ducunt. Literae I tamen accessio est a Poesi, vt in [gap: Greek word(s)] Rectius igitur per E scribas.



page 122, image: s122

ERCISCOR est [gap: Greek word(s)] citra dubitationem. Nec ideo afflatur, Idque priscae Itasiae, seu Graeciae matoris more, cuis flatus odiosior. Festus: Erctum a Coercendo dictum, vnde et Erciscundae, et Ercisci. Nec adspirat Pontanus lib. de Adspiratione. At lurisconsultorum Libri ab ea se vindicarunt Antiquitate. Est etiam veterib. Glossis et cum H, et cum I prima coepta sillaba: Hirciscundae familiae. Cuiacius passim scribit difflato Spiritu.

EREBVS. V. Herebus.

ERECHTHEVS probissime ex Catalogo: [gap: Greek word(s)] Tull. l. 3. de Natura deorum: Erechtheus, cuius Athenis et delubrum vidimus, et sacerdotem. Idem pro Sestio. Sic Pausanias, Iustinus. Sic Erechthidae in Eusebij Chronicis. Demta alterutra, vel vtraque adspirarione peccatur. Neq. scribi I in media potest: etsi correctissimae Metamorphosi Ouidij ita sit lib. 6.

EREGIONE contextim, quam dissolute malim. Cicero Acad. l. 4. Dicitis esse eregione nobis in contraria parte terrae, qui aduersis vestigijs stent ad nostra vestigia. Sic Lucretius. Sic Derepente, Deimprouiso.

EREMBI. Etymologo etiam [gap: Greek word(s)] Crateti [gap: Greek word(s)] Singula iuuantur Etymologia. Strabo l. 1. [gap: Greek word(s)] Erembos, Erembaeos a subeunda Era, seu terra veriloquium multi adsignant.

ERICHTHONIVS recte cum duplici spiritu apud Pausaniam lib. 1. Apollodorum in Biblioth. Virgil. Antigonum, Ouid Isidorum, Augustin. lib. 18. de Ciuit. cap. 13. Notata sunt viro doctissimo Irichthonius, Merichthonius, Erithonius, Eristonius. Mostella [gap: Greek word(s)]

ERINNA I Latiari, duplicato N rectissime. Stephanus: [gap: Greek word(s)] Plin. l. 34. c. 8. Suidas. Inepte Herina, Berinua, aut Hetrinna. Herina tamen ad misso, secundum nequitur respui, vt Helena, Belena.

ERODIVS, HERODIVS, RODIVS: Operae sacrorum voluminum segnius claborantes male asperant vocalem principem, Herodius.

[note: Iliad. ] [gap: Greek word(s)] .
Quib. Dexterum misit erodium propter viam.

Vbi Eustathium consule. Spiritum iugulat felicior Etymologia: [gap: Greek word(s)] Ab Erote, et Idio fit Erotidios, tum exemtione T, et synaeresi Erodius Scriplere veteres Graeci vna sillaba minus, [gap: Greek word(s)] Hipponax:

[gap: Greek word(s)] :
Cum per tenebras venissem cum radio sum deuersatus,

seu, Ad tesqua iacui, Obdormiui. Neque Ardea asperatur, quod genere mutato secundum Caninium detrimento nominis Graeci venit in Latium.

ERYNNIS duplicato N, et Y. Aeneid. 2.

Quo tristis Erinnys, Quo fremitus vocat ---

Hesiodus: [gap: Greek word(s)]

Genuit Erimiyas fortes, ac gigantes magnos.

Aristophanes in Lysistrata: [gap: Greek word(s)] Iliados T. [gap: Greek word(s)] Aeriuaga Erinnys.

Vnus Etymologus scriptionem in certat demta liquida altera: [gap: Greek word(s)] Erinyes, deae vltrices. Etymplogiae quatuor, quas ille congerit, sic efflagitant.

ERVITVRVS sillabis quinque: licet Erutus tribus, Priscianus in 6. Aeneidem.

ERVS, non Herus. Eutychetis praeceptio est. Sic Inscriptiones. Turpilius in Eterea demit Spiritum, quemadmodum et in ipso comoediae nomine. Erus stupidus adstat. Priscoruma Orthographia fuit Erus, ex quo Eristudo, seruitus Festo. Turpilius: Erum, si forte quas galiolas vini tango. Item: Vbi legis Aquiliae actio ero competit. Pontanus adspirat more noui Latij. Rectius, magisq. ex Vsu. Versa igitur quantitate Herus ab [gap: Greek word(s)] scribendum. V. Herus.

ERYCINO VERTICE recte per Y editur in Prudentio nouissimo lib. 1. contra Symnmachum. At cur non mutauere? Cur pauculis ante versibus Libica ex arce per I Latiare? Cur post paulo. Frigia ab Ida? O Phrygiae! Recta est [gap: Greek word(s)] bis Erycina, Erucina, Ericina.

ERYTHIA cum Y Graeconun scribi praecipit Hermolaus Barbarus ex Strabone, Callimacho, Mela, Dionysio. Addo ex Apollodoro lib. 2. [gap: Greek word(s)] Erythia ad Oceanum iusula: nunc Gadira dicitur.

ERYTHROTAONES, non per I Latiare. Nec verbis opus.

ESCENDERE pro Ascendere, Lipsius in Tacitum, Muretu Varijs, Turnebus Aduersarij.

ESDRAS per S, et D insertim. Sic Ioseph. Hieron. August. Suidas, Chrysost. hom. 7. in eam, quae est ad Hebraeos vulgata Biblia. Septuaginta interpretes cum Z Ezdras. Pontacus Ezras


page 123, image: s123

D facto eximio subnixus consensu septemdecim MSS. Eusebij, et fauente Hebraica, feu Chaldaica litera [gap: Hebrew words] . At non tam videndum quid in originali verbo sit, quam quid in Vsu Latine. aut Graece vertentium. Nam Graecis [gap: Greek word(s)] visum est insullum. Itaque D immisere. Sic ex eodem [gap: Greek word(s)] Andreas. Athenaeo [gap: Greek word(s)] Plinio Coriandrum. Similiter Latini [gap: Greek word(s)] Tendo, Eo, Redeo, Prodest, Redintegro. Galli Iungo, Ioindre, Tenere Tendre, Cineres Cendre Minor Moindre. Sic in Esdras: etil D non sit ab Origine. Sic Cosdroes tam frequens occurrit, quam Cosroes, nec recte minus. Scribenti nihilominus per Z, D paene superfluens est. Vt enim in [gap: Greek word(s)] non [gap: Greek word(s)] sic Ezras, et Esdras. V. Guichardum in Harmonia Etymologica, qui etiam D in originali contineri vult, vti in Graecis, quibus scribitur [gap: Greek word(s)] Homero quoque [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)]

ESCENDO Cornutus scribit teste Cassiodoro. Haut mirum, si tam cum E, quam cum Ex coire potest Scando. Quo more, Escriptum veteres quoque scripsere. At idem esse cum Adscendo apparet ex subiectis. Liuius: Licinio Consuli ad quadrigas mittendas escendenti. Varro: E vinea in arbores escendit vitis. Iterum: In carnarium escendit.

ESCVLVS, ESCVLETVM apud D. August. l. De Grammatica vocali deserta. Cogimur Origine, ab Esca. Eandem sequitur Eymologiam Isidor. l. 17. Orig. c. 7. qui cum Seruio conuenit: nisi quod Seruius eodem ortu deduci, et diphthongo scribi vult.

Georgic[?]n 2. Aesculus in primis ---

Horat. Carminum l. 3 Oda. 10. --- Nec rigida mollior aesculo.

Exemplaria varia sunt. Glossae: Aesculus, [gap: Greek word(s)]

ESSEDONES vulgi recta Consuerudine. Stephanus etiam Assedonas agnoscit: [gap: Greek word(s)] . Issedones Scythica gens, Hecataeus Asia. Alemam vero vnus eos. Assedonas dicit per A.

ETIAMNVNC complexe l. 5. de Asino A. in editione Vulcanij Apuleius.

ETOLLO, [gap: Greek word(s)] in Lexico Cyrillum inscripto. Cur minus quam Eloquor, Eradico, quae sic geminant: Exloquor, Exradico? Neque ita scribens respuit Extollo.

ETCVIS discretim, pro Quis, vt [gap: Greek word(s)] Et, sit parelcon mille locis. Virgil. Ecloga 10.

Et quis erit modus, inquit? amor non talia curat.

Ita vetus Liber. Rursus Aen. 3.

Et quae iam pucro est amissae cura parentis?

Phormione: Et quid spei sit relliquum. Prudent. Apotheosi

--- Et quis alumnus Chrismatis inscripto signaret tempora signo.

Horat. lib. 2. Sat. 7. --- Et quis

Audit cum magno blateras clamore, furisque?

Ita veteres Codices. Nec tollimus Ecquis: valet enim Numquis. Sic Et cur ex Masurio apud Gellium l. 4. cap. vltimo: Et cur ita est, vt tu sis, quam equus curatior?

EVANDRVS. Vide Nicandrus.

EVELATVM concise scripsit Antiquitas, pro Euentilatum, Festus. Item Velabra pro Ventilabris.

EVESTIGIOQ. Epidauri Romanorum legatos in templum Aesculapij perductos, Val. Maximus scripsit vniter. Apte.

EVGANEI, an Eugenei scribendi. V. Vol. 1. Tract. 1 c. 10. de Consuetudine scribendi.

EVHOE, recepta apud Latinos in medium adspiratione, vtin Ahenum, Vehemens, Prehendo: vt Graecis [gap: Greek word(s)] vt notantur ab Etymologo Argiui, Lacones, Pamphylij, Eretrienses, et Oropij, quod pro more habeant eiecto sigmate Spiritum asperum sub scribere, vt. [gap: Greek word(s)] ex quo Euhoe. Vberiora habes Volum. 1. Tractatu de Spiritu, inque nostris Silianis. Pontanus l. 2. de Adspiratione: Euoe, quae vox Graeta, et bacchantium, caret adspiratione, inquit. Sic et scribit I. Scaliger. lib. 2. de Causis LL. c. 49 Lexicon Cyrilli: [gap: Greek word(s)] Euoe. Mutuatus est ex Demosthene contra Ctesiphontem: [gap: Greek word(s)] Bacchica quaedam ista est exclamatio, Euoe. Dionysius. [gap: Greek word(s)] --- Euoe Bacche, dicentes. Horatij Codices, quotquot videre contigit:

---Satur est, cum dicit Horatius, Ohe.

Incorrecti. Quanto melius Sidonius lib. 8. Epist. 9. scripsit: Horatius Euhoe disyllabo? Literatur. Euoe. Ouid. 1. de Arte: Pars Hymenaea canunt. pars Euoe, Euoe clamant. Quod ad vltimantem sillabam attinet, paria sunt Demoe. [gap: Greek word(s)] Festo: Clerumenoe Plauto, [gap: Greek word(s)] Canephoro: Turpilio, et Verrina 6, Golgoe, Hippoe Plinio. Hinc

EVAN, EVIVS, quasi Euhoius, seu Euoius. Quare Euius, aut Euhyius, qui scribunt ac


page 124, image: s124

si in Gigantomachia dixisset Baccho diuum Pater: Euhye, mihi non probantur, quod in Libris proletarijs inuenias. Plautus Menaechmis:

Euoe, atque Euie, Bromie, quo me in siluam venatum vocas?

Sic apud Horatium Euias, non Euhyas. Nonnus Bassaricon lib.

[gap: Greek word(s)]

EVLOGIVM scribitur Manutio, qui Libris veteribus, et Consuetudine sese tuetur. Ortum si exquiris, dictu nihil facilius, [gap: Greek word(s)] At si obijcis multae, poenae, mortis causam ea voce contineri quandoque, respondent ex ancipitium verborum esse classe. At Turnebo iudice temere faciat, qui tantum iuris sibi sumat, vt etam multis libris vocem tamdiu receptam, velut quodam praetoris edicto eijciat; nisi meliorem reponat. Intelligit Elogium quocunque significato, dequo Valla. l. 4. c. 66. Vtrumque est in Petri Danielis Onomastico: Elogia, et Eulogia. Caubonus in Suetonium Elogium plane nihil esse aliud: quam [gap: Greek word(s)] id est titulum, causae breuem explicationem, praefationem. Hermolaus Barbarus constanti tenore Ellogium duabus liquidis. Quintilianus in Coeco: Non est, Iudices, quod putetis ideo nullum adiectum ad exhaere dationem iuuenis elogium, quia de scelere constaret. Idem l. 7. c. 5. Si exhaeredatum a se filium pater testatus fuerit elogio: propterea quod is meretricem amauerit. Scaliger a praepositione Latina, Elogium, vt Antelogium. Marius Victorinus adiuuat prolata eorum sententia, qui [gap: Greek word(s)] dictam putant. Cur non adaeque Y caducum sit in Elogium? [gap: Greek word(s)] quod e Suida promunt, admitto, et Latio vocem inuisam opinor: Muretus licet cum risu admittat l. 11. Variar. Cap. 13. Turneb. Vide lib. 18. c. 5. Aduers. Itaque omnium optima est vulgaria scriptio Elogium. Becmanum vidisse iuuerit: mihi non displicuit.

EVPHRATES literis Ph conformius Origini Iudaicae: Eufrates tamen alibi legit Vinetus per F.

EVRAE, AVRAE. Hesychius: [gap: Greek word(s)] Cur minus, quam [gap: Greek word(s)] Ipsius etiam Ouid. Metam. 1. Eurus ad auroram, Nabathaeaque regna ponitur, et ab Eos nomen sortitur.

EVRYPIDES nullo Y Graeco, Libri Polybij, Cicero. Plin. Val. Max. Aelianus, Pausan. Athen. Strab. Plut. ipsa Euripidis opera. [gap: Greek word(s)] nihilominus reperias in iambicis Nazianzeno adscriptis, et Sidonio: Orchestram quatit alter Eurypidis cum Y in secunda.

EVTALIVM, Eupolim, et alia huiusmodi quidam per Y literam putauerunt, eo quod Graeca esse dicerent: sed apud nos Y litera nunquam vocali coniungitur. Post pauca excipit, mentemque explicat Curtius Valerianus in Orthographia: Nunquam vocali praeiectae coniungitur: subiectae namque coniungitur, Harpyia.

EVXINVS, AXENVS. Plin. l. 6. c. 1. Pontus Euxinus antea ab inhospitali feritate Axenos,

Ouid. Dictus ab antiquis Axenus ille fuit.

EX cum vocib. coeptis ab S qui componas? qui scribas? Tollas libilum? non enim necessarium est: namque in X sillaba potest tetminari. Sed soni suauitatem sequendam censeo. Itaque commodius dicemus Exequor, Graecorum exemplo, qui certis locis [gap: Greek word(s)] alijs [gap: Greek word(s)] dicunt. Sed recentiores, vt sapere videantur, omnia obturbant: at nos veterum sequimur simplicitatem, qui Exul scripsere, quanquam ab Ex, et Solo duecretur. Haec I. Scaliger de Causis Linguae Latinae c. 34. hausta ex Prisciano lib. 1. qui lib. 2. pag. 571. seipso consideratior praepositionem Ex integram manere posse fatetur sequente C, P, Q, S, T, Excurro, Expello, Exquiro, Exsicco, Exsequor, Exteudo. Tamen nequid dissimulem lib. 15. Exequor, et Expiro absque S scribi vult. Hisce satis liquet Priscianum, hac de requid scriberet, non habuisse satis exploratum. Isidorus l. 1. Orig. c. 26. Exultat melius sine S litera, scribitur X. Nam cum ipsa X ex C, et S constat, quomodo cum in ea sit S, additur altera? Verum bona horum pace, Latinis magnopere dissident Exspecto, Expecto: vnde manant Exspectare, Expectere, Exputare a Puto (vnde Inexputabilis numerus Columellae l. 9. c. 4. de RR) et Exsputare a Spuo, Caesellio apud Cassiodorum. Terentius: quod animaduersum est Fabio lib. 1. Instit. c. 7. Alioqui Expolio a Poliendo, et Expolio a Spoliando coincidant. Quare scribatur alterum cum S Exspolio, vt Despolio. Etiam Scaurus Orthographiae pag. 2258. ita praecipit: Scribendi ratio corrupta est, cum Expectatus, Exulet sine S litera scribitur: cum alioqui adiecta ea debeat scribi: quoniam similiter Solum, Spectatusque dicatur: et adiecta praepositione saluum esse illis initium debeat. Papirianus: Quaecumque verba primo loco ab S litera incipiunt, si composita sunt, Expraepositionem accipiant, seruata S litera seribantur. Caesellius idem verbis parum mutantibus, ae Velius Longus. Idem docet Manutius in Exspecto aduocata Virgilij Carpensis auctoritate. in 1. Georg. Exspectata seges vanis elusit aristis, cum XS. Est autem litera S pernecessaria ad


page 125, image: s125

vocis integritatem constituendam, sicut in Emunxsti n Mostellaria Plauti, S non tollitor societate X. Nam esto, X aequiparetur CS, vel GS: non idcirco Specto. Spatio, et id genus capite multanda sunt: siquidem in mille alijs SS geminat. Neque Graecorum exemplo diuertimura proposito, cuma Graeciae Consuetudine sele saepissime Latium vindicet. Duriusculam huiusoe scriptionis pronunciationem clamitant. Euphonia quandoque muro aheneo impingitur. Scriptum igitur in Pandectis Florentinis est: Exstat, Exspectat, Exsoluo, Exsequor, Exstruo, Exspirat. Apud Bedam in Orthographia: Exstirpo, Exscindo, Exsculpo, Exstruo, Exsisto per XS. Caesellius: Exscreo, Exsculpo, Exsisto. Caere:

SOLO. EXSTRVI. AIRE. CONLATO

Tabula item marmorea in aede D. Catherinae de Tolentino: SCHOLA. EXSTRVCTA. In aedibus autem Coritianis in foro Traiani altera Tabula absque S: EXTRVCTO. TRIBVNALI. In S. Maria in Aquino similiter absque S:

HIC. IACET. ELPIDIVS. FATIS. EXTINCTVS. INIQVIS.

Rursus cum S. in hortis M. Vesseri Augustae EXSIGNIFERO. Exsoluo Tullij veteres Libri Victorio lecti. Plautus in Pseudolo Exstillo: Lucani in 4. Exemplaribus lib. 8. Exsiccata cutis. Exsulto vetus Pulmani Lucanus lib. 8. contra quam Isidoro visum. Cornuto apud Cassiodorum placent Exsilio, Exsultim. Exsors Codex Virgilij Romanus inquinto. Item Exsanguis in plerisque Codicibus Maronis antiquis. Exspes Prisciano lib. 1. qui addit: In quo videmur contra Graecorum facere Consuetudinem, cui responsum proxime. Ergo ex superiorum Competentia scribemus Exsatio, Exsaturo, Exsecror, Exsequiae, Exsurdo, Exsensus, Exsupero, Exsurgo, Exsorbe, Exsacrifico, Exspuo, Exsibilo, Exsplendeo, Exsomnis, Exstercoro, Exstimulo, Exsto. Caetera ad eundem modum. Quid quod veteres pene ad insaniam coniugium X, et S adamarunt? Eo scripta offendes Tibure in saxo Tiburtino: EXSEDRAM. ET. PRONAON. Sed hic S subire locum [gap: Greek word(s)] videri possit. Quid in subiectis. FELIXS, ALEXSANDER, CAPPADOXS, VIXSIT?

Quae vt saequi nolim: ita neque priscas Inscriptiones emutare: sui namque seculi Consuetudinem nobis in memoriam redigunt. Licet haec Caesellij iudicio sint apud Cassiodorum reposita: Caetera, quae simplicia sunt, et non componuntur, sine vlla dubitatione X tantum habebunt, vt Vixi, Dixi, Vexaui, Faxi, Vxo, Auxilium, Examen, Axis, et. Exemplum. Serpebat forte Caesellij aeuo, aut iam inualuissie animaduertebat, vt literae X consociaretur S exemplo, moreq. male morato. Duriuscula videri possint Auxsilium, et Exemplum, quae suppeditant Epigrammata, et posterius videtur a Simplo exoriri: cum enim transscribitur fit duplum ex Simplo, Simplumq. esse desinit, vt Exconsul, Expraetor, talia.

EXVSVdicunt, et Erepub, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi literam sustulisses: vt Exegit, Edixit, in Oratore Cicero.

EXANCLARE, EXANTLARE, ANGLARE, ANTLARE. Festus: Antare, haurire, a Graeco [gap: Greek word(s)] descendit. Seruius suis in Virgilium: Ante L numquam inuenimus T, nisi in paucis, vt Exantlauit, quod et in Plauto lectum est, hoc est, Exhausit. Et vero Graecis [gap: Greek word(s)] vt notissimum est, et [gap: Greek word(s)] Verba sunt Etymologici. Latine: Antlia, vas quo nanigij aquam exhauriunt in mare. Nunc vocatur Cadiscus. Sic et Latini. Martialis l. 9. Epigr. 19.

Curta laboratas antlia tollit aquas.

Sic Pithoeus Aduers. lib. 2. cap, 16. et Lips. lib. 2. Elector. cap. 15. Raderus legit Curna, neque displicet: Vtitur et Suetonius in Tiberio: In antliam condemnato, quod [gap: Greek word(s)] dixit Artemidorus. Vmeto magis placet Exantlare, ad Ausonium.

ANCVLARE ex quo, Anclare, et Exanclare, agnoscit ipse etiam Festus pro Ministrare, ex quo dij quoque inquit, ac deae feruntur coli, quious nomina sunt Anculi, et Anculae, quae nomina ex Graeco [gap: Greek word(s)] quod est Curuum, efformant, a quo Angulus, et Ancylia. Sic volunt. legi Liuium Andronicum Turnebus, ac Ios. Scaliger: Florem anculabant liberi ex carehesijs. Turneb. l. 3. Aduers. c. 10. Quod si ab [gap: Greek word(s)] deducitur, vt Festo videtur, certe litera mutatur. Serius hacc illi scribenti non obuer salatur. Priscianus lib. 6. ex Odyssea Liuij Andronici: Carnis, ait, vinum, quoque quod libabant, anclabatur, [gap: Greek word(s)] interpretatur. At in alijs Prisciani editionibus est Antlabatur. Mariange lus in Ausonium scribit Exanclare. Glossar. Anclat, [gap: Greek word(s)] Exanclare in Nonij editione nouissima. Hanc vocem Tullio etiam arrogat P. Victoruis. Sic censet Muretus in Varijs, Gifanius ad Lucretium, Lambinus, et Iouianus Pontanus, cuius verba maeandri, ac telae araneorum. Plautus Sticho:

Ne iste edepol vinum poculo panxillulo
Saepe exanclauit submerum scitissime.


page 126, image: s126

Quare [gap: Greek word(s)] Anclare suus honos maneat Manutio vel inuito.

EXAGO, EXIGO. Glossae veteres.

EXAMETER, EXAMETROS, EXAMETRVS in Grammaticorum peculio recensentor. Carmina Hexametra, et, si tibi volenti, est Hexmetra Hesychio praescribente: [gap: Greek word(s)] Basilius M. S. Ambrosius, alijque scripsere: quandoque [gap: Greek word(s)] reperias. In vtroque certe A superua caneum est.

EXBIBO scripsit Plautus in milite, vt alibi Exloquor. Tam enim verbi societatem amat Ex, quam E, Sic in Truculento: Suum nomne omne ex pectore exmouit meo. Sic Lexicon Cyrillo inscriptum: [gap: Greek word(s)] Emungo, Exmungo. Sic Expotus in Trinumrao.

EXCALCIATVR. Vide Calcio.

EXEDRA Vsus apud Latinos obtinuit, vt sine Spiritu scriberetur, inquit Baldus in verborum Vitruuianorum expositione. Intellige depulsum de media voce Spiritum. Nam Hexedra nugacium est, V. Dialog. X. Antiq. Anton. Augustini.

EXGREGIAE pro Egregiae Antiquitas. V. Exradicatus.

EXEMPLAREdare, et vestigia notitiai, Lucretius: non solum Exemplar scribitur. Adde Exemplarium ex legibus.

EXINSPERATO non dispessis vocius vt Eximprouiso Exordine, [gap: Greek word(s)] Georg. 4. Extempore, vnde Martiali Extemporalis, et Suetonio Extemporalitas. In Etymologo, [gap: Greek word(s)]

EXOCOETVS per Oe, non Ac. Ita poscunt Origo, et Auctores. Athenaeus in 8. Theophr. lib de Piscibus Plin. lib. 9. cap. 19. Miratur et Arcadia suum Exocoetum, ab eo, quod in siccum somni causa exeat extra vndas. Hesychius: [gap: Greek word(s)] quod aquas extra cubet, dormiat, agaue.

EXODVS. Vide Synodus. Aspiratione neglecta. Dices, Est in primigenio verbo [gap: Greek word(s)] . Quid tum postea? Vetus Latium a speritatem istam neglectu poliuit. At Libri veteres ad spirant, inquit Manutius. Cum nouis mitius agitur, vt norunt omnes. Et cum non sit adspiratio ipsa in voce Graeca [gap: Greek word(s)] cur erit in Latia? Cacoethes quandoque obtinet. Sic Exhodium in Nonio.

EXPERTVRVS passim. Catoni c. 156. de RR. placuit interseri vocalem tertiam: Valetudinis causa experiturus.

EXPERS vulgatissimum. Glossarium: Expars per A, [gap: Greek word(s)] Quod non magis repulerim, quam Impartio Impertio, Antiquitatis est reuerentia. Exparta pro Effoeta Varronis lib. 2. cap. 5. Vt sint hae pecudes aetate potius ad fructus ferendos integrae, qaam iam expartae.

EXPVO, S non interlocata inter X et P, si Donato in Eunuchum Terentij credimus, hanc Originis, et compositionis rationem expromenti: Expuere est extra pus mittere, id est, foras. Nam Pus est omuis humor corpori onerosus. At magis est, vt componatur ab Spuo: tunc scribatur Exspuo cum S, vti prodictum.

EXPROBO de fectum altero R praeferunt veteres Tullij Codices animaduertente P. Victorio. Improbo. Plautus Mostellaria: Cur exprobrat? Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?

EXQVAESITVMmores muherum venis mihi, Plauti Sticho ex recensione Douzica Et paucis hinc versib. At ego ex te Exquiro.

EXQVILIAE expuncta biuocali, et corisona duplici, exprella non Aesquiliae, Varro: Cato ab execubij regis. Malim ab Excolendo, vt in Amphitruone: Cul' est pro Quale est. Collem siquidem Exquilinum ex infrequenti excultum, et frequentem reddidit Hostilius. Sic Inquilinus ab Incolendo. Isidor. l. 9. Orig. c. 4. Inquilini vocati quasi incolentes aliena. Apud Halicarnasseum lib. 2. habes [gap: Greek word(s)] At l. 4. per I saepius scripta primore litera [gap: Greek word(s)] Rursus l. 9. [gap: Greek word(s)] Strabo l. 5. [gap: Greek word(s)] cum saepius per H posuisset (si modo is posuit) vlteriote pagina [gap: Greek word(s)] Id si diligentius disputetur, rectius per H Graece scribas: namq. Ex natura vocalem tendit, quod claret ex E. Eusebij Chronica Exquilinum collem habent. Nec Pontaco displicet per S, affirmanti sic frequentius occorrere, quam scriptionem complectuntur Paulus Manutius, Sigonius, Vertranius: Libri offerunt. Apud Plutarchum, nequid dissimulare videar in Sylla: [gap: Greek word(s)] Montem Aesquilinum. Sic, per S veteri more ante X inuentum, recte.

EXQVIRO ex Vsu vulgi recte. Plautus [gap: Greek word(s)] Exquaero, vel agnoscente Prisciano, in Aulularia: I intro, exquaere, sitne ita, vt ego praedico. V. Exquaesitum.

EXRADICATA Varroni lib. 1. de RR. cap. 27. Non Eradicatus dumtaxat. V. Exgraegiae.



page 127, image: s127

EXSCREO seribes cum S ab Screo, non a Creo. Plautus Amphitruone, Tuum diminuam caput, vt linguam cum dentibus exscrees. Item: Pectoris vitia exsereabilia apud Plinium.

EXSCIDIVM lege prodicta: et secunda breuior indicinam facit esse ab Exscindo, non ab Excido. Festi vox tamen: Exscidionem vrbis a Caedendo dictam manifestum est. Exscridium contraxit Prudent. l. 1. contta Sym. Vsque ad famae exscidium formae enituisse decore?

EXECVERIS Vsus promiscui: Exsecaneris Caton. c. 42. de RR.

EXSEQVIAEvero habent S. Sequi enim est in simplici. At Exiguae non habent S, Verba Cassiodori ex Caesellio.

EXSTINGVO per V, et O Cornutus apud Cassiodorum. V reuellere haut trepidem. Imo exoleuisse videtur ea per V scriptio, vt Indigus scripsit aetas politior: anterior Indignus duobus VV teste Cassiodoro lib. de Orthogr. Quid quod Promicus in quibusdam Taciti inuenias Exemplaribus? Imo Vacum pro Vacuo: vnde est Vacefacere Lucretio.

EXSVGAM. Plautus Exsugebo scripsir Epidico:

lam ego me vortam in hirudinem,
Atque horum exsugebus sanguinem.

EXSVVIAE. Vide Exui. Festus: Ab exuendo.

EXTA absque S. Cum fit extispicium, pecus medium aperitur, et operta viscera suis exuuntur inuolucris: inde Exta [gap: Greek word(s)] quasi Exuta. Pulmanus ab Exstando scribit Exsta.

Cui scriptioni, et Origini res, et ratio pugnat. Nam quae maxime abstrusa, vt Exta fugiunt oculos, ea vero dicere Exstare, atque eminere perridiculum videtur. Festus tamen: Exta dicta, quod ea dijs prosecentur, quae maxime exstant, eminentque.

EXTENTIO cum N Victorinus. Recte. Nam et Horat.

Ille per extentum funem ---

EXTERNVS, Exterraneus, Festus.

EXTO, EXSTO varianter in Pandectis Flor. Reperta varianter edidit Taurellius.

EXTORRISsine S: ex terra enim eiectum significat, Caesellius. At Isidorus Exterris per E, eiectus e terra. [gap: Greek word(s)] is est, cui igni, et aqua interdictum. Ignis autem Torris appellatione continetur. Quare a vulgaria, receptaque Consuetudine minime abeun dum. Mecum Budaeus posterioribus in Pandectas Annotationibus.

EXTRINSECVS, INTRINSECVS; non per A Extransecus, aut Extrasecus. Monet id Terentius Scaurus aduersus eotum opinionem, qui proportione [gap: Greek word(s)] Extraneus illa per A scriptitabant.

EXVBIAE, EXVVIAE, veteres Glossae. Item Ellubiones, Elluniones. Item: Elubies, Eluuies.

EXVI recte quidem ab Exuo. At Exsui habet S: Sui enim est, et Insui, quasi alicui rei immitti. Vnde Exsui, quasi iam emitti, et non dari. Inde Exsuuiae: vnde Exsuti, id est Spoliati, Caesellius apud Cassiodorum. Postremum amplectuntur pauci.

EXSILIVM nihilominus volunt Eutyches l. 2. de Comugationibus. Exulo, Consulo V penultima in I conuersa Exilium, Conilium. Sic Pandectis Florentinis Taurellio visis. Eutychetis auctoritate pulsus Lipsius, et Librorum omnium mordicus eam scriptionem retinet. Postrema Cassiodori editio ex Caesellio: Exsilium quoque cum S scribi debet: ex solo enim iri est exulare, quasi exsolium, quod Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt, et antiqui Exsoles dicebant, quos nos Exsules dicimus. Dubito tamen an haec Cassiodori manus: viciniora enim sunt Exsulium, Exsolium, quam Exilium. Huc facit Exilica causa apud Festum, ita deposcente verborum serie. Sic Cornutus, Beda. Eos iunge, qui ab Exsiliendo Exsilium denominatum volunt. Eos iuuat Praesul a praesiliendo: quo dicant exemplo Exsul ab exsiliendo. Hoc exigit et Consilij Proportio. Sequor non tam Auctorum numerum, quam quod seculo venustiore Maximus, Optimus V reiecta venerint in Consuetudinem.

EXVL praue. Cum enim Exsules dicantur solo patriae suae pulsi, vt Donatus loquitur super [gap: Greek word(s)] Exsul cum addito S scribendum est, Etymologiae causa, inquit Caper in Orthographia, a solo, quod vertit. Sic Nonius: Exsules dicuntur extra solum. Sic ab eadem Origine Consul. Dubijs namque in rebus ibant, non ad externum, sed fiducia maiore ad Consolem, ad eum, qui in eodem solo natus erat. Ex quo natum Consilium. Nec placet Scaligeri diuinatio in lib. 1. hist. de Animalibus a Considendo. Certe ideo Consol per O veteres pinxisse auctor est Velius Longus in Orthographia, atque ita est columnae rostratae Duillij. Veteribus item aliquot Maronis Codicib. Antiquis etiam Marmoribus teste Pierio in l. 5. et 7. Aeneid. (quem vide) Exsul. Sic Isidorus Hisp. l. 1. Orig. c. 26. Item in Lexico Cyrilli: [gap: Greek word(s)] Inconsulium.



page 128, image: s128

EXSVLO consimiliter cum Exsul ex Scauro, Libris, Lapidibus scribit Manutius, Lambinus duobus in locis, Pierius in 5. et 7. Aen. Ex Libris, Marmoribus, Grammaticis.

EXVITATmelius sine S litera scribitur, inquit Isidor. l. 1. c. 26. et Beda in Orthogr. Vterque secuti ratiunculae vmbram, quae supra euanuit. Scribe Exsultat, Exsultim, Exsilio. Cassiodorus: Necessario scribitur Exsilio, Exsicco, V. Ex.

EZECHIEL vulgo non male. Sic Nazianz. Apol. 1. Suidas in [gap: Greek word(s)] et verbo [gap: Greek word(s)] Estque haec scriptio Vsus promiscui. Notat Pamelius in D. Cypriani lib. de Lapsis MSS. Codicibus esse Iezechiel, etiam auctorum aliorum, et nominatim in Commentario MS. Rabani. Quae certe lectio probatur, quod Hebraice appelletur [gap: Greek word(s)] et Graece apud Septuaginuta [gap: Greek word(s)] Sic est, et series flagitat, apud Suidam. Sic hom. 1. S. Macarij, Cyrilli Alex. tractatu de Iudaeorum Synag. Origines l. 4. [gap: Greek word(s)] Macarij editio a Pico Mirandula, homilia 33. Item Chrysost, ab Etona hom. 14. in Ioan. et tom. 6. p. 232. Suidas in serie ab I incoeptorum, Gregorios Nyssae hom. 14. in Cantica I praefixo, et scripto X, [gap: Greek word(s)] Idem in vita Mosis. Basil. M. in c. 2. Isaiae, Iustinius Martyr qq. 44. 45. Ita Cyprianus supra.



page 129, image: s129

IOANNI DENNETIERES TORNACI PRAETORI.

VEtera in precio sunt, in amore noua. Antiqui vini potores sapientes Platus putat: cantio, vt quaeque recentior est, [gap: Greek word(s)] commendatior Homero est. Tu, Vir Nobilis, ad colendas Musas natus dictasti iuuenalia carmina pridem, quae tibi nunc euiluerunt. Receptui Sapientia cecinit, audisti, simulque philosophari coepisti. Boethij monimenta in manum indidisti, explicuisti, tersum, purpureum, nitentem edidisti. Atque haec tua sunt munia, cum a reip. clauo missionem impetrasti. Haec propemondum iuuenis: cum vlterius vitae spatium emensus fueris, quid, quantumne abs te exspectari oporteat, et haec non obscuris vestigijs nos docent, et quae parens tuus fatiscente corpore, animo iuueniliter exsultante publici iuris fecit. Macte et virtute tua, et patrita velim haec te videre in Orthographicorum nostrorum Tractatu: Foenum, Fanum, Felix, Fenestra, Ferentinates, Fetiales, Foedus, Foecundus, Foetus, Formosus.



page 130, image: s130

TRACTATVS SEXTVS. F

PLitera, et Ph veteres vsi videntur in Folus, Triumphator, Forcus. Tamen haec est Diomedis cautio l. 2. Hoc scire debemus, quod F litera tum scribitur, cum Latina dictio scribitur, vt Felix. Nam si peregrina fuerit, P et H scribimus, vt Phoebus, Paoethon. Idem Priscianus lib. 1. verbis tantum non ijsdem.

FABRICIVS litera C, Plutar. Appian. Graeci caeteri, Lapides Capitolini, alij. Venetijs apud R inaldum Odonum:

L. FABRICIO. Q. F.

FABA. Veteres Haba, Vel. Longus.

FABVLIA veteres, neoteri Fabalia, in lib. 1. Varr. de RR. Scaliger.

FACES pro Fax scriptitauit Antiquitas teste Festo. Luces pro Lux, colligase Macrobio.

FACILLIMVS, DIFFICILLIMVS geminis LL, vt producatur sillaba, guae alioqui breuis esset, inquit Manutius, et cum eo Andreas Brabantus. Ratio delumbara. Id cum dicunt, Poetarum licentiam trahunt in exemplum, et conlensu animi fatentur scribendum vnico L. Et vero cur non Poetas producunt, qui Difficillimus scripsere carminis integrandi? Ita nullo vsi iudicio a sua ipsi scribendi lege desciscunt. Sic tamen scribendum sentio Auctoritate Prisciani lib. 3. Facillimus, Difficillimus, Gracillimus, Humillimus, Simillimus, Dissimillimus, Agillimus: quorum cum in Is desinant positiui abiecta Is, et addita Limus faciunt superlatiuum. Altera scilicet L vti locum possidebat, possidente. Vide Simillimus. Sic poscit Exemplarium vetustas: sic Proportio. An rectum hoc e Cyrilli Lexico: [gap: Greek word(s)] Facilissimus? vbi continenter: [gap: Greek word(s)] Facilime vnica vda.

FACINEROSI, [gap: Greek word(s)] Lex. Latinograecum, et Graecolatinum: [gap: Greek word(s)] Facinerosus, ac si Antiqui Facineris, vt Iocineris, Pigneris scriptitauerint. Crebrioris Vsus Facinorosus per O, vt Cadauerosus apud Terentium.

FACVL, FACVLTER pro Facile, faciliter scripsit Antiquitas Festo restata. Afranius: Haut facul foemina inuenietur bona.

FAENVM cum AE Pandectae Florentinae. In Kalendario peruetere FAENISICIVM Faenumne igitur [gap: Greek word(s)] quod hodie paret, et cras in clibanum mittitur? Minime gentium. Vsu vulgi per Oe, quasi a Foetus. Sic apud Catonem. Varronem, Columellam, Pallaium, alios reirusticae scriptores inuiolato tenore. Sic Virgilio, Foenilia, et Ouidio, Foenisecae Persio. Iuuat Hesychius: [gap: Greek word(s)] etsi [gap: Greek word(s)] Homero, sit purpureum, rubrum, Herba vt peraruit, rufescit. Fenum absque biuocali Festo, vti Festuca.

FAESVLAE Etruriae opidum, quae nunc Florentia, cum AE sillaba primore. Sunt enim denominatae ab Hyadum vna. de qua Hesiodus:

--- [gap: Greek word(s)]
Nymphae Gratijs pares
Faesula, et Coronis, beneque coronata Cleea.


page 131, image: s131

Silius Italicus: Affuit et sacris interpres fulminis alis

Faesula---

Nota numerum. Diphthongus et Saxis exprimitur, et Graecorum Consuetudine Scriptorum. Tamen in decreto Desiderij Italiae regis extra diphthongum: FESVLANIS. Item in Plinij l. 3. c. f. exeuntis a Gelenio, atque in Thesauri Orteliani serie. Bernardinus Baldus Fesulas absque diphthongo dici putat a Phasal, seu Pasal, quod Sculpere, ac dolare est, atque ex eo Fesul idolum sculptile.

FAEX biuocali Priscianus l. 2. praescribit. Qui distinctum iri sic a Feci praeterito ariolantur, permaximas nugas agunt, Apuleius, et sectarij. In Iunij Nomenclatore biuocalis pars prior euersa est.

FALARICA cum F Festo, atque ita discas e serie. At in Gellij l. 10. c. 25. Phalarica, semiphalarica. Sic Liuij l. 21. in Marone, Silio, Lucano, Iuuenale. Festo succenturiatus est Isidor. l. 18. Origin. c. 7. addita simul Origine: Hoc autem telo pugnant de turribus, quas Phalasdici manifestum est.... A phalis igitur dicta Falarica. inquit. At ipsae etiam Falae in correctiore Plauti Mostellaria: Subeunt sub falas. Vnde ipsae Falae? Ab altitudine a falando, quod apud Etruscos significat coelum, inquit Festus. Scribe a Falo. Vnde Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Coelum enim albens dicitur, et veteris Poetae vox est:

Iam iam albicassit Phoebus.

Pareat Hesychius incorrectus, atque ex his lucem accipiat: [gap: Greek word(s)] . Scribo: [gap: Greek word(s)] . Vide Phalae.

FALERNVS, FALERINVS. Martialis lib. 8. Epigr. 77.

Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno.

Iuuenalis Sat. 4. --- Cum pulmo Falerno

Arderet---

Horat. lib. 2. Sat. 4. Plin. lib. 14. c. 6. Sillaba auget Athenaeus lib. 1. c. 21. ex Galeno: [gap: Greek word(s)] . Ibidem: [gap: Greek word(s)] : Phalerino similis.

FALISCI, Etruriae populi: Sic Libri veteres, Fasti, Liuius, Ouidius. Vide F Tractatu 2. de Veteris Latij Orthogr. Pighius in Aequipeta: Scribebant autem hoc nomen per F Romani, non more Graeco per PH. V. in Silium.

FALLAM FECI pro Fallaciam apud Nonium scripsit Poeta vetus.

FAMILIA per I: etsi a Famulo. Antiquum Latium per V Famulia, vt apud Ennium

---Famul infimus esset.

FAMIS patrio casu. Varro eodem casu Fami per I in finalitate Charisio teste. At Plautus in Sticho Fami scripsit in tertio casu. Rectus Fames, et Varronil. 2. de RR. c. 5. Algor enim eas, et famis macrescere cogit.

FANNIVS duplici NN, familia Romana, Libri veteres, Lapides Capitolini. Sic Rhemmius Fannius de Ponderibus, et Mensuris scriptor.

FANVM rectius F, quam Ph. Varro l. 5. de LL. et Liuius lib. 10. a Fando ducunt. Idem arguit Profanus, quod nemo Ph expingit. Siue a Fanno, vti Festus, etCornel. Fronto. inde namque Fanatici. Qui [gap: Greek word(s)] , Phanum, ludij sunt. Ea tamen imagine nonnulli Ph scripsere, simul inducti Terentiani institutione: Quippe nos siquando Graecum [?] necesse est exprimi, P, et H simul solennis, non Latinam hanc ponere F minio. Martianus Capella a Fatuo, Fatuaque. Dixisset apertius a Fato, vel Fatando: hoc enim voluit. Sed certum est, vndeunde Origo adsignetur scribendum per F: siquidem prisci scripsere Hanula, pro Fanula: H vero loco F ponitur. Vide Haba pro Faba.

FARRATA PVERIS PLAVDENTIBVS OLLA. Persij Sat. 4. Omnia occupat scabies Exemplaria contra Competentiam: scriptum namque Farreare, Confarreare, Diffarreare: cur non hic [gap: Greek word(s)] Farreatam, vt Maroni:

Aurea composuit sponda ---

FARINA vnico R: etsi a Farre.

FARSILIS apud Apicium l. 4. c. 5. scribitur per S: Gustum de cucurbitis farsilibus: apud Plinium lib. 10. c. 22. per T: Fartilibus in magnam amplitudinem crescit.

FASCELINA DIVAE, rectius Silij lib. 14. scribitur, quam Facelina propter auctoritatem Seruij, et aliorum, quos fatis temere Cluuerius repudiat: propter sillabae modum: eaque fides est Exemplarium, et Origo comprobat. Cluuerius in Sicilia, vt rescribat Facelina


page 132, image: s132

absque S, Diuae amolitur, reposito Dianae. L. Lollius Dianae Fascelinae nummum cudit. Fascelinam scribunt Antiquitatis duouiri scientissimi Pighius in Fastis, et Giraldus Syntagmate XII.

FASELVS. V. Phaselus.

FATICINVS Itertiam per ficiente sillabam. Metam. 15.

Faticinasque ferunt sortes ---

Sic poscitur Competentiae vi Vaticinus, Vaticinium, Fidicinus in Rudente Plauti, Siticines apud Gellium, Psalmicines, et Cicuticines in Apollinare, Incino, Concino. Occanuerunt autem Sallustij l. 1. [gap: Greek word(s)] est. Contaminate igitur lib. 9. et 10. Metam. Faticanus, quo lib. 9. Ciofanus malit Vaticino, aut Fatidico ex Libris. Apuleij quoque lib. 2. Florid. Intellectu vtilis, et modo omni cana scribitur.

FAVIA LEX, FAVIANA ACTIO est Pandectis Flor. Pauli Sententiarum Libris, Codici Theodosij pro Fabia, et Fabiana. [gap: Greek word(s)] .

FAVONIVS digammo Aeolico ad [gap: Greek word(s)] addito, vt Graecis familiare. Vrsini Lapidi FAONIVS inscriptus est. Sed an peccato fabrili, vt [gap: Greek word(s)] ?

FAVTORantiqui dixerunt: at Fauitor nec Auctoritate, nec ratione dicitur, inquit Charisius. Verum apud Plautum hodie admittunt plerique omnes:

Sat fauitorum habet semper, recte qui facit.

Iterumque Plautus: Virtute ambire decet, non fanitoribus.

Lucillius: Fauitorem me tibi amicum.

FEBRISdicitur, quae ante Hebris dicebatur, Seruius.

FECIALES Varroni lib. 4. de LL. vocali simplice: Pomponio Melae cum Oe a Foedere.

FELES, FELIS varie praeferunt Exemplaria Plinij lib. 6. cap. 29. Nominibus in ES accenset Charisius, apud quem diphthongo prima scribitur Faeles: at non in editione nouissima. Felles, seu Fellis gemino L scriptum Lipsio l. 1. Epistolic. cap. 4. in Plauto, Martiale.

FELICVLA [gap: Greek word(s)] saepicule. At Romae Inscriptio:

FELICLAE. ALVMNAE. SVAE

In altera: FELICLA. SIT. TIBI. TERRA. LEVIS

FELIX non diphthongata primore sillaba, auctoribus Libris antiquis, Lapidibus Capitolinis, et Inscriptionibus, super quibus vide Manutium, et Gruterum. Sic adstruente Graeca Consuetudine, et Origine [gap: Greek word(s)] , Felix, vt Hostia Fostia Festo, Horda Forda Ouidio, Helena, Felena veteribus. FAELIX Inscriptio Veronae. Feltriae altera cum Oe:

DECIO. PIO. FOELICI

Irem in Suida ab Aldo: [gap: Greek word(s)] . Plutarchus in Sylla: [gap: Greek word(s)] . Bene fortunatum agnominari. Hoc enim Felix vult maxime de clarare. In duobus Nummis Fausti Syllae FEELIX. Longam sic videntur ostentasse. Suidas in verbo [gap: Greek word(s)] , pro Felicissimo cum [gap: Greek word(s)] in principe sillaba.

FEMINA, [gap: Greek word(s)] , extra diphehongum. Lucretius lib. 4.

Surarum, ac feminum pedibus fundata plicari.

Similiter Feminalia. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Anaxyrides sunt feminalia, bracae barbaricae.

FENESTRA absque vlla diphthongo: licet sit [gap: Greek word(s)] , q. [gap: Greek word(s)] , vt [gap: Greek word(s)] , auctore Nonio. Liquet e Persio: Clarum mane fenestras Intrat--- Antiquitatem Festram scripsisse Festus auctor est, Macrobius. Petronius.

FERCTVM cum CT in media. Festus: Ferctum genus libi dictum, quod saepius ad sacra ferebatur. In eodem tamen Iegas Florifertum absque C, quod eo die spicae feruntur ad sacrarium.

FERENTINATES Liuio, qui Straboni [gap: Greek word(s)] , alijs [gap: Greek word(s)] , vnde Silio Frentani. Hermolaus in lib. 3. c. 5. Plinij sic discriminat, vt sint in Thuscia Ferentini, in Latio Ferentinates. Eum vide, nec inuide. Nec optimo iure Melae libros, quibus est Frentanus carbone insignitos putat Orlandius. [gap: Greek word(s)] etiam scriptum Dionysiol. 16. stephanus enotat. Frentum nihilominus intolerabile. Humilis Ferenti tribus sillabis apud Horatium certa memotia est. [gap: Greek word(s)] nominat Diodorus l. 19. Biblioth. Ful. Vrsinus in Oratorem pro Cluentio Ferentanos, et Frentanos agnoscit. Liuius lib. 28. Marucinum, Frentanum, Praetutianum.

Silius lib. 15. Socijs Frentanus in armis.



page 133, image: s133

FERETRVM Silio Italicol. 17. passim alijs, Eustathius in Homerum agnoscit [gap: Greek word(s)] , item [gap: Greek word(s)] , inquit in Odyss. [?].

FERIAE, non Fereae, Bedae monitu. Ferias antiquis Fesias vocabant, Festus.

FERRVGINEVS Aen. 6. Ferruginus expulso E Lucret. l. 4.

--- Russaque vela,
Et ferrugina cum magnis intenta theatris.

Sic Ahenus, Primigenus, Aheneus, Primigenius.

FESCENNINASimponent montibus arces Aen. 7. Vtramque liquidam Libris firmare est quamplurimis. Vnicam vero Festus agnoscit, cum Fesceninos versus a Fescenina vrbe, quia Fascinum putabantur arcere, dictos opinatur. Cui fauet Dionysius lib. 1. Antiq. Rom. scripto [gap: Greek word(s)] .

FESTVCA. Olim Fistuca, Budaeus, Baldus. Barbarus.

FETIALES per T. Dionys. Halicarnasseus l. 2. [gap: Greek word(s)] . Lib. 6. [gap: Greek word(s)] cum I in prima. Similiter Libri, ac Lapides literati. Apud Festum sic ex coniectura scribo: Fetiales a Faciendo dicti: apud hos enim belli, pacisque faciendae ius est. Verborum collocatio Fetiales postulat: Originatio Feciales: quare per C seribunt Sigonius. Becmanus, Cruserius, quibus accedo ob Auctoritatem Plutarchi in Numa, etsi in eo per T scribatur: [gap: Greek word(s)] , a Faciendo nomen sortiti, Festus supra, Varro, Fenestella. Diphthongus iam fere explosa est: nisi sic dicti, quod Foederum iudices esse iubentur lege a Tullio commemorata.

FIBLO. V. Infibulati.

FIBRES, non Fibrae, Fl. Caper de verbis dubijs. Contra Fibrae, non Fibres hodie videtur praescribendum. Nec alibi Antiquitatis istius mihi memoria superest.

FICTVS, pro Fixus antiquissimi scripsere. Diomedes l. 1. Figor ambigue declinatur apud veteres tempore perfecto: reperimus enim Fictus, et Fixus. Scaurus de vita sua: Sagitta confictus. Varro lib. de RR. tertio: Intus ternorum palmorum ex omnibus partibus sub ordines singulos tabulae fictae. Ibidem: Omnia saepta afficta villae. Cyrilli Lexicum: [gap: Greek word(s)] , Fictor. Dixerat: [gap: Greek word(s)] , Fictio.

FIDEIVBEO conserte: Item disseparata voce Fide iubeo. Vlpian. tr. de Fideiussor. Fide tua ese iubes. Vsurpateadem verba Paulus L. Vbi autem. ff. de verb. oblig. Scaeuola D. l. 17. Tit. Mandati, L. 60. Id me mea fide esse iussisse saluum te habiturum.

FIDENAE Tacito, Maroni, Liuio. Plinius scripsit [gap: Greek word(s)] lib. 16. c. 4. Fidenam primus irrupisset. Vide Thebae, Mylae.

FIGALEA. FIALEA etiam absque G, Stephanus lib. de Vrbibus.

FIGVLINAE pro Figlinis in l. 6. D. de seruitut. rust.

FILAMEN, pro Flamen. Inscriptio Emeritac Augustae:

D. AVGVSTO ALBINVS. ALB. F. FILAMEN D. AVGVSTAE

Inqua scriptione expressius Originis vestigium cernitur, de qua Plutarchus in Numa: [gap: Greek word(s)] . Flamen passim recte disyllabum. Vocabant autem seniores Flaminas a circumpositis capiti pileis, quasi Pilamines quosdam.

FILEROS, non Phileror. Inscriptionis antiquae frustum est ad D. Pauli:

C. FLVILIVS. C. L. FILEROS. SIBI. ET. SVIS

Sic Filius ex [gap: Greek word(s)] , Fera, [gap: Greek word(s)] , Frater.

FILICETVM. Vna sillaba minus Columella l. 2. c. 2. de RR. Filictis, alijsque frutectis impeditus. Sic Dumectum ex Dumiceto, quod ex obsoleto Dumice conciditur.

FIRMVS per I, omne Latium, contra Originem, [gap: Greek word(s)] .

FLAMMA duobus MM. Ita Libri veteres, Lapides, Virgilius Carpensis, Manutius, Muretus in Philippicas M. Tullij, alij. Romae in Museo Cardin. Carpensis:

TIB. CLAVDIVS. FLAMMA

Graece [gap: Greek word(s)] . Aeolice [gap: Greek word(s)] , Siculorum more Flamma. Flama vnico M Tullij prisci Codices Victorio tractari, quod antiquo Latio adscribi potest. V. Pellex. Neque refert scribi vnico M Flamen, aut Flaminica: est enim a Filo teste Plutarcho, quasi Filamen.

FLAMEVS COLOR vnico M. Liberi prisci. Dictus, quod eo Flaminis vxor Flaminica vteretur. Flamen autem persolo M scribitur. Ex quo Flamearij, infectores flamei coloris, Festus.


page 134, image: s134

At ex Flamma, Flammeus, Flammatus gemino M. Ita inquam Flameus color, nisi hanc scriptionem Antiquitati imputas. Nam et ante Flaminicas fuit color Flameus, et cognitus fuit. Quare magis probem Etymum a Flamma, nec difformiter scripserim.

FLAMININVS, non Flaminius, vt in multis Libris, Quintiorum cognomen. Ita Lapides Capitolini.

FLAMINIVS gentis Romanae nomen vnico M, Lapides Capitolini, Silius Italicus:

Flaminius modo talis erat ---

Prudentius. Quorum Flaminia tegitur cinis, atque Latina.

Plutarch. in Marcello: Giselinus in Flaminio imaginem prisci seculi, quo insonas non geminabant, considerauit, contraquam in Flamma, vnde oriri censet.

FLEMINA in Epidico Plauti, Festo, Flegmina scribunt alij. Flauius Caper: Flemina sunt, vbi abundant crura sanguine. Plemina cum in manibus vel in pedibus callosi sulci sunt. Quid si obtinuerit aliquando G in medio, vt apud veteres Frugmentum, et Aprugna? Quid si quia ex caldore immodico Flegmina proueniunt, [gap: Greek word(s)] nominantur?

FLOCCIFACIO geminantibus vncinatis literis. An rectius disseparabis ad exemplum Quanti, Tanti, Magni, quae [gap: Greek word(s)] Facio apponuntur, non cum eo componuntur? Diuisit Tullius lib. 4. ad Atticum: Totam denique rempub. flocci non facere. Idque Plauti aemulatione in Rudente: Minacias ego istas flocci non facio tuas. Idem nihilominus in Mostellaria: Caue tu vllam flocci facias mulierem. Tullius item iunctim floccifacteon extulit. De Floccipendo apud Plautum, Terentium par iudicium, hoc est varium pro Vsus ratione, ac Floccifecerim in Eunucho est.

FLVVIDVS V altero secundam ordiente sillabam, Eutyches l. 1. Fluidus vnico V in prima Vsu receptius est.

FOCILLAT, an vnico L Focilat? Sic Glossarium: Focilat [gap: Greek word(s)] . Scriptor ad Pisonem ex veteri lectione:

--- Sed miseram parna stipe focilat

Apud Suetonium, et Varronem Vda congeminat.

FODI. Columella lib. 11. c. 2. sepiusque Fodiri. Plautus item, Lucretius, Cato c. 2. bortum fodiri. Festus: Fodare, fodere.

FOEDVS, FOEDIFRAGVS, FOEDERIFRAGVS. Oe scribenda haec indicinam facit prisea Consuetudo scribentium Foidus. Apud Mauricium I. Strateg. c. 2. [gap: Greek word(s)] inuenias. Iulianus CXVII. [gap: Greek word(s)] V. et Rigaltij Glossarium. Sic Ennius apud Varronem lib. 4. de LL. Sic Virgilius Carpensis, alij Codices prisci, ac Lapides. A pecude Foede caesa in feriendo Foedere dicit Isidorus lib. 18. c. I. Origin. Hinc Foedus pro Foeditate, Brissonius lib. singulari [gap: Greek word(s)] . Sanguis enim, cum manat, dicitur: cum manauit, cruor Foedus, seu Foeditas. Idem Isidorus lib. 10. Orig. Foedus nomen habet ab hirco, et hoedo Flitera addita. Goropius Seruium ridet, qui Foedus a porco faede caeso crediderit nominari. Quasi vero, inquit, nulla conuentio, nulla pactio citra victimam iniri posset. Quasi vero, Goropi, vox nulla explicatiorem Origine sua sensum complectatur. Quasi vero Adam proprietatis angustijs coaretatum nomen non in cuiusuis etiam hominis significantiam se fuderit. Quasi Assidui soli sint ditiores, qui asses dabant. Vna, eademque opera Romanos claude Tiberi, vt olim. Discrimen Bedae, et aliorum Faedus deformis: Foedus pactum ex dictis euanuit. Neque praetereundus Fenestella c. 9. Cum vero pug nare desitum est, foedere fides pacis constituebatur, quae Foedera aliunde Fidera appellata ab Ennio, quod fidei faciundae causa, traducta sunt, Marcus Varro testis est. Similiter Foedifragus, quod Naeuius sillaba anctius reliquit notante Gellio lib. 19. c. 7. Foederifragus. Ea scriptio placita Victori Giselino. Fidus etiam pro Foidus in quibusdam Varronis l. 4. de LL. Foedus vero adiectiuum cur ea vocali? [gap: Greek word(s)] Euripides vsurpauit, et [gap: Greek word(s)] . Homerus: [gap: Greek word(s)] . Vnde Aeneid. 2. genuine elatum est:

--- Qui nati coram me cernere lethum
Fecisti, et patrios foedasti funere vultus.

Item: --- Foedatique ora Galesi.

Atcerte melius, quia in Foedere sanciendo Hoedus feriebatur, qui priscis Foedus scribebatur auctore etiam Scauro, vt Fordeum Hordeum, Fora Hora. Statuitur ea quoque scriptio ex Suidae nota: [gap: Greek word(s)] . Foederati: ita vocant seytharum eos, qui in foedera coierunt.



page 135, image: s135

FOECVNDVS, FOEMINA, FOENVS, FOETVS. Omnia haec inter se cognatione, atque Origine deuincta scribo diphthongo Oe, sic Vsu vulganre Pierio in Virgilium, I. Scaligero l. 4. de Causis LL. Erythraeo, Gellio praecipientibus aut scribentibus. Foemina, inquit Scaliger a Foetis. Foetus autem [gap: Greek word(s)] : nam hoc verbo veteres rem Venereum significant pudenter: Pierius in id Maronis: Depellere foetus. In Oblongo Codice Foetus cum Oe diphthongo scribitur: in reliquis Fetus absque diphthongo. Sed enim Numismata Foetus per Oe scribendum monent, dum quae inde vocabula deducuntur. Foecundus, Foecunditas, et similia per Oe scripta nobis ostendunt, vt in Faustinae Aug. FOECVNDITAS. AVGVSTAE, et ita in reliquis. Videtur id Ouid. 4. Fastor. insinuare:

Forda ferens bos est, faecundaque dicta ferendo:
Vnde etiam Foetus nomen habere putant.

Forda O habet mutatione: [gap: Greek word(s)] , Forda, vt ex [gap: Greek word(s)] , Lampada. Foecundus adiunctione. Itidem Foetus. Lambino in Horatium Faecundus, Faetus, Faemina principali diphthongo scribenda placuere. Quam ob scriptionem Pandectas Florentinas minus probat Brissonius [gap: Greek word(s)] . Libro singulari. Lambinum quoque Gellius expugnat lib. 16. cap. 12. Foenus autem dictum a Foetu, et quasi a foetura quadam pecuniae parientis, atque increscentis: et idcirco M. Catonem, et caeteros aetatis eius Foeneratorem sine A litera pronunciasse tradit [Varro] sicuti Foetus ipse, et Foecunditas appellata. Sic Gellius meus: tu tuum vide, et alios inuenies; quibus placita princeps biuocalis. Fenus, et Fetus secunda vocali desolata representat apud Festum series elementorum, apud quem post paulo Foedus. Eandem alterius vocalis detractionem agnoscit Silburgius Notis in Leges vet. Romanorum, eamque etiam alij Pandectis Florentinis tribuunt, scilicet vt Pandectae Florentinae omnigeno flore floreant. Quibus etiam hic odiosa diphthongus, a Libris, et Saxis velut certi funditores, suppetias petunt, in quibus Saxis tales Inscriptiones densae. Romae Inscriptio in capite pontis S. Bartholomaei:

HEIC. EST. SEPVLCRVM. HAV. PVLCHRVM. PVLCHRAE. FEMINAE

Ibidem prope turrim Sanguineam:

GRAPTAE. OPTIMAE. FEMINAE

Non defuerunt, qui Faeneratorem principe biuocali scripserint. Reijcitur hoc nomine a Gellio Cloatius: Faenerator, inquit, appellatus est: quasi [gap: Greek word(s)] : quoniam id genas hominum speciem ostentent humanitatis, et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantib. Idque dixisse ait Hypsicratem quendam Grammaticum, cuius librisane nobiles sunt super ijs, quae a Graecis accepta sunt. Sine hoc autem ipse Cloatius, siue quis alius nebulo effutiuit, nil potest dici insulsius.

FEMILLA pro Foemella Glossae: [gap: Greek word(s)] , Femilla.

FOENORIS, FOENERIS, vt Pignoris, Pigneris: quamuis verba eorum magis E penultimam habent Pignero, et Foenero, inquit Priscianus, et Cassiodorus: Foeneratos dicimus. Lexicum B. Germani Foenerator. Sic res foenebris. Vide Oppignero.

FOENVGRAECVM, FOENOGRECVM quoque hic, ibi legas. Nec paucies apud Vegetium de Re Veterinaria, et Marcellum empiricum: Glossae: Foenugraecum [gap: Greek word(s)] . Sic [gap: Greek word(s)] . FOLLIS duplicat semiuocalem ex Latij, et Graeciae Consuetudine [gap: Greek word(s)] . Alij [gap: Greek word(s)] , Folis, vt in Eusebij Historia l. 10. c. 11. Est enim hoc vocabulum purum putum Originis Hebraicae, [gap: Hebrew words] idem, quod [gap: Hebrew words] . Vtraque vox polysema, et significationis latissimae.

FOLIVMa Graeco venit, quod illi dicunt [gap: Greek word(s)] . Sed ideo per vnum L: quia Antiqui non geminabant consonantes. Festi vox haec.

FONTANALIA, FONTINALIA Varro lib. 5. de LL. Festusque.

FORFICES, FORCIPES, FORPICES sic Papirianus, alijque discernunt, vt Forfices sartorum sint a Filo: Forpices tonsorum Pilo: quae calidum capiunt ferrum, Forcipes: Formum enim antiqui Calidum dixerunt, vnde Formosus Papiriano. Eadem differitas triuio versu iactatur:

Forfice fila: pilos cape Forpice: Forcipe ferrum.

Sed enim inepta haec esse monet Charisius ex Lucillio, qui etiam Medicorum Forcipes dixit LXIX, scalprorum forcipium millia XX. Idem paulo post: Forcipibus dentes vellere. Velius Longus in Orthographia notat veteres per transmutationem sillabae Forcipes dixisse. Nam et


page 136, image: s136

Virgilius:

--- Versantque tenaci forcipe massam.

Forcipes dicimus ab eo, quod Formum capiant, id est, calidum. Legit ille Massam: Ferrum alij. Marius Victorius non abit ab hac disciplina. Furcepem pro Forcipem reperias in quadam apud Manutium Inscriptione. Verum ad superiorem distinctum reueniamus. Celsus lib. 7. c. 12. Forfice dens excipiendus est. Ibidem de dente: Ne sub forfice confringatur. Recta vero forfex ducenda est, saepuisque per F in Codice meo prope annorum C. Donatus in Phormionem a Formo Forcipes ducit: accedoque Velio Longo Forpices [gap: Greek word(s)] prorsus idem esse, neque diuertere Forfices: sed a Fornacibus (quae vox quoque ex Donati diciplina a Forma est) ad vsum quotidianum translata sunt vocabula ista.

FORMA, non Phorma: etsi Phormio dicatur eadem ab Origine. Fuit enim Forma primitus caseis fingendis, ac cohibendis canistellum, aut sportula, [gap: Greek word(s)] . Vnde Columella propritim locutus est l. 7. c. 8. Liquor in fiscellas, aut in calathos, vel in formas transferendus est. Ex eo ad alia omnia signanda transfunditur vox. Nisi si ab [gap: Greek word(s)] vis magis: omnis enim actio est a Forma: [gap: Greek word(s)] autem Impetus admisso digammo iuris sit Latiaris. Vide Caussa.

FORMIAE, HORMIAE. V. Originem in Volum. 1.

FORMOSVS sine N scribitur ab Etymo, quod est Forma, et hoc a Formo, Fl. Caper in Orthogr. Cassiodorus. Terent. Scaurus nec in Formosus, nec in Gloriosus fert accessionem literae N. Idem sentit Papirianus, fulciturque Proportione Frondosi, Aquosi, Herbosi. Sic Isidor. lib. 1. Orig. c. 26. Victorinus, Beda. Et nouelli Grammatici absque iudicio tot, tantisque viris valida impudentia Saxa oggerunt. Esto Fimbriae tripedali fulciantur elemento.

FORS, pro Sors in antiquis aliquot Codicib. in Moeri scribitur:

--- Quoniam fors omnia versat.

FORSIT, FORSET, Seruius vtrumque agnoscit. Prius Horatio repetitur, Oda 28. lib. 1. ita Lambino censente, et Satyra 6. lib. 1. Posterius Aeneid. l. 11.

Forset vota facit, cumulatque altaria donis.

Quo loco dispessis sillabis nonnulli Libris: Fors et. Itaque Erythraeus. I ad Variantiam Aduerbiorum Vol. 1.

FORTVITO passim cum O: cum V lib. 2. ad Herennium ex correctione Victorij saepius. Reperio et apud Isidorum lib. 17. Orig. c. 7. Arbores aut ex seminibus fortuitu iacentibus surgunt, aut ex radicibus pullulant. Sic Plinij l. 8. c. 16. edente Gelenio. Item lib. 11. c. 37. D. Aug. l. 3. de Genesi ad literam c. 12. Vtitur Lipsius in Excursu A ad Taciti l. 13. et scribit ipse in 2. Senecae de Ira. Pariter Gratinto, et Gratuitu. Lexicum Cyrilli nomine insignitum: [gap: Greek word(s)] , Gratuitu.

FOSTIM pro Hoste, Fostiam pro Hostia, Antiquitas Festo laudata.

FREGELLAE duobus LL. Sic omnia, quae viderim Silij Italici Exemplaria, et Auctor ad Herennium l. 4. quem Ciceronem saepicule Priscianus nominat. Strabo [gap: Greek word(s)] , et Plin l. 3. c. 5. Fregenae, ac infra Freginates. Similiter Antonino Fregenae. V. Thebae, [?] geminat Etymologus, et finalitate alia scribit: [gap: Greek word(s)] .

FRENSA FABA, Glossae. Probatur Similitudine Prendo, Prensus. Frendo autem est Festo Frango, et Varroni l. 2. c. 4. de RR. Amisso nomine lactentis dicuntur Nofrendes, ab eo, quod nondum fabam frendere possunt, id est, Frangere. Cyrilli Lexicum: [gap: Greek word(s)] , Faua frensa. Plinij lib. 22. cap. 25. In cibo fressa, et cum allio cocta absque N. Sic Isidori l. 20. Orig. c. 16. Fresus vnico S Columellae l. 2. de RR. c. 11. Cicera bubus erui loco fresa datur in Hispania Baetica.

FRENVM extra diphthongum a Frango, quo equi frangitur impetus. Eadem facie Libri veteres, Virgilius Carpensis. Carrion Notis ad Val. Flaccum: Frenabat, sic vetus Codex, inquit: nec aliter omnia vetustatis Monumenta. At verior Etymologia diphthongum vindicat: Feri aeneum, Fraenum: ferus enim Aen. 2. equus est, cui primulum induxere Fraena Pelethronij Lapithae Fraena autem primitus ex Aere iuxta Lucretium:

Et prior aeris erat, quam ferri cognitus vsus.

Estque diphthongi scriptio receptissima.

FRETVM nuda vocali. Conciditur enim ex Feruetum. Itaque Poetae omnes.

FRINCILLVS, Fringillus auis, Fest.

FRIXERANT scribendum. Sed amabo an absque auctore verborum curiosissimus Augustinus scripserit tractatu 48. in Ioannem: Friguerant diligendi caritate?

FRONS, FRVVS, FROS. Frons, et Frondescere scribimus imperio Consuetudinis, et seculi politioris. Fruns, et Frundescere per V veteres scriptitasse Ennium, Lucretium, alios constat e Prisciano, Sosipatro, atque Ausonio:



page 137, image: s137

Ant de fronde loquens, cur dicat: Populea fruns.

Ita quoque Virgilium [gap: Greek word(s)] quandoque posuisse in 2. Georg. testatum est a Seruio, atque Nonio. Ouidium consimiliter fecisse nondum persuadeor, quidquid alij pertendant. Bono certe iudicio Antiquitatis scabritiem Cuncha, Cungrum, Fretu, Lauru, Huminem, Fruns, Acheruns leuamus scripto O. Dices Humana. scimus: Sic imperat Vsus. Verum N quoque depulsam Antiquitatis voluntate scimus de Sosipatro ex Varronis testimonio in Libris Antiq. Roman. Fros, Foenum, messit. Idem adnotat Nonius, Vide Pos.

FRVTICETVM, FRVCTECTVM, FRVTETVM in vetustis Codicib. recte, Non Fructetum: vt ex Caricetum fit Carectum, aliaque alibi a nobis signata: Sic Fructecta lego apud Ammiari. Marcellinum lib. 18. inque probioribus Prudentij Libris.

FVFICIVS vnico F, Libri, Lapides, Manutius. Idemne,

Fufidius forti miscebat mella Falerno?

De Fufidio Iuriscons. dicet Cuiacius lib. 1. Obseruationum cap. 9.

FVFFETIVS triplici F, non Suffetius per S apud Liuium legi oportet. Dionysius Halicarnasseus perpetuo tenore [gap: Greek word(s)] . Ianus Parrhasius Liuij Codicem cana vetustate monstrabat, in quo Fufetius per F, non S. Quem Codicem Vindicianus, Nicomachus, Dexter, et Victorianus manu se sua professi sunt in Symmachorum gratiam emendasse. Eodem scribendi charactere insignitos proferebat Nonij, aliorumque Auctorum Libros. Adde Pomponium Laetum virum antiquis madentem sermonibus Fuffetium cum F inchoasse. Pierius similiter, et Gruterus V. C. Refragantur Eliae Vineti Libri.

FVGA, [gap: Greek word(s)] Dorice. Antiquo Latio G defiebat. Exinde Fuca scripsere. Columella:

Deletura quidem fronti data signa fucarum.

De fugitiuarijs sermo est. Ex eo more est Inecerint pro Inegerint Varroni lib. 1. c. 3. de RR. Hesychius ab eadem doctrina notat ex [gap: Greek word(s)] . Quod ex Gerys nascatur Ceryx ob literarum C, et G cognationem.

FVLCIMEN, FVLCIMENTVM, Fulmentum, et Fulmenta. Solinus: Assuetis fuleimentis innititur. Vbi Libri alij more veterum: Fulmentis. Lucillius: Fulmentas senis,

Plautus: Fulmenta iubeam suppingi soccos.

FVLCTRVM Pandectis Florentinis est pro Fulerum, quibuscum pugnat Similium ratio. Vide tamen Arctus, et Antiquitatis canos reuerere.

FVNTES scripsere prisci a Fundendo: qua Origine despreta posteri Fontes. Politius, et magis Romano more: Vmbri namque V deamant.



page 138, image: s138

CAROLO DOREMIEVLX SACERDOTI.

O Tu mearum conscie noctium, Iugoque montis note biuerticis, Amata curarum repellis Officijs procul abiugatis.

Felix! Vide tamen blando inertiae veneno declinato Musarum cultura ne iaceat. Quae te cura coquit? Quam pro me curam geris, optime, pro me depone, Dausqui, ais. Faclum puta mi, Carole. Sed per loca sentasitu, qui car bones suppositos cineri doloso deuitasti, ne ambules mihi cautio est: quia te amo, ingenium tuum, communem Artesiam, a qua diuersi, cum tibi volentia est, literas colimus, cum mihi otium, seueriores. Ne trepida: vmbrae sunt solis figuratae liniamentis. Gades, Gadir, Gaesa, Gaetuli, Callecium, Gamelos, Gangarides, Gargaphien, Garganum, Garulium, Gedrosiam, Gelasinum, Gelonos, et Geloos, Gelanorem, Genetricem, Geryonam, Gessoriacum, Gingras, et Gingrinas, Glaucomam, Glycomaridas, Gortynios, et Gotthos, Graecos, et Gracchos, Grauthungos, denique Grynaeum Apollinem Humanitatis Praesidem, cui tu modo iudex, et arbiter praesidebis, si libentia est. Nimis haec forte multa: et taedet plura congerere. Abundas otio, [gap: Greek word(s)] : et haec qualiacunque ictu oculi expedies: eo liberius, ac fidentius te inuasi.



page 139, image: s139

TRACTATVS SEPTIMVS. G

GABALA triplicato A Straboni, Plinio, passim. Stephano Gebala secunda vocali primam occupante sedem. Nata ex Hebraicae L. interpretibus diuersitas videri posset, si non e locorum differitate proueniret. Nam Stephani vrbs Arabiae est: altera Phoeniciae. Sed porro etsi diuertunt vrbes: ipsius tamen vocis variantia ex Origine, et interpretibus ortum habet.

GADES, GADIR simplici D. Omnes praeter vltimam Prisciani editionem, in qua Gaddir; haud amplector. Origo poscit vnicum D. [gap: Hebrew words] saepire maceriam struere: nam Gades ex eo, quod circumsaepta sit mari, inquit Isidorus lib. 4. cap. 6. est appellata. Cui accedit Priscian. lib. 5. Plin. l. 4. c. 22. Solin. Mariana, Auienus:

Gadir prima fretum solida supereminet arce,

Attollitque caput geminis inserta columnis. Post:

Barbara quinetiam Gades haec lingua frequentat:
Poenus quippe locum Gadir vocat vndique septum.

Nam Gadira dicere, ac si [gap: Greek word(s)] , vt docuit Eustathius in Dionysum, et l. 5. innuit Diodorus Siculus, est [gap: Greek word(s)] illudi. Rectius Hesychius: [gap: Greek word(s)] .

GAESA principe diphthongo. [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] Graeci dixere. Ineptiunt, qui vocem hanc ex Caedo cudunt. Vox est Gallicana: vnde Seruius in lib. 8. Aen. ait Gallis viros fortes Gesis dici, et Propertius telum Gallicanum facit lib. 4.

Virdomari genus hic Reno iactabat ab ipso
Nobilis erectis fundere gaesa rotis.

Iudithae cap. 9. [gap: Greek word(s)] . Sic Varro lib. 3. de Vita PR. Cum binis gaesis essent. Hesychius in serie bene ordinata: [gap: Greek word(s)] pro iaculo solido, ex ferro agnoscitur ab Eustathio in Iliad. ss. Etiam Gessum dictum fuit, inquit Fruterius in postumis. Nec admodum propudiose scribas vocali secunda Gesum. Sic in Pompeiana serie, et Fl. Sosipater dicto: Gesa, [gap: Greek word(s)] Graecis diphthongum arrogat, Latinis derogat. Sic [gap: Greek word(s)] . Sic ambigue Suidas: [gap: Greek word(s)] . Post: [gap: Greek word(s)] V. Aegesta.

GAETVLI cum diphthongo Latinorum, Graecorumque Consuetudo. Dionysius:

[gap: Greek word(s)] .

Dionis lib. 54. [gap: Greek word(s)] Sex. Empiricus l. 3. Hypot. c. 24. [gap: Greek word(s)] : Vide Aegesta. Valer. Pierius in 4. Aen. Hinc Getulae vrbes. In antiquis aliquot Codicibus, inquit, Gaetulae cum diphthongo prima syllaba scriptum obseruaui Graecorum more, apud quos [gap: Greek word(s)] Artemidoro sunt. Nostri cur nomen hoc absq. diphthongo scriptitent, mihi non constat: neque cur ausus sit Martialis primam, et secundam in hoc nomine corripere.

Traducta est Getulis, nec ce pit arena nocentes. Quanquam in media O paruum ex diphthongo abijci potest; et Y, quod in V apud nos transire solet, ea ratione corripi, quod communis


page 140, image: s140

apud Graecos habeatur. Id non ita euenit in prima sillaba, si Graeci Codices per A [gap: Greek word(s)] diphthongum eam scribant. At non vnius Martialis crimen est: verum et veteris alterius, seu Ouidij, seu Sabini: Quid dubitas vinctam Getulo me tradere Iarbae?

Et ex diphthongo Latia tam cadere potest prior, quam posterior litera. Adde veteres Inscriptiones plures absque biuocali, vt in aerea lamina Taurini Augustae:

DECVRIONES. ALAE. GETVLORVM

Addo Getulos a Getis quorundam opinamento forma deminutionis. Isidorus lib. 9. Orig. c. 2. Getuli Getae dicuntur fuisse, qui ingenti agmine a locis suis manib. conscendentes locos Syrtium in Libya occupauerant, et quia ex Getis venerant deriuato nomine Getuli cognominati sunt. Quod curu ita sit, quaerendum potius erit, cur alij biuocali primam sillabam integrent. Nos ad scriptionis Variantiam referimus. Videsis Raderum hoc loco medlo mari nantem, nec vsquam appulsum litori. Facile deteritur A ex diphthongo primore, quod factum vide supra in Egeria, Egesta et sexcentis alijs.

GALATEA absq. spiritu, absq. diphthongo: altera enim vocalis, ex diphthongo decidua est in Latio. In quo E [gap: Greek word(s)] in E longum transire constat ex Terentiano, atque alijs: [gap: Greek word(s)] qui deducunt, imperite agunt. [gap: Greek word(s)] veterrimi flexus fuit: inde a candore lacteo [gap: Greek word(s)] . Redi ad Volumen prius. Terentianus autem non patitur E hoc porrectum [gap: Greek word(s)] oriri ex E [gap: Greek word(s)] : sed hanc diphthongum prius ire in H Dorum. nec nolo. Namque istius commatis nomina saepius E, quam I praeferunt. Hinc Alexandrea Horatio, Iuleus Ouidio, Oreades Marroni, alijs alia. Et cum alijs nominib. I perpetuum haeserit, Thalia, Arius, Inarime, idque productum: indubitanter I non fuit alterum diphthongi membrum: sed natum e tota diphthongo, atque ideo non breue. V. Alexandria, et Priscian. lib. 2. Galathea per H in plerisque codicibus Veteribus. imperite.

GALBANVM, ET CHALBANVM, inquit Marthiolus in Dioscoridem lib. 3. vbi: [gap: Greek word(s)] : Chalbane succus est ferulae. [gap: Hebrew words] Veteres Glossae: [gap: Greek word(s)] .

GALBINVM, quam Galbanum scripferim pro colore [gap: Greek word(s)] . Videtur enim A tendi debuitse, vt Arcanum, Albanum: at Latini corripiunt istud alterum. Iuuenalis:

Coerulea indutus, scutulata, aut galbina rafa.

Martialis: Fuscos colores, galbinos habet mores, lib. 1.

Alibi: Galbina decipitur calamis, et retib. ales.

Item: Iacet occupato galbinatus in lecto.

Lipsius lib. 1. Elector. c. 3. per A citat Martialem.

GALESVS extra diphthongum. Statius 3. Siluarum:

Et Lacedaemonij pecuaria culta Galesi.

Sic apud Silium, Martialem, Horatium, Maronem, cuius Romanus Codex cum biuocali Galaesus: caeteri E incomitata.

GALLAECIA, GALLAECI consona G, liquida geminante, diphthongo principe non ineptissime scripseris. Nam Tarapha dictos autumat a Galate Herculis F. et Isidorus a candore, vti Gallos; nimirum [gap: Greek word(s)] . Sed non aeque adstruunt. Cum ergo Callaicus litera C vbique constanter apud Plinium, Silium, Iustinum scribatur: Libriq. varij plurium auctorum Callaccia, et Callaeci per C praeferant: cum sero G inter Romana receptum sit elementa: istae autem voces Vsus sint priscr: correctius arbitror ista C litera initiari, vt Cortina, Pyrarmon, Nouacria, et alia, quac litera G videntur inquinari. Populonij Inscriptio:

PROVINCIAE. CALLAECIAE. PRAESIDI

Callaecis in sillaba secunda biuocalem debitam arguit [gap: Greek word(s)] Callaicus, vt ex Achaeo Achaicus nascitur apud Martialem, et Silium Callaico vestes auro--- Notae ad veteres Inscriptiones dicunt C pro G esse in his vocib. Parum id stomacho meo facit. Dicta proxime causa. Ijsdem Incriptionib. ducib. abijt in deuia vir doctissimus scribens in Euseb. Chronica.

GALLIENVS duab. liquidis ex MSS. et Vsu densiore correctius. Gallice transscripseris Galien. At Franci incogitanter id pro Galeno medico passim substituunt Libris editis, inque concionibus.

GALLVS vbique geminis liquidis mihi occurrit. At Fuluius Vrsinus in lib. 1. Ciceronis de Oratore (vbi de Sulpicio Gallo agitur ) scribendum praecipit vnico auctorib. veterib. Numismatib. in quib. ita hoc cognomen. Fauet Origo nominis quorundam opinamento [gap: Greek word(s)] , seu [gap: Greek word(s)] .

GAMELVS quondam dictus, qui Camelus auctore Terentio Scauro. Hinc in Strabone l. 6. legimus pagum Gangamela in Perside, vbi pascebatur Camelus Darij sar cinarius iam emeritus.


page 141, image: s141

[gap: Hebrew words] enim istis populis hortus, campus, et Gamela pro Camelo Chaldaice, quod Hebraeis [gap: Hebrew words] , vt sit Gangamela, Campus cameli. Gaugamela per AV ferri haut potest in Libris Latinorum, et Plinij l. 6. c. 2. vbi opidum dicitur. Deprauate: item in Plutarchi Alexandro, vbi [gap: Greek word(s)] : nisi forte istiusce loci sit epithetum, vt locus [gap: Greek word(s)] sit, vbi pecudes quiete donantur, et pausa laborum est. Sic apud Festum Cameliae virgines sunt [gap: Greek word(s)] . Nec omittendus Varro: Camelus suo nomine Syriaco in Latinum venit.

GANGARIDAE. Georg. 3. et Argon. Valerij l. 5. per G in secunda sede. At Diodori lib. 3. [gap: Greek word(s)] , et Strabonil. 15. Gandaritis regio per D.

GARGANVS Boiorum rex Silio, passimque per A. Verum M. Velserus l. 1. Rerum Boicarum per E, et Marsi Codex. Est et cui placitum sit scribi Gargaeni mediam insidente biuocali. Posteriora haec deteriora.

GARGAPHIE, ARGAPHIE, GERGAPHIE. Metamorphos. 3. fons est, et vallis Nomine Gargaphie --- Etymologus producit ex vetere quo: [gap: Greek word(s)] . Parmenius quoque itiquit, absque [gap: Greek word(s)] . Supra dixerat: [gap: Greek word(s)] . Quidam per E, a Gergapho Neptuni F.

GARGARVS pro vrbe. [gap: Greek word(s)] . Hellanicus ciuitatem Gargasum per S dixit. Sed errato imputo, inquit Stephanus. Cur, o bone? Non dicunt Graeci [gap: Greek word(s)] , et alia? Ita sane, inquies, vbi geminat rabiosula litera, non vbi solitaria est. Ne te Graecis morer Fusuos scripsit Antiquitas pro Furuis Scauro teste, aliaque sexcenta, quac vide Voluminis prioris Tractatu II.

GARVLAE vnico R cur sit vulgarijs Nonij editionib. quaeritur Notis ad eum? Respondeo Origine sic posci. [gap: Greek word(s)] apud Pindarum edocenter. [gap: Greek word(s)] in 5. Oda. Citharam varie garrientem.

Philetas: [gap: Greek word(s)] .

Interpres: Argutum carmen mortua cerua canat.

Item Augurium vnico R, licet ab auium garritu. Sed Vsus Originem postrauit, extuditque Garrulus, et Garrire. Vide Naro, Terra.

GASPAR, CASPAR, IASPAR. Itali, Hispani, Galli per Gamma scribunt, enunciant. Fanet [gap: Greek word(s)] [gap: Hebrew words] quod est Numerauit ordine, Recensuit. Alijs per Cappa carior est scriptio. Nota variantia [gap: Greek word(s)] , Cygnus: [gap: Greek word(s)] , Gnossus, et Cnossus. Et cum Aspar nomen Punicum sit in extremo bello Iugurthino apud Sallustium, Photium in Bibliotheca, Priscianum, Silium Italicum: cumque Hebraicae cognata lingua sit Punica D. Augustino saepius ita sentiente, cur sicut ab Asaph, Ieoseph, Ioseph, non pariter dicatur Aspar, Ieaspar, Iaspar? Gastpar nugiuendi est. Vnius etiam e Magorum triumuiratu nomen volunt, cum Romana res floreret maxime. Vide nihilominus BarthI Aduers. l. 54. c. 4.

GEDROSIA cum G. Stephanus: [gap: Greek word(s)] : In Polyistoris scriptis per C inuenitur prima sillaba: sed incorrectus erat liber.

GELLENSES duobus L valide concinnauit Vrsinus ex antiquis Numismatis, quibus TEAAC, Gelenses adseruit dextra. V. Gelus, Gela, Gelum Volum. 1.

GELASIMVS, quartam sillabam ordiente M lego in Plauti Sticho, non Gelasinus per N, quod voluere nonnulli, quos inter Nannius [gap: Greek word(s)] l. 1. Gelasimus enim est Ridiculus: parasitus autem iste sic loquitur.

Hoc adeo nomen repperi: quia iam inde a pusillo puero ridiculus fui.

Manifestat et alter versiculus rectam scribendi rationem:

Nunc ego nolo e Gelasimo mihi te Catagelasimum:
Cum sis ridiculus: nolo te irrisorem.

Allusitque Plautus Aristophanis Acharnanes: [gap: Greek word(s)] . Et vt Gelasinus alibi legatur, Catagelasinus, quod respondeat, non legitur. Gelasinus autem ab eadem est Origine, diuersum tamen. Est enim facies Ridibundi, vel simulati viri, puta Tiberij, aut similis. Martiali lib. 7. Epigram. 24.

Nec grata est facies, cui gelasinus abest.

Quem versum explicant illa Etymologi: [gap: Greek word(s)] .

GELLIVS. V. Agellius.



page 142, image: s142

GELOI, GELONI diuersa scriptio diuersorum populorum. Geloi a Gela Siciliae; Geloni barbari, qui cur Maroni cantentur Sagittiseri, ne quidem iugeribus commensi explicant commentarij. Sic accipe. Geloni non pharetrati, non [gap: Greek word(s)] : sed Sagittiferi, quod sagittas in orbem caput obeuntes ferrent. Claudianus in Nuptijs Honorij:

Et gens compositis erinem veluta sagittis.

Ibidem: --- Quaecumque Gelonus,

Armeniusque dedit: quantum crinita sagittis
Attulit extremo Meroe circumflua Nilo.

Quo more et Indos moratos scribit Hamartigenia Prudentius --- Non decolor Indus Tempora pennatis redimitus nigra sagittis. Aethiopas Lucianus [gap: Greek word(s)] , Heliod. l. 9. Aethiop.

GELLIVS. V. Agellius.

GEMELLIPERAS vocalis E poscitur Analogia Puerpera, Puerperium, Vipera, vt ortum sit a Peperi, non a Pario: etsi Viuipara, et Ouipara dicantur. Ouid. 6. Metam.

Magna gemelliperae venerantur numina Diuae.

et Fast. 5. Gemelliperus, [gap: Greek word(s)] .

GELANOR, GELENOR varie in varijs Eusebij Exemplarib. Similitudine nititur scriptio vtraque. Vt Alcanor, Euphranor Aeolum more, sic Gelanor. Pausanias l. 2. [gap: Greek word(s)] . Gelanor. autem, vt Antenor, Elpenor, Agenor. et habes Plutarchi tom. 2.

GENESTAE per E antiquiora Maronis Exemplaria: proletaria per I Genistae. Ita quoque Antiquae Glossae, ac per E legit apud Maronem Passeratius.

GENETHLIALOGIA per A, non per O sillaba quarta scribendum praemonuit Baldus.

GENETIVVS, [gap: Greek word(s)] , Genitiuus Glossae veteres, quem casum Patricum Varro indigetabat.

GENETRIX ex Pierij praecepto in Virgilium, Gifanij in Lucretium, Steuuechij in Arnobium, et Apuleium de Dogmate Plat. Probissime. sed Pierij verbis vtendum: CAESARIEM. NATO. GENITRIX. In Romano Codice Genetrix media sillaba per E passim scriptum. Eandem scribendi rationem in Titulis antiquorum, marmoreisque Monimentis non semel obseruaui: quin etiam in Nummis, qui fuerunt eruditis adhuc seculis cusi, vt pote IVLIAE. PIAE, vbi Venus est laeua hastae innixa, dextera exporrecta cum Inscriptione, VENVS. GENETRIX. Romani enim genus a Venere propter Aeneam eius filium ducere asseuerabant, et Iulia gens condente, dicanteque. Iulio Caesare templum erexit VENERI. GENETRICI, quod Plinius, et Tranquillus tradidere. Vidimus autem Romae scriptum GENETRIX per E non vno loco. In eo vero Monimento maxime placuit, quod in hortis Caroli Stallae habetur vndique mutilatum:

PATER. MEI. ET. GENETRIX. GERMANA. ORO. ATQ. O DESINITE. LVCTV. QVESTV. LACRVMAS. FVNDERE SEI. IN. VITA. IVCVNDA. VOBIS. VOLVPTATI. FVE

Titulus superbissimus idem ostentat:

IVLIA. AVGVSTA. GENETRIX. ORBIS

Ne vero quis huiusmodi scriptiones, vt exoletas exigat, animaduertendum est Probum Grammaticum non temere obseruasse GENITOR per I, et GENETRIX per E scribi: non ita autem in Monitor, et Monitrix, quorum vtrumque per I scribi constet. Idem Probi iudicium amplectitur Steuuechius in Arnobium. Est et in Nummo argenteo Alexandri Toti: VENERI. GENETRICI. Atque vt a Genitum Genetrix: sic a Meritum Meretrix. Ergo Genetrix per E probissime, idque ex Vsu seculi doctioris, et eius seculi doctiorum, quorum scriptionem adspernari vanissimi sit. Genitrix per I minus recte: recte tamen Origine, atque Analogia, et pauculis veterum Inscriptionibus.

GENEZARETH cum Z: cum S Plin. lib. 5. c. 15. Solin. c. 48. Deminute Isidorus l. 13. c. 9. Genesar. Suidas: [gap: Greek word(s)] .

GENIALIS LECTVS passim. Fuluio Vrsino placet etiam Genitalis scribenti in Orat. Tullij pro Cluentio, quam scriptionem reddit Horatio epist. 1. et Festo. Certe Festo sic emendato (si modo emendatus est) fauent plurimi Lucretij versus.

GENVCIVS cum C, familia Romana, Libri, Lapides Capitolini, atque alij. Liuius, Plutarch. tom. 3.

GEOGRAPHVS quis non scribit? Helychius etiam diphthongo: [gap: Greek word(s)] . V. Aegesta. Neque mirum. Graecis [gap: Greek word(s)] (vnde Geographus ) [gap: Greek word(s)] , vnde alterum esse potest.



page 143, image: s143

GERARDVS Consuetudo per D firmauit. Origo postulabat T, [gap: Greek word(s)] . Quam vocem quib. plus est animae cum H Gerarthus, aut Gerhartus minus recte scripsere.

GERYONEVS, GERYONES, GERYON. Aen. 8.

Tergemini nece Geryonae, spolijsque superbus

legit Seruius. Ita quoque in perueteri membraneo Codice infuisse testatur Vinetus. Hanc indubitanter Orthographiam firmat ille Lucretij: Atque tricorpora tergemini vis Geryonai.

Etymologus: [gap: Greek word(s)] : Tripliciter figuratur hoc nomen, Geryon, Geryoneus, Geryones.

GESSORIACVM sigmatibus geminantibus vulgo recte scribitur in Claudio Suetoni Flori lib. 1. Vnico S habet Panegyricus Maximiano Caesari dictus. Apud Ptolemaeum [gap: Greek word(s)] per I in prima sillaba, vnico S, duob. pp. Vetus editio Floria Grutero Gersoriacum cum R in principe sillaba. Qui de scriptura ausimne ludere? An Gersoriacum elementis leniter mutantibus, quasi dicas [gap: Greek word(s)] , Continentis alueum, seu Fluxum a [gap: Greek word(s)] ? Vnico S placet Hermolao Barbaro, returq. quasi Brugas esse cum portu Sclusiarum errore non magno. Est et pagus Gessoriacus duplici consona Plinij I. 4. c. 17.

GIGNO, Geno vetustissimi protulerunt, inquit Priscianus lib. 10. Varro lib. 1. de Re R. c. 4. Semen, quod est principium genendi. Lib. 2, c. 6. Quod similes parentum genuntur. Quam lectionem Mss omnib. Pierius arrogat. V. Ingeno.

GIGVRI vnico R vulgarijs Plinij Codicibus: Salmanticense, ac Toletanum duplicant Gigurri fide Pintiani. Duplicat Inscriptio Compostellae:

POMP. REBVRRO. FABRO GIGVRRO

GINGRAE, GINGRIAE, GINGRINAE, GINGRAINI cum N Solini c. 11. et Festo in Gingrire. At Hesychio absq. N: [gap: Greek word(s)] . Gyingriae, tibiae pumilae. Polluci lib. 4. c. 10. [gap: Greek word(s)] . Gingras vero aliquis tibias. Eustath. in Iliadem [gap: Greek word(s)] vocat ex Xenophonte. Sonus earum Gingritus Arnobio lib. 6.

GLADIOLI recte. Gladiola carpit in Messala Fabius l. 1. c. 6.

GLANIS. Vide, quae de veterum Orthographia scribimus, siliana nostra, et Clanis.

GILVVS. Maro: --- Color deterrimus albo, Et giluo. --- Palladio Gilbus l. 4. tit. 13. Ceruinus, gilbus, scutulatus. Sic Inglubies, Ingluuies, Inlubies, Inluuies, Labatorium, Lanatorium, Nabalis, Nanalis, Olibetum, Oliuetum veterib. Glossis.

GENGIBIAE [gap: Greek word(s)] , Glossae Philoxeni, Ibidem: Gengiuae, [gap: Greek word(s)] non multo post. Recte ex communi Vsu, Gingiuae.

GLAVCOMA, GLAVCOMAM quarto casu scriptum fuit. Prius ex Sereno noris: Si vero horrendum ducunt glaucomata peplum. Qui Plumbum legunt, nae illi plumbei sunt. Alterum e Plauti Milite: Glaucomam ob oculos obijciemus, Sic Diploma, Diplomam.

GLAEBA cum AE diphthongo ex antiquissimis Libris, et Virgilio Carpensi, inquit Manutius, Victorius in Varronem, ita passim in Varrone de RR. vbi et veterem lectionem Claebis per Crepraesentat. Sic scribi placitum Victori Giselino, et Petro Victorio in eum Varronis lib. 1. de RR. c. 7. locum: Simul glaebis a sole percalefactis. Testatur, et veterib. Libris esse cum C Claebis. [gap: Greek word(s)] .

GLISSAS, ciuitatis nomen. j Etymologo. Notat Ortelius quibusdam alterum S defieri.

GLOSSA per O vbi non? Etiam Graecis jj, Etymologus. [gap: Greek word(s)] .

GLVTINVM, non Glus, Caper de verbis Dubijs: Ausonius tamen:

Tergora quid faciat clypeis accommoda, dic: glux.

Vbi Exemplari laudantur a Vineto, quibus sit Glut, pro Glutinum. At Sosipater lib. 1. Glus monosyllabis accenset. In Glossis Latinis Glis glitis, humus tenax.

GLVTTIT, [gap: Greek word(s)] , Glossae. Persius Sat. 5. etiam duplicauit:

--- Nec glutto sorbere saliuam Mercurialem.

Iterum Glossae: Gluttus, [gap: Greek word(s)] . Iuuen. Sat. 4.

Quales tunc epulas ipsum gluttisse putamus
Induperatorem ---

GLYCO MARID lego per A Macrob. lib. 2. Sat. cap. 9. Apud Plinium l. 32. c. 11 Glycomeridas tertia per E picta.

GNEVS. V. Cnaeus.



page 144, image: s144

GNARVS non tam compositum Ignarus persuadet, quam Gnaritas Taciti l. 3. et Gnare. Vide Ciceronem in Oratore. Victorinus aliter censet: Nos quaedam pauciorib. literis scribimus, quam antiqui solebant: vt, Narus, Nauus, Nosco: nam illi has voces interpostia Gscribebant, cuius rei vestigia retinemus, cum scribimus Iguarus, Ignauus, Cognatus. Cognosco. Sic Graecis [gap: Greek word(s)] .

GNATVS minus placet, quam Natus. I. Scaliger concidi ariolatur ex Generatus, neque G esse aduenticium, sed genitiuum, nec extrudi posse. Ergo similiter Natura non erit ex Nascor, sed ex Generatura, et consequentiae vi scribendum erit Gnatura. Nec adamante nexa est Prisciani ratio: quia in compositione Gretinetur in Agnato. Fit enim ex Ad. Olim igitur Gnatus ex Victorij mente suo vox non inuidenda seculo, nec e poematis exigenda. Hodiernae Institutionum, et Iurium editiones cum D, G Adgnatus, Adgnationes. Duri oris scriptio.

GNAVVS, NAVVS, GNAVITER, NAVITER. Nihil ex his iure repudiaueris: ne quidem Naue.

GNIDVS. Vide Gnossius, Gortynius. Cum G in 4. MSS. Eusebij teste Pontaco: in duob. Cnidus. Et sic habent, inquit, Clemens l. 1. Strom. Laertius, Plut. Athen. l. 8. Suidas, Graeci. Tria ista nunquam aliter Graeci: nos autem Latij Orthographica vrgent, quibus potius sit Gnidus per G ex Terentiano subiectius. Inscriptio in Aequicolis:

GNIDIVS. SIBI. ET. PLAETORIAE

GNOBILIS Antiqui; Festus. Depulso G posteri.

GNOSSOS, GNOSSIVS geminata litera serpentina, secutus alienae scriptionis, cui ratio non suppetit, scribo. Similiter Parnasso, Cephisso, quae seriatim vide. Pindarus amat alterum demere. Pyth. Od. 4. [gap: Greek word(s)] . Cephissi apud ripas. Olympic. Od. 13. [gap: Greek word(s)] : Gnosso patria priuauit. Facit hoc versus tyrannis. Graeci cum C, Latini G. Terent.

N tertia vda sic videtur posse G mutam sequi,
Graia verba quando in vsum sermo noster suscipit
Gnossios si dicere arcus, insulam aut Gnidum velis,

Anton. Nebrissensis Quingquagenae c. 21.

GOBIO. Sed et Graecanice Cobio per C scriptitasse Plinium scribit Barbarus in l. 32. c. 7.

GORGON vbi non? In prima positione Grogona Prudentij in Romano. Cur minus quam Cratera, Lampada, Hebdomada, Cassida? Tremant venenum sibilantis Gorgonae.

GORTYNIVS Graeco fonte cadit, [gap: Greek word(s)] in Homeri Catalogo, et Stephano. Addicunt Silij Italici quotquot viderim Exemplaria inibi:

Intrauit coecum Gortynia lumen arundo.

At Virgilij Longobardius, et Mediceus Cortynia spicula. Val. Flacci libri vulgati Cortina: sed vetus Codex Gortina fide Carrionis in lib. 1. Olim Cnossus cum C, vt Acna, Lece, Acro Cabino pro Agna, Lege. Agro Gabino, quae Victorinus enotauit. Sic in priscis tabulis iudiciarijs: QVI. IOVDICARE. NECAVERINT pro Negauerint. Ant. Nebrissensi supra praeplacet Cortyna. V. Corytus.

GOTHI cum Adspiratione, Libri, Lapides. In pontac viae Salariae: QVI. POTVIT. RIGIDAS. GOTHORVM. SVBDERE. MENTES Ausonius: Hinc possem victos inde referre Gothos. erbertus Episcopus Rauennas:

--- Gladio bacchante Gothrum. Libertas Romana pertit ---

Ita Sidonius lib. 7. epist. 1. Saluian. lib. 5. Giselin. in Plinium. Alij T, et Th, [gap: Greek word(s)] . Sic passim Procopius, Stephanus de Vrbibus, Suidas in et [gap: Greek word(s)] , Georgius Monachus, Themistius Orat. 10. saepicule, Pollio. Spartianus geminat T absq. Spiritu GOTTICVS.

GRABATVS per G in principe sillaba, et vnico B. Martialis lib. 12.

Ibat tripes grabatus, et bipes mensa.

Sic Poetae alij, et M. Tullius de Diuinat. Non modo lectos, verumetiam grabatos. Item Biblia Latina: Graeca tamen duplicant B, et cum C primam integrant [gap: Greek word(s)] Amos c. 3. Marci c. 2. Ioann. c. 5. Etymologus etiam primam per E vocalem scribit: [gap: Greek word(s)] : Crebbation, a pendentibus basidus. Ergo ex [gap: Greek word(s)] M in B abit. Verum alij a [gap: Greek word(s)] ducunt quod Grabatus capitis sit basis, seu, quo caput vadit, [gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)] , Vsu [gap: Greek word(s)] . Latini expresserunt per G, postquam hoc elementum dominari coepit.

GRAECI pridem scripti: antiquius tamen [gap: Greek word(s)] absq. G. Eustathius in Iliadem M ex vetere Lexico Rhetorico, et Etymologus. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Qui Hesychius hoc dicto [gap: Greek word(s)] suggillatur a Casaubono in l. 1. Strabonis, vbi Strabo dictos Graecos probabat ex Callimacho, vti Eustathius ex Sophocle, et Lycophrone.


page 145, image: s145

Quibus addi potest Aristoteles. Non enim Hesychius solis id Romanis tribuit.

GRAECISSO. V. Patrisso.

GRACCHVS, GRACHVS, GRACVS. Primum Consuetudien longa tritum ijt in literas, Nummis, antiquisque marmorib. adstrepentibus, et Grammaticis conuenientibus. Absque h absque altero C retrosiora secula. Sed eademne secula scripsere Gragus? A Gerendo vocem ortam retur Varro referentib. Charisio lib. 1. et Scauro in Orthographia. Quia scilicet menses XII. vtero gestus, a tardo partu, ac difficili nomen inuenerit. Alij a Gracilitate. Sed huiusce scriptionis exempla nos deserunt. Quintilianus lib. 1. c. 5. Diu deinde obseruatum ne consonantibus adspiraretur, vt in Graccis, et Triumpis. Quibus innuit non id fuisse perpetuum.

GRANITVM, GRANATVM, JDFJDF, Glossae veteres.

GRATVITV, V. Fortuito.

GRAVTHVNGI, GROTHVNGI, GRVTHVNGI passim apud Auctores. Ammianus lib. 27. Gruthungos bellicosam gentem. Claudianus:

Aussi Danubium quondam transnare Grothungi.
In lintres fregere nemus ---

Idacio in fastis Greothingi. Iidemne sint Iuthungi, aut Vithungi, alius loci est. In abstrusis, barbarisque nomenclationib. modesta curiositas, quae confusionem tollit, laudabilis: nimia, quae fatigat legentem, aut scribentem, deuitanda.

GRVMMVS male Libris inesse notant Notae ad Nonium. Passim vnico M. recte. I ad Festum.

GRVNDIO pro Grunnio veteres. Videsis c. 6. de Prisca Orthographia Tractatu II. Ex eo Grundiles.

GRYLLVS, GRYLVS, GRYALVS, I ad Meursium Archontum lib. 4. c. 13. Quo libro Meusius ipse [gap: Greek word(s)] .

GRUMAEVS Apollo Aeneid. 4. scribitur diphthongo principe. Fauet Pausanias Atticis reponente Camerario [gap: Greek word(s)] cum fuisset sillaba amplius [gap: Greek word(s)] . Rectene? Certe Athenaei lib. 4. c. 13. Lego per secundam diphthongum [gap: Greek word(s)] .

GRYPHI Mela. l. 2. c. 1. Plinius autem mod Gryphi, modo Gryphes, et in Ecloga 8.

Iungentur iam Gryphes equis ---

Herodotus [gap: Greek word(s)] . Apud Gellium l. 1. c. 2. Griphos dissoluere scriptum oportuit per 1. Etymologus: [gap: Greek word(s)] : Griphi dicuntur et retes, et quaestiones conuiuiales. Idem: [gap: Greek word(s)] : Griphodes, difficilis, et perplexabilis oratio.

GYZANTES. Vide Byzacium.



page 146, image: s146

HIERONYMO VVINGHIO CANONICO S.

VOLENTEM me pridem suis nidis, et opibus cepit Bibliothece tua: me, inquam, a te, ab eruditione tua, ab humanitate antecaptum. Ea tam varia, ac multiplex, antistitem vt flagitet, Quemne alium tibi? Habeant suos aliae Bibliothecae nohiles Praefectos, seu Biploptas, seu Biblarchos. Ptolemaei Euergetae in Bibliotheca regnet Eratosthenes, vicariam praefecturam gerat Apollontus ijsdem postea euris implicetur Aristonymus: Alexandriae Bibliothecis curet Zenodotus Ephesius: Diothysius Traiani Librorum gazan in statione recomponat, curet, regat: tua, OPTIME WINGHI, DOCTISSIME VVINGHI non alium Domino, et possessori praesidem requirit. Vnus tu libris lectitandis sufficis, disponendis, seruandis, ornandis, et qui fructus est, amicitae amplissimus, semper amicis patere vis nec extraneis claudi.

--- [gap: Greek word(s)] .

Sumus [gap: Greek word(s)] vicini, et amici sumus, ad quem potissimum hac in vrbe Neruiorum antiquissima consilia mea referam? Te vnum Consum spectant, hoc in Tractatu VIII, meorum Orthographicorum: Hadrianus, Haemus, Haeredes, Haetruria, Halicutica, Halonnesus, Haue, Hebenus, Hedera, Helle, borum, Helucus, Hepar, Herba, Herbesus, Here, Hic, Hieronymus, Homo, Hominium, Hortus, Hiems, Hispal, et Hispania, Hippoe, Holus, Alia etiam vltro sese tibi obijcient, quae alios fugiant.



page 147, image: s147

TRACTATVS OCTAVVS. H

HABA pro Faba Falisci dixere teste Ter. Scauro in Orthographia, Sabini teste Capro. Sic Hanula para delubra, qaasi Fanula Festo: Contra olim [gap: Greek word(s)] Mario Victorino pro [gap: Greek word(s)]

HADRIANVS Libri, Lapides, Inscriptiones creberrimae, vt illa in ripa Danubij;

HADRIANO. POTVI. QVI. IVDICE. VASTA. PROFVNDI. Val. Probus in Notis: HA. HADRIANVS Eutyches similirer.

Quod si ab Adria est, non imperite vulgo scribunt leniter Adrianiss. Nec solis Graecis id crimini dare debuit Pontanus lib. de Adspiratione. Vide Adria. In nupera Prouerbiorum farragine iure displicet H solum Hadriani loco. Fraudi multis queat esse opinaturis Herculem designari, aut Herium Silij, aut Platonis Hippiam, aut Hiperum, aut Hubertum. Dices accessio Iunij rem aliter finit. Respondeo. Non ergo H Hadrianum signat: sed H cum Iunio, nugae merissimae. Atqui eiusdem libri Praefatione Christiano homine indignissima blasphemia inquinat, cum homini mortali tribuitur Omniscientia. Neque omittenda Magnonis nota. H. A pro Heredes Adriani. V. Adria.

HAEMOCHARES. Peccant, qui non afflant. V. Haemus.

HAEMON, a quo Haemonia Thessialia, rectissime. Reperit Pontacus in duobus Eusebij Codicib. Petauij, et Pithoei eliso spiritu: in alio truncata biuocali Emon. Item Hemon. Quas labes aperit Apollonius 1. 4

[gap: Greek word(s)] .
--- Haemoniam rursus ab Haemone.

HAEMONIA similiter. Esto, apud Val. Flaccum sit Aemonia. Hinc Haemonides cum H Aen. 10. in aliquot veterib. Libris.

HAEMVS, vtut dubitatum sit, adspirate scribendum est. Theocritus: [gap: Greek word(s)] Prodictum ad Silium memini. Herodotus lib. 4. [gap: Greek word(s)] Ex Haemi verticib. Fluxa Vineti fides in Ausonium seribentis: Haemum autem minime adspirant Graeci. Haemum autem ab Haemo dici, prolixe docet Stephanus. Ammianus lib. 27. et Trebellius Haemimontum dicunt. Ciofanus in 2 Metam. testatur Adspirationem esse Libris veterib. Etymologus quoque. [gap: Greek word(s)] Ai diphthongus alias ante consonantes tenuatur: sed ante Masperatur.

HAEREO biuocali. Nouatores exterunt A, ideo risi a Carrione in Val. Flacci Lib. 1. etsi in priscis Tullianis ita reperit P. Victorius, sequaturque Muretus in Philippicam 4.

HAERESIS primore biuocali [gap: Greek word(s)] Superfluum sit monere: nisi hallucinati visi essent viri sapientes. Sed illi sunt fere, qui tractationem literariam detestati sunt. Paludanus in 4. Sentent. ab Haerendo: Hostiensis ab Erciscor: Abbas supernumerariam Originationem procudit a verbo Erro. Stomachetur ad has ineptias Tertullianus de Praescriptionib. aduer sus Haereticos c. 4. Haerces dictae Graeca voce ex interpretatione Electionis, qua quis siue ad instituendos, siue ad suscipiendas eas vtitur. Post pauca: Nobisvero nihil ex nostro arbitrio induecre licet: sed nec ipsi [Paulus, alij] quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt. Vocalium nihilommus priorem repudiauit Prudentius: --- Ruptis Heresis perit horrida membris, quem ideo iure carpit Nebrissensis: inualide tuetur Giselinus. Da Prudentio socios. illi salua res erit. V. Aegesta, Aecate.



page 148, image: s148

HAH vocalem vtraque obsidentibus duobus H. Ita Priscianus lib. 1. Quaeritur in Vah, Hah post vocales ponitur Adspiratio, et dicimus, quod apocopa facta est extremae vocalis, cui praeponchatur Adspiratio: nam perfecta Vaha, Haha sunt.

Addito post pauca: Nec mirum cum in Syrorum, Aegyptiorumque dictionibus soleant etiam in fine adspirari vocales: Interiectionum autem pleraeque communes sunt naturaliter omnium gentium voces. Hebraei [gap: Hebrew words] Ciofanus optimis quibusque Ouidij Libris testatur esse Ha quotiens in 2. Metam. vbi de huuis voculae scriptione legitima exuberat. Ha, et Ah. V. c. 14. de Spiritu Vol. 1.

HALCYON. Vide Alcedo.

HALESA nuda vocali secunda Silij lib. 14. atque in Verrinis. Alaesus tamen est antiquis Virgilij Libris cum biuocali Ae, et Graecis [gap: Greek word(s)]

HALEX ab Origine videtur ad spirari [gap: Greek word(s)] Hallicula gemino LL cur apud Columellam lib. 6. cap. 8. de RR. scribitur?

HALICARNASSVS geminis sigmatibus Dionysij, Herodotique inscriptionibus annotuit, Gellij, Pausaniae, aliorumque testificatione. Tullij 2. de Diuinatione Scylax Halicarnasscus. In Baronij voluminibus, atque apud alios alterum S demitur. In Pighij, Baronij, aliorumque doctissimorum virorum monimentis Dionysius Halicarnassaeus mendose scribitur. [gap: Greek word(s)] ergo Halicarnasseus absque diphthongo, et sillaba minus, vt Achilleus, Tydeus. Similiter [gap: Greek word(s)]

HALIEVTICA, an Halieuticam scripsisse Oppianus dicendus sit, ambigunt. Halieuticam typis editi Eusebij olim Codices. Cedrenusquoque: [gap: Greek word(s)] Oppianus Halieuticam conscripsit. At ipsius Oppiani Exemplaria, quotquot viderim, [gap: Greek word(s)] Sic sane rectius Similitudine Chronica, Ethica, Politica, Oeconomica, Topica, Physica, Meteorologica, Georgica, Geoponica, quae [gap: Greek word(s)] quam [gap: Greek word(s)] politius efferuntur. Sic Suidas: [gap: Greek word(s)] Itaque Tullio familiare est, et Plutarcho tom. 1. p. 129. editionis H. Stephani: [gap: Greek word(s)] Alibi: [gap: Greek word(s)] In Musicis, aut Grammaticis qui prosicit. Item: Plurimi se dialecticis dedunt, Tullius, Vide Chronica. V. et p. 239. in Gamicis.

HALIMVS. an Alimus? Asperitatem a mari videtur ducere, [gap: Greek word(s)] verbo Dioscoridis in 1. et [gap: Greek word(s)] ab Aetio dicitur a salsilagine. At leniter in supero Dioscoridis loco, et Solino, quoniam famem arceat [gap: Greek word(s)] Alimus, quod, vt [gap: Greek word(s)] rectius puto.

HALLIVM probat nonnemo, velut ab Halo. At si mitius halet Alij aura, forsitan recte. Alium absque H Vsu tritius est, et vnico L cum antiquis Codicibus quorundam recipit Auctoritas, et Antiquitate adseritur. Vetustissimi namque non congeminabant literas: Ex quo Pelix, Pelicatus, aliaque in Glossis sexcenta. Alij Aleum per E in paene vltima, vt Doleum, Palleum, quos Sosipater respuit, et merito lib. 1. Instit. Allium, Pallium, Scrinium, Dolium, Solium dici debet, inquit, non vt alij diserti dicunt Alleum per E, et Doleum, et Palleum. Nam et Virgilius:

Allia, serpyllumque herbas contundit olentes.

Isidorus ab Olendo: Beda nihilominus per I. Veteres Glossae Vda vnica: [gap: Greek word(s)] Alium, Neccar. An quod odore necet? Vtut alij sentiant, rectius duplicabis L.

HALO pauculi Adspirationem adimunt. imperite. Pierius asperitatis causam allegat in fraudem lubricam: quia scilicet natura ei verbo insit adspiratio. Nam ex hac ratione scribendum sit Hodor, Holfacio, Holeo, Hadspiro, Hefflo, quae ridicularia sint. Pierio idem docebat Pontanus l. 1. de Adspir. Neque proboscribi apud Prudentium Hymno III.

Quod calet alitus interior.

Pridem, pridem factum, cum Latio H receptum est. Neque in nouioribus Scriptoribus Antiquitatis affectatio laudi verti potest.

HALONNESVS duplicat NN apud Strabonem lib. 3. Analoga sunt perplurima Proconnesus, Hecatonnesus, Hipponnesus Plin. l. 5. c. 30. Arctonnesus, Dracontonnesus, Alopeconnesus l. 4. c. 12. et c. 13. Cephalonnessus. Lib. 5. c. 31. Myonnesos, Crommyonnesos, Arconnesos, Priaponnesos. Item c. 32. Elaphonnesus, Proconnesus, Demonnesos, Arctonnesos. Lib. rursus 4. c. 12. Glanconnesos, in quo N geminari imperat Pintianus, in hoc et similibus testatus suas in Pomponiu Animaduersiones. Caninius vir impensissime doctus, cuius ego lucubrationes ab annis quadraginta, et quod excurrit, mire suspexi, in Alphabeto duo vnico N scribi praecipit, Halonesus, Chersonesus. Subest: ratio [gap: Greek word(s)] tum detractione pusilla, adiectione nulla nascitur compositio. Superiora aute paene omnia, et sequentia, videntur a genitiuis pluratiuis integris oriri. Certe Stephanus vnico N scribenda praecipit [gap: Greek word(s)] inquit, [gap: Greek word(s)]


page 149, image: s149

Item [gap: Greek word(s)] et in Pericle Plut. et in Demosthene, si modo ea Demothenis est oratio, quae Halonesi nomen praefert. Euripides scripsisse vnico N videtur:

[gap: Greek word(s)]
--- Qui optimam Chersonesi plagam seminat.

Est porro Stephanus hoc genus scriptorum [gap: Greek word(s)] apud quem noto [gap: Greek word(s)] cum hac ipsa in voce, tum in [gap: Greek word(s)] alibique: vt verear ne inuito Stephano sint haec apud cum scripta vnico N: [gap: Greek word(s)] Arconesus, Arconesius, Arctonesus, Elaphonesus, Hipponesus, Alopeconesus, Coraconesus, Myonesus, quae suisquaeque locis inuenies. V. Chersonesus. Proconesus vnico N. imperio legis metricae scripsit in Perieg. Priscian.

--- Saxisque viget Proconesus in illa.

Peloponnesus duobus N Euripidis in Temenidis: [gap: Greek word(s)]

Tota Peloponnesus feliciter agit vrbs.

[gap: Greek word(s)] vnico N apud Etymologum.

HALAPANTA, HALOPHANTA, HOLOPHANTA, HOLVPHANTA. Festus. Halapanta significat omnia mentientem, ab eo quod halet omnia, vn grand souffleur. At eius ratio mihi non probatur. [gap: Greek word(s)] enim Graeci, inquit, [gap: Greek word(s)] , id est, Fallentem appellant. Errorem Graecidicunt [gap: Greek word(s)] leniter: vnde Campi Alei in vetere Poeta, vbi Bellerophon errauit. Fallens autem, seu Impostor [gap: Greek word(s)] dicitur.

HALOPHANTA scribendum autumat Canterus lib. 4. Nouarum c. 10.

Plautus Curculione: Halophantam, an sycophantam hunc esse dicam, nescio.

HOLOPHANTA duabus sillabis O perfectis, Turneb. l. 11. Aduers. c. 5.

HOLVPHANTA cum V, seu Y placere videtur Nonio, quod ob suenda mendacia, miserrima mercede conducitur, inquit. Rem in medio relinquo. Diuinem cum diuinantib? Aeque reijciar.

HALTERESagili rotat lacerto, Martialis. Adspiratur ab [gap: Greek word(s)] Non Alcteres, quod longe est aliud. Idem Martialis:

Quid pereunt stulto fortes haltere lacerti?

Martialis Exemplaria variant: at Galeni, Aeginetae, Themistij, Auctoris Etymologici asperant: cur leuemus? Meminit Aristoteles in Quaestionib. Encyclicis. V. Mercurialem.

HALYATTES aspere apud Pausaniam Eliac. l. 1. Strab. l. 13. [gap: Greek word(s)] Herodot. l. 1. Leniter, et inconstanter Pausaniae in Phocaicis.

HALYZEA Plin. l. 4. c. 1. Thucydidi, Straboni. [gap: Greek word(s)] est Hazyliea in Ptolemeo.

HAMADRYADES, [gap: Greek word(s)] non Amadryades: quae secundum Pindarum [gap: Greek word(s)] labentibus quercubus ipsae collabebantur. Ex [gap: Greek word(s)] V. Etymologum. Verum [gap: Greek word(s)] Dorib. [gap: Greek word(s)] leniter scribitur: vnde et Latini [gap: Greek word(s)] potuere non adspirare huic voci. Eodem modo [gap: Greek word(s)] fit ex [gap: Greek word(s)] ex [gap: Greek word(s)] Consultius tamen scripseris Hamadryades, Vsitatius, et Origini conformius: nam detrimentum Spiritus quaesitius quam verius.

HAMAXAGOGAE. Plauti Truculento: Damnigeruli foras gerones Bonorum hamaxagogae. Erantij, qui carrucis agebant, ferebantque bona omnia. Scribere Hamexagogae pro Hamarum asportatoribus, coactius est.

HAMOTAE duriuscule in Pontano scribitur: vna sillaba auctius, et melius apud Plautum Hamiotae. Rudente: Saluete fures maritimi, conchitae, atque hamiotae. Vide Amus.

HAMVS, vt adspiretur, Prisciani est praeceptio. V. Amus.

HANAPVS, Detrita est asperitas Silij l. 14. Anapus, apud Theocritum [gap: Greek word(s)] casu patrio.

Et hoc rectum est, non Hanapus.

HANNIBAL. Vide Anno.

HANNO tam adspirationem detestatur, quam Anna, Annibal. Nec vlquam Plutarchus asperat. Silius: --- Et te seruabimus Anno.

Liuius similiter, dissimiliter tamen in editionib. incorrectis. V. Anno.

HARA porcorura: Ara, Altare. Notauit Priscianus.

HARENA asperatur a Mar. Victorino. Vide Arena.

HARIOLVS, HARIOLOR, quasi Fariolus, inquit Donat. in Terentium a Fatis, et Fando. Henim, atque F vicarias saepe vices obeunt. Idem praecipit Terentius Scaurus. V. Hoedus: Philoxeni Glossae Latinograecae: Pariolus: [gap: Greek word(s)] Scriptum opinor Phariolus: sed et hoc minus recte. Sequar libetius Vsum, vt princeps vocalis in hoc nomine principatum tenear.

HARMAMAXAE potius [gap: Greek word(s)] Armanaxac, quod in Tertullianode Spectaculis. De curribus, de thenis, de armamaxis. Ita sine Spiritu Parisina nouissima editio. [gap: Greek word(s)] pro Curru, proque loco Denso


page 150, image: s150

exprimitur Spiritu. Eustathius in Iliad. ss. [gap: Greek word(s)] locus in Attica, pagus ad calessum, Boeotiae ciuitas, vbique Spiritu semper aspero, neque Harmamaxa carere debuit. Herodoti lib. 7. [gap: Greek word(s)] Curtius lib. 3. Quindecim deinde, quas harmamaxas appellabant, secquebantur, pierisque Libris defit Spiritus. Etymologus: [gap: Greek word(s)]

HARMODIVS tyrannorum Athenis exactor, aspere. Thucyd. l. 1. Armodius damnat erroris, licet inueterati Pontacus cum ad sensu nostro.

HARMONlA Cadmivxor. Origo [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] Ita passim, et recte. Ignorantia plures Eusebij Chronic[?]n Codices inquinauit effuso Spiritu.

HARPALVS Diodoro, Laertio, Plut, Iust. Pausaniae. Arpalus quis probet?

HARPYIA diphthongo Graecanica, Eutyches, et Priscianus apud Cassiodorum. V. Cynomyia. Sic Orithyia. Amphficatione siliabae Arepyia. Etymologus: [gap: Greek word(s)]

HARVNDO. V. Arundo.

HARVSPEX cum H, Donatus in Phormionem Act. 4. Sc. 4. Haruspex ab Haruga nominatur: nam Haruga dicitur hostia ab Hara, in qua concluditur. V. Aruspex.

HASBYTAE cum Spiritu Ptolemaeo, Eustathio, Silio. Eo excluso, et iniecto S ante vltimam Callimacho:

[gap: Greek word(s)] .

Sic Herodoto, sic Dionysio.

[gap: Greek word(s)] .
Asbytae mediterranei supra hos sunt.

HASDRVBAL spiritose. Origo [gap: Hebrew words] , Atrium Domini.

HASTA cum adspiratione ab [gap: Greek word(s)] Andr. Brabantus. Quasi Hasta atriorum tantummodo sit iners ornamentum; non proeliorum instrumentum, quibus in proelijs hastae eunt, volant, mittuntur apud scriptores omne genus: non autem Stant. Scriptio placet: ratio ista euanida non aeque. Olim Asta. Sic olim, non tamen ob Isidori rationem l. 18. Orig. c. 7. quod ab Astu. Hasta qui pugnat. aperto Marte pugnat, non Astu. St. Guichardus ab [gap: Hebrew words] V. Hedera. Vetetes Glossae: Asta, [gap: Greek word(s)] sed veteres. Perpetuo tenore hodie apud Prudentium Astas, Astis excuderunt, neque mihi Prudentium tam [gap: Greek word(s)] persuaserint: stilus eius seculi recentioris est.

HAVE adspiratur a Valerio literarum Hebraicarum professore. Ex Hebraeo Haga, id est, Vixit, inquit. Atqui norunt Abecedarij linguae istius [gap: Hebrew words] inter, et [gap: Hebrew words] quantum intersit. Sane quantum [gap: Greek word(s)] Aue scribimus vulgi vsum secuti, a quo neque doctiores abhorrent. Idque vndeunde sit. Nam probabile est ex [gap: Greek word(s)] Aue figurari, vt ex [gap: Greek word(s)] Homeri, Latini Poetae Inarime scripserunt E longo simplici. Est autem [gap: Greek word(s)] apud Aeolasteste Etymologo, eoq. versiculo: [gap: Greek word(s)] vt enim [gap: Greek word(s)] Xiphilini verbo est [gap: Greek word(s)] sic Aue. Latini autem suo iure semel, atque iterum inflexere. Inscriptiones variae lunt. Romae in domo Latini Iuuenalis: HAVE. ATIMETE. Est et vbi Spiritus abest. Sassinae: SABINE. VRSE. HOMO. OPTIME. AVE. et in alijs Inscriptionib. notat H superfluum cum iudicio Gruterus. Porro in Magnonis Notis lego HV. HAVE. Sed eae notae et aeuirusticioris sunt; et recentiores ex his affirmo, quam quib. multum deferatur: Excellentia tua: Grauitas tua: Illustris magnificentia tua. Nunc autem vix inuenitur, qui adspiret, inquit Pontanus. Nobiscum Fabius l. 1. c. 6. Multum enim literatus, qui sine adspiratione, et producta secunda sillaba salutauit, Auete. Certe Haue heluonem pridianum redolet, et australe nescio quid. Neque quid Ios. Scaliger in Varronem sit opinatus ignoramus, aut Victorius in Ciceronis epistolas productis Epigrammatis Marcelli Ceruini. Literatiss. Lipsius in 6. l. Senecae de Beneficijs c. 34. scribit: Cuius vulgare, et publicum verbum et promiscuum ignotis AVE. Tamenetsi loco hoc MS. Erasmi habent HABE, cui haeret Cuiacius l. 1. Obseruat. c. 15. Veteres, inquit, dicebant HABE, aut HAVE.

HAVD, HAVT. Paucis, Tsumma esto litera, si consona subijcietur: D, si vocalis. Quae distinctio Victorini est, Eutychis, Lambini, Lipsi. Profert Victorinus exempla:

Hand aliter muros --- Hand equidem --- Contra: Haut dudum, haut multum, haut placitura refer. Suppar in Graecis Variantia: [gap: Greek word(s)] Verum antiqui Codices euariant in eo Aen. 5. --- Operum hand ignara Mineruae.

Et quamuis per D scribas, sonum tamen ipsius T Sosipater audiri scribit. Adi ad Lipsium lib. 3. Variar. c. 29. A praenotato discrimine distrahunt nos Auctorum testimonia arena crebriora.



page 151, image: s151

HEBENVS infrequenter inuenias: Ebenus concinnius, Graecisque conformius. Plin. l. 12. c. 4. Raram arborem ebenum Meroen vsque a Siene fine imperij. Idem lib. 16. c. 40. Stagirita lib. 4. Meteor. c. 7. ligna dicit [gap: Greek word(s)] Theophrasto inter grauissima numerantur [gap: Greek word(s)] Dioscorides lib. 1. c. [gap: Greek word(s)] Ebenus optima, quae Aethiopica. Claudianus de Nilo:

Qui ramos ebeni, qui dentes vellit eburnos.

Lucanus: Laeta comis ebeni Meroe ---

Asperitas Pontano displicet. At scribunt in Prudentio hodie: Hebenoque crystallum facis. Neq. dissimulandum in Dioscoride quaedam exemplaria praeferre diphthongo principe [gap: Greek word(s)] Diffauent Hebraea [gap: Hebrew words] Ex Suida discas quibusdam placuisse cum L Ebelus. [gap: Greek word(s)] Attente disparat: Ebenus atrum lignum, et Ebelus consimiliter. Ephebenum legas inter gemmas Plinio recensitas l. 37. c. 10.

HEBER, HEBRAEVS cum adspiratione. Inueterauit Consuetudo potentior Origine: [gap: Hebrew words] enim caret Spintu. Hesychius: [gap: Greek word(s)] Originem sequitur Drusus spreta Consuetudine.

HEDERAM multiplicem proauis iuuerit Flatus. Alij ab [gap: Greek word(s)] quod vbique sessitet, vel cum sublime ad miniculatior nititur. Isidorus lib. 17. c. 9. quod arboribus reptando haereat,... Alij ab Haedis, inqtuit. Festus: Quod haereat, sine quod Edita petat, vel quia id, cui adhaeserit, edat. Terentianus orae Niliacae Praeses: Hasta quando, et Hedera dicis, Hister, Hospes, atque Humus. Pontacus Originem ab Edo complectitur: et afflat nihilominus. Afflat Eutyches, et Becmanus. Pandectae Florentinae leniunt Spiritum, et Festus in voce Ederam, alij, nec pauci hodie. Diphihongum respuunt Poetae. Maro:

Inter victrices ederam tibi serpere lauros. Horatius.
Nescio quis --- Ederoso conditus antro.

Apuleius tamen Grammaticus etiam ab Haerendo deducit. Vel Origo, vel Consuetudo diphthongum fregit.

HEI, quod affectui seruiat, et cordibus exspiretur. H videtur initium sui postulare. Et ab Eiulo, inquit Andr. Brab. Nec animaduertit I in Eiulo subiectioris sillabae particulam esse, neq. cum [gap: Greek word(s)] Imo ex ea causa non scribatur Ei: nam eiulans, cordib. eiular, vt cum eo loquar. Adspira ergo. Aen. 12.

Hei mihi, quid tanto turbantur moenia luctu?
[note: In 2. ] Hei mihi, qualis erat ---

Hei quoque, vt Dei, pro Hij, siue Hi docet Priscianus in lib. 9. Aen.

HELENIVM Adspiratione destitui minime potest, nisi sub stitutione. Disertissime Plin. 1. 21. c. 10. Heleninume lacrimis Heleuae dicitur natum, et ideo in Helena insula landatissimum. [gap: Greek word(s)] Hesychitis: [gap: Greek word(s)] Helenium herbae genus, ab Helena satum, vt aiunt, serpentibus exitiabile, si edint. [gap: Greek word(s)] Dioscoridi lib. 1. c. [gap: Greek word(s)] Theophrasto [gap: Greek word(s)] vt Helena, Belena. Eandem per B. scriptionem Aristoteli lib. de Plantis tribuit Hermolaus Barbarus. Scriptum et Inula, Enula. Columella lib. 10. Capparis, et tristes inulae, ferulaeq. minaces. Idem lib. 11. c. 3. Siser, atque inula conualescunt alte pastinato, et stercorato agro. Palladius titulo 24. Hoc mense inula seritur. Hoc, alijsq. Palladij locis Inela per E in secunda Commelinus edidit. Officinae Enula Campana.

HELIC E in omnibus veteribus Monimentis legit Carrion: alij Spiritu iugulato scribunt Elice. Minus recte. Aratus mille testes: [gap: Greek word(s)]

HELLEBORVM cum Spiritu Graeca Consuetudine. Probat Etyinum [gap: Greek word(s)] quod Esu perimat, Suidas, Etymologus, Maro:

--- Helleborosque granes, nigrumque bitumen.

Absque Spiritu dixit Rudente Plautus: Elleborosus sum. Ipsi similiter Graeci. Nicandrus in Alexipharmacis [gap: Greek word(s)] Dioscorides: [gap: Greek word(s)] Scribitur et in prima positione Elleborum. Gelenius saepissimis locis apud Plinium Spiritum exspuit. V. l. 25. c. 5. Martialis lib. 9. Epigr. 106. Accipias, sed si potat in elleboro. Vbi Raderi Commentarius: In helleboro. Absque H scribi praecipit Merula in lib. 4. de Ponto. In Gellii perbona sane editione a Grysio lib. 17. c. 15. constanter asperatur haec vox, idq. Origini iam a Suida praestructae congruenter. Verum et ipsi Graeci quandoq. abeunt ab Origine diuersi. Scibunt enim leniter [gap: Greek word(s)] cum sit [gap: Greek word(s)] secundum Didymum, a trahendis, vorandisque serpentibus. V. Etymologum, Dioscoridem lib. 4. Theophrastum lib. 9. c. 11. histor. Plaut. Legi et in Scylacis


page 152, image: s152

Caryandeni Periplo [gap: Greek word(s)] leniter, et [gap: Greek word(s)] in Hesychio, cuius editio: [gap: Greek word(s)] Iidem Graeci eodem modo scribunt [gap: Greek word(s)] cum sit ex [gap: Greek word(s)] Empusa. Hesychius: [gap: Greek word(s)]

HELLESPONTVS, [gap: Greek word(s)] Hesychius. Quo super vberant pusilla in Homerum Schoha. Cicero in Oratore vocem partitur:

Qua pontus Helles superat modum.

HELIOGABALVS scribendum ex Spartiano, Capitolino, Lampridio, Victore vtroque, Eutropio, Marcellino, Seruio, Graecisque vniuersis. Historici namquea alenigena nomina linguae suae modulis concinniora faciunt, detersa scabritie barbarica. Tantum valet Consuetudo, praesertim paulo vetustior. Origine spectata scribes Alagabalus: ita est literatis Saxis: vel Elagabalus, quod Nummis antiquioribus est familiarius. Ratio: [gap: Hebrew words] Hehraeum est, ex quo Syrorum [gap: Hebrew words] quos Saxa sequuntur, Nec alias ignoramus formas. Dionis Epitoma: [gap: Greek word(s)] Regia e Dione Excerpta: [gap: Greek word(s)] Zonaras apud Phorium: [gap: Greek word(s)] Herodianus: [gap: Greek word(s)] Lipsius lib. 3. Antiq. Lect. perpetuo tenore Eligabalus secunda in statione Iposito.

HELORVS Aen. 3. in antiquis Codicibus.

--- Vndae clamosus Helorus.

Silij lib. 14. in Verrinis Elorus, Elorini interliso Spiritu. Similiter apud Scylacem Caryandenum, num. lib. 3. c. 7. Apollodorum.

HELVCVS Spiritose. Non est ab Heluone, non ab Eluo: sed quasi [gap: Greek word(s)] ab [gap: Greek word(s)] Reliquiae pridianae, Est enim stupor corporis, atque animi ex pridiana crapula, et compotatione, qualis Acerrae a Martiale traducitur. Vide Apuleium Apol. Tertullian. de Corona, Festum, Gellium lib. 16. c. 12. Nec ab Heluone est, nec ab Eluo. Tertullian. de Corona Militis: Cerebrum ab heluco defensare. Animi causa adscribatur Hesychius: [gap: Greek word(s)] Festus: Elucum significat languidum, ac semisomnum. id est, Hesterno vino langentem, [gap: Greek word(s)] vocant Graeci. Notauit Originem, et absque H notauit.

Tantum aeui mutare valet longinqua vetustas!

HELVO, per H, et L vnicum nonnulli ab eo, quod est Holus omne de patella deuorare, siue a prisco Helus, vt Hemo pro Homo. Alij L geminante ab [gap: Greek word(s)] qua ratione orta sunt Graecari, Pergraecari. Nugamenta. Certe et Flatus, et vda gemina rem aliquanto magis redolent. Festus ab Eluendo. Vnde igitur Spiritus? vnde gemina vda? Ducitur ex [gap: Greek word(s)]

HEPAR, [gap: Greek word(s)] Becmanus leuigatorum refert in censum, Epar Origine ad signata ridicularia [gap: Greek word(s)] Quae etsi ex Etymologo est, cum iudicio tamen excerpendum fuerat, quod melius: dici videlicer [gap: Greek word(s)] quod est voluptare afficior. [gap: Greek word(s)] Idem Etymologus. Per ipsum enim hepar voluptate afficimur; estque parte in hac voluptatis, et libidinis sedes. Hepar item piscis cum aspero Spiritu Plin. l. 32. c. vltimo.

HERACLITVSI Latiari, non Graecanico Heraclytus, vt in plerisque Eusebij libris editis. Lucretius l. 1.

Heraclitus init, quorum dux agmina primus.

Cicero nominat Heraclytum physicum. In eius Epitaphio Diogenis Laertij lib. 9.

[gap: Greek word(s)] .

Tenditur ergo tertia, quod ex biuocali nata, non ex Y. Ita Suidas, Tertullianus, alij scripsere.

HERBA quasi Herpa [gap: Greek word(s)] nisi caulescat semini proxima, incumbit prona, et repit, atque serpit. Iuuat in parte Nonius: Herba est viride pecorum pabulum. Alij [gap: Greek word(s)] Forba, Herba, vt Folus, Holus. Vnde propemodum nomen suum explicat Phorbas pecoris regij [gap: Greek word(s)] in Oedipo Senecae:

Laetus Cithaeron pabulo semper nouo
Aestiua nostro prata submittit gregi.

Pontanus diphthongo scripsit Haerba. Repellendus. Ab Haerendo ille. Non omnis planta radice haeret? ideone herba planta omnis?

HERBESVS. Silius lib. 14. Non Herbesus iners --- Vide Solinum c. 11. Apud Polybium edente Secerio [gap: Greek word(s)] Spiritu in Sibilum transeunte. Vide quae ad Silium super Sedentanis noramus. Stephani codex leniter, et sigmare reposito [gap: Greek word(s)]

HERCEVSIupiter extra diphthongum Festo: tensa voca media, ex [gap: Greek word(s)] Ouid in Ibyn:



page 153, image: s153

Cui nihil Hercei profuit ara Iouis.

Alij per I scriptitant:

HERCYNIA spiritose, et Pythagorica litera Melas l. 3. c. 3. In vetustis Libris Herquinia. Apollon. l. 4. Argon. [gap: Greek word(s)] manifesto Spiritus argumento, ti et apud Strabonem. Tamen absq. illo legas apud Suidam [gap: Greek word(s)] Prima per O legitur apud Ptolemaeum ex Eratosthene, [gap: Greek word(s)] nec praue. Est enim Graecis [gap: Greek word(s)] Fidei saeptum, seu cancelli, quos nefas exire. Dionysius:

[gap: Greek word(s)] .
Hercyniae siluae praetercursantes capita.

HERCISCO ab [gap: Greek word(s)] Vbi namque diuisio, termini. ac vicissim vbi diulsi termini, diuisa res. Minus recte seribunt amisso Spiritu Familiae erciscundae: sed priscorum moribus excusantur.

HERDONIA primore sillaba ex E concreta, Plin. l. 3. Eadem ex A Ptolemaeus Hardonia. Priori scriptioni fauet Herdonius Liuij lib. 3.

HEREBVS Spiritu maculatur, [gap: Greek word(s)] siue sit ex Graecorum [gap: Greek word(s)] siue ex Iudaeorum [gap: Hebrew words] . At Val. Probilib. 2. legas Herebos. Herebus. Abscedo. Metis in aedib. Clareuantijs:

IIII. VIR. SACRORVM. EREBI

Silius Italicus: Totamque Erebo demitte Sagunthum.

Varro apud Festum: Erebo creata fuscis crinibus Nox te innoco.

HERE, HERI, Priscianus, cui haeret Quintilianus lib. 1. Inst. Orat. c. 7. Here nunc E litera terminamus: at veterum Comicorum adhuc Libris inuenio: Heri ad me venit. Addit eam fuisse Augusto Imp. scribendi rationem: Quod idem in epistolis Augusti, quas sua manu scipsit, aut emendauit, deprehenditur. Tantane maiestas ad hanc literarum humilitatem deie cit se. vt etiam semel scripta, emendaret? Virum perquam curiosum! prope curionem dixi. Festus: Here, id est aduerbium temporis, Heri. Horatius lib. 2.

Sat. 8. Dictus here illic

De medio potare die --- Martialis lib. 1.

Epig. 44. Et positum nobis nil here praeter aprum.

Calpurnius Ecloga 4. --- Here quos mihi doctus Iolas Donauit ---

Petrus Victorius veterum secutus auctoritatem in Cicerone scribit Here. Repugnat Flauius Sosipater, qui cum ex Afranij Emancipato produxisset: Quod heri valetudo obstitit, Ciceroni Tusculanarum libro secundo tribuit Heri, et Terentio in Phormione.

HERES ex Hero propagatum volunt, vtrumque vocali persola scribi, vtrumq. Spiritu inchoari, quem Vetustas inuiderit. Iustinianus lib. 2. Instit. tit. 19. Pro herede enim gerere, est pro Domino gerere. Veteres enim heredes pro Dominis appellabant. Plautus Menaechmis:

--- Abstuli Hanc, cuius heres nunquam erit post hunc diem.

Sic et Pandectae Florentinae. Extra Iurium prudentes Festus etiam Heredem dominum, interpretatur. Inscriptiones obijciunt nobis vocalem incomitatam. Vna apud Farfarum fluuium:

HEREDITATIVM

Diphthongum procul amolitur Carion in lib. 1. Val. Flacci. Neque praetermittendum pro Heredem veteres posuisse Herem Naeuius Gymnastico: Atque meis bonis omnibus ego te herem fadiam. Accius Didascalicon lib. 1.

Sapientiae inuictae gratia,
Atque honoris gratia patera herem mactauit aurea.

Mutilatio ista coniectioni viam aperit, olim vt fuerint Haeredes, [gap: Greek word(s)] Capientes, Consortes. Exqua Origine Consuetudo vocalem priorem detriuerit. Silburgius Notis ad Leges XII. id etiam notauit. Inscriptionum facies non vna. Romae ad Quirinalem:

MARCVS. ADVOCATVS. ERES. ET AMICVS. BENEMERENTI FECIT

Ibidem in Agne alpere:

HEREDES. PATRI. INNOCENTISSIMO

Romae in Lateranensi:

L. CAECINAE. SYMPHORO SO. HAEREDES

Diphthongo gaudet Iouianus Pontanus. Iurisconsultorum cuneus aliorsum fertur, Cuiacius lib. 5. Obser. c. 10. Cassiodorus, Taurelius, alij.

HERENNIVS duobus NN, Lapides Capitolini, alijque, item duo Nummi argontei


page 154, image: s154

Andrcae Lauretani, et alius Alexandri Toti.

HERMAGORA, AENEA, ANCHISA in prima positione scripserunt Antiqui, Quintilianus lib. 1. cap. 5.

HERODES. Sic antiqui Libri. Graeci omnes [gap: Greek word(s)] Ab eis disiungitur Plutarchus in Crasso [gap: Greek word(s)] Hyrodes. V. Orodae.

HESYCHIVS, [gap: Greek word(s)] Augustino aequalis, Salonitanus Episcopus: [gap: Greek word(s)] Isychius Gregorio M. aequalis, Episcopus Hierosoly mitanus, et scriptor Latinus. Editioni eius est Isychius. Verum scriptio primum constituta, lectissima est: esto pluribus nomen conuemat. Nec plura opus, Esythius Trithemio Presbyter Hicrosolymitanus, et Monachus Gregorij Nazienzeni auditor, [gap: Greek word(s)]

HESEBON sacrae literae. [gap: Greek word(s)] Seniores leniter [gap: Greek word(s)] [gap: Hebrew words] .

HESTIAEA per E, ac per I Histiaea. Euboeae vrbs: Homero in Catalogo [gap: Greek word(s)] Ioniae Hestiea dumtaxat vtrobique per E simplum, Stephanus de Vrbibus.

HETRVRIA extra biuocalem: Spiritum poscit Originatio, quasi [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] Romae enim finis antea vnam tantum Tiberis ripam tenebat, inquit Isidorus lib. 14. Orig. cap. a. Accedit Strabo lib. 5. [gap: Greek word(s)] Etrusci advsque Tiberim, quidquid erat campi, tenebant. Plin. l. 3. c. 5. de Tiberi: Etruriam ab Vmbris, ac Sabinis, mox citra XIII. M. pass. vrbis Veientem agrum a Crustumino, dein Fidenatem, Latinumque a Vaticano dirimens. Biuocalis principio vocis olim posita priden euiluit: etsi Hermolaus Barbarus in 3. lib. Plinij cap. 15. nomen ducat [gap: Greek word(s)] quod auguriorum peritia famam elsent adepti, Aetruscos reatur appellatos. Hermolaum sequitur Ant. Augustinus Dialogo X. Antiquitatum. Idem nihilominus in lib. 5. cap. 27. per E solum primam scribendam praecipit contra Originem, quam simplicius ab Etrusco principe transcribit Isidorus. Aen. 8.

Ergo omnis furijs surrexit Etruria iustis,

Alibique --- Campis insedit Etruscis.

Strabo: [gap: Greek word(s)] Dionysius Halicarnasseus lib. [gap: Greek word(s)] A regione, quam inhabitabant, Etruria appellata, Etruscos vocant incolas. Spiritum ergo ab Origine debitum consensu excluserunt Libri veteres, Lapides Capitoloni, alijque, ac Nummi. I ad Manutium, i ad Gruteri Thesaurum, i ad Dionysium Halic. lib. 1.

HEVILA verus Editio Romana Bibliorum. Philo lib. 1. Allegoriarum, [gap: Greek word(s)] Interpretes lib. 1. Reg. c. 15. Conformius id Hebraeis, Chaldaeisque, quam Euila negato Spiritu.

HIBERNVS, vtpote ab Hiems (de quo mox) I Latiari. Eaque causa adspiratur. Adspirant etiam Phocas lib. de Adspiratione, et Adamantius Martyrius figurans ex Imber. Quasi vero Imber, Vmbriue inchoata sint a Flatu.

HIBERVS aspere scribi praecipit Phocas lib. de Adspiratione. Sic habet Vibius Sequester lib. de Fluminibus: sic vetus Ausonij liber: sic Nummorum nonnulli: sic Pandectae Florentinae, vt Pandectae sint. Pontacus ad Eusebij Chronica Spiritum interlidere non ausus: eum attribuit Ruffb, Ammiano, Velleio, Spartiano, Tacito: ausimne librariorum erratis eum arrogare? Certe Graeci consensu leniter scribunt. Nonnus [gap: Greek word(s)] --- Dionysius [gap: Greek word(s)] Strabo, alij.

HIBISCVS, IBISCVS, EBISCVS a Libris, et Auctoribus recipit Erythracus. Dioscorides lib. 3. [gap: Greek word(s)] Althaea, quam Ibiscum vocant nonnulli. Idem lib. 6. [gap: Greek word(s)] Athaeae, quam Ebiscum Romani nominant. Non exeamus Virgilij saepto, quibus est: Hoedorumque gregem viridi conpescere hibisco.

HIC, HOC vnico C: non Hicc, non Heic (sexcentis etsi locis ita scripserit Nannius, ac sere Teutones) non Heicc, non Hocc. Veteres Grammatici geminum C C praescribunt. Olim ita fuit: mutationem temporis secuta est mutatio scriptionis. Terentiaus:

Dabo et latentem, sed notandum Creticum:
SOLVS HIC INFLEXIT SENSVS: nam primus et istic
Pes longiorem tertiam dat sillabam.
CC geminum quoniam sermonis regula poscit.

Post pauca: Aut geminum in tali pronomine si fugimus CC.

Spondeus ille non erit, qui talis est.

HOCC ILLVD GERMANA FVIT: sed et: HOCC ERAT ALMA

Iambus ille fiet: iste tribrachus.

Priscianus lib. 13. tradit hasce voces plenas, Hicce, Haecce, Hocce. Vnde vocali quoque sequete per


page 155, image: s155

Synaloephen manentibus duobus CC solebant producere, vt Virgilius:

Hoc erat alma parens ---

Et sic in antiquissimis Codicibus inuenitur bis CC scriptum. Nihilominus Probus in Institutis Artium l. 1. Mutae literae nonem sunt: B. C. D. G. H. K. P. Q. T. Hae omnes praeter C in oratione positae simplices sunt: quoniam C litera duplex in solis dumtaxat pronominibus innenitur, et vna pro duahus consonantibus cedit. Quoniam crassum sonum reddit, ac duplicem, vt: HOC ILLVD GERMANA FVIT, et, PROCH IVPPITER IBIT. Hic ait, et, Hoc erat alma parens. In caeteris antem partibus orationis duplicem non obtinet potestatem. Nam si dicas: Nec trat alma parens. Nec, ait pro vna cedit, et vis illa soni deficit erassioris. Scribit his affinia Victorinus. Capella lib. 3. Sola mutarum Cantecedentem vocalem producit, et pro duplici habetur, vt: Hic, Haec, Hoc. Vnde SOLVS HIC, sine simplex C, sine duplex scribitur, Creticus est. Erythraeus, et alij non Cretico versum metiuntur, sed Dactylo, notantque Hic ter apud Poetam termaximum, corripi, et quod necesse est, Hic scribunt C persolo. Quid ni sequamur molliorem dicendi, scribendique rationem? Ecquis nos iubeat semibarbaros ore duro duplex CC in posteritate vocis efferre? Cur vero C vnicuro vicem duorum legitime non obeat? Deinde Maiius, Peiius, Eiius olim scripta: nunc desita. Item Reij apud Lucretium, Fideij apud alios. Cur non in eo pronomine alterum C vetustas obsoletius factum iuerit? Pierius in secundam Aeneidem nullum ex antiquis Codicibus inuenisse testatur, cui inesset Hocc duplici CC perfectum. Priscianus tamen lib. 12. notat in antiquissimis Codicibus inueniri bis CC Scriptum, et lib. 13. producendae sillabae causam adsignat geminis CC, addito, Scriptorum negligentia praetermisit vnum C. Prisciano idem sentit, docetq Vel. Longus, quibus pugnat Sosipater Charisius, vltimumque Positionis modum producit, cum dictio desinit in consonantem C, qua pars orationis finitur, et excipitur a vocali, vt: HOC ERAT ALMA PARENS. An vero Heic scribendum sit, Vide Volumine 1. scribendumne sit Arteis tract. de Variantia cap. 2.

HIEMSI Latiari, non Graecanico, et P interiuncto careat. Vetusto Latio Y fuit incognitum. Primitus ergo scriptum Huems, post Hiems ciuiliore nota, vt Optimus ex Optumo. Suadet hoc et compositionis ratio, in Bimus, Trimus, Quadrimus, qui binas, trinas, quaternas hiemes fuerit. Nam haec, taliaq. ex Hieme confieri Adamantio credo. P in medio pridem possessione deturbauit Terentius Scaurus, ea scriptione stribliginis accusata, cum nullum eius caeteris in casibus vestigium pareat. Ideo Princeps, Deinceps, Coelebs, P, ac B in prima positione integrantur, quod istae ipsae mutae deprehensae sint in obliquis. Ita saepius, inquam, Scaurus, Papirianus, Caecilius Vindex, Beda, Victorinus. Cassiodorus expressim in Orthographia: Hiems, vt Caecilio videtur, P habere propter M literam non debet, quod satis sine ea litera M sonet: vel quod per omnes casus, ne vestigium quidem illius appareat. Ita Virgilij Codices, quotquot Pierius viderit, et Tullianorum Codicum antiquitas, ac praestantia Victorio adorata, Hiems absque P: etsi cum eo sit in Kalendarij frusto apud Fuluium Vrsinum HIEMPS, et in quibusdam Libris Chirographis densissime. Nec Gifanij super hoc afanias non vidimus. Varroni lib. 5. de LL. ab Hiatu Hiems, cui haerent alij hiantibus auribus, et arrectis. Secedo.

Aestus hiulcat agros, terraeque ardore dehiscunt:

non Hiems, quae terras adstringit hiantes. Super vocis huiusce adspiratione vide Humidus. Addideroper transennam, vti veteribus Schema, Sehemae, similiaque: ita ex [gap: Greek word(s)] obsoletiore foemineo figuratum primitus Hyema, seu Hyemis, ex quo deinde Hiems. A pluuia scilicet, et Hyadum dominatu: sicut ab Imbribus December, Nouember, mensesque deincipes.

HIERAPOLIM per A scripsissem, inquit Pontacus, cum Strabone. lib. 13 Vitruuio lib. 8. Euagrio lib. 1. c. 19 Xiphilino in Traiano, Plinlo lib. 5. c. 23. 26. et l. 4. c. 12. lib. 32. c. 2. Vlpiano lib. 1. de Aqua quotidiana, Hieronymo passim, Eusebio, Cedreno, Photio, et alijs. Quid exspectas, Lector, amplius? quis tam densam grauissimorum Auctorum nubem perrumpat? Non ego: ne sim temerarius. An Pontacus? Pergit: Nisi obseruassem nostrum Eusebium, seu Hieronymum in hoc Chronico sub Olympiade 110. 120. 137. semper scribere consentientibus Libris omnibus Hieropolis, et non Hierapolis: Hieropolitanus, et non Hierapolitanus. Nihilominus in supero torrente mergi, vbi causas habet error honestas, quam vnius ducis perieulum experiri, ex quo non se, non me Pontacus eripiat mihi decretum, certumque est. Coiuerunt nim vnam in societatem recta nomina [gap: Greek word(s)] non obliqua: ideoque inuariata compositum vnum integrant. Proportio iuuat in Neapolis, non Neopolis, Olbiapolis, Sacrauia, Sacrauienses. Diuertit ratio in Nicopolis Metropolis, Persepolis, Adrianopolis, Audomaropolis: hae namque voces hybridae ex obliquo coagmentantur. Vitra quaeris, aut scire fata vetant: ad Consuetudinis dominationem omnia referamus. Cur enim [gap: Greek word(s)] Neque obstat Philo Iudaeus contra


page 156, image: s156

Flaccum: [gap: Greek word(s)] . Hoc enim loco more Graecorum de Ierusalem loquitur, et scribit, itaque illam vocare illi hoc loco visum.

HIERONYMVS cum Sptritu, literaque Pythagorae. Docet ratio compositi [gap: Greek word(s)] , Dialecto O in Y abit. Idque Vsus Latinorum, Graecorum Machab. l. 2. D. Augustini, Clementis, D. Hieronymi, Liuij, Pindari, Pausaniae confirmat. Notat contra Pontacus ad Eusebij Chronicon libros MSS. maximam partem ab eo scribendi modo diuersos ire, hoc est, H. praetermittere, et I Latinorum infulcire in sillabam tertiam. Nolim sequi.

HIEROPHILE, EROPHILE, HEROPHILA sibyllae nomen vnius omnino varianter apud Suidam, Martianum, Lactantium, Solinum, Clementem. Quod primum, Optimum: neque primis vltima cedunt.

HIERVSALEM indoctum vulgus asperat, fauet Apollinarius Psalmo 136.

[gap: Greek word(s)] .

Blandiuntur Graeci Antinupolis, Hierupoa, exemplo, quasi sit [gap: Greek word(s)] , Sacri, seu Sancti ciuitas Salem. Sed contra Originem male tornatam vocem vernaculae suae linguae adaptarunt. Qui Iudaeama limine consalucarunt, sciunt interpretamentum vocis esse Visionem pacis, ita Gregorio M. hom. 2. in Ezechielem interpretante, D. Hieronymo epissola ad Marcellam, Niceta in Nazianz. D. Ambrosij in epist. ad Rom. c. 10. D. August. tom. 4. c. 20. de Catechissandis Rudibus: Ierusalem dicitur, quod verbum est Hebraeum, et interpretatur Visio pacis. Ergo Flatum remittes. Marchantij Minoritae agellus macrior fuisset, nisi hoc stercore pinguesceret, Hierufalem Scripto.

HIEROSOLYMIS alia inest ratio. Nam cum Solymorum appellationem vetus frequentet historia, sitque totius orbis olim metropolis rerum sacrarum pretio, compositione nata sunt Hierosolyma Q. Calabro non incognita, vide sis Notas ad eum nostras ibi:

[gap: Greek word(s)] ---

Iosephus lib. 1. c. 11. [gap: Greek word(s)] .

HIETO cum Eab Hio figurat Diomedes lib. 1. Hiato per A est Exemplaribus Laberij in Tauro: Hiatantur fores. Post idem Diomedes disertim: Hietare, et Hiatare veteres dixerunt. Cn. Attius 20. Iliados: Ille hiatans herbam moribundo ore. Caecilius: Sequere me tu, qui mihi oscitans, hietansque restat.

HILARVS Iadspirato, Libri, Lapides, Graecia. Quis ambigit? Plautus Mostell. Hilarus est frustra istic homo. Vsitatius in Hilaris, I vltimat. Terent. Scaurus in Orthographia. Horat.

Oderunt hilarem tristes, tristemque ioeosi.

HILERDA, vt Hilarus Scribit Phocas. Diuertunt editi Libri omnes Ausonij, Vibij Sequestri, Silij, Lucani, Caesaris, Strabonis, Graecorum. Silius:

Nec quae Dardanios post vtdit Ilerda furores.

Caesarde Bello Ciuili: Explicitius videbatur ad Ilerdam renerti. Plin. lib. 3. c. 3. Ilerdenses, Surdnum gentis. Adamantius, et Eutyches leuigant.

HIMANTOPODES, quaqua significantia asperata primore. Plin. l. 5. c. 8. Aegipanas semiferos, et Blemmyas, et Gamphasantas, et Satyros, et Himantopodas. Ibidem: Himantopodes loripedes quidam, quibas serpendo ingredi natura est. Graecis [gap: Greek word(s)] vnde [gap: Greek word(s)] .

HIMERA Siciliae fluuius ex [gap: Greek word(s)] aspero recte apud Thucydidem l. 6. et Diodorum. Quos apud I simplex rectissime Inscriptione veteri suffragante; IMERAI[?]N. Ita Silius, Solinus, vitio solemni scribitur Y Graiorum. Vitio quoque apud Antigonum [gap: Greek word(s)] per H, esto Graeci scribant etiam [gap: Greek word(s)] : vitio apud Polybium [gap: Greek word(s)] .

HINNVS, HINNVLVS, [gap: Greek word(s)] densiore Spiritu, et duabus consonis. Cum sit exequo, et asina, sortitura matre figuram, a patre, cuius est Hinnire, nomen. Columella lib. 6. c. 35. Qui ex equo, et asina concepti generantur: quamnis a patre nomen traxerint, quod Hinni dicantur. Codices deprauati, quibus altera defit.

HIPPEGVS, HIPPAGVS recte. [gap: Greek word(s)] . Hippaginem vocant alij, alij Hippagogum. [gap: Greek word(s)] enim nauis est, qua Aguntur, scu portantur, equi. Non possum probare Herraolaum reponentem Hipagum P vnico. Scelerata exemplaria offerunt nobis Hypagus per literam Pythagoricam.

HIPPO. HIPPONA. Prius tritissimum, et recte: apud Hipponam legas Isidori lib. 1. Originum c. 36.

HIPPODAME, HIPPODAMIA. Georg. 3. Maro:

Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno.


page 157, image: s157

Alterum vbiuis: in Aeliano, Suida, Poetis.

HIRCVS. Antiquioribus Hirquus, In Virgilij Palaemone eadem vox:

--- Aduersa tuentibus hirquis

scribitur in oblongo Pierij Codice, itaque a nonnullis receptum ait Seruius: Romanus vero, et alter perantiquus cum Mediceo: Hircis; atque ita in Longobardico. Ircis olim spiritu defectum fuit. Firquus Fabio, l. 1. et Varroni lib. 4. de LL.

HIRNEA Catoni de RR. c. 81. Cirnea Plauto in Amphitruone.

HIRQVITALLVS aspere Festo, ac Censorino. Hoc Origo ab Hirquo poscit, et gallaturientis vox asperior.

HIRTIVS cum T, Libri, Lapides, Nummi, Graecorum Consuetudo, et Latinorum. Origo flagitat ab Hirto. Qui ab Hirco Hircius scribunt, reddant commenti causam.

HISCE tertio, ac sexto casu pluratiuis. Hisce etiam primo casu eiusdem numeri scriptum arbitratur Priscianus lib. 12. hisce in locis Terentij:

Hisce arbitrantur nunc hoc munere fuam esse Thaidem.

Plauti: Hisce antem inter se confinxerunt dolum.

In quo videntur Euphoniae causa S interposuisse veteres, inquit Priscianus.

HISCO sillabis duabus. Cato sillaba mactauit vocem, Hiasco: aut potius primigenium vsurpauit. Alij ex [gap: Greek word(s)] .

HISMAEL perperam, et aduersante Origine Iudaica asperatur. Ismael probe.

HISPALIS adsibilatur rectius. Plinio, Silioque concisius Hispal. Arrias Montanus: Hispalis nomen Phoenicum est ex Spila, seu Spala deflexum, quod planitiem. siue virentem regionem significat. A Graecis addita est Adspiratio. Haec ille, nec sine admiratione nostra. Philostraro l. 5. de Vita Apollonij: [gap: Greek word(s)] . Ptolemaeo [gap: Greek word(s)] leniter. Silij Exemplaria non nulla Ispal praeferunt.

Alia l. 3. --- Alternis aestibus Hispal.

Brulius Praefatione in Isidorum Hispalensem: Spala vero. et Spalensis suppressa prima sillaba pro Hispalis, et Hispalensis in vetussissimis MSS. Codicibus, atque etiam in alijs impressis passim legitur.

HISPANIA quatuor sillabis H, et Iprimam absoluentibus sillabam creberrime, ac rectissime. Nihilominus in D. Pauli epistola ad Rom. c. 15. v. 23. 24 [gap: Greek word(s)] legimus: item in D. Chrysost. commentario. SS geminare, videtur barbaricum. Inscriptio Romae in aedibus Alexandri Panellae:

D. M M. VLPIO ARACINTHO. RE[?]IA HSSPANO. P. PRIM NATIONE. PALANTI NVS. PVGNAVIT IMP. XI. XXXIIII.

HISTER adspirat Terentianus:

Vna nam spiramen addit omnibus vocalibus,
Hasta quando, et Hedera dicis, Hister, Hospes, atque Humus.

Item Eutyches. Spoleti Epigramma:

P. MARCIVS. P. F. HISTER

Alias etiam idem cognomen aspere. Mitius alij.

HISTRIA cum multo Spiritu. Vnde et Histriones Festo. Cum Spiritu Eusebij Codices septem, tresVaticani, tresalij Chirographi, et Antoninus teste Pontaco. Spiritum tamen respuunt Marmora, Librique quamplurimi. Dioscorides l. 1. c. 7 [gap: Greek word(s)] leniter: Graeci caeteri: Sophocles Niobe: [gap: Greek word(s)] et Lucianus, vbi de Dipsadibus. Ita Ammianus lib. 14. Plin. l. 3. c. 5 Strabo, Ptolemaeus, Zonaras. Neapoli Epigramma turpicule:

HYSTRIAE PRAETECTO ANNONAE

HOEDVS, non Haedus: etsi diphthongo principali esse antiquis plerisque Virgilij Codicibus per AE Pierius affirmet: alijsque ab [gap: Greek word(s)] deriuent, inquit ille: Vsus enim Oe recepit. Tantundem Erythraeus. Adspirationem necessariam docet Terentius Scaurus in


page 158, image: s158

Orthographia: Quoniam apud antiquos Foedus sit dictus, et vbi illi F literam posuerunt, nos H substituimus. Illi Fordeum, nos Hordeum: illi Fariolum, nos Hariolum. Eam quoque praescribit Eutyches lib. de Adspiratione, Fabius l. 1. c. 5. veteri quoque scribendi ratione repraesentata: Oedos, Ircos absque Spiritu. Eodem modo Hoedillus Plauti, Hoedilia, Horatij: V. Foedus, quod ab Hoedo est: Faedus autem ecquis scripsit?

HOETYCHIVS cum apud Homerum vertit interpres, dormitabat. Dissipatis enim voculis scribitur --- [gap: Greek word(s)] . Vertendum fuerat: Quod ei fecerat Tychins labore suo.

HIPPOE insula per Oe in vltima Plin. l. 5. c. 29. Non Hippees, non Hippeis, quod Pintiano visum: non Hippi, quod perperam vulgo scribunt. Est et cancrorum genus Hippoe eidem Plinio lib. 9. c. 31. Sic apud eundem l. 5. c. 31. Gelgoe, et c. 29 Colpoe, non Colpae. Lib. 6. c. 5. Cronnoe. Lib. 6. c. 6. Cephoe Hermolao potius est, quam Cepi. Lib. 37. c. 7. Boloe, non Boli, gemmae genus. Sic Dioscoroe Tullio lib. 3. de Natura D. Festo Arctoe duae, et Demoe propagis. Antiquitas Oloe pro Ili, seu Illi in L. Regia: alia pariformia Vol. 1. persecuti sumus.

HOLVS, HOLERA, aspere Festus, Eutyches, Nonius, antiqui Calendarij fragmentum in aedibusCapranicorum, Manutius. Origo indicatur a Marone, aut alio quo docto, et antiquo Poeta de Hortulo:

Holus suane, multiplex herbae genus.

Ex Graeco [gap: Greek word(s)] , Holus: vt Panis ex [gap: Greek word(s)] . Futilis adsignatur Origo ab Isidoro lib. 17. Origin. c. 10. Olus ab Alendo dictum, eo quod primum homines ab oleribus alerentur, antequam fruges, et carnes ederent. Non quod primi homines oleribus solis vsi, quod somniat Cruciger: tunc enim lingua Latina nulla fuit. Non igitur haec esse potest vocabuli causa. Pandactae Florentinae, variae sunt: modo spirant, modo non. Veteres Helus, Helusu pro Holus, Holera, Festus. Inde sunt forte Heluones: Vide antecedentes pagellas. Olus alijj nec male.

HOMINVM tribus sillabis, quantum est hominum, [gap: Greek word(s)] . Apud Salluastium Drusus legit Hominium sillaba auctius. Neque illi res, neque consilium, ant quisquam hominium satis placebat.

HOMVLLVS liquidis congeminantibus, nec aliter. coactum enim est ex Homululus. Lucretius in 3. --- Breuis est hic fructus homullis.

HONOR, HONOS: ONOR olim absque Spiritu ab [gap: Greek word(s)] Multos enim iuuant tergemini honores. Notauit Gellius l. 2. c. 3. scriptum vetenbus Honora pro Onera, Honustum pro Onusto.

HONVS, HONVSTVS aetatis fuit pro Onus, Onustus. Gellius lib. 2. c. 3. Palmerius Spicilegijs, Manutius in Onus.

HORA et [gap: Greek word(s)] . Item absque Spiritu veteris Latij more Ora. In templo S. Pauli via Ostiensi Inscriptio: HIC. REQVIESCIT. IN PACE...

QVI. VIXIT. ANNOS. XXXIII. M... XV. ORAS. SEX. RECESSIT...

HORATIVS spiritose. Ita Dionysij, Plutarchi, Zonarae Exemplaria, Graeca, Liuij, aliorumq. Latinorum. Origo depostulat [gap: Greek word(s)] : sit vt idem, quod Adspectabilis. Marmor Venusiat:

C. OPTIMO. FILIO. HORATIO. LEGATO. XII. COHORTIS. PRIM

HORDEVM aspere ab antiquo Hordus, quod est Grauidus: ex quo et Horda bos, seu Forda. Sic et Fordeum prisci scripsere. Alij Ordeum.

HORMINON, quam Orminum malim, [gap: Greek word(s)]

HORTVSapud antiquos omnis villa dicebatur, quod ibi, qui arma eapere possent, orirentur, Festi vox. Varro, quod in eo oriantur olera, herbae, sata. Ita hiduumuiri, ne mirum sit Ortum priscos scriptitasse. Putarunt alij Hortum adspiratione corroborari. Ita certe est antiquis Codicibus, Saxis literatis, Phocae. Ducunt alij ex [gap: Greek word(s)] . Causa non eos deficit. Ety mologus. [gap: Greek word(s)] . Est enim Hortus cuiusque possessio suo definita, et circumcisa ambitu. Ios. Scaliger ex [gap: Greek word(s)] . Ortum figurat, vt [gap: Greek word(s)] . Decemuiri Romanorum in XII. Tabulis scripsisse videntur cum C Horctum. Nec defit Analogia. Denique Flauius Sosipater: Gracchos, et Hortos, cum adspiratione Consuetudo vfurpauit. Tantundem legas apud Velium Longum tantumnon verbis isdem.



page 159, image: s159

HORTENSIVS est Ciceronis, Macrobijque, Libris cunctis; sexcentis Plinij locis, et: l. 34 c. 8. Hortensius Orator Sphingem Verri reo ablatam. Inscriptionibus multis cum N in vocabuli viscere, et pauculis absque Spiritu. Veronae vna sic habet:

Q. HORTENSIVS. ASIATICVS Burgi in Etruria: Q. ORTENSIVS ASCLEPIADAE

Larabinus in Quintianam scribendum contendit extrito N Hortesius. Iuuari aegre potest: licet obuium sit in Appiano [gap: Greek word(s)] : haec enim scriptura linguae idiomati non indebita. est Ouid.

lib. 2. Trist. Nec minus Hortensi, nec sunt minus improba serui Carmina ---

HOSPES aspere. Vulgi falsum quis dicere solem audeat?

Aspirationem tollit Isidorus lib. 17. c. 10. Originum: Ospes, quod inserat ostijs pedes. Haut placet.

HVDE, HVLE. Stephanus: [gap: Greek word(s)] ... [gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]

HVLCANVS Antiquitas scripsit, Victorinus, Epigrammata quoq. Volkanus cum O, Kofferunt.

HVLCVS aspere Tussianorum Codicum Antiquitas Victorio adorata. Origo, [gap: Greek word(s)] . Vlcus alij antiqui Latij more; idque omnino apud Latinos vsitatius pronunciat Pontacus fidem vndecim Eusebij Codicum secutus. Hesychius: [gap: Greek word(s)] .

HVMERVS. Vmerus Antiquitas. An Humeri quasi [gap: Greek word(s)] : duo membra simul sibi ex aduerso correspondentia?

HVMIDVS adspitant Grammatici consensu: Codices antiqui saepe. Humor, atque Humus similiter. Vtrumque ab [gap: Greek word(s)] . Vmor remisso Flatu scribit Eutyches. [gap: Greek word(s)] . Idem tamen scribit Humus, quod Antiquis fuit Vmus.

HVNNI, HVNI, VNNI. Vide Chunni.

HYALVS, HYELVS. Georg. 4. Carpebant hyali saturo fucata colore.

Inde Hyalina. Ouidij in Metam. Hyale nympha. Helychio: [gap: Greek word(s)] . Prudent. hym. 2. de SS. Petro et Paulo: Tum camuros hyalo insigni varie cucurrit Arcus ---

HYDRVS, HYDRVNTVM, YDRVS, YDRVNTVM, ODRONTVM. Nihil horum adspernabile. Tullius lib. 16. ad Fam, epist. 9. Hydruntum Italiae traijcit. Plin. l. 3. c. 11. Posteritas tandem nouandi auida Spiritum difflauit, legasq. in Aethici Cosmographia Odrontum. Scribitur et Hydrus pro Hydra. Ouidius:

Aut hydro imbutas bis noxiatela sagittas. V. Sipuntum.

HYGINVS, HIGINVS, IGINVS in Codicibus Tranquilli de Viris Ill. varie comperit Vinetus: et in antiquis Veronensium Marmoribus: Hygenus, Hygena,

HYPERMNESTRAde tot modo fratribus vni, Ouidio cum MN. Vaticanum Eusebij absque N. vitio. Dispudet huius metamorphosim nominis persequi.

HYPOCRITA seu rem, seu nomen attendis, vbi non? In Fabio l. 11. c. 3. Andronicum hypocriten. Fr. Welardus ( [gap: Greek word(s)] ) declamator egregius oraculum hoc olim edebat. Hypo, id est, Super, et Crita, siue Chrysa, Area. Et fustuarium euasit?

HYPSAS, non Hyspas, Siciliae fluuius. Ante correctionem nostram mendo inqmnatae erant Silij Iralici editiones. Inscriptionib. non paucis HYPSAEVS.

HYPSEVS etiam Asopi F. Cum Spiritu.

HYPSITYLLA, non Ipsitilla, nec Hospitilla. Catullus:

Amabo meadulcis Hypsitylla.

HYRCANVS cum Y Graiorum. Maro in septimo:

Hyreanisue, Arabisue parant ---

Ouid. de Ponto saepissime, Claudianus, Punius Solinus. [gap: Greek word(s)] Herodoto lib. 7. Diodoro, Plutarcho. [gap: Greek word(s)] plus vna sillaba in Cyri Paedia ab H. Stephano.

HYSSOPVS congeminantibus sigmatibus rectissime ex vulgi Consuetudine. Etymologicon: [gap: Greek word(s)] ... [gap: Greek word(s)] . Exemit Hesychius [gap: Greek word(s)]

Exemit Macer: Est hysopumsiccum, calidumque, et tertius illi

Est in vtroque gradus --- Tam id opinor rede, quam secundam non tetendit. D. Chrys. in 19 Ioannis c. et sigmata multiplicauit, et Hyssopum scribi posse indicat scripto: [gap: Greek word(s)] . Quod apud S. Euangelistam pro [gap: Greek word(s)] Camerarius rescribat [gap: Greek word(s)] , vel ab ipsis heterodoxis repudiatur, vt diuinator.

HYSTASPIS cum Spiritu, cum Y Graeco: modo hoc, modo alterum quibusdam abesse Eusebij Libris testatur Pontacus. Erratum!



page 160, image: s160

ANTONIO SANDERO SCHOLASTICO.

IRATAS mihi Musas verear, ANTONI SANDERE, si te tacitum, aut insalutatum relinquam. Eorum enim, qui Helicona colunt, ecquis tecum hodie facilitate componendus, aut felicitate? Grande alius dicat Epos: idem te thyrsus agit. Sunt, quos Elegi iuuent? Eos ad inendem tuam pauci tornent. Phaleuci quem deliniunt? Eos in numerato habes. Quid patrium solum loquar? Abunde illi, vti par est, ortu tuo debes: plus illa tibi, quam a verum gestarum gloria obsolescente, atque ab obliuione vindicas. Magna fortuna Populi Gandensis olim fuit, magnum, et terribile nomen: at quantum, quantum est, magis magisque exquisitissimis scriptis illustras. Quid quod Catholicae Ecclesiae lumina Patres Coccinatos eminentissima meritorum pompa extollis? In tanta diuitiarum abundantia, honorum affluentia, adulatorum legionibus non in auia trabi, non turgescere, non frangirarum est, sanctum, ac diuinum quiddam est. Sanctuudinem sacris istis verticibus non illinis penicillo blandiente: ea orbis gloriatur vniuersus, ac depraedicat. Vixdum primorem, aut alteram Decadem exierant oculi, cum miris modis ea lectione se ad virtutis imitationem commouerit atque inflammari serio mihi amicissimum caput affirmaret. His igitur virtutum, sanctimomae, doctrinaeque exemplis, quae in Patribus Conchyliatis illustrissima relucent, quisquis excitatior vltra se prouebet, hoc vni SANDERO acceptum referet. Praeclare, vt adsulet, Simeon Metaphrastes in vita S. Chrysostomi: [gap: Greek word(s)] : Solet enim quodammodo illustrium, et magnatum in melius, aut deterius mutatio ad aemulandum multitudini occasionem afferre. In omnibus alijs libellis tuis prolusisti: in posterioribus monimentis mundum sapientiae, ac virtutum praeceptionibus informasti. Quas ob res trepidantius ad te mea veniunt. Ignosce tamen, ac simul, velim in Orthographicis meis haec trutines. Inchoabis ab Eano: inde ad Iapidas, Iapygas transibis. Idacam picem ne tange: Ideam suspice, idumen longe odorare. Idus cum I. Caesare ne curaueris, nec Imberbos, si Imperiossi erunt, aut Improli, aut Inartes, aut Inermi: ne tales Infelicent. Sin aliter Interneciuum bellum tibi oborietur. Intyba, sicui rident: Inuedus ne sis. Iouis ita iussit missa coelitus Eride. Tandem in Itio portu conquiesces, ac Iubdabis: ego tecum, si probas, velim.



page 161, image: s161

TRACTATVS NONVS. I

IAETENSES biuocali Plinij l. 3. c. 8. Apud Stephanum [gap: Greek word(s)] : et in Sicilia [gap: Greek word(s)] . Silij lib. 14. Librorum constantia absque biuocali letas per E.

IACETANI populi, non Lacetani. Strabo enim, et Ptolemaeus [gap: Greek word(s)] nominant. V. Sedetani.

IAM DVDVM dubio procul dispescuit Priscianus scribens in id: At regnia graui iam dudum saucia pectus. Licet compelcere.

IANVS, EANVS scriptum testatur Macrobius l. 1. Satur. c. 9. euoluitquecausam, et Originem: Ianumque ab cundo dictum, quod mundus semper cat, dum inorbemvoluitur, et ex se motum faciens in se refertur. Vnde Cornificius Etyiuorum lib. 3. Cicero, inquit, non Ianum, sed Eanum nominat ab cundo. En tibi Ciceronem lib. 2. de Natura D. Cumque in omnibus rebus vim haberent maximam prima, et extrema, principem in sacrificando lanum esse volaerunt, quod ab Eundo nomen est ductum: ex quo transitiones peruiae lani, fortsque in liminibus aedium prittatarum lanuae, Haec ille.

IAPIDES, IAPVDES, IAPODES. Primulum scribitur Epitoma Liuij lib. 59. C. Sempronius Cos. contra lapidas primo male rem gessit. Secundum vsupant Capitolini Triumphi:

DE. IAPVDIBVS. K. OCT

[gap: Greek word(s)] , Stephanus, et Graeci. Etsi ex Codicibus Romano, ac Mediceo legat Pierius:

--- Iapygis arua Timaui.

Etsi Hecataeus duas ponit Ia pygias, vnam in Apulia. de qua Plinius lib. 3. c. 16. dictam a Daeda filio, et alteram in Illyrico, de qua Plinius eodem libro cap. 21. Tedanium, quo finitur lapidia. Recte. Nam Antenor Aeneide prima potuit Illyricos penetrare sinus... et fontem superare timaui. Quare Iapidis arua Timaui rectius scribatur. To Iapygis Seruio displicet: Iapidis vicinae adserunt Alpes, et Norica castra. Neque illectum mihi illud Aeneid. 8. Iapyge ferri: neque [gap: Greek word(s)] Equo venator Iapyge fertur. [gap: Greek word(s)] .

IBVSdinumerum stipendium, Plautus in Milite pro Iis scripsit.

IBYCVSvt perut vindex fuit altiuolans grus, Ausonius ita recte per Y. Ita in Platonis Parmenide. Suidas: [gap: Greek word(s)] . Cicero 4. Tuscul. Pausanias 2. lib. [gap: Greek word(s)] : an recte minuseulo? Deterius Hibycus.

ICCIRCO, quam Idcirco mauelim, vt: Accio, Accanto, Accudo. In quibus ea Euphoniae studio inueterauit scriptio. Sequor Manutium, et 1. Scaligerura ita perpetim in libris de Causis L L. inque Exercitationibus scribentes. Saxis, et Codicibus quibusdam aliterinest. Hotomanus nunc Ideirco cum D, nunc cum C scribit Iccireo. V. Nequicquam, Quidquid.

IDAEA cum additur magnae Matri Deum aut Dianae, peculiarem scriptionem sortitur. Sic et Tibullus Idaeos vertices, Maro Idaeas filnas, Idacos modos Ouidius, Plinius lib. 4, cap. 20. Asia picem Idaeam maxime probat. Idem lib. 37. cap. 10. Idaci Dastyli in creta ferreo color pollicem


page 162, image: s162

humanum exprimunt. Ida, [gap: Greek word(s)] primigenjum est. Adiectiua porro a nominibus primi flexus figurata, Ae diphthongo charaxantur; sin a secundo flexu flectantur, E Graecisest, Latinis E, vel 1. V. Aetherius, Idumaeus infra.

IDEA pro Forma, Imagine, vel Exemplari, quo frequentissime Plato, ac Theologi vtuntur, nulla diphthongo. Quare ad Coronam Mysticam perperam attexitur:

Seque fruens idaea boni ---

Ac ne cu i scriptoris Auctoritas fraudi sit, tres illae sillabae breuiusculae sunt, duas longat, mediam contrahit. Ita triplex podagra pedes torquet. Ratio: [gap: Greek word(s)] quidem: at in voce deminutiua, diphthongi prior pars in primore sillaba defluit vsitata omnium Consuetudine seribeatium. Item a secunda sede exulat diphthongus omnis. Pollux in Propylaeo operis: [gap: Greek word(s)] . Sic Dionysius ab Ario pago, Pindarus, Graeci vniuersi: neque sunt Latini diuersi.

IDEM, IIDEM pluratiuo numero vtrumque recte. Sic Isdem pro Iisdem. Ouidius lib. 3. Trist. Eleg. 1.

Isdem sub dominis adspiciare domus.

Consule Lipsium lib. 3. Variar. c. 29. V. Eisdem.

IDENTIDEM per N priore loco scribendum est: licet sit ab Idem idem compositum inquit Beda.

IDVME, IDVMAEI, Lucanus lib. 3.

--- Arbusto palmaram diues Idume.

Silius Italicus: Cypron Idumaeas referat de Pallade palmas.

Martial. l. 10. Epigr. 50. Ex Idume autem Idumaei nati; ideoque diphthongus, vti proxime docebarous, poscitur. Sienim ortus esset ab Edom, vel Edomus, fieret Edomius, vel Edomuus persola vocali. Vti autem [gap: Greek word(s)] scribitur Edom: sic aeque crebro Idume: vtrumque firmauit Consuetudo. Sed et Sunius Arabic [?] 4. agnoscit E' [gap: Greek word(s)] . Stephanus hausit ex Genesi, aut Genesews lectore haec: l' [gap: Greek word(s)] : Idumaei, gens Hebraeorum ab Adoma. Adoma namque Iudacirubrum vocant, eo quod rufam eseam fratri cedens, primogeniti iura accepit alter. Iosephus lib. 1. Antiq. [gap: Greek word(s)] , seu Rusum vertit.

IDVME, inquam, V secundam iure quamoptimo sedem obtinente: licet veteres Valerij Flacci Codices per I praererant: licet ijs Carrion adhacrendum censeat. Attexo ex ijsdem fontibus Adam, Edom eadem.

IDVS simplici vocali I, quaecumque fuat Origo: siue a Videndo, siue ab Iduando, siue [gap: Greek word(s)] , siue ab [gap: Greek word(s)] , quam Originis dubitatae congeriem videre est apud Macrobium lib. 1. c. 15. Saturnal. Miror, cur Andr. Brabantus dicat [gap: Greek word(s)] esse videre: cum supra Macrobius, semperque Homerus pro Videre [gap: Greek word(s)] posuerit: notumque ex Theocrito vel intriuijs, [gap: Greek word(s)] ---Interprete Marone; Vt vidi, vt perij. Rhotius, et Andreas scribunt biuocali Eidus, cuiod Inscriptionum, opinor, aliquae sic se habeant, Est. Verum exoletam El diphthongum satis perspicue. Vol. 1. demonstratum est, ac I porrectum etiam substitutum de Prisciani, ac melius opinantium lententia.

IECINORIS, quam Iocinoris velim. Veteres etiam Iecineris vtrobique per E. Iecur primigenium est: non Iocur. Apud Plin. lib. 37. c. 10. Oculorum, et iocincrum mediana legitur per O in prima, per E in tertia. At istae duae vocales alternant sese. Hesychius: E [gap: Greek word(s)] . Latini: Pigneris, Pignoris.

IENTACVLVM primore sillaba vocali secunda. Fit enim ex Iento, Ieutaeulum, vt ex Habito, Habitaculum, ex Vmbro Vmbraculum. Iento porrooeapalo [gap: Greek word(s)] , ab Itu: capitur enim id cibi rei gerendae causa. Apud Isidorum lib. 20. Orig. c. 2. erratum fortuitu obiectum per A Iantacutum, pro rosa sunt dissuauiati, et in Festi, ac Pauli Libris melioribus ita vociferantur esse. [gap: Greek word(s)] , Carbones loco thesauri.

ILICETignis edax alta ad fastigia vento Voluitur Aen. 2. Sic vnico L omne gen scriptores. At Priscianus lib. 4. gemino. Nec eum coniectura destituit. Putat enim concisione Illic cum Accentu circumflexo scribi: sicut Isticce, Istic. Hoc ei largiatur, qui volet.

ILLI, non Illei. Vide Antiquus.

ILLIC absque Flatu: non Illhic, Phocas lib. de Adspiratione, Libri veteres, Virgilius Carpenlis, 1. Scaliger de LL. Illa, Illac leniter: sic Illi, illic. Vide Vol. 1. quae de veterum Orthoraphia sunt notata.



page 163, image: s163

ILLICO vdis geminantibus. Quasi In loco, quod sequentibus adstruitur. Terent. Adelphis: Otiose nunc iam illico consiste. Plautus Bacchidibus: Vlyssem audiui fuisse acrumnosissimum, qui annis viginti errans a patria abfuit: verum hic adolescens multo Vlyssem anteit, qui illico errat intra muros ciuicos. Idem. Insto illico. Geminos Plautiloco insigniuit Charisius lib. 2. At Pandectae Florentinae vnico L, vt, Vilicus, Vilica.

ILLO potius, quam Illuc, Marius Victorinus in Orthographia. Pete Aduerbia vetetom Vol. 1.

ILLVSTRIS duobus LL. Si M. Scauri, Prisciani, Seruij Exempla insecutus, Illustris, Iludo, irradio, Immansuetus, et consimilia eodem modo scripsero, non multum mihi largiri videbor, si alios diuerso progressos itinere, errare prorsus libere dixero, et Poetis, ac Rhetoribus iniurios esse. Idem mecum sensit Camerarius in Plautum, Manutius in Orthographia. Inscriptiones crebriuscule Inlustris cum N. Romaein Bali marmorca:

ANICIAE. FALTONIAE. IN LVSTRISSIMAE. ET. SANCTISSIMMAE Victori Giselino scribenti in Prudentij librum primum contra Symmachum ridet ea scriptio.

ILLYRII passim. Demosthenes Olynth, i. [gap: Greek word(s)] . Ouid. l. 2. Trist. Illyris ora. Illurij per V in vetustis Fastorum tabulis.

ILLVTIBILIS in Plauti Menaech mis scribunt hi, Inlutibilis alij. Sua cuiquesponsa.

IM pro Eum scriptitabant prisci, Macrob. l. 1. Satur. c. Glossae veteres: Im, [gap: Greek word(s)] . Eaedem: Im, Eum, [gap: Greek word(s)] .

IMBER, ex [gap: Greek word(s)] ubsque H Festus, Virgilius Carpensis, Libri veteres. Carrion in Val. Flaccum testatur omnibus Libris veteribus esse per Ymber. [gap: Greek word(s)] profecto, vt ex [gap: Greek word(s)] , vnde Synonyma, Homonyma. At huiusce Dialecti vires prosternit Consuetudo, quae ne quidem in Vmbris Pythagorae literam patitur consistere.

IMBERBVS per V in summa sillaba, non Imberbis, scribendum praecipit Charisius nixus Auctoritate Varroni de Actionibus Scenicis, vbi: Imberbi iuuenes. Sed et Cicero Imberbum protulit, non Imberbem. Kalendae Ianuariae de lege Agraria: Imberba iuuentute. Titas histor. lib. 18. Imberbi vulgariter. Verum et per I scribi fas Auctoritate Hotatij: Imberbis iuuenis. Item:

Imberbes didicere pudet perdenda fateri.

Incertus Auctor Beda vulgo habitus eadem Charisio tradit addito Imberbis singulariter.

IMFICIT. V. Comfert.

IMMANIS, et Immunis per M exeunte sillabapriore. Carrion in Flaccum per N vtrumque legit. et offert. Repellitur a Fabio l. 1. c. 7. Et immumis illud N, quod Veritas exigit, sequentis sillabae sono victum M gemina commutatur.

IMMENSVS simili modo per M. At Romae vetus Inscriptio per N:

EGESTIS. INMENSIS. RVDERIBVS

IMMO duplicato M, Libri veteres, Virgilius Carpensis, Manutius, Becmanus in Originibus. Nonnulli Immus, vt Summus, vt [gap: Greek word(s)] eo integriusseiuentur. Alij, nec indocti, Imo: mihique praeplacet.

IMMVSTVLVS, ales exgenere aquilarum, inquit Festus. Glossarium: Immnsulus, [gap: Greek word(s)] , absque T. Item Gloss. Inemustulus, [gap: Greek word(s)] . Et Festo est inverbo oscines: Immissulus per I in secunda sede. Immussulus duobus sigmatibus Arnobij lib. 2. Vbi vide Steuuechij notam a nostra diuertentem.

IMPAR per M scribi debet, inquit Beda in Orthographia. Nouatores iugulat, quibus N acceptius.

IMPAVIDVMferient ruinae recte per Mapud Horatium. Firmat Consuetudo. Nouitas viam affectat, vt per N pingat.

IMPELLO, IMPLVO, IMPIO, ac similia per M: quarouis Libri nonnulli N repraesentent. V. Immanis.

IMPERIOSVS vnico S. Ridicularia sit Analogia, Odiossus, Speciossus, Formossus, Pecuniossus, alia sexcenta congeri queunt, quorum pronunciatio sit oris ferrei. At Pierius N veteribus arrogat. Venio subsidio vel inuitus. In triumpho Romanorum:

NLIVS. L. F. A. N. INPERIOSSVS. TORQVAT. A. CDXIII Legas et Inperium cum N in Tabula aenea de iudicijs apud Sigonium, et Ful. Vrsinum. An cum Pierius id scriptionis Antiquo Latio arrogat, Nouo derogat?

IMPERTIRET quodam Ciceronis loco scribit Hotomanus per E: alioper A. Dispertiebat etiam cum E Becmanus. Impertit e Lucillio Nonius. In Suetonij Nerone Impertuit Casaubonus. Scripta per A seculo imputantur agrestiori, vt Inars pro Iners: politiora sunt per E.


page 164, image: s164

SimiJiforma, Bipertita, Tripertita, Quadripertita: sunto alijs per A. V. Dispartio.

IMPLORATO, Veteres Endoplorato, Festus.

IMPROLIS, non per N quae Victorini doctrina est. Improles enim est, qui nondum vir est, inquit. Item Improlus Festo. Glossae: Improles, [gap: Greek word(s)] .

INARS, [gap: Greek word(s)] , Iners, vett. Glossae. Rudioris seculi, si quod tale fuit, seriptio.

INARIME. Vide Auctoritas in Canonibus Vol. 1.

INCAEDVVS Fastor. 2. [gap: Greek word(s)] 3. Eleg. I. Subest ratio Compositionis a Caeduus, non a Caedo. Quare minus probantur, qui superis in locis scribunt Inciduus.

INCALFACIT Ouidio tritum est. Alij interiuncto E Incalefacio, vt Percalefacio. Etecce tibi Val. Max. l. 9. c. 12 Percalfacto cubiculo. Vide Caldus.

INCESTVS, INCESTO extra diphthongum, quaecunque fuat Origo, quaecunque significantia: etiam in bis. Claudian. l. 2. de Raptu:

Audes tartarcis mundum incestare quadrigis?

Thebaidos 11. Incestare diem. Syluarum 5. Quas incestanimumras. Aen. 6.

--- Totamque incestat funere classem.

Beda: Incestum scribendum est: licet veniat ab Incasto. Antiqui autem, inquit, Mar. Victorinus in lib. i. Rhet. Ciceronis quemcumque hominum coitum, incestum appellabant. Ergo Incestus non est a Cesto Veneris, vt is notetur, qui sine cesto, id est, sollennitate, et legibus coniugij id patrat,

Vt voluere Nannius, et Andr. Valerius angusti oris homines. Incastus vero scribitur in Lexico Graeco L. Cyrilli nomine: [gap: Greek word(s)] , Incastus, Castus autem [gap: Greek word(s)] : quia Castitas animi, corporisque singulare est ornamentum.

INCOEPI binocali a vetere Coepio. Vnde Terentius in Adelphis: Priusolfecissem, quam illo quicquam coeperet. Sic Aldus Manutius. Plaut. Menaech. Neque pugnas, neque litis coepio. Caecilius Hypobolimaco: Nane coepiam. Incepi ab Incipio: ex quo Incepta per E vocalem praecipit scribi incertus Auctor, vulgo Beda de Orthogr. Vide Coepi, Capio, et olim Coepio, vti prodictum. apriore Incepi: ab altero Incoepi diphthongo: Capio fuit etiam Incipio, et Aristoteli [gap: Greek word(s)] , Capiendum, Sumendum, Incipiendum est non infrequenter.

INCOHO Verrius Flaccus, Tranquillus, Pontanus lib. 2. de Ad spiratione, Valla, Erythraeus in Virgilium scribunt, a Cahum, quo apud veteres Mundus significabatur: aut a Cahos Aeoliensium more hiasum collidentium sese vocalium sibilo compescentium (quod et Latij Patribus antiquioribus visum faciendum in Cohors, Mihi, Nihil, Vehemens, Prehendo) et principi consonanti adimentium, vt fit in Cado, et Cadus a [gap: Greek word(s)] : conuexitas enim Cadi ambitiosa in seipsam refugit, caditque. Inscriptio Venusij:

INCOHATAM. A. DIVO. NERVA.

Denique Seruius mox id comprobabit.

INCHOO Festus. Terentius. Scaurus, Seruius, Manutius eorum eorum auctoritate, et Lipidum momentis impulsus. Seruij manus in 3. Georg. Apud Latinos nullum verbum est, quod ante O finalem habeat H, excepto Incoho: quod tamen maiores aliter scribebant adspirationem interponentes duabus vocalibus et dicebant Inchoo. Tria enim habebant nomina in quibus C literam sequeretur adspiratio, Sepulehram, Orchus, Pulcher: e quibus Pulcher tantum hodie recipit adspirationem. Diomedes l. 1. c. 4. Inchoaui, ab Inchoo. Sic dicendum putat Iulius Modestus, quia sit compositum a Chao initiorerum: quod Verrius Flaccus in postrema sillaba adspirandum probauit: Cohum enim apud veteres mundum significat: inde subtractum Inchoare. Gellium adi lib. 2. cap. 3. Eutyches: Inchoo, as, quod a Xow Graeco verbo tradutum. Probus reijcit haec in Catholicis: Quidam putant Inchoare dici, imperitissime.

INCOO nudat omni Spiritu Camerarius.

INCROO nescio quo Saturnio more in Tabula tratrum Arualium, OPERIS. INCROANDI In eadem Arcresilaus, Prilologus pro Archesilaus, Philologus. Eadem obsoleta scribendi ratione Rabonius in Verrinis, qui Prisciano eum Ciceronis allegaoti locum est Habonius. Notauit, cuius in pectore multa antiqua sepnlta, Gruterus.

INCLYTVS, aut etiam Inclutus. Posterior scriptura priorem corroborat, vt Tyrrhenus, Turrenus, Illyrius, Illurius, Lacryma, Lacruma. Cur vero non Y Graiorum scribatur. cum in Gracis vocibus eam vsitatam scribant Terentianus, ac Fabius? Graeca vox satis ipsa suis se prodit elementis, et Seruius Aen. 6. docet: Inclyta Graecorum est: nam [gap: Greek word(s)] , Glorinsum dicunt. Refugiam Gifanij Inclytus? Minime gentium. V. Imber, Lacryma. Syllaba. Rhotij detestor ineptias [gap: Greek word(s)] . Vbi gentium id vocis?

INCREBRESCO, INCREBRVIT tertiam quoq. Sillabam integrante R. Vt enim a


page 165, image: s165

Macer, Niger, Macresco, Nigresco: sic a Creber Crebresco, et Increbresco, Inerebruit. Ita Lambinus locis varijs, ex MSS, vultque scribi Aeneid. 3.

Crebrescunt optatae aurae ---

atque apud Tullium l. 7. ad Trebatium. Ventus increbrescit: cura, vt valeas. Puto ego olim fuisse Crebreo, vt Nigreo, quod minus aduertit Manutius. Tacitus l. 2. Anna. Crebrescit vinere Agripam. Sic per R Andr. Valerius; Passeratius, Hotomanus in 4 et 6. Verrinas Percrebruit. Stewech. Manutius posterius R eximit elumbi ratiuncula fultus. Manutio manum dat Becmanus. Macesco ex. Maceo fit. Percrebruit consimiliter.

INCVRVICERVICVMPECVS. Vnius verbi ambitu continentur filla bae hae omnes Iul. Scaliger c. 89. de Caulis LL. Fabius l. 1. c. 5.

INDIBILISQVEdiu laetus bellare Latinis Silij lib. 16. omnibus fillabis ex I concretis. Similiter apud Liuium Libris 25. 27. 28. Appianus Ibericis, Zonaras tom. 2. Val. Maximus l. 4. c. 3. Idem Polybio lib. 10. dicitur [gap: Greek word(s)] . Barthius exmembranis Oxoniensibus (delatae ipsi erant, opinor, ex Hyperboreis montibus, aut ex insulis Fortunatis) obtrudit nobis Ludibilis pro eo. nos, an se ludos agit? I ad nostras in Silium Notas.

INDIGETARE per E ab Indigete, vt sit nominare. Inde factum, quod [gap: Greek word(s)] sueta mutari nomina: Romulus Quirinus, Ino Leucothea Propertij lib. 2. Eleg. 28. Circe Marice. Becmanus ponit Indigitare digito ostendere. Quo auctore idoneo? Sic Indigetameta, libri Pontifieij, Indigetes inscripti. At Festus: Indigitamenta incantamenta, vel iudicia per I.

INDVCIOMARVS Gallorum regulus. Caesaris lib. 3. cum CT notant Inductiomarus. Alij cum T Indutiomarus.

INDVGREDI scripsit Antiquum Latium. Lucretius lib. 1.

--- Viamque Indugredi scelerit ---

Idem Indupsdire pro Impedire, lib. 4.

--- Quanto minus indupedire Pauca queunt ---

Ab ea scribendi forma venit Industrius: Is enim est, qui Intus, seu Indu, in animo aliquid coquit, aut struit.

INDVSTRIVS Antiquitatem redolet: magis etiam Endostruus. Siquidem pro In, Endo, Endu, Indu scriptitatum olim. Et quasi ab Intus, Passeratius etiam scribit Intustrius. Quasi qui Jutus (in aoimo) struat quid.

JNDVTIAE litera T, quod ex quo pactae sunt, inde otia sunt, et a pugna feriae. Jnsinuat hoc Donatus in Eunuchum Terentij Sc. 1. Jsidorus l. 18. c. 1. Foederis partes, indutiae, et dictac quasi in dies otia. Gell. L. 1. c. 25. Inde vti iam. Condimus binas alias Origines, ne Antiquitati, et his Auctoribus insultare videamur.

JNDVLGEO per G, cum sit a Dulci Gellio indicium faciente l. 20. c. 11. et vetuita Jnscriptione Romae in domo Brancarum:

CORNELIA. DONATA CONIVGI. INDVLCENTISS

Casaubonus ortum putat ab Vrgeo, Jnurgere, Jndulgere.

JNERMVS, JNERMIS. Inermorum habent omnes vetusti Codices, inquit Victorius in lib. 10. epist. Tullij. Ad Brutum Tullius: Cum paucis inermis perterritis metu, fracto animo fugisse Antonium.

JNFAS absque N pro Infans. Romae in D. MARIAE Maioris Basilica vetustus Lapis: RAPTA. SINV. MATRIS. IACET. HIC. MISERABILIS. INFAS

Iterum in aedibus Antonij de Ferrara [gap: Greek word(s)] :

QVEM. DI. AMAVERVNT. HAEC MORITVR. INFAS

Hoccine scalptoris segnitie, aut praecipitantia? Vide Praegnas. Scribe Infans.

JNFELICENT, JNFELICITENT abobliquo Infelicis recte apud Plautum scribuntur fide Codicum omnium, et Jnterpretum omnium. Vulcanio placet Infelixent ex Glossario H. Stephani. Hirundo vna.

JNFERVVIT, JNFERVVERVNT apud Cor. Celsumlectum sibi memorat Vinctus in lib. 1. L. Annaei. Muta B scribunt alij Inferbuit. Et quidem sono robustiore.

INFIBVLATI SACRFCABANT, Fest. Vna silla ba minus Apicius l. 8. C. 7. Charta praecludes, et infiblabis. Iterumque: Charta obturas, et fiblas. Suidae: [gap: Greek word(s)] .



page 166, image: s166

INFICETVS non Infacetus, Muret. l. 8. Variar. c. 12. Vertranius in Varronem l. 7 de LL. Multis connumeratis compositis I pro A recipientib. addit: Et illum fortasse inficetam, cui publicando M, Antonius Muretus in Var. Lect. iusadauit. Analogiam sufficit Tullius in Oratore: Quid in verbis innctis quam scite Insipientem, non Insapientem? Iniquam, non Inacquam? Tricipitem, non Tricapitem? Concisum, non Concaesum? Ex quo quidam Pertisum etiam volant: quod eadem Consuetado non probauit. Hermolaus Barbarus in 1. Plinij 35. c. 4. Cum infiectus, non Infacetus dicatur autore, vel Catallo, scribendum est Inficetissme. Nihilominus Perfacetus scribitur apud Sidonium I. 4. epist. 7.

INFICIOR litera C, vt Infectus. Is namque inficiatur, qui quod dictum, factumuc, infectum esse vult, aut molitur, Alij Infitior, vt Infiteor, Festus. Tunc autem vnica litera diuertant haec duo, quod est pluma leuius.

INGALLIAM, INITALIAM, NECHOC, NECILLVD similiter compositis praescribit Victorinus, cuius ratio: Quia infinite dicanntur.

INGENOR recte scriptitauit Antiquum Latium. Manilius lib. 5. His etiam ingenitur visendi ignota cupido. Lucretius non semel. Ex eo Ingeniam, cuiusquerei indoles, et narura, etiam lactis apud Gellium. Ingignor noui oris, et Lat I. V. Geno.

INIICIO duobus I in secunda sede. Vide Abijcio, Reijcio. Gruterus in 1. Annaei Senecae c. 10. Vetus editio: Inicit, vt certius nihil sit, quam unica semper litera scribundum id vocis. Id si do, fatendum est In, Sub, Ob produci non posse in Obicio, Subicio, Inicio. At haec est noua machina, doctiorum iudicio statutam, inueteratamque Consuetudine opinionem conuellere. Velij Longi vox: Iacit pro A, l substituitur, vt vocalis obtineat manente priore I, quae consonantis vicem imphbat. Ecquae tricac? Fabius lib. I. c. 4. Litera I sibi instdit. Couijcit onim est ab illo lacit. Quomodo sibi insidit sola?

INITIVM: Endoitium scripsit Antiquitas, Festus.

INLATEBRO, prisca vox prisco iure scribatur. Nec propterea sequar Pandectas Pisanas, quibus est; I Inlaesus; Inlacrimor hace enim cultior aetas expoliuit: quaeaetas non videtur istud alterum nosse. Quare siquis repetar, ex alto, et quale apud veteres est, repetat. Similiter apud Catonem in Lege Baebia scriptum probo: Pecuniam inlargibo tibi. idem tamen mihi non largiar.

INLEXIT. INLVXIT Beda scribit. et Festus Inlaqueatam, Inlex, Inlices, Inlicitator, Inliciam, Inliterata, quae omnia [gap: Greek word(s)] Verrianae. Illa quoque hodie sic apud Prudentium scripta Hymno 2.

Vultu sereno inlumina.
[note: In 3. ] Callidus inlaqueat volucres.
[note: Ibidem. ] Inlita glutine corticco.

Non est hoc de florescentis Latijos, anet haec facies.

INPONITO insuper, Neapoli vetus Inscriptio. Ibidem:

QVOD. IEI. INPROBARNT. INPROBVM. ESTO

Marmor in monte Albano:

VALETVDINE. INPEDITVS

Antiquitati sua non inuideo: sicut nec literatissimo Faerno Inprudens, Inpane per N scripta sillaba prima. V. Impauidus, Imperiam. Pandectis Flor. Inpubes, Inpressam, Inperfectum, Inpossibile. Recte praecipit Papirian. Improbus, Imbuit, Immaniat. In Romano:

Inmitis, atrox, asper, inplacabilis.

Cur sequenti Hymno Impotens? Ne secum discordet, debuit Inpotens edidisse.

Inpacti licet irruant leones in Hymno

IV. Prudentij inepta est Antiquitatis ostentatio. redarguta [gap: Greek word(s)] Irruunt, et hoc [gap: Greek word(s)] Inradiant.

INRMARE. Pacuuius Atalanta: Quum incultos peruestigans inrimare sinus. Vetuste. Vide protinus Irrito.

INSAPIENS, [gap: Greek word(s)] , Insipiens, Glossae Veteres. Cum Cicerone bellantur: Quam scite Insipientem, non Insapientem: Iniquum, non Inaequum: Tricipitem, non Tricapitem: Concisum, non Coneaesum, inquit Tullius. V. Tricapitinus

INSIDIAE. Catullus ridet Hinsidias nescio cuius bambalionis:

Et tunc mirifice sperabat se esse locutum:
Cum, quantum poterat, dixerat Hinsidias.

INSICIAdicendum, non Isicia, inquit Fl. Caper: quia nunquam sine N pronanciatur. Varro lib. 4. de LL. Insicia ab eo, quod insecta caro, vt in carminc Saliari est, Sic cum N Gaza perpetuo


page 167, image: s167

tenore. Graeci, in quibus Alexander Aphrodisaeus, absque N: videntur enim vocem hance Latio mutuari, et iuuantur his. Macrobius ab Infectione nomen prouenire fassus ait lib. 7. cap. 8. Amissione etim literae, postea quod nunc habet nomen, obtinuit. Ex quo scribas Isicium contra Originem Vsu praepotente. Est enim Jnsicium ab Jnsecando. Quare litera C, non T scribi debuit pud Lampridium in Heliogabalo. Nouior aetas scripsisse videtur Esicium, et esiciatum, quo super in potest ad Claud. Salmasium rarissimi ingenij, et doctrinae virum.

INREQVIETVS, licet antiquis sit Vineti Exemplaribus, caeterorum Proportione duobus RR. scribetur, vt apud Ouid. Jrrequetas Enipeus. V. Jrrito, Jrridenter.

INSVPERHABEO coalitavoce. V. Jngalliam. Gell. lib. 1. c. 19. Constantiam, confidentiamque non insuper habendam intelligit. Ita vnico iuncto verbo in vetere libro Ful. Vrsini, ita Apuleij lib. 4. est Librisque veteribus alijs. Sequitur Acidalius [gap: Greek word(s)] ad Curtij lib. 4. et Aleander iunior.

JNTELLEGO seconda vocali. Sic Pandectae Flor. Sic Libri j sic [gap: Greek word(s)] Lipsius, et Politianus duo literatorum lumina. Politianus l. 5. Epistol. Sese Prisciani tuetur Auctoritate, Compositionis ratione, Analogia [gap: Greek word(s)] Pellego, vetustis Exemplarib. At Pellego ambiguae scriptionis est. Quare quod praepositurae Inter R migret in L hac vna in voce putat fieri Papirianus. Intelligo vocali tertia derendit V sus communis, et Similitudo Diligo, Coligo, Aliigo, Eligo: id eligo. Intellegentia caedem Pandectae.

INTERAMNA Plinio, Straboni. Vnde Interamnates. Ptolemaeo tamen syllabis quinque Interamnia. Similiter Interamnum, atque Interamnium alijs, atque alijs in Codicibus.

INTERATIM, pro Interim Veteribus scriptum Festus auctor.

INTERCATENSES, et [gap: Greek word(s)] Intercatientes. Vide Cartaginienses.

INTERDVATIM, pro Interdum olim scriptitatum, Festus. Antiquae Glossiae; Enterdum per E prima sonante sillaba.

INTEREALOCI voce vnica accentiunculam in quarta sillaba sustinente. Ita Iul. Scaligercap. 62 de Causis LL. ex opinione aliena quoad accentiunculam. Ita Priscianus lib. de Accent. et Donatus Editione 1.

INTERGERINVSparies minus recte scriptum hactenus. Vnico R, si Festum audis: Intergeriui parietes dicuntur, qui tuter confines struuntur, et quasi intergeruntur. Vbi Scaliger per duo RR a Gerris, seu Cratibus malit. Producit Glossarium: Intergeries paries, [gap: Greek word(s)] . An per V inchoetur sillaba vltimans, V. proxime Interneciuus.

INTERNECIO per E in tertia, vt Interneco. Antiquitati placuit Internico, vt Enico Comicos apud: Sic Libris annquis Internicio per 1 in media sillaba Vineto testificante. Sic est in Palladij postuma editione lib. 4 c. 22 Festo ponitur etiam Internectio: a Prisciano reijcitur lib. 4. Internectus autem, Internecti, Internecio facit Euphoniae causa abiesto T. Rationis improbitatem arguit Inieriectio: at de Prisciani sententia constat. Cur [gap: Greek word(s)] istud, quam Enecti, Dissecti, Emuncti, Discincti?

INTEREICIVVS VV gerninatis. Posterius V vocis est finalitas: prius de Acoliensium exemplo, qui digamma suum ante Os interpunxere: [gap: Greek word(s)] Argiuus: [gap: Greek word(s)] . Diuus. Iustini editio correctissima Parsijs anno 1581. Bellorum interneciuis odijs. Idem lib. 11. Interneciuique cum Persis odij. Festus: Interne ciuum testamentum, propter quod Dominus eius necatusest. Vbi Cuiacius lib. 1 Obseruationum c. 2. per N legit, scribitque etiam apud Isidorum, et Tullium. Simili ore Fugitituus seruus, qui fugit, qui suopte ingenio ad fugam propensus est. Genitinua membra apud Ouidium, [gap: Greek word(s)] . Varronis lib. I. de RR c. 2. Sementinae feriac, et lib. 5. de LL. Plinijquelib. 15 c. 15. Sementiua, et mustea. cap. 16. Cadiua separari, et Cadiuum pondus apud Catullum Vrbicarium, Plinio Cadiuum pomum, apud Arbitrum Sparsiua pila, Tortiuum mustum Varroni c. 23. apudquem, et Catonemtalia per duplex W semper scripta Victorius obseruitauit. Cap. 59 de RR. Condititua mala. Item c. 7. Ibidem Pira sementiua. cap. 146. olea strictiua. Columellae lib. 7. cap. 9. conditiui cibi. lib. 11. cap. 3. Porrum sisectiuum facere valis. Ibidem: Satiui asparagi. Andreae Brabanto hanc etiam scribendi formam placitam video: sed adstruendi conatuinefficaci. Auxilium petit a Plinio I. 8. c. 24. At Pintianus, qui Plinium cum Libris chirographis curatissime composuit, legit cum vulgo Intemecinum cum N. Laudat et. Gellium I. 14. Eo autem Gellij loco id neque inuenio, neque repeno. In vetere Onomastico: Tergiuus, [gap: Greek word(s)] rectum est, frustra solicitant. In Cyrilli Lexico: [gap: Greek word(s)] , Occasibus. Neque hoc prauissimum: nisi malis: Occasiuus. V. Refrina. Ad horum exemplum Intergeriuus, et Collatiuus venter in Curculione.

INTERNVNDINIVMscribendum. Vt enim Interlunium, et Trinctium: ita Internundinium,


page 168, image: s168

quod nouem dies inter se continuos habeat, non quod nono die sit. His scriptis Victorinus Afer dissentit, et sibi non placere affirmat. Mentem igituraliam Victorino Rhotius affingit, vti solent, qui dicis causa, tractant auctores, nec perlegunt Indiculis quandoque contenti. At. Manutium exscripsit: exscripserit.

INTERPRAETATIONEM depulit e Pandectis Florentinis Taurellius Praefatione in Digesta, vt vitio scriptum. Ecquis non sequatur? Interpretis enim tertiam non tendit. Diphthongum tamen Fatuo non inuideam. Nam vti Sequester est belli, mediusque pacis: ita loquentem, scribentemue, ac intelligere parantem inter medius quasi praes, interuenit Interpres. Fauet Plautus in Curculione:

--- Vt ei detur, quam istic emi virginem
Quod te praesente istic egi, teque interprete,
Et aurum, et vectem.

De Substitutione vocalis E in vicem Ae, V. Aegesta.

INTERSCAPILIVM communis Vsus per I in quarta, atque ita Coelius lib. 3. cap. 2. Glossar. Interscapulum vna. sillaba minus, et per V in quarta.

INTERSTREPO dispescit apud Virgilium Passeratius laeuo numine Grammatices, Nam haut nouum praeposituram verbo attextam, et cohaerentem casum quartum inferre. Virgilium sequitur Claudianus lib. de Raptu: Phrygias etiamnum interstrepis vrbes. Durus et illi videatur Coelius ad Tullium lib. 8. Inuocatus subsellia rei accurro.

INTERVALLVM per duo LL. Vallum enim ipsum non aliter scribitur, inquit Cornotus Varro dicit Internalla esse spatia, quae sunt inter capita vallorum, id est, stipitum, quibus Valium fit: vnde caetera quoque spatia dicuntur.

INTROVOCAT in Apuleio l. 2. de AA. Contexte edidit Wulcanius. Post paulo: Introrepens mustela. Eodem libro Introrupit. Lib. 4. Introuocatae anui praecipiunt.

INTYBVS, INTYBA in nouissima Nonij editione. Apud Phocam in Arte: Intibus, Intiba. Plenissime. doctissimeque Pierius Valerianus, quae attigerat in librum Maronis primum distulit in 4. Georgicwn: Non praeteribo Codices plerosque ex antiquioribus legere Intuba per V, et apud Plinium in vetusti Codicibus Intubum passim haberi: et ita dubio procul scribendum est apud Latinos, cum intubum et Dioscoridis, et Galeni, et aliorum quorundam Auctorum attestationes sit Romana distio. Literam vero Y nequaquam esse Romanam manifestum est Verum Graecos V, breue praesertim, ex distionibus nostris ea litera scribere instituisse. Quere qui [gap: Greek word(s)] apud Graecos legerunt, vt apud Galenum: [gap: Greek word(s)] . Cichorium, quod romane vocant Intuba olus. Apud Dioscoridem vero [gap: Greek word(s)] , et ita apud alios: nihil anim aduertentes eam dictionem esse Latinam, Gracce scribere maluerunt, quam eam Romanae scriptioni reddere. Ergo similiter Intubus per V in 5. Lucillij:

Intubu praeterea pedibus proserpit equinis.

Sic Macer: --- Quales seges intubus herbas.

Nisi si placet Phocaeplacitum, vt Optumus Optimus, ac similia. Mireris scriptionem discordem in Cyrilli Lexico: [gap: Greek word(s)] , Intiba.

INVIDVS rectissime. Vetus Epigramma venustissimuro per E:

CRESCO. PERCREPAS GAVDEO. PERPLORAS INVEDE. MORERE

Dicam cum Ouidio:

Inuida me spatio natura coereuit arcto.

INTVSIVM per T, ab Intus, et Intusiatam ex Plauto scribit Varro lib. 4. de LL. Sicolim Aput. Indusium receptius. V. Mendax, Mentax.

IOLCOS Plin. lib. 4. cap. 9. Val. Flacco: Homero fillaba plus in Catalogo, [gap: Greek word(s)] . Quod et [gap: Greek word(s)] reperiri testatur Eustathius [gap: Greek word(s)] .

IONIVMMARE, non Hionium. Catulli ludus est:

Ionios fluctas, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, ed Hionios.

IOTAM quarto casu legit Brissaeus in omnigenis Tullij Exemplaribus, et pro correctissimis habitis l. 3. de Orarore: Quare Cotta noster, cuius tu illa lata Sulpiti imitaris non nunquam, vt iotam literam tollam, et plenissimam reddas.

IOVIS, non Iuppiter dumtaxat, olim scriptum in prima positione. Apul. lib. 1. de AA.

Quem tremit ipse Iouis, quo numina terrificantur.


page 169, image: s169

Item in disticho XII. Deorum, et in formula deuotionis.

IANE. IOVIS. PATER. MARS. PISITER. QVIRINE

IPSOS pro Ipse (nam Ipsus [gap: Greek word(s)] autumant: aliter pruriunt) apud Plautum scripturiunt, in quibus Passeratius suffragij iure gloriatur. Insanum in modum [gap: Greek word(s)]

IPSVD, Ipsum, [gap: Greek word(s)] , Lexicon Cyrillo tributum.

IRASCO veteres scripsere. Pomponius Citharista: Noli, quaeso, irascere.

Si veteres ita miratur, laudatque Poetas,
Vt nihil anteferat, nihil illis comparet, errat

Lector. Irascor scribe: Ausonij ne iras exsuscites.

IRIMde coelo misit Saturnia coelo, Maro. Iridas, Eridas quoque scriptum: sed Graecis. Ratio: [gap: Greek word(s)] : est enim Iris deorum nuncia, et interpres. Orta vero ex Et, modo per E, modo per I vanantur. Alexandria, Alexandrea, Cheragra H. Stephano, et Radero: Horatio, Martiali, mihi Chiragra. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Idem: [gap: Greek word(s)] , Erin, Irin.

IRPICES rastri sunt denticulati Festo. Dictos retur a Serpendo. (An a Sarpendo?) Varro lib. 4. de LL. eamque ob causam primulum Sirpices, postmodum Irpices. Cato c. 10. de RR. scribit Vrpices, vel Hurpices, quasi ab [gap: Greek word(s)] . Idem Cato c. II. Sirpiculas scribit. V. Meursium ad Catonem. Neque fatalis V, et I [gap: Greek word(s)] patitur Vrpices in delitis esse.

IRPINIappellati nomine lupi, quem Irpum dicunt Samnites, inquit Festus. Graecis [gap: Greek word(s)] . Silio Italico Irpini: Plinio l. 3. c. 11. aspere Hirpini, et Eutychi, et Varroni. Nechilum iuuantnos scriptores in Plinium examussim docti.

IRRAVCVI scribitur l. 1. de Orat. Tullij edente P. Victorio: Aesopum, si paulum irraucuerit, explodi. Alij Irrauscrit.

IRRIDENTER, en riant duob. R. Probus in Catholicis: Nam quod Plautus in Truculento, Non saluco, irridenter posuit pro persona rustici. Veteres In componebant in conuersibile. Laberius in Thusca: Inridenter petit. Minores vertebant. Quare mirari subit hodie rescriptum in Hymno Prudentij III. Fronte serenu, et inradia. Videsis Irrito.

IRRITO inuulgata scriptione geminis vdis, et absque H, Caput, Irrio tractum acanibus, qui cum prouocantur, irriunt, inquit Nonius, et Donatus. Apud Diomedem lib. 1. cum H Hirrio. Addit Libros veteres Manutius. Alij vnico R ab ira, quos Antiquitas refellit Inritari, Inritatus: de quo, et similib. acripe Priscianum lib. 2. Ergo rationabilius esse videtur id quoque, cum in quibusdam mutet N in R vt Irrito, Irriguus, in reliquis quoque Euphonia hoc exigente seruare, et Irruo, et Irrumpo dicere: cum nec insimplicib. Inueniatur dictionib. N ante R. Ante petiuerat exemplum a Graecis artium auctorib. [gap: Greek word(s)] . Neque ignoramus [gap: Greek word(s)] esse Irritare, ex quo nica irriente litera scriptum videri possit. Et, si iudicio locus est, quid si Irritare metaphoricws dictum est pro eo, quod est [gap: Greek word(s)] Iritare, ad iram prouocare? Duplices rectius.

ISAVRVS Ciliciae Lucano, et Silio passim, et recte: Frontoni Isaura, rae. Quod ortum reor e Strabonis [gap: Greek word(s)] , vt alia pleraque.

ISDEM pro Idem. Cicero in Oratore ex Ennio: Isdem campus habet. Passiua scriptura: Idem. Haut illud mirum: [gap: Greek word(s)] enim veteres efferebant [gap: Greek word(s)] , seu Is.

ISTER. Vide Hister.

ISTIC Libri veteres Virgil. Carpensis, inquit Manutius. Item Eutyches. Iul. Scaliger l. 2. de Causis Linguae L. c. 49. In voce hac Istic debet esse adspiratio, inquit. Omittentes arguit: Cum enim reperiatur similis literarum societas in verbo Est, potuit prima sillaba esse Ist, postrema hic: at in verbo Illic non potuit: propterea quod nulla vox in eandem desinit geminatam, neque ab eadem geminata vlla incipit. Praeterea si Istic recipis, scribendum erit Istuc: cur non Isthuc, quemadmodum Adhuc? Repulso Scaligero Rhotius, et Valerius Pontano adhae rescunt, cuius tamen Pontani rationem amplecti nequeo, quod adspiratio stare nequeat post St. Fallit enim haec adsertio in millenis. aoristis primis [gap: Greek word(s)] , quoties interseritur, [gap: Greek word(s)] , inque similib. At Prisciani lib. 2. Auctoritas ad se me trahit scribentis ex opimone plurium Istic, Istaec, Istoc; Istuc, lstanc non aspere: quia non sunt composita, Inquit, sed metaplasmo ficta. Et sic respondet Scaligeri coniecturae: In compositis autem intertremire H Abhinc, Adhuc. Priscianum sequi videtur Aldus Manutius lib. 1. Grammaticae. Vlterius peruadenti occurrit adimi posse Spiritum,


page 170, image: s170

esto, compositio sit admissa. Sic Leucippus, Alcippe. Hisce consignatis reperio superam rationem falso affictam Pontano ab Andr. Brabanto. Vox Pontani: Litera enim T in Latinis dictionib. adspirationem post se non recipit, vt suo loco dicemus: sed in Graecis, et barbaris tantum.

ISTIVSMODI, ILLIVSMODI, HVIVSMODI, et alia talia, de quib. multi dubitarunt, inquit Priscianus lib. 6. vtrum composita sint, an non? Sed ea composita esse ipse Accentus docet, qui in fine praecedentis dictionis poni non posset, nisi essent composita. Idem tradit lib. 12. addito Huiuscemodi.

ITALIAMVERSVS, SICILIAMVERSVS complexe scribit Priscian. l. 15.

ITERIS sillabis trib. veteres scripsere. Post Itineris. Sic Itere pro Itinere. Lucret. l. 5.

Concussos itere, et labefactos aere multo.

ITHOME Homero, et Straboni lib. 8. [gap: Greek word(s)] , Cornua dicit Ithomam, et Acrocorinthum. Qui libro nono refert ex Homero [gap: Greek word(s)] . Qui habebant Triccam, et Ithomam salebrosam addito: [gap: Greek word(s)] . Ithomam Messeniacae cognominem, quam dicebant non sic efferendam, sed sillabam primam auferendam. Sic enim prius nominatam, posterius Ithomam transnaminatam. Ergo prius Thoma. Stephano Thomaeon, et Thumaeon. Plutarchus in Pelopida, [gap: Greek word(s)] .

ITIVM per T MSS. Caesaris Commentarijs esse Fuluio Vrsino credo. Ab Itando nomen portui datum coniectant Marlianus, Vigencrius, Vitus, qui T scribunt, cumque his erudissimus Diuaeus Libello deGalliae Belgicae Antiquitatibus, Ortelius in Artesiae topographia, Iucundus Veronensi, Meyerus, Grammayus. Certe Straboni scribitur lib. 4. [gap: Greek word(s)] : Itium, quo vsus est pro statione nauium D. Caesar. Addo Sitien maiorum meorum sedem, quasi Sinum-itij olim appellatum. Item in MS. Caesaris codice Bibliothecae S. Ioannis Morinensis apud Ipras Iticium reperisti, curiosissime Chiffleti. At Caesaris editiones libb. 4. et 5. Iccium portum exhibent duabus vncinatis elementis. Quod siquis mihi affirmet ab Iccio quo Romano (quod nomen Horatius lib. 1. nobilitauit) facile de sententia priori decessirim. An quisquis locus adiri potest, aut ab eo iri, Itium fuerit? Sic Antoniacum in Neiuijs a M. Antonio indubitanter appellationem traxit. Et Mardiccium (si modo sic recte scribitur) faueat. Issius portus duplicato sigmate esta Scrieckij parum sagaci diuinatione, omnibusque pugnante Exemplarib.

ITVRAEI extra sibilum. T simplici, rectius, et vulgatius per V. Sic Plin. l. 5. c. 23. Tullius in Philipp. Maro. Quidam Virgilij, ac Ciceronis Codices Y Graeco Ityraci. Eberstorij apud D. Hier. Haec Inscriptio:

EQVES. ALAE. AVG. ITYREORVM. DOMO. ITYRAEVS

Quo loco lauda sis Tabulae inconstantiam. Rectius, inquam per V: nam Strabo I. 16. per [gap: Greek word(s)] . Lucae 3. [gap: Greek word(s)] . Vopiscus: Habes Ituraeos sagittarios trecentos. Editio a Salmasio Ityraeos. Georg. 2.

--- Ituraeos taxi curuantur in arcus. Lucan. lib. 7.

Pontanus adspirat, velut ab [gap: Greek word(s)] , Dirigo. Firmari possit id ex Georgicis, et Vopisco: verum antiquissimae nationis vocamen a Graecis, an ab Iudaeis ortum censendum est? Vibius Sequester: Ithyraei, vel Itharaei, Syrij vsu sagittae periti. Tanta passim occurrit Calligraphiae inconstantia!

IVBILARE rusticanorum vocem facit Varro l. 5. de LL. Attius: Quis me iubilat? Itidem Festus. Nisi sit ab [?] vocib. triumphatorum, inquit Iul. Scaliger l. 1. c. 32. de Causis LL Superstites enim vitam Apollini acceptam ferebant, cui canerent paeana in victoria, [gap: Greek word(s)] . Ergo rectius Iobilus. Speciosa ingeniosi hominis oratio! Pura puta vox est Hebraea teste Eusebio in Chronicis, vnde in Codice Fabriciano Iobelei legit Pontacus, alibi Ioubilei Hebraismo expressiore, quibus [gap: Hebrew words] alibi Iobilaei. Idem Pontacus vulgatam scriptionem Iubilei, receptiorem, et linguae Latinae iudicat acceptiorem, et noscum D. Hieronymo. Vtitur Calpurnius Ecloga. 1.

Non montana sacros distingunt iubila versus.

Silius Italicus lib. 14. Et laetus scopulis audiuit iubila Cyclops.

IVCVNDVS a Iuuando, non Iocundus. Cicero 2, de Finibus: Hanc iucunditatem transfer in animum. Iuuare enim in vtroque dicitur: exeoque Iucundum. Alij a Ioco Iocundus effigiant. Inscriptiones sunt ambiguae. Becmanus in Originibus. Forte an duplex fuerit, Iucundus a Iutum:


page 171, image: s171

Iocundus, vt Bembus, vbique scribit, a Iocis. Isidorus l. 10. Iocundus, quod sit semper ioco aptus. Tollij praeponderat Auctoritas.

IVDAE BETHLEEM scribendum auctor est D. Hieronymus: idem Indaeae immerito respuit: Pontacus iure restituit ad Eusebij Chronica, cuius rationibus manum abstineo, ne vager licentius extra Lat I pomoeria.

IVGLANS rectissime, Origine, Cloatium si audimus, praepositum D fuisset Diiuglans, quasi [gap: Greek word(s)] glans. Quid opus? Non facilius Iouis glans, Iuglans?

IVGVMENTVM, IVGVMENTARE per V in secunda sede scribit apud Vitmuium Baldus. Potius mihi sit per A Iugamentum, Iugamentare.

IVNCXIT. In insula Tiberina: FIDEM. IVNEXIT

Abest ratio: nam ex Iungo [gap: Greek word(s)] G in Gs, seu X vertitur. Alia paria suggerunt Inscriptiones pleno modio.

IVPPITER geminato P scribit Manutius secundis curis confidentior, antiquis Libris, ac Nummis adminiculatior, Ful. Vrsini societate animatior. In eius profecto vestigia pedem ponere iure trepidamus. Compositio, seu potius Origo Iuuans pater apud Isidorum lib. 8. Orig. c. 11. non altetum P fortius exigit, quam in Opiter, Diespiter. Aut, quod verius, Iouis pater, vt Marspiter: vnde existimo Ioupiter priscis fuisse: dein ablegata vocali secunda Iupiter. Poetas sepone: caeterorum Libros scriptorum saepius ariolor repraesentare Iupiter P vnico. Quid quod in omnibus suis antiquis Virgilij Exemplaribus ita esse scribit in 4. Aen. et in 7. Pierius? Et Nummi nonnulli nobis addicunt, addit et vires Euphonia. Veteres scripsere Iouis; etiam Hyginus Fabula 75. At Iouis ob id fecit, vt septem aetates viueret.

IVREIVRATVS contexte editur in Mar. Victorini Expositione in lib. 2. Rhet. Ciceronis.

IVRISCONSVLTVS Gellij lib. 7. c. Prius l. 6. cap. 12. et alibi Iureconsultus: si modo non peccat Editio Griphiana Venetijs. Similiter varie c. 2. l. 1. Subseciuorum Pithoei. In Suetonij Nerone scribitur: Longino Iurisconsulto. Sic Manutio Lapidibus subnixo placet: sic Aldo l. 1. Grammaticae: sic Iosepho Scaligero in Titium: sic habet Festus in verbo Sanates, et in Subiciaries: Cincius libro secundo de Officio Iurisconsulti. Sic exhibet Gruterus e Pighianis:

Qui fuit hic primus lurisconsultus amicus.

Sic Sosipater l. 1. Iurisconsultus dici debet, non Iureconsultus: licet Cicero pro Murena ita dixerit, et Lucillius secundo, vt Iure peritus. Petronius: Iurisconsultus paret, non paret, habeto. Sic Spartianus, Lampridius. Sergius in 2. Donati editionem Iurisperitus [gap: Greek word(s)] . Item apud Mar. Victorinum in lib. 2. Rhetor. Ciceronis: Contra auctoritatem Iurisperitorum, Ab auctoritate Iurisperitorum. Vrna argentea Papiniani Iurisconsulti Romae cruta:

AEMILIO. PAVLO. PAPINIANO PRAEFECTO. PRAETORIO IVRISCONSVLTO QVI. VIXIT. ANNIS. XXXVI DIEB. X. MENSIB. III

Consultus iuris sectim scripsit Horatius lib. de Arte:

--- Consultus iuris, et actor Causarum ---

Similiter Arnob. l. 1. Rhethores, consulti iuris, ac medici. Plin. l. 7. epist. 24. Quantus iuris ille consultus, Iureconsultus autem quis auctore Cicerone refugiat? quis inuitante Brissonio in libro [gap: Greek word(s)] , alijsque perdoctis sequi detrectet? Nam Iurisconsultum dicere, quem iuris causa consunlis: Iureconsultum, quem iure consulas, roboris parum habet, Fulcio Inscriptione antiqua:

C. AQVILIVS. FLORVS IVRECONSVLTVS

Tam varia passim se ostendit Orthographiae facies: cur non etiam in his? Iureconsultus doctiorum inconsultu abijcit Manutius.

IVRIS PERITVS, IVRIS PERITISSIMVS scribitur l. 1. de Orat. In Victorij editione. Iunctim, et disiuncte I urisperitus et Iuris peritus Gellij lib. 16. c. 10. Vide Iurisconsultus, vbi Sosipater Iureperitus.

IVSI pro Iussi Tullio, et Marone paulo vetustius adserit Fab. l. 1. c. 7. Ioussi etiam exhibent priscae Tabulae.

IVSTA aduerbium, aut praepositioper S vt scribatur, paene dictat Iulius Scaliger lib. de Causis LL. Carrion, vt fere semper, noui est auidus, inclinat ex vetustis Codicib. Fl. Sosipater l. 2. insinuat: Iuxta facit, id est, similiter, inquit. Nec sine veri imagine sunt illa Sallustij


page 172, image: s172

Vitam, mortemquo inxta aestimo, hoc est, aequo, instoque indicio. Iuxta per X vsitatius, et Consuetndine robustius. Altera etiam fictura X habet apud veteres Iuxtim. Liuius Aegistho:

--- In sedes collocat se regias
Clytaemnestra inxtim: tertias natae ocoupant.

Destri pro Dextri in MS. Manilij esse testatum est Barthio in Aduerlarijs.

IVSTICIA semicirculari litera reijcitur Competentiae iure, Laetitia, Amicitia, Nequitia, Blanditia, Tristitia. V. Sapientia. Melius: Iustitia cum T.

IVSTITIVM recte scribitur. Recte Instidium. At significantia admodum dissita. Glossarium Iustidium, [gap: Greek word(s)] . q. Iusti, seu iuris dies. Vulcanius dissentit.

IVVENALIS [gap: Greek word(s)] in Virgilianis Codicib. aliquot. Iulius item Romanus Ub. de Analogia 5 Aen. legit:

--- Innenali in corpore vires.

Sic Sosipater l. 2. legit. Neque alio disseparat a substantiuo, quam sexto casu. Ouidij quoque Libet peruerustus in epistola ad Maximum:

Tu mihi dictasti iuuenalia carmina primus.

Ausonius epistola 15. Iuuenalios [gap: Greek word(s)] : Iuuenalem facilitatem exhibent Pandectae Florentinae

Brissonio teste in [gap: Greek word(s)] libro singulari. Rauennae Inseriptio:

IN. ANNIS. IVVENALIBVS. ADVOCATO

Iuuenilia, Festus. Priscianus lib. 4. Latio donauit: Coelibalis, Mortalis, Iuuenalis. Innenitur tamen Iuuenilis, inquit. Scilicet vt Vernalis, et Vernilis. Iuuemlia scriptum vnum e suis Murentus incripsit Opusculis. Iuuenali fingebantur Dianae simnlacra, inquit Festus: luuenalia quoque festum in honorem barbae Neroni primum detonsae, Dio lib. 41. [gap: Greek word(s)] . Iuuenalia Gordianum edidisse testatur Capitolinus. In Cyrilli Lexico: [gap: Greek word(s)] , Iuuenalia. Vide Sirmundum ad Sidonij Narbonem. Tacitus lib. 14. Instituit ludos Iuuenalium vocabulo.

IVVENIOR aetate, et corpore validior, dum scribit Apul. l. 8 et [gap: Greek word(s)] . Vsus caeterorum Iunior sillabis omnino tribus.

IVVENISCO per I in sillaba tertia, ex Innenis, vt Glisco ex Glis, Eutyches. Vsus Iuuenesco: Iuuatur Proportione. Cognata sunt haec. Iuuenis, Iuuenesco: Hilaris, Hilaresco: Senicis, Senex, Senesco: Adolescens, Adolesco. Vide Lucisco, Tremisco.

IVVENTAS Dea ipsa, vt Libertas Seruio. Tullio 1. Tuscul. et de Natura D. Festo Iuuentatis sacra. Iuuenta proeodem extrito S Ouidius scripsit i. Eleg. 2. de Ponto:

Nestar, et ambrosiam latices, epulasquedeorum
Det mihi formosa gnana Iuuenta manu.

Eadem Hygino Iuuentus, vt Sernitus, Plinio l. 29. c. 4. lib. 35. c. 10. Moliantur alij correctionem, qui vnam ad normam omnia exigunt. Contra Iuuentas etiam pro Iuuentute, seu Iuuenaliaetate scriptum Horatio l. 2. Od. 11. --- Fugit retro

Leuis iuuentas ---

Lucret. in 5. Tum demum puerili aeuo florente inuentas

Occipit, et molli vestit lanugine malas.

Lib. 1. Ad Atticum ep. 17. Anniuersaria sacra iuuentutis. Vbi reposuit Lambinus Iuuentatis, atque ita est argenteo Vrsini Nummo. Firmare est eam correctionem ex Tusculanis, quo loco doctorculus ardelio Iuuentutis sese reponere olim gloriabatur.

IWENTIVS familia Romana, Lapides Capitolini, atque alij.

IVVERNA, IERNA. Iuuenalissat. 7.

--- Arma quid vltra Litora Iuuernae promonimus ---

Mela. Claudian. de 4. Honorij consulatu:

--- Sic et Scotorum tumulos flenit glacialis Ierne.

Strabo [gap: Greek word(s)] scribit: Alij Iberniam.

IVXTA. V. Iusta.



page 173, image: s173

FLORENTIO VANDER-HAER THESAVRARIO.

VIX mollia maris dorsa inscripsit carina, illicoi quae diffluxerant aquarum latera, nullo vestigio facto reliquo, conueniunt. Contra in duro Marmore si quis stilo ferreo literas fecerit, manet aha sede repostum fixumque sulcamen: vbi siquid erratum est, id arte corrigis, dextere id ages, ne percussu, aut vi immodica, detrimenta, quam par sit, maiora dissiliant, et nequid abrupium exorbitet enormius. Tabulis ceratis, vt olim, aut incrustatis, talibusue, papyraceo aequori, aut lineo siquid mandes literarum eaque figna in publicum euaserint, feliciter, si deculpatum; infeliciter, atque irreuocabiliter, si perperam. Melioris enim scripti gratia leuior pluma est: offensiuncula, grauior plumbo, Non secueri illi Censores, OPTIME FLORENTI, qui inhominum erratis nil conniuent: verum aquila, aut serpente Epidaurio vident acutius rostro, vel dente mordent infestius? Siquid igitur in hoc X. Tractatui aut etiam Opere toto humanitus contigerit, tuum erit et tul simul, et mei meminisse, a quibus humani nihil alienum. Vt vero res in eo segmento processerit, oculis, animoque humanitatem spirantibus enotabis, ac, ne quid tumulti noui nascatur, dabis operam, qui olim nequae res nouae [gap: Greek word(s)] , aut nouos per Belgium cierent tumultus, curatum volusiti, Initijs, causisque tumentium moiuum sagaciter explicatis. Haec igitur eo tibi gratiora fore spero, quod olim Antiquitatum Liturgicarum Arcana ex nobiliore ingenij tui promtuario, et antiquis folijs exquisitim euoluisti: vti modo nos Antiqui, Nouique Lat I Orthographica explicamus: si modo coelestibus, ac diuinis fas ima componere. Ignosce pauxillum, adhuc humi repimus; te [gap: Greek word(s)] pridem exspectant stellantes orbes, ac aeterni Numinis Regia, vbi inadspectabili lumine purissima mens tua collummata Antiquitatum Liturgicarum arcana liquide, limpideque hauriet, prospectabit, fruetur. Imo quascumque spes olim optimae illic rei, ac summas beatitatis animo praecepisti, laetissime, ac iniegerrime posisdebis. Ita voueo tu eodem hostimento hic et, ibi mihi bene apprecare. Rurus voueo, Vt qui ipse vitae, ac morum integritate florescis, aeternum in coelo floreas.



page 174, image: s174

TRACTATVS DECIMVS. K

KPro Q non posuit Nigidius Figulus, nec X teste Mario Victorino, non Prucianus. Quintilianus lib. 1. c. 4. Et Q, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et K, cuius similis effectus, speciesque nisi quod paulum a nostris obliquatur. Kappa apud Graecos nunc tantum in numero manet. In numero numerari permittit, non in dictionibus intexi: dictiones tamen indicare: quia similem effectum cum Q tribuit. Q significat Quintum: K Caesonem: non autem illi inest. Planius c. 7. Nam K quidem in nullis verbis vtendum puto nisi quae significat etiam, vt sola ponatur. Neque K numerum literarum augere patitur Pierius in Eclogas Virgilianas. Explosa pridem est Scauri sententia, qui putarit nomina, quib. A secunda esset in, sede per K scribenda esse, sic Kalendae, Karus. Etenim si propterea fiat, quod Kappa nomen includit vocalem illam, sane nulla eiusmodi vocalis addatur incontextu dictionis: autea consonans nulli praeterea voci ab alijs vocalib. incipienti apponetur. Hoc autem esse falsum vel ipsi ostendunt Graeci. Praeterea ipsum C eadem ratione non apponcretur, nisi sequenti E, vt Cepe: caeterorumque elementorum par item esset ratio. Quin Kappa nomen maius est, quam quanta sit haec potestas, ad quam artare conatur ipsum. Alij ita censuere, Graecis tantum vocibus addendum, qui etiam falsi sunt. Etenim si id verum esset, etiam Chremes per X Graecum scriberent, quod sola adspiratione ab ipso K distat. Amplius videsis in sub iectis Kalendae, et scripta de veterum Orthographicis. Quae etsi sunt, speciatim tamen quaesitum imus super K scribendo in pauculis Latinorum vocibus.

KAESO, inquit Manutius cum K ex Lapidib. Capitolinis, et alijs, et cum diphthongo. Praenomen fuit Fabiorbm, Qiuntiorum (Liuiustertio: Caeso erat Quintius) Atiliorum, et Aemiliorum. Diphthongum ad mitto, K non aeque in ipsa voce: vocis tamen seorsim abscissae indicinam facere volo cum Quintiliano. vt hoc signo K. signetur Caeso. At cur signabit litera nomen integrum, cuius pars non est? Cuia Nora C Caium indicabat, ambigui deuitandi K Caeso est. Ita decertat Antiquitatis maiestas cum Grammaticorum Auctoritate. Terentianus:

Saepe Kaesones notabant hac vetusti litera.

Non perscribebant, sed Notabant.

KALATOR Ara grandis Romae in domo Cardinalis Cassij:

Q. CAECILIO FEROCI KALATORI. SACERDOTII TITIALIVM. ET. FLAVIALIVM

Iterum in aedibus Pomponij Laeti:

KALATORI. FLAMINVM

KALENDAE cum K, Libri veteres, Lapides Capitolini, et alij, Seruius, Diomedes l. 2. c. 1. Scaurus, Victorinus, quorum inane molimen hac in re fregimus: C namque eius loci Latini prisci substituere. Nam hi si Graecam a [gap: Greek word(s)] sequuntur originem: Ergo Klassis, Kalabra,


page 175, image: s175

Kuria, aliaque consimiliter erunt scribenda, quibus [gap: Greek word(s)] nascendi dedit initium teste Macrobio l. 1. Satur. c. 15. Beda melius per C praecipit. K tamen in Kalendis, Karta, alijsque horinullis retinet Isidorus Hispalensis lib. i. Orig. c. 4. et 26. Tibure Inscriptio:

HERCVLI. SAXANO. SACRVM SER. SVLPICIVS. TROPHIMVS AEDEM. ZOTHECAM. CVLINAM PECVNIA. SVA. A. SOLO. RESTITVIT IDEMQ. DEDICAVIT. K. DECEMB L. TVRPILIO. DEXTROM. MAE CIO. RVFO. COS EVTYCHVS. SER. PERAGENDVM CVRAVIT

Romanorum KALENDARVM similiter: nam Alphij, et foenciatorum nil moror.

KALVMNIA etsi sit a Caluere ex Bedae, And. Brabanti, Nonij, et aliorum disciplina, noh idcirco K poscit. Ipsum namque verbum Caluere ex scribitur apud Nonium, omnesque veteres. Nisi quod notae hae KK significabant Calumniae causa teste Isidoro lib. 1. cap. 22. Efflandis calumnijs Marchantio lati patuere campi.

KARTAGO, esto, veteres praeferant Libri: nos per C veteres Auctores secuti Cartago cum Beda scribemus. neque spiritum adijciemus, Carthadat Carthado, licet alibi legerim: Vel. Longus aliter in Orthographia: Non enim firmum est Catholicum Grammaticorum, quo censent adspirationem consonanti non esse iungendam: cum et Carthagodicatur, et Pulcher, et Gracchus, et Otho, et Bocchus. Pulcher Suo vide loco. Otones leniter scribit in Oratore Tullius, et in alijs non adspirabat, licet adspirandum iudicaret. Tanta vis est Consuetudinis vel polite scribentium. Etiam Origine dissimulata. Cartago absque adspiratione vlla Pontanus lib. 2. de Adspiratione. Sic et [gap: Greek word(s)] apud Photium ex Cyrillo pro ea, quae fuit in Hispania, et quae in Africa. Qui Seruium recipita Karta, dubio procul aberit adspiratio a T, [gap: Greek word(s)] : etiam a prima vetere scriptione K reijcitur: est enim ipsum K Graecum ore, ac nomine nonnihil admutilato.



page 176, image: s176

CASPERIO GEVARTIO GRAPHIAIO.

MECHLINIA pronuper cum reuerterem, auebam in transitu Brabantiae Metropolim Antuerpiam tuam reuisere, atque ad te aditare: otium defuit mihi, qui

Nil actum credo, siquid superesset agendum.

Domum remeaui: absentem nunc absens te alloquor, serioque edico, omitte modo, Vir Humanissime, Lectiones Papinianas omitte Epitaphium vetus, speciosum licet Antiquitatis miraculum. Rara quidem illa, periucunda, inconspreta, peruetusta praesatim Inscriptio Epitaphia, quae homdulo illo sermone prisco immanem in modum eruditiores quosque prolectat. Omitte nibilominus ista modo: atque adeo incontatus. Est aliud, quod te velim. Te alias nunc ad Notas eadem Antiquitatis horrida fata vocant. Inarandus tibi Lauicanus ager, inarandus Larissaeus ( [gap: Greek word(s)] tamen etsi non [gap: Greek word(s)] ) vnde Labrusca decarpas Labsa, vel Labunda sine Lachrymis, pro quibus erit Lact. Lacteue. Ac ne fatiscas vllo ex opere, Laeuinus, et Lutatius Coss. fortissimi viri, et Lars iuuerint: nisi si Lagocna cum Lardo gratior. Duriora sunt (idcircone viro ingratiora?) Lamna, Lapidicina, Larba, Listrotos, Loedoriac, Latomiae durae; tu in duriores Lautumias coniectus es. Nec trepida: ludo, simul vtrasque laudo. Laedaeos fratres suspice, Leuem Iacobum, Lycium, ac Lycaeum. Tua Luguduni edidisti. Limpa non eluet: Libra tamen Loiber ito. Lusimus iam satis, Vir literatissime (quid aliud Poetae?) et sic Poetam cum Hedera victrice hac vice sermonum (alutamus: vt noris te vnum ex literarum Belgicis proceribus mihi esse, maximo tuo merito.



page 177, image: s177

TRACTATVS VNDKIMVS. L

ABDON Eusbius varijs Chronici locis, D. Aug. l. 18. de Ciuit. c. 19. alij a Pontaco memorati.

ABDON Iudicum 12. in vulgaria editione, apud Interpretes 70. in Hebraeo, et Chaldaeo. Iosepho lib. 5. Antique c. 12. Theophilo Antiocheno l. 1. Euseb. l. 10. de Praepar. c. 3.

LABICANVS AGER, quandoque Lauicanus, quo lutati sunt historicorum Codices non pauci. Est enim a Labicis dictus: hi autem ab ansis scutorum, quas [gap: Greek word(s)] dixere majore in Graecia. Vnde scientissimus Poeta:

--- Picti scuta Labici.

Legit tamen itinere Lauicano Elias Vinetus in Aur. Victorem monito per B quoque reperiri. Lego et in Plin. l. 36. c. 5. Lauicanam portam, editionis a Gelenio. Strabo l. 5. [gap: Greek word(s)] . Antiquo Labico. Silius lib. 8.

--- Humiles ad aratra Labici.

Sic per B Dionysius. Apud Liuium, ac Ciceronem varianter. Diodorus lib. 13. [gap: Greek word(s)] , Labicanos expugnarunt. Quaedam Exemplaria [gap: Greek word(s)] praue: recte [gap: Greek word(s)] .

LABOR cum B. Vsus Librorum, Inscriptionum, Auctorum omnium praeter Adamantium Martyrium, qui Lauor per V scribit ductus similium comparatione Fauor, Feruor, Pauor, Liuor. Olim Labos, vt Arbos, Isidor. l. 1. Orig. c. 26. Fabius l. 1.

LABRVSCA, LABRVSCVM. Maro Daphnide: Siluestris raris sparsit labrusca racemis. Culicis auctor: Densaque virgultis auide labrusca petuntur.

LABSVS, ELABSVS auctoribus priscis Codicibus adstruit Pierius in 2. Georg. Item Carpo, Carbsi ex iusso Terentij Scauri. Etiam Scribsi in antiquis, et approbatis Exemplaribus inuenisse testatur, et quidem in Codice Terentij Vaticano:

TV. TE. HIS. REBVS. FINEM. PRAESCRIBSTI. PATER

Verum Prisciani apud me pluris auctoritas, cuius illa elibro 12. Labor. Lapsus. Nulla autem causa alia est mutandae B in P ante S, vel T in principio sillabae positae, nisi Enphonia, cuius ratio apud Graccos quoque obseruantissimos eius seruata est in supradictarum consonantium scriptura, vt [gap: Greek word(s)] Pro [?] enim Graeco nos in principio sillahac P, et S scribimus, vt Nubo, Nupsi, Nuptum, Scribo, Scripsi, Scriptum. Prius exemplum repullam pati potest. Succenturietur ergo Eutyches lib. 2. Plurium autem valet Consuetudo vel eruditiorum, qui Lapsus per P scribunt. Curtij Valeriani vox: Intem poribus quoque verborum e contrario B in P commutatum videmus, vt Scribo, Seripsi, Scriptum; Labor, Lapsus, Lapsurus: Nubo, Nupsi, Nuptura. Pauculi nouatores, si in his B pro P scripserunt, inaniter se circumipiciunt.

LACRYMAE, LACRIMAE, non Lachrymae cum Spiritu. Dacrimas pro Lacrymas Liuio Andronico saepius positum credo Festo. Origo enim est [gap: Greek word(s)] . Veteres autem H indidisse ad serit Gell. l. 2. c. 3. Tullius in Oratore. Scripsere et Lacruma manifestiore Originis indicio, et Lacrumo, post Lacryma. Monumentum vetus:



page 178, image: s178

HAEC. RIDENDA. MIHI. EST. HIC. LACRVMANDVS. ERIT

Item: AELIVS. MACER. ANTESIGNATOR. TRIB. LACRVMAS. POS Atque ita eodem iure, atque Vsu, quo Decuma, Optumus, Maxumus in Exemplaribus Liuianis, et Pliniarsis V hac in voce deprehenditur. Verum in Romano Codice, alijsque aliquot esse LACRIMA, LACRIMANS testatur Pierius in 6. Aeneidos per I Latinum absque adspiratione vlla. Non quod a Lacero vox orta sit, quod somniauit Pontanus, et eius pediussequns Val. Andreas: sed quod Latio donata Graeciae munere. Terentius Varro tradit Caesarem per I ciusdemmodi verba solitum enunciare, et scribere: inde propter auctoritatem tanti viri Consuetudinem factam. Haec apud Cassiodorum Cornutus. Tum praefert Optimus, Jntimus, Libido, Dicendus, Faciendus, Maxime, Monimentum, Contimelia, Minimae, Lacrimae. Tantundem paene Fabius lib. 1. Vide Sillaba. Jmber, Inclytus. Ex scriptione per I Latiare non sequitur Graecanicam Originem abrogandam, quod Antiquis repugnantibus facit Ciofanus in Metamorphosim Ouidianam.

LACTE, LACT, LAC, Priscianus lib. 1. admittit ex Capro. Plauto firmari potest ex Menaechmis:

Neque aqua aquae, neque lacte est lacti, crede mihi, vsquam similius.

Apud Ausonium etiam Lact cum CT absque E, de quo Val. Probus lib. 2. Quidam putant hoc Lact debare dici: sed non legimus, nisi in Varrone de LL. Multinegant in mutam posse hoc nominis finiri, inquit Caper. Similiter Cledonius in Arte, et Cassiodorus negant. Ausonij versus nihilominus hic est:

Cur condemnetur ratio, magis vt faciat lact?

LACVARIVM, et per [gap: Greek word(s)] Laquearium, inquit Isidor. lib. 15. Orig. cap. 8. Seruius in 5. Aen. Nec mirum si ex [gap: Greek word(s)] , est Laqueus, vti conijcit Canimus in Alphabeto. At de C, et Q commutatione plura in Orthographicis veterum dicimus.

LADANVM per Aprimore in sillaba passim. Ledanum per E in eadem Cyprijs scribi testatur Plinius lib. 12. cap. 17. Ladantum sillabis tribus, Galeno, Paulo, [gap: Greek word(s)] : Dioscoridi lib. 1. [gap: Greek word(s)] .

LADE insula, olim Late. Notat Plinius lib. 5. cap. 31.

LAECA gentis Porciae cognomen cum Ae diphthongo praeferunt Libri veteres, ac Nummi, Vrsini quoque denarius ex argento repraesentatus in primam contra Catilinam.

LAEDO principe biuocali. Ex eo Laesum, Collido, Collisum, vt Caedo, Caesum, Concido, Concisum, Loedo per Oe Cruciger in Harmonia a [gap: Greek word(s)] : quod Becmanus reijcit aequo me iudice, Ledo absque vlla diphthongo scribit Iul. Scaliger lib. 33. de Causis LL. Sic aliqui Cedo.

LAELIVS familia Romana Ae diphthongo, Lapides Capitolini, alij, Silius, Cicero.

LAENA biuocali, Libri veteres, Origo [gap: Greek word(s)] Festo, Plutarcho in Numa auctoribus, et Iuba. [gap: Greek word(s)] . Nam quas reges Laenas gestabant, Chlainas vocat Juba. Varronem, qui a multa Lana figurauit, rident alij. Strabolib. 4. [gap: Greek word(s)] . Densa texunt saga, Laenas vocant.

LAENAS similiter, Lapides Capitolini, alijque, Popiliorum cognomen, Plutarch. in Bruto.

LAESTRYGONES prima sillaba biuocali insella, altera per Y, Homerus Odyss. l. K. Plin. l. 3. c. 5. 8. Solin. c. 8. Cicero epist. 13. l. 2 ad Atticum. Strabo l. 5. Ouid. Metam. 14. Thucydides in 6. [gap: Greek word(s)] . In parte quadam regionis Cyclopes, et Laestrygones feruntur babitasse. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Silius Italicus pluries. Laestrygonia amphora Horat. l. 3. Oda 16.

LAEVINVS gentis Valeriae cognomen, diphthongo, Prisci Codices, Capitolij fragmenta. In Valeriorum familia nobilissima eum, qui primus hoc cognomento fuit suspicatur Turnebus Aduers. l. 4. c. 9. a sinistro, laeuoque et improbo animo, malisque, et nequam moribus cognomen meritum. Plutarch. In Pyrrho: [gap: Greek word(s)] . Laeuinus Romanorum Consul. Pighius Annal. l. 6. a Laeuo. Hoc parabilius reddit Competentia: Vrsus, Vrsinus: Albus, Albinus: Crispus, Crispinus: sic Laeuus, Lacuinus.

LAEVVS item diphthongo scribit Festus ex Graeco [gap: Greek word(s)] digammo interiuncto. Silius Italicus lib. 12.

Mos laena gestare viris ---

Nonij opinamentum a Leuando figutantis tipula leuius est. V. Leuis.

LAEVIS. V. Leuis.

LAGENA secunda vocali in Columellae, Persij Satyr. 5. Horatij, aliorumque libris correctioribus


page 179, image: s179

compluries. Graece [gap: Greek word(s)] . DioscoT. l. 5. [gap: Greek word(s)] . Graecis plurimum per [gap: Greek word(s)] . Etiam per Y Aaycvoc, et [gap: Greek word(s)] Polluci lib. 10. c. 20. ex Diphili Hecata, et Adelphis. [gap: Greek word(s)] per I apud Hesychium, [gap: Greek word(s)] . Laginarchus, cuius in potestate vinum est. Camnius in Asphabeto: [gap: Greek word(s)] , Lagoena cum Oe, vt [gap: Greek word(s)] . Gifanium Caninio consociant Rhotius, et Andr. Brabantus, quorum opinioni colorem addo: [gap: Greek word(s)] , Lagoena vbi quiescit vinum. In Lagoenam indito, Cato c. 122. et c. 123. In Lagoenam confundito. Quibus locis Passeratius absque biuocali legit Lagona. Nec adnuto. Sic Latini Rhoesum finxere de [gap: Greek word(s)] Graecanico.

LAMINA tribus sillabis, vnico M rectius, atque vsitatius. Quandoque Lamna extrito I. Sic vulgarijs Horat. Codicibus lib. 2. Od. 2.

Abditae terris inimice lamnae. Paulinus:

Sanctaque praefixis obducant limina lamnis.

Sic Brissionius [gap: Greek word(s)] libro singulari Lamna pro Lamina obseruat ex L. 127. in fine D. de auro, arg. Sic apud Tertull. l. de Corona. Inauratur Lamnulis, non Lammulis. Carrion in Val. Flac. Quidam nuper in veteribus Libris semper Lamma, duobus M, absque N, non Lamna legi ad monuit. Ego contra, inquit, nunquam Lamma: sed semper Lamna inuenio. Notat Gifanium, qui Librorum chirographorum consensum sequi se profiretur apud Horatium, et Prudentium l. 1. in Sym. Si formam statuae lammis commisit ahenis. Quid sit Lamina sit ab [gap: Greek word(s)] verso declinatu, vt Schema, ae, priscorum ex [gap: Greek word(s)] ?

LAMSACVS vereri esse Codici Val. Flacci l. 2. testatur Carrion, et reperit Pontacus in 4. MSS. Eusebij. Praue. Nam Lamsacus [gap: Greek word(s)] , Vide Stephanum. Ouidius:

Lampsacus hoc animal solita est mactare Priapo.

Sic Pausan. Plut. Plin. Liuius, Appianus, Thucydides lib. 8. [gap: Greek word(s)] . Lampsacus biduo post. Athenaeus, ac Demosthenes. Vide Tractatum de Origine.

LANITIA, LANITIVM scribuntur. Laberius: Nihil refert molle e lanitia Attica, an pecore ex hircorum, vestitum geras. Georg. 3. Sit tibi lanitium curae ---

LANVVINVS a Lanuuium. Ita constanter scribitur apud Liuium, et Tullium. item in Antonini Itinere Lanuuini per duplex VV in medio. At Laniuinum per I in secunda de Natura D. legit Vrsinus in vetussimo Libro, et in Miloniana Rob. Stephanus primoribus folijs testatur Victorio scriptum Laniuium ex Auctoritate Librorum contra Consuetudinem. Antiquum Monimentum cognitum opera Hermolai Barbari c. 5. l. 3. Plinij:

SENATVS. POPVLVSQ. LANIVINVS

I secundam diffiniente sillabam. Reperies iterum in vasto Gruteri Oceano. Vide nobis disputata ad silium aduersus Ios. Scaligerum. Sic apud Horatium legunt l. 3, Oda 27. --- Ab agro Raua decurrens lupa Laniuino, Mancinellus, et alij. Et certe tertia vocali vox politior videri potest.

LAOMEDON. LAVMEDON. V. Latomiae.

LAPETHOS insula Plin. l. 5. c. 31. cum Spiritu, et E secundo loco, vbi per A Strabo. Et Ptolemaeus [gap: Greek word(s)] . Alexandrus Ephesius: [gap: Greek word(s)] notissima varietate, vt [gap: Greek word(s)] , aliaque sexcenta.

LAPIDICINAE, vbi excuduntur lapides, Festus. Romae in D. Pauli:

LAPIDICINIS. CARISTIIS.

Marcilius ad legesXII. Lapidicinis rectum est. Glossae: Lapilicina, [gap: Greek word(s)] , Lapidicina. [gap: Greek word(s)] Lapidicinarius quae vox [gap: Greek word(s)] interpres est in Cyrilli Lexico. Adiuuat vulgatam, receptissimamque hanc scribendi Consuetudinem vis Competentiae: Indices, Indivina Apulcio: Carnifices, Carnificina: Sorices, Soricina namia Comico. Cur non etiam Lapides, Lapidicina? Quia blandius videtur a Lapide caedendo Videamus.

LAPICIPINA malunt los. Scaliger in Varr. de RR. Manutius Lapides, veteresque Libros secutus, Pintianus fide Pliniani Codicis Toletani, Passeratius. Certe Varro l. 7. de LL. Lapicidas dici docet, cui pari compositione Homicidam adde, a quo si vsus patrocinetur lanienam arenariam Homicidinam dixeris. Sunto Lapicidae. Vnde quaeso lapidem illi caedunt? quo ex loco? non ex Lapidicina? Est enim ipse locus: non Lapidum caedes. Cyrilli Lexicum: [gap: Greek word(s)] , Lapidicina. locus scilicet in quo, et ex quo lapides proruuntur: Lapicidina, ipsa lapides caedendi, ac proruendi actio: sicut Laniena laniandi, Carnificina, talia.

LARIDVM, LARDVM. Perpetuo tenore apud Plautum lego Laridum. Apud Lucill. Satyr. 2. Vt lurcaretur laridum, et carnaria furtim. Iuuat Macrob. l. 7. c. 12. qui Laridum dictum retur, quasi Large aridum ob salis copiam. At mihi omnis salsa caro aridior est prae Larido. Alij quasi Lari donum. Vtut sit duabus sillabis creberrime veteres extulere. Pomponius: Lardum lurcabat lubens.


page 180, image: s180

Horat. Sat. 6. l. 2. Victa satis pingui ponentur oluscula lardo.

Mox--- Semseaque lardi Frusta dedit ---

Ouid. Pinguia cur illis ponuntur larda Calendis?

Martial. lib. 5. Epig. 179.

Et pallens faba cum rubente lardo

Vide anterius Calidus, Caldus, Caldarius: Audaciter, Audacter.

LARISA vnico sigmate scribit Andr. Brabantus ex veterum disciplina Librorum, atque e Graeca Consuetudine, inquit. Ego duobus; et mecum Achiuorum

Millia, quot magnis vnquam venere Mycenis.

Homerus in Catalogo:

[gap: Greek word(s)] .

Qui fertilissimam Larissam habebant. Idem Iliad. [?].

[gap: Greek word(s)] .

Homerus Latij: Larissaeus Achilles. Strabo l. 9. vnica pagella quinies, aut saepius [gap: Greek word(s)] . Herod. lib. 1. Xenophon [gap: Greek word(s)] . Dionysius Antique lib. 10. Diodor. lib. 20. Philostrat. in Hippodromo, Pausanias in Atticis, Corinthiacis, alibi, Apollod, lib. 2. Biblioth. Plutarch. in Agesilao: [gap: Greek word(s)] . Larissam misere Xenoclem. Appian. [gap: Greek word(s)] . lib. 2. [gap: Greek word(s)] . E Larissa simili cursu. Hesychius. Quam tu mihi, Andrea, Graecorum Consuetudinem obiectas? Vetenbus tuis Libris tantundem credo. Et par esse reris Nummulo vnico fidem commodare, cui fit AAPlCAI [?]. V. Emesa, Amphissa, Gnossos, Cephissus. At cum Larissae connumerentur vndecim, ecquam ex ijs Graeca Consuetudine vnico sigmate scribendam censeat Andreas, magnopere velim designari.

LARS extremo lib. 4. Liuij, Ausonij Libriomnes. Lar summoto S apud Charisium: Lar, si familiaris erit, genitiuo Laris: si Tolumni vel Porsenae, Lartis. Idem apud Priscian. l. 5. Ciceron. 9. Phillip. Lartes Tolumnius. Dionysius Hal. [gap: Greek word(s)] . Larus Porsinus. Nota ex Catone: Laronem enim Etrusci, et larunem, et Arunem vocant nobilem principem. Sic ex communi transit in proprium appellatio,

LARVA Consuetudo, Libri omnes, Auctores omnes eximio facto Beda, Adamantio Martyrio, Cassiodoro, quibus placet Larba cum B. Ducuntur Analogia: Herba, Turka, Taba, 'Barba, Obba [gap: Greek word(s)] , Gleba, Pronuba Orba. Designata ponunt Caterua, Minerua. Cur non et Larua in designatis, o boni?

LASERPITIFER consona T, non Laserpiciser. Fitenim a Laserpitium.

LASESpro Laser actatis fuit, inquit Fabius lib. 1. c. 4.

LATERALE, an LATERARE? Plinius l. 6. sermonis Dubij: Si R liter a praecesserit, in V penultima sillab. Sequi debet L, vt Augurale. Contra si L praecesserit sequi debet R, vt Molare. Quod [gap: Greek word(s)] congruit quaestionibus copulare, inquit Fl. Sosipater. V. Latiaris.

LATERANVS quatuor sillabis rite scribunt Siliu, et Aurelius Victor: tribus Dio [gap: Greek word(s)] lib. 75. [gap: Greek word(s)] .

LATERNA malim, quam Lanterna, inquit Andr. Brabantus. Heus tu, qui mauult, vnum vult, alterumque etiam magis vult. Vin'ergo scribi quoque Lantema? Hoc ne barbaries ipsa tulerit.

LATIARIS vltimante Ris probissime. A Latio dicitur homo, ciuis, sermo Latinus, et pro Latino Latiaris. Ita plerisque omnibus vetustis Codicibus inest: raris Latialis per L. Deinde apud Macrobium primo Satur. Latiar per R est Latinorum sollenne, ac apud Ciceronem lib. 2. Epist. ad Q. Fratrem, vt ibi legendum putat Lilius Ferraricnsis. Apud Dionylium lib. 4 [gap: Greek word(s)] , hoc est, Latiaris Iupiter. Qui tamen in Tullij Victoriana editione scribitur Latiatis in Miloniana, vbi nota haec est: Sicut vtique Ferias non Latiales, Latiaresue: sed Latinas dixeris, aut Latias. Horat. Similiter:

--- Residens celsa Latialis Iupiter Alba.

Porphyrius [gap: Greek word(s)] meminit. Dionys. Apud Priscianum lib. 4. de denominatiuis a Latium, Latij Latiaris figurauit, hoc est, Latiaris Iupiter, sicut a Peculium Peculiaris: Latialis per L non meminit. Casaubono ad Tiberium Suetonij neutrum displicet, non Grutero V. C. non mihi. Cur Cruceo? Cur Modio? V. Laterale.

LATOMIAE Vsu expeditissmo, vt Latomus, super quo litem mouet nemo. Festus per V: Latumias ex Graeco, et maxime a Syracusis, qui Latumias, et appellant, et habent adinstar carceris, ex quibus locis excisi sunt lapides ad exstruendam vrbem. Varro l. 4'. de LL. Quod Syracuseis, vbi simili de causa custodiuntur, vocantur Latomiae, et de latomia translatum, quod hic quoque lapidicinae fuerunt.


page 181, image: s181

Ita Exemplar comitatum Scaligeri, Victorijque notis, et castigationibus. Graecis [gap: Greek word(s)] nullibi [gap: Greek word(s)] , vt ex eo confiant Lautomiae, vel Lautumiac, quas tamen magna vi adserunt Turneb. 1. 21. Aduers. c. 17. l. 28. c. 6. Pintianus in l. 11. Plin. c. 37. Scribendum Lautumiarum, haut Latomiarum tum ex Toletano, et Salmanticensi Apographis, tum ex Liuio sexto et vicesimo volumine. Sed cuidentissime ex Seneca, Declam. 9. Declam. 4. extra controuerham de Sabino quodam. Ille etiam, inquit, reus cum rogaretur, vt in Lautumias transferretur. Ne nunc, inquit, quenquam vestrum decipiat nomen Lautumiac, minimum Lauta res est. Haec ille addito: Nec ignoro, quae de hac dictione ab indoctis, et elementarijs Grammaticis afferantur. Ad Senecam primum dici potest Nomen Latumiac minimum Lauta res est. Similitudine vocum potest vsus esse Seneca, non [gap: Greek word(s)] . Deinde [gap: Greek word(s)] sit vsus: Senecae sensum, aut saltem. Sabini istius expressum habemus. Nihil amplius. Nihil causae fuit, cur Maurus iste indoctos, et elementarios a se dissentientes appellitet. Sciendum igitur Originem esse [gap: Greek word(s)] , quod est Lapis, aquo recte si [gap: Greek word(s)] nomen oritur, nulla iusta ration scribi aliter potest, quam [gap: Greek word(s)] , Latomiae, seu Latumiae. Sin ex patrio casu [gap: Greek word(s)] factum est [gap: Greek word(s)] , Fieri deinde potest Lautumia, seu Lautomia, vti Laudiciam legitur induob. Eusebij MSS. Adde Inscriptionem vnam Romae: TREBONIA. LAVDICE. FEC. CONIVG Iterum Mediolani apud Galeacium Vicecomitem: AVRELIAE. LAVDICIAE Nam ab eadem Origine Laus, quasi Populi vox, eademque fictura. Est enim Laus iudicium hominum de hominibus bene iudicantium. Ea re non inepte meo quidem iudicio Gaspar Gueuartius vocem secabat: Tu vero, o nostrae, Villela lausque, decusque Militiae ---

Sic apud Petronium inuenias Lauconte pro Laocoonte, et apud veteres Laumedon pro Laomedon. Quid si Senecae tunc temporis fuit opinio seri bendi Lautumias, aliorum Latomias? Sic ijsdem paene temporib. Plaustrum ex Vsu communi scribebat Florus, Vespasianus Plostrum: sic Clodius, et Claudius, aliaque prope innumerabilia, vt alterutrum culpari nequeat absque temeritate. Neque, qui Vsum vulgatum improbant, satis expedite loquuntur. Secunda sillaba per O politius, nec per V reiecerim. Rationis vestigium piget recalcare: hoc addo. Pontacus que huiusmodi in aucupio versatissimus notat in quinque Chronicorum Eusebij MSS. esse Latumias per V in secunda sillabar: Laotomias, quod ante vestigabamus, et Laotumias, pauculis Exemplaribus. Ex postrema scriptione confieri possunt Lautumiae exemplo Similium antepositorum, atque ex [gap: Greek word(s)] , Lautomiac: Sic Laudamia pro Laodamia scribitur in peroptima Iustini editione lib. 28. non semel, et Graeci [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] .

LATROCINALISinuasit manus, lib. 2. de Asino A. scribitur edente Vulcanio. Lib. 4. Capto noctis latrocinali mometo, quinque omnino sillabis, non Latrociniali sillaba amplius: etsi a Latrocinio.

LAVDICEA, pro Laodicea. Similiter Laudice pro Laodice. V. Latomiae, vt a Principio Principialis, ab Exitio Exitialis.

LAVRENTVM, opidum, lucus Iouis indigetis, inquit Plin. l. 3. c. 5. Stephano [gap: Greek word(s)] , Dionysio Hai. l. 1. Antique R.

LAVRETVM pars est montis Auentini Dionysio lib. 4. [gap: Greek word(s)] . At hoc ipsum Loretum in Auentino vocatur, inquit Plin. l. 15. C, 30. editionis a Gelenio. Glossae Cyrilii: [gap: Greek word(s)] , Laurentum. Corrigunt Lauretum. iniuria. V. Sedetani.

LAVTIA Liuio: DAVTIA priscis, Festu. Sic Lacrymae, olim Dacrymae.

LEA scribi non patitur Charisius lib. 1. Varro tamen scripsit, et quidem ad Ciceronem lib. 3. Nocet panthera, et lea. Ouidius: Nec lea cum catulis lactentib. Vbera praebet.

Idem 4. Tristium Eleg. 7. --- Esse Chimeram, A truce quae flammis separet angue leam. Leaena passiua scriptura.

LEANDRVS, LEANDER. Vide Nicandrus. Hic monito opus Leander in quibusdam Ouidii perperam scribi cum biuocasi. [gap: Greek word(s)] , Leandrus, et Leander biuocali fracta scribit Latium: Item Leandrius Helle spontus Silij lib. 8. V. Leuis eadem ab Origine, [gap: Greek word(s)] .

LECHEAEhinc, Cenchreae illinc angustiarum termini, verba Plinij l. 4. c. 4. Illa Statij in via Domitiana 4. Siluar. Hic paruus, Lecheae nisi vetarent,

Inous freta miscuisset Isthmos.

Lechaeum idem Statius: --- Ab Inoo fert semina lecta Lechaeo,

Pausanias in Corinth. Strabo, Polybius [gap: Greek word(s)] .

LEDA, LEDAEI fratres Castor, et Pollux rectissima Consuetudine. Nec deprauatissime Laeda cum diphthongo principe. Vide Scaena. Romae vetus Epigramma:

MVNVS. OLORINO. DE. IOVE. LAEDA. DEDIT



page 182, image: s182

LEGISLATOR vniter, et Lator legis diuussa voce. Tullius pro Milone: Ipselator legis cum esset.

LEGITIMVST desolato. Ouid.

Legitimo quique merebat equo.

LEMANNVS Lacus duob. N vetustissima quaeque Exemplaria, inquit Vinetu sin Ausonij vrbes. A Strabone nihil certi. Vide Alemanni. Plin. l. 2. c. 103. lib. 3. c. 4. liquida vnica visitur.

LEMVRES, LEMVRIA, Antiquitas Remuria, quamuis a Remo. Ouid. 5. Fast.

Romulus obsequitur, lucemque Remuria dixit
Illam, qua positis iusta feruntur auis.
Litera mutata est in lenem tempore longo
Litera, quaetoto tempore prima fuit.
Mox etiam Lemures animas dixeresilentum.

Ex eo fusa vox latius. Glossar. Lemures, [gap: Greek word(s)] . Apuleius: Animum humanum exutum, et liberum stipendijs vitae, hanc vetere lingua Latina Lemurem reperio dictitatum. Vide de Orthographia veteris Latij.

LENA, LENO nulla biuocali: suntenima Lenio, Eutyches l. 1. blandiloquum namque hoc istud hominum genus.

LEODIVM vulgo scribitur: Leodicum Lipsio l. 1. Polior. c. 2. Negat is trecentos ante annos, et minus scriptum vllum exstare, in quo Leodicenses non diserte exprimantur. Sigeberti Gemblacensis Chronica MSS. Vel ab ipsius aeuo sic a Lipsio lecta. Tabula apud Leodicenses plumbea non dudum eruta sic praefert:

NITHARDVS. LEODICENSIS. EPS

Alia vetustior: EGO. REGINALDVS. LEODICENSIS. EPS

Vetusta Caroli Magni vita: Celebrauit Pasha in Leodico, vico publito. Eorum Annales consensu sic habent. Caetera apud ipsum illum Lipsium. Atque hoc per transennam.

LEPARENSES, LIPARENSES, LIPARITANOS Festus agnoscit. Postremum crebro legas in Verrinis.

LEPROSIa proritu nimio ipsius scabiei dicti sunt, et ideo per P scribi debent, inquit Papirianus. Recta praeceptio: praua ratio. [gap: Greek word(s)] , Graece dicitur. Non ergo a Pruritu, aut Proritu.

LEPONTIVS, LEPONTICVS in Tacito. et Silio. Silij vno in Codice Leoponticus. In prisca Inscriptione Laeponius. Lepontinos circa Alpes ponunt Plinius, ac Strabo. Pliuiij quaedam Exemplaria cum C etiam Leponticos exhibent. Pluria Consuetudo. Strabo l. 4. [gap: Greek word(s)] . Supra Comum sitos Lepontios. Caesar 3, l. Belli Gal. Renus oritur ex Lepontijs, qui Alpes incolunt. Plin. l. 3. c. 20. pariter.

LEPTIS, LEPTES. Silius l. 3.

--- Sarranaque Leptis.

Lucanus lib. 9. Proxima Leptis erat

Per E Prolybius l. 1. [gap: Greek word(s)] . Vide Baetes.

LESSVM, LAVSVM indifferenter scribit Kirchmannus l. 2. c. 6. de Funere Roman. Palmerius in Spicilegijs Lausum, quo irriso Lessum Marcilius ad XII. Tabulas exosculatus est.

LETHVM [gap: Greek word(s)] de Festi mente, ac Varronis l. 6. de LL. Cum Spiritu Quom dicitur, OLLVS. LETHO. DATVS. EST

quod Graecus dicit [gap: Greek word(s)] , id est, Obliuioni. Passeratio placet. Letum difflato Spiritu non absque veri imagine Priscian. l. 9. aprisco Leo pro Deleo. Ei adhacret Manutius. Ios. Scaliger l. 6. in Varr. Prisciani opinionem verisimiliorem pronunciat, Varronis acutiorem. Tu vide. Scribunt aliqui priorem silla bam cum Ae, Apuleius cum Oe, non sine literarum dedecore. Nisi si confiat ex [gap: Greek word(s)] , Postemus. Est enim Lethum ex nouissimis. Excusent Laetum alij antiphrasi a Laeto. Suos auctores causa delectet: me nequaquam. V. Liber. Admitte Graecam Originem. Non ideo anteponatur Spiritus, quem detraxit Graecia Maior.

LEVCATA, AE, Leucates, is, Leucas, Leuce. Leueata Aen. 3.

Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis.

Leucates Ausonius in Cupidine:

Et de nimboso saltem Leucate minatur.

Leucas opidum, inquit Plin. l. 4. c. 1. vbi etiam Promontorium Leucates. Claudian. de bello Gildonico: Litora Leucates ---

eorum more, quae primo declinatu formantur: V. Aegathes.



page 183, image: s183

LEVCIPPVS apud Laertium, Tulliumque Tusculanis absque H: quamuis ex [gap: Greek word(s)] debuisse videatur [gap: Greek word(s)] oriri, vt [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] Theocrito. Leucippe pariter. Sic [gap: Greek word(s)] apud Etymologum [gap: Greek word(s)] . Suidae [gap: Greek word(s)] . Hesychio [gap: Greek word(s)] . Consuerudo haec dialecto nititur Iade. Passim apud Herodotum [gap: Greek word(s)] , sexcenta talia. Cur duplici P, V. Agrippa.

LEVIS glaber, non aspero. Diphthongum Consuetudo repudiat. Est a [gap: Greek word(s)] interiuncto digammo Aeolum, et vocali E tenta, quod euenit in Odeo, Logeo, Spondeo, alijsque sexcentis. Eadem facie Leuor Leuitars, Leuigo, Leuo. Plinius lib. 31. c. 9. Ad extendendam cutem, lendamque. Aeneid. 5.

Cnossia bina dabo lenato lucia ferro Spicttla ---

Columella: Plagam acutissimo ferro deleuato. Martialis lib. 10. Epigr. 65.

Leuis dropace tu quotidiano.

Haut mirum Graecorum [gap: Greek word(s)] est pro [gap: Greek word(s)] a [gap: Greek word(s)] , Etymologus. Contra Laeuus a [gap: Greek word(s)] . Non etiam melius Genes. c. 27. scripseris Leuis, quam Lenis? In 70. est [gap: Greek word(s)] loquitur lacob.

LIBER, olim Loiber. Festus: Loibesum, et Loibertatem antiqui dicebant Liberum, et Libertatem. Ita Graeci [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] . Notat et Fabius l. 1. e. 4. Leber, et Wagester. V. Lethum.

LIBOPHOE NICES cum O in secunda passim, vt Libonotus Stephan, de Vrbibus cum Y: [gap: Greek word(s)] , ducto ex Liby vocabulo. Praue Lybophoenices l. 1. c. 3. Africae nuperrime Tornaci de scriptae, vbi mox errato pari Lib. 4 Lybia pro Libya. vti Libyes. [gap: Greek word(s)] Etymologo: vnde Libya, Libys, Libyes. Recte quoque scribas Libyphonies. Etyniologus in [gap: Greek word(s)] . Libys. Silius l. 8.

Dum Libys incensocispensat milite vires.

LIBRA Romanis, Graccis [gap: Greek word(s)] , notat Hesychius.

LIBYSTIDOS VRSAE Aen. 5. 8. Ab Aetnae a incude extusa vox est tam dura, tam sine exemplo. Erythneus mollite conatus, nullo exemplo. nulla ratione, vel auctoritate innouat, scribitque Libyssidos duplici sigmate. Scio Silio Italico scriptum Phoenissa agmina, Phoenissa iuuentus. At non continuo dicendum Libyssis, aut Phoenissis vrsa. Ecquis iste nouandi furor Vsu contra tendente Librorum omnium. Scriptorum omnium? Estautem I Latiare in primore sillaba, Y Graecanicum in secunda. Sicut in Libya, Libye. Nam Lybia reiculum iuxta est, atque ridiculum: MSS. licet aliquot praeferant. Editur hodie in Prudentio Libico ab ijs, qui post edunt.

--- Libyn Collinae a cardine portae
Anuibalem Iouis imperio ---

LICEBIT pro Liquebit scriptum in Tertulliano de Poenitentia Volunt Rhenapus, Pamelius. Id vero insignite notant. Nam, eos vti iuuem, Delicuit pro Eliquatum est, legas Metamorph. 4. 7. ac de niue l. 3. Trist. Eleg. 10. Ergo vbi delicuit nondum prior, altera venit. Sic et Maro Ecloga 6, venu stissime:

Et liquidi simul ignis --- pro Fluido.

Dixere etiam veteres Delicare, pro Deliquidare, et Delicare pro Dedicare. I ad Antiqui Lat I Orthographica. Agnoscit et Priscianus lib. 9. Liqueo, Licui. V. Delicuit.

LICHANOS, non Lychanus rescribit apud Vitruuium Baldus. Per Y, inquit, perperam, et imperite scribunt, inter quos esse Hermolaum Barbarum nolim. [gap: Greek word(s)] .

LICINIVS vda persola. Libri, Lapides. LiciniusMutianus Aur. Victori. Licinins Crassus, Licinius Macer, historia. Licinus trib. sillabis quibusdam in Exemplarib. minus caste legitur pro eodem. Amant enim finalitatem Ius Romanorum nomenclationes. Pro eodem, inquam. Nam Licinus alius nescio qui libertus Augusti. Perlij Satyr. 2.

Nunc Licini in campos Iuuen. Sat. 14.

--- Vigilare coborten.
Seruorum Licinus noctu iubet ---

Martial. l. 8. Epigr. 3. Saepius tamen in Crasso Plutarchi reperias [gap: Greek word(s)] . Itaque scribendum videri possit in Horatio

Me dulcis domiaen Musa Licinniae.

Nam vbi N vnicum, idem breuiat:

Rectius viues, Licini, neque altum.

LIGVLA Martiali libro vltimo, Charisio l. 1. Ios. Scaligero. At Festo, pluribusque Grammaticis Lingala. Martialis: Quamnis me ligulam dicant Equitesque, Patresque. Dicor ab


page 184, image: s184

Indoctis Lingula Grammaticis. Aliud est Ligula, [gap: Greek word(s)] Aristoteli, Medicisque.

LIGVRRIO duob. RR. Libri veteres. Ita Manutius, Victor, in l. 3. Varr. De Re R. vt tendatur, opinor: alioqui cum oriatur [gap: Greek word(s)] breuianda fuerat secunda: Horatius:

Semesos pisces, tepidumque ligurrierit ius.

Lucill. Sat. 16. Publicitus vendis tamen, atque extrema ligarris.

Terelit. Eunucho: Patria abligurrierat bona. Plautus Capt. Abligurigo per Solo R. Neque productionis causa duplicanda liquida: sufficit V, quod expressum pro Graeco, longatur. Sic autem veteres Gracci, vt videre est apud Hephaestionem ex Corinna Poetria; [gap: Greek word(s)] , quod additamentum Boeotiacum clamant Scholia, Vide literatiss. Salmasium in Plinianis, et Scaturrit.

LIGVS, non Ligur, cognomen Aeliae gentis, Lapides Gapitolinos testatus, inquit Manutius. Sed et nationis. Maro: Vane Ligus. Silius lib. 8.

Tum pernix Ligus, et sparsi per rura Vageni

Certe Ligus nominib. in VS admiscet Fl. Sosipater l. 1. At quis Verrina. 3. Ligur hacreditatem adijt, possedit Sacerdote Praetore? Item: Ligur non aderat. Iterum pro Domo sua: Nonicius ligur venalis adscriptor. An ex Liguria Ligurum quispiam? Et apud Virgilium Ligur nonnemo scripsit.

LIGVSCVM agrum scribendum, non Ligusticum, vt Etruscum, multa mole contendunt Victorius, et Scaliger. Quibus pugnat Strabo l. 5. [gap: Greek word(s)] . Fine Etruriae, et Liguriae vtuntur Scriptorum multi. Varro lib. 2. de RR. c. 5. Contra iugatorij Ligustici boues. Colum. l. 8. e. 2. de RR. In Ligustico mari. Quo loco edurum sit reponi Ligusco, et mori inimicum. Durius in illo lib. 12. c. 55. Ligaustici vnciam. Dioscoridevero quod agas, cuius illa e lib. 3. [gap: Greek word(s)] . Ligusticum in Ligaria plurimum nascitur, vnde et vocamen illi in Apennino. Quid quod vti ex Libys Libysticus: sic ex Ligus Ligucticus? Marcianus Heracleota:

[gap: Greek word(s)]
Ligusticis quam condidere finibus.

LIMBO LARII cum Arcularijs admittunt in Aulularia. Iano Gulielmio magis arridet apud Nonium scribi per irrientem literam Limborarij a Limbo, et ora. Et sane nihil aliud sunt Limborarij, inquit, quam qui Limbo oras vestium pingunt, siue practexunt. Finalitas est, compositio non est. Quare retinendum Limbolarij.

LINCVRION Demostratus: alij Langurim, Plin. l. 37. c. 2.

LINGA vocat Artemidorus Mauritaniae ciuitatem, a Linx, [gap: Greek word(s)] quam barbari teste Strabone l. 17. Tinga: vnde Tingitani Plinio. Eandem alij Lixum. Vide nostra in Silium, et adde. Lixis Isidoro, Lixus Silio, Lixos Plinio, Lix Solino, alijs Lixa.

LIPARA, Lipare recte. I ad vltimantium Variantiam. Deterius Lypara, Lyppara, Lapare, quae in MSS. Eusebij Chronicis compertus est Pontacus.

LIS vulgariter, recte. [gap: Greek word(s)] Stlitis, et Sistilitis. Festus: Stlata genus nauigij latam magis, quam altum, et a latitudine sic appellata. Sed ea Consuetadine, qua Stlocum pro Locum, et Stlitem pro Lite dicebant. Sic Stlembus eidem Festo. I ad Quin tilia num l. 1. c. 4.

LITERA non geminata consonante, vt consueuere, scribendum: sub suae namque Originis forma produxit primam natura, ait I. Scaliger, qui Originem quaesitius comminiscitur. Quid promtius, quid apertius quam a Linendo? Oblitas, Illitat, Delitas legimus tabulas: cur non et Litas prisci? Certe Georg. 4. Lita corpora guttis apium leguntur. Ac mihi Tullium Verrina 4 contempla: Literae, lituraeque omnes adsimulate expressae de tabulis inlibros transferuntur. Quaeris rationem productionis? Vsus, hominumque placita. Manutius, Goropius, alij geminant. Eorum fultura non placet.

LITVS desolato T, quaecunque fuat Origo: siue Laedo Ciceronis, siue Lito Donati, siue [gap: Greek word(s)] I. Scaligeri, siue Iurisconsultorum, qui litus esse audeant dicere, qua fluctus eludit, inquit Fabius l. 5. c. 14. siue [gap: Greek word(s)] , quia proficiscentes, et reuertentes solent ibi vota concipere, Priscian. sic in 7. Aen. siue a Lido, aut Lino. Affirmatur hoc scriptionis Libris antiquis, et Marmore apud aedem D. Laurentij:

LITORE. PHOCAICO. PELAGl. VI. EXANIMATIS

LITHOSTROTOS cum Thinitio sillabae secundae. Cum O fine tertiae sillabae, non per A quod


page 185, image: s185

Merulae crimen publicat Politianus lib. 11. Epist. De Lithostrato nihil dixerim, quoniam quamuis exceptione ista non vteris, conferre tamen in librarios culpam facile posses. Si ratus ille fuit a Sternendo, siue a Strato componi, erratum fuit non pusillum: verum si ex Graeco, piabile: nam eis scribitur nonnunquam A pro [?]. V. Aegates. Consuetudo tamen Merulam deserit. Plinius l. 36. c. 25. Pauimenta originem apud Graecos habent el aborata arte, picturac ratione, donec lithostrota expulere eam. Ibidem: Lithostrota coeptauere iam sub Sylla paruulis certe crustis. Politule, vt adsolet Nonnus in Paraphrasi S. Ioannis:

--- [gap: Greek word(s)]

Hesychius vna sillaba breuius: [gap: Greek word(s)] .

LIXVIVM per I prima in sede, non Lexiuium. Lix enim per I est cinis, vel humor cineri mistus. Nonius.

LOCVS, ex [gap: Greek word(s)] lapso Spiritu. [gap: Greek word(s)] Stlocus Festo, alijs. V. Lis.

LOCVTIONEMquoque Antonius Rufus Q dicit esse scribendam, quod sit ab eo, quod est loqui. Nota haec est Longi. V. Loquuntur.

LODICES vulgo recte dici autumo. Isidorus tamen l. 19. Orig. c. 26. Ludices per V a Lucis, id est, theatris quorundam opinione: non mea.

LOEDORIAEdirestae Macrob. l. 7. c. 3. per Oe, non Ae. [gap: Greek word(s)] . inquit Etymologus.

LOLLIVS duplicato L, familia Romana, Manutius in Orthogr. atque in Epist. 2. l. 2. ad Atticum. Certe silla bam primorem tetendit Horat.

Scriptorem belli Troiani maxime Lolli.

LONGOBARDI. Et per A in prima [gap: Greek word(s)] Ptolemaeo: si modo id recte. [gap: Greek word(s)] per I Suidae. Etymologicon similiter [gap: Greek word(s)] . Eum vide in [gap: Greek word(s)] . Ergo quasi Longobarbi dicti. Longobardi, hoc est spissam, prolixamque barbam gerentes.

LOQVVNTVR, SEQVVNTVR per Q, et V scribenda praecipit Victorinus. Idem tamen Victorinus Locutus, Secutus alienius apraesentib. Vt Concussus a Quatio, Locus a Loquendo, Cotidie a Quoto die. Alij Sequutus, Loquutus more praesentium. Locutus vero Euphoniae causa per C et simplex V scribatur, ait Beda in Orthogr. ita scribit Pontanus. Silius lib. 16.

---- Magna voce loquuntur equis --- V. Locutio.

LVBENS pro Libens priscis arrogat Priscian. l. 1. Fabius lib. 1. Eo fit, vt hoc loquendi genus viri literati miter: Libens, Lubensque de opinione mea abiero. An scriptum voluit: Volens, l. Eadem varietate Libido, Libentia, quae et per V scribuntur [gap: Greek word(s)] .

LVCCEIVS duplici CC, Libri, Lapides.

LVCETIVS Iupiter cum T Festo, Gellio, Lactantio, Macrobio: Glossis Philoxeni cum R Lucerius, et Lucerna minus recte.

LVCMO, LVCVMO, LVCOMO, LISCOMO. Propertius:

Prima galeritis posuit tentoria Lucmo.

Per V in secunda Libris est proletarijs. Apud Festum: Lucomones quidam homines ob insaniam dicti, quod loca, adquae venissent, infesta haberent. Liscomo per O et S in antiquis Codicib. etiam Liuianis. Dionysius, cum Festo [gap: Greek word(s)] . Plutatchus [gap: Greek word(s)] in Camillo, Lucumonis acumen Satira.

LVCILIVS vnico L, Libri, Lapides. Ipse tamen Lucillius sui nominis vdas conduplicat Satyr. l. 27.

Salttem fictis versib. Lucillius
Quibus potest impertit --- ac saepissime alibi.

Auson. Lucilli vatis sic imitator eris.

Horat. Quid vetat, et nosmet Lucilli scripta legentes.

Idem: Nil comis tragici mutat Lucillius Acci. Antea.

Lucilli, quis tam Luctlli santor inepte est?

Item in Graecorum Epigrammatis. Alterum L dispulit Martialis lib. 5. Epigr. 57. Famae Lucilium suae relinquat. Plutarchi in Bruto Codices variant.

LVCISCIT per I in bonis Veterum Codicib. sibi repertum vniformiter aiunt P. Victorius, Politianus, Bembus, qui Bembus profert Terentium: Luciscit: hoc iam cur cesso pultare ostium. Victorius ex epist. Tullij ad Catonem Medicei fultus auctoritate Libri; Cum lucisceret, in Amanum ascenderet.



page 186, image: s186

LVCRI FACIO dispescuit Plautus in Truculento Facio lueri, et Mostellaria. Pandectae Flor. Lucri fit. Act. 27. Lucrique facere. Copulare maluit Cicero Verrin. 5. Omnem illam ex aerario pecuniam lucrifadam videtis, aliasque saepissima vice. Fabius quoque Declam. 12. Audi frumentumestud, quod lucrifecisti. Plin. l. 7. c. 39. quil. 33. c. 3. discreuit: Ita quinque partes facte lucri.

LVGVDVNVM, et sillabae vnius detrimento, Lugdunum habet eadem Inscriptio rosulac Tiberinae. Inconstantia bene solens. Diae Vocontiorum:

IN. CVRIAM. LVGVDVNENSIVM

Stephano [gap: Greek word(s)] . Lugduna ciuitas Celtogalatiae. LVRA Festus: Lora Ausonius.

LVRCHO contra Analogiam adspiratum fuit: nam Mucco a muccis, et Ut Bucco a Buccis: ita Luco a Lura ob ingluuiem. Sed ratio significationis potior fuit ob sonitum voratoris. Sic [gap: Greek word(s)] ad spirationem admisit. Adspiratet Val. Probus l. 2. comparatione parum idonea, vt Pulcher, et Orchus, inquit, Quorum vtrumque pridem in desitis.

LVSCINIiniuriae cognomen habuere, inquit Plin. l. 11. c. 37. Sic et Fasti Capitolini, non Luscinius sillabis quatuor. V. Pighium Annal. l. V.

LVTATIVS non admisso C, neque T duplicato. Lucernae ante aedes Alfonsi Carasij:

APOLLINI. DIVO. AVG Q. LVTATIVS. Q. F. CLA. CAL. Q. LVTATIVS. P. F. CLA

Et in altera Romae. Item in foedere cum Cartaginiensib. icto. AYTATIOC nullo K. [gap: Greek word(s)] in Plutarchi Mario, tomoque 1. in Apophthegmatis. At Polibij l. 3. legere est: [gap: Greek word(s)] . Cum C Silij l. 6.

Possessor pelagiprona Luctatims aura.

Romae in Quirinali in basi arae:

Q. LVCTATIVS. Q. F. MENS SILVANO D. D

LVTEVS color. Perperam adspirant. Maro Ecloga 4.

--- Croceo mutabit veilera luto.

Idem Luteola caltha.

LVTRA Plinio, alijs: Lytra Varroni.

LYCIMNIVS prauum est: rectum Licymnius, [gap: Greek word(s)] . Homerus in Catalogo, Pausanias Corinthiacis. Verum in Laconicis scribitur: [gap: Greek word(s)] . Sic etiam Aeneid. 9.

Maeonio regi quem serua Lyamnia furtim.

Quam recte? Apollodorus lib. 2. [gap: Greek word(s)] . Antea: [gap: Greek word(s)] . Peccant Laconica.

LYCIVS, LYCAEVS. De priore Festus: Lycij Apollinis oraculum in Lycia maximae claritatis fuit ob luporum interfectionem: [gap: Greek word(s)] enim lupus est. Vide Hesychium ibi: [gap: Greek word(s)] , quem facit Apollinem. Aqua Origine diphthongus Ae abest. Et habes in antepositis: Templa lycie dabis, ex [gap: Greek word(s)] : vnde et Lyciae fortes. Lycaeus autem [gap: Greek word(s)] , vnde Lucem Latini habent, et docet Macrobius lib. 1. Saturn. C. 17. Prisci Graecorum, inquit, primam lucem, quae praecedit solis exortus [gap: Greek word(s)] appellatterunt [gap: Greek word(s)] meminit Hesychius. Vnde et [gap: Greek word(s)] idem ab Homero vocatur lib. 4.

[gap: Greek word(s)] .

Sed et [gap: Greek word(s)] Olymp. Pindari oda 13. scholiastae opimone est [gap: Greek word(s)] : non Apollinis, vt retur Lacerda. Quinetiam Pan Lycaeus audit apud Maronem:

Parthasio dictum Panos de monte Lyeaei. Fastor. 1. In idem venere Lycaei.

Eustathius loco non vno, solo I scribit [gap: Greek word(s)] pro Apolline, pro foro [gap: Greek word(s)] cum diphthongo. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Lycaeum pro Viridi Lyceo haut ferri potest: et si Rosuueusin pede Medicoecclesiastici libri ita scripserit:

Viringus, Grudium quo decedente Lycaeum.

Idem [gap: Greek word(s)] : Stadio clarus Hygaea tuo, pro Huygea.

LYCVRGVS cum C Originem, Vsumque secutus scripserim: quamuis Carrion in suis, alijq. in suis Libris Fastorum tertio iactent inesse Lygurgus cum G. Quam velim istos [gap: Greek word(s)] mihi referre ante repertam G, illam necne Latini scripserint.



page 187, image: s187

LYGDAMIS, non Lygdamus: finalitatem obtinente I, non V. Ita sciscit Salmasius in Exercit. Plinianis. [gap: Greek word(s)] apud Hesychium Dianeum inflammauit: Herostratum Eustathius vocat.

LYMIRA [gap: Greek word(s)] . Orthographia est Limyra, vel Limyre Y Graeco secundam obtinente sedem. Ouid. Codices Metam. 9.

I am Cragon, et Limyren ---

Stephanus [gap: Greek word(s)] , Strabo [gap: Greek word(s)] . vbi male [gap: Greek word(s)] . Nec indebita Q Calabro correctio [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] spurio lib. 8.

--- [gap: Greek word(s)]
Propter fluenta Limyri.

Strabo l. 14. [gap: Greek word(s)] , Melas interpres esto lib. 1. c. 15. Post eius Promontorium est Limyra, et eodem nomine ciuitas.

LYMPHA Y Graiorum, et Ph vti Nympha, a quo nomine illud ortum: immo in peruetusto Maronis Codice scriptum visum est:

Dant famuli manib. Nymphas. ---

vbi proletarij Libri Lymphas offundunt. Ita legere Festus, et Scaliger. Limpha tolerabile est: non Limpa. Addunt colorem tamen, quod inde sit Limpidus: At hoc est parentem ad filij charaderem fingere. I ad Nannium virum erudirissimum l. 4. Ex eo Limphati, quib. de Festus in Lymphae. Vide Nymphae, et Tipula. Vide etiam, atque etiam notam L.

LYNGVRIVMcom G Solini c. 8. repraesentant libri Salmasij. Apud Theophrastum, et Dioscoridem [gap: Greek word(s)] . Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Isidorus Ligurium: Epiphan. [gap: Greek word(s)] , quem apuu et [gap: Greek word(s)] . Et hoc recte vel adstruente Plinio.

LYRNESSVS gemino sigmate. Auctores Graeci vniuersi cum Festo in Lyrnessiade. Homer us in Catalogo:

[gap: Greek word(s)] .

Vnico praeferunt vel emendatiora Plinij Monimenta. V, Amphissa, Cephissus, Gnossos, Larissa.



page 188, image: s188

GVILIELMO MERCERIO THEOSOPHO.

[note: Nonn. Claudiam. Ouid. ] ROMA illa, quae [gap: Greek word(s)] Quae septem scopulis Zonas imitatur Olympi, Et quae de septem totum circumspicit orbem Montibus impenj Roma Deique locus. Illa, inquam, inelyta Roma, sacrosancta Ecclesiae Sacramenta introspicit, quae tu, MERCERI ORNATISSIME, naue, docteque explicas, affirmas, profiteris. Haec sunt lucernae septiformes [note: Ex. 25. Apoc. 1. Prou. c. 9. ] in tabernaculo martyrij, vt loquitur Cyprianus ille, cuius Ecciesia sanguine purpuracit: baec sunt septem candelabra aurea: haec sunc columnae septem, super quas aedificauit domum Sapientia. Mirabantur plerique tam diuturnum a te filentium: et si Grudiorum Lyceum pridem eruditionis, tuaeque Theosophiae tubis per sonabat: echo tamen sepostas oras, ac prouincias orbis Christiani [note: Esaiae cap. 4. ] non reuerberabat. Tandem, tandem Sacramenta septem, quasi mulieres septem te apprebendunt, et tuum inuocari super te nomen exposcunt. In apocalypsi Dominus [note: cap. 1. ] mandata sua diuina, et praecepta coelestia ad septem Ecclesias, et earundem Angelos dirigit: tu tandem ad longe, lateque diffusam Ecclesiam Catholicam Romanam, dum typis excuduntur. Macte hac Theosophia tua, et alijs compluribus, [note: Terentianus. ] qui eandem traclautre incudem, celsior: demittere, et tenuia per nubis ire vellera ne dedigneris. Mecum ades, MERCERI; Mercurius te clamat: Seu Macetum terras degrumare, seu Afrorum Mapalia lustrare, seu Marcomannos, Moesiam, Marmaridas, Mosynoecos inuisere libentia est. Mercurius nec sine Marsupio, nec sine Malabathro duxerit. Manuprecium non quaeritat Quod si Mineruam mauis, etiam Meneruam reperies: haec te expediet Monstruosis opinionibus: ille per Montuosa, et acuta traducet. Atque vbi spatij sat erit confectum, reditus ad Museum patebit, atque ad Musaeum, si voles, Neque si [gap: Greek word(s)] voles, Moses vsquam aberit. A Mosis Pentateucho exordia currunt Theologis, quorum tu Alpha in nobilissima Grudiorum Academia, quam tuis vigilijs antelucanis, preasetia, eruditione famosa magis, magisque nobilitas.. Et Mercerum tantis meritis grauem indonatum transierim? Apage flagitium. Ergo, quae cernis enotata, censurae tuae submitto.



page 189, image: s189

TRACTATVS DVODECIMVS. M

MACEDVM, an MACETVM? Prius nouis Libris est, poste rius vererib. Nota Macedoniae [gap: Greek word(s)] quoque nomen conuenisse. Hesychius [gap: Greek word(s)] . Idem leges apud Eustath. Dionysij interpretem. Hinc [gap: Greek word(s)] apud Stephanum, et [gap: Greek word(s)] , quam vocem agnoscit et Suidas, eademque [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] auctore Stephano. Anthologia Epigr. [gap: Greek word(s)] Macetum igitur deciditur ex Macetarum a recto Macetes, seu Maceta, vt Getes Geta, Scythes Scytha. Quare apud Lucanum, Starium, Flaccum, aliosque Macetum scriptum oportuit: vbi durissime se regno imposuit Macedum ex maeedonum. Pharsaliae lib. 10.

--- Macetum fines, latebrasque suorum.

Gratius Cyneget. 1.

Quid Macetam immensos liceat si dicere contos?

V. Notas ad lustini lib. 7.

MACEZER Claudiano de bello Gildonico, vbi Aldinum Exemplar Mascezel: per E in secunda, et L in tertia. Onuphrius legit per I Mascezil, et Marceliinus. Alij Claudiani Codices Masceber, vel Mascezes. Orosij Mascezil, Iornandis Mascelzer: aliter Sabellici, aliter aliorum Libri.

MACOR Prisciano l. 6. pro Macie: apud Palladium vno R plus Macror scribitur. An prius a Maceo: posterius a Macro?

MADVSAebrius a Graeco [gap: Greek word(s)] deductum, vel quia madidus sit a vino, Festi vox. At in Plauti Poenulo edente Duza: interiecta L Madulsa. Probe abeo madulsa. lta victu excurato ---

MAECENASCilliuiorum, siue Ciluiorum cognomen cum Ae in sillaba principe, altera nuda a diphthongo, Sic Dio Suidas, Latina, Graecaque Consuetudo, Saxa, Manutius, Lambinus in Hotat. Virgilij Codex Romanus, veterum Monimenta in Maecenatis hortis eruta. Sie in frusto, quod in hortis Colotianis:

PERMISSV. C. MAECENATIS

Basis marmorea: P. MAICENAS. OLYMPICVS Becmanus quia non omnia Monimenta prisca, et Tabulae congruunt, sitque in quibusdam Mecoenas Libris, et Saxis, ita censet e Turnebo scribendum. Cuius ratio. Mecoenas a [gap: Greek word(s)] Non vnus e multis, Vir singularis. Alij a [gap: Greek word(s)] , Non Nouus homo; sed antiquis, et atauis regibus editus. Vide Aegesta.

MAECIVS cum C, Libri, et Saxa. Sic Maecianus in Capitolino ex Cl. Salmasij obseruatione. Vulgo Maetianus per T, oblique.

MAELIVS praenomine Sp. diphthongo prima de Capitolinis tabulis, et Graccis Monimentis.

MAENIANVM cum principe biuocali scribit Labeo in L. 242. ff. de Verb. sig. Absque illa Vitruuius lib. 2. cap. 8.



page 190, image: s190

MAENIVS cum Ae biuocali, Libri, Lapides Capitolini. Moenius per Oe, et Menius secunda vocali dumtaxat reperiri apud Liuium, Fiorumque Vinetus est testis. Maenia lex; Praue Menia absque biuocali arbitratur Vinandus Pighius Annal. lib. 2 libroque tertio perattente Menenius perperam in Exemplaribus vulgatis: nam patricij sunt Menenij, qui tribuni plebis esse non a potuerunt. Rescribit ergo: M. Maenius.

MAESIVS cum Ae, Libri, Lapides. Maesa Capitolinus in Macrino. Herodianus: [gap: Greek word(s)] . Atque in Nummis semper: IVLIA. MAISA. Pauculis Codicibus et Moesa per Oe.

MAGALIA, MAPALIA scribi fas. Seruius in 4. Aeneid. Magalia, et Mapalia idem significant. Sed Magalia ma producit: Mapalia vero corripit,

--- Raris habitata mapalia tectis.

Val. Flaccus lib. 2.

--- Coit e sparso concita mapali Aegrestum manus ---

Festus Mapalia nominat. Ausonius in Periochis abit a Seruio: Commune Eumaeus mapale, et diuus Vlyxes. Vides etiam produci? Fl. Sosipater lib. I. Magalia [gap: Greek word(s)] . Asrorum turguia. Mapalia, [gap: Greek word(s)] . Qui distinctus non omnino vanus est: cucumerarium enim apud Isaiam est tugurium agri, nec hominis, nisi concomitanter, et [gap: Greek word(s)] : sed destinatum cueumeribus agri tegendis. In Glossis Mappalia, geminatque P in MSS. frequentissime. Certe Hebracis [gap: Hebrew words] est Tentorium. Videsis Goropium Hermathenae lib. 4.

MAGISTER. Vereres etiam per E in secunda sede Magister, Fab. lib. 1. cap. 4. Vt Minerua, Menerua. Sic Armeas, Armellas per E veteres, per I minores scriptitauere, vti visum Palmerio.

MAGISTERARE, moderari, Festus. Spartianus vna sillaba minus Magistrare. Vitam militarem magistrans, inquit de Adriano Imp.

MAGlSTRATVS, et Magistrates inuenimus, inquit Fl. Sosipater lib. 1.

MAGNIFACIO, MAGNIPENDO iunctim extulerunt. Turpilius Pareterusa: Meritissimo te magnifacio. Quod in Hecyra an legend um sit, ambigunt, legentibus alijs Magnificare. Et Plautus Sticho iterum Magnificare:

Eos magnificare, qui nos socias sumserunt sibi.

MAGNOPERE, Magno Opere, Operemagno. Item Magno absque Opere, et Opere absque Magno Latinis veteribus praesertim Comicis. Magnopere tritissimum est, habesque principio l. 2. de Inuentione apud Tullium, vbi protinus: Cum puerorum igitur formas, et corpora magno hic opere miraretur. Plautus Curcul.

Magno tu vaputa vir strennuus.

Ibidem: Jussit opere orare. Cicero lib. 4. ad Atticum: Nec metuo tamen, ne mihi sermo desit abs te: opere deletior. Sic in omnibus priscis Codicibus legit Palmerius in Spicilegijs. Lucilius:

Vos ite actutum, atque opere magno edicite.

MAHARBAL apud Silium, et alios. Quandoque Meherbal inuenias. Variantia ex Iudaeorum prouenit fontib: Illi namque per E Meherbal semper efferrent. Latini scriptores malint Maharbal per A. Neque Graeci secedunt, de quibus Etymologus in voce [gap: Greek word(s)]

MAIIA Ciceroni placuit pro Maia teste. Quintiliano lib. 1. cap. 4. Hactenus quis Ciceroni suffragatur? Quis Antiquitati, cui scripta Maiiia tribus I vocalibus in medio? V. Aiio.

MAIORNATV tam esse compositum, quam Tribunusplebis censet Consentius in Arte. Ergo coniugate scribeodum de eius sententia.

MALACIZO, Crotalizo, non per SS scribit Cassiodorus (scribo ego) Viderint illi, inquit, qui cum Verbis integris Graecorum vti non crubuerunt, erubescendum crediderunt literas Graecas inter miscere. Nobis satius alieno bene vti, quam ineleganter nostra apponere. Vide, vide Patrisso.

MALABATHRVM tribus fillabis 4 perfectis recte. Sic Dioscor. l. 1. c. 11. [gap: Greek word(s)] . Arrianus in Rubri M. Periplo: [gap: Greek word(s)] . Copia piperis, et malabathri. Post: [gap: Greek word(s)] . Sic perpetuo tenore deinceps. Sic Golenus lib. 7. de Facultate simplicium medicamentorum Aetius, Aegineta. In Indiae parte, quae Malabares, et Malabar dicitur, nasci aiunt, eorumque sermone vernaculo Bathrum, et Bethrum dici: vnde Graecorum nata compositio qui iure suo etiam Malobathrum per O in secunda scripsere. Graecos imitati Latini. Hor. l. 2. Od. 7. Malobatro.


page 191, image: s191

Syrio capillos, Apicius lib. 1. c. 29. Plinius locis aliquot. Similiter in Plauto Malobathrarij, aut per A Malab. Alij concisam arbitrantur vocem ex Tamalabatra.

MALE DICO diuerse, item Dico male, et Maledico iunctim Scripsissie videtur Diomedes lib. 1. quam scripturam adstruit Catonis. et Vespasiani apud Suetonium [gap: Greek word(s)] Remaledico. Arbiter; Maledicillam versibus. Abrupte in Mostellaria: Vt tibi maledicam. Ibidem tamen: Si sobrius sis, male non dicas. Apud Caecilium in Chrysio:

Audibis male, si male dicis mihi.

Romae Inscriptio:

QVID. ESSET. MALEDICERE. NESCIT

MALE DICO, [gap: Greek word(s)] . MALEDICTVM, [gap: Greek word(s)] , Excerpta de Glossar. Catonis est Maledicatur.

MALEDICTIONES Arnob. lib. 3.

MALEDICTVMe triuio apud Tullium. Aegre aliterinuenias. Plautus Curculione:

Indigni si male dicitur, maledictum id esse dico.

MALEDICTORES Festo pro Maledicis.

MALEFACIO nexim, aut diuisim Sallustius: Neque ingenium ad malefaciendum exercui. Idem: Insolentia auidius malefaciendi. Ennius: Benefacta male locata, malefacta arbitror.

MALIVOLENTIA editur in Apuleio Vulcanij lib. de Philos. Vide Beneuolens. Sic in editione nouissima Gregorij Turon. Surasu maliuolo. Sic Malioquium in ub. Tertull. de Spect. Per I quoque Glossae: Maliunlencia, exponiturque [gap: Greek word(s)] . Item Maliuclus, [gap: Greek word(s)] .

MALLEOLVS gemino LL, cognomen Pubuciorum, Lapides Capitolini.

MALLIVS in antiquis Lapidibus reperit Manutius. Inscriptiones aliae aliter, Basis marmorea: MANLIVS. Fragmenta Capitolij: ZMARAGDVS.

L. MANLIVS. L. F. A. N. VVLSO. LONGVS

Videpag. 288. Gruterianarum Inscriptionum. In Romano Virgilij Codice MALIVS vnico L: in Oblongo alijsque MALLIVS geminaro, vt in Catulli emendatioribus.

MALO. Diomedes lib. 1. Mendose qui geminant L literam, et enmiciant Mallo, Nollo. Quoniam principale eorum vnum habet L, Volo, et in compositione prima decidit sillaba, sequens non immutatur. Coruntus latentem euoluit compositionem apud Cassiodorum: Malo qui putant ab eo, quod est Graece [gap: Greek word(s)] comparatiuo modo descendisse, et perduo LL scribunt, peccant. Non enim a Gracco translatum est; sed ab antiquorum Consuetudine, qui primo Magis volo dixerunt: postea pluribus elisionibus hoc verbum angustauerunt, vt Mage volo, deinde Mauolo, quod frequentissimum apud illos est, nouissimo hoc substitit, vt Malo esset. Sed Malle perduo LL: velle enim est. Item Nolo per vnum L: Nolle per duo LL. Nolo enim Nevolo est, Nolle Neuelle. Idem lsidor. Hispal. lib. 1. Orig. cap. 26.

MAMERCVS Aemiliae familiae cognomentum Plut. Dionys. Festo. Suetonij Codex Vi terbiensis Mamertus cum T, non C. Inde Mamertinus, et Lvcophroni est [gap: Greek word(s)] .

MANCIPIVMfrugi domino, Hor. Mancupium [gap: Greek word(s)] . Lucret. Lib. 3.

Vitaque mancupio nulli datur, omnibus vsu.

MANI dictum, scriptumque veteribus auctor est Donatus, vt Heri, et Here. Seruius dicit sextum casum a Plauto productum: A mani vsque ad vesperam. Cirisauctor

--- Veniens mani properabat ab Oeta.

Recte per E Persius:

--- Iam clarum mane fenestras Intrat. ---

quod Vsus corroborauit.

MANICHAEIa quodam Persa extiterunt. qui vocabatur Manes inquit D. Aug. tom. 6. lib. de Haeresibus et mox: Sed in Graecia discipulicius, i tantes nomen insaniae, quaji doctiores, et eo ipso mendaciores, geminata N litera Mannicheum quasi manna fundentem pro Manichaco, id est insano appellaucrunt.

MANILIVS familia Romana, Lapides Capitolini.

MANIBIASper duo I dicendum, quia sunt a M anibus, vt putat Verrius, dictae. Verba sunt Charisij. C. Caesar per I scripsit, vt apparet ex titulis ipsus: Augustus per V, vt testes sunt eius In scriptiones auctore Velio Longo in Orthographia. Scriptio per I videtur Proportione iuuari in similibus paragogis Manicae, Maniculum, Manicatus. At proportio alia videtur V exigere. Manulens enim dicitur, et Manuleatus Plauto. Item Origo. Varro lib. 7. de LL. Amanu Manubiae. Gell. lib. 13. cap. 23. Manubiae enim dicuntur praeda, quae manu capta est.


page 192, image: s192

Nannius lib. 3. a Manu, et [gap: Greek word(s)] Manubijs adsignat Originem, dictio vt sit hybrida, Cui fauet Ad a mantius scripto Manuuias duob. VV. Non per B, vti legit et ipse apud Persium:

--- Balua de nare locutus.

Sueton. In Nerone per V: Quantum posset praedae, et manubiarum inuaderet. Plin. l. 7. c. 2 et Sic Manuprecium, Manntergium subiectius. Sic Manubiarius amicus in Plautina Truculento.

MANIPVLARIS integre, et polite. Detrite Ouidius:

Vnde Maniplaris namina miles habet.

Plaut. Mostell. Eduxi Maniplares meos.

Item: Conueniunt Maniplares. At Plautistilo exaratum per V reor Manuplares, quod est Inscriptioni Puteolis:

C. SENIO. SEVERO. MANVPVLARIO

Simul nota Manupularium non minus rectes cribi, quam Manuplarem, de quo et similib. in veterum Orthographia. [gap: Greek word(s)] est Plutarcho in Romulo, ex Germanica editione. nam H. Stephani diphthongum elidit. Item in Lexico Cyrilli nomine vulgato: [gap: Greek word(s)] Manipnlarius.

MANTICHORA, [gap: Greek word(s)] Eusebio aduersus Hieroclem, cum N litera tertia, et Ch vulgatius. rectiusque. Sic Solin. c. 65. Plin. l. 8. c. 21. Aristot. l. 2. c. 11. Histor. Animal. Cal. purnius Eclog. 7. sed adspiratione demta:

Manticoram siluis, quibus editur, alcen
Vidimus ---

Omnes e Ctesiae Indicis etiam PhotiusBibl. c. 72. cui scriptum com R [gap: Greek word(s)] , Nouissima Aristotelis editio O maiore [gap: Greek word(s)] : quam recte?

MANTILIA vulgo. At Virgilij Codex Romanus l. 1. Aen. et in Georg. Mantelia per E Sic Oblongus, sic alij plerique. Apud Lucillium vero Mantella:

--- Mappas, mantella, merumque.

Sic in Capt. Plauti. Sic omnino ex Originis praescripto: cum namque Mantella sint manibus tergendis (Isidori loquor ore) telae, quis non videt secundam vocalem Origine reposci? Sic sequitur Mantisa a manu, et Manuetus quoque. Ab hac coniectura reuoluor ad Plutarchi Politicamonita, vbi Graecam vocem obseruo ex Platone Comico:

[gap: Greek word(s)]
Adest mihi adtribunal eunti linteum. mantile, seu linteum

An et Mandilium tertia consonante? Etymologus: [gap: Greek word(s)]

MANTISA pro Mantesa, seu Manntesa (vt veteres dixere Pertisum pro Pertaesum) aut Manutena. Manu enim renetur, aut prorenditur auctarium antequam apponatur iusto ponderi, aut mensurae. At in Libris vetustiorib. S geminatur. idque rectius, consonantius, vsitatius: antiquum quamuis Latium sonoram nullam reponat.

MANVALIS a Manu. Scruius in Centimetro: Habes, lector, manualem in compendio discendi libellum, [gap: Greek word(s)] . Item Alcuinus in Grammatica. Manalis fons Festo: nota res.

MANVMISSI continenter apud Caesarem. Sectim in Miloniana; Manu vero cur miserit, si id potius quaeris. Mox nihilominus: Quos nisi manumisisset: Festus, alij iunctim.

MANVPRECIVM Varro l. 4. de L. L. iunctim apud Ciceronem, ac Plautum Bacchid. Ego manuprecium dabo. [gap: Greek word(s)] , Manuprecium, Gloss. Isidor. l. 11. Orig. c. 1. At Tertullian. lib. de I dol. Iniecto S: De mercedibus, et manusprecijs interest. Verum ex Liuij l. 44. Pandectis, Vlpian. c. 13. de verb. sig. sililam literam abire iubet Hotomanus, quibus erat Manuprecium. Neutra scriptura Pamelio displicet. Nec mihi. Maniprecium per I, quod non infequenter occurrit, vt ex Perfacilis cum I, Perfacul per V apud Festum: Pernucies apud Donatum, Vsu probissimo Pernicies. Plin. lib. 35. c. 10. Maniprecium cius tabulae in nummo aureo, et lib. 33. c. 11. ita rescribente Gelenio. Cato c. 14 Ex signo maniprecium erit. Manupletium veterib. Glossis non est Manuprecium, sed [gap: Greek word(s)] latiusque patet: est enim quiduis, quod manum impleat, pila, chitara. liber, etiam precium, et merx et merces.

MAPALIAV. Magalia.

MARAGDVS. V. Smaragdus.



page 193, image: s193

MARCIVS, non Martius, familia Romana, Lapides Capitolini, alijque Nummi. Saxom vnum ad radices Quirinalis:

C MARCIVS. C F. SERG. SALVIANVS NORBA

Origo, et Competentia eo ducunt: Titus, Titius: Quintus Quintius. Marcus, Marcius. Similiter per C Marcia Scipionum mater, non per T. Silius l. 13.

--- Vitato Marcia coetu.

Similiter Marcius Coriolanus, qui Dionysio, et Plutarcho est [gap: Greek word(s)] Quid de Marcio Scipionum [gap: Greek word(s)] ? Quid de Anco Marcio? Pontacus, cuius diligentiam mirari satisnequeo, Marcius reperit in duob. MSS. Aitque hanc Orthographiam probari Dionysio, Plinio, Orotio, Floro, Cassiodoro, Eutropio, alijs: Martius vulgari quamplurimorum MSS. auctoritate adserit, Liuij, eius Epitomes, Flori, Plutarchi, Rufini, Solini; Augustini, Bedae, Mariani, Freculphi, aliorum. Per C mauelim cum Manutio.

MARCVLVS cum C. Martial. l. 12.

Aerariorum marculi toto die.

Lucillius: Et velut in fabricam ferstens cum marculu ferrum,

Multorum magnis tudit ictibus.

Idem Isidoro plaeitum, et Plin. lib. 7. cap. 36. Forcipem, marculum, vectem, incudem. Festus Marculum a Marco. At Turneb. l. 1. Aduers. c. 14. ex veteri Grammatico: Martulus a Marte, non Marculus. Ita scripsit Casaubonus in Theophrasti Characteres. Et vero Turneb, verba ipsissima sunt Fl. Capri de Orthographia: Sed vtrorumque significantiae diuertunt. Capro, Martulus est Martis sacerdos. Sed et pro Marculo Martulus Etruscorum est. Fabius porro lib. 1. c. 5. Omnia Italica pro Rymanis habet. Et nostrate lingua a Martulo Martean, Italorum Martello, Hispaniorum Martillo.

MARCOMANNI duplicato N mihi praestabilius, vt Alemanni. Statius lib. 3. Siluar. alterum N deturbauit carminis violentia.

MARMARIDES quibusdam Plinij Libris, et Marciani. At Marmaridae constanter a Strabone, Dionysio, Herodoto, Diodoro, Pausania, Hegesippo, Iosepho, Festo. Simile Satrapae, Satrapes. Silius Italicus lib. 3.

Marmaridae medicum vulgus.

Scylax Caryandenus in Periplo: [gap: Greek word(s)] , Libyae gens, Marmariidae.

MARMOR. At Gnipho per V Marmur, Quintil. l. 1. c. 6.

MAROBODVVS secunda per O, vel per A apud Sueton. et Tacitum edunt. Apud Aurel. Victorem per O tantum, cuius vetus Liber Sillabis omnino quatuor Marobodus. Non alius videtur Originis Merobaudes magister militum, qui Grauanum Aug. prodidit apud Parisios. Crebra namque migratio est A in E, et Au in O, et contra.

MARPESSVS, Marpessia cautes Aen. 6. geminantib. sigmatib. recte scribas e Pausaniac Phocicis locis complurib. e Silburgij Notis, e Scaligero in l. 2. Tibulli, e Stephano: [gap: Greek word(s)] Marpessus, Pari mons, ex quo lapides eximuntur. Sic [gap: Greek word(s)] , V. Cephissus, Antissa, Larissa, Lyrnessus Homero Scriptum [gap: Greek word(s)] . per I aliud est:

[gap: Greek word(s)] .
Filiae Marpisses Enenines pulcrae malleolos.

MARSVPIVM V in secunda et P vnico apud Plautum pluries, et recte, etiam vnico P in auctore E tymologico verbis [gap: Greek word(s)] . Suidas: [gap: Greek word(s)] . In Polluce modo P desolatum est, modo altero comitatius. Alij P reponunt. Hetychius:


page 194, image: s194

[gap: Greek word(s)] , Suidas. Et apud Dioscoridem l. 7. vbi parriculam posteriorem nullius significantiae adserit: [gap: Greek word(s)] In voce [gap: Greek word(s)] pars compositi non habet opportunas et praecipuas significantias: sic in [gap: Greek word(s)] pars altera adiecticia sine vi nomen extendit. Item Eustathius. At P vnicum, vt eo redeam, excusabile est de exemplo Argyripe, quod concinniter fit ex [gap: Greek word(s)] . Sed et cum Dioscoride Suidas genere masculo. [gap: Greek word(s)] Etymol. [gap: Greek word(s)] .

MARSPEDIS, absque R litera Maspedis, Festi verba.

MARSYAnomen habet Phrygiae liquidissimus amnis. Fast. 6. Lucan. l. 3.

--- Rectis descendens Marsya ripis.

Aliter Marsyas, V. Hermagora, et Volum, 1. item quae ad Silium notabamus lib. 8.

MARTIALIS a Marte, T scribitur: inscite Marcialis [gap: Greek word(s)] C.

MASAESYLIA secunda, tertiaque sillabisa sigmate orsis, diphthongo prima secundam absoluente sillabam, ex Stephano. Dionysius [gap: Greek word(s)] .

[gap: Greek word(s)]

Liuius lib. 28. Masaesylorum is rex erat. Masaesyli gens affinis Mauris. Lib. 29. Gens Masaesylorum.

MASSAGETAE potius sit, quam per E Messagetae. Ita Lucani Codex vetus Pulmano lectus, Strabo libro vnde cimo, Stephanus de Vrbi b. Et Xiphilin. in Adriano, Isidor. lib. 9. Orig. c. 2. disertis verbis per A designat: Massagetae, quasigraues, id est, fortes Getae. Nam sit Liuius argentum graue dicit, id est imassas. Ex ratione non optima scriptoris mentem tenemus. Pulso sigmate altero Iosephi antiqua editio Graeca [gap: Greek word(s)] . Silius lib. 3.

Nec qui Massagetem monstrans feritate parentem.

Dionysius: [gap: Greek word(s)] .

MASSANISSA, non Massinissa, Graeca Consuetudo, inquit Manutius. Atqui Graeca Consuetudine scribitur ab Appiano Libycis [gap: Greek word(s)] , itema Suida (apud quem S solita rium est) tribus sillabis vocali principe exaratis. In legibusagrarijs Massinissae per I in secunda, et tertia. Firmari potest similibus exemplis. [gap: Greek word(s)] , Massilia: [gap: Greek word(s)] , Catina: [gap: Greek word(s)] , Numidae: [gap: Greek word(s)] , Agrigentum: Cano, Tibicines, in quibus I loco A surrogatur, Vide nostra in Silium Italicum. Ful. Vrsinus in Cicer. de Senectute: Massinissa Scribendum est ex auctoritate aeneae tabellae, quae est apud me incisam habens Thoriam legem, in qua de agris fit mentio, qui donati regi Massinissae.

MASSIVA Iugurthae auus apud Sallustium: in antiquo Libro Gruteri V. C. Missiliua.

MASTVRBATVS Marialis lib. 9. non Mansturbatus cum N. Neque enima Manu, turboque est: sed ex Graio 7 luxato P, et [?] in ss quod amat fieri, mutante. Martial. lib. 9. Epigram. 42.

--- Si masturbatus vterque
Mandasset manibus gaudia foeda suis.

MASTRVCA cum C, Tullius: Eum Sandorum mastruca mutauit. At Fabius lib. 1. c. 5. ex Tullio Mastrugam Scribit: si modo ipse. Etiam Isidorus Hispalenus. Cum G apud Prudent. contra Symm.

--- Mastrugis proceres vestire togatos.

I ad Inscriptiones.

MATHO aspere Pomponiorum cognomen, Lapides Capitolini.

MATHVSALEM per E recte: nec minus Mathusalam per A in vltima, quod in MSS. Eusebij este testatur Pontacus.

MATVRRIME, MATVRISSIME. Vtrumque Catonis est in Fragmentis apud Charisium lib. 2. Tam maturrime comparauisse. Ibidem: Maxumos tummultus maturissime disieci, atque consedaui.

MATTYA. Varro legente Turnebo lib. 22. Aduers. cap. 6. Mactea ab eo, quod Graeci [gap: Greek word(s)] , Sueton. Calig. Multis venenatas macteas misit. Arnob. Frustilla haec paruula pro suanib mactenlis sumunt. In Suetonium Casauboni Editio prima per C, et nonnulli MSS. Athenaeus l. 5. et 14. [gap: Greek word(s)] appellat. Sed cum a [gap: Greek word(s)] vox sit deducta, tam potest C hac in didtione ferri quam in alijs ab eadem Origine, vt [gap: Greek word(s)] . Obstat nonnihil, quod affine vocem


page 195, image: s195

Mattici, non Mactici scribimus. Adde Tertullian. lib. De testimonio animae Obsonijs, et mattacis, duob. T, ac biuocali principe.

MAVORS, MARS, MAMERS, vetustius est quam Mars. Nam dictus est, qui magna verteret, Mauors, inquit Cicero lib. 2. de Natura D. Silius:

--- Pulchra tibi Mauorte videtur,
Pulcrior est gens nostra fide ----

Antiquum Latium Mamers, Festus.

MAVORS, MAFORS, MAVORTIS, MAFORTIS, MAFORTIVIM, MAFVRTIVM. Est rei cinium, seu toga virilis. Isid. l. 19. c. 25. Stola, et Reicinium Latino nomine appellatur, eo quod dimidia cius pars retro reijcitur, quod vulgo Mauortem dicunt. Nonius: Reiciuium, quod nunc Mafurtium, dicitur palliolum foemineum. Inteljige Palliolum alias virile, in luctu a foeminis sumtum. Mafortes, siue Mauortes, Cassian. lib. 1. Instit. c. 7. D. Hieronym. epist. 22. ad Eustochium: Per humeros hyacinthina laena mauorte volitans. Vide Acta D. Petri, et Pauli, vbi Plautillae Maphortis mentio, et Seruium in illud:

Et circumtextum eroceo velamen achanto.

Sic inibi: Quod vulgo Mauorte dicunt. Graeci [gap: Greek word(s)] absque

T. Eustath. Iliad. X. [gap: Greek word(s)] . Capitis redimiculum Maphorium quicum D. Hieronymus conuenit.

MAVRETANIA. Augusti nummus. Pluris mihi populi vox Competentiae virib. subnixa. Dicimus Britannia, Lusitania, Aquitania. Cur non Mauritania? Ita est lib. 4. Manilij:

--- Mauritania nomen
Oris habet, titulumque suo fert ipsa colore. Alij Calore.

Nam [gap: Greek word(s)] nigrum interpretatur Isidorus lib. 9. c. 2.

MAVRICIVS per C. Graeci, et vetusta marmora, MAVPIKIOS nominant. Ita fit, Maurus, a quo Mauricus in Plinij Epistolis, inque Aurelio Victore: ex eo Mauricius, non per T Mauritius; quod Becmanus figurat ex [gap: Greek word(s)] .

MAXIMILLIANVS duob. LL ex vetere Saxo scribit Manutius. Inuitus sequar. Cur enim potius geminetur ea litera in composito, quam in Aemilianus? Ita biuocalis Ae in I longum transmeat, vt in Laedo, Collido. Alijs Maxaemilianus probatius est.

MAXVMO OPERE dissitis vocib. Terentius Eunucho: tran spositis in Mostellaria Plauti: Orare iussit opere maxumo, item Milite. Passim Maximopere scriptum vt Magnopere. Adde Isidorum Hispalensem l. 1. Orig. c. 26. Maximus, Maxumus, et siquae similia sunt, qualiter seribi de beant, quaesitum est. Varro tradidit Caesarem per I huiusmodi verba enunciare, et scribere solitumesse. Inde propter auctoritatem tanti viri Consuetudinem factam, vt Maximus, Optimus, Pessunys scrubatur. Vide Fabium l. 1.

MAZAX per Z in secunda, X in vltima. Proletarij Claudiani Libri praue Masas. MS etiam Marax. Lucan. l. 4.

--- Tremulum cum torsit missile Mazax.

Aurel. de Venatione:

Quemque coloratus Mazax deserta per auia pauit.

MECVM rectissime. Veteres etiam Cum me. Priscian. l. 12. Quomodo igitur si dicam Propter te, et Te propter, idem significo, et Cum quibus, et Quibuscum: sic Cum me, et Mecum. Nam antiquissimi vtrumque dicebant. Sed in plurali primae personac cacaephati causa solebant per anastrophen dicere Nobiscum pro Cum nobis Itaque propter hoc reliquarum quoque personarum ablatiuos similiter praepostere proferre coeperunt teste Plinio, qui hoc in 2. lib. serm. Dubij ostendit, et Cicerone, qui de Oratore his vtitur verbis: Nolumus Cum me, et cum te dicere, ne eidem computationi adiungendum esset Cum nobis: sed potius Mecum, et Tecum, et Secum, et Nobiscum diximus, Cum praepositione, quae facit obscoenum assidue postposita. Vetere etiam Mehecum, et Medecum.

MEDELA vnico L. Cur in Prudentio nunc exprimunt:

--- Patris imploranda medella est?

Similia sunt: Loquela, Suadela, Confugela.

MEDITOR doctiorum consensu ex [gap: Greek word(s)] , Vnde Plinius vda tetenta Melito agnoscit. Diomedes autem l. 1. discriminat, vultque Meditantum esse secum cogitantem: melitantem voce


page 196, image: s196

dicentem. Quaesitius, quam pensius discrimen. Narh et [gap: Greek word(s)] et Meditor exerceri significant, etiam cum ad sensu totius ordinis literatorum.

MEDIVSFIDIVS constricte, vt Mehercules.

MEDIXTVTICHVS summus apud Campanos magistratus.

Ennius: Summus ibi capitur Medix, acciditur alter.

Nauci non est Mediastuticus, quod in Liuij lib. 24.

MEGALESIA absque N. Tettius tamen casus, sextusque plurales adsciscunt liquidam Megalensibus in titulis fabularum Terentij, et Cicerone de Aruspicum responsis.

MEGALOPOLIS. Me [gap: Greek word(s)] Demostheni, Straboni. Seneca secuit lib. 6. qq. Nat. c. 25. Ladon flumen inter Helion, et Megalen polin medius est.

MEHE pro Me apud Antiquas Tragaediaram praecipue scriptores in veteribus Libris imenimus, ait Quintil. l. 1. c. 6.

MEHERCVLE, quam Mebercules libentius Cicero dixit in Oratore. Neque opinot detritum ex Hercules, vti visum Passeratio: sed vti prisci Me hercules adiuuet, optabant: sic alij inuocabant: Me, Hercule, adiuua, quae deinde in vnum coiuerunt.

MELANCORYPHOSvocant, Solinus, Festus, Plin. 37. c. 8. Aristot. l. 8. Animal. c. 6. lib. 9. c. 22. At in Solini Librisreperit Melancorythos Salmasius, nec incredendum. [gap: Greek word(s)] pro capitis apice esse potest.

MELCHISEDEC per I in secunda. Sic obseruat Etymologus: [gap: Greek word(s)] I, [gap: Greek word(s)] . Melchisedec Xt, I. Ita traditum.

MELIGVNIS, et MELIGONIS Plin. l. 3. c. 9. Vetera sunt Liparae nomina.

MELIMELA, MELIPECTA, MELIPHYLLVM vnico L. Graeca namque sunt ab ipsa primigenia compositionis Origine ex [gap: Greek word(s)] , non ex Melle Latinorum.

MELINA in Plauti Epidico:

Vbi is ergo est? nisi in vidulo,
Aut si in melina attulisti.

Ita Lambinus vnico L. Eiusdem namque est Originis cum Melotis, et scorteam manticam interpretatus est los. Scaliger ad lib. 2. Varr. de RR, Alij scripturiunt Mellina.

MELISPHYLLAtrita Maro in Georgicis. An metri causa S intermisit? Glossae: Amellum, [gap: Greek word(s)] . Hesychius: Me [gap: Greek word(s)] Ergo ex hoc decurtauit Maro.

MEMBRVM cum M, non N: nascitut enim [gap: Greek word(s)] . Editio Prudentij postrema: --- Membra intemerata requirens.

MEMECYLOS a Passeratio editur vitiose: vitiose [gap: Greek word(s)] in Periplo Marmaridarum, vbi altero loco recte, [gap: Greek word(s)] . Sic Theophrastus, sic alij. Loti fructus magnitudine mimaecyli est, seu fructus.

Theopompus: [gap: Greek word(s)] .

Esitabunt myrthi, et arbuti fructus mataros.

Mendosi sunt et Codices, quibus est Ma [gap: Greek word(s)] . Plin. 1. 15. c. 24. Duob. tamen hoc nominib. appellant Graeci. Comaron, et Mimaecylon, quo apparet, et totidem esse genera apud nos. Alio nomine Arbutus dicitur.

MEMMIVS duplici MM, Libri, Lapides, Nummi. Mummius alius familiae, Vide Gifanium de gente Memmia.

MENANDER, MENANDRVS. Vide Nicandrus.

MENDAE, MACEDONIAE opidum Thucydidi, Herodoto Mendis. Pausaniae in Eliacis: [gap: Greek word(s)]

MENERVA veterum fuit, Fabius l. 1. c. 4. Ex quo Minerua, vt ex [gap: Greek word(s)] Sicilia, [gap: Greek word(s)] , Tingo, [gap: Greek word(s)] , Animus. Vtraq. scriptio in Originis speculo paret. Quasi Meminerua sit, [gap: Greek word(s)] fiet Minerua, [gap: Greek word(s)] Menerua, quo super vide Arnob. l. 3. Menerua vtraque priore sillaba per E ediderunt nouisfim in Prudentio [gap: Greek word(s)] , Seruit enim Orthographia tempori, inquit Victorinus.

MENIANAab inuentore eorum Menio dictia sunt: vnde et columna Meniana. Cicero Academicorum lib. 4. Interim ille cum aestuaret, veterum vt Mentanorum, sic Academicorum viam secutus est. Haec Nonius. Idcirco absque diphthongo prima perscribitur quac diphthongus nobis displicet apud Barbarum. Mecum Asconius, et Porphyrius.

MERCENARIVS, vt Ducenarius in Photij Bibliotheca, et Inscriptionib. plurib. vt Centenarius. Refragatur Fabricus in l. 1. de Officijs, qui N geminum exigit.



page 197, image: s197

MENSA Fl. Sosipater Virgilium ait Mensam cum N litera prima Sillaba saepe protulisse. Varro Mesam, quasi [gap: Greek word(s)] : in medio namque posita conuescentium. Plutarchus iuuat [gap: Greek word(s)] . l. 8. [gap: Greek word(s)] . Sic olim Pago. Notat Quintilian. l. 1. c. 6, ex XII. NI. ITA. PAGVNT. Cuius figuratiouis vestigium in Marone:

--- Neque prima per artem
Tentamenta tui pepigi --- Post, Pango.

Sic Mesa, post Mensa.

MENSIS cum N rectissime: pauculis Inscriptionibus est MESES.

MENSVRA, et eztrito N Mesura. Inscriptio Romae

... MESVRA. ACTA

Dic Parisijs. Mesure abea balbutie eit.

MENSVRNVS (non tantum abscisse, Menstruus ) recte scribi Priscianus agnoscit lib. 2. Scribit et c. l. Rhetoricorum Tullius: Pars quaedam aeternitatis, cum alicuius annui, mensurni, diurni, nocturui, et vespertini certa significatione.

MENSVS, METITVS quoque scriptitatum. Auson. Epist. 5.

Quae sunt parua modo, magno metitus amore.

Apul, de Dog. Platonis: Oculis namque metitus est coelum, siderumq. circuitus. V. Dimensus.

MENTAX, olim pro Mendax. Vide Andabata.

MEPHITIS. Aen. 7. --- Exhalat opaca Mephitim.

Non Menphitis.

MERCVRIfacunde nepos Atlantis, te siluissie nefas. Sillaba prima vulgo per E recte, seu quasi medius currens, quod Aug. visum. 7. de Ciuit. c. 14. Arnob. l. 3. Isid. l. 8. Orig. c. 11. Siue a mercib. vti placitum Plauto, Festo, Eustathio, alijs. At Fl. Caper tradit veterib. scriptum terria vocali Micurtus, quasi mirandorum sit artifex, aut cui Mira curae.

MERIDIE. Olim per D Medidie, D. Ambr. in epist. ad Philipp. C. 3. et Ciceto in Oratore: Ipsum Meridiem, cur non Medidiem? Credo, quod erat insuauius.

MERIDIO, MERIDIOR eadem significantia. Priscian. l. 8. agnoscit Variantiam.

MERITRIX, qnam Meretrix [gap: Greek word(s)] : verum E contumax nouitatem respuit, Antiquitatem adseruit. V. Genetrix.

MERTO pro Merso Accius, et Festus. Fabius l. 1. c. 4. Et haec ipsa S litera ab bis nominib. exclusa, in quibusdam ipsa alteri successit. Nam Mertare, atque Pultare dicebant, Comici videlicet vsu densissimo.

MESCHINIVS cum Chscribit Manutius exantiquis Libris, et Nummo Antonij Augustini. Probat Ful. Vrsinus in Tullium spiritum, locis plurib. demit. Namque opere inlongo si fas obdormisse, obliuisci aliquanto magis.

MESSAGETAE. Vide Massag.

MESSALLA geminis LL, Lapides Capitolinos secutus scribit de Manutij disciplina Andr. Brabantus. Non ego. Potior mihi Origo a Messana Siciliae, a qua Messalae nomen auctore Macrobio l. 1. Satur. c. 6. Quae ergo liquidam alteram appingendam ratio petsuadeat, Vsu praesertim contraueniente? En tibi Pontacum, o virum quantum! I ad Eusebij Chronica Obseruandumd emper legi cum vnico L communi, Fasti, Appianus, Suetonius, Tacitus, Cicero, Plinius, Dio, qui scribunt cum simplici L.

MESSANA gemino sigmate vsitatissime. Stephanus, Orthographiae ante primos ipse euriosissimus obseruitauit nonnullis alterum dumtaxat scriptum, addito: [gap: Greek word(s)] . Est et alia Messana Siciliae et pronincia Mesana vnico. S. Adiuuat causa nominis: [gap: Greek word(s)] . Inter duos ibi fluuios media vt Asinius Quadratus ait. Latini saepius [gap: Greek word(s)] more suo Messana per A in medio: Graeci [gap: Greek word(s)] saepius per E Messena, Messenij, [gap: Greek word(s)] , vbiubi collocetur Messana. Neque ex hac vocum differitate vrbium distinctio fuit inuehenda, vt vir doctissimus Pontacus tandem ad Eusebij Chronica notauit, et Polibij commentator. Messenas geminas ad mitto, sed eas cum gemino sigmate, aut simplo, vti Poeris [gap: Greek word(s)] : sed geminas modo prima, modo secunda vocali ratione prodicta. Vtrique certe noramen idem. Et quamuis poeticum sit [gap: Greek word(s)] , in communem vsum transisse sigmatis [gap: Greek word(s)] declarant Pausaniae [gap: Greek word(s)] , et Nummiduplicantes. Sic Plinijl. 36. c. 13. Psammethicus. Athen, vero l. 6. c. 4. Psammaticus.



page 198, image: s198

MATAXA per A in prima scribunt apud Lucillium:

--- Rudis linique mataxam.

Glossae: Mataxa, [gap: Greek word(s)] Mataxa, [gap: Greek word(s)] . Vitruuius l. 7. c. 3. Mataxae, et tomicae ad instam longitudinen. Turnet. l. 20. c. 4. Alij eandem per vocalem secundam scriptitant, Isidorus l. 19. c. 29. qui a Meta figurat, Photius pag. 46. [gap: Greek word(s)] . Vbi Oescelius consuli potest. Hinc in Iure Mataxarij. Qui Cataxam scripsere ludibrium merito debucre Caspari Hofmanno Germaniae soli lib. 1. Variar. c. 23.

METISCVS nullo Spiritu, nec admissio Pythagorae elemento. Methyscum tamen legi iubet Ery thraeus ex Placiadis libello, qui Expositio Virgilianae continentiac inscribitur. Turni fuit auriga.

METON Thessaliae lib. 4. apud Plinium corruptum est: integrius sit ex Olynthiaca prima Demosthenis, Eustathio in Catalogo, Diodoro Siculo l. 16. Solino c. 13. Methone tribus sillabis, et asperata media consona. Nota praedictis Graecis scribi [gap: Greek word(s)] , Homero [gap: Greek word(s)] diuertente primae sillabae modo. Meton fuit nobilissimus Mathemacicus Cenisorino, et Eusebio.

METIVS persolo T scribendum docent Horatius, ac Maro:

--- Metium in diuersa quadrigae.

Sed et apud Poeras eam bis poni consonam vult Vinetus in l. 1. Flori extrito I vocemque fieri bisyllabam Mettum, siue etiam Metum. Rinaldi Nummo est M. METTIVS. Placentiae in D. Pauli templo: L. METTIVS. L. F. duob. T notatus est Romae in aedib. Pauli Plancae: Q METTIO. Item: P. METTIO. Neque alibi METIA, et METIVS non inuenitur vnico T. Adeo non voto viuitur vno.

MEZENTIVS persolo Z scribo cum Terentio Scauro, qui falli eos pronunciat, qui duplicant, cum Valerio Probo, cum vulgo, cum doctiorib. fultus omnis aeui Consuetudine. Nonnemo recte duplicari Z censuit, primum quod ea duplex non sit, deinde Etruriae Consuetudine in Etrusco praesertim vocamine, denique Pronunciatione, quod in media voce Z, ni geminetur, ad anteeuntem, an ad subeuntem lungenda sit vocalem nequeat effatu, vel auditu percipi. Vtut sit, Etruriae Consuetudo, quae hodie est, et paucis ante seculis fuit, non potest heroicis imperare temporib. tunc vt etiam scribatur Mezzentius, aut vt cum scriptum fuerit, ferre oporteat. Nam hoc est iam vernaculum Italiae, et non deflorescentis Iraliae, sed quae defloruerit, morem sequi, hoc est Italiae cineres Soli obiectare. Diomedi probatur Messentius. Sic olim sribi, ac enunciari solitum tradit Vel. Longus. Prisci vsus fuit Medentius. Vide tractatumde veterum Orthographia. vt Graecis [gap: Greek word(s)] . Pindaro [gap: Greek word(s)] , Homero [gap: Greek word(s)] .

MICON per Iota recte scribit ex Aristophane, et Pausania doctiss. Meursius. Deprauate apud Plinium Mycon litera cornuta. Neque melius in Harpocratione Mecon.

MIHI [gap: Greek word(s)] correctissime scribitur. Michi cum Ch qui obstinatis animis scribunt. iurant in barbariae defensionem, et barbaricum in modum meliores odere Musas, in quib. est Leonardus Aretinus in quadam epistola, Flandrique paene omnes, quos cum hic ratio destituit, spargam vmbram. C [gap: Greek word(s)] H saepenumero vicem fuit, Traho, Tracsi, Trastum: Dacae, Dahae. Sic Mihi, Michi. Verum cum posito vno, alteroue singulari. tertium non sit consequum, minons illa sunt, quam vt Antiquitatis robur deijciant. Affirmandum fuerat in Mihi idem Vsu eruditorum euenire, aut scripti. fatique sordes confitendae. Neque omitram veterib. scriptum Me pro Mi, seu Mihi. Sexcentis Comoediae locis: Quid me fiet? Festus disertim: Me pro Mihi dicebant antiqui, vt Ennius cum ait: Siquid me fuerit humanitus, vt teneatis. et Lucillius: Nunc ad te venio vt quae res me impendet, agatur. Haec sane probabiliter. Quid agas isto Plauti loco in Asinaria:

--- Meo minore quid factun sit filio.

Vbi certe sextus est casus. Fruterio tamen visum fuit Me pro Mihi superis in locis substitui. V. Nihil.

MILAX, SMILAX. Prius legas apud Anton. Liberalem Metam. 10. Scholiasten Apollonij. Nonnumlib. 15.

[gap: Greek word(s)] .
[note: Lib. 12. ] Aut crous amabilis, aut milacis flos amorum.
--- [gap: Greek word(s)] ---
[note: Item lib. 32. ] Bene coronatae puellae Milacis amans.


page 199, image: s199

Theophrastolib. I. cap. 15. Cum S Plutarch. lib. 3. Sympos. Problemate 1. [gap: Greek word(s)] , Smilacis vmbra. Ouid. 4. Metamorph.

Et Crocon in paruos versum cum Smilace flores.

Dioscorides l. 2. [gap: Greek word(s)] , Smilax hortensis. Plin. l. 37. c. 10. Zmilaces in Euphate nascitur. Gemmae genus: sed Origo eadem.

MILE, MILLE. Papirianus apud Cassiodorum: Mille numerus a quibusdam per vnum L scribitur, quod Milia dicimus non Millia. Alij melius per duo LL existimant scribendum. Gracci [gap: Greek word(s)] , Milia, vnico L veteres Pierij Libri. Cledonius in Arte: In plurali vero declinatur Milia, Milium, Milibus vno L sublato, vt:

Milia multa daret letho --- Beda vero:

Mille per duo LL: licet Milia per vnum L scribatur. Discrimen hoc statuit Valla, vt substantiuum Mile L vnico scribatur lege Competentiae Ile, Cubile, Bubile: adiectiuum Mille duobus. Lucillius vbi I exile est, ipsum dumtaxat scribi iubet: vbi plenius, adiuuat praefixo E.

Meille hominum, duo meillia: item hinc vtroque opus meiles,
Meilitiam ---

MILYES Straboni, Herodoto. Latinis Milienses, Milyitae. Cicero 3. in Verrem: Quomdo iste commune Milyadum vexauit.

MILICVS absq: H cuncta Silij Exemplaria. Latinis veteribus adspiratio fuitodiosa; quae tamen Origine poscitur. Sic in Taciti Codicib. Vide in 15. Sic in Martiale l. 2. Epigr. 63. l ad nostra Siliana, ibi Milicus indienis ---

MILTIADES, Aemilius Probus, Graeci. Non cum C Milciades.

MILVIVS pons tertia vocali primorem occupante sillabam. Vsu receptissimum est: Satis tamen frequenter in editis, ineditisque in Libris Muluius. Notant alij quandoque sibi obiectum Moluium pontem per O: vt hic quoque V, et O cognatio locum habeat.

MILVVS dissyllabum fureillis exploditura nouatoribus Ciofano. Lambino, Gifanio, Becmano, Brabanto, alijs. Miluius quaestioni subijciunt: Miluus duobus VV, sillabis tribus multis in anijs adserunt, nulla robusta ratione. Hoc ita vult Andr. Brabantus, quod ex eo sit Miluina. Quid postea? non et a Coruus fit Coruinus? Dic potius ex eo scribendum Miluius. Tum elumbe a pronunciatione arcessit argumentum, relatu indignum. Denique MSS. Libros crepant. At variantia est in Libris tanta, vt Miluus, et Miluius Vsu densiore notentur. Veteres quoq. Grammatici notant in Vus efferri Carduus, Arduus, Fatuus, Mortuus: quis eorum tribus sillabis Miluus dixit, scripsitue? Omnino Miluus duabus sillabis vt Coruus, Seruus, Nacuus. I ad Vol. 1. vbi de Librorum fide.

MIMNERMVS correctius, quam Mimermnus. Horat. Epist. 6.

Sin, Mimnermus vti censet ---

Propertius lib. 1, Eleg. 9.

Plus in amore valet Mimnermi versus Homero.

Solin. cap. 53. Strabo lib. 14. [gap: Greek word(s)] , ibidem saepius, Viri fuere Colophonij memoria digni Mimnermus tibicen inxta, et conditor elegiae, Suidas.

MINYAE cum litera Pythagorae, Graecia vniuersa. Nec dissimulandum putat Carrion in vetere Val. Flacci Libro semper scriptum I. Festus hoc, et hoc modo.

MINVCIVS familia Romana, Libri, Nummi, Lapides Capitolini, Graeca Consuetudo [gap: Greek word(s)] . Etiam per I in medio incoemeterio S. Ambrosij Mediolani:

M. M MINICIAE. RVFINAE

Suidas: [gap: Greek word(s)] . Eusebius l. 4. hist. EccI. [gap: Greek word(s)] . Victorius in 9. lib. ad Atticum tuetur C veterum auctoritate Librorum, et Ant, Augustin. Dial. X. Antiquit. reiecta Origine supera, necnon Pighius Annal. lib. 4. 5.

MISTVS, AN MIXTVS? Prius adserere videtur Priscianus. Adserit Lambinus in Horat. hac ratione. Nulla in supinis verborum, et participijs est consona, quae reapse, aut aequipollentia non fuerit in praesenti: in Misceo non est X modorum altero: cur ergo erit in Mistus? Nec desunt patrocinia veterum quorundam Librorum. Contra in omnibus antiquis Maxonis Mixtus, et Permixtus legi testatur Pierius in 1. Aen. ibi:

Se quoque principibus permixtum agnouit Achiuis.

Ea re X mauult. Quod qui sequi volet, dicet tam Sc, quam Cs geri in vtero X, et aequipondio


page 200, image: s200

hanc illis esse supparem. Glossarium H. Stephani. Mixtura, [gap: Greek word(s)] . Sic per omnes In scriptiones. Inuenies in Gruteri oceano.

MITELLA, MITRVLA. Peruolgatum est: --- Graia redimita mitella. Solini: Quasi mitrula lintsatus eaput.

MITHRADATES cum A in secunda sede editum 2. Annal. Taeiti post fata Lips I. Cum I Iosephi l. 11. Antiq. c. 1. et sexcentis locisin Appiani Mithridatico, et Plutarcho.

MNA, MINA. Fannius Palaemon:

Mnam vocitant, nostrique minam dixere priores.

Plautus in Poenulo: Arrhabonem hoc pro mina mecum fero.

Plin. l. 21. c. 34. Mna quam nostri Minam vocant, pendet drachmas Atticascentum.

MNESTHEVS duabus omnino sillabis saepius. Aen, 5. aliasq. Verum in 1. 10. tribus. C um tratre Mestheo. Fauent antiqui Libri: etsi non desint, quibus sit M nestheo [gap: Greek word(s)] .

MODIPERATORES Nonius, Scaliger lib. 6. inTitium, et hoc antiquitatem redolet. Riccobonus ex lib. 20. rerura hum. Varronis: Modiperatores. Modimperatores scribit Lipsius lib. 3. Antiq. Lect. Alius Medimperator.

MOECHOR cum Oe indubitanter, Libri omnes, Graeca Consuetudo, Origo ipsa [gap: Greek word(s)] fatuum vt sit cum Ae scribi.

MOEREO, MOESTVS, MOESTITVDO scribo per Oe cum pluribus. cum Riuio, Ios. Scaligero, et Libris vulgatiorib. Auctorum paene omnium. Vt enim Muri olim Moeri, pars vrbis, [gap: Greek word(s)] : sic ab eadem voce Parcam, mortem, sortem acerbam, et tristiorem significante fit Moereo. Moeror ipse Mortis est parens. Ab eadem Origine vti Mors ex [gap: Greek word(s)] : ita Morta ex [gap: Greek word(s)] Sed contra, Quod Graecis est [gap: Greek word(s)] : Antiquo Latio fuit Maera, vnde metaplasmo MAIRABVS in veteri Epigrammate, quod refertur Volum, 1. Tract. 3. sect. 10. eaque ratione fulciripotest Manutijopinio, quam solis Inscriptionibus affirmauit. Qui Manutiusper Ae marcidam Varronis deductionem lib. 5. de LL. secutus, et Saxa. Certe legitur hic epitaphius pentametrus:

FATAQVE. MAERENDO. SOLLICITARE. MEA,

Item ille: MAEROR. ATIMETL CONIVGIS. ILLE. MEI

Etiam detrita biuocalis parte priore Romae in S. Andreae:

GELIDVM. HOC. MARMOR GELV. ET. MERORE. ET. IPSE CONFECTVS

Vides cum E solitario, et Cruciger in Harmonia figuratex [gap: Greek word(s)] , scribitq. diphthongo principe. quae duo non satis secum congruunt.

MOESA in Capitolino minus bene. Principe diphthongo exstat Inscriptio IVLIA. MAESA. Herodian. [gap: Greek word(s)] .

MOESIA pro Mysia, inquit Seruius. Sic per Oe Orosij Libri perpetuo tenore, sic Plin. Flacci, Maronis siue eam Europae, sitie ad scribas Asiae. Taciti 3. Histor. Moesico exercitu. Tiburi Lapis antiquus T. Plautij res gestas continens:

ASIAE. LEGAT. PROPRAET. MOESIAE

Firmi in Piceno: IN. MOESIA. PRAEF. ALAE

Inscriptiones aliae perplurimae. Graecis [gap: Greek word(s)] ipud Stephanum: [gap: Greek word(s)] . Sic veteribus Libris est Aboedos pro Abydos. Graecis [gap: Greek word(s)] . I ad Volum. 1. vbi et Goeros pro Gyros pariaque adinuenies. Mysiam nihilominus tutari fas. Seneca Troadibus:

Dum Mysiae ferocis introitus negat.

Homerus in Catalogo: [gap: Greek word(s)] ---

MOGVNTIACVM per O initiale, ac vtrobique C recte, vti lib. 20. Taciti, in Ptolemaeo, alijs. Ammianus tamen lib. 15. et 17. Anton. Itinerario, Victor Schotti, Iornandes libro rerum Geticarum, Hieronymus epist. 11. de monogamia, Moguntiacum per V, et T, loco O, et C. Vopiscus Maguntiacum, et sic in Pithoei Codice Chronicorum Eusebij, Magunciacum in duobus alijs, in alio Magunciam, et in Eutropio antiquo. Nam Vineti editio habet Maguntiam, et postrema Silburgij Mogontiacum. Idem in Notitia imperij apud Cassiodorum, et. alios plures.

MOLLVS pro Mollis scripsisse veteres videntur. Inde namque Mollusca nux Macrobio.

MOLOTTI gemino T passim, ac recte. Cui non? Stephan: [gap: Greek word(s)] T, inquit.



page 201, image: s201

MOMEN, MOMENTVM. Lucret. lib. 3.

--- Ad numen mentis, momenque mouetur.

MOMORDI, MEMORDI, MORSI. Veteres per E Graecorum more sillabam primam extulere. Ennius in Satyris: Meum non est: at si me canis memorderit. Laberius in Gallis: De integro patrimonio meo centum millia nummum memordi. Plautus in Aulularia, Nigidius l. 2. de Animal. Plautus notatur in Trigeminis non dixisse Praemordisse, neque Praememordisse, sed Praemorsisse: Ni fugissem, medium credo praemorsisset. Memordi scripsit etiam M. Tullius, et C. Caesar Gellij relatu lib. 7. c. 9.

MONACHVS, [gap: Greek word(s)] per Ch, Rutilius in Itinerario:

Ipsi monachos Graio cognomine dicunt:
Quod soli nullo viuere teste volunt.

Palludas: [gap: Greek word(s)] . V. Etymologum.

MONICA I Latiari, absque H, O solo in omnib. D. Augustini locis, contra praescriptum Lexici a Passeratio locupletati. vbi praecipitur Y, et Ch, vti in Monycho apud Iuuenalem: quae duo quam inuicem proxima, tam maxime diuersa sunt. Hoyerus lib. 2. nescio quem secutus scribit Monice ad imperium carminis:

Hanc liquido infelix Monice suspectat ocello.

MONSTRVM recte. Mostrum demto N vetuste: ex quo Mostellum, Mostellaria. Plauti, ac Mostellarius Romae vicus apud Varronem l. 5. de L L.

MONSTRVOSAS OPINIONES ed ente Carrione vidimus in Censorino. Quo super accipe Vallam l. 1. c. 21. Quae sunt quartae declinationis, adsumunt V, vt Vultuosus, Actosus. Fructuosus. Ideoque in psalmo Oues foetosae, legendum est Foetuosae, sicut e diuerso plerique scribunt Monstruosam. Haec ille. Sueton. Calig. c. 16. Monstruosae libidinis spintria. In Prudentio aliter scribi nefas. quam Nunc montruosis idolis.

Iul. Scaliger l. 4. de Causis LL. c. 98. id barbarum putat. Quaero cur non Monstruous, vt Impetuosus, Importuosus, Saltuosus Tortuosus? Quia haec quarti sunt inclinamenti. dicat Valla. Nam et Tortuosus a Tortu est, inquit Scaliger. Cur amabo cum veteribus Domu, et Agru sit priscis Inscriptionibus: cur Monstru non fuit? Vnde est V in Mortualibus, et Emortuali apud Plautum? Vnde in Egestuosus apud Saluianum lib. 2? Quid quod Caper in Orthographia Montousus praccipiat per V? At a Monte est. Et in Froboeniana Plinij editione sic est perpetim. Legas alibi Montuosam Italiam, Sardiniam. Quod ad frangendum Caprum conferunt e Marone lib. 5.

Et te montosae misere in proelia Nursae,

vanum est: nam [gap: Greek word(s)] fulciri potest Montuosae. Et vero Caper Lapidib. defendi potest. Sic Luctuosus numero trium sillabarum est inTumulo, Romae in palatio montis Iordani:

LVCTVOSVMQVE. MIHI. QVI. SCIO. QVID. FVERIS

Cur non similiter in Lucano scribas: Monstruosique hominum partus ---

Certe de Tempestuosus liticulam nemo mouet, cum fiat de tempestatc. Nisi si forte, vt Nostu, Diu, Impetu; sic Tempestu fingas. V. Spiritalis.

MONTVOSVS potius [gap: Greek word(s)] Montosus. V. Monstruosus, et Vallam l. 1. c. 21.

MONVMENTVM per V, vt Documentum, Nocumentum. Monimentum per I vt, Alimentum, Tegimentum. V. Tegumentium. Hoc autem lenius, vsitatius, rectius cum C. Caesare, Fabio, Isidoro, cum orbe literatorum. Mirum vt sit Manutium per I recte scribi negitare.

MONYCHVS recte per O, et y Graiorum apud Satyricum:

--- Quantas iacletur Monychus ornos.
[gap: Greek word(s)] , Suidas.

Nec male Munichus. Stephano namq. [gap: Greek word(s)] . Munichia portus Atticae a Municho. Et sic in Romulo Plutarchus Latini autem Doras aemulaci diphthongum, o tractim proferendo commutarunt. Munichius sillabis quatuor, ineptum est.

MORGENTIA per E seunda sede Silij li 14. --- Latis Morgentia campis. Morgantium per A Strabonis lib. 6. ex Silio corrigendus, quod non arbitror. Nam et [gap: Greek word(s)] fert dialecti differritas. Liuio Morgantia: Codices alij Murgentia nata in prima sillaba Variantia. Hinc Murgentini Plinio, Tullioque. Liuijl. 24. editiones nonnullae Murgantia, V, et A primas sedes occupantibus.

MORTICINAnon dicuntur, nisi mortuorum, inquit incertus auctor de Orthographia. Quam. scriptionem rectam autumo. firmamque Analogia [gap: Greek word(s)] Formieinus. Non Morticinus, sed Morticinus quatuor omnino sillabis. At apud Varronem lib. 2. c. 9. de Re R. Morticiniae ouis non patiuntur vesci carne. Tum lib. 3. edentum [gap: Greek word(s)] Morticinas volucres habes.



page 202, image: s202

MORTVALE, quod ad mortuos pertinet. Item Emortulis dies in Plauti Pseudolo vt in Asinaria Mortualia. Vide Monstruosus, et Spiritalis.

MOSES dissillabam est. rectissime. Philo de vita Mosis reddens nominis rationem. [gap: Greek word(s)] . Aquam enim Mos vocant Aegeptij. Iuuenalis 14. Satyra:

--- Arcano quodcunque volumine Moses.

Plinius lib. c. 1. Iustintis lib. 36. Post Damascum, Abraham, et Israel, et Moses reges fuerunt. Philo Iudaeus: [gap: Greek word(s)] : Moses genere Haebraensest. Atque in hoc genus scriptione Pontacus vir pro memo semper illaudatus secutum se editos, maioremque Librorum partem profitetur. Qui tribus sillabis exarant cum I, vel Y, quaerant erroris patrocinium ab Ionia, vbi [gap: Greek word(s)] diphthongus fuit. Iuuencus, Arator, Prudentius [gap: Greek word(s)] .

MOSYNOECI Straboni lib. 12. Ammiano. Mosyni quoqueo [gap: Greek word(s)] . Tibull. l. 4.

Quoque Hebrus, Tanaisque Getas rigat, atque Mosynos.

Plin. lib. 5. cap. 30. Pergamea vocatur eis tractus: ad eam conueniunt Tiatyreni, Mygdones, Mosini, aliaeque inhonorae cinitates. Neque I Latiare induco. Cuttij lib. 6. Cercetae, et Mossini, et Chalybes a lacua sunt. Vides SS geminare. Sic Plin. l. 6. c. 4. Tibareni, Mossyni notis signantes corpora. Mela. l. l. c. 21. Vltra Carambim Mossyni. Sic in Graeco versu:

[gap: Greek word(s)] .
Macrones, Philyres, et qui Mossynas habent.

Sic in Valer. Flacci lib. 5 Mossynoeci, et vos stabulis Macrones ab altis

Byzaresque vagi, Philyraeque a nomine dicta
Litora --- Ita Codex Parisiensis.

Alteri quod inest, haut probo: Mossonychi: neque enim ab vnguibus, vngulisue nomenclatio prouenit. Dionysius Antique Rom. lib. 1. [gap: Greek word(s)] . Priscianus:

Macrones post hos pariter, Philyresque sequuntur,
Mossynique domos praebent, quis lignea tecta
Turribus arboreis habitantes vnde vocantur.

Ac mihivide, quo iure Hermolaum tot scriptoribus et exemplarijs fultum Pintianus irrisum habeat ob geminatum SS. Iure potiori dixeris neq. Pintiano, neque Schotto animaduersam trium sillabarum scriptionem Mosyni, cum vterque de huius nominis scriptione post Hermolaum velitentur.

MVCCVS narium exerementum gemino CC: Mucus vnico [gap: Greek word(s)] , vnde Mucidus. Caniniusetiam istud prius vnico C, vt Mucus sit ex [gap: Greek word(s)] .

MVCIVS per C scribendum ducit Vinetus in Aurel. Victorem. Vnde et Mucianus [gap: Greek word(s)] apud Dionem, qui in Aurelio Mutianus per T. [gap: Greek word(s)] per K apud Dionysium, Plut. Zonar. id est Mucius, vt in antiquis esse Marmoribus testatur in Flori lib. 1. idem Vinetus. V. apud Festum Muciaprata. Hinc Romae in Quirinali:

M. AVREL. MVCIANVS

Item in Nummo argenteo Ful. Vrsini:

Q. MVCIVS. Q. F. SCAEVVLA

Quandoque per T. Romae in domo Lucae Mutiani:

MVTIVS. LEGITIMVS. ET. MVTIA. LEGITIMA SIBI. ET. MVTIO. DIONYSIO

Ibidem in domo Euforij:

T. MVTIO. AELIANO. EVOK

Onufrius per C libro de Nominibus. et P. Victorius in lib. 6. ad Atticum fultus omnium Librorum MSS. auctoritate.

MVLCIBER. Ita quantum est hominum. Nam proprie mulciber dictus est, quod omnia mulceat, id est, molliat, Donatus in Hecyram. Visum tamen notandum est in binis Lucani Exemplaribus lib. 10. haberi Mulcifer, a mulcendo vtique ferro, seu molliendo, Festus. Atque ita in Notis Hadriani Iunij ex vetere Libro. V. Multam iterum ex Donato.

MVLCATAM MORTECamillam scribit in Maronem Pimpontius, quem vide. Probant hoc scripti Notae ad Nonium Marcellum ex Accij Amphitruone. Male mulcari exemplis omnibus: et in hunc modum Libros testantur. Accipe Lips I manum in 1. Taciti Ann. Verberib. mulcant, depulso Mulctant. Affirmat ex 8. Liuij. Corpore regio mulcato. E Tullio pro Milone: Qua in turba C. Vibienus senator ita est mulcatus, vt vitam amiserit. T ullius Actione 6. in Verrem: Male


page 203, image: s203

mulcati clanis, ac fustibus depelluntur. Terentius Eunucho approbante Victorio: Male mulca boipsam. Item Adelphi: Ipsum dominum, atque omnem familiam mulcauit vsque ad mortem. Quod vero [gap: Greek word(s)] Mulcare fit liniamentis suis affine [gap: Greek word(s)] . Mulcto, et hoc plerisque cognitius, alterum istud de possessione saepe iniuria deturbatum fuit. Plautus Milite: Vsque ad mortem male mulcassitis. In Casinae argumento:

--- Dominum mulcat, atque villicum.

MVLTIFACIO nexim. Cato: Pudicitiam multifacit.

MVLTIMODIS, Sicilico sine. Consentiunt Libriomnes, ratio suffragatur, vt Omnimodis. Deinde ex adiectiui Multimodus sextus casus aduerbiascit, aut potius ipse casus est suo destitutus substantiuo. Pacunius Periboea: O multimodis varie dubium, etiam prosperum, copem. Cornel. Nepos in Themistocle: De cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est. Ita Gifanij vetus Codex. Scribendum putes aliter ex Oratore Tullij: Vocales sine consonantibus saepe breuitatis causa contrahebant, vt ita diecrent Multi modis, Vas argenteis, palm et crinibus tecti fractis.

VLTRA, MVLTRVM. Vide Vol. 1. de Variantia.

MVLVIVS PONS, nec male Miluius. Itaveteres Libri. Muluia gens fuit in rep. Romana, aqua Muliana pyra Plinio. Prudent. lib. 1.

Testis Christicolae ducis aduentantis ad vrbem
Muluius ---

Sic veteres Libri. Hodie edunt Moluius: Non dissentit Paulus Manutius in lib. 13. ad Atric. epist. 33. Legiturque Controuersia Muluiana lib. 2. ad Atticum ep. 15. Visum est adscribi notam P. Victonj in 13. ad Atticum: Quod autem Muluio, non Miluio scripsimus, dedimus id priscorum Coditum autctoritati, et fidei, qui sic et ipsi hoc loco habent. Nam apud alios etiam Auctores, et maxime Cor Tacitum inspectis vetustis Exemplaribus idem obseruaui.

MVM MIVS familia Romana geminante M, Lapides Capitolini, atque alij.

MVNATIVS familia Romana cum T, Libri, Saxa Capitolij. alia. V. Anton. Augustin. Dialogo X. Antiquitatum.

MVNDICIA, MVNDICIVS propria cum C, Romae Inscriptio, quae in S. MARIAE.

MVRI. Olim Moeri. Sic Poena, Punio: Moenio, Munio.

MVRICATIM, MAVRICATIM scripto, ac sgnificantia diuertuntur. Muricatim [gap: Greek word(s)] . Plin. lib. 9. cap. 33. Vertice muricatim intorto, margine in mucronem emisso. Idem lib. 20. c. 23. scripsit Mutricata cacumina carduorum. At Mauricatim [gap: Greek word(s)] , Laberius in Caeculis Non intellexi te Mauricatim scire.

MVRRHA aspere. Plautus in Asinaria: Murrham olet, Martial. l. 4. Similiter Murrhina pocula, et Murrhobathrarij in Asinaria. Murrhinus calix in Augusto Suetonij. Murrhea pocula Propert lib. 4. Murrata potio leniter apud Festum. quam recte? Rectius Rufinus in Symbr tom. 3. S. Cypriani Vinum myrrhatum scribit, super quo vide disputata Langio epist. 29. et 62. Item Hofmano in Varijs. De Myrrha lege Solin. c. 46. Dioscor. l. 2. Gell. 1. 10. cap. 23. Plin. l. 14. c. 13. Plaurum Pseudolo.

MVRTIAMdeam marcoris volunt, inquit Tertull. 1. de Spectaculis. Vbi videsis Pamelij notam. Plin. lib. 15. cap. 29. Ara fuit Romae vetus Veneris Myrteae, quam nunc Murtiam vocamus. Sic editio Geleniana. Idem lib. 2. cap. 96. ponit aras Murtias in Veiente. Sic igitur Venus a myrto sibi sacra cognomen adsciuit Myrteae, seu Murtiae, Varro, Plin. Plut. Suidam nihilominus vide in [gap: Greek word(s)] . Murta, [gap: Greek word(s)] . Philox. Glossae.

MVRCIAsegnium dea, inquit Arnob. l. 4. E: Festus: Murciae deae sacellum erat sub monte Auentino, qui antea Murcus vocabatur. Scaligen nota: Murciae per C scribitur, cum antea per T scriberetur, vt ait Plutarchus. Augustin. lib. 4. de Ciuit. cap. 16. Deam Murciam, quae praeter modum non moueret, ac faceret hominem, vt ait Pomponius, marcidum, id est nimis desidiosum, et inactuosum. Seruius Danielis: Vallis ipsa, vbi Circenses editi sunt, ideo Murcia dicta est: quia quidam vicinum montem Murcum appellatum volunt. Alij, quod fanum Veneris Verticordiae ibi fuerit, circa quod nemus murtetis consitum fuisset, immutata litera, Murciam appellatam. Aramianus tradit quosdam solitos in Italia vitandae gratia militiae pollicem praecidere Murcos vernacula voce nominatos. Lib. 15. Nec eorum aliquando quisquam, vt in italia munus Martium pertimescens, pollicem sibi praecidit. quos iocaliter Murcos appellant. Restrictius apud Hesychium: [gap: Greek word(s)] . Murcus generatim, qui loqui non potest (ita Syracustj) Mutus, Elinguis.


page 204, image: s204

Certe apud Appianum in Ciuilibus [gap: Greek word(s)] legas saepicule. Ab eadem ignauia Plautus: Murcide homo, vt Hermolaus legit, non Muricide, [gap: Greek word(s)] . Quem Hermolaum Lector adeat in lib. 3. Dioscoridis, vbi de Scolymo. An autem eadem dea sit Murcia, et Murtia, cur ambigam, id est. Amantes quidam gnaut suns, industrij sunt. Inuenies et in Plutarcho iuuenem amantem, cui militaris delicti fit gratia, gnauitatis precio. Deniq. Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido. Contra vbi quisamoris compedibus irretitus est, ia cent omnia, et pessum eunt neglecta, vt Lucretius alibi dispurat. Hanc ob causam Murcidi queunt dici, Murciaeque sacri: ob alteram Veneri Murtiae, cui sacra Myrtus. Plutarchi verba (quia et hi, et hi pro se sacere rentur, et quia Graeca Latinis [gap: Greek word(s)] ) ad scribam ex tom. 1. edente H. Stephano [gap: Greek word(s)] . Alij forte [gap: Greek word(s)] . Etenim quam nunc Murciam Venerem vocant, Marttam olim, vt apparet nominabant.

MVSA. Veteres Latini Muha, accepro scilicet more a Laconibus, Argiuis, Pamphylijs, Eretriensibus, quibus commune peculium [gap: Greek word(s)] . Asperum vero Spiritum litera S saepe mutari ampliter aperuimus ad Silium ibi: Sedentana cohors --- et hac ipsa in serie Alphabetica. Aristophanes in Lysistrata:

[gap: Greek word(s)] .
Taygetum amatum relinquens Musa.

Haec loquitur Laconum Chorus.

MVSEVM, MVSIVM, MVSIVVM: MVSAEVM, MVSAICVM, MVSIACVM, MOSIACVM, MOSIACVM. Ab Ioue principium Musae, a Musis haec vniuersa paula distantia. Exstat Apollonij litera [gap: Greek word(s)] scripta, ad eos, qui in Musco. Strabonis locus [gap: Greek word(s)] . Regiae pars Museum cum ambulatione, et exedra. et ingenti habitatione. Quo in Museo contubernium est philologorum, qui in Musco simul aluntur. Sunt autem hoc in connuetu etiam pecuniae communes, et sacerdos Museo praefectus, olim a regibus, hodiea Caesare. Philostratus in Dionysio: [gap: Greek word(s)] . Museum mensa Aegyptia. Item lib. 4. in Vita Thyanei [gap: Greek word(s)] pro Musarum templo. Athen. lib. 14. Suetonius in Tiberio: Veteri Alexandriae, Museo alterum additum. Plin. lib. 1. epist. O mare! olitus! verum, secretamque Museum quam multa inuenitis, quam multa dictiatis? Varro de RR. lib. 3. Ab insala ad Museum, iterumque inibi. Plinius maior lib. 36. cap. 21. In aedisicijs, quae Musea vocant, dependentia ad imagiem specus arte reddendam. Analogia commendat hanc per E scriptionem. [gap: Greek word(s)] , quod apud Plinium lib. 5. cap. 29. et 3. Manteum. Inibi lib. 4. Heracleum, [gap: Greek word(s)] . Horatjj Conopeum, [gap: Greek word(s)] . Apud Priscianum: Et Mysi Thracum Boreis ex finibus ort. Item: --- Breis ex Alpib. alti. [gap: Greek word(s)] . Lucretio Cygnea mele: Maroni Cyclopea saxa, [gap: Greek word(s)] . Quae omnia depulso l ex Et perscribuntur recte. vtque ex Cousuet udine; rectiusque Museum, quam Musium: etsi per I apud Spartianum lego: Apud Alexandriam in Musio. Tam enim deperire potest E ex praeiecta diphthongo, quam I. Ecquis nobis praestabit eam fuisse Spartian? manum? At in diuerso genere vsitatissime scribuntur Darius Basilius, Heraclius orta ex Et. Musiuum pro eodem scribi potest. Spartianus in Aelium: Pictum de Musiuo. Pollio: Coronam ciuicam pictur atam de Musiuo Etsi absoluta videatur scriptio: De Musiuo Opere. Sic autem figuratur, vt Achiuus Maroni, et Liuio in primo: vt Diuus, et alia quammulta. Inde Musiuarius Firmico lib. 3. Quartum est Musaeum, in quo vt adiectiuo nulla mora est.

Lucretius lib. 4. --- Musaeo contingens cuncta lepore.

De substantiuo nonnulla. Miratur literatissimus Silburgius Notis ad Pausaniam. Boeotica sic habent: [gap: Greek word(s)] . Thespij certamen celebrant Museorum. Vbi Silbutgius sic: P. 306. 35. [gap: Greek word(s)] : caetera festorum nomina pleraquepro Et capiunt At vt [gap: Greek word(s)] . 66. 25. [gap: Greek word(s)] . 79. [gap: Greek word(s)] 276. 4: at [gap: Greek word(s)] 249. Quantum vero ad scribendi rationem haut refert, sint festa. certamina. templa: refertautem plurimi, qua ratione figurentur. [gap: Greek word(s)] . Quare ex hac Analogia libens scripserim [gap: Greek word(s)] , Musaeum pro templo, fevtoue Musarum: sed auctor mi defit, retrahitque Pollux lib. 1. cap. 1. qui feltis accenset [gap: Greek word(s)] per Et. Magis etiam diuertit Codex Augustanus [gap: Greek word(s)] , et Palatinus vetustior [gap: Greek word(s)] , per l, quae nota est pereruditi Seberi. Quintum Musaicum, et caetera oriuntur ex Lucretiano Musaeo, vt ex Achaeus Achaica castra Maroni, et Homero diuulsa diphthongo: vtut opinetur vir doctus reiecto doctiore. Sextum Mosaicum ex Dorico [gap: Greek word(s)] . Musiacum, et Mosaicum ex vocalium luxatione.

MVSICA Consuetudine tritissimum est. At Quintilianus lib. 1. cap. 10. Quatenus musice


page 205, image: s205

placeat. Item: Non igitur sine musice. VideVol. 1. de Variantia.

MVSIMONES, et vna sillaba minus [gap: Greek word(s)] Straboni, Musmones in Codicib. Plisij Hermolao ptobante. Auctius illud in Lucillio:

--- Qui vendit equum musimonem.

Lib. 4. Epigram, veterum: Musmonem capra ex veruegno semine gignit.

MVSTELA dissociato Laltero: est enim a longitudine muris nomen, Isidor. 1. 12. c. 3. Orig. Mustela dicta quasi mus longus: nam telum a longitudine dictum. Longitudo autem deprehenditur contenta cum mure breui, vt locutum Ouidium reperio:

Qua brenis occultum mus sibi fecit iter.

Lexicon Cyrilli: [gap: Greek word(s)] , Mustela Terentius: Colore mustelino: At in Ausonij Mosella congeminat L:

Spumarum indicijs caperis mustella natantum, alibiq. Nec probo.

MVTINVS, qui est apud graecos Priapus, D. Augustin. lib. 1. de Ciuit. c. 11. At Mutunus per V in medio Arnobius lib. 4. cuius omitto locum, quia cloaca est. [gap: Greek word(s)] Moetinus. Sic Moenio, Munio.

MVTE Silio Italicol 14. Siciliae vrbs: Motye, [gap: Greek word(s)] Thucydidi. Plinio l. 3. c. 8. Murtyenses et Ciceroni lib. 3. in Verrem. Neque praue eadem in Oratione scribunt paulo post Mutenses trib. sillabis. Nam et apud Liuium 1. 27. Mutinos pro ijsdem legas: quae duo figurata sunt ex Mute. Silius lib. 14.

Nec maior Megara Mute concordibus ausis.

MVTVLI per V inmedia rectius. Vatro de RR. Sed pro columbarijs in pariete mutulos, aut palos in ordinem. Vitruuius l. 4. c. 2. Mutulorum sub coronis ratio est inuenta. Libri, quib. Philander vsus, Mutili per I. Huic scriptioni patrocinatur Origo: quod enim sint Mutili, manciue, nomen inuenere. At Consuetudo contumax refragatur, et V praeualuit. Par Vatiantia in Mutuscae. Vide

MVTVSCAE vtraque prima per V Maroni. Ex Dionysio scribunt alij secundam tertia vocali Mutiscae. Alij Mutuste cum S, et T, quod Gelenius in lib. Plin. 3. c. 6. aequo me iudice despuit: licet ita sit Inscriptioni in Aequicolis Sabinorum:

PATRONO. AEQVICVLA GEST. TR. IVVENT. TREBVL. MVTVSTAE MYIAGRVM Deum apud Solinum [gap: Greek word(s)] catus Salmasius delito Myagrum. V. Cynomyia.

MYCALE, [gap: Greek word(s)] recte in Plinio, Thucydide, Pausania, Suida, Herodoto, Ptolemaeo. MSS. peccatur Michale, Micale, Migale.

MYCALESSVS duplici sigmate, Pausanias in Boeoticis: [gap: Greek word(s)] vnico in Etymologo Silburgij. V. Larissa, Antissa.

MYCENAE, MYCEN. Vide Thebae.

MYLA, MYLE, MYLAE. Cum biuocali [gap: Greek word(s)] . Antigonus in Paradoxis c. 170. Scylax Caryandenus, Marcianus, Photius, Plinius, Polybius, Stephanus. Vnus mihi Liuius 1. 24. [gap: Greek word(s)] Mya: Quae ad Mylam falso nunciata erant Silius per E Mye, l. 14.

Subsidium infelix fugientibus aequora Myle.

I ad Thebe.

MYRMILLO Consuetudine scriptitatum est. Olim Murmillo.

MYRTVS adspiratione repudiata Pierius, Plin. Gell. l. 5. c. 6.

MYSIA. V. Moesia.



page 206, image: s206

NICOLAE DV FIEF CONSILIARIO.

QVO magis aetas mea in praecipiti est, tanto magis lux oculorum meorum senet. Auxilares oculos admoui pridem: nec ijs iuuenescit acies: itafit, vt dum oculos commodos quaerito, occurras tu togatorum lumen et decus, cui litium et controuersiosi iuris caliginem abstergere solemne est. Et nobis, ne nescias in foro Mercuriali liticulae sunt. Deum hunc literarum, ac sermonis praefidem pinnulis ad caput additis, ac talarib. ornauit Anttquitas, quibus e fignis intelligimus Homeri [gap: Greek word(s)] Hanc in liticulam te voco vel arbitrum, vel iudicem: tibi neutrum disconuenit Occurrent primulum Nablia. Fastidiofis tuis occupationibus quid suauius accidere possit? Quod si grauioribus quandoque feriuntur sermombus aures, aut paene exulcerantur: Nenias inuentas rem diuersissimam. Naro tibi aliud lenmentum teiricioris operae (in partem veniet hoc ipsum Naro.) Ingerent se sub oculos tuos Nequiquam, et Nihilum. Imo ex Nihilo iam aliquid fiet. Credis? Aliquid, inquam fiet nec animaduer sione indignum: sed (fatebor enim. )

Exiguum: sed plus quam Nihil illud erit. Ouid.

Tandem Nummum reperies, non quem Charonti porrigas: (absit tam infausta, praecepsque abitio) neque Comicus est: at persimilis. Aeris, aut argenti momentum in eo nullum: inest inantarum pondus. Inscriptio tamen inest et genuinus character; alioqui neque Nummus sit. Quod si iocosior pace tua pergam esse: dicam te belle viaticatum Nummo isto in Iberiam cogitantem, vbi te rex regum nummatiorem futurum exspectat Atque hanc in expedotionem conuasemus. Audi Nablia, Nenias fer, ex Nihilo vide quid fiat, denique au Nummus noster Nequiquam euadat et hoc tractatu recognoscendo erigere: quod si tua sum vrbanitate abusus: doce nos ea moder antius vti.



page 207, image: s207

TRACTATVS DECIMVSTERTIVS.

NARLIA iucundiora sunt auribus, quam Naulia. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Nabla, organi musici genus, quod psalterium vocant. Sosipater:

--- [gap: Greek word(s)]
Neque Sidonij nabli discordat forma gutturiloqua.

Strabo lib. 10. Suidas eadem Hesychio loquitur. E. sophocle Plutar| chusper V:

[gap: Greek word(s)]
Non luctibus nanla, non lyra amica.

Rursus Hesychius. [gap: Greek word(s)] Apud Athen, lib. 4. Pollucem lib. 4. [gap: Greek word(s)] ex Philemone. Idem Hesychius [gap: Greek word(s)] pro Nablista posuit: id opmor literarum compendio. Sic Graeci varie [gap: Greek word(s)] . Cur Nablia rectius, dixi. Onginem addo ab Hebraeis, quibus [gap: Hebrew words] Nabla, Naula, Lexicon Graecol.

NABRISSA non absque errato plures Libri Silij. Nebrissa per E rectum, [gap: Greek word(s)] , seu potius a bacchantium tegmine, quod [gap: Greek word(s)] Silius in 3.

Ac Nebrissa Dionyseis conscia sacir,
Quam Satyri coluere leues, resimit aquesacra
Nebride, et Ortano et Maenas nocturna Lydeo.

Patria tellus viri termaximi Antonij Nebrissensis.

NABVCHODONOSOR. vulgatius, rectius, itaque passim [gap: Greek word(s)] septuaginta, et Ortgenes lib. 4 [gap: Greek word(s)] : losephus lib. 1. contra Appionem, ac saepius lib. 1. Antiq. absque spiritu [gap: Greek word(s)] . Strabo lib. 15. [gap: Greek word(s)] . Variant Latinorum Codices Nabucdonosor, Nabucgdofor.

NACTA, NACCA, NATTA pro Nugatore Persij Satyra 3.

Non pudett ad morem discincti viuere nactae legit

Scaliger Auson. lib. 2 cap. 13. Abijs, qui Nactae legunt. aliquid causae merito postulatur, inquit Becmanus, cui visum legendum Naccae. Sic apud Apuleium lib. 9 de AA. edente Vulcamo: Maritus foris apud Naccam proximum coenitabat. Sic apud Fesium indicata origine a Graeco [gap: Greek word(s)] . Nacas enim fullones appellatos primitus. Nota ex Hesy chio [gap: Greek word(s)] [Nacta, pili, quaeque pilis concreta sunt ] [gap: Greek word(s)] enim premere, ac den sare est, quod praestant. fullones, qui discincti, ac semiamicti. Ad Persij locum Cacaubonus: Natta semper in membranis: et ita in Pinanorum Nummis, qui hoc nomen tulerunt.

NACTVS a Nanciscor. Nonnulli intercluso N Nauctus. Sic Brissonius [gap: Greek word(s)] libro singulari addito: Pura puta Latina sunt ist haec: tum multis proposicis apponit ex C. penult. D. de vacatione munerum: Siquod sacerdotium nancti.

NAE rectissime scribitur ex Sosipatri lib. 2. Libris antiquis. Origo suadet [gap: Greek word(s)] , insinuat Diomedes lib. 1. Nota ex Donato in Andriam: Ne pro Non: Nae pro Valde. Verum Graecis etiam affirmantis est [gap: Greek word(s)] . Illustrissimus est Matthaei cap. 5. locus: Sit sermo vester Est, Est: Non, Non: [gap: Greek word(s)] . Plautus Bacchidibus. Nae ille alium gerulum quaerat. Veteres etiani [gap: Greek word(s)] scripsere. V. Etymol. et [gap: Greek word(s)]

NAEVVS vti par est scribi, biuocali. Adamantius Martyrius per B Nebus, cibus, morbus. inquit, rubus, globus, nimbus, lembus, lumbus, heruo notato solummodo. [gap: Greek word(s)] . et


page 208, image: s208

Origini congruenter Gnaeuus: videtur enim ex [gap: Greek word(s)] oriri, et hoc ex [gap: Greek word(s)] . At Nebus, vt Cibus, Morbus, Rubus, Globus, Nimbus, Lembus, Lumbus scribenda praecipit Adamantius Martyrius apud Cassiodorum. Decentius Neuus, magisque ex Consuetudine caeterorum omnium. Neque has partes Competentia deserit: Aluus, Laeuus, Miluus, Pauus, Seruus, Riuus.

NAEVIVS cum diphthongo principe, Libri, Lapides apud Manutium. Quibusdam in Lapidibus decussa est vocalis prima, Sic in vetustis Vineti Codicibus Neuius. Apud Dionysium [gap: Greek word(s)] auguris famatissimi nomen. Neuij primam tendit Terentius in Andriae, Eunuchique Prologis. Naeuia biuocali principe Martialis l. 2. scribitur Epigr. 26.

--- Blanditur Naeuia, non moritur.

Secuti sunt alij, nec pauci. Imprimunt et apud Ciceronem, Liuium, Valerium, Plin. Lactant. aliosque Latinos per A Nauius. Neuius autem sonora secunda exaratum ex superis locis deturbat Vrsinus in Orat. pro Quintio.

NAGNIA apud Ptolemacum l. 3. c. 1. mutile. Silij l. 5. integre Anagnia:

Quis putri pinguis sulcaris Anagnia gleba.

Macrob. Satum. l. 5. c. 18. Nobilissima cittitas Anagnia. V. Thebae.

NAIADES, et A inducto Naides: Maro:

Aegle Naiadum pulcerrima ---

Idem in Gallo: Naides, indigno cum Gallus amore periret.

Ita peruetus Codex, et Romanus, et Longobardicus. Probus quoque Is pura terminatis annumerat Lais, Thais, Nais. Graece [gap: Greek word(s)] . Statius 1. Syluarum:

Naiades vndarum dominas --- Calpurnius:
Adfuerunt siceo Dryades pede, Naiades vdo.

NAMQ. per M inantiquis Maronis Codicib.

NANVS vnicoN, non gemello. Aristot. lib. 6. de histor. Animal. c. 24. [gap: Greek word(s)] . In hominibus nani. Gellius lib. 20. cap. 13. vbi Cinna: At nunc megenij nana per salicta Bigis rbeda rapit citata nanis. Scribe: Genuina per salicta. Nannus gemina liquida in Glossario. Ortum forte ex [gap: Greek word(s)] , quod est Cresco.

NAPHTHA ad spiratione geminata, Sic Etymologus, et Plutarchus [gap: Greek word(s)] . Sed Val. Probus vult vnicum nomen in Phthas exire, Naphthas. Dioscorides l. 1. [gap: Greek word(s)] , aquo [gap: Greek word(s)] secundi casus erit. Strabonis compendium: [gap: Greek word(s)] .

NARDVS per A: Origo quamuis per E scribi postulare videatur [gap: Hebrew words] Nerd Hebraeis: ex quo figurari Nerdus debuerat, nisi Originem adulterasset Latinorum, et Graecorum Consuetudo. NARYCIVS, NARICIVS, NARITIVS, NERITIVS. Posteriora scriptura dissident a primo, et re. Georg. 2. Nariciaeque picis lucos ---

recte. Et ora recte Naryciae. Stephanus enim ex Nicolao Damasceno agnoscit [gap: Greek word(s)] : alias scripto per Y. Plinius Gelenianus lib. 14. cap. 20. scribit in Virgilio per T minus recte. Asia picem Idicam maxime probat, Graecia Picricam, Virgilius Naritiam. Mauelim et Naricios Lacros Aen. 3. Contra Metam. l. 14. rectius: Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis Vultibus --- Hunc enim versum de Vlyssea rate intelligendum tota clamat series, et ipsa praesertim Metamorphosis inibi narrata, quae Narycij Aiacis naui disconuenit ordine toto. Est namque [gap: Greek word(s)] Hesychio, et Homero in Catalogo, decimaque Odyssea. Item Aen. 3. Neritos ardua saxis insuila. Ab vtro flexeris, Neritius orietur, et Dialecto Naritius, quod male est quibusdam Maronis Codicibus in tertio. Notauit et Strabo lib. 10, magno errore inuicem scribi Neriton pro Nerico, et hoc pro illo.

NARO vnico R placet Papiriano apud Cassiodorum de Orthographica, et Vel. Longo; Sane in eo, inquit, quod est Narare, obseruatum est, vt vnum R scriberemus: quoniam venit a Gnaro, cui contrarium est Ignarus. Item Mario Victorino. Iuuant et illa Festi: Gnaricauit significat apud Liuium Narauit. Gnaruisse, Narasse. Sic Origine poscitur. Narus enim a Naribus obseruante Isidoro Hispalenfi lib. 10. cap. 1. Olfecisse veteres pro Scisse dixisse. Vnde Terentius Phormione: Numquid patri subolet? Est enim Naro, Narum, seu Gnarum facio, auctore Festo, ac Varrone lib. 5. de LL. Ea scriptio Antiquo in Latio valuit: Vna Consuetudo officit. Ei [gap: Greek word(s)] Ignoro, quod et ipsum vnica dumtaxat vda scribitur. Docta est haec priscorum obseruatio, cui pugnat Consuetudo. V. Garulae, Terra. Et Glossac vett. Gnarrat, Narrat, [gap: Greek word(s)] .

NASAMONES, [gap: Greek word(s)] Straboni lib. 17. Curtio lib. 4. Lucano. Mesammones apud Plinium lib. 5. cap. 5. Etiam in ora Syrtis Nasamones, quos antea Mesammones Graeci appellanere ab


page 209, image: s209

agrumnto loci medias inter arenas sitos. Idem nominis videtur Auicnus vsurpasse in Terrae [gap: Greek word(s)] : --- Durosque Mesammonas inde Accipe --- [gap: Greek word(s)] , inquit Dioscor. lib. 1. cap. 22. Paulus Aegineta: [gap: Greek word(s)] : si modo recte.

NASIDIENVS. V. SALVIDIENVS. NATTA, V. Nacta.

NASITERNA vnico S a tribus nasis scribi monet Scaliger in Festum, cum praefuiset geminum.

NAVIFRAGVS recte. Magis in Consuctudine est mutilatum Naufragus. Silius Naufraga puppis.

NAVLOCHA [gap: Greek word(s)] Silij lib. 14. Non Naulocha pigra sedendi. Appiano bis [gap: Greek word(s)] . In Augusti Nummo Naulochum, quod et Phinij lib. 4. cap. 12. insulis connumeratur, et cap. 3. lib. 4. in Locride reponitur.

NAVLOCHA apud Placiadem. Cato. Quoties vidi trulleos, nasiternas, pertusos aquales, matellas sine ansis.

NAVTA. Aen. 6. Nauita, et in Catorie apud Festum: Nauitae... vinum, atque oleum.

NAVTIVS cumT. familia Romana, Lapides Capitolini.

NAXA pro Nassa in Tullianis Codicibus antiquis compertum P. Victorio. Cur non et tuetur? Veteres pro SS, Z scriptitauere: X namque vsque ad Augustum ignoratum Latio volunt. Surrogatum igitur ab eo fuerit, qui notam quam proximam effigiare sit conatus modo nobis parum cognito.

NE etiam recte, cum affirmantis est. Graece [gap: Greek word(s)] , quod et iurantis est. Neque id sanus quisquam ire porest inficias. Priscian. l. 16. Ne, quando [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] significat, aduerbium est. Charisius. Diomedes. Graeci m [gap: Greek word(s)] . Vide Lipsium 3. Variar. c. 29. Lambinum in 3. de Orat. et Orat pro Fonteio. Demosthenes 3. in Philippum: [gap: Greek word(s)] . Suidas: [gap: Greek word(s)] exponit. Demosthenes prima Philippica: [gap: Greek word(s)] : Cum per Iouem nenessitas aliqua ineubuerit. [gap: Greek word(s)] negat hoc Manutius. V. Nae.

NEAPOLIS. Graeci etiam solutim. Athenaei fragmen: [gap: Greek word(s)] . Ex Neapoli, et Capoua. Etymologus: [gap: Greek word(s)] . Hoc Nea polis duo sunt nomina vni surrogata. Similiter Plutarchus in Marcello. Apud Liuium lib. 22. et alios Neapolis copulate, et Neapolitani. Secunda per A, vti apud Plinium Sciapodes, alibi Olbiapolis, Hierapolis.

NEBRODES, non Neurodes, vt lib. 6. Strabonis, Siciliae mons. Siliusin 14.

Nebrodes gemini nutrit diuortia fontis.

Lectorem ludificatus est Strabonis interpres interpretato Neruossos montes. Solinum audi c. 11. Nebrodi damarum copia nomen dedit, quem damae, et hinnuli gregatim peruagantur: inde Nebrodes dictus.

NEDVM sectun scribit Manutius. Cur aliter quam Necubi, Necunde, Nuncubi, Nunquam? In Terenrij [gap: Greek word(s)] vniter Nedum. --- Satrapes si siet Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat, Nedum tu possid ---

NECEPSOS per E in vtraque priore, rectius. Sic est Plinij lib. 2. cap. 23. Licet in Latinis Eusebij Chronicis aspere sit Nechepsor, et Nicepsor per I. Varie corrumpitur hoc nomen apud Iulium Firmicum.

NECOPINVS, copulate, vt Inopinus. Metam. 12.

--- Occulta necopinum perde sagitta.

Auson. Gratiarum Actione: Ad benefaciendum subito es, necopinus ingenio. Similiter Necopinantes in Augusto scripsit Tranquillus, et Necopinanti in [gap: Greek word(s)] Terentius.

NECTANEBVS, NECTANEBOS, NECTANEBIS, NECTANEBO, et caetera [gap: Greek word(s)] . vide amid Pontacum ad Eusebij Chronica. Reperies in Agesilao Plutarchi [gap: Greek word(s)] . Certe vbique [gap: Greek word(s)] per E hautdum legisse meminens sum.

NEFAS per F, Origo, et Saxa: non Ph.

NEFVNERA vnica comprehensione apud Catullum praecipiunt Scaliger, Guilielmius, Palmerius. In Argon. Funera Cecropiae nefunera portabantur. Sic apud Festum Nepurus, Ouidium Nemunera.

NEGIBVNDVM per I pro Negabundum dixit, scripsitque Cato teste Festo. Fors Negitabudum: aut certe ex hoc concisum est.

NEGLEGO, NEGLEGENTIA non Pandectinis Florentinis inuideo, non Antiquitati. Ter. Phorrmione: Quia egens relicta est misera, ignoratur parens, neglegitur ipsa. Ibidem: Neglegere cognatum suum. Varro lib. 4. de L. L. Non videbatur consentaneum


page 210, image: s210

neglegere, quod ante rex Latinus finxisset. Bedae manus in Orthogr. Neglegens per G scribendum quasi Nec legens, C in G conuerso. Neque composita hanc ob literant vi Analogiae scribendi rationem, Colligo. Diligo: ecce paria Allego, Intellego. Receptissimum tamen in literas est Negligo per I, quod ab eo seruatum seculo, quo praepositurae non immutatae recipiebantur in foedera liceratae compositionis.

NEGLEXI. Olim scriptum Neglegi. Aemilius Macer: Omnium nostrum neglegerit auctoritatem. Diomedes agnoscit. Ideone iurem 13. Philippicam Tullij scribit idem Passeratius? Neglego abijcit Manutius: non ausim. Abijcit Neclego, ego cumillo, cumq. Beda.

NEGOTIVM consona T negat enim Otium. Alij Negocium ex [gap: Greek word(s)] : tardant siquidem Nigotia cursumque inhibent: et contra, Cui agendi otium, eidem celentas incitatior, Inscriptio apud Pallonios Romae:

L. LEPIDVS. LIB. HERMES NEGOTIATOR. AERAIUVS Addicunt aliae permultae: cum C pauculae, vbi

NEGOCIATORI, et NEGOCIANTVR inuenias.

Et quamuis confiat ex Nec, et Otium, tamen C transit in G, vt Nec lego Neglego, Quingenti pro Quincenti.

NEGVMATE Antiqui scripsere. posteri Negate, Festus.

NENIAM cantari solitam ad tibiam, et fides eorum, qui ludis Troicis cursitassent, ait Varro lib. 4. de Vita P. R. Vbi pura vocali secunda exarant, vti apud Horatium Puerorum nenia, et Aug. lib. 6. de Ciuit. c. 9. Apud Festum tam pro cantu lugubri, quam pro dca biuocalem repraesentat, in ipsa elementorum serie. Verum in adsignanda Origine merito ambigas an pura vocali E non scribendum duxetit: ducit enim ex [gap: Greek word(s)] : Malim profecto Originem ad [gap: Greek word(s)] referri, de quo ex Hipponacte Poilux l. 4. c. 10. Certe Glossarium: Nenia [gap: Greek word(s)] : Prudent. Hymno XI. Nam caeca vis mortaliim

Venerans inanes naenias. Hic per Ae, et alibi.

NENO, NENV, NENVM pro Non scripsere prisci. Item Neno, Noenum. Lucil lib. 30.

Sed tamen hoc dicas, quid est, si nenu molestum est.

Varro: Ei hodie noenum venis.

Terentius: Vbi pati nonpoterit, cum neno expetet.

NEPTVNVS cum Nabsque M. Sic vbique legi. Aliter Inscriptio, quae Rauennae in aede D. Virginis:

IN. AEDE. NEPTVMNI. QVAM. IPSE EXSTRVCXIT. DIE. NEPT VMNALIORVM

NEQVIOVAM. Pierius in id secundae Aeneidos:

--- Nequicquam ingrata reuoluo.

In Codicibus aliquot antiquis, et hic, et alibi Nequiquam scribitur absque alia vlla consonante inter I, et Q: Sed enim Victorini praeceptum est in haec verba: Quidquam, et Quidquid, et Quodque prima sillaba quoties habuerint D, id vos producite, et supponite C: ne duae partes inteprae esse videantur. Ex hoc praecepto volunt Nequidquam interiecto C notari. Sed qui scriptionibus antiquis fauent Nequiquam aduerbium a casu ablatiuo desumunt, veluti etiam Nequaquam: atque ita vtrumq. eodem modo sine C scribunt. Haec Pierius. Adde Festum, Libros veteres, Cor. Gualteri Codicem lib. 2. Lucani. Quin ipse Carrion in lib. 4. Val. Fiacci in id scripturae paratus est iurare.

NESI pro Sine scriptum est in lege dedicationis arae Dianae Auentinensis, Festus.

NERECTE iunctim in Asinaria: Malo hercle iam magno tuo nunc isti nerecte dicis. Sic Pecua neruma, quae non ruminant, aut rumen non habent. Vnde Arumi agni, et Subrumi. Sic Nepurus: ex cuius discidio Nepus fuisse reliquum credo Festo.

NERITOS ARDVA SAXIS Aeneide tertia cum T. Silij lib. 15.

Dulichiumque, Sameque, et Neritos avdua saxis.

Homerus in Catologo: [gap: Greek word(s)] .

Pomponius lib. 2. c. 7. In Ionio Prote, Hyria, Cephalenia, Neritos, Same, Zacynthos. [gap: Greek word(s)] , inquit Strabo lib. 10. Haec sunt: Qui pro Nerito scribit Nericon, aut pro Nerico Neriton magna animi offenfione labitur. V. Naritus.

NERVII rectissime, vt Parisij, aliaque sexcenta. Neruia, Neruius, qui scripserint e classicis, quaero. Certe apud Paulinum Episcopum Nolanum Epist. 26. legi Remotissimo Neruici litoris tractu notauit I. Cousinus Ecclesiae Neruicae lumen. Tractus item Neruicani mentio fit in libro Prouinciarum. Sed qui se penes Latimtatis ineudem volunt,


page 211, image: s211

quasuis procudunt verborum formas ex lege exleges. Neruia, Neruia cum affectatione singulari, absque Auctore vllo. Plutarchus in Caesare: [gap: Greek word(s)] Agrestissimos, et pugnacissimos eorum, qui in his oris, Neruios.

NEVCERIA deprauatum est ex Graeco [gap: Greek word(s)] . Nuceria rectum, ac vbiuio obuium in Liuio, Floro, alijs. Neque nimis deprauatum est: Quid si enim confit, vt Theudas?

NEVTROBI. Plaut. Aulularia: Neutrobi habeam stabile stabulum. Alias per V Neutrubi.

NI pro Ne scriptum in Menaech mis adseuerat Donatus ad Eunuchum Terentianam: Ni mala, ni stulta sis, ni indomita, imposque animi.

NICANDER nemo repudiat: Nicandrus Graeco vicinius, [gap: Greek word(s)] , et Ciceroni de Orat. acceptius: Nicandrus homo ab agro remotissimus. Sic Menander, Menandrus. Lib. 1. Amorum:

Dum fallax seruus, durus pater, improba laena.
Vixerit, et meretrix blanda, Menandrus erit.

Macrob. lib. 1. Satur. cap. 17. Menandrus. Sic Velleius lib. 1. edente, ac enotante Lipsio. Leander, Leandrus. Rursus Ouidius:

Si fatale fretum quondam Leandre fuisset.

Item: Quam mihi misisti verbis Leandre salutem.

Euander, Euandrus. Maro in octauo:

Tum pater Euandrus dextram complexus euntis.

Alibi: --- At non Enandre pudendis

Vulneribus pulsum adspicies ---

Maeander, M aeandrus. Silius Italicus in 7.

Qualis Maeonia passim Maeandrus in ora.

NICAE A biuocali, non Nicea. Fit enim enim ex [gap: Greek word(s)] , vt ex [gap: Greek word(s)] , aliaque non pauca. Vnde Concilium, Nicenum non satis correcte: Nam ex eo [gap: Greek word(s)] , Nicaenum: tum contractione peruersa Nicaenum: demum deterius absque biuocali Nicenum.

NICOLASpro Nicolaus, vide Archesilas.

NIGRITAE Plin. l. 5. cap. 8. Aethiopum gentes. Stephano [gap: Greek word(s)] , Nigretae. Neque hoc deterius ex earum commercio vocalium, de quo Etymologicus quaesito cur [gap: Greek word(s)] per H scribatur, cum [gap: Greek word(s)] I puro, respondet. [gap: Greek word(s)] . Quod Aeolice versum sit I in H. Sic enim et Actin, et Psimmythion per H proferuut Aeoles. Apud Auiennum per E Nigretae:

--- Patulis Nigretae finibus errant. Priscianus Perieg.
--- Vicinique Nigretes.

Ex supera Etymologici doctrina confutatur Cluuerij consequentia, qua ex scripto apud Strabone [gap: Greek word(s)] infert eo factum, vt Lepontios, et Romanorum E exprimeret. Nam scripto [gap: Greek word(s)] potuit exprimere Ai.

NIHIL ab que Q, C, aut Ch. Hoc enim est quorundam in barbariem coniuratorum. Nihil, et Nihilum veteribus Libris deuinctior Gifanius vbique apud Lucretium retentauit Q [gap: Greek word(s)] praesidio. Eadem ratione apud Horatium lib. 1. Ser. 5.

Nihilo deterius dominae ius esse ---

deportato Nullo, Nilo exturbato. Similiter scribit apud Virgilium Ecl. 8. et l. 5. et 8. diuini operis. Idem tamen Gifanius Praesatione in Lucretium: Quanquam haut scio an non saepe etiam Nil, et Nilum scripserint veteres, quod et verius puto. Charisius H postulat. Priscianus lib. 6. Nihil autem, vel Nihilum a Non, et Hium est compositum. Quod sine dubio est nomen. Hilum enim pro Vllum vetustissimi proferebant. Lucillius in 14.

Maumachiam licet haec inquam, alueolumque putare,
Calces delectes te hilo, non rectius viuas.

Nichil, Nichium Gothis, ac Longobardis tribuit l. 2. Iouianus Pontanus, quem vide aduersus Leonardum Aretinum quamuis fuse disputantem. Lexicum Cyrillo arrogatum sibi nominis huius honorem denegat scripto: [gap: Greek word(s)] , Adnichilo, Vilo, pro Adnihilo, Vilefacio. V. Mihi.

NIHILDVM complexione vnica, vt Nedum, Nondum.

NIMIOPERE Cicero Paradoxis, vt Magnopere. Plautus secuit Circulione: Ne nimio pere sumat operam, et Verrina 6. editione ab Hotomanno: Graecos homines nimio opere delectant.



page 212, image: s212

NIMISQVAM in Mostelliaria constricte

NINGVIDVS videtur rectius: in id enim iurant membranas, et MSS. Tamen

NINGIT, NON NINGVIT, inquit Fl. Caper lib de verbis Dubijs. At Georg. 3. vetus Codex cum V,

Interea toto non secius acquore ninguit.

Sic editur lib. 10. Prisciani in editione nupera.

NINVS omnes paene Geographi Craeci, Latini: sacri Codices Niniue.

NISIBIS innulgatum est. Philo in Phoenicicis [Punicis] Nasibis per A: Vraniusper E Nesibis: Strabo in vndecimo per I, et Stephanus.

NISISI pro coniunctione vnica ponit Charisius lib. 2. Alij Nisi si.

NISVS, NIXVS tam in participio, quam nomine indifferenter. In Niso Hyrtaci filio scribes de Probi sententia.

NIX. Priscis Niuis, et Ninguis. Posterius agnoscit Priscianus lib. 1. vtitur Apul. in Hermagora: Aspera biems erat, omnia ningue canebant. Lucret. lib. 6.

--- In campos albas descendere ningues.

Ex Niuis verbum priscorum Niuit. Pacuuius Paulo: Sagittii plumbo, et saxis grandinat, ninit.

NOBILIS. Veteres cum G Gnobilis. Attius in Diomede: Ergo Argos referam: nam bie sum gnobilis.

NOLO, non Nollo. Vide Malo. Veteres Neuolo, Neuolt. Plautus Trinummo:

Eueniunt multa homini, quae vult, quae neuult.

NOMENCLATORsine V dicitur, vt Verrius ait, velut nominis calator, Charisij vox l. 1. At cum V quoque vsurpari in Libris iuristestis mihi Brissonius [gap: Greek word(s)] libro singulari Martial. lib. 10. Epigram. 30. Nomenculator mugilem citat notum. Inscriptio Romae in aedib Iulij Poreij:

FELICI. NOMENCVLATORI. VIRO. PRIORI Romae ad Trinitatem:

L. EVRIPVS. NOMENCVLATOR Inscriptio alia Numenculator per V in primore sillaba, et Cyrilli Lexicum.

NONDVM nexim scriptum lego in veteribus Inscriptionibus, et passim inueterauit. Manutius nullam conferens rationem diuidit, cui adhaerescit Carrion in Flaccum his: Vetus Codex: Dextera non dum disiunctim: et ita scribendum esse, inquit, alij docuerunt. At Paulus Manutius in epist. 14. lib. ad Atticum etiam Nequedum iunctim edidit: Nequedum te esse Athenis audieram. Georg. 2.

Nondum hiemem contingit equis ---

Aen. 3 --- Nondum Ilium et arces Perganeae sterant ---

NONINGENTESIMVS, et Nongentesimus, vel Nonigesimus, et Nongesimus, Priscianus libro de Numeris.

NONNAE: rectius vnico N Nonae. Originarium nomen fuit [gap: Greek word(s)] : vnde et Monachi. Scribitur et Palladio [gap: Greek word(s)] pro Moniali. [gap: Greek word(s)] . Idque pro [gap: Greek word(s)] : est enim [gap: Greek word(s)] idem, quod Monasterium.

NONNIHIL, NONNVNQVAM, NONNVSCIVAM vniter scribenda, simul pronuncianda. Sed et diuelluntur sillabae: Non vmquam est Numquam.

Horatius: --- Ita sordidus, vt se Non vmquam seruo melius vestiret.

NORAS, et Noueras scribit Tullius in Oratore ex Terentio infirmata eorum opinione, qui Noueras, et Nouisse reijciebant. [gap: Greek word(s)] . Quantulum negotium, et quantum virum in curas diuidit.

NOVATVS, NOVATIANI Cypriano, Augustino, Eusebio in Chronicis per O, Suidae per A [gap: Greek word(s)] . Nauatus, Nauatiani haeretici.

NOVENSILESsiue per L, siue per D scribendum: communionem enim habuerunt literae hae apud antiquos vt Dinguam, et Linguam et Dacrimis, et Lacrimis, et Capidolium, et Sella a Sede, Olere, ab Odore. Est et communio cum Graecis: nos Lacrimae, illi [gap: Greek word(s)] Olere, [gap: Greek word(s)] : Meditari, [gap: Greek word(s)] . Nouensiles autem, quos Gracci [gap: Greek word(s)] : post Nouendij a Considendo, idest eadem sede praediti. Haec Victorinus. Nonensiles scribit Varro l. 4. de L L.

NOVIES a Nouem. Fastor. 5. Haec nonies dixit ---

Mox: Cum dixit nonies ---

Aen. 6. --- Nouies Styx interfusa coercet.

Nonies per N in medio a Nono. Sic nomina Nouiorum a Nouem, Noniorum a Nono.



page 213, image: s213

NOVITIVS per T a Nouatum, vt Propitus a Prope itum, non vt alia in Cius. Subindicat Varro lib. 5. de L L. Ab eadem Origine Nouitas, Nouitius, Noualis. Cuius Varronis lib. 7. Nouitij serui, et apud Iuucnalem productio commonstrat ortum:

--- Rerumque nouitius horret.

NVBES, NVBIS, NVBS. Plautus Mercatore: Nubis atra, imberque instat.

Ausonius: Periurum Lapitham Iunonia ludificat Nubs.

NVBSIT Pandectae licet Florentinae praeferant, ac nouissima Nonij editio perpetuo tenore, licet alij sequantur: mihi potius est, Nupsit cum P. Ita plurimi: ita ex [gap: Greek word(s)] . Priscian. lib. 10. Nubo, Napsi. Numquam enim Bante S in principio sillabae potest inueniri, vt Pseudolus, Ipse. Hoc est, non inuenitur Bs in principio, vt Ps in Pseudolus, Ipse. Agroetius etiam amplecti ur Nupsit, Nuptum, Beda, plurimi.

NVCLEVS, et sillabis quatuor Nuculeus. Plaut. Captiueis: Nuculeum amisi: reliqui pigneri putamina. Sic Nuculae apud Festum, a quibus forte Nuculens.

NVMERE per E, NVMERO per O scriptum, Festus.

NVMICIVS cum C, Lapides. Numicus enim C habet apud Maronem, Silium, Seruium, Vibium. Horatium.

NVMISMA. Horat. Retulit acceptos regale numisma Philippos. Alijs etiam Latine non displicet Nomisma. Suidas: [gap: Greek word(s)] Plutarchus in Numa. et Publicola.

NVMMVLARIVS duplici M praecipit Beda, et Origo a Nummo, de quo proxime. Romae in aede Consolationis:

M. VLPIO. SECVNDO. NVMMVLARIO Similiter in Philoxeni Glossis.

NVMMVS duplici MM, Argumentum in Trinummo Plautina in idest [gap: Greek word(s)] . Namque acrostichide comprehensus Nummus mutam geminat. Sic veteres Libri, ex quib. aliqui vnico. a quibus stat Numeri vox, cui Numus nomen dedit, et a sui frequentatione vocabulum indidit inquit Isidorus lib. 3. Orig. cap. 3. Qui Iidorus Numos a Numa rege Romanorum dictos ariolatur 1. 16. cap. 17. Alij a Graeco [gap: Greek word(s)] . Budaeus priorib. Annot. in Pandectas, Barthius, Hotomanus, Iurisperiti plures. Sic Origo postulet vnicum M: sed vsucaptum est alterum: vel si a Numa, quod cum posuisset et Suidas ipse, ait: [gap: Greek word(s)] . Quae ex proprio nomine Numia, seu Numulos vocauit, vt ait Tranquillus. Nominum vicinitas confudit Originem. At mihi vide nomen hoc Numa vetustius. Pollux l. 9 c. 6. [gap: Greek word(s)] . Nummus Romanorum videtur, esse vox, nomismatis signum: verum est Graecanica vox eorum Dorum, qui Italiam, et Siciliam habuere. Epicharmus: [gap: Greek word(s)] . Inuenient mihi nummos. Iterato: [gap: Greek word(s)] . I praeco celeriter, et vitulam egregiam mihi decem nummis praestina. Aristoteles in Tarantinorum republica tradit [gap: Greek word(s)] . Duplicauit eam mutam et Fannius, Palaemon:

Argentifacili, signatur nummus Athenis.

Desolauit M vetus Inscriptio, nequid dissimilem, ad lirim:

SING. X. VIII. NVMVM. ET. POPVL SING. X. II NVMVM. DIVISIT At mutae congeminatio magis est ex Vsu, sequuntur eruditissimi quique, ac inter cos Cl. Chiffletius, ac Erycius Puteanus ea de re Libellis proprijs, Libellis aureolis.

NVMQVAM, TAMCQVAM, QVAMQVAM antiqua secutus Monimenta scnbit Manutius. Mihi Priscianus lib. i. et Marius Victorinus praeferuntur, de quorum sententia M transit in N, maxime C, D, T, vel Q sequentibus. Praeterea Graeci laudantur, quod nullam vocem, sillabamue terminent M litera. Et Fabius Euphoniae huius ratione habita sic scribendum quidque iudicat, quomodo sonat lib. l. e. 7. Fatetur et Isidor. l. 1. Etym. cap. 26. M ab ortu sortita haec, sed tempore abiecisse. Integrius olim apud Festum in Fragmento Farnesiano scribebatur Neunquam. In porticu S. Ceciliae Romae:

ITA. NEVNQVAM. DE. NOMINE. FAMILIAE. NOSTRAE in Hecyra edente Rob. Stephano: Ille reuiuiscet iam numquam. In Andria: Nunquam faciam.

NVM QVID secreto scribit Priscianus lib. 15. Num quoque indicatiuo soli adiungitur, inquit, ad quod pertinet interrogatio. Terent. in Phormione: Num quid memiaisti? idem in eodem: Num quid suboluit patri?



page 214, image: s214

NVNCIVS cum C, Lapides, inquit Manutius. Nuntius cum T, Lapudes, Libri, Virgilius Carpensis, et Festus, inquit Brabantus. At pensiores sunt mihi Manutij Lapides, quem sciam inijs obseruitandis nimis religiosum: alter an omnino lapidem literatum viderit, cui Nuntius per T, nullus mihi dictat nuncius, Probat nihilominus compositis, Pronuntio, Renuntio, Enuntio. At nos contra pertendimus ideo Nuncius C litera claudi, quod compositis eadem insit litera. Estautem a Nunc ciendo, quod nunciatae audienti nunc primum desiderium cieat, et cognitionem exacuat. Sic per C scribendum autumat Lambinus, vt Conuicium. Est Tabula marmorea Malphiae in aede S. Angeli:

DENVNCI ATORES. PVTEOLANI Alij vt ab [gap: Greek word(s)] Siculis teste Polluce: sic [gap: Greek word(s)] . Subaperit Varro l. 5. de LL. Nuncius est enim ab his rebus nominatus, quod a Graeco verbo [gap: Greek word(s)] videri potest declinatum, a quo et Nouissimum ducit. Item ab eo Nuncupare, et Nuncupatae res, quod tum in ciuitate vota noua sulcipiuntur, super quo i ad Festum in Nuncupatae. Nuncio per C vbique scriptum Lipsio.

NYMPHAF nota Pythagorea. Priscianus. Pierius. Numphae eius est aeui, quo peregrinas literas admittere Romanos puditum est, aut insolens. Vltimans sonora variat. Maro:

Nympha decus coeli ---

Naso Metamorph. 9. scripsit Nymphe per E:

--- Nymphe ritu succincta Dianae
Vna ministrarum fusis vtrimque capillis Incessit ---

Ibidem. Lotos inhanc Nymphe fugiens obscoena Priapi,

[gap: Greek word(s)]



page 215, image: s215

IOANNI COGNATO CANONICO.

QVAE terrarum ora, qui homo, cui modo aliquis sit humanitatis sensus, non in tuis vigilijs conquieuit, sudorib. recreatus est, doctria laetior euasit? Gentiles quibus aeterni veri radius non fulserat, Euripi more modoque iacabantur, cum de Animae vita, morte, perennitate quastio mouebatur: absoluisti, atque aeuiternitatis Animae demonstratione stabilita, omnibus coeli sacraria rererasti Hanc beatitatis affulgentem spem, vt melioris vitae legib. moribusq. sanciorib. corroborares, vitae staedium quam esset lubricum de Salomonis exemplo, vt videremus, perfecisti Hiscunt, aliqui contra tuas adsertiones: sed

--- Furit in stipula sine viribus ignis.

Tentabundis manib. noui aliquid quaeritant, quo ausint a SS. Patrum scitis desciscere, nec adsequuntur. Historiam de Neruijs Antiquitate obscuram, scriptorum multitudine incertam, iudicij inopia male disputatam illustrasti, ab incerta vindicasti, iudicij copia in formosam bistoriae speciem induisti detracto deterioris vinae sanguiue. Mitto quae postremis studiorum, ac vitae annis prope decrepitus de Fide, Spe, Caritate, quaeque de alijs animae admtniculis cum singulari sapientiae laude sub ora hominum venire voluisti. Profecto nisi mibi tam arcta tecum esset consuetudo, non auderem ad tanti viri tamque insignis ingenij, ac iudicij tribunal reculas meas aduertere. Quare quo minus pudoris babeam, paucula sunt, quibus te volo. Peruide subeuntem Tractatum XIV.



page 216, image: s216

TRACTATVS DECIMVSQVARTVS.

OASIS, etiam Hyasis. Stephanus: [gap: Greek word(s)] . Sic [gap: Greek word(s)] , dialecto [gap: Greek word(s)] vnde Hieronymus. V. Osiris.

OAXESCretae, Vibius Sequester O vocali. Graeci etiam diphthongo scriptitauere. Etymologus: [gap: Greek word(s)] . Quare apud Vibium scribo:

--- Capiens tellurem Oe axida palmis.

Non Oaxida. Interpretamentum enim est illius ex Apollonio:

[gap: Greek word(s)] ---

OBBA: nunc Vbba dicitur, Nonius. Sic [gap: Greek word(s)] , Vlna.

OBCLANGO apud I. Scaligerum Exercitatione 194. scriptum, an Occlango, vt Occino? Ex Analogia, an ex concentu?

OBCVLIT, OBCVRRIT non vsqueprobat Festus.

OBELISCVS, et apud Epigrammatographum, Obliscus:

Et medius centri summus Obliscus obit.

OBFERRE pro Adferre Verrij testimonio. Sic apud Ennium Iphigenia: Acheruntem obibi, et passim Obire mortem pro Adire. Id vero Festo placet minus, cui opinor magis placeat Obserre pro Offerre poni, ex quo Offerumenta Paulo.

OBEDIO recte. Priscis Obaudio, et Isidoro lib. 11. Obaudiens. Cacrographis Oboedio cum Oe diphthongo, quo nomine Pandectas Florentinas culpat Brissonius [gap: Greek word(s)] libro singulari: sequuntur alij.

OBIICES ( [gap: Greek word(s)] Pollucil. i. e. 8.) Sulpitius Apollinaris scripsit testificante Gellio: alias non tenderetur prima in Virgilio:

--- Qua vi maria alta tumescant Obijcib. ruptis ---

Sic Aldus Manutius lib. 4. Gram. Vide Subijces. Nec praetermittenda visa, quae Barthius lib. 19. Aduers. c. 14. non neglexit: In hac dictione ridiculi sunt nonnulli, inquit, qui vbique vna litera I scribendum dicant, cum omnino quoties productim a Poetis ponitur, duplici sit notanda. Argumento eius, quod cum correptam volunt, eidem alterum Iota tollere consueuerunt; itidem vt in Adicit, Obicit, et alijs talis notae. Haec ille. V. Inijcit, Abijcit.

OBITCIO geminante vocali, vt Abijco, Conijcio, Inijcio, Subijcio, caeteris. Gellius lib. 4. c. 17, post multa: Secunda enim litera in his verbis per duo II, non per vnum scribenda est. Nam verbum istud, cui supradictae particulae praepositae sunt, non Icio est. sed Iacio, et praeteteritum non Icit, sed Iecit. Idque vbi compositum est ex A, litera in I mutatur: sicut fit in verbis Insilio, et Incipio: atque ita vim consonantis capit. Et idcirco ea sillaba productias, latiusque paulo pronunciata priorem sillabau bruem esse non patitur: sed reddit eam positu longam. Videsis caetera. Fabius l. 1. c. 4. I. Scaliger Problemate 50. Poetarum mosaliu. Lucani:

Cur obicis Magno tumulum? ---

Silius: Arietat in primos, obicitq. immania membra.

Vnico tamen I supra tenorem lincae porrecto recte scribatur. Sic II. l. 28. tit. 5. 12. Si inaequalib. partib. datis ita ad Iciatur.



page 217, image: s217

OBLINI in praeterito media per N scripsere. Varro Rerum R. Cum oblinerunt vasa. Ita Priscian. 1. 10 Sic [gap: Greek word(s)] Oblinitus pro Oblitus. Columella l. 12. c. 8. Operculo imposito oblinito, non ante aperueris ollam, quam vsus exegerit.

OBLITERO vnico Ta Litura mutato Vin E, non a Litera, inquit Brabantus. Scriptio recta; ratio falsa. Litura primam contrahit: Obitero secundam tendit sillabam. Catull. in Argonaut.

--- Memori tibi condita mente
Haec vigeant mandata; nec vlla obliteret aetas.

Litura autem, seu Obelus ob literam est, quam inducit. Est igitur a Litera.

OBMVTVIT passim recte. Papirianus Ommutuit. Sic Vel. Longus Omminare profert compositum ex Minare. Pand. Flor. Obmotuit.

OBPROBRIVM Pandectarum Florentinarum lib. 50. parum ridet. Vulgo geminante P Opprobrium. Sic Opportunus, Oppango, alia.

OBRVTVIT vnieo B, Festus: Praeplaceat Obrutuit gemino. Vnde namque componitur Obrutuit? Obbrutuit ex Ob, etc.

OBRYZVM, OBRIZVM, OBRIZON, et per S loco Z. Primum praesta bilissimum Barbaro in Plin. lib. 33. c. 3. Quinimo quo saepius arsit, proficit ad bonitatem: aurique experimento ignis est, vt fimili colore rubeat, quo ignis, atqne ipsum obryzum vocant. Thucydidis Scholia [gap: Greek word(s)] , exponunt [gap: Greek word(s)] . Saepius costi, donec enadat obruzum. Inde Obryzati nummi in L. vltima de veteris numismatis potertate lib. 11. Codicis, et Obryzati solidi lib. XII. in L. vnica de oblat. vot. D. Hieronymus in Ieremiam dictum putat quasi Ophirisum, quod sit auro ex Ophir aduecto par, tum compressu, ac elementorum successione Obrizum. Isidorus lib. 16. cap. 17. dicto Obrysum [ per S ] aurum dictum, quod obradiet sipilendore: esse enim coloris optimi: non intelligendus est Originem adsignare, sed rei rationem. Quam affirmo ex Onomastico Petri Danielis viri literatissimi, in quo: Obrison, spilendor auri. Cruciger in Harmonia ab [gap: Hebrew words] ducit, et [gap: Greek word(s)] . Alij ex Chaldaeo [gap: Hebrew words] . Auctor Etymologicus: [gap: Greek word(s)] . Mantissam addamus de Obrussa non minus ventilata, dubitata, et incerta. Sic per V et geminuro sigma scribit in Bruto Ciceronis Turneb. l. 14. Aduers c. 22. Lipsius ad Epist. 20. Senecae: Sic ve rus ille animus, et in alienum non venturus arbitrium probatur: haec eius obrassa est. Suetonius in Nerone c. 44. similiter ex Pithoei, et Lislaei Codicibus.

OBSTETRIX. V. Opstetrix.

OBSTRINGILLO cum N scribit apud Ennium, et Varronem compluries Nonius: demunt N alij vt sit Obstrigillo a. Striago, quemadmodum Conscribillo a Scribo, et vtrobique geminetur liquida.

OBSCENVS a Scena absque diphthongo [gap: Greek word(s)] . Nec vanam rationem profert Lactantius. 1. c. 20. Nam praeter verborum licentiam, quibus obscenitas omnis effunditur: exuuntur enim vestibus populo spiectante meretrices, quae tunc iuniorum funguntur officio, et in conspectu populi vsque ad satietatem impudicorum luminum cum pudendis motibus detinentur. Andr. Brabantus deriuat a Scena, quasi contrarium Scenae, quod in scena multis praesentib. inquit, pronunciare non liceat. Rationem iocularem, et Saturniam! Tum in nugas effunditur. Ita, qui in alienis vestigijs pedem ponit, lapsabundus incedit. Quod si cui Lactantij sensus minus satisfacit, Tatianum legat Isidorum, Cyprianum. alios, quos Notis ad Basilium Selcucensem ordinate produximus. Varronis verba e lib. 6. de LL. qualiaqualia apponemus: Obscacnum dicitur ab Scaena. Ea vt Graeci, vt Actius scribit, Scena. In pluribus verbis A ante E alij ponunt, alij non: vt quod partim dicunt Scaeptrum, partim dicunt Sceptrum: alij Faenus, alij Fenus: sic Faenisicia, et Fenisicia. A quo rusiticum pappum Maesum, non Mesum. A quo Lucillius scribit:

Caecilius praetor sermo ne rusticu fiat.

Quare turpe id, obscenum: quod nisi in cena, palam dici non debet. Vides Scaena, Scaeptrum, faenus rusticis attribui. Quod minus obseruasse videtur. Fabricius in Terentium vir caeteroqui Orthographiae diligenti simus. Alij per Oe, ex Obs et [gap: Greek word(s)] . Tunc absque praepositura rectius sdicatur Coenus: nam [gap: Greek word(s)] , inquinatum, sordidum. Verrius stuprum inconcessae libidinis Obscenadici ab Obscorum gentis Consuetudine ratus est. Quod verum esse vt credat, non satis adducitur Festus. V. Scaena.

OBSCVRVM per Ob, an per Op debeat scribi, item Obseruo, Obsideo, quibusdam dubiratum Ter. Scaurus indicat. B sedem inuasit, et obtinuit. I. Scaliger lib. 1. de Causis LL. cap. 34. a Cura obscurus scribit, et Obs. Quo recepto qui color dubitandi reliquus? Alij rentur


page 218, image: s218

ex eo Ops coram, Terra ob oculos, Puluis in oculis: omnia namque tenebris occupata, opaca sunt, obscura sunt. Ali j ab Obcurrendo ob soleto vocabulo. Nam cum oculus non nimis dissita peruadat, neque etiam nimis adsita percipiat: et interdum tamen inopinanti obcurrentia. Alij ab Obscis, quorum lingua vt vetustissima: sic ignoratissima.

OBSCVS, OPSCVS, OSCVS, VSCVS. Ennius:

--- De muris rem gerit Opscus.

Idque per P melius ab Ope, terra: vndc et Opici. Verum ab Obsco trahebat Obscenas res Verrius apud Festum. Oscus autem V sus promiscui. Vscus commutatione vocalium confessa.

OBSECRARE cum sit Ob sacra petere rectius elemento B. Cum P, si scriptum, obsoletius est.

OBSERVANTIES veterum licentiae tribuit Charisius lib. 1. Vulgo Obseruantia. Sic Amicitia, Amicities. Beniuolentia, Beniuolenties. V. Tract. de Variantia Vol. 1.

OBSIDIAE scribit etiam Columella: Tacitus Obsidium. PaSsim Obsidio. V. Tractatum de Variantia. Obscidium per S, et C scribit quoque Passeratius, quod procul amolitur Turneb. lib. 21. c. 28.

OBSTENTVI pro Ostentui veteres Glossae scribunt, et Scaligero in Festum Ostendit, admittitur.

OBSTVPVIT per V, vt Stupeo, Stupidus: licet a Stipite, qui et Caudex. Terent. [gap: Greek word(s)] .

Quae dicta sunt in stultum, Caudex, stipes, asinut, plumbeus.

Vsus ita passim recepit. At per I Marius Victorinus scribit. et Septimius Florens ad Senatorem:

--- Priscoque errore teneri Opstipui monitus ---

Sic in Oblongo Maronis Codice, et quibusdam alijs inest l. 1. Aen. Opstipuit. Er, Dum stipet. Sic Horatij, Terentij, aliorum Codicib. quibusdam. Minus sunt in Consuetudine.

OBTIMVS, OPTIMVS veteres Glossae. Per P rectius ab Optando. Fertur enim volun tas in bonum.

OBTINEO cum B, licet anres magis audiant P, inquit Fabius lib. 1. c. 7. Optineo veterib. Glossis, et Optinuit veteribus Epigrammatis.

OBTVNSVS, OBTVSVS. Cum animaduerterem morem olim inoleuisse vocalibus longisapicem superim ponendi, ex eoq. natam barbariem scribendi Formosur, Thensaurus, Atlant, Gigans, Pallans: putabam nonnullos violis adspirantes manum in spinas induisse, quib. exaratum esset Obtunsus cum N: at non ita est. Sic enim in Virgilio legit Nonius

Vomeris obtunsi dentem ---

et in Lucretio Obtunsas vires. Est et in Romano laudatissimo Maronis Codice:

Cum grauiter tunsis gemit area frugibus ---

Hoc ingenue notat Pierius! licet in alijs Tonsis. verum in omnib. Obtunsior vsus, quod in Obscurior apud Isidorum Hispalensem 1. 10. Orig. deprauari minime debuit: Obtunsus, hebetior, Obtunsior Priscianus ipse, qui libro decimo legit ex 4. Georg. Proderit et tonsum Gallae admiscere saporem: idem in primo legit cum Nonio

Vomeris obtunsi dentem ---

Vt Defendo, Defensum, mutatione Do in Sum, inquit ille. Quare Pamelius antistes olim noster, alijque viri doctissimi lib. 1. Tertulliani aduersus Marcionem legunt Obtunsis sensibus. Et hoc Sammonici Sereni sincerum reor:

Necnon et lini tunsum, silianaeque legumen.

Palladius l. 1. tit. 26. Tunsae caricac. Apud Phinim iuniorem ep. 123. lib. 7. Obtunsum stomachum legit Cl. Menardus in 2. August, libellum contra Iulianum, et Claud. Salmasius in Capitolini Gordiano Retunsus. Apicius l. 1. c. 34. Tunsa, cribrataque melle colligis. In P seudolo: At haec retunsa est, securis. In Casina: Obtunso ore.

OBTVRO absque Spiritu, quem veterrimos Latinorum spreuisse certum, et peregrina vocabula sui fecisse iuris. Asperant Cruciger, et Becmanus indicinam faciente Festo, duma [gap: Greek word(s)] vult oriri. At plurima Degenerant flatus oblita priores.

Miror Pafferatio viro Gallo tantum fuiffe pulmonis: Germanos id pronunciare semper animae praelargos miratur nemo.

OBVNCVS, ADVNCVS, AB VNCVS. V. vbi de libris Vol. 1.

OCCANVI, OCCINVI, OCCINI pro eodem scriptitatum. Sallust. 1. Histor. Iussu Metelli cornicines occcanuere. Probus Occini quoque existimat scribi posse cum simplex Cano faciat Cecini, quomodo a Cedo Cecidi, Incido Incidi. Occinui, vt Concinui Phocas. In praesenti Occino: at Turnebus l. 2. c. 25. Aduers. Tacito etiam tribuit Occanere, quod enotaui de Cvrilli Lexico: [gap: Greek word(s)] , Occano, et conformiter: [gap: Greek word(s)] , Adcano pro Accino. Ibidem: [gap: Greek word(s)] ,


page 219, image: s219

Concano. Priscis partes compositi absque vocalis immutatione nectere suit sollenne, quod in his Orthographicis saepius animaduertas.

OCCAECO. Qui Obeaeco cum B, deterius nomen facere videntur Cicerone iudice lib. de Senectute, qui ab Occaecando ducit Oecare: Sparsum semen aceepits primum idoccaecatuta cohibeti: ex quo Occatio, quac hoc efficit, nominata est.

OCCANO, V. Occanui.

OCCEDAMVS, Occessisti, Occesserit pro Accedamus, etc. legit apud Plautum Passeratius, cui hac in Antiquitate fauet Festus in Ob praepositio.

OCCEPI absque biuocali ex ratione Donati in Andriam ducentis a Capite, vocalis vnius mutatione. Est enim Occepi, quasi caput rei institui. Haec ille.

OCCIPITI, non dumtaxat Occipite. Pers Sat. 1.

--- Quos vinere fas est Occipiti caeco ---

Auson. in Epigr. Occipiti caluo es: ne tenear fugiens.

OCCVLERAM sillabis quatuor, non Occulueram quinque dumtaxat. Val. Flaccus l. 2.

Iamque senem tacitus saena procul vrbe remotum
Occulerat siluis ---

Veteres Obculit; Festus.

OCIMVM Plin. 1. 19. c. 7: 1 Latiari. Ozimum apud Arabum interpretes, et alios vbiubi, deterius. Ocymum quoq. Sed hoc, et Ocimum, quo distent, vide apud Hermolaum lib. 2. in Dioscor. Festus a nasacendi celeritate vult dici, et Plin. l. 17. c. 22. quod celerrime proueniat de Catonis verbis. Ergo ex [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] , V. Ocior. Plinij loco Ocinum per N legit Barbarus humanissimus V. et Plin. lib. 18, cap. 16. vbi Varronem nominat dictae Origini patrocinantem. Eadem vocalis est in Theophrasto lib. 2. de Causis Pl. [gap: Greek word(s)] . Hesychius: [gap: Greek word(s)] .

OCIOR, OCIVS I Latinorum. Priscian. l. 11. Ocior licet sita Graeco [gap: Greek word(s)] . Verum ficturam eius [gap: Greek word(s)] dicimus esse ex [gap: Greek word(s)] . Sic Alcuinus in Gram. et Festus. Ratis ocior ex veteri Libro scribit in 2. Val, Flacci Catrion, agnito inomnibus impressis Ocyor. Vide Hermolaum in lib. 2. Dioscor. c. 158. Nam quorsum plura? Non quaerimus, vt pagina nostra tumefiat. V. Ocimum. Ocyter surrexit Apulei lib. 2. reperias.

OCREA vnico C, Consuetudine Originem exstinguente. Est enim Ob crus, Ocrea: vt, Occiput, Occasus.

OCRICVLVM. V. Otriculum.

OCTAPHORVS, non Ostoforu cum Martialis Interprete lib. 6.

Cur non octiaphoro portatur, Auite, Philippus.

Docet hoc Competentia. Octametron apud Suidam, et [gap: Greek word(s)] , apud Hesychium [gap: Greek word(s)] . In eodem Marriale Octaclina, Hexaclina. Produces diuersam Competentiam ex Hesychio, [gap: Greek word(s)] ex Cratino in Thressis, Repono ruitum alioqui versum. Adde scribi quoque apud Hesychium [gap: Greek word(s)] . Non enim dicitur [gap: Greek word(s)] . Causa our Ouidius scripserit, Octipedis cancri terga sinistra cane.

OCTAVIANI quinque sillabis, incorrectum est. Plinio lib. 3. cap. 5. Octauani perattente rescribit Pintianus ex Analogia. Decumani enim scribuntur, Septimani, Sextani, Secundani, Trimani.

OCTAVVS quoque Manilius, non Octauias, non sillabis quatuor Liuij lib. 1. Dionys. Halic. lib. 8. [gap: Greek word(s)] . Octauius gentis est nomen: alterum praenomen.

OCTEMBER cur non, vt, September, Nouember, December? Occurrit Consuetudo, vt O mediam perficiat sillabam. Quamuis lib. 4. veterum Epigrammatum legatur:

Aequat et Octember sementis tempore libram.

Ibidem: Triticeo Octumber foenore ditat agros.

Legitur et apud Flodoardum Octumber. V. Imber.

OCTOGINTA, non admisso A, Octuaginta, vt in Plinio Geleniano. Similirer Octogenarius recte. V. Vallam lib. 3. cap. 5.

OCVLVS, OQVVLVS, Priscianus lib. 6. et Oclus Prudentio in Romano:

--- Lippus oclos obteget. V. Imber.

OCYRRHOE gemihante R, Y, Graiorum recte, ex [gap: Greek word(s)] . Geminatio [gap: Greek word(s)] P ex Competentia compositionis talium. Nibilominus Ouid. 2. Metamorphosi iusso abire altere R scripsit Ocyrhoen.

ODENATVS Trebellius Pollio, ac Latini. Graeci euariant. Zosimus [gap: Greek word(s)] : Procopius


page 220, image: s220

lib. 2. [gap: Greek word(s)] . Agathias l. et Paeanius [gap: Greek word(s)] : Zonaras. Georgiusque Monachus [gap: Greek word(s)] . In vetere Nummo: [gap: Greek word(s)] .

ODEFACIT, seu Odfacit (variant enim Festi Editiones) pro Olfacit scripsere prisci.

ODEVM per Erectius in Suetonij Domitiano, Cicer. lib. 4. Epist. 86. ad Att. Vitruuij l. 5. cap. 9. Sic habere emen datiores Eusebij Codices testatur Pamelius in l. Tertull de Resurr. Eustath. in l. 1. Odys. Pausanias in Achaicis, Plutarchus in Pericle, Aristophanis Schol. in Vespis, Theophrastus, aiij. Odaeum, vel Odoeum perperam: Odium per I ferti potest. Sic rectius Iseum, Serapeum: licet per I quoque scripta sint. Graecis [gap: Greek word(s)] . Glossae Benedicti: Odiuum, [gap: Greek word(s)] , Aeolum more, vtque Latini ex [gap: Greek word(s)] Ouum tornauere.

ODIVS male. Adspita. Paria Hodeporicon, Hodegus: sic Hodius. Homeri Catalogus:

--- [gap: Greek word(s)] :
Hodius, et Epistrophus principes erant, seu Duces.

ODRYSIVS [gap: Greek word(s)] seu Orpheo, seu Marti tribuatur, correcte scribtur. Cognitissimum enim est [gap: Greek word(s)] ; gentes esse Thraciae. Non tamen has ob res probauero illam Vineti notam ad Ausonij Epigrammata: Martis Othrysij. Sic omnes Codices habent, inquit addito: Verum nec mons Thessaliae Othryr, nec vt puto quicquam aliud loci, reiue cognomentum huiu smodi Marti indiderit. Odrysij legendum arbitror pro Othrysij, vt Odryfius. Mars sit idem, quod Thraeius. Haec ille absque adsensu nostro. Nam Othrys est mons Thessaliae Straboni, et Eustathio: alijs Thraciae. Silius Italicus lib. 3.

Ossaque cum Pelio, cumque Haemo cesserit Othorys.

Val. Flaccus lib. 6.

Ardua Parnassi lateant inga, cesserit Othrys.
Pinniger ---

Ab Othrys porro scribes quoque Othrysius, et Marti ex causa prodicta haerere pot est. Pridem legimus lib. 14. Silij: Odrysiae telluris equos ---

OECLES, OECLIDES scribendum e priscis, non cum I Oicles.

OENIDASinter fuit hand ignobile nomen, Silrj lib. 13. rectissime scribitur. Heinsi exemplar Autolidas: Autolidas Modius reponit: Lud. d' Orleans Octolidas: ineptissime. omnes. V. nostra Siliana. [gap: Greek word(s)] . Ciuitas, et regio Oeniadum, Acarnanum est.

OENIADAE per O. Polyb. Ecl. 28. Plutarcho in Pericle, et Alexandro, Gracci omnes. Aeneadae diphthongo principe, Aenelde tertia alij sunt.

OESYPAquid redolent, quamuis mittantur Athenis Demtus ab immundae vellere succus ouis. Recte, atque ex Originis lege scribunt apud Ouidium l. 3. de Arte doctiores. Perperam obtinuerat Esopa. Dioscorides: [gap: Greek word(s)] : Oesypus dicitur pingue, quod ex lanis sordidiorib. legitur. Suidas: [gap: Greek word(s)] : Oesype (nota Variantiam) detersae lanae sordes. Etymologus: [gap: Greek word(s)] Hoc igitur in composito perit irriens litera.

OETA, OETAEVS. Passim adspiratione, et inscitia deprauatum est, etiam ex doctrina Iouiani l. 2. de Adspiratione. Leniteromnes Graeci, O [gap: Greek word(s)] , Seneca Hercule Oetaeo, Silius lib. 3.

--- Sacratis ignibus Oete. Nota finalitatem variantem.

OFELLA vnico F, de Seruij placito. Martialis enim lib. 14. et luuenal. Sat. 11. primam contraxerunt. Est et Lucretij cognomen Plutarcho in Sylla, et Appiano lib. 1. Velleius quoque lib. 2. sic scribit. Similiter scripsit in Romano Prudentius:

Aras ofellis obsecrare bubulis.

OFFIGO pro Affigo quondam. Neapoli in aedib. Hadriani Guilelmij: Ferro offigito. Sic Obuiam pro Ad viam.

OFFIRMO, et Obfirmo aeque probat Passerattus in Terentio.

OFFVI; non obfui, Bedae vox. Terentianus Offer. Sic visum Cesellio, Cornuto, Cassiodoro. Papiriano, et Bedae Offulsit. Cur haec minus sic efferantur, quam illa Offendix, Offectores, Offuciae? Certe apud Calpurnium Ecl. 7.

Pullaque paupertas, et adunco fibula morsu
Offuerant ---

OGGANNIO, vt Suggero, Priscian. lib. 2. Non conuenientius dixisset, vt Oggero?

OGYGES passim. Ogygus Festus: Eam vrbem Ogygus condidisse fertur. [gap: Greek word(s)] Euseb. l. 10. de Praepar. l. 1. et 3. Pausan. l. 1. quam lectionem exosculatur Vinetus in Solinum. At plurium est Ogyges, et sic Latine melius scribi reor. Ex eo Manes Ogygij Thebaidos lib. 3. et Ogygiae parentes. Festus: Ogygia moenia, Thebant ab Ogygo conditore.



page 221, image: s221

OLBIAPOLIS per AGalliae Naibonensis opidum Strabonil. 4. Olbiopolis Sarmatarum idem l. 7. Verum operarum incogitantia ita fortuitu euenisse autumo, et idem nomen diuesarum vrbium vtroque modo posse scribi. V. Hierapolis, Neapolis.

OLEAROS plures Maronis Libri per E, idque vulgatius. At Oliaros tertia vocali rectius esse Pierius autumat addicentibus quibusdam antiquis Exemplaribus Graecis. Stephano: et [gap: Greek word(s)] Oliarus insala Cycladum vna. Strabone, Ptolemaco Heraclide, Latinis Ouidio:

At non Oliaros Didymeque; et Tenos, et Andrus.

Vide Canonem de Auctoritate, Indicemque Erythraei.

OLETVM Satyrae saltu transmittamus. Plinio, reique scriptoribus rusticae Olinetum recte scribitur, atque Origini congrueriter, ab Olino, vel Olina. Et sillaba defectius pro eodem Oletum ab Oleo, vel Olea Cato: Si oletum bonum, beneque frequens.

OLLA, veteres Aula: vnde Anluldria Plauti, et Aulicoqua exta in superiorib. Plautus Captiuis: Frangique anlas in caput.

OLLIC pro Illic, Festus. Sic olim Olli pro Illi, Virgilius.

OLOR absque flatu, sic paene omnes. Alij ausi sunt Holor asperare, inquit nuperus Originum scriptor. Iis dux vetus Orig. scriptor l. 12. c. 7. Isidorus ex etymo suppositicio ab O[?]: quia totus sit albus. Quid? non tota nix recens lapsa albet? non ebur totum? toti vniones? Non est bonus canor Holoris.

OLOR pro Odor Apul. l. 1. de AA Olore alioqui spurcissimi humoris percussus. Item: Causas coepit huius oloris comiter inquirere. Ex eo Olfacio.

OLPIA pro Alpibus ausim scribere? Etymol. O [gap: Greek word(s)] Vide Alpes.

OLYNTHVS absque Spiritu in primore sillaba submonebat Eustathius in Iliadem: [gap: Greek word(s)] Olynthus cum Spiritu tenui fructus fici siluestris. V. Macrobium lib. 3. c. 20.

OMITTO licet ex Ob componatur, vnico M teste Prisciano. Iuuat Horatius in secundo sermonum: Ant spem deponas, aut partem illusus omittas.

Et alibi: --- Praesens in tempus omittas.

OMMANTANS pro Obmantans, scriptum Liuio in Odyssea, Festus.

OMMINAVIT gemino M ex Ob et Minauit scribit Velius Longus. Sic Ommutuit Paplrianus, Cassiodorus, et Beda. Victorinus: Ommouet, Ommutescit. Vide Obmutuit, Ommantans.

OMPHACOCARPON scribo, vt in Plinianis plerisque inuenio lib. 27. c. 5. Ita destinato Plinius posuit, nam eius semen rotundum, durum scribit: non talis est Theocriti [gap: Greek word(s)] Hermolaus rescribit ex Dioscoride O [gap: Greek word(s)] apud quem Dioscoridem lib. 3. sane ita scribendum ex eius verbis: Y' [gap: Greek word(s)] A medio subcanum vmbilici instar.

ONVS, et Oneraro sine spiritu scribi ait Seruius ad l. 1. Aen. Hoc Vsu receptissimum est, a quo non recessero. Gellius l. 2. c. 3. recte monet veteres H spiritum, seu literam insertasse plerisque vocib. verborum firmandis, roborandisque, vt sonus earum esset viridior, vegetiorq. Sic Lachrymas, sic Sepulchrum, sic Honera, sic Honustum dixisse. Dixisse sat est hactenus: nec opus dici omnibus seculis. Siquidem adspirationem detriuit Vsus. Inconsulto Gellio adspirationem imponunt. Plausibilis est Vineti doctrina in Ausonij Protreptico: Ludit paronomasia Ornatus, et Vneratus, Honor, et Onus: sicut Deianira ad Herculem apud Ouidium:

Non honor est, sed onus, species laesura ferentem.

Quibus locis pulcrius fortasse, inquit, adspiraretur Honus, et inde Honeratus. Manutius mecum Libros veteres testatus deratis paueulis.

OPERAEPRECIVM confusis in vnum vocibus etiam doctiorum Vsu densissimo. Ennius:

Luuai est operaeprecium cognoscere portum

Prudentius contra Phantasmaticos lib. 1. Est opraeprecium --- Et [gap: Greek word(s)] Ennius: Quibit pro factis reddere opraeprecium.

OPERIMENTOiuris obducitur, scribit Cicero 2. de Legibus. Plin. Sall. alij. Poetao Oprimento. Prudent. Psychomachia:

--- Laterisqae sinistri Velat oprimento ---

Hinc etiam Omentum concisum volunt ab intestinis operiendis.

OPIDVM. Manutij verba in Orthographiae ratione: Opidum, si Etymologiam sequimur, vnico P sceribemus. Varro enim lib. IV. Maximum, inquit, aedisicium est Opidum, ab Ope dictum, quod munitur opis causa, vbi sunt: et quod opus est ad vitam gerendam, vbi habitent tuto. Vel, Opida, quod opere munibant moenia, quo muniti essent. Et Festus: Opidorum orhinem optime refert Cicero lib. 1. de Gloria,


page 222, image: s222

eamque appellationem vsurpatam esse existimat, quod opem darent. Isidorus quoque lib. 15. c. 2. Inscriptiones variant. Hotomanus in Verrinis scribit gemino P. Fauet illi Isidorus, vbi supra ab Oppositione murorum. V. Anton. August. Dial. X. Antiq. Poetae geminant. Georg. 2.

Tot congestat manu praeruptis oppida saxis.

Aen. 8. Haec duo praeterea disiettis oppida muris. OPILIO. Maroin Gallo:

Venit et opilio tardi venere bubulci.

Sic antiquissimus Codex Longobardicus, sic Mediceus per O sillaba prima. Sic praecipit Caper Grammaticus, ac per V scribi vetat lib. de verbis Dubijs. Scribentium per V familiam ducit Priscianus negato posse O tendi, nisi vertaturin V, esseque Maronem Graecos secutum, quibus licent [gap: Greek word(s)] producendi causa, adserit. Prisciano iungit se Passiratius. Iuuari potest Pandectis Florentinis, quibus est hoc nomen per V exaratum. Priscianus vero fulciri debuerat, quib. est Incundus a Ioco, Humanus ab Homine productionis quaesitae causa, vti volunt. Non illis Graecis vocabulis, quae mulrum sunt disparia. Nam O solitarium adsciscit sibi Y non tam moduli causa, quam idiomatis in superis nominib. At maioris Graeciae vox est O' [gap: Greek word(s)] deinde O' [gap: Greek word(s)] qui ones inter versatur, vt qui capras inter A [gap: Greek word(s)] In talib. autem. O in V commutari, aut Y adscisci inusitatum est. Et potissima Prisciani labat ratio: nam O Latinis tam tendi quit, quam V, etiam ipsa hac in voce. Cur minus, quam in Vomica qualis erat?. --- contra Primitiui modum. An Maronis attritior est auctoritas prae sereni? Pari praesertim subeunte breuium sillabarum numero. Mihi orbita trita placet. Et contra tam V corripi potest, quam O, edocet nos Automedon, et Autumedon modulo semper breui. Et qui nescit, aut negitat vtramque vocalem vtriusque moduli capacem, illiteratorum est e numero, vel [gap: Greek word(s)] labitur.

OPINO, OPINOR, idem Priscian. l. 8. Caecilius Asoto: Nihil fore opino inter me, atque illum. Pacuuius Chryse: Iuueni opino esse optumum.

OPORTET vnico P, Libri veteres, Lapides literati.

OPITER... quod auum ob patrem habeat, id est, pro patre, Festus. Videtur ergo O pro Au scriptum quasi Auus pater sit. Vide A in diphthongorum [gap: Greek word(s)]

OPPERIOR duob. PP. Libri veteres, Virgilius Carpenfis, Analogia, Oppilo, Oppando, Oppedo, Oppico. Statius 1. Achilleidos:

Quem nunc venatu rediturum in limine primo Opperiens ---

Similia Oppono, Oppeto, quae dissimillter eduntur in Prudentij Romano:

Ingulos retectos obstinate opponere,
Quo gloriosa morte fortes oppetant.

OPPIGNERO per Epatrio casui Pigneris congruenter. Pelignis Inscriptio:

CVM. PIGNERIBVS. DE. EA. NATIS

In titulo Commodati L. Nunc videndum: Non repigneras, vt mihi reddas. Alijs Oppignoro placet a Pignore. V. Pigneris.

OPPORTVNE duplici PP ijsdem de causis, quib. Opperior. Adde Originem quasi Ob portam, vel partum Festo, vt sit [gap: Greek word(s)] Adde dicti veteris apud Gellium interpretamentum: Quandoque est olitor verba opportuna locutus.

Oportune P desolato Pandectis Florentinis opprobat Brissonius supra.

OPSCVS. Vide Obscus.

OPSEQVENTISSIMO pro Obsequentissmo. Vide Apstalerit.

OPSESSA, OPSIDES Libris Antiquis arrogat Lipsius Epistol. qq. l. 3. Epist. 13. Posterius etiam legas in sepulcro Plautij:

AB. ALIQVIS. EORVM. OPSIDES. ACCEPIT

Ibidem: OBSIDIONE. SVMMOTO

Saepe cum B.

OPSONIVM cum PS, [gap: Greek word(s)] Sic Opsonor Terentio, Plautoque, ac caetera deriuatorum series: non cum BS, quod in Editionib. perfrequens.

OPSTETRIX cum P Romae in aedib. D. Octauiani Zeri:

ANTONIAE. AVG. L. THALVSAE OPSTETRIC

Tibure rectius cum B. L. AGREIPINAE. OBSTETRICI

Nam ab Adstando dicitur: prisci autem pro Adsto scripsere Obsto, non Opsto, cum P: siquidem Ob pro Ad. Vide Festum. Sic Obbibo, Obsorbeo: quod postilla Adbibo Horatio.



page 223, image: s223

OPSTITIT cum P nonnullis placitum Scaurus adserit. Plurib. nugatur Velius Longus in Orthographia, non animaduerso literam [?] etiam BS aequi pollere. Obstitit Consuetudoe.

OPSTRINGO Pandectae istae nobiles Carrionis fide Notis ad lib. 1. Val. Flacci. Passim cum B Obstringo. idque recte.

OPTINERE ex Verrio Flacco, et Pandectis Fl. Vbietiam Optulit, Subtile, Suptilitas. Atquis Vsum doctissimi cuiusque suffragio corroboratum, quo ista cum B scribuntur, tentet conuellere?

ORACVLVM, et ORACLVM. Varro Mysterijs: Priscahorrida silent oracla, crepera in nemorib. Marco: Ad oraclum Phoebi.

ORATA Sergiorum ognomentum in Tullio l. 1. de Oratore vetera testatus Exemplaria scribit P. Victorius, Festi Fragmento, Plinio l. 9. c. 54. Festo, Augustino lib. de Vita beata, Macrob. l. 3. c. 15. Non Aurata: quia nos Vsus destituit. At pro pisce apud Macrobium, Pliniumq. et alios Orata, et Aurata vetustius, vt Caudex, Codex: Claudius, Clodius. Apud Apicium in Pandectere Aurata.

ORBONA, non Orbana, Plinij l. 2. c. 7. Arnobij l. 4. In tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes. Nec nomen, nec rem Pintianus agnoscit. Pintiani manus: Quamobrem cum egregia haec dea Orbona orba sit scriptore aliquo, qui eam celebret, nullibique omnino compareat, praeterquam hoc Plinij loco, sic in animum induxi, vt explosis omnium sententijs Orbonam hanc tamquam adulterinam, et suppositiciam deam exterminandame Plinianis finib. putem. Sic pro imperio Hispanus. V. Suboles.

ORCINVS LIBERTVS sillabis omnino tribus, non Orcinius quaternis, apud Iuris auctores, quod sit libertus testatoris defuncti, seu qui Orci familiam auxerit Apulcij verbo. Theophilus Antecessor: [gap: Greek word(s)] ORCINVS LIBERTVS, [gap: Greek word(s)] Lustin. l. 2. Instit. tit. 24. Qui directo ex testamento liber esse inbetur, ipsius testatoris liber fit: qui etiam Orcinus appellatur. Tamen quasi dicatur Orcinius, habes in Martiale Orcinianam spondam. Alijs Orciuus duplici VV probatur magis. V. Interneciuus, et mox Orcus.

ORCVS vndeunde oriatur, caret Spintu, quem Ongini, atque Antiquitati serior inuidit Vsus, et melior. Ab Vrgendo confragosa est deductio, quamuis hoc Festus scripserit. Ab [gap: Greek word(s)] Alij ab [gap: Greek word(s)] remotius: Vicinius ab O [gap: Greek word(s)] Nec ideo flatilem habet notam ratione iam prodicta, quam demunt Libri, et Grammatici, Eutyches, et Victorinus tam primae sillabae, quam secundae. Alij ab O [gap: Greek word(s)] ' Orchus asperata vltima. Ita scribit Val. Probus, quem sequitur Pierius adminiculatior antiquis aliquot Codicib. Ita I. Scaliger c. 22. de Causis LL. ex eo potissimum Naeuij: Postquam est orchio traditus thesauro. Vbi alij Orchius, vt Achius, Achiuus, Dius, Diuus immisso digammo natum volunt.

OREA, fraeni Titinnio, Trebellio, Festo. Oria per I nauis piscatoriae genus Plauto, et Nonio. Horia Festo: Placiadae Oria leniter; et placet.

ORESTES. Cum MSS. Libri asperant vocalem primam, subesse potest. ratio? Aegre. An referunt Graecam vocem cum articulo O, quasi O [gap: Greek word(s)] vt deinde pusillum O deteratur flatu relicto?

ORFITVS per F Plinius l. 2. c. 31. Inscriptiones centenae, sueton. in Nerone. Cum Ph Silij Italici Editiones omnes. Recte Dig. l. 28. de Adq. vel omitt. hered. Senatusconsulto Orfitiano cum T, non aeque lib. 3. Institut. tit. 4. Senatusconsultum Orficianum cum C.

ORICHALCVM I Latiati, afflatatertia. Est enim pura puta vox Graeca, vt notare est ex Apollonio lib. 4. et eius Scholiaste, Strabone l. 13. Stephano de Vrbibus, Aristotele, Platone Suida, Etymologe Stesichoro, Bacchylide, Aristophane Grammatico, Polluce. Item secunda vocali per I breue: deseritur enim a suo E: non autem diphthongus tota abijt in I, vt placitum I. Scaligero: tunc enim tendi oporteat: at treue est. Horatius in Arte:

Tihia non, vt nunc, orichalco vincta --- Maro:

--- Alboque orichalco. Valer. Flaccus l. 3.

--- Passuquo mouens orichalca sonoro.

Notatur nihilominus in Lexico Cyrillum inscripto. A [gap: Greek word(s)] Aurichalcum plurale non habet. Hanc notam rursus nifirmat Statius Thebaide decima:

Emicat effigies, et clara orichalca reuident.

Absque Flatu eam se vocem scriptam reperisse in omni Antiquitate Carrion adserit Notis in I. 1. Val. Flacci. Hanc porro vocem non ex Auro confieri, indicio est epithetum Maronium, et Plinij liber 34. c. 2. et Pollux l. 4. c. 11. et alibi, alijque supra. Orichalcum Hesychius refert in classem


page 224, image: s224

[gap: Greek word(s)] temere traditorum. Nihilominus agnosenda vox.

AVRICHALCVM. Festus: Aurichalcum, vel Orichalcum quidam putant compositum ex aere, et auro: sine quod colorem habeat aureum. Orichalcum sane dicitur, quod in montuosis locis innenitur. Mons enir Graece [gap: Greek word(s)] appellatur. Sic liber de Orthogr. vulgo Bedae tributus: Aurichalcum, et Orichalcum dicimus. los. Scaliger in Festum ariolatur Latinos Aurichalcum scripsisse pro Graecorum O' [gap: Greek word(s)] Auctor Glossarij: Aurochalca, [gap: Greek word(s)] quo super verborum binario redeundum ad Strabonem, Stephanum, et Plinium supra. Denique vt disse parata ponuntur a Sosipatro lib. 1. Ferrum, orichalcum, aes aurichalcum. Isidori verbal. 16. c. 14. praetermitti iubet breuitatis furor. A Glossario supero facit Arrianus in Rubri maris Periplo: [gap: Greek word(s)] Orchalcus, quo ad ornatum vtuntur, et concidunt in vsum nummi. Hoc enim [?] coaluisse videtur ex Au, siue Av: Potest et coaluisse ex O' [gap: Greek word(s)]

ORICVLA veteres pro Auricula, vt Coliculus pro C anliculus. Vide Orata, Codex, Plostrum. Caepicule apud Celsum Oricularius, [gap: Greek word(s)] est.

ORIDORIVS in Cyrilli Lexico [gap: Greek word(s)] scribitur pro [gap: Greek word(s)] Veteres adspirabant parcius, nec duplicabant sonas: sic Oridorium scripsere, non Horridorium.

ORITHYIA diphthongo Graecanica rectum est Georg. 4. Meta morphoseos 6.

Dilectaque diu caruit Deus Orithyia.

Alteram vocalem quibusdam Libris ademtam nullus probo. Sic Harpyia.

ORMISDAS passim. Probus in Catholicis Ormizas. Neque displicet. Ormisdas enim, siue Hormisdas Dorismum redolet. Pritis tamen Consuetudine receptius.

ORODAE casu patrio scribendum censet Manutius in lib. 5. ad Attic. Epist. 21. ab Orodes, non Orodis: idque ex antiquo Bessarionis Libro vt Anchises, Anchisac. Merito: nam et Aen. 10. legimus Dignatus Oroden. Sacrae paginae, ac Philo Iudaeus perpetuo tenore H' [gap: Greek word(s)] Verum Herodis etiam legimus apud Eutropium, et apud Florum lib. 3. c. 5. Orodem etiam remuneratus est. Competentia iuuat, ab Orontes, Orontae, Orontis, Orestes, Orestae, Orestis, Geryones, Geryonae, Geryonis. Sic Orodes, Orodae.

OROETES Darij satrapes recte diphthongo scribitur in Herodoti Thalia, et Athenaeo. Praue Orontes apud Ciceronem de Fihib. Bon. et Mal.

ORYZA Dioscoridi, caeteris: Prisciano Oruza, varietate notissima.

OSCITO, et Oscitor, Priscian. l. 8.

OSCVLA rectissime: quamuis Codices nonnulli Georgicon 2. praeferant per B:

Interea dulces pendent ante obscula nati.

OSROENI Euseb. l. 2. Hist. c. 1. [gap: Greek word(s)] Ad Osroenorum regem, Item Cassiodorus. Osdroeni sunt Iornandis, Lampridij, Eutrop. Capitol. Alijs etiam aspere Hosdroeni. V. Cosroes.

OSIRIS Plut. lib. de Iside. ac Osiride: alias Hysiris. Ibidem: [gap: Greek word(s)] Etenim Ofirin Helanicus Hysirin posuit andisse dici ab facerdotib. Sic enim vbique hot numen vocat. V. Oafis.

OSTENSVS, OSTENTVS. Apuleius in Phaedone. Et causam gignendi ostensurum, et immortalitatem animac reperturum. Varro Rerum R. Ostensus sol. Idem Diuinarum 3, Salute ostenta. Cato pro L. Caesare. Quod ego me stero ostenturum, ac de RR. c. 6. Soli ostentus erit. Pacuuius in Medo: Eccum in ipso tempore ostentum senem. Lucan. in 1.

Vt scelus hoc Scyllae, caedesque ostensa placeret.

OSTES pro Hostes Priscis Tullij Monumentis adscribit P. Victorius.

OSTIA vrbs absque Spiritu ex MSS. octo docet Pontacus, ex Eutropio, et Antonini Itinerario. Adde Strab. l. 3. Melam. l. 2. c. 4. Plin. l. 3. c. 5 Suidam, Sueton. in Tiberio, et Caligula, Aur. Victorem. Ratio flagitat ex Dionisij lib. 3. Antiq. Rom. [gap: Greek word(s)] ab Ostio. Quam ab euentu Ostiam noninauit, perinde ac si dicamus ostium. Festus: Ostia vrbs ad exitum Tiberis appellata. Vide Liuium, et Suidam. Hostia cum Spiritu quibusdam Libris inscriptum perperam, nec idonei ad hoc fulciendum promipossunt Auctores. Nam ipsum ostium, vnde Ostia Dionysij iudicio [gap: Greek word(s)] ab arcendis, propellendisque, quae volumus non inijsse ostia clausa. Neq. adspiratio priscis ad scribenda seculis: tunc enim nulla fuit. Suidas alibi eandem cum Dionysio aperit Originem.

OTIVM. V. Ostia.

OTACILIVS absque C. Martialis: --- Breue rus emit Otacilius.



page 225, image: s225

In Sisenna Riccobonus C iniecto: Octacilium, legatum cum scaphis. Sic Graeci. Polyb. l. 1. [gap: Greek word(s)] Etiam in Saxo Capitolino: L. Valerius M. F. L. N. T. Octacilius C. F. M. N. Crassus. An versu imperante vncinatam literam neglexit Epigram matographus? Manutio neque Octacilius cum C placet, neque Ottacilius geminis TT.

OTHONIEL Iudicum 3. iuxta Chaldaicam, et vulgariam Editionem. At [gap: Greek word(s)] 70 Interpretes, Euseb. in Chronicis, et lib. 10. de Praepar. c. 3. Gothoniel, quam scripturam exhibent [gap: Greek word(s)] 70. Romana editio. Complutensis, et Antuerpiensis a Pontaco comparatae. Iuuat Hesychius. qui commeminit quibusdam scriptum [gap: Greek word(s)] Idem: [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)]

OTIVM cum T, non C Libri veteres. Q. Papirius In his sillabis sonus literae Z immistus inneniri tantum potest, quae constant T, et I, et eas sequitur vocalis quaelibe, vt Tatius, Otia, Iustitia, similia. Pierius in secundum Georgicon: Scribendum O tia per T ex Mediceo Codice, et Marmorum consensu. Item in Vaticano et antiquissimo, et maxime castigato Terentij:

Dissolui me, otiosus operam vt darem tibi.

Quo loco in vulgatijs Libris est Ocius. Nonnullis tamen Libris est Ocium cum C. Placitum id Mureto: quandoque Lambino, et quandoque displicitum. In insula Tiberina:

IN. OCIO. ET. QVIETE. REDDATVR

Scriptionem cum C exsibilat Goropius: nos Goropianae Originis Otij fabricam. Negotiari, Negotiator per T consimiliter. Vetus Inscriptio in area, quam ab Neroniano incendio Domitianus dedicauerat: ET. HAC. LE GE. DEDICATA. EST. NE. CVI. LICEAT. INTRA. HOS. TERMINOS. AEDIFICIVM. EXTRVERE. HABERE. NEGOTIARI

Romae apud Pallonios:

L. LEPIDIVS. LIB. HERMES NEGOTIATOR. AERARIVS

OTRICVLVM O breui, ac per T in Ptolemaei, Strabonis, et aliorum Graecis Libris. At secunda litera C, non T in Plinio l. 3. c. 5. Tiberis propter aspera, et confragosa, ne sic quidem praeterquam trabibus verins, quam ratib. longe meabilis fertur, per CLM. passuum, non procul Tiferno. Perusiaq. et Ocriculo. His Origo euoluitur: nam Odyss. I. [gap: Greek word(s)] aspero petens, asperum exponunt Eustath. et Hesychius: Quo super Festus: Ocrem antiqui, vt Atheius Philologus in libro glossematorum refert, montem confragosum vocabant, vt apud Linium:

Sed qui sunt hi, qui adscendunt altum ocrim?

Et: Quem Chiro in Pelio docnit ocri.

Verum Plinij l. 3. c. 14. cum T Otriculani.

OVVERTIT, OVVIVS pro Obuertit, Obuius, Marius Victorinus.



page 226, image: s226

TVSSANO DES-BARBIEVX GRAECO.

DIV te amo ex animo: nec ignoras. Huiusce meae in te propensionis causarum abunde est: nec ilta postrema, quod philograecus es: parcius loquor: explebo numerum: quia Graecus es. Vbi eductum igitur te dicam? Athenis Atticis. Audi mellitissimum Isocratem in Panegyrico: [gap: Greek word(s)] Latine tibi si dixero, sim iniurius, imo iuris tui amans. ac retinens sapientissimam Oratoris vocem cum alijs communicabo: Graecos potius vocitari doctrinae nostrae (loquitur Athemensis) quam communis nobiscum natiuitatis participes. Hoc de te mihi persuasit Linguae Graceae Breuiarium, quod opus exquisitissimum, atque absolutissimum cui dedicaretur, cum secum disputaret Auctor vir inter suos doctissimus iuxta, ac probissimus, non alium Graecum ex orbe toto, quam TVSSANVM DES-BARBIEVX legit. Lectionem hanc sequi volui, eaque via amictiam, cuius vinculum firmius nullum est, quam studiorum consensus, tecum iungere. Congressu primulo [gap: Greek word(s)] Bibliotheces tuae lautissimae fores bipatentes, cuius librorum raritas, nouitas, faberrima coagmentatio in summam admirationem me rapiebat. At cum de pluribus monimentis, vt forte in manum veniebant, iudicium ferres, plurifariamque lectionem aetate in ista iuuenili animaduerterem, obstupescebam. Macte, inquam, mi TVSSANE, his diuitijs: nec in rem aliam villam quam in libros, opes patritas tam affluentes potes melius effundere: sunt enim ommgenae sapientiae thesauri. Auri montibus legionem alat Crassus: Croesus inaniter glorietur: tu opibus tantis venturae senectae subsidium paras, et immortalitati viam aperis. Nunquid aliud vota concipiunt tua? Vt sucerescat genus: vt sint qui libris tuis haereant et gaudeant heredes. [gap: Greek word(s)] et Subigus te adiurint: hoc in manu tua est. Vnum porro interpediat, opum vis inuidenda, cui parem vel ex nobilitate vix, aegreque inuenias. At quo te cumque fleces, dabis operam, ne potiusoccurant [gap: Greek word(s)] Nimius sum: a tuis ad mea te diuertam ea lege, vt tua fiant, tuique deliberij, ac iudicij. Ades mihi modo ad subiectam tabulam. Neque pauca sunt: Palangae, Palilia, Palanteum, Paulus, Papa, Papyrus, Parapsis, Parochia, Paroecia, Penna, Pharmacusa, Phoebus, Polymnia, Pirene, Poplicola, Phrenitis, Phrenesis, Praecoquum, Praegnas, Proelium, Prooemium: denique Pulcer se ingeret: Puluix obuolitabit. Pellege, ac tibi curae sit fama Postuma, quae Antonino Imp. [gap: Greek word(s)] est.



page 227, image: s227

TRACTATVS DECIMVSQVINTVS P

PACIFICO, PACIFICOR, Priscian. l. 8. Silius: Pacificans diuos.

PACILVS Furiorum cognomen, non Pacilius, Pighius in Aequipeta.

PACISCO, PACISCOR. Naeuius Belli Poenici lib. 7. Id quoque paciscunt, vt moenia sint, quae Lutatium reconciliant, et captiuos plurimos Sicilienses paciscit, obsides vt reddant.

PACO, PAGO, FANGO. De primo Festus: Pacionem antiqui dicebant, quam nunc Pactionem dicimus. Vnde et Pacisci adhuc, et Paco in vsu remanet. A Pactione Capito Pacem putat dictam. In XII. Tabulis:

REM. VBI. PACVNT

Libro secundo ad Herennium per G: Rem vbi pagunt, oratione pagunt. Ex ea scriptura Paginae. Tandem Pango, vt Mensa ex Mesa. vnde Pangi dicuntur plantae.

PAEDOR, vnde Paedidus, sordidas [gap: Greek word(s)] quorum ingenium est fere sordidulis reculis immisceri. Indicat Festus. Sic ab eorum Cunis Inquinare

PAENE pro Fere cum AE, Libri veteres, Lapides omnes Manutij fide. Ita in Terentio Palatino, et Marmore Fabricij 47. In vetere Ausonij Libro testimonio Eliae Vineti, ita in Pandectis Florent. Brisson. fide II [gap: Greek word(s)] Lib. singulari, et Anton. August. Dialogo X. Antiq. Rectene scriptum video Paene cum diphthongo? Recte: nec aliter scribi potest. Itaque scriptum perpetuo vidi in membranis a me comparatis Pandectarum Florentinarum. Haec ille. Epigramma vetus Romae in aedib. Gentilis Delphini:

DOCTA. ERODITA. PAENE. MVSARVM. MANV

Alij eadem volunt ab Origine cum Penitus et scriptionis eiusdemmodi. Alij diphthongum admissam volunt. vt secernatur a Pene sexto casu. Alij per Oe scribunt ex acquisitiuo casu [gap: Greek word(s)] quod vix, aegre, difficulter fit, id Poene, seu [gap: Greek word(s)] fieri dicatur. Vernacula nostra Cum poena, Non sine Poena. Neque id displiceret. si datiui istius modulus, non repugnaret. Ouid. Paene puen puero iunctus amicitia. At quid si tertius ille casus Vsu creberrimo, vt vala, biuocalis parte mutilatus fuit, et relicta sillaba breuicula reddita?

PAENITET scribit prima diphthongo Manutius Libris veterib. et Virgilio Carpensi auctorib. Adstruit e Romano Virgilij Codice, et MSS. aliquot Pierius. Sed, inquit, O ei formae insitum est ex Etymo: cum Poenitentia dicta sit, quod Pone teneat. Aliter, aliter. A Poenitens fit Poenitentia, vt a Continens, Abstinens, Continentia, Abstinentia. Poenitet autem a Poena hoc ex Graeco [gap: Greek word(s)] quare omnia per Oe scribenda. Hinc Punio, vt ex Moenib. Moenio, Munio. Vt a [gap: Greek word(s)] Punicus, Bellum Poenicum Naeuio, Silio, et Liuio Punicum.

PAEONIISreuocatum herbis Aen. 7. et 12. Paeonium in morem duo sunt suffragia, quae Fr. Moschi versum damnant, cuius principium: Poeonias artes --- Ac ne cui [gap: Greek word(s)] caliginem offundat, per Ae ipse Orthographiae Canon Homerus Iliad.



page 228, image: s228

[gap: Greek word(s)] .

I ad Hesychium.

PAESVS, APAESVS, Iliad. [gap: Greek word(s)] quem locum respiciens Didymus in id lib. 4. [gap: Greek word(s)] Qui in Paeso habitabat multarum possessionum dominus. Paesus Troiae ciuitas, quam alibi cum A dixit Apaesum. Aristoteli Problemat. sect. 23. --- [gap: Greek word(s)] . Paesa lacus, I ad Strabonem in 13. Hesychius. [gap: Greek word(s)] Paesus, ciuitas et fluuius.

PALAEMO, PALAEMON. Aeneide V.

--- Inousque Palaemon.

Thebaidos 8. Palaemon aduolat. Fabius l. 1. c. 5. Palaemo, Telamo, Plato (nam sic cum Cicero quoque appellat) quia Latium, quod O, et N literis finiretur non inueniebat. V. Agamemno, et Tractatum de Variantia Vol. 1. Si Palaemon interpreteris, erit [gap: Greek word(s)] inquit Etymologus: Palestrae sciens, expertus:

PALAEPOLISfuit haut procul inde, vbi nunc Neapolis est, Liuius lib. 8. addito: Inter Palaepolim, Neapolimque loco opportuno capto. Alij Palaeopolis auctius.

PALAESIMVNDVS cum diphthongo praescribit Pintianus in Plinium lib. 6. cap. 22. contra fidem Librorum omnium. Sed a Pintiano est manifestaria compositionis ratio.

PALAESTRA, [gap: Greek word(s)] pura puta vox Graeca. De scriptura Pyrrhonij ambigant. Maronis 6. Pars in gramineis exercent membra palaestris.

Helychius: [gap: Greek word(s)] Palaestra, vbi vnguntur pueri.

PALIMPISSA, PALIMPSESTVS cum M. Tullio. Nec apud Plutarchum tom. 3. abnuo [gap: Greek word(s)] (si modo haec Plutarchi manus) tam enim [gap: Greek word(s)] in compositione locum habet, quam [gap: Greek word(s)] Neque cum Plutarcho conuenit Latij Consuetudo: ideoque in simili Plinij lib. 24. c. 7. scribitur Quidam iterum decoquunt, et vocant Palimpissam. Apud Hesychium per N: [gap: Greek word(s)]

PALANGAE, PHALANGAE, PALANCAE, PLANCAE. Varro transmouendis cariois Palangas subijcit lib. 4. de Vita PR. apud Nonium. Alij, vt matre natum, cum Spiritu repraesentant, vt sint [gap: Greek word(s)] Ita Pollux lib. 7. et Graeci caeteri. At veterrimi Latinorum non semper iere tam presse in vestigia Graecorum, et Spiritum multis ademerunt, quibus indebant illi, ex eo [gap: Greek word(s)] Puniceum, quod ab Aeolibus accepere Opici. Certe Nonius Palangas vocat, et Afranij est Palangare. At Beda lib. de Orthogr. Phalanga fustis cui quid deligatur. Victruuius similiter Phalangas. Item S. Ambrosius ser. 72. de. S. Cypriano: In Phalanga proprijs humeris detulerunt. Septuaginta Seniores Numeror. c. 13. dixere [gap: Greek word(s)] Varronem, caeterosque illumino ex Apollonio lib. 2.

[gap: Greek word(s)]
--- Rasas strauere phalangas.
Pronam autem primis indinauere pbalangis,
Ferretur per eas, flueretque vt lubrica nauis.

Ibidem: [gap: Greek word(s)] ---

Edidit quoque Gelenius lib. 12. Plinij cap. 4. In tributi vicem regibus Persidis e materie eius [ebeni] centum phalangas tertio quoque anno pensitasse. Palancas, et Plancas pro eodem habuit Hermolaus secundis in 8, Plinij librum curis, qui Placarum nullo modo scribi voluit. V. Plancae.

PALLANTEVM, PALLANTIVM, PALANTIVM, PALATIVM.

Duo prima figurantur ex [gap: Greek word(s)] alterutra procidua sonora, Maro lib. 8.

Arcades his oris genus a Pallante profectum, etc.
Pallantis proani de nomine Pallanteum.

Maronem intellige secundum seculi morem, et Orthographiam. Liuius lib. 1. A Palanteo vrbe Arcadica Palantium, deinde Pallatinum montem appellattum. Liuius vdam vnam detcrsit, Plutarchus in Galba, et Dionysius Halicarnasseus, apud quem [gap: Greek word(s)] quoque vda solitaria recte de prisci aeui more scribitur. Recte apud Stephanum; [gap: Greek word(s)] duabus vdis; quia Graecia geminabat, non Latium vetus. Vdam reposuit Maro vel medij seculi exemplum referens, vel carminis lege. Iosephus Scaliger in Varronianis: Palatium [gap: Greek word(s)] Ita vocabant summa iuga veteres Latini, et Graeci. Vnde Phalae, et Phalantum Etruscis Coelum.


page 229, image: s229

D. August. lib. 4. de Ciuit. cap. 8. Vnde et Palatum Graeci [gap: Greek word(s)] appellant: et nonulli inquit [Varro] Poetae Latini coelum vocanerunt palatum. Palatinus vbi scriptum duobus L?

--- Palatinus quaecumque recepit Apollo.

Cecidisse L alterum cum N aeuo politiore restis mihi locupletissimus, et instar mille scriptorum Dionysius Halicarnasseus lib. 1. [gap: Greek word(s)] Palantium quasi a sua in Arcadia metropoli. Nunc tamen Palatium a Romanis dicitur, temporis lapsu confusa scriptionis accuratione, praebuitque hoc multis absurdarum occasionem etymologiarum. Absurdas illas apud Festum inuenies. Expressim Dionysius: [gap: Greek word(s)] N: Procedente tempore excidit ea vox sus[?]itis literis L, et N. Ex Dionysij fontibus hausit Pausanias in Arcadicis, eadem que de collapsis literis verbatim reposuit. Non ignoramus Montis, Vrbis, Regiae haec fuisse nomina: sed ab eadem cognatione fluxere omnia.

PALASEA, PLASEA. Arnobius lib. 7. Quid omenta? quid Palasea? sine, vt quidam cognominant, plasea? Bouis canda est plasea siligine, et sanguine delibuta.

PALICI, non Paloeci, non Palisci vt apud Aristotelem lib. [gap: Greek word(s)] Vide Macrob. lib. 5. cap. 19. Polemonem [gap: Greek word(s)] Diodorum libb. 22. et 36. Stephanum, nostra denique Siliana, ex quibus Orthographia vocabuli huius certo constitui potest. Nonni lib. 13. incorrecte:

--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] --- pro [gap: Greek word(s)] .

Silius lib. 14. Praesenti domitant periura Palici

Pectora supplicio --- Maro in 9. Placabilis ara Palici.

V. Stephanum de Vrbibus. Hesychius [gap: Greek word(s)]

PALILIA, PARILIA. Charisius lib. 1. Pallilia dicuntur. Pales enim dea pastoralis est, cuius dies festus, Nisi quod quidam a partn Iliae Parilia dicere maluerut.

Ouid. Fast. 4. --- Palilia poscor:

Non poscor frustra, si fanet alma Pales.

Plutarchus in Romulo disertim: [gap: Greek word(s)] Ante Roman coditam pastoricia quaedam festa erant hoc die, Patilia nominabant. Cicero 2. de Diuin. Persius Sat. 1. Propert Tibull. Plin. Sidus Palilicium lib. 18. cap. 6. Festus: Pales dicebatur dea pastorum, cuius festa Palilia dic bantur. Vel, vt alij volunt, dicta Parilia quoniam pro partu pecoris eidem sacra fiebant. Idem: Parilibus Romulus verbem condidit. Hanc scriptionem per R vi adserunt. Victorini manus: Parilia dicuntur, non Palilia, non a Pale dea: sed quod eo tempore omnia sata, arboresque, et herbae parturiant, pariantq. Athen. lib. 8 [gap: Greek word(s)] Parilia olim vocitata, nunc Romana. Dionys. lib. 1. Antiq. R. [gap: Greek word(s)] Parilia, quo festo pro quadrupedum genitura immo ant agrico ae, et pastores. Dio l. 45. Censorim l. 21. Suidas, Cicero, Solinus, Paterculus. In Calendario vetere PAR Varro, Manutius, Andr. Brabantus rem incertant magis: nam auctorum Exemplaria controuersiosa sunt: res veterum testim onijs vetustatis agitanda.

PALLANTINI, vda reposita. indito N. Ita Strabonis, Melae. Ptolemaei, Antonini, veteres Libii. Non Palatini, vt scribitur in Plimo l. 3. c. 13. cum Vacceis eos annumerante.

PALLAS non Pallans. Probus nomen hoc in As terminari tradit, atque alibi erroris probrum offundit putantibus genitiuum Pallantis esse a Pallans, aitque Pallas Palladis, Pallas Pallantis Accentu solo secerni, Graecis notissima secretione. Natus error ex linea transuersa, quae longioris sillabae index olim, non autem pro N superimposita. Nihilominus elaboratus opere Corinthio cippus:

VOLVSIAE ARBVSCVLAE PALLANS. Q. N.

Similiter ASPRENANS. CALPVRNIVS TORQVATVS. PATRI. SVO

Errorem prodit Inscriptio altera in aede D. Caeciliae trans Tiberim:

ASPRENATIS. CAESIANI



page 230, image: s230

Tantundem de Atlans dictum esto, quod non infrequens in priscis Inscriptionib.

PALLEVM per E, qui scripsere, a Sosipatro refelluntur.

PALPEBRAE, PALPETRAE: cum B peruicit Vsus. Charisij lib. 1. verba sunt: Palpetras per T Varro ad Ciceronem XIII. dixit: sed Fabius lib. de Animalibus primo Palpebras per B. Alij dicunt. Palpetras genas: Palpebras autem ipsos pilos. Certe a Palpitando, et saliendo primitus Palpetras, postilla Palpebras scriptum ariolor.

PALPO, PALPOR Priscianus lib. 8. scribi testatur.

PAMPHYLIA, et I Latiari Pamphilia. Vide Pontacum ad Eusebij Chronica.

PANACEA nuda vocali, non diphthongo. Graece [gap: Greek word(s)] Sed et [gap: Greek word(s)] vnde Plinius: lib. 25. cap. 3. Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit. Lucret. lib. 4.

--- Quaecumque suo de corpore odorem
Exspirant acrem, panaces, apsinthia tetra.

PANCHATES cum Ch: Graece [gap: Greek word(s)] deciso I ex [gap: Greek word(s)] Nomen est equi Silij lib. 16. Interpreteris quasi Totus villus, villosissimus; iuba maxime superbit equus: et decora est cauda quam prolixa. Sic [gap: Greek word(s)] apud Hesy chium.

PANDATARIA cum A in certia, Plin. lib. 3. cap. 6. Tranquillus in Tiberio. Stephans. Raro, inuenias Pandateria per E in eadem sillaba: ita in Plinij MSS. per E. Stephano [gap: Greek word(s)]

PANORMVS, PANORMITANVS Graecos apud DaSeam non habent. neque in vllis Silij, Maronis, Liuij, aliorumque Libris mihi consultis. In vocibus paene innumerabilibus Adspiratio media vanescit. Contra Iouianus lib. 2. de Adspiratione: Adspirandum esse his vocib. satis aperte declarant Lapidum Inscriptiones, quae in ea vrbe ab Adriani temporibus in hanc vsque diem exstant. V. Prooemium, Synodus.

PANTAGIAS I Latiari, siue [gap: Greek word(s)] (quod agat omnia) Placuit in Silianis hoc, et Claudianus lib. 2. de Raptu Proserpinae indicat:

--- Saxa rotantem Pantagiam ---

siue [gap: Greek word(s)] (a Murmure) iniecta N. Perperam scribuut, qui hanc Originem secuti Pattagias duplici T nobis inculcant. Ea re claret Spiritum in Sonora tertia disconuenire. Neq. enim est in [gap: Greek word(s)] neque in [gap: Greek word(s)] Scribitur et Pantagies, quod Volum. 1. de Antiqui Lat I Orthogr. inuenias Tractatu de Variantia.

PANTHERA in recto, vt Cratera, Cassida, Chlamyda. Vlpian. de Emtion. et Vendit. L. Emtorem. Veluti cum futurum iactum retis emimus a piscatore... vel pantheram ab iucupe. Budaeus Annotationib. prioribus in Pandectas opinatur, Panthera, orum [gap: Greek word(s)] . Pantheron, vt Panagron scribi non negamus, nec ille nobis alterum adimat.

PAPA vti vulgo, an Pappa? Suidas: [gap: Greek word(s)] Pater apud Syracusios dicitut Papas, et reduplicatione II Pappas. Homerus Iliad.

--- [gap: Greek word(s)] In genibut pappam, seu patrem appellabunt.

Eundem Anadiplasiasmum agnoscit Etymologus. Philemon apud Athenaeum lib. et. [gap: Greek word(s)] Salue pater carissime. Iuuenalis:

--- Praegustet pocula pappas.

Vide notata Baronio ad Martyrologium Ianuar. 10. [gap: Greek word(s)] Etymologus. Papa simplici P deposcit aeui huius Consuetudo vbique in Pontificijs edictis, diplomatis, programmatis. Sic apud S. Cyprianum, Nilum, Sidonium, saepius. Agnouit ante Suidas, et politissimus Caninius P alterum quandoque deciduum, et apud Photium in Nomocanone vnico P scribitur. Adde quoque permultis Papias vnico P scriptum. V. Diodorum Siculum lib. 3. V. Hesychium.

PAPAVEREM casu ineusatiuos criptitabant veteres. nouiores Papauer vna sillaba minus. Infriasse papauerem Varro dixit in Ad mirandis teste Sosipatro, et Plautus:

Tam cito confit, quam si obijcias formicis papauerem.

PAPVS vnico P cognomen Aemiliorum, Lapides Capitolini Pighius V. Annal. alijque. Pappus geminato PP Scholia Graeca in Theocritum, et Plautus pro cardui flore, aut cinarae.

Lucret. --- Nec plumas auium, papposque volantes.

Aut pro parte barbae labro subiectiori insidentis apud Suidam. [gap: Greek word(s)] Pappus, pili in labro subiectiore.



page 231, image: s231

PAPYRVS Y Graiorum Plin. lib. 13. c. II. et Dioscor. l. 1. [gap: Greek word(s)] Inde Papyrius Romanum nomen cur eadem vocali praeditum non sit? An quia Gifanio sua in T. Lucretum Epistula magis arrident Silua, Hiems, Stilus, Inclitus, Clipeus, Lacrima, sic et Papirius? An alioqui omnis lingua Latina turbabitur? Sic enim ille censet. Cur igitur, o Gifani, scribis Halcyonis in [gap: Greek word(s)] Peruolgare? Cur in Arateis Cicero Procyon? Cur omnes Cybele, nemo Cibele? Omnes Charybdis, Scylla, Geryon, et Geryones, Myoparo, Nycticorax, Pygmalion, Pygmaei, Scyrus, Syrus, Syngrapha, Sycophanta, Hydrargyrus, crocum Corycium Cydonius, Cymbalum, Hecyra, Libye, Aegyptus, Cyrus, Absyrtus, Polyamas, Polycletus, Assyrius, Babylon, Caydon, Hystaspes? Cur non haee etiam deformauit Italia, vel Graeciae contemtione, vel suorum precio, vel sua scribendi auctoritate? Quae vero frons ausit haec aliter Graecis signare? Babytace, Palmyra, Cynos flumen, Cynocephali, Pentedactylos mons, Troglodyte, Scytala, Tyrus, Palaetyrus, Elymus, Ichthyophagi, Syrtis, Lyacus. Satyrus, Polybius, Cyrene, Lilybaeum, Cyclades, Lydia, Byzantium, Pyrene, Lysimachus, Hyperboreus, Cyprus, Mycone, Gyarus, Pachynus, deniq.

Nauita quas hyadas Graius ab imbre vocat?

Quid? non dispesces Romuli Asylum ab Asilo Maronis? Id Origo, Res, Vsus, Variantia depostulant. Lapidibus Capitolinis est Papirius I Latij. At non semper triumpho petitur Capitolium. Nec interim inficias eo Y versum quandoque Latino I, vt Aemilius, cum dicat Homerus, [gap: Greek word(s)] sed an id factum, fieriue debuerit in Papyrius, hoc vero modo agitur. Certe pluribus Plinij locis ex editione Geleniana Papyrius vulgatur. In Suida: [gap: Greek word(s)] ex Aldina editione. Olim Papysius scriptum est. Nota Ciceronis est epist. 21. lib. 9. ad Familiares: Ante L. Papyrium Crassum, qui primus Papysius est vocari desitus. Neque Suidam sequi nesas, praesertim Manutio veteribus Epigrammatis subnixo ducatum praebente, ex quo vnum trans Tiberim sic habet:

D. M. C. PAPIRIVS. C LIB. FELIX. FORO CORNLI. MILIT

PAPYSIVS, PAPYRIVS, PAPIRIVS. V. Papyrus. Addatur his Festus: Papiria tribus a Papirio appellata est.

PARAETONIVS biuocali secundam obtinente sedem, adspiratione non addita tertiae. Est enim Etymum [gap: Greek word(s)] vt his Strabo paene indicat: [gap: Greek word(s)] Marmaridae, partem maiorem regioni Cyrenacorum sunt finitimi, et Ammonem vsque porriguntur. Dicti ergo quasi Ammonis vicini. Dixere autem [gap: Greek word(s)] quod obseruitatum Stephano: [gap: Greek word(s)] Africae Paraetoniae vrbs Arsinoe. saepius. Silius lib. 17.

Colla Paraetonius serpens ---

Recte quoque habet Prisca Inscriptio:

IAPAETONIQU. THC. IEPAC. KAI. ACYAOYParaetoniorum sacrae, et asyli ius habentis. Editi Libri Latinorum paene omnes peccant addito spiritu ipsi T. Nec satis correcte apud Procopium Paratonium alterius vocalis iactura. Quod etsi Origini congruentius, Vsus tamen inueterauit cum biuocali. S. Hieronymus in Hilarione: Ad maritimam vrbem Libyae Paraetonium.

PARAPSIS, PAROPSIS certius. S. Epiphamus contra Gnosticos: [gap: Greek word(s)] Etymologus: [gap: Greek word(s)] Hesychius: [gap: Greek word(s)] Athenaeus lib. 2. cap. 18. [gap: Greek word(s)] Item capp. 19. 23. Matthaei 23. [gap: Greek word(s)] : Quod deforis est, calicis, et paropsidis. Atque in D. Chrysostomi commentarijs per O, terque, quaterque. Similirer Pollucis lib. 6. cap. 4. sect. 5. apud quem lib. 10. cap. 23. ex Antiphanis Boeotia: [gap: Greek word(s)] In paropsidib. bulbos. Rursus Hesy chius: [gap: Greek word(s)] Suidas eadem verbatim. Sosipater: Paropsides soeminino genere dicuntur a pulment ario videlicet, qoud Graeci [gap: Greek word(s)] appellant. Adriano Iunio per A gratius est Parapsis. Non vult ille [gap: Greek word(s)] oriri: sed ex [gap: Greek word(s)] ob figuram conuexae contrariam, atque in orbem prope inclinantem. Tu sis, vide. Nihil in eo firmum. Si ex [gap: Greek word(s)] fiat [gap: Greek word(s)] clamat rationem cum alijs communicari. Esto, in sexcentis alijs hoc euenit. Meretur tamen auxiliares manus nostras. Parapsis per A in secunda sede est in Arbitro, et Duza. Ac, ne quid dissimulem, reperi quoque Hesychio visum id dubitabile: [gap: Greek word(s)] Parapsides, sen Paropsides lances maiusculae. Isidorus lib. 20. cap. 4. multo spatio secidens a Iunio, eandem init scriptionis viam: Parapsis quadrangulum, et quadrilaterum vas, id est, paribus apsidis.


page 232, image: s232

Pandectis de Auro, et Argento legato sic per A scribitur. Auro legato ea, quae inaurata sunt, non deberi: nec aurea emblemata, quae in parapsidibus argenteis essent. Verum animaduertir acri ingenio vir Nicolaus du Fief in editione Lugdunensi emendante Russardo haberi. In argenteis apsidibus, ac in ora adscriptum Paropsidibus, vel Parapsidibus. Idem consuluit editionem Nutij, cui sit Paropsidibus per O, quod emendatius est. Vide Cuiacium lib. 10. Obseruat. c. 17. Martialis:

Sic implet gabatas, paropsidasque.

PARCIMONIA cum C, Manutius, alijq. neoteri. Sic Inscriptio Montis plani ad D. Antonij: MANILIA. PAVLA DE. PARCIMONIO. SVO

Vbi notanda scriptio vltimac Parcimonium. His obnituntur duumuiri Grammatistarum lumina. Parsimoniam, non Parcimoniam dicimus, inquit Diomedes libro primo, et Priscianus libro? quarto Parco parsi, parsimonia. Minus certum vero est oriatur a Parco, an a Parsi, an vero ab exbsoleto Parcui: sic, aut sic postulat C, aut S. Parcimoniam per C omnes veteres Libri Iustini. Sic in eum Notae.

PARCVIT scripsere veteres. Naeuius Quadrigeminis.

Suo labori nullus parcuit.

Cato Parsi, Festus Peperci passiua scriptione.

PAREMTES per M par Saxorum in Arrius apud Manutium. Scriptio cassa nuee non licenda. Parentes per N scriptum oportuit.

PARICIDA Festus vnico R scribit, eum testatus esse, qui qualemcunque hominem occiderit. Ifidorus lib. 10. Orig. Paricidium, et homicidium in quocunque potest intelligi: cum sunt homines homini pares. Sergius in 2. Edit. Donati: Dicimus parricidam, non qui patrem tantum, sed qui quemque parentum necanerit. Vbi R congeminat ex praeceptione Prisciani l. 1. et 2. Euphoniae causa, inquit. Secuti Poetae, quib. ita magis commodum. Horatius:

Telegoni iuga parricidae.

Scruius in Centimetro: Amant venena parricidae.

Seneca Oedipo: Nil parricida dexterae debes tuae.

Prudentius in Hamartigenia: Armat deinde parricidalem manum.

Faciunt ab hac scriptione Libri veteres. Non obest illa ex XII. lex: Siquis hominem alterum morti scieus duit, paricida est. Ea namque aetas conssonas non duplicabant. Non Aldus lib. 3. Gram, cui parum exactum fuit, quod scribebat. Tertullian. cum dixit in Apologetico: Licet paricidium homicidio intersit, cum plebe sensit.

PARRICIDALIBVSVerbis S. Cypriani epist. 55. Manutius edidit, et Pamelius auspicibus MSS. Libris, et excusis. Sic Prudentius in anteriore commatio: sic Eusebius Emissenus editus a Gagneio Orthographiae viro diligentissimo hom. 11. de Paschate. Parricidalib. supplicijs excudit Sirmundus Sidonij lib. 4. epist. 23. Arnobij l. 2. edentib. Stewechij manibus: Parricidalib. nixibus interemtae. Parricidalib. succis l. 5. Hex. c. 18. Ambr. Verum vta Parricida Parricidalis: sic a Parricidium Parricidialis enasci fas est. Itaque legit superiore S. Cypriani commatio Morellius, et alij. Spartianus in Seneca: Parricidali etiam figmento interemit. Lampridius: Parricidialis animi.

PARNASSVS rectissime geminato sigmate [gap: Greek word(s)] apud Plutarchum in Sylla minus recte. Recte Orphei Argonautica: [gap: Greek word(s)] etsi Poetae complures contenti sint vnico, Aristophanes in nubibus, Pindarus, Euripides, Theocritus, et in eum Scholia. Etymologus: [gap: Greek word(s)] Olim Larnessus scriptum fuit.

Capella lib. I. Conscia Parnasio cui fulgent sidera coelo.

Vbi [gap: Greek word(s)] locus esse quit, scribique Parnassio. Neque nouum est literas Poetarum imperio submitti. Ecce Romae in vinea Iulij III. Pontificis Max.

CVM. AEMILIO. PARNASO Hesychius: [gap: Greek word(s)] Dioscoridis lib. 4 [gap: Greek word(s)] saepiusque. Sic in Froboeniana Plinij editione a Gelenio lib. 24. cap. 19. saepius. Apud quem lib. 5. cap. 27. Lyrnessus congeminantibus SS. quod aliorum Analogia poscitur, Salmydessus, Tartessus, Mycalessus, Hodessus, Teumessus, quae sunt in Stephane. Certe [gap: Greek word(s)] non sunt in Her. Stephani Plutarcho libellode Exsilio. [gap: Greek word(s)] Vtrobique pari fuit opus cothurno. Intereadum, V. Emesa, Larissa. Rectius enim Panassus sibilo resonante.

PAROCHIA, PAROECIA. S. Clemens epistola ad S. Iacobum: Nullum etiam presbyterum in alicuius Episcopi parochia aliquid agere debere. Epist. 3. Nec sine Episcopi permissu a parochia abscedant populi. Sidonius lib. 7. Epist. 6. Nulla in desolatis cura dioecesibus parochijsque.


page 233, image: s233

Hinemarus Nicolao: Non solum dioecesis: verum etiam parochia mea inter duo regna duobus regibus habetur dinisa. Ita recte a [gap: Greek word(s)] de quo M. Tullius epist. 13. ad Atticum. Omnino tum Sestius noster parochus publicus occupauit. Horatius:

--- Parochus, qui praebet ligna, salemque.

Est et Parochus, qui, cum sponsa traducitur, tertius adsidet. Etymologicus in voce [gap: Greek word(s)] Haec sunt. Media sponsa: ab vtroque latere sponsus, et Parochus. Hic autem est amicus aut cognaius, aut maxime honoratus, et dilectus. Quandoquidem currus Ochema dicitur, qui tertio loco aduehitur, Parochus vocatur. Qua ex consuetudine, etsi pedites virginem aliqui traducant, qui praesens adest tertius, Parochus dicitur.

PAROECIA vicini contubernij sensum connotat, a [gap: Greek word(s)] Hesych. [gap: Greek word(s)] Iterumque: [gap: Greek word(s)] Vnde [gap: Greek word(s)] habes psalmo quinto. Budaeus in Commentarijs. [gap: Greek word(s)] nos Paroeciam dicimus, hoc est Curiam: vnde olim Curiones dicti, pro quo Parochia absurde obrepsit: cum Paroecia viciniae conuentum significet. [gap: Greek word(s)] legere est apud Balsamonem ad canonem 58. Synodi Cartaginiensis. Item in Can. 17. Concilij Calchedonensis: [gap: Greek word(s)] Eiusdem originis [gap: Greek word(s)] Monoecus.

PARROCHIA duobus RR, insulse, paganice, intolerandum in modum seu Corde sius, seu Coluenerius. etsi hoc haberent libri innumerabiles. Ab vno patri semine zizanium multiplex: ab vno libro in millenos menda subinde correpit.

PARRET, quod est in formulis, debuit et producta priore sillaba pronunciari et non gemino R scribi, vt ficret Paret, quod est Inueniatur, vt Comparet, Apparet. Verba Festi.

PARTIOR, et Partio. Plautus Asinaria: Hanc quidem, quam nactus praedam, cum illo partiam.

PARVI FACIO abiuncte. Titinnius in Quinto: Bona gratia, parui vt faciatur. Plaut. Rudente: Qui tuum fecerunt fanum parui. Sed et alibi iunctim, Paruipendit in Rudente Plautina. Paruipendo in Andria a Rob. Stephano.

PASARGADAE Plutarcho in Artoxerxe, Diodorolib. 17. Strabonilib. 15. Curtiol. 10. Alaximo Tyrio [gap: Greek word(s)] 13. Dionysius: [gap: Greek word(s)] --- Non Pagarsadae: multum licet proserpserit. Alij gemino sigmate [gap: Greek word(s)] Passargadae, in quibus Stephanus de Vrbibus.

PASCALIS, PASCVALIS, Festus: Pascales ones Cato posuit pro Pascuales. Scuibunt et in Lucillio: Pascuale pecore, ac montano hirto, atque soloce apud Nonium. Nec trepidem versui Pascualis immittere [gap: Greek word(s)] ope. At in Festo Passaes alij scribunt supra, quo iure? Ipse mox Festus: Passales et ones, et gallinae appellantur, quae passim pascuntur. At quo diuertant Pascalis, et Passalis, nemo non videt.

PASSALORYNCHITAE Philastrio, Pattalorynehitae D. Augustino. Alphonsus a Castro in suis Haeresib. culpat Librarios apud Philastrium duob, scriptitantes sigmatib. Nesciusne fuit [gap: Greek word(s)] aliaque vulgo Graecorum tam recte scribi litera serpentina, quam muta T? Exunplum hoc ad Latinos transiuit.

PATALENA cum A in secunda sede scribitur apud D. Augustinum lib. 4. de Ciuit. c. 8. Cum folliculi patescunt, vt spiea exeat, deam Patalenam. Cum E, liquidaque dupla Arnobij lib. 4. Patellana numen est, et Patella, ex quibus vna est patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta. Malim cum liquida simpla.

PATERFAMILIAS, Pater familiae, Pater familiarum, Pater familijs recte scribi Priscianus agnoscit lib. 6. Item M. Brutus de officijs. Cata c. 3. de RR. Patremfamiliae agrum conserere.

PATRICIVS cum C, Libri veteres, Graeca Consuetudo, Lapides, Manutius, alij, Etymona Patre ciendo. Liuius lib. 10. Patricios, qui patrem ciere, auumque possent, id est, nihil vltra, quam ingenuos Consulem iam patrem ciere possum, auumque filius meus. Dionys l. 2 [gap: Greek word(s)] Valentium nominare patres liberos: etsi minus hoc probat. Plutarchus insinuat in qq. Rom [gap: Greek word(s)] Quasi Eupatridae suos possent patres demonstrare. Simile persuadet Festus: Salaciam dicebant deam aquae, quam putabant salum ciere, hoc est, mare mouere. Suadet et similiter latens compositio in voce Gabij quos e Galatio, et Bio ortos scribit Solinus c. 8. Analogia altera. Carrion l. 1. Emend. c. 12. veteres Libros ad serit in Gensorino non praeportare Natalitij cum T, sed Natalicij cum C. idque cum


page 234, image: s234

scriptura Pandectarum Florentinarum conuenire, quib. Brissonius [gap: Greek word(s)] libro singulari tribuit Aduenticius, Aedilicius, Venalicius Traiecticius, Pigneraticius. Item Plutarchus in Manlio, et Catone Minore [gap: Greek word(s)] et apud Suidam saepissime. Ita Capit olij Saxa. Nota quae materiam significant formari nonnullis in Tius: Cratitius paries, Caementitius. Item materiae cohaerentia, vt: Multitia vestis, Multatitia pecunia. Becmano tractatu de propria significatione vocum placet Patritius cum T, quia Patritus. Eidem Aduentitius, Aedilitius, Nouitius, quia Nouitas, Noniter: Emissitius, Commendatitius. Idem in voce Nouo, Nonitius a Nouatum figurat adiuuante quantitate. In Plutarchi Fabio [gap: Greek word(s)] leegas, qui Latinis Minutius: in eius Mario [gap: Greek word(s)] et in Galba: Latinis Sulpitium. In eiusdem Pompeio [gap: Greek word(s)] pro Petitio Lego et in Ouidij Metamorphosi Primitium torrem. Sed superiora ista per C scribi sollenne Graecis est.

PATRISSO duplici S Macrobio libro de Differentijs. Recte. Graecum namque Z fic amat Latinis verti. Betissare Sueton. Augusti c. 87. rescribit Casaub. depulso Betizare, et Lachanissare scribit Isidorum, ac Priscianum testatus. Sic Cyathissare, Tympanissare, Crotalissare. Consentio tamen in Arte haec placent: Graecizat, Patrizat, Sicilizat, Lentulzat. Certe veteres adusque Augustum Patrissat scripsisse, non Patrizat notat Isidorus l. 1. Origin. c. 4. ac si post Augustum Z coepta esset vsitari, quod non abhorret a vero: ita vt discrimen sit ab aetate petendum tolenbili vtroque scripturae genere. Nota ex Etymologo: [gap: Greek word(s)] Empassim, Aeolice Empazim: duplex namque es Aeolibus in Z vertitur. V. Badisso, Malacisso.

PATRITVS Nonio promitur ex Varrone, ac Tullio absque T. Patrius vulgatius est. Maro:

--- Patrias consistere mentem Passus amor --- Terentius:

Patria potitur commoda in Adelphis.

PATROCLES, PERICLES. Vide Agathocles.

PATINA vbi non obuium? Ex eo Patinarius [gap: Greek word(s)] Patena secunda vocali agnoscit apud Columellam Budacus: complura nihilominus Columellae exemplaria per I obijciuntur.

PAVLLVS [gap: Greek word(s)] geminata, et sensit Terentius Scaurus in Orthographia. Sine dubio peccant, inquit, qui Paulum, et Paululum per vnum L scribunt: cum alioqui prima positio eius duplici hac litera enuncietur Pollum, et Pollulum. Cato c. 10. de RR. Labellum pollulum pro Pusillo exosculatus est. Adde Libros, et Saxa. Priscianus abit diuersus lib. 3. Paulus quod non geminat L in dimunitiuo. Nec mirum, inquit, cum Au diphthongus post se geminari consonantem prohibeat. Facit igitur Paulus Panlulus, et ex hoc Pauxillus, et Pauxillulus, quas formas seruant et foemininum, et neutrum eius Paula, Paulula, Pauxilla, Pauxillula, Paulum, Paululum, Pauxillum, Pauxillulum. Eandem sequitur Velius Longus scriptionem, et rationem, hac insuper attexta: Quoniam enunciari nullo modo potest: et non est necesse id scribere, quod in verbo non sonet. Vdam non duplicat Turnebus, non I. Scaliger l. 1. de Causis LL. c. 27. quod sit ex [gap: Greek word(s)] cognatam conuersa. In c. 28. ait, Est potius diminutium. Veteres tamen Aussus, Caussa scriptitabant, Fabius l. 1. c. 7. quos non sequimur. [gap: Greek word(s)] apud Suidam saepissima vice. Paulus, Paululus, Panlum, Paululum Paulo in Cyrilli Lexico Graecol. vnico L. V. Turneb. l. 30. c. 28. et Anton. Augustinum Dialogo X. Antiq. vbi Turnebum oppugnat, non expugnat.

PAVLLVS [gap: Greek word(s)] LL geminata. Sic Nummi, sic Marmora, sic monimenta testantur, inquit Onuphrius. Ogibusdam tamen Inscriptionib. est Paulus vnico L. Paullinus item, et Paullina in antiquis Inscriptionib. geminat Lsaepius, quam simplici scalpitur. Nihilominus Appianus in Libyca, Plutarchus in Aemilio, Hellas caetera persolo L. Item Prisciani, Velijque Longi ratio huic scriptioni patrocinatur.

PAVLVS vnica vbique in Actis Apostolorum in omnib. D. Chrysostomi Libris, et omnium Patrum Latinorum, Graecorumque pro illo fidei Romae tibicine. Vide Serarium §. 6. in Paulo, et Paulum nostrum lib. 2. c. 1. Vide Acta, et nobilissimum eorum Interpretem Lorinum.

PAVLOPOST circumpungi vetat Victorinus.

PAVSILYPVM scribitur in Plin. l. 9. c. 53. Passim variantia cognitissima Pausilupum per V.

PECCO duplici CC, contra Originem a Pecus, quo nomine ouis proprie diritur. Oues non vbique tondentur [inquit Plinius lib. 8. c. 48. ] durat quibnsdam in locis vellendi mos. Ex eo [gap: Greek word(s)] Pecus. Nam quibus nudus venter, apicas vocabant, paulo infra. Non a Pelligo, non


page 235, image: s235

a Pedem capio. Omnium nihilominus Consuetudine duplicatur C.

PECTENATVM per E vetuste apud Festum pro Pectinatum.

PECTITVS pro Pexus. Columella l. 10. de RR.

Verum vbi iam puro discrimine pectita tellus.

Idem lib. 12. c. 13. Et Lucretius.

PECVA, PECVDA plurifariam Nonius adserit. PECVDES. MAIORES, agrariae legis restantia. Veteres enim Pecu, vt Genu, Festus, et Priscian. l. 6. Cato c. 141. de RR. Pastores, pecuaque salua seruassis. Fl. Sosipater, Hostilius 1. Annal. Solin. Plin. Plaut. Mercatore, Truculento, Rudente.

PECVNIA e Charisij Institutionib. seribo. Pequnia in desitis est, vt Periqulum, Acupenser. Sic [gap: Greek word(s)] Publicola a Pecu, non Pequu. Liuiae Agrariae fragmentum:

PEQVNIAM. POPVLO

Neque reijcula Inscriptio Venusiae est ob eam causam, quod visum Manutio; seculo cuique suus habendus honos.

PEDA, PEDVM Latij opidum. Stephanus: [gap: Greek word(s)] Peda, opidum Ausonicum: gentilicium, Pedanus. Liuius lib. 2. Ad Vrbem a Pedo ducit. Lib. 8. Pedum armis, virisque, et omnivi expugnandum.

PEDARII, non Pedanei. Gellius lib. 3 c. 18. Hoc vocabulum a aplerisque barbare animaduertimus: nam pro Pedarijs pedaneos appellant. Vide Praecidariam hostiam.

PEDETENTIM vulgo scribimus, quasi Pede tento, Opera suspensa, et recte. Tamen in Lexico Cyrilli nomine: [gap: Greek word(s)] Peditemptim. Iterumque sic in [gap: Greek word(s)] P superfluit.

PEDICOSVS Plauto scriptum: Titinnio Pedecosus per E, Festi disciplina est. Alij Pedidosus a Pedo, vt Scaliger in Varr. de RR. Alij cum biuocali primaria Paedidosus [gap: Greek word(s)] Vide Paedor.

PEDISEQVVS vnico S, Libri, Pandectae Flor. Analogia, ratio compositionis. Inscriptio Romae:

ANTIOCHVS. PRTSCVS. PEDISEQ.

Aliae item plures. At Phocas l. 1. Pedissequa hic, et haec. Geminum sigma praeferunt et Philoxeni Glossac, et Sidonij Apollinaris l. 4. editus a Petauio.

PEDIVS, non Paedius familia Romana, Libri veteres, Poetae, Lapides Capitolini, alij.

PEDVCAEVS, non Peduceus, non Paeduceus. Libri veteres, Lapides, Mamitius.

PEGASAE, pro Thessaliae opido scribitur minus recte. Pagasae ex Val. Flacco, Apollonio Rhodio, Pausania. innumeris scriptorib. rectum est, ratioque versuum A depostulat. Graeci nulli [gap: Greek word(s)] quod temere ad sertum Passeratio. V. Etymologum in [gap: Greek word(s)]

PEIVRVS ab sque R primore in sillaba, vt Peiero, in vetustissimis ese Codicib. Isidori Salmanticae testatur Grialus. Fidem accommodet, cui id placitum. Ab ea scriptione pernimium quantum ab sunt illa Lipsij lib. 5. Antiq. Lect. c. 3. Perierandum recte: et eam eius verbi perpetuam scripturam esse. debere censeo: quando et Periuria dicimus, non Peiuria. Ab vtroque diuertit Afranius Incen dio: Experiurabant, exsecrabant se, ac suos. Priscian. l. 2. docet R in his permanere compositis Corfinium, Arquitenens, Periurus. Peieratus Vsu tritissimo Horat. l. 2. Od. 8. Ulla si iuris tibi peierati Poena ---

Plautus Poenulo: Neque periuror, neque peior est alter hodie gentium.

In Pseudolo editionis Duzicae: Periurasti. sceleste.

PELAGVM scribentes in lib. 1. Val. Flacci vetere Codice, alijsque Carrion abijcit. Versus est: --- Pelagus quantos aperimus in vsus.

Notanda est et secundinumeri finalitas apud Lucretium lib. 5.

Propter Atlanteum litus, pelageque seuera.

[gap: Greek word(s)] . Sic ille Mele, [gap: Greek word(s)] .

PELAMYSgenus piscis dictum, quod in luto moretur, quod Graece dicitur [gap: Greek word(s)] verba sunt Pauli. Hesychij praeceptio: [gap: Greek word(s)] Pelamys per Y, piscis Ponti. Quid mirum? En tibi Etymologum. [gap: Greek word(s)] Iuuenalis tamen, ac Plinij lib. 9. c. 15. Exemplarib. est I Romano Pelamides, Pelamidum, vt sexcenta talia.

PELVIS duab. sillabis: olim tribus Pelluis pro Perluis a Perluo, Velius Longus in Orthographia. Olim quoque Pelbis. Doceo in antiqui Latij Orthographicis.

PELLEX, seu a Dorico [gap: Greek word(s)] seua Pellicio, quod malim gemino LL. Hanc in scripturam vniuersa sese explicat Analogia. Veteres tamen Libri Langij, Giselini, Carrionis in lib. 4.


page 236, image: s236

Val. Flacci Pelex. [gap: Greek word(s)] Sic olim Surus, Flama. Alij Iudaicam adsignant Origmem a [gap: Greek word(s)] Cyrilli Lexicum: Pelix, Pelicatus, Pelicacio, Pelicator, Pelico in zeli signisicatione, quem Amorem immodicum dixeris. Prudentij in Romano: --- Odit vxor paelicem. Etiamne diphthongo? [gap: Greek word(s)] Dialecti fuit: etiamne [gap: Greek word(s)]

PELLEXIT Festus. Prisci Pellicuit scripsere. Liuius in Laodamia: Aut nunc quaepiam aliate illo Asiatico ornatu affluens, aut Sardiano, aut Lydio fulgens decore, et gloria pellicuit. Varro belli Sequanici lib. 2.

Deinde vbi pellicuit dulcis leuis vnda saporis.

PELOPONNESVS geminante N, vti alia proplurima. Vide Halonnesus, Chersonesus, quib. addat Hesychius: [gap: Greek word(s)] Marcianus: [gap: Greek word(s)] .

Manilius in 4. Et Peloponnesi patulas circumuolat oras.

Pythia: [gap: Greek word(s)]

O Feloponnesi ciues: altaria circum Ite ---

Etymologus: putat [gap: Greek word(s)] Quod et [gap: Greek word(s)] tribuit. Lacerauit hanc insulam Diony sius in sua [gap: Greek word(s)] Sequitur Peloponnesus. Vltima per Olib. 2. de RR. c. 5. apud Varronem.

PENAS, et Penatis scripsere, Festus.

PENARIVS quatuor omnino sillabis (non quinque cum V) seribit Festus pro reconditorio rerum ad victum cotidianum necessariarum. Caper: Cella penaria, non Penuaria dicendum. Veteres Glossae: Penaria cella, et promtuarium [gap: Greek word(s)] Vlpianus cellam penuariam. Plautus: Tamquam e cella penuaria depromar ad flagrum. Penarius ex Penore videtur oriri: Penuarius ex Penu. Sic a Tigno, Tignarius recte vulgo scribitur: at Tignuarius velut ab antiquo Tignu demonstrat vetus Inscriptio: DEO. MERCVRIO. FABRI. TIGNVARII. IN. FORO. SEGVSIANORVM CONSTITVVNT. D. S. P

PENDIX, PENDIGO: Vetus Inscriptio Gruterum apud Pendice cedri. Arnobius l. 6. Vtinam liceret in simulacri alicuiuss medias introire pendigines.

PENETRABILIS atque sillaba vna minus Penetralis. Lucr. l. 1. Permutat color argentum, penetraleque frigus. Lib. 2. Quare fulmineus multo penetralior ignis.

PENITRQ a Penitus cum Iscripturiunt hodie friuola iactantia scriptores Antiquitatis, et recti inimici. Vincuntur ab Vsu. Vt Genitum Genetrix: sic Penitus Penetro, Penetrator Prudentio, Penetratus Papinio.

PENITVS a Peno, vt Funditus a Fundo, extra diphthongum: cum ea Paenitus intolerandum in modum. Aeneid. 12. --- Telique latebram

Rescindant penitus --- Catullus.
Smyrna cauas Atracis penitus mittetur ad vndas.

Haec, et paria biuocalem Paenitus ferre nequeunt.

PENNA Consuetudine receptissimum, rectumque est. Origo huiusmodi: [gap: Greek word(s)] communiter, Aeolice [gap: Greek word(s)] vnde reuulso elemento vnico Penna. Firmatur E prisca quoque scriptione: Pesnas olim scriptum Festo credo. Columella lib. 8. c. 2. Eae sint rubicundae, vel fuscae plumae, nigrisque pennis. At hoc ipso in praecepto apud Varronem lib. 3. de RR. c. 9. per I scribunt. Eligat foecundas plerumque rubicunda pluma, nigris pinnis. Ita Varronis Libri vetustiores Pinnas, Pinnis: alij per E. Ex eo apud Plaurum Pinnirapus de eo, qui moenium prominentias demolitur, non Pennirapus. Quod Senecae Pinna, hoc Maroni Penna. Seneca in Oedipo:

--- Picta rubenti
Linea pinna vano clandat

Terrore feras --- Maronis lib. 3.

Puniceacue agitant panidos formidine pennae.

Apud Tacitum lib. 6. Annal. edente Lipsio, vbi de phoenice: Distinctu pinnarum a caeteris auibus dinersum. Apuleius in Floridis psittaco Plumulas, et Pinnulas tribuit. Quod si Pinnam a Penna secare institueris, a Gifanio, et Gisleno risum referes, a Quintiliano l. 1. c. 4. iuuabere: Ne illorum sequartur errorem, qui quia a Pennis duabus hoc esse nomen existimant, Pinnas auium dici volunt. Distinguit nihilominus Scaliger in 4. Aristotelis de histor. animal. c. 8. Theodorus [gap: Greek word(s)] , Pennas hic, inquit: sed Pinnas potius. Certe vti vox vna, eademque Graecis ad vtrumque significandum apta est: sic a Gifanio non fecero secessionem. Nec praetermittendum in plumis partem acutiorem, qua auibus interiunguntur, aptius Pinnas scribi: etsi Varro supra non conueniat.



page 237, image: s237

PENTMECOSTE cum H male nonnulliexarant Antistitls nostri Palatini. Suidas: [gap: Greek word(s)] Eadem Harpocration. Adspirata scriptio a stupore est. S. Paulus 1. ad Corinth. c. 16. [gap: Greek word(s)] Vsque ad Pentecosten. Gregorius Naz. Orat. 44. Sic [gap: Greek word(s)] Sic qui rerum in Athenien sium portum importatarum quinquagesimam, seu [gap: Greek word(s)] Etymologus.

PENTHELVS Velleij lib. 1. edente Lipsio: vbi Pontacus in Eusebium legit per I absque H Pentilus. At Pausaniae Corinthiacis, Laconicis, alibi: Strabonis item lib. 10. 13. [gap: Greek word(s)] constantissime.

PENTHESILEA cum E ita Codices Auctorum paene omnium. Panthesilea per Alibrarij male feriati. Q. Calaber lib. 1.

--- [gap: Greek word(s)]

Abit diphthongus tota Graecorum Latinis in E. Maro in primo.

PENVLA diuortio vocalis originalis a [gap: Greek word(s)] Sic ex [gap: Greek word(s)] Fenestra. Penulatus, et Penula irretitus in Miloniana editionis Victorianae.

PENVRIA quod Penum vrat ab sque diphthongo, quo recepto longat primam contra naturam: nam Maronis est Cura penum struere, et Lucillius eundem adhibuit modum. Alija [gap: Greek word(s)] quod est Fames inuitante illo,

Exiguam in Cererem Penuria adegit edendi Aeneid. 7.

And. Brabanti sigillum: Paenuria cum Ae, Libri veteres, et Analogia, quod Paene vrat, Festus. Haec ille. Primum ignorat prorsus, quid Analogia: est enim similium proportio, quo super satis ante dictum est ampliter. Deinde Feito imponit scripturam per Ae, cum Festus seriatim sic ordinet vocabula haec: Pentathlum, Penuria, Penus. Referes. Vox Festi: Penuria est id, quod pene minus sit, quam necesse est. At Festus opinatus est, quod non improbabile, Pene absque biuocali scribi, vti patet ipsa ex serie. Denique quid si negem componi ab Vro. ad seramque Vria finalitatem esse, vt Luxuria, Remuria, Veturia, Curia? Tali finalitate Meditullium, et Aeditimus elata Ciceroni iudicantur, non conflata ex diuersis vocib. Tali finalitate Testamentum, Stercoramentum, Sternutamentum, in quibus omnibus finalitas caret significantia.

PEPER, [gap: Greek word(s)] Antiquae Glossae. Consuetudine prima per I regitur.

PERBITO passim auctores vetusti. Perbeto cum E in Plauti Captiuis Lambinus agnoscit. Ambigue certe scriptitatum nunc Betere, nunc Bitere.

PERCALEFACTVS sillabis quinque. Val. Max. l. 3. c. 8. Itineris feruore in Cilicia percalefactus Idem lib. 9. cap. 12. sillaba minus: Multoque igni percalfacto cubiculo. Vide Incalfacit, et Caldus.

PERCONTOR. Vide Contor. Scribitur et Perconto. Naeuius Maliuolis: Si percontassem, malum me hoc praeter isset. Naeuius belli Punici lib. 2 Blande, et docte percontat, Aeneas quo pacto Troiam vrbem liquerit. V. Cunctor. Percontatio per O, Verrius a Conto nautico: Per V, quod is, qui curiose quid interrogat, per cuncta visit, Festus. V. Contor, Cunctor.

PERDICCAS Macedo duob. CC. Perdicas vnico saepius Diodori Siculi l. 18. saepius in Curtio: neutrubi recte. Rectius duobus in varijs Plutarchi locis.

PERDITE. Item Perditim. Afranius in Vopisco:

Quia scit me illam amare perditim.

PEREGRE ritu, atque iure. [gap: Greek word(s)] Peregri per I, Plautus Persa, Naeuius Tarentilla. Et volunt lib. 2. Institutionum tit. 14. legi: Si fratris filios peregri natos. Iidem volunt, Sum peregri, et Vado peregre ex Sosipatro, quo super memotiola vacillat mea: apud quem tamen reperio Peregre venit. V. Here. Scribunt etiam in Prudentij Caesaraugustanis:

Nonne, Vincenti, peregri necandus.

VERENNIS per N ex antiquis Libris, Lapidibusque Manutius. Recte: si aquae per annum mananti datur. Perennitas apud Curtium similiter. Peremne vero dicitur auspicari, qui amnem, aut aquam, quae ex sacro oritur, auspicato transit, ita Festus.

PERENNO similiter per E in secunda sede, castigatius est, qua Peranno. Ouid. 3. de Arte:

Defuit ars vobis: arte perennat amor.

Idem lib. 1. Fastorum. Solinus cap. 65. Sidonius:

Vtra acui nostri terminos perennantem.

Idem l. 4. epist. 1. Cuius intemeratae partes perennabuntur. Columellae lib. 1. de RR. cap. 1. lib. 2. c. 9. nunc perp A, nunc per F. Par inconstantia in Vitellio, et Vespasiano Suetonij. Verum Eutyches admirator Prisciani, et discipulus Peranno per A praefert in [gap: Greek word(s)] Codicib. Antiquitati, cui suetum verba impermutata praeposituris adnectere, cognatum id magis.



page 238, image: s238

PERGVLA. Quintilianus lib. 1. c. 5. Tincam Placentinum memorat ab Hortensio reprehensum scripta Precula, immutato G, et transmutato E.

PERIQVVLVM, et FERQVVLVM, quae nomina contenta esse C litera existimo tam hercule, quam illa vitiose et dicere, et scribere. Iudicium hoc Longi est.

PERISTYLIVM forma diminutionis paulo tritius est. At Graecos secutus Ausonius scripsit sillaba minus Peristyla recte:

Cunctaque marmoreis ornata peristyla signis.

Varronis item lib. 7. Atrium

PERIVRO. V. Peiurus.

PERLEGO sequi vix ausim, vix culpare: Pellego gemino LL recte scribi magnis Auctoribus mihi indubitatum. Scaurus in Orthographia: Pellego, vt omnes antiqui dixerunt, non Perlegere. Vnde et apud Virgilium legendum Pellegerent oculis. Tamen Scauri nullus adhuc, quod sciam, sententiam est secutus, inquit Pierius in lib. 6. Aeneidos. Secutusest Politianus Pierio coaeuus, cuius scriptio sales l. Scaligeri pertulit. R in L, Intelligo, Pellicio, hoc antem Vsu, non lege factum est, inquit Scaliger. Nam Interluo, et Perlitus, Superlatiunm controuertit nemo. At Politianus cum mauult Pellego, videbatur in hoc, vt in caeteris, sibi non posse esse princeps literarum, nisi solus esset, inquit Scaliger l. 1. de Causis LL. c. 34. addito. Sed aliunde poterat diuinum ingenium sibi parere gloriam, quam deformatione Latinae puritatis. Ea si deformatio est, Latium deformarunt V. Viri, a equibus Latium decus, ac venustatem accepit, Scaurus, Priscianus, Quintilianus. Vel. Longus, Erasmus. Testimonium Prisciani l. 2. In compositis tamen quibusdam inuenio R in L conuerti, vt Intelligo, et Pellicio pro Interlego, et Pellicio, Pellego pro Perlego, Pelluceo pro Perluceo. Plautus Asinaria:

Inter me, et amicam, et lenam leget pellege.

Quintiliani lib. 11. c. 3. Vitatur etiam duriorum inter se congressus: vnde Pellexit, et Collegit, et quae alio loco dicta sunt. Alio loco Pellego, Accedit Vel. Longus, qui per praepositionem omnibus integram praeponi dicit, nisi cum incidit in L literam: tunc enim, ait, elegantioris sermonis viri geminare malunt, quam R literam exprimere; Hinc Pellabor malunt dicere, quam Perlabor. Item Pellax: neque vnquam aliter apud Lucillium legi affirmat, quam Pellicere. Addatur Erasmus, qui labdacismum delicijs, non naturae tribuit in Pellucido, Pellicio, Pellego. At viri tanti refragatorem habent I. Scaligerum. Pierius quoque loco supero nullum antiquum Codicem sibi dicit inuentum, in quo non sit Perlegrent praepositione incolumi. Praeterea si Analogiae vires explorus, Perlecebrae Plauti sunt sarta tecta praepositura. Ciceronis Perlitus, Velij Longi Perlno: omnium Perleuis, Perlaetus, Perlepidus, Perliberalis, Perlongus, Perlubens, Perluctuosus, et posita Scaligero. Eapropter Perelego, et Perluceo cur propudiosa iudicemus? Cur non eadem norma scribantur? Quprsum blaese, fracte, molliter, muliebriter loqui? Neque sic scribentibus hilum officit Pelluuium: est enim a pedibus lanandis, vt Malluuium a Manibus neque R in L versio interuenit, Quibus animaduersis vix culpare ausim Perlego, se sequi ausim ore masculo, calamo rudi.

PERMANASCO per A in sede tertia niti diusculum, praeut Permanesco per E.

PERMVLSVS Tullio, Liuio, Caesari: Permulctus Sallustio lib. 4. Gell. l. 1. c. 11. Permulcti sonis mitioribus. Idem lib. 3. cap. 11.

PERNVCIES per Vbarbarismum clamat Donatus Editione 2. Haut mihi intolerabile, sit licet minoris aeui Pernicies. Cur non aeque hoc varium, ac Optumus, Optimus, aliaque? Et vero scriptum Plauto: Pernucies adolescentum.

PERPARVM, et transmota praepositione scribi Parumper Festus enotat.

PERPERNA priore sillaba reposita, cognomen familiae Romanae, Lapides Capitolini, Manutius, Andr Brabantus, Varro lib. 7. de LL. Perperna, et Alphena, Elias Vinetus in 2. Annaci Senecae. Romae in S. Pauli:

DIS. MANIBVS SEX. PERPERNA. ARGYRVS ET. PERPERNIA. OMPHALE

Item e Panuinio: C. CLAVDIO M. PERPERNA. COSS

Inscription es aliae. At Ciuilium lib. 1. apud Appianum [gap: Greek word(s)] inuenias edente Carolo Stephano, apud Plutarchum in Sertorio saepius. Olim Perperna, Siserna, post appellati Perpenna, Sisenna. Perperna autem ex Perperno nata proprie foeminini sexus est. I ad Varronem supra, et Vrsinum in eam, quae pro Roscio dicta. Simili modo Perpernius. Neapoli vetus Inscriptio apud Adrianum Guilielmum:



page 239, image: s239

D. M M. PERPERNIVS ZMARAGDVS MARTIALI. MAGISTRO. SVO. STRVCTORI. B. M.

PERPOL congressu sillabarum perperam nonnulli scripsere apud Plautum, et Terentium. In Hecyra: Perpol quam paucos reperias meretricib. fideles euenire amicos. In Casina: Perpol saepe peccas. Tmesin namque Donatus agnoscit pro Perpaucos, et Persaepe. Alij Per Pollucem interpretantur.

PERRAEBOSquoque idem facturos, Liuij lib. 42. Hesychius: [gap: Greek word(s)]

PERSIBVS, APERITE. Varro lib. 6. de LL. Ant. Augustin. rescribit Persicus. Rectius: Persibe, perite. Aut, Persibus, peritus. Festus: Sibus, callidus, vel acutus. De Persico omnia alia apud Columellam lib. 12. tit. 7.

PERSISCIEQVI apud Vegetium quam rectissime scribuntur. Sic [gap: Greek word(s)] Dacisci pro Dacis, vnde Dacisciani exercitus. Sic apud eundem Vegetium lib. 3. Hunnisci equi, et Phrygisci Proelijs Circensibus, vel ad bellum Hunniscorum longe prima docetur vtilitas. Item: Tertio loco Phrygiscos non minus velocitate, quam continuatione cursus inuictos. Perperam igitur mutant in Persicos detrito figmate de medio.

PERSONVIT vsitatissimum: A interiecto [gap: Greek word(s)] scripsit Apuleius lib. 5. de AA. Aciem direxit et classicum personauit.

PERTINGO tertia vocali mediam insidente sillabam. Apud Apicium lib. 6. cap. 9. vocali principe: Suo sibi iure pertangis: si modo manus eius est.

PERTISVM pro Pertaesum Scipio scripsit, dixit; in quem Trochaicos vibrat hoc nomine Lucillius:

Quo facetior videare, et scire plus quam caeteri,
Pertisum hominem, non pertaesum dicere fortunam.

Certe per I scriptum veterib. Festo credo: repudiatum Consuetudine Cicero testatur contra Analogiam: nam vt Insipientem, Iniquum, Tricipitem, Concisum: sic Pertisum scriptum oportuit: aliter Consuetudo imperauit, quam sequitur Cicero in Oratore, et nos.

PERVICAX. Etiam scripsit in Armorum iudicio Peruicus, Accius:

Sed peruico Aiax animo, atque inorabili.

PERVIVS: PERVIDVS nequaquam in eo Silij lib. 5.

--- Tellus sparsis non peruia telis.

Audaciter Barthius substituit Peruida. Verum et de Alpibus scribit Silius. Peruia saxa, cum tota essent cana niue obruta, nec videri quita: cur non et illic eadem correctione gloriatur?

PERVOLGO cum O Pacuuio apud Varronem l. de LL. 6. et Lucretio saepicule. Pernolgatum in Plauti Pseudolo. Peruulgo, et Vulgus Vsu tritiora.

PESTIS, PESESTAS, PESETIS. Festus: Pesestas dicebatur pestilentia. Alij rescribunt Pestitus. Mollius Pesetis: est enim [gap: Greek word(s)] et interlisa vocali Pestis. At cur Pesestas non recipiatur, cum scribatur in Arnobij sexto Pituitate ex Pituitas: Vt olim fessi canes linguam ore de patulo pituitate, proijciens, Catoni Plebitas, Popularitas Statio, Tacito, Sidonio, Plinio vtrique, Labeoni Malitas?

PESTILENS, PESTILIS, PESTIMVS. Iustin. lib. 19. Pestilentis sideris vi exercitum amisit. Amob. lib. 6. Pestilis. Arnob. lib. 1. Possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilib. Pestimus, [gap: Greek word(s)] Glossae Philoxeni.

PESIMVNTA per M in lib. 5. Var. de LL, Scaliger: alijs tribuit Pesinunta per N, vtrobique sigmare vnico. Sic vnico in Epitoma Liuij lib. 29. Pesinunte. At Pessinuntem duplicato sibilo, et Latinorum finalitate rectius scribes ex speculo Librorum fere omnium.

PESSVMDARE vniter, ac per M in media statione videtur rectius. Ita Prudentij in Romano nuper edidere. Altaris aram funditus pessumdare. Similia Circumducere, Cicumcirca. Alij per N, vt Circundo, quod et ipsum ambiguum est.

PESVM [gap: Greek word(s)] Lexic. Graecol. Pisum per I vsitatius.

PETALIVM, foliatum L persolo. Origo: [gap: Greek word(s)]

PETEREDIVM a petendis hereditatibus absq. Aspero scribi iubet Adamantius.



page 240, image: s240

PETILIA per I in secunda parte cui non receptum? Cur non per E? Graeci constantissime [gap: Greek word(s)] Sic volet Vsus, et veterum Latij accolarum mos ab Aeolib. acceptus. Videsis Nigritae, [gap: Greek word(s)]

PETILLIVS LL geminata, familia Romana, Lapides Capitolini, et Nummi duo argentei Andreae Lauretani, aliusque Rinaldi Odonij sic inscripti:

L. PETILLIVS. CAPITOLINVS

Epitoma Liuiana Petillij, Petillio. Iuuenatij in antiqua Inscriptione L vnicum visitur.

PETIVS an T geminet consultis veterib. Inscriptionibus, in ambiguo est.

PETESSO per E hodie legitur Lucretij lib. 5. Ciceronis lib. 2. de Cons. et 2. Tuscul. Verum orta eiusdem modi ex tertia verborum classe rectius per I. Vultid Competentia: Incipisso in Captiuis. Festus interpretatur frequenter petere, cui scribitur Petissant.

PETORITA vnico R vulgo recte scribunt. Horatius licet l. 1. Sat. 6. geminauerit:

--- Dicenda petorrita: nunc mihi curto
Ire licet mulo ---

PETVLVS quaedam Tullij Exemplaria: castigatius alia diphthongo principe Paetulus a Paetus Graecis [gap: Greek word(s)]

PEVCETIOSQVE SINVS, MESSAPIAQVE ARVA RELIQVIT. Metam. Ouid. l. 14. Peucetij qui sint, non sinit nos ignorare Strabo lib. 6. [gap: Greek word(s)] Non Liberalis Metamorphos. 21. Ciofanus varijs in Libris variam scriptionem inuenit Puteiolos, Plauceios, Pleurinos, Pleuros, Pleunios, prae omnib. veriorem putat scriptionem Paucesios: improbo scribi per sigma.

PEVCINI Trebellio: Ethnicographo: [gap: Greek word(s)] Peuceni. Vereri Codici, Peuci Zosimo [gap: Greek word(s)]

PHAETON bisillabum, pro Phaethon Maroni:

Cum te flagranti deiedum fulmine Phaethon.

Vellicat id Fabius l. 1. c. 3. Vere [gap: Greek word(s)]

PHALAE cum Ph, turres e ligno. Nec displicent, qui Falae scribunt. Edita quaeque [gap: Greek word(s)] opinor dicta, quasi [gap: Greek word(s)] talia namque magis incurrunt in oculos. Hinc corrigendus Hesychius: [gap: Greek word(s)] Scribo: [gap: Greek word(s)] Vide Falarica.

PHALANTVS Tarenti conditor, passim. Eustathio [gap: Greek word(s)] Iustino, si modo recte habet, Palantus.

PHALERAE, PHALANX, PHRYNE, PHRONIMVS, vtpote Graeca nomina per PH scibenda praecipit Fl. Caper in Orthographia. Origo sic depostulat, cui est A in ventre [gap: Greek word(s)] Veteres Giossae.

PHALISCI. De hoc sentio, quod de Phalis. Vide Falici.

PHARMACVSA vnico S, recte: Pharmacussa repetita litera serpentina non propudiosa vox: etsi id scriptionis librariorum imperitiae tribuat Casaubonus in Iulium suetonij. Succurrit Competentia apud Stephanum: [gap: Greek word(s)] Figuratio: Pharmacussa.

PHASELVSS iste, quem videtis hospites, Catullus. Alij Faselus cum F. Lacerda in 4. Georg. geminat vdam Phasellus Saxasecutus. Lexicum Graccolatinum Antiquum. [gap: Greek word(s)] Faselus. Ibidem: Phasilus per I in media voce. Liquida duplicata minime placet: Vsusenim, et Librorum omnium consensus Saxis mihi potior.

PHERECYDES cum E in secunda sede, Y Graiorum in tertia inculpate. Sic Graccia, sic Latium. Codices MSS. peccant scripto Ferecides, Feretides, Pherecides, Phaerecides.

PHILAENI per Ae, non Oe. Strabo l. 3. et 17. Scylax Caryandenus, Mela lib. 1. c. 7. Solin. c. 40. docet ex Etymo: Philaenis fratribus a laudis cupidine Graium vocamen datum: quippe

Vicit amor patriae, laudumque immensa cupido,

viui vt obruerentur humo. Silius lib. 15.

Qua celebre inuicti nomen posuere Philaeni.

Sallust. in Iugurthino: Philaenis fratribus aras consecrauere. Polybij lib. 10 per [gap: Greek word(s)] Non omnino praue. Dores enim [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] scribunt: vnde et Miseno nomen factum quis ariolatur ab Odio laudis.

PHILARCHVSI Latij, Phylarchus Graiorum. Significati interest. Phylarchus est princeps tribulium, Philarchus principatus amans interpretari est Verrina 6.



page 241, image: s241

PHILIPPEI, nummorum genus Plauto saepicule. Poenulo:

Hic sunt numerati aurei trecenti nummi, qui vocantur Philippei.

Idem in Amphitruone, et Asinaria. Horatius [gap: Greek word(s)] exculit l. 2. Epist. ad Augustum:

Petulit acceptos regale numisma Philippos.

Nam qua confidentia Philippeos [gap: Greek word(s)] admiseris cunctis obnitentib. Codicibus? In Bacchidibus a Duza: Pater ducentos Philippos, saepiusque.

PHILIPPVS Graecis, Latinisq. At Latio antiquo neglecta Adspiratio in Nummis, et Marmoribus, quod Cicero, Fabius, veteresque Grammatici testantur: Q. PILIPPVb.

PHILOMELA cum L. Publicum fere peccatum est seribentium Philomenam, inquit Rhodiginus l. 25. c. 4. Id ergo peccatum Italis familiare.

PHILOSOPHVS de muliere scribi potest. Priscianus l. 5. [gap: Greek word(s)] hic, et haec philo sophus. Ouidij vetus in Ibyn interpres tria eiusmodi ponit viro, alteriq. sexui communia Dux, Tyrannus, Philosophus. De Tyranno apud Latinos, auctorem desidero.

PHILYRA Latio, Graecisque: Dioscoridi lib. 1. [gap: Greek word(s)]

PHINOPOLIS a Phineo conditore, Stephanus, et Mela. Eadem Phtinopolis Straboni, et Ptolemaeo. Ioculari opinor allusione: quia Phineum tabes, et pestis comita batur.

PHLEGYAS Y Pythagorae scriptum placet, praequam Phlegias in Marone, et Pausania: etsi I sit in pauculis Codicib.

PHOCENSES, PHOCAEENSES recte: sed differunt. A Phocide Helladis Phocenses: a Phocaea Ioniae Phocaeenses.

PHOEBVS, Graeca Consucrudo, Latina, Lapides, Macrobius. l. 1. Satur. c. 1. c. 17 [gap: Greek word(s)] appellatur, vt ait Cornificius, [gap: Greek word(s)] id est, quod vi fertur. Aura luce, quae Aeschylo [gap: Greek word(s)] ideo Macrobius addit, Aspecie, et nitore Phoebum, id est, [gap: Greek word(s)] dictum putaut. Ne ergo per Ae scripseris: etsi factitant nonnulli.

PHOLOE, an Pholi cribendum, accuratione opus apud Plin. l. 4. c. 6. Sie enim Pholenses inflectuntur, vt Solenses ex [gap: Greek word(s)] Soli, Soloe. Contra Pausanias in Arcadicis [gap: Greek word(s)] Aeneide quinta Pholoe tribus sillabis seruae vocabulum: Cressa genus Pholoe --- Sed istud alterum pluratiuum est.

PHORCVS recte: licet per F Forcus Pandectis Flor, inhaereat. Phorcys Valerij Flacci l. 3. vbi vetusto Codici est Phorcus, nec sat scit, quam recte Carrion.

PHRENITIS, non Phrenesis scribi fuit Hermolai opinio in l. 26. Plin. c. 8. Id prosecto rectius. Phrenesim tamen etiam cum Martiale scribimus l, 4. Declamas in febre Mathon: hanc esse phrenesim Si nescis, non es sanus amice Mathon. Quo in loco Phrenesim scriptum, dictumuc Cor. Cesso falso imponit, et temere Raderus. Celsus enim l. 3. c. 18. [gap: Greek word(s)] appellauit. Quid quod Notis posteriorib. Barbarus vbi Phrenesis cumq. est, a vitio esse pronunciet? Legimus nihilominus apud Samonicum Serenum: Ex vitio cerebri frenesis furiosa mouetur. Prudentium [gap: Greek word(s)]

Imo haec attoniti phrenesis manifesta cerebri.

Ibidem: Nodosa torquet quos podagra, et arthresis, pro Arthritide. V. Pleuritis.

PHORONEVS recte: Phoronaeus incorrecte. Sic Halicarnasseus [gap: Greek word(s)] non [gap: Greek word(s)] aduersus imperitorum enunciationem.

PHRYGES, olitn Fruges. Tullius in Oratore: Vi patefecerunt Fruges, non Phryges Ennij antiqui declarant Libri. Nec enim Graecam literam adhibebant: nunc autem etiam duas. et cum Phrygum, et cum Phrygibus dicendum esset, absurdu erat aut tantum barbaris casib. Graecam litera adhibere, aut recto casu solu Graece loqui: tame et Phryges, et Pyrrhum auriu causa dicimus.

PHRYXVS vbiubi, male, etiam apud D. August. l. 18. c. 13. de Ciuit. Recte per I Apollodori l. 1. saepius Scholia pusilla Homeri, Pindarus, Pausanias, caeteri. Nonnus Bassaricon lib. 10. [gap: Greek word(s)] Valerij Flacci editio a Carrione maculatur l. 7.

--- Tu prima malorum Causa mihi tu, Phryxe, gener ---

Ibidem: Phryxaeae pecudis. Crescitque macula; nam per E desolatum scriptum oportuit Phrixeae.

PHRYNO, omnes Historici, qui huius meminere. Phreno reiculum est, ac ridiculuin, esto, Codices MSS. septemdecim sic habeant Pontaci testimonio ad Eusebij Chronica.

PHYSICI. Auctores omnes, Libri omnes. Nescio de quo thesauro promiserint, qui pronuper Prudentium recuderunt, Phisicorum dogmata. Qua in editione neque probo Y eximi subiectis vocib. Stigio caput extulit alto, Compositam chldmidem, Victis cumulauit Amiclis. Assyriae Babilonis, Sibilla, Charibdi, Phrix, Aditis pro Adytis.

PIACVLVM, et sillaba deterius Piaclum. Prudentius in Romano:

Tu cur piaclum tam libenter lectitas?


page 242, image: s242

PICTAVI tribus sillabis forma pluratiua scribo cum Elia Vineto: non Pictanium cum Eguinario.

PIGNERIS a Pignus, et Pignoris, vnde Pignerati animi Liuio, non per O (vt patebit e Prisciano) Pignorati, quod in Exemplarib. meis. Nunc omnibus plerisque locis solum per E admittunt nouatores. Dixcre veteres Compes, Helus, Hemo, in quorum singulis politior manus O pro E suffixit: Combos, Holus, Homo. Prisciani oraculura est l. 6. p. 721. Pignus, pignoris, pignoris: vnde Pignero, pignerat. Idem in 7. Aen. Pigneris, et Pignoris: sed Pignero per E dumtaxat admittit. Vide Foenoris, Stercoratos, Oppignero. Agroetij, et Bedae in Orthographia distinctus est: Piguora rerum sunt: Piguera siliorum, et affectionum, qui suis expendendus momentis. Sic in Lexico Cyrillum inscripto: [gap: Greek word(s)] Facinerosus per E, tanquam a Facinere. Sic prisci Feneris, Facineris, Peneris, Temperis, quae aetas insecuta per quartam vocalem rescripsit. Reformant alij, an deformant? Manutius: Pignus, Pigneris dicebant veteres: Pignus, Pignoris posteriores Pignosa, Pignora eo modo quo Valesij, et Ansely, Festus.

--- PILAM QVA LVDIMV: PILVM QVO PINSO, TENVES I. PLVRA HAEC FECERI PEILA, QVAE IACIMVS: ADDES E, PEILA VT PLENIV FIAT.

Ista Lucillius: post confuso discrimine omnia ista per I.

PILEVM liquida desolata. Nugantur. quibus placitum est geminari, dicique quasi Pelleum. Cassidas militares vsitatas ex variarum ammantium pellib. non nescimus: aliud Cassida, Pileus aliud. Veteres Libros omnes Pileum praeportare, Valerio non acere dam. Est autem ex [gap: Greek word(s)] : vnde [gap: Greek word(s)] apud Pollucem l. 10. c. 13. Socci ex Cratino. Item [gap: Greek word(s)] l. 1. c. 10. Mitto caetera. Eustathius. [gap: Greek word(s)] Pileum, capitis gestamen.

PIMPLA, PIMPLEA. Strabonis lib. 10. [gap: Greek word(s)] Pimpleiam iisd. m de abus dedicauerunt. Similiter Nonnus l. 13. Bassar. [gap: Greek word(s)] suam Pimpleiam relinquens. Inde Festo: Pimpleides Musae per M, non Pipleides, non Pepteides: minime omnium Pectcides.

PINNA. V. Penna.

PINNOTERES absque H. Plin. l. 9. c. 42 Quem pinnoterem vocant, alij Pinnophylacem. Confirmat id Plutarchus in libro, Vtra animalium. Hesychius: [gap: Greek word(s)] Pinnoteres, Pinnophylax dictus. Pinna vero ostreigenus. Sic Athen. l. 3. Aristot. l. 5. hist. Anim. c. 15. vbi ad oram: [gap: Greek word(s)] quasi [gap: Greek word(s)] verum a [gap: Greek word(s)] non a [gap: Greek word(s)] Cicero 3. de Finib. Bon. et Mal. Qui quod eam custoait, Pinnoteres vocutur. Abeadem Origine Mater, seu [gap: Greek word(s)] quia Non seruat virginitatem. Sophocles Amphiarao productus ab Anstophanis Scholiaste in Vespas: [gap: Greek word(s)] Pinnoteres chori vaticini. Neq. probo voicam esse liquentem literam in Victoriana Cicerone editionel. 2. de Natura D. cuius obseruare est verba cum Hesychio quadantenus concinentia: Pinna vero, sic enim Graeci dicunt, duabus grandibus patula conchis cum parua squilla quasi societatem coit comparandi cibi. Theophrastus: [gap: Greek word(s)] Nota vnico N apud Etymolog. [gap: Greek word(s)] quod minus probandum.

PINSERE cum N vererib. tribuit Diomedes l. 1. seculo suo Pisere, ac Pisare per A pro eode. Idem ambigi dicit Pisat, an Pisit apud Persium sit legendum. Et Turnebus apud Varronem ex Enni, Cubitis pinsabat humum reperit in MSS. Pomponius: Cum interim neque molis molui, neq palatis pinsui.

PIRAEEVS [gap: Greek word(s)] Vltima e tribus conflata sit literis, an duabus pugnant. Nomina portus, et vrbis, secernunt irrito conatu. [gap: Greek word(s)] flexu vulgario, Attico [gap: Greek word(s)] Vnde in Eunucho: Coimus in Piraecum. Sic apud M. Tullium l. 7. ad Atticum: quam recte? Certe Donatus ad sc 4. Act. 3. Eunuchi, sic notat: In Piraeo pro in Piraeum. Plautus Bacchidib. Ibo in Piraeum, non Piraeeum. Sic in Mostellaria. Demost. pro Corona: [gap: Greek word(s)] Aristot. Polit. 5. [gap: Greek word(s)] minus [gap: Greek word(s)] Sic [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] Pausaniae Atticis. Sed et Stephano [gap: Greek word(s)] scribitur. In Piraecum consentiunt Tacitus, Plinius, Pausanias, Plutachus, Strabo. Alij Pireum Iustino tribuunt. Minus Piracea dixi propter auctorem Ciris, cui scriptum: Iamque adeo tutum longe Piracea cernit. Lib. 40. mei. Liuij scribitur: Athenas missae cum Piracum peruenissent. Nobilis est M. Tuilij locus l. ad Atticum 7. Venio ad Piraeea, in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus Piraeea scripserim, non Piraecum (sic enim omnes nostri locuti sunt) quam, quod In addiderim.

PIRENE fons ad Acrocorinthu Pausaniae in Corinchiacis [gap: Greek word(s)] Pyrene mons Hispaniam a Gallia dirimit Silio: hoc per Y, illud per I. In Aulularia: Interbibere sola, sivino scatat, Corinthiensem fontem Pirenen potest.

PISCICVLVS quatuor sillabis absoluitur. Pisculus etiam a Charisio agnoscitur vna sillaba minus.



page 243, image: s243

PISISTRATVS I simpio, omnis Antiquitas: Pysistratus vbiubi reperiatur, erratur. Plutarcho in Solone [gap: Greek word(s)] Nec plura opus.

PISTACIA. Dioscondi lib. 1. [gap: Greek word(s)] Nicandro Colophonio Psittacia, Posidonio Listacia si modo recte habet: alij Phistacia. Compone cum his obseruationem Hofmani lib. 3. cap. 23. Nicandrus Theriacis:

[gap: Greek word(s)] .
Pistacia amydali similia ramis.

PITTACIA gemino T, alia omnia. Tabulae sunt e fusili pice ad exarandum constata. Vide Laertium in Cratete, ac Eustathium.

PITVITA [gap: Greek word(s)] videtur Persio scriptum Satyra 2.

Somnia pituita qui purgatissima mittunt.

Catulus quatuor sillabis: Muccusque, et mala pituita nasi.

PITISSARE in Terentij [gap: Greek word(s)] I Latiari, absque adspiratione. Neque enim est a [gap: Greek word(s)] etsi hoc vini est receptaculum: verum [gap: Greek word(s)] vnde [gap: Greek word(s)] dixit Aristoteles l. 4. c. 3. de Animal. aquam marinam ex spuere. Sic qui vinum expendunt, gustant, sorbent, ex spuunt, resorbent, pitissant. Y Graecanici cornu alterum extorsit Herculea robustaq. Consuetudo, vt in alijs compluribus.

PITPIT pro Quidquid Osci scripsere, Festus.

PLAETORIVS cum Ae, familia Romana, Libri, Lapides, Manutius, Vrsinus, Numisnata, quibus abundabat, secutus.

PLANCAE cum N, Festus. Origo forte [gap: Greek word(s)] V. Palangas.

PLANCIANVS cum C deductum a Plancia gente. Nummus argenteus Andr. Lauretani, alijque.

PLAVTIVS cum T, familia Romana, Libri, Lapides Capitolini, et alij, Nummi duo Andr. Lauretani, alijsque Matth. Forerij: Haut mirum Plautum dicimus, non Plaucum per C. Sic enim ex eo enascitur, vt ex Albo Albius, ex Laeno Laeuius, ex Sexto Sextius. Vide Notas ad Nonium. p. 183. Quem Plautium Liuius, Diodotus Plotium nominat variantia cognitissima.

PLEBlSCITVM. Dilata voce Plebis scitum etiam recte. Tabula in Basilica Lateranensi:

ROGATIONEVE. PLEBISVE. SCITO

Qua ex indicina reposcas duplex SS Plebisscitum. Verum in optimis Liuij, Gellij que lib. 15. c. 27. Libris S vnicum lego, quasi quod Plebi, seu a Plebe scitum. Varie Pandectis esse Florentinis Taurellio credo, hoc est, modo nexim, modo solute. Nexim Plautus Pseudolo: Estne scitus? Plebiscitum non acque scitum.

PLEIAS PLEIAS duabus tribusue sillabis Ionum more. Fastor. 4.

Pleiades incipient humeros releuare paternos. In tertie: Pleiadum numero fila dedisse lyrae. Georg. 1. Pleiadas, Hyadas --- Homer. Iliad. 6 [gap: Greek word(s)]

Bassaric[?]n lib. 1. [gap: Greek word(s)]

PLERVS, PLERIO. non Plaerus, neque Plaerique Mani festaria est Origo a [gap: Greek word(s)] Paenuius apud Priseian. l. 5. Periere Danai: plera pars pessundata est.

Passeratij nota: Plerique, Plaerique Nam venit a Plures E pro V, et E pro Ae.

PLEVRITICIS, non Pleureticis scribendum recte monitum Hermolao in l. 26. Plin. c. 8. Cor. Celsus lib. 4. c. 6. Oriturque acutus morbus, qui Pleuriticus a Graecis nominatur. Quibus consignatis incidi nouuellae Prudentij editioni, vbi in Romano:

Mucrone quanto dira pulsat Pleuresis.

Ex quo ductum Pleureticus exsibiletur iniuria. Neque merito damnat officinarum Pleuresim Pleuritis rectius scribitur. Itaque Alexander Trallianus. Aetius, medici alij. Vide Phrenesis.

PLICA, PLICATILIS per I prima contra Originem a [gap: Greek word(s)]

PLOSTRVM Vespasianus adamauit: Florus Plaustrum. Ex ambiguis est, vtilla: Pautus, Plotus: Claudius. Clodius: Maurus, Morus: Loreola pro Laureola in M, Tullij Libris vetustiorib. Victorio veneratis, et Pandectis Florentinis. Vide Clostrum.

PLVRA, PLVRIA bifariam: Capito quamuis in epistolis Pluria scribi velit altero abrogato, et alius quidam apud Gellium l. 5. c. 21. Plura praescribat, Pluria repudiet. Ex eo Plurima, et Antiquo in Latio Plisima, Festus.

PLVSQVAM, et sectim. Martialis l. 4. Epigr. 44.

Haec inga quam Nusae colles, plus Bacchus amauit.

PLVSSATIS nexim scribitur apud Donatum edente ex MSS. R. Stephano.

PLVTO recte: licet Graeci [gap: Greek word(s)] Inscriptio Camerini:



page 244, image: s244

INFERNO. PLOTONI. PROSERPINAE TRICIPITIQ. CERBERO

Etsi vero desit Vsus. ratio subest a Dorismo petita, [gap: Greek word(s)]

PLVVI scribiti in praeterito Priscian. lib. 10. Liuium volunt in 2. et 21. scripsisse Lapidib. plunisse. Lib. 23. Sanguine pluuit. Lipsius cap. 10. de Pronunciatlone e Varrone conatur adserere Plouit, Lauit in praeterito. Orbita trita placet.

POCVLVM, POCLVM. Marius Victorinus ex vetere quo: Damihi poclo Veneris mista Thyoni gratia, quod de roseo labello. Lucret. l. 8. Quum poclo bibo eodem, amplector, latra labellis Fingens compono, hoc est, quum [gap: Greek word(s)] S. Orientius ad Auscium Episcopum:

--- Ad pocla vocari.

Prudentius in Romano. Sic Arnobius. Sic Fiblae Inscriptio vetus, et Fiblatoria apud Vopiscum, [gap: Greek word(s)] Suidae, [gap: Greek word(s)] Constantino. Vigiliae [gap: Greek word(s)] Graecis [gap: Greek word(s)] Nauclae pro Nauculne, aut Nauiculae apud Tertullianum. Arcla in vett. Glossis est Arcula. Cyrilli Lexicon: [gap: Greek word(s)] Puculum, Calix, cum V sillaba primore. Sic Aen. 6. Gubernaclum: paria apud Lucretium.

POEEESSA quatuor omnino sillabis rescribendum in Plinio l. 4. c. 12. contra fidem Librorum. [gap: Greek word(s)] Homerus in Catalogo, Strabo, Stephanus.

POENA, [gap: Greek word(s)] per Oe, non Ae. Nefas indubitare. Poesnas cripsere Antiqui, vt Casmeuas, Coesnas, Casmillas, Festus.

POENICVS scripsit Antiquitas. In Duillij rostrata: CLASES POENICAS. In Romanorum triumphis:

NAVALEM. DE. SICVL. ET. CLASSE. POENICA. EGIT

Festo item Poenica panimenta sunt ex lapide Numidico. Recentioribus visa diphthongus exstinguenda, aut mutanda V nuda, vt ex Poenio Punio factum, ex Moenio Munio. Vide Scaligerum l. 1. de Causis LL. c. 27. receptumque scribendi moribus Punicus. Festi tragmentum: Punici dicuntur, non Poenici. Ita correxit Anton. Augustinus, cum praefuisset Non Poeni. Idem alibi: Punici dicuntur, non Poenici: quamuis, vt ait Verrius, a Phoenicibus oriantur, et Punitum bellum, non Poenicum. Quare ineptiunt Modius, et Carrion in Silio reponentes Poenicus. At Ful. Vrsinus in 4. Tullij de Finib. E Poenicia puto legendum, inquit, vt seruetur antiqua scribendi ratio, qua bellum Poenicium in aenea tablla incisum est. V. Punicus.

POETELIVS cum Oe, Lapides Capitolini, atque alij.

POLENTA vnico L. Otigo: [gap: Greek word(s)] Persij Auctoritas:

--- Grandi pasta polenta.

POLET, pro Pollet Antiqui Latij est: quia nondum geminabant antiqui consonantes, Festus.

POLITES per lota. Romanus Virgilij Codex in quinto Polutes per V detestabiliter. Profectum id ab eorum opinamento, qui voces Graecas quasuis, praepropere censent Y Graio integrandas. Nonnemo Atticis id adscribit: sed Attici isti ab orbe Graeciae exulant.

POLLA. Vide Paulus.

POLLIO gemino LL, cognomen Asiniae gentis, Lapides Capitolini, alij. Nonnulli tamen Lapides L disiuncto, Polio. Xiphilinus in Augusto [gap: Greek word(s)]

POLLVCES, non Pollux in Latineis literois vetoribus, inquit Varro. In recentioribus literis Pollux. Sic olim Duces, Nuces pro Dux, Nux. Luce, Leces, Lux, Macrobio indicante. V. Tractatum de Variantia.

POLYDAMANTEISiuuenis Pedianus in armis Silij lib. 12. perquam recte scriptum. Apud Persura qui Pulydamas scripturiunt, non aduertere Graecitatem: [gap: Greek word(s)] communiter, [gap: Greek word(s)] Iones, [gap: Greek word(s)] Aeoles, ex quo Polydamas prima tenta.

POLYMNIA, quam Polyhymnia rectius. Orpheus:

[gap: Greek word(s)] .
Terpsichore, ac Erato, Polymniaque, Ouranieque,

Eundem versum legas apud Hesiodum, et Phornutum. Nonnus Bassar. lib. 5.

[gap: Greek word(s)] .
Es palmas agitabat Polymnia choreae altrix.

Apollodor. lib. 1. [gap: Greek word(s)] Lib. 1. Epigram.

[gap: Greek word(s)] :
Omnibus canticis concentum Polymnia conciliat.

Plutarch. Sympos. lib. 9. probl. 13. [gap: Greek word(s)] Polymnia historiam curat: est enim multorum memoria. Lucianus [gap: Greek word(s)] biuocali [gap: Greek word(s)] qua Ionismo


page 245, image: s245

soluta Polymneia videtur Ouidius scripsisse Fastor. 5.

Dissensere deae, quarum Polymneia coepit.

Eadem scriptura Horatio reddenda:

Euterpe cohibet, nec Polymneia.

Vbitamen Libri consulti Polyhymnia. In Ciri:

Nam verum fateamur: amat Polymneia verum

Est et Liber Herodoti septimus [gap: Greek word(s)] Alij non a Multa memoria: sed a Multo hymno: vnde scribendum ariolantur [gap: Greek word(s)] Polyhymnia. Diodorus Siculus lib. 4. [gap: Greek word(s)] Polymniam, quod multis hymnis, seu laudibus clarat, quos poematis ad immortalitatis gloriam enehit. Eodem fertur Etymologus in [gap: Greek word(s)] : Excipitur Polymnia, quasi Polyymnia, reiectio Y. Cum ergo reiectum sit alterum Y, frustra scribunt Polyhymnia. Frustra torquentur productione primae: cum Doribus prima scribatur [gap: Greek word(s)] vnde Polypus, Polydamas hanc extendunt sillabam. Et Fastorum 5. scribi potest absque intertrimento carminis: Finierat vocem Polymnia: dicta probarunt.

Frustra H intermiscent.

POLYORCETES in quibusdam Eusebij locis. praue, praue. Deprauarunt et librarij Pontaci notam pag. 450. Certissimum enim est ab vrbium, seu [gap: Greek word(s)] obsidio, et expugnatione sic Demetrium cognominatum. Inde Poliorcetica Daimachi libris 35. comprehen sapud Stephanum de Vrbibus. Plutarchus in Demetrio: [gap: Greek word(s)]

POLYPERCHON absque S quam recte apud Curtium scribatur, nondum video. Polysperchontem omnes Graeci dicunt, nisi vbi aliter infulsit librariorum temeritas. Mecum Acidalius polyistor in lib. 4. Curtij, et Diodorus. Altera scriptio a Modio, quem tueri est ex Arriano. Cum S et Polyaenus lib. 4.

POLYXENA, --- Scissaqae Polyxena palla.

Fabius Pulixena l. 1. c. 4. Quid O, atque V permutatae innicem, vt Hecoba et Notrix, Culchides, et Pulyxena scriberentur?

POMOERIVM, AN POMERIVM? POMOERIVM cum Oe dipthongo. Ita Festus in fragmento Farnesiano, Gellius l. 13. c. 14. Liuius l. 1. Varrol. 4 de LL. Manut. in epist. 33. l. 13. ad Atticum. Veteres enim constat Moeros pro Muris dixisse. Pomoerium pone muros interpretatur Gellius. et Priscianus in tertiam Aeneidem scribit Pomoerium quasi Postmurium. Atqui vocabulum hoc vt olim natum, sic amplexa est aetas serior. At diphthongum abolet Manutius in Orthographiae ratione Libros, et Lapides secutu, Vinetus eodem inclinat marmorum momentis. Romac in marmoreo cippo: POMERIVM vocali pura, non Pomoerium. neque Pomaerium, inquit. Sic hodie in Plutarcho edunt: [gap: Greek word(s)] Linea murum de finiunt, et vocatur concisa voce Pomerium, velut post murum. Suidas: [gap: Greek word(s)] Pomerium, muri delineatio.

POMPEIIVS, TARPEIIVS per duo II scribenda sunt, et propter sonum (plenius enim sonant) et propter metra: mumquam enim longa fiet sillaba, nisi per II geminum scribatur. Haec est Caesellij opinio, quam si sequeris scribes Pompeiij, Tarpeiij tribus I. Vs enim sillaba vanescit in I. Et vero hoc ipse Caesellius praecipit, addito: Quae tamen omnimodis modernus Vsus excludit, et nos. V. Aiio, Maiia.

PONTEM, AN POTEM? POS sine N Varro scriptum reliquit. Videtur etiam Pos potius pontem significare, quam potentem. Vide Lipsium lib. 3. Var. c. 19. At veteres Pontem scripsere. [gap: Greek word(s)] Plutarch. Pontem enim Latini vocant, quam Graeci [gap: Greek word(s)]

PONTINVS CAMPVS Silio Italico, Pontina palus Lucano lib. 1. et Iuuenali, Pontina tribus, Festo, et Plin. 1. 26. c. 4. liquida N priman absoluente sillabam, non M, non interiuncto P, si a Pontia vrbe denominantur, quod Festo credi fas est. Pontina tribus a Pontia vrbe dicta, inquit Festus, a qua et Palus quoque Pontina appellata est iuxta Terracinam. Quod si dicuntur a Pometia, aliud sciptionis genus sequamur. Nam ab ea Pometinas manubias Liuij lib. 1. habemus, et [gap: Greek word(s)] Strabonis l. 5. quos alterius immissu liquidae Dionysius vocat [gap: Greek word(s)] , Pomentinos. Quare in eo Lucani l. 4. Et qua Pomptinas via dinidit vda paludes, obseruatum est in Exemplari, quod est in collegio S. Iacobi apud Leodicos, scriptum per M, et P, vti vides. Lipsius item l. 2. Epist. 16. Agrum Pomptinum legit in MS. Agellio. Sic Pomptina tribus apud Liuium l. 7. inq. eius Epitoma, apud Plinium ita legunt alij. Dio l. 45. varius est. Neque literam P sociari M in media voce paganicum semper est, vt in Dampno et Solempnis: verum ex Donysij [gap: Greek word(s)] transscribi possunt [gap: Greek word(s)]


page 246, image: s246

concisa primulum voce, tum interiunctione P, vtapud Graecos [gap: Greek word(s)]

POPEDIVS Velleio, Liuioque lib. 76. Diodoro Siculo lib. 32. [gap: Greek word(s)] Pompaedius. Straboni in [gap: Greek word(s)] Pompodius, Appiano lib. 1. [gap: Greek word(s)] Pompadius.

POPILLIVS LL geminis, Lapides Capitolini, alij.

POPLICOLA, PVBLICOLA, POPLICVLA, PVBLICVLA, BOBLICOLA. Poplicolam quasi Populicolam a populi cultu dici, notum. ex vetere memoria. Sic Dionysij lib. 5. [gap: Greek word(s)] habes. Sic et Plebicola. Turnebo nihilominus lib. 30: Aduers. c. 28. Publicolam lenius, concinniusque visum est: vti pro Populicum scribitur Publicum. Ita Silij lib. 2.

Publicola ingentis Volesi Spartana propago.

Sed anne potius hoc nomen a Publico, quam a Populo compositum est? Non [gap: Greek word(s)] dici Poplicolam a Populo indicant illa Valerij Maximi lib. 4. cap. L Qui populi maiestatem venerando Poplicolae nomen adsecutus est? At hic in vulgarijs Libris, etiam chirographis est Publicola, sicut Inscriptionum pag. 363. Verum pag. 6. et 5. PVBLICVLA. Romae rursus in Sacrauia:

P. VALESIVS. VOLESI. F. POPLICVLA

Suidas: [gap: Greek word(s)] Poplicola apud Romanos viri proprium, quemadmodum veteribus scriptum teste Ter. Scauro. Sed olim etiam Boblicola. Publicola per V in prima, recentiorum est Auctorum error, inquit Pighius lib. 2. Non opinor. V. Byrrhia.

POPOSCI vtique cum vocali tertia, rectissime. Valerius licet Antias lib. Annal. 45. scriptum reliquerit: Comitijs diem a Q. Martio Praetore peposcit, prima per E finita. V. Memordi.

POPPAEVS gemino PP, et cum Ae diphthongo, Libri, Lapides Capitolini, alij. Onuphrius lib. de Antiquis Nominibus propendet in scriptionem quatuor sillabarum Poppaeius ex. Analogia Romanorum nominum gentiliciorum.

POPVLONIVM. Ita geographi omnes, inquit Pintianus, et Plinij scriptum exemplar Toletanum, ac Salmanticense, et vulgaris hodie nominatio. Solus Virgilius puto licentia Poetica Populonia. Nam Pomponio idem semper iuscum Plinio.

POPVLVS, POPLVS: vnde Poplicola. Sic Poculum, Poclum: Seculum, Seclum: Speculum, Speclum. Plautus Amphitruone:

Dedant se in ditionem, et arbitratum
Thebano poplo ---

PORCIVS cum C, familia Romana a Porco, vt Ouius, Asinius, Gallius ab animantibus cognominibus. Ita Libri, Lapides Capitolini, alij. Nummi Ant. Augustini, et Fr. Molinij:

M. PORCIVS. LAECA.

Sic Aemilius, Plutarchus, Fasti. Firmatur auctoritate Varronis lib. 2. de RR. scribentis multa haberi nomina hominum a pecoribus vt a verre Porcius. MSS. quidam cum T Portius. inquinate, sicut etiam in Apostolorum Actis, esse debuit, animaduertente Bartolomaeo Lintrensi, Porcius, non Portius.

PORRICIO verbum sacrorum gentilium suit, binis RR. Macrobius lib. 3. cap. 2. Alij veteres iuxta, nouique scriptores iusso valere Praijcio in ea re. Vide Festum. Maro in V.

--- Extaque salsos Porriciam in fluctus ---

Quoloco omnibus Antiquis Exemplaribus vnico I esse Proiciam testatur Pierius.

PORSENA, PORSENNA. Vnico N nouissima Flori editio. Silius noster:

Cernitur effugiens ardentem Porsena dextram. In imagine scilicet clypei Muciani. Martialis lib. 1. consimiliter: Hanc spectare manum Porsena non potuit.

Plutarch. in Poplicola [gap: Greek word(s)] Maro in 8. literam geminauit. Claudianus quoq.

Et poenae multata genus Porsenna reducat.

German. Caesar: Miratur Porsenna virum ---

Sic integrius, vt Sisenna.

PORTISCVLVS admissio in medium sigmate. Ita Festus, a Scaligero, Nonius, Isidorus addicentibus Glossis: Portisculas, [gap: Greek word(s)] Ita Ennius. Quem primo legi Festum vetustioris editionis, praeferebat Porticulus absque S.

PORTVNVS vnico N saepius. Varie tamen scriptum reperias apud Ciceronem, Virgilium, Hyginum, Lactantium, Festum. Sic Neptunus. In quibusdam geminis NN Portunnus: in Festo, et alijs cum M Portumnus, vt Picumnus, et Pilumnus apud Seruium, Vortumnus Propertij lib. 4. In Varrone Vertranijcum M Portumnalia a Portumno, et Vortumnalia a Vortumno. Tullius l. de Nat. deorum: Portunus a portu, vt Neptunus a nando. Iuuat Tutuni, siue Tutani Competentia.



page 247, image: s247

Sub Spoletanae vrbis moenib. Lamina aerca: IANO. PORTVNO

POSCVLENTA, non Poculenta scribit Hermolaus Barbarus in lib. 32. Plin. cap. 2. exantiquis Festi codicibus, exque vetustissimo monumento, quod Ferenti ostenditur. Et placet.

POSIDIVS eunuchus Aurelio Victori, qui Suetonio Posides, alijs Posidas.

POSQVAMres Asiae eliso T scribi iubet Mar. Victorinus lib. 1. Sic Pomeridianus pro Postmeridianus. Cur hoc loco, quam alio potius? Deinde Posquam inusitatum est. V. Postmeridiem.

POSTEA QVAM secretis vocib. lib. 2. Institutionum de rerum Diuis. §. 5. Licet postea ratum non habuerit, quam illatus est mortuus. Sic amat Manutius. Non minus iunctim scribi potest Posteaquam, quam Postquam, quod retinendum vel inuito Victorino.

POSTFVTVRVS contigue scribitur meliorib. Sallustij Libris, et Gellij lib. 14. cap. 1. scribendum est. Solus omnium post memoriam hominum, supplicia in postfuturos composuit. Theocrit. Idyll. 12. --- [gap: Greek word(s)] .

Sic apud Horatium Oda 24. scribit lib. 7. Nouarum L. c. 30. Canterus:

--- Indomitam andeat Refraenare licentiam Clarus postgenitis ---

POSCENIVM, V. Proscenium. In vetere Onomastico: Pocoenium, [gap: Greek word(s)] , pro Post coenium.

POSTILENA probius, quam quod Lexicon Grecolatinum praefert: Postellena. Analogia prius fulcit: scribitur enim Antilena. Plautus in Casina:

Ita te aggerunda curuum aqua faciam probe,
Vt postilena possit ex te fieri.

POSTMERIDIEM copulate Fl. Sosipater. Vide Antemeridiem. Sed et Pomeridiem legas apud Quintilianum, et Tullium.

POSTMERIDIANVS 3. de Oratore contra mentem Oratoris in editione Victoriana: Inclinato iam in postmeridianum tempus die, vbi euolutis aliquot pagellis habes Pomeridianam sessionem. Ipse Tullus in Oratore: Pomeridianas quadrigas, quam postmeridianas libentius dixerim. D. tamen Augustinus epist. 174. ad Pascentium vocem integrat: Nisi postmeridianus timor antemeridianum placitum frangeret, alijsque in locis. Seneca lib. 3. qq. Natur. Postmeridianis horis accessimus, et Sueton. de IL. Gramm.

POSTERGANEVS, qui Fost terga videtur apud Arnobium; mollius vnico T, quam duobus.

POSTRIDIE, quasi Posteridie, vt olim Die quincti, sexti. Qui scripturiunt Posttridue neglecta Euphonia non placent. refelluntur V su.

POSTOMIS haut credo Lucillio scriptum, quod volunt. Nonius hinc a me emendatior: Prostomis (non Postomis) dicitur ferrum, quod ad cohibendum equorum tenaciam naribus, vel morsui imponitur, [gap: Greek word(s)] . Lucillius Satyr. l. 15.

Brostomides hinc ingentes de naribu pendent.

POSTVMVS praenomen Cominiorum, et Aebutiorum gentium: Postumius familiae nomen: vtrumque spiritu caret, vndeunde ad signes Originem. Vt Cis, Citimus: Intra, Intimus: Extra, Extimus: sic Post, Postumus teste Prisciano in 3. Aen. seu Postimus. Tempus postumum est. posterius Sidonio Apollinari Carmine 24.

Ne fors tempore postumo viator
Ignorans reuerentiam sepulcri.

Vnde Postumius, et Postimus, qua fictura Optimus, Maximus V pinguius olim admisere: Omnia absque H. IdeoTertulliano in Apologetico Postumare est Postremum esse: Caeteri quoque prophetae et si Moysi postumant. Lapis antiquus in aedib. Caesijs:

D. M Q VAL. Q. F. POSTIMIO Q. POSTlMIVS. POMVLVS FILIVS. ET. NEPOTES.

Verum, quod plerosque fallit, non patre dumtaxat demortuo, Postumi sunt, et dicuntur: sed etiam eo viuo nati. Aeneid. 6.

Siluius Albanum nomen tua Postuma proles,
Quem tibi longaeuo serum. Lauinia coniux
Educetsiluis regem ---


page 248, image: s248

Quae Caesellius ita apud Gellium lib. 2. cap. 16. interpretatur: Postuma proles, non enim signisicat, qui patre mortuo; sed qui postremo loco natus est. sicuti siluius, qui Aenea sene, tardo, seroque partu est editus. Vbi Longaeuo non patitur Gellius Apollinarem Sulpitium explicare Immortali, indigeti futuro, et longo, perpetuoque aeuo potituro. Neque enim dij longaeui appellantur, inquit: sed immortales. Fallitur. Coe! tes audiunt [gap: Greek word(s)] : Longaeui. Recta nihilominus procedit explicatio. Sic adspiratione negata scripsere Prilcianus, et Eutyches, Manutius secutus Pandectas Florentinas, Capitolij Saxa, Nummosque plurimos, Onuphrius, Theodorus Marcilius libello aduersus Ramiresium, Canterus Nouarum lect. lib. 2. cap. 10. qui reuisus, consultusque lectorem iuuerit. Laeuinus Torrentius in Horatium, Pontanus l. 2. de Adipir. Cassiodorus numerans inter ea, quae excludunt penitus spiritum. At volunt alij Postumum ab Humo esse. Festus: Postumus cognominatur post patris mortem natus. Plautus in Aulularia:

Post mediam aetatem, qui mediam ducit vxorem domum:
Si eam senex anum praegnantem fortuito fecerit:
Quid duhitas, quin sit paratum his nomen puereis postumi?

Hunc Plauti iocum non minus valide, quam telum amentatum iecit in aduersarios Boetius Epo I. C. vir doctissimus, atque integerrimus, mihique ante tres decaeteridas et amplius familiaris, qui Postumum et ab Humo dictum, et cum Hscribendum propugnabat. Fauere videtur, et huic Origini lastinianus l. 3. Institutionum: Postumi quoque qui si vino patre nati essent, in potestate eius futuri forent, sui haeredes sunt. At noster est lustinianus: sinamque viuo patre nasci possunt Postumi, non post humatum patrem sic dicuntur. Posse autem patre viuo nasci quoq. discimus ex Cyrilli Lexico: [gap: Greek word(s)] . En tibi postumum post patris testamentum: igirura Post, quam ab Humo. denominatio potior. B Germani Lexicon adductuma a Brissonio: [gap: Greek word(s)] . Plutarchus in Coriolano [gap: Greek word(s)] Quosdam afortuita generatione vsane nunc vocitant: Procium, procui a populo agente patre natum, Postumum mortuo Idem in Sylla [gap: Greek word(s)] , Valeria post viri mortem puellam enixa est, quam vocarunt Postumam: namsic appellantur a patris morte geniti. Varro lib. 2. de LL. Qui mane natus esset, Manius diceretur: qui Luci, Lucius: qui post patris mortem, Postumus. Saluianus l. 5. Post mortem patris postumi nati. Enimuero integris in hac disceptatione Auctorum locos seriatim ponere non sum pigrarus, ne contraria occupati opinione iactent aliter in Festo, Gellio, Varrone, Plutarcho, Plauto, Iustiniano contineri. Ex his nemo dicit Postumus ab Humo esse: contra consensu magno post patris mortem, indicantque a Post fingi Postumus. Scilicet re fauente, blandiente vocis Humi in Postumo imagine ludificantur, qui et Originem praue adsignant, et scriptionem. Sic cum Testamentum sit tabula reapse testis mentis, ab animo parum perspicaci praeualuit opinio, vt inde vox componatur, quae simplex est. Nam si aliter, Calceamentum pari momento mentis erit Calceus. Quid Sternutamentum, Stercoramentum. Pedamentum, alia? Finalitas ista vocis fictura est. non compositi particula. Pridem hoc vidit, adseruitque Gellius: nimis licet peruicaciter Cowarruuias eum respuat. Duumuiros animaduerto non aeui retrusioris Adamantium, et Bedam Postumum ab Humo ducere: sed quod mireris, verbis expressim spiritum ea in voce elidunt. Rationem illis succenturiatus affero in antiqui Latij Orthographia: quia priscis Vmus scriptum fuit absque H. Priscis autem dicti Postumi ex antedictis testimonijs. Quid quod Vmor absq. flatu scribedum praecipiat Cassiodorus? Quare recte factum a Graecis scribentib. [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] , vt malle videtur Boetius Epo, qui quantitatem male quoque putat a Graecis inuerti. Id non agunt, hon magis, quam Dion ysius Halicarnasseus, Plutarchus, et alij scripto [gap: Greek word(s)] pro Superbo. Non vertit quantitatem Plutarchus scribens in Romulo: [gap: Greek word(s)] non Appianus in Ciuilibusvocans [gap: Greek word(s)] quae Latini prima correpta Lupercalia: neque rursus Plutarchus in Camillo scripto [gap: Greek word(s)] , cum notum sit

--- Samij Lucumonisacumen.

In Fabio: [gap: Greek word(s)] in Mario pro Merula: nonsuidas: [gap: Greek word(s)] , cui et [gap: Greek word(s)] scribitur. H tamen admisere cum Boetio Lambinus olim, Becmanus, Ramiresius, et qui in literis non tanti. Haec vbi iam scripsissrem, post duo lustra, et amplius, tandem incidi Cuiacio lib. 3. Obseruat. c. 4. vbi super hoc ampliter quoque disserit, et Ludouico Delacerda.



page 249, image: s249

POTEST: POTESTVR. POSSIT, POSSITVR.

Lucret. lib. 3. Quod tamen expleri nulla ratione potestur.

In antiquissimo monumento:

VBEI. DE. PLANO. RECTE. LEGI. POSSITVR

POTHINVS, [gap: Greek word(s)] Eunuchus nobilis in Aegypto. Sic Plutarchus in Caesare, Pompeio, et Antonio, Appianus, et antiquissimi Libri. Praue pro eodem in Caesare, Liuio, Lucano Photinus, quae haeresiarchae nobilis est nomenclatio.

PRAE. Olim Pri scriptum, Paulus apud Festum. Inde Priuignus, Primus.

PRAECERPO, Cicero, sexcenti alij. Apud Macrobium autem lib. 3. cap. 19. Alia Praecarpuntur, alia maturescunt. Sic in editione Gryphiana.

PRAECIDARIA [porca] dicta, quod ante caeditur, quam frugem capiat, Victorini verba. Similiter et Festus per R. At reperias apud Gellium lib. 4. cap. 6. per N Praecidaneam,

PRAECIPES, PRAECEPS, Priscianus. Plautus: Praecopes in puteum saliam.

PRAECOCEM, PRAECOQVEM, PRAECOQVVM recte, atque ex Vsu scripsere veteres, ac posteri. Scio ista Gellio per immemoriam lapsa lib. 10. cap. 11. Appetis dominatum demens praemature praecocem. In quo versu animaduertendum est, inquit: quod Praccocem inquit, non Praecoquem. Est enim casus eius rectus non Praecoquis, sed Praecox. Parissima Macrobius lib. 6. cap. 8. Flauius Caper, si modo recte habet: Praecoca dicendum, Praecocia deridendum. Quam diuerse! Non vt Atrocia, sic recte Praccocia? Praecocis scripsere nominandi casu, vti alia non pauca. Hinc cogitur Praecox. Praecox, id est praccoqua, inquit Nonius. Tortullianus lib. 3. Praecoquos, et abortiuos Marcionitas vocat. Auson. epist. 22. Semente sera, siue multum praecoqua. Isidorus lib. 17. Orig. c. 5. vbi de vuis: Praecaquae vocatae, quod cito maturescant, et ante omnes sole coquantur. Apud Columellam de RR. legas Praecoquem vitem, Praecoquis fructus, Praecoquem maturitatem, Praecoques acinos. Apud Curtium lib. 4. editur: Praecoqui gaudio verita irritare fortunam. Naeuius his praeformator:

Huic puellae praecoquis libido inest.

De C, et Q par est cum Coquo, et Coco, ratio. Videsis. Calpurnius Ecloga 2.

Insita praecoquibus surrepere Persica prunis.

Par digladiatio, scribendumne sit Inseque Musa, an Insece apud Gellium Buslidianum referente Cantero lib. 2. Nouarum. cap. 6.

PRAEEDIVM scribit apud Festum Auratus aduocato Epigrammate 19.

Martialis lib. 11. Errasti Lupe, litera sed vna:

Nam quo tempore praedium dedisti:
M alim tu mibi prandium dedisses.

Festi restantia: Prandium ex Graeco... est dictum. Nam meridianum cibum coenam vocabant. Peringeniose quidem Auratus: at non de mente Festi. Nam Praeedium tunc Latina vox sit. Neque ijs cum Festo conuenit, qui Prandium, et Praedium a Prando ducunt. Ex Graeco enim dici vult. Quo? Diuinandum. [gap: Greek word(s)] , Ante diem, nondum puro plenoque die. Nam Prandicula aliqui dicebant, quae nunc Ientacula, inquit Festus. Felicius diuinaturo patet area. Vide Praeneste.

PRAEDA. Vide Praes.

PRAEFASCINE, id est sine fascine, quod Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt inquit Charisius lib. 2. Praefiscine olim in Nonio legi, idque politius autumo. Quem modo teneo, Nonius per I: Crastini, Pristini, Praefiscini, quod de futuro Ios. Scaliger ad Festum dici autumat: Praefiscine de praesenti. Dic mihi Damoeta, quo differunt Here, Heri? Praefiscino vide in Praeuerbiorum Variantia.

PRAEFECTVS VRBIS rationabilius dicitur, quam Praefestus vrbi: quia nomen est dignitatis, non participium: hoc enim est Praefectus, quem Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt, vt videatur praeire omnes, non ex eo, quod Praefectus sit ciuitati. Adde, quod Cicero Verrinarum 7. dicit toties Praesectus classis, et, Praesectus classium Cleomenes. Haec Cledonius. Addit rectius scribi Praefectus praetorij; non Praetorio. Praepositus cubiculi, non cubiculo.

PRAEGNANS N ante S praelocato, videtur tolerabile: est enim quasi Praegenerans: siquidem grauidae parere praegestiunt. Vide I. Scaligerum Exercitatione 216. At Probus Grammaticus accenset definentibus in As, et ita est Pandectis Florentinis Brissonij testimonio in Parergis, Russardi, Politiani, aliorum. Hoc Antiquitati defert P. Victorius ad lib. 1. Varronis de RR. Torelius in Digestis amplectitur lib. 25. tit. 4. de Ventre inspiciendo:



page 250, image: s250

NEQVA. PRAEGNAS. SIT

exploso Holoandro, cui placuerat Praegnans repudiata Pandectarum Auctoritate. Plinius item in lib. de sermone dubio affirmat Praegnatium esse, vt Optimatium. Certein Terentiano Codice antiquissimo in Hecyra est Praegnas ibi:

Abducta a vobis praegnas fuerat filia.

Sic scripsit in Theophrasti Characteres Casaubonus. Vtroque modo scribit Ant. Angust. Dial. X. Antiq. et placet. Horatius lib. 3. Carminum:

Ducat et praegnas canis aut ab agro. V. Jnfans.

PRAELVM diphthongo principe: non per Oe. Georg. 2.

Colaque praelorum fumosis deripe tectis.

Cato sic saepius. A Praeluendo ortum ducunt. Alij a Premendo quantitatis modo superato vnica scribunt sonora. Ita nouissima Columellae editio lib. 12. cap. 39. simulq. Origotentari videtur: Prelo premere, passumque tollere. Martialis lib. 1.

Non haec Pelignis agitur vindemia praelis.

PRAEMEFERO coalita voce, vt Quemadmodum, Quamobrem.

PRAENESTE, PRAENESTIS, PRENESTE, biuocali non profligata. Stephanus: [gap: Greek word(s)] . Plutarch. in Camillo: [gap: Greek word(s)] , Appian. lib. 1. Ciuilium. [gap: Greek word(s)] Plautus Captiuis: [gap: Greek word(s)] . Lib. 2. de Diuinatione Praenestinae sortes, et Praeneste saepicule. Sic Strabo lib. 5. Plinius, Silius. Maro. Librostamen, et Lapides Fabricatur Valerius cum Fabricio, quibus exest diphthongus. Festi, aut Seruij Etyma mihi non sunt etyma. Praenestis quoque videtur scribi posse ex Marone: Praeneste sub ipsa. Ita Seruius. Ecquid prohibet id fieri ex Praeneste? In hanc scriptionem praelustre est Plutarchi testimonium in Parallelis Graec. et Rom. [gap: Greek word(s)] . Telegonus rurestribus incidis, quibus de prino coronae. Additur: [gap: Greek word(s)] . Aboccursu Prinistum nomen fecit vrbi, quam cum accessione (vocalis) Praenestum appellitant Romani, vtinarrat Aristocles in tertio Italicorum. Vrbs igitur in sui primordio scripta fuit Prinistum, dein Prinestum, tandem Praenestum, Praeneste.

PRAERIPVIT. Scribitur et Praerepsit: Neapolitana Inscriptio:

QVEM. IMPORTYNA. MORS. ADEMIT. PRAREPSITQVE. SENII BACVLVM

PRAES diphthongo ex [gap: Greek word(s)] , Venditio. Nam Praes se pro altero obligans paene vendit. Vt autem Aeoles [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] : sic ex [gap: Greek word(s)] , Praes. Iuuat id Ciceronis in 2. Philipp. Ne L. Plancius praedes suos venderet. Sic Res ex [gap: Greek word(s)] , Causa ex [gap: Greek word(s)] , ex [gap: Greek word(s)] Pausa.

PRAEDA similiter. Suidas: [gap: Greek word(s)] .

PRAESAEPIA etiam in secunda sede Ac poscunt ab Origine. Sic Praesaepio. Georg. 3.

Aut intus clausos satura ad praesaepia seruant.

Praesaepe, Praesepes, V. Saepes, Vide in Variantia.

PRAESAGIO Tullio: cum R Plauto in Bacchidib.

Occidi: animus iam isthoc dicto plus praesagitur mali.

PRAESERTIM cum Ae Libri veteres, Lapides, Virgilius Carpensis. Nam a Praesero est. vt Insertim. Tullij Exemplaria prisca Victorio visitata praeferunt diphthongo euanida Presertim Male.

PRAESIDALIS recte a Praeses Spartianus formauit: Qui iure praesidali omnes Gallias rexerat, Philoxeni Glossae: Praesidales, [gap: Greek word(s)] . Sic in Codice tit. 52. Officijs praesidalib. Praesidialis autem a Praesidio. Vide Parcidalis, Conuiualis.

PRAESTATVRVS per A creberrime in Pandectis Brissonio teste [gap: Greek word(s)] . lib. singulari. Horat.

Praestatura cygni, si lubeat, sonum.

Praestiturus per I Cicero ad Brutum epist. 13. Ego matri, ac sorori, puellisque illis praestiturus sum. Epist 11. Se praestiturus fuerit acerrimum propugnatorem communis libertatis.

PRAESTO rectissime. Veteribus quintam vocalem interiectam credo M. Cassiodoro Praestuo. Ecquis sequitur?

PRAESTOLOR, non Praestalor, liber incertus, nomine Bedae de Orthog. inscriptus.


page 251, image: s251

Quia venit a Praesto sum, inquit. Alij per V a Praestulus, quod est [gap: Greek word(s)] . Veteres Praestolo. Turpilius Pedio: Ego praestolabo illi. Liuius Tereo: Nimis pol imprudenter seruus praestolas. Praestulor Cassiodorus improbat.

PRAESTINGVERE ACIEM, OCVLOS (non Perstringere neque Praestringere ) scribunt Manutius, Lambinus. Quod Praestinguere secunda sillaba R defraudata probamus in hoc loquendi genere. etsi suis locis neutrum illorum exterimus. Frustra nobiscum cum sociennis suis Valerius digladiatur. Notae ad Nonium recte emendant, Braestinguere, non Praestringere, quod fuit. Idque locis duobus.

PRAEVERTO, et Praertertor. Aen. 1.

Volucremque fuga praeuertitur Hebrum.

Auson. epist. 24. Totum occursantis populi praenertitur agmen.

Apul. l. 7. de AA. Meliora consilia praeuertitur. Gellius l. 3. c. 7.

Aeneidos 7. --- Cursuque pedum praeuertere ventos.

PRASVS pro Pransus veterib. adsignat Papirianus.

PRATA. Olim Parata scribebantur. Plin. lib. 18. c. 5.

PRECIVM absque diphthongo: licet ita sit Pandectis Flor. quas ea re improbatum it Taurellius. Cum C a Procando, inquit Brabantus. Sed descendamus ad preces infinias, dicamusque primitus fuisse Precium, quod Prece importuna tollebatur, quod vsu creberrimum est in licitationibus et venditionibus. Exinde fuit explicatior vox. Literam vncinatam volunt Vuae precio Georg. 2. Precianum, pyri genus Macrob. l. 3. c. 19. Sic et apud Eutychen Precium, et Deprecio per C. Sicin Basi marmorea Praeneste:

MESSES. FRVCTVSQVE. RENATOS DIGERIT. IN. PRECIVM

Indicinam huiusce scriptionis facit proprium Romae in domo Podoeatharij:

L. PRECILIVS. APOLLONIVS

Varro l. 4. de LL. per Ta Peritis ducit: quod hi solum possunt facere recte id, inquit.

PRECIAE cum E vocali recte scribitur Columellae lib. 3. de RR. cap. 2 Longe aliud sunt Praeciae diphthongo apud Festum, et a Praeciendo, ni fallor, dicuntur. Sic ab officij nomine nata vox propria, Praecia. Plutarchus in Lucullo [gap: Greek word(s)] : Praecia vocabatur vna exijs, quae in ciuitate ob pulcritudinem, et elegantiam famam obtinuerunt.

PRECOR, non Praecor. Nec opus monitu, sed cautione aduersus Prisciani lib. 17. praeceptionem, qui staruit, scribitque Praemium, Praeco, Praecor, Praedium. Idem vitium Pandectis Florentinis imputat Taurellius. Silius Italicus lib. 4.

--- Iusta ite precari Thure pio ---

PREHENDO aeque, et Prendo apud antiquos, et Ciceronem Consuetudine potius, quam ratione scriptum vult Cornutus, vt Nihil, Nil. Idem vult Papirianus apud Cassiodorum, et Beda. C Compraebendo, Depraehendo Pandectae Florentinae; Camerarius, et Becmanus eadem biuocali.

PRENSVS, non Prehensus nihilominus Terentius Scausus, et Mahutius. Quod si Prendo, et prehendo recta sunt: cur non Prensus, Prehensus? Quia Preendo, subijcit Scaurus H non habet. Hic illius sensus. At Hendo pro Fendo dixere veteres, vt Hariolus, Fariolus. Certe Comprehensus quatuor sillabis esse persuadet metri ratio apud Terentianum in hoc:

Sine in vno comprehensam, sine in verbo pari.

Mihi fauet Quintilianus l. 1. c. 5. vbi damnato nimio adspirandi Vsu: Inde durat ad nos vsque Vehementer, et Comprehendere. Nec obest Gellius l. 2. c. 3. Terentius in Andria, Tuus pater modo me prehendit. Vbi Donatus: Addita adspiratione geminauit sillabam, et Praehendit dixit, quasi virantem, ac fugientem. Varro l. 5. de LL. In vestimento sartum, quod comprehensum. Ibidem paucis intersitis: Adserere manu in libertatem, cum prehendimus. Ipsemet Manutius: Reprehendo sine diphthongo, et cum Adspiratione: atqui in Prendo nulla est.



page 252, image: s252

PRIMICERIVS vulgo, ac recte. Romae in pauimento S. Martini per E:

HIC POSITVS. EST. ANTIOCHOS

CANDIDATVS. PREMECER

PRIMIGENIVS, an Primogenius? Varro lib. 5. de LL. Primigenia dicuntur verba. Item, Primigenioruus verborum. Festus: Primigenius sulcus.

PRIMIPILVS, et Primopilus vnica dictione per I vel O in secunda sillaba. Sic antiquus Lapis. Sic Dionysius lib. 4. [gap: Greek word(s)] . Venafri Inscriptio:

PRIMOPIL. II. TR. MILITVM

Senogalliae in Piceno:

PRIMOPILO. SPECTATAE. VIRTVTS

Capuac ad S. Vincentij:

PAVLO. AEMLO. PRMOPILO

Ex Primipilo haec:

Primipilaris Quntiliano lib. 6. Plin. lib. 10. Epist. Sueton. in Tiberio, Spartiano in Pescennio, et Juliano in MSS. Quod primipilaribus commendantibus consulatum Niger mereretur. Taurini in Pedemontio: PRIMIPILARI. LEG. VIII.

Alibi: Testamenta Primipilarium. Suidas: [gap: Greek word(s)] . Primipilarius qui apud Romanos maiore inter milites erat dignitate.

PRIMITIVVS Priscian. In lib. 1. Aen. et Prudentio in S. Romanum.

Vt primitiuum crederes foetum geri.

In Metamorphosi Ouidiana legas alibi Primitium torrem.

PRIMVS PILVS vero discretim, gradus, quem Primipilus obtinebat. In Iugurthino: Centurio primi pili tertiac legionis.

PRINCIPIALIS, an Principalis, sillabarum quinione, anquaternione absoluatur, vide in Conuiuialis, Parricidalis, Praesidiatis.

PRISTINI, PRISTINE. Vide Diequarti.

PROBOSCIS Origo Graecanica depostulat: Promuscis ex eo detortum; quis probat? Hermolaus vtrumque in 10. lib. Plin. c. 8. Per B Eustath. in Homerum, et Athenaeus.

PROCASTRIA per A in medio vett. Glossae: per E Procestria, Festus.

PROCILIVS, non Porcilius. Vide Manutium.

PROCNE in Romano Codice, et alijs aliquot ibi:

--- Manibus Procne signata cruentis.

In Quirinali prisca Jnscriptio:

P. VALERIVS. BASSVS. PRAEFECTVS. FABRVM. ET. CAECILIA PROCNE. DIANAE. VALERANAE. D. D.

Adde Latiaribus elementis G serius insitum.

PROCAT, Festus: auctiore sillaba, Procatur, alij.

PRO CONSVLE, PROCONSVLE, an Proconsul scribendum, ambigunt. Manutio in Orthographia nexim scribi placet. Defenditur Graecorum Consuetudine, quibus est [gap: Greek word(s)] : Item Pliniana voce Proconsulatus. Iuuerit eum Gellius l. 2. c. 2. Cledonius in Arte totus in hoc est, vt Proconsul adserat: Proconsule respuat. Absurdum censet dicere Carruca Proconsule, Processit Proconsule, Praetorium Proconsule. Nam quis dicatin illo Cl. Rutilij vocem vnicam:

--- Rexerat ante puer populos pro consule Poenos?

Ratio eius potissima: Nomen est enim dignitatis, non actus cuiusdam rei, vel belli specialiter sibi mandati. Tum vrget. Composita more simplicium declinanda. Vide caetera. Idem. Cledonius Pronomen dici ait, non Pro nomine, vt Trocurator. D. Augustinus lib. de Grammatica: Iuncta praepositione fiunt Latina Propraetore, Proquaestore. Nam veteres nominatino casu Proconsul dicebant attendentes nullum nomen Latinum exire in E litera nominatiuo casu generis masculini. Nos vtramq. scriptionem amplectimur cum I. Scaligero lib. 8. de Causis LL. Dispescit certe vocem Tullius pro Lege Mamilia, item lib. 16. Epist. Fam. epist. 10. alijque passim. Pighij 2. Annal. sunt ista: In Fastis triumphalibus, aliisq. Antiquis Marmoribus puncto distingui videmus, et hoc modo notari PRO. COS. PRO. PR sic vt praepositiones ablatiuis suis iunctas potius, quam compositas esse intelligas. Vide Pro quaestore.



page 253, image: s253

PROFICISCOR. Scribat et absque R Turpilius. Nam in Hetaera: Hortatur hominem vt quamprimum poficisceret.

PROGRADIOR, PROGREDIOR, vett. Glossae.

PROELIOR, PROELIO scripsit Antiquitas. Apud Priscianum lib. 8. Ennius in Achille: Mortales inter se pugnant, proeliant.

PROELIVM cum tertia diphthongo Oe, [gap: Greek word(s)] , ante aciem. Cum aperto Marte medijs in campis res gerebatur, post etiam de certamine pro muris, aut classe. Nec abit diuersus nobis Festus Proelium, quasi praeludium interpretatus: nam quod ante vtramque aciem, id erat [gap: Greek word(s)] . Veteres autem scriptitasse Proilium certum est. Mecum Manutius. Andr. Brabantus cum Ac errore non caeco. Priscianus eodem impegit Brabanto inconsultus. Adserit enim componi a Prae. Sed adserit et Praecor a Prae componi. sequemur? In fragmentis Capitolinis:

IN. PROILIO. OCCISVS. EST

In veterib. Plauti Libris in Menaechmis ita:

Ego istic mihi hodie apparari iussi apud te proilium
Hodie vt fieret: in eo vterque proilio potabimus.

Vide Muretum Variar. lib. 6. c. 4. [gap: Greek word(s)] quoque proeliantium conuentus est, quae vox [gap: Greek word(s)] .

PROH, OH, VAH, AH scribit I. Scaliger lib. 10. de Causis LL. quod truncata sint ex Proha, Oha, Vaha, Aha. Esto, veteres vltimam adspirarent nullam. Spiritus in his affectum manifestat, viresque addit pronunciationi. Alias nihil tam barbarum, quam afflare. Pro sine adspiratione Aldus Manutius lib. 4. Festum, et Virgilium Carpensem secutus. Inadspirationem esse contra Vsum maiorum autumat Pontanus lib. 1. de Adspiratione.

PROFANVS, PROFANO per F, non Ph. Aeneide 12.

Quos contra Aeneadae bello fecere profanos.

Fabius Declamatione 6. Hoc nomen profanari nefas est.

PROHOEMIVM placet I. Scaligero c. 4. de Causis LL. l. 1. vt priscis Graecorum [gap: Greek word(s)] . Accitur in causam ab alijs Pontanus. At ille lib. de Adspir. 2. sic: Prooemium adspirare minime conuenit. Nam Graeci, quorum ea vox est, non adspirant. Causam volunt hiatum, ac ne vocales coalescant. At hiatus vastiore hiatu deuitandus non est: neque in vnum vocales ne misceancur magnopere pertimescendum, satis superque dissaeptis sillabarum elementis Graecis [gap: Greek word(s)] nullo scribuntur Spiritu, qui fimplicib. tamen praeest. Sic Prooemium. Hesy chius: [gap: Greek word(s)] : Sic [gap: Greek word(s)] . Quod si exest a voce Graeca: qua fultura scribetur in Latia? Chrysoloras, et Gaza vocantur in partes. At nullius Auctoritas tanti sit, receptissimae scriptioni vt praeiudicet. Ego trita feror orbita, scriboque Prooeminm desecto spiritu. Ita castior Latij cultura poscit, et Origo. Receptissima autem scriptio haec Ciceroni locis innumeris, totisque paene Rhetoricis, Quintiliano l. 4. c. 1. Auctori ad Herennium, Iuuenali Sat. 3. toti Gracciae: seposito Saturni aeuo. V. Panormus. Similiter Virgilio:

--- Postrema coercent Tyrrhidae iunenes ---

non Cohercent: licet ex [gap: Greek word(s)] : licet nonnulli id voluerint.

PROIIECIT. Mar. Victorinus: Quanquam et geminata I scribere inbeamus:

Proiiecit fluuio, penitusque in nubila fugit.

Haut probo. Vide Maiia, Aiio.

PROLABSVS, Illabsus, Labsantem in antiquissimo Maronis Codice per B scripta visuntur, et Probus ita scribenda praecipit, non per P. Vide Labsus.

PROLVVIES, vt Dilunies, Eluuies. Aliud est significantia, et scriptione Prolubies. Varro lib. 5. de LL. Prolubiem, et Prolubidinem dici ab eo, quod lubeat.

PROMAGISTRO. Vide Proquaestore, Proconsule.

PROMISCE V a veterib. repudiato Mar. Victorinus in Orthographia repudiat. Venim perduci debet inquit, vt Assiduus, Assidue. Adde paria: Ambiguus, Praecipuus, Ingenuus. Testatur et Festus Promiscam dictum Promiscue. Prudentius vsus est in Romano:

Promisce adora, quidquid in terris sacri est.

Historiae Liuianae lib. 3. probaui olim Promiscue: Placet pecudum, ferarumque ritu promiscue in concubitus ruere?

PROMISSIT duplo sigmate Pand. Florentinae. Inepte.



page 254, image: s254

PROMTVARFVM. Hoc nomen sub stantiuum fieri ex adiectiuo claret e Sosia Plautino. An P in medio admittat, in Emtus discussum est. V vnde sit intersitum, miratur Elias Vinetus in Ausonium, cum non sit in his: Commodatariam, Depositarium, Legatarium. Verum alia forma Pronituarius dicitur: a Promtu namque Promtuarius, sicut ab Vsu Vsuarius, a Fructu Fructuarias, a Quaestu Quaestuarius.

PROMVLGO, non Prouulgo. Oritur enim ex [gap: Greek word(s)] . Signate Velleius l. 2. Promulgatis agrarijs legib. Summatum nonnulli nescij credo Originis Prouulgo edunt. Sic in Dispunctione Codicis Mirandulani Lipsius.

PROMVNTORIVM per V cum praecipit Turnebus, ludos se facit. Septimontium per O. Sic Promontorium indubitanter. Notaui quoque superiorib. paginis veterib. exaratas Frundes, quas aetas melior quarta vocali refinxerit. Item Funtes, Fontes.

PROPALA (qui merces propalam, velut ante palum, aut de palo pendentes habet, et vendit) apud Ciceronem in Bruto legte Turnebus ex bonis Libris, vt appellat, exque Varrone de RR. Ad propalam vitam producunt. Item ex Lucillio:

Vt cum primitijs ficos propala recentes Protulit ---

Alias: Sicuti cum primos ---

Vbi Propola reponi nequit, quod in Cicerone moliuntur: etsi Latinorum nonnulli a Gracciae modulo abiere. Propola, qui merces prior emit, vt pluris reuendat, [gap: Greek word(s)] .

PROPRAETORE. Vide Proquaestore.

PROPITIVS per T nonnulli a Prope, et itu, vt Diui praesentes optentur, hoc est Propitij. Alij eadem ex causa a Prope ciendo, vt Patricius a Patre ciendo. Andr. Brabantus a Pace Propitius figurat. Nec pes sermonis apparet, nec caput.

PROQVAESTORE vnica complexione vt scribatur, pugnat Hotomanus. Fauent multa. Ita Libri omnes Verrina prima. Vnius Stephani codex Proquaestor. Cum Libris Asconio conuenit Accusatione tertia: Legatis, Proquaestoribus, cohorti praetoriae. Asconij Liber, inquit Hotomanus. Pro qaestore, quam lectionem meliorem iudicat: quod vbi quaestor esset, Pro quaestorib. locus non erat: erat autem Verres Quaestor Cos. Papirio. Item Hotomanus in Verrinam. In scriptura Siciliae promagistro est quidam L. Carpinatius. Promagistro autem coniunctim scribitur, vt Proconsule, Propraetore, inquit. Quae Consentius ijs apponit compositis, quorum neutra pars declinatur. V. Proconsule.

PRORSAM, seu Orationem prorsam castigatiore iudicio scribitur cum R in Terentium, Stewechio in Apuleium, Lipsio, Iosepho Scaligero. Sic est Toletano Plinij Codici Pintiani testimonio. Andr. Brabantus frustra pellicit in causam Ios. Scaligerum in Ausonianis. Haec enim eius verba c. 14. Vtrumque [cum R, et absque eo] probum, et Latinum: sed antiquius Prosa. Nam veteres illi Latini concursum S cum R fugiebant: Itaque R exterebant. Quare Rusum potias, quam Rursum, Susum quam Sursum: Assum, quam Arsum, Prosum, quam Prorsum dicebant, vt nos olim in Coniectaneis annotanimus ex Afranio. Haec ille. Prosas, vti Rosas scribit lib. 9. de LL. Varro, et ipse plerumque semper [gap: Greek word(s)] . Porro veteres Prorsum Rectum dixerunt: vnde limites prorsi apud Hyginum, et Festum definiuntur, qui in orientem directi. Isidorus Hispalensis lib. 1. Origin. c. 37. Prorsum enim antiqui productum dicebant, et restum. Vnde Terentiano Mauro Prosa loquela. Vnde, ait Varro, apud Plautum Prosis lectis significare Rectis. Vnde etiam quae non est perplexa oratio: sed Recta, Prosa oratio dicitur, in rectum producendo. Eunuchi Terentianae interpres: Prorsus recta, id est, omnino. Nam Prorsum est porro versum, id est ante versum. Hinc et Prorsa oratio, quam non inflexit cantilena. Itaque si Versus extrito R scribi potest, et Prosa potest.

PROSCENIVM cum manifesto Graeca sit ab Origine, nec immutarit Vsus, aut Ratio, Ae diphthongum praeportantib. non inhaereamus. Volsinijs Inscriptio:

THEATRVM. AC. PROSCENIVM

Perperam apud Lingones per Os:

PROSCOENIVM VETVSTATE. COR RVPTVM

De Scaena quid sentiam, loco suo aperio.

POSCENIVM vt recte scribatur, quidue sit, audi Turnebum l. 37. Aduersar. c. 35.

Lucretius: Omnia summopere hos vitae poscenia celant.



page 255, image: s255

Quidam hic Post scenia scribunt: alij Proscenia: neutrum bene, inquit. Nam Poscenium non dubito quin verissimum sit. Vt enim Proscenium locus est ante scenam omnium spectatorum oculis expositus: ita Poscenium locus erat post scenam subductus adspectui spectatorum. Poscenia igitur vocat illa omnia, quae amicae, dum se fucant, et ornant, faciunt intus, quasi post scenam, remotis arbitris, nec admissis amatorib. Addo sic Pocoenium, [gap: Greek word(s)] in vetere Onomastico, quia Post coenam comessatio licentior. Item Posmeridianus lib. 3. de Oratore apud Tullium.

PROSPER, PROSPERVS. V. 1. Volum. p. 72.

PROSTHE SIS. Piget pudetque Grammaticis detrahere qui non prouidere [gap: Greek word(s)] et Prothesis efferendum: nec [gap: Greek word(s)] quid intersit. Inter Appositionem, et Propositionem.

PROTENVS, PROTINVS, PROTINAM. Maro Ecloga 1.

--- En ipse capellas Protinus aeger agro ---

Plurima Exemplaria per I exhibent: sed Oblongus Codex Vaticanus, et Mediceus Protenus per E. At inter vtrumque discrimen ponit Caper. Protenus per E locale retur aduerbium, vt sit Porrotenus, vt:

--- Cum protenus vtraque tellus Vna foret ---

Protinus vero per I iubet inseruire tempori. Hoc discrimen et Bedae placuit exeroplo collato:

Protinus Aeueas celeri certare sagitta.

Protinus, Incontinent, tout d'vne tite. Item:

Protinus aerij mellis coelestia dona.

Maro: Nam memini Hesionae visentem regna sororis

Laomedontiadem Priamum Salamina petentem
Protinus Arcudiae gelidos inuisere sontes.

Scripsit et Protinam Tereritius: Protinam conijciam me in pedes. Ita legunt Festus, Nigidius, Donatus. Protinam Plautus in Astraba:

Dare pedibus protinam sese ab his regionibus.

Item in Curculione, Naeuius in Colace, Varro lib. 6. de LL.

PROTESTOR. Sed et Protesto priscis imputat Priscianus lib. 8.

PROTEVS absque Spiritu. [gap: Greek word(s)] Apollodorus l. 2. Aristophanes, Theocritus, Graeci omnes, Maronis, et Horatij. Editiones multae Spiritu noxio infectae sunt. Nonnus lib. 4. Bassaric[?]n: [gap: Greek word(s)] .

In Protei membris variae textura figurae.

PROTOCOLVM vda simplici. Qui aliter audent, non ineptuint. Pulcre namque, ac solide Scaligeri reuellit opinionem Salmasius in Vopiscum, et recte scribi [gap: Greek word(s)] a prima colla sentit, ac probat.

PROXLMI scribitur pro Proximo, aut Proxime. Cato contra Furium: Die proximo. Vt a veterib. Crastini, Pristini, Praefiscini. V. Diequarti.

PRVRIGA, qui ad pruritum agit, seu ciet. Varro l. 2. de RR. c. 7. vbi de equorum admissura: Pruriga enim appellatur, quisquis admittit. Ibidem: Cum equus, matrem vt subiret admitti non posset, et eum capite obuoluto pruriga adduxisset. In qua narranda historia Prorigam exhibet Plinij l. 8 c. 42. apographum a Pinciano. Sed et Praurigam recipit Ios. Scaliger, vt Cludus, Clandus, Clodus: Perorigam Iul. Scaliger in Aristotelem.

PSAMMETICHVS. Vide Messana.

PSITTACVS. Vide Sittace.

PTISSANA scribit in Modio Varronis Riccobonus, et Gorraeus in Definitionib. medicis, idque recte, atque exemplo Graecorum. Alij demunt alterum S, neque damno. Sic in Plinio Gelenij lib. 18. c. 7. Ex qua ptisanam conficiunt. Sic in lib. Plutar. de Iside. [gap: Greek word(s)] . Tisana in pharmacopolij sinciuile est.

PTOLEMAEVS per E secunda sillaba [gap: Greek word(s)] . Sic in Cicerone, Diodoro, Pausania, Dione, Herodiano, Suetonio, Ammiano, Plutarcho, Plinio, Augustino, Hieronymo, Aeliano. Placuit haec Orthographie Prisciano, Manutio, Pontaco, Theocrito Idyll. 15.

[gap: Greek word(s)] .

Alij per O Ptolomaens ex MSS. proserunt. Fauet ijs Corcyra ex [gap: Greek word(s)] , Beronice ex Berenice, Pignoris et Pigneris.

PVBLICIVS, POPLICIVS. Vide Poplicola, et Festum. Apud Valerium Probum nota veterum: POB. Poblicius.



page 256, image: s256

PVBLILIVS, non per O Poblilius. In quo Lapidum examinatorum momenta sequor, Varronemque lib. I. Instit. Charisij. Addo Publilium, non Publium pro nummorum inscriptione nobilissimo viro Hermolao Barbaro visum seribendum in lib. 8. Plin. c. 15. Item in lib. 12. ad Atticum. Publia ad me scripsit, Victorius notat veteres Codices, quib. sit Publilia, et paulo post rescribit Publilio pro Publio.

PVERITIA, PVERTIA concisius scriptum Horatio lib. 1. Od. 36.

Actae non alio rege puertiae.

PVLCHER inspirat secundae sillabae Val. Probus, Vel. Longus, Victorinus. Rationem confert l. Scaliger l. 1. de Causis LL. Fuit, inquit, Graecum [gap: Greek word(s)] , id est Fortis. Sic omnium doctissimus Poeta:

--- Satus Hercule pulchro Pulcher Auentinus ---

Alia congerit. Pro Forti Pulcher, et lib. 2. de Diuin.

--- At Romulu' pulcber in alto Quaerit Aentino ---

Seruius item in 3. Georg. Tria veteres habebant nomina, in quib. C literam sequeretur adspiratio Sepulchrum, Orchus, et Pulcher, e quib. Pulcher tantum hodie recipit adspirationem. Sequitur Carrion in lib. 1. Val. Flacci. Rhodiginus l. 24. c. 4 Pulcheria densiore spiritu omnes afflant. Fauent Inscriptiones. Romae in capite pontis S. Bartholomaei:

HEIC. EST. SEPVLCRVM. HAVT. PVLCHRVM PVLCHRAE. FEMINAE

Neapoli in aedib. Gueuarae:

[gap: Greek word(s)] . NEAPOA. POYAXEP

Plut. t. 1. [gap: Greek word(s)] . Sunt in cum modum et plures aliae. Appianus lib. 1. Ciuilium [gap: Greek word(s)] . Phlegon narratu 13. [gap: Greek word(s)] . Strabo lib. 14. [gap: Greek word(s)] . Denique Vsum ad hoc Pontanus aduocat. Quae etsi ita sint, non minorib. momentis impellimur ad detrahendum spiritum. Satis certe constar ex Oratore Tullij veteres non aspere scriptitasse. Addo Terentium Scaurum: Pulchrum quamuis in Consuetudine adspiretur: nihilominus tamen Ratio exiliter et enunciandum, et scribendum persuadet, ne vna omnino dectio aduersus Latini sermonis naturam in media adspiretur. Quamuis Sanctra a Graecis putet esse transtatum, quasi [gap: Greek word(s)] . Sunt tamen non hebetis ingenij viri, qui nomina huiusmodi in Crum exeuntia a verbis deduci velint: A Fulcio Fulcrum: a Sepetio Sepulchrum: a Polio Polerum. Nec multo post: Consuetudine Pulcrum. Charilium lib. 1. Pulcrum Varro adspirari debere negat: ne duab. consonantib. media intercedat adspiratio, quod minime rectum antiquis videbatur. Vnde et Sepulcrum hodieque manet, quod sit scorsum a Pulcro propter recordationem doloris. Sententiam de scriptione amplector: rationem non aeque: est enim frigida et putidula. [gap: Greek word(s)] non asperatur in medio? Nec desunt Inscriptiones. Geneuae ad portam Burgundicam: PAPIRIAE. POLCRAE

Placet haec scribendi ratio Caecilio Minutiano lib. de Orthographia, Scauro, Charisio, Varroni. Fulcitur et Competentia Alacer, Volucer: sic Pulcer. At Competentia haec a Plutarcho reiecta est in Parall. cui scriptum [gap: Greek word(s)] . Minus concorditer: si tamen alterotrum Plutarchus scripsit. Quos sequi sicui decretum, adimat eundem spiritum Pulchritati, et Pulcricolori, Pulcresco apud Serenum, Puleralibus apud Catonem, Pulcello, quae vbique absque H.

PVLVER pro Puluis [gap: Greek word(s)] scriptum teste Cassiodoro, et Philoxeno: [gap: Greek word(s)] , Puluer, Puluis. Apud quem Philoxenum reperies et Puluix, quod adstruere conatur Vulcanius ex Proportione Aias, Aiax: Pistris, Pistrix. Vtrumque superius positum per V, non B praecipit Adamantius.

PVMILIO, quam Pomilio malim.

PVMILVS [gap: Greek word(s)] Statio 1. Syluarum: Mirantur pumilos ferociores. Augusti c. 23. apud Suetonium probant etiam Pumilius auctius sillaba: non improbo.

PVNICIVS cum l in Marij Titulis: VESTE. TRIVMPHALI CALCEEIS. PVNICIEIS

In Tabula vetere: BELLO. PVNICIO. PROXSVMO

Punicens per E in Eufebij Chronicis; et vulgarij moris est. Aequa Graecis varietate [gap: Greek word(s)] . V. Poenicus.

PVSTVLATVM, PVSVLATVMQ. argentum recte scribi docet Cuiacius lib. 7. Obseruat. c. 39. Pustula namque scribitur, et Pusulla. Tibullus:

Laederet aut teneras pustula rupta manus.

Festus: Hetta... alij pusulam dixerunt esse, quae in coquendo pane solet adsurgere. Quo loco Pustulam


page 257, image: s257

rescribunt alij. Plin. l. 22. c. 25. quatuor locis, quib. scriptum est Pustulas, vel Crustulas, veteres Libri habent Pusulas. Item l. 21. c. 15. Argen tum Pusulatum est, quod Suctonio, et Martiali Pustulatum, vel Postulatum. V. Budaeum priorib. ad Pandectas Annorat.

PVPVGERO in vulgus receptissimum est: nisi quod Accius in Aedilicia scripserit: Sed si pepugero, metuet. Vide Memordi, et Gelliumin Peposci.

PYRATA ineptum est, [gap: Greek word(s)] est: non enim [gap: Greek word(s)] oritur: sed [gap: Greek word(s)] . Lucanus:

Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit.

PYGELA, Strabo, Ptolemaeus: cum spiritu Phygela Pomponius, Dioscorides.

PYRENAEVS diphthongo penultimam inuadente, non Pyreneus, vt in Epitoma 21. Liuij. Ratio: fit enim a Pyrene, vt Circe Circaeus, Acrisione Acrisionaeus Silij lib. 1. Pyrene autem R vnico: quamuis metri causa videatur Dionysius scripsisse [gap: Greek word(s)] . At non est eo animo id factum. Pyrene namque optimis auctorib. prima producitur. Silius in tertio:

--- Moesto clamore ciebat
Pyrenen, scopulique omnnes, ac lustra ferarum
Pyrenen roboant ---

Nec satis culte [gap: Greek word(s)] : nisi ex eorum opinione, qui a [gap: Greek word(s)] ducunt.

PYRRHVS probum est. Nec improbum Purrhus per V Budaei iudicio Annot. Secundis in Pandectas. Sed antiqui commatis est Tullij relatu in Oratore: Purrhum semper Ennius, nunquam Pyrrhum, inquit. Latio tardius Y elementum donatum cuius ignorantia voces Graecanicae versae, vel I Latiari sunt extenuatae. Consimiliter Pyrricharius, Pityocampae otiam cum V scripta sunt. Pyrrhum priscis fuisse Byrrhum cum B memorat Terent. Scaurus de Orthographia. Vide Sylla.



page 258, image: s258

ANTONIO OBERTO [gap: Greek word(s)] . SANCTOMARIO.

[gap: Greek word(s)] . Quam sis autem sapientiae medicae potens, OBERTE OPTIME, salutis magistri iudicabunt. Malim equidem ego medicam opem experiri, quam de Medico, praesertim in edito fastigio, ferre iudicium. At siquis benigniores Musas colit: addo me socium fidenter, Ita tamen iudicare ausim, Athenarum Poecilen non tam multicoloribus lineis a Polygnoto Thasio nobilitatam, quam libros tuos a te multiiuga, atque effertissima doctrina varia tam. Inuidiam ea ratione superasti. In ijs enim verborum momenta pensas: rebus ipsis incumbis etiam aliquanto propensius: doctrinam intimam ac penetralem orbi liter atorum offundis. Legi, relegi: intellexi multa: admiratus sum plura. Multa in Iatricis, et quidem tuis, supra me: cur non ingenue fatear? Suas quisque tractet artes. Nam qui omniscij haberi gestiunt, non se sciunt; et aliena persequuntur. Surge, age, OBERTE DOCTISSIME: Superi te ad maiora.

Te doctarum hederae praemia frontium
Miscebunt superis ---

Aggredere ad alia: si modo non mollibus stimulis vrgeris: exegeris monimentum aere perennius. Si non panchresta: saltem biochresta ede. Neque si dulcissimae Patriae medicinam facis cotidie, contentus esto. Interim tamen per te Querquera febris cum Querella profligetur, et Queremonia, Quocum aegris prudentem suffice. Quaesti res haec non est: non enim ex horum lectione Quatrans haberi Quitur. Quor plura? Catus es animo, oculis vtere.



page 259, image: s259

TRACTATVS DECIMVSSEXTVS Q

OLITERA Licinium Caluum non vsum testatur Mar. Victorinus. Idem notat Graecos literam Q vsurpasse. Latini cum Que copulantem particulam significarent, Q pingebant. Romae in aedib. Atilij Delphinij:

POSTERISQ. SVIS. ET. LIBER... LIBERTABVSQ. POSTERISQ...

Ad eam rem sexcentae producuntur Inscriptiones, animi causa. QIS, QAE, QID tribus omnino literis absoluisse quosdam absque Vnobis testis est Velius Longus. Quoniam scilicet in Q esset C, et V. Idem Vel. Longus multis arrogat Cuis. Indicio sit datiuus Cui. Contra praecipit Cornutus: Qui sillaba per Q, V scribi debet. Rectissime, atque ex Vsu omnium. Pro eo Cis etiam scriptum. Mediolani in aede Martis, quae fidissima Gruteriaccuratio est:

HIC. SICIS. REMOVERE. VOS. VOLET

Pro Siquis. Veterum etiam fuit Acua pro Aqua. [gap: Greek word(s)] interpretantur Excerpta de Glossis. Lexicum Philoxeni: Animecum, [gap: Greek word(s)] . Vnde Amicus. Neque recte Animaequum rescribit Vulcanius. Videtur tamen biuocalis [gap: Greek word(s)] . Cyrilli Lexicon [gap: Greek word(s)] , Licor, Fluor. Antiquitatis effigies. Alicubi quasi Aliquoubi, Caesellius.

QVADRANGVLVS. Sed et sillabarum quinione, Quadriangulus. Ausonius Epigram. 120.

Muliebre membrum quadriangulum cernit.

QVADRIGENTA pro Quadringenta in L. 33. D. ad Trebellian. notat Brissonius [gap: Greek word(s)] lib. singulari. Rectumne? Vide, quod insequitur.

QVADRINGENTESIMVS, vel Quadrigesimus, vt Trecentesimus, vel Trecesimus; Quingentesimus, et Quingesimus, Priscianus lib. De Numeris. Liuius ab V. C. tricesimo primo: Anno quincesimo. Sic ibi.

QVADRVPEDES V secundam perficiente sillabam. In Romano Virgilij Codice:

Libauit quadripes ---

In eodem lib. 11. Quadripedantum per I. Varro Sexagesi: Equam emisset quadripedem. Accius Thebaide: Quadripedantum sonipedum. Comminianus apud Sosipatrum Quadrupedatim. Vide virum erudinssimum Aleandrum in tabulam Heliacam.

QVAESTOR, et Quaesitor Minos vrnam mouet --- Aen. 6.

QVAESTI, non modo Quaestus casu secundo scribitur in Terentij Hecyra: Ne nomen quaesti mihi obstet apud te. Pari [gap: Greek word(s)] Plautus Poenulo: Sui quaesti causa. Solinus c. 38. In hac luxuria incesti lasciuientis. Vide Fabium l. 1. c. 6. et veterum Orthographica.

QVALIS. Priscis Culis. Plautus Amphitruone: Cul' est, qui dedit. Pro Quale est.

QVAMFACILE indiscrete scribitur a Victorio l. 1. de Inuentione: Vt quamfacile sit factu. Semper nomini, cui adiungitur Quam, ita sese agglutinat, vnam vt efficiant dictionem. V. quae deinceps.



page 260, image: s260

QVAMMAXIME, QVAMDILVCVLO scribit Fl. Sosipater vniter.

QVAMOBREM, QVEMADMODVM vnico sillabarum complexu. Terentius in Euoucho:

Multae sunt causae, quamobrem cupiam abducere.

QVAMPL VRIMISinfirmet rationibus, Cicero 2. R hetoricorum. Itaque scribitur in expositione Mar. Victorini. In Topicis idem: Quamplurimum. Sic in Oratore: Vtaturque verbis quamusitatissimis, translationibus quammollissimis.

QVAMPRIMVM saepius in epist. ad Brutum ex Victorij editione.

QVAMQVAM, TAMQVAM per M. Libri veteres praeserunt, et praecipit Cassiodorus, additque: Quamtitas per M, Quamtus, Tamtus. Homerus, alijque Graeci [gap: Greek word(s)] , vbi [gap: Greek word(s)] bis ponitur, vt Quam in isto altero. At Prisciani, Fl. Capri, Riuij, aliorum scriptio magis ridet, vt suauior. Sic vbique Nuncubi, non per N. Sic alijs in vocibus M abit in N. Notat Vel. Longus Clandestinum per N a Clam, Sinciput ex Semicaput. Identidem, non Idemtidem: etsi sit Idem idem. V. Numquam.

QVANTO SE OPERE, Cicero 2. de Nat. Deorum. Passim Quantopere nexira.

QVANDOQVIDEM nexim. Secuit Tullius Verr. 5. Quando tu quidem in proelio.

QVANTVSQVANTVS voce coacta. Item Qualisqualis, Priscian. l. 17. Fauet Analogia: Quotquot, Vbiubi, Vtut, Vndeunde, Quaqua.

QVASSARE a Quatio: Quasare vnico sigmate, [gap: Greek word(s)] , inquit Philoxenus: Cum rana loquitur. Quod pro Quaxare more Antiqui Latij defecti [gap: Greek word(s)] , et cum inuicem subiturae essent duo sigmata eodem more non geminandi literas reliquum fuit vnicum S, scriptumque. Quasare, quod et Coaxare recte scriptitant. Festus: Quaxare ranae dicuntur, cum vocem mittunt.

QVASI. Veterib. Quase, vltimam absoluente sillabam. Sic Mane, Mani: Here, Heri, quae seriatim vide. Vide Quintilianum l. 1. c. 7. qui cum de Auctorum voluntate, ambigit, palam facit profecto hoc scriptionis genus improbare se, mereturque sane iudicantis fauorem. Eum audi: Sibe, et Quase scriptum in multorum Libris est: sed, an hoc voluerint auctores, nescio: Titum Liuium ita his vsum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur: haec nos I litera finimus.

QVATENVS, qua fini: Quatinus, quoniam. Ita Fronto, Festus. Beda, Mar. Victorinus. Sequuntur Valla, Pighius. Vide Protinus. Val. Maximus lib. 4. c. 11. Nunc quatinus vitae humanae cum bona, tum etiam mala substitutis exemplorum imaginib. prosequimur. luuenal. Satyra 12.

Quatinus hic non sunt, nec venales elephanti.

Quintilianus: Quatinus luctus nostri in ius vocantur, et flenti disputandum est, et orbitati suae mater irascitur, superemus, quam exorare non possumus. Plinius iunior: Quatinus negatur nobis din vinere, relinquamus aliquid, quo nos vixisse testemur. Quatenus, vt Eatenus, Hactenus. Cicero in Laclio: Videndum est, quatenus amicitiae tribuendum est. Antiqui Quatenos scribebant. Scipio Africanus in Oratione post reditum ab Africa: Vt negotium natum erat, quatenos castra nostra ita munita erant, vt posset partem exercitus abducere. Ita Festus legit. Vide Casaubonum in lib. 5. Suetonij.

QVATRANS, [gap: Greek word(s)] , Graecolatinum Lexicum, Vsitatius per D Quadrans. V. Mentax pro Mendax.

QVATTVOR duplici TT, Libri, Saxa, Manutius. Durissima, et violenta pronunciatio abducit me ab hoc scribendi genere. Abducit et Poetarum exemplum. Enniusapud Ciceronem l. 1. de Diuin.

Cedunt ter quatuor de coelo corpora sancta.

Apud Fl. Sosipatrum lib. 1.

Jamque adeo quatnor partum --- Pro Partium.

Competentia quoq. Quater, Quatridio, Quaternarius, vbi vnicum T satis esse retur Aldus Manutius lib. 4. Quibusdam versib. sua vt constet integtitas, non denegauerim. Vt apud Ausonium:

Quod cum per horas quattuor.

Aen. 8. Quattuor a stabulis ingenti corpore tauros.

QVERCETVM. Olim Querquetum: vnde Querquetulani Plin. lib. 3. c. 5. Indicat et Festi fragmentum: Querquetulanae virae putantur significari nymphae praesidentes querqueto virenti, quod genus siluae indicant fuisse intra portam, quae ab eo dicta sit porta Querquetulana.



page 261, image: s261

QVERQVERA FEBRIS Lucillio: At Gellio lib. 2. c. 1. Quercera. Item Apuleio.

QVERELA vnico L. Ita Fl. Caper lib. de Orthogr. Beda, Victorinus, Terantius Scaurus, Papirianus, qui omnes reijciunt Querella geminante vda: etsi tum seculi sui morem fateatur Papirianus. Quo more etiam scriptum in Pandectis Florent. Et Lexico B. Germani, item in Palatio montis Iordani:

DVLCITER. SINE. QVERELLA Geminat vda et in monumentis CL. Sympherusae, atque alijs a Pierio in 4. Aeneid. productis, qui nihilominus L alterum repudiat. Sic Analogia flagitat Suadela, Candela, Tutela, Corruptela. Manutius abit a nobis, et L duplicat ad exemplum veterum Librorum, Virgiljj Carpensis. Lapidum in Sequella, Loquella, Querella. Eam autem conduplicationem magna vi repudiatam Cassiodoro non meminerat, qui Cassiodorus forma diminutiuorum scribi Capella, et Fabella dictitat, et superiorib. quinque vocabu lis L demit alterum.

QVEREMONIA per E in vtraque sillaba praescribit Beda. Obstat Competentia Parcimonia, Alimonia, Mercimonia. Obstat Consuetudo.

QVES pro Qui [gap: Greek word(s)] scripsere veteres, ex eo Quibus, Charisius lib. 1. et 2. Festus quoque. Cato lib. 2. Ongin. Quescumque Romae regnauissent. Pacuuius: Ques sunt ij ignoti: nescio ques ignobiles.

QVI pro Quis absque S interroganti quoq. seruit minus obseruarite Sosipatro. Maro in 10.

--- Qui casus agat res?

Cicero passim. Sic Quinam pro Quisnam. Attius:

Quinam Tantalidarum internecioni modus sit?

QVI pro Cui scriptum olim docent Muretus in PhilippicasTuillij. Bembus in Terentium, I Scaliger c. 24. de Causis LL, veteres Catulli Libri. Hunc fuisse ordinem autumo: Cui, Qui. Quoi. Contra in recto Cuicui, pro Quiqui. XII. Tabulae:

CVICVI. VOLET. Vide Quoi.

QVICQVID per C, Priscianus lib. 1. Papirianus, Caper, Beda. Ratio, ne per D scripto Quidquid, bis rogare videamur. Altera ratio nititur Competentia Acquiro, Accedo, Accumulo. Est Bedae ratio. Decisa priore Quin tilianus I, 1. cap. de Orthogr. vult scribi per D, quem sequentes probo Mariutium, Passeratium, alios. Est et in Virgilio Carpenisi:

Quidquid id est; timeo Danaos, et dona ferentes.

Addit Mar. Victorinus Quocquod. Generatim autem in compositis D vult, in C transeat. Poscit aliud Euphoniae ratio in hoc: nam cum C sit [gap: Greek word(s)] Q, habueris sic triplex Q actu, aut virtute in Quocquod. Malim Quodquod. Vide Iccireo. et Acquiro. Probatur etiam ex eo, quod Osci Pritpit scripsere pro Quidquid, D in T cognatione nota abeunte. V. Pitpit.

QVIETVS. Glossae Benedicti: Coetus, [gap: Greek word(s)] Item alterae.

QVINCENTI priores scripsere Festo narrante: posteri per G. Vide de prisci Latij Orthographia.

QVINCVNX, GVINCVNCIALIS pariter, ex Quinque orta.

QVINCVPLEX, a Quinque, non Quituplex a Quinto. Ausonius Epist. 24.

Quincuplicem socias tibi Martie Narbo Tolosam.

Martialis: Quincuplici cera cum datur altus honos.

In vett. Glossis: Quincuplum, [gap: Greek word(s)] In Cyrilli Lexico: Quinqueplex bis scriptum. At Quicuplex scribitur ex antiquo Quicue, quod est Cince scriptum opinor, vt Cincere ex Quinquere. Sosipater enim Quinquatrus a Quinquendo figurat..

QVINCVPLVM. Repeias et in Philoxeni Glossis: Quinqueplum.

QVINQVATRVSFestiuus dies dictus, quod post diem quintum I duum celebraretur, vt Triatrus, et Sextatrus, et Septimatrus, et Decimatrus, Festus. Sic apud Ciceronem, et Tacitum rescribit Victorius MSS. Fide collaudata, depulsoque Quinquatria.

QVINTVS, QVINTIVS. QVINTILIVS, QVINTILIANVS, QVINTILIS. Absp. C. scribo Turnebum secutus, cuius haec sunt l. 30. Aduersar. c. 28 Nituntur tamen marmorum Capitolinorum auctoritate, cui non puto tantum ponderis esse debere Vt aduersus Grammaticorum scholas, et praeceptiones audienda sit. Nec enim illos marmor. arios, lapidumque scalptores bonos Grammaticos fuisse crediderim; sed operarios manu, quam mente doctiores. Existimo praenomen Quintus esse a numero primitus deductum. vt et Sextus, et Decimtus. Si igitur Quinctus scribendum esset in hominis praenomine, erit et Quinctus scribendum in numerali nomine; ipsi tamen Quintus semper scribunt. Sed et; Quinctilis mensis, non Quintilis: Quinctana porta in casteis erit dicenda, non Quintana. Tandem.


page 262, image: s262

In vulgo autem, non in doctis numerantur opifices. Turnebo igitur magis adhaerere velim, quam Manutio, Anton. Augustino, et Marmorib. Sed neque nos destituunt Inscriptiones. Prope Tarraconem:

CATVLLAE. QVINTAE. C. SECVNDVS

I ad Gruteri Inscriptiones pag. 918. 20. vbi CINTVS pro QVINTVS. In Plutarchi Romulo: [gap: Greek word(s)] . In Catone Maiore [gap: Greek word(s)] , Quintione, nullo C. Eiusdem est:

[?]

Passim apud Graecos [gap: Greek word(s)] absque C. Tabula Vrsini aenea: [gap: Greek word(s)] . Rhotium, et Andr. Brabantum vidimus nullo rationis filo induentes se in coeca Manutij vestigia: quorum alter sudat in detergenda scalptorum inerudita ignauia. Val. Probus:

QVINT, Quintilius. Manutij tamen opinio sic affirinari potest. Vt a Relinquo Relictus, a Coquo Coctus: sic a Quinque Quinqtus primuluua, tum mutatione peruagata Q in C, Quinctus oriri, scribique videtur posse.

QVIPOTE vnica comprehensione scribunt.

QVIT. Caecilio Quitur: Si non sarciri quitur.

QVOQVVS, COQVVS. QVOCVS varianter scriptum memorat Longus, quo super sic arbitratur: Sicut non est prima sillaba oneranda. sic sequens videtur explenda. Ergo vsitatius meliusq. Coquus per Co in primore loco.

QVOD, QVOAD, QVAAD. Quod pro Quoad Terentij, Virgilijque Librorum varietate, et Arusiani, atque Probi. Vide Nannij [gap: Greek word(s)] lib. 1 P Victorius ad l. 1. Varronis antiquissimo Libro testatur esse Quaad duob. AA saepius. Idem in 16. lib. ad Atticum Coad, Loci, in Antiquis Codd. pro Quoad, Loqui, quam [gap: Greek word(s)] non semel enotauimus. Quot pro Quod Epigrammata non pauca.

QVOInon risere parentes quibusdam in Virgilij Libris, Pierius. Idem adserit in id Georgicon: Quoi non dictus Hylas? ---

Prisco, et Catulliano more:

Quoi dono lepidum nouum libellum?

Plautus: Quoius amatores oliui vim habent maximam.

Quintilianus lib. 1. c. 7. Quoi, Cui.

QVO MODO, QVOQVO MODO, et similia quis dubitet separatim scribenda effe? Sicuti etiam scribitur Quodam modo. Eiusdem generis sunt, Si quis, Prius quam, Ante quam. Quod Libri veteres videntur confirmare. Haec Manutius cum pedisequo Andr. Brabanto. Ego vero iure ambigo: etsi eos ex Prisciano lib. 18. mihi iuuandi facultas: [gap: Greek word(s)] , Quem ad modum, et Quo modo, inquit ille. Verum amabo, cur non ista omnia vnica voce integrentur, vt Quoad, Quocirca, Quosqui, Quoquouersus, Aliquoties, Exaduersum Gellio lib. 7. c. 7. et Terentio: Cur non Quemadmodum, vt Praemodum Gellio inibi? Cur non Quomodo compositum, vt Quomodonam Ciceroni ad Q. Fratrem l. 2. Quomodonam, mi frater, de nostris versib. Caesar? Quid ineptius [gap: Greek word(s)] Quo modo nam, vel Quo modonam diuulsis? Scio ex his nonnulla quandoque etiam cum venustate secari. sed aliud est id fieri posse, aliud nunquam aliter aut posse, aut deberi, quod illi pugnant, nec eripiunt. Adde quaer enti accommodatiorem esse vnico spiritu pronunciationem Quomodo? quam distractam, et protractam Quo modo. Ardet enim quaesitor omnis.

QVORVNDAM, sicut Eorundem per N, inquit Beda. V. Quamquam.

QVOTANNIS secat Pierius vetera Maronis testatus monimenta, Marmora, Tabulas aercas in 1. Ecl. et in 5. Aen. Profert ex antiquitate:

CENTENI. QVINQVAGENI. QVOT: ANNIS. DARENTVR. Sequitur eum Giselinus Victor. Non abnuo: dum et mihi concedant vniter scribi Quotannis. Indicat Similitudo Quotcalendis, Quotdieb. Quotmensibus. Item Cotannis, et Quodannis nusquam sectim, sed iunctim cur Vsu duce non Quotannis? Scribunt autem quidam Cotannis per C, vt Cotidie Fabius lib. 1. c. 7.

QVODANNIS scripti a se rationem Philippo Posco Politianus lib. 4. Epistol. reddidit, esse in atrio Capitolino ad sinistram aenei Herculis marmor exoletis prope versibus, in quo

AD. MINISTRANDVM. QVODANNIS



page 263, image: s263

Tum ex antiquissimo Virgiliano Codice Bibliothecae Palatinae maiusculis inarato elementis producit haec:

Pocula bina nono spumantia lacte quodannis.
Vt Baccho, Cererique, sibi sic vota quodannis.

Item: Degenerare tamen, ni vis humana quodannis.

Item: --- Namque quodannis Terque quaterque solum sciudendum ---

Notat Quodannis in priscis quinque Inscriptionib. Thesauri sui hactenns illaudati Gruterus. Hac scribendi ratione in Prudentio editum iam est:

--- Votorum liba quodannis Accipit ---

Affectant Antiquitatem in Antiquitatis debellatore. Sic Aput Apud, Caput Capud, Haut Haud. Vide de Veterum Orthogr. Quae omnia etsi complector: nullus tamen ab vsitata scribendi Cousuetudine cum T recessero. Vt enim Quotdiebus, Quotmensibus: ita Quotannis. Etiam potiori iure. At Politianus Ducis Etruriae deuotarius fuit: cui vt grataretur, scribere debuit Quotannis cum T: fuit enim Etruscorum Itus pro Idus, Varro lib. 5. de LL.

QVOTIDIE, COTIDIE. Isidorus Hispatensis l. 5. Orig. c. 30. Hodie, quasi hoc die et Quotidie, non Cotidie, vt sit Quotdiebus. Tantundem l. 1. c. 26. Magnus Cassiodorus in Orthogr. Quotidie sunt, qui per Co Cotidie scribant: quib. peccare licet desinere, si sciant Quotidie inde tractum esse, a Quotdiebus, hoc est omnib. dieb. Vocem Quotdieb. vsurpat apud Vlpianum Pomponius, eoquea Vallae morsu non illi impune fuit. Manutius in Orthographia: Quotidie, quod componitur ex Quoto die, cur non scribam cum antiquis? inquit. ldem Andr. Brabanto placet: alioqui Cotannis scribendum censet, quod illi piaculum. Eundem funem trahit Cornutus apud Cassiodorum. Antiquissima Tabula in muroTergestinae ciuitatis.

QVOTIDIE. BENEFACIENDO Atqui rationem Isidori inter ineptias euanuisse, et frigidam pronunciat Quintilianus, Cotidie satis enucleate praecipiens. Is vero est, qui primis Impp. aequalis florentem imperio, et linguae Latinae venullate vidit Italiam: qui dicendi mirus fuit artifex: qui Vallae iudicio de Rhetoricis scripsit ipso Cicerone praestantius: quem vnum Isidoro, Manutio, Brabanto ausim opponero: cum quo magistro si errauero, causas habet error honestas. Nota igitur vt Arcus, Quercus visa sunt politiora praequam Arquus, Querquus: sic Cotidie praequam Quotidie, esto, sit a Quoto. Sic Cuius, Cui, quam Quoius, Quoi, amoenioravisa. Par variantia in Cum, Quum, Quom, Cur, Quur, Quor, quod postrernum antiquis relinquit Velius Longus. Quo super Mar. Victorini sententiam audi: Cotidie a Quoto die, ac nihilominus per C potius, quam per Q scribi: idque Analogia Concussus, et Concutio a Quatio; Cocus a Coquendo, Inquilini cum dicatur, Incola. Adde Sterquilinium, Stercus. Verum negant alij esse a Quoto. Vel. Longus in Orthographia: Non enim est Quotidie a Quoto dictum: sed a Continenti die, Cotidie tractum. Beda tantundem. Ac ne mirum videatur a Continenti propter liquidam N sciendum illamipsam veterib. in compositione deciduam fuisse, quo more illi Conubia vnico N. Item omnes promiscue Coaeuus, et Coaequo. Quare Cotidie per C exarare nullus trepidem, quod pridem perpetuo tenore extulit Vir termaximus Lipsius. Priscianus lib. 18. Quotidie, vel Cotidie. Alibi T duplicatur. Sic in Pande et is Flor, obseruauit Taurelius, et alij. Sic in Tabula Caeritum:

COMMENTARIVM. COTTIDIANVM MVNICIPI. CAERITVM

Cotidianum, [gap: Greek word(s)] , Glossae H. Steph. Cotidie, Cotidianus passim in Cicerone scripsit Victorius, vti lib. 13. ad Atticum: Quae Bruti nostris cotidianis, assiduisque landibus. Latet hic vocis ortus a Continenti die. Ex [gap: Greek word(s)] Con effligitur N, vt in Coiux, Conubium similibus. Si vero Cotidie genuisset Quotidie, eam recte scriptionem Antiquitati Muretus l. 4. Variar. c. 14. imputasset. Passeratius Cotidie affert ex Catone: verum in meis Libris, etiam in edicione a Meursio viro eruditissimo per scribitur.

QVOTIENS, TOTIENS, DECIENS, et similia per N Victorinus praecipit. Priscianus lib. 15. A Quot vero, et Tot in NS terminantur Quotient, et Totiens. Quam scripturam veterib. Libris, et Grammaticis tribuit Carrion in lib. 1. Val. Flacci, eosque sequitur. Bartolomaeo Scalae tribuit Politianus, quicum ipse pugnat, disiectis Proportionis viribus, explosisq. Centiens, Mislliens, Vicensimus, Tricensimus, quae in Pandectis


page 264, image: s264

archetypis Iustiniani principis, vt errata librariorum semper inducenda censet. Iisdem e Pandectis idem notat Brissonius [gap: Greek word(s)] . lib. singulari, nec probat. Ios. Scaliger in lib. 1. Manilij: Vitiosa scriptura, vt Totiens, Quotiens, et similia: rectius enim erat Toties, Quoties. Eadem Lipsius c. 5. de Pronunciat. LL. Errorem inde natum putant, quod sillabam longam veteres longa superfixa notula - designare solitauerint, quae res parum animaduersa substituendae N literae exscriptorib. Et scalptorib. occasionem dederit. Hanc coniecturam Pierius non ignorauit, qui tamen propen det in Quotiens, cum in omnib. Codicib. antiquis inuenerit QVOTIENS per NS. Quem iuuerit Fectus prolato ex Catone: Contumelias mihi dixisti compluriens. Item ex Titinnio: Vxorem pauciens videbo. Caper in Orthographia quaedam cum N scribit, quaedam absque illo. Sine N Scribanda sunt, Milies, Centies, Decies: Totiens, et Quotient cum scribitur, per N scribenda sunt. Differitatem si exposcas vlterius, credo futurum Harpocratem. Constat autem ex Plutarcho Decies N non admittere. Quare Bedam sequor: Quoties, et Toties sine N: licet veteres per N, inquit in lib. de Metris.

QVOTIESCVMQ Vide Conditio, Quoties.

QVVM Vide Cum. Ineptiuscule scribas in Spartiano (estque oratio cornea) Obsonatorum sraudes cum cum plurimis pasceret. Vbi editiones Quum cum pl.

QVVR. Vide Cur.



page 265, image: s265

OLIVARIO VREDIO VIRO NOBILI.

MISSV meo ad te appulsus est ille quondam maris, et terrae peruagator S. Paulus. Nec literis meis respondes, et de libro siles. Neque puto suspiciunculis vllis animum tuum aegrescere. VREDI DOCTE sermones vtriusque linguae. Neque [gap: Greek word(s)] vllam, fastidiumque cogitare ausim etsi quid hic cogitem, non satis exactum habeo. Quod ad me atttinet --- [gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]

non possum non amare VREDIVM, colere, suscitare. Studia colas, intemittas, nescio. Siquid vrgream, ne me Vlyssis ore compelles, vereor,

[gap: Greek word(s)] .

Prior tamen te compello, et in partem [gap: Greek word(s)] venire velim. Adfuit mihi Villerius, et literas ad se tuas profert nouas, et veteres dum loquitur, alterum te aduersus testimonium dicit. [gap: Greek word(s)] Tu mihi libra, quae. obijao: Reccido, Recipero, Redantruate, Redditus, Reddituiri, Rediuiam, Redduco, Refriua, Regaliolus, Reijcio, Remasse: caetera, ne graueris, susque deque habe.



page 266, image: s266

TRACTATVS DECIMVSSEPTIMVS.

RABONEMhabeto... As. Perij. Rabonem? Quam esse dicam hane beluam

Quin tu arrabonem dicis. St. At facio lucri,

Vt Praenestinis conia est ciconia, Plautus Truculento.

Graecis, Latinisq. absolutior vox Arrabo. Menandrus: [gap: Greek word(s)] . Parum abfuit, arrhabonem quin me dependere persuaserit.

RAETI cum Ae diphthongo, Inscriptiones a Grutero. Caesar. Mela, Plinius, Eusebius. Reperitur et cum Oe teste Torrentio ad Horatium.

RAMESSES in sacra pagina, et SS. Patribus cum A in prima. At Eusebij Chronica cum E: Cognitissima est harum vocalium vicissitas, praesertim in Iudaicis vocabulis.

RAPACIA secundam occupante sedem A, Raporum tenerrima. In antiquis tamen Plinij Codicib. MSS. Rapiciorum per tertiam vocalem legitur, atque inde Catonic. 35. Rapicij colles.

RAPVM, non Rapa, Fl. Caper.

RASTRVM Vsu vulgario. Philoxeni Glossae: Raster, [gap: Greek word(s)] . Vnde Quadridentes rastros apud Varronem de RR. Nostratibus in hortis quinque dentib. armantur rastri, ac etiam plurib.

RAVCA VOX, et Raua scribit Festus. Ab altero Raucitas, et Raucedo: ab altero Rauis, Rauire. Irrausisse.

RAVDVS, RODVS, RVDVS docente Feslo rem rudem signat. Aes olim infectum, post etiam factum, quod e varijs ad Atticum Ciceronis locis discere est. Accius Menalippe:

Collocat sese in locum celsum:
Hinc manib. capere raudum saxum, grande, et graue.

RAVENNA duob. N Silio Italico. Stephanus: [gap: Greek word(s)] . Rabenna Italiae ciuitas. Hermippus Berytius Rauennam vocat. Dionysius in vndecimo Ant. Rom. et pluratiue Rauennae, et cum H Rhauenne, atque etiam cum vnico N. Ambo Flaminio circa Rabenum occurrerunt. In Valerij Probi Notis

RAV, vel RHAV, Rauenna, vel Rhauenna. Quandoque cum Spiritu, quandoq. absque eo. Rauennatem Ecclesiam apud Gregorium M. pariformiter vbique.

REA absque adspiratione. Quae Orthographia, inquit Pighius in Val. Maximum, antiqua est Romana, nihil graecissans. Quae Antiquitas nisi admittitur, scribendum erit Rhoma, Rhomus, Rhemus, quae singula suis vide locis. Vsus Antiquitatis canitiem adspernatur, rectiusq. puto cum raultis sapere, et Rhea asperare.

REAPSE est Reipsa. Pacuuius in Armorum iudicio:

Si non est ingratum reapse, quod feci bene.

Voculas diuellit Lucretius l. 2.

--- Dum ne sit re tamen ipsa.

Item Reque eapse. scipio Africanus Pauli F. Quib. de hominib. Ego saepe, atque in multis locis opera, factis, sum consilijs, reque eapse saepe bene meritus spem, id est, Et reipsa, Festus.



page 267, image: s267

RECCIDO geminante CC scribi nouitium commentum est. nequidem sic scnbendum,

vbi vsus est protracta sillaba Ouid. in 10. Metam.

Ricidit in solidam longo post tempore terram.

Idem: In quem recidimus, quidquid mortale creamur.

Iterum in 6. --- Me, quod in ipsum recidat, orbam.

Ita veteres Libri. Propert. Eleg. 9. lib. 4.

Recidat inque suos mensa supina pedes.

Ausonius in Parenta lib. cum scripsisset:

--- In Tetricos recidat impertum:

alij Decidat violata sententia: Vinetus verso verborum ordine rescripsit Imperium recidit. Omnes inscientia, vel incogitantia. quod rectum, deprauarunt. Eadem [gap: Greek word(s)] Mart. Deli ius supposuit Temperat in Panegyri Claudiani de Olybrij Consulatu, vbi consensu receptissimum est: Oebaliae qui reparat arua Galesus.

Item Rubenio Elector. l. 2. c. 37 in Claudiano de bello Getico respuitur, Recisaq. Prauo iudicio Certe in Recido, et parib. duplex CC respuunt aures, et charr contumax repugnat. Detur hoc tamen Pande ctis Floren inis, ne Pandectae esse desinant. Vide Redduco. Et duplicatione ista spreta clamat Cassiodorus; Nobis iam decor, et lenitas obtinenda est: quia maximus fructus est lenitatis. Quae ita cortexi.

RECIPERO, RECVPERO. Mediolani Inscnptio:

QVOD. AGRVM. LVC RECIPERAVIT. SINE. IMPENSA

Sic Pandectae Pisanae, omnesq. alij Codices vetustiores, vt affitmat Brissonius [gap: Greek word(s)] libro singulari. Cornelius in Timotheo, Lipsius in Tacitum perpetuo tenore. Antiquitati, eam scribendi rationem defert Stewechius in lib. 1. Arnobij. Hinc: Reciperatio apud Aelium Gallum, Recupero certe vsitatius, et Recuperator, quam Reciperator, si Typos consulis. At Victonus in Ciceronem ita sciscit: Recuperare legas, quod hodie in Vsu est: sed tamen multo rarius, quam Reciperare. Ego sic statuo: Veteres Lubens, Monumentum, Optumus, Maxumus: Posteritas hac omnia per I extulit: sic Recipero, Recupero. Quis tamen pugnet Consuetudini? Quis Liuij 3. reponere ausit: Virtute libertatem reciperatam esse? Id sit contra fidem Librorum omnium, et contra Consuetudinem niti. Recipero igitur Latium cultius vindicat: Recupero Vsus affirmat antiquorum.

RECIPIEM apud Catonem pro Recipiam, vt alia eiusmodi complura, Festus, et Fabius.

RECLINIS scribe in his. Martial. lib. 9.

Sic in gramine floreo reclinis.

Ouid. Metam. 10. Inque sinu iuunis posita ceruice reclinis.

Val. Flaccus lib. 4. Hunc vbi reclinem stratis ---

Manil. lib. 5. --- Niuea ceruice reclinis Molliter ---.

Recliuis per V in medio recusat res ipsa. V. Acclinis.

RECVLAE, non Resculae, vt Diecula, Specusa, idque ex disciplina Charisij. Quare in emendatissimo Pithoei Saluiano lib. 5. Transferre illuc resculas atque habitatiunculas suas, familiasque non possunt. Ibidem: Spoliati resculis suis, et exterminati agellis suis, minus probo: nisi fi malis reponi Ruscula, et Rusculis. Sed apud Apuleium Resculas retinent.

REDANTRVARE licet per N, et T scribant Ios. Scaliger in lib. 4. Varron Turneb. lib. 17. Aduers. c. 8. lib. 25. c. 18. ego Festum secutus per D magis scriptum velim. Sic ille in prima serie: Andruare, id est recurrere a Graeco verbo [gap: Greek word(s)] . Hinc et Drua vocata est. Vox est Saliorum paene propria: vnde ipsi in Aeneide:

--- Septenosque orbibus orbes Impediunt ---

Lucillij versus est in 16. cui non cantatus, non interpretatus?

Praesul vt amburbat, sic vulgu redandruat inde.

Turneb. superis locis Ampiruat, emendari putat. Glosse ab H Stephano: Andruare [gap: Greek word(s)] . Alij Redamtruare a Trua, qua confutatur olla feruens apud Festum. In, id producunt e Pacuuio:

Simul cum videam Graios nihil mediocriter
Redamtruare, opibusque summis persequi.

Drua, Trua, Andruare, Antruare pro eodem sunt Passeratio, qui confomiter idem Redantruare, ac Redandruare. Et recte literarum vicissitate celebratissima.



page 268, image: s268

REDA vocabulum Gallicanum visum est Quimiliano l. 1. c. 5. et Nonio Marcello, quib despretis Andr. Brabantus ad serit esse Latinum, aitque Suidae esse [gap: Greek word(s)] Ego in Suida comoeror [gap: Greek word(s)] , quod alia singnificare norunt, qui Homerum viderunt. Verum Quintiliani licae, aut que Latina videri possit, adspirant. Lexicum Graecolatinum Antiquum: [gap: Greek word(s)] , Reda. Item: [gap: Greek word(s)] , Reda. Et Veredos antiqui dixere apud Festum, quod veherent Redas, hoc est ducerent, nec Veredos asperarunt. Malim Spiritum abesse. V. Epiredium.

REDARGVISSE scripserim Vsu volente Verrirus, licet, dicat Scipionem Africanum Pauli F. Rederguisse per E literam enunciasse. Subfuit ratio: Capio, Cepi: Partior, Impertior: Praecarpo, Praecerpo, in quib. Mutatio fuit politioris. V. Festum, et Fabium.

REDDITVIRI, PRAESTICIRI pro Redditum, Praestitum iri veteres scripsisse notat Hotomanus ex Legib, Cato in lege aleae pendentis: Ponderbus, modijsque Domini datu iri. Sic legit diuisim Pithoeus.

REDHALO apud Lucretium scribo ex Competentia Redhibeo, Redhostio. Item ex eo, quod antiqui immissionem [gap: Greek word(s)] D nimisquam olim amarunt: Med erga, Ted erga. Scribit, et Casiodrus Redulcero, et Plinius lib. 6. c. 17. Redordior. Displicet absque D Rehalo.

REDDITVS. Bis deltotam vocem sunt, quos iuuat scribere. In ijs Perottus Sipontinus tanquam a Reddo Martial. l. 2.

Quid mihi reddat ager, quaeris, Line, Nomentanus.
Hoc mihi reddit ager, te, Line, non video.

Quod quasi depositum semen, et operam culturae impensam reddat ager, resue alia quaeuis ex sese, aut pacto fructuosa. Vide Fr. Sarmientum quamuis fuse 1. p. Defens. P. 683. [gap: Greek word(s)] . Alij vnico D Reditus, quod redeat quot annis. His fauet in 2. de Fin. Tullius, Pliniusque l. 14. c. 4. Cato denos culeos redire ex iugerib. scripsit. Hos tuetur, et nos sequi cogit Ouid. 2. de Ponto Eleg. 3.

At reditus iam quisquis suos amat, et, sibi quis sit
Vtile, sollicitis comoutat articulis.

Martin. Nauarrus Alpilcueta vnico D consuerat scriptitare, cui dicam impegit Sarmiento. Frustra stylo diureberat vmbras. Iuuant hanc sciptionem verba Prouentus, et apud Homerum [gap: Greek word(s)] . Esto, frequenter libri chirographi conduplicent.

REDIVIAMquidam, alij Reluuiam appellant, cum vnguis cutis se resoluit: quia luere est soluere, inquit Festis. Ea causa Reluuiam libenter Turneb. Scriberet. At Cadamitas, Sedda, Dacrimae, aliaque nobis aperta in veterum Orthographi, manifestant quam non raro priscis L in D abierit: nihil vt necesse sit nos ad Reluuias Turnebi relabi. Reduuias sanat ex aqua frigida cum D, et duobus VV scribunt apud Plinium l. 29. c. 2. Item apud Ciceronem pro Roscio Amerino P. Victorius. Ab eo stat Competentiae ratio Induuiae, Exuuiae Planti Menechmis: Induuiae tuae, atque vxoris exuuiae. Exuuias autem, Induuias ab Exuendo, Induendo Isidor. ducit l. 12. c. 4. Orig. Nonio item Exui est Exsolui. At Ciceroni Rediuiam per I rursus arrogat Honobis etiam ariolari? Quid si dicam Viere pro Ligare vetus esse verbum (ex quo Vietor ) Varroni lib. 1. de RR. Ennio, Censorino, Festo. Ea re corrigen dus Isidorus l. 8. Orig. C. 7. A viendis curminibus, id est, flectendis. Scribo Nectendis: sequitur enim: Vel quod modis verba connectereut: Viere enim antiquis pro Vincire ponetibus. Et his repono Vincire. Inde Via: est enim duum terminorum loci, vnde tu, et ad quem is, compages. Vlterius Induuiae, quas nobiscum ligamus: Exuuiae, quas ablegamus religatas: Reduuiae nobiscum se rursus ligant, et implicant. Neque dumtaxat vnguicularis est morbus: sed Reduuiae quoque sunt ciborum retrimena, quae licet prius a partib. Suis secreta rursus se dentibus illigant esitantium. Solinus c. 45. Trochilus anis puriuula est. Ea dum reduuias escarum affectat, os beluuae huisce paulatim scalpit, et sensim scalpurigine blandiente aditum sibi inusque fauces facit. Haec si sunt, scribemus cum antiquis per V duplicatum: quoniam ijs finalitati addere V sollenne; vt Nenu, Indu: six Ex, et Red adsument V, et parient composita Exuuiae, Reduuiae. Quae sicui fortasse quaesitiora videbuntur, aliorum ratione contentus esto, per me licet. En tibi et altem ariolum virum iudicij edecumati Pothoeum, qui lib. 1. Subsec. c. 19. ad Iduando Reduuias, Riduuiasue dici posse retur, quo super verbo Macrobium vede. Cyrilli Lexicum: [gap: Greek word(s)] , Redubia per B. Iterumque: [gap: Greek word(s)] , Exubiae singulare non habet.



page 269, image: s269

REDDVCO nunquam gemino DD, quidquid inconsulti blaterent, ne in eo quidem Horatij: Dij tibi dent capta classem reducere Troia.

Victorius in lib. 3. Varron. De. RR c. 16. Redducunt duob. D notat ex antiquis, et saepe veteres ita solitos scriptitasse. Cui opposuero Caesellij iudicium: Re praepositio nonnunquam cum ad consonantes accedit, geminat illas, quod plerumque apud antiquos est, vt Duco Redduco, Cado Reccido, Tuli. Rettuli, Pello Reppello, Do Reddo, Lego Rellego, vnde Relliquias, et Relligionem scribunt, quod apud Poetas, vt ita oportere scribi concesserim: tametsi apud oratores quoque antiquos est. Hactenus pro Victorio: reliqua nobis amica: Nobis tamen decor, et lenitas obtinenda est, quae maximus fructus est Latini sermonis. Negat D in Reduco geminandum Velius Longus adserto geminandum in Reddo. Adnotanda imperitia corum, inquit, qui sic Redducere geminata D litera volunt enunciare, quasi Reddere. Idem ex Longo Cassiodorus, et Papirianus; Reducere item simplici vtimur. Priscianus, vt in alijs saepe, ita hic ambiguus, Reduco vnico D, et duplici DD admittit. Similiter Aldus lib. 4. LL. Scribit et in Phormione Donatus, Quod ab illo allatum est, sibi esse id rellatum praedicat. Haut placet. Etiam in Lucillij lib. 3. scripserim vnicum L:

Et sua praeciperet retro relicta iacere. Item in Lucano:

Repulit a Libycis immensum Syrtib. aequor.

Vide Auctoritas, et Recido. Propertius lib. 2.

Noctibus his vacui reficiamus iter.

REDHALO. V. Analogia.

REDIBEO absq. H scribendum videtur Pontano. Cuius ratio: quod D pertineat ad sillabam sequentem: D autem aspirationem non patitur. Ego Redhibeo, Redhostio scribo. Hoc ipsum quaeritur: D adspirationem cur non aeque patiatur cum T?

REDIVIVVS, an Recidiuus scribendum, ambigunt, disceptant. Ego vtrumque admitto, multisque locis Recidiuus scribi posse negito, vt apud Serenum de rena scentibus in supercilio pilis:

Atque in perpetuum rediuiua occludere tela. Apud Silium lib. 10.

Vmbraene Ausoniae rediuiua in bella retractant
Post obitum dextras? ---

Plura contulimus in lib. 1. Silij Italici ibi:

Gens Rediuiua Phrygum ---

Plura Pierius in quartam. et decimam Aeneidem.

REFACIO [gap: Greek word(s)] in Truculento:

Nam refacere si velim, non est locus.

Notent curiosuli priscorum id genus esse scribendi cum ratione, quib fuit sollenne in compositis nihil mutasse: posteris mutatio vocalis visa politior, auditu suauior, scribendo concinnior. Scribatur itaque Reficio.

REFERT cum dicimus, errare nos ait Verrius: esse enim rectum Reifert, datiuo scilicet, non ablatiuo casu. sed esse iam Vsu possessum, Festus ex Verrio tradit.

REFRIVA FABA quid sit, Festum consule, qui per V scribit, et Macrobius, et Ios. Scaliger, vt Conditiuus, et Turneb. l. 1. c. 20. Aduer S. ex Plinij l. 12. c. 12. In Plinio tamen Geleniano lib. 18. c. 12. lib. 5. c. 14. per N editur Intergerinus. Alij; duplicato RR Intergerriuus a Gerris, siue Cratib. Vide et Hermolaum posteriorib. ad Plinium Castigationib. legentem Refrina, quasi Referina. V. Interneciuus, et Becmanum in Gerrae.

REGALIOLVS vulgo. At Glossarium vetus Regauiolus, quasi Rex auium. Sic ab Auis Auiola notissimi Cos. nomen est. In Glossis alijs Regaulliolus, et Regausolus. Inepte. Repone: Regauiolur, et Regauolus. Salmasus in Trebellium Reguliolus, vel Reguleolus verum est illius auiculae nomen. Regulum, et Reguleum Latini deminutiue dicunt paruum regem. Sic Aculeus, Acunleolus. Verum Librorum, Auctorumq. fide comperta Reguliolum, vel Regulcolum scripsero. Neque Regalioli propudiosa est scriptio. Fieri potest ex Regalis. Primulum potuit Regalis auis dici, tum Regalis, et vulgi ioco Regaliolus.

REGESTVM, cum R Registrum, semibarbare. Vopiscus in Tacito: Vsus etiam regestit scribarum porticus porphyreticae. Anasta sius de Vita Pontificum in Nicolao primo: Sicut in epistolis regesto ipsius praesulis continetur incertis. Glossae Nomicae: [gap: Greek word(s)] . Sic Digesta, non Digestra. Quid Regestuum in re rustica, Vide Columellam l. 4. c. 1. Lib. 11. c. 3.

Prudentius in Romano: Hic in regestis est liber coelestibus.

REGIMEN. V. Tegumen.

REGLESCIT pro Regliscit (idest Recrescit ) scripsere veteres Festo teste. Tamen Pergliscit per I.



page 270, image: s270

REGIVM confine Siciliae, ac Italiac absque spiritu Maior scripsit Graecia, vt Roma, quae posteris deinde temporib. Ita scribi Mos inueterauit. Vide Maronem lib. 3. Haec loca vi quondam, et c. Etsi vero [gap: Greek word(s)] dicatur, perperam nonnemo scribit Rhegyum per Y Pythagorae. [gap: Greek word(s)] scribitur Graecis vniuersis, et nulli Latinorum per Y.

REIICIOduobus II, et primigenij verbi ratio postulat, et compositurae. Ita Beda, vbi de Synaloepha, et Diaeresi. Maro Ecloga:

Reijce, ne maculis infuscet vellera pullis.

Alij etiam tribus Reiiicio, Maiiia, Eiiius, nec aliter tendi posse pertendunt. Prodiximus eX Vel. Longo, Beda, Artigraphis. Reicio suum alterum I Poetices maiestate permisit obumbrari, ac deteri. Idem Maro:

--- A flumine reice capellas.

Vbi tamen Beda videtur legere Reijce duobus in locis. Vide Pierium in Palaemone. Vide Abijcio, Inijcio.

RELIGIO vnico L, Libri, et Saxa literata. Additamentum alterum si est, a Poetis est, quod Parenthesin Sosipater indigetat, et probat Probus lib. 1. Artis. Caesellius fert in Poetis, non aeque in Oratorib. Sic Homero [gap: Greek word(s)] , Nonno [gap: Greek word(s)] , Oppiano [gap: Greek word(s)] .

RELIQVIAE, vt Religio. Ita in bona parte Codicum antiquorum. Commianus in nomine Relliquiae barbarismum clamat adiectione vdae literae. Probus, ni gemines, censet breuem: Caesellius tolerat in Poetis, et Beda supra.

RELIQVVS quatuor sillabis vetuste, vt Aquua. Lucret. l. 1.

Nunquam reliquuo reparari tempore posset.

Olim Relicuus, vt Vacuus, Papirianus. Nunc expeditius sillabis omnino tribus Reliquus; ac tunc etiam geminari V statuit Donatus in Andriam.

RELVCTO, RELVCTOR. Apul. l. 4. de A sino A. Faucib. ipsis hiantis Cerberi reluctabat. Lib. 7. Pectus, et venter crustata crassitie reluctabant.

REMEX per E Consuetudo. Aliter Cyrillo arrogatum Lexicum: [gap: Greek word(s)] , Remigis, Remix. Admisso priore recto, posterior respui nequit.

REMINISCO scribi ridicularium visum Ausonio:

Qui Reminisco putat se dicere posse Latine:
Hic vbi Co scriptum est, legeret cor, si cor haberet.

D. Augustinus lib. de Grammatica: Quis enim dicit Reminisco, Recordo? Respondeo Priscianus lib. 8. et is, quem Ausonius carpit, non vt opinor, indoctus. Igitur sic alta vetustas.

REMASSE apud Lucret. l. 2. scribit Gifanius. Maluissem [gap: Greek word(s)] Remeasse:

Refugisse volunt longe, longeque remeasse.

Eadem ratione idem lib. 3.

Quod satis exurat miseros, atque arida torreat:

Nisi Festus Remant pro Remeant poneret. Improbat Scaliger, quid postea?

REMMOTVS duobus MM repugnat Antiquitati, et videtur [gap: Greek word(s)] , et agresse, inquit Gifanius. Ita per duplex M scriptum in Hecyra Terentij testis est Donatus: idque secundum antiquos.

REMVS. V. Consuetudo.

REMVRIA, LEMVRIA. Ouid. 5. Fastorum:

Aspera mutata est in lenem tempore longo
Litera, quae toto nomine prima fuit:

V. Lemures.

RENVS adspiratione omissa scribi visum I. Scaligero. Ratio: neque enim Germani ei elemento apponunt vllum flatum; lenissime enim sua lingua pronunciant iudicem, et annulum, et equum, et alia. Neque par est, inquit, nobilissimae gentis fluuium a Graeculis nominis rationem accepisse: sed qua voce nunc pruinam appellant, fortasse aquam omnem gelidam, atque inde etiam Renum nominarunt. Phocas libro de Adspiratione: Omnia nomina Graeca in prima sillaba literam habentia, vocali post ipsum adspirantur, vt [gap: Greek word(s)] , Rhenus, exceptus duob. Remus, et Romulus. Adamantius etiam asperat, et Liplius perpetuo tenore in morib. Germaniae apud Tacitum, Nonnus [gap: Greek word(s)] , Graeci caeteri.

REPERIT vnico P. Vide Recido, Reduco. In praeterito pugnat pro gemino P Priscianus lib. 10. et Pandectae Florentinae.



page 271, image: s271

REPERAVIT cum E in secunda apud Apuleium de Dogmate Platonis Vulcanius edidit; alij Reparauit.

REPOTIA apud Horatium, alios rectissime: etsi Christophoro Landino Reportia visum correctius a Reportando. At Festus a refecta potatione Repotia.

REPREHENDO relegata biuocali, iniuncto spiritu. Reprendo vero tribus omnino sillabis elegantiorib. viris arrogat Vel. Longus in Orthographia, et primam positionem Prendo adserit, non Reprehendo. V. Prensus.

REPVERESCERE, et Repuericriscere ex priscis Tullij Libris repraesentauit P. Victorius. Passim tanquam a Puera, Puerascere. Auson. Idyll 4.

Obductosque seni facies puerascere sensus.

Nam cum dementia mentis sit insanitas, puero, pueraeq. communis: puerae tamen ob egestatem animi dementiores euadunt, ita vt ab ijs vox meliori iure videatur orta. At liarum ratiuncularum ecquod pondus? Quasi scribendi ratio, ratione regatur.

RESTITERIT, RESTAVERIT Propertius l. 2.

Nec si post Stygias aliquid restauerit vndas.

RETIA absque flatu; vnde Penula irretitus in Miloniana. Sed et [gap: Greek word(s)] Retes scripsere. Nam in Consuetudine dicimus, In retes meas incidisti, inquit Fl. Sosipater lib. 1. Priscian. 7. Beda lib. de Orthographia. Varro lib. 3. de RR. c. 5. [gap: Greek word(s)] : Quib. cibus ministratur per retem. Ibidem: Intra retem aues sunt omne genus.

RETRORSVS. V. Volum. 1. p. 123.

RETVLIT altero T dissociato: sic Insciptiones pauculae, et paueulae alias T adsociato. Esitiones etiam variant. Quidam pugnacius duplicant in versu.

RETVRARE, vt Obturare leniter. Esto [gap: Greek word(s)] . Vsus Originem obliterauit. Varro Agathone:

Pueri obscoenis verbis nouae nuptae auris returant.

RETVSVS recte. Neque, cum N praue, Retunsus. Sic Prudent. [gap: Greek word(s)] in Romano:

Versasse frustra se retunsis actib.

Fides huius scriptionis penes tredecim MSS. Codices. Sic aliquories scribit Casaubonus ad Historicos Minores. Sic Plautus Pseud. At haec retusa est. securis. Ibidem:

Cor mihi retunsum est oppugnando pectore.

Monet quoque Pierius in 2. Georg. --- Neu ferro laede retuso, in antiquiorib. chartis esse Retunso. Iuuat Obtunsi Competentia. Vide supra.

REVERA sectim, aut vniter, Reuera Vsus promiscui.

REVEREO, REVEREOR dupliciter scribit Priscianus lib. 8.

RHADAMANTHVS Aeneid. 6 Metamorph. 9. asperata prima consona. Quaedam. Eusebij Chronica leniter: haut probe. Apollodorus l. 2. et Plutarchus saepius [gap: Greek word(s)] , saepius Sirabo lib; 10.

RHIPHAEI Scythiae montes adspirate. [gap: Greek word(s)] , Plutarcho in Camillo. [gap: Greek word(s)] , Hesychio. Georgic [gap: Greek word(s)] 1.

Mundus vt ad Scythiam, Riphaesque arduus arces.

D. Basilius M. hom. 3. in Hexaem. [gap: Greek word(s)] . Quid alios commemorem, quos Ripae, seu Ripaci generant, qui sunt montes supra intimam Scythiam. Quibe montib. Eridanus cum infinitis alijs fluminib. nauigabilibus vnus est, verguntque ad occiduos Galatas, Celtoque, et alios vicinos barbaros. Dionysius ad Rhiphaeos montes nominatim duos ponit fluuios, Aldescum, et Panticapum: [gap: Greek word(s)] . Vbi Aldesci, ac Panticapae vndae Rhiphaeis in montibus suo cuinsq. alueo fremunt. Mela l. 1. c. 21 ad hos fertur vltro: Hic orti montes longo se iugo, donec Riphaeis coniungantur, exporrigunt, qui altera parte in Euxinum, et Maeotida, et Tanaim, altera in Caspium pelagus obuersi Ceraunij dicuntur. Iidem aliubi: Taurici, Moschi, Amazonici, Caspij, Charaxici, Caucasij, alijs, alijsque dicti nominibus. Adde Athenaeum, in quem Commentator dissimulato Strabonis loco lib. 7. quo nouellae opinionis fama sit auctior, Rhiphaeos montes aequat, et alius nescio quis ab Hesperia. Etsi vero nulli essent Rhiphaei montes, cum in ore scriptorum frequentes sint, iure de eorum Orthographia anquiri potest. Adspiratioem Riphaeis montib. aditam, vt, a Ripaeis Arcadiae montib. despescantur, ariolatur Seruius. nugaciter. Vide Trophaeum.



page 272, image: s272

RHODVS, Rhodij adspirant Vsus, veterumque Auctoritas contra Cormutum Vide Roma.

RHOECVS Horat. l. 2. Od. 19.

Rhoecum retor sistileonis
Vnguibus, horribilique mala.

Sic in editione Pulmani. Sic rescribendum Turneb. lib. 10. c. 22. non dubitanter affirmat. Idem lib. 19. c. 18. rescribit in Valerio Flacco lib. 1.

Rhoecus, et Athracia subitae de virgine pugnae.

Testatur inibi Aelianum in Varia Hist. l. 1. vbi [gap: Greek word(s)] . Sic Lucani Exemplar. l. 6. quod fuit Cornelij Gualteri. Contra Carrion in eum Val. Flacci locum Rhetus per T, et omnium veterum Librorum fidem testatus Turnebo non adsentit, clamatque potius in Aeliano vitium delitescere, quam in Poetarum locis prope infinitis. Turnebo [gap: Greek word(s)] Pierius ex Callimachi interprete. An et vitium in illo Appollodori lib. 3. [gap: Greek word(s)] ? Centauri Rhoecus, et Hylaeus? Veteres quoque Runcum scripritauere pro Roeco.

RHOMBVS cum H, Marius Vidorinus in Orthographia.

ROMPHAEA ex [gap: Greek word(s)] , diphthongo, ex qua vocalem alteram disiecit Valer. Flaccus:

Aequaque nec ferro breuior, nec romplea ligno.

V. Gellium.

RICTVS, et Rictum. Lucret. l. 6.

--- Inhorrebat rictum: frons tenta meabat.

Terentianus: Immunia ricta patula.

RIMO, RIMOR eadem in significatione notat Priscian. l. 8. Probo ex Accij Iliona: Aut stagnorum humorem rimarem loca. Pacuuius similiter in Atalanta.

RINOCOLVRA praue: cum aspero scribendum Rhinocolura. Est enim ab narib. abscissis appellatio. Vide Suritam in Antonini Itinerario, Viuem in lib. 16. c. 24. S, August. de Ciuit. Gueuaram in Habacuc c. 3. Ex veteribus Iosephum, Epiphanium, Senecam lib. 3. de Ira, Polybium, Strabonem, Ptolemaeum, Diodorum: etsi apud Craecos, et Ammianum modo Rhinocurara, modo Rhinocura scribatur. Apud Stephanum [gap: Greek word(s)] , et Diodorum Sic. l. 1. Biblioth. Liuij lib. 55. Circa Rhinocolura.

RICINVS per I. Lucillius lib. 2. Ricini aurati, rieae ---

Quarta auctius sillaba apud Apuleium, Ricinium. Alij [gap: Greek word(s)] a Rica Ricinium rentur.

Germanicus in Arateis:

--- Tristique genas abscondita rica. Lucillius separat.

Recinum malunt alij per E, quod a Reijciendo figuret Varro, et Seruius: Recinus autem dicitur, quod post tergum reijcitur, quod vulgo Mauorte dicunt. Eadem reperias apud Isidorum lib. 19. Orig. c. 25.

ROBVRA, EBVRA, MARMVRA Fabius abijcit lib. 1. c. 6. quae Antonius Gnipho affectabat. Ea igitur per O scribes. V. Ebur.

ROBIGO, ROBIGVS, ROBIGALIA vt priscis non adimo cum Manutio: est enim in Romano Virgilij Codice:

--- Vt mala culmos Esset robigo ---

Pierij fide et Varro scripsit Robigalia per O: sic antiquariorum pace liceant nobis Rubigo, Rubigus, Rubigalia cum Plinio. Sic aetas postera. Adde Originem a colore, quem olim Robum, aetas melior Rubrum per V dixit auctore Festo. Martialis l. 5. Epigr. 29.

Ritbiginosis cuncta dentib. vorat.

Rubigo autem Claudiano lib. 3. de Raptu:

--- Squallent rubigine prata.

Metam. 8. --- Scabrique rubigine dentes. Prudent. Psychom.

Condere vagina gladium, ne tecta rubigo.

Tamen Robigalia, vt veteris institutionis, sic scriptionis per O apud Festum. Robico, Robigo veteres Glossae. I ad Manutium.

ROMA leniter. Quamobrem? Priscis Latinorum pastoralis adspiratio plerumque visa est. Eam negat Cornptus apud Cassiodorum, sicut in Rodo, Regina, Rapa. Ita illi visum. Certe vndeunde suat Origio (dequa vide Dionysium l. 1. Solinum, Festum, Plutarchum in Romulo, et D. Hieronymum ab Iudaico vocabulo ortum trahentem) perpetua aeui Consuetudine flatus remiuus est. Redi ad Originem Vol. 1. c. 3. Addo Cassiodori rationem, vocem iam Romani


page 273, image: s273

iuris esse cum tribus praemissis: Adspirationem propriam Graecarum Vocum; Roma etsi Graecanicum est, in aliam familiam videtur transisse. Apud Solinum Rome quoque scribitur. Opidum ab ea Romen vocanisse.

ROMILIVS per I, non per V in secunda, familia Romana, Manutius Saxa secutus.

ROSMARINVS a Culicis scriptore discerpitur:

--- Roris non auia cura marini.

Communi Vsu, rectoque Rosmarinus. Item Rosmaris Ouidio de Arte:

Rosmaris, et laurus, nigraque myrthus olent.

ROSTRVM vbi non? In Glossis Benedicti Roster, [gap: Greek word(s)] . Neque culpo: cum scribatur Candelaber, et Candebrum, aliaque supparia. I ad variantis Orthographiae Viridaria. Eadem: Rustrum, [gap: Greek word(s)] per V.

RVBER. Glossae: [gap: Greek word(s)] , Flauus, Rubrus, Rubeus.

RVBICO, RVBICON: Graecis licet [gap: Greek word(s)] . Silius:

Et Clanis, et Rubico, et Senonum de nomine Senae.

Vibius Sequester: Rubicon iuxta Ariminnm, olim diuidens Galliam ab Italia.

ROTABVLVM a Proruendo. Isidor. L. 20. Orig. c. 8. Festus per V Rutabulum. Sic Rutrum.

RVFVS, RVFINVS, RVFINIANVS vnico F, e Nummorum disciplina. Vide Minucius. Sic Graeci [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] vnico [?]. Sic Inscriptiones.

RVLLIANVS, non Rollianus, Libri veteres.

RVMPSIT XII. Tabulae exhibent: si modo ipsae.

RVSARVS Ptolemaeo: Rusaris per I in vltima Antonino; Ruzasus expungit e Plinio Hermolaus.

RVSSEVMGrammatici non magis dicendum patant quam Albeum, aut Prasineum: sed Russum et Album, et Prasinum, inquit lib. 1. Charisius.

RVSSONEM per V, et germinum SS quidam Horatij Codices: Ruffonem alij geminis FF; alij Ruzonem cum Z. Sunt denique qui et Rissonem per I, et duplex SS praeferant.

RVSTVM. Maro Ecloga 7. Horridior rusto, proiecta vilior alga.

Georg. 2. Colum. 1. 10. --- Hirsuto saepes nunc horrida rusto.

Quib. Locis Ruscum alij legunt. Atea diuersa vide apud Festum. Est autem Ruscus, seu Ruscum, [gap: Greek word(s)] Philoxeni Glossae: Ruscum, [gap: Greek word(s)] . Ex altero legas apud Catonem Falculas rustarias c. 11. de RR.

RVSVM, R pulso demedio veteres scripsere. Quod etiam Rusor deus arguit apud August. l. 7. de Ciuit. c. 23. Recte vulgo Rursum. V. Prosa.

RVTILIVS non trib. sillabis Rutilus, familia Romana. Exeunt enim pleraque omnia Romanorum nomina in IVS, nec semel monuimus. Rutilus autem est Nautiorum, et Marciorum cognomen.

RVTVLVS apud Calpurnium:

Et coit in rutulum tereti qua lubricus axc, et c.

GIossae: Rutlus, [gap: Greek word(s)] .



page 274, image: s274

CLAVDIO SALMASIO.

EVGE nouenarum decus immortale sororum, Clavdi Salmasi, quod teprimum alloquor, hoc est cum toties Parisijs in illo regum domuilio paucis ab annis fuerim. Ita in vitae humanae torrente euenit, vt, quod maxime volumus, minime eueniat. Abripimur quodam negotiorum aestu: pendent curae aliae, etiam deponuntur. In via saepius obuersabaris huic animo: post quam vrbem tetigi alia curaui omnia, atque infeliciter. Verum si te non vidisse querar, non prorsus verum erit. Vidi vidi ego te, Scriptorum Opime, in turis animi monimentis. In historia Flori odoratus sum tua anthe multicoloria: quae ad historiam Augustam scripisti augustius, ea sunt, quib. aliorum oculi vel aquilini tuis smaragdis possint hebetari: tantum reueberat introspicientes lucis liter ariae fulgor. Affirmabat mihi apud Atrebates Claudius Bouchaultius cum multorum excussisset Commentarios, nullibi tantam eruditionis arcanae comperisse copiam, eamque redundantem ex veteris memoriae abligurigine. Vera iudice me narrabat Neq. minus praeclare de te sentiens, V. Cl. Grotius in familiari mecum congressu diclitabat cum simul referret quosdam veluti Pygmaeos quasi dormienti Herculi [gap: Greek word(s)] barbam vellere, quos idem maneret exitus. Cur porro te non pariter cum illis venerer, aut amem, qui omnigenae doctritnae vbertatem in illo augusto thesauro mihi obiecisti? Patent omnihus, ni fallor Humanitatis tuae fontes; At nunc nunc vicissim oceanum suum flumina, aut potius riui repetant, aequum est: ideo banc totius buiusce Operis partem tecum communicatam volo: tu pari beniuolentia excipe.



page 275, image: s275

TRACTATVS DECIMVSOCTAVVS.

SABATIA STAGNA vnico B ex Festo, Plinio, Strabone lib. 5. Capitolino. Vide Siliana nostra lib. 8. In Epitoma 6. Liuiana Sabatina dicuntur, vbi et vnico B scribenda monitum est Sigonij. Similiter Festus: Sabatina a lacu Sabbate dicta. Monet tamen Salmasius in Capitolinum Libro Palatino esse Sabbatia, et Itineratio veteri Vadis Sabbatis muta congeminante, quod et in Festo vides.

SABBATVM duplici B absque H ex Graeco [gap: Greek word(s)] . Si immediate flueret ab Hebraeo, inesset Adspiratio, ac [?] ex parte disperiret. Sueton. in Auguslo, Iuuenalis, Iustin. lib. 36. Flagitium sit omisisse Iosephum lib. 1. c. 2. [gap: Greek word(s)] . Sabbatorum nomen Quietem Hebraice significat.

SABAZIVS Bacchi cognomen plerumq. semper in mythistoria per Z: etsi deprauatum ex Sabasius per S, Vsus deprauauit, et sic obtinuit. Inde Sabazea, non Abazea, vti est in Tullij Philosophia. Vide Strabonem in 10. Eustath. in Odyss. ss Siliana nostra.

SABINI contra Originem [gap: Greek word(s)] per A. Olini Seuini, seu Sebini. Plin, l. 3. c. 12. Sabini, vt quidam existimauere a religiotie, et deorum cultu Seuini appelati.

SABVRRA vsirat issimum. Priscianus lib. 2. gemino B, vt Sabbata, Gibber, Obba. Maro primorem corripit, et Plauti, Solinique Libri vnico B sunt inarati. Male quidam Suburra vtrobique per V. Nam a Sabulum deminutum est Sabullum, ex quo mutato genere Saburra. Georgic[?]n quarto:

Vt cymbae instabiles fluctu iactante saburram Tollunt ---

V Succurra.

SACARVM, SACAR nota res, Orthographia non aeque. Alexander Trallianus libro de Pestilitate ex Raze scribit [gap: Greek word(s)] , et Dioscorides lib. 2. [gap: Greek word(s)] , sic vt geminae, diuersaeque sint consonae. Trallianus post pauca [gap: Greek word(s)] . Zucharum vocant Afri, et Syri: Indi vero Iagara. At Saccharum a Zuccaro valide separat Fuchsius lib. 1. Paradoxorum. Galenus lib. 7. de simpl. medic. facult. [gap: Greek word(s)] scribit.

SACCVS duplicato C scribi monet Etymologicum additis [gap: Greek word(s)] . Sic Aristiophanes: licet in Acarn. C vnico, similiter Eustathius, Suidas: [gap: Greek word(s)] . Hinc Suidae [gap: Greek word(s)] , quod Atticum putat nonnemo.

SACRATVM, non Secratum, scribendum more veterum monet Mar. Victorinus in Orthographia: licet in compositis aliter, vt Consecratum, veluti a Castus Incestum dicimus. Monetque Etymologus [gap: Greek word(s)] apud Romanos esse [gap: Greek word(s)] .

SACRA VIA, SACRA VIA, VIA SACRA vt Dioscoridi, alijsq. [gap: Greek word(s)] ,


page 276, image: s276

quae vulgo [gap: Greek word(s)] . Cicero pro Plancio: In summa Sacra via, Solin. c. 1. Trebell. in Salonino.

Ouid. Amor. 2. Illa tibi in sacra sint licet emta via.

Cui lib. 3. Trist. Eleg. 1.

Haec est a sacris, quae via nomen habet.

Idem: De sacra nulli dixeris esse via.

Sueton. in Iulio. Verrius disiuncte scribi vult. vt viam Flaminiam, Appiam, Latinam: ne Nouamuiam quidem probat. Rufo vt scribitur Via lata: sic Cassiodoro lib. 10. Variarum: In Via sacra, quam multis super stitionib, ditauit Antiquitas. An Dicauit? Nihilominus apud Festum voce October Sacrauienses iunctim scribi Sacrauia certum faciunt indicium, et compositorum ex duobus integris Charisius lib. 1. adsignat in exemplum Sacrauia, et Diomedes lib. 2. Sic reperio apud Ciceronem Epist. 13. ad Atticum: Cum sacrauia descenderem, et in Varrone lib. 1. de RR. c. 2. Summa sacrauia, vbi poma veneunt. Inscriptiones rem in ambiguo ponunt. Lapis Ancyranus:

IN. SVMMA. SACRA. VIA

Romae in S. Agathae:

CVRATOR. DE. SACRA. VIA

Tales Saepius. Vniter Romae in domo Latini Iuuenalis:

AVRIFEX. DE. SACRAVIA.

Sic plures. Versoque ordine, Via sacra Horat. Sat. 9. Viamque sacram. Et in E podo: Sacra catenatus via. Plin. l. 18. c. 1. Dionys. l. 2. Antiq. [gap: Greek word(s)] . Sacram viam vocatam. Item lib. 5. Plut. t. 1. [gap: Greek word(s)] . Idem Plut. t. 2. scripsit: [gap: Greek word(s)] , pro [gap: Greek word(s)] . Apud Herodotum lib. 4. fons Exampaeus Graece dicitur [gap: Greek word(s)] .

SAENECA Romae prope Carmelitas:

QBAEBIVS. SAENECA

Perperam, Martial. lib. 7.

Illi te, Senecae quod fuit ille tuo.

Par erratum in altera Inscriptione:

SAEQVERE. ME.

Par Saeculi diphthongo scribendi occasio. V. Aegesta, Aecate.

SAEPES biuocali Ecloga 1. Vicino ab limite saepes. Ita est Romano Codici Vaticano, ita Oblonge Item in eo: Exiret victima saeptis. Saepio quoq. Aen. 7.

Saepsit se tectis ---

Quae ita recte scribi ostendit aduerbium Saepe eiusdem Originis, inquit Pierius. Gifanius in Indiculo Lucretiano: Saepire, Saeptus, Dissaeptus semper scribenda ex auctoritate veterum Librorum. Ita Saepimentum, Saeptuosus. Inde Tenebrica saepes Pacuuio in Duloreste est carcer clatratus:

Nam te in tenebrica saepe lacerabo fame
Clausum, et fatig ans artus torto distrabam.

Philoxeni Glossiae. Saepta, [gap: Greek word(s)] . Item: Saepit, [gap: Greek word(s)] . Et: Saeptum, [gap: Greek word(s)] . Narbone vetus Inscriptio:

MACERIA. Q AREAM SAEPIENDAM. PISCINAM QVE. EX. D. D

Altera a Fuluio Vrsino:

SAXO. SAEPTVM. AC. MARMORE. ARCVM. STIPATVM

Prisciani lib. 15. Saepissimus. Apud Festum Consiptum, Consipior figuratur, vt Collisum a Laedo. In diuersum trahit, et Dio lib. 56. [gap: Greek word(s)] : Cum eo venit in Septa, ibique de suggestu populum consalutauit. Ciceroni ager conseptus, ac diligenter consitus. Non desunt, quibus Sepes ex [gap: Greek word(s)] oriri videatur, vt Lupus ex [gap: Greek word(s)] , qua Origine admissa, vide an eadem ratione Saepes diphthongo scribi non queat, ac Scaena ex [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] . Verum Origo alia. [gap: Greek word(s)] . Hesychio: Aepus est celsus locus, aut siluosus. Vtrumque in Saepem conuenit. V. Praesaepia.

SAGITTA vulgo, et recte vulgus. Allegat Pierius in X. Aeneidem Exemplar, cui sit Sagicta a sagaci ictu. Lexicon Cyrilli: [gap: Greek word(s)] . Mauricius etiam vnico T lib. 2. Strateg. c. 1. Similiter [gap: Greek word(s)] . Leo Constit. 7. §. 58. [gap: Greek word(s)] .

SAGVNTVS more veteris Latij Spiritum respuit: etsi ex [gap: Greek word(s)] . deformatur. Et


page 277, image: s277

nota Z in S versum, contraquam in Sabazeis. Zaguntinos quoq. Per Z legas in Dione Nepotis. Saguntum primore casu recte scribi negat Galesius. At Strabonis lib. 3. legitur [gap: Greek word(s)] : Saguntum a Zacynthijs conditum.

SALAMINA insula est Seruio: passali scriptione, Salamin, Salamis.

SALDA Ptolemaeus: Salde Plinius lib. 5. c. 2. vt Antiopa, et Antiopae, aliaq. talia. Saldae pluratiuo numero (vt Thebae, Theba ) Antoninus, et Marcellinus. Stephanus per G: minus probo.

SALENTINI persolo L. Diony sio lib. 1. Antiq. Rom. Straboni l. 6. in Maronis Codicib lib. 3. Et Salentinos ob sedit milite camtos.

In Sallustio: Omnis Italia coacta in angustias scinditur in duo promontoria Brutium, et Salentinum, At Capitolini triumphi geminant, et Stephauus: [gap: Greek word(s)] . Approbat Pighius l. 6. Annal.

SALICTVM, SALIC TETVM in L. 7. §. Notauimus D. quod vi, aut clam. Adde Salicetum. Cato c. 1.

SALICIPIVM Scriptura pridem explosa de Catullo. Iocatur enim Catullus, ac iuxta commendat Caluum Vatinium acri virum ingenio, et statura sic exigua, puer, seu pusio, vt queat videri, vnde nata vox Salipusij quorundam opinamento:

Dij magni salipusium disertum.

Per A Salapusium scribunt alij. In Senecae veteribus L bris Saluputium per V, et T. Ios. Scaliger ad Catullum, et lib. 4. Animaduersionum in Titium conrendit scribendum Salaputium. Ecquod amabo genus hoc compositionis' Nam in Neapoli, Olbiapoli, Graeciae mos obtinet. Alij Salipontium. I ad Barbarum in Plinium.

SALISATORESvocatisunt: quia dum eis membrorum quae cumque partes saliunt, aliquid sibu exinde prosperum, seu triste significari praedicant, Isid. l. 8. Orig. c. 9. Glossae. Salisatio, [gap: Greek word(s)] , Deprauate Coelius, et Viues Saltatores.

SALLVSTIVS bihis liquidis apud Martian. l. 3. Quintil. 1. 10 c. 1. alibiq. Poetas, Libros, vetera Marmora, Ausonium epist. 19.

--- Libyam dubie Sallustius addit, Europae adiunctam ---

At Plutarchus in Sylla, et Lucullo vnica [gap: Greek word(s)] . Item Horatius:

--- Inimice lamuae Crispe Salusti.

Suidas in [gap: Greek word(s)] , ac saepius. Quem Salustius diligentiae mirabatur.

SALLYI duobus liquidis elementis apud Plin. lib. 3. c. 15. et lib. 17. c. 4. editionis Gelenianae. Salyi vnico Flori lib. 2. Ful. Vrsinus Salui, quod. Tribus sillabis ferri potest Saluij, et Sauuij duabus vv, et duabus ij vocalibus mendarum apud Liuium augent numerum? Strabo Sallyos, et Sallyas nominat: Ptolemaeus, et Stephanus Salyas dumtaxat.

SALMENTVM pro Salsamentum. Charisius imperitis arrogat. Cur non aequa imperitia in his: Decures pro Decuriones: Dortium pro Diurtium: Falla pro Fallacia: Impomenta pro Imponimenta: M ansuem pro Mansuetem: Nomus pro Nouimus: Paimenta pro Pauimenta: Prodigitas pro Prodigalitas: Reprocus pro Reciprocus: Pa pro Parte: Po pro Populo positum in Saliari carmine.

SALMIDESSOS Straboni, Stephano, Pomponio, Sophoclis ena rratori in Oedipo. Porro Halmydisses cum I ante sigmata est eiusdem Enarratoris, et Xenophontis sexto Adscensus Cyri. Notat Etymologus: [gap: Greek word(s)] .

SALOMON meliori [?]ure transcribitur ex Iudaico vocabulo, quam Solomon per O in prima. Si annuisset Vsus praetulissem Selomon: Vsus Galatini, et aliorum annuit. Salomon Latinis tritius, Solomon Graecis, vt aliquoties apud Gregentium, et alios. Salamon A medium obsidente regionem, quis non furcillis eij ciat? Vide Erasmum contra Stunicam.

SALPVGA. V. Solipunga.

SALSVGO, aut Salsilago, Plin. Lib. 31. c. 7.

SALTEM: est enim quasi Salutem do, subnectit pro ratione scriptionis Brabantus. Quid magis aduersum rationi? Saltem pre cantis est, atque desperatis omnibus sperantis, precantisque salutem: non concedentis, non dantis. Vide Lambinum in Aemilium Probum. Seruius ad. 4 Aeneid. Saltem siqua mihi de te suscepta fuisset

Ante fugam soboles ---

Est autem sermo trastus a captiuis, inquit: qui cum tenerentur ab hostibus dicebant sublatis omnibus: Salutem concede. Inde per fynaeresim natus hic sermo: vt in contemtu rerum multarum petituri aliquid Saltem dicamus. Gellium adi l. 12. c. 14. quod solidum hanc in vocem consumitur:


page 278, image: s278

neque is abhorret ab opinione Seruij. Saltim autem per I non abijcio: sed significatum secerno. Priscianus lib. 15. A saltu Saltim, et Saltuatim. Becmanus Analogiam secutus Passim, Caesim, Punctim, cribit Saltim: vulgo Saltem per E concedit. Ianus Guilielmius semper Saltim, idque tuetur toto capite decimo libri primi Verisimilium. Videsis.

SALVE. Biuocali quidam scibendum autumant in illo, Satin saluae? [gap: Greek word(s)] Res supprimi rati. Falluntur, Si quaeras enim. Qui tecum agitur? Respondeo, Prospere, Recte, Salue. Itidem cum interrogo, Satin salue, aduerbium est nuda vocali conscribendum. Sallust. Inde ortus sermo percunctantib. vtrimque, Satisne salue? Etsi in meo Exemplari diphthongus exprimitur. Terentius in Eunucho: Quid est? quid trepidas? satisne salue? Vbi Donatus Salue interpretatur integre, recte, commode. Quam interpretationem Donato Brissonius lib. 8. de Formulis arrogat: Vinetus in Ausonium Donato derogat. Quod glossema, inquit Vinetus, si Donati esse liqueret, vel Cornuti, vel Aspri, vel alterius alicuius antiquorum Tetentij doctorum interpretum Satin salue? apud omnes auctores scribendum esse existimarem: Quid si, o Vinete, Diomedes ita censet lib. 1. Quid si Charisius lib. 3. expressim: Habet aduerbium et hoc verbum, cum dicimus: Satin salue? Salue est domi. Plenam porro esse locutionem, quam dixi, claret ex Apuleij lib. 1. de AA. Quam salue agit, inquit, Demaeas noster? Item Apolog. 1. Similiter apud Liuium lib. 40. Percunctatusque satin percommode omnia explorassent? Iterumque lib. 6.

SALVIDIENVS, NASIDIENVS sillabis quinque apud Ciceronem, Spartianum legunt viri doctissimi iure quam optimo. I si deteras, et Horatij versum vna detriueris.

SALVTIO Suetonij editio Romana, et Rob. Stephani. Meliores Plinij Codices 1. 12. c. 7. lib. 35. c. 11. Plutarchus: [gap: Greek word(s)] . Apud Dionem [gap: Greek word(s)] : quam recte?

SAMAROBINI. Val. Brabantus: Samarobriua, non Samarobrina, Libri veteres, Graeca Consuetudo [gap: Greek word(s)] .

SAMBVCVS receptissimum est in literas cum M. Absque hac Ruellio placet Sabucus.

Serenus: --- Tristia poma sabuci, Parua sabucus.

Glossae Philoxeni: Sabucus, [gap: Greek word(s)] . Iterum: [gap: Greek word(s)] Sambicus, Sambucus. Subiectius: [gap: Greek word(s)] Sabucus. Vsum receptissimum cum M sequitur Columella lib. 12. c. 44.

SAMPSVCVS, [gap: Greek word(s)] scripturae magna cognatione licet pingatur, re multo diuertit apud Dioscoridem lib. 1. c. 59. lib. 3. c. 40. Theophrastum, passim Columellam lib. 10.

Galbana, sandaracam, sampsuchum, sporon, alumen.

Apud Aurelianum. et Heiychium. In Nicandri Theriacis legas [gap: Greek word(s)] . Hesychius. [gap: Greek word(s)] . Aldus lib. 1. Gram. per N, et S absque B Sansucum. Nota e Plinio lib. 21. c. 11. Amaracum Diocles medicus, et Sicula gens appellauere, quod Aegyptus, et Syria Sampsuchum.

SAMBVCA per S in prima. Athenaeus. [gap: Greek word(s)] , Iuba. Apud Hesychium per Z reperias: [gap: Greek word(s)] . Cui scriptioni conformiter Sambucinae in Plauti Sticho, vt Tibicinae, et Sambucistriae Arnobij lib. 7. At Plutar. in Cleomene disiecto tripode scripsisse videtur [gap: Greek word(s)] .

SAMGVIS. Primae sillabae finalitas est N, etiam in obliquis, quos per N scribi praecipit apud Cassiodorum Priscianus, et M vult esse in recto. Vnde haec differitas paucis nota, nulli recepta?

SAMNITES omnis propemodum historia: Samnitae Auieno Terrae [gap: Greek word(s)] .

Samnitaeque truces habitant confinia --- Cato in Ong.

A Latinis Samnites, a Graecis Saunites appellati, Dionysio, Diodoro, alijs.

SAMOS, SAME. Silius in 15.

--- Samenque Linquit inaccessam ---

Aen. 3. Dulichiumque, Samenque ---

Homerus Catalogo:. --- [gap: Greek word(s)] .

Idem in prima Odyssea: [gap: Greek word(s)] .

Annotauit Strabo lib. 10. [gap: Greek word(s)] Compertum est Homerum Samen, ac Samum pro eodem extulisse. Hesychius: [gap: Greek word(s)] .

SANCTARIA, et Sanctuaria Hermolaus Barbarus in Plinij Praefationem admittit. SANCTVRVS, quam Sanciturus scribi correctius ex Cledonij Arte colligas. Sic Sanctor legum scripsit Tacitus, non Sancitor.



page 279, image: s279

SANCVS, SANCTVS, SANGVS rectissime scribi notauimus ad lib. 8. Silij Italici. Quid. lib. 6. Fast.

Quaerebam Nonas Sancto, Fidioue refenem:
An tibi Semo pater, tunc mihi Sanctus ait:

Festo aedes Sancti memoratur. D. Augustin. 1. 18. de Ciuit. c. 19. Sabini etiam regem suum primum Sangum, siue etiam, vt aliqui appellant, Sanctum retulerunt in Deos. Plinij lib. 8. c. 48. In templo Sangi durasse. Dionysitis Halic. 1. 2 Antiq Rom. [gap: Greek word(s)] . Idem lib. 4. [gap: Greek word(s)] . In templo dij fidij, quem Sanctum Romani dicunt. Festus: Herculi aut Sanco, qui scilicet idem est Deus. Lactantius lib. 1. c. 15. Coluerunt Sabini Sancum. Haec vox [gap: Greek word(s)] Sancio propior: Sancio autem, quia Sanguine foedera fiebant, et constabat fides, ex eo Sangus. Reatina Inscriptio:

SEMI. PATRI. SANCO

SANEQVAM lego apud Ciceronem voce vna, apud Sulpitium, Brutum. Idque ex ratione Manutio accepta in voce Siquidem.

SANGARIVS. Orpheus:

[gap: Greek word(s)]
Sangarius etiam, qui in Euxini fluxtus incurit.

Similiter Homerus, Strabo in 12. Q. Calaber. Alij tribus perscripsere sillabis. Ouid. lib. 4. de Ponto: Huc Lycus, huc Sagaris, Penensq Hypanisq. Cratesq.

Vibius Sequester. Sagaris Phrygiae ad castellum Berecynthium. Sic Capella, et Hyginus. Etymol, [gap: Greek word(s)] . Qui Etymologus, et alium Sangarin Phrygiae fluuium ponit. Plinius lib. 5. c. 3. in prima positione scripsit Sangarium. I ad tractatum de Variantia. Sagaris, et Sangarius Solinus.

SANTONES, SANTONI litera S semisonante, non duplici X, Xantones, quod scribendi cacoethes ijs haesit, qui iactantius originem suam Xantho Troadis fluuio adscribebant. Santonus Lucani lib. 1.

--- Gaudetque amoto Santonus hoste.

Tacit. histor. lib. 6. E Santonis Gallica ciuitate. Strabo lib. 4. [gap: Greek word(s)] . Ad oceanum Santoni, et Pictones. Sidon. l. 8. epist. 6. A Santonis nuncius. Marcellinus lib. 15. Aruerni excellunt, et Santones, et Pictauij. Caesarl. 1. Santones, tertio Santoni. Anteferri ipsi T vncinatam literam C, [gap: Greek word(s)] videtur, aut eorum vanitatis esse, qui quod apud Sanctonas Sancti plurimi, ab ijs denominatos se mentiuntur. C quoque ex voce hac eliminant Dioscorides, vbide Absinthio: [gap: Greek word(s)] . Plin. 1. 27. c. 7. vbi Santonicum dicit [?] Galliae ciuitate, Colum. l. 6. c. 25. Martialis:

Santonica medicata dedit mihi pocula dextra.

SAPIENTIA, Moestitia, Iustitia, alia id genus per T, Priscian. lib. de Accentib.

SAPPHIRVS Plinio l. 37. c. 9. [gap: Greek word(s)] , Hebraice [gap: Hebrew words] . Passim Saphyrus absque altero P, quam recte?

SAPPHO, [gap: Greek word(s)] , vt Sapphirus. Pontanus Sapho: quod Latina lingua post P, alterum adspiratum non admitiat. At hoc ipsum in quaestione est. Alioqui de Sapphiro idem sentiat.

SARAPTA omnes sillabas absoluente vocali principe apud Stephanum. Coelestes literae, vetusque Plinij liber ab Hermolao laudatus Sarepta secunda vocali in sccunda statione, Variantia iactatissima.

SARAPIS. Vide Serapis.

SARCOFAGO CONDIDIT, Lugduni Inscriptio apud Iacobinos per F: per Ph Iuuenalis:

Sarcophago contentus erit ---

Competentia stat in ancipiti: nam et Pamphagus scribitur, et Fagus, Faginus, [gap: Greek word(s)] .

SARCINAS cum C pessimo exemplo Mostellaria scribitur: deterius exponunt. Sarsinas cum S, seu Caius, seu Caia e Sarsina nata. Silius 8.

Sarsina diues Lactis. ---

Plautus apud Festum Sarsinas audit.

SARISSA duplicato sigmate. Pollux lib. 1. c. 10. [gap: Greek word(s)] . Ouid. in Metamorphosi 12.

Qui gladio, clypeoq. Macedonicaq sarissa.

Curtius Xenophon. Festus. Lexicon Cyrillo tributum: [gap: Greek word(s)] , Sarisa simplo S.

SARMATAE. V. Sauromatae.



page 280, image: s280

SARPEDONEM amplectuntur omnes. Seruius in 1. Aeneidem, Enstathius in 5. Illiadem etiam Sarpedonta scribi posse docent. Hesychius: [gap: Greek word(s)] .

SARRACENI gemmis RR ex quinque Eusebij Cod icibus Ammiano, Sozomeno, Socrate, Ptolemaeo, Plinio, Diacono. Notitia imperij vnicum exhibet, et Origini videtur conformius.

SARRACVM recte cum A, et duobus RR. Iuuen. Sat. 3.

Sarraco veniente abies, atque altera pinum.
Plaustra vehunt ---

Satyr. 5. Frigida circumagunt pigri sarraca bootae.

Vitrutiius lib. 10. c. 1. similiter. At Quintilianus l. 8. c. 3. refert Ciecroni in Pisonem scriptum: Cum tibi tota cognatio in serraco aduehatur. Hic per E: in Festo per O Soracum, et vnico R. Suidas in voce [gap: Greek word(s)] . Sed hoc longe aliud esse docet Claud. Salmasius in Capitolinum, quem vide, et Vulcanium in Glossar. Latinogr. H. Stephani.

SARTOR, SARTVM absque C. Sic Librorum vniuersitas. Nonnemo C interiungit Sarctor, ratus Sartor esse a Sarrio, quod veterum testimonijs in eo significatu comprobatum oportuit. Deinde necessitas distinctus fuit demonstranda.

SAS, SAM pro Suas, Suam Antiqui scripsere. Ennius lib. 1.

Virgine nam sibi quisque domi Romanus habet sas.

Idem: Insomnis vidit priu, quam sam discere coepit.

Item: Lumina sis oculis --- pro Suis.

SASSON duob. SS praeferunt Silij Libri, et Lucani. At vnico sigmare Polyb. lib. 5. Scylax Caryandenus in Periplo, Strabo in 6. Silius:

--- Fugite infaustas Sassonis arenas.

Lucanus primo Ciuilium:

Spumoso Calaber perfunditur aequore Sasson.

SATIS ACCIPIO sectim animaduerto scriptum: licet iunctim Satisdo, Satispraesto, Satisfacio.

SATIS AGO sectim Apuleius lib. 8. Coloni multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum. eximieque trepidi. Cato Orat. de consulatu: I am apud vallum nostri satis agebant. Eucherius de Adscensu Domini; Satis ergo agamus. Iunctim Satisago Pacuuius in Atalanta, Plautus in Bacchidibus, Charisius lib. 1. Institut. Satago vero cum aeuo politiori proxime secuto vires acceperit, eneruandas non puto.

SATVRNVS cur non asperetur, vide Vol. 1.

SAVIVM. V. Suauium.

SAVRACTE Cato: Soracte frequentant, Silius, Horatius, Maro, qui non? Plin. lib. 31. c. 1 Varro ad Soractem scripsit esse fontem. Hic incusatiuus non est a [gap: Greek word(s)] Soracte: ergo a Soractis, aut Soractes.

SAVROMATA passim, et recte: Sauromates Ouidio, et Ausinio rectius l. 3. Trist. Eleg. 12.

Stridula Sauromates plaustra bubulcus agit.

Statius Achilleide: --- Quo turbine cestum Sauromates. ---

Nec mutatio quaeritanda. Virgilij exemplum:

--- Quo turbine torqueat hastam.

Olim [gap: Greek word(s)] , nec aliter: post ritu Macedonico [gap: Greek word(s)] , aliaque sexcenta. Consuetudo M alterum erasit ex primitio [gap: Greek word(s)] , et violentior Consuetudo Sarmatas concidit ex Sauromatis, quod reperi post in Plinio lib. 4. C. 12. Sarmatae, Graecis Saurom atae.

Ouidius: Iuncta pharatratis Sarmatis ora Getis.

Iidem Eudoxo Syrmatae; posteriore scilicet parte biuocalis reseruata, vt priore in Sarmata. Stephan us: [gap: Greek word(s)] . Syrmatae, qui Sauromatae, Eudoxus in primo. Dionysius extulit absque R. [gap: Greek word(s)] --- -

Quae Prisciano sic versa:

--- Germanique truces, et Sarmata bellax, Atque Getae ---

SCABELLVM cum B, et E in secunda Vsus vulgarij, et recti. Cum I Cato cap. 10. de RR. Ter. Scaurus in Orthogr. Statij interpres: Buxa, tibia, vel scabillum, quod in sacris tibi cines pede sonare consueuerant, Glossae Philoxeni. Nota per I scriptum. Arnob. 1. 2 et 7 Quid efficiunt crepitus scabillorum. Nec magis mirum Scabellum ex Scamno fieri, quam ex [gap: Greek word(s)] , aut contra


page 281, image: s281

Somnum ex [gap: Greek word(s)] . Priscianus tamen lib. 3. Geminum, Gemellum: Scamnum, Scammellum.

Affert ex Apuleio: Infirma scammellorum obice fultae fores.

Libro item de recta Pronunciatione LL. Lipsius Scamellum vnico M edidit, quod solum agnoscit Barthius lib. 35. Aduers. c. 9. Vitru uium apud per I in medio scribitur Scamillos impares lib. 3. c. 3. quo super i ad Turnebum lib. 11. c. 2.

SCAENA, SCENA. Absque diphthongo scribunt Libri, et fert Graecorum Consuetudo, [gap: Greek word(s)] , et Latinorum. Maron. lib. 3. Georg.

Vel scena vt versis discedat frontibxs. --- Ouid. de Arte A.

--- Frondes Simpliciter positae scena sie arte fuit.

At Saxa omnia Scaena cum biuocali. Eane impolita omnia? Impolitus ergo Varro, Priscianus, Gifanius, Faernus, Guilielmius, Salmasius, Caninius seculi sui Varro, qui per Ae scriptitant? Esto ea re inepti appellentur a I. Scaligero, et Pandectae Florentinae, ideo culpentur a Brislonio libro [gap: Greek word(s)] singulari: absque biuocali licet scribi praecipiat Lambin. in 2. Catil. Non existimo tot, tantosque viros antiquitate, ac scientia praestabiles ignorantia lapsos. Nimisquam sibi blandiuntur, qui eos ludibrio habent. Quod si Gifanius, Faernus, Guilielmius, Salmasius, Caninius Varroni, ac Prisciano, vt non vanis iudicij, scriptionisue iudicium suum submisere: nos homulli tantuli in literis id facere detractabimus? Quid si Graecia Maior scripsit [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] , et hoc pro [gap: Greek word(s)] ? Gerte Aeolum est [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] . Etymologus in voce [gap: Greek word(s)] : Namque Aeoles Thnaesco, et Mimnesco per dipbthongum Ae dicunt. Iterat cadem in [gap: Greek word(s)] . Glossae: Scaena, [gap: Greek word(s)] . Glossographum putasne, cum in fontem digitum intenderet, nescisse quo brachio detergendus esset riuus? Pro hac scriptione testimonium dicant Inscriptiones. Romae in Colotianis:

DISSIGNATORES. SCAENARVM

Marmor Romanum:

ET. GRAECA. IN. SCAENA. PRIMA. POPVLO. APPARVI

Inscriptio alia Astigi Hispalim inter, et Cordubam:

SCAENICIS. LVDIS

Romae in aedib. Maffeiorum:

M. VLPIVS. AVG. L. APOLAVSTVS MAXIMVS. PANTOMIMORVM CORONATVS. ADVERSVS. HISTRIONES ET. OMNES. SCAENICOS ARTIFICES. XII

Saxum aliud peruetus Vulsinijs.

THEATHRVM. ET. PROSCAENIVM DE. SVA. PECVNIA. FACIVNDVM. COERAVERVNT

Neque semper Latini in Graecorum vestigia tam presse pedem posuere, vt nunquam ierint deuij: vt non scripserint Scaena. Quae vt sint V. Obscenus, vbi prolitius videtur Scena absque diphthongo, vt Sceptrum, quam Scaeptrum, quod prisci quoque scriptitarunt.

SCAEVOLA Muciae gentis cognomen in antiquis Libris, per O Consuetudin is robore receptum est. Scaenula per V in Saxis Capitolinis, inque duobus argenteis Nummis Fuluij Vrsini. Paria Seruulus, Sernolus: Danus, Danos. Orta vox e Graecia: Plutarchus in Poplicola: [gap: Greek word(s)] . Scaeuolam cognomento, quod est Sinictrum. Non fusset aptius? [gap: Greek word(s)] . Neque Laeuum ex [gap: Greek word(s)] esse nescio.

SCENOPEGIA nulla diphthongo. Pronuper visa est Iephthe tragoedia laudabilis sane, nisi quod Scaenopegia nouo, maloque exemplo. Eam diphthongum Origo refutat, nec, Vsus addicit (velut in Scaena ) neque Auctoritas vllius rata.

SCALA, SCOPA barbare scribi retur Quintilianus lib. t. c. 5.

SCALPO, SCALPTVM: at in compolitis Sculpo. Discrimen esta Diomede lib. 1. Scalpo, Inscupo, inquit. Quare gemma scalpta dicendum est, non Sculpta: adiecta enim praepositione facit Sculpta. Cui pugnant Codices multi, et soboles paene omnis. Consensu scribitur per V Sculptile. Ouid. Et torum Numidae sculptile dentis opus.

Nemo Scaptile per A. Sic Sculptura. Sueton in Nerone: Cuius gemmae sculptura erat:

PROSERPINAE. RAPTVS

Aeque receptae Sculponeae: nusquam Scalponeae per A: Plauti licet Codices nonnulli per O Scolponeae varietare tritissima. At Cato c. 58. Sculponeas bonas per V. Diomedis discrimen, vtalia similia sexcenta, vanum autumo. Tam Scalpo, quam Sculpo.



page 282, image: s282

SCALPIVM, [gap: Greek word(s)] , Lexicum Latinogr. Scalprum, passim. Sic Pollunium, Pollubrum: Labium, Labrum.

SCAMA pro Squama, [gap: Greek word(s)] , Cyrilli Lexicum. V. Qis, Cis.

SCAMNVM [gap: Greek word(s)] : Scampnum pastoricie.

SCANTINIA lex rectius, quam Scatinia absque N in primore sillaba apud Prudentium, Ausonium, Tullium. Papinianum, Fabium, alios.

SCAPTESVLA, non Scaptensula, minime omnium Scalptensula. Sed et Scapte Hulte liceat ex Plurarcho. Lucretius:

Qualis exspiret scaptesula subter odores.

Certe proprium loci est in Thracia, aut siquid amplius voluit Lucretius, vocem designatam in de finite protulit. Proprium apud Stephanum: [gap: Greek word(s)] . Scaptesula, Thraciae vrbs pusilla contra Thasum. Gentile Scaptesulitae. Plutarchus diuisim in Cimone: [gap: Greek word(s)] . Auraria circa Thracen possederat, diciturque caesus in Scaptesula obijsse. Est autem Scaptesula Thraciae locus. Idem in libro de Exilio. Apud Theophrastum de Lapidib. [gap: Greek word(s)] . Innentus autem est in Scaptesulae metallis. Igitur ab Fossitia materia auri locus hic secretim [gap: Greek word(s)] et compositionis lege spiritus asper abit in sibilum fide Stephani [gap: Greek word(s)] , Latine Scaptesula. Male N inculcat Gifanius, male est et Festi Libris, alijsque. Tollenda nunc ex animis vana religio. [gap: Greek word(s)] priorem protrahi volunt, nunqnam corripi. Sic H. Stephanus in Paralipomenis Linguae Graecae. Homerus minus illi obseruatus.

[gap: Greek word(s)] .
Qui Hylam habebat, cui diuitiae curae magnopere.

Vbi videndus Eustathius. Papinius:

Qui breue littus Hyles ---

Quam correptionem emiratur Barbarus. Sic Nazianzenus:

[gap: Greek word(s)] .
Cum mundum inornatum ex materia verbo fecit.

Ita compositum Scaptesula.

SCANDIX apud Plinium, et Hesychium, in quo etiam [gap: Greek word(s)] per Y.

SCATVRRIT [gap: Greek word(s)] , Glossae. Cum duplici litera canina Libris esse credo Salmasio in Plinianis. Scalpurrigo similiter scribit, et Ligurrio. Ab hac scribendi ratione nos reuocat Competentia: Esurio, Parturio, Nupturio, Emturio, Micturio, Dicturio. V. Ligurrio.

SCEPTVCHI melius legatur Annali 6. Taciti ex Iliade ss.

[gap: Greek word(s)] ---

quam Sceptruchi cum R, quod ex impentia natum corum, qui Sceptra norant, Sceptuchos non norant.

SCEVA nobilis centurio caesa diphthongo. [gap: Greek word(s)] est apud Appianum lib. 2. Ciuilium. Male vulgo exprimunt.

SCHEDA scribo pro Tabella, Philyra, Tilia, Papyro. Hinc enim Eustathius format deminutione [gap: Greek word(s)] : Ab eadem Origine [gap: Greek word(s)] cum [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] . Precium fuerit Etymologicum Verbatim exprimere: [gap: Greek word(s)] , Qui Schida per I tanquam. [gap: Greek word(s)] volunt, non errant illi quidem erratione maxima: sed non trita feruntur orbita. Sosipater, cui a Scindo Scidam absque spiritu placuit decidere, Graecae vocis ignorantia lapsus est: nam alijs tribuit Schidam [gap: Greek word(s)] : sed variantiam notauit lib. 1. Scidam exanimant Spiritu prisci Tullij Codices Victorio teste. Schidia Vitruuij l. 2. c. 1. per H, et I absoluta primore sillaba: Internallaque, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae schidijs, et into obruunt.

SCIAPODES per A: Sciopodes per O vulgarius error, vt Neopolis pro Neapolis. Sic Olbiapolis, anteposui, et Hierapolis. Harpocration: [gap: Greek word(s)] , Hesychius: [gap: Greek word(s)] : Sciapodes, quibus in Libya peder lati, quibus se obumbrant in aestu. V. Hierapolis.

SCIDI, SCIDERAT probissime. Accius tamen Sotadicorum lib. 1. Sesciderit scripsit: Non ergo aquila, vt hi praedicant, sesciderat pectus.



page 283, image: s283

SCIAENA genus piscis ab Vmbra: Syaena quoque recte scribitur: at piscisgenus est a Sue, Physici.

SCINDO adspiratione non admissa. Vt nil tam monstrosum quod non ex philosophi alicuius cerebro eruperit: sic e librarij, aut Grammatici calamo. Ecce tibi in Romano Virgilij Codice:

Nam primi cuneis schindebant fissile lignum.

Colorem induat. Graeci [gap: Greek word(s)] : inde [gap: Greek word(s)] , inde Schindo, N vt millenis in alijs insulta. Verum Latinorum veterrimi Ch non scribebant, neque adspiratiom norant. I ad tractatum de priscorum Orthographia.

SCINDVLAS scribi iubet Stewechius ad lib. 3. Apuleij de AA. ex Caesaris lib. 8. de Bel. Gall. Cupas, seuo, pice scindulis complent, et rectum Scindutare apud Apulcium. Siue a Scindendo, siue a [gap: Greek word(s)] , quod est apud Anstophanem scindulae non immerito appellantur. Haec ille. Ita profecto apud Isidorum lib. 19. Orig. cap. 19. et apud Rabanum. Auctores alij Scandulas per A, etiam apud Liuium ita scriptitant. Et illustris est Plinij locus lib. 16. cap. 10. Scandulae e robore aptissime. Ibidem: Scandula contectam suisse Romam. Apud Vitruuium quoque varianter. V. Turneb. lib. 24. cap. 12.

SCIOTERICVM absque H minus recte scriptum Plinij lib. 2. cap. 76. Primum horologium, quod appellant Sciotericum, Lacedaemone octendisse. Oritur enim ex [gap: Greek word(s)] , vnde apud Vitruuium lib. 1. cap. 6. Collocetur aeneus gnomon, indagator vmbrae, qui Graece [gap: Greek word(s)] , dicitur. Scribi etiam petest per A [gap: Greek word(s)] .

SCIPIADAM per A, non Scipiaden Horatium scripsisse notat Priscianus in 7.

--- Scribere fortem Scipiadam, vt sapiens Lucillius ---

SCORPIOS, SCORPIVS. Vide tractatum de vltimantibusvarijs.

SCORTVM, SCROTVM vsu promiscuo, viri pars. Etiam Graecis [gap: Greek word(s)] . Legas quoque Scrutum.

SCRIBLITA. V. Streblita.

SCRIPTERVNT, SCRIPSERE. Tullius in Oratore Non reprehendo Scripsere: Scrip serunt esse. Verius puto. Maro: Deuenere locos, Conticuere omnes, Consedere duces. Liuiusin 1. Tenuere arcem Sabini. Mox: In aduersum Romani subiere. Ista, pariaque nullo discrimine.

SCRIBSI potius, quam Scripsi, cum exordium verbi, quod est Scribo, B obtineat, inquit Diomedes lib. 1. Contra Priscianus libri primi exitu. Mutari B in P adserit I. Scaliger l. 1. c. 25. de Causis LL, et Beda. Vide Nupsi. Nec ignoro Notis ad Nonium ex editione Perierij, ac ipsi Nonio perpetuo esse Scribsi, Scribtura, et Pandectis Flor. Item Iano Guilielmio, ac Meursio. Nechon Romae in Palatio:

D. M SERVATO. CAES. N. SER CONTRA. SCRIBTORI. RATIONIS SVMMI. CHORAGI. VIXIT. ANNIS XXXIV. MENSIBVS VIII. DIEBVS XII

SCRIPTVLVM, SCRIPVLVM, SCRIPLVM, SCRIBVLVM, SCRIPILVM. SCRVPVLVM, SCRVPVLVS, SCRIPTVLVM, quod nunc vulgo siue T dicunt, Varro in Plautorino dixit. Idem 3 Annali: Nummum argenteum conflatum primum a Seruio Tullio dicunt: is quatnor scriptulis mator fuit, quam nunc est. Varroni haeret Fl. Caper, Nannius [gap: Greek word(s)] lib. 1. Chirsiuus lib. 3. Scripulus. In Prisciani libello de figuris Ponderum absque T, Obolus dicitur, vt Dardanus docet, scripulus esse, id est, sex siliquas. Sic meliores Libri, et Charisius. Scrupulum apud Ouid. De R emedio:

Quinque paret marathri scrupula ---

Scupulus. Notae ad lib. 16. Isidori cap. 25. Scrupulos senos Apicij lib. 1. legas. Scripulum per I in prima in antiquis notat P. Victorius ad lib. 1. Varron. de RR. Iam Scribulum, et alia varie in varijs. Scrupulum autem, seu Scrupulus videtur connotare ponderis huius materiam, esseque a Scrupo quantitate euatiata: nam vt Ouidius tendit, Fannius corripit:

In scripulisque tribus drachmam, quo pondere doctis
Argenti facilis signatur nummus Athenis.

Tornaesij editio Scrupulis. Minus probe: si vera de origine coniectatio est. Scriptulum enim a Scribendo fictum videtur, et referre graecorum [gap: Greek word(s)] . Auctor libri de Ponder. et Mensuris: [gap: Greek word(s)] vocant: Scriptum nostri dixre priores. Defectius est ex Scripulo. Nec omittenda acutissim


page 284, image: s284

Gorraei censio: Qui Scrupulum dicunt, sine auctore, et ratione sic dicere videntur.

SCRVTO, SCRVTOR, Priscian. l. 8. Plautus Aulularia: Postremo hunc iam perscrutaui.

SCYLCEVM, [gap: Greek word(s)] , Spiritu non aspero, diphthongo nulla, vda non geminante, Aen. 3. Nauifragum Scy! aceum. Peccatur Plinij lib. 3. cap. 10. Scripta Ae. Straboni lib. 5. defecta diphthongi, quae inest in voce Graeca. Porcius, et Pierius vnicum L volunt. At quid agas Val. Flacco lib. 3.

Spumosumque legunt fracta Scyllaceon vnda?

Alias legitur: Fracta Scylaceon ab vnda. Rectius.

SCYLLA herbac genus duplici LL. Georg. 3.

Scyllamque, helleborosque graues ---

Varro Squilla [gap: Greek word(s)] , vt Quom, Quoi, pto Cum, Cui. Hippocrates [gap: Greek word(s)] Aristoteles, et Dioscorides lib. 2. [gap: Greek word(s)] , Scila, et Scilla Columella; si modo recte.

SCYRONIA SAXA deprauata sunt Plinij lib. 4. cap. 7. Vocabulum namque est a Scirone. Hunc in locum, et in Melam Pintianum consule, cuius placitum est Scironia I Latinorum primam absolui sillabam.

SEBETHVS fons ad Neapolim absque R. Maro: Sebethide nympha.

SEBVM, SEVVM, SEPVM pro eodem Passerarius, et I. Scaliger in lib. 3. de Animal. Proprie suum est, quasi Suebum. Nam pinguedo in sue vberior. Sepo vngatur vrsino ex Commelini editione in Palladio lib. 1. tit. 35. Sebum fit ex adipe ruminantium, inquit Nonius, vt Ferbui, Ferui. Inde Sebacea. Certe apud Columellam lib. 2. cap. 22. de RR, non Seuare, sed Sebare candelas leges. Glossae Philoxeni R infulciunt: Sebrum, [gap: Greek word(s)] .

SECORDIA per E prima sillaba vt scribatur, pugnant Auctoritas, Analogia, Origo, Ratio. Socordia tamen per O plebeculae non adimo. Legas vtrumque et in Passeratio Secorditer, siue Socorditer. Sermo enim temere inter agrestia ingenia primulum ortus doctiorum leges respuit, aut etiam degenerat succos oblitus ortus sui. Auctoritas per E Secordia scribentis est Festi: Compositum autem videtur ex Se, quod est Sine, et Corde. Sic Aldi Manutij lib. 1. Gram. Sic Columella lib. 3. cap. 20. de RR. Credidisse villico, vel etiam vinitori secordis est. Est Riccoboni in Salustij fragmenta saepius. Cyrilli in Lexico: [gap: Greek word(s)] , Segnicia, Secordia, Tarditas. Analogia, Seditio, Seorssum, Securus, Segrex, Separ, Segnis, sine igne Isidoro l. 10. Orig. et Nonio, Serius. Sine risu Nonio. Cur non simili fictura Secors, Secorditer, cui non est cor, velut a corde secretus, sine corde? Vides simul Originem. Ratio: quia nulla potest excogitari ratio, cur Se vertatur in So hac in voce, non in alijs, praeter eorum obfirmationem animi, quibus ea scriptura occupata est. Ratio altera. Securus, sine cura, Secubitus simul cubantem exeludit, Segnis ignem: cur non Secorr, sine corde? Scio nonnulla a Se valente Scorsum conflata inchoari per So, vt Soror, Sospes. Sed id eo fit, quia pars altera compositi ab O sumit exordium, Orior, Ospes. Sic non Sedum, sed Sudum quia sine vdo prima compositi particula agglutinante sese ad S proxime. Quacres vlterius, quid si E versum sit in O in Socordia, vt in Sodalibus a Sedibus: vnde aliquando scripri Sedales. Vide Isidorum. At mutationem hunc Marrucinis transscribo tractatu de Orthographia prisci Latij: Marrucinorum autem in numeros plebs transit, cui hoc non adimebam.

SECTO, SECTOR pro eodem scribuntur Prisciano lib. 8.

SECVLVM extra diphthongum Origo: Varro a Senibus, alij a Secando, Sequendoue. Deinde Seculum non aliud videtur, quam consequens tenor seu temporis, vti passim occurrit, seu generis, vnde pro generationis serie dixit non semel Lucretius Secla ferarum. Seculare carmen, quod Seculo quoque canitur, seu cum sequitur altera annorum centuria. Ludi Seculares similiter. Capitolina Fragmenta: LVDI. SECVLARES. Apud Phlegontem Trallianum vocali simplice Secilaria. [gap: Greek word(s)] . Zosimum lib. 2. [gap: Greek word(s)] . Secula namque Romani aeuitatem appellant. Sic absque biuocali Assecla. Vnum ob Dionis locum vult Hotomanus, alijq. Auctoritas cum C scribi absq. H: cur non et Seculum, et Secularia ex Phlegontis Libro, et Zosimi? Sic a Sequor Secundus: sequitur enim primum, qui sequendi primus est gradus: et indubitanter simplice vocali scribitur. Indicat Plautus: Age, i tu secundnm, Suis moy. Vbi Sosia alienae voluntati obsecutus: Sequor, subsequor. Alij cum diphthongo Ae Saeculum. Ita I. Scaliger. lib. 1. cap. 29. de Causis LL. a Sequor format Saeculum nuda vocali in diphthongum abeunte, mutationum illaqueatus illecebris. Pierius, et Manutius Inscriptionibus, et Nummis auctoribus idem volunt.


page 285, image: s285

Vide Aegeria, Scena. Val. Probus in Notis LVD. SAEC. Dio [gap: Greek word(s)] , lib. 54. [gap: Greek word(s)] . Quinta Saecularia celebrauit. Verum effusissime peccant in hoc genere vetera Epigrammata: scribunt Thraeptus Aeuocatus, Criminae biuocali, taliaque propemodum infinita seculi barbarie inquinatissimi.

SECVNDVS per C, non Q: etsi a Sequendo figuret Isidorus lib. 11. Origin. cap. 1. Ita Secutor lib. 2. contra Symmachum Prudentius:

Altius impresso dum palpitat ense secutor.

Artemidorus lib. 2. [gap: Greek word(s)] .

SECVS, pro Sexus Plauto. Vide Palmerium Spicilegijs pag. 64. Sallust. In Iugurthino: Hi paulatim per connubia Getulis secus miscuere. Ex eodem Sallustio notat Probus lib. 2. Sosipater, et Charisius lib. 2. Instit. Apuleius lib. 2. Sic mare, et foemineum secus iunguntur. Ausonius in Technopaegnio, et alibi.

SECVTOR. V. Secundus.

SECVTVS, SEQVVTVS. Vide Locutus, Loquutur.

SEMVNCIA a Semis. Exemto M Inscriptio Cremonae:

LOCVS. PATET. AGREI. SEVNCIAM

SED. SET per T. vetuste. Negant hoc nonnulli, in quibus Isidor. lib. 1. Orig. cap. 26. quia Vetustas Sedum dixerit. Errat nihilo secius: nam eadem Vetustas Setum Scripsit teste Vel. Longo, Cornuto. Tu vide Vol. 1. pag. 48. huius operis, et Mar. Victorinum in Orthogr. Romae in domo Iacobi Alberini:

SET. ET. RELIGIONIS

At Velium audi: Sed vero coniunctio quamuis lege Grammaticorum per T literam dicatur: quoniam D litera nulla coniunctio terminatur: nescio quomodo tamen obrepsit auribus nostris, vt D literam sonet cum dicimus: Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci. Alcuinus Isidoro haeret.

SEDECVLA secunda vocali secundam occupante sedem lib. 4. ad Atticum. Vallae sedet potius Sedicula. Ei fauet Analogia, vt enim Aedicula, Apicula, Fidicula: sic Sedicula a Sedes, Verum diuertit nos a Valla ipsa Analogia. Vt enim Nubecula, Plebecula a Nubes, Plebes: sic a Sedes Sedecula. Item Analogiae facies altera: nam ab Aedis, Fidis, Apis superiora sunt figurata per I. Plebis, autem, et Sedis nominandi casu mihi nondum obseruata.

SED ENIM vides in Marone de Longi mente seorsis scribi vocibus. At Priscianus lib. 16. iunctis Atque Etenim, Sedenim, et ex Accentu composita esse adserit.

SEDVM, alij Sadum appellant herbam, quam Opilius Aurelius Sesuuium vocari ait, eamque in tegulis seri, Festi verba. Per E vulgatioris Vsus est.

SEDENTANI, SEDETANI, HEDETANI, EDETANI, IDETANI. Non sunt deprauata Silij ex opinione Lud. Nonij Exemplaria lib. 3. Sedetana cohors. Vide inibi Commentarios nostros. Neque tamen repulerim Plinij lib. 3. cap. 3. Idetaniam, seu Edetaniam: vtrumque fieri potuit [gap: Greek word(s)] . Sic [gap: Greek word(s)] Stephano. Nec prauum est Sedentani intermissia Vda. Sic Liuiani Lacetani, in Plutarchi Catone sunt [gap: Greek word(s)] . Latinis Hortensius, Plutarcho in Sylla, et Appiano [gap: Greek word(s)] . Quo super vberiores fuimus lib. 3. in Silium. Vetus Inscriptio ad Vicetiam (meminimus post in Serrano )

INTER. ATESTINOS. ET VEICETINOS. TERMINOS STATVIT

Vicentinos postilla. Prouincia, regio, quam P. R. prouicit, Festus. Sic Buxentum, Laurentum, Morgentia, Adrumentum adoleuerunt ex Buxeto, Laureto, Morgetibus, Adrumcto.

SEGESTAM a Segetibus appellabant. Plin. lib. 18. cap. 2. Quam diuam sillaba auget D. Aug. lib. 4. de Ciuit. cap. 8. Nec saltem potuerunt vnam Segetiam talem inuenire, cui semel segetes commendarent. Ita inibi scribitur.

SELINIS errato puerili sparsum in omnia Maronis Exemplaria Aen. 3,

Teque datam ventis linquo palmosa Selinur.

Graece [gap: Greek word(s)] , Thucydidi in sexto, Diodoro lib. 14. Straboni passim. Ergo Selinus scriptum oportuit. Proportio [gap: Greek word(s)] , Opus: [gap: Greek word(s)] , Cerasus: [gap: Greek word(s)] Sepius: [gap: Greek word(s)] , Trapezus Plinij lib. 5. cap. 29. Selinuntes duo. Lib. 3. cap. 8. Selinuntij commemorantur huius palmosae Selinuntis habitatores. Selinusiam cretam, non Selinisiam Vitruuij lib. 7. cap. 14. Romae ad campum Florae Inscriptio:

VIXIT. ANNIS. XXVIII. ABCESSIT SELINVNTE. PRID. IDVS. AVGVS



page 286, image: s286

Eodem ducit Vrsini numisma de argento apud Anton. Augustinum [?]EAlMONTI[?]N. Selinys cum Y Graecorum in Codicibus aliquot antiquis ferri potest: Selinis minus: licet I ex Y non infrequenter proueniat. V. Analogia. Vibius Sequester disertim: Selinus Messaniorum a quo ciuitas Selinus dicta. Silius lib. 14.

--- Palmis quoque onusta Selinus.

Et ipse ad in saniam Maronis imitator.

SELLA geminis vdis. Prisci Latini liquidas non duplicabant, quos in hac voce iuuerit Hesychius: [gap: Greek word(s)] Sella, cathedra.

SELLI Plinio, exordio lib. 4. [gap: Greek word(s)] Homero, Pindaero, Graecorum plurimis. Super hoc Etymologi praeceptio haec: [gap: Greek word(s)] . Vide nostra Siliana ibi. Sedentana cohors.

SEMBELLA Var. lib. 4. de LL. Alij Semilibella.

SEMEDIPSVM Veterib. Glossis. Probum iuxta, ac Semetipsum. Vide Sed. Eaedem Glossae: Quinduplum pro Quintuplo.

SEMENSTER, [gap: Greek word(s)] , Lexicum Cyrillo Inscriptum. Origo N inseri depostulat, Consue tudo exseri. Similiter Semenstruum, [gap: Greek word(s)] .

SEMENTIVAE FERIAE, non Sementinae. Vide Intergeriuus, Interneciuus. Vertranius in lib. 5. Varr. de LL. haec: Sementiuae seriae semper scriptum in Libris Varronianis de re rustica inuenio, et apud Paulum ex Pompeio lib. 3. quod magis probo, quam, quod hic erat, Sementinae: cum apud Catonem, et Varronem pira sementiua similiter dicta reperiantur. Editur et in Festo per V.

SEMINANIambitur orbe apud Plinium lib. 28. cap. 19. Cur non Semiinani? Semi subeunte vocali manet integrum Liuo in Semiapertus, Semiadopertus Amorum 1. Semiadopertulos oeulos lib. 3. de Asino A. Apuleij. Semiermus Liuij lib. 25. cunctisque Silij Codicibus. Ciceroni Semiassus, Lucretio Semianimus. An vt Semesa, Semuncia, Semuctus? At hoc tribus sillabis Pierio non recipitur: tamen Suetonij in Tiberio capite vltimo Libri quidam Semustus, alij Semiustus. Aeneid. 5. castigatioribus Libris est:

--- Semusta madescunt Robora ---

Eiusdem Suetonij est Semuctulandus. An quia Semi subeunte [gap: Greek word(s)] Inani hiulce magis sonat, quam alia vocali? Silij lib. 11.

Semihomines inter Nasamonas ---

SENA, SENAE. V. Thebe.

SENICI, SENI a Senex figurat Priscian. lib. 6. ex Plauti Cistellaria:

Datores bellissimi vos negotioli senici soletis esse.

SENONES, olim Xenones appellitabantur teste Isidoro lib. 9. Origin. cap. 2. quod Liberum hospitio recepissent. Post mutari placuit. Stephanus vdam duplicat [gap: Greek word(s)] . Isidoro quoad scripturam [gap: Greek word(s)] Festus.

SEON rex Amorraeorum in Plalmis, [gap: Greek word(s)] : Sion per I ciuitas Dauid in Paralip. [gap: Greek word(s)] . Apollinaris: [gap: Greek word(s)]

SEPTEMFARIAM Nonius e Santra Libris ad dicentibus.

SEPTEMDECIM, SEPTEMDECEM Charisius.

SEPTEMTRIO cum M, non N. Ita Lapides, et Libri quos Manutius sequitur. Sic in

Amputo M affirmatur. Alij Septentrio per N, vt Tantus, Quantus. Sic in Prudentij Romano recens editio: Septentriones, hesperos aestus, niues.

SEPTEMVIRQ. EPVLIS, Lucanus, vt Duumuir, Triumuir. Quo in loco Septem genitiui casus esse statuit D. August. lib. de Gram. Idem dicit in Quinqueuir, Sexuir.

SEPTENNIS, vt Sexennis, in Antonino philosopho Capitolini. Poetae Septuennis quoque sillabis quatuor. Plautus Menaechmis:

Postquam iam puerei septuennes sunt.

Prud. in S. Romano:

Do septuennem circiter puerum, aut minus.

SEPTVPLEXexcluso M, et Septemplex Latinum est, inquit D. Augustinus lib. de Gramm.

SEPVLCRVM ab adspiratione seorsum est: non quia seorsum a pulcro, quam Charisius Varroni rationem tribuit: sed quia a Sepultum, vt Simulacrum, Lauacrum, Ambulacrum, Fulcrum. Ecquae apertior possit Origo designari? Adde Lapides nonnullos: alij tamen Lapides exhibent Sepulchrum, quibus fauerit Gellius lib. 2. cap. 3. Pontanus, Valla. A nobis Seruius, cuius ista sunt in 3. Georg. Tria veteres habebant nomina, in quibus C literam sequeretur adspiratio,


page 287, image: s287

Sepulchrum, Orchus, Pulcher: e quib. Pulcher tantum hodie recipit adspiratinnem. Quid patentius? Probus tamen enumerans tria Lurcho ponit loco Sepulchri. Victorinus Sepulcrum, Orcus leuar. Multi antiqui Libri praeferunt Saepulcrum cum principe biuocali. Vnde in Epitaphio Aureoli apud Trebellium: Donat saepulcro victor post fata tyranni,

reposcitur eadem scriptura.

SEPVLTVS. Sillaba auget Cato: Mortuus est, sepelitus est. Priscianus lib. 10.

SEQVANIS paulo frequentius, rectiusque. Frequentissime Sequana, Straboni [gap: Greek word(s)] Secanis in vetusto Ausonij Codice Lugdunensi, et in antiquis L. Annaei Senecae.

SEQVELA. Vide Querela.

SEQVESTRA in foemineo, non Sequestris, in quo prisci Latij dominatum ad misit posteritas. Maro: --- Pace sequestra Bis quinos pepigere dies ---

Prisci Latij, sed dominantis minus, nota altera sit Paupera apud Terentium: suppar aetas, et secuta praeamauit Pauper scribere vtroque in genere.

SEQVOR. Priscis Sequo absque R tribuit Priscian. lib. 8. Secor, Sequor veteres Glossae. V. Sequuntur.

SEQVVNTVR, non Secutur, quae Marmorum est impolitia Victorino repudiata: licet Secutus, et Sequutus, item Supina bifariam scribantur. Sic Secutor, Sequutor. Sequutum non agnoscit Manntius: exosculatur I. Scaliger lib. 1. de Causis LL. c. 23. alijq. Edunt hodie in Prudentio lib. 1. contra Symmachum:

--- Nullaque rudes ratione secuntur:

quibus hoc ipsum conuenit.

SERAPHIM, SERAPHIN per M, per N ambigue Iudaeorum magistri. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Seraphin, cognitionis vbertas, aut sapientiae, vel diffusio. Recte igitur et per A, vt Salomon, nonnullis.

SERAPIS cum E prima inchoata sillaba Vsu tristissimum, et rectissimum est. Plutarcho [gap: Greek word(s)] , Varroni, Suidae in Aristocle, qui libros nouem scripit de Sarapide, Aristidi Orat. de Sarapide compluries, Palatino Spartiani Libro teste Cl. Salmasio, MSS. veteribus Ciceronis apud Vrsinum, Sex. Empirico lib. 3. Hypotyp. c. 24. Inscriptioni apud P. Bembum: [?]APA[?] In Gruteri Thesauro Inscriptionum [gap: Greek word(s)] quaternis, aut plurib, est cum A: pauculis In scriptionib. Serapidi: Nummis ex aere aeque varianter. Ducere nomen hoc a Iudaico [gap: Greek word(s)] acutius, quam verius videtur. Becmanus a Seraphim ortum retur elementis blandientib. At D. August. l. 18. de Ciuit. c. 5. dici vult quasi Sorosapis, vel Sorapis [gap: Greek word(s)] , vt sit Sarcophagi Apis, sicut cum absque illo viuuin venerabantur, Apis, non Serapis, vocabatur, Augustinus supra. Apud Arnobium lib. 1. scriptum sic reperio: Syriapis Paloponnesi, proditus, et in Aegypto Serapis nuncupatus. An hic reponendum Sornapis? alia vti propemodum infinita. Plut. superam [gap: Greek word(s)] ridet, putatq. Oriri ex [gap: Greek word(s)] Graecorum, vel Aegyptiorum. Plutarchi l. de Iside, ac Os. manus. [gap: Greek word(s)] Sarapis nomen est vniuersum ornantis, [gap: Greek word(s)] . quod est pulcrum facere, atque ornare. Tandem: [gap: Greek word(s)] . Festina gaudia Saerei vocant Aegyptij. Quare princeps elementum primore sedet sillaba potiori iure Sarapis.

SERPERASTER, Cicero ad Attic. ep. 3. Serperastrum Varroni l. 8. de LL. Non sequitur, vt stulte factant, qui puereis ingeniculis alligent serperastra, vt eorum depranata colligant crura.

SERPILLVM per I Latiare, quod Vsus inabruptus iam ab eo accepit seculo, quo literam Y ignorabat Latium. Tamen in Romano Virgilij Codice est Serpullum, vel ex Graeco [gap: Greek word(s)] , vel more vulgi.

SERRANVS duobus RR apud Plin. l. 8. c. 3. Maronem in 6. Gratium in Cynegetico:

Qui tibi cultus erat post tot Serrane triumphos?

In agro Veronensi [gap: Greek word(s)] : SEX. ATILIVS. M. F. SERRANVS

Sic inaratum Saxis varijs, Fastis Onuphrij, Cassiodoro in Chronico, Eusebij quinque MSS. quamuis Vrsinus in epist. ad Atticum ita praecipiat: Seranus scribendum est vnico R. Vide Vicetia. Origine tamen a Marone indicata, a Persio Sat. 1. a Plinio supra scribatur vnico R, ni Originis rectitudinem deprauasset Consuetudinis tyrannis Vide Terra. Andr. Brabantus cum Serrano Sarranum conturbat. At ex decimo Dionisij, terrio Liuij, atque ex praenominatis Auctorib. constat Serrani vocabulum multo prius Atilio Regulo. Etsi vero in Atilia gente Saranus vocali principe potest exarari auctoribus Vrsini denarijs: tamen si tunc irrientem literam duplicaueris, cum oriundo ex Sarra confuderis, hoc est Sarranum cum Sarano. Sed contra Anton August. Dialogo X. Antiquitatum: Atilij Reguli filius dictus est Atilius Sarranus, quod Reguli


page 288, image: s288

Cartaginensium serui filius esset. Accedo: Titulus apud Viceriam Italiae praefert:

SEX. ATILIVS. M. F. SERRANVS. PRO COS. EX. S. C

SERTVS, SERTA, SERTVM. I ad priscam Orthographiam.

SESCVNX. Vide Sesquipes.

SESCVPLVM Vsu vulgatiore, et probissimo. Non Sexquiplum. Vide in continenti Sequipes. Nec male Sesquiplum. Certe legitur in hoc Terentiani Trochaico:

Nec modum dupli rependit, nec tenetur sesquiplo.

Idem Sesquiplo metimur istum: quinque nam sunt tempora.

Quare displicet Hermolai correctio in c. 22. lib. 2. Plinij, pro Sescuplo repositum euntis Sesquiplum. Sescuplum, hoc est, sesquialterum, inquit, quod Graeci, [gap: Greek word(s)] appellant. Hoc vltro damus, ad dimusq. Sescuiplum esse idem Sesquiplo: nulla vt sit opus mutatio. Scaliger Poeticorum l. 2. c. 16 Sesqui notat fuisse per initia Semis aequum: idem enim est, quod [gap: Greek word(s)] , inquit. Idemq. docet Comment. in lib. 9. Aristor. histor. de Animalib. c. 64.

SESQVIAS. Vide Sesquipes.

SESQVIPES, SESQVIPEDALIS, non Sexquipes, nec Sexquipedalis per X. Abnegat hoc ratio compositi: fit enim ex Semis, praepositione Cum, siue [gap: Greek word(s)] ex Quum, et Pes, ita vt nulla ex parte X queat interuenire. To Qui autem esse ex Quum, siue Cum manifesta fides ex Sescuncia, quae est Semis cum Vncia. Quod ipsum annotauit etiam Didymus in libro [gap: Greek word(s)] Hoc est, Sesquias componitur ex Se [seu Semis] et Cum, et As assis. item in Lexico Cyillum inscripto: [gap: Greek word(s)] , Sesquas. Philoxeni Glossae: [gap: Greek word(s)] , Sesquas. Monuit et magnus Bubaeus in vestibulo libri de Asse praue lib. 12. Pandect. scriptum sibi occurrisse Sexcuns versa Orthographiae positura cum scribi debitum sit Sescunx. Similiter per S in medio scribes Sesquicubitus, Sesquidigitus, Sesquiiugerum, Sequipedalia verba, Sesquimensis.

SESONCHOSIS. Iustin. in [gap: Greek word(s)] . Non Sonchosis, neque Sesenchosis cum E in secunda.

SESOSTRIS tribus sillabis, et receptius, et correctius. Ita Herodot. lib. 2. Strabo l. 1.

Suidas, Lucan. l. 9. --- Mundique extrema Sesostris.

Flaccus lib. 5. --- Vt prima Sesostris

Intulerit rex bella Getis ---

Vbi vetus Codex Sesostres, alij Sesocter, vt Zoroastres, Zoroaster. Apud Suidam etiam [gap: Greek word(s)] bisillabum est. Contra ex Ausonio notauit Barbarus in 33. lib. Plinij c. 3. quadrisillabum Sesooctris. An idem nomen Sesoosis Diodori lib. 1. apud Tzetzem, et Suidam.

SESTERTIVS cum S in medio: est enim Semis tertius: absque X. Plutarchus in Galba. Vide Barbarum.

SESTIVS cum est familia patricia, Lapides Capitolini, Nummi. [gap: Greek word(s)] , in Cicerone Plurarchus. Ita sensit. Scripsitue Manutius. Sed vide mihi Sextius.

SETABIS Hispaniae, non biuocali Saetabis. Catullus, Strabo, Plinius lib. 3. c. 3. Setabitani, qui Angustani. Silius lib. 3. --- Celsa mittebat Setabis arce.

In veteri Nummo Saetabi, quam veram vocis Orthographiam Antonius Augustinus clamat, aut quisquis tanti viri scripta foedauit Dialogo 7. Antique Mariana domo Hispanus lib. 13. c. 1. scribit absque biuocali.

SEVIR, SEXVIR promiscue veterib. Inscriptionib. Neapoli:

Q. AVRELIVS. HERMADION. SEVIR. AVGVSTALIS

Alia: SEVIR. MVNICIPII. CAPENATIS

Alia: SEXVIR. AVGVSTALIS

SEXCVNX praue. Vide Sesquipes. Scribe Sescunx, vt Sescuncia.

SEXCENTA recte. Legas quoque in Cyrilli Lexico: [gap: Greek word(s)] , Sescenta. Vetuste. Notat quoque Pierius ad illud 10. Aeneid. Sexcentos illi dederat Populonia mater.

Sunt antiqui Codices, in quibus id nomen per S notatum inuenias Sescentos. Ego vero non errori, sed aetati adscribo. Fuit enim tempus, vt Volumine priori dissignaui, cum X Romanis esset incognita Scriprorib. inque vsitata. V. Sextius.

SEXCENTESIMVS, vel Sexcesimus, Septingentesimus, vel Septicesimus, Octingentesimus, vel Octicesimus, Priscianus lib. de Numeris.

SEXDECIM. Terent. Eunucho: Annos natus sexdecim. Manet eriam in aduerbio. Sexdecies. Alij Sedecim deiecta decussi. V. Sextius.



page 289, image: s289

SEXTILTVS, familia Romana: non Sestilius. Sic Aquae Sextiliae. Plutarch. in Mario: [gap: Greek word(s)] . Ibidem. [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] .

SEXTARIVS passim, idque videtur melius, cum sit a Sextante. Per S Sectarius Columellae l. 6. c. 30. 31. edente Commelino. At c. 32. inconstanter per X. V. Sextius.

SEXTIVS cum est familia plebea, Manutius, Lapides, et Pighius in Aequipeta. Plutar. in Mario: [gap: Greek word(s)] . V. Sestius. Vbi discrimen hoc legerim, fugit me memoria: vereor discriminantem, vt ratio. Victorium memini in Ciceronis epistolas notare vlx vnquam per X in Antiquis esse Libris: praefert Sestius per S, de quo proxime animaduersum est. Onuphrius autem, qui Antiquitatis prudentia cunctis seculi sui praeminuit exortus vti aetherius sol, ponit generis, ac familiae nomina, quae a praenominibus trahuntur, quo in numero habet Sextios a Sextis, et Sextilios a Sextijs. Apud quem nihilominus ex tabulis Capitolinis notatur:

P. SESTIVS. Q. F. VIBI. N. CAPITOLINVS

Tandem de Sestio, deque Sextio sic statuo. Veterrimi Destra, Iusta, Esquiliae, consimilia similiter scriptitabant. X in elementorum familiam cooptatur: exinde Dextra, Iuxta, Exquiliae, Sextus, Sextius, Sextilius. Discrimen prius diuinantium fuit. Claudij quoque seu Clausi, seu Clodij et patricij fuere, et plebei nullo scriptionis discrimine.

SEVTLVSA rectissime: Teutlusa licet Pintianus in lib. Plin. 5. praeferat: quia Graecis [gap: Greek word(s)] scribitur. At Graecis aeque recte, aeque frequenter [gap: Greek word(s)] scribi solenne est. Sigma apud Lucianum dequeritur in iudicio vocalium T nimia regnandi cupiditate [gap: Greek word(s)] : neque oleribus pepercisse hortensibus.

SIBE, et QVASEscriptum in multorum Libris est: sed an hoc voluerint Auctores, nescio. T. Liuium ita his vsumex Pediano comperi, qui et ispe cum sequebatur. Haec nos I litera finimus, Fab. l. 1. c. 7.

SIBYNA, ZIBYNA, ZIBYNNA, SIGYNVM, SIBVNA, SIBINA, SVBINA, Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Iterum idem: [gap: Greek word(s)] . Festius: Sibunam appellant Illyrici telum venabuli simile. En tibi Hesychij interpretamentum. Ennius:

Illurici restant sicis, sibunisque fodentes

Vbi scribunt alij I Latiare. Tertull. lib. 3. contra Marcionem ex Esaia: Sibynas in falces. At Esaiae 2. c. habetur per Z, [gap: Greek word(s)] , quemadmodum scribitur apud incertum auctorem tom. 2. de Cruce Gretseri: [gap: Greek word(s)] . Zibynia, acutis ipsum petiuit. Item alio loco apud Hesychium: [gap: Greek word(s)] : Zibynia, lanceolae pumilae. Eidem Hesychio: [gap: Greek word(s)] cum M [gap: Greek word(s)] Suidae, et Hesychio, cui Hesychio notata quoque duobus N [gap: Greek word(s)] apud Pollucem lib. 7. c. 32. sed significantia variata, sicut apud Suidam. At MSS. apud Pollucem [gap: Greek word(s)] , et pro eodem [gap: Greek word(s)] per H apud Etymologum: [gap: Greek word(s)] . Videlis Lipsium de Militia Romana. Pacuuius: Barbaricam pestem sibynis nostris obtulit.

Turnebus vbique scribit Sibynis cum Y in medio, quae scriptio crebrior. Sed an ea et melior? Eustathius in Catalogum agnoscit ex Apollonio [gap: Greek word(s)] , ex alijs [gap: Greek word(s)] legitur apud Athen, l. 4. C. 2. I ad Rigaltij Glossarium, et Etymologum. Alibi vbiq. per H, [gap: Greek word(s)] .

SIC vocali tertia vnica recte. Seic diphthongo vetere habet Jnscriptio apud Mat. Laurel. Romae: SEIC. FLOREM. AETATIS. TENVIT. VERATIA. CASTE

SICCVS gemino CC, ex Graeco [gap: Greek word(s)] apud Aristotelem. Detrimento affatus Hesychius: [gap: Greek word(s)] , Apud quem et [gap: Greek word(s)] vide. Plut. tom. 1. [gap: Greek word(s)] . Scripsere quoque Siccaneus. Columella l. 11 c. 2. Napinae, itemque rapinae siccaneis locis per hos dies fiunt.

SICINIVSdentatus Plin. l. 7. c. 28. Gellio l. 2. c. 11. Liuio, Dionysioq. trib. Omnimo sillabis Siecius. Sitius per T apud Fulgentium ex Varrone deprauatum est.

SICINNISTASlitera NN gemina dixerunt, qui rectius locuti sunt: Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit, inquit Gellius l. 20. C. 2. Pollux l. 4. C. 14. [gap: Greek word(s)] scilicet [gap: Greek word(s)] . Hesychius eodem scribit modo, et talem affert Etymologiam, quam secutus scribas vnico N. cum nonnullis: [gap: Greek word(s)] . Vide quoque. Suidam, et Eustath. Athenaeum, et Etymologum, quib. N geminat, et Athenaeo quoq, [gap: Greek word(s)] .

SICVTI recte. At disseparantur sillabae Narbona in Tabula de marmore: SIC. VTI. DXI

SICYONII Graecorum Y recte pingas cum Plutarcho, Pausania, Homero, Eustathio,

Suida, Hesychio, Diodoro, demente, alijs plerisque: Deprauate in Libris Tullij de Oratore: Sicionij calcei. Recte in Festo ex Lucillio:

Et pedibus laeua Sicyonia demit honesta.

SIDEROPOECILOSvariantibus guttis gemma. Plin. l. 37. c. 10. Oe, non Ae. Origo [gap: Greek word(s)] .



page 290, image: s290

SIDV 8 I Latiari ab Insidendo ortum nomen agnoscit Varro lib. 6. de LL. Ita Libri veterer, Virgilius Carpensis. Ineptiunt, et acutuli esse gestiunt, qui id vocis ex Graeco adnixi torquent spumas, et inania verrunt, [gap: Greek word(s)] . Apage illud Boucherij: --- Versus tendentia sydus.

SIGEBERTVS per E, ac per I Sigibertus notat Pontacus in Apparatu ad Eusebij Chronica.

SIGEVM sine diphthongo in penultima scribendum, monet Pintianus in l. 5. Plin. cap. 30.

Sic Homerus, Q. Calaber, Maro, Statius, milleni alij. Metamorph. 11

Dextera Sigei, Rhoetaei laeua profundi.

Ita ex [gap: Greek word(s)] vertitur: alias decidit I dumtaxat, et E breuiatur. Prioris modi Metam. 13. Achilleos manes, ex [gap: Greek word(s)] .

SIGILLATIM, per signa a Sigillo, non Singillatim, Libri veteres, et Saxa.

SINGVLATIM, per signa. Palladius lib. 4. tit. 9. Singulatim manu debebis affigere. Caecilius in Rastraria: Hos singulatim sapere non minus arbitror. Jdem Annali 1. Primum malo publico gratias sigulatim nomina. Pro eodem Singillatim Lucill. lib. 18.

Sic singillatim nostrum vnusquisque monetur.

D. Aug. lib. 2. de Peccatorum meritis et R. tom. 7. Circumcisionem respiciat, quae semel fiebat, et tamen in singulis singillatim fiebat. Nec iure Manutius repudiauit.

SILANVS, non Sylanus, cognomen Juniorum, Libri, Saxa Capitolina, alia, Nummi complures.

SILARIS, SILARVS Italiae fluuius trib. sillabis Plin. lib. 2. cap. 103. Maroni Georg. 3. Silio lib. 8. Prisciano:

Picentis Silari gurges ---

duabus extulit Lucan. l. 2. --- Radensque Salerni

Tecta Siler ---

Vbi forte scribendum Silar, vt Arar pro Araris. Eustathius: [gap: Greek word(s)] : Geographus hunc cum Silarim appellat, dicit, etc.

SILQVASTRVM vtrobique cum J apud Hymum lib. 3. Cassiopea sedens in siliquastro. Arnob. 1 lib. 2. Quid arquata si sellula, acus, strigil. pollubrum, siliquastrum? At Varroni, ac Festo Seliquastrum per E. V. Antiqui Lat I Orthographica.

SILONITES, a Silo ex lib. 3. Regum c. 14 recte. Praua sunt Salonites, Selonites, Sylonites, quae in antiquis Codicibus reperta Pontaco.

SILVAI Latino scribunt Pierius, Gifanius, Manutius, idque defendi posse Pontacus in Eusebium opinatur. Eorum ratio, quia sit a Silendo. Rectae scriptionis ratio inconcinna. Nam vbi sunt aues garrulae, quadrupedes clamitant, boant, rudunt, rugiunt, vbi virgulta sonantia siluis, vbi strepitant frondes, ventus, silentium tu clams? Amat profecto, amat Aspera Accentiuncula in S demigrare [gap: Greek word(s)] , Selli: [gap: Greek word(s)] , Sedes: [gap: Greek word(s)] , Sus, aliaque sexcenta: sic [gap: Greek word(s)] , Silua cum digammo Aeolum. Hebraei, scio [gap: Hebrew words] siluas, et saltus dicunt ex [gap: Hebrew words] quid postea? Gifanius Silua I Latiari nunc ab omnibus scribi clamat. Vineti in Florum illa sunt: Vndeunde Originem trahat Silua per vocalem Latinam dicere, scribereque soleo, et inde Siluios illos, Siluanum Deum, Siluestrem Musam, et quaecumque alia nomina nobis Silua peperit primam sillabam netinentia. Sic enim illa in antiquis Exemplaribus, monumentisque Latinis scripta reperio. Sic [gap: Greek word(s)] scribuntur in Suida, Zonara, Plutarcho, Strabone. Apud Plut. In Sylla [gap: Greek word(s)] loci nomen est. Ciofanus in 1. Metam. testatur Libris MSS. omnibus Siluas per I Latinum esse. Maro:

Si canimus siluas: siluae sint Consule dignae.

SILVANVS cognomen Plautiorum cum I, non cum Y. Animaduertit Sigonius in 54. Liuij epitomam veteri Libro esse Silano, proletario Syllano.

SILVESTRIS quia vox toto corporis habitu Latina est, eorum litera scribamus fidem Codicum Maronis omnium secuti cum Pierto.

SILVIVS Albanorum rex I Latij accepta fide a Monumentis, Librisque vetetibus, a Zonata, Suida, Plut. Strabone, supra, vide Silua. Idem notat Sigonius ex MSS. in lib. 1. Decadis 1. Liuij: Sex alios MSS. in id Pontacus numerat, et Dionysium testatur lib. 1. apud quem [gap: Greek word(s)] , interpretatur [gap: Greek word(s)] , non dissimulans in plurimis MSS. esse Syluius Y Graecanico. I Latio adseritur ex Festi serie.

SILVINVS perpetuo tenore apud Columellam: non per Y.

SILVS, SILO. Festus: Silus appellatur naso sursum versus repando. Glossarium vetus: Silus, [gap: Greek word(s)] . Plin. l. 11. c. 12. M. Tull. lib. 1. de Natura D. Fabius. L. 1. Glossarium: Silo, [gap: Greek word(s)] . V. Nonium. Inde Arnobio l. 3. Silunculus reddi potest Theocriti [gap: Greek word(s)] Aliud Cilo, [gap: Greek word(s)] .



page 291, image: s291

SIMBRIVIVM, SIMBRVVIVM, SYMBRVVINVM, SYMBRIVINVM, IMBRIVIVM, omninino varie. Vide, quae notamus ad lib. 8. Silij Italici. Quib. adde Lud. Aurelium ad l. 5. Annal. Taciti: Noster habet Simbrinis, inquit [apud Tacitum: Simbruinis collibus deductos. ] Legerem lubenter Simbruinis collib. deductos. Et mihi adstipilatur Florentinus Codex, qui legit, Sub Imbriuijs.

SIMILLIMVS geminis LL. Sic Analogia poscit. Vide Facillimus. Sicantiqua Chirographa.

SIMPVLVM scribunt Varro l. 4, a sumendo siimpulum nominauere. Plin. l. 35. c. 12. Apuleius in Apol. Cicero de Aruspicum R. Festus, Glossae. Ios. Scaliger in Appendice ad Coniectanea a [gap: Greek word(s)] , Simpo, Simpulum figurat. Simpulator amicus sponsi, qui cum eo per conuinta ambulat, Placiadae. Quasi Simul epulator. Qui etiam Simpolones.

SIPVVIVMSchola luuelis Sat. 6. Varro [gap: Greek word(s)] , Cicero apud Nonium. Simpuuium [gap: Greek word(s)] , inquit Adamantius, Sacrifici vasis genus. Simpiuium per V duobus I cinctum. Ita scribitur in Cassiodoro lib. de Orthogr.

SIMPINIVM lib. 4. aduersus Gentes apud Arnobium scribitur. Vbi an eiusdem rei sit ista nominum differitas, iure mecum Steuuechiusanibigit. Videtur autem effictum [gap: Greek word(s)] .

SIMVL, SIMITV. Plautus Sticho: Simitu vt ires ad se domum.

SIMVLACRVM, vt Lauacrum, Ambulacrum abq. H, nisi quod Romae Inscriptio est;

ARCVM. CVM. SIMVLACRIS. EORVM. TRIVMPMISQVE V. Pulcer.

SIMVLAC veretur P. Victorius de possessione deturbare illud tot probatis Libris vindicantib. At MSS. Tullij. Simul imputat pro eo; quod et plerisque omnib. politius visum.

SIMVLATQ. vocum coitu scribitur lib. 2. de Orarore, ac paene continenter separate Simul atque.

SINAPI, SINAPIS Columella --- Fletum factura sinapis. V. Ammi.

SINCERVSI Romano, prisci Codices, Virgilius Carpensis, Etymon: est enim Donato purus putus et simplex, vt germanum mel sine cera. Sic enota uit ex antiquis Tulij Codicib. P. Victorius. Quam Orrhographiam Vallae Scaliger eripit. At Becmanus in Originib. Syncerus Y Graiorum: quod fiat ex [gap: Greek word(s)] , tota sit vt vox Graeca. Veteres Glossae: Sincerus, [gap: Greek word(s)] . Eaedem per l in finalitate: Sinceris, [gap: Greek word(s)] .

SINGILLATIM. Vide Sigillatim.

SINGVLARITER, et extrita vocali secunda Singlariter, vt Poclum, Miracla. Ita Lucretius in 6. Quae memorare queam inter se singlariter apta.

SINIS monstrum hominis efferum [gap: Greek word(s)] . Quare Dryopes dicti [gap: Greek word(s)] , nocere desiti. Deprauate igitur in plerisq. Libris cum C Scinis. Plutarchus in Theseo N simplo non est contentus: [gap: Greek word(s)] . Suidas correctios. [gap: Greek word(s)] . Sinis, noxij latronis appellatio. Ouid. lib. 7.

Occidit ille Sinis magnis male viribus vsus.

Pausanias in Corinthiacis, et Atticis pariter Ouidio scribit.

SNISTER, SINISTRA vtrobique per I Consuetudine corrobatur. Attamen vtrobique per E reperias in Mauricij Libris inter mandata militaria:

DEPONE. SENESTRA CLINA. SENESTRA

SIPARVM a Sipo per I, et notissima variantia Suparum. Jn Tertulliano Pamelij Sypara illa Vexiliorum. Jn lib. de Pallio P duplicato: Stolam, et supparum, et crepidulam. Sipara velorum Lucano Manil. lib. 5.

--- Non inuechet vndis
Sipara, nec pelagus Xerxes ---

SIPHVNCVLOS a Siphonib. quam Sipunculos malim.

SIPVS, SIPVNTVM. Silius Jtalicus lib. 8.

Quaesiuit Calaber et terram. et litora Sipus.

Stephano [gap: Greek word(s)] . Ptolemaeo per H [gap: Greek word(s)] . Haut mirum: nam Graecis duae istae vocales vicarias occupant sedes: atque hic subest ratio [gap: Greek word(s)] teste Strabone. Mela lib. 2. cap. 4. Sipuntum, vel vt Graij dixere, Sipyus. An Sipous, an Sipoins, vt Simoins? An verius Sipus, vt Selinus? Liuius lib. 8. Sipuntumque Brutiorum.

SIQVANDO, vnico complexu, Erythraeus, Manutius Nec male seces.

SIQVIDEM, coningio sillabarum, Manutius. Fauet Ouidius:

Quae mihi Ventura est, siquidem est Ventura senectus.

Disiunge Si, tendetur. Disiunctim tamen inuenies vel in Tullio.

SIRI, V. Syri.

SIREN ex [gap: Greek word(s)] . Nec monitu opus, nisi quod Graijs Musis male operati, quae Graeca


page 292, image: s292

sunt ab Origine, pleraque omnia Y Graeco signanda rentur. Quos inter numerandus Nicolas, ab Orano Concione 11. quem non est puditum scribere Syrenas [gap: Greek word(s)] , quod attrahant, demergantque Nota ex Frontino in voce Surrentum: Iter populo debetur pedibus XV. vbi Sirenae. Sirenes vbiuis. Ouidius: Monstra maris Sirenes erant

Apollonius. 4. Argon. [gap: Greek word(s)]

Domitius in Statium in errorem dux isti Nicolae. Hesychius: [gap: Greek word(s)]

SIRIVS, non Syrius, quae multos codices labes insedit. I ad Etymologicum. Pro sole posuit Orpheus in Argonauticis:

[gap: Greek word(s)]
Cum sol tertiam lucem peregisset, seu, A tertia luce relictus esset.

SIRPE, SERPE, SILPE. Plautus: Hoc anno multum futurum sirpe, et laserpicium. Glossae: Silpe, [gap: Greek word(s)] . Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Veteres [gap: Greek word(s)] , vnde Serpe, ex quo Lac serpicium, et inde Laserpicum. Quare Laserpiciferae Cyrenae scribendum apud Catullum non per T.

SIRPICES, et Irpices, Varro lib. 4. de LL.

SIRPVS absque C. Similiter Sirpare Varroni, et Arnobio, apud quem vinctores sirpiarum legimus. Sirpiculae quoque nassae piscatoriae absque vncinata ista litera.

SITTAS, SITTACE, SITACE, PSITACE, PSITTACVS. Disyllabum apud Hesychium: [gap: Greek word(s)] : Sittas, auis quaedam quam et Psittacum dicunt. Hoc Originale noimen. Sitace Plinio lib. 10. c. 42. Humanas voces reddunt psittaci, et quidem sermocinantes. India autem hanc mittit: Sitacem vocant viridem toto corpore, torque tantum miniato in cernice distinctum. Sic et Arrianus in historia Indica. Psitace Aristoteles lib. 8. de Animal. c. 15. [gap: Greek word(s)] Psittacus passali, rectaque scriptione. Nazianzenus:

[gap: Greek word(s)] .
Psittacus pandirostrus plexa in domuncala
Humana voce loquitur, fallitque hominis imaginationem.

Ouidius: Psittacus Eois ales mihi missus ab Indis.

SITVLA pro Dipsade tribus sillabis scribit Ilidorus lib. 12. Origin. c. 4. Glossae quatuor: Siticula, [gap: Greek word(s)] . Fors apud Isidorum scribendum est Siticla, non Situla, quod factu procliue.

SOBRINI, CONSOBRINI palam rectum est. Verum in antiquissimis Libris Subrini, et Consubrini perpetuo leguntur, inquit Grialus in Isidori lib. 9. c. 6.

SOGDII, vel Sogdi. Coel. Rhodig. l. 28. Antiq. Lection. c. 33.

SOLENNIS persolo L, N comitante scriben dum videtur. Analogia Solenne videtur probare, inquit Manutius in Orthographia: si modo a Solo anno deducitur, vt quidam probant, et Perenne dicimus, non Peremne, quod itidem ab anno componitur. Cum tamen antiquissimi Libri, et Saxa Sollemne praeferant, plus Antiquitati dat, quam Analogiae. Vinetus in lib. 1. Flori Solenne, Solempne, Solemne amolitus amplectitur Sollemne tertia verbi litera L, quartaque, M sexta, et N septima. Tota eius ratio. Sic in antiquissimo marmore, quod omnium pedibus obteritur Burdigalae in intima sodalium Carmelitarum aede. Festus a Sollo Osca voce. Andreas Brabantus Solemne, et Solenne respuit. At Solemne cum vda solitaria, cum M, et N in Tabula Fratrum Arnalium Ian. Gruterus exosculatur, animaduerso constanter ita esse veteribus Monumentis. Horum Auctoritas virorum vt apud me pondus habet magnum: sic prae D. Augustini maiestate si non vilescit, certe fit attritior. Fuit enim D. Augustinus et priscarum vir gnarus literarum, et verborum diligentissimus. Sic igitur tom. 10. serm. 2. Fer. 2. Pentecostes: Solennitas namque ab eo quod solet in anno nomen accepit: quomodo Perennitas stuminis dicitur, quia non siccatur aestote, sed per totum annum fluit, ideo Perenne, id est, per annum: sic et Solenne, quod solet in anno celebrari. Augustino adhaeret Isidorus l. 6. Orig. C. 18. quoad scriptionem: Solennitas a Solito, id est, firmo, atque Soido nominata. Quinimo iuuat interpretatio Festi: Sollennia sacra dicuntur, quae certis temporibus, annisque fieri solent. Solidant D. Augustini sententiam Auctores maiorum gentium. Maro Aen. 3.

Sollennes tum forte dapes, et tristia dona
Ante vrbem in loco falsi Simoentis ad vndam
Libabat cineri Andromache ---

Atqui hae dapes anniuersarij sacri erant. Idem in 12.

Annua vota tamen, sillennesque ordine pompas.
[note: In 2. ] Sollennes taurum ingentem nactabas ad aras.


page 293, image: s293

Vbi Seruius Solennes, anniuersario sacro religiosas exponit. Quibus in locis carminis lege liquidae combinantur. Tantundem insinuat Liuius lib. 42. Eoque solenni persecto. Ferias Latinas loquitur quotannis agi suetas. Fusiori deinde significantia non tantum quod solitabat annuatim, sed quod Solitum significauit Solenne. Sic Horatius: --- Romae

Venari solenne viris opus, vtile famae.

Cicero 9. ad Atticum: Tantum igitur illud nostrum solenne seruemus, vt nequem istuc euntem sine literis dimittamus, hoc est, morem, consuetudinemque nostram seruemus. Demus etiam ortam vocem ex Osca Solo, eam male pronunciant, scribuntque duobus LL: huius namque caput est [gap: Greek word(s)] , vt [gap: Greek word(s)] , Sus. Eaque re Solitaurilia vnica L scribuntur, quae res anxium, solicitumque habuit Verrium Flaccum. Lucillius esto, scripserit:

Suasa quoque omnino dirimit, non solla dupondi.

Versificum namque, vti prodictum, ea consuetudo. Nec recurrendum ad Becmani coniecturam vt Solemne sit sacrum ad amnem factum. Vltro quoque damus olim scriptum Amnus per M pro Anno: sed vt ea vox a seipsa mutauit, vtque in composito Perenni mutauit: sic in Solenni. Intentiore igitur cura perpensis Auctorum locis, D. Augustini ratione, aliorum Auctoritate, Euphonia, Analogia, Origine scribo Solennis vnico L, duob. NN, absque M. Vide Solers. Vide Delacerda in 8. Aeneid.

OLDVM pro Solidum scripsere Martialis l. 1.

Ex insulis, fundisque tricies soldum.

Horat. lib. 2 Satyra 5. --- Metuentis reddere solidum.

Alibi: Inane abscindere soldo: alibi Impingere soldo. Agnoscit Priscian. lib. 2. vt Valde pro Valide. V. Caldus.

SOLYMVS Silij lib. 9.

Nomine Rhoetaeo Solymus: nam Dardana origo.

Ouid. Fast. lib. 4. Huius erat Solymus Phrygia comes vnus ab Ida.

Quo loco Libri quidam Solemus.

SOLERS vnico L: Pandectis Florentinis est Sollertia, a quibus non illubens recedo, inuitior ab auctoritate Martiani, et Diomedis: cogor, cum eorum fundamentum sit futile. Volunt LL geminari: quia Sollus vox Osca geminet. At proxime in Solennis monstrauimus etiam cum Solus vox Osca Totum significat, duplicatam vdam Origini indebitam: etsi paulo metuentius in versu admisi. Quid quod Soliferreum apud Gellium l. 10. c. 25. Liuium lib. 4. de bello Macedonico vnicam habeat vdam? est tamen ab isto Solo. Sic Solitaurilia veterum, nouitiorumque consensu: ita vt in Festo contra Festi mentem Sollers opiner scribi. Ait enim: Quod si a solo, et tauris earum hostiarum ductum est nomen antiquae Consuetudinis per vnum L enunciati non est mirum, quia nulla tunc geminabatur litera in scribendo. Item: Solers enim in omni re prudens, et Solenne, quod omnib. Annis praestari debet. Vide Solennis. At videri possit ex Festo vetustissimis temporibus scriptum vnico L, et nouioribus suspicio sit aliter potuisse de eius mente. Quae suspicio Donati verbis in Eunuchum deijcitur: Solers, quasi totus ex arte consistens, vt [gap: Greek word(s)] , quod Latinis verbis, quasi solus in arte sit Huic Iners contrarium [gap: Greek word(s)] Solum, vt [gap: Greek word(s)] Sex, et [gap: Greek word(s)] , Sus dicimus.

SOLICITARE esse solo, seu loco citare, seu mouere indubitabile est, ac proinde vnico L contentum esto. Festus: Solicitare quidam dictum putant quasi Solo citare, id est, ex suo loco, ac sententia mutare. Solum enim quin significet locum quis dubitet, cum Exsules quoque dicantur loco patriae suae pulsi? Donatus quoque ijsdem prope verbis in Terentij [gap: Greek word(s)] . act. 3. sc. 1. Indicant Poetae. Ouid. 4. Fastorum: Quas [herbas] tellus nullo sollicitante dabat.

Idem Liminis adstricti sollicitare forem. Tibullus Sollicitare humum, Maro tellucem, Claudianus Praefat. In lib. 1. de Raptu:

Et rudibus remis sollicitauit aquas.

Viuacissime iterum Ouidius Arcu sollicitare feram, et proprijssime. Ostentant haec omnia Originem verissimam: tamen vt tendi possit sillaba Poetae duplicant L: nos non extra carmen. Isidorus ipse, qui duplicantium tibicen est, recte perpensus nobis fauet. Lapides obiectantur: obrui possumus; moueri non debemus.

SOLICITVS similiter loco motus, et scriptura simili: etsi aliter flagitat versus Georg. 4,

Vt mare sollicitum stridet refluentibus vndis.

SOLIPVNGA, SOLIPVGA, SALPVGA, SALPIGA, SALPINGA, SCALPIGA, SCALPIA, SOLIFVGA, SOLIPAGA, [gap: Greek word(s)] in varijs veterum Tabulis legitur. Gloss Solipuga, [gap: Greek word(s)] Plin. lib. 29. cap. 4.


page 294, image: s294

Est et genus formic arum venenatum, non fere in Italia, Solipugas Cicero appellat, Salpugas Baetica Festus: Solipunga, genus bestiolae maleficae, quod acrius, concitatiusque fit feruore solis, vnde etiam nomen traxit. Lucanus:

Quis calcare tuas metuat salpuga tenebras.

Exemplar aliud Sol puga latebras. Hermolai est Salpyga. Defendit etiam ipse Solpuga, quem iterum Vide poster onibis in Plinij l. 8. castigationib. Practulerim Solipuga, cusum, vt Noctipuga Festo.

SOLISTIMVM auspicium cum sit a solo pauito testib. Festo, ac Tullio in Libris de Diuinatione, quasi ab ortu degeneret, geminato LL scribunt ex fide veterum Librorum, quae mihi suspecta.

SOPATRVSimplorare hominum fidem, 4. in. Verrem. Passiua scriptura Sopater, vt Sosipater.

SOPHISTEStemporibus illis vel maximus, Cicero lib. 1. de Natura D. Fabius. Vulgo Sophista. Neutrum praue.

SOPVS absque H pro Sophus Antiqui Lat I more in Numpis Sempronij cum Sophiae ore, ac titulo P. SEMPRON. SOPVS.

In alijs Nummis eadem cum H Inscriptio. V. Stropus.

SORACTE per O in principali sillaba. Silius Italicus in 8.

--- Sacrum Phoebo Soracte frequentant.

Maro in 11. caeteri. Vnus, quod sciam, Cato: Jn Sauracte, varietate nobili. Duo isti Poetae Soracte neutraliter, cumque ijs Horatius Candidum Soracte: Cato apud Varronem Sauractis. Vti Praeneste, ac Praenestis.

SORBILO vnico L, Turneb. lib. 25. cap. 21. Rectius duplicabis, cum sit a Sorbillum, obque Similitudinem, Cantilto, Obstrigillo, Focillo, Refocillo. In Catullo quoque retineri potest Conscribillo. Imo vitiatur ex Turnebi sentetia: vbique enim fit spondeus.

SORIX, aut Saurix, Victorinus. Posterius veterib. Imputat Isidorus l. 12. c. 3. Orig.

Saurex quoque scriptum pag. 393. cuius Auctoris? non adscripsi aduersarijs. Veteres Glossae: Surix, [gap: Greek word(s)] Vsitatissimum Sorex.

SORTIOR. Olim Sortio, Priscian. l. 8. Ennius Cresphonte: An inter se fortiunt vrbem, atque agros. Varro l. 20. rerum humanarum: Cum venerint diuisores, inter se sortiant.

SORPSI barbarismi Val. Probus arguit in Catholicis et pag. 1485. sic Sorbes, Sorbui: quamuis et Sorbsi lectum sit. Lucani tamen lib. 4. scriptum:

Absorpsit penitus rupes ---

SOSPES Iuno, et Sispes per I in prima Festo. Etiam in Nomismatis Antonij Pij:

IVNO. SISPITA,

vt Sospita apud Silium Italicum, Ciceronem 1. de Natura D. et pro Muraena.

SPANIA. V. Hispaisa.

SPARETVS Assyriorum rex, Eusebio in Chronicis, et Iornandi. In Lemouicensi Eusebij Libro Sparthus. Apud Cassiodorum Sputaethus. Alibi Sparachus, Sparrhetus, Sparactus, Sparethus, Speretus.

SPATHAE cum aspero. Veget. l. 2. c. 15. Gladios maiores, quos Spathas vocant, et alios minores, quos Semispathas nominant. Reperio nihilominus in Taciti Annali 12. absque spiritu.

SPECELLATApatina, quam Specittata Salmasio in Vopiscum potior, ex Libro Palatino. Casaubonianorum Librorum imagine, veterique editione, atque Analogia. Sic Vascellum, Locellus a Vasculo, Loculo.

SPECVLATOR cum E aspecula, et speculado, docet Stewechius ad lib. 1. Vegetij c. 23. ad l. 3. c. 8. et alibi, nec Spicalatorem vsquam stare patitur. Similitet Lipsius ad l. 1. Annal. Taciti. Item Gretserus lib. 1. de Cruce cap. 25. Ambo ex Stewechio, et Torrentio. Quorum probabilitatem adiutum venio. Primulum Liuij lib. 9. scribitur: Sparsi per vias speculatores. Vetus Epigramma apud Onuphrium lib. 2.

SCHOLA. SPECVLATORVM. LEGIONVM. I. ET. II. ADIVTRICVM

Inscriptio prope Alonam in ditione Mediolanensium:

VRB. SPECVLATOR. MILITAFIT. ANN. XXVI.

Romae in domo Antonij de Canobio:

D. M. TI. CLAVDIO. SPECLATORI

Tarracone: SPECVLATORI. LEG. VII. GEM. FEL Neq. Speculator [gap: Greek word(s)] tantum, aut [gap: Greek word(s)] ; sed et armiger custoscorporis Lipsio totis virib. id propugnante. Glossae Latinogr. ab H. Stephano: Sperulator, [gap: Greek word(s)] . Item: Speculatus, [gap: Greek word(s)]


page 295, image: s295

[gap: Greek word(s)] . Vbi inepte haec confundi Notae clamant. Do vniuersa haec. Verum a Spiculo cur Spiculator esse non potest? Certe Turneb. vox ista Aduers. lib. 24. c. 41. Etsi inter Speculatozem, et Spiculatorem multum interest: tamen interdum sic mutatis elementis pronunciabant. Sic in Euangelio Speculator est Spiculator. Erasmus in Marci c. 6. Euangelista Latinam vsurpat vocem mutata vocali. Fauet interpretatio Suidae intendentis in hunc locum animum: [gap: Greek word(s)] . Certe [gap: Greek word(s)] . est, qui Spiculum gerit, Spiculator; vtut alio torqueant. Cur etiam Senecae lib. 1. de Ira disconueniat: Centurio supplicio praepositus condere gladium spiculatorem inbet? Cur in Firmico: Spiculatores faciet, qui nudato gladio hominum amputet cernices? Suetonius in Othone: Descendentem spiculator impulsa turbae lancea prope vulnerauit. D. Aug. ser. 4. de S. Stephano: Judex inbet; spiculator occidit. D. Hierony mus, vti de muliere septies icta: Jam spiculator exterritus, et non credens ferro, mucronem aptabat in ingulum. Sed et hic mauult Speculator Casaubonus, et Salmasius in Spartianum pag. 30. etsi aliter editio ipsa. At Cuiacij Liber in Caligula, Monitis spiculatorib. Eum vide Obseruat. l. 6. c. 33. et iterum Turnebum l. 27. cap. 20. Nec solum apud Solinium Spiculata cauda legitur: sed et verbum ipsum Plinij lib. 11. c. 2. Telum vero perfodiendo tergori quo spiculauit ingenio? Vtrumque ego locis commodis regnare iubeo: vt nusquam Spiculator per I Scribatur iubent. Nefas iubent: Sua cuique sponsa.

SPELAEVM cum principe diphthongo. Postulat hoc Origo: [gap: Greek word(s)] . Ratio Similitudinis, Aulaeum Hypogaeum, Trophaeum. Huic tamen scriptioni Lapidum moles obijcitur, et In scriptionum. Si Graece esset [gap: Greek word(s)] , Speleum recte scribi pronunciarem: at non est.

SPERES Antiquitas pro Spes. Ennius lib. 2.

Et semel effugit speres ita funditu nostras.

Item --- Si speres vnquam prodesse potissunt.

SPEVSIPPVS Ciceroni, Senecae: [gap: Greek word(s)] Laertio, Eusebio de Praepar. 1. 14. c. 6. Pausaniae, Plutarcho, Aristoteli. Pseusippus legas Apuleij lib. 2. de dogmate Platonis. Veteres item nunnunquam Ps, pro Sp scriptitasse credo exemplis a [gap: Greek word(s)] Grutero productis in antiquis Inscriptiohibus.

SPHYNXcum Y Graiorum passim obuia. Perperam. Sphingem Verri reo obatam narrat Plin. l. 34. can. 8. Dicitur enim [gap: Greek word(s)] : dicitur a Vinciendo: sunt enim vincta, parum explicata parum intellecta Sphingis dicta. Statius lib. 1. Thebaidos:

--- Si Sphingis iniquae
Callidus ambages te praemonstrante resolui.

Scribendum igitur Sphinx cum I ex Origine ab Etymologo praemonstrata. Extritis etiam sonoris dua bus Boeoti scripsere [gap: Greek word(s)] : et Latini Pix. Festus: Picati appellantur quidam, quorum pedes formati sunt in speciem Sphingum, quod eas Dorij Phicas vocant. Recte haec habent: sed veteris Latij more Spiritu neglecto Picas, et Pix pro Sphinx scriptitatum olim. Fuit Aescyli quoque Tragoedia Sphinx.

SPICLVM pro Speculum, Suidas: [gap: Greek word(s)] . Scribe [gap: Greek word(s)] , aut dialecto da locum. Lucretius lib. 3.

At contra lapidum conlestum, spiclorumq.

Ita nonnemo: ego Spicula reor intelligenda.

SPINTHER probius Th scribitur [gap: Greek word(s)] , quam Spinter absque eo. Festus: Spinther, armillae genus, quo mulieres vtebantur brachio summo sinistro. Plautus Menaechmis:

Haec palla, et spinther faxo reserantur simul.

Iterum Plautus: Iube asque spinther nouam reconcinnarier.

Priscianos. l. 5. Spinther, quod [gap: Greek word(s)] , aut fibulam in humeros, aut armillam signifieat.

SPINTVRNICEM tamen absque illa asperitate ptaesert Plinius Gelenianus l. 10. c. 13. et Festus scripto Y Graiorum. Spintyrnix, genus auis turpis figutae. Confert ex veteri Poeta.

Occursatrix artisicum, perdita spintyrnix.

Probrum iaci suetum in turpiculas, vt Pithecium, sic Spiuturnicium in Milite Glorioso. Neq. ex lege, neque ex Origine demta est Adspiratio. Nam ex [gap: Greek word(s)] oritur. Ita enim Dores, Aeolesque pro [gap: Greek word(s)] scriptitant, etiam Theocritus. Nonnemo Spinturnicium vuit esse [gap: Greek word(s)] . Hoc a nobis facit. Alata namque priscis Sphinx, vt volucris videri queat, et Ales Senecae dicitur eiusque alae inconstantis Fortunae symbolum fuere. Quod quadrupedem, non auem iste velit, vereor, vt frustra sit. Est enim ex genere inauspicatarum auium: magis autem est, vt inauspicatae sint aues, quam quadrupedes, et ab Auibus Auspicium, et Auspicari est. Spintutnicem, [gap: Greek word(s)] dixit Santra, quod plurium scintillarum instar maculosa fuerit, vt quas hodie Gallinas Pintelees ob hoc ipsum ab hac ipsa voce dicimus. Dices, Si maculosae. decorae igitur, ac speciosae: at


page 296, image: s296

Ammianus lib. 22. Spinturnicia omni deformitate ridicula clamat. Respondeo, etiam Plautus, et vetus ille Poeta. Nec mirum Salamandra, lacerti, crocodili varij, et maculosi sunt, nec propterea formo[?]. Praeterea addo ex Plinio lib. 10. c. 13. Sed haec ipsa, quae esset inter aues, qui se sciret, dicere non inueni. Etsi igitur ignota, opinio deaue peruagata fuit. Accessio fiat superioribus.

SPIRITALIS quatuor sillabis, non quinque Spiritualis veteres Libros testatus scribit Manutius. Sic Tonitralis a Tonitrus. Lucret. lib. 1.

Neue ruant coeli tonitralia templa superne.

Apuleij autem lib. de Mundo editur Tonitrualis Tupiter vna sillaba auctuis. Ita veteres Libri. Tonitrus autem vsurpatum Silio, Flacco, alijs. Item Manales aquae in Festo. At coeptum Analogiae cursum sistit Actualis, Battualia, Bustuariae, Casualis, Palatualis, Ritualis, Manualis. Actualis ab Actu, non Actalis. Macrob. l. 2. c. 17. in Somnium Scipionis: Actualium vigere virtutum. Battualia, quae vulgo Battalia (vnde Battaille, et Batailler ) Adamantius Martyrius. Bustuariae moechae, vel a Busto, vel Bustu priscorum pro Vstu, Martiali lib. 3. Epigr. 52. Casualis sexcentis locis apud Priscianum, vnusde multis lib. 13. Cum igitur omnia, quae sibi coniunguntur in diucrsis posita personis casualia. Aber lib. 15. Quid enim est aliud participium, nisi verbum cusuale. Vario l. 9. de LL. Prima pars casualis diuiditur in partes duas. Palatualis Flamen Festo. Manualis. Calpurnius Ecloga 3.

Vilia cum subigit manualibus hordea saxis.

Rituales libri Festo, Prisciano, Liuio, Ciceroni 1. de Diuin, Cur non similiter Spiritualis? Notaui in Romano Prudentij:

Rem spiritalem terrulente quaerere.

At si Spiritualem scripseris, Latinorum Poetarum Consuetudine vix datum loco secundo Anapaestum posueris, nisi [gap: Greek word(s)] locum dabis. Vide Mortuale, Monslrosus. Glossarium vetus. Saltarius, [gap: Greek word(s)] At in Vlpiano loge XII. D. de instr. legato: Saltuarium autem Labeo. Apud Spartianum Parrasius, et Salmasius morbum lectualem legunt Codicum consensu. Et a Testu apud Varronem lib. 4. de LL. Testuaceum a Testu pro Testo: cur non Spiritualis a Spiritu?

SPOLETIVM quatuor sillabis integratur apud Latinos, et Appianum, Strabonem, alios. At Sigonius veteris Libri fidem testatus, et Priscianum amat tribus sillabis. Fauere Spoletini videntur Plin. lib. 3. cap. 14. Sed Aretini dicuntur ab Aretio. Certe fauent Sigonio nonnulli Codices prisci.

SPONGIA absque H: [gap: Greek word(s)] inquit Charisius, indicat etiam quibus scriptum sit Sphingia vel [gap: Greek word(s)] Homero [gap: Greek word(s)]

SPONTINOS, quam Spontaneos maluere nonhulli. Ad hoc exemplum scribant Consentinum pro Consentaneo.

SPOPONDIO primorem insidente sillabam in Vsu etiam doctiorum est: licet Val. Antiati scriptum sit 12. hist. lib. Tiberius Gracchus, qui Quaestor C. Mancinio in Hispania fuerat, et caeteri, qui pacem speponderant. Sic olim Memordi, Peposci, quae vide.

SQVALIDVS vnaque sillaba breuius Squalus. Ennius Telamone: Strata terrae lauere lacrymis: vestem squalam, et sordidam. Inde Accio Squalitas.

SQVALOR depulso altero L: squalere enim dictum a squamarum crtbritate, asperitateque quae in serpentiumque, pisciumque corijs visuntur, inquit Gellius l. 2. c. 6. Adstruunt eandem scripturam Libri, et Lapides. Romae in foro traiani:

SORDIVM. SQVALORE. FOEDATVM. ET. MARMORVM NVDITATE. DEFORME

Simili modo Squaleo, Squalidus. Ennius Teltpho:

--- Squalida saeptus stola.

Sed et Squaldus, vt Soldus. Nonius ex Ennij Telamone:

Elauere lacrymis vestem squaldem, et sordidam.

Nonnulli vdam duplicant Origini parentes. Est enim Squallor a Squalla; hoc autem nascitur de Squama, quasi Squamilla, indicatque Gellius. Sic apud veteres Squalitas, Squalitudo.

SQVAMA vnico M, Libri veteres, ac Virgilius Carpensis. Alij Squamma, vt Famma geminante tripede literula.

SQVILLA Varroni, Scilla Dioscor. l. 2. Hippocrati lib. de Superfaetatione.

STANNEVS. Etiam pei G Stagneus. Glossae: Stagnea, [gap: Greek word(s)] Stagneum, [gap: Greek word(s)] Scribonius Largus: Pyxide stagnea, vase stagneo. Priscianus medicus: Plumbeus, Stagneus. Pand. Florent. nummos stagneos, quos vt probos expendunt, probantque gemina literatorum lumina Iac. Cuiacius lib. 11. Obseruat. c. 1. et Erycius Puteanus libello nupero in Ratione pecuuiae R.

STALAGMIVM per M, non per N Stalagnium [gap: Greek word(s)] a Stillando: genus inuris


page 297, image: s297

est Stillam referens, scu [gap: Greek word(s)] Plautus Bacchidibus.

Pondo duum nummum stalagmia. Caecilius:
Ex aure eius stalagmium domi habeo.

STACTA, STACTE. V. Volum. 1. vbide Variantia. Adde ex Theophrasto de Odoribus. [gap: Greek word(s)] Columella in Horto: Sed melior Stacte, ponatur Achaica myrrha.

Plautus Curculione: Tu stacte, tu cinnamum, tu rosa, tu crocum, et casia es.

Hesychius [gap: Greek word(s)] interpretatur: Stacten, a myrrha profluentem.

STERCORATOS AGROS veteres dixisse, non Sterceratos cum E notat Cassiodorus, et Beda: licet Bedae nomine liber de Orthographia Sterceratos agros, non stercoratos, praecipiat. V. Pigneris.

STERCVLINIVM, quam Sterquilinium velim. Lexicon obsoletius: Sterculinum, [gap: Greek word(s)] Origo condocefacit, haud apertissime docet: nam veteribus fuit Sterejuus, vt Arquus, a quo morbus Arquatus: vnde non improbabiliter fluxerit Sterquulinium. Postilla etiam Sterquilinium, et Stercilinium, vt Arcitenens pro Arcutenens. Ita Cato. Brissionius [gap: Greek word(s)] libro singulari Sterquilinum vulgo adsignat: Pandectis Pisanis, Sterculinum: Catoni de RR. c. 5. Terentij Libris Victorium, Fabriciumq. testatus Stercilium euariante secunda, totidemque sillabis. Et apud Catonem variant editiones.

STERCVLVS in S. Laurentio Prudentij lege metri scriptum iure admitto:

Ianum bifrontem, et Sterculum
Colit Senatus ---

Idem D. August. l. 18. de Ciuit. c. 15. Sterce. Sed cum nomenclatio venerabilis dei sit a Stercore, placet Sterculus, quam Sterce, quod tamen etiam sic scriptum Augustino credo. Deinde cum Romanorum nomina fere omnia in Ius excant, quod notatum ijs, qui cura impensiore Romanorum appellationes perscrutati sunt, enatum est Sterculius quatuor sillabarum stadio. Ita Macrob. l. 1. Satur. c. 7. nisi quod in editione nouissima substituitur Stercutius per T, totidem sillabis. Eodem modo Plin. l. 17. c. 9. a Gelenio. Ita legit per T in Isidoro l. 17. c. 1. Brissonius libro singulari [gap: Greek word(s)] vbi tamen Grialus cum Lreponit Sterculius. Stercutus autem tribus sillabis cum T mihi duriusculum: etsi agnoscit Pamelius.

STERILAM Antiquitas: Latium recentius Sterilem, Fectus. Pamelius Tertulliani Codices, vti Lactantij lib. 1. cap. 20. notat variantiae. Denique loco supero ipse quoque Augustinus per T quatuor sillabis Stercutium ponit.

STERNVMENTVM, STERNVTAMENTVM Plinij l. 25. c. 5. scribitur. Rectene? Quippini? Nam a Sternuo prius esse potest: alterum a Sternuto. Legas vel hoc ipso in Plinio lib. 26. c. 6. Theophrastus senes laboriosius Sternucre dicit. Catullus: Dextrum steruuite approbationem.

Propertius: --- Steruuit omen Amor.

STESICHORVS adspirate. Codices aliquot Eusebij MSS. leuigant. quid tum? pondus eorum tipula leuius.

STHENELAVS, STHENELAS, STHENELVS, STHENELEVS prorsus varie. Vide Archesilas, et Pontacum in Eusebij Chronica. Spiritum respuunt Maro in 2. Aen. Pausan. 2. Corinth. Euseb. in Chronicis.

STILICO diuulgatur. In MSS. DelrI Stilicho. Sic opinor rectius, et formari potest e Photio [gap: Greek word(s)] In aedibus Capranicorum:

FL. STILICHONL V. C. Item: FL. STILICHONI. INLVSTRISSIMO. VIRO

Et cum N finali [gap: Greek word(s)] Inscriptio in Hispania:

L. POSTVMIVS. STILICON

STILLIONEMdicito ad similitudinem stillarum, Caper in Orthographia. Sed et per E vtrimque hoc loco scribi nil vetat: ita vt de Capri manu quisque iure ambigat, praesertim cum passim legatur Stellio, a Stellis vtique quas colore referre videtur. At Festus concordat cum Capro ex Verrio, quod virus stillet cibo potius. Ipse nihilominus Festus ante Stellionem ponit Stellatina, post Stellionem, Stercus, ita vt series clamet per E Stellionem.

STILVS. V. Stipes.

STINGVO cum V ante O, non Stingo. Hoc argumento compositi Exstinguo, non Exstingo. Sic Restinguo. Ita inaratum Lucretij l. 1. Ignis in coetu stingui, mutareque corpus.

Priscian. lib. 10. --- Nec longa vetustas Juterimet stinguens praeclura insignia coeli.


page 298, image: s298

Puto S praeiectum esse, vt in Strena, Stritauo, fierique a Graecorum [gap: Greek word(s)] cum namqae madefit ignis, vere ac proprie exstinguitur. Hoc si est, S in simplici, aut compositis non erit Originale. Alij a [gap: Greek word(s)] ratione quidem minus commoda: non tamen literarum repraesentatione.

STIPVLIScrepitantibus ignis, Maroni, aut Silio, passim, et recte. Calendarium vetus:

STVPVLAE. INCENDVNT

Tam vero id [gap: Greek word(s)] tam [gap: Greek word(s)] quam Obstupeo, et Stupidus a Stipes. Neque Origo notha. Sic Titubat Glossae: Titibat [gap: Greek word(s)] Item: Titubat, [gap: Greek word(s)]

STIPESI Latiari. Postulabat Origo literam Pythagorae: sunt enim [gap: Greek word(s)] Etymologus in verbo [gap: Greek word(s)] Lycophron: [gap: Greek word(s)] Sic hodie Stilus pro Stylo scribunt.

STLATA, STLATARIA Prisciano lib. 3. Stlatarius, Stlembus, Stlitis aequis literis veteres effigiarunt redundantibus posieri. In XII.

PRAESENTI. STLITEM. ADDICITO

Val. Probus libro de Notis: STLITIBVS pro Litib. quod inuentum est apud Ferentum in ciuitate Histriae. Fl. Caper Stlataris sine C litera scribendum est a Stlata rate piratica. Confirmat vniuersa haec Festus additis Stloco, et Strena, in quo posteriore S sit additicium. Item Stritauo. Quintilianus lib. 1. cap. 4. Quid Stlocum, Stlitesque? Tarracone Inscriptio:

STLITIBVS. IVDICANDIS. QVAESTORI. VRBANO

Glossae ab H. Stephano: Stlatarius, [gap: Greek word(s)] In Antonij Winghij Epigrammatis:

T. MVSSIDIO. POLLIANO COS. PR. PRO. COS. PROVINC GALLIAE. NARBON. TR. PLO X. VIR. STL. IVDIC. CVR. VIARVM PRAEF. FRVMENTI. DANDI. EXS

STORAX, STYRAX. Hoc posteriore modo iugirer Plinius. priore Virgilius:

Et storace Idaeo vinctos perfusa capillos.

Terentius in Adelphis, vbi Donatum vide.

STOREA [gap: Greek word(s)] videtur rectius, quam per I Storia. V. Calcius, Dolium.

STREBLITA, placentae genus per E et st, [gap: Greek word(s)] Turnebo placet l. 23. c. 10. Scriblita a Scribendo. Hausisse potuit Turnebus ex Philoxeni Glossis, in quibus Scriblita, [gap: Greek word(s)]

STRENA vnico N: alij geminant. Vide Stlata. Stinguo. Symmachus epist. 28. Ab exortu paene vrbis Martiae, strenarum vsus adoleuit. Tertull. lib. de Idolol. Plaut. in Sticho.

STRENVVS vnico N Aldus, Liber Langij, Fasti Giselini. D. Aug. 4. de Ciuit. c. 11. ponit deam Streniam, quae Strenuum faciat. Nonius: Strena dicta est a Strenuitate. Strenuus forte quasi Ternauus, vt sit quoque Nauitatis precium in Strennitate. Alij Strennuus duplici liquida.

STREPSICEROTES rectius, quam Sterpsicerotes, aut Stersicerotes. Graeci [gap: Greek word(s)] a cornibus rugarum ambitu contortis, inquit Plinius.

STRITAVVS pro Tritauo veteres scripsere, Festus.

STROPPVS, STRVPPVS. Iure suo vsi Latini duplicando mutam, cum Origine simplex poscatur [gap: Greek word(s)] V. Sopus

STRVTHEA in Duzica Plauti editione. Locus in Persa: Commice mulsum, struthea Struthium per I apud Macrob. lib. 3. cap. 19. Vtrumque rectum est: nam Vsu promiscuo Graecis [gap: Greek word(s)] Sic Athenaeus, et Dioscor. l. 2. [gap: Greek word(s)] Struthium, nota res. Similiter Alexandrea, Alexandria.

STRYCHNO, quam quidam Trychnon scripsere, Plinij manus lib. 21. cap. 31.

STVPPA duobus PP. Iosephus: [gap: Greek word(s)] Romanus Codex, alijque aliquot Antiqui:

Stuppea torquentem Balearis verbera fundae.

In 2. Stuppea vincula collo. Pollucis editiones locis aliquot variaes sunt. Festi Stuppa. V postulat Origo a [gap: Greek word(s)] vnde [gap: Greek word(s)] Dioscoridi lib. 3. Sed et Stipes et Stipo Latinisinde sunt. Et correspondet quantitas sillabaria: quamuis Stupeo, Stupidus primorem contrahant. Stupa vnico P a Stipando inclinant, Iunius, alij. Stipa, vnde Stipatores, qui Stuppa nanes firmant apud Seruium. Metaphora a nauibus, in quibus Stuppa interponitur vasis, quam Stipam dicunt.

STYLVS, [gap: Greek word(s)] Gifanius Stilus I Latiari. Itaque est plerisq. Auctorum editionib. Peristylum Y Graiorum in Ausonij Mediolano:

Cunctaque marmoreis ornata peristyla signis.

In Prologo Andriac Oratione, ac stylo exeudente R. Stephano, et apud Donatum cum Y Pythagorico.



page 299, image: s299

STYRAX. Dioscor. l. 1. [gap: Greek word(s)] Styrax, arboris lacrima. Sic Plinius. Serenus: Aut styracem torres, aut diri vulturis alam.

Per O Storax in officinis, et apud D. Ambros. lib. 2. de Jacob cap. 4. Per storacem significatur intecensum. Ibidem: Potaturis ouibus virgam storacinam. Maro:

Et storace Idaeo vinctos perfusa capillos.

Vide Donatum in Terentij Adelphos.

SVANI Plinio: [gap: Greek word(s)] Straboni lib. II.

SVAVIOR. sed et Suauio. Pomponius Munda:

Ego illam non amplectar? non suauiem?

SVAVIVM cum V in prima quatuor sillabarum non displicet, cum sit a Suauis. Sauium tamen tribus sillabis prorsus scribendum putat Gifanius ex Libris Plauti, Terentij, Horatij, Prisciani. Itaque scribitur in Apuleio lib. 2. de AA. edeate Vulcanio, Sauiolum, et Sauiari, et Plauti sexcentis locis, ex Douzica editione. Casina:

Sanium posco... nec quietum dare sibi sauium me sinit.

SVBSICIVA a Subsecando, siue, vt priscis placuit, Subsicando. Isidor. l. 15. Orig. c. 13. Subsiciua sunt proprie, quae de materia praecident sutor [cur non marmorarius?] quasi superuacua abijcit. Inde et Subcisiui agri, quos in pertica diuisos recusant, quasi steriles, et palustres. Item Subcisina, quae in diuisura agri non efficiuut centurias CC. Sueton. c. 9. Domitiani: Subseciua, quae diuisis per veteranos agris carptim superfuerunt, veteribus possessoribus, vt vsucapta concessit. Nonius: Subsiciuum, secundum, sequent. Lucill. lib. 28.

Praeterea haec subsiciua, siquando voles operam.

Gellius eo modo lib. 13. c. 23. Quas subcisiuo, atque tumultuario studio colo. Prosequitur Noniue: Subsiciuum positum pro Succedens, succedaneum: Confert ex Cicerone de Orat. lib. 2. An se haec nescire, quae ego sero subsiciuis operis, vt aiunt. Sic pro Succedente S. Cyprianus lib. de Zelo, et Liuore: Si hominib. laetum est, et gloriosum filios habere consimiles, et tunc magis generasse delectat, si ad patrem lineamentis paribus suboles subsiciua respondeat. Sic Cambronensis Liber, et Manutij Subcisiua, C et S de loco concedentib. At Morellius hoc loci maluit Subcesiua. Libros alios nihil moror, quib. est Subcidina, Succidina, Succedina. Rhodiginus lib. 4. c. 3. scribit agrum Subcisiuum a Subsecante linea testatus Agenium Vrbicum. Cur non igitur Subsiciuum? Pithoeus Subeciua inscripsit. Veteres Sico, post Seco. Sic hi Subseciua, in quib. Cuiacius obseruationum Libris, alibique.

SVBIICES, OBIICES scribunt Gell. l. 4. c. 17. Sulpicius Apollinaris.

SVBICIO veteres, et Poetae, quibus in Vsu quoque Subijcio; Maro:

Quantum vere nono viridis se subijcit aluus.

V. Conijcio, Inijcio, Obijcio.

SVBLA, [gap: Greek word(s)] Lexicum Latinogr. vetus. Martialis tribus sillabis:

--- Tribuit subula, sica rapit.

SVBLAQVEVM scribit Plin. lib. 3. c. 11. et Tacit. l. 14. Hist. Sublacum per Crescripturit Hermolaus Barbarus, et Lipsius Subaceum serio scribit. Vtrique imponit Origo. Etsi enim a Lacu, non inde stabit C in eo composito: veteres enim, vt saepe iam monuimus, Lacus, Laquus scriptitauere. Et Barbarus dubitantius effatur: Vt videri possit Sublaco potius, quam Sublaqueo legendum. Quo dicto: Ergo Sublaqueum a Lacu, et Laque aria, et verbum Ablaqueare deductum est. Vide Oblaqueo. Ego vero neque Frontino Sublacensem villam adimo, neque Aimoino Sublacum. Sed Sublaqueum vt rectum vindico. Scio C, et Q prope eadem, et inuicem sedes migrare. Sic a Torquendo Torcular per C conficitur, et Oblaqueo scribimus a Lacu. Isidorum vide lib. 17. Orig cap. 5. Ita politius scribas: nam Ablaqueo proletarium, et pastorale. In Kalendario vetere ARBORVM. OBLAQVIATIO. Sic a Stercus Sterquilinium, ab Incolendo Inquilinus, a Aanco Sanqualis auis, pro Sancalis.

SVBLICVS, SVBLIQVVS. Vide Antiquus. Vetus Auctor: Omnem autem summitatem metiendi obseruationes sunt duae enormis, et liquis, etc. Liquis quae laboris minuendi cansa, et saua restorum ratione angulorum secundum ipsam extremitatem extenditur. Abeadem Origine Obliquus. Item Sublicius. Festus: Sublicium pontem quidam putant esse appellatum a Sublicib. Mox: Ab alijs Auctorib. Sublices vocantur, quod sub eis a qua liquens laberetur. Naeuius: Quam liquidum sublicio tranat ponte aunem. Glossarium Latinograecum ab H. Stephano: Subices, [gap: Greek word(s)] Sublices in flunio pontem sustinentes.

SVBLIMIS rectissime. Sullimis duabus Liquidis plerique veteres Antiqui Codices habent

Georg. 1. --- Sallimis in aethere nisus.

SVBMITTO, SVBMOVEO cur non scribamus? Quippe vetamur fatis Prisciani,


page 300, image: s300

qui lib. 14. Submutat B in sequentem consonantem, quando a C, vel, F, vel G, vel M, vel P incipiunt[?], quibus adiungitur, vt Succumbo, Succurro, Sufficio, Suffero, Suggero, Summitto, Summoneo, Suppono, Supparo. Tantundem Alcuimus in exitu Grammaticae. Papirianus: Summonit, Sumministrat. Beda: Summittit. An etiam Summolestus, non Submolestus? Summissit quoque duplicato sibilo est Pandectis Florentinis. In sepulcro Plautij: OBSIDIONE. SVMMOTO. Item in veteribus Epigrammatis.

SVBREPITnon intellecta senctus, in Horatio recte. Subrideo etiam vulgo recte. Nec vnquam sequente R litera B corrumpitur, inquit Papirianus.

SVBOLES per V in prima vt scribamus, propemodum vis est. Origo flagitat a Sub, et Oleseendo. Vide Adolescens, Etymologia. Proportio Subinanis, Subamarus, Suboffendor. Libri veteres, et Virgilij Codex Romanus ibi:

Cura deum suboles ---

Lucret. in 5. Siue virum suboles, sine est muliebris origo.

Priscae Inscriptiones. Ad Aesculapij, vbi nunc D. Bartholomaei templum:

ET. FACIET. SVBOLES. MVLTOS. MEMORATA. PER. ANNOS

Epitaphium Sidonij:

MVNDANOS. SVBOLI. REFVNDIT. ACTVS

Auctores prisci, Festus, Adamantius, Pandectae Florentinae apud Brissonium [gap: Greek word(s)] Libro singulari, B. Germani Lexicon, Lucani Liber miurus collegij S. Iacobi apud Leodicos, et alter Pulmani.

Vide Carrionem in lib. 3. Val. Flacci. Denique Suborbona a Suboe orbanda videtur dici apud Cyprianum lib. de Vanitate Idolorum. Ita ibi scribi summa Codicum consensione testatur Pamelius doctrinae segregis vir. Frustra reponunt Orbona, de qua nos anterius. Lexicum Cyrillo inscriptum: [gap: Greek word(s)] , Fetus, Progenies, Proles, Suboles. Ibidem: [gap: Greek word(s)] Suboles. V. Adulescens.

SVBPLEX in Bacchidib. agnoscit Passeratius sc. Atridae. Non id equidem a Plauti ingenio alienum: aliter tamen est Libris meis. V. Suppar.

SVBSCVDES, SVSCVDES Budaeus ambifariam scribit. Alij Sucudes. Omnium optime Subscus, Subscudes. Pacuuius:

Nec vlla subscus cohibet compagem.

Plautus Adstraba: Terebratus multunsit, et subscudes additae. Cato c. 18. Subscudes iligneas adindito.

SVBTEGMEN cum G prisci, rectique moris est, vt Frugmentum, et Albegmina Festo. Subtemen omnium veterum est testificatione Casauboni ad Capitolinum: ipse nihilominus Subtemen antefert, et Pierius ex Charisij lib. 1. a quibus non recedo. Seculis namque sequioribus ita visum politius. Eo fit, vt Carrion in lib. 6. Val. Flacci MSS. Libris Subtemen tribuat, non quidem mediae aetatis, sed vetustioribus, aitque in duobus calamo exaratis lib. 7. Papinij esse:

Et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax.

Ita et apud Horatium Lambinus in eo:

Vnde tibi reditum certo subtemine Parcae.

Varro l. 4. de LL absque G. B. Cermani Lexicon: Subtemen, [gap: Greek word(s)] Etsi Ciofani Ouidij Liber antiquior, et Prisciani cum G. Est et Subtegmen pro Subtegimen apud D. Augustinum in Graramatica, interior pannus, quo vestis suffulta est, commodi, aut ornati causa. Tegmen, et Subtegmen Pandectae Fl.

SVBVRRA. Vide infra Succurra.

SVBVS sat crebro, et Suibus. Lucret. l. 6. --- Setigeris subus acre venenum est.

Ibidem: --- Eadem subus haec incunda videntur.

Varro l. 1. de RR. Sed etiam ad cibum, ita bubus, et fubus, vt fiant pingues. Plin. l. 11. c. 53. Subus serpentes in pabulo sunt. Nota V in Subus, non minus, quam insecuta vocali corripi.

SVCCIPIO vncinatis duobus elementis in desitorum classe esto: quamuis Vel. Longus dicat: Aliud est enim amicum suscipere, aliud aquam succipere. Quem sic interpretor, vt amicum Suscipere sit Suauiari, [gap: Greek word(s)] et fronte recta accipere. Veteres Susum, vnde Suscipere videri possit. Sed aquam succipere a Sub, et capio, subiecta scilicet manu. Verum et hoc est amicum suscipere, complecti, manum, brachia pectori subijcere, et sic eum Succipere cum Longo. Quare vox vna eademq. vtroq. loco. Succipere ergo Antiquitati condonemus, aut Bedam suspiciamus in Orthographia. B quoque in S transire solet, inquit, multis in locis, vt Sustuli, Sustineo, Suspendo. Suspendo.

SVCERDA vnico C, vt Mucerda. Persuadet sillabae modus. Lucillius:

Hic in stercore humi, sabulisque, fimo, atque sucerdis.


page 301, image: s301

Quod e suibus, muribusque excernitur. Vulgo geminant cum Festo, etiam Adr. Iunius.

SVCVRRA olim, quae post Suburra, Varro lib. 1. de LL. Fabius lib. 1. c. 7. Festus. Ex eo more Sucurrana tribus Festo. Ibidem Auctores caninam duplam faciunt in Subutra cum Prisciano. Appiani lib. 1. Ciuilium vnica reperitur, [gap: Greek word(s)] . Festum audisse iuuerit: Suburam Verrius alio libro a pago Succusano dictam ait: hoc vero maxime probat eorum auctorirate, qui aiunt ita appelatam, et regionem vrbis, et tribum a statiuo praesidio, quod solitum sit succurrerc Esquilijs, infestantibus eam partem Gabinis. Indicioque esse, quod adhuc ea tribus per C literam, non B scribatur. Indicium facit Quintilianus compendio SVC, quod priscis Subunam indicabat.

SVCCIDANEAE hostiae a Succidendo per I, non E a Succedendo. Amplius Gellius l. 4. c. 6. Etiam in Plauti Epidico:

Men' piacularem oportet fieri ob Hultitiam tuam,
Vt meum tergum stultitiae tuae subdas succidaneum?

Manifestaria namque est ad hostias allusio. Alias Succedaneum suo in significatu ad mittendum, vti apud D. Ambrosium lib. 3. Hexaem. c. 17. Folia sua saepe commutant: nec ea quasi dinturna, sed quasi succedanea praetendunt suae arboris pulcritudini.

SVCVS, non Succus scribendum videtur ex Analogia, inquit Andr. Brabantus, nec vllam ponit. Mart. Delrius Notis ad Nuptias Honorij loquens de Claudiani MSS, ait in oronib. Eiusdem aetatis MSS. scribi vnico C. Adde Virgilij Libros antiquos. An vero Brabantus Analogiam hanc voluit vt Lucus, Fucus, Focus, Pecus: sic Sucus? Cur non reciproca vi, vt Muccus, Soccus, Saccus, Siccus, Coccus: ita Succus? Geminitudinem Consuetudo corroborat. Dicto ex Origine, aliquid dicere videri posset. Verba Donati in Eunuchum: Succus proprie, quasi Sugus, quem sibi ex alimentis membra sugunt. Ingenue tamen fateor Antiqui Latij scriptionem fuisse vnico C. Persuadeor, non tam Origine (nam saepiculae sobolesa parente alienatur) quam veteri Consuetudine, qua Consonae non reponebantur. Sic veterib. Glossis est: Sucida lana, Succida. Verum Consuetudo alterum C ferruminauit. Prudentij editio nouissima Hymno V.

Succum lenteolo suggerit ebrio.

Neque rationem vllam suggerit Notarum farrago.

SVEVI populi passim recte. Nec male vetus Codex An. Senecae nobis obijcit Suebi. Nam apud Dionem 51. lib. [gap: Greek word(s)] , et apud Ptolemaeum [gap: Greek word(s)] deraso pusillo O.

SVFFENAS vnico F Inscriptiones variae. Sic et Festo Sufes.

SVGAMBRI in lib. 2. Taciti, et 12. perpetuo tenore a Lipsio est, qui lib. 1. c. 6. Antiq. Lect. fidem Librorum veterum implorat. Ita Ptolemaeus, et Strabo. Elias Vinetus politioris scripturae vir curiosissimus Sicambri in lib. 4. Flori, nec ignorat [gap: Greek word(s)] . Sic prope Budam Hungaricam Inscriptio:

LEGIO. SICAMBRORVM. HIC. PRAESIDIO COLLOCATA. CIVITATEM. AEDIFICAVERE. QVAM. SVO NOMINE. SICAMBRIAM. VOCAVERVNT

Sugambros alios legas Iustini lib. 12. ad oceanum Indicum.

SVGGILLO duplicato G. Ita Origo postulat. Consentius in Arte: Interdum quasi diminutionis speciem gerunt, cum sint frequentatiua, vt Sorbeo Sorbillo; Suggero Suggillo. Varro lege Maenia: Contra lex Maenia est in pietate, ne filij patrib. luci claro suggillent oculos. Alij a [gap: Greek word(s)] , Corrideo. Ios. Scaliger a Cinnus, et Cyllus, et duplices vdas affert, et G agnoscit. Lipsius in Epist. 13. Senecae G Solo, duob. LL, alijsque. Festus: Suggillatum dici existimant ex Graeco vocabulo, quod ea pars, quae est sub collo, [gap: Greek word(s)] ab ijs dicitur.

SVGRVNDIA Codices multi, et Suggrundia multi. Pandectae Florentinae Sugruenda. In B. Germani Lexico Sugrunda vna sillaba minus, et exponitur [gap: Greek word(s)] . Suggrundae Varroni lib. 3. de RR. c. 3. Apes enim subter suggrundas ab initio villatico vsae testo.

SVLLIMEM postponit [gap: Greek word(s)] Sustimem 1. Scaliger l. 1. de Causis LL. At Sullimus in aere Nisus Georg. 1. habent plerique Codices antiqui. Veteres Susum pro Sursum. proxime dicebamus, et [gap: Greek word(s)] Sus. Hinc Sustollo, Suslimus. Sed haec fuere. Quis enim ille Antaeus, qui pugner adamantinae Consuetudini? Consuetudine Suspendas exigitur, esto Plauti sit in Asinaria:

Suppendas potius me, quam tacita haec auferas.

Pari exemplo Suspicio, Sustineo, Suscito, susum cito. Naucine ergo Sublimis cum B? Die ex Super fieri. Verso P in B, et pax esto. Manifestius ita vertitur Super in Suppendo.



page 302, image: s302

SVLPHVR, non Sulfur, vt Triumphus: licet per F notet Carrion in lib. 1. Val. Flaeci. Sulpur absque H scriptionem nostram indicat. Sic autem absque H praefert Virgilius Carpensis, ac Vaticanus, et Pandectae Florentinae, similiter vetera Catonis monumenta teste Victorio. Inde Sulpurata in L. 55. D. de Leg. lib. 3. inquit Brissonius libro [gap: Greek word(s)] , et Sulpurariae pro Sulphuris fodinis in L. 52. Si sulpurariae, et. lib. 50. iterum Sulprata. Philoxeni Glossae: Sulpor viuum, [gap: Greek word(s)] . Vt olim Ebor, post Ebur. Est qui Sulpur opinetur concretum ex [gap: Greek word(s)] . Vtut sit Vsu Spiritus poscitur.

SVLPICTVS cum C, Libri veteres, Graeca Consuetudo, Lapides Capitolini, atq. alij. Ex Capitolinis:

C. SVLPICTVS. SER. F. L. N. LONGVS

Cum T Romae in S. MARIA: C. SVLPITIO. ONESIMO Item: SVLPITIAE. OLYMPIADI

V. Patricius, Propitius.

SVMENALIA, [gap: Greek word(s)] retur Coelius, Liba farinacea. Scribunt alij per A Sumanalia.

SVMMANARE, non Submanare dixit Plautus pro Sub manum trahere, furari. B mutari in M tradit Priscianus lib. 1. prolatis exemplis Summitto; et Glomus pro Globus. Sic et Summanus Vicetiae in monte Summano:

PLVTONI. SVMMANO ALIISQ. DIS. STYGIIS

Vide Submitto, et sequentia.

SVMMERSASQ. obrue puppes Aen. 1. Libri non pauci. Alij Submersas. Vide Submotus.

SVMMINISTRAT Vel. Longus in Orthographia. Vide Submotus.

SVMMVTAVITadiuncti verbi primam literam praepositio commutanit, inquit in Oratore M. Tullius Cicero. Quo Auctore quis a superiorib. recedat? Sed anne vetustius, quam vt sequare Sumicit pro Subijcit? Magisne id [gap: Greek word(s)] , an [gap: Greek word(s)] ? Id volunt in Lucillio:

Vt veles bonu', sub vitem qui sumicit hastas.

SVMSI, SVMTVS, vtut senserit Papirianus posuimus ante. V. Emtum. Gifanius in epistola ob hanc scriptionem Victorinum nimis accuratum, et praeter aequum curiosum vocat. An ergo hommes, aut mente quassa quaeritat, aut rationis expertes? Rornae vetus Inscriptio ad hortos Bellaianos:

SOMNIO. MONITVS. SVM TV. SVO. D. D.

Aliae saepissimae Inscriptiones cum P, et Beda expressim P flagitat. Recte Prudentium referunt Hymne IV.

Pastis visceribus, ciboque sumto.

Cur ementiuntur ibidem?

Quae circumfremit, ac vorare temptat?

Hoc ineptire est.

SVPELLEX duplici LL contra Lapidum fidem. Item duplici PP, inquit Beda. Affirmari potest e Celso lib. 19. Digestorum. Labeo ait Originem fuisse Suppellectilis, quod olim his, qui in legationem proficiscerentur, locari solerent, quae sub pellibus vsui forent. Si autem cum Turnebo quis sentit, vnico P; alia ab Origine. A lectis scilicet, vt initio censerentur ea, quae super lectos, vel cubiculares, vel discubitorios poni solerent. Tunc vnico P, et duob. LL, R transeunte in L prius. Certe vnicum P adhibent Poetae. Anne voci integrae? Sic integrat Consuetudo: Adeo vt dato ex Sub pellib. vocem confieri, B deteri potuit, et simul non mutari.

SVPERCILIA, Cilia I Latinorum: etsi dicuntur Graecis [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] teste Eustathio in Odyss. [gap: Greek word(s)] Vnde et [gap: Greek word(s)] .

SVPERFICIO rectene pro Superficie Romae in aedib. Maffeiorum?

CVM. SVPERFICIO. INSVLAE COMPARAVIT



page 303, image: s303

Cur minus quam Diluuium Maroni, Diluuies Horatio? Praesaepes, Praesaepium? Cur non Superficium, vt Orificium?

SVPERGREDIOR Vsu receptissimum, optimumq. est. Supergradior per A scribunt Apuleij Apol. 1. et Quintiliani lib. 6.

SVPERVACVVS, SVPERVACANEVS. Aliud est Supernaganea, i ad Festum. A Vagando, auis epithetum.

SVPPAR duplici P, Priscianus, et Competentia, Supprimo, Suppromus, mille talia. Subpar B sillabam primam absoluente Passeratio placuit, nec debuit.

SVPPENDASpotius me, quam tacita haec auferas, Plautus [gap: Greek word(s)] scripsit in Asinaria. V. Sullimem.

SVPRA, vel Supera. Vide de priscorum Orthographia.

SVPPREMVS duplici P, Saxis adstrepitantibus. Ennius:

Suppreme belli, et armorum Mauors potens.

In Legibus XII. Sol occasus supprema tempestas esto. Alij Scriptores nec pauci numero, nec dignitate imi vnico P Supremus. Non est Supremus a Superior? Vnde istud P supernumerarium? An compositum rentur, vt Sublime?

SVPTER per P, non B scribendum Curtius Valerianus, et Cassiodorus praecipiunt. Haut socius adiungor.

SVPTILE veterib. Libris, ac Monumentis Becmanus arrogat. Romae ad S. Petri:

ADQVE. ARTE. SVPTILISSIMA

Sic est etiam lib. 28. D. Suptili iuris regulae. Vide Optinere. Subtile per B scriptione passali, et recta.

SVRDVS recte. Notissima Variantia Pandectae Pisanae lib. 28. Sordus, mutus test amentum facere non possunt. Ibidem sequenti L. per V.

SVRRIPIO, non Subripio ad exemplum Surrepo, Surrigo, Surrectus, Surrogo. Priscianus Surripio per R geminam. Surpio trib. relictis sillabis scribit Horatius:

Quae me surpuerat mihi.

Alibi: Vnum me surpite morti.

Cur minus quam Surgo, ex Surrigo? Maro:

--- Tot surrigit alas. V. Auctoritas.

SVRRENTVM, et pauper sulci Cercalis Auella, Silius lib. 8.

Lib. 5. --- Zephyro Surrentum molle Salubri.

Per V, ac geminum RR. Quidam per 1 vnico R. Sirentum, quod a Sirenibus orta sit nomenclatio. Plinius in inso promontorio Sirenum sedem collocat, et Statius in Surrento Pollij:

Est inter notos Sirenum nomine muros.

Quid si haec dicantur adspectu nobilitatis, et famae loco per Sirenas additae? Quid si [gap: Greek word(s)] Surenti sit vocabulum? Hic enim aquis, et amnibus omnia circumfluunt.

SVSCENSERE repraesentauit ex fide veterum Tullij Librorum Victorius, et Philoxeni Glossae: Suscenset, [gap: Greek word(s)] . Defurit, Incusitat, Iniuriae meminit. Nimis hoc a Consuctudine alienum. Faerno placuit. Suscenturio. Ego cum vulgo Succenturio praetulerim, et Succenseo.

SVSIS, SVSA neutricum passim obuium. Sed et sic, et Susae varianter a D. Hieronymo scribitur in 8. et 9. Danielis caput.

SVSSPICIO, SVSSPICOR non scribo: et si vtrimq. a Susum, siue Sursum, Priscian. l. 1. Ab eodem Sustineo, Suspendo, Suscito: non a Sub, quod Cassiodoro sedit. V. Susum.

SVSVM pro Sursum, Priscianus lib. 1. Cato, Pandectae Flor. Amplectitur Brissonius persuasus a Sus ductum Susum. Ita fere semper in MSS. Varronis inuenit P. Victorius: in quo tamen excudendo sui se temporis Consuetudinem secutum profitetur.

SVVERTIT, SVVOLVIT, Marius Victorinus. Nimis hoc delicatum. Aude Subuertit, Subuoluit prorsus effari.

SYCOPHANTOR quatuor omnino sillabis exaratum est in Plauti Trinummo. At. Palmerius in Spicilegijs quinque Sycophantior.

SYDON. Errato puerili in hanc vocem inuasit Y Graecum in Eusebij Chronicis. I ad Pontacum virum agentem, quod agit, literatissime.

SYLLA. Nam Sulla antiquius est teste Cassiodoro, et exinde cum Romani a literis Graecis alieni, libenter V pro Y enunciabant. Itaque Phruges, Purrus dixere, Cicero in Oratore. Purrum


page 304, image: s304

semper Ennius, numquam Pyrrhum, Vi patesecerunt Fruges, non Thryges, ipsius antiqui declarant Libri. Ratione nititur. Nec enim Graecam literam adhibebant: nunc autem etiam duas. Suria, vt habet Inscriprio Caere: D. M. SVRIAE. SACRVM, aliae item non paucae. Musia, Tumpanum, Assurius, Sulla, Purrhus, Poluposus Pandectae Flor. obijciunt Brissonio [gap: Greek word(s)] . lib. singulari. Nummus vetustus Erucina, Calumna, Lacruma, Sulla, Cordula, Hermolaus in Plin. lib. 4. c. 5. At Cicero superius si gnificat aetate sua cum Graecae literae magno in honore esse coepissent, Graecam literam Y esse receptam, vt diceretur Phryges, Pyrrhus. Adde ex Similitudine Sylla. Verum Capitolini Lapides a Verrio scripti aduersantur. Grauis auctoritas: Ciceronis grauissima. Addo Papirianum: Y Graccorum nos in quibusdam in V conuertimus, vt Cymas, Cumas: Cyminum, Cuminum: in quibusdam non vertimus, vt Syria, Syriacus, Symbolum, Sycophanta. Mar. Victorinus in Orthographia: Quae voces Z literae sonum exigunt, eas per Z sine vlla haesitatione debemus scribere: et quae per Y, potius, sicut exigit ratio, per Y, quamper V, vt Eutychus, Hylas, Sycophanta, Festus, Ectypae scalpturae Plinij lib. 37. c. 10. Et in omnibus hisce Manutius mecum. Silla etiam Ilatinorum admittit Vinetus in An. Senecae lib. 3. vt Satira Casaubonus ad Persium. Vide Syllaba. Donatus in Hecyram: Syra: Sura veteres legerunt V pro Iponentes: vt Musia, Suria. Atque vt hacc vel auctoritate virorum tantorum, vel Consuetudine corroborata non adspernor: nescio qua lege subeuntia scribantur in Prudentio I Latiari:

--- Stigio caput extulit antro.

Phisicorum dogmata, Chlamidem, Amiclis, Babylonis, Aditis Jonis, Sibilla, Charibdis, Thrix, aliaque prope infinita delicate affectata, ineptius inarata. V. Supercilia.

SYLLABAM, SYLLAM, MYSERAM, PROXYMVM dicebant antiqui desiderio literae, quae media esset V inter, et I, atque adeo, quae ipso I esset pinguior, et exilior V. Sed nunc Consuetudo pancorum hominum ita loquentium euanuit, ideoque voces istas per I Scribite, inquit Mar. Victorinus. Sic Epicides in Verrinis I Latiari constanter, cum Graecanicum Origine reposcatur, [gap: Greek word(s)] ex [gap: Greek word(s)] . Tybris olim Scriptum ex [gap: Greek word(s)] teste Seruio: postea Tibris. Vide sparsim Volumine hoc secundo Aemilius ex Aemylius, Allobroges, Satira, Lacrimae, Amintas, Ancile, Bebricium, Bybliotheca, Cataphriges, Clipem, Silua, Siluius, Stilus, Stipes. Sylla. Disyllabus, Trisyllabus diuertunt: quod in his Latium non variauit. Bisyllabum autem, quia Latini peculium suum id voluere, libentius etiam I Latiari scripserim. Quid quod Graeci ipsimet [gap: Greek word(s)] Y in I vertunt: Etymologus: [gap: Greek word(s)] , Ammodites ex [gap: Greek word(s)] . Apud Romanos vsque ad Augustitempora non scribebatur Y Isidori testimonio lib. 1. Orig. c. 4. At voces, sillabaeque ante Augustum fuere. Vox ipsia Sillabae, cum literae nascerentur, atque in nodos alligarentur, connata est. Syllaba autem primario vsu est Comprehensio, seu Conuinctio, vt in illo, [gap: Greek word(s)] .

SYMAETHVM mediam occupante diphthongo ex Thucydide lib. 6. Strabone lib. 6. Scylace Caryandeno in Periplo, Plinio lib. 33. C. 48. Deprauati sunt Silij Italici Codices plerique omnes delapsa diphthongi parte priore. In Vibio, et plerisque Latinorum Exemplaribus I Latiari scribitur, qua ratione infinitas verborum corrupta est, et in legem ijt scabies. Vibius in omnibus tribus istis sillabis a Graecis abit scripto Simetus: Graecis Symaethus, quae triplex mutatio tolerabilis nihilominus.

SYMBOLVS, SYMBOLA, SYMBOLVM, Plautus Pseudolo: Date ergo istum symbolum. Ibidem: Symbolum: quem symbolumt qui a milite allatus est. Symbolum Terentius Andria: Symbolum dedit, coenauit. Aliud longe est Symbola: bardis idem. Plautus Curculione: Symbolorum collatores apud forum piscartum. Omnia Y Graiorum. Papirianus: In quibusdam non vertitur [Y in V] vt: Syria, Cyriacus, Symbolum, Sycophanta.

SYNGRAPHVS, SYNGRAPHA, SYNGRAPHVM. Syngraphus Plauto in Asinaria: Agedum istum ostende, quem conscripsisti syngraphum. Syngrapha, Ciceroni de Arusp. responsis, Asconio, Senecae, vulgo. Syngraphum in Asinaria: Scitum syngraphum.

SYNODVS Y Graecanico, absque Spiritu medio. Licet enim vetussimi scripserint [gap: Greek word(s)] , paria: aeuo limatiore ratio haec euanuit: quare nec a Latinis eruditis transscribi debuit. Nec Lapides pono ante mentes. Similiter Exodus, non Exhodus. Quod Methodus scribatur, causa non obscura est: Adspiratio namq. T afficit, afficiebatque in primigenio [gap: Greek word(s)] . Sed ijdem Graeci non scribunt [gap: Greek word(s)] , neque [gap: Greek word(s)] : cur id faciant Latini? Manutius adspirat: mirari libet, non sequi. Festus nihilominus scribit Perihodus. An hoc a Festi manu? Quis praesset? Laudatur et in Trihodite Varro: an et hoc [gap: Greek word(s)] ?



page 305, image: s305

SYRACVSAE. Silius lib. 14. Ipsa Syracusae patulos vrbs inclyta muros.

Passim ita. Syracusa [gap: Greek word(s)] scripseris e Diodoro lib. 4. [gap: Greek word(s)] : Quod ipsae finitimae essent Syracusae. V. Syracsius.

SYRACVSIVS vnico S Maro Ecloga 6.

Prima Syracosio dignata est ludere versu.

Silius lib. 14. Quique Syracosia resonant Helicona Camoena.

Theocritus: [gap: Greek word(s)] . Idem [gap: Greek word(s)] .

Herodianus geminat teste Etymologo [gap: Greek word(s)] . Ipse Pindarus in primogenio [gap: Greek word(s)] : Inclytarum Syracosarum germen Ortygia. Nonnus lib. 9. Dionys.

[gap: Greek word(s)] :
Audit enim Claudus lingua Syracosside Nysus.

Lib. 41. Aliter: --- [gap: Greek word(s)] .

SYROS Curtij lib. 6. legi subterraneis pro specubus, idq. Modiana in editione. Praue. Et qui in Exercitatione 31. Iulij Scaligeri scripserunt, vbi de Tritico: Namque in Syris stipatum non corrumpitur, auctoris sententiam diruerunt minus adsecuti, et Columellae, Plinijq. ac aliorum, vel nescij, vel male securi. Plinius lib. 18. c. 30. per I Latij recte: Vtilissime tamen sernantur in scrobibus, quot Sirosvocant, vt in Cappadocia, et Syria. Columella lib. 1. c. 6. Vbi puteorum in modum, quos appellant Syros, exhansta humus editos a se fructus recipit. Demosthenes Philippica 4. [gap: Greek word(s)] : Promelinis, et olyris, quae in Thracijs siris sunt. Rursus [gap: Greek word(s)] : In Thracijs siris. Vbi Scholia: [gap: Greek word(s)] : Sirus, scrobs. Thesanros, et foneas, in quibus semina deponebant Siros vocauere Thraces, et Afri, Fossas proprie nunc dicimus. Eadem Hesychius. Scribit Ammonius Atticos I breuiare; etsi legendi Consuetudo tendat. V. Etymologicum, vbi [gap: Greek word(s)] : Sunt antem scrobes quaedaui Siri. Iteratque.



page 306, image: s306

SAXONI FINIA A SECRETIS.

SANCTIORISConcilij quod Mercuius quidam sis, animatior ad te adeo, Vir Ornatissime. Mercurij res est, Orthographica tractare, quorum pars tibi excutienda transmititur, quasi politissimo viro, atque ab ipsa Pallade ad omnem literaturam, et rerum tractationem ficto: Sic ante lustra octo animo praecepi. Ac certe quantarumuis curarum capax pectus tuum indies enitescit cum totius Concilij, et virorum eminentissimorum vero iudicio. Sed praeter haec tua singularis me pridem cepit humanitas, qua illicefactus, conatus sum te meis cohonestare chartis. Te igitur ne Tacdeat de Taeda disputare, quod vbi factum erit, Tarsum te cum Bellerophonte ablego: exinde in Trinaciae Tauromenium. Taxica ne attingas, nec Telchinas, Tesca, Thensaurum, Thyasum, Tesiphonem, Tonfricem. Tharsomeno ne Tinguere, nec Thymbri. An potior Tigrix, aut Thermodoontis vnda? Tecolithum perpende. Tectosagos si vises, cape consertum Tegimem: si veheris, vel quadrigis; aureo Timone vehi fas. Tarentum, Terentum dissepara. Tera Manutij retractanda. Thalea non displiceat, cuius ope per literarum Hunc theatrum, vel cothurnatus ambules. Thebas seruauit Alexandrus M: tibi Thebe, Mycene, Thermae, Sena, Aphydna [gap: Greek word(s)] seruentur. Venanti Theridamas, Therimadas, Thous seruiant. Postilla te in Timolum, Tomarumue Trafer, si lubet, si scandis, ne Tiriba, neue in cacumine Tremesce: ibi Trophaeum fige: ne Triumpum velis.



page 307, image: s307

TRACTATVS DECIMVSNONVS T

TABLINVM Plinio, Festo, et Apuleio. Vitruuij quidam Codices l. 6. c. 4. Tabulinum, quod improbat Proportio ipsa Pasteratio arbitrante. Nec enim Figulinum, sed Figlinum dumtaxat dicitur. Vitruuius autem in 6. Tabulinum, si latitudo atrij erit pedum viginti. Cur minus, quam Tabulius ager apud Liuium lib. 37?Certe Baldus legit, refertque ex Varrone de Vita PR: In Tabulino, quod Menianum possumus intelligere, tabulis fabricatum.

TAEDET cum Ae. Indicat Cicero, vibi Pertisum Antiquitati concedit, vt Iniquum ex Aequo. Manutius addit Libros, et Saxa. Vide Pertaesum, et Festi seriem in Taedulo. Biuocalem abolet, ridetque 1. Scaliger in l. 7. de Animalib. c. 4. Taedium est languor animi suspensi mora, inquit. [gap: Greek word(s)] fuit Longum antiquis: vnde Telum, et Tela et Mustela, et Tedium: vt ne frustra laborent scribere cum diphthongo, inquit. Acutula diuinatio: parcior, et iniqua finitio. Est enim Taedium quoque cum animus non suspenditur mora. Repulsam patiuntur preces: inde Taedium. Tibull. l. 1. Eleg. 4.

Sed te ne capiant, primo si forte negabit, Taedid --- Georg. 4.

Si te tanta mene ceperunt taedia landis.

Hiccine animus mora suspenditur? Suspenditur in his Aen. 4.

Mortem orat: taedet coeli conuexa tueri.

Lib. 10. Inde vbi tut traxisse moras, tot spicula taedet Vellere ---

Haec omnia per Molestum, et Molestiam recte exponantur. Malo Tullianis haerere vestigijs, quam confidentis audaculam sequi diuinationem, etsi iuuare possim Proportione mutantium literarum Deucalion, Leucarion: sic [gap: Greek word(s)] , Tedium.

TAEDA in antiquis Libris reperias. Neque displicet ex 4. casu [gap: Greek word(s)] rectum nasci. Sic Hybrida, hebdomada, Cratera quarti casus adiutante Consuetudinis patrocinio sese in rectos induunt. Iuuat et fignificantia. Virgilius lib. 4.

Si non pertaesum thalami, taedaeque fuisset.

TAETER diphthongo ex Virgilio Carpensi, et Saxis exscribit Manutius, et est in Nonij editione nouissima [gap: Greek word(s)] . At Aen. 7.

Qui Tetricae horrendas rupes, moremeque seueruin.

Sed anne a Taeter Taetricus? Tum deciduam vocalem ex diphthongo factam oporteat. Teter autem vel absque biuocali vbique priorem tendit. Tetricus vbique remitrit.

TALASSIO, non Thalassio. Plutarchus in Pompeio: [gap: Greek word(s)] Clamabant inter currendum cum Talasio. Erat autem Talasius e gratiosis, et notis vnus. Hanc Plutarchus causam probabilissimam retur. Vide Festum, vide Photium in Bibliotheca, Varronem, Seruium. Alij a [gap: Greek word(s)] Spiritu indito Thalassio, nec inconcinne, nec inepte, et Liuij lib. 1. adspirant huic voci.



page 308, image: s308

TAMDIV, QVAMDIV per M, non per N.

TAME pro Tam, veteres apud Festum.

TAMINIAE. Vide Amineae.

TAMISIVS GEMINVS, et Tanisius per N ancipiti scriptura in Suetonij, ac Ciceronis Libris. Apud Senecam epist. 93. Tamusij per V in secunda edente Lipsio.

TAMPHILVS nomen Consulis anno V. l. quingentesimo septuagesimo tertio per T, non P inchoata prima sillaba.

TANAQVIL, Liuius, alij, Tanaquilis in recto Plinius lib. 8. c. 48.

TANFANA DEA, non Tancfana, vt vulgarijs inest Codicib. Tacit. l. 1. Volunt a Fano vocem ortam, et Tan, quod quid sit, ariolantur.

TANTO OPERE sectim e Tullianis tabulis antiquiorib. repraesentauit. P. Victorius. Passim nec male, Tantopere consertim.

TAPOSIRIS Aegypti vrbs ab Osiridis [gap: Greek word(s)] vocata: Graecis [gap: Greek word(s)] .

TANTVS. Vide Quantus.

TAPES, TAPETVM tribus sillabis, et quatuor Tapetium agnoscit Fl. Sosipater lib. 1. Calpurnius Ecloga 6.

--- Melior viret herha tapetis.

Maro: --- Tapetibus altis.

Item: Instratos ostro alipedes, pictisque tapetis.

TAPSVS Sallustio, Silio. In Thucydide l. 6. [gap: Greek word(s)] , et Stephano. Asperat et Caesar de bello Africano. Vide Strab. l. 17. Isidor. lib. 14. Orig. c. 6.

TARACINA ortu spectato vnico R scribetur, et Latij veteri Consuetudine C leni. Deformatum est ex [gap: Greek word(s)] , Dicta prius Trachina, inquit Strabo lib. 5. apud quem modo litera irriens dupla, modo simpla est. [gap: Greek word(s)] ab asperitate rupium, quibus imposita, vt in Belgio Aspricollem nominant. Plutarchus in Mario: [gap: Greek word(s)] . Cum E Terracina non aeque probi commatis. Vnico R Hesychius: [gap: Greek word(s)] : Taracinae vens, aut opidum.

TARAS Epiri fluuius Sequestro: Ouidio Tyras:

--- Nullo tardior amne Tyras.

Item Plinio lib. 4. c. 2. [gap: Greek word(s)] Herodoto lib. 4.

TARCHONDIMOTVS iugatis vocib. Praue diuellunt. Lucan. lib. 9.

Cum Tarchondimotus linquendi signa Catonis.

Dio lib. 41. per O tribus scriptis fillabis [gap: Greek word(s)] . In decimo Geopraphiae [gap: Greek word(s)] , Tarcondementus. In Antonio Plutarchi [gap: Greek word(s)] , Tarcondemus. Superioris Ciliciae fuit regulus.

TARDITAS, TARDITIA, TARTITVDO: Plautus Poenulo:

Podagrosi estis, ac vicistis cochleam tartitudine.

Accius Diomede: Multa omittuntur tarditia, ac secordia.

TARCVINIVS quatuor sillabis rectius. Aen. 6. Maro:

Vis et Tarquinios reges ---

Ouid. in Fastis: Natus, ait, regis, Tarquiniusque vocor.

Alij et vertunt sillabae secundae modum, et Tarquinus recte scribi somniant. Tarquinius prisce, Tarquitius nouiter etiam ante Ciceronem scriptum reperit varianter Vinandus Pighius Annal. lib. 2.

TARSVS, non Tharsus, Ciliciae opidum. Ita Graeci cuncti, et Solini Codices absque Flatu. Passim in D. Augustino asperatur, et in psalmo 47. Praue: si Iosepho credimus lib. 1. Antiq. in quo tot paene capitum diuersae sectiones, quot editiones. [gap: Greek word(s)] . Lacine: Tarsus enim Tharseis. Sic enim olim Cilicia vocabatur. Argumentum est. Tarsus enim apud eos metropolis est ciuitatium omnium memoria dignissima. Siquidem Tau pro Theta mutant. Iosephi postrema minus adsequor, neque cum his Dionisij conueniunt,

[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)] . Latine:

Mediam per Tarsum cuntis: Tarsum benestructam, vbi quondam Pegasus equus vngula amissa loco reliquit


page 309, image: s309

nomen, quando ex equo vi Ionis incitatus cecidit heros Bellerophontes. Prior autem vocalis est E Eratostheni, alijsq. teste Stephano Tersus.

TARTESSVS geminante sibilo Liuius, Silius Italicus, quis non? Aristophanes in Ranis: [gap: Greek word(s)] : Tartesia Muraena. Appianus Ibericis: [gap: Greek word(s)] , Quae nunc Carpessus nominatur. Appiani igitur aetate Carpessus per K scribebatur. Hesychius: [gap: Greek word(s)] : Tartessus, ad Herculeas columnas vrbs.

TAVROMENIVM [gap: Greek word(s)] crebrius: [gap: Greek word(s)] antiquius et compositionis ratione poscitur [gap: Greek word(s)] , siue [gap: Greek word(s)] Tauromenon. Non sola metri lex Ouidium ad eam scriptionem compulit, vti visum Cluuerio literatissimo. Fast. 4. Himeraque, et Didyme, Agrigentaq. Tauromenonque.

Silius lib. 14. Taurominitana cernunt de sede Charybdin, a Tauromeno.

Bare [gap: Greek word(s)] sit Tauromenitana. Ita per E Seneca epist. 78.

TAXICA, TOXICA. Plin. l. 16. c. 10. Sunt qui et taxica hinc appellata dicant venena, quae nunc toxica dicimus.

TEATE leniter, ac leuiter Silio:

--- Magnumque Teate trabebat. Item Plinio.

TECOLITHVMmemorem iusto cognomine dictum,

Qui lapides renum tritus, potusque resoluit.

Priscianus Periegesi, primore non asperata. Dicitur enim [gap: Greek word(s)] Tabefaciendo lapillo. Aetius [gap: Greek word(s)] , et Dioscorides. Plin. etiam lib. 37. c. 10. Tecolithos... calculos frangit, pellitque. Hoc eodem Plinij capite probe scribitur altera gemma Hexecontalithos solo T vltimo adfpirato, quod fit in Chrysolithus quoque.

TECTOSAGI, Geographi omnes per C: per V Teutosagi omnia Ausoniana Exemplaria. Tectosages Plinio lib. 3. c. 5. Melae lib. 2. Iustino lib. 32. Liuio l. 38. Tectosagae rarius Vineti testimonio. Sed nota e Stephano: [gap: Greek word(s)] . Tectosax, vti Hierax, Asphax. Testosages, gens Galatica. Reperitur Tectosages rectus, et Tectosagae. Quemadmodum enim Cappadox, Cappadoces: sic Tectosax, Tectosages.

TEGILLVMcuculinuculum, Festus a Tegendo: Tigillum a Tigno, passim.

TEGVMEN, TEGIMEN, TEGMEN: TEGVMENTVM, TEGIMENTVM, TEGMENTVM scibitur probe a probis Auctorib. Aen. 3.

Consertum tegmen spinis ---

In antiquis plerisque Codicib. Tegimen. Metamorph. l. 3.

--- Tegumen direpta leoni Pellis erat ---

In Longobardico, et Mediceo Tegumen per V. Aen. 7.

--- Lupi de pelle galeros
Tegmen habet capiti ---

Priscianus lib. 4. concisione facta agnoscit. Agnoscit et D. August. libro de Gram. Tegimen, Subtegimen. Vide Subtemen. Sic Integumentum, Integimentum. Festus: Supercilium dicitur, quod supracilium sit, id est, integimentum oculi superius. Sic varie Termentum Festo, quasi Terimentum, cuius prior vocalis absorbetur in Detrimento, et Intertrimento. Regimen similiter Silio, et Regimentum Ammianolib. 25. Regimenta perito rei gerendae ductori consummando inneni porrexisti.

TELCHIN rectissime. Ex his septem elementis praeter L, et I omnia varietatem notham admittunt Tilchin, Thelchinus. Noti Telchines e Strabone lib. 14. et Eustathio. Hesychius: [gap: Greek word(s)] : vbi O in prima pro T, R in medio pro Ch. Alterum praestantius.

TELEBOAE absque spiritu. Apollodorus lib. 2. [gap: Greek word(s)] . Taphius, qui Taphum condidit, et populos Teleboas dixit, qui a patria procul ierat. Vides Originem. Sic scriptum Hesychio, Eustathio, Straboni, Silio, Maroni. Praue cum H Theleboae in Amphitruone recensente Duza, et Annalibus Taciti lib. 4. Item apud Statium, et Ausonium. V. Eustath. in Odyss. y.

TELMESSVS vtraque per E Pompeio et Plinio: Graecis fere Telmissus tertia exeunte in l. Telemessus quatuor sillabis Aristophani in fabula, quae [gap: Greek word(s)] inscribitur.

TELVM. V. Homullus.

TEMO AVREVS, Metamorph. l. 1. Veteres Glossae per 1: Timo, [gap: Greek word(s)] .

TEMPE, TEMPEA. Iul. Solinus:

Vos quoque, qui resono colitis caua tempea coetu.

Vt [gap: Greek word(s)] quae in duas quoque sillabas contrahuntur.



page 310, image: s310

TEMPERI per E in secunda Plautus, et veteres pro Tempori. Ex quo Temperius tam scribi recte potest, quam Temporius. Ouid. Metam.

--- Modo surgis Eoo Temporius coelo ---

Apud Scaligerum in lib. 8. Arist. de Animal. c. 15. scribitur per E Temperius.

TEMPESTA pro Tempestina scriptum abrupte, Festus.

TEMPLVM, ac immissu sonorae V Tempulum. Neapoli Inscriptio: CVRATOR. TEMPVLI. Apud Plautum Extempulo saepius.

TEMPSAa Graecis Temese dictum, Plinij nota est lib. 3. c. 5. Apud Homerum:

[gap: Greek word(s)] ---
Tamesam aeris causa.

Vno loco legit Stephanus de Vrbib. per E in altero [gap: Greek word(s)] . Eadem Plinio Strabo notat lib. 6. Tempsanus ager de Brutijs captus erat, Liuius lib. 34. Pausanias in Eliacis saepius [gap: Greek word(s)] gemino.

TEMPVS VTRVMQ. Maroni. Veteres Glossae: Timpus, [gap: Greek word(s)] . Ipriorem integrante sillabam.

TENERVM, et luxatis semisonis Terenum Sabinorum lingua Molle, Macrob. lib. 3. c. 18. Vtique [gap: Greek word(s)] , ex quo [gap: Greek word(s)] , et illud peruagatum: [gap: Greek word(s)] . Tenero corpori frigus res inimicissima.

TENSA inadspiratione. Diomedes lib. 1. Tensam deorum vehiculum, non Tentum dixerunt, ne verbum turpe sonaret in sacris. Sic Festus, sic Pedianus, Manutius, Muretus, Rhotius. Thensam cum H Seruius in l. 1. Aen. [gap: Greek word(s)] , cui suffragatur 1. Scaliger, is nimirum, cuius a vulgi senecta est pagina gyro. Titinnius Nasiterna:

Vende thensam, atque mulos.

Hoccine a Titinnio, an a librario? Fauet Plutarch. in Coriolano: [gap: Greek word(s)] . Male rescribunt [gap: Greek word(s)] : namGraeci [gap: Greek word(s)] Nante [gap: Greek word(s)] omittunt a Latinorum more alieno, [gap: Greek word(s)] , illi: Latini, Clemens, Valens. [gap: Greek word(s)] , Hortensius, talia. Neque placet in Plutarcho ex H. Stephani editione [gap: Greek word(s)] . Ful. Vrsinus in Ciceronemasperat, et Glossae H. Stephani: Thensa, [gap: Greek word(s)] .

TEMPTO quibusdam in Libris, et Saxis. Orthographiae sentes. Nihilominus Faerno placuit Temptare.

TERAPNE [gap: Greek word(s)] spiritum desiderat asperum [gap: Greek word(s)] : Sed et [gap: Greek word(s)] , vt [gap: Greek word(s)] . Vide Thebae, et Latine Therapne. Videsis nostra Siliana, ac de veterum Orthographia.

TERCENTI ponit Passeratius ex Plauto, Cicerone. Tricenti Agroetius: Triceni de tricentis dices, inquit: Trigeni de Triginta. Quae incorrecta opinor, et castiganda ad Maronis regulam Aen. 7.

Ast Ilua trecentos
Insula inexhaustis Chalybum generosa Metallis.

Triceni de trecentis.

TERCENTVM coibiliter aliquoties apud Maronem omnis generis, casus.

Tercentum sonat ore deos ---

Trecentum relegat in barbariam Manutius. Trecenti quoque recte. Plautus Milite:

Trecentae possunt causae colligi.

TEREBINTHVS [gap: Greek word(s)] , leui deflexu a [gap: Greek word(s)] . Corrigenda igitur omnia Latina Exemplaria, quib. est Y Graiorum, vel ipsius Maronis lib. 10.

Inclusum buxo, aut Oricia terebintho.

TERENTVS, TERENTVM Campi Martij pars est. Per E. At in Val. Flacci, Censorini, Festi, et aliorum Libris varie. Per A fere veteres Codices, et S Zosimus, quos sequi nolim. Tarentum aliud in extrema ora Italiae. In nouiore Papinij editione cuncti interpretes per A.

TERMENTVM. Plautus Bacchidib. Non Pelides termento aeque fuit. Festo: Terimentum.

TERMES, TARMES recte. sed significatu sunt admodum dissita. V. Scholia Horatij de priore, de vtroque Festum.

TERON Maronis, Silijque Codices perpauci, ijque vitiosi. Scribe cum aspero Theron apud Silium lib. 2. Sic Pindarus, Diodorus, Herodotus, Aelianus, [gap: Greek word(s)] , Ouid. Metam. lib. 3. pro cane: at nomen vnum idemq. est. Rursum l. 16. Silius: Et Theron potator aquae --- Maro lib. 12. Macrob. lib. 1. Satur. c. 20.



page 311, image: s311

TERRA gemina litera irriente. A Lacinae linguae cunabulis in hoc aeui conspirauit in eam scriptionem literatorum vniuerlitas. Aldus Manutius lib. 4. vnico R a Terendo, Auguralium librorum testimonio subnixus, quorum librorum Varro meminit lib. 1. de LL. Testarturque inibi scribi Teram cum vnico R. Iuuari potest e Festi Terento, quod eo loco ara ditis patris in terra occulcaretur. Vrum reflectere oculos debuit Aldus in veterrimum consonas non geminandi morem, cui paruerunt Augurales Libri. Productionis causa geminationem a Poeris inuectam causatur: abnuimus, et [gap: Greek word(s)] obtendimus. Sic Serranus a Serendo: Sicinnistae [gap: Greek word(s)] . Nummus [gap: Greek word(s)] : Nummus enim lex contractuum: Garrio ex [gap: Greek word(s)] . Narus vnico R, Narro duobus quod ortum ex altero. Cui vero vnquam scriptum Mediteraneum? Omnibus Mediterrancum duobus RR. Sic Terra. Alioqui cuicui mos veterum sonoras non geminandi adlubescet, nullas vnquam, si Musis placet, sonoras componat.

TERVNCIVS recusat scribi per T. Repugnat Origo. Varro lib. 4. Teruncius a tribus vncijs dictus, quod fit libellae quarta pars. Festus: Teruncium, quod vnciarum sit trium. Tertio de Fimb. Cicero: Interit enim magnitdine maris Aegei stilla muriae, et in dinitijs Croesi teruncij accessio, non Teruntij. Sic et Nonuncium.

TERTI pro Tersi [gap: Greek word(s)] . Cato de liberis educandis: Circumtonsi, terti, atque vnstuli. Vti, Merto, Pulto Comicorum.

TESQVA, TESCVA, TESCA. Postremum Varro lib. 6. de LL. Scribit quasi Tuesca a Tuendis sacris. Suntenim Tesca quasi facrorum, seu templorum nemorosa propugnacula. Sic per C Festus. Tesqua Libris priscis Torrentius arrogat, quibuscum vulgi Consuetudo consentit. Vide Coquus, Sequutus, Arcuus, Tescua praeferunt Isidori editiones. Parum plausibiliter. Non enim in talibus sic iunguntur C, et V, quemadmodum Q, et V. Acron Sabinam vocem ad seuerat. Tesqua interpretantur, alij Tuguria, alij loca praerupta, et aspera, inquit Isidorus lib. 15. c. 12. et apud Festum M. Tullius. Glossarium: Tesqua, sine Tesca, [gap: Greek word(s)] . Interpretatio postrema Varronem tuetur. Editione in altera. Tesqua, sine Tesena.

TESTICVLARI, aut Testilari. Vide Festum.

TETRARCHA, TETRADARCHA dupliciter nomina sunt figurata a recto [gap: Greek word(s)] , et ab obliquo [gap: Greek word(s)] . Ad Atticum: Qui praedia tetrarchis dederunt, saepiusque et apud Lucam Apud Demosthenem in 3. Philippica: [gap: Greek word(s)] , Tetradarchias constituit, indicio est alibi [gap: Greek word(s)] scribi: etsi modo exemplum mihi non suppetit.

TETRICVS nulla biuocali, quod plerique peccant. Nam Isidorus lib. 10. Etymol. A Tetrico monte Sabinorum oriri vult, quo biuocales absunt. Silius lib. 8.

A Tetricae comitantur rupe cohortes.

TEVCER, TEVERVS Ioanni Mario c. 16. Vide Tractatum de Variantia.

TEVTA per T Illyrij regina. Polyb. lib. 2. Per C Teuca Plinio lib. 34. et Polybij interpreti Perotto. In antiquis Codicib. Plinij Teucana sillabis tribus. Apud Iornandem Tentana tribus etiam, sed per T.

TEVTONI, non Teutones, inquit Andreas Brabantus. In Mariano Trophaeo:

QVARTVM. CONSVL. TEVTONORVM DELEVIT

Inque Mariana historia Paterculi lib. 2. Cimbris, ac Teutonis et inibi proxime: Gensque excisa Tentonum. Plutarchus in Mario: [gap: Greek word(s)] . Item [gap: Greek word(s)] . Vtrumque igitur: et vtrumque agnoscit ad Pomponium Barbarus, addito eo in tractu Teutonarios esse. Et Plinius lib. 4. vtroque modo.

THALEA, THALIA permittit Origo: nam biuocalis in alterutrum Latine vertitur: in his, et his vocib. tamen sic, aut sic Vsu, Auctoritate, aut ratiuncula qua praeualente. Thalea est in Romano Virgilij Codice, et Seruio placet. Thalia per I Consuetudo sibi deposcit.

THALEMtalento non emam Milesium, Plautus Capt. Cicero 3. de Orat. Hi omnes praeter Milesium Thalem ciuitatibus suis fraefuerunt. Thaletem alij.

THAMYRIS, THAMARIS, THAMYRVS, THAMVRVS in alijs, atque alijs Virgilij Codicib. [gap: Greek word(s)] , Hesychius.

THEATRVM ex [gap: Greek word(s)] . At Romanis vernacula vocabula tribuit Curius Fortunatianus lib. 3. Hunc theatrum (vnde scribendum sit Theater, aut Theatrus, vt Candelaber, Candelabrus) hunc prodigium.

THEBAE, THEBA, THEBE [gap: Greek word(s)] . Plautus Amphitruone:

Haec est vrbs Thebe.

Seneca: --- Miseranda Thebe. Priscianus Periegesi:

Qui veteris, claraeque colunt sub moenia Thebes.


page 312, image: s312

Apollonius: --- [gap: Greek word(s)] .

Idem: [gap: Greek word(s)] .

Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Atque ita Thebani ipsimet. Nonnus Bassaric[?]n lib. 5.

[gap: Greek word(s)]

Alibi: [gap: Greek word(s)] Stephano [gap: Greek word(s)] . Eustathius notat ad Catalogum: [gap: Greek word(s)] : Thebe, Thebae, Crete, Cretae, Malea, Maleae.

Statius Thebaidos 10. --- Perituraque Thebe.

In octauo: Vine superstes, ait, diraeque ad moenia Thebes.

Sic quae hodie prostant Exemplaria. Verum Aldus Manutius legit Thebae a Theba, quod fulcio ex 1. Oda Isthmiorum:

[gap: Greek word(s)] :
Mater mea Theba scuto aureo.

At cunctis Libris absque aperto sole litem mouere non est meditati. V. Tractatum III. de nominum Variantia. Sic [gap: Greek word(s)] , Athene, Athenae: et Palladis honori, nequa mulier, [gap: Greek word(s)] diceretur, datum scribit Eustathius. Nonnus lib. 24.

--- [gap: Greek word(s)] :
Habitatorem Deo fundatas Athenes.

Neque hoc loco Sext. Empiricus praetermittendus lib. 1. aduersus Mathematicos c. 7. [gap: Greek word(s)] : Athenae namque dicuntur pluratiue, ciuitas vna cum sit, et Plateae: contra Thebe singulariter, et Thebae pluratine: etiam Mycene, et Mycenae. [gap: Greek word(s)] Homer, in Catalogo, Athen. lib. 4. Mycene Aeneid. 5.

Argolicoue mari deprensus, et vrbe Mycene.

Vbi Aldus legit Mycena. At Maro Homerum est secutus:

--- [gap: Greek word(s)] : Opulentissimae Mycenes.

Maronem Silius Italicus:

Ante Agamemnoniam gratissima tecta Mycenen.

Neque tamen Mycena dispunxero. In Priapis: Iunoni Samos, et Mycena diues.

Mycena diues, et Homero. [gap: Greek word(s)] . Scribe igitur Calabri lib. 6.

--- [gap: Greek word(s)] . Quam tamen incorrectam scriptionem olim, quod potuit, enarraui. [gap: Greek word(s)] Graecis: Phregella, Phegellae. Solinus: Leuctrae non obscurae. Diodoro, ac Demostheni [gap: Greek word(s)] , Leuctra. Senae passim: Polybio l. 2. [gap: Greek word(s)] . Aphydna, et Aphydnae. Notat Strabo 9. [gap: Greek word(s)] per I. Stephanus, [gap: Greek word(s)] . Idem Stephanus, Thermae. Silius lib. 14.

Litora Thermarum prisca dotata camoena.

Polyb. l. 1. [gap: Greek word(s)] . Anagnia putris Silio: in historia Ecclesiastca [gap: Greek word(s)] . V. Mylae, Fidenae, Mycenae. Quibus consignatis reperio apud Gaudium Salmasium in historiam Augustam enotatum Terracenam, Terracenas, Thyanam, Thyanas, Melitenam, Metitenas ex veteri Tabula.

THEMISTOCLES. V. Agathocles.

THEODAS, an Theudas scribendum Actorum 5. c. vana est disquisitio. Vtrumque rectissime. Posterius scribitur crasi Ionica. Sic Theognis, Theugnis. Eius in opusculis:

[gap: Greek word(s)] .
Sic dicet quiuis: Theugnidos haec epea.

Eadem forma Theodosius, Theudosius, [gap: Greek word(s)] . Rectissime tamen, et Librorum consensu legas apud Claudianum, et Sidonium Theodosius: vbi male curiosi reponunt Theudosius. Si Homero, Theocrito, alijs quamplurimis [gap: Greek word(s)] pro monisyllabis sunt: cur eadem [gap: Greek word(s)] non valebit in Theodosio?

Claudian. Theodosij pacem laturi gentibus ibant.

Etymologus: [gap: Greek word(s)] : Theudas diminutione Theodorus.

THEODORICVS vero, seu [gap: Greek word(s)] quianam per Ch, cum videatur scriptum oportuisse Theodoricus ex [gap: Greek word(s)] , vt amat fieni in huiusmodi paragogis? Respondet Etymologus: [gap: Greek word(s)] . Verso C in Ch, vt Olympicus, Olympichus, Patricus, Patrichus.

THEODOSIVS. V. Theodas.

THERAMNAE, THERAMNE, THERAPNAE. Stephanus [gap: Greek word(s)] . Pausanias in Laconicis [gap: Greek word(s)] , Plutarchus [gap: Greek word(s)] . Isocrates in Helena: [gap: Greek word(s)] . Statius Thebaidos 111. --- Apollineasque Therapnas.



page 313, image: s313

THERIMADASOresitrophus haesit in armo lib. 3. Metam. Ouid. Vereor, vt scribendum fit Theridamas, vt sillabae inuicem permutent sedes, sitque Ferarum domitor. Cani valenti, ac generoso nomen apprime conueniens. Alterum istud Therimadas explicationis egentius est, abstrusius, ac paene violentam requirit expositionem: vt Therimadas sit, qui in feris persequendis, et fatigandis sudat, madetque quod a laude canis praecellentis, quales fere omnis illa turba, quae Actaeonem discerpsit, procul abest. Exponi queat etiam Therimadas ab effectu, Ferarum sudor. Neque id alienum. Paene par digladiatio apud Plinium lib. 36. c. 20. et lib. 37. c. 10. legendum sit Androdamas, an Andromadas, quod in Indice MS. reperit Salmasius. Est cui probetur Andromadas? Dicat, Virorum sudor: quod repugnante insigni duritie eo tundendo vsque viri delassentur, et madeant. Et quanquam rectius est Androdamas: ferri tamen secunda per A scripta potest, vt sit ab [gap: Greek word(s)] . Cum enim non sit suopte ingenio Adamas, hominum imbecillitate videri potest Adamas, qui idcirco Androdamas dictus est.

THERMODOONTIS quinque sillabis apud Maronem Pontanus qui scripsit, alijq. errarunt. Est enim secunda longa. Ouid.

Et tu foeminae Thermodon cognite turmae.

Graecis [gap: Greek word(s)] . Scriptum igitur oportuit Thermodontis quatuor sillabis, vti in Q. Calabrum monui. Vetus Liber Valerij Flacci lib. 4. praefert quatuor sillab is Thermodoon, et infiniti MSS. Virgilij, quos se vidisse iactat Carrion. Similiter Prisciani editio a Ceporino, item Ouidij, qui corriguntur a Ciofano Italo literatissimo. Quod si Carrion oculis vidit infinitos MSS. Vid it infinitam errorum segetem. Addit Carrion: Etsi enim Seruius ibi Synaeresin agnoscat, et Apollonius scripserit [gap: Greek word(s)] , potest tamen [gap: Greek word(s)] corripi, si Dorum more in [gap: Greek word(s)] vertatur. Atqui non potest in O [gap: Greek word(s)] verti, refragatur Consuetudo, et siquis Liber ita praefert, est ab indocti manu, ne dicam illiterati. Quasi vero [gap: Greek word(s)] quodlibet in O [gap: Greek word(s)] vertatur. Neque quid fieri possit, sed quid factum, dispiciendum est. Neque inficior earum vocalium vicarium vsum. Papinius lib. 1.

--- Magnique Phoroneos inclyta fama.

Quasi [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] . Idem 2. Siluarum:

Longos Orpheos exuie dolores.

Flaccus in I. Nostrique Eurystheos haec sunt.

Martial. lib. 14. Flet Philomela nefas incesti Thereos, et quae.

Scio Theocrito versos tali modo incusatiuos pluratiuos. Idem in [gap: Greek word(s)] minime concedo. O maiusculo scripsere Apollonius, Apollodorus ex eo, Suidas, alij.

THERMOPYLASP non asperato scripsere Diodorus, Thucydides, Iustinus, quis non? Iouianus lib. 2. de Adspiratione adspirat in medio Thermophylas absque adsensu nostro. Si fieret a [gap: Greek word(s)] longior esset paenultima. A [gap: Greek word(s)] esse norunt omnes, qui historiam eminus salutarunt. Prima autem adspiratur orta ex [gap: Greek word(s)] , et hoc ex vetere [gap: Greek word(s)] , vnde [gap: Greek word(s)] .

THERON. V. Teron.

THERSANDER, THERSANDRVS. Aen. 2.

Thersandrus, Stenelusque runnt. ---

V. Nicander.

THESAVRVS, non Thensaurus. Flauius Caper monet absque N scribendum, quod elementum istud in locum virgulae longulae, quae vocalis tentae nota fuit, substitutum sit manu [gap: Greek word(s)] . Hac etiam macula deuenustantur Pandectae Florentinae, ac veteres Inscriptiones, Librique Manutio nominati. Adde Capro Donarum in Eunuchum Terentij, qui etiam insinuat quosdam cum N scripsisse. Origo repugnat [gap: Greek word(s)] . At Origine? Si non spreta, certe incurata Latini multis N indidere vocabulis (V. Sedetani ) etiam Thensaurus nonnullis vt scriptitatum sit; quam aeruginem politior aetas detersit.

THETIS, et Tethys, [gap: Greek word(s)] . Significationis Variantia scriptioni variae conse quitur. Tethys priore T non asperato, priore vocali producta, et Y Graecanico. Oceani soror, et coniux Iliad. Z.

[gap: Greek word(s)] :
Oceanum, patremque deorum, et Tethya matrem.

Valerius Flaccus lib. 2. --- Cum palmis Tethys grandaeua, sinusq.

Martialis: Et quem supremac Tethyos vnda vehit.

Thetis primo elemento Th, secundo vocali breui: secunda sillaba per T lenius, et I Latiare, Achillis mater quae Homero millenis locis [gap: Greek word(s)] , Thetis argenteis pedib. Catullus:

Tene Thetis tenuit pulcerrima Neptunine?


page 314, image: s314

Helychius: [gap: Greek word(s)] : Thetis Achillis mater, et mare: Tellus autem dicitur Tethys. [gap: Greek word(s)] .

THIASVS I Latiari, non Thyasus. Maro:

--- Thiasos inducere Baccho.

Eustathius in Iliada [?]: [gap: Greek word(s)] . Eapropter Etymologus: [gap: Greek word(s)] : Debuerat scribi diphthongo. Eapropter apud Hesychium [gap: Greek word(s)] poscit series. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Thiasus choristatio, aut conuentus, et leuior multitudo, quandoque Bacchica, aut muliercularum agmen. Scribendum hoc nominis per I pridem animaduersum Brodaeo in Euripidis Bacchas. Domitius per Y [gap: Greek word(s)] , quod est Impetum facere, me non plaudente.

THOLVS. Glossae: Tholus, [gap: Greek word(s)] Hesychio, et Etymologo, qui quid sit, edocenter aperiunt. Maro in 9. Suspendiue tholo ---

Papinius 1. Siluarum: Quod coleris maiore tholo ---

Martialis: Et Cybeles picto stat Corybante tholus.

Tolus absque H in plerisque Auctorum locis, non ratum est: ne quidem apud Isidorum lib. 19. Vide Baldum virum accuratissimum libro de Vitruuianorum vocabulorum significatione.

THORIVS cum Aspero Spiritu ex Nummorum dictamine.

THOVS Metamorphose[?]s lib. 3. miror, cum Origini debita videatur scriptio Thos ex Homerico [gap: Greek word(s)] , neque V inserendi legitimam causam videam, commodeque versui scribi potuit:

Et Thos, et Cyprio velox cum fratre Lycisca.

Porro ab hoc genere ferae canis nomen sumi potuit, vt Lycisca a Lyco, siue Lupo. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Verum apud Ouidium non est Homericum istud animal: sed ex [gap: Greek word(s)] , Celer (qua ex re aptissime cani nomen inditur) [gap: Greek word(s)] , Thous. Agnoscit enim Etymologus [gap: Greek word(s)] . Talium vero finalitas apud Latinos potius per Vs scribitur. Plinius lib. 37. c. 10. ex [gap: Greek word(s)] , Panchrus fere ex omnibus coloribus constat, gemma est. Ibidem: Trichrus ex Africa nigra est: sed tres succos reddit, a radice nigrum, medio sanguineum, summo candidum. Sic Aeneide secun da, Panthus Otriades ex [gap: Greek word(s)] , ac passim Cataplus, ex [gap: Greek word(s)] . Quare esto Thous disyllabum, et Pirithous, Hippothous in eodem Ouidio sillabis quatuor.

THRAECES pro Thraces apud Festum, et Thraecia, Thraeces in Aemylio Probo saepissime inuentum notat Gifanius in Lucretium, et Fruterius lib. 1. Verisimilium. Thraeces gladiatores apud Festum, et in Philippica secunda Thraecias sicas reponit Salmasius notis ad Capitolinum. Thraeces, quam Thraces, inquit magis frequentauerunt Auctores Latini. V. Thrax post Trauio. Vide Etymologum in [gap: Greek word(s)] .

THVLE per V melius: est enim Dionysio, Straboni, alijs [gap: Greek word(s)] . In Romano tamen Virgilij Codice Thyle reperies, apud Arnobium lib. 6. alibique. Sic Thurij, et Thyrij.

THRASYMENVS lacus Silio, Liuio, paene omnib. adspirate. Straboni lib. 5. [gap: Greek word(s)] . Apud Orosium per V legas Thrasumenum, vt Sylla, Sulla, [gap: Greek word(s)] . Tharsomenum, pro Thrasumeno multi Auctores, etiamsi est in eo transmutatio, vindicauerunt. Quintilianus ait lib. 1. c. 5.

THVTHEMOSIS Eusebio Aegypti rex. Victorianum exemplarium Thomosis: Oiselinum Tuthemosis non adspirata prima consona: aliud Tuthimosis: apud Iosephum lib. 1. contra Appionem ex Manethone [gap: Greek word(s)] : quandoque [gap: Greek word(s)] : Petauij Codex Thitmosis: in alijs Tutmosis, Tumosis. Themosis.

THYAS, vbi audito stimulant trieterica Baccho, Aen. l. 4. Est Bacche. Hesychius cum accessione I [gap: Greek word(s)] : vt [gap: Greek word(s)] . Idem [gap: Greek word(s)] . Vt in Virgilio: sic in XII. Thebaidos Papinij:

--- Quales Bacchea ad bella vocatae Thyades amentes ---

THVNNVS Latini veteres scriptitabant, [gap: Greek word(s)] Y non dum donato iure Quiritium. Postea Thynnus, sexcentis Plinij locis. Gifanio etiam Thinnus placet manuscriptorum aduocatione.

THYMVS, THYMVM varianter. Dioscorides l. 3. [gap: Greek word(s)] : Thymus omnibus notus est, et scriptio per Vs: per Vm Horatius: Grata carpentis thyma per laborem.

THYNVS decisum ex Bithynus. Thynam mercem sic cuoluit Acron. Sequar? Cur non a Thyino ligno? Vide Thyinum.



page 315, image: s315

THYINVM, [gap: Greek word(s)] Straboni lib. 4. et Septuaginta interpret. ex Thyia, vt Harpyia. Vide Plin. lib. 13. c. 16. Theophrastus lib. 5. hist. Plant. c. 5. [gap: Greek word(s)] . Thyon aliqui, Thyanalij vocant. Incorrectus videtur Propertius lib. 3. Eleg. 5.

Sed Thyae thalamo, aut Oricia terebintho.

Rectius Thyiae. Verum multis Homer. Exemplaribus Macrobij, Plinij defit [gap: Greek word(s)] I. V. Gorraei Definitiones.

THYMOETES Aen. 2. Euesbij Chronica. Peccant Libri, et Membranae, quib. subiecta: Tymoetes, Timotes, Thymetes, Thimetes, Thimotes, Thimoetes, Timoeces, Chimoeces, Thymoeses, Timetes.

THYBARENI non probantur, sed Hermolao Barbara Tibareni I Latiari in Plin. lib. 6. c. 4 Adstrepo secutus Priscianum in Periegesi.

THYBRIS. [gap: Greek word(s)] , Stephanus. Plin. lib. 3. c. 5. Tiberis, antea Thybris appellatus. Dionysius Ater:

[gap: Greek word(s)] .
Thymbris belle fluens, fluuiorum rex.

Aen. 8. Maro: --- Immani corpore Thybris,

A quo post Itali fluuium cognomine Thybrim Diximus ---

Quidam ipsum regem violentissimum fuissie circa fluuium illum grassatorem: vnde illi nomen ariolantur [gap: Greek word(s)] , Ab iniuria. Vnde Ouid. 2. Fast.

Tiberim mersus Tiberinus in vnde Reddidit ---

Ergo Isidori verba sane intellige lib. 13. c. 21. Orig. Tiberis in cotidiano sermone Tibris in versu dicitur, plurimum id amat in versu esse. Imo Elias Vinetus Tibris retur crebrius. Retrusior est. Varronis memoria lib. 4. de LL. Fuerunt, qui a vicino regulo Veientium Dehebri dixerunt appellatum primo Dehebrim. Cui proxima est illa Stephani nota: [gap: Greek word(s)] . Tiberis Italiae flunius, vbi Roma. Itaque ex Vsu magis est l Latiari scribi Tiberim, Tiberina ostia, Tiberinum, Tiberium, Tiberiadem. Quam formam placitam video Lambino, Sigonio, Paulo Manutio in Liuio. Car. Stephane.

THYREA Achaiae locus Plin. lib. 4. c. 5. Papinio Thyre:

Et Lacedaemonium Thyre lestura cruorem.

Solinus: Vbi quondam fuere Thyrae, nunc locus dicitur. Vtrumque agnoscit Stephanus.

THYRSVS cum H, et Y, Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Thyrsus, virga, baculus bacchantium. Lucretius:

Percussit thyrso laudis spes magna, meum cor.

Inde [gap: Greek word(s)] .

TYRRENVS vbi non? Turrhenus per V, I. Scaliger. c. 26. lib. 1. de Causis. LL. A Turribus proprio inuento dictos volunt, quas Graeci [gap: Greek word(s)] . Vox Pindaro bene cognita, et Hesychio. V. Sylla, Lacrima, Clypens, similia prius discussa.

TIARA. Virgilio scribitur --- sacerue tiaras, Herosori imitatione. Vide Hesychium.

TIBVR I Latij, ita Prisciarius, et Coelius, Quibusdam libris Tybur, et Tyburtum, mendose. Ouidius: Inde suburbano clarus Tiburte triumpho.

[gap: Greek word(s)] , Stephanus, apud quem Nicanor scripsisse scribitur: [gap: Greek word(s)] , Tibura, Tiburinus ex Analogia, paulo magis est, inquit. Plinius lib. 16. c. 44. Tiburtes quoque Originem multo ante vrbem Romam habent. Solin. c. 8. Quid. Fast. 4.

--- Iam moenia Tiburis vdi.

Aeneide 7. Tiburtia moenia. Aen. 11. Tiburtus. Gell. lib. 9. 14. In Tiburti bibliotheca.

TIFATA per F lego apud Festum, et Silium l. 12. etsi videtur a [gap: Greek word(s)] , quod Apollonio lib. 1. est [gap: Greek word(s)] . Tifata Festus Iliceta. Vide.

TIGRIS, et Tigrix per X in vereri Inscriptione, vt Pristis, Pristix. [gap: Greek word(s)] . V. Puluis. Priscis quoq. scriptum [gap: Greek word(s)] teste in Dionysium Eustathio, qui vetera iurat Exemplaria. Origo [gap: Hebrew words] Initio namque lentum est aquarum agmen, vt pigrari videatur. post fluuius celerissimus, vnde Tigri nomen paulo diuersum rei non prorsus eiusdem.

TILLIVS, Cimber Caesaris percussor, non Tullius. Libri prisci, Graeca Consuetudo. Seneca 3. de Ira.

TIMOLVS, TMOLVS. Ouid. Deseruere sui Nymphae vineta Timoli.

Quo loco inscite Ciofanus Tmoli tuetur, quem refutat

Seneca Oetaeo: Hostes Timoli Lydiam fonit nurum.



page 316, image: s316

Neque poetica haec est epem bole. Sed T moules ex poetica caede rebquum factum est. Eustath. in Catalogo: [gap: Greek word(s)] . Timolus frequenti incolarum sermone vocatur. Stephanus: [gap: Greek word(s)] : Tymolus, sic T molus poeticum in morem. Y habet, poscitque series ordinata. Strabo lib. 13. c. 14. [gap: Greek word(s)] concise. Valdius Plin.. lib. 5. c. 29. Tmoli montis, qui ante Timolus appellabatur; ac si Plinij aeuo, quod ignorare non potuit, T molus diceretur. En quanti Ortographia Stephane, Plihioq. Fuerit, vt in tanta, tamque varia scriptorum mole, non eos fugerit scribendae vocis huius accuratio. Olim quoque D capitalis fuit huius vocis litera, quam vocem nonnulii finiunt per [gap: Greek word(s)] ? Ciofanus supra Libris quibusdam Thimolus cum Th arrogat.

TINGVERE Pandectae Fl. constanter cum V. Modius in lib. 14. Silij Italici, Carrion alibi, pluresque noua torestam V cupienter amplectuntur, vt Tingo exstinguant non sine flagitio, Nam Priscianus lib. 10. Tingo, vel Tinguo. Diuersius Fl. Caper: Tingere, non Tinguere d cendum est, inquit. Ei se iungit Beda, et Auctor incertus lib. de Orthogr. Huc nos inclinat Origo, [gap: Greek word(s)] , Tingo, E in I veriso, vt olim Teberis, Tiberis. Velius Longus quosdam memorat Distingo scripsisse absque V quod a Tingo componi sint opinati: ipse interim Distinguo per V mauult. Malim quoque Aequore tingi Metam. 2. Hesychius: [gap: Greek word(s)] : Tingit, madidat, humigat, rorat.

TINTINNABVLVM, [gap: Greek word(s)] . Ita per duplex NN Glossae. Ortum est ex Tinnio reposita prima sillaba.

TIPHERNVM quibuidam ex Codicib. vt non moueo: sic in plerisque Plinij, Liuij, Silij Tifernum per F mihi praestabilius. Ortum videtur ex [gap: Greek word(s)] .

TIPHIS cum I Latiari in vltima incestatur. Orpheus Argonauticis:

[gap: Greek word(s)] . Val. Flaccus l. 1.

Assidua Tiphys vultum lassatus ab Arcto.

Lib. 5. --- Fatis tibi Tiphy negatum Parthenium ---

hesychiis: [gap: Greek word(s)] : Tiphys, Argus rector. Seneca Medea:

Ausus Tiphys pandere vasto. Carbasa ponto.

TIPVLA in Plauti Persa: Duza in notis Tippulae gemino P. Varro Bimargo; Vt lenis tipula Lymphon frigidos tranit lacus. Nugiuendulus eo non intellecto reposuit Praesatione mea in Silium Stipula. putidissime. Vide Festum.

TIRO. Si per Y Tyro, ac si a Tyrus, prior cor repta sit: Ouidius autem protraxit in Amorib.

Multaque tironi non patienda feret.

Ita Libri, et Saxa, quibus in priori editione Manutius haesit; in altera maluit se vnius vetustae Inscriptionis angustijs circumscribere, et Tyro rescribere. At cum aliorsum sit voculae modulus, et Pontaci momenta ex Eusebio Petauij, et tribus MSS, et Taciti editio me diuertant a Manutio, rectius putem I Latinorum scribi. Ne omittam multa olim per Y exarata, postmodum I Latiari exculta: si modo illud vnquam per Y. Opinor enim ab exercitatione, et fatigatione, seu [gap: Greek word(s)] nomen oriri. Exercitatis enim [gap: Greek word(s)] .

TISIPHONE cum I in prima, absque Dasea. Errato duplici Iouianus lib. 2. Thesiphone.

TITARESIVS. TITARESVS. Quique sillabae scribuntur in Catalogo:

[gap: Greek word(s)] .
Qui circa amabilem Titaresium posuere domos.

Hesychius: [gap: Greek word(s)] : Titaresius, Epiri fluuius. Idque d [gap: Greek word(s)] Pintianus complectitur in lib. 4. Plinij c. 8. Titaresus. 4. sillabis in 6. Lucani:

Defendit Titaresus aquas ---

TITIBAT, et Titubat, Philoxeni Glossae.

TITIVS cum T, Libri, Saxa literata, Plutarchus.

TITORNVS in vulgarijs Lexicis non placet: scriptum oportuit Titormus cum Mex Eustathio in Odiss. et Athenaeo.

TITVLVS, non Tutulus. [gap: Greek word(s)] , Titus, Titulus, [gap: Greek word(s)] . ex quo [gap: Greek word(s)] , pro quo barbaries inuexit Intitulari, qua scabie Bergagnius Minorita suam infecit Approbationem, quo sibi Reuerendissimi titulum sumeret. Hesychius: [gap: Greek word(s)] Sed et Tituli quasi Tutuli atuendo milites Festo. Romanorum militiam scimus honorarissimam: inde milites honorati. id est, [gap: Greek word(s)] Tituli. Ex quo

Ingentes trepidare Titos --- Persij Satyra.



page 317, image: s317

Deinde vetusto more Tutuli dicti, vt Pessumus. Proxumus Plauto, ac Prisciano. At pro Inscriptione cuiusuis rei, aut honorifica nominis accessione hautdum aliter quam Titulus legi, primam obtinente sedem vocali tertia. Nonnus Panopolitanus in Paraphrasi:

[gap: Greek word(s)] . ---

Hoc est: Scriptum, quod Latina lingua Titlum dicunt, erat scito calamo inaratum.

TMARVS, TOMARVS aeque recte, certe integrius Plin. lib. 4. edente Gelenio, Scraboni, et Stephano [gap: Greek word(s)] . Apud Stephanum, si mendo vacat [gap: Greek word(s)] etiam cum A in vltima. In Ecloga Maronis octaua quidam legunt:

Aut Tmarus, aut Rbodope. ---

V. Pierij notam. Hesychius. [gap: Greek word(s)]

TMOLVS. V. Timolus.

TOLISTOBOII. Stephano [gap: Greek word(s)] : Eratostbeni primo Galatic[?]n [gap: Greek word(s)] .

TOLLENONES, vel Tollones. Pithoeus lib. 2. Subsec. c. 17.

TOLVTIM vnico L, siue quasi Volutim, quod visum nonnemini: siue, quod amem, cum Varrone, sit a Tolo, siue Tulo; Ita ille in Modio, et rursus apud Nonium in Gradarius:

--- Atqui gradu tolutili
Te medius, quam tute molliter vectus cito relinquat.

Similiter Tolutiloquentia, qualis Pindari, numeris fertur lege solutis.

TOMYRIS Massagetarum regina, omnium optime absque H, et Y. Deteriora Thamaris, Tamiris, Tamris, Thomyris.

TOMOS nominandi casu. Ouidius passim, et hoc loci:

Inde tomos dictus locus est; quia fertur in illo
Membra soror fratris disseceisse sui.

Stephano [gap: Greek word(s)] .

TONDO, TVNDO diuersae rei sunt. Aen. 6.

Immortale iecur tondens ---

Quod Calaber post Homerum dixiit:

--- [gap: Greek word(s)] ---

Tundo, Ferio, Quatio.

TONITRA. An Tonitrua dici debeant, dissident, inquit Fl. Sosipater lib. 1. Poeta nunc oblitus --- Tonitrua nundum Horrificant ---

Tonitrum, Philoxeni Glossae, aliae Tonitruum.

TONITRV, TONITRVS. Val. Flaccus lib. 1.

Terrificique ruunt tonitrus ---Lucret. Lib. 7.

Seu tonitrus, ac tela Iouis, praesaga notauit.

TONSILLAE Ciceroni de Diuinatione, et vulgo. Chac. In Isidori MSS. legisse se adseuerat absque N Tosillas, addito ex Festo Tonsillam esse palum desolatum, Deminutione scilicet a Tonsa. At medicorum filij, physicique norunt, quid in homine Tonsillat. Excerpta de Glossar. paulo diuertuntur: Tusillae, [gap: Greek word(s)] . Tonsam habes Aeneid. 5.

TONSTRIX addito T Eutychi lib. 1. Martial. Epigr. 17. lib. 2.

Tonstrix Suburrae faucib. sedet primis.

Ibidem: Sed ista Tonstrix ---

Ex eo scribendi genere figurauit Cicero Tonstriculas. Romae in Museo Card. Carpensis:

SEXTIAE. L. TERTIAE TONSTRICI

Hoc idem firmatur ex paragogo Tonstrina. Priscian. l. 4. Tonstrix, tonstrina. Item tradit scribens in Virgilium, vbi et Defenstrix profert e Ciceronis Timaeo. Charisius tamen l. 1. Institut, tollit T Tonsrix, Fosrix, Cursrix, cui Manutius adhaeret. Cuius ratio: quia foerainina ista accrescunt benefi cio vnius consonae. Prae quib. Prisciani nota placet in Virgilium: Debuit Tonsrina absque R esse, nisi Sonoritas coegisset. Tantundem dic de Tonstrix. V. Esdras, Redhalo.

TOPAZIVS, olim Topaxius. Stephanus: [gap: Greek word(s)] . Est enim Troglodytica vox auctore Plinio lib. 37. c. 8. si modo non eius cortina fallax. Sic ille: Topazin enim Troglodytarum lingua significatonem habere quaerendi. Vide caetera. Scribitur et sillaba minus Pazium. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Pazium, quod et Topazium, lapis preciosus. Orpheo quoque sillabis tribus: [gap: Greek word(s)] .

Celebres sunt mortalium in sacrificijs topazi.


page 318, image: s318

TOPER, non Topper. Dicitur enim quasi Toto opere, vt Semper, Semiopere, Nuper, Nouo opere. Istud alterum peccant in Fabio libranj lib. 1. c. 6. et Festo.

TORPEDO per E secunda in sede. Claudianus:

Quis non indomitam mirae torpedius artem.

Glossiae per I: Torpido, [gap: Greek word(s)] . Eedem Glossae per V: Turpedo, [gap: Greek word(s)] .

TORTORES, et Torsores Priscian. lib. 9. Item lib. 10. Torsum, vel Tortum. Item lib. 11.

TORVS, a Torto, vnde Toral, herbarum congeries manu torta, sessui apta Torus erat primitus, Isidor. lib. 20. Orig. c. 1. Virgil. indicat l. 5.

--- Viridante toro consederat herbae.

Plin. l. 8. c. 48. Antiquis enim torus e stramento erat. Prop. l. 3. EI. 13.

Altaque natiuo creuerat herba toro.

Apage asperitatem Libris, et Saxis incusam, ac Virgilio Carpensi. Varro vndeunde deducat, leuat. In primo de vita P. R. apud Nonium in Toral ab herba torta: in 4. de LL. a Toruo. Alij a Toruando artis, quam naturae curiosiores. Alij ex [gap: Greek word(s)] , Torus. Edunt nouatores apud Prudentium cum H lib. 1. contra Symmachum:

Aut si nupta thorum regis conscendere iussa.

TOTIENS, QVOTIENS. Priscian. lib. 15. Aduerbia in Ens, Totiens a Tot: Quotiens a Quot, et a Multo Multotiens, et Aliquotiens ab Aliquot. At lego Sallust. lib. 1. histor. Neque detrusus aliquoties terretur. V. Quotiens.

TRABICVLAS ABIEGNEAS vetus Inscriptio per I: at per E Cato c. 18. de RR. In ijs trabeculis trabes.

TRACALA Aurel. Victor, Alij Codices, ac Festus Trachala aspere in medio. In Festo Ariminenses audiunt Trachali.

TRADO. Vide Traduco. Transdo veterib. Fuisse memorat Donatus. Sic legit Ciuacius in Accij Telepho: Nauem in fugam tranddunt. Sic Pandectae Flor, in Caesare Transditus pro Traditus legi volunt. Intercedunt Notae ad Nonium, quibus sit Tradunt, quid receptius, ac ciuilius.

TRADVCO, ex quo Traduces. Velleij lib. 2. edente Lipsio: Incolumique omnium, quos transduxerat numero. Transduco Pandectae Flor. Sic agreste Latium cum solitaret ex integris voces constare. Papirianus. Trans praepositio interdum plena est; vt Transtulit, Transactum, Transeo, Transitus. Interdum minuitur, vt: Traijcit, Traducit.

TRAFERO Ciceronem scripsise Becmanus adserit. Fauet ei Tralatus. Romae iuxta palatium Bononiense.

CORPORIBVS. TRALATIS

Id clamitant alij [gap: Greek word(s)] , inquibus And. Brabantus. Ab opinione plurium non recessero. Notat P. Victorius in Tullij epistolas ad Atticum lib. 16. Hunc tu tralatumin macrocolum veterib. Esse Codicib. addito: Nec tamen sic in nostro scripsimus, ne omnia velle immutare videremur. Tantum rem notasse, inquit, Antiquitatis causalacuit. Superaddit in 4. epist. ad Lentulum veteres Codices praeferre: Causam regiam alio traferebant. Donatus in Phormionem: Transdere veteres sonantius, quod nos lenius dicimus Tradere. vt Tralatum, quod nos Translatum eontrario.

TRAHA bisyllabum est Columellae: Maroni augetur sillaba:

Tribulaque trabe aeque, et iniquo pondere rastri.

TRANSFERO, et deriuata integra praepositura Trans scribit Manutius ratione habita compositionis, vererum Librorum autoritate, adsensu Donati in Phormionis Prologum. Sic Transfero, Transsugium, Transfigo, Transfiguro, Transformis. Idem enim ius [gap: Greek word(s)] Trans, quod praepositionib. reliquis, quae modo integrae, modo admutilatae transeunt in alterius partis coniugium. Omnibus moderatur Vsus.

TRAIICIO tritissimum est. Antique legitur in Solino c. 65. Vt trausiaci ne sagittis quidem possint. Velleij lib. 2. edente Lipsio Transiecerat.

TRAMEO quondam, ex quo Trama, quod trameat filum, et Trames Varroni lib. 4. de LL.

TRANO Vsu peruagatissimo. Apud Ciceronem. et Horatium ambitiose scribunt Transno, quod tam asperum Pierius in 4. Aen. iudicat, vt nunquam recipiendum sit. In ripa Danubij prope Budam:

VASTA. PROFVNDl AEQVORA. DANVBII. CVNCTIS. TRANSNARE. SVB. ARMIS



page 319, image: s319

TRANQVILLVM. Veteres Trancillum, a Cellendo, seu Recellendo. Praepositurae namque Cis, et Trans, quia recedunt a medio, illius carentiam nonnunquam conuoluunt. Est ergo Tranquillum, cum mare in itu. Aut reditu non recellitur vi, aut impetu, sed pae[?]e conquiescit. Seneca nimis hic apertus lib. 5. qq. Nat. Praefat. Sic tranquidum mare dicitur, cum leniter commouetur, nec in vnam partem inclinatur. Itaque si legeris: Cum placidum ventis staretmare: scito illud non stare, sed succuti leniter. Et dicitar tranquilium: quia nec huc, nec illo impetum capiat.

TRANSCENDENSGermanice facta tuorum, Silius Italicus. Velleij Lipsiani lib. 2. Vt ad maiora transscendam, duobus SS. Trascendo reperias quandoque Transscribo similiter, et Transcribo pro Librorum, aut opinionum varietare.

TRANSLVCEO, vt Translabor. Traluceo, vt Tralatus, [gap: Greek word(s)] .

TRANSENA videtur, vt Antilena, Postilena. Nam et Transinunt dixere veteres pro Transeunt, vt Prodinunt pro Prodeunt, Festo. At Transennam duob. NN Libri, editionesque paene omnes Plauti, Ciceronis. Lexicon Cyrillo inscriptum: [gap: Greek word(s)] , Transenna. Funiculus in carcerib. tentus.

TRANSIACI, SVPERIACI apud Solinum, et Senecam ex Libris veteribus rescribunt.

TRANSMISIT, TRANSPOSVIT: alij Tramisit, Traposuit, inquit Vel. Longus. Tramitto, Traseo, Trafuga Tullij Codicesprisci, Victorius. Nec damno, nec exoseulor. Ea cum praepositura incolumi mihi potiora.

TRANSMOVEO in Eunucho:

Labore alieno magno partam gloriam Verbis saepe in se transmouet.

Annali Taciti 13. Syria transmotae legiones. Insolentius Tramoueo, Tramotus.

TRANSPADVM, TRANSALPES, TRANSMARE, Onuphrius. lib de Antiq. Nominib. vnirer.

TRAVIO. Lucret. lib. 6.

--- Foraminibus liquidis, qua traniat ignis.

Ita Libri prisci teste Gifanio. Antiquitatis patrem suspice Plautum in Epidico:

Trauolauerunt ad hostes.

THRAX. Casaubonus in Caligula Tranquilli ex veteribus monumentis legit Threx, vt antea Threci. Neque displicet. Nam Graeci [gap: Greek word(s)] , vnde [gap: Greek word(s)] . Vide Thraecia.

TREMISCO media per I passim. At in Romano Virgilij Codice, in Mediceo, ac veterib. paene omnib. Tremescunt habetur in vndecimo. Item in Bimargo Varronis referente Nonio:

Magna vt tremeseat Roma, et magnae mandonum gulae.

Glossarium Latinograecum: Tremesco. [gap: Greek word(s)] . Flagitat id Competentia Pauesco, Caleseo. Dices haec nata e flexu secundo Pauere, Calere. Non a Flacceo Flaccisco? Pacuuius Chryse:

Flucti staccicunt, sile scunt Venti, mollitur mare.

Vetustisco vnde? Est vero Nigidij lib. 10. Grammaticae. At in Columellalib. i. c. 6. de RR. reperio per E: Vina celerius vetuste scunt. Mitisco scribunt in lib. 4. reip. Ciceronis: ideone proijcies Mitesco mundo obstrepente? Item Incuruisco lib. 3. de Orat. et Tuscul. 1. Macesco, et Macisco probat Scaliger in lib. 3. Varron. de RR. Lucesco Vsus promiscui: notat P. Victorius ex vetere Tullij pagina Lucisco. Veteres tam Luci, quam Luce dixere. Putisco 4. de Finib. Animam sui datam pro sale, ne puticeret. Contra Putresco Val. Maximus post Tullium: Nihil interest an humi, an subime putrescam. Putrisco autem, et Putresco nescio quomodo fiat, vt mihi minus rideant. Vide Lucisco, Iuuenisco.

TRESTABERNAE, TRES etiam TARERNAE iunctis, aut dispeffis vocibus pro ingenio librariorum, aut lectorum legitur in Actis Apostolorum c. 28. Ammiano lib. 16. et 18. Lib. 2. ad Atticum bis Lib. 1. ad Att. epist. 10. vbi editio a Gothofredo habet: Vnam a M. Cornelio, quam a trib. ei Tabernis, vt opinor, dedisti. Sic idem legit lib. 2. epist. 11. et 13. Item 27. Emersam commode ex Antio in Appiam ad Tres Tabernas ipsis Cerialib. Sic editio a Victorio humanissimi Gruteri iudicio emendatissima.

TRESVIRI scribitur Plauto in Amphitruone, et Asinaria, recte. Vulgatius est Triumuiri, vt Duumuiri. Sic scribunt in Tullio lib. 3. de Orat. Pontifices veteres propter sacrorum multitudinem tre suiros epulones esse voluerunt. Atque adeo credibile est Ciceronem a Pontificum vetere scriptura non abijsse.



page 320, image: s320

TREVIRI vrbs nobilissima, ac per E Treueri, Vopisco, et Trebellio. Item Triuiri I in prima, E in secunda. Latinis, Graccisque Auctorib. Treberi Eusebij Pitheanus Codex. Nec absque recti imagine. Quippe S. Quintino MSS. quem Petrus monachus obtulit annos ante quadringentos, habet Trebetam antiquissimae huius vrbis conditorem. Treuiris dicitur D. Hieronymo lib. de Scriptorib. Eccl. Tacito, Saluiano, Adoni, idque vsitatius. Ptolemaeo [gap: Greek word(s)] .

TRIBVNAL recte. Tribunale sillabis quatuor Quintilianus minus probat lib. 1. c. 6. V. Al, Ale in Variantia.

TRIBVTVS (TRIBVTVM nos dicimus) a plerisque veterum, inquit Gellius lib. 13. c. 9.

TRICAPITINVS, TRICIPITINVS, Glossae veteres. V. Insapiens. Eaedem: Bicapites, [gap: Greek word(s)] .

TRICAS absque H, licet [gap: Greek word(s)] contra Originem: Vsus extorsit, et modum excessit.

TRICESIMVS per C, non per G Trigesimus. Cum N intercalario Tricensimus [gap: Greek word(s)] scribitur.

TRICOSTVS per O Virginij cognomen, non Tricastus per A, Pighius Annal. l. 2. Diodorus Siculus lib. 11. [gap: Greek word(s)] scribit.

TRIFARIAM, TRIFARIVS. Olim cum Ph, quod Origini debitum. Herodot. lib. 3. [gap: Greek word(s)] , triplicem exercitum. Postmodum recte per F, vt infinita alia.

TRINAGRIAMulciber antra scribitur Silij lib. 14. Aeneid. 3. Trinacria Aetna Mare Trinacrium Fast. 4. Seruius agnoscit quoque absque R posteriore Trinaciam. Recte. Ita Homerus Odyss. lib. 12.

[gap: Greek word(s)] ---

Cointus Calaber lib. 5. Apollonius in Argon. V tramque scripturam ponit Tzetzes: [gap: Greek word(s)] . Siciliam dicit, quam et Trinacriam, Trinaciam vocant. Vtraque posita scriptura Strabo lib. 6. absque R secundo putat suauius. Variat et principe literae scriptio, et Origo Etymologo [gap: Greek word(s)] siue a Trinacro e Sibyllae folijs, quam laudant Suidas, atque Eustathius in Homerum. Per Th, seu O scribunt, quibus visum est vocabulum hoc fictum ex [gap: Greek word(s)] a Tridente. quod scriptione quoque varium discas ex Etymalogo: [gap: Greek word(s)] . Thrinax instumetum operis tridentis specie, ex [gap: Greek word(s)] . Trinax et [gap: Greek word(s)] , Triumphus. Sic Suidas, atque Hesychius. Scribitur quoque Ouidio:

Trinacris a positu nomen adepta loci.

Alijs Trinacis absque R. Nec praetereat nos illa Hesychij nota: [gap: Greek word(s)] .

TRIOCALA per O longum Silio Italico lib. 14.

Et mox seruili vastata Triocala bello.

Plinius lib. 3. c. 8. Triocala per o pusillum Diodoro lib. 36 qui nomen clationis causam pulcerrimam enudat. Stephanus ex Philisto notat [gap: Greek word(s)] , absque O. Similiter Verrina 5. In Tricalino, quem ante fugitiui iam tenuerant. Scriptum quoque Triocla reperitur errore pusillo, si modo aliquis est. Nam et A expungitur in Classis, quod ab eadem est Origine.

ex TRIPHILO Varronis aliquid referunt hi: alij ex Trifilio, Tripalo, Triphalo, Trippolyto, Trifolio in constanti diuinatione.

TRIOPAS rectissime. Tropas in Turonensi lib. 1. c. 7. Item luxatis elementis Troipas. Trispas male. Vide Leopardum lib. 4. Emendat. c. 9.

TRIQVETRA litera T notissimi Vsus. Triquedram quibusdam scriptitatum index est Quintilianus lib. 1. c. 6. Scilicet vt Quadram a Quatuor.

TRISCVRIApatriciorum Iuuenalis Sat. 8. vulgo legunt. Ios. Scaliger in Catullum Transcuria sententia longe diuertente. Priscianus in 4. Aeneidem Tricurium praefert, si modo editum recte.

TRVMPHVS leuata sillaba initiali, asperata terminali: Origo licet Spiritus locos verti ostendat, quae est [gap: Greek word(s)] Huius vocis triplex a Suida, et auctore Etymologico statuitur Originatio, et a qualibet trium oritur in primo elemento flatus, nisi si cum Zacharia Graeco Theocriti interprete scriptum olim est promiscue [gap: Greek word(s)] pro ficulno folio. Quod opiner. Nam et [gap: Greek word(s)] recte scriptum non multo ante demonstrauimus.


page 321, image: s321

B autem Graiorum primum in P migrauit. Cicero in Oratore: Quiu ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse, vt nusquam nisi in vocali adspiiratione vterentur, loquebar sic, vt Pulcros, Cetegos, Triumpos, Cartaginem dicerem. Quibus verbis mutata Consuetudine subindicat Triumphum cum Ph dixissc se, aliter autem aliquando. Dicere autem adspirationem a prima sillaba in vltimam sillabam transire, haut placet. Quasi hae notulae auicularum instar de ramo in ramum defiliant. Docere porro Triumphum a [gap: Greek word(s)] fieri, et subtexere rationem de adscensione Capitolij. deque acclamationib. Romanorum est suam Triumpho Originem vna, atque antiquitatem inuidere, aut profiteri nescire. Nam et viri non Romani, et nationes aliae ante Romanos triumphauere, et ante Capitolij adscensum Triumphi nomen, et tes fuit, quae alij veteres aliter. quam Andr. Brabantus tradidere. Ciaret quoque de Ciceronis mente Triumphum per F, non scribendum: cui sollenne fuerit Triumpum absque H scribere. Quarta Originatio si admittetur [gap: Greek word(s)] ; dubita bilis non erit huius vocis scriptura. Scriptioni tamen per F non deest color. Sic in Pandectis Flor. esse Triumfator testis est Carrion in lib. 1. Val. Flacci. Sic apud Goltzium in Nummo Constantij vltimo TRIVMFATORI. In Valentiniani, Valentis, Gratiani TRIVMFANTI Ac ita paene semper insecutis reip. Romanae deflorescentis temporib. Sic scribi volunt Triumfus Silburgius, Frischlinus, Melissus: quibus in opposita statione satis fuerit vnus Manutius.

TROIA, non Troea (etsi [gap: Greek word(s)] ) non Troiia, neque Troiiia, quae nunc Consuetudo valentior deiecit. V. Maiia. Quaerit Priscianus in lib. 1. Aen. Cur Troia, cum apud Graecos diphthongum Oe inpriore habeat sillaba, non seruat etiam apud nos? Respondet: Quia in dissillabis, in quibus Ai, vel Oi diphthongi antecedunt, apud Graecos sequente vocali diaeresim soent facere Latini plerumque, et pro consonante duplici accipere I, et eam a priori subtrahere sillaba, et adiungere sequenti. Quamuis antiqui solebant duo II scribere, et alterum priori subiungere, alterum praeponere sequenti, vt Troiia, Maiia, Aiiax. Hanc tamen Consuetudinem habuerunt Aeoles imitantes, qui [gap: Greek word(s)] per diuisionem: dicunt [gap: Greek word(s)] , et multa similiter diuidunt. Nec omittendus Vel. Longus in Orthographia: Qui Troiam, et Maiam per vnum I scribunt, negant onerandam pluribus literis scriptionem, cum sonus ipse sufficiebat: hanc enim naturam esse quarundam literarum, vt morentur, et enunciatione sonum detineant. Quod accidit et in eo. Quod dicimus. Post pauca: Cum appareat per vnum I Troiam scribi apud Graecos, et M aiam, non est nobis altera I necessaria: cum in nomine non scriptio immutetur, sed sola enunciatio. Vide Isidorum l. 1. Orig. c. 4. et 26.

TROIVGENA, et Graiugena cur cum V perscribuntur? Quia ex Troiia, et, Graiius vertunt I posterius in V Ita Prisciarius scriptis ad Aeneidem duodecimam.

TROPAEVM, non Trophaeum, Libri veteres assentiente etiam ratione Graeca. Graeci namque [gap: Greek word(s)] Haec verbatim Andr. Brabantus. Verumenimuero Tropaeum maiorib. suis arrogat in Oratore Tullius, ac suae Consuetudini iam desitae, vt indicant verba. Quare tectius Trophaeum per Ph: idq. non tam ex vniuer sae Graeciae, qua ex Atheniensium plebiscito, quibus scriptum [gap: Greek word(s)] : Aeoles deinde primi, quibus ius est non adspirare consonas, inuidere spiritum, haesit que alijs ab Aeolib. exemplum forte et Romanis. Tullius expressim, quem vide in Triumpho. Certe in Maronis Romano Codice, et antiquioribus aliquot non inesse adspirationem Pierius adstruit. Velle suum cuique est: ego non facilis a recepta scribendi abire ratione. Existimo autem eum Atticismum, aut non considerasse, aut nescisse, qui Tropaeum pro oracalo venditant. Addo quod etsi [gap: Greek word(s)] tota scripsisset Graecia, potuisse ab ea diuerti Latium: diuertitur enim cum scribit Rhipbeos montes, quos illi seribunt [gap: Greek word(s)] . Vide Apua, Asparagus, Enipeus. Nec abs re norauit Tzetzes in Hesiodi [gap: Greek word(s)] : Adspirant enim Attici Lispons dicentes Lisphous, et Sphetla pro Spetiis, et Amphechei, et Ephises, quae communiter [gap: Greek word(s)] . Sic illi [gap: Greek word(s)] , quod alijs [gap: Greek word(s)] . Sic apud Homerum [gap: Greek word(s)] . Mecum [gap: Greek word(s)] Bulengerus Eclogis ad Arnobium, cui [gap: Greek word(s)] vertitur Trophaee, habens. Deliberate sic ille scriplit, cuius oculis Graeca vox obuersa batur. Attiscismum quoque Vulcanius in his ex H. Stephani Glossario agnoscit: Conspector, [gap: Greek word(s)] ; alioqui rescribatur [gap: Greek word(s)] . Similiter Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Scio Philoxeni Glossas demere Spiritum: sed et illud scio, easdem diphthongum minuere. Licuit illis bis peccare. Pollux lib. 10. c. 26. [gap: Greek word(s)] , Siphunculus, Sipunculus admittit Barbarus in Indice. Zophyrus pro Zopyro vett. MSS. Iustini lib. 1. Ratum vnde? Veteres Graeci dixere [gap: Greek word(s)] , alij [gap: Greek word(s)] . Athen, lib. 9. [gap: Greek word(s)] . Raphyn Glaucus in opere de Condimentis per P tenue vacat Rapyn. [gap: Greek word(s)] , Aeolice [gap: Greek word(s)] : vnde [gap: Greek word(s)] . Etymologus.


page 322, image: s322

[gap: Greek word(s)] . Prior scriptib Atticorum est. Sic apud Silium Camphasus equi vocabulum: licet [gap: Greek word(s)] Campasus videbatur posci, vt Campae.

TVCETAQVEcrassa Persij Satyra 2. vnico C. Ita Callimachus Phaseis:

--- Ambrosio redolent tuceta sapore.

Verum Persij vetus Interpres ex eo retur Maronis amicum Tuccam appellatum. An ergo Tuccetu C reposito? Audi Philoxeni Glossas: Tucca, [gap: Greek word(s)] . Item: Tuccetum, [gap: Greek word(s)] Melius igitur Tucceta geminante C, vel apud Arnobium lib. 2. Glaciali conditione tucceta.

TVDER, TVDERTVM, TVDERTA [gap: Greek word(s)] , Stephahus.

TVLI in ore omnium; et calamo. Antiquitas Tetuli. Lucret. lib. 6.

--- Se tetulerunt semina aquarum

Terentius in Andrias.

TVMVLTVO, TVMVLTVOR Priscianus scribit lib. 8.

TVRBO, TVRBEN. Tibull. lib. 1. Namque agor vt per plana citus sola verbere turben, Sic legit Charisius, sic Seruius: nisi quod vacillante memoriola Catullo id tribuit, quod Tibullo debuiti.

TVRDETANI Liuius: per I Stephanus [gap: Greek word(s)] . Artemidorus et per T [gap: Greek word(s)] .

TVRRANIVS duplicato R, Saxa Manutij.

TVRSIONES quinta vocali primam constituente sillabam lego apud Plihium lib. 9. c. 9. Theodorus Tyrsitones: alij Torsiones varietate iactissima.

TVS absque adspiratione scribunt, et a Tundendo declinant Varro, Priscianus, Seruius in l. 1. Georg. Sane Tus sine adspiratione dicimus, inquit: nam antiqui Thus dicebant [gap: Greek word(s)] , quod displicuit. Tura enim a Tundendo dicta esse voluetunt, aglaebis tunsis, cum quibus dicitur fluens de arboribus coalescere. Accedit Sosipater lib; I. Instit. Apud Brissonium in Parergis, B. Germani Lexicon, et Pandectae Fl. eodem modo, quibus adhacret Carrion Notis ad lib. 1. Val. Flacci: Tura scribo, non Thura, inquit: suffragantibus veteribus Codicibus et Grammaticis. Cum his I. Scaliger ad Theophrastum. Virgilius Carpensis Manutio, et Longobardicus Pierio testibus, qui ambo sic praescribunt. Res paece in aequipondio: alim sum enim paria sunt momenta. Thus [gap: Greek word(s)] cum spiritu antiquos scripsisse vides e Seruij dictione. Ita Iulius Modestus, et Porphyrio in Od. 30. l. 1. Horatij. Dicitur Thus, inquit, [gap: Greek word(s)] , id est, Sacrificare vnde adspiratur Th. Hanc opinionem probabiliorem clamat Pontanus lib. 2. de Adspir. Erythracus in Virgilium. Adduntur Inscriptiones. Romae in aedibus Caroli Astalli Marmor.

THVRE. ET. VlNO. GENII. EORVM. INVITENTVR

Narbone par Tabula:

THVS. ET. VINVM. DE. SVO

Schidae Roscij:

ITEM. THVS. VINVM. FAR. E OLEVM. AD. SACRA. PRIVATA

Andr. Brabantus priorem opinionem Isidoro ad scribit. Laudateum lib. 16 cap. 8. at eo loco ne [gap: Greek word(s)] quidem Isidorus. Libro autem 9. cap. 2. firmat secundam opinionem his: Thusci Italiae gend est a frequentia sacrbrum, et thuris vocata, id est, [gap: Greek word(s)] . Sed recinit Isidorus lib. 17. cap. 8.

TVSCIA a Tusco rege, non a Thure: estque sine afflatu in Libris, in Saxis. Ita placitum Erythraeo, Anton. August. Dial. X Antiq. Manutio, Pontano, Andr. Brabanto. Gifanio, Carrioni. Plinio vero longe aliter placitum l. 3. c. 5. Lydi. a quorum rege Tyrrheni, mox a sa crisico ritu lingua Graecorum Thusci sunt cognominati: sunt enim [gap: Greek word(s)] veluti [gap: Greek word(s)] . Dionysius l. 1. Antiq. Rom [gap: Greek word(s)] . Ab experentia ministeriorum circa diuinum cultum, qua alijs praeminebant, nunc quidem ob scurius, olim cum accuratione maiori Graeci, Thuscos appellitabant. Festus eadem prope cum Plinio. Verum exstincto Spiritu in Romanorum triumphis:

DE. TVSCEIS. PRIDIE. NON. MAI

Romae ad S. Basilium aliter:

CONSVLARI. THVSCIAE. ET. VMB THVSCI. ET. VMBRI

Ita raro quidquam certi exsculpas ex prissis [gap: Greek word(s)] . Bernardinus Baldus. cui fero incidi, absuque Spiritu, ducit que ab Etrusco verbo TBS, quo rei ex sistentia declaratur.



page 323, image: s323

TVSCVLVM prouenit ex [gap: Greek word(s)] , Festo quod credimus: nam aditum difficilem habet, id. est [gap: Greek word(s)] . Iterato ponit verbo Maniliorum. Ergo caret adspiratione. At Thusculum, pusillum thus. Plautus Aulularia:

Nunc thusculum emi hoc, et Coronas floreas.

TVTELARIVS persolo L, Manutius ex Lapidibus Tutelaris?

TVTVNVS, vt Neptunus, Portunus, Mutunus melius, quam Tutunnus gemino NN. Per A Tutanus apud Arnob. lib. 4. non male.

TYANA, TVANA. Ante eriam Thoana per o, et [?]. Atrianus in Periplo Euxini: [gap: Greek word(s)] . Tuana in Cappadocia, Thoana dicunt: sic enim denominantur Thoantis, Taurorum regis causa. Inde [gap: Greek word(s)] .

TYPHOEVS, [gap: Greek word(s)] ; Lucanus lib. 2.

--- Aeterna mole Typhoeus.

Non Typhoeus secundam inuadente biuocali, vt male praecipit Tortellius.

TYRANNVSY Graecorum. Haec eorum Consuetudo. Ita Libri, et Saxa. A Tyrrbeno duec Lydorum dictos tradit Festus: alij a Tyro, vt Coelius Rhodiginus: alij quod [gap: Greek word(s)] male, consiliatam dynistarum potentiam munirent. Festo Stephanus accedit: [gap: Greek word(s)] . A quo literae detractione [R] et alterius accessione [N] Tyannus dictus est. Thyrses autem, Turres, castella, et loca munitiora sunt Dionysio lib. 1. Antiq. Rom. Lucanus:

Tetrarchae, regesque tenent, magnique tyranni.

TYRVS, TYROS, TYLOS. Stephanus: [gap: Greek word(s)] . Tyros Aen. 4.

Aut si antiqua Tyros --- [gap: Greek word(s)] .

TYTIDES, TYDEIDES, TIDIDES, inconstanter Aldus.



page 324, image: s324

PHILIPPO MEYERO PHILOLOGO.

MAECENAS atauis editu regibus miris scriptorum laudibus tollitur: tu liter atis auis, atauisque procreatus non minoris mihi es: quippe doctrinam pono ante natales. Ea re non tacitus nobis relinqueris. Tu Mahometi Arabis praestigias, ementita fatiloquia, cloacariam spurcitiem nobili carmine per vniuersi theatrum traduxisti, et colluuiaris vitae eius infamia demonstrata, splendor vitae, morumque tuorum, ac doctrinae feliciter emicat. At parte ex alia Alexandri Farnesij Epicedium cum adornasti, quanti patria tibi esset, eo dilaudato, qui Belgicae orae arma victricia, vitamque deuouisset, demonstrasti Tu Atrebatum, et Artesiae ornamentum singulare primus omnium annos ante duodecim Otthographica nostra perlustrasti, atque cum humano genere, vt communicarem cohortatus es, --- [gap: Greek word(s)] . Pareo: inq. laboris partem te voco, Dispice, amabo rectene Vagitanus diuertente Viue Viue cribatur ille, penes quem essent humanae vocis initia: Batillum, Vepicus, Vertagus, Vesaeuus, Vettonica, an Bettonica, Vindemiator, an Vintemiator, an aliter. De Virgilio familiari tuo vetus est disputatio: Operis integritas omitti vetuit. Vide etiam Vlysses, an Vlixes, et opus eius Vlyssiponem: Opus, inquam, hoc vrbis sit, an equilis, dispice. Vnguere, et Vrguere probas? Reliqua huius commatis, et vniuersam Orthographicorum tractationem tibi amicissmo cepiti transmitto, et submitto.



page 325, image: s325

TRACTATVS VIGESIMVS V.

VACCINIA duobus CC, Pierius in Eclogam Maronis secundam, et Adamantius, vbi quaerit Vaccinium, an Baccinium, Vacca bos, an Bacca scribendum. Scribe igitur:

Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

Sic in Virgilio Carpensi, ac Vaticano fide Manutij.

VACVVS cur non per Q? Quia V sillaba vocem auget, non autem coit cum C, Ratio est Cornuti apud Cassiodorum. Perpende. Plautus saepius I immisit in ventrem, scripsitq. Vaciuas aedes aurium in P seudolo, et Casina. Prisci Vacus: ex quo Vacefit. Monitum alibi.

VAESCVS cum Ae biuocali, vt Vaeiouis. Gellius lib. 5. cap. 12. si modo recte habet: Ve enim particula, quae in alijs, atqne alijs vocabulis variatim per hasduas literas cum A litera media, immissa dicitur in duplicem significatum, eundemque ititer se diuersum cadit. Post pauca: Vaeseum, Vaehemens, et Vaegrande. Tum absque biuocali producit Vesanos, Vecordes, Veioem, quae tria postrema pura sonora scribenda sunt. Eccur non similiter tria prima? Vehemens quaere in sua serie. Omnia vniformiter pura videntur absoluenda vocali in Lucretio, Marone, Ouidio Dispice, Lector, qui possit hic Gellius emendari, et an lib. 16. cap. 5. sui corrigendi viamne nullam aperit. V. Vepicus.

VAGOR, et Vago. Serenus: Rure puella vagat arido. Prudent. hymno 6.

Liber vagat per auras. Priscian. lib. 8.

VAGITANVS per G in secunda male dispungitur a Viue ex lib. 4. D. Aug. de Ciuit. cap. 8. Idem namque repetit cap. 21. Male subijcitur Vaticanus. Gell. lib. 16. cap. 17. Vagitanus deus nominatus, penes quem essent vocis humanae initia: quoniam pueri simulatque parti sunt, eam primam vocem edunt, quae prima in Vagitano sillaba est. Fit autem a Vagito. Papinius:

--- Vagitet tertius infans.

VAH. Vide cap. 14. de Spiritu. Priscianum lib. 1. Polae Inscriptio:

VAH. QVID. LOQVOR.

Vach nihili est.

VALDE, VALIDE. Priscian. lib. 15. Hoc quoque notandum quod a Valido Valde pro Valide per syncopam profertur. Verum in L. 27. D. testam. q. facere p.


page 326, image: s326

Valide stultam Celsus dixit, vt Valide sapientem Vlpianns in L. 4. §. Idem Pomponius D. De edili. Vide Caldus, Soldum.

VALETVDO, VALITVDO. Rhotius, Andr. Brabantus contenti Manutij recalcasse vestigia, iudicij nullam conferunt symbolam. Dicunt isti tresuiri Valetudo per E scribendum contra Analogiam. Ecquam illam? Nam Valetudo per E stat hac Analogia, Torpedo, Flauedo, Rubedo, Nigredo, Albedo, Muccedo Apuleio. Neque huius Competentiae vim frangunt illa: Aritudo, Vanitudo, Aptitudo, Lentitudo, quae omnia ex nominibus oriuntur: supegunt ex Verbis eiusdemmodi cum Valeo. Ergo pro ipso E pugnat Analogia et quidem ab eodem genere Valetudinarium. Senecae. Promunt ex Horatio Dura valetudo Amplector. At cum prope infinita varient in Orthographia, cum Genitrix scribatur per I, ac per E Genetrix. Cur non etiam Valitudo? Certe supinum est Valitum, vnde Valiturus Liuio lib. 35. nequod aliud per somnium nobis obijciant. Et obseruaui Vulcanium edere semper in Apuleio Valitudo per I, Lipsium scribcre, itaque esse correctissimae Iustini editioni Parisinae.

VANDALI apud Orosium, Vopiscum, Saluianum, alios. Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt. Aethici Liber MS. Vanduli.

VAPPA, an VAPA? Cassiodorus lib. de Orthographia: Vappa, [gap: Greek word(s)] . Glossarium: Vappa, [gap: Greek word(s)] . In Onomastico: Vappa, [gap: Greek word(s)] . Plinij lib. 14. cap. 6. Surrentinum vinum C. Caesar nobilem Vappam dictitabat. Horat. Sat. 5.

Malta prolutus vappa nauta, atqae viator.

Peccant Exemplaria, quibus alterum P defit. Neque quenquam moueat, quod apud Suetonium Augustus dicat Vapide se habere: hoc enim est a Vapor.

VASCONES, vt fama est --- Silius, alij quammulti. Apud Max. Victorinum Commentario de Metrorum ratione nescio ex quo vetere Poeta: Bascones armipotentes cum B.

VASTITIES. Plautus Pseudolo: Distractio, discidium, Vastities venit. Vastitudo, Cato, Gellius. Vastitas passim scribitur.

VARVS vnico R, Saxa, Nummi.

VAS. At Plautus in Truculento Vasum.

VASATAE Paulino, ac Marcellino: Sidonio Apollinari Vasates: etiam cum primam exrrahit.

VASCVLVM. Lexicum Graecol. [gap: Greek word(s)] , Vascellium sillaba auctius.

VATILLVM scribit in Horatium Torrentius, et Andr. Brabantus nouitatis aucupio, Batillo valere iusso. Pro ratione valide vallata ijs est Origo ex Vase. Quam Originem primum notham perseuero. Fit enim Batillum a Patulo vna, alteraue deminutione, vt Quastillum a Qualus. Significantias omnes exeute, mecum eris. Deinde rata sit Otigo ista, quantumuis commenticia. Origini derogare non potest Consuletudo robustior? Non Antiquitatis, et omnis aeui consensus in Batillum? Scio Antiquitati placuisse Vaiolat et Viduum pro Biduo et Baiulat: Vatilli pro Batillo, fugit me memoria. Vatillum qui scribet, [gap: Greek word(s)] .

VATTIVS duobus TT de Victorini sensu.

VBERT leuatum tuetur Eutyches lib. de Adsiratione, et Consuetudo. Natales varie adsignantur. et ex ijs fata scriptioni dictantur. Alij asperant ab Humeo, vt Iouianus lib. 1. de Adspiratione. Sed veteres Humus scripsere leniter Vmus. Alij ab [gap: Greek word(s)] . Sed ab eodem nihilominus est Vdus, vnde Sudus. Alij ab [gap: Greek word(s)] . Fribolariam isti agunt.

VBERTAS in lib. 15. §. Papinianus D. locati, idque vsitatissimum est. At in Goltzij Nummo: HVBERITAS. In altero: HVBERITAS. AVGVSTA. Sic Venteralis pro Ventralis in rescripto Adriani. de bonis damnatorum. Alibi Apiasterum leci pro Apiastro. Malim absque Spiritu Vbertas, Vber, totamque cognationem.



page 327, image: s327

VBIQVVMQVE, et Quoquumque scribit Cassiodorus, V. Cum, Cur. Aliter fert Vsus.

VDVS ab [gap: Greek word(s)] proxime dicebamus, qua Origine Spiritus procrearetur, ni refragetur Consuetudo, cuius Pontanus securus asperat, scilicet vt libellus de Adspiratione turgescat. Mecum Erythraeus; tu vide.

VE VICTIS absque diphthongo, Festus scribit, scribique series postulat. Haut probo.

VECORS, VEPICVS, VESANVS, VESTIBVLVM, VETVS, quaeque sunt hoc genus composita, abque diphthongo conscribenda sunt, Gellius lib. 16. c. 5. Macrob. lib. 6. c. 8. Ouid. in Fast. Cicero 1. Tuscul. Vide Vaescus, Vepicus. Adamantius Martyrius cum biuocali Vaesenus, quod subiectioribus pagellis vide.

VEGITATVRmobilis aer qui in Prudentio scripturiunt, minime prudentes videntur. Iidem modo Antiquitatem, modo Nouitatem absque Gratijs affectant.

VEHEMENS, VEMENS extrito H elegantioribus arrogat Vel. Longus in Orthogr. et Ter. Scaurus. Cum autem a Vi mentis dicatur, vitiosi spiritus accessione scribitur. Cornutus apud Cassiodorum Vehemens, et Vemens apud Antiquos, et apud Ciceronem legit, in quo Consuetudinis, quam rationis vires agnoscit potiores.

VELITRAE per V consonam, Silio lib. 8. Sueton. Augusti principio bis. Dioni lib. 45. [gap: Greek word(s)] . Stephanus: [gap: Greek word(s)] : Belitra Italiae ciuitas, non pro cul Roma.

VELLAEVS cum diphthongo Saxa vetera doeucre Manutium.

VELLO geminante liquida ex Consuetudine probissima: veteres licet videantur vnica scriptitasse more consonas non geminandi. Origo ex [gap: Greek word(s)] spiritu in V exeunte: quod enim vellitur, etiam trahitur, et capitur.

VELLOCASSES in Gallia Lugdunensi ponit Plin. lib. 4. c. 18. Caesar Bellocassos, et Vellocassos Librariorum inconstantia. Pithoeus lib. 1. Subsec. c. 3. Et vt Baiocasses eos esse concedamus, qui apud Caesarem Velocasses, Veliocasses, et Bellocasses.

VENEO, vendor, expuncta parte diphthongi primariae. Ita Pandectae Flor. Lapides prisci. Tullius epist 37. ad Attic. lib. 12. Sin venibunt: quid sieri possit, videbimus. Est autem conflarum ex Venum ibunt, Venum eo. At Veneor etiam scripsere. Plautus memorante Diomede lib. 1. Egone illi venear?

VENRABILIS. Abrupte petrones.

VENSICAcum N: quia non est sine vento, inquit Fl. Caper. [gap: Greek word(s)] . Adamantius Martyrius cum B Besica, et Cassiodorus. Auersatur vtrumque Consuetudo, qua Vesica scribitur, et Persius. Glossae Vesica, [gap: Greek word(s)] .

VENTRALE, VENTRILE, Clossae veteres.

VENTROSVS sillabis tribus. Plin. lib. 14. c. 21. Ventrosa ac patula minus vtilia. Sequitur in Emblematis Alciatus:

Tum ventrosa premunt dolia, praela vomunt.

Plauto sillaba auctius scribitur Ventriosus in Rudente:

Recaluum, ac silonem senem, statutum, ventriosum.

Auctius literula Ventricosus. At vbi legerim, fugit me memoria. Sic Arcadius, Arcadicus, aliaque non pauca.

VERATApila dicuntur, quod veluti verua habent praefixa, Festus. Cur non ergo Veruata? Et vero ita flagitat Festi series. Praeit enim Veruncent. Passeratius vindicat Verata. Non agam seditiosius. Verua: ergo scribi potest Veruatus, vt Arcuatus ab Arcu, et a. Dorsu Exdor suare. Potuit et A deciso Verutus, quod vsitauit Consuetudo. Cur non et V deputato Veratus, vt Senatus?



page 328, image: s328

VERCINGENTORIX, VERGINGETORIX, VERGINGENTORIS varie. Apud Strabonem [gap: Greek word(s)] . Plutarchus in Caesare sillaba vna minus [gap: Greek word(s)] . Serarius in S. Kiliano Vuircetorix.

VEPICVSquondam nomen memorabile ab alto

Saturno, Fatui genitor, quem carmine Circe
Exutum forma volitare per aethera iussit,
Et sparsit plumis croceum fugientis honorem.

Silius lib. 8. Consentiunt in hanc scripturam Codices vniuersi. Festus Vegrande frumentum, paruum intelligit. Item Ouid. 3. Fastor. --- Vegrandia farra coloni

Quae male creuerunt, vescaque parua putant.
Vis ea sit verbi est, cur non ego Veiouis aedem
Aedem non magni suspicer esse Iouis?

Ecquid aliud Vestibulum quam Stabulum pusillum? Sic pro Pico blandius Vepicus scripsit Silius. Adde Colonienses membranas Carrioni laudatas, et Oxonienses Barthio, quibus sit Vopicus, cui in hac historia nihil loci; Vepicus scripturiebant. Vbi sit Vepici mentio curiosule quaeritat Barthius? Respondeo hoc loco Silij lib. 8. Dico etiam ex Barth I folijs lib. 9. Multa sunt in Lucretio, quae alibi frustra quaeras: iam vicissim scitor. Cur non in Silio pauca, quae alibi frustra quaeras? Ipse nulla sententia rescribit: Vos Picus.

VEREDICVS, vt Maledicus, opinio est Eutychis. Alij per I. Lucretius:

Omnia veridico qui quondam ex ore profudit.

VERISIMILEtamen, et Sui simile genitiuo casu, nec aliter dicitur. Nam vero simile Latinum non est, Charisij iudicium est lib. 1. Disseparauit Cornelius Celsus medicinae Latiae Tulliolus in Praefatione: Verique simile est Hippocratem, et Erasistratum. Ianus autem Guilielmius scripsit, et inscriplit Verosimilium libros.

VERITAS vero certius cum V. At quaestio est Adamantij, cur non Beritas? Respondet insulse.

VERMIS vulgo, et recte. Glossis: [gap: Greek word(s)] , Vermis, Vermex. Iisdem Puluix pro Puluis.

VERNA. Vide Berna.

VERNALITER, VERNILITER Glossae veteres. Vide Iuuenalis.

VERRVCOSVS geminatis RR, vnico S [gap: Greek word(s)] . Obstrepitant Saxa Capitolij, quibus duo ligmata Verrucossus. Similiter in Fabio Plutarchi.

VERTAGVS furcillis exigit Turneb. lib. 18. cap. 1. Quis obsecro vos apud Martialem iste Vertagus est, et vnde dictus. Mihi quidem Vertrahus, inquit, legendum prope videtur, veluti Fertrahus a Fera scilicet Trahenda ad dominum. Neutrum volo. Et firmandi conatus vanus est. Nam Vertagus est canis promtissimus, expeditissimusque, qui se Vertit agit quoquo versum. Scribatur igitur vti semper ante Turnebum lib. 14. Martialis:

Non sibi, sed domino venatur vertagus acer,
Intactum leporem qui tibi dente refert.

Quod si mihi par cum Nouatoribus audacia, reseripserim Fertagus, pro eo, qui Fert agit ex formula vetere Ferre agere. Neque proprium est, vt illa Ouidij Metamorph, lib. 3.

Et Dromas, et Canache, Stacteque, et Tigris, et Alce.

Neque a natione, vt Lacon Ouidio, et Belgicus Silio: sed quod diximus, Vertere agere potens: aut Ferre agere. Vnde sequitur:

Illaesum leporem qui tibi deute feret.

Fertrahus autem, et Vertrahus duriora sunt, et alieniora Illaeso lepori: in Vertago autem, et Fertago omnia in sunt. Verum mutationem omnem omittamus, meritoque receptam lectionem retineamus.



page 329, image: s329

VERTEX, VORTEX. Futili discrimine Caper capitis Verticem dicit per E, fluuij Vorticem. Cui tamen opinioni lib. 1. Sosipater insistit: Vertex a Vertendo: Vortex a Vorando, inquit. Potest eo iuuari:

Rapidus vorat acquore vortex.

Sed venti Vortex dicitur: nec a Vorando tamen. Rectius Corputus apud Cassiodorum Antiquitati Vorticem ad signat, et Adamantius. Et vero non aliter prisci ante Scipionem Africanum, quam Vortex, etiam capitis. Vide Quintilianum lib. 1. cap. De Orthogr. Aurusianus quoque Messus non aliter dici retur Vertex, Vortex, quam Voltus Vultus, Volnus, Vulnus.. Aptiora poni poterant exempla de Festo: Homo, Hemo: Holus, Helus. Dorib. [gap: Greek word(s)] , quam vulgo per O, et prisco in Latio reperit Apellinem Festus. Vide priscorum Orthogr, Priscis Vorto scriptum: et Plauto in Sticho:

Bene re gesta saluos conuortor domum;

posteris Verto.

VERTVMNVS cum MN, siue a Verso amne, siue a Vertente amno, quod olim pro Anno scriptum. Propertius lib. 4.

Accipe Vertumni signa paterna Dei.

Sic Vertumnalia. Alij Vortumnus. Quidam Vertumus. Vide Portunnus. Apud Donatum in Adelphos Vda repetita Vertunnus.

VERVEX recte. Veteres Glossae: Berlix, [gap: Greek word(s)] .

VERVMETIAM, composito Verrina 4. saepius legit Hotomanus.

VESAEVVS Campaniae mons horrendis flammarum vomitarijs nobilis. Recte ex Ve [gap: Greek word(s)] , et Saenus. Ex hac parente multip lex, nec illegitima suboles nata. Vesuuns triplici VVV ex opinione Cifanij apud Statium et Val. Flaccum. At Gifanium id moliri vociferatur Carrion tam contra veteres, quam contra melioris notae vulgatos Libros. Vesuuius tritissima ratione scribitur Plinio, Senecae, Liuio, Tacito creberrime, vt ex Miluo Miluius. Vesuius [gap: Greek word(s)] , Columella:

Fontibus et Stabiae dulces, et Vesuia rura.

Iterum lib. 10. Val. Flacc. lib. 3.

Vesuius attonitas acer cum suscitat vrbes.

Sic ibi veteres Codices, inquit Carrion, cum vulgatis sit Vesbius nota transgressione V in B. Statius lib. 4. Syluarum:

--- Fractas vbi Vesbius egerit iras,

Vesubius etiam, ac Veseuius annotat Vinetus. Ausonius in Mosella:

Perque vaporiferi graditur vineta Veseui.

[gap: Greek word(s)] legas apud Strabonem lib; 1. Multiplicem denique variantiam docet Pontacus Bibius Bebyus, Baebius quae tria titiuillitij facio. Addit non adspernanda; Besbius, Vesubius. Plutarcho namque tom. 2. libello de Sera Numinis V. [gap: Greek word(s)] .

VESPILLO cum V, et geminante LL. Haec scriberidi ratio indeterauit: Vispillo, et Vispilo alias leguntur.

VESPER, VESPERVS, HESPER: etiam Hesperos proprium. Testimonia passim obuia. Silius lib. 16. Hesperos, et prima stringit vestigia planta.

VESPERTILIO vnico L, quasi Vespertinio, Festus.

VESTIARIVM. Seneca de Tranquillitate. Familia vestiarium petit, victumaque. Bestiarium, seu Bistiarium. Hesychius: [gap: Greek word(s)] . V. Bestia.

VETTIVS duplici TT Saxis, ae Nummis Manutius arrogat, et Lipsius ad 15. Taciti An.

VETTONES duabus insonis ijsdem, non Vectones, Sil. Italicus lib. 3. Strabo lib. 3. Plin. lib. 25. cap. 8. Perusiae in aede D. Angeli: VETTONENSIVM. IVDICI V. Vettonica.



page 330, image: s330

VETTONICAEmansus siccabit lumina succus, Sammonicus Serenus. Plinius lib. 25. cap. 8. Vettones in Hispania eam, quae Vettonica dicitur in Gallia. Plinij lib. 25. cap. 13. Vettonicae farina conueniet. Dioscorides lib. 4. [gap: Greek word(s)] , Vulgo n ostrari Bettoine. Ibidem cap. 1. [gap: Greek word(s)] solo T.

VETVRIVS Virginij Cos collega passim in historia Liuij: Fenestellae Vetusius per S. Sio olim Fusij, Valesij pro Fuerijs, Valerijs Quintiliano, et Festo.

VEXORIS Aegypti rex Iustini lib. 2. inproletarijs Exemplarib. Alijs in Libris bonae notae Vixoris per I in primore sillaba, et quibusdam per B Bexoris: vtriusque nota e priore tomo Variantia.

VFENS, VFENTINA TRIB. Verum et Onfentina cohors olim scriptitatum Festus testatur: Lapidum quoque momentis impulsus Delrius in Epitomam Liuij 9. sic scribendum censet. Lucillius:

Priuerno Onfentina venit, stuuioque Oufente.

Ad iuuandum, opinor, pleniorem literae enunciationem. Boeoti in crassio nati aere sic extulere [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] .

VICESIMVSE secundam perfi ciente sillabam. Meminit Ant. Augustinus aereae tabulae, quae Genuae fuerit ante Ciceronis aetatem incisa, in qua sit VICENSVMVM. I dipsum reperias in Pandectis Fl. teste Brissonio in Parergis. Fefellit sic scribentes nota producta sillabae Cem. Vigesimus autem per G, reijeulum videtur.

VICETIA, VINCENTIA. Strabo [gap: Greek word(s)] . D. Hieron. Chronicorum lib. 2. Palaemom Vicetinus insignis Grammaticus. Libri alij, et Saxa. Vetusti Lapidis imaginem denuo fingit Hermolaus in 18. c. Plin. lib. 3. (qui cap. 19). Veronam, Vicetiam Opitergium )

SEX. ATTILIVS. M. F. SERANVS. PROCONSS. EX SENATI CONSVLTO. INTER. ATTESTINOS ET. VICETINOS. FINIS. TERMINOSQ. STATVIT.

In thesauro Gruteri pag. 198. paulum differenter haec expressa: Atilius vnico T, Serranus duplici R, Atestinos T solitario, quae omnia correctiora iudicamus. Item pro Statuit, Statui iussit. hie discrimen haeret in re. Lapis aliter apud Fregellas:

M. ENNIVS. MV. F. MEN. VICETINVS. SCR. AED. CVRVLIVM. ARMAMENTARIVS. DE. CVRIA, Q. DECVRIO VICETIAE

VICENTIA. VICENTINI nihilominus apud Tacitum, et Sueton. lib. de Illustr. Gram. Vicentinorum saepius in epistolis Plinius, et lib. 3. cap. 19. quibusdam editionibus alterius Plinij sic est.

VICIA per I in medio: etsi lectum ex Inscriptionibus Vicea per E. Per C, non T. Varro lib. 1. cap. 31. de RR. Vicia dicta a Vinciendo. An a Graeco Galeni [gap: Greek word(s)] ? Tunc eadem fuerit consona.

VILLICVS LL. combinatis, Libri, Saxa. Inscriptio vetus:

SILVANO. SACRVM ONESIMVS VILICVS L. V. P

Et Pandectis Fl. Vilicus, Vilica priscum referentibus morem. Meursius in Catonis contextu duplicat: in Notis simpla vtitur vda. Origine videtut vnicum L posci: Homero enim [gap: Greek word(s)] est manipulus: vnde praefixo digammo Vila. Pleraque enim militiae nomina rure petita sunt, et Cohors ipsa. Vsus tamen duplicat Vdam. Sic quae Plinio, Melae, Silio, Maroniest Ilua, scribitur in Solini cap. 8. Vilba.



page 331, image: s331

VINDEMIA in Georgicis Maronis. Deteriores Glossae, quibus est Vindimia, [gap: Greek word(s)] . Oritur namque a Vino demendo, quod proxime e collectis, pressisque vuis diffluit.

VINDEMITOR [gap: Greek word(s)] . Apud Senecam:

Carpebat raras scrus vindemitor vuas.

Ouid. Fastor. 3. At non effugiet vndemitor: hoc quoque causam.

At hoc concisum.

VINDEMIATOR sillabis quinque: etiam in versu Horatij lib. 1. Sat. 7.

Vindemtator et inuoctus, cui saepe viator.

Secunda namque tenditur conuenientibus tertia, quartaque sillabis in vnum [gap: Greek word(s)] ope. Vindemiator Origini conformius a Vindemiando. Varro lib. 4. de LL. Vindemiator, vt Vestigator, et Venator. Columella lib. 11. cap. 2. Vindemiator apparet, quem Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt. Originem propius refert scriptio cum T loco B. in Cyrilli Lexico: Vintemiator, Vintemialis, Vintemia. Vindemitor, et Vindemiator lib. 18. Plinij a Gelenio eodem capite tricesimo primo.

VINDICO per I in vtraque significatione, inquit Priscian. lib. 18. non Vendico per E, Libri veteres, Pandectae Fl. Competentia: nam per 1 dicimus Vindex, Vindiciae, Vindicta. Aggere Lapides.

VINEAS agrestres a castrensibus scriptura secernere vanissimum Cassiodorus iudicat, Mar. Victorinus, et Cornutus: adhaereo: nam hae ex illarum similitudine sunt appellatae. Per 1 vocem hanc ostentat Roma in aedibus Gentilis Delphinij:

LOCVM. VINIAE. PVPLICAE

Festus per E, et communis Vsus.

VINICIANVS Coeliorum cognomen Libri veteres, et Nummi. Pro quo male lib. 8. ad Familiares scribitur Vinitianus, vti in Caesare Vintianus.

VINVLAM orationem in Plauti Asinaria scribo cum Festo vnica semisona N. Nugantu qui ex Nonio eam duplicant.

VIPSANVS Tacito lib. 4. Annal. In editione Lipsiana auctius sillaba Vipsanius. At. Fuluij Nummi Vipstanus. Item in Tabula Fratrum Arualium cum P et T: itaque Tacitum censet emendandum Gruterus in torrentissimo illo Antiquitatis oceano. Iisdem. literis Tabula alia in Vaticano.

VIRBIVS ex meliori, et plurium Consuetudine, atque Analogia. Eum enim Adamantius virum bis factum memorat: inde nomen. Nec desunt Libris, quibus sit Verbius. Verum Adamantium audire iuuerit ob multiiugam eruditionem: Virbius, quoniam virum bis factum esse memorant tanquam sit [gap: Greek word(s)] . Quidam Virum bonum. Alij deum, qui viribus praesit, interpretantur. Maro lib. 7.

--- Versoque ibi nomine Virbius esset.

Quem locum illustrat Adamantius.

VITTA, [gap: Greek word(s)] : Vita, [gap: Greek word(s)] . Animi causa.

VIRDOMARVS, VIRDVMARVS, VIRTOMARVS notissima mutatione O, et V, T, et D scribuntur recte. Primum occursu obuio in Propertij libro extremo. Virdumarus per V in Romanis triumphis pag. 297.

M. CLAVDIVS. M. F. M. N. MARCELLVS DVCE. HOSTIVM. VIRDVMARO. AD. CLASTI DIVM. INFERFECTO

Propertij Liber Ios. Scaligero lectus per T Virtomari. Viridomarus quinque sillabis plodit Manutius. Non ausim, qui sciam, nimium in talibus luxuriare Orthographiam: presertim


page 332, image: s332

cum. Eutropij Breuiarium sex fillabis praeferat Viriodomarus, quod ego quoque exosculor. V. Andomariis.

VIRETVM absque C. Aen. 6. Amoena vireta. Ita depostulat Competentia: Rosetum, Pinetum, Palmetum, Quercetum, Virgetum. Siqua C admittunt, illa fere sunt, quae ex casu curtato proueniunt: Carex, caricis, caricetum, carectum. Salix, Salicis, salicetum, salictum. Sed et alij propterea Virectum scribunt a Virice (quam vocem Politianus vsurpat) detorquentes. Implorant ijdem veterum Codicum opem. Simili adiuuantur. Festus enim auctor est veteres Dumecta scripsisse, quasi a Dumiceto, et Dumice inclinata voce. Certe Claudiani Oda 2. in Plantiniana editione legi Decorent virecta Baetim.

VIRGILIAE, [gap: Greek word(s)] Glossae veteres sic per 1. Alij per E, Vergiliae.

VIRIATHVS aspere, non Viriatus, Libri, et Monumenta. Appiano in Hispania [gap: Greek word(s)] , Diodoro [gap: Greek word(s)] . F. Fabricius obscruauit Notis ad lib. 2. Offic. Ciceronis. Straboni [gap: Greek word(s)] absque T. Silius lib. 3.

Hos Viriathus agit, Lusitanumque remotis
Extractum lustris primo Viriathus in aeuo.

VIRGILIVS per 1, an per E Vergilins? Posterius scribit Politianus, ac praescripsit Miscellan. c. 77. epist. 2. et 3. lib. 5. Inuenit ipse Volsinis mensam quampiam marmoream vetustissimis, paeneque exoletis characterib. intra aedem Christianae Virginis, quae pro ara est Apostoli Petri, vbi VERGILI legitur. Sutrij similiter in altera lapidea mensa idem scribendi genus non sine arbitris inspexit. Tum Pandectarum Flor, aduocatione vtitur, et Libri archetypi Iustiniani principis, Donati Commentariorum a Landino characteribus vetuuis, et Augustini, ac Columellae Libris Longo bardicis exaratis literis nititur. Sic esse in volumine Maroniano literis maioribus perarato, qui Romae in intima Vaticana Bibliotheca mire vetus est, testiricatur. Vocat in partes Senecae epistolarum Librum perueterem. In. id promit Inscriptiones marmorum, et Originem. Nam vt a Vere Vergiliae, sic a Vergilijs Vergilius, aut etiam ab ipsq Vere. Oriri nomen a Virga Virgilij pro nugamento ducit. Abeunt a Politiano quasi coniuratione facta, Musarum [gap: Greek word(s)] Coel. Rhodiginus lib. 7. Lect. Antiq. c. 4. Manutius in Orthogr. Pierium, et Caluum secutus, addito: Quanquam credidtrim non fuisse proprium hoc nomen Poetae: sed ortum esse ex Virgilia familia satis nota, omnesque maibres eius Virgilios fuisse. Ethnicographus Virgilium maluit, et Epigrammata Graeca. Nam Collectaneorum lib. 2. apud Graecos, item in rusticis praeceptis sic annotatum. [gap: Greek word(s)] , quisquis auctor fuit semina intro conspersa laudat, et aqua insuper. In fragmentis Caecilij Minutiani veteris Grammatici Coelius annotarum reperit Virgilium a Virgis cognominatum, inter quas sit natus: propterea primam habere 1, non E, cui fuffragatur illud Calui:

Et vates, cui virga dedit memorabile nomen
Laurea ---

Huic sententiae Priscianus succinit. Pontaci symbola haec est summa cum accuratione: Vergilius Petauij, et 3. MSS. Fab. Gellius, Plin. lib. 5 Epist. Et de Illustr. Grammaticis, Seneca passim, et Victor in Epitome. Priorem tamen Orthographiam, inquit, sequuntur Hieronymus, Augustinus, et literatorum vulgus. Nihilominus video vtrumque in Vsu apud bonos Auctores. Nam qui dictum putant a Virendo vel a Virga laurea, probant Virgilius: qui a Verendo, vnde dictus est Parthenias, vel a Vergilijs stellis, Vergilius. Pierius in quartum librum Georg. Armatissimas educit copias, quas nos de Manutij exemplo in campi patentia producere non pigrabimur. Non inficiatur Pierius in Romano Codice passim VERGILIVM, et VERGILI per E vocalem secundam feribi. Sed enim id ea de causa factum credit, quod mutatio lirerae 1 in E, atque itidem E in I, sit toto eo Codice frequentissima, vt Sublimes in aethere Nisus, pro Sublimis. Quique nonas alites pro Alitis: ant Phyllides ignes pro Phyllidis. Tum regidas motare cacumina quercus pro Rigidas. Fuerunt enim secula, quae 1 literam proferre mallent. Hinc MIRCIRVS ab antiquis dictus reste Varrone, qui nunc Mercurius, et ex eadem originatione Commircia illi per 1 secunda sillaba, quod nos Commercia per E lubentius enunciare voluimus. Quid quod ELIGANTER secunda sillaba per 1 scribendum praecipit Caper, quod ab Eligo descendat? Nemo vnus tamen dictionem ita proferre anderet. Pari modo idem auctor EXINTERAVIT, quod ex Interioribus verbum emanarit, et scribendum, et pronunciandum


page 333, image: s333

monet, cum nos tamen [gap: Greek word(s)] dictionem agnoscamus, vnde verbum illud conformauerimus. Vt minus Pierium moueat, quod in Pandectis quoque illis, quae nunc publice Florentiae adseruantur, libro illo Iustiniani principis, vt creditur archetypo, non aliter quam per E nomen id notetur. Sint commentaria Tiberij Donati grandioribus notata characteribus: sint Codices alij, atque alij huius, vel illius auctoris, in quibus Vergilius per E scriptum inueniatur. Aetatis quippe id Consuetudine, non ratione, factum contendit, tot alijs nominibus quod ad has literas pertinet pro temporum varietate variantibus. Quod fialiqua reperiantur monumenta, in quibus Vergilij nomen per E notatum sit: certe longe plura sunt, in quibus Virgilius per 1 legitur. Et, ne de Marone dictum dubitemus, visebatur in foro Traiani, proximis his, inquit, annis monumentum id, quod Honorij Impp. In Claudiani Poetae luculentissimi memoriam erexerant, in quo praeter Latinam Inscriptionem, quae facti confilium, et Claudiani meritum indicaret, Graece insuper [gap: Greek word(s)] incisum distichum legebatur huiusmodi:

EIN. ENI. BIPTIAIOIO. NOON. KAI. MOYCAN. OMHPOY KAAVAIANON. P[?]MH. KAI. BAKIAEICEOECAN.

Ex quo manifestum est Virgilij Maronis nomen per 1 in publicis monumentis notatum fuisse. Apud Stephanum in voce [gap: Greek word(s)] nomen hoc per [gap: Greek word(s)] legitur, non per [gap: Greek word(s)] . Ex ea Virgilius Poeta Mantuanus andiuit. Obijcient in Suidae Collectaneis Virgilij Maronis nomen per E legi in dictione [gap: Greek word(s)] , qui Georgic[?]n Virgilij metaphrasin fecit. Sed id magis absurdum, quod in eodem loco Vergillius LL geminato legitur [gap: Greek word(s)] , vti etiam in antiquis aliquot monumentis non negarim inueniri: quanquam id ea ratione factum est (de vocali tantum loquor) quod Virgilium a Virga plerique dictum agnoscebant, id scilicet a matris somnio desumtum. Virgam vero recentiora illa tempora per E, vt nunc quoque vulgo dicitur VERGAM primo dicere, inde Vergilium eadem stribligine dicere coeperunt. Sed enim si ab Etymo nominis huius rationem petamus, Virgilio nomen a Virginali facie, vel modestia inditum interpretes affirmant, et in veterum scriptis, ac Inscriptionibus Librorum eius esse

P. PARTHENIATIS. VIRGILII. MARONS

Accedit huc Epigramma Graecum, quo Dido queri videtur alienum quid Virgilium sui nomiminis significatione fecisse, cum pudicissimae foeminae tam foedas impudicitiae notas inussit: ad id enim alludit finis ille:

[gap: Greek word(s)]
In me Pierides cur castum armasti Maronem?
Talia me castam contra mendacia fudit.

Quare siue Etymon a Virga, siue a Virginali specie, vndeunde illi tam celebre, Virgilius per 1 scribi deber videtur. Quod vero apud Romanos in antiquorum monumentis nomen id per E nonnunquam notatum inueniatur, vt apud Angelum Colotium in eius hortis:

C. VERGILIVS, MARTANVS. COLONVS.

Hos aequo aliquo dato iudice percunctari velim, si tantum illis monumentis tribuunt, vt quidquid in illis inspexerint pro lege habeant: cur non et reliqua eodem modo scribenda censent, quo singula eodem marmore scripta sunt? Quippe Vergillius LL geminato, et Bone, et Care absque diphthongo in acquisitiuo casu. Cur quia in alio marmore peruetusto Romae Q. BER GILIVS legitur, non itidem praecipiunt BERGILIVS per B mutam, non per V digammon scribendum esse? Nam quod alibi legatur:

M. VERGILIVS. NARCISSVS. VIXIT. ANN. XIIII

non magis me mouerit, quam Verginia, et Verginius praeter Analogiae rationem per E quodam in monumento scriptum. Pari sententia hodie haudquaquam ego DEANA scripserim, quod ad D. Eustachij legerium: DEANAE. D. D. Neque MENERVA, LEBER,


page 334, image: s334

et MAGESTER, quae per E protulisse veteres Fabius testatur. Neque Ione datiuo casu: tametsi Aquileiae intra aedem S. Secundi notatum sit:

IOVE. OPTVMO. MAXVMO. T. PETTIVS. T. F.

Neque itidem DIE, et VICTORE pro Dij, et Victori, quae itidem apud veteres Quintilianus agnoscit. Has mihi Pierius suppetias impedimentis abesse iussis.

VIRIDARIVM Suetonius in Tiberio: Surreptum in viridario p anonem. Virdarium sillaba minus fuit in Lanipridij Codice Palatino, et Pandectis Florentinis.

VITIVM cum T, non C, quod satis, superque monstratur ex Catonis Vitiligatoribus, quos Cato eleganter ex Vitijs, et Litigatorib. composuit, inquit in Praefatione Plinius. Vide Conuicium, et Conuitium, ex Vitio coalitum.

VIVISCI, VIBISCI, BIBISCI, BIVISCI Solenni elementi istius versione. Plinio Vbisci: Straboni [gap: Greek word(s)] : Ptolemaeo [gap: Greek word(s)] .

VIVESCO scribo, inquit Pintianus in lib. Plin. 9. c. 51. seu vt alij malunt, inquit, enunciare Viniscunt. Hoc est, ambigo. Certe per 1 apud Priscianum, vt Cupisco. Vide Tremisco.

VLVLA leniter: Pontanus aspere contra fidem Librorum Maronis in Pharmaceutria. Cuius ratio si vires haberet, etiam ex ea consequum esset Ololygones asperari rursus contra fidem Plinianorum Codicum lib. 11. c. 37. Redi ad caput 13. de Spiritu Vol. 1.

VLTROTRIBVTA vocis coagmentatione apud Senecam lib. 4. c. 1. de Beneficijs. Varr. lib. 5. de LL. Liuium lib. 39. M. Porcius Cuto, et L. Valerius censores vectigalia summis precijt, vltrotributa infimis locauerunt. Turneb. lib. 1. Aduers. c. 25.

VLYSSES. At in Ausonij Periochis, Apuleij Apol. 1. alibique per X Vlyxes, quod inueni in Plutarchi Marcello disertim consignatum: [gap: Greek word(s)] . Ex aeregaleae, quaedam Merionis, quaedam Oulyxis, hoc est, Vlyssis inscriptae nomine. Aequipollet enim duplex duobus sigmatibus. Hanc scriptionem Gifanioplacitam video epistola ante Lucretium, et Prudentium renouantib. lib. 2.

--- Acris Vlyxi Castra ---

Ego trita feror orbita, non oppugnandi furore Plutarchi; sed quod ab vnius pictoris manu profectum est, non arbitror incommunem scribendi legem trahendum. Plutarcho etiam dico factum recte, et cum sede ita narratum, vti reperit. Mecum nominis Etymologia [gap: Greek word(s)] , Auctores sexcenti, editiones [gap: Greek word(s)] . Quod autem ex Graeco [gap: Greek word(s)] , habes in Lacrima exemplum [gap: Greek word(s)] , Poldux, Pollux. Ciofanus in Metam. Ouidij perpetuo tenore Vlyxes, et Pierius saxum producit, in quo duplex, ac Gelenius prisca Plinij testatur Exemplaria. Cur autem per V? Aeoles [gap: Greek word(s)] dicunt Fabius lib. 1. c. 4.

VLYSSIPO, OLYSSIPO Plinio Vlyssis opus, [gap: Greek word(s)] sonare videtur vox ista. At Mariana vir aeui nostri maximus in conditu historiae lib. 1. Rerum Hispanicarum ex antiquis Monumentis, et Lapidum Inscriptionib. statuit scribendum Olisipo simplo sigmate, 1 Latiari du obus in locis sito. De duobus 1 facilis concesserim. siquidem Y in I extenuari haut nouum est. Sigma non geminari inimicum est Codicibus multis. Quod si diuinationi habenas in antiquissima nomenclatione vestiganda laxare conceditur, vt Hippones in Africa duo Straboni lib. 17. cur non in Hispania Hippo Vlyssis: vt vbi equile habuerit iste [gap: Greek word(s)] , ibi nomen sortiatur Vlisippo, [gap: Greek word(s)] . Cato, Plato Latini dicunt pulso N finali Graecorum. Tamque caducum est 11 alterum, quam [gap: Greek word(s)] . Libris Solini omnibus Olisipone [gap: Greek word(s)] Salmasius arrogat. Fauet coniecturae insignis ille Plinij locus e lib. 8. c. 42. Constat in Lusitania circa Olyssiponem opidum, et Tagum amnem equas Fauonio flante obuersas animalem concipere spiritum, idque partum fieri, et gigni pernicissimum ita, sed triennium vitae non excedere.

VMBRIItaliae gens est: sed Gallorum veterum propago, qui Apenninum montem incolunt. De quibus historiae perhibent, quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, et ob hoc [gap: Greek word(s)] cognominatos, Plin. lib. 3. cap. 14. Cur non ergo Ombrij per O? cur non Vmbrij [gap: Greek word(s)] ? Haec mutare elementa valet longinqua vetustas. Nota ex Stephano: [gap: Greek word(s)]


page 335, image: s335

[gap: Greek word(s)] Vmbrici gens Italica circa sinum Adriaticum. Vmbri dicuntur apud Italicos scriptores.

VMMILICVS, VMBILICVS, VMMO, VMBO veteres Glossae.

VMQVAM apud Papirianum legitur, ac paene semper in editione Nonij nouissima. Rectius per N. V. Quanquam, Tanquam, Eandem.

VNA passim: Lucret. lib. 3. --- Consistimus vniter apti.

VNDICVAQVE per 1 praeferunt [gap: Greek word(s)] apud Liuium, Suetonium, alios. Alij per E Vndequaque.

VNGVENTARIVS, Libri, et Saxa. Inscriptionibus pauculis absque V, Vngentarius. Vide Vnguo.

VNGVENTVM. Vide Vngo. Cassiodoro tamen placuit absque V Vngentum.

VNGVIS. Veteres Glossae: Vnex, [gap: Greek word(s)] . Ex hac glossa discimus ex [gap: Greek word(s)] , fieri Vngnis.

VNGO cum V probat Priscianus: exsibilat Papirianus apud Cassiodorum de Orthographia. Prisciano Probum improuide sociat Brissonius libro [gap: Greek word(s)] . Valerij Probi manus in Catholicis: Vngo, vngis, vnxi: nam Vnguo non legi, inquit. Quo admisso, scribesne in secunda Vnguis? Seruius idem Papiriano in eum lib. 9. locum:

Vngere tela manu ---

Sane nec Vngo, nec Vngentum V recipit, excepto vno nomine, vt Vnguen Vnde est:

--- Et pingues vnguine ceras.

Velius Longus in Orthographia: Sine V item:

Vngere tela manu, ferrumque armare veneno.

Tum eandem Papiriano rationem confert: Nullum enim verbum est Voterminatum siue iunctim, sine solute, vt non candem V sernet in praeterito, Item Vel. Longus sic in Vnguine, V insertum ait, euilli vt non possit. Addit Consuetudine Vnguentum vsurpari, et Papirianus; quod tamen sine V debet scribi, inquit. Scilicet Consuetudini imperet Originatio. Denique Vel. Longus: Vrgeo, et Vngo hanc non desiderant literam [V] vt apparet ex scriptis antiquorum, quorum elegantiam, et auctoritatem sequendam supra diximus.

VNGVI non minus, quam Vnxi ab Vnguo scribunt in practerito Nisus, Papirianus, Probus; Charitius vero Vnxi tantum, inquit Priscianus in decimo.

VNIVIRA (Suidae [gap: Greek word(s)] ) sillabis omnino quatuor integrauit Tertull. l. de Monogamia. Vbi Passeratius scribit per E: Vniuera, nec id rectum putamus. Verum prisca Inscriptio in silice ad D. Stephani litera est auctior Vniuiria:

VOLVSIAE. IVSTAE. MATRI SIMAE. OMNIVM. FEMINAE TIORI. VNIVIRIAE. QVAE. V. MEC

VNOCVLVS recte apud Plautum, recte apud Solinum cap. 25. Vnioculus tamen quinque sillabis amplectitur Passeratius. Quo Auctore?

VPLCANVS cum O, Libri prisci, Virgilius Carpensis, et Vaticanus. Vnde et in Lapidibus Capitolinis VOLCANALIA. Adsentit Kalendarium vetus Romanum, et Lapides alij. Sic Etymologia exigi testatur Pierius in 4. Georg. quam sic exprimunt Volo canus, quod ignis in aere albicet, aut quod ignes, et flammae bellum istum ab incude opificem depilauerint et sic cranij vestis canuerit. Varro autem lib. 4. de LL. a Fulgore, quasi Fulganus. Nam digammum quandoque ipsum F est: G autem prisci non norant. Vulcanus tamen per digammum et V nemo non rectum putat praeter Manutium. Neque mirum Volcanalia per O scribi: perennauit ea vox in Latio: mutauit altera, olim Volcanus, postilla aliter.

VOLCENS, quam Volscens cum S in medio scribi amat Pierius, Romano, Mediceo, Porcioque Virgilji Libris auctoribus.



page 336, image: s336

VOLESVS, VOLVSVS. Per E scriptum est in Silij, ac Liuij exemplaribus. Item in fragmento marmoris Romae apud Maffeios:

P. VALESIVS. VOLESI. F. POPLICOLA

Per V Sozimas lib. 2 Histor. Volusum nominat, et ara Terentina:

P. VALESIVS. VOLVSI. F. POPLICOLA.

VOLOGESVS extra diphthongum melius. Ita Eusebij MSS. multi, Cassiodorus in Chronicis, Oros lib. 7. cap. 15. Aur. Victor de Caesarib. Iul. Capitolinus, Zonaras tom. 2. Plin. lib. 6. cap. 26. Sueton. In Vespasiano. Vologaesus cum biuocali in pauculis, in Xiphilino Silburgij, in Petauiano Eusebij Codice Volognesus, quae scriptura vocalem quoque puram ostentat. Vologeses cum E in quarta sede non male apud Vopiscum, Tacitum lib. 15.

VOLSCI per O vbi non? Ita vero recte: quamuis in membraneis Vineri Codicibus, et duobus Eusebij MSS. ac in Buslidiano Liuij Codice per V semper occurrat Vulsci. Apud Paeanium [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , apud Dionysium [gap: Greek word(s)] , et Plutarchum in Coriolano, in Camillo. Testatur et Cato in Originibus Voloscos prius dictos Latinis etiam. Volscis perperam legitur Liuij lib. 20. cum Volcis scribendum sit, quorum meminit Plin. l. 3. c. 5. Silius in 3.

Volcarum populatur iter ---

Tertij sunt Volci Ptolemaeo, Plinioque in Italia. Diuersarum gentium nomina paene eadem, et confusioni prona Orthographiae negligentioribus.

VOLSCINII. Vide Vulsinienses.

VOLSELLAE in Plinio, ac Martiale per O: etsi sciam apud alios Vulsellas scribi a Vulsum.

VOLTA pro Vultus Ennio [gap: Greek word(s)] ex causa duplici.

VOLTVRCIVS, Lapides.

VOLTVRNVS, Lapides prisci, Kalendarium Romanum. Et Volturnalia Festo. Passim tamen Vulturnus. idque lege.

VOLVP, FACVL pro Volupe et Facile scriptum veteribus affirmat in Phormionem Donatus, et Festus.

VOLVPTARIOS ACTVS scribitur in Apuleio de Philosophia, atque in Plauti Menaechmis: Voluptarij, atque potatores maximi. Alij immittunt V Voluptuarij. minus recte.

VOLVSENVS, non Volusienus quinque sillabis, Lapis antiquus. Eodem modo Saluidenus, Postumulenus, absque 1.

VOMITARIAin spectaculis dicimus, vnde homines glomeratim ingredientes in sedilia se fundunt, Verba sunt Macrob. lib. 6. cap. 4. Scribit Passeratius Vomitoria per O in tertia. Haut probo. Analogia, Plantaria, Vinaria, Roboraria, Aestuaria: ergo et Vomitaria.

VPILIO. Vide Opilio.

VRGVERE cum V est Pandectis Flor, et recipit ad Digesta Taurellius. Est in B. Germani Lexico, vbi vertitur [gap: Greek word(s)] , in antiquis plerisque Virgilij Codicib.

In breuia, et Syrtis vrgnet --- In Parmensi Inscriptione:

PRVNA. IN. PENSILI. POSITA. VRGVENTE. FATO SANVM. IPSE. NECAVIT. SE.

In Corippo MS. Ruizij fide. Aliter statuit Vel. Longus in Orthographia: Animaduertimus tamen quibusdam partibus orationis V literam vitiose insertam, vt in eo, quod est Vrguere. Itaque testis in vtroque est Virgilius:

--- Quibusue Vrgentur poenis ---

Longum sequitur Papirianus, Cassiodorus, Beda: quos ego. Adiuuat Origo ex [gap: Greek word(s)] . Analogia, Turgeo.



page 337, image: s337

VRPS, TRAPSper P debent scribi: licet Varro per B scribendum putet, quod in reliquis casibus B habeant, ait Papirianus. Nos Varronem sequimur, Vsumque scripto Vrbs. Sic Vrbanus, Vrbici. Iuuat Etymologia ab Vruando apud Festum. At mendosus alterutro loco videtur Papirianus. Cui enim Vrpes, Trapes scriptae sunt?

VSIPETES passim. Dioni lib. 54. [gap: Greek word(s)] , Vsipetae.

VSVVENIT [gap: Greek word(s)] . Tull. Offic. l. 3. Quod idem in poematis, in picturis vsuuenit. Idem in libro de Oratore diuellit: Vsu memoria patrum venit.

VTRIMQ. per M, quam per N mauelim. Sic Vtramque, Vtrumque.

VTROBI castigatius: quamuis V in medio Pandectis Flor. adscribat Brissonius in Parergis, et Vtrubique.

VTROQVEVERSVM complexu. Griphiana Gellij editio lib. 9. c. 13.

VVLCANALIA recte. Vide Volcanus.

VVLPECVLA per E secunda sillaba. Veteres Glossae: [gap: Greek word(s)] , Volpicula.

VVLSINIENSES cum V, Fasti Capitolini, Lapidesque nonnulli. Volsinienses per O Plinij lib. 3. c. 5. Item Volsini tribus dumtaxat sillabis apud vtrumque Plinium, pro quibus Straboni, ac Ptolemaeo [gap: Greek word(s)] . Volsinij [gap: Greek word(s)] etiam apud Liuium.

VVLSO, non Volso, Maniliorum cognomen, Fasti Capitolini.

VXOR, VNXOR, OXOR, OCXOR in Antiquitate, non vsque retrorsa reperias.



page 340, image: s338

PETRO CASTELLANO VIRO ACADEMICO.

TENE, vir Humanissime, non honestem, quem Deus ipse ingenio, valetudine, varia rerum, linguarumque cognitione tantopere admirabilem fouet? [gap: Greek word(s)] Festorum Graeciae enarrator, ac suo modo conditor: falue Graecae literaturae, et Latiaris decus. Ad Nestorem cendatur aetas tua: quid non perfides? Et quo magis aetate procedes, tanto copiofiores eruditionis tuae opes Belgium exspectat, atq. orbis literatorum vniuersus tantis iampridem tuarum amoenitatum delicijs imbutus, atque inuitatus. Quippe Belgicam, exteramque adolescentiam ad omnem morum, ac literaturae perfectionem excolis, qui in varias sparsi oras nomen nobilitabunt Castellani. Arctior, spero, nos inter olim erit familiaritas, si ad Academicos veteres dies vlla me referet. Nec beniuolentia in te mea claudet vnquam: tuo namque merito maximo pectus hoc possedisti. Hoc ex pectore tibi promo. Manutij consilium ex nudis Inscriptionibus praeceptiones mundo praescribere absque iudicio, aut animi disputatione, nunquam placuit. Quasi vel Pythagoras renatus sit, vel significum praecipitantia, ignauia, aut ignorantia bonis mentibus legem figat. Hanc igitur supremam Otthographicorum meorum tabulam nomini tuo deuoueo. Tu me, vt soles, foue, ama.



page 339, image: s339

TRACTATVS VIGESIMVSPRIMVS X, Z.

XANTHIPPE, XANTHIPPVS asperata media a [gap: Greek word(s)] . Xantippe Lapidibus congruenter, et Tullio. Xanthippus Appiano, Historiae, Poetis. Silius Italicus lib. 6.

Xanthippus digni pendebat in aequore leti.

[gap: Greek word(s)] Zonarae, Polybio.

XANCTVS nonnulli Codices praeferunt in illo loco Aeneidos 8.

Tuque o Tybri tuo genitor cum flumine Xancto, pro Santio,

quod alijs est. Sic veterum Monimenta:

CASSIVS. XECVNDVS

Pro Secundus.

XYSTVS. Pontacus in Eusebium: Procul dubio scribendum Xystus more Graecorum, aut Sixtus, aut etiam Sistus voce Latina, seu ad similitudinem vocum Latinarmm detorta. Eum vide p. 534. et 651. Ac prae caeteris D. Hieronymum ad Ctesiphontem aduersus Pelagium: Illam antem temeritatem imo insaniam eius, quis digno possit explicare sermone, quod librum decimum sextum Xysti Pythagorei, hominis absque Christo, atque ethnici immutato nomine Syxti Martyris, et, Romanae Ecclesiae Episcopi praenotauit? Apsis S. Mariae in Esquilijs:

XYSTVS. EPISCOPVS. PLEBL DEI

Z

ZABVLVS pro Diabolus Aeolum imitatu non pauci scripserunt. Aeoles namque Z [gap: Greek word(s)] posuere. [gap: Greek word(s)] , pro [gap: Greek word(s)] ex eo sunt apud Hesychium. S. Cyprianus tom. 3. lib. de Aleatoribus: Instinctu solius Zabuli, qui cum artibus suis repleuerat, saepius. Alij Cypriani auctoritatem libro derogant: non tamen hoc scribendi genus. S. Pauliuus epist. 2. Zabulicis praetenta retibus. S. Hilarius in Matthaeum c. 3. legit: Vt tentaretur a Zabulo. Alibi: Contusam a se in tentatione prima omnem Zaboli indicat potestatem. Iterum c. 26. in Matth. Furem enim esse ostendit Zabulum ad detrahenda ex nobis spolia peruigilem. Isidorus Hispalensis Exhortatione ad Poenitentiam:



page 340, image: s340

Zabulo ne me coniungas
Ad mortem cum impijs.

D. Ambros. lib. 5. de Fide c. 9. Zabulus enim verum Dei F ilium fatebatur. D. Augustin. in Actis Pelagij: Zabulus, atque Angeli eius. Platonis regula in Cratylo: [gap: Greek word(s)] . Olim [gap: Greek word(s)] , post [gap: Greek word(s)] inquit Etymologus: [gap: Greek word(s)] . Ideo addit [gap: Greek word(s)] . Ac vicissim [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] . Sic pro Zaboleno, seu Iaboleno in Palatinae Bibliothecae Codice Diabolenus. Rursum Diarritum, Zarritum: [gap: Greek word(s)] pro Diaeta apud Plinium nonnullis placet: non [gap: Greek word(s)] , quae parum ominata coniectura est. Similiter [gap: Greek word(s)] Strabo lib. 12. [gap: Greek word(s)] . Aelian. lib 7. de Animalib.c.47. [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] . Herodotus lib. 14. Item apud Theocritum, vbi est:

--- [gap: Greek word(s)]

alij malunt [gap: Greek word(s)] . Isidorus Zanium pro Dionium: apud Orosium, modo hoc, modo illud. [gap: Greek word(s)] . Item in Nummis veteribus:

[gap: Greek word(s)]

ZACHARVM. V. Sacarum.

ZAMOLXIS Herodoto lib. 4. Iustino, passim: aliubi Samolxis.

ZANGAE Acroni, [gap: Greek word(s)] Graecis. In Codice Theodosiano de Habitu intra vrbem Lege II. Tzangae: in III. Isangae. Tzangia in Fastis Graecis de rege Lazorum: Tzangia ipsius erant, ab ipsius regione Persico habitu margaritis ornata Rusaea.

ZERETHRApro Barathris scriptum quandoque obseruo ex Hesychio: [gap: Greek word(s)] . Adde hoc Barathro sua in serie, neque Graecis inuide.

ZIBVNA. V. Sibuna.

ZINZANIA, Aldus Manutius lib. 1. Gram. Verum Euangelistis, ac Interpretibus defit N, neque Origine poscitur. Etymologicus: [gap: Greek word(s)] : Zizanium, quod absque semine tritico simul adnascitur.

ZMARAGDVS, SMARAGDVS, MARAGDVS, SMARAGVS. Apud Veientes in arca Caftri noui Vrna vetus:

DIS. MANIBVS

OSSVIS

ZMARAGDI

Antiquissimus item Lapis in Foro Traiani:

M. AEMILIVS. ZMARAGDVS

Vsitatam, rectamque scriptionem hanc cum Z firmat Lucianus, apud quem Sigma patientiam, atque animi sui fortitudinem ita palam facit: [gap: Greek word(s)] : Quod patientissima sim litera, testatur hoc, quod Zeta de me queri cum nihil habeat, Smaragdum mihi abstraxerit, effeceritque scilicet Zmaragdum. Sic vsitate: vsitatius, ac magis ex Consuetudine Smaragdus, S postliminio suam in sedem, et regna restituto. Ouidius ac psittacum:

Tu poteras virides oculis hebetare smaragdos.

Nihilominus [gap: Greek word(s)] adsciticium docet Etymologus in [gap: Greek word(s)] : [gap: Greek word(s)] . Haec sunt: Est et alterum verbum Smarago, et significat Splendeo: ex quo verbo Smaragdus est, splendidissimus lapillus, qui ortum habet ex Mairo, quod est Luceo, cuius futurum Maro, et accessione noua Maraßo, et cum S. pleonasmo Smaraßo: tum verbalia nomina Smaragus, et Smaragdus. Clarius ille profecto, aptiusque, quam Athenaeus, cuius haec


page 341, image: s341

sunt lib. 3. [gap: Greek word(s)] : Absque S dicendum Maragdus. Ita Silentiarius:

[gap: Greek word(s)]

Quandoque satis viret, neque admodum longe abit a maragdo.

Athenaei ratio: [gap: Greek word(s)] Namque a Marmaircin nominatur, quod splendeat. Calaber lib. 7

[gap: Greek word(s)]

Atque ex eodem verbo [gap: Greek word(s)] , figurat Eustathius in Homerum. Menandrus in Pedio:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Verum bona Athenaei pace, sicut [gap: Greek word(s)] adsumit [gap: Greek word(s)] , idem potuit et Maragdus obliuione generis inducta. Neque enim idcirco Latij iura vertuntur. Latini namque scripsere Scrutato ex [gap: Greek word(s)] . Scrinium ex [gap: Greek word(s)] : cur consimiliter non potuerunt praeposuisse S, vel Z Maragdo? Disquirendum super, vnde D in mediam vocem correpserit? Neque enim videtur in Martiale scribendum: nam durissime colliditur hoc in versu par mutarum:

Sardonychas, smaragdos, adamantas, iaspidas vno
Portat in articulo Stella, Seuere, meus.

Hoc ille, qui se iactat Musas colere seueriores? Redi ad Etymologicum, et in Epigrammatographo rescribe Sardonychas, smaragos. Commentarij in Martialem in luce meridiana fusissmi tenebras hinc non dispulêre. V. Zmyrnaei, Mallius, Perperna.

ZMYRNAEl, SDMYRNAHI, SMYRNAEI, MYRRHAEI. Per Z Libri; et Lapides complures, ex quibus pauculi cum D. Obstrepit Priscianus lib. 1. Smyrna, Smaragdus. Vitium faciunt, inquit, qui Z ante M scribunt. Nunquam enim, duplex in capite sillabae positae potest cum alia iungi consonante. Deturbat de statione Priscianum Eustathius: [gap: Greek word(s)] : Quod Smodix, quemadmodum et Smerdalcon per Z in principio olim aliquando prolata fuerint obsoni similitudinem notum ex vetustioribus. Idque ab Atticis etiam factitatum testatur, ne Priscianus nobis rus, et faeces obijciat. Hermolaus Zmyrna quoque amplectitur in lib. 5. Plinij c. 20. vti Zagunthus, et Zimyra. Rursus apud Lucianum [gap: Greek word(s)] dequeritur se parte regni priuari, dum Smyrna priuatur ab ijs, qui Zmyrnam, scriptitant. Addit superioribus Eustathius: [gap: Greek word(s)] Idem in ILiados [gap: Greek word(s)] concise pro [gap: Greek word(s)] scriptum tradit [gap: Greek word(s)] , quod magis Priscianum commoueat. Ex his conficitur recte, atque ex Vsu scriptum fuisse Zmyrna, Zmaragdus. Goupylus in Alexandrum Trallianum: Graeci Smyrna, et Zmyrna [gap: Greek word(s)] proferunt, quorum imitatione M.Cato, et Plinius Smyrnam scripserunt, vt in vetustis Codicibus legimus. Quare cum rei medicae scriptores verbo [gap: Greek word(s)] frequentissime vterentur, Librarij huius notam compendiariam [gap: Greek word(s)] excogitarunt, cuius vim ignorantes hi, qui nostros codices descripserunt, [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] scripserunt, qui error inuasit etiam in codices Aetij. Haec ille, Aut hanc vsurpauere notam pro eodem ZZ. Hermolaus iterum in librum Dioscoridis primum. [gap: Greek word(s)] Graeci: Hippocrates [gap: Greek word(s)] . Athenaei fragmentum: [gap: Greek word(s)] . Vide Scxrum Empiricum (vt in eum a quo sumus exorsi, desinamus) lib. 1. c. 19. aduersus Mathematicos, item Etymologum, vbi [gap: Greek word(s)] , addito: [gap: Greek word(s)] : vnde Smyrnacum conuentum legas Plinij lib. 5. c. 39.

ZOILVS vnico L optime. Martial, lib. 2. Epig. 14 Zoilus aegrotat. Aelian. 2. Var. hist. c. 10. [gap: Greek word(s)] Amphipolites, qui in Homerum, Platonem, aliosque calamum distrinxit. Huius imago Marchantius Minorita per Belgium. Apud Hesychium geminatur liquida: [gap: Greek word(s)] .

ZOROASTER passim: Zoroastres Eusebij lib. 10. de Praeparatione c. 3. [gap: Greek word(s)] . Plutarchus in Numa, in Alcibiade. Ex Apuleij Apologia, et lib. 21. D. August. de Ciuit. c. 14. idem conficias.



page 342, image: s342

ZVMVM, ZEMA, ZEMAE. Glossae MSS. Zemae, ollae. Pollio: Zuma pondo vndecim a Zumum. Orta sunt ex [gap: Greek word(s)] , V. Etymologum, et Isidorum.

ZYTHVM, ZYTHVS, ZYTHOS. Plin. l. 22. c. 25. Ex iisdem fiunt et potus. Zythum in Aegypto, caelia, et ceria in Hispania, ceruisia, et plura genera in Gallia. Hesychius: [gap: Greek word(s)] , Vinum ex hordeo factum. Dioscorides lib.2. c. [gap: Greek word(s)] : Zythos ex hordeo conficitur, habetque vim vrinae ciendae. Potus hic elephantorum deliciae. Strabo lib. 3. de Hispanis: [gap: Greek word(s)] . Vide Dioscoridem lib. 3. lib. 2. c. 17. vbi [gap: Greek word(s)] , Eustathium in Dionysium. A patria gratiam inibo, si Isidorum Hispalensem lib. 20. Orig. c.3. attexuero: Sicera est omnis potio, quae extra vinum inebriare potest. Sonat pro eo, quod ex succo frumenti, vel pomorum conficiatur. Proxime: Cereuisia a Cerere, id est, fruge vocata. Est enim potio ex seminibus frumenti vario modo confecta. Ibidem: Celia a calefaciendo appellata. Est enim potio ex succo tritici per artem confecta. Suscitatur enim igne illa vis germinis madefactae frugis, ac deinde siccatur, et post in farinam redacta, molli succo admiscetur, quo fermentato sapor est austeritatis, et calor ebrietatis adjicitur, quae sit in ijs partibus Hispaniae, cuius ferax vini locus non est. Plinij Coelium Isidori Celiae praetulerim, et quiscquis vel [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] amat fieri.

HERODOTVS LIB. VII.

[gap: Greek word(s)]

FINIS.



image: s343

[gap: Errata list]