01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed (except CATECHESIS ECCLESIARUM POLONICARUM) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization
image: s001
ETHICA CHRISTIANA, Seu Explicatio Virtutum et Vitiorum, quorum in Sacris Literis fit mentio. LIBER PRIMVS, Qui est DE VIRTVTE CHRISTIANA IN GENERE, et de Virtutibus Mentis.
CAPVT I. De Virtute Christiana genere.
[note: Virtutis Christiana definitio.] VIrtus Christiana est habitus animi, ad hominis perfectionem in Christi doctrina descriptam spectans.
Haec definitio ut rectius intelligatur, primum omnium de ipso definito, seu de nomine, quo id a nobis est [note: Virtutis triplex significatio in sacris literis.] expressum, nonnihil dicendum est. Expressimus autem id duabus vocibus, quae simul junctae pro uno hîc habentur nomine. Vox prior, nempe Virtutis, quae Graece est [gap: Greek word(s)] , tribus potissimum modis sumitur in Sacris Literis: primum [note: Prima.] pro qualitate quadam excellenti, seu perfectionem quandam ejus, de quo agitur, subjecti in sese continente. Quo pacto ipsi etiam Deo Virtutes adscribuntur a Petro I Epist. 2. 9. per quas intelligendae sunt insignes [note: Secunda.] illae Dei proprietates, ques in universo salutis nostrae negotio exeruit. Deinde sumitur strictius, pro Virtute morum, quae significatio superiori, tanquam species sub genere suo, continetur; non tamen proximo, sed remotiori, ut postea patebit melius. In hac significatione ponitur ea vox
page 2, image: s002[note: Tertia.] Philip. 4. 8. et 2. Pet. 1. 3. Tertio strictissime ea vox sumitur pro fortitudine, quae significatio apud prophanos Autores satis est frequens; sed in Sacris Literis semel tantum videtur occurrere, nempe 2 Pet. 1. 5. cum [note: Explicatio loci 2 Pet 1. v. 5.] ait: Subministrate in fide vestra virtutem, id est, cum fide virtutem hanc conjungite, et, ut ita loquar, expromite. Neque enim verisimile est, eo loco virtutem vel in prima significatione, quod cuivis per se patet, vel in secunda accipi; quod posterius ex eo apparet, quod Apostolus virtutem satis aperte a caeteris, quae sequuntur, nempe cognitione, continentia, patientia seu perseverantia, pietate ac charitate distinguit. At vero Virtus in secunda notione sumta, caeteras, praeter cognitionem, virtutes omnes in se complectitur. Non desunt quidam, qui alio modo Virtutis nomen isto in loco accipiunt, arbitrantes, Petrum ibi per Virtutem quidem intelligere Virtutem morum, sed non fortitudinem nominatim; verum ahas etiam Virtutes; eas nempe, a quibus Viri boni vulgo appellantur, quae nondum tamen prorsus sint Christianae seu Christianorum propriae, aut eorum saltem, qui Deum propius norunt, sed in alios etiam homines, qui honeste ex rationis instinctu vivunt, cadunt. Sed probabilior est altera illa, quam proximo loco commemoravimus, sententia. Etenim cum usitata sit apud Graecos angustissima illa nominis hujus significatio: facile fieri potuit, ut Petrus ea hoc loco uteretur; et nihil prope convenientius ab ipso dici potuit. Nam cum primo loco collocasset Fidem, hoc est, assensum Euangelio Christi adhibitum, conveniens instituto illius fuit, ut statim ei adjungeret eam Virtutem, quae fidei illius veluti custos est. Ea autem est fortitudo Christiana, quae facit, ut nullum sit periculi, nullum calamitatis ac mortis denique genus, quod doctrinae illius causa adire detrectes. Quam virtutem in illis statim requirit Christus, qui discipuli sui fieri velint, ut apparet ex Matt. 16. 24. et seqq. et Luc. 14. 26, et deinceps. Huic rursus recte subjungitur cognitio, quia ei, qui doctrinam Christi est amplexus, in eaque constanter, quicquid immineat periculi, perseverare decrevit, in ejus cognitione proficiendum est. At vero ejus significationis, quas inter secundam et tertiam, veluti media, interjecta sit, quamque alli voci isti hoc loco tribuunt, nec exemplum facile illi ostenderint, nec facile etiam probaverint, eam hiuc loco congruere; quum Apostolus Virtutis nomine, ubi vult eam fidei adjungi, ac veluti superstrui, Christianam aliquam ac fidelium propriam Virtutem videatur intelligere, et quidem unam aliquam nominatim, quemadmodum caetera vocabula, quae tribus his versiculis connectuntur, non vero plures simul junctas. Sed suo tamen hîc utatur quisque judicio.
page 3, image: s003
[note: Significatio Virtutis huic loco propria.] Iam vero ex tribus his significationibus hactenus explicatis, prima huic loco, ubi de Virtute Christiana in genere agimus, maxime congruit; secunda et tertia strictiores sunt, et ad specialem Virtutis Christanae tractationem, hoc est, ad explicationem Virtutis moralis, ut unicuique liquet, referendae sunt. Diximus autem ex tribus significationibus a nobis explicatis, primam huic loco maxime congruere, non vero simpliciter maxime convenire. Est enim alia adhuc inter primam illam et secundam significationem interjecta ejus vocis notio, cujus mihi tamen nullum adhuc in Sacris Literis occurrit exemplum. Ea vero est, qua usus est Aristoteles in Ethicis, ubi Virtutis nomen accipit pro Virtute hominis propria, seu ejusmodi qualitate, quae hominis animum, aut etiam actiones inde prodeuntes, perficiat; quam postea distinguit in Virtutem mentis et morum. Et haec quidem significatio huic loco nostro omnium est aptissima. Verum non multum refert, sive hanc sumas, sive primam a nobis constitutam, quae illâ est laxior; quandoquidem amplitudinem ejus vox Christiana, quam adjecimus, ita restringit, ut non nisi illa queat intelligi, quam Aristoteles Virtutis nomine comprehendit. Vox enim ea qualitates omnes excludit, licet alias praeclaras, quae ad hominem Christianum, et quidem quatenus Christianus est, nil pertinent. Itaque non modo excluduntur qualitates eae, quae sunt praeter Virtutes ab Aristotele in Ethicis sic dictas, hoc est, eas omnes, quae vel virtutes atque habitus mentis boni, vel virtutes morum appellari queant: sed etiam quaedam Virtutes mentis, ab Aristotele sic appellatae, voce ista Christiana a nobis sejunguntur, quales sunt artes et scientiae generatim omnes, et Prudentia Civilis, et circa terrena tantum occupata. quanquam quaedam Scientiarum, et aliqua etiam prudentiae civilis particula ad Christiani hominis perfectionem, et sic ad Virtutem quoque Christianam spectat. Haec de definito.
Virtutis definitio explicatur. Habitus. Quod ad definitionem attinet Virtutis Christianae, primo vox occurrit Habitus, per quam intelligimus qualitatem acquisitam, firmiterque impressam; acquisitam autem studio ac labore, praecedente tamen divina ope atque auxilio. Loquimur enim de istis virtutibus, quae magis proprie sic dicuntur, suntque non certorum tantum hominum, sed generatim omnium Christianorum; quanquam in alio rursus possunt esse perfectiores, in alio imperfectiores. Hoc autem propterea monemus, quia in nonnullis Christianis, praesertim in primitiva Ecclesia, reperta fuerunt quaedam dona divinitus illis infusa, et vel nullo vel exiguo illorum labore comparata, similia nonnullis Virtutibus Christianis, de quibus acturi sumus: qualis fuit sapientia Apostolorum, et reliquorum
page 4, image: s004etiam in Ecclesia virorum insignium. De quibus tamen viris quid sentiendum sit, intelligetur eatenus, quatenus virtutes eorum cum illis animi habitibus ac virtutibus Christianis, de quibus agere nobis decretum est, conveniunt. Cum vero diximus nos intelligere qualitatem firmiter impressam, seu fixam ac roboratam; non adeo arctis Habitus vocem cancellis circumdamus, quin [gap: Greek word(s)] , seu dispositionem aliquanto perfectiorem, et habitui jam absoluto propiorem hoc nomine comprehendere liceat: ne quis forte putet nos, Philosophorum more, qualitatem non nisi ad summum jam perductam, et perfectam plane, habitus nomine comprehendere. Nos enim cum vulgo magis, cum Theologica tractamus, loquimur, et popdarius, quam Philosophi solent, vocabula usurpamus. Sed hac de re monebitur adhuc nonnihil in tractatione de virtute voluntatis seu morum, ubi plus refert id meminisse.
[note: Animus.] Deinde occurrit in hac definitione vox animi, qua facultates illas intelligimus hominis, quae sunt illius propriae, et quibus a belluis distinguitur, hoc est, mentem seu rationem et: voluntatem; quanquam interea nil prohibet quo minus habitus illi, de quibus loquimur, veluti secundario ac consequenter alias etiam hominis facultates aut potestates, ut appetitum corporis, ipsumque adeo corpus occupent, et aliquomodo informent, quemadmodum de virtutibus voluntatis seu morum suo loco apparebit.
Denique quod attinet ad perfectionem hominis in Christi doctrina descriptam, cujus in hac definitione nostra fit mentio, ea tota consistit in eo, ut et optima intelligamus animoque penitus comprehendamus et velimus eadem ac denique faciamus; velimus inquam et saciamus, quatenus ea sub arbitrium et voluntatem nostram cadunt. caeteroquin plura sunt, quae intelligere debemus, quam quae velle aut facere possumus: qualia sunt inter alia multa, ea quae de Dei proprietatibus scire debemus, aut de Dei operibus. Optima vero illa sunt, quaecunque ad salutem sempiternam spectant, et: ad eam diquid afferunt momenti, quatenus ea sunt ejusmodi. Haec de Virtutis Christianae definitione. Vitium ei contrarium est habitus animi cum doctrina Christi pugnans. [note: Vitii definitio. Virtus Christiana triplen.] Virtus autem Christiana triplex est: alia Mentis: alia Voluntatis seu morum: alia denique Mixta, hoc est, partim mentis, partim voluntatis. Nos harum postremarum tractationem, cum priorum duarum explicatione ita conjungemus, ut eo quamque postremi generis virtutem referamus, quo natura ejus magis videtur inclinare.
page 5, image: s005
CAP. II. De Virtutibus Mentis, et primum quidem de Scientia.
[note: Virtus Mentis definitur.] VIrtus Mentis (de Christiana semper loquimur) est habitus animi, quo cognoscimus, dijudicamus, assensuve nostro comprobamus ea, quae ad Christianam religionem ac pietatem pertinent. Est autem duplex: nam vel in cognoscendo ac dijudicando proprie versatur; vel in assensu iis, quae cognovimus, adhibendo. Prioris generis iterum duae [note: Subdividitur.] sunt, scil. Scientia et Prudentia. Posterioris itidem duae, Fides nempe, et Spes. Nos a priori genere initium facientes, de Scientia hoc Cap. [note: De Scientia.] agemus; acprimo quidem de vocibus, quibus haec Virtus in Sacris Literis efferatur, deinde de ipsa re dicemus. Voces quibus haec virtus in [note: Quibus ea vocibus in sacris literis efferatur.] sacris literis effertur, quinque potissimum occurrunt; quarum tamen tres priores crebrius ad eam. significandam adhibentur, posteriores duae rarius, et fortasse semel tantum. Prima vox est ea ipsa, quam hactenus usurpavimus, nempe Scientia seu mavis Cognitio; Secunda Sapientia; Tertia Intelligentia; quarta Prudentia; quinta Sensus.
[note: Scientia seu Cognitio.] Quod ad primam vocem attinet, quae est Scientia seu Cognitio, ea Graece est [gap: Greek word(s)] . Nam etsi Scientia Graecis proprie est [gap: Greek word(s)] : ea tamen vox in Sacris Literis Novi Foederis non occurrit, licet verbum unde deducitur, nempe [gap: Greek word(s)] non raro occurrat, semel etiam nomen concretum, quod vocant, seu adjectivum inde deductum [gap: Greek word(s)] , id est, sciens seu scientia praeditus, apud Iacob. cap. 3. 13. et quidem ea significatione, quae hujus loci est propria, licet fieri queat, ut Prudentiam Scientiae adjunctam quodammodo in se complectatur. Sed vox [gap: Greek word(s)] aut composita [gap: Greek word(s)] , quae utraque proprie cognitionem significat, crebro in Sacris Literis usurpatur, et pro nomine [gap: Greek word(s)] reponitur: quam ob causam nos unius tantum nominis fecimus mentionem, commemorantes Scientiam seu cognitionem. Etsi autem [gap: Greek word(s)] vox seu Cognitionis, proprie actum cognoscendi significet, non habitum; tamen pro habitu non semel usurpatur, ut ex sequentibus fiet manifestum. Sed animadvertendum est, duplicem esse potissimum ejus significationem, cum de virtute Christiana usurpatur: altera hujus loci magis propria est, cum sumitur pro notitia atque intelligentia rerum ad Christianam religionem pertinentium: altera cum accipitur pro Prudentia, quam a scientia jam distinximus. Posterioris significationis exempla videbimus cap. sequenti, ubi de Prudentia agemus. Quod ad priorem significationem attinet, ea iterum duplex quodammodo est:
page 6, image: s006vel enim significat generalem quandam, seu mavis totalem rerum ad religionem Christianam pertinentium notitiam, quanquam nunc exactiorem ac perfectiorem, nunc minus exactam, omnia tamen ad salutem necessaria complectentem; vel particularem, quam vocant, scientiam, hoc est notitiam hujus aut illius dogmatis ad religionem Christianam pertinentis. Prioris significationis exempla habes 1 Cor. 1. 5. et cap. 12. 8. quibus in locis de dono quodam spirituali sermo est, sed nonsine studio aliquo comparato. His addatur 2 Cor. 11. 6. Ephes. 1. 17. 2 Pet. 1. vers. 2 et 8. quanquam in tribus hisce posterioribus locis objectum illius Cognitionis seu Scientiae est expressum, cum in prioribus absolute nomen hoc ponatur. Posterioris significationis exemplum extat 1 Cor. 8. vers. 1. 7. 10. 11, ubi pro cognitione, praesertim paulo exactiore, libertatis Christianae, earumve rerum, quae ad illam recte percipiendam pertinent, sumitur; unde nonnullis, qui tamen Christiani censentur, ac fratres dicuntur, aperte eo in loco adimitur: quanquam vers. 1. praesertim posteriori loco positum hoc nomen potes latius extendere, ita ut etiam aliarum rerum ad religionem spectantium notitiam ambitu suo complectatur. Non commemoramus autem hoc loco eam vocis hujus significationem, quae vel prorsus est Metonymica, vel et Metonymica simul et Synecdochica, cum nimirum cognitio Dei aut Christi, vel voluntatis divinae sumitur pro illius effectu, nempe pietate, divinaeque voluntatis exequutione, vel simul cognitionem illam proprie dictam, et hunc ejus effectum complectitur: qua de re infra nonnihil monebimus. Haec de prima voce.
[note: Sequentia.] Sequitur altera, nempe [gap: Greek word(s)] , quae vox duplicem potissimum sinificationem, cum virtutem Christianam significat, habet. Prima hujus loci propria est, cum sumitur pro Scientia rerum ad salutem pertinentium, quo pacto sumitur 1 Cor. 1. 30. cap. 2. 6. 7. (licet in his duobus locis secundi Capitis, sapientia complectitur pro objectis seu rebus, quas sapientia illa seu Scientia complectitur) ad Ephes. 1. 8. et 17. ad Col. 1. 9. et 28. et alibi. Quanquam interdum Prudentiam quoque Christianam una complecti videtur, ut apud Iacob. cap. 3. 13. 17. Secunda hujus vocis significatio est, cum pro Prudentia Christiana, quae ex Sapientia seu Scientia illa, magna ex parte pendet, accipitur, quomodo sumitur Rom. 16. 19. Ephes. 5. 15. Coloss. 4. 5. qua de re infra in tractatione de Prudentia dicemus. Pro prudentia etiam, sed civili magis, ac rerum ad hanc vitam pertinentium sumitur haec vox, 1 Cor. 6. 5. ubi de ea loquitur Apostolus Sapientia, quae cernitur in controverliis de rebus hujus vitae, quae inter fratres exoriuntur, dijudicandis. Possis duabus
page 7, image: s007his significationibus propemodum addere Tertiam, quae reperitur 1 Cor. 12. 8. ubi enumerantur dona spiritualia, et primo loco collocatur Sapientiae sermo, qui a sermone Cognitionis distinguitur; sed nil prohibet, quominus haec significatio ad primam revocetur, et excellentem quandam sapientiam, qualis Apostolorum fuit, quae nullo illis labore constitit, designet.
[note: Intelligentia.] Tertiam vocem diximus esse [gap: Greek word(s)] seu intelligentiam, quae in hac significatione usurpatur ad Coloss. 1. 9. et cap. 2. 2. adde etiam Ephes. 3. 4. et cap. 5. 17. ubi verbum est, unde intelligentia deducitur, quod etiam alibi, cum de rebus sacris agitur, usurpari solet. Significat autem imprimis intelligentiam rerum, quas ab alio proponuntur, et eorum quandam dijudicationem.
[note: Prudentia.] Quarta vox [gap: Greek word(s)] seu Prudentia, quae pro scientia rerum divinarum semel usurpata legitur, ad Ephes. 1. 8. ubi Sapientia et Prudentia tanquam Synonyma conjunguntur. neque enim ibi de prudentia proprie sic dicta, quae in consultando cernatur, et actiones pro circumstantia rerum dirigere norit, quae alias est propria hujus vocabuli vis, sermo instituitur.
[note: Sensus.] Quinta vox est [gap: Greek word(s)] seu sensus, quae pro ejusmodi rerum ad religionem spectantium intelligentia, ut verum a falsis recte possis discernere, itemque praestantiora a minus praestantibus, usurpatur Philip. 1. 9, ubi cum [gap: Greek word(s)] seu cognitione conjungitur. confer hunc locum cum vers. 10. Haec de vocibus.
[note: Scientiae seu Sapientia definitio.] Quod ad rem ipsam attinet, Scientia haec seu sapientia, de qua agimus, est illa mentis Virtus, qua res ad salutem nostram spectantes cognoscimus, quemadmodum ex iis, quae hactenus de voce diximus, patet. Quae definitio ut rectius intelligatur, de objecto hujus virtutis, quod differentiae specificae loco posuimus, aliquod dicendum est. Id autem constituimus, res ad salutem nostram spectantes. Eae vero sunt, [note: Objectum ejus res ad salutem spectantes.] primo res omnes, quae in ipso Foedere Novo, quod Deus per Christum nobiscum pepigit, continentur, nempe praecepta ac promissa divina, tum ea quae ad utrorumque intelligentiam pleniorem, et ad fidem quidem promissorum divinorum nobis faciendam, ad nos autem ut praecepta exsequamur, adducendos quippiam faciunt. Quarum rerum aliae vel simpliciter sunt ad salutem scitu necessariae, aliae non quidem necessariae simpliciter, sed tamen utiles; quanquam interdum potest fieri, ut id quod simpliciter necessarium non est, interdum per accidens fiat necessarium, [note: Necessaria ad salutem.] nempe quia id, quod prorsus necessarium est, sine eo vel intelligere, vel praestare, aut consequi non possumus. Simpliciter autem
page 8, image: s008necessario sunt illa, sine quorum cognitione nullo modo fieri potest, ut divina mandata per Christum nobis proposita exsequamur. Quia vero fieri non potest, ut divina mandata exsequamur, quin simul etiam promissa ejus divinissima, quae Novo Foedere nobiscum pactus est, habeamus cognita, et ea quae ad fidem illorum nobis inserendam omnino requiruntur: ideo eorum quoque cognitio prorsus est necessaria. Rursus quia nec divina mandata exsequi, promissis fidem adhibere possumus, eaque intelligere, quae ad eam rem prorsus sunt necessaria, nisi quaedam de Deo ejusque proprietatibus atque operibus, itemque de Christo, ejusque munere ac muneris functione intelligamus ac norimus; ideo haec quoque cognitu sunt necessaria: Eatenus, inquam, simpliciter et absolute sunt necessaria, quatenus sine illorum cognitione nullo pacto omnia divina praecepta in Novo Foedere exsequi possumus. Quod propterea dicimus, quia caeteroqui multa sunt ac prope infinita, quae de rebus a nobis commemoratis sciri possunt, quae tamen non sunt simpliciter scitu ad salutem necessaria. unde fit, ut Christiani homines, in cognitione Dei rerumque divinarum, et ad salutem suam pertinentium progredi semper et possint et debeant; quemadmodum et vota et monita praeceptaque Apostolica docent, ad eos etiam directa, qui jam salutarem cognitionem Dei habebant. Vide inter alia Ephes. 1. 17. et seqq. cap. 3. 18 et seqq. ad Heb. 5. 12. et seqq. Phil. 1. 9. et 10. Coloss. 1. 10. cap. 2. 2. 1 Tim. 4. 13. et seqq. 2 Pet. ult. vers. 18. Eatenus autem fieri potest, ut id quod absolute scitu necessarium non est, necessarium tamen fiat, quatenus nonnunquam contingit, ut nisi aliquid intelligat, non intellecturus sit illud, quod ei cognitu prorsus est necessarium. v. g. non est simpliciter atque absolute necessarium, ut quis exacte intelligat verba institutionis Eucharistiae Dominicae, Hoc est corpus meum, et eum verborum istorum sensum teneat, quem nos amplectimur: sed si contingat, ut quis adoraturus sit panem Eucharisticum, nec intellecturus, ab ejusmodi cultu tibi prorsus abstinendum esse, nisi etiam verum istorum verborum sensum teneat, animusque ipsius in alia aliqua explicatione quae diversa sit ab illa, quae apud Pontificios urgetur, acquiescat, ei necessarium fit illud, quod scitu necessarium non est, hoc est, necesse est, ut intelligat verum istorum verborum sensum. Idem in aliis multis contingere potest.
[note: Objectum Scientiae variis modis in Scri[?]tura effertur.] Verum enimvero Objectum quod vocant, seu Materia circa quam Scientia haec versatur, non eodem modo in S. L. efferri solet, nee iis verbis, quibus in eo exprimendo usi sumus. Solet autem divinus Spiritus in eo exprimendo fere Synecdocha quadam uti. Ad proprietatem proxime
page 9, image: s009videtur accedere ille modus loquendi, cum de cognitione voluntatis [note: Voluntas divina.] divinae fit mentio, quemadmodum contingit Coloss. 1. 9. Longius ab ea recedit illa loquendi formula, cum cognitio Dei commemoratur, [note: Cognitio Dei.] quod fit inter alia Ephes. 1. vers. 17. quanquam idem est utrobique sensus, cum, ut Epistolae hae duae, ita etiam nominatim duo haec loca, sint inter se parallela, ut cuivis ea inspicienti et conferenti inter se parebit. Eadem phrasis extat apud Iohan. non uno loco; quanquam interdum loco Dei, Patrem reponit, ut 1 Ioh. 2. 13. Similia occurrunt in V. Testamento, ubi Deus vel Dominus pro objecto cognitionis vel Scientiae rerum divinarum ponitur. Nonnunquam Christus tantum commemoratur, [note: Cognitio Christi.] ut Ephes. 4. 20, ubi est discere Christum. et 2 Pet. 1. 8. cap. 2. vers. 20. cap. 3. vers. 18. quibus locis adde apud Iohan. ista, 1 Epist. cap. 2. vers. 3. 4. 13. ubi loco Christi est ille qui fuit ab initio, id est, qui ab ipso Euangelii initio ad illud usque tempus, et sic quoque porro salutem humani generis curavit atque administravit: cap. 3. 6. Interdum Chirsto aliquid additur, quod tamen ad ipsum pertineat, et sine quo Christus ita, ut scientia illa sit salutaris, cognosci nequaquam possit, ut Philip. 3. 10: [note: Cognitio potentiae resurrectionis ejus, et communicationis passionum ejus.] ubi cognitioni Christi melius explicandae additur cognitio potentiae resurrectionis ipsius, et communionis passionum ipsius; quanquam ea cognitio non tam mentis est, quam opere ipso perficitur, et re ipsa sentitur. Nonnunquam Deus et Christus simul conjunguntur, ut Iohan. 17. 3. cum quo loco conjungi aliquo modo possunt verba Pauli, poster, ad Cor. 4, 6: ubi mentio fit cognitionis gloriae Dei in facie Iesu Christi. Hae omnes phrases, et si quae sunt similes, idem revera significant. Nam ut de illis adhuc nonnihil dicamus, per voluntatem Dei in Novo Foedere ea intelligitur, quam per Iesum Christum patefecit, quae omnium est perfectissima, et comprehendit in se tum promissa divina tum praecepta; quorum illa Deus nobis vult praestare, haec a nobis praestari quanquam nonnunquam voluntas Dei peculiariter pro praeceptis solis ponitur; quo pacto dicimur voluntatem Dei facere, vel non facere. Quia vero voluntas illa Dei cognosci non potest, quinsimul ipse quoque Deus ac Christus cognoscatur eo, quo supra dictum est, pacto; ideo cognitio divinae voluntatis, veluti consequenter cognitionem Dei et Christi, quatenus ea a cognitione divinae voluntatis strictius sumtae distsingui potest, comprehendit. Dico autem, quatenus ista aliquomodo distingui possunt; quia caeteroqui cognitio Dei ac Christi, maxime in cognitione voluntatis divinae per Christum patefactae, hoc est, et promissorum et praeceptorum consistit: quae causa est, cur cognitio Dei, ut supra vidimus, alibi explicetur per cognitionem voluntatis Dei; quod idem etiam de cognitione
page 10, image: s010[note: Cognitio Christi idem valet, quod cognitio Dei, et vice versa.] Christi censendum est, quae in locis superius commemoratis idem valet, quod cognitio Dei, eamque in se penitus comprehendit, quemadmodum etiam vicissim cognito Dei sub Novo Foedere, (nam Veteris alia est ratio) cognitionem Christi inse comprehendit. Neque enim quisquam hodie Deum nosse potest, nisi per Iesum Christum, ejusque sanctissimam disciplinam, ita ut in tenebris ignorantiae omnes ii versari censendi sint, quotquot Christi doctrinam non cognoverunt, eique fidem non adhibuerunt; quemadmodum inter alia Novi Foederis scripta vel imprimis docet Euangelica historia a Ioanne descripta. Contra autem qui Christum novit, is Deum etiam novit, unde ipse Dominus Iesus in eadem historia ait cap. 14, 7: Si novissetisme, et Patrem meum cognovissetis; et paulo post, cum Philippus inquireret, ut Christus sibi alusque condiscipulis ostenderet Patrem, ait: Tantum temporis vobiscum sum, et non cognosti me Philippe? Qui novit me, novit etiam meum patrem. Nempe in Christo ejusque fanctissima disciplina habitat omnis plenitudo Dei tatis corporaliter, id est, quicquid de Deo ejusque voluntate nobis sciendum est, id totum in eo expresse et reipsa est, nec per umbras tantum continetur; ita ut non sit opus ad Legem vel Philosophiam confugere, ut Deum rectius inde pleniusque cognoscas. Quare cum nonnunquam non solius Dei aut Christi, sed utriusque simul juncti cognitio commemoratur, tanquam vis ad aeternam vitam ducens, ut Ioan. 17 fieri videmus; id eam ob causam contingit, ut tanto melius res explicetur, atque intelligatur non quamvis Dei cognitionem ad salutem aeternam sufficere, sed eam demum, quae nobis contingit per Iesum Christum, quem ille in mundum misit, ut nobis ipsum ejusque voluntatem enarraret, quaeque adeo cognitio, ipsius Christi cognitionem in se comprehendat. Atque hoc ipsum Paulus vult, cum mentionem facit cognitionis [note: Loci 2 Cor. 4. v 6. explicatio.] gloriae Dei in facie Iesu Christi, id est notitiae rerum splendidissimarum atque illustrissunarum, quae in Deo quidem primum resident ac refulgent, sed ab eo Christo communicatae in ejus veluti facie relucent, quae nobis ostensa nostros quoque animos illuminat. Deum enim ibi considerat instar splendidissimi Solis, quem cum recta intueri nequeamus, ut nihilominus tamen eum cognoscamus, Christus nobis spectandus, qui Dei illius, ut supra vers. 4 dixerat, imaginem gerens, quique Deum intuendo, et de facie ad faciem, ut scriptura loqui solet, videndo, ipse quoque illuminatus est: et ut Moses olim cum Deum vel Angelum Dei personam sustinentem, intueretur, velut ab ejus splendore fulgorem ipse mutuatus est, hoc est, facies ejus reddita est splendida seu gloriosa; ita Christi quoque facies, ut Paulum hîc sequamur, splendida
page 11, image: s011facta est, qui splendor nobis quoque recta ipsius faciem, et retecta facie intuentibus communicatur: 2 Cor. 3. vers. ult. id est notitiam rerum salutarium et in Deo veluti relucentium, quam Deus Christo communicavit nobis patefaciendam, participamus, cum ad ipsus doctrinam percipiendam nos convertimus. Haec ergo cognitio, tum Dei tum Christi notitiam in se complectitur. Potest autem cognitio Dei et Christi, si [note: Cognitio Dei et Christi qui disjungi possit.] utraque strictius sumatur, distingui. Sive enim utriusque naturam, ac proprietates, sive voluntatem, sive denique functiones aut opera consideres, quae a nobis sint cognoscenda; semper aliquam inter Deum et Christum differentiam, et aliqua etiam ex parte valde magnam reperies. quanquam quaedam etiam sunt utrique communia, et inter opera nonnulla prorsus eadem, in quibus nempe Deo Christus penitus fuit aut est subordinatus; ita ut Deus per ipsum Christum, Christus autem nomine Dei ea edidisse ac peregisse, vel adhuc peragere aut aliquando peracturus esse censeatur. Quae vero nominatim ae sint, quae vel de Deo, vel de Christo nobis sunt cognoscenda, ea explicare hujus loci non est, ubi non de rebus ipsis, circa quas Scientia versatur nobis explicare constitutum est, (id enim esset universam Theologiam explicare velle) sed scientiam, quae circa res illas versetur; quam tamen explicare non potuimus, nisi simul generalem quandam objecti illius descriptionem traderemus, cum ex objecto natura istiusmodi habitum sit aestimanda. Speciatim ergo ista explicare illius ipsius est scientiae, non vero tractationis de Scientia.
Illud adhuc, quod ad phrases a nobis supra commemoratas attinet, [note: Observatio phrasibus supra commemoratis addenda.] addendum videtur. Solent nonnunquam Sacri scriptores, cum de cognitione seu scientia hac rerum divinarum loquuntur, atque imprimis cum majorem profectum in ea hominibus Christo sacris optant, certas quasdam doctrinae Christi partes, seures, in quibus ea occupetur exprimere, quas penitius atque exactius ab illis cognosci velint. Sic Paulus ad Ephesios scribens et majorem illis rerum divinarum notitiam optans, cap. 1. vers. 16 et seqq. nominatim commemorat praestantiam illius boni, ad quod sint vocati et eminentissimae divinae potentiae magnitudinem, quam in salute illis danda sit exerturus, et cujus specimen in Christo resuscitando atque exaltando jam edidit, cum ea re certitudo promissae salutis maxime nitatur. Cap. 3, Simile votum explicans, commemorat amplitudinem religionis Christianae vel gratiae divinae in ea comprehensae, et charitatem Christi, quam ab illis cupiat comprehendi atque intelligi vers. 18. 19. nempe quia his in aebus plurimum est situm ad fidei et Christianae pietatis studium atque constantiam, eaque re vel
page 12, image: s012imprimis videbantur Ephesii indigere. Sed, ut diximus, haec et alia similia persequi nostri non est instituti.
[note: Proprietates hujus Scientiae.] Antequam autem a generali Scientiae tractatione ad specialem accedamus, paucula quaedam dicenda sunt de proprietatibus, vel, si mavis, differentiis hujus Scientiae, de qua agimus, qua distinguitur a scientia prophana ac carnali, vel ab ea, quae Scientiae nomen falso ementitur, cum huic interim Scientiae, quae nomen hoc vere meretur, adversetur. [note: 1 Spiritualis dicitur, quare.] Appellatur autem primo Spiritualis apud Paulum Col. 1. 9. opponiturque carnali atque animali. Appellatur autem Spiritualis, duplicem potissimum ob causam; primo quod a Spiritu divino ortum suum ducat, quemadmodum patet inter alia ex cap. 2. prioris epistolae ad Corinthios, ubi prolixe ea de re agit. Deinde quod circa Spiritualia versetur vel occupetur, non vero circa carnalia, et ad terrenam animalemque vitam spectantia. Vnde id porro consequitur, ut non carnalem, sed Spiritualem hominem efficiat, seu ad spiritualia bona consequenda, spiritualemque vitae rationem ineundam ducat. Deinde etiam eadem appellatur [note: 2 Sapientia desuper.] sapientia desuper, seu de Coelis descendens, opponiturque ea in parte sapientiae terrenae, animali ac daemoniacae, de qua infra dicemus; ut facile appareat, ideo eam dici de coelo descendere, quia a Deo, qui in coelis habitat, proficiscitur, et circa coelestia ac spiritualia occupatur, et ad coelestem quandam vitae rationem instruit: quanquam hae duae posteriores caussae veluti consequenter isto attributo continentur: primum autem primo et aperte. Poset hîc nonnihil adhuc disseri de effectis hujus Scientiae, quae in hominibus, quos occupavit, parit: sed de iis commodior erit disserendi locus, cum de illa Scientiae specie dicemus, quam efficacem appellabimus.
[note: Species scientia.] Haec de Scientia generatim dicta sunto. Sequitur ut eam veluti in certas species distinguamus. Etsi autem supra diximus, significationes hujus vocabuli explicantes, Scientiam distingui in Generalem seu mavis Totalem, et Particularem sive Specialem, quarum illa generatim omnia ad religionem Christianam pertinentia, atque imprimis ea, quae ad salutem scitu sunt necessaria, comprehendat; haec vero partem tantum istarum rerum, seu caput aliquod doctrinae Christianae, sive unum sive plura, non tamen omnia: tamen, quia nos de generali illa hoc loco potissimum sermonen instituimus, in hac distinctione nobis non est acquiescendum, sed ad alias progrediendum, quae ut speciali isti seu particulari Scientiae aliquomodo possint esse communes, ad generalem magis sint accommodandae.
Distinctio autem duplex potissimum hîc est nobis attendenda, quarum
page 13, image: s013[note: Scientia alia est exactior, alia minus exacta.] prior haec est, quod Scientia haec alia sit exactior seu perfectior, alia minus exacta, minusque perfecta. Exactior seu perfectior illa est, qua vel plura animo comprehensa tenemus, vel ea, quae tenemus, accuratius ac penitius intelligimus ac percipimus. Etsi enim is quoque, qui penitius rem aliquam intelligit plura quoque videatur intelligere, quam is, qui minus accurate minusque exacte, nempe quia plura rei attributa vel plures ejus partes animo comprehendit, quam alter: tamen vulgo ista distinguere solemus, et alium quidem multa scire, alium vero multum, seu alium plura, alium melius ac plenius cognoscere atque intelligere statuimus; adeo ut fieri possit, ut is, qui melius rem intelligit, pauciora caeteroqui sciat, nempe quia alter confuse quidem plura habet cognita, alter vero ea quae tenet distinctius percepit atque animo comprehendit. Ex his facile est intelligere, quaenam sit Scientia minus exacta minusque perfecta, ea nempe, qua vel pauciora, vel minus accurate ea, quae tenemus, habemus cognita. Cujusmodi Scientiam illi habent, qui rudimenta tantum Christianae religionis, ad salutem tamen consequendam sufficientia, tenent, quae Autor Epistolae ad Heb. cap. 6. initio, appellat sermonem initii Christi, id est, sermonem Christi, ut ita dicam, initialem, seu mavis tyrocinia ac prima rudimenta doctrinae Christianae, cui opponit eodem loco perfectionem, et capite praecedente vers. 13. sermonem justitiae, id est, sermonem perfectionis seu perfectum: quod utrumque metaphorice ita effert, ut illum quidem lactis [note: Cognitio Christi minus axacta Lacti comparatur.] nomine, hunc vero solidi cibi voce describat. Cui loco plane est similis ille Pauli 1 Cor. 3. ubi ait, se Corinthios lacte potasse, non vero cibo, nempe solido, nutrivisse, tanquam nimirum infantes, ac recens adhuc in Christo natos: illis enim lac convenit non solidus cibus, quemadmodum Autor quoque idem divinus loco dicto ait. Et rudimentorum quidem istorum exempla praecipua proponit divinus Autor eodem, in loco cap. 6. vers. 1. 2. de quibus alius est dicendi locus. Ad solidum autem cibum pertinet inter alia doctrina ista de Sacerdotali Christi munere comparato cum Sacerdotio Melchisedeci, quem Autor iste in hac epistola satis fuse persequitur. Ipse enim hanc tractationem ingressurus ait, sibi de eo esse sermonem multum, et ad interpretandum explicandumque difficilem, habita ratione segnitiei istorum, ad quos scribit; eaque occasione discrimen istud sermonis Christi perfecti, et sermonis initii explicat; exquo discrimen scientiae quoque exactioris et minus exactae eatenus petitur, quatenus illa plura, haec pauciora ambitu suo complectitur. Sed ad exactiorem Scientiam rerum divinarum, seu pleniorem earundem intelligentiam ac cognitionem referenda sunt potissimum
page 14, image: s014ea, quae supra adduximus ex loco Epistolae ad Ephesios, ubi Apostolus majorem illis rerum quarundam divinarum maximi in religione momenti cognitionem optat. Nam praestantiam boni nobis promissi, ac eminentissimam illam Dei potentiam, qua et Christum resuscitavit, et nos resuscitaturus est, et caetera, quae supra recensuimus, penitus ignorare nullo modo poterant, cum sine his ne Christiani quidem esse possent, sed minus accurate ea perceperant, aut non ita, quemadmodum fieri poterat ac debebat, expenderant. Huc referri possunt etiam ea loca, in quibus Christus iis promittit, qui in sermone ipsius permanserint, aut iis, qui praecepta ipsius servaverint, fore ut cognoscant veritatem, id est plenius ac perfectius cognoscant: Ioan. 8. 32. et se revelaturum iis semetipsum, apud eundem Ioan. cap. 14. vers. 21. quanquam si proprietates illius veritatis, id est doctrinae Christi salutaris respicias, non tantum melius ac plenius, sed et plura iidem erant cognituri; ita ut possis in his locis utrumque perfectionis modum intelligere. Idem statuendum est de loco ad Coloss. 1. 9. et 10. atque aliis, quae supra recensuimus, cum ostenderemus progressum in cognititione rerum divinarum suaderi aut optari fidelibus a Christi Apostolis. Videtur autem perfectior illa cognitio nonnunquam verbo videndi aqud Ioan. efferri, ut in priori Epistola cap. 3. 6. ubi ait: Omnis qui peccat non vidit eum, nempe Christum, neque cognovit eum. Nam esti statui potest, Ioannem per verbum cognoscendi posteriori loco positum explicare prius, nempe verbum videndi, quasi dicat, non vidit Deum, id est eum non cognovit; (Nam quod in particula copulativa Et accidere solet, id videtur etiam in particula neque quae aliquo modo quoque posteriora cum prioribus copulat, contingere, ut nimirum explicet rem, retenta interim negatione; idem enim est Neque quod et non ) tamen non videtur alienum esse a Ioannis mente statuere, voluisse ipsum pleniorem quandam Christi notitiam exprimere verbo videndi, quam cognoscendi, licet utrobique, ut infra dicetur, efficaciorem scientiam intelligat: quasi dixisset, qui peccat, seu in peccato haeret, non modo Christum plene ac perfecte non cognovit, sed ne simpliciter quidem Christum cognovisse censendus est; seu notitia ista rerum ad Christianam religionem spectantium, quae in ipso quodam modo est, Scientiae nomen simpliciter non meretur. Cujus rei causa postmodum intelligetur.
Nunc enim tempus est, ut ad posteriorem Scientiae divisionem accedamus, [note: Alia Scientia divisio. In Efficacem et In efficacem.] quae quidem est ejusmodi, quod alia Scientia sit efficax; alia inefficax. Efficax illa est, quae adeo firmiter, adeo alte in animos hominum descendit, ut eos ad omnis generis pietatem adigat. Inefficax illa
page 15, image: s015est, quae nunc effectum ex sese non parit. Efficax autem ea Scientia tum est, cum et res a se cognitas expendit diligenter, ita ut ea non in memoriae recessu tantum lateant, sed assidua meditatione exerceantur, et animo agitentur: et plenam rebus a se cognitis fidem adhibet, nec de iis dubitat aut haesitat: De iis inquam potissimum, quae ad salutem creditu sunt prorsus necessaria. Ex quibus constat, quaenam Scientia ex adverso sit inefficax; ea nempe, cum quis aut res a se perceptas non expendit, animoque subinde recolit, atque imprimis cum bonorum sibi promissorum praestantiam non aestimat, aut cum quis iisdem fidem plenam firmamque non adhibet. Etsi autem hoc posterius non tam ad scientiam stricte sumtam pertinet, quam ad fidem, quam nos in hac tractatione a scientia distinguimus; tamen et sacrae literae cognitionis aut scientiae nomine fidem seu assensum rebus cognitis adhibitum complectuntur, et vocis natura idem non modo admittit, sed propemodum etiam postulat. Is enim demum vere scire quippiam dicendus est, cui penitus persuasum est, ita se rem habere, ut animo comprehendit. Ac fieri etiam non potest, quinsi quis rem reique argumenta exacte norit, et simul diligenter expendat, assidueque animo volvat, quin ei fidem, si ea vera sit, ut hîc accidit, adhibeat. Quod autem diximus in sacris literis nomine cognitionis aut scientiae, etiam assensum rebus cognitis praebitum seu fidem comprehendi; id partim ex iis patebit, quae mox de cognitione seu scientia efficaci dicemus; partim ex eo liquet quod Paulus de rebus [gap: Greek word(s)] disserens, id quod Rom. 14. fidem appellat, in loco 1 Cor. 8. scientiae seu cognitionis nomine effert. Quod autem in hoc scientiae nomine contingit, cum specialiter sumitur, seu particularem rei alicujus notitiam significat: id fieri etiam potest tum, cum de generali scientia sumitur. Istud adhuc antequam exempla proferamus cognitionis tum efficacis, tum inefficacis, animadvertendum est, fieri saepe posse, ut scientia ea, quae inefficax est, caeteroqui sit exactior et perfectior, quam ea quae sit efficax. Vnde in aliis plus conscientiae quam scientiae, in aliis plus scientiae quam conscientiae esse dicimus. Potest enim quispiam et plura nosse, quae ad religionem spectent, et illa exactius intelligere, accuratiusque de illis disserere, quam alius quispiam; cum interea tamen pietate huic posteriori non parum cedat, imo ea pietate, quae Christiani hominis est propria, penitus careat. Id autem fit ideo, quia revera promissis divinis fidem non adhibet; vel quia simpliciter illis non credit, sed de illis dubitat; vel quia non credit adeo esse praestantia, ut propterea sibi vim facere tantam debeat, quanta ad colendam veram pietatem est necessaria. Id
page 16, image: s016quod rursus eam ob causam solet contingere, quod animus rerum terrenarum amore sit occupatus, ut non satis possit vel potius nolit sese attollere in considerationem excellentiae et certitudinis promissorum istorum, aut si id aliqua ex parte faciat, non tamen tangatur latis promissorum istorum amore, deque eorum veritate penitus convincatur. At contra alius, licet rudior alioqui, de divinis promissis nil dubitat, de eorumque praestantia ac suavitate summa ita est persuasus, ut nil non sibi faciendum putet, quo iis potiatur. Interea tamen quia vel minus valet ingenio, minusque est in literarum studiis versatus, aut in Sacris etiam rebus exercitatus; ideo alteri illi, qui ingenio, doctrina, atque exercitatione ipsum superat, aut diutius etiam in rebus sacris versatus est, cognitione rerum divinarum cedit, seu minus perfecta earum rerum cognitione praeditus est. Sed alioqui si utrique sint pares iis quas diximus rebus, facilius longiusque in scientia hac progredietur is, qui pietate est superior, tum quod divino auxilio magis perfruitur, tum quod avidius ea discet, quae tantopere adamavit, meliusque haerent animo, in quibus quispiam omnes suas curas defixit.
[note: Loca ubi de Scientia efficace sermo est.] Iam ut ad exempla veniamus Scientiae utriusque: primum ad efficacem cognitionem seu scientiam illa omnia loca pertinent, in quibus eos Deum aut Christum nosse negatur, qui secundum voluntatem ejus non vivant: qualia sunt ista: ad Tit. 1. vers. 16. 1 Iohan. 2. vers. 3. 4. cap. 3. 6: cap. 4. 7, 8. Ephes. 3. 11. ubi loco cognitionis est verbum videndi. Cum quibus locis etiam conjungi potest ille apud eundem Iohan. 1. epist. cap. 2. vers. 9 et seqq. ubi is, qui fratrem suum oderit, negatur esse in luce, sed in tenebris versari dicitur. Occurrunt hujus significationis exempla non pauca apud Iohannem in historia Euangelica, ut cap. 8. 55. cap. 10. 14. et 17. vers. 3. in nobili isto loco: Haec est vita aeterna , id est via ad vitam aeternam ducens, seu eam assequendi ratio, ut cognoscant te (Patrem) solum verum Deum, et, quem misisti, Iesum Christum. Neque enim in nuda illa aut inefficaci cognitione Dei aut Christi; vita aeterna seu ratio consequendae vitae aeternae sita est; sed in ea, quae sit per pietatem efficax. Quibus exemplis addi potest insignis apud Danielem locus cap. 11. 32. Item vers. 35. ubi de eruditis sermo est; qui iidem sunt cum illis scientibus.
[note: Scientia seu sapientia effecta.] Speciala quaedam Scientiae seu sapientiae effecta habes apud Iacob. cap. 3. 17. quanquam inter illa generale quippiam videtur, cum ait: illa autem quae desuper est sapientia, primum quidem pura est, (id est ab impuris cupiditatibus aut sceleribus est immunis, seu hominem, in quo est, immunem reddit) deinde pacifica, aequa, (seu aequitatis studiosa non rigida)
page 17, image: s017persuasibilis, (id est quae sibi aliquid persuaderi patitur, non vero pertinax est ac praefracta, ac praefractum aut contumacem hominem esse sinit) plena misericordiae, fiduciae, et fructuum bonorum, (nempe ex misericordia illa proficiscentium) non dijudicans, (hoc est, personarum discrimen non spectans: sed eodem modo cum omnibus in eadem causa agens) et absque hypocrisi, seu simulatione. De quibus effectibus agetur in tractatione de virtute Morali.
Scientiae inefficacis exempla. Quod ad Scientiam inefficacem attinet, ejus exempla adducere vix est nec esse, cum vulgo eam tribuamus omnibus, qui Christianam religionem animo perceptam sunt amplexi, etiam si secundum eam non vivant; quo modo Paulus quoque ad Cor. scribens cap. 1 prioris epistolae, ait illos esse ditatos omni scientia, cum tamen in iis adeo multa reprehendat, ut generatim loquendo vix dici queat, eos efficaci illa scientia fuisse praeditos: nec sane ad eam eo loco Paulus respicit, sed simpliciter notitiam atque intelligentiam rerum divinarum intelligit; quanquam nil prohibet, quominus ea fuerit in quibus dam efficax. Huc pertinet etiam illud in eadem Epistola cap. 8, ubi ait scientiam inflare. Itemque cap. 13, ubi ait: Si habuero prophetiam et tenuero omnia mysteria, et omnem cognitionem, etc. charitatem autem non habeam, nihil sum. Hujus generis notitia est ea, de qua loquitur Paulus ad Rom. 1. vers. 18 et seqq. in quibus inter alia ait, homines illos, de quibus loquitur, cum cognovissent Deum, non tamen ut Deum glorificasse, eive gratias egisse: sed, ut sequentia docent, in idololatriam nefandam fuisse prolapsos. vide etiam cap. 2 ejusdem Epist. ubi vers. 18 et seqq. Iudaeo tribuit cognitionem voluntatis divinae, et nihilominus tamen gravia adversus eandem scelera peccataque ipsi objicit. Huc, ut alia non pauca omittam, pertinent illa apud Lucam cap. 12. 47, de servo, qui cum voluntatem Domini sui norit, non tamen sese ad eam exequendam comparaverit, eamque ob causam pluribus aut gravioribus plagis sit mulctandus. Cum quo loco conferendus est ille Iacob. cap. 4. sub ipsum finem: Et qui scit facere bonum, et non facit, ei inquam peccatum est, seu is vere peccatireus est, suppliciumque meretur.
[note: Ignorantia alia secundum negationem, alia secundum pravam dispositionem.] Ex his facile intelligi potest, quid sit ignorantia scientiae illi opposita. Ea vero duplex est, alia simplex, quae secundum negationem a Philosophis dicitur; alia, quae secundum pravam dispositionem. Illa est mera tantum scientiae privatio, quae nullam interim ea de re, cujus veritatem ignorat, falsam opinionem ponit. Haec vero ea est, quae errorem loco veritatis tenet, adeoque scientiae opponitur, non ut privatio habitui, sed at contrarium contrario. Ac talis ignorantia est, v. g. in haereticis,
page 18, image: s018aut apostatis, de rebus ad religionem pertinentibus. Fieri autem vix potest, ut in iis qui rationis usu jam sunt praediti, quique aliquid de Numine ac religione audiverunt, si veritatem divinam non teneant, non sit error aliquis veritati contrarius, et sic ignorantia haec posterior, ut in hominibus Ethnicis. Quod ad particularia dogmata attinet, potest in multis esse simplex ignorantia, quia de re quapiam nunquam ne cognoverint quidem, ita ut nec veram, nec falsam de ea opinionem conceperint.
[note: Alia affectata, alia non affectata.] Sed est alia adhuc ignorantiae distinctio, nempe quod alia sit affectata, alia non affectata. Affectata est, quae hominis ipsius culpa, id est vel negligentia, vel improbitate etiam ac malitia contrahitur. Non affectata ea est, quae a culpa nostra, praesertim notabili, sejuncta est. Illa locum habet in iis, quibus Deus seipsum patefecit, et occasionem praebuit agnoscendi sui suaeque voluntatis, qui tamen eum cognoscere noluerunt. Qualem ignorantiam tribuit Paulus iis, de quibus loquitur dicto superius loco ad Rom. 1. cum inter alia inquit, eos non probasse, ut Deum haberent in cognitione, seu Deum haberent cognitum. Talis etiam ignorantia fuit Iudaeorum, qui Deum ac Christum non cognoverunt, ut apud Iohannem non uno in loco legimus. Tanto autem haec ignorantia est deterior, et graviori poena digna, quanto quis plura majoraque habuit ad scientiam rerum divinarum adipiscendam adjumenta, quantoque longius a veritate salutari abfuerit. Quam ob causam Paulus ait 2 Thess. 1. 8, Christum igne flammante vindicaturum in eos, qui Deum non noverint; nempe quia de iis loquitur, qui cum per Euangelii praedicationem agnoscere possent Deum, agnoscere tamen eum, religionemque Christianam amplecti noluerint, sed in pristinis suis erroribus haerere maluerint. Vide de affectata hac ignorantia nobilem illum locum apud Ioannem cap. 3. 19 et seqq. itemque posteriori ad Timoth. 4. 3. 4. Quia vero superius diximus, Scientiam, cujus contraria nunc exquirimus, etiam sapientiam ac intelligentiam in Sacris Literis appellari; Sapientiae autem opponitur stultitia seu insipientia, Graece [gap: Greek word(s)] , (unde [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] dicuntur, qui iidem nonnunquam et [gap: Greek word(s)] appellantur) ideo haec quoque Scientiae huic opponuntur. Verumtamen quia haec vocabula in S. l. saepius prudentiae opponuntur, vel saltem habitui cuidam animi, qui utrique huic virtuti, id est tum Scientiae tum prudentiae Christianae subservit, de quo seq. cap. nonnihil dicturi sumus: ideo horum verborum explicationem ad illum usque locum differemus. Et haec qudem de iis quae Scientiae opponuntur.
page 19, image: s019
[note: Sapientia hujus mundi, aut secundum carnem.] Sed superest alius adhuc habitus Scientiae illi aliquo modo similis, qui tamen illi, saltem indirecte, opponitur; nempe Sapientia hujus mundi, sive sapientia secundum carnem, quae interdum etiam simplici sapien tiae aut intelligentiae nomine effertur, propterea quod vulgo ita appellari soleat. Verum ea non eodem prorsus modo videtur accipi. Nam vel sumitur pro eruditione ac multijuga doctrina, quae sapientiae nomine vulgo venit: vel pro prudentia quadam, quae circa res hujus vitae occupetur, vel etiam pro utraque simul. Et utraque quidem perse, et sua natura cum scientia ista rerum divinarum, de qua hactenus egimus, non pugnat: sed cum ea in eodem homine consistere potest; imo etiam ei egregie subservit, siquis ea cum modo uti norit ac velit. Verum quia fere solet fieri, ut homines, qui sapientia illa secundum carnem sunt praediti, ista scientia inflati a Christo discere nolint, dedignati divinum hunc Magistrum, cum ipsi sese duces ac Magistros aliorum profiteantur; ii etiam, qui prudentia civili valent, rebus hujus mundi dediti nimium atque immersi ad coelestia illa bona animum non attollant: hinc fit, ut sapientia illa, quatenus cum ignorantia rerum divinarum conjuncta est, sapientiae seu scientiae verae opponatur: quatenus vero sibi pessime consulit, dum omnia sua consilia ad felicitatem quatenus terrenam refert, et sic nil nisi terrena spirat, posthabitis coelestibus, eatenus prudentiae Christianae adversetur, eique plurimum etiam obesse atque obstare soleat, quemadmodum et divitiae, quae plerosque a salute avertunt, et difficilem illis ad sempiternum Dei regnum aditum praestant, cum ta men si quis divitiis recte utatur, gradum sibi egregium ad vitam sempiternam possit struere, ut inter alia indicat Paulus 1 Tim. 6. sub finem. Hoc ergo vitium, quod sapientia hujus mundi tam libenter se cum trahere solet, nonnunquam hoc ipso nomine comprehenditur, et sic sapientiae coelesti opponitur: Contra autem stultitia atque insipientia in laude ponitur, et cum coelesti sapientia egregie conspirare statuitur. Hinc Christus Matth. 11. v. 25. gratias agit Patri suo quod occultaverit ista, nempe, quae ipse mundo tum temporis promulgabat, a sapientibus et intelligentibus, et revelarit ea infantibus seu insipientibus id est, ita ea compararit, ut haud facile agnoscantur ac recipiantur ab iis, qui sapientes ac prudentes vulgo habentur; sed potius ab iis, qui prae istis insipientes ac stulti videri queant, quanquam alias judicio haudquaquam sunt destituti, quique quia nec sapientiae opinione tument, nec curis terrenis sunt immersi, nec de acquirendis honoribus, opibus, aut voluptatibus admodum sunt soliciti, ideo pro imprudentibus haberi solent. Hinc Paulus 1 Cor. 1. 19 ostendit, Deum per Euangelii praedicationem sustulisse
page 20, image: s020atque abolevisse sapientiam et intelligentiam intelligentium, imo stultam reddidisse sapientiam hujus mundi; cujus rei causam ibidem exponit. nempe quia istiusmodi rationem supremae felicitatis consequendae praescripsit, et in Christo nobis ostendit, quae sapientiae isti adversatur, quam illa stultam judicat. Vnde fit, utqui sapientiam istam mundanam sequuntur, eo ipso stulti fiant, quia id quod ad felicitatem supremam spectat, qua in resumma est sapientia, non agnoscunt, nec recipiunt ac sequuntur; ita ut non tantum illorum sapientia nil illis prosit, sed etiam in stultitiam summam fuerit commutata. Quod enim doctrinae coelestique sapientiae adversatur, et, ne eam agnoscas, efficit, stultitia certe summa est. Quam ob causam infra ait Apostolus, non multos sapientes secundum carnem esse a Deo electos, sed stulta hujus mundi eum elegisse, ut sapientes confundat. Et cap. 3. ait v. 18 et seqq. Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc seculo, stultus fiat, ut fiat sapiens. Nam sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum, Scriptum enim est: Qui capit sapientes in astutia sua. Et rursus, Cognoscit Dominus cogitationes sapientium, quod sint vanae. Intelligit autem Apostolus his omnibus in locis, tum eruditionem seu philosophiam, (nam cap. 1. potissimum philosophos notat, qui apud Graecos magna erant in existimatione, unde ait Graecos sapientiam quaerere) tum prudentiam illam civilem, quanquam spuriam potius, quamveram. Vera enim prudentia Civilis ita sua consilia gubernat, et res omnes moderatur, ut saluti sempiternae non modo non obstent, sed etiam eidem subserviant, et sicubi cum ea conciliari nequeant, illi cedant. Sed Apostolus, ut dixims, cum sapientiam illam opponit Christianae ac coelesti, defectum simul aut vitium illi sapientiae adhaerens comprehendit. quanquam cum ibidem dicit, paucos secundum carnem sapientes esse electos, sapientiam nudam atque a vitio isto segregatam considerat. Quemadmodum enim in multis aliis vocabulis accidit, praesertim in Sacris Literis, ut quemadmodum Philosophi loquuntur, dicantur secundum additionem seu detractionem, id est, ut nunc tantum propriam suam, vel saltem primariam significationem retineant, ab effectis aut adjunctis suis abstractam, nunc vero cum eadem, effecta quoque vel adjuncta ejus rei, quae primario ea voce significatur, comprehendant: ita etiam in hac voce sapientiae, seu sapientiae hujus mundi aut secundum carnem, usu venit. Primaria enim significatio ac magis propria, eadem est semper; verum nunc ei additur effectus, qui illi libenter adhaeret, nunc detrahitur. Quod idem de Scientiae vocabulo, itemque fidei, quod utrumque nunc pietatem in se comprehendit, nunc ab ea plane distinguitur, dici debet,
page 21, image: s021quemadmodum etiam infra, ubi de Fide agemus, monebitur. Ad hoc uatem sapientiae mundanae genus pertinet etiam illa, quam Iacobus cap. 3, 15 terrenam vocat, animalem, et daemoniacam; quam illis tribuit, qui cum sapientes sibi videantur, et rerum divinarum non sint plane imperiti, spiritu tamen lenitatis ac mansuetudinis, spiritu pacis ac charitatis non sunt praediti: sed contra amarulento quodam zelo atque invidia flagrant adversus alios, suntque contentiosi, ac pacem inter fideles turbant. Vocat autem eam sapientiam terrenam, quod nil nisi terrenum spiret; unde invidia ac contentionis studium nascitur, quemadmodum ipse indicat infra, initio cap. 4, cum ait: Vnde bella et pugnae inter vos? nonne inde, ex voluptatibus vestris, quae militant in membris vestris? Cupitis et on habetis; invidetis et aemulamini, et non potestis consequi: pugnatis et belligeratis, et quae sequuntur. Quia vero ea sapientia nihil, nisi terrenum, spirat, ideo etiam veluti in terra nascitur, atque inde propemodum ortum ducit, et eam quoque ob causam terrena dicitur, eique opponitur, quae desuper, hoc este coelis descendit. Animalis vero ideo appellatur, tum quia ab hominibus spiritu divino destitutis, et in vita hac, quam cum brutis communem ducimus, penitus occupatis proficiscitur: tum quia ad animalem hanc vitam tota spectat, eique est accommodata. Denique et daemoniaca vocatur, quod et daemonem habeat auctorem, et ejus voluntati egregie congruat ac subserviat.
CAPVT III. De Prudentia.
DE Prudentia acturi primum vocabula, quibus ea in Sacris Literis effertur, enumerabimus, et, quantum necesse erit, explicabimus: postea rem ipsam enucleare conabimur, quemadmodum [note: Quibus niminibus haec virtus efferatur.] superiori quoque capite, cum in Scientiae explicatione versaremur, egimus. Occurrunt autem tria potissimum nomina, quibus haec virtus effertur. Primum est hoc ipsum Prudentiae nomen; alterum Sapientiae; tertium Scientiae seu cognitionis.
[note: I. Prudentia.] Quod ad primum attinet, nempe Prudentiae, hoc ipsum quidem in, significatione, quae hujus loci est propria, non reperitur, nisi forte Luc. 1. 17. quanquam eo loco potest sumi pro animo, mente ac voluntate, quemadmodum et verbum [gap: Greek word(s)] in Sacris Literis non significat revera sapere aut providere aliquid; sed aliquid, ut ita dicam, spirare, cupere, atque in id vehementer inclinare propensumque esse; quomodo sumitur,
page 22, image: s022cum dicitur quispiam [gap: Greek word(s)] , hoc est spirare terrena, aut spirare ea, quae sunt carnis: et [gap: Greek word(s)] , est desiderium, propensio et ductus quidam impulsusque carnis aut spiritus. Quare, ut diximus, non mirum est, si [gap: Greek word(s)] eodem modo accipiatur. Reperitur praeter illum Lucae locum vocabulum [gap: Greek word(s)] adhuc semel in sacris literis Novi Foederis, nempe ad Ephes. 1. vers. 8. Verum jam supra diximus capite praecedenti, [gap: Greek word(s)] pro scientia rerum divinarum ibi accipi, adeo ut nullum certum habeamus in sacris literis Novi foederis locum, ubi vox prudentiae, quam abstractam Logici appellant, eo modo accipiatur, quomodo alias apud bonos auctores, ac vulgo quoque usurpatur. Sed vox concreta Prudens, Graece [note: [gap: Greek word(s)] .] [gap: Greek word(s)] , non semel in significatione usitata ac propria sumitur in sacris literis: ubi quanquam aliquando de prudentia tantum humana ac civili sermo est; interim tamen non obscure indicatur, eandem prudentiam in rebus ad salutem necessariis aut spectantibus adhiberi a nobis debere. Vide Matth. 7. 24. cap. 10. 16. cap. 24. 45. cum quo loco confer illum Luc. 12. 42. Matth. 25. vers. 2. et seqq. Luc. 16. 8. Reperitur
idem vocabulum in bonam partem sumtum, 1 Cor. 10. 15: ubi tamen non tam pro prudentia hac, quam pro rerum intelligentia ac judicio quodam ponitur, quo fit ut rectam de re nobis proposita sententiam feramus: etiamsi ea caeteroqui ad scientiam stricte sumtam pertineat. Ait enim ibi Paulus, tanquam prudentibus dico; judicate ipsi, quod dico: Poculum benedictionis, quod benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Alibi in deteriorem partem sumitur, nempe pro opinione sui, et fastu quodam, quo animus turget, propterea quod prudentia, vel potius prudentiae nimia opinio ac persuasio, animos inflare solet: sed tum vox haec non simpliciter usurpari solet; sed ei quippiam adjici, quod vitiositatem istam designet, ut cum Apostolus monet, ne simus prudentes apud nosmetipsos: Rom. 11. 25. et 12. vers. 16. Sed de his plus satis.
[note: II. Sapientia.] Alterum vocabulum diximus esse Sapientiae. De cujus vocis significationibus ita diximus cap. superiori, ut eam, quae hujus loci est propria, huc etiam reservaremus nobis explicandam: contenti testimonia tantum sacrarum literarum annotasse, in quibus significatio ista locum habet. Ea vero sunt, Rom. 16. 19. Ephes. 5. 15. et Coloss. 4. 5. Nam in primo quidem loco de ea agitur mentis virtute, qua homines probi alias animi atque ad virtutem sequacis uti debent, ne a veteratoribus forte seducantur, et in errorem pernitiosum inducantur: in reliquis vero duobus locis de eo agitur, ut quam cautissime versemur cum hominibus extraneis, atque a religione Christiana alienis, et singulari in illis tractandis
page 23, image: s023utamur dexteritate. Quibus de rebus infra dicemus, ubi naturam ipsius prudentiae evolventes, praecepta illius seu officia explicabimus.
[note: III. Cognitio seu Scientia.] Tertium vocabulum diximus esse [gap: Greek word(s)] id est cognitionem seu scientiam. Vsurpatur autem pro prudentia et dexteritate quadam, 1 Pet. 3. 7. ubi jubentur viri habitare cum uxoribus secundum scientiam, seu scienter ac prudenter. Eadem significatio vocis [gap: Greek word(s)] exstare videtur 2 Cor. 6. 6. Nam cum duae tantum ejus vocis significationes sint, quae ibi locum habere posse videantur, quarum altera cognitio est rerum divinarum, altera prudentia; prior illa non ita loco congruit, ut posterior. Apostolus enim eo loco suas virtutes, quibus seipsum, munere suo fungens, commendaverit hominibus, enumerat. At cognitio mysterio rum divinorum, non tam virtus Apostoli, quam Dei donum censendum est. Adde quod nulla erat causa, cur Apostolus Scientiam illam in medio virtutum moralium, et ad actiones pertinentium collocarit. At si prudentiam intelligas, recte id ab eo factum est, et merito illis virtutibus praeposita, quae ad alios proprie spectant, tanquam earum oculus, qui provideat, quo pacto cum aliis sit agendum. Nam cum in omni vita prudentia maxime est necessaria, tum vero imprimis, quando nobis res est cum aliis. Est adhuc tertius locus, in quo eadem significatio admitti potest, quanquam id non est necesse. Is vero extat 2 Pet. 1. 6. ubi vox cognitionis recte quidem pro scientia, praesertim exactiore, terum divinarum potest accipi; quasi dicere voluerit Petrus: Postquam fidei doctrinae Christianae adhibitae virtutem, hoc est fortitudinem ac constantiam adjunxeris, ulterius etiam tendendum esse in ejusdem doctrinae ac religionis cognitione, atque in ea in dies magis atque magis progrediendum: crescente autem cognitione addendam esse continentiam, ut a rebus etiam licitis aliorum causa abstineas, ne cognitione ista tua rudiorem infirmioremque fratrem perdas. Verum, ut diximus, nil prohibet, quo minus prudentiam cognitionis illius nomine intelligas, quae virtutem seu fortitudinem proxime commemoratam regat ac moderetur: Cui porro addenda est continentia, ut quemadmodum adversus res duras atque asperas animum corroboravisti, ita etiam adversus voluptates eundem obfirmes. Et haec de vocabulis vel vocibus, quibus prudentia in sacris literis exprimitur, dicta sufficiant.
[note: Prudentia Christiana quid?] Quod ad rem ipsam attinet, Prudentia Christiana est virtus mentis, quâ quis tum sibi, tum aliis in rebus ad salutem sempiternam spectantibus recte consulere, actiones vitae pro circumstantiarum ratione moderari, et de rebus sub actionem cadentibus probe judicare novit. Quanquam enim hae actiones omnes, quas prudentiae nunc tribuimus, judicandi
page 24, image: s024verbo possint efferri, solemus tamen saepe judicii nomen strictius sumere, atque ita a consultatione discernere. Rursus etiam, licet recta consultatio ita late possit extendi, ut etiam gubernationem illam actionum pro circumstantiarum ratione institutam in se complecti queat; solemus tamen vulgo strictius consulendi verbum sumere, ita ut ab ista gubernatione actionum seu moderatione distinguatur. Quapropter nunc triplex istud prudentiae officium consideremus.
[note: I. ejus iffigium.] Quod ad primum attinet, quod esse diximus, tum sibi, tum aliis in rebus ad salutem spectantibus consulere, id duplex iterum est, prout et scopus ille, qui consilio est: proximus, et media ad illum pertinentia sunt duplicia. Consultatio enim nihil est aliud, quam investigatio mediorum ad finem propositum assequendum utilium: quapropter prout vel finis vel media sunt diversa, ita etiam consultatio est diversa. Iam vero alius est universalis, seu totius vitae finis, ad quem omnes Christiani hominis actiones dirigi debent, nempe salus sempiterna: alii particulares et huic ultimo subordinati, seu ei sive per se, sive per accidens subservientes, ad quos particularia etiam seu specialia media requiruntur. De utrisque is, qui prudentia Christiana est praeditus, recte consulere novit. Et de priori quidem simpliciter: de posteriori vero nunc magis, nunc minus, prout majori minorive prudentia est instructus. Nam primum homo Christianus salutem ac felicitatem sempiternam pro totius vitae sine sibi proponit, et media ad illum adipiscendum necessaria atque utilia inquirit, nempe fidem in Christum ac pietatem, quae illius fidei spiritus est atque anima, et cui immortalis vitae praemium a Deo est propositum. Qua in parte plane adversatur sapientiae illi secundum carnem, quae felicitatem terrenam pro vitae scopo sibi praefigit, et ad eam omnia sua consilia dirigit, quemadmodum superiori capite diximus. De hac prudentiae parte seu officio vide Matth: 7. 24. et c. 25. 2 et seqq. et Lucae 16. 18: quibus in locis ostenditur, qua prudentia uti debeant homines, ut sempiterna felicitate aliquando potiantur. Sed haec Christianae prudentiae pars prope nil a scientia rerum ad Christianam religionem pertinentium differt, vel saltem ita ab eo proficiscitur, ut qui scientiam illam habet, habet inquam vere, ita ut rebus intellectis assentiatur; is etiam hanc prudentiae partem teneat; cum ignorare haudquaquam possit is, qui religionem Christianam didicit, quae sit summa hominis felicitas, et quaenam sit ejus affequendae ratio; quod generatim quidem dictum scientia intelligit ac comprehendit, prudentia vero ad seipsam accommodat, ac sibi ipsi consectandum proponit. Atque haec sola esse videtur hac in parte inter scientiam et prudentiam differentia.
page 25, image: s025Vnde illud porro consequitur, quod prudentia actioni sit propior, quam scientia. Verum discrimen illud non semper esse attendendum Sacrae Literae docent, quae id totum, ut supra vidimus, scientiae solent attribuere. Quod ad alteram officii illius partem attinet, cum varii sint scopi vitae nostrae particulares, nec uniusmodi media, quae ad illos ducunt, et pro varietate scoporum fere varia; ideo haec officii illius pars multiplex est, et patet latissime, eaque vel imprimis est prudentiae propria. Nam in ista rerum varietate, atque inde proficiscente difficultate, cum non semper, quid potissimum seligas, quid potissimum sequaris, quic fugias, appareat, prudentiae vis maxima conspicitur. Verum hanc quoque prudentiae partem magna ex parte nobis praestat rerum divinarum Scientia, quae quoad ejus fieri potest, generatim quid sequendum, quidve sugiendum sit, monstrat; quippe quae ad infima fere rerum genera descendat, et exempla, quae sequamur, valde illustria proponat, ita ut si modo communi sensu uti, et exercitationem quandam adhibere velis, non possis hac prudentiae parte destitui. Et recte huc, etiam accommodari potest illud Iohannis, Vnctio vos docet omnia: 1 Iohan. 2. vers. 27. Vnctio nempe illa spiritualis, qua Christiani homines sunt praediti. Quod si tamen interdum ob rei difficultatem sapientia cui desit; petenda est illa, ut Iacobus quoque monet, a Deo, qui omnibus simpliciter dat, et non exprobrat, et dabitur ipsi.
[note: II. prudentiae officium.] Idem prorsus statuendum est de altero, quod constituimus, prudentiae officio, nempe ut actiones vitaepro ratione circumstantiarum moderari noris; hoc est, ut actionis rationem ac modum accommodes et fini ad quem spectare debes, et causis impellentibus, et personis, loco, tempori. Hoc enim partim scientia rerum divinarum, ac nominatim notitia praeceptorum divinorum docet; partim communis ratio et experientia quaedam, quae cuivis homini, si velit, potest contingere.
[note: III. prudentia officium.] Idem denique statuendum est de tertio prudentiae officio, nempe ut de rebus sub actionem cadentibus recte judicare noris, quatenus quidem id est necessarium. Quod si cuipiam rerum divinarum notitia sit major, usus item et experientia multiplex, addo etiam eruditio ac doctrina; tum in caeteris hujus prudentiae partibus, tum imprimis etiam in hac magis excellet. Animadvertendum autem est prudentiam hanc Christianam, partem quandam prudentiae, quam humanam appellare discriminis causapossis, dequa in Ethicis disputant Philosophi, in sese comprehendere. Neque enim religio Christiana, et prudentia inde profecta, humanam illam prorsus abolet, sed dirigit ac moderatur, et ut ab ultimo vitae scopo non modo non abducat, verum etiam ad eum
page 26, image: s026collimet, eique subserviat, efficit: quemadmodum etiam scientiae philosophicae, rerum divinarum scientiae egregie ancillantur. Itaque videmus, eos, qui humanis disciplinis recte norunt uti, plus etiam in rebus divinis proficere posse. Idem fit in prudentia humana, si ea se regi a divina sapientia patiatur: quod melius adhuc patebit, cum specialia quaedam prudentiae hujus officia expendemus, et quae nunc accedemus. Declarabimus autem primum et secundum prudentiae officium, tanquam homini Christiano maxime necessarium, cum quo tertium, quatenus ipsum quoque necessarium censendum est, quodam modo concurrit.
[note: Primum prudentia praeceptum.] Primum ergo prudentiae praeceptum est, ut Christianus homo pericula saluti suae imminentia diligenter circumspiciat, et, quantum ejus fieri potest, declinet: quod si nulla honesta ratione declinare ea possit, tempestive sese adversus illa armet, atque ita comparet, ne iis ingruentibus de pietate ac salute dejiciatur. Quo pertinent multa sacrarum litorarum loca, in quibus vigilare, et nobis cavere jubemur; quod ipsum etsi ad diligentiam ac vigilantiam Christiani hominis pertinere videatur, pertinet tamen etiam ad prudentiam. Hujus enim est providere, ac prospicere: illius, nempe vigilantiae ac diligentiae, exsequi ac [note: Quid canudum?] praestare. Cavendum autem est nobis Primo, ne in errorem seducamur, maxime ab illis, qui fallendi artibus pollent. Vnde Dominus Iesus Matth. 7. discipulis suis praecipit ut a Pseudo-prophetis sibi caveant; et cap. 24 iterum diligenter monet, ut videant, ne quis ipsos seducat: et Paulus Rom. 16, cum monuisset eos, ut spectarent, id est, tanquam hostes attente e specula observarent eos, qui dissensiones et scandala excitant, adjuti nempe blandiloquentia, qua decipere soleant animos hominum caeteroqui minime malorum, quales etiam ipsos esse testatur, utpote quorum obedientia, hoc est, animus ad obediendum promptus et sequax, ad omnes emanarit: his, inquam dictis, adjungit, Gaudes igitur, quod ad vos attinet, sed volo vos sapientes esse ad bonum, simplices vero ad malum; quasi dicat, gaudeo quidem, quod animo ad parendum admodum prompto sitis praediti, sed cupio a vobis huic animi promptitudini adjungi prudentiam, ut quod rectum est, semper sequamini: Contra vero, quod ad malum attinet, ita vos simplices esse cupio, itaque vos gerere, tanquam nullam male agendi artem noritis. Ex quo apparet, hac cautione ac prudentia vel imprimis esse opus hominibus non malis, nec pervicacibus, qui facile patiuntur se ad id, quod rectum esse docentur, sequendum adduci, ne quis hac illorum facilitate ad eos in errorem seducendos abutatur. Multa alia Apostolorum monita
page 27, image: s027huc pertinentia, quae cuivis sunt obvia, hic omitto; vix enim ulla est Apostolica Epistola, in qua hujusmodi monita non occurrant. Deinde cavendum est etiam homini Christiano, ne voluptatibus earumque [note: II.] illecebris decipiatur capiaturque. Facile enim in animum hominis se insinuant res terrenae, earumque cupiditas homines excaecat. Vnde Apostolus ad Ephes. 4. 22, cupiditates deceptionis, id est deceptrices ac fallaces vocat, quia ita hominem decipiant ac menti nebulas offundant, ne flagitii turpitudinem videat, donec id perpetraverit. Huc etiam pertinet illud Domini Iesu dictum, ubi deccptionem divitiis tribuit, Matth. 13. 22. Hinc ipse apud Lucam 21. vers. 34 monet, praeceptum hoc prudentiae simul ac vigilantiae complectens: Attendite vobis ipsis, ne forte graventurcorda vestra crapula et ebrietate, et curis ad vitam vel victum pertinentibus, et subito immineat vobit dies illa.
[note: III.] Denique cavendum est imprimis ab illis diaboli insultibus, cum non modo minis, sed etiam tormentis variisque cruciatibus omnisque generis injuriis fidem nostram, et saepe quidem insidiose oppugnat; ut ita tempestive comparemus arma illa spiritualia, quo possimus adversus insidiosos illius insultus consistere, ut monet Paulus Ephes. 6 atque ut semper vigilemus, circumspicientes hostem nostrum circumeuntem, ac rugientem instar Leonis rugientis et praedae inhiantis, et quaerentem, quem devoret, ut monet Petrus 1 Epistola cap. 5. 8. Hoc ergo primum praeceptum, idque tripartitum, prudentiae est simul ac vigilantiae, quae ex prudentia ac diligentia est conflata, ut suo loco dicemus.
[note: Secundum Prudentiae praeceptum.] Alterum praeceptum generale, quod ad duo priora prudentiae officia pertinet, est, ut cum quis quippiam aggreditur, quod ad salutem ipsius spectat, seu quod ad eam consequendam prorsus sit necessarium, seu quod vehementer utile ac Deo gratum, ubi tamen simul ipsius commodum aut incommodum secundum carnem, seu ad vitam hanc spectans, agatur, operam det sedulam, ut nec ullam officii ac pietatis partem praetermittat, et incommodum tamen istud aut periculum evitet; praesertim si facile fieri queat, ut alios quoque una secum eodem periculo aut incommodo involvat. Neque enim ita duriter nobiscum agere voluit Deus, ut nullam prorsus hujus vitae, nullam etiam commodorum ad hanc vitam pertinentium rationem a nobis haberi concesserit, si modo ea cum honestate atque pietate conciliari possunt. Itaque si simul et officio nostro satisfacere queamus, ita ut nil contra divina praecepta peccemus, et simul tamen vitae nostrae parcere, ac rebus ad vitam hanc necessariis nos non defraudare, id non modo faecre licet, sed etiam decet, ut ita divinae gloriae aliorumque saluti et diutius servire et commodius
page 28, image: s028possimus. Fit enim nonnunquam temerario quodam et inconsulto fervore, ut quis sese in discrimen absque necessitate conjiciat, aut inconsiderate facultates suas prodigat, ac nonnunquam non tantum sibi, sed et aliis, praesertim domesticis, vehementer noceat, se atque illos una variis implicet difficultatibus ac molestiis, et, ut Deo minus commode serviant, efficiat: cum potius optandum sit, ut quod libenter sacias diu facere possis. Atque hoc praeceptum, ut jam innuimus, tum imprimis locum habet, cum periculum aliquod vel ob veritatis professionem, vel ob ejusdem propagationem, aut fratris alicujus salutem est adcundum, itemque in beneficentia; ut alia quaedam taceam, quae ad Dei cultum et assiduum rerum sacrarum studium aliquomodo spectant, in quibus primo quidem curandum est, ut fervidi simus, quod ipsum quoque pudentiae vere Christianae est; sed interim tamen non est ab eadem prudentia, imo ne a fervore quidem alienum, ut cures, quo id quam diutissime, quemadmodum dictum est, facere possis: Cavendaque diligenter est ambitio, quae fer vorem quen dam ementitur, vel eum imitatur. Verum tamen simul etiam hîc est cavendum, ne prudentia haec in astutiam vertatur, et ne vitae aut commodorum nostrorum causa aliqua officii pars praetermictatur. Nam sicubi fiat, ut non possis officio pietatis et vitae commodisque tuis simul consulere; illud omnio sequendum est; haec vero obsempiternam illam vitam, atque immortalia bona, libenter etiam prodienda? Itaque Dei metus ac singularis virtutis salutisque sempiternae amor animo penitus infixus esse debet, et prudentiae instar scopi immobilis praefixus, a quo commodorum terrenorum causa nunquam abludere velit: sed tum demum ea retinere, cum ab illo nos non avertunt. Quod si nihilominus haercas, jamsupra diximus, Deum esse orandum, ut prudentiam tibi impertiat, ac praeterea in eam partem inclinandum est, quae salutis rationi est accommodatior, eaque inparte tutior; ab eo vero, quod carni gratum est, magis recedendum. Id enim, cum res dubia est, suspectum nobis magis esse debet. Verae enim prudentiae est, tutiora consilia sequi; adeoque Christianae prudentiae est, in prudentiam humanam nonnunquam peccare.
[note: Speciatior hujus praeuepti expli[?]aetio.] Hoc praeceptum aliqua ex parte fiet clarius, cum specialiora adhuc quaedam subjungemus, ad quae nunc progredimur. Animadvertendum enim est, etiamsi prudentiae ubique sit locus, et nulla vitae actio ea carere queat, praesertim in qua aliquid est situm; maxime tamen tum eam requiri, cum nobis res est ac negotium cum aliis. Negotium autem nobis est cum aliis, vel quatenus illos regimus, vel quatenus alias cum illis versamur, colloquimur, aut alia quaedam tractamus negotia. Quod
page 29, image: s029[note: Prudentiae in regimine.] ad regimen attinet, nemini dubium est, quin in eo singularis requiratur prudentia, quae pro regiminis forma varia est. Id tamen generatim dici potest: Prudentiae, quae in regendo cernitur, esse ut et scopum regiminis sui semper ante oculos sibi collocet; qui quidem esse debet ejusmodi, ut cum virtute ac pietate consentiat, imo etiam ei, quoad fieri potest, subserviat: Deinde ut cognito eorum, quibus praeest, ingenio, ac, quid illi facere, uid praestare possint, perspecto; scopo illi simul atque eorum ingenio praecipiantur quam accommodatissima, et nunc minae, nunc promissa, nunc laus aut vituperatio, nunc praemia etiam et poenae, quod regiminis ratio permittit, adhibeantur, et sic severitas cum humanitate misceatur, ut ad ea quae praecipiuntur perficienda, ii quibus praesumus quam facillime adducantur, iis autem, quae noxam aliquam communitati isti, quae regitur, adferre possunt, tempestive occurratur. Iam vero quia alia est Ecclesiastici regiminis forma, alia Civilis, aut domestica, ideo etiam aliqua ex parte alia est ejus prudentia qui Ecclesiae praeest, alia illius qui Reip. aut domui; quanquam illae prudentiae species aliquomodo inter sese sunt analogae, et alia aliam juvare non parum potest. Vnde egendae Ecclesiae quae Dei domus est, non vult adhiberi Apostolus eum qui domum suam non bene regat: 1 Tim. 3. vers. 5. quanquam in hujusmodi homine forte non tam prudentia, quam diligentia ac studium deest. Ne de eo nunc quicquam dicam, quod ii, qui Ecclesiae praesunt, non potestatem et imperium in eos habent, quibus praesunt, sed autoritatem tantum; contra quam in aliis regiminis formis accidit. Vnde etiamsi caetera sint paria, et par utrobique eorum, qui subsunt multitudo, major in Ecclesia, tanquam libera, moderanda ac gubernanda requiritur prudentia, quam in aliis societatibus, ubi cogi homines et adigi vi ad officium possunt. Sed de his speciatim explicare non est hujus loci. quatenus autem ea prudentia Christianum, ut ita dicam, ipsum attingit, seu ad pietatem tuendam spectat, explicabitur a nobis infra in specialibus Christianorum hominum officiis. Caetera ad Politicam, sub qua Ethicam quoque disciplinam complectimur, aut ad Oeconomicam facultatem spectant.
[note: Prudentia in conversatione.] Quod ad ea prudentiae praecepta attinet, quae tunc sunt observanda, quando cum aliis quibuscunque hominibus versamur, aut cum iis colloquimur: Primum illud est, ut magnum habeamus personarum delectum, [note: De ea primum praeceptum generale.] et diligenter circumspiciamus, cui nos concredere, quem contra cavere ac fugere debeamus; ne forte in periculum nos temere conjiciamus, et ab eo, quem amicum credimus, circumveniamur atque prodamur. Quod praeceptum discipulis quoque suis tradidit Dominus Iesus, Matth.
page 30, image: s030cap. 10. ubi ait vers. 16: Ecce ego mitto vos tanquam oves in medio luporum; sitis ergo prudentes, ut serpentes, et simplices, ut columbae. Cavete autem ab bominibus: tradent enim vos in consessus, et quae sequuntur. Sunt enim Christiani homines invisi impiis, qui instar luporum illis inhiant, praesertim cum eos videant et paucos et inermes, mansuetos praeterea, ac injuriarum patientes. Quare diligenter circumspicere debent, et instar serpentum vitam caputque suum munire, ita tamen ut si nulla sit honesta fugiendi periculum ratio, instar columbarum sint simplices, nec per fraudem homine Christiano indignam discrimen effugere conentur. Docuit idem Christus suo exemplo. Ita enim de eo scriptum legimus apud Ioannem, cap. 2. vers. 23, 24: quod cum multi in ipsius nomen credidissent, miraculis illius conspectis, ipse tamen se illis non crediderit, propterea quod illos nosset. Vidit nempe ita illos esse comparatos, ut non difficulter ad ipsum prodendum perdendumque possent induci: quam rem ille, dum tempus ei destinatum adveniret, diligenter declinavit. Similiter monuit Timotheum Apostolus, 2 Epistola ad eum scripta cap. 4. 15. ut ab Alexandro aerario sibi caveret, qui ipsi quoque, ut superiori versiculo scriptum est, multa exhibuerat mala, quin etiam vehementer sermonibus ipsius restiterat. Suntque hîc etiam illi fugiendi, qui fratrum nomine sese commendantes, alienae vitae insidiantur. Commemorat enim Apostolus 2 Cor. 11. 26, inter alia quae adicrit pericula, etiam ea quae a falsis fratribus sibi fuerint creata.
[note: I. praeceptum speciale.] Patet ergo hoc praeceptum quam latissime, et alia quoque specialiora ambitu suo comprehendit; quorum primum ad amicorum delectum pertinet, estque a Siracide cap. 6, his verbis descriptum: Fac benevolos habeas multos; at unum de mille consiliarium. Amicum paraturus experimento probatum para, nec ejus fidei temere te commitias. Nam est amicus, suo serviens tempori, qui in tempore calamitatis non permanebit. Est item amicus, qui in inimicum ita convertitur, ut per rixam opprobrium tuum proferat. Est etiam amicus mensae particeps, qui in die afflictionis tuae te derelinquet. Secundis rebus tuis erit sicut tu, atque in domesticos tuos summa utetur libertate. Quod si fueris afflictus, erit contra te, et a facie tua se abscondet. Quibus tamen verbis Siracides non prohibet, quo minus vel ipse sis multis amicus, id est alios sincere, candide ac constanter diligas, (id enim factu est necessarium) sed ne multos habeas amicos intimae admissionis, quibus omnia secreta animi tui pateant, nullum consilium [note: II praeceptum speciale.] clausum secretumque sit. Eodem pertinet alterum praeceptum speciale, quod statim a Siracide subjungitur. Inimicos tuos devita, et ab amicis tuis, puta nondum probe cognitis, et penitus exploratis, cave tibi. Cui
page 31, image: s031adjungi potest illud Salom. Prov. 25. 9. 10: Caussam tuam tracta cum amico tuo, et secretum alterine reveles; ne forte probris afficiat te audiens, et infamia tua non avertatur: quanquam malunt ibi alii ita legere; Secretum alterius ne reveles. Certe utrumque diligenter observandum est, tum ne facile secretum tuum alteri aperias: tum ne facile secretum ab altero tibi concreditum effutias ac divulges. Quibus de rebus alia quaedam hinc inde cum apud Salomonem tum apud Siracidem leges.
[note: III. praeceptum speciale.] Tertium praeceptum speciale, sub illo generali comprehensum, (tunc observandum cum de rebus divinis cum illis colloqui volumus, qui ea rum sunt adhuc ignari, et veritatem salutarem illis persuadere conamur) est, ut delectum quendam instituamus, et eos imprimis deligamus, apud quos verisimile sit nos frustra operam non posituros: Contra vero fugiamus eos, quos ad eam recipiendam, praesertim ob morum feritatem vel turpitudinem ac spurciciem, ineptos videmus; ne et operam perdamus, et veritatem sanctissimam contemptui, nosmetipsos temere periculo objiciamus. Et ad priorem quidem hujus praecepti specialis partem referri possunt illa Christi verba, quae extant apud Matth. cap. 10. 11. ubi Christus discipulos ad praedicandum Coelorum regnum mittens, praecipit, in quamcunque urbem aut vicum fueritis ingressi, requirite quisnam in illa illove sit dignus, nempe ut apud eum divertatis, eique potissimum Euangelium praedicetis et beneficia illa quae praestare pocestis, praestetis. Eum autem digniorem esse quivis videt, qui est melior, et virtute ac pietate, quae quidem in hominem Euangelicae veritatis expertem cadere potest, praestantior. Ad posteriorem autem hujus praecepti partem pertinet illud Christi praeceptum, quod apud eundem Matth. extat cap. 7. 6. ubi ait, ne detis sanctum canibus, neque projiciatis margaritas vestras ante porcos; addita hac ratione, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi discerpant vos. Per sanctum et per margaritas sanctissimam pretiosissimamque veritatem intelligens, quam non vult obtrudi hominibus, qui canum aut porcorum sint instar, hoc est, et turpiter ac flagitiose vivant, et in rabiem facile converti queant, et tum veritatem istam impie proculcare, tum iis qui eam offerunt nocere. Interim tamen non quivis, ut ex hac ipsa canum ac porcorum descriptione constat, qui in peccato aliquo quantumvis gravi haeret, in hoc numero ac censu est habendus, cui nefas sit tam pretiosum Thesaurum offerre: alioqui enim et ipse Christus, qui cum peccatoribus et publicanis crebro fuit versatus, et ad peccatores vocandos missum se esse asseruit, et Apostoli, qui ejusdem generis hominibus Euangelium annunciarunt, graviter essent reprehendendi. Sunt enim nonnulli, qui licet in peccato
page 32, image: s032aliquo, et quidem satis gravi, haereant, interim tamen non sunt esserato ac improbo et perverso prorsus animo, possuntque monita salutaria patienter ferre, et illius manum, qui morbis illorum sanandis medicinum adhibere velit, admittere. Talibus igitur tantum abest, ut doctrina coelestis non sit explicanda, ut studiose etiam sun ambiendi ac quaerendi, quemadmodum Christus fecit. Nec raro evenit, quemadmodum olim inter Iudaeos factum videmus, ut hi tales promptiorivel alacriori divinam veritatem recipiant animo, quam ii, qui caeteroqui honestiores probioresque videntur. Qua de re vide Matth. 21. 28. et seqq. Animadvertendum etiam illud est, hoc non pertinere ad publicam Euangelii praedicationem, ad quam omnes, qui modo volunt, cujuscunque sint generis, quibuscunque moribus, admittuntur; sed ad illam quae magis est privata, aut certarum personarum causa nominatim instituitur, ita ut appareat illas imprimis quaeri, et iis salutarem veritatem offerri.
[note: Girca prudentiam in conver satione praeceptum secundum generale.] Secundum praeceptum, iis imprimis observandum qui cum aliis de rebus divinis colloqui, aut officii eos commonere volunt, est, ut temporis opportunitatem diligenter observent ac captent. Quanquam enim nonnunquam, praesertim Pastoribus, illud est observandum quod Timotheum monet Apostolus, 2 Epist. 4. 2, ut instent tempestive, intempestive, cum nimirum veremur, ne omnis imposterum id praestandi, et quod volumus efficiendi occasio pereat; tamen generatim loquendo illud Apostoli monitum nobis spectandum est, cum ait tempus nos debere redimere, hoc est, occasionem et opportunitatem, quae se nobis offert, diligenter captare, et cum damno etiam aliquo et jactura commodorum nostrorum illam arripere: Ephes. 5. 16. et Col. 4. 5. Quo utroque loco prudentiam eam nobis commendat, qua utendum sit, quando nobis cum extraneis et a veritate adhuc alienis res est. Ita enim in priori loco, cum jam monuisset ante, Christianos homines debere etiam reprehendere et arguere impia hominum in ignorantia divinae voluntatis versantium opera; ita porro praecipit: Videte igitur quomoda accurate ambuletis, non ut insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, (seu oportunitatem) quia dies mali sunt, (hoc est, quia tempus ab hominibus plerumque malis rebus transigitur, ita ut non facile sese oportunitas offerat eos arguendi et officii commonefaciendi, vel etiam quia periculosa sunt tempora et bonis adversa, ut caute hîc sit agendum, ne crabrones, quod dicitur, irrites.) Quapropter, addit adhuc A postolus, ne sitis imprudentes, sed intelligentes, quae sit voluntas Domini. In posteriori autem loco ita ait: In sapientia (id est sapienter, seu prudenter) ambulate
page 33, image: s033cum iis (sive erga eos) qui sunt foris, (sive ab Ecclesia alieni) tempus redimentes. Rationem autem hujus praecepti jam Apostolus in priori loco attulit, et nos verba ejus ex parte aliqua illustrantes uberius explicuimus. Quanquam ratio facile ex ultimo istorum specialium praeceptorum, quae sub primo illo, quod ante tradidimus continetur, facile patet. Nam si non debemus margaritas objicere porcis aut sanctum canibus, certe eo tempore, cum homines, licet caeteroqui non prorsus mali atque improbi, canum tamen et porcorum sunt similes, de rebus sanctissimis cum iis agere non debemus, ne et res tarn pretiosas contemtui, et nosipsos periculo absque necessitate, nulloque cum fructu objiciamus. Verum, uti jam monuimus, praeceptum hoc per se consideratum longe patet latius: ubique enim in oportunitate multum est situm, et plurimum prodest, suo rem quamque facere tempore; quemadmodum alieno eandem facere, saepe etiam nocet. Itaque idem etiam observandum est, cum negotium est cum fratribus, cumque ii monendi sunt, imo etiam cum quidvis aliud tractamus; estque memoria tenendum illud, quod apud Ecclesiasten legitur cap. 3. ab initio: Omnia tempus habent, et tempus est omni voluntati (seu instituto et proposito) sub coelo; quod postea multis exemplis explicat. Certe vel primum est prudentiae officium, vel inter prima, occasionem et videre et non praetermittere.
[note: Tertiuni praeceptune generale in conversatiene servandum.] Tertium praeceptum in congressibus cum aliis vel imprimis observandum, est ut consideres, quid, vel quo pacto dicas, hoc est, ut et honesta utiliaque, seu, ut Apostolus loquitur, ad aedificationem alterius pertinentia, dicas; et simul ad captum aliorum, et personam, locum, tempus accommodate. Nec enim omnibus omnia, nec quovis loco aut tempore conveniunt, licet per se utilia atque honesta. At vero verbum dictum in tempore suo, ut ait Salomon Proverb. 25. 11, est instar aureorum malorum in vasculis seu thecis argenteis. Hoc praeceptum ad colloquia cum extraneis habita accommodatum tradit Apostolus, loco paulo ante commemorato, ad Col. 4. 6. cum ait: Sermo vester semper sit cum gratia (id est gratus et acceptus) sale conditus, (sale nempe prudentiae, qui et suavem et salubrem eum reddat audientibus,) ut sciatis quo pacto oporteat vos unicuique respondere: hoc est, ut scienter et prudenter personarum rationi, itemque singulorum sermoni responsionem [note: Sermo de rebus divinis.] vestram attemperetis. Itaque si de rebus divinis velis colloqui, id quidem debes spectare, ut ea quae illis quibuscum sermo tibi est, maxime videntur necessaria, proponas: sed si id consequi non statim possis, et subverearis ne eos a colloquiis tuis absterreas, id, quod proximum est,
page 34, image: s034in medium debes afferre, et id, quod Paulus recte praecipit, usurpare, ut inde incipias dicere, unde alii facilius discunt. Quare non facile debes in primo statum congressu in illa involare dogmata, nisi forte ab aliis provocatus, quae apud eos sunt sacrosancta, sed per gradus quosdam eo ascendere: [gap: Greek word(s)] item, et contentiones de rebus non magni momenti vitare, et ab omni verborum asperitate ita abstinere, ut nec in personas, nec etiam in ipsam rem aut sententiam, quam ii adorent, acerbius quippiam dicas: v. g. ne dogma ipsum protinus impium, monstrosum, portentosum, aut contra etiam ridiculum, ineptum, stultum dicas. Haec enim irritare adversarium facile possunt, et vel a colloquio penitus absterrere, vel omnem ejus fructum impedire; praesertim cum sibi ipsi tacite vel impietatem vel stultitiam objici cernat, qui ejusmodi dogma foveat et admiretur. Itaque etiam cum absurda ex sententia adversarii deducimus, quod facere alioqui et licet et saepe decet, caute agendum est, ne eundem irritemus, aut etiam ne videamur illi hoc ipsum tribuere, quod ex ejus sententia sequitur: ac praeterea non nisi per apertam aliquam consequentiam, quam ipsi considerandam proponamus, absurda illa sunt educenda. Caeteroqui praestat categorice, ut in Schola loquuntur, seu directe testimoniis Scripturae aut rationibus aliis opinionem adversarii impetere; eo habito respectu, ut cum balbis, ut ita loquar, balbutiamus; aliter cum doctis, aliter cum indoctis, quatenus ipsa res vel postulat vel admittit, agamus. Quanquam optima sunt ea argumenta, et maxime quaerenda proponendaque, quae utrique hominum genericonveniunt, suntque quam clarissima ac brevissima. Fit enim saepe ut simul doctos et indoctos habeamus auditores, quibus utrisque est satisfaciendum. Simul etiam hoc observandum est, quantum causa ipsa permittit, ne pertinaces aut contentiosi videamur. Itaque quod largiri, aut praetermittere nos posse absque veritatis et piae causae defensionis jactura cernimus, id relinquamus; contenti nonnunquam id leviter indicasse, ut adversarius aequitatem nostram et facilitatem videat. Homines etiam modesti, qui convicti aut progredi disputando amplius non valentes tacent, quanquam interim verum fateri nolint, non sunt ita urgendi, ut omnino verum fateantur, sed illorum id relinquendum conscientiae; nisi forte propter reliquos auditores id omnino videatur esse necessarium, ut vel fateantur verum, vel saltem se progredi non posse, aperte agnoscant. Danda est enim opera, ne victoriam ac triumphum quaerere videamur. Cum ambitiosis autem, qui gloriam ac victoriam quaerunt, cautius pauloque rigidius est agendum, ne fortassis apud alios de nobis triumphare queant; quanquam
page 35, image: s035caeteroqui, si modo gloria divina nullum sit apud alios passura detrimentum, cum hujusmodi hominibus penitus est fugienda disputatio; cujus vix alius esse possit finis, quam rixa et hominum auram popularem captantium irritatio, aut vana quaedam jactatio. Ad hoc praeceptum illud quoque monitum Apostoli afferri potest ad Rom. 14. 22, Tu fidem habes, apud temetipsum habe coram Deo: De ea animi persuasione loquens, qua quis credit id, quod revera licitum est, licitum etiam esse. Vbi enim non est necesse sententiam nostram ea de re proferre, eam satius est tegere: quod ad alia quoque extendi potest, quae apud imperitos aut infirmos prolata, plus obesse possunt quam prodesse. Veritas quidem nunquam est neganda, ne minima quidem ex parte: sed non omne tamen id, quod verum est, semper et ubique dicendum. Qua de re infra dicentur plura, ubi de confessione agetur. Haec de duobus prioribus prudentiae officiis, in definitione ipsius expressis, dicta sunto. De tertio, quod ad judicandum pertinet, quod sapientiae adscribitur priori ad Corinth. 6. 5, ibi dicemus, ubi de Seniorum in Ecclesia officio disseremus. Haec de Prudentia.
[note: Prudentia oppositae due.] Sequitur ut de contrario agamus: quod duplex quodam modo est, quemadmodum etiam virtutibus moralibus, cum quibus prudentia maximam habet cognationem, duo vitia solent opponi, seu, ut loquuntur, extrema duo, quorum alterum in eo quod parum est peccat, alterum in eo quod nimium. Eodem, inquam, modo, Prudentiae duo opponuntur vitia seu extrema: quorum alterum in eo possis dicere, quod parum est, peccare, alterum in eo quod nimium: quanquam etiam dicere posses, utrumque in eo, quod parum est, peccare. Vnde utrumque imprudentiae nomine comprehendi potest, quae est prudentiae defectus: consistitque in eo, quod vel rectus actionibus nostris scopus non sit praefixus, vel quod rectis mediis ad eum non contendamus, nec actione nostras circumstantiis rerum accommodemus. Scopus autem intelligendus est tum vitae universae, tum singularum etiam actionum proprius. Vtrumque hoc in eo, quod parum est, seu in defectu videtur laborare. Verum-tamen cum duplici ratione hac in parte possit peccari; vel enim fine aliquo ad vitam hanc terrenam utili proposito, aptis quidem et accommodatis ad eum assequendum mediis contenditur, verum aut finis ille aut media illa non sunt honesta ac cum pietate consentanea, (id quod semper fit, cum mundi bona pro hujus vitae fine constituuntur:) vel media ad finem eliguntur haudquaquam apta, qualiscunque tandem ille finis sit. Prior illa facultas media ista inveniendi ad finem propositum idonea, astutia recte dicitur, et propemodum in eo,
page 36, image: s036quod nimium est, peccare videtur. Id vero animi vitium, quo posterius contingit, imprudentiae nomine strictius sumtae, usitate appellatur, [note: Astitiae.] Et astutiae quidem sit mentio 1 Cor. 3. 19: quo eodem loco et stultitia appellatur; et ad Ephef. 4. 14. quibus adde locum 2 Cor. 12. 16, qui [note: Locus 2 Cer. 12. [?]. 16. explicatur.] a multis non fuit satis intellectus. Putarunt enim ibi Paulum honestam quandam astutiam sibi tribuere, qua usus fuerit in Corinthiis ad veritatem perducendis, cum ait: Sed existens astutus, dolo vos cepi; non animad vertentes Paulum eo loco objectionem quandam, quam postea diluat, proponere, quasi dicat; objiciet forte aliquis, me quidem ipsum non emunxisse quenquam vestrum pecunia, sed astutia quadam vos circum venisse, nempe alios subornando, qui vox expilarent, et mecum postea praedam partirentur, vel eam ad me referrent, et interea a vobis non animadverteretur, ad me lucrum istud redire, vel a me rem totam arte quadam instructam esse. Itaque hoc quoque refutans subjungit: Numper quemquam istorum, quos misi ad vos, quaestui vos habui? et quae sequuntur. quasi dicat; non usus sum hac fraude, cum neminem ad vos miserim, qui vos argento emungeret: quod postea declarat exemplo Titi, et alterius cujusdam fratris, quos ad ipsos miserat, qui nil tale fecerint. Quare constat nil ad rem facere, quod alii de astutia Pauli hîc dusseruêre: qua de re monuit etiam Beza in postrema editione. Cernitur [note: Assestia in quo consistar] autem astutia, quemadmodum et haec et alia loca indicant, in fraudibus ac dolis nectendis, quibus alterum ita coneris circumvenire, ne fraudem is animadvertat, quinetiam amicum aut virum bonum interea te judicet. Eadem haec astutia etiam dicitur sapientia carnalis 2 Cor. 1. vers. 12, opponiturque simplicitati et sinceritati Dei, hoc est, divinae voluntati consentaneae. Eandem stultitiam quoque dici, jam ante monuimus; licet idem nomen caeteroqui magis videatur convenire illi imprudentiae, quae astutiae opponitur. Huc etiam pertinet sapientia hujus seculi, quatenus quidem prudentiae opponitur, et circa agenda propric occupatur, quemadmodum apparet ex dicto superius loco, 1 Cor. 3. 18, 19; ubi sapientia hujus mundi stultitia esse apud Deum dicitu, et postea astutia non obscure appellatur, et vana esse dicitur; ita ut Apostolus asserat, eum qui sapiens esse videatur, inter Christianos in hoc seculo stultum fieri debere, ut fiat sapiens; nempe quia sapientiae et prudentiae Christianae, quae hoc nomen vere meretur, sapientia ista adversatur, quemadmodum superiori capite docuimus. Quae igitur hac de re ibi dicta sunt, hîc memoria repeti possunt.
[note: Frulticia.] Illa vero impruden ia, quae ab astutia distinguitur, dicitur in Sacris literis insipientia aut stulticia, Graece [gap: Greek word(s)] , unde [gap: Greek word(s)] , qui iidem
page 37, image: s037[gap: Greek word(s)] appellantur. Et de voce quidem [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] habes exempla non pauca 2 Cor. 11 et 12: quo loco Paulus non quidem ex sua ipsiusque veritatis, sed aliorum qui ista lecturi essent, maxime adversariorum sententia) [gap: Greek word(s)] sibi tribuit, quia nimirum de se tantopere glorietur, id quod alias hominum desipientium esse videtur: sed ibidem tamen excusatur, summâ rei necessitate et utilitate, quae ad Corinthios esset inde manatura. Necesse enim erat Apostolo, auctoritatem suam asserere, ne, ea apud Corinthios convulsa, simul etiam salutaris doctrina, quam ipsis tradiderat, labefactaretur. Vide etiam de eadem voce Luc. 12. 20. Rom. 2. 20. Ephef. $. 17. et 1 Petr. 2. ij. Quibus in locisvel deimprudentia, quae in judicando cernitur, vel de ea, quae in actionibus non recte constituendis conspicitur, sermo est. quanquam paulo post videbimus, aliam etiam, isti tamen cognatam, ejus vocis in sacris literis esse significationem. Vox autem [gap: Greek word(s)] in hac significatione reperitur ad Ephes. 5. 15: de qua jam supra egimus. Spectant huc illi, qui pueri fiunt mente seu intelligentia, et opponuntur iis, qui mente sunt perfecti seu adulti, 1 Cor. 14. 20. Possunt etiam huc referri [gap: Greek word(s)] isti, qui commemorantur Rom. 1. 31, itemque [gap: Greek word(s)] , hoc est, socordes et inconsiderati, aut (ut alii reddunt) stulti Luc. 24. 25, et alibi locorum. Sed de iis paulo explicatius mox dicemus. Diximus enim supra, nos acturos de habitu quodam animi, seu, ut distinctius rem explicemus, voluntatis, qui utrique mentis virtuti hactenus a nobis explicatae, hoc est, et sapientiae et prudentiae subserviat, ad quem nunc statim accedemus,
CAPVT IV. Appendix tract ationis de virtutibus intellectus, quae est de Sapientiae ac Prudentiae studio.
[note: Nomeu hujus rirtutis.] HAbitus hic, de quo nobis sermo est, proprie quidem pertinet ad tractationem virtutum voluntatis seu morum; sed propter summam cum virtutibus mentis affinitatem, ob quam etiam fit, ut ex earum tractatione lucem accipiat, et illi vicissim afferat, hoc statim loco eum explicabimus. Et ut de voce primum dicamus, non videtur unum aliquod habitus ille certumque habere nomen, quod tamen illius non deest contrario. Nam [gap: Greek word(s)] rectissime videtur dici; unde [gap: Greek word(s)] . Neque enim vox illa simpliciter defectum videtur significare sapientiae
page 38, image: s038aut scientiae, sed potius defectum studii res recte considerandi, perpendendi ac cognoscendi, et voluntariam, ut ita dicam, insaniam aut stultitiam. Si quis ex contrario rem aestimans velit habitum laudabilem vitio illi oppositum appellare [gap: Greek word(s)] , per nos id facere licet; quamvis ea vox alias naturalem aut acquisitam etiam judicii acrimoniam, vel ipsum Scientiae ac Sapientiae habitum significare soleat: quod posterius supra cap. 2 expendimus. Vide de hac voce Marc. 12. 33, ubi pro mente et intelligentia naturali usurpatur; Luc. 12. 47. et 1 Cor. 1. 19: ubi de habitu scientiae aut prudentiae humanae effertur; ad Ephes. 3. 4. et 2 Tim. 2. 7: ubi mentis perspicientiam divinitus conessam significat: quanquam prior locus ipsum quoque scientiae habitum significare potest, de quo vocem eam accipi jam monuimus, et cap. 2 exemplis prolatis ostendimus.
[note: Definitio.] Sed ne vocem diu moremur, vocemus sane istum habitum studium cognoscendi seu intelligendi. Estque, ut quivis jam ex appellatione hac perspicere potest, ejusmodi habitus animi, quo fit, ut velis ea cognoscere ac prospicere, quae Christianum hominem cognoscere ac prospicere deceat. Nam habitum hunc sui naturâ latius patentem, ad ea, quae Christianam religionem ac pietatem quocunque modo respiciunt, coarctamus. Illius ergo est efficere, ut animum intendas tum, cum aliquid divinitus cognoscendum proponitur, idque diligenter consideres, ac si quid inde sit animadvertendum, ac tibi colligendum, quod in posterum sit usui, quodque vel scitu vel factu sit necessarium, id animadvertas: nequaquam vero oculos ad apertum veritatis lumen claudas, aut ad id conniveas. Qua de re postea, ubi de contrario agemus. Deinde ut etiam ea, quae ad actionem recte instituendam pertinent, animadvertas, ne forte aut tibi ipsi aut aliis ob inconsultam temeritatem ac socordiam noceas: quorum hoc imprudentiae est, seu mavis prudentiae obest, illud vero scientiae seu sapientiae. Et quia res in contrario est manifestior, ejusque crebra est in sacris literis mentio, ideo ad illud statim accedemus.
[note: Contrar ium. Prior ejus species.] Primum ergo quod attinet ad [gap: Greek word(s)] illam, quae in eo cernitur, quod quispiam non intelligat, quod intelligere facile poterat, aut a recta sententia de rebus divinis temere discedat, et nullo ea in re utatur judicio, ea tribuitur ad Roman. 1, illis, qui cum Deum cognovissent, in foedam idololatriam sunt prolapsi, et majestatem Dei incorruptibilis cum imagine rerum corruptibilium commutarunt. vide vers. 21, ubi legitur quod obtenebratum fuerit insipiens eorum cor, et postea dicitur, quod stulti facti fuerint; et antea, quod vani sint facti in cogitationibus
page 39, image: s039suis. Hujusmodi [gap: Greek word(s)] tribuitur Israelitis a Mose, Deut. 29. vers. 2 et seqq. ubi cum ostendisset ipsos tot miracula a Deo edita vidisse, addidit; et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et quae sequuntur; quasi dicat, etiamsi haec omnia vidistis, tamen id Deus in vobis nondum effecit, aut efficere in vobis potuit, ut ea intelligeretis, et animum his ita adverteretis, ut ei penitus confidere et parere velletis. Pertinet huc etiam illa [gap: Greek word(s)] , quam Christus discipulis suis tribuit Matth. 15. 16 et seqq. quo eodem verbo utitur eadem de re loquens, Marc. 7. 18. vide etiam cap. 8. 17. et 21. quanquam non in omnibus istis locis ipse habitus, sed illius actus aut effectus commemoratur. Pertinent huc etiam illa loca, in quibus illi, qui animum divinis verbis aut factis non adhibent, et tardi sunt ad rem, quae proponitur intelligendam, aut etiam credendam, [gap: Greek word(s)] dicuntur, ut Luc. 24. vers. 25: ubi Christus discipulis Emauntem euntibus ait: O stulti, vel, si ita mavis, inconsiderati, et tardi corde ad credendum omnibus, quae locuti sunt prophetae. Sic Paulus Galatas amentesvel inconsideratos, eodem verbo usus, appellat, quod ita temere descivissent a veritate doctrinae Apostolicae, ad errorem, seu doctrinam de justificatione per fidem accurrate docti, eamque amplexi, doctrinam de justificatione per opera legis adipiscenda recepissent, ad Gal. 3. 1 et 3. Iidem homines et [gap: Greek word(s)] insipsentes ac imprudentes dicuntur. vide Luc. 11. vers. 40. Rom. 2. 20. et 1 Cor. 15. 36. Et haec quidem de illa [gap: Greek word(s)] , quae in eo spectatur, quod quis non consideret, neque intelligat, videatque ea, quae ipsi erant intelligenda.
[note: Species posterier.] Restat ea, quae in factis potissimum cernitur, et prudentiae magis proprie adversatur, tum quidem imprimis cum res est cum aliis. Omnia enim vocabula, quae hactenus recensuimus, de illa reperiuntur usurpata. Nam quod attinet ad [gap: Greek word(s)] , ii hoc modo sumuntur, ad Rom. 1. vers. 31: ubi ii ponuntur inter eos, qui morali aliquo vitio sunt contaminati, atque imprimis tali, quod cum justitia pugnet, vel ad alterum spectet, ut cuivis locum inspicienti patet, sed maxime ei, qui ordinem ac dispositionem totius istius loci, a vers. 18. usque ad finem cap. consideraverit. Videntur ergo illi homines eo loco [gap: Greek word(s)] dici, qui nullo in rebus agendis utuntur judicio, ac nominatim tum, quando cum aliis res est, quique nil pensi habent, sive illis commodent sive incommodent, sive honeste se erga illos gerant sive minus, non secus ac si mente seu intelligentia essent destituti. Ejusdem vitii actus appellatur etiam [gap: Greek word(s)] , Luc. 6. 11: ubiest sermo de illo mentis furore atque insania, quam ira parit. Dicitur enim ibi quod Christi adversarii viso ejus miraculo, et ab illo pudefacti, repleti fuerint amentia, et collocuti sint inter se, quidnam
page 40, image: s040ipsi facerent. Sic etiam ii, qui vitio hoc laborant, et isto aut simili modo crebro insaniunt, appellantur [gap: Greek word(s)] seu insipientes ac stulti: Tit. 3. 3. ubi de iis vitiis imprimis est sermo, quae opponuntur mansuetudini Christianae, qua in civili conversatione est opus, quaeque ad tranquillitatem vitae est valde necessaria. Quare ea intelligitur stultitia, quae in homines iracundos cadere solet, quâ fit ut nil pensi habeas, quicquid fiat, aut futurum sit, utrum alios atque adeo etiam ipsos Magistratus sis offensurus nec ne, et tranquillitatem civilem turbaturus, quin etiam teipsum in discrimen temere conjecturus. Eandem [gap: Greek word(s)] designare solet etiam vox [gap: Greek word(s)] , illam inquam, quae in actionibus recte instituendis cernitur, et quae id providere non vult, quod providendum erat. Sic [gap: Greek word(s)] seu insipiens appellatur iste dives apud Lucam cap. 12. 20. qui, collecto in multos annos victu, nil aliud quam de voluptatibus cogitabat; non providens fore, aut saltem fieri posse, ut vel ea ipsa nocte anima ipsi eriperetur, et sic bona ipsius in alienas manus pervenirent. Dubium est, quid [gap: Greek word(s)] apud Marcum significet cap. 7. 22: ubi inter hominis vitia collocatur, quae ipsum polluant, atque ex corde proficiscantur. Pendeo animi duas inter sententias, quarum altera est, ut [gap: Greek word(s)] significet istam imprudentiam, quae sive ex ira sive ex alio aliquo affectu nasci solet, quamque supra vidimus [gap: Greek word(s)] seu amentiam appellari, ut eos, qui ea laborant, [gap: Greek word(s)] vel etiam [gap: Greek word(s)] . Haec enim vere ex corde nascitur, et hominem foede polluit ac comaminat. Altera est, ut voluntariam quandam, quae in actionibus externis aut sermonibus cernatur, significet insaniam, simulatamve quandam stultitiam, qua fiat, ut risum tantum captes, quaeque et petulantiae est effectus, et dissolutae vitae indicium; ut ita opponatur [gap: Greek word(s)] , id est, superbiae, atque illi imprimis, quae ex rebus seu signis externis apparet, et veluti in oculos incurrit, quae proxime ante fuerat nominata. Fortasse tamen prior sententia potior est. Sed, quemadmodum ante non obscure indicavimus, possis haec omnia vitia partim quidem ad ignorantiam scientiae oppositam, partim ad imprudentiam referre: ideo tamen haec distinximus ab illis, quia aliquid magis voluntarium saepe significant, seu vitium morale potius, quam mentis. Et sane ignorantia et imprudentia in iis, qui scientiam ac prudentiam Christianam acquirere possent, vitia sunt, non mentis tantum, sed etiam voluntatis; illius quidem per se, hujus vero per accidens. Vnde etiam non semel in sacris literis tantopere reprehenduntur, et poenae iis, qui Deum ignorent, gravissimae proponuntur. Atque de his hactenus.
page 41, image: s041
CAPVT V. De Fide.
[note: Fides varia signisicationes.] FIdei nomen non eodem modo sumitur: nunc enim laxius, nunc strictius; nunc in perfectiori significatione, nunc in imperfectiori usurpatur. ut jam omittamus significationes eas, quae vel ad virtutem voluntatis seu morum spectant, vel ad virtutem prorsus non spectant. Sumitur enim interdum pro fidelitate, quae virtus morum est, interdum pro dono spirituali, quod fidem seu assensum Euangelio adhibitum olim consequi solebat; de quibus hoc loco nihil est nobis dicendum. [note: Latissima fidci significatio.] Quod ergo ad illas significationes attinet, quae huc magis proprie spectant, Primo latissime sumitur vox fidei, pro assensu mentis, quo amplectimur ea, quae a Deo nobis sunt rerelata. Haec fides etiam in illis locum habet, quae oculis cernuntur, aut ita manifeste deprehenduntur, ut nullus apud hominem communi sensu praeditum dubitationi queat esse locus: quomodo Thomas credidit Christum resurrexisse, quemadmodum et caeteri Apostoli, postquam Dominum Iesum redivivum Strictior fidei sig nificatio. oculis suis aspexerunt, aut multi alii, cum hoc, tum Christi mortem, quam oculis usurparant, peractam statuerunt. Deinde strictius sumitur pro assensu iis adhibito, quae a Deo revelata oculis non cernuntur; quemadmodum credimus, Deum creasse hunc mudum. Et in hac posteriori, quia aliquis dubitationi, licet injustae, potest esse locus, aliquid voluntarii videtur accedere, et sic fides haec aliquid esse. mixtum, et partim ad mentem partim ad voluntatem pertinere; quae mistio in quibusdam [note: Vtraque duplex.] ejus speciebus magis apparebit. Attamen secundum proprietatem vocis, magis ad mentem pertinet. Vtraque haec fides, maxime [note: Particularis sides.] posterior, duplex est Vel enim est Particularis, vel, ut ita dicam, Totalis. Particularis est qua quis unum aliquid, quod a Deo sit revelatum, vel etiam aliqua tantum, credit.
[note: Ea quoque duplex. Imperfecti[?], fides.] Haec vero iterum duplex est, vel Imperfectior, vel Perfectior. Imperfectior est persuasio firma de re aliqua a Deo revelata, quae secum assensum reliquis omnibus adhibendum, pietatemque necessario non trahit. Talis est fides illa, de qua Iacobus ait, eam etiam in daemones cadere; qua videlicet quis credit, Deum esse unum, aut simpliciter Deum esse, aut esse immortalem, omnipotentem, sapientem, creasse coelum et terram; Christum extitisse, aut mortuum esse. Ad fidem hanc particularem referenda est etiam fides ea, de qua Paulus Rom. 14. vers. 22. 23: qua quis certo persuasum habet, id quod facit Dei voluntati
page 42, image: s042consentaneum esse; opponiturque dubitationi, qua quis haesitat in rebus [note: Perfectior fides.] etiam licitis, num eae revera licitae sint, nec ne? sine hac fide quicquid sit peccatum est. Perfectior est, quae per se quidem particularis est, sua tamen vi omnia secum trahit, quae ad salutem creditu sunt necessaria, et pietatem in iis, ad quos ea pertinet, ex se parit. Haec iterum [note: Ea iterum duplex.] in duplici est differentia: nam vel cum pietate immediate cohae ret, et ejus proxima est causa efficiens; vel mediate, adeoque est causa ejus remotior.
[note: Fides cum pietate immediate cohae rens.] Prioris generis est ea, quam describit auctor Epistolae ad Heb. c. 11. vers. 6. Oportet enim accedentem ad Deum credere Deum eum esse, et esse remuneratorem eorum, qui ipsum quaerunt. Itemque assensus firmus promissis divinis, vel rebus sperandis adhibitus; quam fidem idem auctor eodem cap. vers. 1. definierat [gap: Greek word(s)] , seu substantiam rerum sperandarum, hoc est, tam firmam de rebus sperandis persuasionem, ut eas perinde credas, atque si jam exstarent, et oculis essent subjectae. Quanquam enim divinus auctor ad fidei descriptionem adjecit adhuc alia verba, quae prioribus latius patent, et fidei naturam complent, dum ait, [gap: Greek word(s)] seu demonstratio rerum, quaenon videntur, hoc est, tam firma persuasio de iis quaeoculis non sunt subjecta, ut non secus ea credas quam si firmissimam de iis demonstrationem haberes, quâ ita de eorum veritate convincaris, ut non possis non assentiri: quamvis, inquam, hanc etiam particulam adjecerit Auctor, tamen quia id, quod ad res sperandas pertinet, atque eo quod sequitur specialius est, primo ac separatim expressit; indicare proculdubio voluit, fidem primo ac potissimum circa res sperandas versari: nempe quia earum ad pietatem in nobis excitandam, et sic ad id, ut Deo placeamus, vis est maxima: quod vel ex verbis vers. 6. a nobis adductis patere potest. Diximus autem hoc posterius latius patere priori, quia omnis quidem res speranda est ejusmodi, quae non videatur, saltem eatenus, quatenus ei, qui sperat, contingere debet; sed non contra, omne id quod non videtur res speranda est. Est enim, ut paulo post subjungit auctor, inter res quae non videntur, et fide sunt apprehendendae, etiam creatioseculorum jussu Dei peracta, itemque illud quod vers. 6 primo loco est expressum, nempe Deum esse. Omnia nempe, sive praesentia, sive praeterita, sive denique futura, sive mala sive bona. si sensibus non subjiciuntur, in earum sunt numero quae non videri dicuntur. At res sperandae non nisi futurae sunt, et quidem bonae ac desiderabiles.
[note: Fides mediate cum pietate poharens.] Posterioris generis est illa fides, qua credimus Christum a Deo esse excitatum a mortuis: Rom. 10. 9. aut lesum esse Christum: 1 loh. 5. 1.
page 43, image: s043aut esse filium Dei, cap. 4. 15; licet ibi confessionis fiat mentio, quae tamen a fide, unde ea nascitur, separanda non est: ut et cap. 5. vers. 5: ubi ipsum fidei nomen est. Huic enim fidei salus, aut id, quod eandem vim habet, itemque pietas ad salutem consequendam necessaria, in locis citatis satis aperte tribuitur, nempe quia is, qui id verum esse credit, hujus fidei vi adigitur, ad universam doctrinam tum inquirendam, tum amplectendam, tum denique exsequendam; et sic ad fidem istam, cui soli ex parte nostri justificatio adscribitur, in Christo Deoque collocandam.
Haec fides eo etiam a priori, cujus proxime fecimus mentionem, distingutitur; quod haec fidei ac religionis Christianae sit propria, illa fidei in universum, etiam ejus, quae ante Novum foedus Iocum habuit. Quamquam illa etiam perfectissima ratione sumpta, Christianae religionis potest censeri propria. Nam vita aeterna est remuneratio eorum, qui Deum quaerunt, perfectissima, rerumque sperandarum princeps.
[note: Observaetic duplex.] Hoc autem loco duo sunt observanda, quae pertinent ad illud recte intelligendum, quod diximus, fidem hanc particularem, quae sit perfectior, pietatem necessario secum trahere. Nam id primo de illis tantum intelligendum est, ad quos ea, quae credunt, vere ac proprie spectant; nempe de hominibus, non de Daemonibus, in quos ea fides per se considerata cadit, aut cadere potest. Credunt enim iidem Deum esse, et remuneratorem esse corum, qui ipsum quaerunt; et certo norunt, eum vitam aeternam daturum sibi obedientibus. Norunt etiam Iesum resurrexisse a mortus, et esse Christum Deique filium. Verumtamen quia ad illos promissum praemium aut religio Christiana nihil pertinet, adeo in iis pietas ex ea fide non nascitur.
Deinde fidem istam, quae in ipsis hominibus pietatem debet parere, non debere esse otiosam, et in recessu tantum memoriae latentem, sed, ut ita loquar, vegetam, et animo firmiter impressam, quae te nunquam sui patiatur oblivisci, et diligenti meditatione exerceatur, animoque volvatur. Nam otiosa illa, revera etiam otiosa est, et sine pietate consistere potest. In priore ista, quae est [gap: Greek word(s)] , plurimum voluntatis cernitur; in hac parum aut nihil. Hactenus de fide Particulari.
[note: Totalis fides.] Totalis fides est, qua firmiter credimus, ea omnia, quae nobis Deus revelavit, ad religionem quodam-modo spectantia, atque imprimis ea, quae ad salutem sunt necessaria. De hac videtur accipiendum illud Apostoli: Infirmum in fide recipite, Rom. 14. 1. Fidem enim is habet, quatenus omnia ad salutem necessaria credit, et sic religioni Christianae generatim assentitur: infirmus tamen est, quatenus adhuc haeret in rebus
page 44, image: s044quibusdamad salutem non prorsus necessariis, in religione tamen Christiana comprehensis, qualis est rerum adiaphorarum et per se mediarum usus. Haec itidem si excrecatur, pietatem necessario secum trahit in iis, ad quos salus pertinet, et virtutis atque habitus nomen meretur.
[note: totalis et particularis sidei duplex consideratio.] Haec autem fides tum Totalis, tum Particularis, quam perfectiorem appellavimus, duobus modis considerari potest, vel sola: vel cum suis effectis conjuncta; adeoque duplex iterum oritur fidei significatio, altera propria, altera figurata, in qua Metonymia cum Synecdoche concurrit. De priori jam satis dictum, eaque intelligitur 1 Cor. 13: ubi fides a spe et charitate distinguitur. Posterior, quae ad voluntatem aeque aut etiam magis, quam ad mentem pertinet; est fiducia in Deum, aut etiam Christum collocata, quae est assensus firmus Dei promissis adhibitus, cum vehementi desiderio conjunctus. Itaque haec fides spem quoque in se complectitur.
Haec iterum vel sola fidei aut fiduciae nomine intelligitur, vel itidem cum proprio suo effectu, nempe pietate, quam nonnunquam sacrae literae charitatis voce totam complectuntur, conjuncta. Priori modo sumitur ibi, ubi a charitate tanquam effectu suo distinguitur, ut Gal. 5. 5. et 1 Iohan. 3. 23. Posteriori modo in iis locis omnibus, ubi fidei soli, aut operibus legis oppositae justificatio adscribitur, ut in Epistolis Paulinis.
[note: Tres fides perfectioris significationis.] Tres nempe sunt significationes fides perfectioris: quarum alia ex alia veluti nascitur, ita ut qui fidem in postrema istarum acceptionum sumptam habet: reliquas etiam habeat: earumque posterior priori semper est perfectior ac plenior, prioremque tanquam partem aliquam in se complectitur. Nam primo pro assensu tantum firmo ac perfectiori, qui in mente consistit, divinis potissimum promissis adhibito sumitur, ut in dicto loco 1 Cor. 13. et Heb. 11. 1. Deinde sumitur pro assensu illo, cum desiderio rerum promissarum conjuncto, et sic spem tanquam partem quandam in se continet, ut in locis Gal. 5. et Iohan. 3. modo notatis. Denique sumitur pro assensu ac desiderio rerum a Deo promissarum, cum obedientia mandatorum, sine qua promissa desiderata consequi non licet, conjuncto, et sic charitatem quoque et pietatem universam in se complectitur, ut in locis plerisque Epist. ad Romanos et Galatas ubi de justificationis ratione disputatur. Nam sacrae literae nunc explicatius ac distinctius loquuntur, nunc brevius ac paulo confusius: illo modo cum loquuntur, vocibus magis utuntur proprie, cum hoc, magis impropie, et id saepe voce aliqua includunt, quod alias aperte ab ea distingaunt, quod etiam infra, ubi de Poenitentia agemus, aprparebit.
page 45, image: s045
[note: Fides justiquaenam?] Ex dictis autem facile cuivis constare potest, quidnam sit fides illa, per quam justificamur, seu quae ex parte nostri proxima est atque unica justificationis causa; nempe, Spes firmapr omissorurn divinorum pei Christum in ipsum Deum collocata, obedientiam mandatorum ejus ex sese pariens, seu mavis fiducia per Christum in Deum collocata, pietatem ejus praeceptis ex sese consentaneam gignens. Potest enim fiducia proprie sumta, pro genere sidei justificantis poni, pro forma vero et complemento, atque (ut Iacobus loquitur) animâ fidei, obedientia praeceptorum Christi, quam fiducia ista ad persectionem suam deducta ex sese pariat. Nam obedientia ista partim fidei forma, atque adeo essentialis pars praecipua dici potest, partim effectum, sed in aliam atque aliam significationem accepta. Forma ac pars fidei est, ultimâ significatione ex tribus antea commemoratis acceptae. Effectum rursus est fidei, in secunda primaque ex tribus illis significationibus sumtae. Desinitio autem haec fidei a nobis tradita, propria est ejus, quae sub Novo foedere ad salutem requiritur: generalior erit, quae in omni secula cadat, si Christi nomen sustuleris, quod inter nostram et veterum fidem differentiam constituit.
[note: Fidei proprietates perfectionem ejus arguentes. I. proprietas.] Sunt autem aliquot illius proprietates, quarum aliae illius perfectionem, aliae imperfectionem, quae in eam eadere potest, arguunt. Quae ad perfectionem ejus pertinent, quatuor sunt potissimum. Primum, quod ea Deo promittenti in iis quoque assentiatur, et quidem firmiter, quae creditu sunt difficillima: qualia sunt ea, quae non modo nec ipsa apparent, nec eorum causae certae ac naturales; sed etiam ea, quibus natura videtur repugnare, ita ut per naturam impossibilia sint censenda: quale est quod nos post mortem reviviscere et coelestibus gaudiis potiri debeamus; et ea, quae Abraham olim credidit, sibi senio jam fere confecto ex Sara sterili ac vetula nascituram prolem, et exinde progeniem sibi orituram instar stellarum coeli et arenae maris numerosam; et illud, quod non tam promiserat Deus, quam ex ejusdem promisso, adjuncto illius mandato de occidendo Isaaco, elici poterat, Deum posse etiam mortuos excitare, et sic Isaacum ubi occisus esset, in vitam revocare.
[note: II. proprietas.] Altera proprietas est ad fidei perfectionem pertinens, quod ea adeo debeat amare ac desiderare res a Deo promissas, et favorem ejus ambire, ut nihil sit tam difficile, quod Deo praecipiente abnuas, etsi tandem videatur aliquomodo cum promissis divinis pugnare, et spem eomrum intercipere: quale fuit illud, quod de Isaaco occidendo et offerendo a Deo mandatum, atque ab Abrahamo susceptum, et, quantum in ipso
page 46, image: s046erat, peractum fuit. Tale quoque est, ut nos supremae felicitatis causa, omnis generis contumelias, tormenta, mortesque nefandas subire non recusemus, et si quae sunt alia in pietate difficillima.
[note: III proprieas.] Tertia est, ut promissorum divinorum exhibitionem constanter et patienter expectes, nec, quia Deus protinus ea non praestet, fidem abjicias. Quo pertinet illud Prophetae: Qui credit, ne festinet. Esa. 28. 16: quod idem in Abrahamo credentium Patre laudat divinus auctor Heb. 6. 15: ubi hanc in fide constantiam ac durationem, [gap: Greek word(s)] seu longanimitatem appellat. De eadem loquitur Iacob. cap. 5. 7. 8.
[note: IV proprietas.] Quarta est, quod ea confessionem quoque oris exprimat, nec patiatur, ut quod animo credis, ubi loqui opus est, reticeas. Qua de re Paulus 2 Cor. 4. vers. 13. quod idem ostenditur Rom. 10. 9. 10. 11. ubi confessio a fide versiculo 9 et 10 distincta, vers. 11 fidei nomine comprehenditur. Haec de proprietatibus fidei quae perfectionem ejus arguunt.
[note: Proprietas fidei impersectione m ejus argnens.] Imperfectionem vero ejus ea proprietas ostendit, ob quam operibus legis, seu omni ex parte perfectis opponitur. Fides enim obedientiam quidem in se continet, non tamen usquequaque perfectam, praesertim in omnibus, in quibus existit, nec in omnibus aequalem, sed in diversis diversam, pro ratione adjumentorum vel impedimentorum, quae quisque ad pietatem habet. Plus enim efficit Spes immortalis vitae, quae prima est illius fidei pars, in eo, qui a natura ad virtutem factus est, et indole praeditus eximia, qui deinde honeste educatus, bonis literis imbutus, exemplis ante oculos positis excitatus, qui sacras literas ab ineunte fere aetate didicit, et tale vitae genus sequitur quod ad rerum divinarum studium sit aptissimum, amicos praeterea habeat viros bonos, qui ipsum moneant, voce et exemplo ad pietatem ei calcar addant, paucos autem, qui contrarium suadeant, occasiones ad peccandum habet rariores, pauca, quae tranquillitatem animi turbent, et si quae sunt similia: plus, inquam, in hoc efficit Spes immortalitatis, quam in eo, in quo contraria sunt, vel omnia, vel ex his plura, vel saltem aliqua eorum, quae isti adsunt. Itaque cum haec inter se varie misceantur, variam etiam ex se pietatem producit spes ista, quam fides salvifica in se continet.
[note: Observatio.] Observandum autem est, fidem, quae Dei aut Christi verbis adhibetur et fiduciam in Deo aut Christo collocatam; aliquo modo, tum re ipsa tum loquendi formulis, inter se distingui; nonnunquam tamen, propter utriusque concursum ac conjunctionem, confundi, aut alteram Discrimen iaiter fidem Dei Christi ve verbis pro altera poni. Quod ad discrimen illud attinet, quod in reipsa cernitur, illud duplex est: alterum quod fiducia in Deum aut Christum collocata, ad bona aliqua, quae a Deo sperentur, proprie pertineat. At
page 47, image: s047[note: adhibitam, et siduciam in eo collocatam, ratione rei ipsius.] fides utriusque verbis adhibita, etiam in minis, et aliis quibuscumque assertionibus, sive de rebus futuris, sive de praesentibus aut praeteritis, atque ad nos etiam nihil pertinentibus, non minus quam in promissis versatur. Alterum discrimen est, quod fiducia in Deum collocari possit, etiamsi is nil promittat, nec quicquam verbis conceptis asserat; considerata tantum Dei tum potentia, tum bonitate, quae ex ejus effectis pateat. At credere Deo vel Christo nemo potest, nisi aliquid affirmanti. Ex quo istud obiter notari volumus, nos cum supra in definitione fidei illius, quam fiduciam appellari diximus, promissorum fecimus mentionem, quasi nulla sit fiducia, nisi ea promisso aliquo divino nitatur, expresse ad Novum foedus potissimum respexisse, et ejus habuisse rationem quod omnium creberrime fieri solet. Nam vel nemo, vel pauci admodum ex iis, quorum fides in Deum laudatur, extiterunt, qui promisso aliquo Dei, quo spes eorum niteretur, caruerint. et ratio id etiam satis aperte videtur docere. Nam cum fidei magnum debeat esse ad obedientiam Deo praestandam robur, vix fides tantas habere potest vires, nisi firmo ac solido fundamento, quale promissio divina est, non nostra tantum opinione et desiderio quodam fulciatur. Nihilominus tamen, si quis hujus rei rationem habere velit, is in generalissima fidei seu fiduciae descriptione nullam promissorum divinorum mentionem facere debet, sed tantum bonorum quae a Deo sperentur, sive id ob promissum ipsius fiat, sive aliam ob causam.
[note: Discrimen ratione fermulae loquendi.] Quod ad alterum discrimen inter ista duo attinet, quod in loquendi formulis cernitur, illud est, quod cum de assensu tantum sermo est, isque verbo credendi effertur, scriptura dicere soleat, aliquem credere Deo et Christo: nonnunquam etiam in ea significatione ponitur fides Christi; quanquam etiam fiduciam in Christum, vel saltem in Deum, quam Christus docuerit, significare deprehendatur. Quando autem fiduciam in Deum aut Christum vult exprimere, dicere solet, quempiam credere [note: Confusia.] in Deum aut in Christum, vel in Deo aut Christo. Ita ergo ista duo inter se distinguuntur. Confunduntur tamen inter se, praesertim in literis Novi Testamenti, eo quod nemo revera Deo aut Christo credere, et verbis illius, in quibus sibi obedientibus aeternam promittit vitam, fidem adhibere possit, quin etiam Deo et Christo confidat: propterea quod bonum istud Christi verbis expressium ac promissum, nimium sit desiderabile, adeo ut a prudente sciente haudquaquam contemni possit. Vbi autem desiderium boni, cum assensu promissioni firmiter adhibito concurrit, fiducia est. Contra etiam fiducia in Deum et Christum collocata, non aliunde revera, quam ex assensu ejus verbis praestito proficiscitur;
page 48, image: s048ita ut quisquis in Deum aut Christum credit, is Deo quoque aut Christo credat, et contra. Hinc videmus ei, qui Deo credit, non minus quam illi qui in Deum credat, aeternam vitam promitti, ut Iohan. 5. 24. Quo pertinet etiam locus aliquoties in Novo Foedere citatus: Credidit Abraham Deo, er imputatum est ei ad justitiam. Confer imprimis inter se vers. 3. et 5. c. 4. ad Rom. nam vers. 5 usurpatur phrasis credere in Deum. Contra non semel ubi de Christi doctrinae receptione et assensu illi praestito agitur, verba ista, praesertim apud Iohan. Euangelistam, habentur, quod homines aliqui in Deum crediderint, propterea quod ea vis esset doctrinae Christi, ut, qui eam reciperet, omnino etiam illi considere, et in eum credere deberet, etiamsi fortassis id re ipsa non faceret, eo quod etiam ejus verbis fidem plene non adhiberet, tanquam nondum plene perceptis et vi eorum expensa, sed generatim tantum ejus doctrinam approbaret, et a Deo profectam crederet.
[note: Frequentissima sidei signif[?]atic.] Valde autem probabile est in sacris literis Novi foederis saepissime, cum fides commendatur, assensum firmum Christi doctrinae praestitum intelligi, nec semper ita accurate sumi, quemadmodum a Paulo sumitur iis in locis, ubi fidem operibus legis opponit. Et fortassis ne ab ipso quidem Paulo ea [gap: Greek word(s)] semper observatur; sed nonnunquam et ipse fidem pro assensu firmo doctrinae Christiadhibito usurpare videtur, propterea quod eadem tandem utriusque vis sit, et ubi assensus ille firmus reperitur, ibi quoque fiducia ista reperiatur. Similis causa esse videtur, cur Iacobus cap. 2, de vi fidei in salutis nostrae negotio agens, assensum rebus divinis, atque imprimis promissionibus ejus adhibitum, cum siducia in Deum collocata confundat. Nam de assensu quidem isto loqui Iacobum ex vers. 19 satis apparet: fiduciam tamen in Deum abillo designari, exemplum Abrahami, quod postea subjungit, ostendit. Quanquam in illis quoque verbis, quae ex Genesi de Abrahamo citantur, quibus ejus erga Deum fiducia exprimitur, est phrasis Deo credendi, quae proprie assensum tantum significat, cum in Hebraeo sit phrasis credendi in Deum aut in Deo, quae fiduciam magis significat; adeo ut graeca interpretatio videatur rem utramque quodammodo confundere, id quod ipse quoque Iacobus hac in parte est sequutus. Iure autem facere id poterat Iacobus, tum propter causam jam dictam, tum etiam propterea, quia assensus hujus, praesertirn doctrinae Christi adhibiti, et fiduciae, hac in parte eadem vis est. Nam non minus fiducia per se considerata, ab operibus sejuncta est, et sejungi etiam re ipsa potest; quam assensus doctrinae Christi praestitus. Quod si dicas fiduciam firmam ac solidam, pietatem secum necessario trahere, idem de assensu firmo ac
page 49, image: s049solido, qui doctrinae Christi adhibetur, jure dicitur. Quod vero Iacobus ibi fidei soli nunc justificationem adimit, nunc fidei nulla alia re adjecta adscribit, imprimis tum cum Abrahami adducit exemplum; in eo nulla est contradictio. Nam priori loco fidem secundum seipsam, hoc est, sine operibus considerat, ut ipsemet aperte asserit vers. 17 et 20. quomodo non modo assensus doctrinae Christi adhibitus, sed ne fiducia quidem in illum collocata, ad justificationem ac salutem sufficit; posteriori vero loco fidem candem cum operibus conjunctam, et sic complementum suum habentem conliderat, ut ipsemet aperte indicat vers. 22 et 23. Subest tamen aliqua significationis in voce Fidei diversitas; non tantum respectuum seu considerationis distinctio. Nam posteriori loco fidem sumit Iacobus in tertia significatione a nobis supra constituta, quae omnium est perfectissima; priori vero loco in prima aut secunda. Non ita curavit autem Iacobus istam ambiguitatem, quin sibi licere statueret, ab una ad alteram transire, ac si eadem esset utrobique vocabuli vis, et tantum respectu seu ratione adjunctorum, fides priori loco posita a posteriore distingueretur: nempe quia haec homonymia ex earum est genere, quae dicuntur ab Aristotele [gap: Greek word(s)] seu propinquae, ubi nimirum parum admodum significationes differunt, et vox communis de suis significatis. [gap: Greek word(s)] propemodum dici videtur, quem admodum hoc in loco accidit. Nam id, quod fidei voce in utraque significatione proprie denotatur, idem est, nempe fiducia in Deum collocata, vel assensus promissis divinis adhibitus: tantum in eo differentia est, quod ad fidei proprie dictae essentiam et naturam constituendam non pertinet, sed ejus effectus est; hoc est, ratione bonorum operum; quae tamen si fidei nomine includantur, diversam significationem ejus vocis constituunt ab ea, quaeplane est propria, et opera ista in se non includit.
[note: Fiducia restricta seu particularis.] Hactenus de fiducia in Deum, et Christum absolute considerata simpliciterque ita dicta egimus, quam licet totalem nominare. Sequitur, ut eam quoque consideremus, quae ad certam materiam, in qua quis Deo aut Christo confidat, aut certum attributum Dei, de quo quispiam plene sit persuasus, sit restricta, quam possis particularem, aut secundum quid dictam appellare. Hujus generis est ea, quam Christus solitus est postulare ab iis, qui se suosve sanari, aut a gravi aliquo morbo liberari cuperent; nempe ut crederent, id ipsum posse praestare. Hujusmodi fides videtur etiam fuisse quorundam, qui commemorantur Heb. 11. imprimis vero vers. 30. 31. et seqq. usque ad medium 35. Quanquam nonnulla ibi posita, ad fidem quoque istam absolutam, per quam tum temporis homines justificabantur, referri possunt. Huc pertinet etiam fiducia
page 50, image: s050illa, quae quis credit, posse Deum sibi aliquid boni tribuere, licet id non promiserit, qua fide opus est omnino in precibus, quibus quis hujus generis bonum a Deo petit, et cupit obtinere. Quanquam etiam adjungen da est isti fidei persuasio de Deo bonitate, ac voluntate id, quod quis petit, praestandi, si id cum Dei decreto aliquo, et vera nostra utilitate non pugnet. Et huc fortasse referri potest fides ista, quam Iacobus in orantibus requirit, quae pro diversitate rerum, quae peruntur, propemodum etiam diversa, et nunc perfectior, nunc imperfectior est. Per fectior, si quis petat id, quod Deus promisit. Nam tum temporis non modo credendum est, Deum posse id praestare, sed etiam velle, si modo is, qui petit, eare dignus, seu in eorum numero sit, quibus Deus illud bonum promisit. Si vero promissum non sit, sufficit ea fides, quam diximus. Quanquam fieri potest, ut Iacobus fidei nomine, (ut etiam apud ipsum alibi factum videmus, ut cap. 2. tum ab initio, tum a vers. 14 et seqq.) assensum Christi doctrinae praestitum intellexcrit, adeo ut velit eum, qui aliquid a Deo obtinere cupiat, in religione esse constantem, non vero in hanc aut illam partem fluctuare. Nam quo minus ea verba de illa siducia accipias, qua quis sibi persuadeat, Deum posse ac velle praestare, atque adeo se impetraturum totum id quod petat, id obstat quod videatur cum hominem ponere, qui sine ista fide, quam in oraute requirit, preces ad Deum fundat, et nihilominus sibi persuadeat, se impetraturum esse, id quod petit; qualis non videtur esse, qui vel de potentia vel voluntate Dei dubitet. Nam Iacobus eum hominem sua opinione et spe falli docet, ac proinde in eo spem de impetratione divini auxilii ponit. Ne de eo nunc quicquam dicam, quod nimis videretur duriter de homine eo, qui in precibus suis aliquo modo haesitet, judicare, cum ait, eum hominem duplicis esse animi, inconstantem in omnibus viis suis: praesertim si is in certa tantum re, et quidem magis de voluntate erga se Dei, quam de potentia dubitet, et fortasse etiam promissa Dei non habeat ante oculos, ut censeri possit Deum mendacii arguere. Sed id jure dici potest de eo, qui de religionis veluti summa dobitet, et secum quodam modo depugnet. Adde quod sensus hic superioribus, adeoque scopo Iacobi admodum conveniat. Loqui enim coeperat de eo, qui sapientia, tum, cum illi propter religionem patiendum est, indiget. In hoc requirit Iacobus, ut cum fide petat, hoc est, ut animo suo sapientiam hanc a Deo impetraturus firmiter decernat et constituat, se usque ad finem Christianae religioni adhaesurum, et sic de ea nihil dubitet. Hac fide posita, tum demum Deum oret, ut sibi sapientiam largiatur, quo hoc ea, qua Christianum decet, ratione praestare
page 51, image: s051et in afflictionibus ita se gerere, ne ipsius patientia ullo defecti laboret.
[note: Persicti [gap: Greek word(s)] ] Fidei perfectio generatim dicitur [gap: Greek word(s)] , hoc est, certa plenaque periuasio, et ab omni dubitatione sejuneta. Hujus species, quae interdum generis etiam nomen obtinet, et [gap: Greek word(s)] voce simpliciter sumta significatur, est [gap: Greek word(s)] , cum non pro libertate loquendi sumitur, sed pro re auqua, quae in animo nostro tota exiltit. Nam ea nihil aliud esse videtur, quam fiducia in Deum persecta, hoc est, ejusmodi de Dei erga se amore persuasio, ut quis irae divinae ac poenarum ejus securus, quicquid veri boni a benignissimo Deo in homines proficisci solet, autpotest, id ab eo petere ac sperare audeat. Discrimen inter hanc [gap: Greek word(s)] et fiduciam simpliciter dictam, ex eo apparet, quod fiducia simplicuer sumpta non modo sequatur nostram pietatem, velpietatis nostrae persualionem, verum etiam antecedat, ejusque sit causa. Haec vero [gap: Greek word(s)] pietatem et officium nostrum erga Deum, vel saltem persuasionem de eo praestito, revera consequatur, non antecedat: quod docet locus ille 1 loan. 3. 21: Si cor nostrum non condemnat, [gap: Greek word(s)] habemus ad Deum, et quam quid petierimus, etc. Vide etiam cap. 4. 17. et cap. 5. 14
[note: Cur Sacra literae Fidet nomine uti soleant in descriptione conditionis quae ex parte nostri ad salutem requiritur.] Quaeritur. hîc, cur Sacrae novi foederis literae, et imprimis Apostolus Paulus, in descriptione conditionis, quae ex parte nostri ad salutem requiritur, nomine Fidei uti soleant. Respondeo: Hujus rei duplex potissimum videtur esse causa. Prima est, ut istius conditionis exprimatur facilitas. Ea vero duplex iterum hoc vocabulo indicatur: Primo, quia facile est credere id ad quod fides haec respicit, et ex quo pietas, quae hoc nomine comprehenditur, necessario nascitur: nempe hominem mortalem ex mortuis resurgere, atque in coelum ascendere posse, imo etiam re ipsa resurrecturum, atque in beatas sedes migraturum esse, si Deo paruerit. Id enim Christi ex mortuis resuscitatione, atque in coelos ascenlione, quarum rerum fides apertissimis documentis nobis est facta, manifeste fuit comprobatum. Hoc vero si credatur firmiter, pietatem illam quam Deus a nobis postulat, necessario in nobis efficit, ut inter alia docet nobilis ille loannis locus, 1 Epist. cap. 3. vers. 3: Et quisquis habet hanc spem in eo, purificat se. sicut et ille purus est. Et haec quidem causa cur Fidei nomine conditio nobis a Deo imposita exprimi soleat, intelligi potest ex cap. 10 ad Roman. vers. 6. et. seqq. ubi Apostolus ostendere volens facilitatem justificationis Euangelicae prae justificatione legali, postquam dixisset vers. 5: Moses enim scribit justitiam quae est ex lege quod qui fecerit ea, etc. subjungit: Illa vero quae ex side est justitia ita dicit, Ne
page 52, image: s052dicas in corde tuo, etc. Sed quid dicit? Prope teverbum est in ore tuo et in corde tuo, etc. Quasi dicat: Illa quidem juititia ex lege duram ac difficilem requirit conditionem, nempe ut ea perfecte praestes quae lex praescribit. At justitia illa fidei longe facilior est, nec tam duram conditionem postulat: Nihil enim aliud requirit, quam ut firmiter credas hominem posse ascendere in coelum, et ubi in abyssum descenderit inde posse reverti. Atque id Christi in coelum ascentione, ejusque morte et ex ea resuscitatione adeo manifeste est demonstratum, ut si quis negare velit, perinde faciatac si Christum e coelis vellet deducere, et negare vel ipsum esse mortuum, vel ex morte rediisse. Sed id ita manifestum est, ut Deus hoc veluti auimis et cordibus nostris inseruisse videatur, ut id credamus, et in ore nostro posuisse ut id fateamur. Quare cum ea tam sint manifesta, ex quibus evidenter pendet veritas eorum ad quae fides nostra primo respicit, et ex quibus pietas necessario nascitur, ut facillimum sit ea credere, sequitur etiam ipsam nostram fidem et pietatem esse facilem. Cum enim facile est id unde alia necessario pendent, etiam caetera omnia sunt facilia. Haec prima est istuis facilitatis ratio. Altera est: quia haec vox indicat Deum non parem ab omnibus requirere pietatem, sed tantam quantam fides, hoc st, certa promissorum ipsius spes in eo collocata in unoquoque efficere queat: Non efficit autem illa spes parem in omnibus pietatem et virtutis perfectionem. Nam cum aliisint ad pietatem proniores aptioresve, alii minus, aliisque plura pauciorave objiciantur ad eam impedimenta, inde sit ut eadem beatae immortalitatis pes ex promissis divinis in ipsorum animis concepta, non parem prorsus sanetitatem pariat, Etenim cos qui sunt aptiores ad altiorem virtutis gradum deducit, quam cos qui minus sunt apti: Interim tamen omnes eo usque deducit ut non secundum carnem sed secundum spiritum ambulent. Atque haec insignis est differentia inter operum conditionem et fidei. Qui enim opera postulat, hoc est persectam voluntatis divinae ac per totam vitam continuatam obedientiam, is parem ab omnibus postulat pietatem. Itaque rectehac in parte fides operibus opponitur. Haec de facilitate, quae prima est causa cur Fidei nomine in hoc negotio tam libenter utantur Sacrae Literae. Sequitur altera hujus rei causa, quae est ut indicetur hoc nomine eam obedientiam quamnos Deo praestamus, et quae fidei voce ineluditur, suâ vi non mereri justificationem. Eamque non tam opus esse nostrum, quam Dei, qui eam magnitudine promissorum, quibus indigna est omnis nostra obedientia, quaeque adeo nonnisi ex mira Dei benignitate nobis offeruntur, in nobis excitaverit; contra quam fit in operibus, quibus
page 53, image: s053tantam vim adscribit Paulus, ut ei qui illis sit instructus, merces ex debito sit tribuenda, non gratuito imputanda. Illa enim talia esse debent, ut non tam Dei auxilio, quam ipsius hominis studio atque opera perficiantur, et ipsius virtuti potissimum debeant adscribi. Nam quam alias vim habebunt merendi apud Deum justificationem? Nemo enim, ipse Deos potissimum, quod in alio efficit id justitiae vi remunerari tenetur: cum nemo ad remunerandum suum opus, licet per alium perfectum, jure obligetur. Quam ob causam Deus, cum ab hominibus vellet exigere istiusmodi pietatem in sua lege, quae vi sua justificationem mereretur, non tantum perfectam ab illis requisivit praeceptorum suorum obedientium, verum etiam nulla ejusmodi promissa proposuit, quae vim haberent adigendi homines ad eam pietatem praestandam, neque etiam auxilium Spiritus sui iisdem promisit foedereque inclusit; sed eos suis viribus, ut ita dicam, relinquere voluit, ut suo studio ac virtute ad tantam sanctitatis perfectionem eniterentur. Atque haec etiam videtur esse causa, cur haec obedientia nomine operum simpliciter clato, aut voce legis interdum addita significetur. Non enim ideo id tantum fieri videtur, quia opera ea sint perfecta, ut ea ratione secundum excellentiam ita queant appellari, verum etiam quia revera opera sint, hoc est hominum labore ac studio perfecta. At vero cum pietatem quam Deo praestamus Fidei nomine exprimimus, ideo nempe quia ea ex fide omnino pendeat, ut ex ea necessario omnino proficiscitur, eo ipso significamus eorum quae fide apprehendimus, hoc est promissorum, tantam vim fuisse: ut eam in nobis propter praestantiam et certitudinem suam parerent: adeoque pictatem istam Deo tanquam primo ac potissimo autori, a cujus banignitate ea promissa sint profecta, esse adscribendam. Patet enim non tantum illa promissa fuisse talia ut pietatem nostram aequarent, verum etiam longe superarent; siquidem nos ad tam arduum pietatis opus excitare, et illud in nobis imbecillitate carnis circumdatis [note: Tertia.] persicere potuerint. Tertia potest insuper causa addi, cur Fidei nomine in hoc negotio utatur Spiritus Sanetus libenter: quia ideo Deus imprimis pietate nostra, quae hac voce includitur, delectatur, quod in ea ipsum semper respiciamus, ab eo toti pendeamus, atque ita quo ille nos ducit trahi nos patiamur: id quod fidei seu fiduciae nomine significatur.
[note: Fidei extrema.] Sequitur ut Fidei opposita, seu extrema, ut loquuntur, consideremus. Quod ergo attinet ad fidem generalissime sumptam, ei opponuntur duo [note: In desectu.] extrema; alterum in defectu peccans, alterum in excessu. In defectu [note: Impersectum, dum bitatio.] duo opponuntur, quorum alterum perfectum est, alterum imperfectum. Imperfectum est dubitatio seu haesitatio de rebus divinitus patefactis
page 54, image: s054et ad relipionem quodam modo pertinentibus. De qua loquitur lacobus in loco paulo ante explicato, cap. 1. et haec quidem videtur esse dubitatio, ut ita dicam universalis, quae totum corpus Christianae religionis spectat. Pertinet huc deinde dubi tatio illa, de qua Paulus Rom. 14, quae particularis est, et tantum ad res certas, quae Christianam religionem spectant, refertur; quae per se quidem salutem non evertit, si tamen cum factis conjungatur, ita ut quis dubitet, num id quod facit, sibi facere etiam per Dei praecepta liceat, damnat et salutem evertit; ut tum ex hoe loco, tum ex simili 1 Cor. 8 patet. Haec appellatur infirmitas in fide.
[note: Perfectum, liutredulitas.] Perfectum vero Vitium fidei oppositum, quod in defectu peccat, est incredulitas. Est autem incredulitas ejusmodi vitiuum animi, quo quis occasionem ad veritatem coelestem habens, ei tamen non assentitur, vel assentiri non vult. Vnde apparet hoc voluntatis potissimum esse vitium, quod proprie [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] dicitur; quae vox contumaciam quandam et inobedientiam, seu impersuasibilitatem, ut ita dicam, significat. Potest quidem etiam [gap: Greek word(s)] sumi pro simplici negatione, seu privatione atque absentia fidei, quae in cum etiam cadere potest, qui veritatis cognoscendae nullam habet occasionem; estque ea intellectus quidam defectus, sed pro vitio tamen censeri non debet, nisi quis id ipsum meritus sit, ut ea ratione puniretur. Quanquam ne tum quidem pro vero vitio, sed pro ejus consequente, aut poena haberi debet. Quod si quis tamen eam [gap: Greek word(s)] (quanquam eam fortasse sacrae literae hoc nomine non comprehendunt) huc referre volet, ei dicendum est, duplex esse vitium illud, quod fidei opponatur, et in defectu peccet; quorum alterum opponatur ut fidei contrarium, cum sit aliquid, ut loquuntur positivum; alterum ut fidei privatio, in eo nempe homine, qui alias ad fidem seu assensum veritati adhibendum sit aptus.
[note: Incredulitas duplex.] Est autem ea [gap: Greek word(s)] seu incredulitas duplex: altera antecedit assensum, imo eum omnino exeludit; altera consequitur. Illa est, cum quis veritati cui nunquam fuerat assensus, ejus tamen cognoscendae et approbandae causas habens, non vult affentiri: haec est, cum quis veritati, cui fuerat assensus, assentiri porro desinit. Hoc posterius si fiat, vel in veritate universsa, vel in parte ejus praecipua, unde tota religionis vis pendeat, [gap: Greek word(s)] dicitur: si in alia aliqua veritatis parte, quae salutem quidem convellat, non omnem tamen religionem, omnesve religionis seu veritatis partes secum trahat, non quidem haeresis ipsa est, sed haerese as tamen cansa. Haeresis enim ipsa paci pacisve studio opponitur, ut suo loco videbimus.
page 55, image: s055
[note: Extremum sidei in ex cessu.] Quod ad alterum fidei extremum attinet, quod in excessu peccat, nempe credulitatem nimiam, ea nihil est aliud, quam facilitas quaedam cuivis de religione doctrinae assentiendi, quae iuconstantiam etiam ac levitatem in religione habet conjunctam; de qua loquitur Paulus Ephes. 4. 14. Huc fortasse pertinet illud vitium, quod in mulierculis quibusdam notat Paulus, quae semper discunt, et tamen ad cognitionem veritatis pervenire non possunt: nisi quis malit hoc a quovis aut quidvis discendi studium, esse vitium credulitatem hanc antecedens. Haec credulitas Rom. 16. 10, comprehenditur nomine obedientiae, quanquam non sola. Nam nomen obedientiae generalius est, et aliquid denotat, quod per se nec bonum sit nec malum, imo bonum potius quam malum, si per se consideretur: fiat autem bonum, si a prudentia regatur, et in bonum finem convertatur, nempe ad veritatis cognitionem, et ei praestandum obsequium; malum vero, si quis per imprudentiam id in malum finem convertat, hoc est, ad aures mendacio praebendas, aut in [note: Fiducie extrema.] malis praestandum alicui obsequium. Haec de extremis generaliter.
Quod ad extrema fiduciae proprie opposita attinet, ea itidem sunt [note: Diffidentia.] duplicia, et vel in eo, quod parum est, vel in eo, quod nimium, peccant. In eo quod parum est peccat diffidentia: in eo quod nimium, confidentia. Diffidentia vel plena est, quae omnem in Deo fiduciam excitidit, vel imperfecta, quae aliquid habet fiduciae, aliquid diffidentiae. Illa, quia perfecta, generale nomen obtinet, tanquam sibi proprium; haec dicitur [gap: Greek word(s)] seu fides exigua, quae aliquousque Deo et Christo confidit, sed non plene; idque duplici nomine vel ratione, vel quia in certa aliquare Deo prorsus non confidit, ut si quis in egestate constitutus de victu ita desperet, ut Deum sibi, si opus sit, res necessarias subministraturum plane non considat, vel confidat quidem Deo in re aliqua, sed non penitus, et aliquo modo haesitet, et labascat; qualis fuit illa haesitatio Petri, cum in mari ad Christum iturus, animadverso vehementi vento, jam metuere inceperat, et sic de auxilio Dei diffidere. Ad hanc diffidentiam, Moysis quoque factum aut oratio spectat, quae ipsius dubitationem quandam de aqua epetra elicienda, licet ea res a Deo jussa esset, arguebar.
[note: Confidentia.] Confidentia est quaedam de Dei erga se benignitate fiducia, qua quis temere vel salutem aeternam, vel aliquod bonum aut auxilium extraordinarium ab ipso sperat; cujus inter alia effectus est, quum quis absque vera necessitate gravique et justa causa, periculo se committit; quod vitium tentatio Dei appellari solet. quanquam haec latius pater, deque ea nobis erit dicendum, cum de vitiis agemus, quae fidei in Deum, quatenus
page 56, image: s056ea pietatis in ipsum pars censenda est, opponuntur. Videtur autem hoc extremum cum [gap: Greek word(s)] quandam nimietatem designare.
CAPVT VI. De Spe.
[note: Spei duplex significatio.] SPei vox duplici modo, ut alibi, ita et in sacris literis accipitur. Primum ita, ut a fiducia aut nihil aut parum videatur differre; et definitur expectatio futuri boni, cui addi etiam potest, a Deo aut [note: Prior.] Christo consequendi. Complectitur haec expectatio duo imprimis; Primo certitudinem quandam vel ejusmodi persuasionem, ut credas, te aliquod bonum et imprimis salutem consequuturum, vel saltem consequi posse: Deinde desiderium istius boni. Differentia autem inter spem [note: Differentia inter spem et fiduciam.] hanc et fiduciam, quae sane exigua esse videtur, duplex potest constitui. Prior est, quod fiducia assensum se persuasionem de bono futuro primo videtur significare, desiderium ejusdem consequenter. Est enim vox Spei proprie affectus nomen, et quidem circa bonum occupati, (hîc autem desiderium est, cum nondum res adest:) consensus vero et persuasio in mente consistit, adeoque affectus non est. Posterior differentia est, quod fiduciae nomen referatur ad personam, cui illa innitatur et a qua bonum aliquod profecturum credat. At spei vos sua natura talem personam non denotat, sed simpliciter tantum ad bonum futurum spectat, idque ad nos refert.
[note: Spes in priorisignificatione, perfectior vel imperfectior. Idque vel ratione causarum efficientium:] Haec Spes duplex est: altera Perfectior: altera Imperfectior; idque duplici ratione, nam perfectio et imperfectio illa, vel spectatur in ipsa spei essentia, vel in ejus causis effi cientibus. Atque, ut de hac posteriore ratione aliquid dicamus, spes alia apertis nititur fnndamentis, hoc est, expressis Dei promissis, eorumque confirmationibus, hunc ipsum ad finem a Deo propositis, ut spem in hominibus ingeneret certi alicujus boni: alia conjecturis quibusdam tantum, ut consideratione divinae potentiae et bonitatis, vel exemplis tantum quibusdam, vel ejusdem generis, vel similibus tantum, ex quibus certum atque immotum argumentum, quod idem te sperare jubeat, peti non potest. Illa prior interdum Emphatice dicitur Spes in Deo, ut Actor. 24. 15. 1. Pet. 1. 21. et 1 Ioan. 3. 3. Posterior tantum exspectationis nomine nonnunquam denotatur, et Sepi in Deum opponitur, ut in loco dicto Act. 24. ubi tamen notandum est vocem spei, licet semel tantum positam, diversimode tamen accipi, et priori loco proprie, posteriori vero, ubi Relativum
page 57, image: s057quam ejus loco ponitur, improprie seu metaphorice accipi pro re sperata. quod idem fieri videtur Heb. 6. 18. 19: quanquam contraria ratione. Nam, ut Piscatori placet, spes in vers. 18 rem speratam significat, et invers. 19, ubi relativum ponitur, spem proprie dictam. Eadem significationis diveristas in hac voce bis posita extat Rom. 8. 24. Dicimus autem hanc spei differentiam cerni in causis efficientibus, non in ipsa essentiâ spei; quia interdum fieri potest, ut is, qui pauciores aut minus firmas habet sperandi causas, aeque firmiter aut etiam firmius speret, quam is qui plures habet, aut solidiores: idque accidit vel ob hujus vel ob illius imprudentiam, aut hujus posterioris negligentiam. Imprudentia enim in alio quidem efficit, ut rationes suas solidiores esse putet, quam revera sint: in alio, ut infirmiores esse credat. Interim tamen verisimile est, illum qui plus habet causarum ad spem concipiendam, plus etiam sperare, qui minus, etiam minus; imo si caetera omnia sint paria, id est prorsus necessarium.
[note: Vel ratione essentia.] Atque ut ad alteram illam rationem perfectionis et imperfectionis Sepi jam accedamus, ea itidem duplici modo considerari potest. Nam partim posito eodem hominum statu, et iisdem sperandi causis, nunc major ac plenior, nunc minor potest esse spes, idque vel ratione certitudinis, quam quis de boni futuri consequutione concipit, vel ratione desiderii, quod in ea comprehendi diximus, et id vel in diversis hominibus, vel in eodem, sed diverso tempore: partim diverso hominum [note: Spes alia officium nostrum autecedit, alia sequitur.] statu posito. Spes enim alia officium et pietatem hominis antecedit, et sic a conditione futura pendet: alia pietatem et officium nostrum consequitur, et sic conditionem ad bonum aliquod, praesertim aeternum, necessariam, jam praesentem ponit. Illa respectu hujus posterioris imperfectior est, licet in suo genere perfecta esse possit, ut apperet ex 1 Petr. 1. 13. Quanquam perfectio ista, de qua Petrus fortasse loquitur, in perpetua et constanti duratione consiitit: unde nova quaedam ponitur inter spem perfectam et imperfectam ratione durationis distinctio. De posteriori autem loquitur Paulus Rom. 5, cum ait: Probationem illam, quae ex patientia afflictionum capiatur, spem parere, cum tamen certum sit, spem patientiam istorum malorum et antecedere, et ad patientiam nos impellere. Haec spes eadem videtur esse cum [gap: Greek word(s)] de qua antea diximus, et in loco Heb. 6. 11, nominari [gap: Greek word(s)] , Prior ergo ista spes, quae imperfectior est, conjuncta esse [note: Dubitatii.] potest cum aliqua dubitatione de salute aeterna, aut aliis pietatis praemiis adipiscendis, nempe ex parte nostri, non vero ex parte Dei. Nam dubitatio, quae Deum respicit ipsum, et vel potentiae vel bonitati ejus aut
page 58, image: s058etiam constantiae in servandis promissis, aliquid detrahit, spei opponitur, et in vitio plane habenda est, tantum abest, ut cum spe, de qua loquimur, conjungi possit. Sed ex parte nostri dubitatio suboriri potest, interdum etiam valde salutaris, de officio nostro erga Deum, et praestatione earum conditionum, quibus opus est ad salutem consequendam, et porro etiam de ipsa salute nostra; idque non tantum ante pietatem a nobis praestitam, sed etiam in ipso pietati scursu, aut post illius curriculum absolutulm; praesertim si defectum aliquem pietatis nostrae, revere advertamus; qui quo major est, tanto majorem dubitationem de salute nostra excitare potest, in iis maxime, a quibus jure major pietati sperfectio videtur exigi, quales sunt ii, qui prae caeteris eximiam habent veritatis notitiam, et multa ad pietatem adjumenta, aut a quibus ipsa ratio absolutiorem quandam vitae integritatem videtur exigere, quales [note: Ea vel recta:] sunt Pastores et Ministri. Interea tamen haec quoque dubitatio differentiam quandam habet, et interdum recta est ac laudabilis, interdum vitiosa. Recta est, cum oritur ex recto veroque de factis nostris ad [note: vel vitiosa.] Novi foederis normam collatis judicio. Vitiosa, cum ex erroneo et vitioso; ut si quis eam pietatem non putet sufficere ad salutem, quae tamen revera ex vi Novi foederis sufficiat, quales sunt ii, qui ob unum aut alterum lapsum, aut facta quaedam a decore aut perfectione sanctitatis Christianae discendentia, a scandalo tamen sejuncta, de salute sua dubitant; aut si quis putet se in aliquo vitio haesisse, quod damnationem afferat, cum tamen non haeserit revera, vel quia facta ipsius vere in consuetudinem non abierint, vel quia vitiosa plane non fuerint judicata. Nam si tum vitiosa esse judicasset, ex ejus judicitio ipsamet vitiosa evasissent, licet per se talia non essent; ut constat ex iis quae Paulus disputat, de fide et dubitatione illi opposita, ad finem cap. 14 ad Rom. Cujus rei causa explicabitur tum, cum de conscientia agemus. Est ergo vitiosa haec dubitatio, et quae non cadit in illos, qui vere pie vivunt ex doctrina Novi Foederis, et hanc ipsam doctrinam bene habent et exacte cognitam, et de factorum suorum ratione, quae ex circumstantiis nonnunquam pendent, recte judicare norunt. Interim ejusmodi non est, quae hominem damnet, et saepe est majoris studii ac diligentiae in officio faciendo causa.
Potest autem spes ila, quae pietatem consequitur, duplex iterum constitui: [note: Spes officium nostrum consequens duplex.] altera ex rei ipsius natura quodammodo fluit: altera plane supra naturam est. Illa pendet ex consideratione promissorum divinorum, et pietatis nostrae cum Novi Foederis norma collatae, etiamsi Deus nihil praeterea coelitus in animos pietate praeditorum hominum immittat, seu
page 59, image: s059spiritum suum singularem, atque ab Eungelio distinctum, non adjungat. Haec autem a singulari aliquo dono seu spiritu divino, qui ob pietatem homini donetur, et ipsius animum gaudio quodam coelesti impleat, pendet. Prior illa Spes pietatis effectum est, pramium tamen proprie dici non meretur. Posterior et effectus est quidam, licet non naturlais, et praemium pietatis. Prior illa spes hac posteriori magis est necessaria; haec vicissim illâ est perfectior et magis desiderabilis.
[note: Posterior spei significatio.] Hactenus de priori spei significatione diximus, quae a fiducia vix discerni potest: sequitur altera significatio, quae prioris illius tantum pars quaedam est, et sic fiduciae etiam. A fide autem illa, quae in assensu posita est, tanquam effectus a sua causa discernitur; estque nil aliud, quam desiderium boni futuri, cujus potiundi rationem, vel ex Dei promisso, vel ex consideratione ejus potentiae et bonitatis, vel exemplorum quorundam habeas. Quod posterius ideo adjiciendum est, licet id ad causam spei efficientem pertineat, quia nisi desiderium istud adjunctum habeat, aut, ut loquuntur, praesupponat animi inductionem et persuasionem, saltem de possibilitate, et probabilitate boni istius sub conditione, quae ei sit adjuncta, potiundi, spes dici non meretur. Hoc modo videtur 1 Cor. 13 accipi, vers. ult.
[note: Extrema spei. In defecta.] Sequuntur extrema seu vitia Spei opposita, quorum illud, quod in defectu peccat, deplex est: alterum perfectum; alterum imperfectum. Illud desperatio est; hoc dubitatio; quanquam non omnis, ut postea dicetur. [note: Desperatio totalis.] Desperatio iterum duplex constitui potest, altera Totalis, ut ita dicam, cum quis omnem de gratia divina, adeoque de salute adipiscenda spem abjicit: et haec isto nomine simpliciter sumpto, in communi sermone fere semper intelligitur. Est autem ea nunc magis, nunc minus vitiosa. Magis vitiosa, si quis Dei potentiam et virtutem in servandis promissis, voluntatisque constantiam neget, indeque desperationis causam petat. Minus vitiosa, horrenda tamen, quando quis scelerum suorum cogitatione ad desperationem eam adigitur, seque in eorum numero collocare cogitur, quibus Deus non modo salutem aeternam, gratiamque suam non promiserit, sed etiam negarit, vel expressis verbis, vel satis apertis documentis; vel saltem ob graves causas perinde statuendum sit ac si aperte negasset. Talis est, verbi gratia, desperatio, quam [note: Particularis.] Dominus Iesus in adventu suo, hominum, nempe impiorum, animos occupaturam praedicit. Alterum desperationis genus particulate est, cum quispiam in certa aliqua re, aut periculo, de auxilio divino, quod sperare jure poterat, vel saltem non prorsus desperare, spem prorsus abjicit, etiam Dei habita ratione. Talis erat, verbi gratia, desperatio
page 60 , image: s060istius militiae Ducis, qui Elisaeo magnam annonae vilitatem postridie, post summam annonae caritatem ac famem, nomine Dei pollicenti, dixerat, Etsi Dominus faceret senestras in coelo, nunquid hoc futurum esset? 2 Reg. 7. 2. Huc etiam referri potest desperatio illa Israelitarum, qui in captivitate Babylonica spem liberationis ex ea calamitate, licet a Deo promissam, abjecerunt; quod arguunt ista illorum verba apud Ezechiel. cap. 37. 11. Aruerunt ossa nostra, periit spes nostra, abscissi sumus.
[note: Dubitatio.] Quod ab dubitationem attinet, quod alterum est vitium, in defectu peccans, licet imperfectius, ea non omni spertinet huc, cum superius dixerimus, dubitationem aliquam de salute nostra non modo non vitiosam, sed etiam rectam et salutarem esse; quaenam autem illa sit, jam dictum est, nempe cum de nobis ipsis dubitamus, et quidem justa de causa, num officium nostrum ad salutem consequendam necessarium praestiterimus, vel etiam porro praestituri simus. Vitiosa autem duplex est: altera ex parte Dei, qua nimirum vel potentia vel voluntas Dei, promissionibus ipsius expressa, adeoque veritas ipsius ac fides in servandis promissis, in dubium vocatur. Altera ex parte nostri, quae ex erroneo de factis nostris judicio (nam et haec addi potest) ex doctrina Novi foederis non recte percepta oritur; de qua jam supra satis dictum.
[note: Extremum Spei in excessus.] Hactenus de extremo seu vitio Sepi opposito dictum est, quod in desectu peccat. Alterum quod in excessu peccat, proprio nomine carere videtur: dici autem potest spes immoderata aut nimia; eaque vel in salutis negotio, vel in aliis rebus cernitur. In salutis negotio duplici ratione, vel quia quispiam sibi salutem polliceatur, etsi vere pius non sit, vel quia quis, utut tandem vere pius sit et in eo statu jam versetur, in quo si moreretur, salutem sit omnino adepturus, tamen in futurum nimis audacter de salute sua speret, putetque in eo se statu versari, ut jam nullo pacto salute queat excidere, imbecillitatis suae immemor. In aliis negotiis cernitur, si quis ejusmodi bonum a Deo certus expectet, quod ei non promiserit, cum interim nulla extet causa justa, quae id etiam citra promissum, certo tamen sperare jubeat. Quanquam haec spes, si bonum illud sit admodum desiderabile, et per se laudabile, atque ad gloriam divinam vel falutem sive tuam sive alienam valde pertineat, minus est reprehendenda; modo ea non sit superba: qualis foret, si quis nunc Apostolica dona, aut Prophetarum praecipuorum propria, sibi a Deo postularet; quae spes videretur esse hominis aliquomodo arrogantis.
page 61, image: s061
LIBER SECVNDVS, Qui est DEVIRTVTIBVS VOLVNTATIS IN GENERE. CAPVTI. De Virtutibus voluntatis seu morum.
[note: Tractatio de virtute voluntatis duplex. Generalis: eaque iterum duplex.] TRactatio de virtute, quae voluntatis propria est, duplex est, altera Generalis; altera Specialis. Generalisiterum quodam modo duplex: nam de virtute ea primum agendum est, ut de genere singularum virtutum, quod de iis singulis separatim praedicari queat: Deinde ut de toto aliquo, quod ex singulis virtutibus, tanquam, partibus, conflatum est, adeoque de singulis virtutibus separatim praedicari nequit, hoc est de complexu omnium virtutum, simul junctarum, quae [note: De virtute, ut est genus singularum. Definitio virtutis moralis.] sanctitas aut pietas dicitur. Quod ad priorem tractandi modum attinet, primo definitio virtutis Moralis tradenda est: deinde quaedam generalia ad naturam ejus, et vitii ei contrarii cognoscendam pertinentia. Definitio constitui potest vel exactior et magis Philosophica, vel rudior, usui tamen accommodatior. Paulo exactior est; Virtus moralis est habitus voluntatis agendi cum consilio, consistens in mediocritate, quoad nos, praeceptis Christi monstrantibus, prudentia definita; seu mavis, quae a prudentia, cognitione doctrinae Christi instructa, definita sit. Rudior haec tradi potest, Virtus moralis est habitus voluntatis, secundum Christi praecepta agendi, vel consuetudo vivendi ex praescripto [note: Definitio vitii.] Christi. Ex his facile etiam potest colligi definitio vitii, et accuratior quidem hujusmodi: Vitium est habitus voluntatis agendi cum consilio, consistens in extremo, quoad nos, Christi praeceptis adversante. Rudior hujusmodi: Vitium est habitus voluntatis contra Christa praecepta agendi, seu consuetudo vivendi Christi praeceptis adversa.
[note: Capita tractationis tria.] Capita rerum ad virtutis Moralis et vitii naturam rectius percipiendam pertinentium erunt tria. Primum de Causa Virtutis efficiente. Secundum de subjecto, nempe de voluntate. Tertium de forma. Nam de fine qui est felicitas, nostri instituti hoc loco non est disserere. De
page 62 , image: s062Materia seu objecto satis dictum est in Ethicis.
[note: De causis efficientibus virtutis moralis.] Quod ad Causas efficientes attinet, de iis etiam in Ethicis actum est, unde ea quae hoc loco a nobis omittuntur peti possunt. Hîc enim ea tantum attingemus, quae ibi commode explicari non poterant, utpote at Theologiam proprie spectantia; quanquam ibi quoque nonnulla attigimus huc pertinentia, quae nunc repetere non placet. Duo autem potissimum hoc loco erunt adjicienda iis, quae istic sunt explicata. Primum, tribus istis causis virtutis Moralis efficientibus, quae quidem sunt proximae atque internae (nam de externis neque ibi dictum est, neque hoc loco dicere est opus, quales sunt Deus, Christus, et ii quorum opera is utitur in nobis ad virtutis studium adducendis) adjicienda est [note: Spiritus divinus.] quarta, nempe divinus spiritus, seu vis quaedam coelestis mentibus nostris a Deo peculiariter infusa, et nos ad virtutem colendam aptiores reddens, atque ad eam impellens. Ejus autem duplex potissimum vis [note: Ejus vis duplex.] est, ad virtutem nobis ingenerandum. Primo quatenus mentem nostram illustrat, et consequenter voluntatem ad recte agendum impellit. Deinde quatenus voluntatem immediate, ut loquuntur, incitat, et alacritatem ad virtutem exercendam ei addit. Prior illa vis iterum duplex [note: Prior, mentem illustrans.] constitui potest. Nam vel pietatis officia nobis clarius ostendit. et virtutis pulchritudinem nobis conspiciendam praebet, vel pietatis fructum. Prius paestat, dum vel generalia Christi praecepta, et naturam virtutum Christianarum atque officia melius aperit; vel prudentia quadam et consilio in factis singularibus, praesertim dubiis et difficilioribus, quam ut nosmetipsi expedire non possimus, instruit. Atque ad hoc utrumque pertinere videtur illud Ioan. 1 Epist. 2. Vnctio vos docet de omnibus. Quanquam ibi unctio fortasse non pro spiritu divino tantum, sed pro spiritu cum doctrina Euangelica conjuncto, accipienda est. Posterius praestat divinus spiritus, dum vel praemia pietati a Deo proposita commendat, vel ipsum rectae conscientiae gaudium ante oculos ponit. Istud efficit, dum partim eorum praestantiam, partim eorum certitudinem demonstrat. Posterior spiritus divini vis, quae ad voluntatem immediate [note: Posterior. voluntatem incitans.] spectat, est dum ardorem quemdam hominibus ingenerat, affectuum violentiam voluntati rectae adversantium reprimit, et segnitiem tollit, nosque stimus quibusdam ad virtutem excitat, ita ut nihil videatur tam esse arduum aut laboriosum, quod assequi nequeamus aut etiam nolimus. Qua in re interum sunt aliqui perfectionum gradus. Vltimus ac summus ille esse videtur, quum voluptas quaedam divina ac coelestis, et futurae felicitatis fere propria, animis nostris illapsa, suavitate sua omnes virtutis actiones perfundit, adeo ut voluntas summa cum alacritate
page 63, image: s063illis incumbat, nec quicquam in illis asperum sentiat. Sed hoc posterius proculdubio rarius contingit: siquidem ea voluptas et ardor, non studio revera nostro, sed divinitus excitatus, difficultatem virtutis, et sic illius, ut ita dicam, meritum tollit. Prior illa divini spiritus vis, atque ad virtutem nobis inserendam officacia, cum doctrina, quam alteram virtutis efficientem causam in Ethicis constituimus, quodammodo conjungenda est: altera peculiaris est, et ei quodammodo respondens, quam natura generasis animis insevit, ab ea tamen ita distincta, ut illa generationis, haec regenerationis sit propria.
[note: Exercitatio virtutis comparandae caussa.] Alterum quod explicationi de causis efficientibus virtutis in Ethicis traditae adjiciendum diximus, ad exercitium, quo virtutis habitum comparare debemus, spectat. Nam praeceptis quae ea de re loco dicto tradidimus, Primum. [note: Ejus praecopta.] haec quoque addi possunt, quae Theologiae magis videntur esse propria, et ad cautionem quandam spectant. Quorum primum est, ne quis gratiam divinam, quae in remittendis peccatis cernitur, nimis late extendat, et sic latiorem ad coelum viam, quam in sacris literis nobis descripta est, sibi patere arbitretur, sed potius perfectionem illam pietatis in sacris literis nobis praeceptam cogitet, sibique persuadeat, se, nisi ad eam quam potest proxime accedat, aeternam felicitatem non adepturum. Atque huc illud quoque pertinet, ne quis ob singularia aliqua divinae misericordiae peccatoribus exhibitae exempla, quale est latronis una cum Christo cruci affixi, idem protinus sibi eventurum polliceatur: partim ideo, quod legibus, non exemplis standum sit, et nihil certi ex ejusmodi exempli de nobis ipsis concludi possit, si in eodem statu versemur: partim quod fere diversa soleat esse nostra et illorum conditio, ut in exemplo isto proposito accedit. Nam alia est ratio eorum, qui virtutis non modo congnoscendae sed etiam exsequendae occasionem longe ante mortem habent: alia eorum, qui non nisi paulo ante mortem: quo in numero, quantum ex historia sacra scire licet, hic latro fuit, ne quicquam nunc de eo dicamus, quod singulare virtutis specimen ab eo fuerit editum, cum Christum in ipsa cruce instar malesici pendentem, pro Christo Deinque filio angovit, et ejus opem in re omnium maxima, nempe suprema felicitate imploravit. Exempla ejusmodi, ut Augustinus, ni fallor, recte dixit, non imitationis sunt, sed consolationis, hoc est, non iis serviunt, qui sponte sua istorum hominum malefacta spe veniae, quae illis contigit, imitari velint. Itaque qui sponte sua illos homines imitatur, is sibi aditum ad eam venima, in cujus spem peccat, eo ipso praecludit.
[note: Secundum.] Secundum ne omnia ea facta, quae in viris vel ante legem, vel sub lege
page 64, image: s064piis et Deo charis videmus, imitari velimus, cum alia fuerit eorum temporum atque hominum conditio, alia noatra, qui sub Novo foedere vivimus. Illis multa fuerunt concessa, quae nobis prohibita: multa ab illis non exacta, quae a nobis postulantur. Quin ne omnia quidem Christi et Apostolorum facta, quae illis ob autoritatem muneris sui, et sapientiam, quae illos hac in parte errare non patiebatur, licita erant, imitanda nobis sunt, qui it sapientia ista divina et auctoritate caremus: et hac in parte jure illud quoque usurpari potest, Non exemplis sed legibus esse standum; et, Duo cum faciunt idem, non esse idem. Multo autem minus imitandi sunt piorum lapsus, qui in sacris notati, ut Petri simulatio, et poroxysmus iste inter Paulum et Barnabam. quanquam enim fortasse non prorsus liqueat, uter hac in parte peccasse censendus sit: discessus tamen alterius ab altero, arguit a altero peccatum esse.
[note: Tertium.] Tertium, ne vitae correctionem procrastinemus, et, ut solet, ad senectutem aut tempus morti vicinum differamus: qua re nihill est turpius aut periculosius; partim quod multa intervenire possint, quominus istud in longum tempus prolatum resipiscentiae consilium exsequaris, vel vita vel resipiscentiae occasione ac facultate tibi erepta; partim quod in extremo illo actu vitae et veluti termino, resipiscentia vera locu~ vix habeat, sed dolor tantum ex neglecta resipiscentiae occasione ac tempore natus.
[note: Quartum.] Huic praecepto quartum adjungi potest, ut vitae tuae brevitatem sub inde cogites, et incertum vitae exitum ac terminum. Nam ne illud quidem novimus; quid serus vehat vesper, nedum ut crastinum certo nobis polliceamur: Quo pertinet istud Sapientis: Memor sis novissimorum tuorum, et nunquam peccabis: Ecclesiast. 7. 40. et illud Iacobi de brevitate vitae, ad finem cap. 4. Et hactenus de causis efficientibus virtutis.
[note: Subjectum virtutis voluntus.] Sequitur alterum caput eorum, quae ad virtutis naturam declarandam explicanda diximus, nempe de Subjecto Virtutis, quod voluntatem constituimus, secus quam in Ethicis nostris factum est. Ibi enim, Aristotelem secuti, appetitum potius rationi adjunctum pro Subjecto virtutis posuimus; quod etsi non male dictum est, non tamen satis accurate. Nam voluntas primarium est virtutis subjectum, appetitus secundarium. Illud enim virtutis proprium subjectum est, in quo probitas aut improbitas seu malitia primo residet: ea enim in re virtutis et vitii natura revera consistit. Atqui ea in voluntate primo residet. Nam in eo consistit revera improbitas, non quod appetitus ad malum aliquod propendeat, et nos rapiat; sed quod voluntas, cognita per rationem rei turpitudine, in illam inclinet, et appetitui hac in parte assentiatur. Contra vero probitas in eo cernitur, quod voluntas etiam contra appetitum
page 65, image: s065decernat, et id, quod ratio rectum esse demonstrat, sequatur. Pater id insuper ex eo, quod ibi virtutis aut vitii ratio primo consistat, ubi est libertas agendi aut statuendi; non vero ubi necessitas tantum regnat. Nam ut virtutis et recte factorum, ita et vitii et vitiosarum actionum ratio in eo consistit, quod quis libere vel in id, quod rectum est, vel in id, quod pravum, inclina[?]. Quod si necessario id sieret, nec virtutis nomne mereretur, nec peccatum aut vitiosum factum censeti deberet aut posset. Hinc cum plures ad unam et eandem actionem concurrunt, quorum alii ab aliis in agendo pendent, penes illum culpam fuisse dicimus, qui sponte sua aliquid ad actionem contulit; quales sunt imprimis ii, qui primi sunt suasores et auctores facinoris: caeteris vero eatenus flagitium illud imputamus, quatenus non prorsus coacti, operam suam ad illud contulerunt, cumque aliter possent, alienae suasioni, aut etiam minis paruerunt. Quod si vero illi vere et proprie fuerint coacti, ita ut ipsi proprio impetu nil plane ad actionem contulerint, quemadmodum fieret, si quis robustior, manu mea apprehensa, alteri infligeret alapam, me pro viribus resistente, tum eos culpâ vacaee dicimus. Quod ergo in diversis hominibus, ipsa natur aduce, omnes deprehendunt, id etiam ad diversas in eodem homine facultates transferendum est, ut penes eam proprie dicatur haerere culpa, et contra esse virtutis laus, quae libere per se agit, et penes quam est decernendi arbitrium. At ea penes voluntates est non penes appetitum, qui per se non libere, sed necessario agit, tanquam alienarum facultatum servus naturâ. Vnde bruta, in quibus appetitus maxime viget, minimum habent libertatis. Restat ergo ut in voluntate primo resideat virtus aut vitium, secundario in appetitu, et facultatibus iis, quibus appetitus imperat. Fieri enim non potest, quin voluntas virtuti incumbens, et appetitum sibinde moderans, ei qualitatem quandam imprimat, ita ut jam voluntati ac rationi [note: An virtus aut vitium in brutis?] parere assuescat, adeoque etiam facile se regi patiatur. Hinc quia voluntas propie dicta in brutis non est, in illa etiam nec virtus, nec vitium aut delictum proprie dictum cadit; cadit tamen improprie et per analogiam dictum. Quod ut rectius percipiamus, animadvertendum est, voluntatem [note: Voluntas quid.] Besse ejusmodi facultatem, quae rationem proprie consequatur: virtutem rursus et vitium ibi locum habere, ubi proprie dicta est voluntas: ibi denique praemium et poenam veram, ubi virtus aut vitium. Quia ergo homo inter animantia solus ratione proprie dicta praeditus est, in illum etiam solum tum voluntas, tum virtus et vitium, tum denique praemium et poena cadit. In bruta tamen animalia cadit aliquid singulis istorum analogum, in ea praesertim, quae sunt perfectiora, et disciplinae
page 66, image: s066alicujus capaciora. Est enim in illis primum aliqua facultas rationis respondens, quam nonnulli rationem inferiorem vocant, qua non de rebus modo jucundis, ac utilibus quodammodo ratiocinantur, et de ratione illorum adipiscendorum dispiciunt; sed etiam viam sibi a Deo praescriptam, seu rectam quandam vivendi rationem naturae suae consentaneam, quae honestati analoga est, agnoscunt. Inde sequitur facultas altera, voluntati quodam modo respondens, in qua nonnihil est libertatis. Hinc aliquid etiam virtuti et vitio simile, seu recte et prave factum: quorum illud est, cum bruta naturae suae ductum sequuntur, hoc cum a naturali via exorbitant. Vnde tandem etiam aliquid praemio aut poenae, et huic quidem maxime simile. Vnde bestias etiam a Deo punitas, aut poenas certas lege illis constitutas, cernimus: qua de re legatur Socinus in AntiPuccio. Quemadmodum ergo rationem humanam [gap: Greek word(s)] , et proprie hoc nomine appellamus, et brutis eam adimimus (dicimus enim irrationalia seu ratione care~tia) ita et caetera omnia. Rursus quemadmodu~ improprie et per analogia~ ratione~ brutis tribuimus, ita et caetera omnia.
Superest Tertium caput ex iis, quae de virtute generatim tractanda [note: Forma virtutis.] suscepimus, nempe de Forma: ubi tria imprimis agenda. Primum est de genere virtutis, nempe de Habitu: (nam accidentium genera ad formam reducunt Philosophi:) Secundum de agendi consilio: Tertium de norma interna ac proxima, tum consilii seu [gap: Greek word(s)] , tum actionum omnium, quae nihil est, quam Conscientia.
[note: Genus virtutis, Habitus, quid?] Quod ad primum attinet, habitum hoc loco non ita stricte sumimus, ut faicunt Philosophi, qui eam tantum facultatem ac qualitatem exercitatione comparatam hoc nomine designant, quae sit perfecta atque ad summum deducta; qua fit, ut quis facile, jucunde ac constanter agat: sed paulo latius extendimus, ut eam quoque dispositionem, quae adhabitum proprie sumptum proxime accedit, hoc nomine complectamur; ad quam sufficit ejusmodi qualitas animi, qua fit ut plerumque saltem, seu ut plurimu, si non semper, id, quod rectum est, et praeceptis Chrifli consentaneum, agamus. Malumus autem habitus nomine potius in definitione uti, quam dispositionis; quia dispositionis nomen nimis laxum est, et de initio etiam quodam virtutis, et quaitate valde imperfecta praedicari potest. At cum habitum dicimus, imperfectam jam dispositionem excludimus, et eo modo designamus tantum modo qualitatem illam perfectam, quae hoc nomen proprie meretur, et eam dispositionem, quae ad habitum perfectum proxime accedit, et in communi sermone habitus nomen sortitur. Hoc idem in altera illa definitione [note: Consuetudo quid?] consuetudinis nomine expressimus, quae est crebro iterata ac repetita
page 67, image: s067actio, tum, cum ejus exercendae est occasio, ita ut longe saepius actionem illam exerceas, quam omittas. Dico autem, dum occasio est. nam non protinus is vitio v. g. aliquo carere censendus est, aut virtute contraria praeditus, qui saepius actionem vitiosam omittit, quam exercet; nempe quia frequentius accidit, ut nulla sit ejus occasio, quam ut sit aliqua: Sed si tum, cum et occasio et incitamenta ad peccandum praesto sunt, frequenter ac plurimum a peccato abstineat. Differentia autem inter hoc et superius genus, adeoque etiam inter definitionem rudiorem et accuratiorem est, quod habitus qualitatem internam, et facultatem seu actum primum, ut loquuntur; consuetudo autem ipsam continuationem et frequentationem actionum denotet. Quanquam actiones aliae externae sunt, ut sermones, et alia facta quae nonnunquam actiones stricte appellantur, a sermonibus distinctae: aliae internae, hoc est, cogitationes et decreta animi. Itaque etiamsi tandem cogitationes in actum externum non crumpant, si nimirum quacunque de causa impediantur, etiam in illis consuetudo, et sic vel virtus vel vitium locum habere potest: qua de re inferius alicubi dicendum crit explicatius. Atque hoc loco occasio esset disserendi, de diversis tum virtutum, tum vitiorum gradibus, et habituum discrimine ratione perfectionis: verum commodior erit ea de re dicendi locus inferius, ubi de virtutum omnium complexu, seu de charitate generatim dicta, agemus.
[note: Consilium.] Quod attinet ad agondi consilium, id nihil est aliud, quam decretum animi seu voluntatis, a sciente prudente factum, de actione aliqua suscipienda: quod quo perfectius est, tanto meliores etiam sunt actiones, si sua natura rectae sint; et contra etiam tanto pejores et improbiores, si [note: Ad rectum pravumque factum duo concurrunt.] sua natura pravae. Duo enim ad recte seu honeste factum constituendum concurrere debent, quemadmodum etiam contra ad male factum: Primo ut ipsa actio, per se considerata, sit vel recta vel prava: Deinde ut consilium etiam seu decretum animi facto consentaneum accedat. v. g. rectum factum est, res per se necessarias subministrare pauperi et egenti. At id demum recte fit, si recto consilio atque intentione, si non gloriolae v. g. siat causa, si non ab invito. Contra etiam inhonestum est per se, occidere patrem; sed si id ab ignorante fiat, aut ab eo, qui a causa aliqua externa movetur, ipso nil penitus voluntarii ad actionem conferente, inhoneste non fit, ei jure imputari potest, praesertim si dolor tanto malo dignus consequatur. Vnde autem utrumque hoc, hoc est, tam rectitudo aut etiam pravitas facti, quam consilium, ejusque pravitas aut rectitudo sit aestimanda, in Ethicis est dictum.
Hoc loco tantum illud expendendum est, quod ad meritum factorum,
page 68, image: s068[note: Quae peccatae per malitiam admisso. Factorum distinctio.] praesertim pravorum, cognoscendum pertinet, quaenam peccata, per malitiam admissa censeri debeant, quae vero minus. Hoc ut cognoscatur, repetenda est factorum distinctio a nobis in Ethicis tradita: quod alia sint prorsus voluntaria, alia prorsus involuntaria; alia denique media, quae ipsa in magno versantur discrimine, prout vel ad voluntatia, vel ad involuntaria proprius accedunt. Voluntaria sunt, quae a sciente, [note: Voluntaria.] prudente, libenter fiunt, seu cum quadam voluptate ac delectatione. [note: Involuntaria.] Involuntaria prorsus, quae illibenter, idque vel per ignorantiam nulla penitus culpa nostra contractam, vel per vim cui prorsus resistere non possumus. Prioris generis facta prava sunt, per malitiam admissa dici debent, praesertim li eorum turpitudo nimis sit manifesta, et facile fuerit ab illis abstinere. Posterioris generis facta, etiamsi per se gravia sint, tamen pro peccatis non imputantur: quod enim caveri non potest, id infelicitati, non culpae aut vitio tribuendum est.
[note: Media seu mixta. Ea duplicis generis: ex ignorantia, vel imbecillitate.] Restant media, et veluti mixta ex voluntario et involuntario. Ea vero duplicis sunt generis. Vel enim ex ignorantia aliqua, ex imbecillitate nostra proficiscuntur, sicque vel cum iis, quae per ignorantiam facta sunt, vel cum iis, quae per vim, aliquid habent commune, atque adeo involuntarii quippiam participant. Ignorantia autem illa est duplex; [note: Ignorantia duplex: Iuris,] Iuris vel facti. Iuris, ut cum quis legem aliquam divinam, praesertim dissiciliorem cognitu, ignorat: idque vel simpliciter, vel in certo aliquo negotio. Simpliciter, ut si quis nesciat vindictam, etiam per magnistratum repetitam, homini Christiano esse interdictam; qualis ignorantia generale nomne obtinet, et simpliciter error vel ignorantia appellatur. Et ad hanc pertinere videtur ignorantia servi illius, qui voluntatem domini ignorasse dicitur, et digna plagis fecerit, sed paucis tamen. In certo aliquo negotio, ut cum Ioannes, qui proculdubio norat neminem praeter Deum et Christum adorandum esse, Angelum tamen bis voluit hoc honore afficere. Quo etiam Cornelii factum, Petrum adorare volentis, referendum est. Et haec ignorantia proprie dicitur.
[note: Facti.] Ignorantia facti est, quum quis circumstantiarum aliquam, quae ad actionem recte instituendam momentum aliquod habebat, ignorat, et sic in agendo de linquit. qua ratione Paulus ait se nescivisse eum, quem durioribus verbis exceperat, summum Sacerdotem esse. Abimelechi quoque Saram matrimonio jungere sibi volentis, quod ipse Deus ab eo in simplicitate cordis factum esse testatur, delictum huc pertinet. Quin et Lothi incestus: quanquam his gravius peccavit. Et haec propie per imprudentiam facta dicuntur. Prudentiae enim est et imprudentiae, circa factorum singulorum circumstantias versari. Hujusmodi facta ad voluntaria
page 69, image: s069propius accedunt, quanto facilius fuit rem, quam ignorabas cognoscere, et quanto minor cognito errore, dolor consequitur. Nam quod factum placet, id, antequam fieret, placuisse censeri debet, et sic voluntarie propemodum factum. Contra autem, quo difficilius fuit, rem cognoscere, facilius autem errare, homini etiam circumspecto, et in actionibus caut; tanto minus censeri de bet voluntarium. At in omnibus estis exemplis a nobis commemoratis potuisset ab eo, qui summam diligentiam et cautionem adhibuisset, error vitari. Vnde videmus, quaedam ex istis digna plagis reputata, et poenis aliquibus vindicata, ut de servo isto per ignorantiam peccante, et de Abimelecho legimus: quod nullo modo dictum factumve fuisset, si error aut ignorantia nulla ratione potuisset evitari. Iniquum enim est eum plectere, qui [note: Veniam aliquam admitit Ignorantia fectit] non potuit non facere, id quod fecit. Interim tamen quia facilior hîc fuit lapsus, et aliquae ignorantiae causae, ita ut difficilius error posset evitari, facti gravitatem haud parum minuit, et ei veniam aliquam conciliat ignorantia, nec patitur, ut id per malitiam factum fuisse censeri debeat. [note: Imo et Iuris.] Et ne quis id ibi tantum habere locum putet, ubi non juris sed facti solius est ignorantia, Paulus quoque ait, se cum blasphemus et contumeliosus et Ecclesiae persecutor fuisset, misericordiam fuisse consecutum, quia id ignorans fecerit in incredulitate: 1 Tim. 1. 13. Quae ignorantia non tantum facti erat, sed etiam juris. Et tamen idem tesatur Actor. 2. 3. 1, bona conscientia semper se coram Deo versatum, quae cum malitia maxime pugnat. Quapropter videmus hujusmodi ignorantiam factum excusare, ejusque gravitatem minuere, et veniae facilius consequendae causam quandam esse; atque efficere, quo minus facta aliqua ex mera malitia profecta censeri debeant: licet interim Deus jure potuisset Paulo misericordiam suam non exhibere, praesertim tantam quantam exhibuit, nisi forte sponte sua se ad Deum convertisset; quo facto gratia divina nihilominus eguisset, ut nunc quoque eguit.
[note: Imbecillitat.] Quod ad imbecillitatem attinet, delicta ex illa proficisci dicuntur, quum quis iis rebus succumbit, quas superare difficile est, et quibus plerique [note: Ea duplex. I. Ob vehementiam affectus in nobis.] homines succumbere solent. Fit autem id duplici ratione. Primum cum vehemens aliquis affectus, a re externa excitatus, a recto cursu quempiam abripit, praesertim si magna sit rei illius externae, quae affectum convitat, vis, aut homo alias ad eum affectum proclivior, et praeterea ex improviso aliquid obtingat, ut consilium expedire per temporis brevitatem, et affectui resistere non facile queas. Talia sunt [note: II Ob rei ipsius difficultatem, qua et ipse duplex.] interdum facta ex ira, aut timore, aut dolore nimio profectae. Deinde cum nimis laboriosum et arduum videtur quippiam, idque vel per se,
page 70, image: s070vel habita ratione constantiae. Per se, cum v. g. resistendum est hominum potentum iniquitati, aut veritatis in conspectu adversariorum et cum periculo profitenda, aut res charissimae veritatis causa relinquendae. Ratione constantiae, cum in singulis quidem factis non est magna difficultas; est tamen in constantia et perseverantia, cum homines plerique a labore ad otium et ignaviam sint procliviores, et arduum admodum sit, eundem in vita cursum ac tenorem semper servare. Quo pacto difficile est sine intermissione orare; cum orare simpliciter non sit arduum. Sic etiam homini alias mansueto difficile, nunquam praeter decorum irasci; etiamsi alioqui non irasci ipsi videatur facile; et sic de caeteris quoque judicandum. Et huc quoque incuria hominibus plerisque familiaris, in rebus praesertim, quae minoris videntur esse momenti, [note: Imbecillitas virtum veniam peccato concilia.] referri potest, cum ea ignaviae quaedam pars sit. Horum quoque factorum gravitate~, imbecillitas virium nostrarum quas ad pietatem habemus, minuit, ita ut ex mera malitia profecta dici non debeant, et veniam consequi soleant aut possint, idque tanto facilius, quanto difficilius fuit sibi a peccato cavere, et difficultatem quae in virtute erat superare.
Ex his jam colligi potest, quinam habitus, seu consuetudo vitiosa, veram malitiam secum habeat conjunctam, quae vero minus. Conjunctam habet illa, cum quis plane voluntarie prava ut plurimum, aut etiam semper facit: Non habet conjunctam, cum secus. Interim tamen quo propius facta alicujus habitus ad prorsus voluntaria accedunt, tanto major habitui inest improbitas. Quod si facta media seu mixta a plane voluntariis parum absint, nihil abesse videntur, et sic habitus quoque cum vera malitia conjunctus dici debet, vel potius ipsa malitia esse: qualis habitus seu agendi consuetudo peccatum ad mortem dici videtur 1 Iohan. 5. Quae vero aliquam ignorantiam aut imbecillitatem habent conjunctam, ea dici videntur peccatum non ad mortem.
[note: De Conscientia.] Reliquum est ut de Conscientia, quam Deus internam et proximam consiliorum et actionum nostrarum normam ac regulam esse voluit, et quendam officii nostri veluti exactorem ac judicem, agamus. Duplex [note: Duplex consiliorum et actionum norma: Christi doctrina et Conseientia.] enim consiliorum et actionum nostrarum omnium ad mores pertinentium norma esse debet: altera Principalis, quae semper recta est, Christi doctrina: altera secundaria et ad eam directa. Illa externa est, et a consiliis nostris remotior: haec propinqua et interna, quae tum demum recta est, quando cum priore ista usquequaque convenit: habetque se res perinde, atque si magistratus publice certam aliquam rerum mensuram, veluti ulnam aut decempedam aut pondo, proponat, ad quam mensurae omnes privatae conformari debeant; qua mensura publica nemo quicquam
page 71, image: s071rerum carum, quae venduntur aut emuntur, metiatur, sed tantummodo, mensura sua privata ad eam conformata, illa postmodum res singulas metiatur, et recte quidem, si mensura illa privata publicae usquequaque sit conformis, male vero si non sit. Sic Deus legem suam in doctrina Christi publice omnibus proposuit, tanquam consiliorum et actionum omnium normam, qua ipsa nemo revera uti poest, nisi quatenus conscientia uniuscujusque, quae instar privatae normae est, qua consilia et actiones nostra proxime metimus, eam agnoscit. Recte autem privata hac nostra norma utimur, in metiendis consiliis et actionibus, si normae divinae omni ex parte sit congrua; male vero si minus. Quemadmodum autem publicae mensurae a magistratu propositae, pro varietate temporum, usu ita exigente, possunt esse variae, et nunc ex actiores, nunc minus exactae; ita etiam in norma divina actionum nostrarum contigit. Nam ante Christum, temporum ratione id exigente, ea fuit imperfectior, et rursus paulo exactior sub Veteri foedere, minus exacta ante illud foedus, exactissima autem sub Novo foedere, hoc est ipsa doctrinae Christi. Quemadmodum porro privatae mensurae esse possunt ante publicas, aut, publicis extantibus, ad eas tamen quacunque de causa non consormari, sed privato hominum judicio constitui: ita etiam conscientia extare potuit ante legem seu normam divinam, et, lege ists proposita, nihilominus ad illam non conformari, sed ratione uniuscujusque aut consensu multorum constitui. Quemadmodum denique ibi, ubi publica illa mensura a magistratu proposita non habetur, privatis tantum utimur, et satius tamen est, eas extare, et in usu communi versari, quam nullam plane; nec fieri potest, ut privatae ab ea, quam magistratus vel proposuit, vel propositurus esset, plane discrepent, licet nunc propius nunc longius ab ea recedant; et jure potest Magistratus venditorem punire, quod sua ipsius mensura in re metienda et vendenda non fuerit usus, etsi tandem ea a publica fuerit diversa, siquidem ipsemet sibi veluti hanc legem sua voluntate fixit, ut sua ista norma ac mensura utatur. Ita etiam, lege divina vel non extante, vel non recepta cognitave, sua quisque conscientia, tanquam privata mensura, in actionibus uti debet, nec potest ea in universum, nisi jam conscientia esse desinat, et rationis lumen, honesti ac turpis discrimen, a natura mentibus nostris insculptum prorsus extinguatur, a lege divina recedere: ac Deus hominem quemvis potest punire, quod conscientiae suae judicio non steterit, ejusque dictamine in actionibus suis moderandis non fuerit usus, et legem suam, quam partim naturam, partim voluntas ipsius constituit, ipsemet non servarit. quo pertinere videtur locus Rom. 2. 15.
page 72, image: s072
[note: Conscientia norma duplex.] Animadvertendum autem est, normam conscientiae nostrae non unam esse, sed duplicem potissimum, ita ut una altera pendeat. Norma altera est lex divina hominibus patefacta, et hodie quidem, quae in doctrina Christi est proposita. Sed hujus normae iterum altera norma est, eaque pro diversitate legum duplex. Aliae enim leges sunt, quae ipsa rei natura, ac ratione certa perpetuaque nituntur, quas naturales possis appellare, ob causam, non propterea quod omnibus naturaliter sint notae: aliae positivae, in quarm numero Ceremoniales, quae non tam ex ipsa natura pendent, et certa perpetuaque ratione nituntur, quam voluntate Legum latoris, nempe Dei. Qua de causa dogmata sive placita appellantur. Priorum ergo legum norma est ipsa natura, quae aliquo modo etiam absque revelatione divina hominibus nota est, et sic leges etiam illae, quae inde pendent. Hujus autem generis sunt omnia fere Christi praecepta, quorum norma est excellentia naturae nostrae, qua a brutis distinguimur, relata ad finem illum, quem nobis Deus vel naturaliter, vel supra naturae nostrae cursum praefixit, et ad quem impetum quendam et inclinationem a primo ortu nobis insevit. Itaque conscientia nostra aliquo modo etiam absque revelatione, ad eam normam, quae divinis mandatis sit consentanea, conformari potest, imo omnino conformatur, nisi quis a natura sua prorsus degeneret: et hinc conscientiae vis in iis etiam hominibus est, quibus revelatio non contigit. Quod ad leges positivas attinet, eas non nisi casu potest consequi homo sine revelatione divinae voluntatis, quae per se nos latet, atque imprimis leges Ceremoniales, quae minimum habere videntur e naturali. Aliae enim ad usum communem comparatae, ad naturam propius accedunt, et sponte nostra facilius cognoscuntur.
[note: Conscientia quid? Notatio vocis.] Sed jam tempus est ut quid sit Conscientia et quotuplex videamus.
Quod ut tanto rectius praestemus, vocis notatio seu Etymologia consideranda est. Conscientia igitur si vocis originem spectes, significat scientiam ac notitiam alicujus rei, quam cum alio communem habeas: quo pacto nemo proprie sibimetipsi alicujus rei dicitur esse conscius, sed tantum alteri. Verumtamen quia unus idemque homo duplici ratione considerari potest, et sic a semetipso quodam modo distingui, (aliter enim consideratur, quatenus quippiam facit aut decernit; aliter quatenus de suo facto aut decreto judicat, aut illud memoria tenet; uqorum illud voluntatis est proprie, hoc rationis ac memoriae;) ideo usus obtinuit, ut quispiam sibimetipsi alicujus rei conscius esse dicatur, et conscientiae nomen usurpetur pro judicio cujusque hominis proprio de su is ipsius factis. Nec dubitamus hanc quoque significationem
page 73, image: s073propriam appellare. Similitudine res fiet manifestior. Voluntas nostra instar judicis est, diversas partes inter se disceptantes audientis; qut instar ejus, qui ipse consilii inops, alios in consilium adhibet, ut tandem certi aliquid concludat, quod sibi faciendum sit. Ea pars, quae argumentis utitur ex legibus et ratione virtutis depromptis, et iis in suam sententiam judicem vel consultorem petrahere conatur, et aliquo modo etiam trahit, conscientiae instar est. Illa pars quae argumentis utitur ex utilitate, aut jucunditate, aut honore petitis, instar appetitus est. Iam si fiat, ut utraque pars conciliari possit, nil fit contra conscientiam. At si non possint conciliari, tum judex aut consultor, vel secundum eam partem fert sententiam, quae leges ac honestatis rationes urget, vel eujs quae mundi bona et ad appetitum pertinentia. Prius si fiat, secundum conscientiam decernitur; si posterius contra conscientiam. Verum quia fieri potest, ut utraque pars leges urgeat, et ipsa honestate se defendat, tum dubius judex manebit, et instar dubitantis conscientiae erit; et, si recte se gerere velit, non debet litem decidere, sed suspendere sententiam, veterique formula dicere, sibi non liquere. Quod si nihilominus litem decernat, re adhuc dubia: non potest id sine injuria alterius partis facere; siquidem hoc praejudicium quoddam est, aut personarum acceptio, cum causis aut rationibus existentibus aequalibus, inaequalis tamen fertur sententia. Sic etiam, si voluntas, dubitante conscientia, et in alterutram partem rationes firmas afferente, aliquid decernat, id sine violatione aliqua honesti, quae in altera parte cernitur, contra quam sententia fertur, fieri non potest.
[note: Significatis hujus loci propria multiplex, Conscientia proprie et laxe sumpta quid.] Iam quod attinet ad significationem hujus vocis, quae hujus loci propria est, ea non una est, sed multiplex. Sumitur autem nunc proprie, nunc improprie. Et proprie iterum vel laxe vel stricte. Proprie et laxe accipitur pro judicio de factorum nostrorum qualitate ac merito, hoc est, de eorum vel rectitudine ac bonitate, vel pravitate ac malitia, atque inde etiam de eorum dignitate, ad laudem vel vituperationem, praemium vel poenam relata, quam meritum appellamus. Posses eam, ita quoque definire, manente eadem sententia: Conscientia est judicium de factis nostris moraliter consideratis. Moraliter autem considerantur, ratione rectitudinis et pravitatis, et meriti inde pendentis. judicium autem autem illud in approbatione consistit, adeoque non est nuda rationis et intellectus sententia, sed ejusmodi, quae voluntatis quendam assensum et innationem [note: Stricte et proprie sumpta conscientia quid.] eo propendentem, quo intellectus ducit, secum trahat.
Stricte ac proprie sumitur conscientia, pro judicio istiusmodi, quale jam descripsimus, facta nostra consequente. Nam conscientia late sumpta,
page 74 , image: s074tum antecedit et comitatur facta nostra, tum ea subsequitur. Verum quia ejus vis post factum major esse solet, quam ante factum, aut in ipso facto, ideo [gap: Greek word(s)] conscientia dicitur judicium de factorum nostrorum praeteritorum merito. Nam ante factum, aut facti consilium ac decretum, aut in ipso facto, judicium rationis non ita est liquidum ac validum, affectibus nebulam menti objicientibus, et eam tur bantibus, voluntatemque in sua partes trahere nitentibus. At ubi factum praeteriit, affectuum violentia cedere et paulatim defervescere solet; quo facto ratio tanto majorem vim habet, et animum ac voluntatem nostram penitus occupat, ac vel voluptate vel dolore afficit, ac spe bona implet, vel metu percellit. Patet id imprimis in malefactis. Nam cum ad ea affectus aliquis voluntatem abripuerit, contra rationis dictamen seu judicium, seu contra conscientiam, postquam jam commisso delicto satiata est cupiditas et affectus, hic quidem languescit aut etiam penitus cedit, at ratio ante spreta, vim suam tum recipit, et voluntatem seu cor hominis, quod cupiditati paruerat, sententia sua ferit ac percellit, ac gravissime reprehendit. Vnde acerrimus in animis, praesertim non corruptis, immo etiam in corruptissimis, cum scelerum turpitudo nimis est manifesta, consequitur dolor aut cruciatus, et supplicii metus.
[note: Impropria conscientiae significationes.] Hinc jam impropriae vocis significationes oriuntur. Quia enim hoc judicium de factis antecedentibus eorum memoriam habet conjunctam, et nunc voluptatem, nunc dolorem, nunc spem, nunc metum parit, hoc nomine ipsam etiam voluptatem, aut memoriam, aut dolorem, spem ac metum consequentem, una cum ipso de factis nostris judicio, nonnunquam comprehendimus. Qua de causa nonnulli asserunt conscientiam tum accusatoris, tum defensoris, tum testis, tum judicis, tum denique executoris, sententiae, et in malis quoque carnificis partes agere. Deinde ipsum quoque subjectum hujus conscientiae, seu facultas animae, in qua hoc judicium ac voluptas et dolor illud consequens, residet, Conscientiae nomine significamus interdum, ut cum Paulus ait, 1 Cor. 8. 12, illos qui libertatis suae intempestivo usu infirmos ad aliquod factum adigunt, de quo tamen dubitant, num sibi id liceat nec ne, verberare et percutere infirmam conscientiam eorum, et conscientiam illorum hoc pacto pollui: vers. 7. Sic dicimus etiam conscientiam alicujus excruciari, pro eo, quod dicendum fuerat, animum alicujus conscientiae vi ac stimulis excruciari. Haec de Conscientiae natura.
[note: Divisio conscientia: 1. ex forma modoqua loquendi.] Quod ad Divisionem attinet, ea vel ex forma modoque loquendi, vel ex re ipsa petitur. Prior, quae distinctionis potius, quam divisionis nomen meretur, est, quod conscientia interdum simpliciter efferatur,
page 75 , image: s075interdum cum adjectione, expresso nempe eo, ad quem conscientia respicit, quem revereatur et offendere metuat. Tales loquendi modi duo potissimum occurrunt, nempe conscientia Dei: 1 Petr. 2. 19 et seqq. et conscientiae Idoli: 1 Cor. 8. 7. Quarum illa in laude, haec in vitio ponitur: vel (si mavis) prior illa recta est, haec erronea. De priori loquendi modo nil opus est addere: de posteriori constat ex loci citati circumstantiis, et maxime ex oppositione. Nam conscientia idoli opponitur conscientiae illi, cujus antea facta fuerat mentio eodem versu, explicata a vers. 4. et seqq. nempe quod idolum nihil sit in mundo. Vnde consequitus ea etiam, quae idolis offeruntur, per se non distingui ab aliis vulgatibus cibis, nec ideo, quia illis oblata fuerint, pollui, ita ut illis homini Christiano vesci non liceat. Quare conscientia idoli tale erat animi judicium, quod idolum sit aliquid, id est, vim potestatemque divinam habeat, ob quam illud sit reverendum, non irritandum, adeoque idolothyta polluant, ut iis jam vesci non liceat his, qui illius cultum alias abjecerint. Possunt huc referri illa Apostoli verba Actor. 24. 16. ubi de inoffensa conscientia apud Deum et homines agit.
[note: 2 Ex re ipsa divisio conscientia iterum duplex.] Quod ad rem ipsam attinet, duplex tradi potest Conscientiae divisio, prout ipsa etiam duplici modo considerari potest. Nam conscientia vel consideratur respectu normae suae, cui conformis esse debet: vel respectu factorum, circa quae occupatur, et quae ipsimet conscientiae tanquam [note: Respectu norma.] normae suae conformia esse debent. Priori modo considerata vel verax est et recta conscientia; vel erronea et prava; vel denique media seu dubia, quam Paulus infirmam vocat. Verax et recta est, cum normae suae est congrua: Erronea ac prava, cum secus. Dubia cum adhuc ambigit, ac inter duas sententias pendet, neutram firmiter amplexa. Nam etiamsi vocis conscientiae naturae repugnare videatur, eam esse erroneam, aut etiam dubiam ac fluctuantem: cum scientia unde nomen componitur, notitiam veram, certam ac constantem significet; unde nonnulli judicium de nostris factis, aut etiam de faciendis erroneum, non conscientiam, sed coginorantiam potius dicendma putarunt; tamen usus hîc potius, qui infra confirmabitur, quam vocis natura spectanda est, statuendumque a potiori factam esse denominationem. Negari enim non potest, judicium rectum ac minime fallax de factis nostris, conscientiae nomen, si vocis naturam et originem spectes, magis mereri, et hujusmodi judicium ac conscientiam, prae caeteris, quae eodem homine appellantur, excellere, non tantum natura sua, verum etiam eo, quod soleat esse frequentius, atque inde ad alia etiam de factis nostris judicia, sive erronea sive etiam dubia atque incerta traductum esse: ita
page 76, image: s076ut Scientiae nomen in voce composita conscientiae nil aliud denoter, quam scientiam, persuasionem, in ductionemve animi, qualiscunque ea sit, sive vera, sive falsa, sive certa, sive incerta; praesertim cum vis ejus rei, quam conscientiae nomine denotamus, sigeneratim consideretur, non in veritate sententiae, sed in scientia aut persuasione de factorum nostrorum qualitate simpliciter consistat. Quare, ut concludamus, si vocis orginem spectes, impropriedicetur conscientia, quae vel erronea est vel incerta: sed si usum et intentionem illorum, qui vocem hanc vulgo ulurpant respicias, non minus proprie, quam ea quae recta est. Adde quod scientia ista, quae nomine conscientiae includitur, possit per se intelligi de memoria, atque adeo notitia certi alieujus facti nostri, quod a nobis profectum, non possimus ignorare, licet in judicio de illo facto errare queamus: quemadmodum etiam proprie dicimus, quempiam esse conscium alicujus facti, aut consilii, non quod in judicio de eo non erret, sed quod ab eo sciat illud aut cogiratum aut susceptum. Atque hoc tanto magis admittendu niest, quod conscientiae vocem solemus usurpare de judicio facta nostra consequente, adeoque cum certa eorum memoria conjuncto. Atqui tam possumus meminisse factorum nostrorum, de quibus male judicamus, quam eorum, de quibus recte.
[note: Respectes facterum:] Posteriori modo considerata conscientia, quatenus nimirum resertur ad consilia aut facta nostra, quae illi conformia esse debent, ea iterum duplex est, vel enim approbat facta nostra acconfilia, vel vituperat seu [note: quae apprebat: vel imprebat.] improbat. Si approbat, conscientia dicitur esse bona, aut pura: et facta consiliaque nostra profecta ex conscientia dieuntur. Si improbat, mala, interdum cauteriata, 1 Tim. 4. 2. . vel potius homines ipsi respectu conscientiae cauteriati, quia non secus ac maleficis in fronte inuri solent stigmata, ita istorum hominum conscientiae nota quaedam maleficii sit impressa; quia ipsa illorum conscientia eos coarguat, ipsos falsa aliis tradere. Facta vero a tali conscientia improbata, malâ conscientia vel contra conscientiam, praesertim si conscientia constanter ac penitus ea [note: Conscientia vel perfecte vel inperfecte mala.] repudiet, admissa dicuntur. Est enim intelligendum malam illam conscientiam duplicem esse. Nam vel perfecte mala est, vel imperfecte Perfecte, cum prorsus improbat voluntatis decretum, aut actionem a nobis profectam, nec dubitat, quin ea sit mala: imperfecte, cumdubitat, adeoque ex parte tantum impvobat, licet hujus etiam tanta vis sit, ut omnia facta inde profecta, mala censeri debeant, et pro peccatis habenda, [note: Conscientia vel ut actus, vel sit habisus.] etiamsi per se mala non sint, imo etiam bona. Vtraque autem, hoc est, tum mala, tum bona conscientia constitui potest duplex; altera
page 77, image: s077ut actus, alteraut habitus, vel saltem ut habitum consequens. Et haec posterior iterum varia est, prout habitus sive virtutum sive vitiorum sunt perfectiores, et propterea vel refertur conscientia ad singulos habitus [note: Locus 1 Pet. 3. 21. explicatur. 1. Petr. 3.] seorsim sumptos, vel ad omnes simul junctos, Vnde ireterdumper excellentiam conscientia bona dicitur, et ejus interrogatio in Deum, dicitur esse baptismusille, per quem servamur. Quae interrogatio bonae conscicentiae in Deum duplici modo potest accipi. Nam interrogatio ista in Deum, vel causa est efficiens bonae conscientiae, vel effectus. Causa efficiens, si sumatur pro stipulatione quadam cum Deo, quae nobis intercedit, seu pactum ac foedus, quod cum ipso certis conditionibus inimus. Nobis enim Deus immortalitatem promittit, nos contra Deo pietatem et salvam bonamque conscientiam, quae cum illa in iis, qui veritatem bene norunt, individuo nexu cohaeret. Nam stipulatio est interrogatio quaedam, qua alteram partem ad quippiam nobis praestan dum obligamus, et sic contractum quendam cum illo inimus. Interrogatio autem in aliquem, qua phrasi utitur Petrus Hebraica consuetudine, idem potest significare quod interrogare aliquem, seu ab aliquo stipulari. Dicunt enim Hebraei [gap: Hebrew words] interrogavit in Deum aut in Deo, pro interrogavit Deum. Qua de re videatur Beza in hoc Petri loco. Quare hic erit sensus verborum Petri; Baptismus nos servat, hoc est, non ablutio sordium corporis, sed pactum istud, quod cum Deo inimus, consciemiam nostram ab omnibus sordibus corporis repurgans: quod quidem pactum per resurrectionem Domini nostri Iesu Christi confirmatum est, per quam eam suminius fiduciam, ut a Deo audeamus stipulari, eumque ad vitam aeternam nobis dandam quodam modo obligare, si conscientiam, integram salvamque ei praestiterimus. Effectus autem erit bonae conscientiae, si sumatur pro ea animi fiducia, quam nobis largitur bona conscientia, qua audemus, a Deo jam perfectiori quadam ratione stipulari, et ad promissum nobis praemium exhiben dum illum obligare: quasi ita dicamus; Annon jam nobis dabis, ô Deus, illam felicitatem, quam piis omnibus promisisti, et resurrectione Iesu Christi confirmasti: quandoquidem nos sancte vivendo integram rectamque conscientiam servaverimus? Probabilem reddit hanc expositionem collatio hujus loci cum verbis loh. 1 Epist. ap. 3: [note: Si cor nostrum nos non condemnet, fiduciam] (Graece [gap: Greek word(s)] est seu loquendi quaedam audacia, quae interrogationi huic. in Deum recte respondet) [note: habemus ad Deum, et quicquidpetierimus, accipiemus ab eo.] Nec obstat, quod haec interrogatio consequens quoddam sit illius ablutionis spiritualis, per quam servari nos ait Petrus, Nam interdum per Metonymiam causa
page 78, image: s078de effectu, aut contra effectus de causa praedicari solet. Vt Ephes. 2. 14. 15: ubi inimicitia inter Iudaeos et gentes praedicatur de medio pariete sepimenti, hoc est, de lege Ceremoniali, qua duo isti populi inter se disbescebantur. Maluit autem Petrus hoc pacto loqui, quam abhitionis spiritualis facere mentionem expressam; quia hoc pacto egregie explicuit, quosque in ista ablutione spirituali progrediendum sit ei, qui servari velit; nempe eousque, ut hanc, quam diximus, fiduciam ex rectâ conscientiâ in animo suo nasci sentiat. Interim tamen nec ablutionis mentionem, tacite quidem, sed non admodum obscure facere neglexit, cum bnae conscientiae fecit mentionem, quae nulla est nisi ablutis animi sordibus, unde pietas, in qua ablutio ista revera consistit, dicitur purgatio conscientiae nostrae ab operibus mortuis seu mortiferis: Heb. 9. 14: aut aspersio cordium a conscientia mala: Heb. 10. vers. 22. Quanquam ibi ista aspersio cordium a conscientia mala, pietatis tantum pars constituitur, nempe ea, quae in animo latet, quae quidem est prineeps et fundamentum externae, quae exprimitur illis verbis, Et abluti corpus aquâ parâ.
[note: Quaestie prima, An omne judicium, quo facta nostra approbamus conscientiae bonae nomen mercatur?] Ad haec melius intelligenda, difficultates quaedam, quae circa ea ocurrunt, sunt expediendae. Primum igitur de ista, qua~ constituimus, conscientia bona, quaeritur; An omne judicium de nostris factis, si ea approbet, atque honesta judicet ac licita, conscientiae bonae nomen mereatur, nee ne? Dubitationis causa est, quia, ut supra diximus, conscientia nostra seu judicium de factis nostris interdum errare potest, quum nempe normae suae, qualis est doctrina Christi, non est consentanea, et sic, quod illicitum est, pro licito et honesto habere potest. At ea conscientia, quae inhonestum et illicitum, pro honesto et licito habet ac approbat, bona conscientia dici posse non videtur. Quod tum per se manifestum est (siquidem tale judicium malum videtur; idem autem bonum et malum esse nequit) Tum exinde videtur patere, quod sacrae literae satis indicent, ad salutem consequendam, adeoque etiam ad veram sanctitatem, sine qua Deum nemo videre potest, sufficere, ut quis bonam habeat conscientiam. At si bona quoque conscientia ea sit habenda, quae in judicando erret, idque nonnunquam gravissime: ea ad istum finem haudquaquam sufficiet. Poterit ehim locum habere etiam in iis, qui in gravssimis peccatis haerent, et in iis usque ad finem perseverant, quales sunt aut esse possunt idololatrae, qui non tantum licitum, sed etiam ad salutem necessarium ac Deo perquam gratum esse putant id, quod totum est idololatricum, ut in Pontificiis hodie cernimus. Respondendum est, ut in aliis actionibus contingere videmus, ut aliae simplicitet
page 79, image: s079dicantur bonae, aliae secundum quid; ita etiam de confcientia statui posse. Alia enim simpliciter est bona, alia secundum quid; illa est, cum quis non tantum consilium factumve suum approbat, sed etiam recte approbat, eaque in re non fallitur: haec quae approbat tantum, sive recte five male; dicitur autem bona, quia jucunda est, et consiliis factisve nostris favet, non vero est adversa. Qua ratione dicere solemus, piam de aliquo bene sentire, quia illum virum esse bonum arbitretur, non quod in eo non fallatur. Sic ergo conscientia bona dicitur, quod de facto aut consilio nostro bene sentiat, non quod recte. Qua de causa etiam dici posset, eam non bene sentire, quemadmodum etiam de eo, qui de akero bene sentiens fallitur. Nam quatenus fallitur, non bene sentit: neque quicquam prohibet, unum et idem diverso respectu bonum et malum dicere. Quapropter simpliciter bona conscientia, consilia etiam et facta simpliciter bona parit, eaque ad salutem, si in omnibus sit ejumodi, sufficit, veramque sanctitatem habet conjunctam. Ea vero, quae est secundum quid bona, non simpliciter bona facta parit, sed tantummodo secundum quid, vel potius non tam bona facta parit per se, quam malorum fictorum gravitatem minuit, aut efficit ut es quae per se recta non sunt, per accidens non fiant mala. Quamobrem dicere possumus sacras literas quum bonae conscientiae tantam vim, quantam diximus, tribuunt, simpliciter bonam intelligere, non eam quae secundum quid, de qua posteriori nos locuti sumus, quum eam, conscientiam bonam diximus, quae facta et consilia nostra approbet. Verum tamen si rem penitius paulo consideraverimus, apparebit sacras literas, imo etiam communem loquendi usum, quem illae, ut in aliis, ita hîc quoque sunt sequutae, rectitudinem et veritatem judicii de factis nostris non includere bonae conscientiae nomine, nisi per accidens; sed tantum approbationem veram plenamque factorum et cogitationum nostrarum, etiamsi tandem fieri queat, ut ea in re fallamur. Vnde interdum, eum sententia nostra de re aliqua pronunciata ab aliis reprehenditur, tanqua~ veritati non consentanea aut in iqua, dicere solemus, nos ex bona conscientia vel pro bona conscientia judicasse; et interdum, licet judices ea de re diversas atque pugnantes ferant sententias, quod etiam interhomines valde pios contingit, non audemus dicere quenquam ex mala conscientia sententiam pronunciasse; sed potius, si eos pro bonis viris habemus, dicimus eos secundum bonam conscientiam judicasse, sed tamen aliquos errore lapsos; aperte indicantes, ibi conscientiam bonam habere locum, ubi error sit et ignorantia. Sic, ut ad sacras literas quoque veniamus, Paulus aperte affirmat, se omni bona conscientia
page 80, image: s080se gessisse erga Deum usque ad eum diem, quo haec pronunciabat. Actor. 23. 1. Et 2 Tim. 1. 3, se a progenitoribus servire Deo in bona confcientia; licet Pauli conscientia in quibusdam rebus maximi momenti adeo graviter erraverit, ut etiam se peccatorum primum dicere ausus fuerit, quia nimirum Christum ejusque Ecclesiam fuerit persequutus, et comumeliose eam tractarit, atque in Christum fuerit blasphemus. Ex quo illud etiam apparet, quod supra asseruimus, conscientiam quoque ibi esse posse, ubi ignorantia est et error, scientiam vero non, si proprie loqui velimus. Vnde ipse quoque, ut alibi notavimus, ait, ob id ipsum etiam se misericordiam consequutum, quia ignorans fecerit in incredulitate. Quare cum alibi sacrae literae asserunt, bonam conscientiam ad salutem aeternam sufficere, et sanctitatem veram ab ea abesse non posse: intelligendum est, id dici respectu eorum hominum, qui doctrinam Christi bene habent cognitam, et sic quae recte, quae male facta, optime norunt discernere, suaque etiam facta ad normam doctrinae Christi diligenter exigunt. Itaque rectitudo ista judicii voce bonae conscientiae non includitur, sed ejus respectu peraccidens est, et in locis, ad quae respicimus, praesupponitur.
11 Quaestie, [note: An conscientia nestra semper sequenda?] Secundo, de eadem, quam constituimus, conscientia quaeritur; An ea semper sit sequenda, nec-ne? Causa dubitationis; quia, quemadmodum diximus, ea errare potest, et quidem gravissime, et peccatum aliquod licitum judicare, imo necessarium. Attamen sequendam esse id doeet, quod ea proxima ac propinqua factorum omnium norma sit, ab ipso Deo eum in finem constituta: et, ut paulo inferius docebimus, nullum factum rectum esse potest, et Deoprobari, etsi sua natura bonum sit, si conscientiae repugnet, imo etiam, si haesitante conscientia tantum fiat. Nos affirmamus, conscientiam quidem semper esse sequendam; verum tamen dandam etiam esse operam, ut conscientia sit recta, et normae suae per omnia congrua; nec committendum, utper nostram negligentiam errorem de rebus faciendis concipiamus. Nam alias peccatum evitari non potest, sive sequaris conscientiam, sive non sequaris: quae hominis conditio est miserrima. Nam si sequaris; rem admittes perse malam, et Dei voluntati ac praeceptis adversam; idque tua culpa, siquidem errorem evitare potuisses, si ea, quam ea in re adhibere debuisses, usus fuisses diligentiâ. Qua de causa etiam Dominus Iesus monet, ut videamus, ac diligenter attendamus, quid, aut quomodo audiamus: Marc. 4. 24: Luc. 818. Si non sequaris; itidem a norma factorum nostrorum ab ipso Deo constituta discedis; et haud scio, an gravius etiam pecces, cum hinc animi, illinc facti illius pravitas certet
page 81, image: s081ac malitia. At ex animo magis, quam ex ipsa factorum natura per se considerata illa a Deo virisque cordatis aestimari solet.
[note: 111. Quastie, Cur omnia facta contra Conscientiam aumissa mala censeri debrant?] Ex his aliquomodo jam patet, solutio ejus dubitationis, quae de mala conscientia ex dictis oritur. Quaeritur enim quî fiat, cur omnia facta, quae contra conscientiam admittuntur, mala censeri debeant, cum tamen conscientia ea in parte falli possit, et id improbare, quod probandum est, vel saltem non improbandum. Causa enim jam explicata est: quia nimirum facta ejusmodi a norma sua naturali, atque ab ipso Deo mentibus nostris insita discedunt. At quod a norma sua discedit, rectum non est. Confirmatur id verbis Pauli: Quicquid non est ex fide, peccatum est: Rom. 14. 23. At quicquid est contra conscientiam, non est ex fide, imo contra fidem. Nam id non esse ex fide a Paulo dicitur, quod non proficiscitur ex animi persuasione firma, quod ea res sit licita, et voluntati Dei conformis. At quiequid est contra conscientiam, id est contra illam persuasionem: siquidem conscientia haec, de qua agimus, omnino dictat homini id, quod facit aut suscipit, illicitum esse, ac divinae voluntati repugnare; imo illa ipsa animi persuasio conscientia est. Quapropter quicquid fit contra conscientiam, contra fidem fit, adeoque peccatum est. Idem comprobant etiam ea verba, quae eodem loco apud Paulum habentur: Quisquis autem dubitat si ederit (nempe num ea res quam facit licita sit, nec-ne) condemnatus est. Vnde apparet id pro peccato habendum esse, quod dubitante tantum conscientia fiat. quanto ergo magis illud pro peccato habendum erit, quod plane adversus judicium conscientiae fit, et cui illa penitus repugnat? Apparet igitur, conscientiam normam quandam esse factorum nostrorum, et nihil rectum esse posse, quod ab ea recedit, utut illa nonnunquam erret, quemadmodum in illis rebus, de quibus Paulus loquitur, fieri potest. Probatur id etiam ratione. Illud est factorum nostrorum norma perpetua, quod si sequamur, probi, si non sequamur, improbi censcri debemus. At talis est conscientia nostra. Nam eatenus probi censemur, quatenus virtutem a nobis cognitam amamus, contra vitium aut turpe, prout a nobis cognitum, odimus. Atqui utrumque horum facimus eatenus, quatenus conscientiam vel sequimur, vel non sequimur. Nam quatenus sequimur, eatenus virtutem seu honestatem, quatenus quidem eam cognoscimus, amamus et colimus: quatenus non sequimur, eam aversamur, et contra vitium seu turpe amamus: cum conscientia nostra nihil aliud sit, quam species quaedam honestatis aut turpitudinis, seu ejus cognitio mentibus nostris impressa, et cum actionibus nostris et consiliis collata. Quare quatenus conscientiam sequimur, honestatem amamus
page 82, image: s082etcolimus: cum non sequimur, eam aversamur, et vitium amamus, et sic probi aut improbi censemur; licet postea in natura rei seu subjecto erremus; qui error si nostra culpa sit contractus, factum ipsum non excusat, ac proinde peccatum nobis jure imputari potest; si vero nostra culpa aut negligentia non fuerit com; ractus (quod tum fit, cum illud adhibitum est a nobis studium, eaque cautio ac diligentia, qualem tum rei nugnitudo postulat, tum viri prudentes in eodem rerum genere adhibere solent) error ille factum excusat. Quare concludimus, conscientiam nostram esse normam, a qua absque peccato recedere non possis.
Occupatio objectionis, et ad eam responsie. Si dicas, normam illam inflexam ac pravam esse, ac proinde non sequendam, sed potius hujus ipsius normae normam, quae nunquam non possit esse recta, hoc est, verbum divinum, aut ipsam rei naturam, unde omnis virtutum ratio pendet: Non animadvertis, id contradictionem quandam involvere, et praestitu difficile esse. Nam is, cujus conscientia errare dicitur, vel reipsa scit, quaenam sit verbi divini ea de re, de qua agitur, sententia, vel nescit. Si scit, quomodo ejus conscientia errat? Si nescit, quomodo is verbum divinum eo ipso tempore sequi potest? [note: Alia objectio.] Instabis; neutrum faciendum esse, hoc est, nec conscientiam, nec verbum divinum sequendum esse. At primum hoc quoque tacite involvit contradictionem. Nam actionem, quam conscientia approbat, imo facere jubet, vel suscipere est necesse, vel omittere. Si suscipias, sequeris conscientiam: si omittas, vel temere id facis et sine ulla justa causa, vel verbum divinum ea in re sequeris. Deinde, ut simul rationem istam, ob quam conscientiam semper sequendam esse antea docuimus, confirmemus, si nemo potest amare honestum ac virtutem, ac contra odisse vitium ac peccatum, nisi quatenus conscientia aliquid honestum aut inhonestum, virtutem aut vitium esse dictet: semper dictamen conscientiae est sequendum, nisi dicas interdum licere, honestum ac virtutem non amare, vitium ac inhonestum non odisse. At istud verissimum esse inde constat, quod vel nec virtutem amare, nec vitium odisse quispiam possit, nisi quatenus illud cognoscit. Ignoti enim, ut nulla cupido, ita nec amor, nec odium est. At cognitio ista honesti aut inhonesti, virtutis ac vitii, a conscientia reipsa non differt. Nihil enim aliud est conscientia, quam cognitio honesti aut inhonesti, virtutis aut vitii ad nostra consilia relata; qua fit, ut ea vel approbemus, vel reprobemus. Quapropter qui negat conscientiam semper esse sequendam, et contra eam interdum faciendum; is tacite jubet, ut virtus, quatenus a nobis agnoscitur, non ametur, et contra id fiat, idque a nobis ametur, quod pravum esse ac vitiosum judicamus: quod nihil aliud est, quam universam
page 83, image: s083[note: III. Objectio.] virtutis rationem evertere. Quod si suspendendam esse actionem dicas tantisper, donec verum agnoscatur: primo jam diximus, id fieri non posse, cum conscientia jubet, omnino aliquid facere, nec quidquam dubitat, quin id rectum sit, ac tale, ut fieri prorsus debeat. Talem enim IV. Objectio. conscientiam nunc ponimus, quae nihil dubitet. Deinde si dicas, in tali, casu suspendendam esse actionem; necesse est ut dicas eam semper esse suspendendam, etiamsi tandem recti aliquid suadeat conscientia, et certo [note: V. Objectis.] sit persuasa, ita fieri debere. Nam par utrobique est ratio. Si dicas, diversam esse rationem; quia ibi conscientia male suadeat, hic bene: Respondeo, jam ex superioribus patere, hoc discrimen hîc nullius esse momenti; siquidem iste, quem hîc ponimus, illud nesciat, et aeque firrna sit apud ipsum persuasio falsa, atque vera. Quare ille non potest ullo pacto, quia res ipsa sit mala, actionem nunc suspendere, et rursus alias quia bona sit, actionem suscipere. Itaque vel semper est sequenda conscientia, vel nunquam sequenda, vel saltem temere nunc sequenda, nunc deserenda. Quia vero res videtur paulo difficilior, et nonnihil habere [note: Illustratio rei per similitudinem.] difficultatis, (quemadmodum nec nos diffitemur, eum qui conscientiam mala suadentem sequatur, peccare) similitudine res illustranda est. Vxori bonae hoc omnino persuasum esse debet, ut maritum suum verum conjugali amore semper prosequatur, nec praeterea alium eo amoris genere. Amare autem non potest, nisi eundem agnoscat. Ponamus nunc aliquem esse, qui uxori alienae persuadeat penitus, se illius [note: Vide Henr. Stephan. in Apologia pro Herodoto, Arnoldi Tillii in Martini Gurerre nomen et matrimonium invadentis kistoriam mirificam leges.] esse verum maritum, quemadmodum in Galliis superiori seculo contigisse legimus, ita ut ea nihil dubitet, quin is sit verus suus maritus, cum tamen revera non sit: non potest non facere uxor, salva ista regula, de marito, ut decet, amando, quin eum hominem eo pacto amet, quamdiu ita persuasa est: ut, qui secus faciendum esse dicit, eum necesse sit persuadere isti faeminae, ut nolit maritum suum verum amare, ita ut decet, et sic ut gravissime in conjugalia praecepta peccet. Committet quidem faemina ista, dum supposititium maritum pro vero admittit, id, quod natura sua turpe est: sed id effugere non potest persuasione ista posita. Quapropter ut illa tandem a peccato liberetur, id unicum tantum restat, ut ostendatur, hunc non esse verum maritum, non vero illud ei persuadendum est, ut eum quem pro marito penitus agnoscit, non amet. Sic etiam si conscientia alicujus dictet, omnino quippiam esse faciendum, nonest ab illo exigendum, ut quamdiu ita sentit, illud non faciat; sed curandum est, ne ita sentiat; siquidem, hypothesi ista posita, actio omnino sequi debet. Quare non consequentia, ut ita dicam, sed hypothesis tollenda et evertenda est. Quanquam in quibusdam, praesertim
page 84, image: s084rebus civiliter etiam inhonestis aut noxiis, vi aliquis cohiberi potest, ne agat; quod cum fit, conscientia ipsius nihilominus salva esse potest, nec propterea laeditur: cum consilium agendi, seu voluntas consum matissima illi relinquatur, et effectus tantum impediatur. Id autem cum fit, consummata voluntas pro facto apud Deum est, quod illi homini sufficere potest. idque tanto magis videtur statuendum, quod conscientia in hujusmodi rebus errans, id, quod turpe est, honestum et necessarium factu esse judicans, vix possit in eum cadere, qui sana mente praeditus est. Hujusmodi autem homiuum facta, externa vi quadam, cohiberi, quanquam rei ipsi et saluti conveniente, jure possunt.
[note: IV Quaestio, Quanam in re peccatum secundum conscientiam delinquentis consistae?] Si quaeras quanam in re istiusmodi hominis peccatum, sive peccati ratio vere consistat: num in ipso facto, num in errore isto conscientiae, an in re alia quapiam? Respondendum est; Primo ac proprie peccatum consistere in negligentia ipsius, aut etiam improbitatequadam, (nam et hoc contingere potest) qua factum est, ut hic errorem tantum contraheret; quae negligentia tanto major censenda est, quantores seu factum ipsum est turpius, quantoque manifestior est ejus turpitudo, ac proinde etiam cognitu facilior. Nam negligentia nostra, culpa lata vocatur, quae tanto major est, quanto facilior est res in qua versatur. Quapropter ipsius quoque facti natura in rationem peccati venit, et in causa est, cur illi homini delictum imputari, et nunc gravior, nunc minus gravis poena constitui queat, quatenus nempe negligentiae et erroris inde consequuti gravitatem arguit; alias peccati ratio nonnisi consequenter in ipso facto est; que madmodum in superiori exemplo delicti, quod uxor decepta committit, ratio non tam in eo est, quod eum, quem pro vero marito habet, conjugali amore prosequatur, quam quod eam diligentiam, quam in cognoscendo marito adhibere debebat, et in re tanti momenti magnam esse oportebat, forte non adhibuerit: nam si adhibuit eam, et tamen errorem suum cognoscere non potuit, ipsa extra culpam est: et licet factum ipsum, quod errorem consequitur, natura sua turpe sit, tamen ab aequo judice peccatum ei nequaquam imputari potest, praesertim si agnito errore rem vehementer doleat, quemadmodum ex iis constat, quae de peccatis per ignorantiam admissis, tum in Ethicis, tum [note: Cur Deus Abimeleebum punire coeperit?] in superioribus docuimus. Et hinc etiam ratio colligi potest, cur Deus olim Abimelechum punire coeperit, quod Saram Abrahami uxorem sibi matrimonio junxerat, et domum deduxerat, licet is ab Abrahamo ipso Saram sororem suam dicente, ipsaque adeo Sara illum fratrem suum appellante, fuerit deceptus, et Deus ipsemet testetur, eum in simplicitate cordissui, ac proinde per errorem merum id fecisse. Nempe
page 85, image: s085quia pulchritudine formae illectus, et libidinis aut cupidit atis impatientia quadam excaecatus, rem tanam diligenter non inquisivisset, et sic culpa sua in errorem illum incidisset: praesertim cum non deessent aliae causae, quae, si animum paulum intendisset, eum monere poterant, Abrahamum ob metum aliquem non audeye aperte profiteri, eam suam uxorem esse. Nam an Abimelecho id non poterat in mentem venire, aut iis qui circa ipsum erant, si consilium ea in re cum iis iniisset, quod Abrahamo in mentem venerat?
[note: Tres alia questiones ex prieribus ortae.] Ex iis autem, quae hactenus diximus, tres aliae nascuntur quaestiones difficillimae. Prima est, Vtrum gravius peccet is, cujus conscientia eo, quo diximus, pacto erret, si contra Dei praecepta conscientiae ductum [note: I. Virum gravius peccet, sequens conscientiae ductum contra conscientiae ductum?] sequatur; an vero contra, si Dei praeceptum contra conscientiae dictamen? Respondendum videtur, siquidem ex animo nostra facta potissimum aestimantur, et gravius illud delictum est, quod improbiore animo committitur, levius illud, quod sinceriore; saltem generatim loquendo gravius peccari, si contra conscientiam peccetur, quam si contra praescriptum Dei non cognitum. Vnde videmus, Deum peccata per se et sua natura gravissima facile nonnunquam condonare, quia ex ignorantia fuerint profecti, ut in Pauli exemplo suprapatuit: contra vero non facile remittere, sed severe etiam punire leviora per se peccata, sed animo malo, aut contra conscientiam admissa. Imo illud etiam supra vidimus, quod a Paulo apertissime dicitur, tum Rom. 14. tum 1 Cor. 8. ea etiam pro peccatis a Deo imputari, quaeperse suaque natura plane sint licita, nec quicquam mali in se contineant, si contra conscientiam aut dubitante tantum conscientia fiant; itaut istiusmodi homo, si in habitu aliquo ejus rei haereat, eondemnatus et in aeternum periturus esse dicatur. Vnde apparet, peccatorum gravitatem, magis ex animo, quam ex rei spsuis, quaefiat, natura censeri, et sic majorem conscientiae, quam praecepti divini non cogniti, cum quo factum aliquod sua natura pugnet, hac in parte vim esse: siquidem conscientia facto alicui sive firmiter, sive languide repugnans, illud statim malum reddit, et ut id a Deo jure imputari queat, atque adeo si in habitum abeat, etiam sub novo foedere ad poenam aeternam imputetur, efficit. Contra vero natura ipsa facti per se mali non semper hanc vim habet, ut factum illud jure imputari queat: immo si nulla animi malitia accedat, nulla queadeo culpa ac negligentia, per quam ignoratio sit contracta, ipsa natura rei nunquam eam. Vim habet, ut id nobis ab aequo judice, qualis est Deus imputari queat; quemadmodum vel ex Lege Mosis apparet, de homicidio per ignorantiam admisso. Et ratio quoque hujus rei patet, quae licet etiam
page 86, image: s086ex superioribus colligi possit dictis, tamen et hoc adjicimus: Dei majestatem vehementius ab hominibus laedi, si quis contra conscientiam agat, quam si faciat contra praeceptum ejus non cognitum. Nam cum quis contra conscientiam agit, si is alioquin Deum agnovit, tum contra id agit, quod Deo summo rerum Domino gratum et acceptum esse arbitratur, adeoque persuasum habet, se id facere, quod Deo vehementer displiceat. At qui id facit, is apertissime suum erga Deum odium prodit. Quomodo enim magis quispiam odisse Deum potest, quam si id sciens prudens faciat, de quo persuasissimum habet, id esse Deo ingratum, eique valde displicere? At contra non potest dici, eum odisse Deum, nisi forte per accidens, qui contra praeceptum ejus non cognitum peccat, utut id faciat, quod alioquin Deo vehementer displicet. Nam rem ignotam, ut supra diximus, nec amare, nec odisse possumus, nisi per accidens. Eatenus tantum hîc odium Dei locum habere potest, quatenus praeceptum divinum, cum possemus, agnoscere negleximus, et sic agnoscere noluimus. Quod tamen odium non potest esse tantum, quantum illud est, cum contra conscientiam agitur. Nam si esset apertum odium, tum esset adversus praeceptum cognitum. Quanquam ad odium Dei perfectum firma etiam requiritur cognitio.
[note: 11 Quaestio, quid statuendum de iis, qui conscientiam in re gravissima errantem sequuntur?] Secunda quaestio, quae ex dictis oritur, haec est; Quid igitur statuendum est de iis, qui conscientiam in gravissima re errantem sequuntur, putantque se tum, cum id faciunt, quod Dei praeceptis adversatur, rem Deo gratissimam facere, quales sunt hodie ex Pontificiis non pauci, et fortasse generatim omnes, dum simulachra colunt, et talia, quorum cultus lege Dei prohibitus est, in iis praesertim locis, ubi non facile controversia [note: De iis, qui occasionem habuerunt errorem suum agnoscendi.] hac de re cietur? Respondendum est, eos vel occasionem habuisse ad errorem suum agnoscendum, vel non habuisse, seu illis Deum hac in parte suam voluntatem vel revelasse, vel non revelasse. Si Deus hanc illis revelavit, adeoque occasionem agnoscendi errorem praebuit: proculdubio inexcusabiles sunt, et jure a Deo puniri queunt. Ita enim Paulus Rom. 1 argumentatur; Homines, qui Deum non colunt, ut Deo dignum est, inexcusabiles sunt, quia Deus illis cognitionem sui revelavit; imo in eorum numero eos habet Paulus, qui Deum cognoverint. Patet id etiam ex eo, quod Dominus Iesus discipulis suis apud Iohannem cap. 16. vers. 2, praedixit fore, ut quicunque eos occiderit, putet se cultum et honorem exhibere Deo, idque propter nomen ejus, quia nec ipsum nec Patrem ejus norunt: quod de Iudaeis incredulis dictum esse, res satis monet. At illi gravissime et summo jure sunt propterea a Deo et Christo puniti, ut ex multis sacrarum literarum locis patet. Pertinet
page 87, image: s087huc etiam illud Petri Actor. 3. dum ait: Iudaeos per ignorantiam Christum occidisse: et tamen hoc illis pro gravissimo scelere objicitur, cujus remissionem a Deo impetrare debeant. Testatur etiam Paulus, Rom. 10, Iudaeos illos, qui in incredulitate perseverabant, zelum Dei habere, sed non secundum scientiam: tamen totus ille locus, et tum antecedens, tum subsequens caput aperte ostendit, eos in tanto discrimine versatos, ut etiam fuerint a Deo indurati, ac poenae aeternae destinati, quanquam fortassis nondum prorsus immutabiliter. id vero propterea potissimum, quia ut inferius in eodem cap. docet Paulus, Iudaei doctrinam Euangelii audiverant, et sic occasionem in Christum credendi habuerant. Mitto alia, quae hoc loco afferri possent. Ista enim sufficiant. [note: Qui non habuerunt occasionem erroris agnoscendi.] Quod ad eos attinet, quibus Deus occasionem eam non dedit, nec voluntatem suam hac in parte revelavit, si modo id in idololatria et similibus peccatis locum habere potest, ubi se rei indignitas ac turpitudo ipsis oculis sponte sua ingerit; cum ipsa ratio unumquemque docere queat, non debere hominem, qui viva est Dei omnibus rebus imperantis imago, adorare rem se longe inferiorem, et inanimatam; idque pro Deo colere, quod ipse deglutiat, quod mus arrodat, quod putredo [note: Distinctio rerum, in quibus conscientia errat.] consumat:) distinctio videtur adhibenda. Nam vel error conscientiae in iis rebus versatur, quae verum Dei aut Christi cultum ac pietatem penitus evertunt, cum ratione etiam sana pugnant, qualis est idololatria, homicidium et persecutio eorum, qui veritatem profitentur, aut etiam in quibusdam errant: vel in re aliqua minoris momenti, ita ut error ejusmodi maximam potissimamque religionis ac pietatis partem non evertat, sed cum ea possit consistere; qualis v. g. est error de defensione privata, usque ad illationem lethi, adversus eum qui vitam ac fortunas nostras per injuriam invadit, aut ob religionem nos insectatur, quum nullum in nos legitimum habeat imperium; aut error de maleficis supplicio sub lege constituto afficiendis, et si quae sunt hujus generis, quae rationi alias non videntur repugnare, imo ei admodum videntur consentanea. [note: Qui errant in iis, quae Dei Christique cultum et pietatem penitus evertunt.] Quod ad priores attinet, de iis idem videtur statuendum, quod de illis, quibus Deus Euangelium suum plane non revelavit. Nam perinde est, sive veritatem Euangelii plane non habeas cognitam, sive talem Euangelii partem, sine qua caetera omnia nullam ad salutem vim habent, adeoque ex vi Novi Foederis ad salutem sufficere haudquaquam possunt. Quemadmodum ergo isti, quibus Euangelica veritas plane non est revelata, ex vi Novi foederis servari non possunt: ita nec hi, de quibus agimus. Interim tamen eorum interitus hac quidem in parte, nisi aliis in peccatis, ut fieri prope semper solet, haeserint, non
page 88, image: s088poenae divinae rationem habet, sed naturalis mortalitatis consequens est, quod prohibere Deus nullo jure tenetur, cum non promiserit. Licet tamen Deo facere hac in parte, quod vult, atque adeo aliquid mitius statuere: nec id omnino repugnat ipsius justitiae et rectitudini, cum in ejusmodi hominibus vera animi improbitas, atque adversus eum contumacia [note: Qui errant in re minorit momenti.] non fuerit. Quod ad posterioris generis homines attinet, si illi caeteroquin pietatem praestent, et praecepta Dei cognita, magno studio exsequantur: probabile est omnino, eos vi Novi Foederis secundum aequitatem quandam sumpti, a Deo Christoque servatum iri, licet alias, si rigide agere velit Deus, eos salute possit excludere: quia, si stricte sumantur Novi foederis promissa, ea ad illos non spectant, sed ad eos tantum, qui omnia Christi praecepta cognoverint et exsequuti fuerint: qua ratione idem de illis foret statuendum, quod de prioris generis hominibus diximus. Qua de re videantur ea, quae de loco Iohan. 5. vers. 21, alibi disputavimus.
[note: III Quaestio, Quid iis statuendum, quos Deus in reprobum dedit sensum?] Tertio quaeritur quid de illis statuendum, quos Deus in reprobum egit sensum, et ita excaecavit ob propriam ipsorum culpam ac malitiam, ut jam id, quod rectum est, amplius non videant, vel saltem tum, cum opus esset, non videant; unde fit, ut malitiae sponte jam contractae, ac cupiditatis soluto vinculo, in omne nefas ruant: an illi jam amplius peccare censendi sunt, nec-ne, postquam ita a Deo fuerunt puniti? Respondendum est illos omnino adhuc peccare, quatenus non modo res ipsa, quam patrant, natura sua mala est; verum etiam quatenus ipsorum culpa factum est, ut judicium rationis illis eriperetur, et sic nullas amplius vires haberent ad resistendum cupiditati; ac denique quatenus facta istiusmodi erumpunt ex improbitate ista voluntatis, quam antea sponte sua contraxerant, quae factis istis pessimis antea quidem sponte, nunc vero etiam necessario delectatur. Culpa enim et peccati ipsius ratio maxime consistit in iis, quae libere antea facta fuerant; in iis, quae postea necessario, consequenter fere tantum. Dico fere; quia rei ipsius natura cum iis, quae ante fuerunt facta, etiam conjungenda est, eaque culpae gravitatem auget. Interim tamen quatenus ea necessario postea fiunt, poenae potius rationem habent, quam culpae; ea, quae praecesserunt, culpae, non poenae. Eodem modo Aristoteles quoque sentire videtur, dum 3 Ethic. docet initia quaedam vitiorum in nostra esse potestate, ac actiones ante contractu~ habitum, nempe perfectum, (cum quo conjunctus est reprobus sensus, seu ratio depravata, quae id, quod turpe est, sequendum judicet, quia jucundum sit aut utile) liberas esse ac plane voluntarias. Eas vero, quae sequuntur habitum jam perfectum, posita tamen
page 89, image: s089occasione ac facultate peccandi, esse necessarias; atque similiter se rem habere, atque si quis lapidem e montis alicujus vertice semel impellat, ac deorsum protrudat. etiamsi enim eum postea revocare non possis, ejusque lapsus sit necessarius: totus tamen ille lapidis motus, donec quiescat, in tuo arbitrio censeri debet, quia ejus rei initium in tua fuerat potestate, poterasque impellere vel non impellere; caetera enim primum puls[?]m facile consequentur. Verumtamen nos discrimen aliquod ponendum putamus inter eos, quibus reprobum sensum tribuimus.
[note: Reprobus sensus quid?] Reprobus autem sensus generatim loquendo nihil est aliud, quam pravum et perversum de rebus faciendis aut non faciendis judicium; quod ideo reprobum dicitur, quod nemini sano aut cordato probari potest, aut debet. Contrahitur autem interdum prorsus naturaliter, [note: Contrahitur interdum naturaliter.] crebra nimirum agendi consuetudine, praesertim si natura vitiosa eam improbitatem adjuverit, accesserit mala educatio, malorum exempla plurima; pravum consortium, occasiones ad virtutem colendam exiguae; quibus rebus fit, ut perfectum vitii vel unius, vel plurium habitum quispiam contrahat; de quo habitu loquitur Aristoteles. hic autem ubi est, ibi perversum de rebus ad illud vitii genus pertinentibus est judicium, cum in caeteris id possit esse sanum, nisi quatenus errorem unum aut plures de rebus certis conceptos alii plerumque errores consequuntur. [note: Interdum partim naturaliter, partim ob judicium divinum.] De hoc hominum genere loquitur Paulus Ephes. 4. 17, 18, 19. Interdum partim naturaliter, partim ob judicium divinum reprobus ille sensus, seu pravum ac perversum de rebus honestis aut inhonestis oritur judicium, cum nimirum homines partim sua sponte a veritate coelesti ac pietate sese avertunt, partim Deus illis efficaciam erroris mittit, ut credant mendacio, et hac ratione etiam rectum de rebus agendis judicium [note: Quomodo Deus in reprobum sensum homines tradat?] amittunt. Quo pertinet partim locus Rom. 1. partim 2 Thess. 2. vers. 10. 11. 12. Hoc autem Deus potissimum ea ratione videtur efficere, quod hujusmodi hominibus veritatem cognoscendi, aut in illa perseverandi occasionem, et adjumenta adimit. Deinde cum permittit, ut homines passim variis fallaciis doctrinam veritatis corrumpant, et pro veritate mendacium illis obtrudant. Permittit praeterea, ut Satanas hujus mundi doctoribus falsis et prophetis magno sit adjumento, falsa miracula, et si quae sunt similia, ad errores stabiliendos adjungat, vel etiam, ut his ipsis hominibus pestiferas sententias inspiret, et impias in illis cogitationes, ad quas jam proni sunt, excitet, et occasiones varias ad varia etiam scelera subministret, et sic illos, quia nihil ejus viribus hac in parte resistit, sed omnia sunt ad ejus nutum composita, captivos ad suam voluntatem ducat. Nam ad hoc, ut dici queat Deum tradere aliquem in
page 90, image: s090reprobum sensum, imo etiam mittere alicui efficaciam erroris, haec, quae diximus, sufficiunt. Nam tradere dicitur Deus aliquem in manus hostium, quum ipsum destituit, et vires ei ad resistendum adimit; contra autem hostibus in eam rem intentis permittit, ut id, quod volunt, exequantur. Mittere autem efficaciam erroris jure dici potest propter easdem causas; quia nimirum ipsius voluntate in hominis poenam istud fit, non vero casu; licet non eodem pacto, quo mittit beneficia, praesertim spiritualia. Neque enim decet Deum ita hominibus mittere errorem, quemadmodum veritatem mittit; sed eo pacto, quo de Achabo per prophetas falsos, his autem per spiritum quendam Dei voluntate ac permissu illos seducentem, deceptis, legimus. Haud negaverim tamen, posse ipsummet Deum judicium et rationem homini improbo adimere, et eripere. Nam cur non liceat Deo id, quod suum est, quodque insigne beneficium continet, ab eo, qui pessime dono isto abutitur, repetere, et eum suae cupiditati ac improbitati relinquere penitus: breviter, eum ex homine ratione praedito brutum efficere, siquidem ipse, cum homo esset, brutum esse voluit, imo etiam infra belluas sese abjecit; et hoc pacto ipsius improbitatem palam traducere, et eam omnium oculis exponere? Hoc enim haudquaquam de Deo optimo statuendum est, eum improbitatem quae in homine nondum extet, eidem indere; sed tantummodo eam, quam jam paratam in ipso invenit, relinquere: eripere autem ea, quae paululum adhuc illam refraenare, vel metu alicujus poenae, vel pudore poterant, ut deinde, effractis repagulis, improbitas, quae sese tamen aliqua ratione tegere poterat, et hominum saltem oculos effugere, apertis postea factis sese prodat. Quare quicquid hac in parte improbitatis et malitiae est, id totum est hominis: quod autem reditus ad resipiscentiam illi non pateat, hoc judicium est Dei, qui perinde tum ferre potest, hominem in omnium libidinum genere volutari, quam quum brutum aliquod in similibus libidinibus aut voluptatibus se volutat. Nam hic ipse jam, ut diximus, bellua est; sed humana facie. Non est autem verisimile, Deum ordinarie aut etiam frequenter hoc postremo uti modo, quum prior sufficiat; praesertim cum de ejusmodi hominibus, in quibus reprobus quidam sensus extare videtur, aut etiam quos Deus ipse reprobum in sensum tradidisse dicitur, legamus, iis aliquem resipiscentiae locum restare. Confer 2 capitis [note: An aliqua sit in iis conscientia, qui traditi sunt in reprobum sensum?] ad Roman. initium per aliquot versiculos, cum 2. Tim. c. 2. vers. 25. 26.
Sed jam considerandum est, An in hujusmodi hominibus conscientia sit aliqua, nec-ne? Respondendum est, hujusmodi homines duplicis generis censeri posse. Vel enim ita in illis extinctum est rationis lumen, ut
page 91, image: s091inter honestum et turpe discrimen non agnoscant, adeoque nec putent honestum esse sequendum, turpe fugiendum; illud laudem, hoc vituperium et poenam mereri; unde fit, ut, quicquid tandem agant, ab animo suo non arguantur: vel adhuc tale inter honestum et turpe discrimen agnoscunt, verum errant in eo, quod illud, quod turpe est, honestum esse putent, et sequendum, et contra. Priores illi, quatenus tales sunt, conscientiam non amplius habent. dico quatenus tales sunt: nam illi iterum duplices constitui possunt: Vel enim in universum de omnibus rebus ita sentiunt, ut nullum honesti vel inhonesti discrimen in illis agnoscant: vel in quibusdam tantum. Illud naturaliter vix fieri posse videtur, cum necesse sit rationis vim plane extingui, si illud contingere debeat. Vnde videmus, etiam hominum monstra, Nerones, Caligulas, Domitianos atrocitate scelerum suorum tandem perculsos ac vehementer perterritos fuisse. Nam etiamsi, affectu aliquo illorum menti, jam alias prope caecae, caliginem offundente, illi discrimen istud fortasse non agnoverint; et sic absque Irorrore scelera ista perfecerint quia obscurum admodum in illis fuit et invalidum rationis lumen, et de rebus faciendis judicium: tamen postea recedente affectu, clarius evasit lumen illud rationis propemodum extinctum, eosque accusavit, praesertim cum aliquid extrinsecus apparens, aut etiam divinitus mentibus illorum immissus terror, ut insomnia, ostenta, fulminum jactus, aliaque similia accesserunt, et dormientem conscientiam excitarunt. Qua de causa ait Aristoteles, malos ac sceleratus poenitentia plenos esse, et seipsos exhorrescere, ac conscientiam fugere, vitam denique odisse. Quod si tamen aliqui sint, in quibus discrimen honesti et inhonesti penitus sit extinctum; in iis ne conscientiam quidem esse, dici debet; in caeteris etiam eatenus conscientia non est, quatenus illud idem extinctum est. Diximus autem antea, posse in quibusdam rebus judicium illud salvum esse, cum in aliis sit deletum, vel saltem ad tempus aliquod sepultum: potest enim semel obrutum iterum excitari, praesertim externis quibusdam rebus, aut adjumentis accedentibus. Posteriores vero illi, quorum judicium eatenus tantum pravum est, quatenus honestum pro turpi habent, et contra; licet interea honestum amplectendum, turpe fugiendum esse censeant, quales v. g. olim et hodie sunt idololatrae, aut in certis gravibusque rebus Turcae, Iudaeique: in illis conscientia est, sed prava, et male informata, quemadmodum superius est explicatum. Vnde illi, cum omittunt id, quod faciendum esse judicarunt, seipsos repreh[?]ndunt, et accusant; contra facta sua probant, si judicio suo sint consentanea.
page 92, image: s092
Superest quaestio de verbis Apostoli: Quicquid non est ex fide peccatum est, et, qui dubitat, si ederit, condemnatus est. Rom. 14. 23. Quaeritur [note: Cur, quae dubitante conscientia fiunt, pro peccatis habendat? Rom. 14. 23.] enim, quî fiat quod ea, quae dubitante conscientia admittuntur, pro peccatis sint habenda omnia. Causa autem ex iis colligi potest, quae supra de malae conscientiae vi in constituendis peccatis diximus. Ratio enim similis est. Nam qui aliquid facit, de quo tamen dubitat, an id rectum sit, ac Dei voluntati virtutique congruum, nec-ne; is non ita Deum metuit ac veretur, nec virtutem etiam ita amat, ut decet: praesertim si ita res comparata sit, ut is, qui actionem suscipit, de ea non dubitet, quin eam liceat salva virtute Deique metu omittere; sed tantum dubitet, an liceat eam suscipere. Nam qui Deum vere metuit ac reveretur, is non modo cavet, ne id committat, quod plane novit Dei voluntati adversari, sed etiam ne id, quod vel suspicatur, ejus voluntati esse adversum, si ejus suspicionis causas aliquas, easque non leves habeat. Quod si ergo quispiam dubitante conscientia audet aliquid facere, is Deum vere non metuit. Eodem modo nec virtutem vere amat, qui audet id admittere, quod suspicatur, aut aliquo modo credit virtuti esse adversum. Iam vero diximus, facta nostra ex animo potissimum aestimari, et Deum imprimis respicere, num se virtutemque vere amemus, an secus. Innuimus autem, dubitationem illam non semper esse uniusmodi. Nam interdum dubitatur tantum, utrum altera contradictionis pars sit licita, nec-ne. de altera nihil dubitatur, quin sit licita. v. g. non dubitatur quin liceat abstinere a cibis sub lege vetitis; sed dubium est, an liceat illis vesci. aut non dubitat aliquis, quin liceat dierum discrimen observare, sed dubitat, an negligere liceat. Hîc semper in eam partem est concedendum, quae dubitatione caret. Interdum de utraque parte dubitatur, quemadmodum in posteriori exemplo contingere potest de dierum discrimine, ut etiam de Circumcisione, quia in utramque partem sunt rationes. Sic dubitare possit aliquis, an maleficos supplicio capitis afficere liceat nec ne: et sive id faciat, sive non; metuat, ne Deum offendat. Hîc vel rationis utriusque partis videntur aeque esse validae: vel alterius partis validiores argumentis alterius. Posterius si contingat, facile est videre, in quam partem sit inclinandum. quanquam nihilominus aliquid facto huic de est, quod non sine scrupulo conscientiae suscipiatur; et, si negligentia nostra factum sit, ut in factis nostris dubitare cogamur, vitio et peccato aliquo ea non prorsus vacant; et si nulla ratione fieri potest, ut factum tantisper suspendatur, donec omnis tibi scrupulus eximatur, id omnino faciendum est. Idem multo magis statuendum est, cum argumenta utriusque partis videntur
page 93, image: s093ejusdem esse ponderis, et sic non constat, in quam partem sit inclinandum: praesertim si rationes utrinque pugnantes ex sacris literis sint petitae, nec altera spiritui faveat, altera carni tantum. Nam hoc posterius si fiat, jam hoc ipso posterioris partis argumenta invalidiore censeri debent; cum verisimilius sit, eam conscientiam doctrinae Christi magis esse consentaneam, quae spiritui magis favet, qua~ quae carni, nisi quid aliud plane cogat contrarium statuere. Etenim doctrina Christi carni nostrae parum favet, nec caro nostra illi: sed spiritui illa revera servit tota, et spiritus illi. Quod si autem rationes utriusque partis e divinis literis sint petitae ac depromptae, et divinis etiam mandatis videantur niti, si quidem actionem suscipias reluctante etiam ex altera parte conscientia: itidem peccato res non vacabit; praesertim si culpa tua contigerit, ut ita dubites. Quod si suspendi possit actio, suspendenda omnino est, et quemadmodum Moyses olim in re dubia consuluit Dominum, ita hîc idem quoque consulendus est, et precibus impetranda sapientia, qua quis indiget, ab eo, qui largitur omnibus simpliciter, et non exprobrat: Iac. 1. 5. nec dubitandum, quin, si homo alias revera sit pius, et preces ardenter atque cum fide ad Deum in hoc casu fundat, Deus ei sapientiam sit largiturus, et occasionem aliquam ei subministraturus, veritatem quaestionis, in qua haeret, agnoscendi, et, quid ex sacris literis de ea sit statuendum, concludendi.
CAPVT II. De complexu omnium virtutum moralium, seu de Sanctitate generatim sumpta, et primum de ejus Fundamente.
SEquitur nunc altera pars Tractationis generalis de Virtute Morali, ubi nobis complexus Virtutum istarum simul junctarum, quae Sanctitas Tria hujus tractationis membra. Primum membrum: De fundamento sanctitatis. aut Pietas dicitur, onsiderandus venit. In tria autem membra Tractatio haec distinguetur. In primo agemus de fundamento aliquo, et initio istius Sanctitatis: In secundo de transitu a vitiis seu impietate ad pietatem: In Tertio de ipsa Sanctitate.
Quod ergo ad primum hujus Tractationis membrum attinet, fundamentum Sanctitatis est animi probitas. Est autem probitas illa nihil aliud, quam honesti amor, seu voluntaria animi ad virtutis studium inclinatio. Quemadmodum contra improbitas est virtutis odium, aut vitiorum amor, seu mavis voluntaria animi a virtutis studio aversio. Vt
page 94, image: s094[note: Ad rectam intelligentiam Probitatis et Improbitatis triae expendenda. Caussae efficientes, eaeque duplices.] utramque rectius intelligamus: Primo causae efficientes utriusque expediendae sunt: Deinde considerandi et explicandi ii loquendi modi, quibus sacrae literae vel probitatem, vel improbitatem animi exprimunt: et denique, quotuplex ea sit, videndum est.
Quod ad causas efficientes attinet, eae duplices sunt: altera proxima est et immediata, eaque potissima; reliquae sunt remotiores, quae proximam illam aliquomodo impellunt, et inclinant. Proxima est ipsa voluntas, seu arbitrium nostrum, cujus ea est vis ac potestas, ut, in quam [note: Proxima, voluntas seu arbitrium nostrum.] velit partem, libere sese inclinet, et honestum cognitum vel amet, vel aversetur. Etiamsi enim voluntas nequaquam in alteram partem sese flectat sine aliqua causa impellente, seu irritante aut alliciente; nullius tamen causae, quae voluntatem irritet, tanta est vis, ut eam necessario flectat, et eo impellat, quo vult, nisi forte nihil ei ex altera parte obstet. [note: Voluntas ad amorem virtutis aut vitii de suo aliquid adjicit.] Itaque voluntas ad amorem seu virtutis seu vitiorum tale quippiam de suo adjicit, quod a causis voluntatis impulsivis ipsa non accipit, et cujus causa superior reddi nullo pacto potest. Quod nisi concedatur, omnis virtutis et vitiorum, omnis benefactorum et peccatorum ratio, omne meritum, omnis denique poena et praemium evertitur. Nam si voluntas necessario tantum movetur, quantum causae impulsivae eam movent, et semper eo flectitur, quo causa impulsiva eam conatur trahere; tum voluntas nihil agit libere, sed omnia necessario, et facta nostra in nostra potestate non sunt, sed omnia aliunde pendent; exempli gratia, vel a ratione vel ab appetitu, rationis autem conceptus, vel impetus appetitus a sensu et objectis: nec errorem hîc sponte nostra evitare poterimus, quia non voluntas illa regit ac movet, sed illa voluntatem. Talem autem esse nostrae voluntatis vim seu facultatem, etiamsi a priori, ut loquuntur, demonstrare sit difficile, cum spiritus seu animi nostri essentiam fere ignoremus, et nonnisi ex effectis cognoscamus: tamen a posteriori seu effectis ostendi haud difficulter potest. Ratio autem jam aliquomodo indicata est. Diximus enim, nisi hujusmodi vis voluntatis concedatur, omnem virtutis et vitiorum, omnem recte factorum et delictorum rationem, omne meritum, omne praemium ac poenam perituram. At omnium populorum perpetuus consensus haec omnia extare docet: ille vero consensus a nemine, praesertim in doctrina Morali, rejici potest, cum nonnisi a natura potuerit ortum trahere. Nam quae a natura ortum non trahunt, in illis mirum in modum hominum sententiae, non tantum diversis temporibus, sed etiam iisdem discrepant: imo saepe unus idemque homo a seipso diverso tempore dissentit, naturae autem vis firma est ac stabilis. Et recte alicubi ait Aristoteles, si quis
page 95, image: s095consensum omnium repudiare velit, ille in contrarium nil poterit probabilius. Sed praeterea videmus satis aperte, naturam unumquemque docere, actiones quasdam in nostra esse potestate, ita ut, si velimus, eas suscipere, aut etiam ab iis abstinere queamus. Nam cum aliquid mali ab aliquo perpetimur, etsi forte ab initio ei irascamur, tamen postea irasci desinimus, si videamus eum non sponte id fecisse: ob quam causam videmus omnes etiam indoctos hac excusatione solere uti, cum ajunt se non libenter id fecisse, aut ignorasse se quippiam, et sic per ignorantiam deliquisse, vel ab alia quapiam re aut persona coactos: et quo id magis est nobis perspicuum, tanto facilius ignoscimus; contra tanto gravius irascimur, quanto magis putamus factum illud fuisse voluntarium. At si omnia facimus necessario: nil libere, nec ullum factum nostrum revera est in nostra potestate; cessat hoc discrimen universum, quod tamen natura unumquemque docuit. Eodem spectat, quod defectus et vitia quaedam morbosque corporis, nunc reprehendimus in aliquo, et ei propterea insultamus, nunc non reprehendimus, imo improbum illum judicamus, qui morbos illos aut vitia alicui exprobret: et vicissim etiam viros cordatiores, imo etiam alios, nunc morbi alicujus vehementer pudet, nunc minus pudet. Nam si vitium aliquod corporis, vel naturale nobis sit, vel casu aliquo contigerit, absque nostra culpa; ejus nos vel plane non pudet, vel non admodum, et improbus is judicatur, qui id nobis exprobret; ut si quis alicui caecitatem, aut oculorum lippitudinem, aut simile aliquod vitium objiciat. Sed si culpa nostra vitium aut morbum aliquem contraxisse deprehendamur, tum nosmet ipsos vehementer ejus rei pudet, et alii absque improbitatis nomine id nobis objicere censentur; ut si quis per ebrietatem lippitudinem aut caecitatem contraxerit, aut per libidinem veneream luem, aut podagram vel quippiam simile. Haec rudes quoque et indocti norunt omnes, ita ut natura id unicuique dictasse deprehendatur, et sic manifestum discrimen ipsa constituerit inter voluntaria, et involuntaria, et quaedam culpa nostra contingere, quaedam culpa vacare ostenderit. Amplius, si voluntas nostra non est libera, sed necessario agit, non potest fieri, quin ea vel semper, vel saltem plerumque id, quod melius est, agat. Necessitas enim illa perpetua, non aliunde nisi a natura pendet. At natura in unoquoque genere id semper spectat, quod melius est, et semper etiam, nisi casu impediatur, id revera consequitur; contra autem id fugit, quod malum ac pravum est. Quod si tamen casu impediatur, quo minus id assequatur quod petit ac spectat, id rarius fit. Casus enim est in illis, quae raro fiunt: quae vero semper aut plerumque fiunt, non amplius casu
page 96, image: s096fieri dicuntur, ut docet Aristoteles in 2 Physic. Sequeretur ergo, Si necessitas voluntatis nostrae sit a natura, natura autem semper id spectat, quod melius est, id, quod pravum, nunquam; idque etiam vel semper vel plerumque, vel ut plurimum consequitur: aut omnes homines, aut saltem plerosque bonosesse, et probos. Videmus enim in rebus naturalibus omnibus, quae necessario agunt, ea semper ad bonum finem aliquem tendere, et eundem etiam, nisi impediantur, consequi. Quî ergo fieri possit, ut in homine, qui operum naturalium, saltem corruptibilium, est praestantissimum, contrarium contingeret; si necessitas agendi illi natura fuisset insita? Videmus etiam in ipso nomine, actiones naturales et necessarias, cum natura ipsius salva est et integra, omnes esse bonas et rectas; quales sunt actiones sensuum per se consideratae, actiones animae vegetativae, hoc est, eae quae ad nutritionem et incrementum corporis pertinent, aut ad generationem et specierum conservationem, itemque ea, quae ad facultatem locomotivam; et denique eae, quae ex ratione et intellectu naturaliter proficiscuntur. Quapropter si eadem esset ratio voluntatis, idem ibi quoque contingeret. At videmus plerosque homines, idque omnibus seculis, fuisse et esse malos, idque in posterum quoque futurum metuimus. Quare non est talis voluntatis nostrae necessitas, sed libertas, qua posita, omnia illa, quae fieri videmus, non sine causa, in loquuntur, rationabiliter contingere apparebit. Haec ratio multo majorem vim habet, si id ponas, quod in Theologia principii locum habet, Deum homines idque libere produxisse. Nam quî fieri posset, ut Deus eos homines produxerit, qui plerique omnes omnibus seculis necessario mali esse cogerentur? Certe qui id statuit, is Deum negat esse Deum. Nam velaliter facere non potuit, vel noluit. Si non potuit, summae id fuit impotentiae; si noluit, malitiae: quorum utrumvis si de Deo dicas, Deum esse negaveris. Praeterea, ut cum iis solis agamus, qui Deum esse credunt, hoc est ejusmodi numen, quod supremum in omnia habet imperium, adeoque et voluntatem liberam, ita ut pro arbitrio ea gubernet ac regat: nisi illi voluntatem hominis liberam statuant, ita ut possit etiam contra id, quod ratio melius esse docuerit, statuere ac decernere; multo magis voluntatis libertatem cogentur Deo adimere, cum minor hac in parte videatur esse causa libertatis istius in Deo, quam in homine. Nam cum in homine sint duae facultates saepissime inter se pugnantes, ratio et appetitus, quarum illa id, quod honestum est, suadet, haec id, quod jucundum et sensibus gratum, et, si quid cum jucundo est admodum conjunctum, (utile intellige) quod cum honesto non raro, imo frequentissime pugnat; non mirum est, voluntatem
page 97, image: s097veluti in medio positam, nunc huc, nunc illuc flecti, et nunc id, quod ratio melius esse dictarit, nunc id, quod deterius, seu quod appetitus suadet, sequatur. At in Deo diversitas ista, aut contrarietas facultatum, in quarum medio voluntas sit posita, non cernitur, et Deus id, quod rectum est, semper sequitur. Interea tamen cum id, quod rectum est, interdum variet, licet fortasse alterum prae altero aliquid habeat, cum opposita vix unquam interse sint paria; hîc libertas Dei seu voluntas ipsius cernitur, quia eligere ipsi tum licet, quod vult; praesertim cum etiam id, quod per se deterius, vel minus praestans est, possit in [note: Fundamtatum libertatis in ratione.] optimum finem convertere. Ex quo patet fundamentum hujus libertatis primo in ratione et intellectu consistere, qui contraria possit quodam- modo concipere, eaque inter se conferre. Iam quia Deus nil intellectu suo concipere potest, ut approbet, nisi id rectum sit; hinc fit, ut ipsius voluntas, etiamsi sit libera, tamen nunquam non possit esse recta. At in homine contra evenit, cujus intellectui et rationi appetitus aliquid imprimit; et sic id, quod malum, saepe suadet, licet ratio per seipsam in iis, qui non sunt prorsus depravati, non nisi id suadeat, quod rectum est. Vnde voluntas, quae ex ratione pendet, nunc id quod rectum est, nunc id, quod pravum; et inter recta, nunc id, quod melius, nunc id, quod minus bonum est, sequitur et decernit. Ex quibus jam causa hujus facultatis, quae in voluntate nostra est, vel potius ipsa est voluntas, cernitur. Pendet nempe ea a ratione, et intellectu: unde ea, quae ratione prorsus destituuntur, arbitrio etiam et voluntate prorsus carent: quae aliquid habent rationi analogum, etiam id habent, quod voluntati aliquomodo respondet: qua de resupra alicubi dictum est.
Haec ideo paulo fusius desserere libuit, ut appareret tum quae causa sit voluntatis, seu arbitrii et libertatis nostrae, tum etiam, quanta ea sit, et [note: Voluntas etiam id, quod deterius, et minus bonum eligere potest.] quousque extendatur; nempe eo usque, ut possit voluntas etiam id eligere, quod ratio deterius, seu minus bonum esse cernit. Quod posterius ut fiat dilucidius, hoc quoque addendum est, voluntatem nunquam non sequi et appetere bonum aliquod, sod non semper id, quod est melius. Vnde illud vulgare: Video meliora proboque, Deteriora sequor. Cujus dicti veritatem communis omnium consensus, et tam vulgaris usus approbat. Quod si ratio ita judicet, quippiam esse bonum, ut in ejus opposito seu contrario nil reperiat boni, sed id pentitus malum esse judicet: voluntas id necessario appetet et sequetur, a contrario autem necessario abhorrebit. Sed tale nihil est praeter felicitatem et summum bonum, aut bonum, qua bonum est, cujus contrarium semper malum est: caetera omnia, seu bona speciatim sumta, ita sunt bona, ut aliquid tamen mali,
page 98, image: s098licet forte per accidens tantum, iis adhaereat, ita ut eorum contrarium seu oppositum habeat aliquid in se boni, licet nonnunquam id bonum suo contrario longe sit inferius. Cernitur id statim in proximo ac praestantissimo felicitatis consequendae medio ac instrume~to, nempe virtute, quae per se admodu~ est bona, cum sit honesta, honestum vero inter bona nostra eminet: verum ei aliquid adhaeret mali, quod quidem bona isti non est aequiparandum, sed tamen nos vehe menter percellit, nempe labor cum dolore conjunctus, saepe multa incommoda, nonnunquam contumeliae: quorum malorum contraria cum opposito virtutis, nempe virio, aut virtutis neglectu, sunt conjuncta. Vnde vitium per se malum et inhonestum aliquam boni rationem sortitur. Hîc quia utrumque contrariorum boni rationem habet, licet bona ista inter se non sint aequalia; voluntas nunc in hanc, nunc in illam partem inclinare ac flectere se potest, et, si quidem in partem meliorem, probe recteque facit, et si constans [note: Probitas et Improbitas unde oriatur?] sit, habitus oritur, qui Probitas dicitur: si in deteriorem, quae turpis est, prava est illa actio, quae si constans sit et in habitum degeneret, Improbitas est. Vnde jam apparent ea, quae de probitate et improbitare dicere et asserere solemus; nempe hominem probum rationis dictamen sequi, improbum appetitum; illum praeferre honestum rebus corpori jucundis, utilibus, aut honorem aliquem, et gloriam, licer vanam, afferentibus; hunc contra haec vulgaria bona illi, et quae cum virtute conjuncta est ex Dei voluntate immortalitati, que futsiri se culi propria est: cum bona ista vulgaria praesentia sint, vel saltem hujus seculi propria. unde asserimus probum hominem futura bona praeferre praesentibus, improbum praesentia futuris.
[note: Probus quomodo wirtutem amet?] Ex his illud jam patet, probum quidem perse etiam virtutem amare; quanquam et propter aliud eam am are potest, nempe propter immortalitatem, aut alios fructus e virtute, seu naturaliter, seu divino beneficio manantes, qualis est rectae conscientiae gaudium, Dei Spiritus, aliaque munera ipsius: improbum vero vitium ipsum non amare per se, ned [note: Improbus quomodo vitium amet?] virtutem odisse, nisi per accidens, quatenus nempe vitio adhaerent ista bona vulgaria, virturi eorum contraria. Neque enim quisquam turpe et deforme, qua tale est aut tale esse credit, amat, sed quatenus ei aliquid videtur adhaerere pulchri; unde nunnulli deformes amant, quia ipsis pulchrae videntur: at pulchrum, qua pulchrum est, amatur per se, [note: Virtus cur per se expetatur?] Amari etiam proter aliud debet aut potest. At virtus seu honestum pulchritudo quaedam est animi, vitium deformitas et turpitudo, quem admodum etiam appellatur. Vnde apud Graecos quoque [gap: Greek word(s)] tum pulchrum,
page 99, image: s099tum honestum significat, quorum alterum animi est, alterum corporis. Quaproter illud quidem per se amabile est; hoc vero non nisi per acciden. Neque vero quidquam prohibet, quo minus idem sit et per se, et propter aliud amabile, atque ideo utramque ob causam [note: Bonorum divisio secundum Aristotelem] ametur. Nam ipse quoque Aristoteles Ethic. I, bona omnia in tria distribuit genera, nempe in ea, quae propter se tantum sunt amabilia, seu expetibilia, ut ille loquitur, qualis revera est soal felicitas seu summum bonum: deinde in ea, quae et propter se, et propter aliud sunt expetibilia, quo in numero ponit virtutis habitum, (nos et actiones virtutis) et voluptates quasdam, quae etsi nulla inde proveniret utilitas, expeterentur tamen: et denique in ea, quae tantum propter alia sunt expetibilia, qualia sunt instrumenta et pecuniae sua natura. Necesse est autem eum, qui probi sit animi, virtutem etiam propter seipsam amare: alias probus revera non esset, et ipsius hoc nomen revera non mereretur.
[note: Cur Deus virtuti praemium adjecerit?] Verum tamen, quia in plerisque hominibus, ne dicam omnibus, amor hic virtutis nudae imbecillior est, quam ut hominem ad eam re ipsa colendam, et factis constanter exprimendam adigere queat; ideo Deus adjecit, et sic hominem ad ejus studium excitaret atque adigeret. Et tamen ita Deus hanc rem temperavit, ut nemo certam istius praemii spem concipere posset, nisi virtutem per se aliquomodo amaret, et desiderium istius praemii atque amor amorem virtutis per se consideratae non extingueret; ita ut altera ex parte imbecillitati humanae succureretur, altera vero ex parte virtuti sua constaret integritas, et ejus, ut ita dicam, meritum non prorsus periret, esset que praemio locus, ut in contrario [note: Virtutis praemium cur in hac vita esse nequeat?] poenae. Nam cum perfectae virtutis praemium in hac vita esse non posset; siquidem perfecta virtus in morte ipsa subeunda cernitur, ejusque officium est, omnium hujus vitae bonorum jacturam justitiae causa non detrectare; ac praeterea praemium virtutis perfecta, et Deo agonotheta dignum tale esse oporteret, quod desiderium hominis natura ipsi insitum plane expleret: non poterat id non esse aeternum, et a doloribus sejunctum, animique voluptatibus solidis affluens, inter quas jucundissimus Dei aspectus ac contemplatio locum obtinet primum. Nam quodcunque praeter hoc constituas virtuti perfectae praemium, id desiderium hominis naturale, quod frustra illi insitum non est, satiare atque explere penitus nequit. Etenim cum boni desiderium infinitum sit; nisi aeternum homini bonum proponas, id illius desiderium explere nequit. Omne finitum intellectus noster, et sic etiam voluntas, desiderium
page 100, image: s100transit, et defectum boni aliquando desituri sentit, ac dolet, cum nullum possimus cogitare tempus, quo nobis bene esse non cumpiamus. aeterum autem bonum desiderium nostrum et satiat, et superat. Nam quicquid ab intellectu capitur, reipsa finitum est. Quod autem praeterea superest, infinitum est. Verumtamen ipsa aeternitas non sufficit, nisi praeterea sit jucunda, nec jucunda simpliciter, nisi etiam jucundissima, nempe pro naturae nostrae conditione. Iucundissima autem illa demum est, quae Dei ipsius conspectum habet conjunctum. Nam ea demum vita est jucundissima, quae occupatur in actione praestantissimae nostrae partis excellentissima. Praestantissima autem nostri pars est, mens et in tellectus. hujus porro actio excellentissima est contemplatio, quae per se est expetibilis: et contemplatio ea rursus excellentissima est, quae est objecti optimi non impedita: objectum autem illud est non nisi Deus. [note: Cur Deus circa praemium virtutis dubitationi locum reliquerit?] Tale ergo praemium Deus et se dignissimum, quia infinitum et maximum est, ut ipse maximus et tempore cum virtuti proposuisset: si talem ejus fidem hominibus fecisset, ut illorum nemo de eo dubitare potuisset, qua ratione nemo dubitat, an bis duo sint quatuor, et quae sint similia: omnes etiam Deo paruissent, et sic nulla improbitas potuisset esse tanta, quin ad virtutis studium pertraheretur, sicque nulla fuisset vis amoris erga virtutem per se consideratam; quod tamen ad virtutis meritum omnino requiritur. Nam eorum, quae virtuti opponuntur, et peccata vitiaque nobis reddunt amabilia, hoc est, bonorum vulgarium, quibus nos virtus plerumque solet privare, cum tanto ejus praemio collatorum, nulla plane vir fuisset, nec ullo pacto potuissent a virtutis studio hominem avocare: quia finitorum bonorum, ad infinitum bonum collatorum nulla est proportio, nec illa quidquam adversus infinitum bonum possun, si aeque certo cognoscantur. Quare ut probitati et amori virtutis per se consideratae locus aliquis relinqueretur, Deus, non quidem de magnitudine et praestantia ipsius praemii, quicdam detraxit, (infinitum enim fuisset detrahendum, siquidem nisi de infinito infinitum demas, nunquam erit finitum) sed certitudinem et perspicuitatem cognitionis istius praemii minuit, ut aliquis dubitationi esst locus; quam tamen dubitationem, vel tolleret, vel saltem compensaret amorille virtutis per se consideratae, quam probitatem appellamus, convero augeret odium virtutis, et animi ab honesti studio abalientio. nam quod libenter volumus, id libenter etiam credimus: et contra, quod gravate volumus, gravate quoque credimus. Quare cum immortalitas sit bonum valde optabile ac desiderabile, si quis praeterea ipsam virtutem
page 101, image: s101amet, facile adducetur, ut credat, tantum praemium perfectae atque eximiae virtuti esse propositum. Quod si quis autem virtutem non amet, etiamsi immortalitas illi videatur optabilis; tamen non facile credet, Deum virtuti, quam ipse parvi pendit, tantum proposuisse praemium. cui haesitationi ac incredulitati locum fecit Deus, dum aliquid semper evidentiae argumentorum, quibus promissio ista confirmatur, deesse voluit; si secus fecisset, omnem ei dubitationi aut incredulitati aditum atque occasionem praeclusisset. Qua de re amplius videri potest Socinus, cum in libello de autoritate S. Sacrae, tum in discursu de causis fidei, tum in Libro de Servatore, et alibi.
[note: Difficultates dua. Prior, Quod virtutis meritum praemio imminuatur.] Exoriuntur autem hoc loco duae difficultates quarum prior est, quod, etiamsi virtuti ac probitati aliquis hîc relinquatur locus, tibi tantum ei, propositum est praemium, quantum diximus; tamen ejus vis ac meritum aliquomodo imminuatur, quum perfectior excellentiorque videatur esse virtus, quae propter seipsam tantum colitur, quam quae magna ex parte ob tam insigne praemium exercetur. Perfectior enim virtus est, cum ea, seu honestum ipsum magis amatur, et reipsa colitur, quam tum propter aliud, praesertim magna ex parte. Itaque virtus Philosophorum, v. g. perfectior fuisset censenda virtute Christianorum, quae tamen reliquorum omnium virtutem multis partibus superare debet. [note: Responsio prior.] Respondendum videtur primo, praemii spem non omnino prohibere, quo minus quis virtutem ipsam propter seipsam tantum amet et colat, sinimirum sit eo animo, ut etiamsi tandem hoc praemium non extaret, nihilominus tamen vellet Deo per omnia parere; quale exemplum in Paulo habemus, qui optasset, anathema fieri pro fratribus suis, et, si id ullo modo fieri potuisset, suae salutis jactura illorum salutem redimere: et ejusmodi homines potuerunt reperiri plures. Qui magno et excellenti sunt animo inter Christianos idem velle debent, aut etiam volunt. [note: Responsio altera.] Deinde etiamsi virtutis perfectioni aliquid hac in parte videatur decedere, si quis magna ex parte ob immortalitatis praemium virtutem colat, fortasic non culturus reipsa, si praemium hoc tolleretur: altera tamen ex parte multum perfectioni virtutis accedit, posita hujus praemir [note: Quantum perfectioni virtutis atcedat, posita spe pramii,] spe, deesse autem solet iis, qui ea spe carent, quales fuerunt Philosophi. Nam primum multum alacritati in virtutis exercitatione decedit, si voluptatem ex spe praemii proficiscentem a virtute per se tam aspera removeas. Deinde videmus nullum Philosophorum omnes virtutis partes explevisse; quae tamen ab iis, qui praemio isto alliciuntur explentur. At satius est omnes virtutis partes, seu mavis, genera, explere, et cum animi alacritate exercere, quam virtutem quidem propter se amare, sed
page 102, image: s102absque illa alacritate, et cum quarundam illius partium neglectu aut violatione. Denique, si concedatur, talem aliquem esse, qui virtutem tantum propter se colat, ita ut etiam summa cum alacritate omnia ejus munera exsequatur; ea virtus humanam naturam et conditionem superabit, eritque adeo rara, ut ejus exempli caussa non sit reliquis hominibus omnibus, qui ad virtutem natura facti, atque adeo producti sunt, virtutis praemium denegandum, aut non proponendum, et sic virtutis exercendae occasio quodam modo eripienda. Etenim naturae nostrae conditionem ideo videtur superare tanta perfectio, quia ab ipsa natura, ut superius diximus, insitum est nobis utilitatis alicujus et quidem honestae ac perpetuae felicitatis desiderium; et non tantum appetitui, sed etiam rationi aliqua ex parte repugnat, vitam hanc ponere, nulla spe melioris, et sic felicitatem praesentem, quae alias honestati est congrua, ut ea, quae ex virtutis exercitatione aut rerum divinarum contemplatione petitur, sponte sua contemnere ac projicere, nulla spe alterius. Id tamen virtus perfecta, si futurae vitae praemium removeas, nihilominus requireret, ut Philosophi etia docueru~t. Quamobrem, ne Deus videretur aliquid postulare supra naturae nostrae conditionem, imo etiam contra naturalem instinctum, non tantum appetitus, sed etiam rationis, et ut omnem excusationem illis praeriperet, qui virtutem perfectam colere nollent, et omnibus plane hominibus sufficientem ad virtutem colendam causam daret; praemium futurae vitae omnibus proposuit. At quis non videt, longe satius esse, ut omnes omnino homines, licet alioqui imbecilli, perfectam virtutem colere possent, etiamsi summo istius perfectionis fastigio aliquid deesset: quam aut unus tantum aut alter virtutem perfectam, . omnibusque suis numeris absolutam exerceret? Compensat nempe abunde infinita eorum, qui Christianam virtutem colunt, multitudo, exiguum istum perfectionis defectum, qui ob praemii spem existit. Eadem revera, si quis rem pensiculatius consideret, causa fuit, cur Deus noluerit homines ex operibus legis justificare; et ad salutem perducere; nempe propter summam ejus difficultatem, quam exhaurire homines vix ac ne vix quidem potuissent. qua de causa ea res impossibilis in sacris literis perhibetur, non quod simpliciter esset impoissibilis (quomodo enim Deus alias justissimus, eam praecipere, et poenam illis, qui eam non fecerint minari, aut infligere potuisset? sed quod admodum esset ardua et difficilis, ut vires humanas superare, atque ad impossibilitatem sim pliciter dictam proxime accedere cenferi posset. Adde quod Dei benignitas, qui imbellicillitatem humanam in virtutis studio neglexisset, admodum fuisset imminuta, et valde obscurata; et utut tandem illis
page 103, image: s103paucis, qui perfectissimam illam virtutem coluissent, immortalitatis praemium dedisset, ejus tamen hac in parte gratia et beneficentia vix apparuisset. Voluit autem Deus, eumque adeo, qui opulentissimus est, maximopere decuit, ut homines ipsi plurimum deberent, imo ipsius benignitati omnia imputarent, et ab ipso in virtutis studio toti penderent, ac denique maxima factorum nostrorum gloria in ipsum tanquam verum auctorum redundaret. Qui enim primus est alicujus rei autor, et primas sibi in ea partes vendicat, ad eum etiam maxima gloria redundare debet, tanquam ad ultimum actionis scopum ac finem. At vero Deus eum summus sic, ac gloria dignissimus, suae gloriae causa facit omnia, ac proinde etiam ea, quae ad id consequendum maxime faciunt.
[note: Altera difficultas: Quod improbi recte de immortalitatis promisso dubitare: probi non recte ex eo spem immotam concipere videantur. Responsio.] Altera difficultas est, quod, cum contendamus, rationes eas, quibus immortalitatis promissio confirmatur, ita esse comparatas, ut aliquis dubitationi sit locus, recte facere videantur illi, qui de promisso illo dubitant, quales diximus esse improbos: Contra vero imprudenter facere ii, quicertam et immotam ex istiusmodi rationibus immorta litatis spem concipiunt; id quod probos facere asseruimus. nec enim piobitas animi ullam vim habere debet ad majorem fidei certitudinem; cum probitas illa nil roboris argumentis istis videatur addere, quibus fides nostra imiti debet. Respondendum est, nos, cum concedimus esse aliquem dubitationi locum in argumentis iis, quibus immortalitatis promissio nititur, intelligere, iniquam esse et injustam dubit ationem, ac talem quae in cordatium ac prudentem virum, seu eum, quem Philosophus [gap: Greek word(s)] vocat, cadere haud quaquam debeat. is enim talem argumentorum certitudinem, firmitatem et evidentiam debet requirere, eaque contentus. esse, qualem materia, de qua agitur, admittit. Quod si ergo materia, de qua agitur, talis sit, in qua demonstrationes mathematicae, quae ex omni parte firmae, nec ulli exceptioni obnoxiae sint, locum non habeant; habeant autem locum ita probabiles rationes, ut ad necessarias quam proxime accedant: is utique prudenter non facit, sed admodum imprudenter, et [gap: Greek word(s)] seu inerudite et inepte qui, his contemptis et spretis, illas desiderat; praesertim si fides quoque vel potius scientia tam certa atque immota ab eo non exigatur, qui his posterioribus tationibus assentiri, easque admittere debet, qualis requiritur ab illo, cui prioris generis argumenta proponuntur, sed talis, qualis ad eum finem, ad quem disciplina aut disputatio aliqua refertur, sufficint. Hujus autem generis sunt illae res; quae in disciplinis Practicis, et ad mores actionesque humanas pertinentibus, ad quas Theologia quoque spectat, traduntur; hoc est, mores hominum et totum religionis
page 104, image: s104negotium. Vnde Aristoteles primo Ethicor. non uno in loco, quin et 2 et 5, de moribus agens, non semel docet, istam [gap: Greek word(s)] seu accurationem, firmitatem roburque argumentorum, quod in aliis disciplinis locum habet, in doctrina de moribus exigi non debere; quia materia subjecta id non patiatur: aitque [gap: Greek word(s)] seu eruditi ac cordati esse talia argumenta exigere in unaquaque disciplina, qualia materia, quae tractatur, admittit, et proinde inepte facere et eum, qui probabiles argumentationes Rhetorum in Mathematico approbet, et eum, qui in Rhetore Mathematicas demonstrationes desideret. Quocirca in religionis quoque negotio tales argumentationes sunt admittendae, et quidem in promissionibus praemiorum a Deo propositorum, ob causam superius explicatam. Et licet hîc dubitationi ejusmodi sit locus, ut possit quis in speciem rationes ejusmodi, tanquam minus evidentes aut necessarias, repudiare; tamen id revera imprudenter fit.
[note: Dubitatio, quid et quotuplex.] Quod ut adhuc rectius intelligatur, distinguenda est vox dubitationis, ut inde appareat, quaenam hîc locum habere queat, nec- ne. Dubitatio proprie et exacte sumpta, definitur a Philosopho, rationum seu argumentorum aequalitas; rationum, inquam, in contrarium pugnantium: quanquam haec aequalitas dubitationis potius causa est. Dubitatio vero ipsa est incertitudo seu infirmitas sententiae, quam quis de realiqua habeat, qua fit ut quis nunc in hanc, nunc in illam inclinet: et nullibi pedem firmiter ponat. Quod si ab aequalitate rationum discedatur, ita ut alterius partis rationes videantur esse firmiores, quam partis contrariae; dubitatio quaedam locum habere potest quidem, sed imperfectior: et quo longius ab aequalitate rationum disceditur, seuquomagis videtur esse pondus rationum inaequale, tanto etiam est imperfectior dubitatio, et tanto propius ad certitudinem acceditur sententiae. Iam si rationes aliquae ad necessarias accedant proxime, tum etiam dubitationi mintrnum est loci, et in animo ejus, qui rationes illas novit, oriri debet ejusmodi persuasio et fides, quae proxime ad summam scientiae certitudinem, qualem in Mathematicis locum habere diximus, accedat; eaque tum sufficere debet, nec est necesse, ut quis ad summum certitudinis fastigium perveniat, utut in de imprudens quispiam occafionem arripere queat de re vehementer dubitandi. Tales autem sunt rationeseae, quibus firmitas promissorum divinorum de immortalitate piis dandanititur: et talis etiam persuasionis seu fidei nostrae firmitas et certitudo, quae ut ad summum proxime accedat, licet illi nonnilhil desit, sufficit. At homines improbi arrepta inde occasione (occasione dico, qua causa vera est nulla, ut infra ostendetur) non tantum ad eam fidei certitudinem
page 105, image: s105non accedunt; sed longissime etiam ab ea recedunt. nam vix ad illum usque gradum perveniunt, ad quem pervenire ii deberit, quibus rationes in utramque partem certantes videntur esse aequales, aut non multo firmiores eae, quae meliorem partem suadent. Vnde vel plane non credunt, immortalitatem piis datum iri, adeoque etiam id nonnunquam vehementer oppugnant, vel saltem magis in eam partem inclinant, vel in aequilibro prorsus sunt positi, aut ita languide assentiuntur, ut ea illorum fides ad virtutem reipsa colendam haudquaquam sufficiat. Vnde am apparet, eorum fidem ac persuasionem argumentorum ipsorum robori non respondere, nec justam cum illis habere proportionem; quae tamen in unoquoque cordato jure requiratur. Quod si haberent fidem argumentorum ponderi ex aequo respondentem, haec illorum fides talis esset, ut etiamsi illi ad summam certitudinem aliquid deesset, ea tamen sufficeret ad eam pietatem praestandam, quam Deus a nobis necessario requirit. Nam boni promissi magnitudo, atque inde natum illius desiderium, facile hac in parte compensat id, quod certitudini persuasionis videtur deesse. Qua de re videatur Socinus in libro de autoritate sacrae scripturae.
Cur autem improbi ad eam certitudinem non perveniant, ad quam pervenire debebant, causa est haec, quia eorum improbitas obstat, quo minus robur istorum argumentorum, quae immortalitatis promissionem confirmant, cernere queant; non secus atque oculi suffusi humore, caligantes et laborantes lumen non ita clare cernunt, ii vero multo minus, quibus glaucoma est obductum. Imo improbis aliquod in contrarium nascitur argumentum, quanquam fallax, quod in probis oriri non potest. Nam quia illi Virtutem oderunt, vel saltem parvi pendunt, haudquaquam illis fit verisimile, Deum tantum tamque immensum praemium virtuti proposuisse. Necesse est enim, rem illam esse praestantissimam ac praeclarissimam, et sic valde amabilem, cui praemium omnium maximum a Deo sit propositum. At contra probi animi hominibus, qui virtutem aestimare norunt eamque amant, id facile persuadetur; praesertim si virtutem perfectam ejusque pulchritudinem summamque difficultatem plenius cognoscant, et simul considerent, Deum ipsum sanctissimum, et pietate nihil ipsi gratius esse. Ex quo apparet, probitatem animi, et fidei certitudini, et robori argumentorum, quibus immortalitas confirmatur, multum adjicere; quatenus nimirum facit, ut homines, in quibus existit, argumentorum robur, cernere queant, et id in hoc perspicere negotio, quod improbi per spicere nequeunt; adeoque non eorum simplicitati, ac imprudentiae,
page 106, image: s106multo vero minus stultitiae imputandum esse, quod illi promissionibus divinis longe firmius credant, quam improbi: quemadmodum non est imputandum simplicitati aut imprudentiae stultitiaeve hominis, qui sanis oculis sit praeditus, quod firmiorem de coloribus aut de pictura aliqua sententiam concipiat, aut judicium ferat, quam lippus aut caecus aliquis, cum ita rei natura ferat. At non secus res se habet in mente, quae internus est hominis oculus: affectuum enim intemperantia et improbitas glaucoma illi objicit, et caecitatem inducit, ut praeter experientiam Aristoteles quoque docet, imprimis lib. 6 et 7 Ethic, a quo vitio probitas mentem hominis liberat. Itaque cum probus melius videat, quam improbus, statuendum est, eum, dum argumentis immortalitatem confirmantibus firmiter credit, prudenter facere; improbum autem, dum non credit prorsus, aut dubitat, imprudenter imo stulte. Similiter se res hîc habet, ac si vir aliquis probatae fidei aliis pro exiguo labore magnum promitteret praemium, quod illum praestare posse animadvertamus: ubi nemo eum imprudentem dixerit, qui promissis illius fidem habens, laborem eum protinus suscipiat, etiamsi quis dicere queat, fieri posse, ut homo is ejusve voluntas mutetur, fieri etiam posse, ut id, quod nunc praestare posse videtur, postmodum praestare nequeat; etiamsi nunc ejus rei causa non appareat, exempla tamen, et inconstantiam mutabilitatemque rerum humanarum docere id non esse impossibile. Immo quis imprudentem eum non arbitretur, qui praemii tanti, quod illi alias videtur desiderabile, adipiscendi causa laborem illum suscipere nolit: et de promissionis istius fide ideo dubitet, quia apodicticae prorfusque necessariae rationes afferri nequeant? Nemo enim cordatus ac prudens talia argumenta in hoc rerum genere desiderat. et, si ejusmodi rationes in rebus humanis essent exigendae, nil praeclarum atque arduum suscipiendum esset, aut nonnisi a stultis et imprudentibus susciperetur; quia omnium rerum humanarum, praesertim arduarum et difficilium, ea est conditio, ut eat um eventus non sit prorsus immutabilis. Hoc multo magis ad Deum referendum est, infinitum bonum pro exiguo, si cum isto praemio comparetur, labore, et prope dixerim nullo promittemem: de cujus fide in servandis promissis et potentia nemo dubitare potest, sed dubitare duntaxat quis posset, num is quippiam promiserit. Quod si autem rationes sint, licet non prorsus necessariae, necessariis tamen proximae, et valde probabiles, imo probabiliores illis, quibus adducimur, ut viro integrae fidei, eique potenti, si quid promittat, fidem habeamus; annon multo magis aeque is prudens censebitur, qui promissis
page 107, image: s107divinis fidem habet, et eorum spe laborem injunctum libens suscipiat; contra vero imprudens ac stultus is, qui id facere renuat, et rationes illas apodicticas esse causetur. Imo tum, cum nobis vir bonus aliquid promittit, quem id, quod pollicetur, praestare posse videamus; exceptiones illae, quae dubitationem movere possent, vix succurrunt, et perinde a nobis agitur, ac si prorsus non essent. Ita etiam multo magis in nostro negotio agendum est: praesertim cum nonnunquam etiam sine ullo alterius promisso, adeo certo de alicujus voluntace, ac beneficio ab eo impetrando persuasi simus, si eum nobis alioquin amicum judicemus, et id, quod desideramus, praestare posse animadvertamus, ut impossibile nobis esse videatur, eum nobis id negaturum. At vir probus et virtutis amans facillime sibi persuadet, Deum vehementer amare viros bonos, et rigidos virtutis custodes, quod etiam Philosophi docuerant: de potentia autem conferendi beneficium, licet maximum, nulla est dubitandi causa; ac proinde vel absque promissione praemii, quantumvis maximi, facillime sibi persuadeat, Deum id piis, adeoque etiam sibi, si virtutem strenue sectetur, largiturum.
[note: Remotiores virtutis caussae.] Egimus hactenus de proxima potissimaque probitatis causa, ex qua ejus natura et vis maxime elucet. Restat ut reliquas etiam videamus, quae sunt remotiores et impulsivae, seu irritantes, non autem necessario agentes. Inter eas primo loco collocandus est naturae instinctus ad virtutem, qui homini cuivis ratione mentis est ingeneratus; unde postea, nsu accedente et ratione vim suam exerente, cognitio quaedam honesti et turpis, atque ita conscientia oritur, quae voluntatem ad virtutem allicit, et quantum in se est, trahere conatur. Naturalis autem ille instinctus, nunc minor est, nunc major, atque excellentior, ob corporis [note: Bona educatio.] etiam constitutionem, qui bona indoles appellatur, cujus hic magna est vis, praesertim in certis Virtutibus. Huc accedit secundo loco bona a pueris educatio, et recta institutio, in reliquam etiam aetatem durans. [note: Exempla et familiaritas bonorum. Experimenta successuum.] Ad hanc pertinent praecepta Virtutis, admonitiones crebrae, reprehensiones, aut etiam contra laus, item praemia et poenae. Hanc tertio loco sequuntur exempla bonorum, et cum iisdem culta amicitia et familiaritas. Denique experimenta quaedam et eventus, qui laetos Virtutis successus, tristes autem vitiorum ac scelerum exitus esse docent. Horum contraria sunt improbitatis causae, eaque velomnia, vel ex his aliqua, et quo plura, tanto magis; quemadmodum etiam contra ad probitatem in animis hominum excitandam, non omnia semper concurrunt, sed aliqua. Primum autem illud probitatis adjumentum, nempe naturae impetus ad Virtutem omnibus communis, nemini
page 108, image: s108deesse potest, idque efficit, ne quis improbus prorsus sit excusabilis, cum id solum possit ad probitatem aliquam nobis ingenerandam sufficere, licet difficilius, quam si caetera quoque adsint adjuntenta. Nam cum caetera prope omnia non a nobis pendeant, sed liunde; si primi eadem esset ratio, fieri posset, ut improbitas nonnunquam esset excusabilis, siquidem hoc pacto contingere posset, ut quis omnibus iis adjumentis destitueretur, quae ad probitatem animi comparandam pertinet. Immerito enim culpatur qui id non habet, quod parare in ipsius potestate non fuerit.
[note: Primum tractationis membrum. Modo loquendi, quibus Scriptura probitatem et improbitatem exprimere solet.] Absolvimus primum caput Tractationis de Probitate ejusque contrario. Sequitur alterum, de modis loquendi, quibus scriptura utramque exprimere et describere solet. Et improbitas quidem in sacris literis significatur, dum malitia itemque [gap: Greek word(s)] seu improbum consilium cordis, et fel amaritudinis, et vinculum injustitiae appellatur, Act. 8. 21, 22, 23. aut cor malum seu improbum: Heb. 3. vers. 2. Forte etiam huc pertinebit locus Rom. 2. 5. Probitatis autem ipsius nomen in sacris literis, quod sciam, non extat, imo fortasse nullum Vocabulum abstractum, ut in Scholis loquuntur, quod ei aequipolleat. Sed in [note: Probos improbosque describendi modi ad duo capita reduci possunt.] concreto homines probi, improbique variis modis describuntur, qui prope omnes relationem quandam probitatis ad rem quampiam aut personam denotant, non vero absolute ejus naturam explicant. Possunt autem illi reduci ad duo capita. Nam ii vel generaliores sunt ac laxiores, vel specialiores ac strictiores. Prioris generis sunt ii, qui ad omnia tempora, omnesque virtutes indistincte spectant. Posterioris generis ii, qui ad certa tempora temporumque circumstantias spectant, aut inclinationem ad unum aliquod virtutis vitiive genus, unde reliqua facile proficiscantur, significant.
[note: Generaliores sive laxiores.] Inter prioris generis modos ordinem videtur ducere ille, cum probi dicuntur esse ex Deo, si in imperfectiori, vel saltem laxiori significatione ea phrasis accipiatur. Nam interdum stricte sumitur de iis, qui sunt ex Deo, ejusque Spiritu ac virtute regenerati, ita ut perinde sit, ex Deo esse, atque ex Deo natum; id quod non nisi de hominibus vere piis dici potest. Vide 1 Ioh. 3. 9. 10. et cap. 5. 19. quibus addi potest Epist. 3. vers. 11. Ideo autem probi hoc pacto describuntur, partim quia Deus ejus probitatis est in iis autor, idque tum quia naturam eam dedit ad virtutis studium, nos eo, quo diximus, modo trahentem, tum quia reliquorum etiam ad Virtutem adjumentorum autor est, eaque nobis suppeditat; unde jure quicquid a nobis fit boni, aut in nobis existit, Deo ascribi solet: partim vero quia homines probi habent
page 109, image: s109aliquid cum Deo commune, et ejus natutam atque proprietates quodammodo participant. Quare hic loquendi modus tum causam effici entem, tum qualitatem quandam probitatis, quae in similitudine cum Deo ejusque proprietatibus consistit, denotat. Apparet id ex contrario [note: Ex diabels esse.] loquendi modo, quo homines improbi describuntur apud Iohannem, apud quem fere solum illa loquenti ratio extat, nempe esse ex patre diabolo, quod Dominus Iesus ita explicat, dum addit; et desideria ejus vultis facere; idque postea declarat expressis certis peccatis, nempe homicidio et mendacio, in quibus Iudaei, quos alloquebatur Christus, Satanam imitari voluerunt, et sic ejus desiderio et compulsui obsequi: Iohan. 8. 44 et seqq. Idem paulo superius expresserat Dominus Iesus, dum ait: Vos, quae vidistis apud patrem vestrum, facitis; et quasi dicat, sequimini vos exemplum et jussum Satanae, qui vobis autor est ad homicidium perpetrandum, et malitiam hanc in vobis excitat.
[note: Filii Dei.] Alter loquendi modus priori illi similis est, cum probi homines dicuntur Filii Dei: Iohan. 11. 52. nempe quia eo sint quodammodo geniti. Quanquam mihi verisimilius sit, eos ideo Dei filios dici, quia apti sint, ut Dei filii, quales sub Novo foedere existunt, evadant, hoc est, cum ratione vitae Deo fiant similes, tum ab eo instar filiorum amentur, et haeredes immortalis vitae constituantur, ita ut haec appellatio hominum proborum pertineat ad secundum genus descriptionum, quae ad certum tempus sunt restrictae, nimirum Novi foederis. Quo pacto etiam oves Christi iidem dicuntur. Quod si tamen priorem interpretationem sequi malis, opponetur haec descriptio isti improborum appellationi, qua illi filii istius mali, aut filii Belial dicuntur. Istud Matth. 13. 38: hoc 1 Reg. 21. 20.
[note: Plantae, quaspater Domini Iesu plantavis.] Tertius loquendi modi, quo probi homines describuntur, est is, qui ex contrario colligitur Matth. 15. 13. dum ii appellantur Plantae, quas Pater Domini Iesu plantavit, hoc est, homines ejusmodi, quos Deus finxerit, et pro suo arbitrio ac voluntate formaverit; qui tamen loquendi modus minus videtur esse praegnans illo priori, cum videatur tantum causam efficientem istius probitatis exprimere. At prior ille, licet alicui secus videri queat, non minus qualitatem probitatis, quae in altero illo tacite tantum comprehenditur, quam causam efficientem declarat. Nam ex Deo esse non tantum Deum habere autorem, sed etiam ejus naturam participare, et ei ita esse similem, ac si eo satus, ejusque veluti progenies et pars aliqua esset, significat.
page 110, image: s110
Quartus homines probos describendi modus est Iohan. 7. 17. dum [note: Qui voluntatem Dei facere volunt.] ii esse dicuntur, qui voluntatem ejus, qui Christum misit, facere volunt; qui modus posterius illud, quod in primo comprehensum diximus, potissimum exprimit; nempe voluntatem, Dei voluntati consentaneam, et paratam ad Dei praecepta exsequenda. Quandam hic modus inter speciales, et ad certum tempus restrictos numerari potest.
[note: Qui cognoscunt Deum.] Quintus modus est, dum ii dicuntur [note: cognoscere Deum,] ut 1 Iohan. 4. 6, 7. licet cognitio ista Dei sit imperfecta: Qua de re vide commentarium Socini in illum Ioannis locum. Vide etiam Iohan. 5. 37. ubi Dominus prolixioribus verbis idem explicat, dum ait ad Iudaeos; Neque vocem ejus, hoc est, patris mei, audistis unquam, neque formam ipsius vidistis; unde consequitur, vers. 38, et sermonem ipsius non habetis manentem in vobis: cum quo confer cap. 8. vers. 38.
[note: Qui dilectionem Dei in se habent, velunon habent.] Sextus est, dum ii dicuntur dilectionem Dei habere in se, et contra improbi non habere: Iohan. 5. 42: nempe quia illi istis rebus delectantur, quae Deo sunt gratae, hi non item.
[note: Generales aliquot modi, quibus improbitas describitur.] Restant adhuc aliquot modi generales, quibus improbitas praesertim insignior, vel potius homines ea laborantes describuntur. Vt cum dicuntur progenies viperarum, quia quemadmodum viperae venenatissimum et nocentissimum sunt serpentum genus; ita etiam illi sunt pessimi ac nocentissimi. Deinde cum iidem dicuntur canes, et porci, qui non tantum doctrinam salutarem non recipiunt; sed etiam eam pedibus plane conculcant; et eos insectantur ac laedere conantur, qui eam illis explicant ac tradunt. Denique (quanquam id inter posteriores istos modos primo loco collocari debebat) dicuntur homines improbi de mundo esse, ut Iohan. 15 et 17. et 1 Iohan. 4. Significatur autem, hujusmodi homines nihil aliud quam hunc mundum seu praesens hoc seculum ejusque bona sperare ac sapere. Fortasse huc pertinet Spiritus hujus mundi, quem quis acceperit aut non acceperit, de quo 1 Cor. 2. qui est Spiritus ille, qui nil nisi mundana dictat, et rationem, qua illis potiri possis, ostendit. Et hi quidem nobis nunc succurrunt generales loquendi modi, quibus probi vel improbi in sacris literis describuntur.
[note: Speciales modi, iique duplices: 1. Qui probilatem aut improbitatem ad certum virtutis aut vitii genus restringunt.] Videndi sunt speciales ac strictiores. Eos autem duplices antea constituimus: alii enim probitatem aut improbitatem ad certum aliquod vel virtutis vel vitii genus restringunt; alii ad certa tempora temporumque circumstantias. Prioris generis sunt, cum probi homines dicuntur esse ex Veritate, ut Iohan. 18, quia nimirum Veritatem ament, eaque delectentur, aut ad illam recipiendam admodum sunt apti. Sed deinde, quod attinet ad improbitatem, illi, qui ea laborant, dicuntur
page 111, image: s111[note: Rom. 2. 8.] esse ex contentione seu contentiosi, quasi ex ipsa contentione compositos natosve dicas. Dicuntur etiam ii esse, qui gloriam alii ab aliis accipiant seu quaerant, gloriam antem apud solum Deum non quaerant Iohan. 5. 44. aut qui magis diligunt gloriam hominum, quam gloriam Dei: cap. 12. 33. Posterioris generis sunt primum, cum illi dicuntur [note: 2. Qui eandem ad certa tempora restringunt. Oves Christi.] oves Christi; quae appellatio, ut quivis videt, non est accommodata omnibus temporibus, sed tantum temporibus Novi foederis. Causa appellationis est, quia illi ob animi simplicitatem ac singularem modestiam mansuetudinemque aptisunt, ut Christum pastorem suum agnoscere, ejusque ductum sequi, in Ecclesiam tanquam ovile ejus aggregari, et sic veri ipsius parentes sub ejus tutelâ a luporum laniatu tuti esse, pascua denique salutaria, et vitam eamque copiosam invenire ipsius ope queant. Deinde, dum iidem Christi populus, quem is alicubi habeat; [note: Populus Christi.] dicuntur; cujus appellationis eadem est causa, quae prioris, nempe quia apti sunt obi animi sinceritatem, ut Christi, populus fiant. Tertio, dicuntur dari, aut dati esse Christo a Deo; quae appellatio tantum [note: Dari aut datum esse Christo.] revera probi animi hominibus competit, cum Deus eos per Euangelii doctrinam, et praestantissima pietatis praemia, ipsis proposita ad Chirstum tralrit, et sic ejus curae ac tutelae fideique commendat, ut sidutem ipsorum ad exitum perducat. Confer inter se v. 37. cap. 6. Iohan. Cum vers. 44 et. seqq. ubi iidem dicuntur trahi a patre qui Christum miserit, nempe quia promissis divinis pietati promissis animos illorum virtutis amantes ad Christi doctrinam amplectendam alliciat, et trahat. Dicuntun iidem docti Dei, vel, ut alii volunt, docibiles; quia nimirum audiunt a Patre et discunt, hoc est divinam vocem licet aliquomquo obscuriorem audiant et agnoscant, et ab eo, cum non humano sed suo eoque peculiari modo homines voluntatem suam edocet, discunt. Qua de alibi dictum est. Ex effectu ergo denotatur causa: consequens enim probitatis est, Christi curae eo, quo diximus, [note: Ordinati ad vitam aeternam Act. 13. 48.] pacto committi ac tradi. Eadem rationes (qui inter hos modos quartus est) dicuntur ii ordinati esse ad vitam aeternam. Qua de re videatur socinus in Praelect. Cap. 12. et de Servatore, parte 4, cap. 12. cujus dicits hoc addere libet: in verbis illis, quae composita sunt ex verbo [gap: Greek word(s)] quo utitur Lucas eo, quem respicimus, loco, passive elatis, reciprocam habere significationem frequentissime locum; quem admodum apparet in verbo [gap: Greek word(s)] : ita ut nec absurdum videri debeat, idem etiam in voce [gap: Greek word(s)] qua Lucas utitur, accidere; ut sensus sit, quotquot seipsos ordinarunt ad vitam aeternam; praesertim cum id apud Hebraeos imprimis verbis conjugationis Niphal
page 112, image: s112creberrime accidat. Quanquam nihil prohibet, quo minus ea ordinatio ad Deum, tanquam causam agentem, referatur; quae tamen ordinatio [note: Non longe abesse a regno coelerum.] ad probitatem animi in iis hominibus, de quibus sermo est, respexerit. Quin eadem de causa probi dicuntur non longe abesse a regno Dei. Mar. 12. 34, itemque ii qui servantur, vel qui servandi sunt. Act. 2. 47: 1 Cor. 1. 18: 2. Cor. 2. 15. Apoc. 21. 24. nam etiam hoc modo vox [gap: Greek word(s)] accipi potest: siquidem participia passiva, praesentia aut praeterita, interdum pro nominibus verbalibus necessitatem quandam significantibus, qualem apud Latinos participia passiva futuri temporis denotant, ponuntur. Contra improbi describuntur per eos, qui pereunt, aut perire debent: 1 Cor. 1. 18: 2 Cor. 2. 15. [note: Infantes Sapientes et intelligentes.] Sexto probi homines dicuntur infantes, improbi autem sapientes et intelligentes: Matth. 11. 25. nempe quod illi, contemptis praesentibus, quae hominibus hujus mundi certa esse videntur, futura sectentur, et sic instar infantium stulti ab illis judicentur; hi vero contra agant, et sapienter facere judicentur. Qua propter. per sapientes et intelligentes dessignantur sapientes hujus mundi, ut eos appollat Apostolus 1 Cor. 4. Per infantes autem stulti in hoc seculo. Quanquam hoc etiam modo infantium nomen explicari potest optime, eodem manente sensu, quod ii sint infames, qui simplices sunt ac sinceri, ac a malitia alieni, quique res hujus mundi non nisi eatenus quaerunt ac desiderant, quatenus opus habent; copiam aut abundantiam non necessariam haudi desiderant. Vnde illi, qui sapientes et intelligentes dicuntur, accipiendi erunt pro hominibus astutis ac fraudulentis, quibus consilium ad res etiam malas abundat, quique non contenti rebus necessariis, copiam et abundantiam hujus mundi desiderant et quaerunt. Verumtamen nihil prohibet, quo minus ibi sapientiae et intelligentiae nomen significet qulitatem aliquam per se non malam, sed bonam potius; verum ejus modi, cum qua improbitas libenter soleat esse conjuncta: undefit, ut plerique ea qualitate praediti Euangelii doctrinam respuant: hi vero, qui eorum respectu infantes dici queunt, quod sapientia et intelligentia non adeo videantur valere, quia probiores sunt, Euangelium libentius recipiant. [note: Sapientes secundum carmen.] Qua de causa non illis Euangelium dicitur revelari a Deo, sed his. Eodem pacto, dicitur Deus non multos elegisse [note: sapientes secundum carnem,] non multos nobiles: sed stultos hujus mundi; 1 Cor. 1. 26. quia Christi doctrina his est accommodatior, eorumque animus fere probior, Ponitur autem eo in loco sapientia secundum carnem, non pro re mala, sed tantum pro re non ad Spiritum, sed ad hanc vitam et bona temporaria pertinente: qua de re dictum est in tractatione de prudentia.
page 113, image: s113[note: Panteres hujus mundi.] Sic etiam Deus dicitur elegisse pauperes hujus mundi, divites fide, et haeredes illius regni. Iacob. cap. 2. vers. 5. hoc est, ut essent divites fide, et haeredes illius regni; quasi non etiam elegerit divites: quia Euangelii ratio paupertati est accommodatior, quam divitiis, unde Dominus Iesus suo modo id impossibile dicit, divitem ingredi in regnum Coelorum, quod plerique divitiis suis confidant; licet nec divitiae per se malae sint, nec omnes divites pereant. Quare idem de sapientibus et intelligentibus sentiendum, qui vel erunt prudentes, ut qui suis aliorumve commodis optime norint prospicere, vel alias eruditi et sapientiae nomine clari. Iidem etiam filii inobedientiae et contumaces seu inobedientes dicuntur: illud Ephes. 2. 2: hoc 1 Pet. 2. 8. Ad hoc genus possunt referri aliquomodo illa loca, in quibus dicitur, Deum certorum hominum cor tetigisse, cum aliorum cor non fuerit tactum, ut 1 Sam. 10. ad finem: aut Dominum cor alicujus aperuisse. Act. 16. 14. Vbi per effectum quendam probitas animi istorum hominum, de quibus sermo est, tacite indicatur: Qua de re vide Socin. praelect. cap. 12.
[note: Tertium tractationis membrum. Probitatis et Improbitotis distinctio.] Superest Tertium membrum tractationis de probitate et improbitate, in quo distinctio utriusque affectionis explicanda est. Praeter distinctionem autem eam, quae ex diversitate graduum, seu intensione et remissione petitur, qua probitas et improbitas nunc major, nunc minor est, (amor enim et odium, ut caeterarum rerum, ita etiam virtutis et vitii, in quo probitas improbitasque consistit, gradus admittit) duplex praeterea distinctio tradi potest. Quanquam illa etiam ad graduum diversitatem, seu ad perfectionis et imperfectionis rationem reduci [note: Probitas alia efficax. alia inefficax.] queat. Nam ut de probitate primum loquamur, alia probitas animi efficax est, alia in efficax. Illa est, cum amor Virtutis tantus est, ut morum etiam integritas, et externarum actionum honestas inde consequatur: haec vero, quae cum morum corruptione, et vitiorum quorundam habitibus, licet non perfectis, praesertim peccatorum cum ipsa natura non vehementer pugnantium, consistit. Prior illa tum in Iudaeis quibusdam fuit, tum in quibusdam Ethnicis, non tantum iis qui veri Dei cognitionem seu notitiam habuerunt, sed etiam iis, qui ea caruerunt. Quanquam enim vix ausim affirmare, ullum fuisse Ethnicorum, qui saltem indivini cultus ratione gravissime non peccarit; interea tamen reliqua illorum vita honesta esse potuit, et virtuti, quatenus eam cognitam habebant, consentanea. quae morum integritas, licet, si exacte ad virtutis normam exigatur, hoc nomen non mereatur; tamen si cum aliorum ejusdem generis ac conditionis hominum vita conferatur,
page 114, image: s114integritatis nomen sortiri potest. Causa autem, cur interdum probitas effectu ac fructu suo careat, videatur apud Socin. indiscursu de causis Fidei.
[note: Improbitas interdum tecta, inter dum aperta.] Haec eadem divisio non potest satis commode improbitati accommodari, nisi quatenus improbitas interdum regitur, interdum (et id quidem creberrime) in apertum prodit, et factis ipsis sese exerit. Nam cum improbitas, quaet egitur, integritatem quandam morum externe simulet; non potest ea res diu latere. Nullum enim simulatum diuturnum. Vnde Christus Pharisaeis, licet illis hypocrisin imprimis objiciat, et quidem saepissime, varia tamen etiam peccata, eaque gravia, in externis factis consistentia, exprobrat, et falsos prophetas, qui ovinis pellibus, seu simulata pietate malitiam suam palliare student, ex fructibus tamen cognoscendos esse docet. De probitate autem ea, quam efficacem esse diximus, et improbitate ei opposita, intelligendus est locus Iohan. 3. 19, 20, 21. Etenim ex altera quidem parte probitatem animi cum morum integritate conjunctam intelligi, satis indicat phrasis, qui facit veritatem; quae tamen non tantum factorum externorum honestatem significat, sed talem etiam, quae ex animo sincero et candido nascatur. Cui addi potest, quod de hujus generis hominibus dicatur, eos ad lucem venire, idque propterea, ut eorum opera appareant, quae vel quia in Deo, hoc est, Deo autore, et convenienter illius voluntati sint perfecta: quae satis indicant vitae honesttem ex sincero virtutis studio profectam. Sic etiam in altera parte, cum fit mentio eorum, quorum opera sunt mala, aut qui mala agunt, improbitas animi ac morum simul intelligenda est. Etenim cum operum malorum fit mentio, ea utrobique intelligenda sunt facta, quae ex animo ipsis simili erumpunt, nempe ex malo; vel quia vox mali operibus addita id postulat, vel quia vox operum id significat. Nam quemadmodum ea demum opera censenda sunt bona, quae bono fiunt animo et consilio; ita ea demum revera sunt mala, quae etiam sua natura sunt mala, et sponte fiunt: praesertim cum voces Graecae [gap: Greek word(s)] voci operum addtiae emphasin quandam habeant, et non quamvis, sed veram malitiam, quae in aliqua ce cernitur, denotent. Sed ipsa etiam vox operis, molitionem quandam significare potest, et id quod consulto ac studio fit. quod si quis tamen per eos, qui mala agunt, velit generatim omnes significare, quorum facta non conveniunt virtutis normae, sive ab animo improbo proficiscantur, sive minus, tum verba Christi generatim sunt accipienda tantum, non vero prorsus universe. Neque enim prorsus omnes, qui mala agunt, lucem
page 115, image: s115oderunt, ad eamque non veniunt: quum plerique Christianorum, sive ex Ethnicis sive ex Iudaeis oriundi, ante veritatis cognitionem tales fuerint, ut res ipsa, et Epistolae Apostolicae satis docent. Verumtamen quia cum operibus malis plerumque improbitas aliqua, si non perfecta, saltem imperfecta, conjuncta est, ideo Dominus Iesus generatim ait: Omnis enimqui mala agit, odit lucem. Notum enim est vocem Omnis, tum in communi sermone, tum in sacris literis non semel eo pacto accipi, ut exceptioni tamen sit locus: et satis est ad ejus vim, ut de plerisque id verum sit, quod de omnibus effertur. Verum nobis magis placet prior explicatio, praesertim quia ex illis verbis, in quibus causa explicatur, cur ii qui mala faciunt, oderint lucem, et ad eam non veniant, nempe ne convincantur, seu coarguantur eorum opera, satis apparet, eos homines sua opera valde amare, et nolle ea reprehendi et in apertum produci, eamque ob causam lucem seu doctrinam veritatis, quae illa redarguat, odisse; quae omnia improbitatem animi arguunt. Adde quod iis, qui male faciunt, opponuntur ii, qui faciunt veritatem, quod cum externorum factorum integritate animi quoque sincetitatem videtur significare: q. d. qui sincere, candide integreque agunt. Vnde verisimile fit, in contrario seu altero oppositionis membro, animum haud sincerum et minime simplicem ac candidum cum ipsorum operum externorum improbitate conjungendum.
[note: Probitas et Improbitas alia conjuncta cum netitia Dei. alia ab ea sajuncta.] Deinde alia animi probitas conjuncta est cum Dei ejusque voluntatis notitia, licet imperfecta; alia ab ea sejuncta. Eodem modo et improbitas. Prior illa, si caetera sint paria, hac posteriori major ac perfectior est. De priori probitate et improbitate omnia ea loca sunt accipi enda, in quibus de Iudaeis, aut iis, qui notitiam Dei ab illis hauserant, quales ex paganis fuerunt [gap: Greek word(s)] , aut alii, qui eam religionem magna ex parte amplectebantur, agitur. Huc pertinet v. g. probitas Nathanaelis, quam verbis his exprimit Dominus Iesus: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est: Iohan. 1. 48. tum etiam Apostolorum, quos non esse ex mundo, et a Patre sibi datos, testatur Christus Iohan. 15 et 17. ut alia exempla jam praetereamus. Huc inter Ethnicos, notitiam tamen Dei jam habentes, pertinet imprimis Cornelius, ejusque domus, de quo in Actis cap. 10. Quin etiam Iocus Iohannis paulo ante examinatus, ad hujus generis homines revera pertinet. De Lydia idem [?]atuendum videtur. Nam verba ea, quae de ea Actor. 16 scribuntur, omnino significant, eam verum Deum novisse: quin illud quoque mihi fit verisimile, eam si non genere, saltem religione Iudaeam fuisse. De posteriori probitate aut improbitate sermo est, ubi de Paganis, quos
page 116, image: s116Paulus sine Deo in mundo fuisse asserit, agitur; inter quos tamen et [note: Eph. 2. 12.] oves Christi ejusque populus latebat. Etsi autem supra dictum est, probitatem animi generaliter sic dictam describi per cognitionem Dei, quasi nimirum nemo probus esse possit, nisi qui Dei notitiam habeat: tamen id ei, quod nunc asserimus, nihil obstat, cum hoc loco de cognitione Dei proprie sic dicta loquamur; ibi de impropria. de qua re vide Socin. in commen. in Epist. 1 Iohan. cap. 4. 6. ubi hanc rem fuse persequitur.
CAPUT III. De Transitu a vitiis ad virtutem et pietatem.
[note: Sactitas duplici ratione in sacris Literis exprimitur.] HActenus de fundamento pietatis, et veluti primo ejus initio egimus: nunc ad ipsius Sanctitatis explicationem accedendum est. Verum cum ea duplici ratione in sacris literis exprimatur, vel ita, ut simul indicetur transitus a vitiis, in quibus quis antea haeserit, seu ab impietate ad pietatem; vel absolute ita, ut non indicetur, eum, qui sanctitatem virtutemque colat, antea in peccato aliquo haesisse, atque illud postea de posuisse, sed simpliciter tantum pietatis natura exprimatur: [note: Prior ratio cum simul cransitus a vitiis ad pietatem indicatur.] Nos prius agemus de priori Sanctitatis explicandae ratione, et ad eam reducemus eosquoque dicendi modos, in quibus vel de mutatione ac transitu hominis a ceremoniali Dei cultu ad spiritualem, vel a naturali statu ac conditione ad spirituarem, agitur.
[note: Modi eam exprimentes ad duo capita reducuntur.] Possunt autem omnes illi modi loquendi, qui nobis nunc succurrunt 30 et aliquot numero, ad duo genera reduci. Nam vel uno simplicique vocabulo, vel saltem, istiusmodi termino, qui unius vocis vim habere censendus est, transitus iste significatur: vel pluribus vocibus et phrasi integra, eaque nonnunquam duplici. Vtrique autemvel pleniores sunt, et rem totam explicant: vel minus pleni. Illi sunt, qui non tantum depositionem peccatorum, aut rerum peccatis similium; sed etiam virtutum contrariarum exercitationem simul comprehendunt. Hi vero sunt, qui tantum peccatorum depositionem significant, licet tacite quoque et consequentur exercitatio virtutum, quae depositionem peccatorum [note: Simplicia vocabula transitum a vitiis exprimentia. Poenitentia, sive Resipiscentia.] comitatur, in iis comprehensa censeri possit.
Quod ad simplicia vocabula attinet, primo loco occurrit vox Poenitentiae vel potius resipiscentiae, quae graece est [gap: Greek word(s)] , et proprie significat animi in melius mutationem, eamque ejusmodi, quae actionum quoque in melius mutationem secum trahat. Est enim [gap: Greek word(s)] post
page 117, image: s117factum sapere. Animad vertendum est autem, resipiscentiam ibi vere locum habere, ubi est alicujus peccati habitus, et animus, si non penitus, saltem aliqua ratione a virtute aversus, ita ut virtuti cognitae serio non incumbat, nec eam factis ipsis exprimat, sed contra potius appetitui se regendum permittat, utut alias amor virtutis in eo non prorsus sit extinctus. Itaque si quis semel tantum aut iterum ex imbecillitate aut incogitantia aliqua labatur; dolor quidem aliquis factum consequi potest ac debet, et nonnulla fortassis animi ad majus pietatis studium vel mutatio vel incitatio; ea tamen resipiscentiae nomine in sacris literis vix insignitur, cum ea insigniorem tantum animi mutationem, qualem jam diximus, significare soleat. Qua de causa etiam nonnulli a Christo tales perhibentur, qui resipiscentiâ non indigeant: Luc. 15. 7. At ejusmodi nulli sunt, aut vix ac ne vix quidem, qui aliquando saltem non lahantur, et sic nonnunquam, ubi se recollegerint, ex factis suis dolorem non capiant. Extat quidem aliud adhuc vocabulum huic vicinum in sacris literis, nempe, [gap: Greek word(s)] , quod significat dolorem quendam, qui pravum aliquod factum consequatur: sed duobus tamen modis [gap: Greek word(s)] haec a [gap: Greek word(s)] distinguitur. Illa enim latius patet, et in eos etiam cadit, qui vere non resipiscunt; qualis fuit Iudas, de quo scribitur Matth. 27. 3. quod eum facti sui, seu proditionis domini Iesu poenituerit; ubi Graece est vox [gap: Greek word(s)] . Quanquam si haec [gap: Greek word(s)] sit. constans, moderata tamen, et, ut Paulus de dolore loquitur, secundum Deum; tum poenitentiam veram operatur, modo ei rei tempus sit ac spacium. [gap: Greek word(s)] Matt. 21. 32. vel eandem vim habet cum voce [gap: Greek word(s)] , vel saltem in ea significatione ponitur, quae [gap: Greek word(s)] vel resipiscentiam secum trahat. Quod si vocis Latinae Poenitentiae vim propriam spectes, eadem illius est. Itaque vocem [gap: Greek word(s)] melius reddideris resipiscentiam, ut a doctioribus interpretibus factum videmus, quam poenitentiam. Translata tamen vox est ad hoc negotium, quia poemtentia ac dolor tristitiaque animi ex pravis factis antea commissis concepta, verae resipiscentiae, ut modo indicavimus, causa est; quemadmodum ex loco Pauli, ad emem modo respeximus, 2. Cor. 7. vers. 9 et 10. apparet; et ejus quoddam est initium, eamque necessario secum trahit, si caetera quae paulo ante indicavimus, accedant, h. e. si sit constans, moderata, et secundum Deum, et spatium concedatur homini ad vitae rationem mutandam. Ex quibus alterum jam [gap: Greek word(s)] discrimen apparet: nempe quod illa causam, haec effectum notet.
[note: Poenitentia partes.] Poenitentiae ergo initium est agnoscere delicta sua, eorumque gravitatem, et quae hanc comitatur divinam iram et poenam, quam ea fuerint
page 118, image: s118merita. Hinc consequitur dolor animi et tristitia, quae si recta sit, parit eam animi mutationem, ut jam penitus apud te decernas, facta in melius mutare, et divinis praeceptis parere: quod animi decretum si firmum ac plenum sit, effectu suo nunquam caret, accedente praesertim eo auxilio, quod Deus hujusmodi hominibus suppeditare solet.
[note: Resipiscentiae partes.] Resipiscentia autem primo decretum istud animi firmum significat, consequenter vitae mutationem, quae inde nascitur; unde diversitas significationis hujus vocis in sacris literis oritur. Nonnunquam enim plane proprie accipitur, et pro animi tantum mutatione in melius sumitur, et sic a factis externis Det voluntati consentaneis distinguitur, tanquam a suis fructibus seu effectis: cujus rei exemplum habes Matth. [note: Interdum pro animi et factorum mutatione sumitur.] 3. 8. Act. 26. 20. Interdum vero per Synecdochicam quandam Metonymiam effectum una cum sua causa complectiur, hoc est, tum animi, tum factorum mutationem in melius: quod fit in omnibus istis locis, ubi resipiscentiae simpliciter, fit mentio, nec a vitae morumque integritate distinguitur; cujus rei exempla passim sunt obvia.
[note: Haec rursum duplex Imperfectior.] Est autem resipiscentia haec duplex: altera imperfectior, perfectior altera. Illa est, cum talis animi et factorum mutatio significatur, quae rationis naturalis dictamini, et legi tantum Mosaicae sit consentanea, quae a fide Euangelio habenda, vel a fide in Christum distinguitur. Talem poenitentiam praedicavit Iohannes et ipse quoque Christus ab initio, cum monuit, ut homines poenitentiam agerent, et crederent Euangelio. Quin etiam discipuli Christi, ab illo in terris adhuc versante ad Iudaeos missi, ut videre est Marc. 6. 12. Huc etiam pertinet dictum Petri Act. 2. vers. 38. et Pauli Act. 20. 21. quo loco poenitentia ad Deum, fides autem ad Christum proprie refertur; nempe quia homines illi, qui resipiscere tum jubebantur, vel omnes, vel saltem plerique, factis suis non Christum, sed Deum ipsum offenderant. Eodem etiam referenda sunt illa loca, inquibus agitur de iis, qui poenitentia non egent, si consideretur, quorum hominum respectu Christus ea verba protulerit, nempe eorum qui tum, cum haec proferrentur, extabant, aut extare poterant. Nam alias verba ipsa sua natura latius patent, et hodie etiam ad eos extendi possunt, qui secundum doctrinam Christi pie vivunt, ab [note: Perfectior.] ineunte praesertim aetate. Haec vero, hoc est, perfectior poenitentia est, quae doctrinae Christi universae est consentanea, et omne virtutis genus a Christo praescriptum in sese complectitur, ac totum id comprehendit, quod ex parte nostri ad salutem consequendam est necessarium. Vnde etiam fidei mentio ei non adjicitur; quipqe quae in ea tacite contuieatur, aut, ut loquuntur, praesupponatur. Hoc modo sumitur Luc.
page 119, image: s119ult. 47, ubi totius Euangelii summa comprehenditur praedicatione poenitentiae et remissione peccatorum: quarum illa omnia Novi Foed. praecepta, et sic universum Christianorum officium, haec promissa complectitur. Idern etiam censendum est de Act. 5. 31, ubi totam salutis nostrae rationem, ad quam perficiendam Dominus Iesus est exalratus, istis duobus complectitur Petrus, quibus eandem in loco dicto Dominus [note: Resipiscentia oppositum.] Iesus ipse fuerat complexus. Resipiscentiae opponitur cor resipiscere nescium, aut simpliciter non resipiscere, quod quid sit ex dictis satis constat.
[note: Conversic.] Secundo loco occurrit inter vocabula simplicia, quibus transitus a vitio ad virtutem significatur conversionis vox, cujus eadem, quae resipiscentiae revera vis est. Itaque quae de hac diximus, eadem ad conversionem, nisi quatenus Etymologia distinctae sunt, transferenda sunt. Significat autem vox conversio nis antegressam liquam a Deo, ad quem converti dicimur, aversionem, aut a re alia, quae hac in parte eandem vim habeat. Solet autem libenter in sacris literis huic voci adjici, quod vel significet terminum, ut loquuntur, ad quem, vel terminum a quo, vel utrumque simul. Sic dicuntur homines converti ad Deum, quod in sacris literis est frequentissimum, et nonnunquam ab idolis vel rebus vanis, ut Act. 14. 15, ad Deum viventem ac verum; vel ad Dominum, 2 Cor. 3. 16: per quem Dominus Iesus intelligitur; vel [note: Oppositan ejus.] a tenebuis ad lucem, Act. 26. 18. Oppositum conversionis est aversio, vel cordis recessio a Deo.
[note: Reconcitiatio cum Deo.] Tertio loco poni potest: vox [gap: Greek word(s)] , hoc est, conciliationis, seu, ut sacrae literae sere loquuntur, reconciliationis, quae pro conversione ad Deum apud Paulum sumitur. Significat autem odii, quod adversus Deum antea conceperamus, seu inimicitiae depositionem; quam necessario consequitur amor erga Deum, et sic stabilis ac firma cum ipso amicitia, et conjunctio. Opponuntur autem reconciliati inimicis, puta Dei, Rom. 5. seu iis, qui alienati fuerant, atque inimici mente in operibus malis: Col. 1. Vnde apparet, reconciliatonem contra, depositionem istius inimicitiae, vel amicitiam cum Deo initam, et animi ad Deum in operibus bonis conversionem, significare. Animadvertendum est autem hoc loco primum, illam inimicitiam adversus Deum, et alienationem ab eo, quae reconciliationem antecedit, non ita esse intelliendam, quasi ii, quibus illa tribuitur, vere Deum cognitum oderint, aut quasi hic fuerit illorum animus: sed tantummodo significatur vis factorum et operum ipsorum, quae talia fuerint, qualia ab inimicis Dei proficiscuntur; quemadmodum similiter aliqui dicuntur irridere Deum,
page 120, image: s120provocare Dominum, et si quae sunt similia. Nam verum Dei odium nonnisi in improbissimis locum habere potest: at reconciliatio in eos, qui probo sunt animo, cadit. Et hac de causa Apostolus dicto loco Col. 1, cum alienationis et inimicitiae mentis fecisset mentionem, seipsum veluti explicans addit, in operibus malis. Et sane si quis consideret, quorum hominum respectu Paulus ista verba protulerit, facile intelliget, odium istud, aut alienationem mentis, ita esse accipenda ut diximus. Nam de Ethnicis loquitur, qui Deum antea non habebant cognitum, itaque vere et proprie odisse eum non poterant.
[note: Reconciliatio duplex Imperfectior.] Deinde duplex etiam significatio hujus vocis constitui potest, quem admodum de poenitentia supra diximus. Nam nunc in imperfectiori significatione ponitur, nunc in perfectiori. Imperfectior significatio est, cum a sanctitate vitae distinguitur, eaque reconciliationis finis constituitur; ut fit dicto loco Col. 1: ubi ait, Nunc autem reconciliavit, etc. ut essetis sancti et irreprehensibiles et inculpati in conspectu ejus, hoc est, Dei. Quare reconciliatio tum temporis sumetur pro ea animi nostri mutatione, ut jam apud nos decernamus, ac firmiter concludamus, nos, [note: Perfectior.] abjectis malis operibus, veritatem colere, et bona opera praestare velle: cujus mutationis finis est ipsa vitae sanctitas. Perfectior significatio est, cum sanctitas vitae reconciliationis nomine includitur, quod omnibus in locis fieri videtur, ubi de reconciliatione simpliciter sermo est, eaque a vitae sanctitate non distincta. Imprimis autem huc pertinere videtur locus 2 Cor. 5, ubi Paulus ipsosmet Corinthios hortatur, ut. Deo reconcilientur; qui tamen proculdubio animum magna saltem ex parte ad pietatem composuerant. Vult tamen Paulus, ut reconcilientur Deo, quia nimirum nondum omnia opera mala deposuerant, ut ex utraque Epistolasatis constat. Vnde cupit Paulus, ut, omnibus operibus malis depositis, sese hoc pacto ad Deum convertant, et operae ipsi grata praestent; id quod est veram cum Deo amicitiam colere. Huc etiam pertinet locus Rom. 5: ubi reconciliati et justificati interse permutantur: non quod proprietas vocum sit eadem, sed quod omnes reconciliati in eo statu versentur, ut a Deo vi Novi Foed. justificentur. Qua de causa iisdem etiam tribuitur, quod in vita Christi sint servandi: et mox etiam causa, cur gloriari in Deo per Iesum Christum jure possimus, non obscure affertur haec, quod per eum nunc reconciliationem, puta cum Deo, accepimus.
[note: Reconciliatio primo nes, secundario Deum respicit.] Cujus loci occasione videtur id quoque animadvertendum, quod inter ea quae proposuimus tertium est, quo detiamsi ista reconciliatio nos primo respiciat, et significet nos odium erga Deum deposuisse,
page 121, image: s121non vero Deum erga nos, (qua de causa non Deo reconciliari, non Deus nobis, in sacri literis perpetuo dicitur, imo Deo ipsi tanquam agenti reconcilitatio nosta adscribitur, et alia quaedam adjiciuntur, unde id, quod diximus, satis fit manifestum; qua de re non est hîc uberius disserendi locus:) tamen secundario vocem istam Deum etiam ipsum respicere, praesertim abstracte positam, et significare etiam ex parte Dei amicitiam jam inter nos et ipsum constitutam, et ex ipsius parte eam jam penitus ratam ac firman esse; quin etiam majori jam favore Deum non ad se conversos complecti, quam antea. Nam etsi ira in Deo adversus nos, cum reconcilitationem nostram quaereret, non fuit; tamen duo adhuc aberant, quae ad plenum perfectumque ejus adversus nos favorem requirebantur. Alterum est, quod minus nos amabat, quam poit reconcilitationem amat, ipsa rei natura ita ferente. Magis enim is qui sapit amat amicos, et sibi obsequentes, quam inimicos, et sibi non parentes: nec quisquam sane dubitat, quin Deus non magis amet, postquam ab impitate reipsa recessimus, quam tum amabat, cum in ipsa adhuc haereremus. Alterum est, quod favor ille Dei iram gravissimam mutari poterat, imo erat futurus stabilis, nisi nos ab impietate ad pietatem converteremur. Itaque ut Dei favor erga nos esset perpetuus, conditio ex parte nostri ea, quam modo expressimus, requirebatur, qua posita amicita nostra ex parte Dei jam plane sit immutabilis, et effectum suum, qui salus nostra est, habet. Haec utraque favoris divini erga nos perfectio ac complementum videtur includi voce [gap: Greek word(s)] in loco ad Roman. 5. Nam alias non esset haec causa seu ratio admodum firma, quam Apostolus affert ad ostendendum nos in Deo per Chirstum gloriari, hoc est, gloriari Deum esse nostrum; quia per Chirstum reconcilitationem accepimus nisi haec reconciliatio favorem etiam Dei erga nos complectertur, et sic significaret pactum ac foedus inter nos et Deum initum, et amicitiam stabilem ac firmam ex utraque parte constitutam. Quod ut adhuc planius fiat, considerandum est vocis reconciliationis hanc solere esse vim, ut significet constitutionem amicitiae inter eos, qui fuerunt discordes, et quorum vel uterque animo fuerit alieno, et iram adeversus alterum aut odium foverit, eo occupetur, qui odium adversus alterum gesserat, unde ei necessario passive solet tribui, isque alteri dicitur reconciliatus; tamen si reconciliatio illa sit plena, vel de utraque parte communiter efferatur, quod fit, cum dicuntur duo inter se reconciliati, id quoque complectitur, quicquid etiam ex altera parte ad aminicitam plenam perfectamque deerat. Id
page 122, image: s122autem in hoc ad Rom. loco fieri, illud quoque videtur suadere, quod nos dicamur reconcilitationem accepisse. At id, quo nos tantum ipsi praesamus, et a nobis proficiscitur, vix possumus dici accepisse, nisi forte per aliquem verborum circuitum id explicare velis. Idem intelligendum esse videtur de loco cap. II. ejusdem Epistolae vers. 15, ubi itidem vox [gap: Greek word(s)] abstracte ponitur, licet cum adjectione vocis mudi: opponitur enim ibi reconcilitatio mundi abjectioni Judaeorum, et haec iterum opponitur assumtioni eorundem, vel receptioni in gratiam. Ex quo apparet reconcilitationem mundi, quae non secus atque assumtio opponitur isti rejectioni, significare receptionem mundi in gratiam a Deo factam, seu amicitiam non tantum ex parte nostri, sed etiam ex parte Dei constitutam. ne de eo nunc quicquam dicamus, quod Rom. 5, ubi reconciliationis nostrae cum Deo fit mentio, meminerit etiam Paulus sanguinis Christi, per quem ista reconciliatio facta fuerit, quemadmodum et ad Col. 1: ubi de reconciliatione, nempe Coelestium et terrestrium agitur; quod ideo fieri arbitramur, quia ad percussionem foederum, quae sanguine solebant sanciri, alluddatur. Quare reconciliatio erit foederis inter nos et Deum pactio quaedam. ea vero non tantum ex parte nostri, sed etiam ex Dei parte, firmam amicitiae stipulationem et constitutionem requirit; licet ea ex parte Dei ante nostram ad eum conversionem magna ex parte, immo prorsus rata jam fuerit: quatenus id ratum esse dici potest, quo conditionem aliquam ab altera parte praestandam requirit, quae nondum fuerit praestita. Tandem hoc quoque adjici potest, vocem [gap: Greek word(s)] rectius reddi conciliationem, quam reconciliationem, si modo linguae Latinae usus id permittit. Nam reconcilitationis vox videtur id innuere, eos, qui dicuntur reconciliari, ante aliquando fuisse conciliatos, seu amicitiae vinculo inter se conjunctos: quod graeca vox [gap: Greek word(s)] non significat. Ea enim locum habet, sive praecesserit aliquando amicitia inimicitam, sive minus. De oppositis jam diximus.
[note: Renovatio.] Quarto loco collocari potest Renovatio, quanquam eo vox raro sine adjectione aliqua ponitur; idque nonnunquam expressa caussa efficiente, ut cum dicitur renovatio Spiritus Sancti: Tit 3. nonnunquam subjecto, in quo ista renovatio cernatur, quae est mens aut spiritus mentis, ut est Rom. 12. 2. Ephes. 4. 23. Renovatio. Sancti dicitur, [note: Renovatio Spiritus Sancti] quia vi illis Spiritus Sancti, qui in fideles olim ubertim effusus est ad Euangelium confirmandum, peracta est; licet mediate, nempe ipsa Euangelica doctrina interveniente, cui Spiritus ille robur addidit, effecitque ut homines illam amplecterentur, et sic animum, voluntatem
page 123, image: s123omnesque actione immutarent. Licet autem hodie iste Spiritus Sanctus, praesertim eo modo, ut ab ipso initio factum est, cum renovatio fieri debet, non detur credentibus, praesertim generatim: tamen adhuc Spiritus illius vis durat, et regeneratio ista nihilominus renovatio Spiritus Sancti dici potest. Dicitur autem renovatio mentis, aut spiritus mentis, non quod in mente sola, sed quo in ea primo cernatur, quam [note: Renovatio mentis aut spiritus mentis.] ubi penitus occupavit, voluntas etiam ei se accommodat, et sic quoque ispa una cum actionibus renovatur, et alia fit, quam antea fuerat. Hinc Paulus dicto loco Rom 12. vult, ut transformemur, puta ratione morum, et dissimiles huic seculo fiamus, renovatione mentis nostrae, idque declarans addit, ad hoc, ut probetis, vel, si mavis, ita ut probetis quaenam voluntas Dei illa bona et placens et perfecta; quo primo mentis est, consequenter voluntatis. Nam [gap: Greek word(s)] illa sive probatio, non tantum in inquisitione, sed etiam in rei inventae approbatione consistit: illud primo significatur, hoc consequenter; quod non semel in verbo [gap: Greek word(s)] accidit. Quare potest hoc loco renovatio mentis, pro medio dicendum est de loco ad Ephes. ubi jubemur renovari Spiritur mentis nostrae, cui postea subicitur indutio Novi hominis. Sed non satis constat eo loco, quid per spiritum mentis nostrae intelligi debeat. Verisimile est autem, eum sumi usitato loquendi Sacrarum literarum more, pro spiritu eo, qui sit mens, et sic pro intellectu ponatur. Non desunt tamen, qui mentem istam pro vountate accipiant, praesertim cum etiam carni [gap: Greek word(s)] seu mens tribuatur Col. 2. 18; ubi appetitum, aut affectum carnalem intelligere possumus, ita ut Spiritus iste sumatur pro impetu isto commotione quadam voluntatis. Sed prior explicatio plenior videtur. Vox autem complenxa Renovatio menis admodum est vicinae voci [gap: Greek word(s)] , quam diximus significare mutationem quandam animi in melius, et proprie sumtam, ab ipsis operibus inde manantibus distingui, quemadmodum hîc de renovatione mentis dici posse asseruimus.
[note: Creatura, aut Nova creatura.] Quod occurrit vox creaturae, novae creaturae: quarum illa Rom. 8. 19. et seqq. Ephes. 2. 10. et cap. 3. 9. In capite vero 2. Ephes. etiam vox [gap: Greek word(s)] seu facturae, aut operis eodem sensu ponitur. Lis adjungi potest locus Ephes. 4. 24, ubi de creatione novi hominis secundum Deum in justitia et sanctiate veritatis sermo est: et lacob. 1. 18; qui tamen locus controversus est, propterea quod ibi sit vox [gap: Greek word(s)] : cum tamen alibi Scriptura sacra non soleat loqui de nova craetura in plurali numero; sed in singulari. Sed haec ratio non ita
page 124, image: s124est valida, ut non liceat ibi novam creaturam intelligere. Causa autem, cur alibi sacra scriptura cum nomine creaturae utitur, in singulari numero loquatur, haec est, quo ibi sit vox [gap: Greek word(s)] , quae ipsam creationem, seu crationis actum significat, non vero rem creatam; licet postea per Metonymiam de creationis subjecto, seu rebus creatis sumatur. Potest autem ea commode collective usurpari, ita ut omnes a Deo reformati, seu denuo creati, singulari voce [gap: Greek word(s)] , commode possint intelligi. At vox [gap: Greek word(s)] , quae rem unamquamque creatam proprie significat, illum usum non admittit. Itaque etiamsi tandem de nova creatura accipiatur, pluralis potius numerus videtur fuisse adhibendus. Quod si singuli dicimur creati in Christo, ut habetur fuisse adhibendus. Quod si singuli dicimur creati in Christo, ut habetur non etiam possimus dici [gap: Greek word(s)] ejusdem creationis respectu? Sed quicquid sit, loca caetera hîc sufficere possunt. Novae autem creaturae nonem extat 2. Cor. 5. 17. et Gal. 6. 15. quanquam ibi concretive, ut loquuntur, hîc abstractive. Opponitur autem ea creatio, partim pristinea nostrae vivendi rationi seu impietati: partim cultui divino Legali et Ceremoniali et ad carnem pertinenti: quod posterius fit in utroque isto loco. Quanquam locus ad Corinthios alteram quoque oppositionem admittit, qua de re alibi dictum. Prius autem satis aperte fit in locis Epist. ad Ephesi. supra commemoratis, atque imprimis cap. 2 et 4. Itaque nova creatura significat novam, eamque spiritualem cultus divini rationem, et novam eamque spiritualem et perfectam rationem vivendi, quae in vera solidaque sanctitate et justitia consistit.
[note: Regiueratio.] Sextum etiam ex hujusmodi vocabulis constitui potest Regeneratio, quae ut per se satis liquet, iteratam generationem significat, eamque in hoc negotio spiritualem, quum prior fuisset carnalis seu naturalis. Quare regeneratio ejusmodi significat hîc mutationem, qua quis ex [note: Carnalis quis duplici ratione dicitur. Prior.] carnali spiritualis evanat. Carnalis autem quispiam dici potest duplici ratione, quarum altera latior est, et per seipsam imperfectior, altera stricitor et plerior. Illa est, quum quis ideo carnalis, vel potius, ut Dominus Lesus in hoc negotio apud Ioh. 3. 6, loquitur, caro dicitur, qui ad res carni gratas propendeat, eas quaerat, et nisi impetus ille divinitus coerceatur, quod per regenerationem istam, de qua agimus, fit, nihil revera aliud, quam carnalia sapiat, et in iis sit occupatus, quae eadem vocis animalis honimis videtur esse significatio. Is enim animalis dicitur, qui nullam aliam, quam vitam hanc animalem, seu cum brutis nobis manga ex parte communem agit, et ad eam omnes suas cognitationes refert, vitae spiritualis expers, vel quia eâ meliorem vitae rationem non
page 125, image: s125[note: Posterior.] novit, vel quia non desiderat. Haec vero est, cum quis variis in peccatis ac sceleribus, a quibus tamen naturae ipsius vi, se ipsum vontinere poterat, haeret. Regeneratio utramque, ut ita dicam, carnalitatem tollit: posteriorem quidem omnio: priorem vero catenus, quatenus impetum illum carnis, et appetitus nobis innati coercet, melioris vitae et praestantiorum bonorum desiderio menti infixo; unde etiam alia vitae ratio consequitur, ita ut qui antea carnalia tantum quaerebat et spirabat, postea Coelstia spiritualiaque spiret et re ipsa sequatur. Prieri carnalitati opponi regenerationem satis liquet, ex loco Iohannis jam laudato; posteriori vero ex loco Tit. 3; ubi lavacri regenerationis, hoc est, lavacri ejus, quod sit regeneratio, mentio fit, idque opponitur istis peccatis et sceleribus, quorum paulo ante vers. 3, Paulus fecerat mentionem. Quanquam id et ex priori loco facile debuci potest. Nam si regeneratio illam prius a nobis descriptam carnalitatem tollit, multo magis hanc quae deterior est, et quaesine priori consistere nuspiam potest.
[note: Regeneratio ex qro. semine fiat. 1. Epist. 23.] Dicitur autem regeneratio ista fieri ex semine incorruptibili, per sermonem Dei viventem et manentem in aeternum, qui est verbum Euangelii, ut Petrus explicat. Semen autem illud etiamsi videatur distingui a sermone isto Dei vevente, propterea quod non dicat nos Petrus regenerari, ut ex semine incorruptibili; ita etiam ex sermone Dei: tamen si quis rem penitius consideret, videbit haec per appositionem dici, et idem esse semen illud incorruptibile, et sermonem illum Dei viventem et manentem in aeternum. Nam nulla alia de causa Petrus ita hoc loco sermonem illum commendat a perpetuitate seu duratione in aeternum, quam quia velit ostendere jure se dixisse, semen illud, ex quo regenerati simus, incorruptibile esse; nempe qui sermo ille Dei vivus, qui illud ipsum Dei se men sit, in aeternum duret, atque ita sit incorruptibilis. Nec obstat diversitas particularum ex et per; nam aea inter sequoque commutantur Rom. 3. 30. Idem aliis verbis dicitur apud lacobum cap 1. 18. Quod si quis tamen omnio velit, semen illud et sermonem differre, dicere poterit semen esse spem virtae immortatis, per verbum Dei vivens et aeterum animsi nostris insertum. Nam in promissis vis istius seminis, quemadmodum et aeternitas sermonis Euangelici, potissimum consistit; unde etiam supra eodem capite dicitur Deus nos regenerasse ad spem vivam per resurrectionem Iesu Chirstinempe quia Iesu Christi resurrectio promissorum nobis in Euangelio patefactorum perfectissima est confirmatio, adeoque illis vim et robur addit. Duriori quadam Metaphora utitur Christus, dum apud Iohanem
page 126, image: s126ait, nos debere nasci ex aqua et spiritu. Nam ex aqua nemo dicitur generari. videtur autem studio usus esse hac eleganti durite, partim ut Nicodemum doceret, se de propie dicta generatione hominis non loqui, quod is antea non intellexerat, siquidem nemo hominum proprie ex aqua generatur; (quanquam est aliqua inter hominis semen et aquam similitudo:) patim ut ostenderet, eam regenerationem, de qua loquatur, potissimum consisitere in ablutione et repurgatione quadam a sordibus, adeo eam rem, de qua regenerari debeamus, aquae instar esse debere, ut ita nos repurgare queat. Verum nequis aquam hîc intellegeret naturalem ac terrestrem, qua sordes corporis ablui solent, addidit, explicandi causa vocem spiritus; qua postea sola usus est, ut ostenderet, aquam illam spiritualem esse debere, quae spirituales fordes eluat, adeoque ablutionem istam in regeneratione spirituali, seu animi repurgatione, indeque etiam corporis, quod ad actiones attinet, consistere.
[note: Regeneratio nunc in perfectiore, nunc in imperfectiore sunsu accipitur.] Que madmodum autem in superioribus non semel vidimus, cocabula nunc in pleniore, nunc in imperfectiore quadam significatione usurpari; ita etiam in hoc verbo contigit. Nam regeneratio interdum animi tantum significat mutationem, quae regenerationis perfectae prima para est, ex qua factorum etiam mutatio consequitur. Vnde Petrus in superiori loco ad finem cap. 1. non obscure nos ad pietatem, atque imprimis ad fraternam charitatem colendam hortatur; quia simus regenerati ex semine incorrputibili. Quin etiam vers. 3, regenerationem videtur omnibus Christianis tribuere; cum tamen non omnes plene sint regenerati. Nam primo beneficia Dei in nos collata commemorat; inde postea cohortionem ad pietatis studium infert. Interdum vero regeneratio videtur plene sumi, pro ipsa quoque factorum nostrorum mutatione in melius. Quanquam primo animi mutationem semper videtur significare, ut in loco isto ad Tit. 3. Significationis autem hujus diversitas imprimis cernitur in verbo regenerandi, esusve participiis. Nam verba activa et passiva iis respondentia, ut viri docti nontant, interdum effectum plenum et verum actionis complectuntur, interdum intra vim et efficaciam consistunt, aut saltem initium effctus, non vero effectum plenum comprehendunt, h. e. curam tantum, laborem et operam agentis circa rem aliquam denotant, licet eventus et fructus loboris impediatur. Quod idem in verbo reconciliandi alicubi notari [note: 2. Cor. 5. 19.] potest, ut cum Deus dicitur mundum reconciliasse sibi per Christum, non imputans illis peccata. Sic etiam interdum dicitur Deus nons regenuisse per resurrectionem Christi, aut genuisse verbo veritatis, aut de
page 127, image: s127nobis dicitur, quod adhuc plus esse videtur, nos esse regeneratos ex semine incorruptibili, qui Deus ex sua parte omnia fecerit, quae ad eam rem perficiendam sunt necessaria, et in nobis aliquis saltem ejus rei effectus apparuerit, nempe recptio veriatis, et specquaedam immortalitatis, indeque natus pietatis amor, et ad sanctitatem vitae inclinatio quaedam ac studium. Quod idicirco hoc loco addendum videtur, qui etsi consuetudo loquendi ferat, ut aliquid tribuatur rei cuipiam, in qua effectus nullus appareat, sed tantum cura et labor agentis circa rem illam; tamen regenerationem non videmus tribui iis, qui veritatem non sint amplexi, et pietatem Christianam non professi, sed iis tantum, in quibus regenerationis exstiterint principia. Quod etiam de verbo reconciliandi passive usurpato dici potest; quod iis tantum videtur tribui, in quibus aliquod reconcilitationis a Deo factae initium appareat.
[note: Generatio ex Deo.] Cum regeneratione conjungendat eitam est Generatio ex Deo, Cum ea a regeneratione nihil differat, nisi quod cum ex Deo generati esse dicimus, qualitas quaedam istius regenerationis notatur, nempe similitudo, quae inter nos et Deum intercedere debeat, si de nobis jure dicendum sit, nos ex Deo generatos esse. de qua vide apud Johan. 1 Epist. cap. 2. vers. ult. Matt. 5 circa finem. Deinde illa quoque diffrentia addi potest, quod apertius significetur ea pharsi causa efficients istius generationis, quae Deus sit, et quippiam a Deo in nos profectum, quod seminis sit instat, quodque naturam, ut ita dicam, Dei naturae similem, proprietatesque Dei proporietatibus consentaneas nobis largiatur. Quod si quis recte animadvertat, videbit isto loquendi modo primo significari quippiam interius, quod Deus in nobis effecerit, quod que semins divini sit instar, atque inde natam voluntantis nostrae mutationem. Vnde Iohan. cap. 3. dixit, eos, qui nati sunt ex Deo, non peccare quia semen Dei in ipsis maneat; et non posse peccare, quia ex Deo nati sint. Vbi videtur lohannes pro causa pietatis, seu a peccato abstinentiae ponere, esse natum ex Deo, et pro eodem ponere, semen Dei in aliquo manere, et eum ex Deo natum esse: nisi quis ita posteriora verba malit accipere, ac si lohannes diceret; haec ipsa inter se e diametro pugnare, seu, ut nos loquimur, constradictoria esse, aut faltem contraria, peccare et esse ex Deo natum. Quemadmodum dicere possumus, contraria esse, ex Deo natum. Quemadmodum dicere possumus, contraria esse, ex Deo esse natum, et Deo ratione morum et actionum esse dissimilem. Dissimilis autem Deo est, qui peccat, seu in peccato haeret.
[note: Cireum cisio.] Septimo huc referenda est Circumcisie, quae interdum simpliciter effertur, interdum cum adjectione quadam. Simpliciter, ut cum dicitur,
page 128, image: s128quanquam in concreto, Phil. 3. 3: Nos sumus circumcisio, hoc est, circumcisi, seu circumcisione spirituali, tanquam signo quodam notati: itemque cum Col. 2. 11. circumcisionis non manu factae fit mentio. Cum adjectione vero, ut cum ibidem circumcisio Christi dicitur, aut cum dicitur circumcisio cordis in spiritu, non litera. cujus circumcisionis cordis, absque illis, in spiritu et liera, fit etiam mentio in Lege et Prophetis, quanquam intergra pharsi expressa: Deuteron. 10. 16. et 30. 6. lerem. 4. 4. Huc etiam fererri debet phrasis intergra, quae in sacris literis Novi foederis extat, dum dicimur in Christo circum cisi circumcisione non manu facta dicto loco ad Coloss. Quid autem sit ista circumcisio, explicuit Paulus eodem loco, cum addidit, in exutione corporis peccatorum canis. Corpus peccatorum carnis accipit pro ipsismet peccatis carnalibus; corpus enim rei pro substantia rei, praesertim integra, pharsi Hebraica poni solet. Exutio vero pro depositione et abjectione ponitur; allusione tamen quadam facta, ad indumenti alicujus vel tegumenti depositionem, et sic etiam ad circumcisionem, in qua id, quod certam corporis partem tegit cordi aliquo modo respondentem, quodque pro impuro sub lege habebatur, nempe paeputium rescinditur atque detrahitur; quae detractio quaedam exutio est. [note: Cur circumcisio vocetur peccatorum depositio.] Et haec videtur esse causa una, cur depositio ista omnium peccatorum carnalium, circumcisio dicatur; quia nimirum peccatorum corpus, et velut complexus, nos veluti vestimentum quoddam, cingit, estque res impura ac omnino recidenda et abjicienda, non secus ac praeputium sub lege. Eadem de causa cordis circum cisio in sacris literis commemoratur, quod peccata cor imprimis occupent, et undique veluti complectanturm adeoque inde possimum sunt recidenta. Quo pertinet similitudo ista inter cor eamque partem, quam praeputium alias tegit. Altera causa, cur depositio pecati circumcisionis nomine significetur est, quod quemadmodum circum cisio signum erat populi divini, sub vetere foedere, et indicabat, eum qui hanc notam gereret, ad foedus illud cum Abrahamo percussum pertinere: ita depositio peccatorum carnalium, omnium est certissimum signum populi divini sub Novo foedere; et in quo apparet, is ad Novum foedus ejusque prom issa vere pertinet. In spiritu autem dicitur fieri, non litera, quia per Euangelii doctrinam ea peragi potest, atque adeo etiam peragitur: non per legem ceremonialem. Illa enim ad animam penetrat, et eam refortmandi vim habet: haec vero eo non pertinet, et ad corpus tantum spectat, et circa illud occupatur. Dicitur autem circumcisio non manu facta, ad differentiam veteris illius et carnalis, quae manu perficiebatur,
page 129, image: s129ideoque vilior longe erat hac nostra: nam quod manu peragi potest, id ut spirituale non est, ita nec est admodum praestans. Vnde non manu factum esse, in sacris literis in laude semper ponitur: ut quum suturum nonstrum corpus dicitur domus non manu facta, et tabernaculum, per quod et sanctuarium, in quod Christus ingressus est, non manu factum. 2. Cor. 5. 1. Hebr. 9. 11. 24.
[note: Baptismus. lavacrum regenerationis, lavacrum aquae in verbo.] Octava sequitur vox Baptismi, itemque lavacrum regenerationis, et lavacrum aquae in verbo, quae significant ablutionem quandam, non sordium corporis, sed animi, ut Petrus explicat 1. Epist. cap. 3: de quo loco supra etiam dictum est, ubi explicuimus, quid Petrus intelligat per interrogationem bonae conscientiae, quam per baptismum denotare se ait. Cur aquae hîc fiat mentio, satis ostensum est in locoi Ioh. 3. Ex iisdem etiam intelligi potest, cur Tit. 3. 5 dicatur lavacrum regenerationis, et renovationis Spiriturs sancti, vel potius renovatio Spiritus sancti. Nam vox [gap: Greek word(s)] videtur pendere ex particula [gap: Greek word(s)] ; ita ut per accusativum, non vero per genitivum sit reddenda, et cum vocelavacri, non vero cum voce regenerationis conjungenda; quasi dicat, per lavacrum regenerationis, et renovationem Spiritus Sancti. Quanquam alias eodem res recidit, sive per genitivum, sive per accustivum vertas. Nam genitivi illi, voci lavacri adjuncti per Hebraismum, rei substantiam explicant; quasi dicat, lavacrum id, quod est regeneratio, et renovatio a Spiritu sancto profecta. At cum lavacrum aquae dicitur Ephes. 5. 26, genitivus subjectus causam efficientem mediam, seu instrumentalem lenotat; q. d. lavacrum quod aqua perficitur, per verbum, scilicet Euange elicum. Ad hoc etiam caput referenda [note: Dealbare vestimentae sua in sanguine Agni.] est phrasis dealbandi vestimenta sua in sangune Agni: Apoc. 7. 14: ubi per vestimenta intelliguntur actiones vitae dicuntur autem dealbari in sanguine, eleganti quadam duritie, quae paradoxon quoddam videtur inducere. Sanguine enim non dealbantur sed macuntur vestes: verum hîc contra accidit, quia vi sanguinis Christi a peccatis ad sanctitatis studium adducimur.
[note: Phrases integra transitum a vitiis ad virtutems significantes.] Hactenus de simplicibus vocabulis egimus: nunc de intergris phrasibus, quibus transitus ille a vitiis ad virtutem significantur, agendum est. et quia ultimo loco posuimus baptismum et lavacrum: hîc incipiemus ab iis phrasibus, quae ablutionem quandam, aut purgationem significant. [note: 1. Aspergi cordibus a conscientia malae, et ablui corpore aqua purae.] Primo igitur, occurrit phrasis duplex, quae tamen purgationem a peccatis tantum significat, ad Heb. 10. 22. 23; Aspergi cordibus a conscientia mala, et, ablui corpore aquapura. Vbi quae partes purgationis seu liberationis apeccatis constituuntur, altera ab internis, altera ab
page 130, image: s130externis. Et interna quidem peccata videntur describi ab effectu, dum conscientiae malae nomine significantur, quia nimirum exterius ea quidem non apparent, nec corpus, ut ita dicam, inquinant, sed conscientiam tamen gravant et malam efficiunt. Vtrobique autem alluditur ad Ceremonias legales, per quas legales quaedam impuritates seu carnis inquinationes partim aspersione, partim ablutione corporis seu baptismatis expiabantur. Qua de re videri potest hic autor, supra cap. 9: De aspersione quidem vers. 13: ubi imprimis videtur respici ad id, de quo Num. 19. legitur, quod quidem attinet ad cinerem vitulae aspergentem pollutos, qui sanctisicet ad carnis puritatem; idque huc revera petinet, ut pualo post viderdibimus. De ablutione vero seu baptismatibus vide vers. 10, et apud Moysen variis in locis. Vide etiam psal. 50. 9: Asperges mehyssopo et mundabor; lavabis me, et prae nive dealbabor.
[note: 11. Purificare.] Secunda phrasis est, ubi purificationis fit mentio, quae quidem ad varia refertur. Interdum ad nosmetipsos, ut cum dicit Ioh. 1. Epist. cap. 3. 3: Qui habet hanc spem in eo, purificat se ipsum, sicut ille (h. e. Deus) purus est. Et Paulus. 2. Cor. 7. 1. ubi duplex occurrit phrasis, quarum altera depositionem peccati, altera virtutis contrariae studium exprimit; cum vult, ut prugemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, hoc est, tam externo, quam interno peccato, perficientes sanctimoniam in timore Dei. Interdum peccatores jubentur purificare manus, et ii, qui duplicis sunt animi; hoc est, inconstantes, seu partim Deo partim mundo adhaerentes, eumque amantes, sanctifieare corda. Iac. 4. 8. Manus autem ideo commemorantur, quia manibus potissimum opera actionesque varias solemus perficere. Itaque mundare manus, est munda praestare opera actionesque suas; quod etiam in sacris literis Vet. Foederis occurrit. Corda autem sanctisicari aut purificari debent, quum amor hujus mundi ea aliqua saltem ex parte occupavit. Interdum animas nostras purificare dicimur, ut 1 Pet. 1. 22. Referri etiam huc potest purificatio conscientiae ab operibus mortuis, seu mortiferis, ad serviendum Deo viventi; de qua Heb. 9. 14. Licet enim ea possit sumi de liberatione a reatu peccatorum, quae mortem sub lege omino afferre solebant, quaeque conscientiam vehementissime gravabant, eaque sanguini Christi eo loco tributur; nihilominus de re aliqua, quae ad nostrum officium pertineat, et sanguinis quidem Christi vi, nostro tamen labore perficiatur, eam accipi posse ac debere docuit Socinus, parte secunda lib. de Servatore, cap. 14.
[note: III. Deponere peccata.] Tertio referri huc possunt ea loca, ubi peccata deponere jubemur. quo pertinet primo locus lacobi cap. 1. 21: ubi jubet, ut abjicianmus omnes sordes,
page 131, image: s131et abundantiam, vel ut alii malunt, excrementum malitiae, hoc est, excrementum illud, quod est malita. Quod si [gap: Greek word(s)] velis sumere pro abundantia et copia; tum ita haec verba erunt accipienda, ac si dixisset lacobus; malitiam istam abundantem. Nam interdum substantivum, cui genitivus subjungitur, per adjectivum est resolvendum, cum alias contra fieri soleat: idque tum in Hebraea lingua, tum in Latiua quoque non semel accidit. Inter alia habes exemplum 2. Cor. 4. 17: ubi momentanea levitas afflictionis, idem est ac affictio levis ac momontanea. Deinde huc pertinent illa Pauli Rom. 13. 12: Deponamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis: tanquam in die decore ambulemus. ubi per opera tenebrarum intelligit. apostulus opera quae tenebris conveniunt, et quae in coeca ignorantiae nocte aiquomodo fieri porerant: in luce vero, hoc est, post adeptionem veritas is Euangelicae, haudoquaquam. Per arma autum lucis interlligit opera ejusmodi, quae luce seu cognitione veritatis sint digna, quae instar vestitus alicujus jubet induere. Nam arma pro habitu et externo coporis cultu videtur sumere, allusione facta ad hominum hoestorum consuetudinem, qui interdiu honestiore corporis cultu uti solent, cum noctu quivis aut etiam nullus deceat. Vnde vult, ut decore ambulemus, tanquam in die hoc est, quemadmodum homines interdiu, seu in publico imprimis versantes, decori in rebus externis, atque etiam in habitu ac vestitu rationem habere solent: ita etiam nos, quibus dies illuxit, seu veritatis divinae jubar affulsit, decori veri, quod in virtute consistit, diligentem rationem habere debemus, et veritati coelesti convenienter vivere. Denique huc perinet illud Apostoli, Ephes. 4. 22. 24: Vbi vult, ut deponamus secundum priorem converstionem verterem hominem; de quibus verbis vide explicationem variorum locorum Socini. Cur vero mores actionesque notrae, et ea animi qualitas, unde illae manant, homires actionesque nostrae, et ea animi qualitas, unde illae manant, hominis nomine significentur, dicetur infra hoc cap. num 10. part. 4.
[note: IV. Induere, exuere.] Quarto huc refrerri possunt ea loca, in quibus induendi et exuendi verbum est, vel utrumque simul. Huc primo referimus locum ei, de quo paulo ante diximus, similem, Col. 3. vers. 9. et 10; ubi jubemur euere veterem hominem cum ipsius actionibus, et induere novum, qui renovatur in cognitionem sucundum imaginem ejus, qui condidit illum. Quo loco, quia vetus homo ab actionibus distinguitur, tanquam causa a suis effectis, homo ille vetus qualitatem quandam animi malam significabit, hoc est desiderium illud peccandi, et vim appetitus tantam, ut mentem etiam in suum obsequium trahat, et ita efficat, ut actiones etiam vitae, saltem plerumque malae sint. Quapropter
page 132, image: s132idem e dontrario statuendum de novo homine. Cum autem dicitur eum, hoc est, hominem novum renovari; similis loquendi ratio est, ac si dicerem de veste alba, eam dealbari aut elui aqua pura. Necesse est enim haec posteriora verba de veste alba interlligi, non quatenus illa jam alba sit, sed qua simpliciter vestis est, quae dealbari queat, hoc est, ut Scholastici loquuntur, necesse est vestem accipere non formaliter, sed materialiter, vel si placet, nonquatenus ea actu talis est, sed potentia. Difficultatem autem non exiguam pariunt verba [gap: Greek word(s)] , praesertim cum subjungantur illa, secundum imaginem ejus, qui condidit illum, in quibus forma et exmplar novi istius hominis, ad quod ipse conformari debeat, exprimitur. Dubium enim est, qualis cognitio hîc intelligenda sit, an ea, quae praecedit novi hominis formam, an ea quae se quitur. Prius videtur consistere non posse, quia illa congnitio finis quidam statuitur innovationis hominis novi nec posterius est ad modum verosimile. Cum enim subjungantur verba ista secundum imaginem: non est verisimile, e tali cognitione sermonem esse, quae hominem novum jam formatum, hoc est, imagini ejus, qui illum creavit vere respindentem, sequatur. Dicendum videtur, etiam si verba [gap: Greek word(s)] videantur finem notare, non tamen de fine accipienda esse, sed potius de causa aliqua instrumentali, et efficente proxima. Potest enim particula [gap: Greek word(s)] , quae alias in significat, verti quoad, ut vulgo loquimur, sive quod attinet ad. ejus exemplum habes Ephes. 3. 16, ubi in interiorem hominem (ita enim graeca sonant) significant, quod ad interiorem hominem attinet. et cap. 4. 15: Crescrere in ipsum, hoc eset Christum, est crescere quod ad Christum attinet, seu ratione reigionis ejus. Illa autem vox quoad potest etiam causam quandam denotare, quemadmodum et vox [gap: Greek word(s)] , quae in graeco ei respondet. Quare perinde erit, ac si dictum fuisset, secundum cognitionem. Deinde, cum particula [gap: Greek word(s)] non raro in sacris literis pro [gap: Greek word(s)] ponatur, [gap: Greek word(s)] vero pro per usitatissimo Hebraismo sumatur; nihil videtur repugnare, quo minus [gap: Greek word(s)] etiam pro per sumturm praesertim cum in Hebraismo locutiones istae in cognitionem, et in cognitione nihil differant, possitque ea locutio vel pro fine, vel pro causa media promiscue accipi, prout circumstantiae loci exegerint, aut permiscrint. Ratio autem cur malimus haec verba pro causa quadam istius renovationis efficiente accipere, una jam est exposita. Altera vero peti potest ex collatione ejus loci cum illo ad Ephes. cap. 4. 22, 23, 24: ubi cum Paulus transire vellet a depositione veteris hominis ad indutionem novi, prius facit mentionem renovationis spirius mentis nostrae, quae novi hominis indutionem praecedat, quae cognitionem
page 133, image: s133divinae voluntatis, et sic quoque mutationem quadam cogitationum in melius vedetur significare, quae novi hominis causa quaedam est, aut quoddam illius initium. Potest etiam in loco ad Col. illa cognitio sumi, una cum suo effectu, quem in animo parit: hoc est, ut meliores cogitationes sumantur, et rectus actionum nostrarum finis proponatur, ad quem eas unice dirigamus. Deinde referenda huc est exutio corporis peccatorum, de qua supra dictum est satis, cum de circum cisione ageremus. Denique huc refertur phrasis Induendi Christum, quae exutioni illi peccatorum quodam modo opponitur, quae exatat Rom. 13. vers. ult. Gal. 3. 27. Quanquam ibi non de re ipsa, se de rei professione agitur. Sumitur autem ibi Christus Metony mice pro relione et ratione Vivendi a Christo praescripta et tradita: addere etiam licet, in ipsius persona atque exemplo ostenda. Quanquam in loco ad Rom. ubi Paulus eos, qui Christi doctrinam jam fuerant amplexi, ad Christum induendum hortatur, ratio vivendi a Christo praescipta tantum videtur intelligi. Paulo latius sumi videtur in loco ad Gal. ubi fotasse non tantum ipsa Christi religio, aut ratio vivendi in ea praescripta; sed etiam felix ille status et conditio hominis eam consequens, et in ea nobis proposita intelligi potest: nempe quod illi homines jam in statu filiorum Dei versentur et ad haereditatem futurorum bonorum pertineant, ut collatio vers. 27, cum praeced. videtur docere.
[note: V. Reccedere a malo, et facere bonum.] Quinto occurrit phrasis duplex, nempe recedere a malo, et facere bonum, 1 Pet. 3. vers. 11. et Psal. 34, quae per se est satis facilis ac perspicua.
[note: VI. abnegare impietatens et mundanas coneupiscentias et sobrie vivere.] Sexto abnegare impietatem et mundanas concupiscentias, et sobrie vivere in hoc seculo: Tit. 2. 12. Abnegare autem impietatem est, nolle amplius cum ea quicquam havere commune, et ita se gerere, ut appareat, eam nihil ad ipsum pertinere. Per impietatem autem externa facta, praesertim gravia, quae scelerum aut flagitiorum nomine appellamus, intelliguntur. Impietas enim non quodvis peccatum, aut peccati etiam habitus appellatur; sed talis demum, qui apertum quendam Dei contemptum spiret. Per concupiscentias autem mundanas, non tantum affectus, et desideria rerum carni gratarum intelligenda videntur; sed etiam facta externa, quibus desideria illa explentur, ab humanitate tamen non abhorrentia, quibus plerique homines, qui melioris vitae cognitione ac spe destituuntur, indulgere solent. Quo pertinet amor hujus mundi, et eorum quae sunt in mundo; de quibus Iohan. 1. Epist. cap. 2. Simili ratione vox cupiditatum 1. Pet. 1. 14, videtur accipi, et cupiditatum carnalium, cap. 2. vers. 11. Qua de re diximus alibi adlocum illum cap. 1. Petri. De virtutibus autem oppositis, sobrietate, justitia et pietate dicetur infra, in speciali virtutum Christianarum Tractione.
page 134, image: s134[note: VII. Liberari a peccato, et servum se praebere Deo: Praebere membra sua arma justitiae Deo.] Septimo , liberari a peccato, et servum se praebere Deo: Rom. 6. 22. praeterea sumere jugum Christi, Matth. 11. Itemque praebere membra sua arma justitiae Deo: Rom. 6. 13. quanquam enim ea per se possint significare, non transitum a vitio ad virtutem, sed ipsum sanctitatis studium absolute consideratum: quia tamen in isto loco additur particula nunc, et significatur aperte, istos, de quibus agitur, antea praebuisse membra sua scrva impuritati, et iniquitati ad iniquitatem, scil. patrandam; censeri potest transitum quoque a vitiis ad virtutem istis patrandam; censeri potest transitum quoque a vitiis ad virtutem istis verbis contineri. Huc etiam spectat liberatio alege peccati, Rom. 8. 1. itemque justificatio a peccato, Rom. 6. 7. Lex autem tum sumitur pro imperio et dominio, quod juris et legis vim quandam habet. Qua de causa justificari ab eo dicimur, h. e. a jure et imperio ejus liberari atque eximi
[note: VIII. Approp inquare Deo: Accedere ad Deum.] Octavo, appropinquare Deo: Iacob. 4. vers. 8. cum quo fortassis conjungi potest pharsis accedendi ad Deum, Heb. 11. vers. 6. Dico fortassis, quia accedere ad Deum, potest sumi, pro istius consequente seu effectu, ita ut idem sit, atque placere Deo: pro quo verbo in eodem versu antea posito ea pharsis videtur poni. Appopinquare autem Deo idem est, quod ad Deum se convetere, et cum ad eo antea fueris vitae ratione alienus, et sic ab eo reomotus, ad ejus amore, et vitae illi gratea stuldium animum peniturs adjicere. Solent enim ii, qui animo sunt ab aliquo alieno, ejus congressum aut conspectum fugere; qui vero amico sunt animo, eundem quaerere solent.
[note: IX. Evigilare e somno.] Nono, evigilare e somno: Rom. 13. 11. et Ephes. 5. 14. ubi est, excitate, seu surge, qui dormis. Nam somnus ille nihil est aliud, quam somnus quidam suavis peccatorum, quo quis in ignorantiae nocte fuerit oppressus. Nam vita in peccato traducta somno videtur comparari, partim quia, quemadmodum ii, quid dormiunt, noctu dormiunt, ut Paulus loquitur, vel saltem somnus nocte est convenientissimus, peccata ista in tenebris ignorantia divinae voluntatis maxime locum habent: partim quia stuporem quendam vita ista mentibus hominum inducit, ut nihil eorum, quae ad religionem ac pietatem pertinent, vere sentiant; que madmodum somnus sensus notros detinet, et veluti stuporem quendam iis inducit, ut vel nihil, vel parum admodum sentiant: partim denique, quia ea vita somni instar suavis est, et cum ignavia quadam conjuncta, cum peccare sit facile, ut contra virtutem colere, laboriosum ac difficile. Hinc jam facile apparet, quid sit evigilare, aut excitari e somno; nempe vitam hujusmodi relinquere, et luce vieritatis affulgente jam ad laborem sese accingere, et ea facere quae interdiu, seu tum,
page 135, image: s135cum vertias nobis innotuit, agere dignum est. Potest fortasse huc referri etiam illud 1 Cor. 15. 34. Evigilate juste, et nolite peccare. Quanquam evigilare ibi est animum ad cosiderationem et cogitationem veritatis excitare, non vero somnolenter et perfunctiorie res sacras tractare. Vox autem juste potest sumi pro vere ac perfecte. Injustum enim pro non vero interdum ponitur; ut mammona injustus, pro divitiis non veris ac perfectis, cui opponuntur bona vera: Luc. 16. 11. Sic Iohan 7. 18. injustitia pro mendacio seu falsitate. Sic Heb. 5. 13. Sermo justitae pro sermone perfecto, qui opponitur lacti, seu doctrinae imperfectae aut rudimentis: qua ratione dicimus, justam aetatem, justam staturam, justam magnitudinem, pro vera et conveniente. Alii finem putant denotari isto adverbio; quasi dictum esset, ad justitiam; unde per antithesin sequatur, et non peccate.
X. Decimo huc referendae sunt phrase omne, quae passionem quadam, aut mortem, quam raitone carnis, aut peccatorum siscipiamus [note: Pati in cerne.] significant. Quarum prima est, Pati in carne: 1 Pet. 4. 1. de qua diximus in explicatione istius loci.
[note: Crucifigere carnem cum affectibus et concupi scentiis.] Secunda est, crucifigere carnem cum affectibus et concupiscentiis. Vbi caro vel pro omnibus carni operibus sumitur, ita ut particula illa cum non significet conjungi hîc res diversi generis, sed tantum cum gerere conjungi species certas, quas fortasse putaret quispiam esse hîc excipipiendas: quemadmodum si quis deceretm omnes homines, qui Christo non partuerint, una cum Regibus et Imperatoribus perituros, non significaret, Reges et Imperatores non esse homines, se tantum, eos tum non iri excemptum; contra quam alicui possit videri. Vel caro sumitur pro carnalitate seu qualitate animi, unde actus illi peccatorum, sive externi, sive interni erumpunt, quae parum quidem ab appetitu differre videtur, differt tamen, quia ab appetitu sejungi potest, et qualitas est aquisita, hoc est, vis et potentia appetitus supra rationem, et ejus velutit imperium: unde fit, ut actiones etiam appetitum, non vero rationem sequantur. Sequuntur autem actiones ductum ejus, quod praevalet. Breviter caro illa est appetitus non coercitus, nec ratione, aut Dei spiritu repressus. Quod si reprimatur, jam crucifigi caro dicitur, propterea quod id non sine summa molestia et dolore accidit, qualis est eorum, qui cruce acuta suffiguntur. Itaque idem est caro posteriori modo accepta, quod vetus homo ab actionibus suis distinctus; de quo vide supra inter ea loca, in quibus exendi verbum habetur. Quod ad passiones seu affectus et concupiscentias attinet, ea cum care proxime conjunguntur, suntque commotiones appetius non refraenati ac
page 136, image: s136pressi. Possunt autem vel pro iisdem accipi passiones et cupiditates: vel prius illud generalius est; hoc specialius. Nam concupiscentia proprie versatur circa res suaves, et desiderium sui subjecti atque amorem significat. At affectus seu passiones nonnullae circa res ingratas atque insuaves versantur, et ab objecto suo abhorrent, ut ira, odium, et si quae sunt similes. Quanquam irae objectum duplex est: alterum injuria et dolor, a quo abhorret: alterum vindicta, quam appetit. Hi autem affectus, [gap: Greek word(s)] in communi sermone, aut apud Philosophos appellari non solent: sed [gap: Greek word(s)] potius dicuntur. Subjunguntur autem [gap: Greek word(s)] seu concupiscentiae affectibus, quia latius patent quam eae, sed propemodum difficilius vincuntur propter volupatem, quae sensibus nostris animique blande irrepit, et se insinuat ita, ut eam pauci audeant repellere, et sic desideria sua vincere.
[note: Crucifixio verteris hominis nostri.] Tertia est crucifixio veteris hominis nostri; de quo Rom. 6. 6. Quanquam vox illa, quatenus ad nos refertur, (nam refertur etiam ad Christum, cum quo hac in parte similitudinem quandam habere debemus, cum sit in graeco verbum [gap: Greek word(s)] , q. d crucifixus una cum Christo,) intra vim et efficaciam videtur sonsistere, quasi dictum sit; quum Christus crucifixus est, id simul factum esse, unde veteris nostrae vivendi consuetudinis abolitio, quae similitudinem quandam cum crucifixione habet, consequatur. Similis, non tamen eadem lonquendi ratio, nec eodem plane sensu prolata extat Gal. 2, vers. 19: ubi Paulus de se dicit, se cum Christo esse crucifixum, hoc est, Christo cruci affixo, causam sibi esse datam sufficientem, cur legi, ut an tea dixerat, moreretur, seu eam desereret, et ad eam praetandam se non amplius obligatum profiteretur: ita ut et similitudo quaedam inter id, quod Christo contigit, et id, quo Paulo, significetur, et simul indicetur, illud hujus fuisse causam. Quod et infra in nonnullis locis videbimus, ubi dicitur, nos cum Christo esse mortuos, aut etiam cum illo vivificando, vel vivificatos aut resuscitatos. Sed magis pertinet huc locus ejusdem Epist. cap. 6. 14. Mihi mundus est crucifixus et ego mundo, hoc est, ego nihil cum mundo habeo commune, imo is mihi redditus est execrabilis, ut ii, qui cruci affiguntur, abominabiles nobis esse solent, et contra etiam mundus nihil mecum vult habere commune, meque aversatur atque abominatur.
[note: Mortificare spiritu corporitu actiones, item membra nostra super terra.] Quarta est, Rom. 8. 13. Vbi jubemur spiritu, nempe Euangelii, actiones corporis mortificare, seu occidere: itemque illa Col. 3. 5, ubi jubemur mortificare membra nostra super terra, hoc est, varia peccata, qua ubi commemrantur, quae sunt instar membrorum nostrorum, quae
page 137, image: s137recidere perinde videtur difficile ac doloris plenum, atque si membra nostra deberemus rescindere. Dicuntur autem ea peccata membra nostra super terra eodem pacto, quo vitae nostrae ratio pristina homo noster vetus dicitur. Quippe ex actionibus in Theologia hominem eastimare debemus. Vbi ergo ratio actionum, aut mentis qualitas, unde eae nscuntur, vetus est, ibi vetus est homo: ubi nova, ibi novus. Habet autem homo iste sua veluti membra, quae membris corporis nostri, per quae perficiuntur, et in quibus habitant, aliquomodo respondent, membris, inquam terrenis terramque spirantibus.
[note: Abolere corpus peccati.] Quinta, abolitio corporis peccati, hoc est, ipsiu peccati extinctio; de qua Rom. 6. 6. Nam de voce corporis hoc modo accepta dictum est supra, cum de exutione corporis peccatorum carnis egimus.
[note: Mortuum esse, peccato, viventem Deo.] Sexta, quae duplex est: Mortuum esse paccato, Viventem autem Deo: Rom. 6. 11. Hoc est, ita esse liberum a peccati imperio, ut nil amplius illi tecum sit rei, nec quicquam tibi praecipere possit: (Nam imperium nostrum in mortuos cessat:) j Contra vero vivere ad nutum et gloriam Dei. Eodem spectat phrasis, quae vers. 2. extat, Mortui sumus peccato: quamquam de professione potius rei, quam de re ipsa verba illa sunt accipienda: vel saltem de statu et conditione hominum Christianorum, quae talis est, ut peccato omnino mori debeant.
[note: Mortuum esse cum Christo.] Septima, mortuum esse cum Christo, nempe peccato et pristinae vivendi consuetudini: Rom. 6. 8. aut simpliciter mortuum esse: Col. 3. 3. Quanquam uterque locus itidem de rei professione videtur accipiendus. Et. 2 Cor. 5. 15. in verbis illis: Ergo omnes mortui sunt, hoc est omnes homines sibi mori debent. Nam de jure, non de facto loquitur, ut sequentia verba satis indicant: similiter atque illa vers. 17, vetera praeterierunt, ecce autem omnia facta sunt nova, non de facto seu eventu, sed de jure atque consilio Dei loquuntur. Quid autem sit mori sibi, vel simpliciter mortuum esse, ut hîc loquitur Apostolus, paulo post explicabitur. Huc etiam reduci potest locus ejusdem Epist. cap. 2. 20: Mortui estis cum Christo ab elementis mundi; hoc est a legibus ceremonialibus, quae rubimentorum instar erant, quibus mundus a Deo ad religionem exercitabatur, et religioni perfectae paulatim praeparabatur, vel etiam, quibus ipse mundus sponte sua occupabatur, alphabetum tantum religionis tractans. Itaque hac phrasi non quidem transitus a vitio ad virtutem, sed a cultu divino et religione imperfacta ad perfectam significatur. quasi dicat; liberati jam estis a jugo ceremoniarum istarum, ita ut jam nihil cum iis debeatis habere commune, nec leges istiusmodi vos stringere debeant. Significatur autem ista phrasi similitudo
page 138, image: s138quaedam inter nos, et Christum ratione mortis, et simul etiam indicatur mortem Christi causam esse, cur nos ab elementis mundi moreremur. Nam quia Christus morte sua religionem novam, eamque prorsus spiritualem sanxit, eaque ratione religionem Iudaicam et cultum Ceremonialem abrogavit; hinc fit, ut nos ab elementis istis, seu ceremonialibus legibus liberearemur. Videntur autem verba ista ab elementis mundi, non ad Christum, sed ad nos tantum referenda; nisi quis dicere velit Christum, qui etiam antea legi ceremoniali fuerit subditus, per mortem ab ejus jugo jam fuisse liberatum. sed prius magis placet.
[note: Non amplius nobis vivere, sed illi qui promobis eset mortuus, et resurrexit.] Octava phralis est duplex, Non amplius nobis ipsis vivere, sed illi, qui pro nobis est, mortuus, et resurre xit: 2 Cor. 5. 14. Sibi ipsi autem vivere est pro arbitrio, aut placitio suo vivere, sibi suisque cupiditatibus vacare atque indulgere: estque ea phrasis aptior ad significandum vitae nostrae actiones cupiditatibus nostris consentaneas et carni gratas. Verumtamen si loci circum stantias spectes, videbis significari rationem Deum colendi, cui ante a assueverimus, et quam adamaverimus, etiamsi ab ipso Deo fuerit tradita, si ea nihilominus a Deo fuerit abrogata. Nam qui tum temporis religionem ejusmodi sectatur, is ea in parte sibi vivit, non Deo; non hujus, sed suae voluntati atque desiderio obsequitur. Quaproter contra is dicetur mori sibi, (quo verbo proxime ante fuerat usus Apostolus) quum quis et pristinam vitae rationem cum piditatibus suis accommodatam, et religionem pristinam sibique adamatam, quam Deus jam abrogavit, deserere noluerit. Vivere autem ei, qui pro nobis mortuus est, resurrexit, est eam cultus divini et vitae rationem sequi, quam Christus praescripsit, et morte ac resurrectione sua confirmavit et sanxit, adeoque ejus voluntati ac nutui, obtemperare et vitam suam totam consecrare. Eodem referri potest illud Gal. 2: Non amplius ego vivo, sed vivit in me Christus, hoc est, non pro arbitrio meo aut pristinae religionis ratione vivo, sed pro Christi arbitrio, et ex ejus praescripto Deum colo, ac vitam meam instituo: vel breviter; in me non pristina viget religio, sed Christiana tantum.
[note: XI. Resirgere ex mortuis.] Vndecimo, Resurgere ex mortuis: Ephes. 5. 14. Mortui autem hoc loco dicuntur ii, qui in peccatis sunt mortui, seu mortui ratione religionis et pietatis vitae; quia nimirum ut mortui nihil agunt prorsus, ita illi quoque nihil agunt in certo rerum genere, hoc est, in iis quae ad relirionem et cultum divinum pertinent, quae sola a Deo spectantur, et in Theologia considerari debent. Quare resurgere a mortuis est talem esse
page 139, image: s139desinere, et vitam spiritualem recipere, ita ut jam agas ea, vel saltem agere queas, quae ad cultum divinum pertinent, ac Deo sunt grata. Huc etiam pertinet phrasis simul excitatum esse, vel resurrexisse cum Christo: Col. 3. 1. et cap. 2. vers. 12: ubi tamen de professione potissimum rei sermo est. Item Ephes. 2. 6: ubi tamen fortasse de adeptione spei futurae reserrectionis, seu mavis de resurrectione vera, quatenus eam spe consecuti sumus agitur, cujus et causa, et similitudo indicatur. Significatur enim, Christo resuscitato, et in vitam eamque novam ac coelestem revocato, nos quoque simili ratione in vitam eamque spiritualem ac coelestem esse revocatos, seu id factum esse, unde resuscitatio nostra spiritualis ad novitatem vitae consequitur. Nam idem de hac phrasi intelligendum est, quod supra diximus, de verbis crucifixum esse cum Christo, aut cum Christo mortuum. Huc etiam reduci possunt loca illa, in quibus dicimur vivifacati fuisse cum Christo: Ephes. 2. 5. et Col. 1. 13. ubi aperte vivficatio opponitur morti in delictis, et praeputio carnis nostrae.
[note: XII. Fieri alteri illi, qui ex mortuis est resuscitatus.] Duodecimo, phrasis est plane singularis, qua utitur Paulus Rom. 7. 4. Fieri alteri illi qui ex mortuis est resuscitatus: hoc est, Christo tanquam marito subjici, et ei veluti nubere; quod nihil est aliud, quam ejus religionem recipere, et praeceptorum ejus jugum in se suscipere, eique se regendum praebere; idque eo animo, ut ipsi perpetuo et indissolubili nexu adhaereas, et usque ad mortem eum non deseras, non secus uxor est marito subjecta usque ad mortem, eique perpetuo adhaerescere debet.
CAPVT IV. De Sanctitate absolute considerata: ac primum de habitu Sanctitatis, seu nominibus, quibus in sacris Literis describitur.
[note: Sanctitas quid?] SAnctitas est complexus omnium virtutum Christianarum ad mores Christi praecepta: vel si placet, Observatio mandatorum Dei aut Christi, Tractatio autem haec in quatuor membra distinguetur. [note: Tractationis hujus membra IV.] Primo enim de ipso Sanctitatis habitu, seu vocibus quibus in sacris literis exprimitur, agemus: Deinde de habitus illius actionibus seu operibus; Tertio de Gradibus ejsdem: Et denique proprietatibus.
[note: Voces, quibus sanctitas describitur.] Voces, quibus Sactitatis habitus in sacris literis describitur, sunt duplices: Quaedam enim non modo concrete, verum etiam abstracte
page 140, image: s140[note: Concrete et abstracte elatae.] efferuntur: quaedam tantum sunt concretae. Priores iterum duplicis sunt generis, vel enim magis sunt propriae, vel minus propriae, aut etiam plane figuratae. Magis propriae occurrunt quatuor.
[note: Propriae. Sanctitas.] Prima est vox ipsa Sanctitatis, quae Graece est [gap: Greek word(s)] itemque sanctificatio, quae graece est [gap: Greek word(s)] , qua voce utitur autor Epistolae ad Hebr. cap. 12. 14. Quin etiam Paulus 1. Thess. 4. 3. quanquam ibi speciatim potest sumi pro castitate, ut versus quartus ubi eadem vox repetitur, videtur indicare. Indicat autem Sanctitiatis vox segregationem quandam a rebus vulgaribus et impuris, et quandam cum Deo conjunctionem, et un ejus veluti usus consecrationem. Opponuntur enim sancta impuris imprimis: at quia ea, quae communia sunt ac vulgaria, ob usum vulgarem censentur impura, qua de causa communia in sacris literis pro pollutis et impuris sumuntur, ideo sanctificatio vulgaribus quoque rebus opponitur. Verum si perfectiorem adhuc husjus vovis significationem, quae huc spectat consideremus, videbimus illa imprimis dici sanctificari, quae Deo consecrantur, et illius usibus ita addicuntur, ut jam inter vulgaria censeri, aut ad usus communes adhiberi nequeant. Deus enim quia est a rebus vulgaribus et impuris maxime segregatus, ideo perfectissima ratione sanctus dicitur; et quo quis ad Deum accedit propius, tanto etiam sanctior, et res quae ad ipsum proprie spectant, sanctae dicuntur. Ex hoc autem jam ratio patere potest, cur sanctificatio interdum speciatim sumatur pro castitate, et libidinibus peculiari ratione opponatur; nempe quia libidines inter omnia voluptatum genera, imo propemodum inter omnia peccata, maxime videntur impurae, et hominem inquinare et polluere. Vnde etiam interdum simpliciter per vocem impuritatis aut impurarum voluptatum, istud voluptatum genus significamus: cujus rei ratio ex ipsa natura patet, de qua fortassis aliquid suo loco dicetur. Quare Sanctitas, quae impuritati opponitur, illis etiam peculiari quadam ratione recte opponitur, aut pro virtute contraria sumitur.
[note: Obedientia.] Secunda vox, quae pertinet, est obedinentia, quae simpliciter posita, pro obedientia Deo aut Christo aut mandatis sive hujus sive illius praestanda ponitur, ut 1 Pet. 1. vers. 1
[note: Cultus noster rationalis.] Tertia est, cultus noster rationalis, ut Paulus loquitur Rom. 12. 1. Quanquam hanc descriptionem liceret etiam referre inter eas sanctitatis descriptiones, quae aliqua ex parte figuratae sunt, nempe Synec dochicas: cultus enim ille peculiariter videtur Deum aut Christum respicere, et religionem, quae certa sanctitatis pars est ad Deum propie spectans, significare. Verum quia omnis generis virtute et pietate Deus
page 141, image: s141colitur, ipseque Apostolus latissime extendit hanc vocem dicto loco, ideo ad generales has sanctitatis descriptiones regerri potest. Dicitur autem cultus iste rationalis, ad fifferentiam legatis seu Ceremonialis, vel quia totus ratione nitatur, eaque certa, firma ac perpetua, non vero ex placito tantum insitutentis, quales erant leges Ceremoniales, quae inde dogmata dicebantur, pendeat; vel quia ratione sive animo potissimum, non vero corpore perficiatur.
Innocentia. Quarta vox est innocentia. Quanquam ea vix adstracte in sacris literis Novi Foederis uspiam ponitur, sed ejus tantum vocabulum concretum. Licet autem innocens, si primam originem spectes, eum tantum significet, qui alteri non nocet, adeo ut haec vox videatur sua natura specialior, et inter Synec dochicas referenda: tamen usus jam pridem obtinuit, ut innocentes dicerentur, qui ab omni scelere sunt immunes, et sancte atque innocenter seu inculpate vivunt. Quanquam ea vox non prorusus homonymia caret: nam interdum significat eos, qui ideo non peccant, quia non possunt; qua ratione infantes dicuntur innocentes: interdum eos, qui non peccant, qui nolunt, licet possint: praeterea interdum non tam immunitatem a peccato, quam a reatu, qui peccatum consequi solet, significat, ut quum quis dicit innocens sum a sanguine; quemadmodum etiam is contra nocens dicitur, qui reus est: denique interdum simpliciter accipitur, seu generatim de integritate vitae universae, interdum ad certum negotium restringitur. Sed nos hîc eam pro intergritate vitae universae accipimus.
[note: Minus propriae sanctitatis descriptiones.] Minus propriae seu figuratae descriptiones Sanctitatis triplicis sunt generis. Vel enim sunt Synecdochicae, in quibus aut genus pro specie, aut contra ponitur: vel Metonymicae, in quibus causa pro effectu sumitur: vel denique Metaphoricae, quae per similitudinem rem explicant.
[note: Synecdochicae. Genus sanctitatis pro specie. Persectio et integritas.] Synecdochicas voces duplices constituimus. Nam vel genus sanctitatis pro specie ponitur, vel sanctitatis species aut pars pro genere aut toto. Prioris gereris voces sunt, Primo perfectio et integritas. Est enim sanctitas, non tantum animi, sed etiam corporis; et animi alia, quae ad scientiam pertinet, alia, quae ad vitam mores. Quae posterior [gap: Greek word(s)] perfectionis nomen meretur, et haec appellationis hujus ratio est. De hac vide in literis Novi foederis Matth. 5, ad finem. Iacob. 1. 4: quo loco ei opponitur defectus in aliqua re, hoc est, in aliqua pietatis parte: quanquam utrobique ad certam aliquam virtutem maxime respicitur; illic ad dilectionem ini mici, hîc ad patientiam perfectam. Huc etiam refer locum 1. Thess. 5. 23. ubi optat Paulus Thessalonicensibus,
page 142, image: s142ut eos Deus sanctificet [gap: Greek word(s)] seu omni ex parte perfectos, et totus illorum spiritus et anima et corpusinculpate, etc. conservetur. De quo loco infra fortassis alicubi. Hujus etiam generis ex nonnullorum sententia, est vox [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] , hoc est in corruptionis seu incrruptibilitatis, quae opponitur corruptioni morum ac vitae; estque voci integritatis admodum similis, et itidem [gap: Greek word(s)] huc transfertur. Hoc modo nonnulli accipiunt verba illa Ephes. 6. 24. Qui diligunt Iesum Christum in incorruptione. Quanquam alii aliter. Fortassis ii optime interpretantur, qui perfectionem, eamque constantem, amoris in Dominum Iesum eo loco intelligunt, ita ut ea vox qualitatem quandam, et affectionem pietatis, non pietatem ipsam er se notet. Extat eadem vox [gap: Greek word(s)] in quibusdam exemplaribus Tit. 2. 7; et in hac significatione accipienda est: Sed ad aliis tamen non paucis abest. Extat autem ibidem vox [gap: Greek word(s)] ; verum ea pro integritate doctrinae accipienda videtur, et conjungenda cum verbis praecedentibus in doctrina: quemadmodum a nonnullis interpretibus factum. 1 Pet. 3. 4. [gap: Greek word(s)] Neutrum pro substantivo ponitur, et sumitur in ea significatione, quam in loco ad Ephes. nobis probari diximus. Itaque nullum certum ac firmum habemus exemplum, quo probetur vocem istam integritatem morum significare. Vox autem contraria Corruptionis, et verbum etiam Corrumpendi, morum corruptionem videtur significare: et huc videtur spectare locus 2. Pet. 1. 4, licet alii de interitu aeterno vocem eam ibi accipiant. Sed verbum Corrumpendi est 1. Cor. 15. 33. Ephes. 4. 22. itemque Apocal 11. 18. et 19. vers. 2. quin etiam Gen. 6. 11. 12. in quibus locis de corruptione morum est sermo. Vnde interdum etiam vox morum aut vitae, hoc est, rationisj vivendi est addita. Vsurpatur etiam pro mentis quadam perversitate, eaque depravatione, quae per errores fit: ut 1 Tim. 6. 5. et 2. Cor. 11. 3. 2. Tim. 3. 8.
[note: Species pro genere, vel Pars pro toto. Pietas.] Posterioris generis voces, ubi species virtutis pro genere, vel pars sanctitatis pro tota ponitur, sunt triplices ex triplici virtutum differentia. Prima est vox Pietatis, quae proprie denotat eam virtutem, quae Deum respicit, et cultum ei dignum praestat: breviter amorem et reverntiam Numinis; quanquam etiam significat amorem et reventiam erga parentes, et eos qui parentum loco sunt; cujus significationis exemplum extat in verbo [gap: Greek word(s)] 1 Tim. 5. 4. Transfertur autem haec vox ad omnis generis sanctitatem, quia nemo Deum vere amare, colere, ac ut dignum est, vernerari potest, nisi omnis generis virtutem ab eo praescriptam praestet. Pietatis contrarium est impietas, de cujus vocis significatione supra
page 143, image: s143jam aliquid dictum est, occasione loci Tit. 2. 12. et infra suo loco iterum dicetur.
[note: Iustitia.] Secundi generis voces duae occurrunt: prima Iustitia, quae proprie eam denotat virtutem, qua hominibus aliis ea tribuimus, quae ipsorum sunt. Itaque semper ad alterum spectat; nempe priximum. Verum qui justitia duplex constituitur, altera Vniversalis, altera Particuliris: quarum illa est obseratio legum, in qua omnium virtutum offica, quae ad alterum, seu ad communem utilitatem spectant, proponuntur; haec vero hujus tantum pars est: a priore itsa significatione eam, de qua nos hîc loquimur, tractam esse censendum est; ita ut sanctitas ideo justitiae monine indigitetur, quia ea sit observatio legum divinarum, atque, ut ita dicam, jurium seu [gap: Greek word(s)] , quemadmodum leges dicinae dicuntur. Iustitiae huic opponitur injustitia aut iniquitas, Graece [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] : quanquam haec posterior vox neutro istorum vovabulorum Latinorum satis commde exprimitur. Nam [gap: Greek word(s)] contemptum quenquam legis, et, si ita liceret loqui, exlegitatem significat, ideoque a Iohan. Epist. 1. cap. 3. 4, ad peccati gravitatem exaggerandam pinitur; ut satis pateat errare illos, qui arbitrantur ea voce tantum legis transgressionem significari. Qua de re videatur Socinus in dictum locum. Contemptus autem ille legum duplici modo intelligi potest: vel proprie, vel improrie. Proprie, cum quis legem Dei cognitam, ita spernit, ut sciens prudens adversus eam delinquat, nil pensi habens, quicquid illa dicat. Improprie vero, cum quis ita se gerit, quemadmodum is qui legem contemnit, nempe cum eam transgredi pergit, quacumque tandem de causa, etsi eam alias magnifiaciat, nec ejus mens atque intentio sit legem sernere ac proculcare. Itaque in hoc posteriore contemptu tantum vis factorum per se consideratur, non animus: In priori etiam animus. Iohannes autem dicto loco videtur late vocem hanc accipere, ita ut utramque hanc specien ea complectatur. Quod ad vocem fdfd seu injustitiae attinet, ea in hac significatione usurpatur inter alia cap. 5 ejusdem Epist. vers. 17. et 1 Cor. 14. 6. et 2. Thess. 2. 10. utraque autem vox non simplicem actum significare videtur, sed habitum peccati nisi fortasse actus sit ejusmodi, qui apertum Dei et ejus legis contemptum vere complectatur, et sic cum vero Dei metu non possit consistere.
[note: Bonitas.] Altera hujus generis vox est Bonitas, quae graece est [gap: Greek word(s)] , quae extat apud Paulum Rom, 3. 12. ex Psal. 14. 2. ubi in Graeca interpretatione pro voce [gap: Hebrew words] , quae bonum significat, habes [gap: Greek word(s)] , licet eadem alibi in voce simili, nempe Psal. 53. 4. habeat [gap: Greek word(s)] . Quare si
page 144, image: s144Hebraicam veritatem spectes, haec descriptio sanctitatis inter ea reponenda est, in quibus genus [gap: Greek word(s)] de certa specie dicitur, vel etiam, si mavis inter proprias; nisi quod vox Hebraea concreta est, substantive tamen usurpata. Hinc dicuntur viri boni: cujus rei exemplum habes Luc 223. 50. de Iosepho Arimathaeo; ubi eodem sensu dicitur vir bonus vel justus: et Act. 11. 24. de Barnaba, ubi Graece est utrobique vox [gap: Greek word(s)] , non vero [gap: Greek word(s)] . At si vocem Graecam respicias, vox est specialis, et certam virtutem significat, quae benignitas alias dicitur. Quia enim benignitas inter alias virtutes singulari ratione excellit, ideo pro bonitate seu pietate in universum sumpta est, praesertim cum etiam vox Hebraica interdum significet id, quod aliis est utile: vox autem [gap: Greek word(s)] ab eo nomine deducta est, quod utile est. Qua de re infra in speciali virtutum explicatione. Bonitati, si ex Hebraicae vocis vi ejus significationem aestimemus, opponitur malitia et improbitas late sumpta, Graece [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] : 1 Cor. 5. 7. ubi tamen eam opponit Sinceritati et Veritati: sed hujus eandem cum bonitate vim esse, mox ostendemus. Dico autem, si late sumatur: quia alias voces hae speciatim sumuntur, et tum justitiae, tum etiam bonitati, seu beneficentiae opponuntur. Qua de re itidem infra suo loco.
[note: Veritas et sinceritas.] Tertii generis voces itidem sunt duae; Veritas et sinceritas, loco paulo ante dicto. Quanquam alias quoque hoc modo veritas accipitur, ut infra in eadem Epist. cap. 13. 6. ubi injustitiae opponitur. Vox autem Sinceritatis, quanquam in concreto elata, ejusmodi significationem habet Phil. 1. 10. Significat autem utraque vox proprie candorem quendam a fraude et dolo sejunctum, seu sinceritatem, in qua nil sit fucatum, nihil mali admistum, et posterior quidem animi, prior autem sermornis. quanquam illae, ut hoc loco, ita et alibi non semel, cum strictius sumuntur, inter se confunduntur. De quo in speciali virutum expliciatione. Hinc jam patet, cur sanctitas universa his nominibus insigniatur: nempe quia universa sincerea est, et ab omni fraude, dolo et malitiae admistione libera, atque immunis. Quae ratio egregie convenit Metaphorae axymorum, qua ibi utitur Apostolus, quia iis nihil est fermenti, nihil accidi admistum; sed toti illi panes sinceri sunt ac suaves, et veteris fermenti, quo impuritatem quandam habere videtur, penitus expetes. Vbi ibid. quoque obiter notandum est, verba haec Apostoli non tantum ad sigulos Christianos spectare, quatenus nihil malitiae animis illorum debet esse permistum: se etiam ad universam Ecclesiam, quatenus ea permittere non debet, ut aliquis in ea versertur, qui in peccato aliquo haereat; qua de re ibi proprie est sermo.
page 145, image: s145
[note: Causa pro effectu, aux pro se et effectu simul. Cognittio Dei aut Chrisii.] Sequuntur voces Metonymicae, in quibus causa pro effectu ponitur, eaeque iterum sunt duplices: vel enim Synecdochen quandam simul habent conjunctam, vel non habent. Atque ut a posteriori faciamus initium, huc pertinet cognitio Dei, aut Christi, vel utriusque simul juncti, quemadmodum sane in sacris literis Novi foederis cognitione unius horum nominata, cognitio quoque alterius simul includitur, quum quicunque novit Christum et Patrem noverit: Iohan. 8. 19. et 14. vers. 7 et 9. et contra, nemo novit Deum, nisi etiam Christum noverit, ut apparet ex eodem loco vers. 6. Matth. 11. 27. et Iohan. 1. 18. Vocatur autem pietas cognitio Dei aut Christi, quia si cognitio illa vera sit ac perfecta, pietatem omnino ex sese pariat. qua de revide Socinum in Scrupulis. Quae autem sit ista cognitio perfecta, supra Cap. 1 a nobis est explicatum.
[note: Fides.] Prioris generis quae etiam Metonymicae et Synecdochicae simul sunt extant imprimis tres. Prima est [note: Fides,] cum in perfectissima significatione sumitur. Cur autem hoc nomine sanctitas universa, sub Novo Foedere praesertim soleat exprimi, partim supra dictum est, cum de fide ageremus, partim alibi separatim est explicatum, idque huc transferendum est.
[note: Charitas Dei et Christi.] Secunda est Charitas Dei et Christi. De charitate Dei vide 1 Iohan. 5. 3. De Charitate Christi Iohan. 14. vers. 15, 21, 23, 24. Quanquam in his locis non dilectionis aut charitatis nomen extat, sed diligendi verbum. Ideo autem observatio mandatorum Dei et Christi dilectionis ipsius nomine significatur, quia dilectio illa nos adigit ad andata ejus observanda. Est enim diectio in causa, ut ea libenter velimus facere, atque adeo etiam faciamus, quae scimus ei esse grata, quem vere diligimus et amamus. At sanctitate, seu observatione mandatorum Dei, quae voluntatis divinae nomine in sacris literis simpliciter denotantur, quid ei gratius? Dicimus autem Synecdochen hîc quoque esse, quia dilectio Dei et Christi, etiamsi proprie affectum denotet, tamen inter virtutes voluntatis praecipuas in sacris literis numeratur, et sanctitatis universae pars est prima.
[note: Timor Domini, vel Dei.] Tertia hujus generis appellatio est, Timor Domini vel Dei, ut satis notum est, praesertim ex literis verteris Foederis. Quanquam etiam in Novo ejusmodi loquendi forma occurrit. Ratio appellationis est, quia si quis Deum vere timeat ac revereatur, is non audebit ullum ipsius mandatum violare, et ipsius iram hoc pacto provocare, cum sciat, quantus sit ille Deus, et quam potens, quantopere is sanctitatem amet, quantum ei praemium, quanta sceleribus poena constituerit. De horu~ contrario su loco.
page 146, image: s146
[note: Metaphoricae voces.] Reliquae sunt appellationes Metaphoricae, quarum Prima, quae ad proprieatem propius accedit, est puritas seu mundities manuum, de qua vide Gen. 20. 5. et 2. Samuel. 22. 21. Iob. 22. 30. Psal. 18. 21. Quibus similis locus reperitur etiam 1 Tim. 2. 8, ubi purae manus commemorantur. Quanquam ea manuum puritas, interdum non sanctitatem seu innocentiam in universum significat, sed innocentiam ad certum tempus restrictam, ut vel exnonnullis locorum a nobis adductorum patet. Manus autem pro operibus sumuntur per Metonymiam, de qua dictum est superiori Cap. ubi de sanctificatione vel purificatione manuum apud Iacobum loquuti sumus. Reperitur autem vox concreta puri in hac significatione etiam in Novo Testamento: ut Iohan. 13. 10. 11. et cap. 15. 3. et Tit. 1. 15. ubi dicitur puris omnia esse pura, pollutis autem et incredulis nihil esse purum, sed pollutam esse eorum et mentem et conscientiam, hoc est, iis, qui per veritatis cognitionem ab omni peccatorum labe fuerint repurgati, omnia, quae natura sua sint licita, seu adiaphora, ut vocant, licita esse, ita ut conscientiae ratione abillis abstinere nullo modo debeant. Sed iis, qui sceleribus sunt inquinati, et fidem Euangelicae veritati adhibere nolint, nihil istarum rerum esse purum aut licitum, non quidem perse, sed per accidens, quatenus nimirum Deus usum earum iis permisit, qui cognoverunt veritatem, 1 Tim. 4. 4: quam isti homines aversantur, ut hoc loco ad Tit. dicitur vers. 14. unde etiam fit, ut in sceleribus perseverent, eorumque mens erroribus pestiferis, et conscientia scelerum cognitione et memoria polluatur. Simili ratione indicatur 1 Cor. 7. 4, liberos illorum qui ab insidelibus generantur impuros esse, non vero sanctos, et, si sanctificari debeat matrimonii usus, necesse esse, ut alteruter conjugum sit fidelis. Puritas sive mundities haec interdum ad certum subjectum restringitur: ut Act. 18. 6. et 20. 26. Huc etiam potest referri puritas cordis, de qua Proverb. 22. 11. et Matth. 5. 8: ubi vox concreta est. Nisi quis malit puritatem hîc sumere pro animi sinceritate seu probitate. Quanquam rectius est, ut eam pro sanctitate animi ab omnibus vitiolis affectibus et cogitationibus repurgati sumamus, quae vere sanctitatis nomen meretur: cum habitus ipse, de quo nunc loquimur, in animo proprie resideat.
Caeterae appellationes Metaphoricae quae nunc succurrunt, longius a proprietate recedunt. Inter eas Primo collocari potest vox Lucis ut 1 Iohan. 1. 7. ubi in luce jubemur ambulare, ut Deus est in luce. Dicitur autem sanctitas lux, partim quia est res pura et splendida ac mirum in modum fulgens, non secus ac lux clarissima, (qua in parte
page 147, image: s147metaphora est:) partimvero, quia ex luce, hoc est, veritatis divinae notitia, quae passim in sacris literis hoc nomine appellatur, proficiscitur. Qua de re vide Socinum Comm. in 1 Iohan. Epistol. Atqui hac posteriori ratione vox haec est Metonymica. Huc etiam reducipotest locus Matth. 5. 14: ubi discipuli Christi dicuntur lux mundi ratione sanctitatis seu bonorum operum, quibus lucere coram hominibus debeant, praesertim cum ipsa etiam lucis vox ibidem abstracte ponatur in vetbis, sic luceat lux vestra; licet antea per Metonymiam adjuncti, seu in concreto sumta, de subjectosuo fuerit praedicata: quod etiam in loco Iohan. antea citato contigit, ubi nunc ipse Deus lux dicitur, nunc in luce esse. Idem alibi, tum in hac lucis voce, quum pro notitia rerum divinarum sumitur, tum in aliis contingit, ut Ephess. 5. 8, et in voce Salis, Mar. 9. 49 et 50. et 1 Iohan. 4. vers. 7, 8, 9, 10, 11: in voce charitatis. Eodem rescrendus est locus ad Philipp. 2. 15, ubi dicuntur Christiani lucere, tanquam lucemae, in mundo. Quanquam id ratione doctrinae intelligi potest, quum statim sequatur, sermonem vitae sustinentes, vel potius praetendentes; non se cus atque e Pharo accensae faces navigantibus in alto quasi praetenduntur, ut iis constare possit in quemportum appellere debeant. Ita enim Euangelii doctrina, tanquam fax aliqua, a Christianis est caeteris hominibus praetenenda, ut videant, quo cursum vitae dirigere debeant, ut in salutis porcum abpellant.
[note: Vestimenta.] Secundo huc reserenda est vox vestimentorum, quae simpliciter pro sanctitate ponitur, ut Apocal. 16. 15. vide etiam cap. 3. vers. 18. Vt enim vestimenta tegunt nuditatem nostram, et prohibent, ne liquid est in corpore nostro turpe et pudendum, aliorum oculis appareat: ita etiam sanctitas nos contegit, et ornat coram Dei et Christi oculis, nec patitur apparere praeterita nostra peccata. Vnde ibidem additur, ne nudus appareas, et videatur turpitudo tua. Interdum vox vestimentorum latius sumitur pro operibus et moribus quibuscumque, aut quaeunque vitae ratione, sive recta illa lit sive prava: Vnde postea ad designandam sanctitatem aliqua vox adjicitur, aut verbum aliquod, quod vestimenta ista restringat; ut cum dicuntur vestimenta alba, Apocal. 3. 18, id est, pura ac splendida; aut aliqui perhibentur non polluisse vestimenta sua, hoc est, sceleribus aliquibus vitam suam non polluisse; eodem cap. vers. 4.
[note: Stela a lba.] Tertio huc referenda est Stola illa alba, de qua Apoc. 7. vers 9: perquam pietas significatur. Solet enim, ut supra vidimus, ubi de exutione et indutione vitii aut virtutis egimus, vitae ac morum sanctitas vestimento
page 148, image: s148alicui comparari. Hoc autem loco Stolae speciatim fit mentio, quia illa prolixa est, et corpus totum plane contegit, ut sanctitatis intelligatur perfectio. Alba autem dicitur, ut puritas ejus significetur, cum inter colores albus sit purissimus; quippe qui luci respondeat, quemadmodum nigredo tenebris. Vnde etiam consequitur, ut quemadmodum in albo colore maculae quamvis exiguae facilius apparent: (nam contraria juxta se posita magis elucescunt: albedo autem purissima est, macula impuritas quaedam:) ita etiam in sanctitate eximia naevi, licet exigui, facilius animad vertantur. Quo tamen an respexerit divinus Spiritus, non facile affirmaverim.
Byssinum, Quarto, similis est Metaphora, cum sanctitas vel justa opera sanctorum dicuntur Bysinum, subaudi vestimentum aut aliquid simile: Apoc. 19. 8. ubi tamen additur, purum et splendidum. Vocat autem [gap: Greek word(s)] eo in loco, quia alludit ad indumenta et ornatum muliebrem, maxime nuptiarum tempore. Loquitur vero de Nuptiis Agni, et de praeparatione vel ornatu uxoris vel sponsae ejus ad istas Nuptias; qui in eo collocatur, quod ei datum sit, ut indueretur Byssino puro et splendido. Solent enim foeminae delectari imprimis lineis indumentis, iisque optimis ac praestantissimis; et tum temporis praecipue, cum se maxime volunt ornare. At Byssinum inter omnia lineorum indumentorum genera excellit. Quapropter eo verbo indicatur praestantia pietatis, et significatur, non secus ea homines ornari, quam faeminas aut sponsas. ornat Byssinum. Deinde etiam ob eam causam Byssinum commemorat, quod color candidissimus ac purissimus in line is potissimum vesti mentis locum habeat, et in illis etiam maxime desideretur: unde puritatis et splendoris. mentio statim adjicitur. Vocatur autem purum quod a peccati sordibus pietas aliena et immunis esse debeat; saltem ita, ut habitus nullus insit, aut quippiamtale, quod ejus vim habeat. Splendidum dicitur, quod sanctitas et sit et revera appareat, saltem plerisque, res praeclarissima, et sua pulehritudine omnium animos seriat atque alliciat. Nam virtus, ut ait Seneca omnium mentibus lumen suum immittit, etiam illi, qui non sequuntur, vident. Loco vocis splendidi infra ponitur vers. 14. vox albi: quia splendor is ex albedine seu candore summo pendet, ita ut hae voces pro iisdem ponantur. Quanquam nonnulli vollunt tibi per Byssinum album et purum immortalitatem esse intelligendam, cum ea quoque vestimentorum candidorum nomine significetur sup. cap, 3. 5.
Quinto referri potest huc aumm igni exploratum: Apoc. 3. 18; quo nomine intelligitur pietas minime fucata aut adulterina, sed vera ac
page 149 , image: s149solida, eoque significatur Sanctitatis praestantia et splendor seu dignitas, quum aurum metallorum omnium sit praestantissimum ac splendidissimum, ac praeterea homines efficiat divites; ad quam causam hîc potissimum respicitur, cum adduntur ista verba, ut dives fias; quae opponuntur paupertati vers. praecedenti. Opponuntur autem eo in loco fanctitati plura simul: nempe aerumna, miseria, tum, utjam diximus, paupertas, et praeterea nuditas. Nam quod ad ceacitatem attinet, per eam intelligi potest imprimis ignorantia sui ipsius: seipsam enim Eccelefia illa non norat, cum se putaret a pietate satis instructam, atque adeo etiam beatam ac selicem, quum tamen minime esset; unde Dominus Iesus monet, ut collyrio ungat oculos suos, ut videat. Quod si tamen malis caecitatem istam accipere de divinae voluntatis ignorantia, non admodum repugnabimus, praesertim cum ignorantia illa sui ipsius hinc oriri potuerit. Non absimilis Metaphora est apud Esaiam cap. 1. 22. ubi ii, qui boni sunt, vel etiam optimi, ac vitae ratione purissimi, dicuntur argentum, quod itidem inter metalla valde est praestans et purum. Huic opponitur scoria, quae impura est, et repurgamentum metallorum, quod ab illis secernisolet, ut pura fiant. Subjungitur ibidem et alia Metaphora, in qua merum et dilutum inter se opponuntur, quorum illud sincerum est, hoc vitiatum. Sed hujus generis plurima reperiet is qui in veteris foederis lectione versabitur, quae omnia persequi instituti nostri ratio non fert.
Via et prota angusta. Sexto occurrit via et porta angasta, cui lata opponitur. Via appellatur ratio vivendi, cum quod quem admodum via ad certum locum nos ducit, ita illa ad certum scopum ac finem, recta quidem ad bonum, prava ad malum: tum quod quemadmodum invia semper pergen dum est, et ulterius progrediendum, ita etiam in vivendi ratione accidit, quum aliae vitae actiones praetereant, aliae succedant. Angusta autem via dicitur vita pia, quia in ea minimum licet, et exorbitare facile est: contra vita impia, via lata dicitur, quia omnia in ea licent, nec facile quispiam potest aberrare. Angusta etiam porta dicitur, quod in arctum nos cogat, ac ita premat ut non sine labore et difficulrate quadam per illam ad vitam penetrare queamus: siquidem omnia, quae carni sunt grata, nobis adimit, et variis malis ac doloribus ob justitiam nos subjicit. Contra portae latae instar est vita impia, in qua caro nostra minime premitur, sed libere per omne voluptatum genus vagari potest.
Hactenus voces abstractae, quibus Sanctitas exprimitur, ex quibus tamen concretae quaedam fluunt, quibus homines sancti denotantur. Sequitur, ut videamus ea, quae in concreto tantum solent efferri in hac
page 150, image: s150[note: Immaculatus.] signisicatione Sanctitatis. Inter haec primo loco occurrit vox Immaculati, Graece [gap: Greek word(s)] : 2 Pet. 3. 14. pro qua Ephes. 5. 27, ponitur non habere maculam aut rugam. Res ipia sacilis est. Significatur immiunitas ab omni peccati labe, quae deformitatem aliquam inducere queat. Qua de causa etiam rugae sit mentio in loco ad Ephes quia hîc agitur de pulchritu dine Ecclesiae, tanquam sponsae Christi. Nam in sponsa etiam rugae displicere solent, et formae pulchritudinem minuere; licet alias minus sit rugam habere, quam maculam. Significare autem voluit Paulus, Ecclesiam Christi non tatum ab enormibus sceleribus liberam esse debere, sed etiam ab illis, quae leviora alias et sunt et censetur, et nonnunquam etiam haudquaquam curantur, ut rugae in fronte aut facie; praesertim cun adhuc addat, aut quid hujusmodi, hoc est si quid est praeterae, quod Christi Ecclesiam deformare queat et illi minus sit decorum. Quid voci huic immaculatorum opponatur, quivis per se facile videt: nempe, pollutum, maculatum esse: quin et vox abstracta labes et macula, quae interdum de hominibus quibus dam dicitur, ut 1 Pet. 2. 13. et Iud. vers. 12. non tam per Metonymiam adjuncit, quasi nimirum ipsi sint maculati et labe aspersi, licet id alias verum sit; sed potius per Metaphoram tantum, et respectu aliorum. Dicitur autem de falsis doctoribus, qui in [gap: Greek word(s)] seu conviviis Christianurum ex charitate erga fratres, praesertim pauperes, institutis, convivantur egregie, et absque metu et pudore seipsos pascunt; qui hoc suo facto totum convivium dehonestant, et pudore se iposo pascunt; qui hoc suo facto totum convivium dehonestant, et consessui universo maculam quandam aspergunt, eumque infamem reddunt.
[note: Irreprehen sibilis.] Succedit vox Irreprehensibilis, que prioris est consequens, Graece [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] significat enim eum, que reprehendi, puta jure, non potest. At reprehendi jure non potest, qui omni labe vitae caret. Vnde in loco ad Ephes. modo citato, opponitur verbis illis, Non habere maculam aut rugam aut quid hujusmodi, Esse sanctum et irreprehensibilem. Et Petrus loco itidem supra notato, 2. Epist. 3. 14, post vocem immaculati subjungit irreprehensibiles. Contrario ordine haec verba conjungit, de Christo tanquam de agno agens, 1. Epist. 1. 19: ubi non naturalem ordinem rei, sed gradum potius sequitur; quasi dicat, non tantum ab hominibus reprehendi non potuit, sed etiam reipsa fuit immaculatus. Quonquam etiam aliter ea verba possunt accipi, ita ut diversa sit horum verborum signisicatio et specialior, et vox [gap: Greek word(s)] significet immunitatem a vitio aliquo graviori, qualis olim in victima esse poterat morbus, claudicatio, et si quid erat simile: vox autem [gap: Greek word(s)] immunitatem a levioribus peccatis
page 151, image: s151et maculis, quales olim in pecudibus erant maculae quaedam extemae in oculos incurrentes, quae et iamsi vires ipsas et membra naturalia non labefactarent, tamen deformitatem quandam inducerent; ut si nota aliqua esset foedior inusta, aut aliquid ejusmodi. Similis etiam vox [gap: Greek word(s)] quautitur Paulus 1 Tim. 3. 2. quae significat eum, qui reprehensionem aut objurgationem non meretur. Sic etiam vox [gap: Greek word(s)] quae proprie significat eum, qui accusari et in jus vocari non possit: itaque proprie non valet prorsus tantundem, quantum voces superiores, sed tantum immunitatem a delictis gravioribus; usurpatur tamen sensu eodem, quo vox [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] Conferantur loci 1 Cor. 1. 8. et Col. 1. 22; in quorum posteriori extat vox [gap: Greek word(s)] cum iis, in quibus vox etiam [gap: Greek word(s)] similes de omnibus piis efferuntur.
Inossensus. Restant voces duae [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] hoc est, inoffensus: quarum illa extat apud Iudam vers. 24: haec vero ad Philipp. 1. vers. 10. sumpta Metaphora ab iis qui in stadio, aut etiam alio quocunque loco currunt, ita ut usque ad calcem extremumque viae suae terminum nunquam impingant, pedemque offendant, et sic absque impedimento et remora cursum suum absolvant.
[note: Generalis observatio de praecedentium vocum signifi catione.] Etsi autem harum omnium vocum ea sit vis, ut omnem plane labem, culpam, reprchensionem, offensionem, aut lapsum excludant, etiam eum, qui in habitum non abit; earum tamen significatio locorum circumstantiis et materiae subjectae accommodanda est, et ex analogia Novi foederis cum de salutis nostrae negotio agitur, et id exprimitur quod ad salutem ex parte nostri omnino est necessarium, restringenda Quanquam in votis Apostolicis, in quibus omnium frequentissime occurrunt, possunt eae in perfecta et plane propria significatione accipi. Solemus enim cum aliquid optamus id fere optare, quod in aliquo genere est praestantissimum atque optimum; praesertim si id simpliciter bonum sit, quemadmodum in eo genere, de quo agimus, est sanctitas perfectissima. Intelligi enim potest, Apostolos in istis votis non tam voluisse exprimere, quod ad salutem prorsus sit necessiarium, quam quod utilissimum, et ad eam rem accommodatissimum, ad quod ipsi quoque fideles perpetuo adspirare debeant. Idem statui potest de loco ad Ephes. 5: ubi finis exprimitur, ad quem Christus se pro Ecclesia tradident. Solent autem sapientes id sibi pro fine proponere, quod in suo genere est optimum ac perfectissimum, etiamsi summus ille gradus non semper sit prorsus necessarius, nec eum illi semper attingant, eo interea contenti, quod illi est proximum. Sed cum de Christo voces ejusmodi
page 152, image: s152efferuntur, in perfectissima significatione accipi possunt ac debent, quum aliunde satis constet, et subjecti ipsius ratio satis doceat eam significationem hîc habere locum. Cum denique de Episcopis aut diaconis dicitur, illos debere esse [gap: Greek word(s)] voces eae itidem pro materiae subjectae ratione accipiendae sunt, et intelligendum, ejusmodi culpas ac crimina hîc exeludi, quae facile impedire queant fructuum laborem, quos Episcopus circa alios suscipit, seu quae efficiant, ne is, ut loquuntur, eclesiam aedificet, aut quae fidem et integritatem Diaconi in dubium vocare queant.
[note: Spirituales.] Pii etiam describuntur nomine spiritualium, imprimis Gal 6. vers. 1: propterea quod spiritu Dei sunt imbuti, eo se duci ac regi patiantur, isque imperium in illis obtineat, et carne sit superior. Spiritum autem Dei illum hîc potissimum intelligimus, qui omnibus veris Christianis est communis, nempe Euangelii notitiam firmam ac solidam spiritui ac menti nostrae insertam, quae cum spiritu nostro in actionibus nostris moderandis vires suas conjungit. Addi tamen possunt alia quoque spiritus divini dona, quae Euangelio confirmando olim hodieve adhibentur. Extat eadem spiritualium appellatio camalibusopposita 1 Cor. 3. 1. et 2. 15: ubi animali homini opponitur. Spectat autem ea primo ad illustrationem mentis, consequenter demum ad voluntatem et actiones. Quia enim Euangelium praestantissima nobis offert, sub pietatis conditione consequenda; ubi illius notitia hominis mentem penitus occupavit, etiam voluntatem in suas partes trahit, et hominem pietatis studio ob spem boni infiniti totum mancipat, ac camem seu appetitus vim reprimit, atque una cum affectibus ac concupiscentiis crucifigit: quo eodem pacto cognitioni Dei, ut supra vidimus, pietas tribuitur, imo isto pacto describitur. Eodem sensu sumitur phrasis Esse in spiritu, Rom. 8. 9. cui ibidem opponitur esse in carne: significat enim impetio Spiritus teneri, et eo veluti constrictum esse, cujus contrarium de contraria phrasi est intelligendum. quod imperium seu vis, potentia ac robur spiritus, legis nomine significatur, supra vers. 2. cum ait, Lex spiritus vitae, (hoc est, vitalis seu vivificantis) in Christo Iesulibervatit me a lege (h. e. potentia ac imperio) peccati et mortis. Similem locutionem vide Cap. 7. vers. 21, 23, ubi de lege mentis et membrorum seu appetitus in corpore habitantis; et vers. 25, ubi de lege peccati. Opponitur autem, Animalis et Carnalis quid, et quo modo differant? ut diximus, vox spiritualis, partim animali, partim animali, quae duo propemodum eodem recidunt: differunt autem inter se, partim quod posterius priori pateat latius; partim quod illud causam potius denotet, hoc effectum, adeoque hoc iilius sit consequens. Vox enim
page 153, image: s153animalis primo ad cognitionem pertinet, consequenter ad voluntatem vel actiones; carnalis autem contra. Animalis enim is est, in quo anima (quae a spiritu et mente nonnunquam distinguitur, et rationem inferiorem, quam appetitus proprie sequitur, significat) maxime viget, et supremum veluti imperium obtinet, cui caeterae animae latius sumtae facultates serviant. Ea vero de hac vita animali, et cum brutis fere communi, deque commodis ac utilitatibus ad eam pertinentibus, itemque de voluptatibus ac honoribus mundanis consultat, eoque omnes cogitationes refert: quae cum carni et appetitui sint gratissima, homo quoque idem carnalis fit, hoc est, talis, in quo caro et appetitus corporis imprimis regnet. Breviter animalis est, qui animalem hanc ac terrenam vitam tantum sapiat ac spiret, de spirituali aut Coelesti nihil cogitans ea enim demum a spiritu divino revelatur, ac perficitur. Vnde quia spiritus Euangelicus hujus vitae commoda homini eripit, et durissimam ad coelumviam praescribit, animali homini ea, quae sunt spiritus Dei, stultitia videntur, eaque capere non potest. Vide Iacob. 3. 15: ubi sapientiae desuper venienti, opponitur terrena, animalis, diabolica: et Iudae vers. 19, ubi conjunguntur ista, Animales, spiritum non habentes. Hinc ii qui vitae aeternae spem aliquam conceperunt, licet nondum ita validam, ut carnem prorsus subjugarint, interim adhuc in peccatis aliquibus haerent, et appetitui parent, quia spiritus aliquo modo sunt participes, non animales, sed carnales appellantur. 1 Cor. 3. 13: ubi, cum antea cap. 2, animalem opposuisset spirituali, statim carnalem opponit. Verum - tamen possent iidem animales quoque suo modo appellari. [note: Sacerdotes Reges, Sacerdotium regale.] Referri huc possunt ea loca, in quibus Christiani homines Sacerdotes et reges, vel sacerdotium regale appellantur. Quae verba licet dignitatem singularem Christianorum delignent: tamen eorum etiam officium, quod partim in offerendis per Christum hostiis spiritualibus, partim in vincendis et subjugandis holtibus Spiritualibus consistit, complectuntur. Non commemoravit autem Petrus regiam et sacerdotalem dignitatem separatim, sed conjunxit, (quod etiam fecit Moyses Exod. 19; exquo Petrus hanc particulam, ut etiam illam, gens sancta, mutuatus est: quanquam ibi contra est regnum sacerdotale, eodem manente sensu;) propterea quod indicare voluit, eos non vulgares esse sacerdotes, sedregios, qui inter omnes dignitate excellunt. Alludit enim ad morem aevi prisci, de quo est etiam apud Aristotelem in Politicis, quo reges simul etiam sacerdotali munere fungebantur, et sacrificia quaedam solemnia ad totius regni salutem, et populi incolumitatem pertinentia peragebant: quod etiam Romae olim factum sub regibus; unde postea iis exactis,
page 154, image: s154ne sacrificia illa cessarent, Rex sacrorum est constitutus. Hujus rei exemplum habemus in Melchise deco, et Christo ejus antitypo, qui rex et sacerdos simul est. Ejus autem dignitati nostra quoque, qui ejusdem sumus cum illo generis, licet illo, hoc praesertim tempore, longe inferiores, per analogiam egregie respondet; cum etiam nos non vulgares, sed regii sacerdotes simus, qui sacrificia ad totius divini populi, imo totius mundi incolumitatem Deo offerimus: quanquam ea ex Christi sacrificio efficaciam suam habent, et tantum praestant, in quantum sacerdos noster summus, per quem ea offerimus Deo, a nobis permotus, vim eorum intendit.
De hostiis atque sacrificiis nostris spiritualibus Atque ut de hostiis vel sacrificiis spiritualibus non nihil dicamus, primo omnia ea recte facta, vel sanctitas universa hostiae nomine appellatur, ut Rom. 12. vers. 1. Sed deinde ea peculiariter hostiae nomen sortiuntur, quae aliquomodo inter bona opera excellunt, et cum hostiis proprie dictis majorem habent similitudinem, vel quia Deo immediate offeruntur, vel quia alias Deo sunt gratissima, et ad gratiam ipsius impetrandam singularem vim habent. Huc primum referendae sunt laudes et gratiarum actiones, quae Deo magis proprie offeruntur, et peculiari quadam, apertaque ratione ad ipsius honorem spectant: itemque preces seu invocatio nominis divini. Qua de re vide Psal. 50. 14, 15; ubi et laudis et invocationis fit mentio: Et Heb. 13. 15; ubi invocationis quidem nulla fit mentio, sed tantum laudis et confessionis labiorum, quod attinet ad illas holtias, quae ad ipsum Deum per se spectant. Huc potest referri locus Malach. 1. vers. 11: ubi fermo est de oblatione, quae Deo in omnibus gentibus, omnique in loco sit offerenda. Quanquam nihil prohibet, quominus universa bona opera ibi intelligantur. Videtur tamen prius loco ac commodatius. Secundo huc pertinent opera charitatis et beneficentiae. Nam Paulus Ephes. 5. 2, traditionem Christi in mortem, ex ipsius in nos charitate profectam, vocat victimam Deo in odorem suaveolentiae. Quibus fere verbis utitur etiam in com mendando Philippensium facta, qui subsidium sibi miserant Romam, Philip. 4. 18. et autor ad Heb. dicto loco, beneficentiam cum laude divini numinis conjungens ait, hujusmodi victimis delectari Deum. Denique Spiritus fractus, cor fractum et contritum sacrificium Dei appellatur, quod ille non spernat: Psal. 51. 19. ubi observandum est, tum in hoc Psalmi 51 loco, tum in superioribus ex veteri foedere citatis, hoc est, Psal. 50, et Malach. 1. sacrificia haec legalia spiritualibus opponi, iisque ea praeferri; adeo ut legalia ista et corporalia plane videantur sperni ac contemni: nempe quia Deus illa semper quaesivit, licet
page 155, image: s155ea carnali populo, et, ut ita dicam, infantibus sub comminatione poenae non praeceperit, nisi quaedam aut certi temporis; ita ut loca ista magis ad novum foedus, quam ad antiquum pertineant: ut sane locus Malachiae, qui de re futura agit; et locus similis Psal. 40. 7, et sequentibus, quem Autor Epist. ad Heb. ad Novum foedus trahit, et ad Christi sacrificium ac commodat, licet etiam legis sectatoribus aliquomodo aptari queat. Respondent autem hostiae hae partim Eucharisticis, partim expiatoriis; in quae genera sacrificia Veteris Foederis fuerunt distributa; prima voce latius paulo extensa, ita ut ea omnia sacrificia ejus complexu comprehendantur: quae non ad expiationem delicti alicujus impetrandam offerebantur, sed vere ad Dei honorem spectabant. Nam sacrificiis istis nostris partim Deum colimus et honoramus, partim etiam peccatorum nostrorum remissionem ab ipso obtinemus. Nam cum universa sanctitas, tum imprimis ea opera, quae hostiarum nomen [gap: Greek word(s)] sortiuntur, conditiones quaedam sunt a Deo nobis impositae, quibus intervenientibus perfectam peccatorum remissionem, quae in liberatione a poena consistit, consequi debeamus. Et sane facile esset ostendere, his singulis interdum remissionem peccatorum adscribi: adscribitur enim poenitentiae, quae si vera et perfecta sit, sanctitatem in se complectitur: precibus etiam remissionem delictorum nostrorum impetramus et obtinemus: misericordiae et eleemosynae idem adscribitur: adde etiam spiritui dejecto, fracto et sese coram Deo humilianti. Quo pertinet locus Psal. 51 ante adductus, ubi cum David dixisset, Deum non delectari sacrificio, alias id se daturum, nec holocaustum velle (intellige ratione peccati illius, quod David admiserat, nempe homicidii et adulterii, quod sacrificiis legalibus expiari nullo modo poterat, sed mortis poenam omnino merebatur) addit postea, Sacrificia Deo sunt spiritus fractus, cor fractum et contritum ô Deus non despicies. quasi dicat, cum hîc nihil apud te possint sacrificia externa, quibus alias peccata solent expiari; animum humilen, factum suum dolentem, ac te deprelent expiari; anium humilem, factum suum dolentem, ac te deprecantem tibi offeram, quo te placem, et sic delicti mei veniam impetram. Habent autem ex his nonnulla eam etiam vim, ut peccatorum quorundam poenas, praesertim temporarias, quas Deus salvo foedere suo, nobis posset infligere, a nobis avertant, praesertim si ea abundent, et non sint vulgaria; qua de re alibi dictum.
[note: Domus Spiritualis templum, aut habitaculum Dei. Lapides vivi.] Sexto vocantur Christiani conjunctim sumti, tatione officii sui, do mus spiritulis, templum, aut domus, aut habitaculum Dei; singuli autem separatim, lapides vivi. Domus quidem, aut templum, partim quia Deus in Christianis per Spirtium suum habitet, ut explicatur 1 Cor. 3. 16.
page 156 , image: s156quo confer cap. 6. 19. Adde locum 2 Cor. 6. 16: quanquam ibi modus hic specialis, quod per Spiritum Deus in nobis habitet non exprimitur, sed tantum praesentia favoris et gratiae divinae generatim indicatur: partim vero, quia in Christianorum coetu ac societate hostiae Deo sint offerendae, nec ullae ipsi sint gratae, nisi a Christianis proficiscantur. ad quam posteriorem causam Petrus potissimum videtur respicere 1 Epist. 2. 5. In utraque caussa allusio est ad Templum aut Tabernaculum Vetus, in quo Deus habitare dicebatur, et nullae hostiae illi erant gratae, quae extra illum locum ipsi offerebantur. Dicuntur autem Christiani domus spiritualis, ad differentiam materialis ac sensibilis. Ephes. 2. vers. ultimo dicuntur Christiani habitaculum Dei in spiritu: ubi. Spiritus ille vel de Dei vel de nostro spiritu intelligi potest. Nam et Deus ratione Spiritus sui in nobis praecipue habitat, et nos ratione spiritus seu animi nostri Dei habitaculum sumus; qua de causa in loco Petrt Spiritualis domus vocamur. Lapides autem dicuntur singuli Christiani, quia sunt partes domus spiritualis, et debent quidem esse solidae ac firmae: vivi autem, ut distinguantur a Lapidibus inanimatis, et nullam vim ac operationem ad cultum Deo exhibendum habentibus, quales erant ii, ex quibus Templum Hierosoly mitanum erat constructum.
[note: Virgines.] Septimo dicuntur homines pii Virgnes: Apoc. 14. 4: et 2 Cor. 11. 2: ubi de tota Corinthiorum Ecclesia, non quidem qualis revera erat, sed qualem Paulus esse cupiebat, Virginis castae nomen usurpatur. Ait enim se praeparasse, et veluti desponsasse illos uni viro, pputa Christo; hoc est, perpetuum et indissolubile vinculum, quod matrimonii instar sit, inter eos et Christum instituisse, eo consilio, ut ipsos tanquam virginem quandam castam ac minime corruptam Christo reipsa sisteret, et in ipsius veluti domum deduceret. Sponsalia enim prima nuptias solent praecedere; Nuptiae autem nostrae in adventu Domininostri perfectae futurae sunt. Virginis autem simplici nomine, eam intelligere fere solemus, quae sit incorrupta, casta et pura: Itaque hac appellatione singulorum Christianorum quaedam puritas et integritas significatur, utpote qui nullis sceleribus se contaminare, nec cum Satana aut mundo societatem inire, et adulterium veluti quoddam committere debent. Quo videtur respicere Iacob 4. 4. Quanquam enim verba istic proprie possunt accipi, videtur tamen loco esse consentaneum, ut hoc adulterium intelligatur de societate atque amicitia cum mundo, cui qui adhaeret, is amicitiam et veluti connubium, quod cum Deo contraxit, violat, ejusque inimicus constituitur. In loco vero Apocalypseos potissimum videtur intelligenda immunitas ab idololatria,
page 157, image: s157quae apud Prophetas non semel scortatio, aut adulterium dicitur. Videtur enim significari eos, de quibus agitur, in idololatriam, quam Antichristus invexerit, non consensisse. Quanquam ratio hujus similitudinis, seu Metaphorae, aliquantum est immutata. Nam in veteri foedereii, qui idololatriam committunt, faeminis comparantur, aut uxoribus, quae alieno concubitu thorum matrimonialem violent; et consideratur Deus, cui adhaerescere, et quem unum colere populus Ifraeliticus debuerit, tanquam maritus, idola vero tanquam adulteri. At hoc loco virginum vox de iis effertur, qui masculorum instar considerantur, quemadmodum vulgo etiam interdum de juvenibus aliquibus dicere solemus, eos adhuc esse virgines, quia concubitum cum muliere aliqua nunquam sunt experti: unde hîc etiam praecessit, eos se non inquinasse cum mulieribus, per quas intelligi possunt idola, autilli, qui idolorum cultum urgebant; praesertim cum Antichristus aut ejus regnum meretrix in eodem libro appelletur, et dicatur, cum ea scortatos esse Reges terrae.
[note: Primitiae Deo et Aguo.] Octavo dicuntur omnes Christiani ratione officii sui Primitae Deo et Ango, quia, ut primitiae olim universae Deo erant consecratae, nec in prophanum usum conferri debebant, sed partim in sacrisicia, partim in Sacerdotum ipsorum, qui Dei cultui toti vacabant, utilitatem; ita etiam Christrani homines toti debent Deo esse consecrati, et universa illorum vita in divini nominis honorem converti, nec unquam prophanari; et distinguntur hoc pacto Christiani a prophano hominum vulgo, quemadmodum primitiae olim a caeteris frugibus, aut aliis rebus, quae Deo non erant sacrae, sed in communes prophanosque usus poterant adhiberi.
CAPVT V. De actionibus ad Sanctitaem pertinentibus
[note: Actiones Sanctae quae.] ACtiones ad Sanctitatem pertinentes, quae bona opera appellantur, sunt eae omnes, quae cum Dei Christique praeceptis congruunt. Congruunt autem tum eae omnes, quae sunt expresse in iis praescriptae, tum eae, quae per analogiam aut aliam legitimam quandam [note: An in bonorum operum descriptione praeceptorum sit facienda mentio?] consequentiam ex iis deducuntur, ita ut non secus atque illae praeceptae censeri debeant. Quanquam enim in bonorum operum descriptione non est omnino necesse mentionem facere praeceptorum aliquorum, cum sit adhuc alia quaedam, eaque natura sua prior bonorum operum
page 158, image: s158norma, ex qua ipsa Dei Christique praecepta pendent; (unde satis est ad bonum opus constituendum, ut actio normae isti conveniat, etiamsi quis tandem praecepti alicujus divini rationem revera non habeat, vel quia id non norit, vel quia tum in mentem non venerit:) tamen quia novimus praecepta Dei hominibus proposita ita esse comparata, ut omnia bona opera hominibus quavis aetate praestitu necessaria complectantur, et hodie per Christum omnia in universum sanctitatis officia nobis esse praescripta, vel expresse, vel ita, ut pro expressis haberi debeant; jure possumus in bonorum operum descriptione normae hujus facere mentionem. Nam sive quis ad eam proprie respiciat, sive minus; nihilominus tamen si actio aliqua debeat esse bona, et sanctitati consentanea, necesse est etiam omnino, ut Dei praeceptis, iisque hodie per Christum traditis sit consentanea.
[note: Bona opera Secundum magis et minus dicuntur.] Est autem bonorum operum nomen ex eorum numero, qui secundum magis et minus dicuntur, ideoque etiam definitio nostra eandem differentiam admittit. Nam bona opera dupliciter possunt dici, vel quia honestas omnino exigat, ut illa fiant; vel quia non prohibeat. Sed [note: Alia praecepta aliae Seltem non prohibita.] prioia magis, et non nunquam sola, bonorum operum nomen sortiuntur; posteriora vero adiaphora censentur, cum salva honestate ac pietate ea liceat omittere. Eodem pacto definitio quoque bonorum operum est comparata, cum actio aliqua duplici modo possit congruere cum divinis mandatis; vel quia in ibi sit praecepta, vel quia non prohibita. At in explicatione ad prius illud genus bonorum operum, quaevere et proprie hoc nomen sortiantur, respeximus.
[note: Bona opera alia simpliciter praecepta, alia ex praeceptie colliguntur.] Potest autem priorum istorum operum, quae praecepta censeri debent, aliqua tradi distinctio; alia enim simpliciter et omnino sunt praecepta omnibus, alia non quidem simpliciter, sed ita tamen, ut satis indicetur in praeceptis Christi, vel ex iis colligi queat, ea vehementer deccre, imo nonnunquam pro circumstantiarum ratione esse necessaria. Talis est Caelibatus perpetuus, (castitati enim est ex parte consentaneus) jejunium, munns in Ecclesia docendi eamve regendi, et si quae sunt his similia. De quibus suo loco separatim Deo dante agetur. Priora illa sine salutis jactura a nemine omitti possunt: Posteriora tum possunt, cum ratio circumstantiarum ea necessaria non reddit; reddit autem necessaria, cum circumstantiae ita sunt comparatae, ut non possint omitti, quin simul aliquod Dei praeceptum, quod necessario sit servandum violetur: quod itidem suo loco explicabitur.
[note: Mala opera quid?] Ex his facile jam constare potest, quid sint mala opera? omnia nimirum, quae praeceptis Dei Christique adversantur. Solent autem ea
page 159, image: s159appellari peccata, quod a sua norma aberrent. Quanquam vox peccandi in sacris literis ambigua est, et nonnunquam habitum seu consuetudinem peccandi, nonnunquam actum, de quo hîc nobis sermo est, significat. De priori significatione agetur infra hac sectione, ubi de consuetudine peccandi.
[note: Opera duobus modis distinguuntur. Alia sunt interna alia externa. Opera bona interna.] Quod ad di visionem attinet, opera tum bona tum mala duobus modis distingui queunt. Primo enim distinguuntur in Interna et Externa. Quanquam non prorsus eadem bonorum et malorum operum hac in parte ratio. Opera bona interna, sunt cogitationes et decreta animi, etiamsi opere ipso ob impedimentum aliquod, aut occasionis defectum non exerceantur. Non est autem statuendum, quamlibet cogitationem, licet per se bonam, pro bono opere apud Deum censeri, ita ut perinde sit apud Deum, atque si quis reipsa id praestitisset; sed tum demum, cum pereum, qui boni quippiam cogitat, et omnino molitur ac decernit, nullo modo stat, quo minus istud, quod cogitavit, reipsa exsequatur; ita ut omissio ejus operis non ipsi, sed tantum rebus extra ipsum positis, aut in ejus potestate non existentibus tribuenda sit; hoc est vel defectui occasionis, et adjumentorum necessariorum, aut impedimentis facto obstantibus, et quidem iis, quae tollere vel non possumus, vel non licet. Possumus ejus rei exemplum capere ex facto Abrahami, qui quantum in se erat filium Deo suum obtulit, etiamsi re ipsa non obtulerit: nec Deus voluntate ejus prima, quam apud se decrevit, Deo jubenti ea in re parere, contentus fuit, sed voluit ut is et iter eum in finem susciperet, et aram exstrueret, filium ligatum ei imponeret, et accepto cultro jugulo ipsius intentaret; tum demum impedimentum objecit, (non quidem ejusmodi quod vincere non posset Abraham, sed quod non liceret) cum per Angelum jussit eum a caede abstinere. Possunt quidem etiam illae cogitationes, quae eo perfectio nis non perveniunt, bonae dici, sed operum nomen et vim vere non merentur, atque ideo etiam eandem apud Deum dignitatem, et ut ita loquar, meritumnon obtinent. At malorum operum internorum, hoc est, cogitationum atque affectuum alia est ratio. Nam non tantum eae cogitationes malae atque improbae pro operibus malis censeri, seu peccata nominari queunt, quibus nil nili exsequendi facultas ac potestas deest: sed etiam illae, quae utut ad verum decretum non perveniunt, foventur tamen animo, ita ut homo iis delectetur, ac titilletur; quod tum fit, cum homo sese cogitatione veluti in ipso opere ponit, et volaptatem quandam percipit ei similem, quam ex actione ipsa mala consequeretur. Nam ejusmodi cogitatio animum jam polluit et inquinat:
page 160, image: s160quae autem animum revera inquinant ac polluunt, ea mala sunt censenda cum sciamus, etiam amorem rerum malarum a Deo prohibitum esse praesertim cum Deus cor hominis imprimis desideret, idque solum sibi vindicet, nec ferat homines [gap: Greek word(s)] qui partim Deum, et ea quae illi grata sunt, amant, partim mundum aut ea quae sunt hujus mundi, aut alias Deo adversa, ut ex Iacob. 4. 4. constat. Vnde inter ea quae hominem polluunt, et coram Deo inquinant, primo loco ponuntur Matth. 15. 19, cogitationes. Habet autem id locum tum in omnibus peccatorum generibus, tum imprimis in omnibus iis, quae voluptatem quandam singularem habent adjunctam, et maxime in libidinibus; quia totum id voluptatum genus, etiamsi aliquomodo sit licitum ob naturalem quendam finem in vita utilem, tamen impuritatis semper aliquid habet; qua de re itidem suo loco. Hinc ergo fit, ut ea cogitatio imprimis videatur animum polluere.
[note: Causa diversitatis inter interna opera bona et mala.] Causa autem istius diversitatis inter interna opera bona et mala haec est, quod ad bonum plura requirantur, quam ad malum. Illud enim sua natura consideratum respectu hujus perfectum est; hoc imperfectum. Atqui ad perfectum multa requiruntur; imperfectum etiam ex unius rei defectu oritur. Adde quod omnes sapientes, imo et vulgus fatetur, difficile esse honestum ac virtutem, (omne enim pulchrum difficile;) contra vero vitium aut turpe fere esse facile. At si cogitationes quaevis bonae, quae ad firmum decretum non perveniunt quale jam descripsimus, pro operibus bonis censerentur (honesta non admodum essent difficilia; cum ipsa natura et virtutis pulchritudo a nobis cognita, cogitationes bonas, et vota ista, ut sic dixerim, ignava facile in nobis excitare queat. Vnde videmus, etiam eos, qui in peccatis aliquibus haerent, saepe virtutem laudare, et amorem aliquem etiam ejus fovere animo; nempe quia vel natura, vel institutio, aut quippiam huic simile, eum amorem in illis excitarit; qui non nisi in valde depravatis cessat. Vnde jam altera causa potest elici, cur cogitationes bonae, nisi ad eam perfectionem veniant, ut per nos minime stet, quo minus effectum suum sortiantur, pro operibus non sint habendae, nec ean dem vim apud Deum habeant, quia illae non tam nostro studio et labori, quam ipsi naturae, et adjumentis externis, quae ad virtutem sumus consequuti, sunt imputandae. At id, quod rationem boni operis habere debet, opus etiam est ut labori nostro non exigua ex parte adscribatur. At contra cogitationes malae, quas diximus, jure nobis imputantur, quod ab illis ratio, quae imperium in nobis habere debet, utpote pars praestantissima et consilio praedita, nos avocet: praesertim cum non omnes
page 161, image: s161prorsus cogitattones, licet aliquo modo malae, et veluti fomites atque initia istarum cogitationum, quas pro operibus haberi diximus, nobis a Deo imputentur. AEquissime enim nobiscum agit Deus, et id, quod naturale est, et naturali proximum, et vix in nostra potestate, pro peccato non imputat; qualia sunt principia cogitationum malarum quae nonunquam vi objecti, sive jucundi sive injucundi et molesti in nobis excitantur, et consequenter etiam primi affectuum impetus et commotiones, qui cogitationem sequuntur, propterea quod naturale quodammodo est, ut pro ratione objecti cogitatio et motus etiam aiiquis in voluntate et appetitu excitetur: Vnde illud, Objecta movent sensus: modo quis primos illos motus non ita late extendat, ut vulgo solent, qui primos motus vocant etiam illos, qui jam in suo genere sunt consummati, et saepissime effectum habent; ut cum quis ita irascitur ut jam convicietur, clamet, verberet, aut saltem mente propemodum dejiciatur. Nam primos impetus nos tantum illos vocamus qui adhuc sunt imbecilli, vel saltem ita comparati, ut voluntas nondum illis fuerit assensa, licet aliquomodo alliciatur, et sic illam nullus actus Explicatio loci Iacob. 1. 14. 15. vitiosus consequatur. Et huc pertinet locus ille Iacob 1. 14. 15; ubi ait, quemvis tentari, a propria cupiditate pretractum et inescatum, postea cupiditatem, ubiconceperit, parere perccatum, peccatum autem perfectum seu consummatum parere mortem; ubi initium et progressus pecati egregie depingitur, Intitium ejus, seu origo ac causa interna et propria est cupiditas quae ex cogitatione aliqua de re jucunda aut etiam injucunda (nam cupiditatis nomen tam late extendendum est, ut omnem appetitus agittationem, et affectum amplectatur, etiam eum, qui circa objectum ingratum versatur: Sed Iacobus cupiditatis, in qua res est manifestior facit mentionem) oritur. Haec nondum peccatum est, sed peccatum dicitur concipere; quia si ulterius progrediatur, et vim majorem acquirat, ita ut voluntatem in suum assensum vere pertrahat, concipit peccatum, quod in animo fovetur, et, quo diutius fovetur, eo magis perficitur, non secus atque conceptus foetus in utero, donec perficiatur. Absolvi autem et perfici non tum demum est censendum, cum ipso actu externo sese exserit, et instar foetus in lucem prodit. Nam quemadmodum foetus perfectus esse potest, etiamsi in lucem non prodierit: ita etiam peccatum. Vnde Iacobus partui non comparat opus ipsum peccati externum, sed potius generationem mortis, quae peccati est effectum: utitur enim verbo [gap: Greek word(s)] quod usurpatur de ipso pariendi, et foetum in lucem edendi actu. At cum de peccato pariendo agit. utitur voce [gap: Greek word(s)] quae licet eandem possit habere vim, quam habet
page 162, image: s162vox [gap: Greek word(s)] tamen latius patere videtur, ita ut et generarionem illam internam, et ipsam, ut ita dicam, editionem foetus in lucem significare queat: ut hoc modo indicaret, duplici modo peccatum existere posse, primo in animo, cum generatur, tum exterius, cum opere ipso designatur. At vox [gap: Greek word(s)] priorem significationem non admittit. Diximus autem, istos primos affectuum motus vix esse in nostra potestate; quia aliquo tamen modo sunt; unde alii magis, alii minus, alii tardius, alii celerius, imo iidem etiam diverso respectu ac tempore aliter atque aliter moventur: ut cum homo est temperantior, devotior, et rebus sacris aliisque honestis laboribus magis intentus, tum vel plane non movetur objectis cupiditatum, vel saltem longe minus, vel tardius, quam alias movebatur. Itaque etiamsi eos motus Deus pro peccatis vere non imputet; habent tamen, si sint crebriores, et a minore etiam objecti vi creantur, aliquid indecori, et a summa sanctitatis perfectione recedunt. Vnde is, qui perfectioni studet, imo etiam omnis, qui ab habitibus peccatorum vult esse tutior, ab iis quoque sibi cavere debet, et ita corpus suum contamdere ac domare, ut ad omnem propemodum voluptatum illicitarum sensum stupeat, quantum quidem natura humana id fert.
[note: Externa opera bona et mala, interque ea differentia.] Quod ad externa opera attinet, in iis quoque inter bona et mala opera aliqua differentia est. Nam ea demum opera externa vere censentur bona, et praemio aliquo apud Deum digna, seu ad praemium aliquod consequendum aliquid momenti afferunt, quae ex animo etiam et consilio recto proficiscuntur. Quod si vel ab invito fiant, vel ab ignorante, vel alio, quam deceat, consilio aut scopo, ea vere bona non sunt, nec Deo ita probantur, ut ea in considerationem meriti, ut ita dicam, veniant; imo si malus sit animus, et conscientia ea non approbet, vel etiamde iis dubitet, ea, quae per se bona sunt, per accidens mala fiunt, et pro peccatis sunt habenda. At mala opera, etiamsi tandem bono aliquo. fiant consilio, mala tamen censentur, et homini a Deo imputantur. Quin etiam ea illi imputantur, et pro malis censentur, quae ab ignorante fiunt, qui iguorantiam illam sua culpa et negligentia contraxit. Addde etiam illa, quae fiunt ab iis, qui propemodum coguntur, ut si quis comminatione supplicii ad Idololatriam, aut aliquod simile facinus, et qualecunque verum peccatum, patiatur sese adduci; quale factum contra si esset laudabile, a Deo pro bono opere non haberetur, nec apud homines cordatos laudi daretur. Quanquam non est negandum aliquid gravitati facti decedere, si aut bonus honestusque finis actioni proponatur, aut ignorantia et vis aliqua accedat; et quo majora
page 163, image: s163haec sunt, tanto etiam plus gravitati factorum decedit, si caetera sint paria.
[note: Bipartitae operum divisio, tripartita fieri potest. Externa opera in sermones et facta dividuntur.] Haec divisio honorum et malorum operum bipartita, potest per subdivisionem alterius membri fieri tripartita, idque duplici ratione, vel ut externa opera in duo membra dividantur. nempe in sermones et facta, ut interdum faciunt sacrae literae, ut Col. 3. 17: ubi vox faciendi pro genere quodam ponitur, pro speciebus sermo et opus; nulla autem fit cogitationum seu actionum internarum mentio; nempe quia cum sermonibus cogicationes quoque de sermone, cum aliis operibus seu factis cogitationes et decreta de iis computantur, (quae nova est quaedam operum bonorum et malorum distinctio, per se ad externas tantum actiones pertinens, consequenter vel tacite ad cogitationes etiam:) vel ut iuternae actiones pro diversitate subjecti in duo membra distinguantur. Nam cum duplicia sint operum bonorum et malorum subjecta, internum et externum, quorum hoc corpus est, illud anima; ut eam jam latius cum Philosophis extendamus, et mentem una cum appetitu et ratione inferiori eo nomine complectamur; rursu anima ejusque facultas sit duplex, altera, qua a brutis distinguimur, nempe mens et intellectus, quae in sacris literis interdum spiritus nomine peculiariter designatur; altera, quae nobis cum brutis communis est, nempe ratio inferior et appetitus, quae in sacris literis interdum peculiariter dicitur anima seu [gap: Greek word(s)] under [gap: Greek word(s)] seu animalis: Hinc internae actiones fiunt duplices: aliae enim in mente cernuntur seu Spiritu, aliae in anima stricte secundum sacrarum literarum usum communem sumpta, hoc est, ratione inferiori seu appetitu. Quanquam actiones illae, quae in mente seu Spiritu cernuntur, per se non ad virtutes morum, de quibus hîc nobis sermo est, sed ad virtutes mentis, ut per se patet, spectant; nisi quis spiritus nomine etiam voluntatem, quae mentis est consequens, complectatur, quod in eo, quem statim adducemus loco, statui potest. [note: Explicatio loci 1 Thes. 5. 23.] Is est 1 Thest. 5. 23, ubi Paulus optat Thessalonicensibus, ut totus illorum spiritus et anima et corpus inculpate in adventu Domini nostri Iesu Christi conservetur. Conservatur autem spiritus integer inculpate, cum veritatem Christianae religionis, quantum ad veram pietatem satis est, complectitur, et firmiter retinet, errorem vero nulluni, praesertim pietati noxium, admittit. Anima vero, cum affectus quoque et cupiditates omnes spiritui ac rationi cognitione veritatis imbutae, et ad honestum ducenti parent. Corpus denique, cum actiones externae voluntati divinae sunt consentaneae: id quod inde nascitur, si anima cum spiritu veritate coelesti confirmato penitus couspiret. Diximus autem,
page 164, image: s164posse spiritus nomine etiam voluntatem significari, propterea quod ea nec animae, nec corporis nomine comprehendatur, cum tamen ejus mentio, ubi de sanctitatis persectione agitur, nullo pacto queat omitti, cum in ea primo virtutis et vitii, honestatis et turpitudinis ratio resideat. Ne de eo nunc quicquam dicamus, quod vox inculpate, quae hoc loco aeque ad spiritum atque animam et corpus resertur, morum potius vitia quam mentis excludat; praesertim cum addatur, In adventu Domini nostri Iesu Christi; ubi per se virtutes voluntatis ac morum considerabuntur, mentis autem non nisi per accidens; hoc est quatenus nostra voluntate factum est, ut veritatem vel agnosceremus, vel non agnosceremus, et in errore aut perfeveraremus, aut in eum denuo incideremus. Iungimus autem (ut hoc quoque obiter addamus) particulam illam, in adventu Domini nostri Iesu Christi cum voce [gap: Greek word(s)] inculpate seu irreprehensibiliter, non cum verbo [gap: Greek word(s)] seu conservetur. Neque enim tum temporis opus erit, ut conservetur totus noster spiritus, et anima, et corpus irrepre hensibiliter, vel saltem hoc minime opus est optare. Haec enim ad judicium Domini Iesu afferenda sunt, et si tum extent, nil opus est voto, ut conserventur; ne de ea nunc quicquam dicam, quod corpus, de quo loquitur Apostolus, tunc cessare debeat. Loquitur enim de corpore animali seu [gap: Greek word(s)] Quare sensus est; Opto, ut spiritus vester etc. conservetur irreprehensibiliter, non tantum coram hominibus, aut judicio humano, sed etiam coram ipso Domino nostro Iesu Christo, et ipsius judicio, seu, ut Dominus Iesus etiam ad judicium adveniens vos irreprehensibiles judicet. Quod si velis particulam [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] esse positam, ut significet usque ad adventum Domini nostri Iesu Christi, tunc potest illa particula cum verbo conservetur conjungi, idque eo pacto intelligi quo Ephesii cap. 4. 30. dicuntur Spiritu esse obsignati in diem, hoc est, usque in diem redemptionis. Cui loco respondet cap. 1. 14; nempe quia usque ad vitae finem in iis durare debuit. At finis vitae uniuscujusque cum adventu Domini Nostri Iesu Christi propemodum immediate conjungitur; qua de re allbi dictum.
[note: Quadripartita subjecti bonorum operum divisio.] Potest adhuc alia animae latius sumptae, seu facultatum internarum, in quibus virtuti aut vitio, bonis aut malis operibus est locus, tradi divisio, eaque tripartita: quae si subjectum quoque externum adjungas, jam divisio subjecti bonorum operum in universum, et sic etiam ipsorum bonorum operum divisio evadet quadripartita. Colligi autem potest ea divisio ex locis Matth. 22. 37. Luc. 10. 27; ubi distinguitur subjectum amoris, (quod idem universarum voluntatis virtutum subjectum
conititui potest; praeSertim cum
page 165 , image: s165constitui potest; praesertim cum dilectio Dei nonnumquam omnes virtues complectatur;) seu mavis instrumenta, per quae dilectio ista re ipsa exercetur, citatis eam in rem Moysi verbis, licet non eodem prorsus modo, sensu tamen eodem. Nam apud Matthaeum recensentur tantum tria, quae absque dubitatione, interna sunt omnia, nempe cor, cui affectus videntur tribuendi, ita ut perinde sit, atque si dixisses appetitus, vel si mavis voluntas: deinde anima, per quam videtur significari ratio inferior, de utilibus et jucundis corporis cogitans atque agens: denique [gap: Greek word(s)] seu mens atque intelligentia, quae non tantum de vulgaribus bonis, sed etiam de honesto ac turpi, et aliis, quorum bruta aut plane non, aut vix sunt capacia, cogitat ac consultat: cum qua voluntas proprie sic dicta, nisi eam cordis nomine velis complecti, conjungi debet. Apud Lucam autem interjicitur ante mentionem intelligentiae vox virium seu roboris, per quam intelligi potest corporis robur ac vires; quod ad Dei amorem, vel exsequutionem eorum, quae ei grata sunt, in qua charitatis illius vis maxime consistit, convertendum est. Quomodo autem haec sint ad Dei amorem convertenda, id explicare hujus loci non est, sed infra, Deo dante, dicetur, ubi virtutes ad Deum proprie spectantes enucleabuntur.
[note: Opera bona et mala habitum virtutis vel vitii, aut antecedunt aut sequuntur.] Deinde opera tum bona, tum mala possunt distingui in ea, quae habitum sanctitatis ac virtutis, vel contra vitii antecedunt, et ea, quae sequuntur. Priora in suo genere solent esse imperfectiora, et non sine lucta fieri: haec vero perfectiora, et vel nulla, vel exigua cum lucta ac difficultate fiunt. Nam non mirum videri debet, nos in malis operibus quoque luctam aliquant ponere, siquidem conscientia vel ratio, cum nondum est plane depravata, et appetitui penitus subjugata, cum eo luctari solet; unde nonnunquam non sine gravi conscientiae vulnere malis, et maxime iis, qui mali demum fieri incipiunt, accidit; quae lucta postea, ubi consuetudo accedit, minuitur. Verum major plerumque solet esse in bonis operibus lucta, cum habitus virtutis nondum est comparatus: propterea quod bona opera difficiliora sunt malis. Non est autem hoc loco dissimulandum, discriminis hujus non semper haberi rationem in Theologia, praesertim cum habitum tam pro qualitate animi interna, quam pro consuetudine bene vel male agendi sumamus, et eum sanctitate praeditum esse dicamus, qui ut plurimum, quod Dei praeceptis est consentaneum, facit, et ad perfectionem pro viribus adspirat.
Quod si nihilominus in agendi quoque consuetudine huic discrimini locum esse velimus, statuendum est actiones priores posterioribus esse difficiliores, si alias Circumstantiae actionis et ad
page 166, image: s166jumenta vel impedimenta virtutis aut vitii sint paria, et persectiores esse posteriores, si idem studium vel conatus adhibeatur. Nam alias, si de studio aliquid remittatur, possunt esse imperfectiores prioribus.
[note: Destinctiones peccatis propriae.] Tradidimus hactenus divisiones bonis et malis operibus communes, restat ut de aliis quibusdam distinctionibus quae malis operibus seu peccatis videntur esse propriae, non nihil dicamus. Earum prima est hujusmodi, quod peccata alia dicantur Omissionis, alia Commissionis. [note: Peccata alia Omissionis, alia Commissionis.] Peccata omissionis sunt, quum bonum, quod a Deopraeceptum est, non fit, et quidem tum, cum ejus exercendi est occasio et facultas. Commissionis autem, cum malum quod a Deo est prohibitum, sit sive sit occasio, sive non sit. Quod propterea addimus, quia praecepta Dei, quae vocamus affirmativa, hoc est quae jubent aliquid, tum obstringunt, cum est facultas et occasio: negativa vero seu prohibentia semper obligant, et nunquam iis licet non parere, Haec distinctio potest etiam aliquomodo bonis operibus, licet id vulgo non fiat, accommodari. [note: Bona opera alia Omissionts alia Executienis.] Nam bona etiam opera alia dici possunt Omissionis, alia Exsequutionis, ut ita dicam: quorum illa sunt, cum malum, quod a Deo prohibitum est, non committitur tum, cum est: occasio, praesertim valde commoda, et incitamento ad eam rem magna aut varia. Tale est, cum quis ob metum mortis et variorum suppliciorum ante oculos versantium, aut in mediis cruciatibus veritatem divinam abnegare non vult, aut idololatriam committere. Huc pertinet castitas Iosephi, et alia hujus generis infinita. Exsequutionis vero sunt illa, quum bonum quod a Deo praeceptum est, fit, ut cum quis Deum verum, ut par est, colit et invocat, cum aliis benefacit, cum animam pro fratribus ponit, et his similia.
[note: Peccata alia Mortalia, alia Venialia.] Secunda divisio peccatorum est, quod alia Venialia. Mortalia, alia sunt, quibus mortis aeternae poena sub Novo feodere est proposita, ita ut, quamdiu quis in aliquo eorum haeret, salutis aeternae spem ex vi Foederis habere non possit. Qualia sunt omnia opera carnis a Paulo Gal. 5 enumerata, et iis similia, ut ipse expersse addit. Sic etiam ea, quae recensentur matth. 5. marc. 7. Rom. 1. 1 Cor. 6. 1 Tim. 2. 2 Tim. 3. ad Tit. 3. vers. 2. 3. 1 pet. 2. 1. et 1 Pet. 4. et Apoc. 21. 8. Ephes. 4: et alibi. Venialia ea sunt, que salutem aeternam non amnino ex vi Novi Foederis eripiunt, seu mortem aeternam per se non afferunt, licet Deus possit aliis poenis ea nonnumquam plectere; que madmodum sermones putridos, ademtione Spiritus sui, ut indicatur Ephes. 4. Dico autem, Salutem aeternam non omnio eripere,
page 167, image: s167aut mortis aeternae poenam per se non afferre: quia per accidens, hoc est, propter certas quasdam circumstantias, quae nonnunquam abesse possunt, salutem etiam eripere queunt; nempe cum simul aliud aliquod Dei mandatum violatur, cujus observatio ad salutem aeternam omnino sit necessaria: ut si charitas verbi gratia simul vere violetur, et scandalum aliis praebeatur, unde ii pereant, ut si verbi divini praeco soleat ludere alea, aut jocis nimium delectetur, aut alia quadam ratione levem sese praebere soleat, unde fiat, ut alii a veritate aut pietate resiliant, aut eam non recipiant, et sequantur; praesertim si is id animadvertere facile potuerit, aut ab aliis fuerit admonitus. Nam, quemadmodum Paulus de rebus per se plane adiaphoris ait, eum, qui fratrem suum usu ciborum quorundam intempestivo contristet, et scandalum ei praebeat, non amplius secundum charitatem vivere, (nempe quia opus Dei perdit, seu quia cibo suo eum perdit, pro quo Christus mortuus est, Rom. 14. 15. 20. et 1 Cor. 8. 11. 12; Vbi etiam dicitur, eos qui scandalum infirmis fratribus praebent, dum in cos peccant, in Christum peccare:) ita multo magis sentiendum est de rebus perse illicitis et indecoris, atque a Christianae pietatis perfectione alienis. Quin ne illud quidem audemus asserere, Deum eum hominem vi Novi Foederis morte aeterna plectere non posse, qui in pluribus ejusmodi peccatis, praesertim gravioribus haereat; (sunt enim inter ea gradus, et alia magis, alia minus sunt indecora: alia carnis operibus sunt viciniora, alia minus:) et licet saepius admon eatur, ut ab iis desistat, tamen id non faciat, sed potius in iis sibi indulgeat: cum istiusmodi homo vere religioses ac Deum, ut parest, metuens vix censeri possit, sed potius contemptum aliquem Dei spirare, praesertim si videat, ejusmodi facta esse in sacris literis prohibita, aut alias colligere facile queat, imo etiam vel per se, vel ab aliis monitus perspiciat, ea Deo Chritloque displicere, ita ut hujusmodi peccata iis, de quibus modo diximus, accenseri jure queant: quia tum temposis tale Dei mandatum violatur, cujus transgressores servari ex Novi Foederis vi non possunt; quale est de Dei metu et vera religiosuate, seu, ut interdum loquuntur sacrae literae, pietate. Dicimus autem haec peccata per se esse venialia, non quod nulla poena propter ea hominibus a Deo infligi soleat, cujus rei contrarium jam affirmavimus; molto vero minus, quod nullam poenam mereatur: sed quod poenam veram, quae peccatoribus in Novo Foedere est proposita, hoc est mortem aeternam proptere a Deus non infligat: quamadmodum sub Vetere Foedere poterant ea dici venialia, quibus mortis poena, puta violentae, non infligebatur; contra autem mortalia, quibus ea esset proposita.
page 168, image: s168Vnde interdum Deus dicitur peccatum alicujus transtulisse seu abstulisse, quod nihil est aliud, quam veniam ei dedisse, quum mortis poenam, quam is peccato suo fuerat commeritus, abstulit, etiamsi alia poenarum genera eaque satis gravia ipsi infligeret, quemadmodum de Davide legimus 2 Sam. 12. 13. Quare idem quoque ad Novum foedus per analogiam transferri potes ut, cui peccato mortis aeternae poena non sit omnino proposita, id veniale dicatur: cum possit simpliciter dici, eum peccatorum suorum veniam esse conlequutum, a quo mors aeterna auseratur, cuique vita aeterna donetur. Nam quaecunque alia poena huic homini infligatur, ea respectu aeternae pro nulla censenda est, et ejus gravitas, cum confertur cum felicitate, quae ei contingit, evanescit. Hujus generis sunt ut jam superius indicavimus, omnia, quae cum decoro, et cum gravitate hominis Christiani pugnant, quales sunt, sermones festivi, et ad risum tantum excitandum comparati, itemque ineptiam aut stultitiam quandam prae se ferentes. Huc spectat prohibitio Apostoli ad Ephes. 4. 29. et 5. 4: ubi sermones putridos, itemque [gap: Greek word(s)] seu urbanitatem, et [gap: Greek word(s)] seu stulti loquium vetat, itemque [gap: Greek word(s)] seu turpliloquium, per quod intelligi potest non obscaenitas, seu impuritas sermonum, qui cum castitate et pudore pugnent, sed sermones de allis rebus, a quibus conspectus aut alius aliquis sensus abhorret, (ut sunt quaedam naturalia,) habiti. Nam alias obscaenitas et impuritas sermonum jure ad opera carnis, seu ad peccata mortalia refertur. At de istis, de quibus diximus, Apostolus tantum affirmat, quod non deceant, sed potius gratiarum actio, aut sermonesii, qui ad aedificationem necessariam faciunt.
[note: Objectio ex Matth. 12. 36.] Objici hoc loco potest id, quod dicitur a Christo Matth. 12. 36: homines de quocunque verbo otioso reddituros rationem in die judicii; hoc est, propter tale verbum poenas daturos. Nam quia homines non sint habituri, quo verbum otiosum apud Deum excusent tum, cum illis reddendi erit ratio, nihil aliud restat, quam ut propterea damnentur et puniantur. quia vero dies judicii, ut alibi, ita etiam hoc loco [gap: Greek word(s)] de die ultimi judicii omnino videtur accipiendus, praesertim cum et praecedentia et sequentia idem arguant; in illo autem judicio, non temporaria aliqua, sed aeterna poena peccatoribus est infligenda: inde consequitur, otiosum verbum inter mortalia peccata esse reponendum. Otiosum autem Verbum proprie illud est, quod nullam habet utilitatem, nec quicquam vel ad Dei gloriam, vel ad proximi salutem facit. [note: Responsio.] Verum ea verba vel de jure tantum loquuntum, non de facto, ve otiosum verbum restringendum est, et illud tantum intelligendum est, ex quo
page 169, image: s169malitia hominis colligi potest, ob quam homo jure condemnatur. quod videntur verba praecedentia, et sequentia comprobare. Praecedunt enim illa: Bonus homo e bono thesauro cordis profert bona, et malus homo ex malo the sauro prosert mala: Sequuntur autem illa: Ex sermonibus enim tuis condemnaberis, et ex sermonibus tuis justisicaberis, nempe quia ex sermonibus pietas et impietas, bonitas aut malitia cordis pocest argui. Neque enim huic posteriori interpretationi obstat vox [gap: Greek word(s)] seu otiosum, quod non videtur rem aliquam malam aut improbam signisicare, sed solum modo inutilem. Nam voces illi similes interdum siguisicationem ejusmodi recipiunt, ita ut plus intelligendum sit, quam dicatur; ut cum ad Ephes. 5 opera tene brarum dicuntur [gap: Greek word(s)] seu infructuosa, quae non tantum verum aliquem fructum et utilitatem non afferunt, sed etiam malorum omnium maximum, mortem aeternam. Sic vana conversatio 1 Pet. 1. 18, pro improba vita, ut ex superioribus patet, sumitur. Huc pertinet etiam vanitas mentis Ephes. 4. 17: de qua etiam sermo est Rom. 1. 21: ubi intelligenda est summa quaedam mentis depravatio, et corruptio. Quare cum [gap: Greek word(s)] seu otiosum eandem alias significationem habeat; nil prohibet, quo minus eandem vim admittat quoque, et plus sit intelligendum, quam dici videatur. Sed si quis hoc admittere nolit, priorem signisicationem sequi poterit, quam analogia nonvi foederis et summa Dei benignitas in eo comprehensa exigit; praesertim cum dominus Iesus dequolibet verbo otioso, et sic de singulis actibus loquatur, cum tamen ex Euangelii dactrina satis liqueat hominibus Deunt longe etiam graviores actus pro sua benignitate condonare. Hujus etiam generis sunt lusus variorum generum, maxime ii quos plerique cordati antiquitus etiam reprehenderunt, ut aleae, itemque chorcae ex libidine aliqua non profectae, et a scandalo sejunctae, aliique gestus et facta externa levitatem aliquant arguentia, aut devotionem prohibentia, aut tempus rebus melioribus dicandum perdentia. Huc etiam potest referri excessus aliquis mediocritatis in vestitu, qui tamen nec a superbia proficiscatur nec eam pariat, et charitatem erga eos qui videntur contemptibiliores, non minuat, et praeterea scandalum verum securo non trahat. Eodem etiam leviores quaedam in voluptatibus per se licitis, in percuniis colligendis, in honoribus aucupandis. et affectibus quibusdam excessus, ut et in bonis operibus defectus quidam leviores referri possut. Nam Deus pro summa sua bonitate non videtur id, quod parum a medio illo distat, quod ab eo praescriptum est, pro vero vitio seu pro mortali peccato reputare; sed potius ut benigni et aequi solent, id quod parum differt, pro eo censere, quod nihil differat;
page 170, image: s170praesertim in iis rebus, ad quarum vel excessum vel defectum natura nostra ad modum est prona; alias de omnium hominum salute videretur esse actum, cum vix quisquam reperiatur, imo jure dixerim nemo, in quo non saltem aliquem hujusmodi defectum deprehendere liceat. Circumstantiarum rationem, ut supra diximus, Deus hîc pro sua justitia et aequitate habebit.
[note: Bona opera alia simpliciter ad salutem necessaria, aila non simpliciter.] Eadem diviso e contrario potes aliquomodo accommodari bonis operibus, quorum alia simpliciter sunt ad salutem necessaria, alia non simpliciter, sed per accidens, utilia tamen semper sunt. Et hujus postertoris generis sunt ea omnia, quae venialia peccata excludunt, et ea, de quibus supra etiam diximus, quae non sunt simpliciter praecepta, vehementer tamen decent. Quando autem ea sint ad salutem etiam necessaria, ex dictis facile colligi potest.
[note: Peceatum ad mortem et non ad mortem: et quomodo illud a mortali, hoc a veniali differat.] Intelligendum autem est (ut simul tertiam quandam divisionem peccatorum tradamus) non idem esse peccatum hoc, quod mortale vocamus, cum eo, quod Iohannes 1 Epist. 5. 16. vocat peccatum ad mortem, et contra veniale, cum eo quod ibidem peccatum non ad mortem dicitur. Nam potest esse peccatum aliquod mortale, quod tamen non sit ad mortem; eo nimirum pacto, quo Iohannes ea verba accipit. Quanquam omne peccatum ad mortem est etiam mortale. Contra etiam peccatum potest esse aliquod non ad mortem, quod tamen non sit veniale. Nam Iohannes ait, omnem injustitiam, quae sane peccatum veniale non est, esse peccatum, sed non ad mortem. Peccatum ergo ad mortem illud demum dicitur, quod omnino mortem secum trahit, et ex vi Novi foederis remissionem non habet: nempe quia Deus ejusmodi homini ordiarie ex vi Novi foederis resipiscentiae facultatem adimit; qualis est Apostasia, et id, quod Apostasias vim habet, quale est, cum quis cum aperto quodam legis divinae contemputu peccatum aliquod committit, in eoque haeret, ita ut id ex puta malitia proficiscatur. Nam illa peccata omnium gravissima sunt, quae divinam Majestatem directe, ut ita dicam, oppugnant et violam: quod tum quoque fit, cum quis sciens prudens, non imbe cillitate aliqua abreptus, legem, quam divinam esse novit, transgreditur, praesertim si ipsius peccati turpitudo sit magna et manifesta. Vtrique autem, hoc est Apostatae, et hujusmodi homines contumaces, jure divini foederis gratia excidunt, in quo resipiscentiae datur occasio et facultas omnibus: quia utrique foedus contemnunt, et abjiciunt, isti quidem directe atque in universum, hi vero indirecte, ut ita dicam, aut in certa aliqua parte, cujus tamen eadem, quae aliarum partium, est ratio. Sed tamen valde mihi sit versimile, de
page 171, image: s171Apostasia loquutum esse Iohannem, cum videamus a Christo remissionem omnium peccatorum hominibus proponi, excepta sola blasphemia Spiritus, cujus species est apostasia, quae sola locum videtur habere hac in parte in iis, de quibus loquitur Iohannes, qui fratres nominantur, quia nimirum aliquando fuerint: cumque Iohannes aperte dicat: Omnem injustitiam esse peccatum, et peccatum esse non ad mortem, per injustitiam omne vitium aut peccatum morum significans. Quare si nihilominus peccatum aliquod, ad mores proprie pertinens, et a blasphemia spiritus sua natura sejunctum censeri debeat esse ad mortem; id tum fieri censendum est, cum illud conjunctum est cum simili Dei contemptu et malitia, qualis in blasphemia Spiritus reperitur. Sed de hac re diximus etiam in explicatione loci Heb. 6. Hinc jam facile intelligi potest, quod sit peccatum non ad mortem, nempe tale peccatum, quod mortem necessario secum non trahat, nempe quia resipiscentiae datur locus. Nam alias si paulo aliter verba haec sumamus, poterit idem peccatum dici ad mortem, quia mortis aeternae poena in Novo foedere ei est proposita, ita ut quam diu quispiam in eo haeret, salutem aeternam consequi non possit. Nam Iohannes de eo loquitur, quod simpliciter tale est; nos in posterioribus verbis de eo, quod ex hypothesi; nempe si quis in peccato haereat, cum tamen possit etiam non perseverare. At apud Iohannem indicatur hanc hypothesin inibi tam tanquam certam et immutabilem ex vi Novi Foederis poni debere, hoc est hominem, qui peccatum ad mortem designet, ob divinum judicium non posse resipiscere. Contrarium de contrario intelligendum est.
[note: Bona malave opera, vel singula vel plura inter se concatenata considerantur.] Restat adhuc distinctio quaedam tum bonorum, tum malorum operum, quae non tam rei, quam rationis esse videtur; unde etiam et verborum et phrasium, quibus ea efferuntur, oritur distinctio. Nam vel singula mala bonave opera seu actiones considerantur, vel plura inter se concatenata: hoc est, ut clare loquamur, consuetudo agendi, quae in bonis actionibus potissimum aestimanda est ex occasione, et is consuetudinem recte agendi habere censendus est, qui, cum occasio recte faciendi adest, recte facit, et contra, occasio male faciendi cum adest, male tamen non facit. Nam si quis tum temporis tantummodo abstineat a malis actionibus, cum occasio aut facultas peccandi abest, cum vero adest, vel semper vel plerumque patitur se abripi, etiamsi tandem frequentius contingat, ut occasio aut facultas absit, quam adsit, et sic iste homo si absolute rem consideremus, crebrius non peccet, quam peccet; tamen non est ille liber a consuetudine peccandi, siquidem pro occasionum ratione crebrius peccat; quam non peccat. Sed quod ad
page 172, image: s172actiones malas attinet, quas peccata commissionis appellamus, non modo is consuetudinem male agendi habere censendus est, qui, cum occasio est, vel plerumque vel semper male agit, sed etiam is, et quidem multo magis, qui tum, cum occasio non est, peccat, et ipse sibi occasionem facit. Quod etiam ad contrarium, hoc est, opera quae exsequutionis vocavimus, transferri potest. Nam is procul dubio consuetudinem recte agendi habet, qui vel nullam recte agendi occasionem, vel rarissime elabi patitur. Verum-tamen is adhuc perfectius id praestat, qui non modo, cum occasio ultro se offert, recte agit, verum etiam occasionem ipse parat, et sic etiam tum boni aliquid praestat, cum sine peccato vero id praetermittere posset, quemadmodum in beneficiis conferendis non raro accidit, imprimis autem in illis virtutum generibus, quae ubique fere ac semper locum habent, quarumque occasio non tam aliunde accipienda, quam a nobis ipsis facienda est, ut in precatione et gratiarum actione, aut aliarum rerum sacrarum tractatione contingit. Habent enim haec saepe occasiones, quae aliunde obveniunt; Sed saepe etiam occasiones quaerendae sunt et faciendae. Dictis hoc etiam addi potest; non tantum illi peccandi consuetudinem, seu mavis peccati habitum tribuendum esse, qui ejusdem generis, aut, ut Logici loqui consueverunt, speciei peccatum saepe iterat, sed ei quoque, qui diversorum licet peccatorum actus inter se nectit, ita ut jure dici queat, eum ut-plurimum peccare. Neque enim refert, quo pacto peccare soleas, si nihilominus soleas: nec minus sacrae literae eum a salute excludunt, qui peccat simpliciter, ut ex Epistola Iohannis patet, quam qui in certo aliquo vitii genere, v. g. ebriositate, aut invidia haeret. Honestas ac sanctitas unum quippiam est, seu totum ex variis partibus conflatum, quod in quamcunque virtutem pecces, semper violatur, sive in unam semper impingas, sive in plures. v. g. Si quis hodie patrem matremve verberet, cras occidat aliquem aut vulneret, alio tempore adulterium, rursus alio furtum admittat, alio item falsum testetur, alio idola colat, alio falso juret aut temere; alio convicietur aut jurgia cieat, aliaque similia patret, quis hunc non dicat peccare, seu in peccato haerere? annon is aeque graviter, aut etiam longe gravius peccaret, quam si in uno aliquo peccati genere, v. g. ebriositate, aut iracundia, invidia, aemulatione, rixis haereret? Denique hoc quoque advertendum est, ad consuetudinem peccandi, quae ad hominem regni Coelestis possessione excludendum valeat, in gravioribus sceleribus pauciores actus sufficere, immo in quibusdam enormibus sceleribus, unum actum habitus instar esse; si destinato admittatur, cum istiusmodi actus hominem
page 173, image: s173statim denominent, ut qui caedem admisit consulto homicida appellatur, quod forte innuit Paulus I Tim. 1. 9. 10.
[note: Verba et phrases, quibus aut singula aut conjuncta recte maleve acta exprimi solent. De singulis actionibus.] Distinctione hac explicara, nunc consideranda sunt verba et phrases, quibus partim singula recte aut male facta, partim consuetudo recte aut male agendi, partim etiam utraque in sacris literis exprimi solent. Quod ad illa verba attinet, quae de singulis etiam actionibus bonis aut malis possunt praedicari, primo loco occurrit vox Bonorum operum, et contra operum malorum: Vbi bonum et malum de honesto et inhonesto seu turpi accipiendum est. Interdum tamen bona opera sumi videntur in sacris literis pro operibus ex charitate et beneficentia manantibus. [note: Bona et mala opera.] Quo referri potest locus 1 Tim. 6. 18: in quo vult Paulus, ut divites in hoc seculo benefaciant, et divites sint in operibus bonis: ubi de beneficentia sermonem esse omnes intelligunt. Idem videtur statui posse de loco ejusdem Epist. cap. 5. vers. 10: ubi de vidua eligenda agitur, et primo dicitur, ut in operibus bonis testimonium habeat, et tamen ad finem vers. additur, si omne opus bonum fuerit sectata; ubi in alterutro loco videtur specialius boni operis nomen sumendum. Verisimilius autem est generalius ea priori loco sumi: unde postea subjunguntur specialia beneficentiae opera, enutritio liberorum, hospitum receptio, lotio pedum Sanctorum, subministratio rerum necessariarum iis, quorum [note: Fructus boni. Opera justitiae. Fructus justitiae. Opera infructuosa tenebrarum.] res est angusta. Simili etiam ratione videntur sumi fructus boni apud Iacob. 4. 17. Eadem opera bona dicuntur Opera justitiae; ut ad Tit. 3. 5. Item fructus justitiae, Phil. 1. 11. Contra mala dicuntur opera infructuosa tenebrarum, Ephes. 5. Infructuosa quidem, quia veram utilitatem non afferunt, sed potius damnum omnium maximum: plus enim intelligendum hîc est, quam exprimitur. Tenebrarum autem opera dicuntur, quod partim ab ignorantia divinae, voluntatis proficisci soleant, partim quod in ignorantia illa aliquomodo locum habent; in luce vero [note: Actiones corporis.] Euangelii minime. Eadem etiam dicuntur actiones corporis, Rom. 8. 13. nempe quia ab appetitu, qui in corpore residet, proficiscuntur, et vel in corpore, vel per corpus exercentur. Recte facta etiam dicuntur [note: [gap: Greek word(s)] ] [gap: Greek word(s)] , hoc est juste facta seu justa opera sanctorum; vulgo justificationes, sed non satis recte. Nam [gap: Greek word(s)] sumitur quidem interdum pro justificatione, seu pro absolutione ejusmodi, qua quis justus pronunciatur, aut eo pacto tractatur, quo justus tractari meretur, Rom 5. 16. et cap. 8. 4: Interdum vero pro jure a Deo posito, seu lege, ut Luc. 1. 6. Rom. 2. 26. ubi ponuntur [gap: Greek word(s)] , (quo tamen loco nihil prohibet, opera ipsa hoc nomine in lege praescripta intelligere; alias praecepta in lege comprehensa intelligenda
page 174, image: s174[note: Vocabula, quibus non modo singula facta, sed et consuetudo recte aut male agendi significatur.] fuerint.) Sumitur tamen apud bonos autores etiam pro juste facto. Qua de re paulo post nonnihil dicetur.
Hactenus vidimus ea vocabula, quibus singula recte aut male facta denotari in sacris literis solent: subjungemus nunc ea, quibus non modo singula facta, verum etiam habitus seu consuetudines recte, aut male agendi significantur. Huc possunt referri primum fructus spiritus sic dicti, quod ex spiritu Euangelico proficiscantur, ejusque ductu et impulsu [note: Fructus spiritus.] fiant. Eadem appellatio in singulari numero posita Ephes. 5. 9. universam pietatem complectitur. Opponuntur his fructibus spiritus opera carnis, hoc est, ea opera, quae ex appetitu in carne residente, et [note: Opera carnis.] vim suam habente proficiscuntur, et carni sunt grata, ac per eam vel in ea excercentur. Quo loco et habitus et actiones eo nomine comprehenduntur. Hujus generis etiam est, quod quidem ad malas actiones attinet, vox peccati, quae interdum actiones singulas, interdum consuetudinem peccandi seu habitum significat, ut apud Iohannem fere accidit; quod vel ex eo apparet, quod Iohannes dicat, peccatum esse [gap: Greek word(s)] , quae vox habitum potius quam actionem significat, imo proprie non nisi habitum. Quod idem de verbo quoque peccandi, tum apud Iohannem, tum alibi in Novo Testamento intelligendum est; utramque enim significationem habere deprehenditur. Deinde huc referri potest vox justitiae Dei, quae de universa pietate interdum sumitur, ut Matth. 6. 33: Sed apud Iacob. cap. 1. 20. videtur etiam de actionibus usurpari, et abstractum pro concreto sumi, hoc est, pro opere justo. Cur autem justitia Dei dicatur, res nota est; nempe quia a Deo sit praescripta, eique singulari ratione probetur.
[note: Vocabula, quibus consuetudo agendi significatur.] Sed nunc ad consuetudinem recte agendi accedendum est: ea vero partim simplicibus effertur terminis, partim integris phrasibus. Et termini illi simplices interdum vel nomina sunt vel verba. Nomina pleraque ea sunt, quae in plurali quidem numero posita, de actionibus singularibus in sacris literis efferuntur, in singulari autem numero complexum [note: Nomina.] quendam bonorum operum significant. Hoc modo sumitur Opus bonum Rom. 2. 7. Opus dei Ioh. 6. 29. Quanquam ibi fides opus istud Dei appellatur. Opus Domini 1 Cor. 15, ultimo, licet alibi opus Christi pro peculiari aliquo opere ad Christum pertinente, aut ipsi grato sumatur. Nam de praedicatione quidem Euangelii sumitur opus Domini, ejusdem Epist. 16. 10. pro labore autem et itinere in negotio Christi suscepto opus Christi ponitur Philipp. 2. 30. Eodem pacto vidimus supra usurpari fructum spiritus Ephes. 5. Eodem etiam modo usurpatur vox [gap: Greek word(s)] , hoc est, juste facti, Rom. 5. 18. ubi universa Christi
page 175, image: s175sanctitas seu obedientia dicitur [gap: Greek word(s)] , et opponitur [gap: Greek word(s)] , seu delicto Adami. Causa autem, cur de omnibus operibus pietatis tanquam de uno loquantur sacrae literae, haec est, quod eo modo sinificant, omnia illa ad unum quoddam corpus pertinere, et unum sine altero mancum atque imperfectum esse. Singularum autem harum vocum ratio ex superioribus jam patet. Hac occasione possumus etiam non [note: Opera, aut opera legis.] nihil dicere de voce operum, quae interdum simpliciter posita, interdum adjecto legis nomine, significant opera usquequaque perfecta, hoc est, per totam vitam ita continuata, ut nihil prorsus iis desit, et usquequaque legi divinae, respondeant ac propterea ex ipso hominis studio ac labore proficiscuntur; id enim proprietas vocis [gap: Greek word(s)] seu operum indicat. His, ut notum est, opponitur fides, de qua superius dictum.
[note: Verba simplicia. [gap: Greek word(s)] . Sanctificari. Sordescere [gap: Greek word(s)] ,] Hactenus nomina vidimus, quibus consuetudo recte aut male agendi exprimitur; sequuntur verba simplicia. Huc pertinet vox [gap: Greek word(s)] , 3 Ioh. 11; cui opponitur [gap: Greek word(s)] male facere; licet ea vox composita sit, et integrae phraseos sit instar. Item sanctificari, quae puritatem actionum significat, eique opponitur sordescere, quod significat impurum esse aut fieri, Apoc. 22. 11. Pertinet huc etiam vox [gap: Greek word(s)] , hoc est, ut vulgo vertunt justificari, (rectius juste agere) cui opponitur injuste [note: Beccare.] agere. Praeterea verbum peccare et non peccare; quanquam id etiam [note: Vincere.] actum unicum interdum significat. Item vincere, intellige omnes hostes, quicunque pietati obstant. Sic sumitur non semel in Apoc. praesertim cap. 2. et 3. Est etiam cap. 21. 7. de qua voce plura infra, ubi [note: Transgredi.] de integris phrasibus agemus. Nonnunquam vox transgredi elliptice ponitur pro male agere, seu transgredi mandata Dei aut Christi, ut 2 Iohan. 9. nisi quis ibi malit transgressionem sumere pro Apostasia seu defectione a Christiana religione, ut circumstantiae videntur indicare.
[note: Phrases integrae, magis propriae, in quibus est vox observationis.] Ad phrases integras jam accedemus, quarum aliae sunt magis propriae, aliae minus. Inter eas, quae sunt magis propriae occurrunt primo illae, in quibus est, vox observationis, aut alia aliqua similis. Observare mandata, aut sermonem Dei vel Christi, itemque custodire ea mandata vel sermonem, custodire legem aut justificationes legis. Rom. 2. 26. Quibus opponitur, transgredi mandata aut legem Dei. Item servare Christi opera usque ad finem, Apocal. 2. cap. 2. vers. 26.
[note: Obdientiae.] Secundo illae, in quibus obedientiae fit mentio, ut obedire Deo aut Christo. Heb. 5. 9. obedire Euangelio, aut veritati; et contra non obedire 2 Thess 1. 1 Pet. 4. 17. Rom. 2. 8. Item obedire fidei, id est doctrinae defide. Act. 6. 7. Quanquam haec etiam de receptione doctrinae Euangelicae
page 176, image: s176intelligi possunt. Huc refer etiam locum 2 Cor. 9. 13. ubi sermo est de subjectione confessionis Corinthiorum in Euangelium Christi, hoc est de testata eorum subjectione seu obedientia, quam omnes fateantur, Christo praestita. Itemque illum, quem priori loco commemorare debuissemus, Rom. 6. 17, obedivistis ex animo, in quam traditi estis formam doctrinae, hoc est, obedivistis illi formae doctrinae, ad quam estis adducti.
[note: Faciendi.] Tertio occurrunt eae phrases, in quibus est verbum faciendi. Quo pertinet facere voluntatem Dei aut Patris; cui opponitur voluntatem Gentium operari, vel perficere. 1 Pet. 4. vers. 3. Item facere voluntatem carnis et cogitationum, hoc est, ea, quae carni et cogitationibus carnalibus libebant Ephes. 2. vers. 3. Facere legem, Rom. 2. 25. Factorem esse sermonis, Iacob. 1. vers. 22, 23. Facere ea, quae sunt Deo grata, 1 Iohan. 3. vers. 22. Facere bonitatem aut bonum; cui opponitur facere malum, 1 Pet. 3. et alibi. Facere justitiam. 1 Iohan. 3. 8: et contra facere peccatum aut iniquitatem, Iohan. 3. 4. Facere veritatem, Iohan. 3. vers. 21. Quanquam eadem verba 1 Iohan. 1. vers. 6. significant sincere et candide loqui aut agere. Quod idem significatur, dum dicitur, in aliquo esse veritatem, ibid. vers. 8. nisi quis malit ita hoc accipere, ac si dictum esset, veritatem ipsam non tenemus aut non novimus. Facere omnia in nomine Iesu: Col. 3. vers. 12: hoc est, omnia ad praescriptum Domini Iesu facere. Nam nomen Iesu pro ipso Iesu sumi videtur, ut in aliis quoque accidit. In autem pro per ponitur, et significat primo quidem causam efficientem, sed consequenter etiam modum rei, qui a Iesu Christo sit traditus. Facere omnia ad Dei gloriam: 1 Cor. 10. vers. 31. quod ea potissimum ratione fit, cum actiones nostrae, aedificationi serviunt omnium, nemini scandalum praebent. Opponitur his etiam facere opera carnis Gal. 5. vers. 21.
[note: Serviendi.] Quarto occurrunt eae phrases, in quibus est vox serviendi. Quo pertinet servire Deo, et servire Christo, servire justitiae: Contra servire injustitiae et iniquitati: Rom. 6. Servum esse peccati, et peccatum alicui dominari, aut peccatum regnare in mortali alicujus corpore, ita ut quis obediat illi in illius, hoc est, corporis cupiditatibus, hoc est, in iis, quae corpus concupiscit, seu per corporis, aut appetitus in corpore habitantis cupiditates. Quamquam haec magis sunt Metaphorica. Servire in novitate Spiritus, et non in vetustate literae, hoc est Deum colere, et ejus mandatis obsequi vi spiritus istius Euangelii, qui novus est et secundum istum spiritum, non vero vi literae, hoc est, legis, quae vetus est, aut secundum legem. Cur Euangelium spiritus dicatur notum est.
page 177, image: s177Lex autem litera dicitur eam ob causam, 1. Quia ejus pars potissima literis fuerit a Deo expressa, et descripta in tapulis lapideis, non vero spiritus vi animis hominum impressa. 2. Quia (id quod ex priori pendet) lex exterius quidem, quid faciendum esset, ante oculos posuit, ad animum vero non penetravit, et illum ad obsequendum adegit, contra quam Euangelium facit.
[note: Sanctum esse in omni conversatione.] Quinto. Sanctum in omni conversatione esse vel fieri. 1 Pet. 1. vers. 15.
Sexto. Sectari sanctitatem, vel sanctificationem. Heb. 12. vers. 14.
[note: Sectandi sanctitatem.] Septimo, Sectatorem esse bonorum operum, ad Tit. 2. vers. 14: ubi graece est vox [gap: Greek word(s)] . Quod singularem fervorem et studium in bonis operibus praestandis significat. Quanquam etiam vocis sectandi, quae est in loco ad Heb. eadem reipsa vis est. Significat enim ejusmodi sanctitatis studium, ut etiamsi quodammodo fugere videatur, nos tamen incitato cursu eam insequamur, et comprehendamus.
[note: Procurandi bona coram Deo et hominibus.] Octavo, Procurare bona coram Deo et hominibus; hoc est, summa cum diligentia ac studio, tum profiteri, tum facere ea, quae et Dei et hominum judicio recta sint et honesta: 2 Cor. 8. 21. Cui aliquo modo respondet ille locus Rom. 12. 17. Procurantes bona coram omnibus hominibus; sed hîc minus dicitur, quam ibi.
[note: Abhorrendi a malo, et tenacem esse boni.] Nono, Abhorrere a malo, et tenacem esse boni: Rom. 12. 9. Quanquam haec ad charitatem ab Apostolo accommodantur, ita ut malum pro eo, quod alteri nocet, bonum pro eo, quod alteri utile et gratum est, sit accipiendum. Verba autem singularem perfectionem et diligentiam tum in vitando malo, tum in sectando bono exprimunt, praesertim cum vox, quae redditur tenacem esse, significet agglutinatum esse.
[note: Perficiendi.] Decimo referri huc possunt ea, in quibus aperte [note: perfectionis,] quae in sanctitate cernatur, fit mentio, ut cum dicitur perficere nos debere sanctitatem in timore Dei: 2 Cor. 7. vers. 1. perfici in omni opere bono: Heb. 13. vers. 21. quod significat defectum aliquem praecessisse, seu rem antea non fuisse omnibus partibus absolutam. Est enim in Graeco vox [gap: Greek word(s)] , quae extat etiam in significatione simili 2 Cor. 13. 11. et 1 Pet. 5. 10.
[note: Abundantia bonorum operum.] Vndecimo, Prioribus similia sunt illa loca, in quibus abundantia quaedam bonorum operum exprimitur. Huc pertinet repleri operibus justitiae, quae per Iesum Christum, hoc est ex praescripto Iesu Christi sunt aut fiunt; Philipp. 1. 11. In omni opere bono fructum facere: Col 1. 10. de quo infra suo loco. Abundare in opere domini semper; 1 Cor. 15. ultimo, quae vox abundandi ad eandem materiam refertur 1 Thess. 4. 1. Impletum esse in omni voluntate Dei seu completum ac perfectum
page 178, image: s178esse, Col. 4. 11. in omni, hoc est, quoad omnem voluntatem. Iam autem pro eodem videtur sumi vox [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Sensus autem est, esse perfectum ratione eorum omnium, quae Deus a nobis fieri vult.
[note: Vivendi.] Duodecimo huc pertinent loca ea, in quibus est vox vivendi; cujus generis sunt illa, pie vivere in Christo Iesu, 2 Tim. 3. vers. 12. ubi vox volendi, quae interjicitur, vel significat ipsum quoque actum, quemadmodum cum dicimus: Qui vult in bellum proficisci, eum necesse est varia pericula subire; ubi non de eo, qui velit tantum proficisci, reipsa tamen non proficiscatur, sed de ipso actu loquimur, qui libera voluntate fuerit susceptus; vel proprie sumitur pro studio tantum et voluntate pietatem a Christo praescriptam colendi; quasi dicat Apostolus, eos etiam, qui jam id agunt, ut pie in Christo vivant, persequutionem passuros, imo hos fortasse crebrius, propterea quod Satanas initiis pietatis adhuc infirmioribus conetur occurrere, et homines calamitatibus a proposito deterrere. Vivere Deo, vivere Christo, hoc est ad Dei Christique voluntatem et honorem; quibus opponitur vivere sibi, de quibus loquendi formulis aliquid actum est supra, ubi de transitu a vitiis ad pietatem disseruimus. Item vivere cupiditatibus hominum, 1 Pet. 4. 2. Item alienatum esse a vita Dei: Ephes. 4. 18. hoc est, ab ea vivendiratione, quae a Deo est praescripta, eique vehementer probatur. Nam phrasis haec animi alienationem, et veluti odium quoddam adversus vitam istam significat. Vnde non est verisimile, hîc vitam immortalem significari, nisi quis effectum pro causa collocatum dicat, quia nimirum hic effectus est impietatis, ut quis alienus simul sit ab immortalitate, quam Deus tum ipse vivit, tum hominibus promisit; non quod is, de quo haec dicuntur ita cogitet, sed quod haec factorum ipsius vis sit. Vivere in aliquo Christum, hoc est, Christianam religionem in aliquo vigere, et omnes ejus actiones regere ac gubernare: Gal. 2. vers. 20. Itemque in fide vivere filii Dei, hoc est cum fide: seu convenienter fidei, ita ut in singulis actionibus fides in Dominum Iesum cernatur. Sunt autem hae phrases sua natura generales, et pietatem universam comprehendere possunt: verumtamen a Paulo strictius videntur sumi: et prior quidem accommodari ad ea, quae cultum divinum et religionem proprie spectant; posterior vero ad actiones vitae, quam in carne degimus, et communem cum omnibus hominibus habemus. Nihil tamen prohibet, quominus prior illa a Paulo generaliter sumpta censeatur, posterior vero per se itidem generalis, ad certum actionum genus fuerit accommodata; q. d. Paulus, non amplius ego pro meo arbitrio
page 179, image: s179vivo, aut Deum colo, sed omnes meae actiones sunt Christianae religioni conformes, ita ut ipse Christus videatur tantum in me vivere. Quod si quis dicat me vitam hanc carnalem vivere, et eas actiones exercere, quae ad corpus spectant, suntque impiis etiam communes, dico me in his quoque ex praescripto Christi me gerere, et in omnibus Christianae religionis normam sequi. Huic opponitur ipsum-met hominem vivere; quod de se Paulus negat, dum ait: Non amplius ego vivo, de quo vide supra in transitu a vitiis ad virtutem. Similis loquendi ratio est illa ejusdem Apostoli, Philipp 1. 21: Mihi vivere Christus; hoc est, tota mea vita, nulla alia in re occupatur, quam in iis, quae ad Christum, ejusque religionem pertinent. Vnde postea ait si sibi contingat vivere in carne, id sibi fructum fore operis, hoc est, se inde habiturum fructum adhuc aliquem, qui in labore vel opere consistat, nempe quia adhuc multa sit facturus egregia ad Christi honorem pertinentia. Vivere Spiritu: Gal 5. 25. Quanquam ibi vivere Spiritu videtur significare causam internam pietatis illius, quae in ipsis factis et operibus cernitur, hoc est, vim istam spiritus Euangelici, qui ita nos occupavit, ut jam imperium in animis nostris obtineat, et nos velut informarit, et vitam spiritualem tribuerit, quemadmodum anima corpus informat, illud regit et vitam ei largitur ac vires ad aliquid agendum. Distinguitur enim istud vivere spiritu, ab eo quod est ambulare vel incedere spiritu; de quo mox agemus, tanquam antecedens a suo consequente, ac praeterea pro professione potius vitae istius spiritualis, quam pro ipsa vita sumi videtur; quasi dicat, si profitemur nos spiritu vivere, eoque informatos esse, eodem etiam actiones vitae nostrae gubernemus.
[note: Imitandi.] Decimo tertio, Referri huc possunt omnia ea loca, in quibus de aliquo vel imitando, vel non imitando est sermo; quanquam non ubique ipsa imitationis vox extat. Huc pertinet primo locus Pauli Ephes. 5. 1. Estote imitatores Dei: quanquam Paulus ad certum virtutum genus, nempe benignitatem ac misericordiam, quae in condonatione offensarum cernitur, in his verbis respicit. Non commemoramus nunc ea loca, in quibus jubemur esse perfecti, ut Pater noster coelestis perfectus est: ut secundum eum, qui vocavit nos sanctum, ipsi quoque sancti in omni conversatione simus; ut ambulemus in luce, sicut Deus est in luce; quia haec partim jam superius commemorata sunt in voce sanctitatis aut perfectionis, et paulo ante num. 6. partim paulo post commemorabuntur. Imitatorem esse Christi aut Dei 1 Cor. 11. vers. 1. et 1 Thess. 1. 6. Quanquam imitatio illo utrobique ad certum genus est restricta. Nam in priori loco agitur de eo, ut aliis placeamus, et indulgeamus
page 180, image: s180in rebus licitis, et ea quae alias nobis sunt ingrata ac molesta, aedificationis et salutis alienae causa suscipiamus. De quo Christi. exemplo agitur etiam Rom. 15. 3. et Phil. 2. 5. et sequentibus. In posteriori autem ad patientiam respicitur. Ad hanc imitationem Christi pertinent ea loca, in quibus est sermo de Christo sequendo, ut Iohan. 12. 26: quanquam hîc quoque de patientia, quae in ipsa anima seu vita hac pendenda cernatur, sermo est. Quo videntur pertinere illa quoque loca, ubi jubemur crucem tollere et sequi Christum. Quanquam in loco Matth. 16. 24, cum primo loco dicitur: Si quis vult post me venire; ubi itidem de imitatione videtur esse sermo, (quo pacto ea phrasis usurpatur Luc. 14. 27,) non de imitatione vitae Christi sermo esse videtur, sed potius de receptione doctrinae Christi, et susceptione religionis, quam ipse tradiderit; quasi dicat Christus: Si quis vult me in doctrina et religione sequi ducem et mihi adhaerere. At eadem phrasis sequendi Christum, proprie videtur sumi Matth. 19. 27. 28: ubi Petrus dicit, se reliquisse omnia, et Christum sequutos; quod posterius Christus quoque ipse illis tribuit. Sensus enim esse videtur, Apostolos reipsa seu corpore Christum fuisse comitatos, eumque assectatos, quanquam discendi causa seu religionis studio. Est ergo significatio ibi propria, sed ad certum finem restricta. Verum ad imitationem Christi, et quidem generalem referendus est ille locus Apoc. 14. 4, de piis; ubi dicitur quod sequantur Agnum; quocunque ierit: hoc est, in omnibus actionibus eum imitentur. Ire enim seu ambulare de omnibus vitae actionibus usurpari solet, ut mox indicabimus. Huc etiam spectant loca illa, in quibus de imitatione Ecclesiarum Iudaicarum, 1 Thess. 2. 14. item Pauli vel aliorum bonorum agitur, ut in duobus locis jam antea commemoratis 1 Cor. 11. 1. et 1 Thess. 1. 6: ubi se cum Christo aliquo modo conjungit Paulus; quae loca quomodo sint intelligenda jam dictum est, et Phil. 3. 17. ubi vult, ut Philippenses simul, hoc est omnes inter se juncti, imitatores ipsius fiant. Huc etiam referendi sunt loci, in quibus de aliis bonis imitandis, aut actionibus honestis exprimendis agitur. Huc pertinet locus Iohan. Epist. 3. vers. 11: ne imiteris malum, sed bonum. Referri etiam huc potest Heb. 13. 7 locus ubi vult, ut Hebraei isti imitentur fidem Ducum suorum: quanquam fides ibi sumitur pro assensu constanti, quem illi Christianae religioni adhibuerint, et mortibus etiam suis obsignarint. Sunt et alia non pauca loca, ubi aliorum exempla nobis proponuntur imitanda; sed illa fere sunt specialia. Exemplum tamen Abrahami, cujus fides nobis imitanda proponitur, generalius censeri debet; cum quo conjungi
page 181, image: s181possunt omnes ii quorum fides toto cap. Heb. 11, nobis sectanda proponitur.
[note: Quid sit alterum imitari.] Antequam ad imitationis hujus, in qua pietatis exercitatio consistit, contrarium accedamus, aliquid de imitationis natura, et separatim etiam de imitatione Dei, Christi, et Apostolorum dicemus explicatius. Imitari alterum, est id agere ut alteri fias aliqua in re similis, seu alterius exemplum sequi. Requirit enim primum imitatio, ut alterius exemplum tibi proponas, et id etiam eo usque sequaris, ut ei esse similis jure dici queas, etiamsi par non sis. Non excludit quidem imitatio paritatem, sed non postulat etiam necessario; quanquam studium quoddam et conatum ejus rei comprehendit. Nam imitatio hoc postulat, ut velis quoad fieri potest, proxime ad eum, quem tibi imitandum proposuisti, accedere. At is proximus est simpliciter qui [note: Deum, Christum, Apostolos imitari.] par est. Quapropter is imitari Deum, Christum, Apostolos aut alios pios jure dicetur, qui cum id agat, ut iis fiat quam simillimus, et si id fieri posset, etiam par, id studio suo consequatur, ut etiamsi par non evadat, similis tamen sit, idque ratione vitae seu actionum; adeo ut non sit nimia quaedam inter illum et istos in vita discrepantia, qualis esset, si in habitu aliquo vitioso haereret ac perseveraret, vel etiam sciens prudens flagitium aliquod admitteret, quod in hominem pietatis amantem non cadit. Itaque imitatio ista, de qua loquimur, omnium virtutum habitus, et conatum perfectionis summae, quae in hominem cadat, complectitur. Qui conatus tum demum effectum suum habet, cum caetera quoque adjumenta adsunt, et tempus justum ad eam rem suppetit. Facile autem jam quivis intelligit imitationem hanc, de qua agimus, ad virtutem tantum et pietatem referri, non vero ad facta aliqua miraculosa, et nobis imitatu impossibilia, quale est jejunium dierum quadraginta.
[note: Prudentia in imitando.] Praeterea observandum est, prudentiam quandam in ista imitatione esse adhibendam. Imitandi enim nobis sunt Deus, Christus, Apostoli, aliique divini viri, non in eo, in quo a nobis ob conditionis et dignitatis rationem discrepant, et multum nos superant, sed in eo, in quo nos illis similes sumus, et status ac conditionis nobis cum illis intercedit Analogia. Nam ea, quae Deo et Christo ob imperium summum et autoritatem, quam in omnia habent, licent, imo etiam eum decent, quaeque, ut ab eo fiant, aequitas postulat, non protinus nobis privatis licent, quemadmodum nec idem licet subdito, quod Magistratui. Quod si tamen nos quoque imperium aliquod habeamus a Deo nobis concessum, jam per analogiam id, quod Deus facit, imitari possumus;
page 182, image: s182sed non ultra proportionis illius limites, aut terminos nobis a Deo praefixos, quemadmodum in poenis, verbi gratia, accidit. Is enim, qui alicui imperat, eumque regit, eundem quoque punire potest. At cum punire non licet, quamvis nos offenderit, in quem imperium non habemus: et eatenus Deum imitari debemus, quatenus is quoque, ut privatim offensus consideratur, qui quia nobis debitum nostrum grande remittit, nos quoque aliis debita remittere debemus. Sic Christo adhuc in terris agenti, ob primitias regni atque imperii sibi a Deo destinati, quas jam tum habebat, licuit pro autoritate sua gravissime invehi in homines improbos; licuit etiam Apostolis, quibus (ut quidem de Paulo expresse legimus) potestas quaedam contumaces puniendi reipsa fuit a Christo concessa; multo ergo magis duris verbis alios castigandi, praesertim cum ea in re, nec Christus, nec Apostoli ob Spiritus divini et sapientiae coelestis, qua donati erant, vim, errare possent. At eadem nobis, qui autoritate seu potestate illa, itemque sapientia tanta destituti sumus, non protinus licent; sed iis, qui Ecclesiam regunt, quia muneris et conditionis aliqua est similitudo, simile etiam quippiam licet, sed levius tamen, ac mitius, cum ipsa quoque autoritas sit minor, hoc est, licet objurgare, et quidem interdum severe, ut Tito praecipit Paulus. Quapropter ne illud quidem Christi factum, qui ementes et vendentes e templo ejecit, et alia quaedam huc pertinentia fecit, nobis imitari licet, cum id ex autoritate Christi singulari pependerit. Vnde Pharisaei quaesiverunt ex illo, qua autoritate haec fecerit; qua in re non ideo peccarunt, quod autoritatem eamque divinam ad hanc rem postularent ostendi, sed quod qualis, aut unde esset ejus potestas seu autoritas, quaererent; cum apertissima documenta haberent, ex quibus constare illis poterat, divinitus hanc ipsi autoritatem concessam; et hoc, non illud in sua responsione reprehendit tacite Christus. Quare ut rem hanc concludamus, eatenus imitandae sunt personae illae, quas diximus, quatenus vel prorsus eadem illorum et nostri est ratio, vel analoga. Si eadem, idem etiam prorsus, iisdem positis circumstantiis, facere debemus, quod illi fecerunt: Si analoga, etiam id quod analogum est, eorum factis. Quanquam hoc etiam dici potest, totum id, quod in illis nobis proponitur imitandum, alias vel expresse nobis esse mandatum, vel saltem tacite, hoc est, ita ut ex aliis Christi et Apostolorum ejus exemplis, vel dictis, recte concludi possit, id a nobis fieri debere. Etsi autem haec imitatio ad sanctitatem universam extendi queat, atque adeo etiam in sacris literis extendatur; habita tamen ratione
page 183, image: s183naturae et status tum illius, qui nobis imitandus proponitur, tum nostri, qui eum imitari jubemur: (nam alias non omnes virtutes nobis cum Deo sunt communes, nisi per analogiam id fieri dicas, ut in Temperantia accidit, quae in Deo nulla est revera, cum nulla in eo corporis voluptas, circa quam temperantia omnis occupatur, habeat locum; nec nisi eatenus hîc Deum imitamur, quatenus a voluptatibus non necessariis abstinemus, et sic, prout nostra natura fert, Deo similes evadimus:) tamen in singulis his spirituales aliquae virtutes imprimis nobis proponuntur imitandae, et in Deo quidem charitas, tum erga omnes, tum erga hostes seu malos, ac misericordia, quae ad charitatem reduci potest, in remittendis peccatis; in Christo tum charitas, tum humilitas ac mansuetudo, tum patientia. Ad charitatem autem, et humilitatem, et patientiam referimus etiam illud, de quo supra Pauli adduximus locum, quod sibi non placuerit, sed potius aliorum utilitatis et salutis gratia opprobria, cruciatus, ac mortem denique cruentam, atque ignominiosam subierit. In Paulo quae nobis separatim atque expresse proponuntur imitanda, partim ex superioribus constant locis, 1 Cor. 11. 1. cum quo conjungenda sunt omnia, quae partim cap. 9: partim 10 ejusdem Epistolae in eadem materia de se scripsit Apostolus: partim ex ipsius verbis Act. 20. 34. 35. et 2 Thess. 3. 7: ubi de eo ait, quod nemini fuerit gravis, sed victum suis sibi manibus pararit. Sunt quidem adhuc alia, quae partim in Christo, partim in Apostolo nobis sunt imitanda, eaque maximi momenti, sparsim in sacris literis expressa; sed de iis nuspiam aperte legimus, illa nobis esse imitanda, satis tamen clarum est, ea nobis imitanda omnino esse.
[note: Oppositum imitationi Dei et c. Conformari huic saeculo.] Huic imitationi Dei, Christi, et aliorum piorum, opponitur conformari huic seculo: Rom. 12: hoc est, hominibus hujus mundi, qui hujus seculi nomine ideo appellantur, partim quod majorem hujus mundi seu humani generis partem constituant, partim quod omnis illorum spes et felicitas hoc saeculo terminetur. Item ambulare, sicut caeterae gentes ambulant. Item conformari pristinis in ignorantia concupiscentiis: 1 Pet. 1. vers. 14. quae verba imitationi sanctitatis divinae aperte opponuntur. Est autem locutio Metonymica. Nam concupiscentiae ponuntur pro iis, qui concupiscentiis indulgent. Quare sensus est; ne sitis vobis-met ipsis similes ratione cupiditatum, quibus antea, cum in ignoratione divinae voluntatis versaremini, parebatis. Similis est locutio Metonymica in illis Pauli ad Philip. 3. 10. verbis, ubi optat Paulus conformari morti Christi, hoc est, Christo conformari ratione mortis cruentae et ignominiosae. Quid autem per concupiscentias
page 184, image: s184apud Petrum intelligendum sit, jam superius a nobis explicatum est.
[note: Phrases impropriae.] Hactenus eas recensuimus phrases, quae vel plane sunt propriae vel ad proprietatem accedunt propius, quanquam earum occasione posuimus nonnullas quae impropriae sunt. Sequitur nunc, ut improprias persequamur. Priore autem loco ponemus Metonymicas, quae plus [note: Metonymicae.] videntur habere proprietatis: posteriore Metaphoricas. Metonymicas autem illas imprimis intelligimus, in quibus vel causa pro effectu, vel effectus pro causa ponitur. Huc proprie pertinent phrases illae, in quibus est verbum probandi; ut cum monemur, ut probemus, quod sit [note: In quibus verbum probandi.] acceptum domino, hoc est, post factam inquisitionem aut explorationem, tum animo, tum verbis ipsis approbemus. Ephes. 5. 10. ubi est Metonymia efficientis. Nam vox [gap: Greek word(s)] , praesertim additis verbis, quod sit, explorationem proprie significat, talem tamen, quam approbatio quaedam sequatur, quae ipsa quoque animi proprie est, improprie et consequenter in factis etiam consistit. Quod si quis tamen nolit id ad actiones referri, ei dicendum erit, causam tantum pietatis, quae in externis factis cernatur, illis verbis exprimi. Similis est ille locus Rom. 12. 2: Probate quae sit voluntas Dei illa bona et perfecta: Quae verba significare possunt modum et perfectionem quandam renovationis mentis, ad quam ibi hortatur Apostolus, quae pietatis in externis actionibus apparentis causa est; ut apparet etiam ex loco simili Ephes. 4. vers. 23. Simili ratione accipienda videntur illa Phil. 1. 10: Ad hoc, ut probetis vos [gap: Greek word(s)] , hoc est, excellentia seu praestantia, quae sunt ea, quae comprehenduntur in voluntate illa Dei bona, ac perfecta. Neque enim, ut nonnullis placet, [gap: Greek word(s)] pro iis ponuntur quae discrepant, scilicet a Dei voluntate et virtute: cum ejus rei, a qua illa discrepare debeant, nondum facta fuerit mentio. His adde phrasin probandi opus suum, Gal. 6. 4: ubi probare est probatum reddere, ut interpretes nonnulli verterunt, seu tale facere, ut approbari jure mereatur; ubi ex caussa effectus intelligitur. Ita autem esse accipienda haec verba, non vero de exploratione aliqua factorum suorum, ex iis, quae sequuntur, patet. Subjicitur enim; et tunc in semetipso gloriationem habebit, et non in alio, hoc est, tum poterit simpliciter de seipso et absolute gloriari, quod ejusmodi sit, qualis esse debeat, non vero tantum comparate seu respectu aliorum, hoc est, quod aliis sit melior, vel potius minus malus. Denique probare seipsum, 1 Cor. 11. vers. 28: quod eodem modo potest accipi, quo phrasin proximam explicandam esse diximus: hoc est, pro seipsum probatum reddere. Nihil tamen
page 185, image: s185prohibet, quo minus tantum pietatis consequens hîc intelligatur, hoc est, approbatio sui ipsius, post accuratam factorum suorum explorationem et disquisitionem. Nam approbationem saltem sui ipsius his verbis comprehendi, ex eo apparet, quod haec verba opponantur indignitati illi, cum qua quis bibat aut edat, nempe de pane et poculo Domini, ut apparet ex collatione vers. 28 et 29. At etiamsi quis seipsum exploret, non tamen protinus indigne non comedit, nisi etiam seipsum approbet. At permittit Paulus, imo jubet, ut quicunque seipsum probarit, de pane illo edat, et de poculo bibat.
[note: Quaerere Deum.] Secundo huc referri potest phrasis quaerendi Deum; h. e. favorem ejus ambiendi, quae et Metaphorica est, et Metonymica. Nam Metaphora est in voce quaerendi, quae de corporeis rebus proprie dicitur, quae, ubi sint, nescitur. Metonymia autem causae efficientis, quia desiderium favoris divini ad pietatem nos impellit, vel, si placet, effectus, quis is, qui pietatem colit, etiamsi tandem hoc animo non intenderet, ut Deum habeat propitium, tamen id facit, upde favor divinus consequatur, ita ut perinde sit facere censendus, ac si hoc ipso fine pietatem coleret. Quo pacto nonnulli explicant Act. 17. 27: quanquam etiam priori modo explicari potest, et fortasse rectius. Vide Esa. 55. 6. 7. Heb. 11. 6.
[note: Placere Deo aut Christo,] Tertio similis priori est phrasis Placere Deo aut Christo: 1 Thess. 4. 1: ubi de Deo agitur. 2 Cor. 5. 9: ubi de Christo. Sunt et alia his similia, sed quae alio loco a nobis collocantur, ut servire Deo [gap: Greek word(s)] , hoc est, accepte, seu ut bene placeas Deo, Heb. 12. ult. Item facere Deo grata: 1 Ioh. 3. 22. cum quo loco conferendus est ille de Christo, Iohan. 8. 29. Vtrobique est nomen [gap: Greek word(s)] , quod significat ea, quae placent. Huic opponitur placere hominibus, ut apparet 1 Thess. 2. 4. et Gal. 1. 10. Quanquam in his locis Paulus ad officium suum seu Euangelii praedicationem potissimum respicit. Referri etiam huc potest quod in servis reprehenditur Ephes. 6. 6: nempe si ad oculum serviant, ut qui hominibus placere studeant, id quod sincero, et ex animo, placendi Deo studio opponi potest. [note: Placere sibi;] sed ea phrasis pro speciali vitio usurpari solet, nempe cum quis cum scandalo aliorum, aut salutis detrimento sibi etiam in rebus licitis indulget.
[note: Habitare in Deo vel Christo, seu esse vel manere in ipso.] Quarto. Habitare in Deo vel Christo, seu esse vel manere in ipso: estque locutio partim Metonymica partim Metaphorica. Metaphora satis patet; metonymia inferius explicabitur. Non eodem autem modo ubique accipitur. Generalis quidem significatio eadem est, nempe constans et arctissima cum altero conjunctio. Nam arctius cum altero
page 186, image: s186conjungi nemo potest, quam si in eo habitare aut esse dici possit. Sed haec nostri cum Deo aut Christo conjunctio nunc ad nostrum officium spectat, nunc ad nostram felicitatem. Quod ad officium nostrum attinet, duplici ratione phrasis illa accipi iterum potest: vel enim accipitur pro constantia in religione Christiana seu doctrina Christi, qua fit ut quis Christo adhaerescere, et cum illo arcte admodum conjunctus esse dici queat; vel pro pietate in universum, qua fit ut quis ex sua parte omnia ea praestet, quae ad ipsius cum Deo aut Christo conjunctionem requiruntur. Et de constantia quidem in Christiana religione seu doctrina Christi accipiendi sunt loci Iohan. 15. Fortassis etiam locus 1 Iohan. 2. 27: quanquam eum ad officium nostrum referri posse sequens versiculus videtur indicare. Ad universum autem officium nostrum referri possunt illa Iohan. 6. 56. et 1 Ioh. 5. 6. cap. 3. 6. et 24. cap. 4. 13. 15. 16. In quorum nonnullis haec duo simul ponuntur, quod aliquis in Deo et Christo sit vel maneat, et contra quod Deus et Christus in ipso: illud ad officium nostrum, hoc ad felicitatem potest referri; q. d. eum qui id facit, de quo sermo est, ea facere omnia, quae ex ipsius parte ad conjunctionem cum Deo et Christo pertinent, et contra Deum ratione amoris ei esse conjunctissimum et summo favore eum complecti. Quanquam interdum nihil videtur prohibere, quo minus prior quoque phrasis felicitatem nostram designet, et conjunctionem seu amicitiam cum Deo aut Christo, quae pietatem consequitur exprimat, et sic eadem revera vis sit phraseos, manendi in Deo et Christo, quae est illius cum dicitur, Deus aut Christus manere aut esse in aliquo. Potuit enim divinus spiritus duplici uti phrasi ad rem expoliendam, et cum quadam elegantia clarius explicandam et exprimendam. Nam ad felicitatem nostram exprimendam usurpari verba manendi in Deo aut Christo, apparet ex verbis 1 Iohan. 2. 24. ubi dicitur, Si in vobis manserit, quod ab initio audistis, etiam vos in filio et Patre manebitis. Similis est huic et clarior phrasis manendi in dilectione Christi, quae de officio nostro usurpatur, Iohan. 15. 9: Vbi Dominus Iesus monet discipulos, ut maneant in ipsius dilectione; licet eadem phrasi statim in sequentibus verbis magis proprie usus, tantum consequens pietatis, hoc est, permansionem in favore et benevolentia, qua ipse hominem complectatur, exprimat: quemadmodum pietatis ipsius Christi in Deum consequens hoc erat, quod in charitate Patris sui maneret. Nam cum phrasis manere in charitate Christi, de officio nostro sumitur, Metonymice usurpatur, et effectus pro causa ponitur; quasi dicat Christus, id agite unde in amore meo perseveretis:
page 187, image: s187id autem est, ut sequens versus explicat, ut praecepta ipsius observent. Similis Metonymia etiam in phrasi manendi in Deo aut Christo statui potest, cum ea de officio nostro universo usurpatur; ita ut consequens seu effectus, pro causa efficiente seu antecedente ponatur; nisi quis malit efficientem causam, hoc est, perfectionem in religione aut doctrina Christi, vel amorem erga Deum vel Christum, pro effectu seu pietate, quae inde consequitur, positam statuere, aut affirmare, phrasin hanc esse Synecdochicam, in qua genus, hoc est, conjunctio arcta, licet Metaphorice explicata, pro specie ponatur, hoc est pro conjunctione ea, quae in amore aut sanctitate consistat.
[note: Habere bonam conscientiam.] Quinto, Habere bonam conscientiam, quod pietatis est consequens: 1 Tim. 1. 19. Quo etiam referri potest interrogatio bonae conscientiae in Deum, de qua egimus supra.
[note: Firmam reddere vocationem et electionem suam.] Sexto, Firmam reddere vocationem et electionem suam: 2 Pet. 1. vers. 10: hoc est, bonis operibus id efficere, ut vocatio et electio divina ad salutem, plane sit rata etiam ex parte nostri, et sic effectum ac finem suum sortiatur. Nam vox firma, non de certitudine spei nostrae, quae in animo nostro sit, sed de certitudine ipsius rei ibi est accipienda, quae in eo consistit, ut ea mutari jure nequeat, et sic fructu suo et eventu carere: quemadmodum promissionem dicimus firmam aut ratam, quae non mutetur aut mutari jure nequeat. Quomodo loquitur Paulus Rom. 4. 16. Cui vicinum est ejusdem Epist. cap. 15. 8: ad confirmandas seu ratificandas promissiones patrum, hoc est, reipsa implendas, et ad ostendendum, illas ratas ac firmas esse. Nam consequens seu effectus pro antecedente ponitur. Eodem modo usurpatur vox firmus, Heb. 2. 2: ubi de lege dicitur quod facta fuerit firma, hoc est, vim suam habuerit; quod statim explicatur dum ostenditur, omnem transgressionem et inobedientiam accepisse justam mercedis retributionem.
[note: Apprehendere vitam aeternam.] Septimo, vicina superiori sunt illa; apprehendere vitam aeternam; hoc est, illi veluti manum injicere, et firmiter comprehendere, 1 Tim. 6. vers. 12. Hîc consequens item pro antecedente ponitur. Nam qui pietatem colit, is eo ipso brabeum vitae aeternae comprehendit. Vnde ea phrasis infra eodem capite vers. 19, pro pietatis consequente ponitur, et sic magis proprie usurpatur. Quanquam Metaphora etiam cum Metonymia hic concurrunt. Similis est haec loquendi ratio illi, qua idem Apostolus utitur Phil. 3. 12: ubi ad eos alludens, qui in stadio cur[?]unt et metam aut brabeum protensum et veluti porrectum tandem apprehendunt, se quoque idem facere in pietatis curriculo docet. Sic
page 188, image: s188operari salutem suam cum timore et tremore, hoc est, ea, quae ad salutem consequendam pertinent, anxie et sollicite, magnoque cum studio et diligentia curare atque agere; qua de re infra, ubi de Sanctitatis proprietatibus agemus, nonnihil dicendum erit.
[note: Glorificare Deum spiritu et corpore suo.] Octavo, Glorificare Deum spiritu et corpore suo, 1 Cor. 6. 20. hoc est, tum animum, tum corpus ita Deo consecrare, ut ea ad honorem et gloriam ejus tota convertas, non vero iis ad flagitium aliquod perpetrandum etiam abutaris, quale est scortatio, a qua ibi Apostolus dehortatur. Huc referri potest illud ejusdem Epistolae cap. 10: Omnia facere ad gloriam Dei; de quo superius.
[note: Metaphoricae phrases. Frequentissimae earum in quibus extat vox Ambulandi.] Hactenus de Metonymicis phrasibus potissimum egimus: sequitur ut Metaphoricas consideremus. 1. Frequentissimae autem omnium sunt illae, in quibus extat verbum ambulandi, quod supra alicubi diximus significare actiones totius vitae, ex Hebraica loquendi consuetudine. Ei autem verbo varia adjunguntur vocabula, quae illud ad pietatem restringant, et ostendant vitae actiones Dei voluntati consentaneas, eaque ad proprietatem nunc magis, nunc minus accedunt. Magis autem accedunt illa: Primo, ambulare secundum mandata Patris: [note: Ambulare secundam mandata Patris.] 2 Iohan. vers. 6, aut, in mandato: ibidem vers. 7. Ambulare in omnibus praeceptis et justificationibus Domini irreprehensibiliter et inculpate, Luc. 1. 6. Secundo, Ambulare in bonis operibus, quae Deus praeparavit, Ephes. 2. 10. Dicitur autem ea Deus praeparasse, quia ea in se antea [note: Ambulare in bonis operibus.] veluti formavit, aut viae cujusdam instar stravit ac nobis proposuit, ut in iis ambulemus. Huic opponitur ambulare in peccatis: eodem cap. vers. 2. Tertio, Ambulare in veritate: 2 Iohannis vers. 4. et 3 Iohannis, vers. 3, 4. Veritatem enim pro pietate in universum sumi, supra [note: Ambulare in veritate.] jam vidimus. Quarto, Ambulare secundum Spiritum, itemque ambulare Spiritu, Rom. 8. Gal. 5. hoc est, ad Spiritus Euangelici, qui [note: Aubulare secundum spiritum. aut spiritu.] animos nostros occupavit, ductum, actiones vitae dirigere, eique in omnibus obsequi; cui opponitur secundum carnem ambulare, hoc est, secundum vim et imperium appetitus, qui mente sit in homine robustior. Quinto, ut jam accedamus ad ea, quae a proprietate recedunt longius: Ambulare seu incedere regulâ novae creaturae, Gal. 6: [note: Ambulare regula novae creaturae.] hoc est, ita se gerere, ut nova illa vivendi ratio per Christum nobis praescripta, postulat. Sexto, Ambulare in luce, 1 Iohan. 1. 7. De luce autem supra dictum est. Ambulare autem in luce hîc significare videtur, [note: Ambulare in luce.] ita vivere, ut lux pietatis undique circumfulgeat; quasi dicat, in media luce vel cum luce. Ei opponitur ambulare in tenebris, vers. 6: hoc est, ita ut undique tenebrae impietatis sint densae, teque veluti circumdent,
page 189, image: s189[note: Ambulare, ut filium lucis.] et ambiant. Septimo, Ambulare ut filium lucis, Eph. 5. 8. hoc est, ita ut eum decet, qui cognitionis divinae voluntatis est particeps. Octavo, [note: Ambulare cum Deo.] Ambulare cum Deo: Gen. 5. 24. et cap. 6. 9. ubi Graeci Interpretes utrobique habent [gap: Greek word(s)] , bene placuit Deo; quod etiam Autor Epist. ad Heb. 11. 5, de Enocho, de quo prior Geneseos locus agit, usurpavit, ita ut ex his constare queat, quae sit vis hujus phrase[?]s. Quanquam si rem penitius consideraverimus, potius rei consequens, quam prima ac propria phrase[?]s vis fuit ab interpretibus Graecis, quos autor ad Hebraeos sequutus est, expressa. Nam propria ejus vis esse videtur, Enochum v. g. aut Noachum amicitiam quandam cum Deo coluisse, et ea semper egisse, quae illi essent grata; vel, ut alii volunt, ita se gessisse, ut cogitaret, se in conspectu Dei semper versari, et sic ea tantum faceret, quae Deo essent accepta, ita ut cum Deo illis sit idem, quod coram Deo, aut in conspectu Dei, cum is qui cum aliquo ambulat, in ipsius oculis versetur, et ipsum factorum suorum habeat inspectorem atque arbitrum. Atque hoc verisimile aliquomodo facit alius loquendi modus huic similis: Ambulare coram Deo, quod Abrahamo praecipitur Gen. 17. 1. et cap 24. 8 ei tribu itur; ubi in Graeco est [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] . Huc referre etiam licet phrasin Ambulare digne Deo, hoc est, prout convenit Deo, ejusque honori est consentaneum: 1 Thess. 2. 12. Item, ambulare [note: Ambulare digne vocatione sua. In timore incolatus sui tempus transigere.] digne Domino, hoc est Christo, Col. 1. vers. 10. Nono, Ambulare digne vocatione sua: Ephes. 4. vers. 1. Decimo, In timore incolatus sui tempus transigere; 1 Pet. 1. 17: ubi in graeco est pro transigere [gap: Greek word(s)] , quod significat versari, et sic ambulationem quandam denotat. Vox [gap: Greek word(s)] videtur ad illos, ad quos scribit Petrus, proprie referri, siquidem illi erant advenae seu incolae regionum exterarum, non vero patriae suae: cap. 1. vers. 1. Vnde eos cap. 2. 11, admonet tanquam advenas et incolas, et monet ut conversationem habeant inter gentes honestam. Nam advenas in regione peregrina cautius versari oportet, et diligentem vitaerationem habere; praesertim si quis habiter inter homines impios, et cognitionis divinae expertes, quales tunc erant gentes; partim quod facilius ab earum consortio corrumpi possunt, partim quod facilius in iis animadvertitur et carpitur, si quid reprehensione est dignum, cum aliena vitia magis soleamus notare, quam nostra: aliena autem imprimis, quae non tantum in aliis personis, sed etiam in alienigenis extant. Vulgo tamen ita accipitur, ut ad omnes homines accommodari queat, quia in terris veluti peregrinentur, et non hîc, sed in coelis habeant patriam suam: Heb. 11. 13. et seqq. Verba autem in timore, vel accipi
page 190, image: s190possunt simpliciter pro anxietate aut metu poenae, vel ita ut perinde sit, ac si dictum fuisset, cum metu Dei. Res enim eodem recidit.
[note: Honeste versari in omnibus.] Vndecimo, honeste versari in omnibus: Heb. 13. 18. Quanquam, ubi inserta est vox volentes, ad modestiam autoris exprimendam, qua etiam usus est in proxime praecedentibus, ubi non simpliciter dixit, se habere bonam conscientiam, sed se confidere bonam conscientiam se habere. [note: Oppositae locutiones.] His opponi potest Ambulare secundum seculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, Ephes. 2. vers. 2: hoc est, convenienter hominibus hujus mundi et voluntati diaboli, qui est princeps eorum, qui in aere imperant. Nam seculum mundi hujus videtur sumi pro seculo hoc, quod est mundus, hoc est, homines mundani. Item Ambulare ut reliquae gentes: eadem Epist. cap. 4. 17. Opponi etiam potest illud Philipp. 3. 18: Multi ambulant, quos saepe dixi vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi. Quanquam oratio est imperfecta et [gap: Greek word(s)] , mutata constructione. Videtur enim ita esse supplenda ex sequentibus: Multi enim ambulant, ut inimici crucis Christi, hoc est, qui illud oderunt, quod mors Christi, quam in cruce perpessus est, docet, et secum affert. nempe spiritualem ac coelestem Deum colendi rationem, quae morte Christi sancita est, et afflictionum et mortis denique dirae ac ignominiosae, qualis est crucis, perpessionem, ad quam omnes, qui Christi volunt esse discipuli, paratos esse debere, Christi tanquam ducis et magistri exemplum ostendit. Opponi denique potest verbum declinandi, nempe a recta via: Rom. 3. 12. et Psal. 14. 4. Itemque esse instar ovis errantis, et declinasse in viam suam: Esa. 53. vers. 6. et ex parte 1 Pet. 2. 25. id est vixisse, seu vivere, ut cuique placuit aut licuit. Simile quippiam est Matth. 9. 36. ubi de Israelitis dicitur, quod sint dissipati ac disjecti, quasi oves non habentes pastorem. Quanquam priori loco est verbum [gap: Greek word(s)] , quod defatigatos significat. Verum tamen eo loco non tam impietas eorum significatur, quam infelix ille, in quo versabantur, status; unde errores etiam in vita et interitus consequebatur, quod nimirum illis carerent, qui illos ad rectam vitae rationem revocarent, et certam ad aeternam felicitatem viam docerent.
[note: Ad metaphoricas phrases refertur, [gap: Greek word(s)] digne Euangelio.] 11. Ad Metaphoricas phrases refertur illa [gap: Greek word(s)] (seu instar civis se gerere) digne Euangelio: Phil. 1. 27. Nam [gap: Greek word(s)] est vel munus Civile obire, vel officium boni civis facere: Vnde id ad Christiani hominis officium, qui in coelesti Repub. officio suo fungitur, refertur. Eodem verbo utitur de sese Paulus, non tantum respectu ejus temporis, quo Christianus fuerat, sed etiam ejus quod antecesserat:
page 191, image: s191Act. 23. 1. ubi ait: Ego omni conscientia bona [gap: Greek word(s)] , id est officium boni civis praestiti Deo, non secus ac civis bonus magistratui ac principi: vel vox Deo significat finem cui, quasi dicat ad Dei honorem vel laudem, vel ad Dei nutum, vel praescriptum.
[note: Praebere corpus suum hostiam viventem, sanctam, acceptam Deo.] III. Praebere corpus suum hostiam viventem, sanctam, acceptam Deo, hoc est, semetipsum totum Deo consecrare, seu mavis, ipsum quoque corpus ratione actionum, ita ut nil per illud a nobis fiat, aut exerceatur, nisi quod Deo gratum est. Corporis nomine vel per Hebraismum utitur pro re ipsa, ut supra alicubi diximus, vel per Synecdochen partem pro toto collocat, idque ideo, ut tanto concinnius ad veteris Foederis victimas alludat, in quibus pecudum mactatarum corpora Deo offerebantur. Quanquam cum hac Synecdoche in voce corporis conjuncta est etiam Metonymia subjecti pro adjuncto. Neque enim corpus ipsum per se consideratur; sed potius actiones corporis, fiunt victima Deo grata. Qualis Metonymia est etiam Ephes. 5. 2. ubi dicitur, Christum dedisse seipsum oblationem et victimam Deo; non quod is ipse per se consideratus, pro victima ibi habeatur; sed quod actio haec ipsa tradendi seipsum pro nobis, vere fuerit oblatio et victima Deo. Vbi tamen Paulus hoc pacto loqui maluit, quam isto quem nos innuimus, ut itidem esset elegantior ad victimas legales allusio. Simili etiam ratione loquitur idem Apostolus ad Philipp. 4. 18. vide etiam 1 Tim. 2. 6: ubi Metonymia haec est apertissima. Non enim ipse Christus pro omnibus datus redemptionis pretium, est testimonium; sed haec ipsa actio testimonium seu argumentum est divinae erga homines benevolentiae. Huic illud adjungi potest Pet. 1. Epist. cap. 2. 5: Offerre spirituales hostias, acceptas Deo per Iesum Christum. Per has hostias quid sit intelligendum supra fuse dictum est. Spirituales autem dicuntur ad distinctionem corporalium, quemadmodum apud Paulum dicto loco Rom. 12, hostia seu victima viva, ad differentiam caesae ac mortuae.
[note: Certamen bonum certare.] IV. Certamen bonum certare: 2 Tim. 4. vers. 7. quae phrasis difficultatem pietatis, utpote cujus tot sint hostes, qui eam oppugnent, et cum quibus nobis perpetuo luctandum sit, exprimit. Quanquam hîc vox certaminis non tantum ad pugnam seu luctam referri potest, sed etiam ad omnia certaminum genera, qualia erant olim in Olympicis ludis, ad quos etiam allusit idem Paulus 1 Cor. 9: ubi vers. 25 usurpat vocem [gap: Greek word(s)] seu certandi, cum tamen ad eos potissimum ibi respiciat, qui cursu certant, licet postea ad pugiles etiam alludat. Bonum autem certamen, pro honesto et pulchro, et valde praeclaro usurpatur;
page 192, image: s192quasi dicat, non vulgare aliquod certamen, quale vulgo pro glorioso ac pulchro haberi solet, sed vere praeclarum, imo praeclarissimum. Simile est illud 1 Tim. 1. 18: Militare bonam militiam, ubi ad pugnas hostites peculiariter alluditur, et refertur non tantum ad pietatem, quae omnibus Christianis sit communis, sed etiam ad strenuam muneris Ecclesiastici functionem, de qua ibi videtur esse sermo. Huc etiam pertinet: Certare bonum fidei certamen: 1 Tim. 6. 12: hoc est, in eo strenue laborare, multis etiam propositis periculis, ut fidem, quam multi oppugnant, retineas. Itaque fortasse ad constantiam in fide seu religione Christiana id proprie pertinet. Referri etiam potest ad hoc genus vocabulorum currendi vocabulum, nempe in stadio pietatis; praesertim eo addito, ut quis comprehendat, nempe metam aut praemium, vel ut non in incertum: 1 Cor. 9. 24. 26. et, decurrere propositum sibi certamen seu stadium, in quo quis cum altero cursu certet: Heb. 12. 1. Denique cursum consummare: 2 Tim. 4. vers. 7.
[note: Vincere.] V. Referri huc etiam debent loca ista, in quibus Victoriae fit mentio. Ponitur autem interdum in hac significatione vox vincendi simpliciter, ut supra vidimus: interdum additur is, quem vincere debemus. is vero est vel mundus: ut 1 Iohan. 5. vers. 4. vel malignus, hoc est, diabolus; ibid. cap. 2. vers. 13. Fit autem illud, cum quis omnia illa impedimenta, quae vel mundus vel Satanas alicui objicit, quominus pietatem colat, superat, nec se ab illis patitur a pietate avocari. Ea autem sunt partim promissa quaedam seu res jucundae, partim minae ac variorum generum calamitates et afflictiones, partim denique falsae ac pestiferae doctrinae.
[note: Resistere diabolo.] VI. Resistere diabolo: Iacob. 4. 7: hoc est illius conatibus, quibus nos a Deo et ejus pietate avellere conatur, fortiter sese opponere, nec locum illis ullum apud se dare.
[note: Non attingi a maligno.] VII. Non attingi a maligno, hoc est, diabolo: 1 Iohan. 5. 18: hoc est, ita a Satanae assultibus et fraudibus esse liberum, ut, quod vulgo ajunt, ne digitulo quidem te attingat, nedum ut te veluti captivum teneat, et quolibet te deducat atque impellat. Concurrit hîc cum Metaphora Metonymia: causa enim pro effectu ponitur; peccati enim causa est attingi aut comprehendi a maligno, quemadmodum contrarii contrarium. Ei opponitur a Iohanne, In illo maligno positum esse, seu jacere, hoc est, ita ei adhaerere, ut te ferat et trahat quo libet, non secus ac si te sibi impositum circumferret.
[note: Lucere lucem alicujus coram hominibus.] VIII. Lucere lucem alicujus coram hominibus: Matth. 5. vers. 16. Quod ad pietatem in externis actionibus apparentem et hominum
page 193, image: s193oculis expositam pertinere, satis liquet. Quo etiam potest referri illud Pauli Philipp. 2. vers. 15: ubi de Philippensibus affirmat, eos lucere tanquam luminaria in mundo. Quanquam id vel ad professionem veritatis, vel ad officium potius, quam ad factum eorum referendum videtur; praesertim cum statim sequatur veluti explicationis causa, Sermonem vitae sustinentes, vel protendentes; ac praeterea haec ratio afferatur a Paulo, cur debeant pietatem vitae sectari, ut ex praecedentibus apparet.
[note: Seminare in spiritum.] IX. Seminare in Sepiritum: Gal. 6. 8. Cui opponitur seminare in carnem suam. Quanquam eae phrases peculiari quadam ratione possunt intelligi de sumptibus, qui vel in res carnales, vel in spirituales fiunt, ut ex scopo Apostoli apparet. Ita tamen haec ab Apostolo efferuntur, ut seminare in spiritum omnis generis pietatem, seminare in carnem quodvis vitium, quod interitum afferat, complectatur, licet interim ad sumptus illos insigniter respiciat.
[note: Fructum ferre Deo.] X. Fructum ferre Deo: Rom. 7. 4: hoc est, opera ea proferre et exercere, quae Deo sunt grata, et ad honorem ipsius pertinent. Itemque in omni opere bono fructum: Col. 1. 10: quae phrasis ad proprietatem magis accedit; hoc est fructum ferre eum, qui in omni bono opere consistat, ita ut particula in rei substantiam declaret. Opponitur his inutilem esse vel fieri: Rom. 3. 12. et Psal. 14. vers. 4: Quanquam in Hebraeo paulo aliter habetur, nempe computruerunt; quasi dicat, nihil boni, quod Deo probetur, aut gratum sit, faciunt, sed potius quae ei vehementer displicent. Non admodum dissimile est illud Tit. 1. vers. ult. ad omne opus bonum reprobi, seu ita inepti, ut jure hac in parte repudiari, et ab eo negotio repelli debeant: quemadmodum contra aliquis dicitur ad omne opus bonum perfecte instructus: 2 Tim. 3. versu ult. Quanquam hic locus de praeparatione potius ad pietatem, quam de ipsa pietate loquitur. Nec desunt, qui opus bonum hoc loco de operibus ministerii aut functionis Ecclesiasticae accipiendum putent: praesertim cum haec tantum dicantur de homine Dei, per quem is proprie videtur intelligi, qui Deo totus est idque singulari quadam ratione consecratus, et ipsius servitio penitus addictus, ita ut nullis vulgaribus aut prophanis laboribus vacet, sed tantum ea tractet, quae ad Deum pertinent. Quomodo Timotheum hominem Dei appellat Paulus Epist. 1. cap. 6. 11. Sensus hic superioribus satis est conveniens. Nihil tamen prohibet, quo minus latius etiam extendatur, et opus bonum ad alias etiam actiones pietati consentaneas extendatur.
[note: Praeesse bonis operibus;] XI. Praeesse bonis operibus; Tit. 3. 8. et 14. Metaphora sumpta ab iis,
page 194, image: s194qui alicui operi praesunt, et illud urgent ac curant, ut quam rectissime fiat. Neque enim hîc sermo est de studio caeteros bonis operibus vincendi, cum vox illa [gap: Greek word(s)] non referatur ad personas quibus aliquis praesit, aut, ut nonnulli reddiderunt, praestet, sed ad ipsa bona opera, quibus aliquis sit veluti praefectus. Videntur autem bona opera in loco posteriori sumi speciatim, pro benefactis seu charitatis operibus; unde additur ad necessarios usus, hoc est, cum alii fideles re quapiam aut aliorum opera egent. Praeceperat enim vers. 13. ut Zenam et Apollo diligenter deduceret, vel a se dimitteret, ne quid illis desit: quam ad rem hortationem vers. 13. accommodat.
XII. Non inquinasse vestimenta sua: Apoc. 3. 4. Quid per vestimenta hîc sit intelligendum supra alicubi indicavimus; quid sit inquinare vestimenta sua per se satis liquet.
CAPVT VI. De Gradibus Pietatis.
[note: Constantia in pietate quid?] GRadus pietatis constitui possunt varii, imprimis ratione constantiae et alacritatis, quam quis in ea colenda praestet. Constantiam vero appellamus eam, quae cernitur in continuatione factorum virtuti consentaneorum, quae vel nullis vel paucis peccatorum actibus interrumpitur. Nam cum non tantum eum sanctum et pium tum sacrae literae, praesertim Novi foederis, tum communis loquendi modus appellet, qui nunquam quidquam deliquit, sed etiam eum, qui ut plurimum ea praestat, quae virtuti ac pietati sunt consentanea, utut nonnunquam ex infirmitate, aut errore vel incogitantia aliqua labatur. hinc fit, ut diversi gradus pietatis constitui possint, ratione actuum, qui nunc paucioribus, nunc crebrioribus lapsibus interpunguntur, adeoque perfectior ea est pietas, quam vel nulli vel paucissimi lapsus ac peccata interpungunt, imperfectior vero illa, quam plures.
[note: Alacritas in pietate.] Alacritatem autem illam intelligimus, cum quis voluptatem in Actionibus sentit; quae quidem inde proficiscitur, quod caro et appetitus ita sit domitus, ut vel nulla vel exigua cum lucta a spiritu vinci soleat, et sic non magna in exercenda virtute cernatur difficultas. Certum autem est, alios alacrius ac facilius, alios minus alacriter majorique cum difficultate et lucta carnem domare, et a peccatis abstinere, contraque virtutem colere. Verum quia haec fere conjuncta esse solent,
page 195, image: s195ut qui alacrius minorique cum difficultate virtutem colit, soleat etiam colere constantius, et minus crebro in eam delinquere, cum facilitas et voluptas constantiam soleat imprimis excitare; et contra, qui laboriosius et majori cum lucta eandem exercent, minus quoque constanter eandem soleant colere, (licet non diffiteamur, interdum contra fieri posse, ut qui laboriosius rem aliquam exercet, exerceat etiam constantius:) ideo iidem quoque gradus pietatis, tum ratione constantiae, tum ratione alacritatis constitui possunt. Constitui autem possunt tres potissimum: quemadmodum et in pietatis contrario; de quibus disseruit etiam Socinus in disputat. de 7. capite ad Roman. pag 50. et seqq. eos nos hîc breviter repetemus, initio facto ab eo, qui est infimus.
[note: Primus et infimus sanctitatis gradus.] Primus igitur atque infimus sanctitatis gradus est eorum, qui ut plurimum quidem ea, quae divinis praeceptis sunt consentanea praestant, a peccatis vero abstinent; verum tamen non sine gravi lucta et difficultate propterea quod, licet spiritus in iis carne et appetitu sit superior, tamen caro nondum penitus sit domita, et habitus virtutis, in perfectiori quadam significatione acceptus, in qua a Philosophis accipi solet, nondum penitus sit comparatus. Qua de causa etiam iidem crebrius labuntur, vel quod appetitus validissima aliqua arma aliunde nonnunquam adipiscatur, nempe incitamenta et irritamenta affectuum externa, vel quod error, aut incogitantia aliqua obrepat, quae ipsa quoque saepe ab affectuum vehementia ortum trahit.
[note: Secundus gradus.] Secundus gradus eorum est, qui habitum virtutis perfectum sunt consequuti, et ita carnem perdomuerunt, ut vel nullam vel exiguam difficultatem in agendo experiantur; unde fit, ut constantius etiam virtutem ac pietatem colant, qualem imprimis Paulum fuisse ex ipsius dictis satis constat, quemadmodum docet Socinus in eadem disputatione. Sed alios quoque ejusmodi esse posse ex sacris literis ipsaque experientia haud difficulter probari potest: et vel inde patebit, quod mox videbimus et ostendemus, superiorem adhuc pietatis gradum existere posse. Quanquam vel hoc sufficit, quod Iohan. 1 Epist. cap. 5. vers. 3. ait; Praecepta Dei gravia non esse; et ipse Christus Matth. 11. vers. 30. jugum suum suave, et onus suum leve esse affirmat; intellige iis, qui spe immortalis vitae firma fulciuntur et nituntur, eoque pacto ex Deo sunt nati: ii enim ut Iohannes ibi addit mundum vincunt, idque per fidem, quae robur illis inspirat. At qui mundum vincit, hoc est omnia ea superat, quae mundus illi objicit, ut a pietate illum avocet vel absterreat, sive illa jucunda sint sive aspera, ei facile est mandata Dei
page 196, image: s196servare, imo eo ipso jam servat; suave ipsi, inquam, est jugum Christi
[note: Tertius ac supremus gradus.] Tertius igitur ac supremus gradus pietatis est eorum, qui alacerrime virtutis studio incumbentes, eo pervenerunt, ut jam per aliquod tempus, idque non exiguum, adversus divina praecepta nihil prorsus delinquant. [note: Ad hunc gradum om nibus aspirandum] Ad hunc gradum omnes Christianos, qui ad coelum collimant, aspirare oportet semper; quem si non assequantur, in secundo saltem aut primo consistere necesse est: habetque hîc locum istud Ciceronis: Prima sequentem honestum est in secundis aut tertiis consistere. Adspirandum autem esse ad supremum hunc gradum omnibus, qui servari velint, inde patet, quod omnes fatentur, nemini Christanorum licere studio aut consulto peccare, cum id nihil sit aliud, quam peccare per malitiam. At nisi singulos quis peccatorum actus vitare conetur, quod nihil est aliud, quam ad supremum pietatis gradum adspirare, consulto peccabit, siquidem ne conatus quidem est actum aliquem peccati vitare. Gravissima autem sunt pondere suo peccata, licet alias genere suo leviora, quae consulto, aut per malitiam admittuntur: et solet Deus nonnunquam facilius remitiere graviora peccata, per fragilitatem aut ignorantiam admissa, quam levia per malitiam. Patet id etiam exinde, quod, ut sequenti capite docebimus, studium et diligentia summa in pietate colenda nobis praecipitur. At nisi quis singulos peccatorum actus vitare conetur, et sic ad supremum pietatis gradum adspiret; is eam diligentiam non adhibet, quam poterat, vel debebat. Praeterea cum in sacris literis Deus ipse ac Christus, cujus sanctitas est summa, et omni ex parte perfecta, nobis imitandus proponatur, jubeamurque sancti esse, ut Deus sanctus est, perfecti esse, ut Pater noster perfectus est, ambulare in luce, ut Deus est in luec; ambulare etiam ut Christus ambulavit, eumque sequi: certe ad summam perfectionem adspirandum est ei, qui haec sacrarum literarum praecepta sciens volens violare, et sic aeternum perire nolit. Nam tum ipsa haec, quae nunc innuimus sacrarum literarum loca, satis indicant, istum perfectionis conatum a nobis requiri, tum ratio ipsa id ostendit quoque. Nam qui aliquem. imitari debet, ei danda est opera, ut ei evadat quam similimus. Quapropter si Deus et Christus nobis imitandus est, ut certe est; conandum nobis est omnino, ut ei evadamus quam similimi; quod nihil est aliud, quam conari, ut simus quam perfectissimi. Quare ad supremum sanctitatis gradum conatus saltem afferendus est; ad caeteros autem, atque imprimis ad infimum omnino cuivis Christiano est perveniendum, nisi salutis aeternae jacturam facere
page 197, image: s197velit. Istue enim nisi pervenerit, secundum spiritum ambulare, praecepta Dei servare, et sanctus. esse dici non potest. At sine his nemo Deum videre, a condemnatione liberari, et regnum coeleste ingredi potest.
Verum quia plerique hodie, vel saltem magna Christianorum pars negant existere hunc ultimum perfectionis gradum, id nobis demonstrandum [note: Dari ultimum hunc sanctitatis gradum.] est. Patet autem id primum ex iis, quae jam diximus, nempe adspirandum nobis esse ad hunc pietatis gradum. Atqui ad ea, quae. nullo pacto fieri possunt, nemo adspirat, aut adspirare debet. Frustra enim id fieret; frustra autem suscipere aliquid sapientis non est. Praeterea si non possemus illum pietatis gradum assequi, necesse esset, nos aliquando peccare. At nunquam est necesse peccare; alioqui peccatum non esset peccatum. Peccatum enim omne libere admittitur: si necessarium est, non amplius est peccatum. At quod prorsus necessarium est, id poenam non meretur, nec cuiquam jure imputari potest, nec Deus aequitatis amantissimus unquam id facit. At vero lapsus, qui piis interdum obrepunt, peccata esse, et iis imputari, si Deus jure suo uti velit, posse; id ostendit, quod remissionem eorum a Deo petant, ac petere debeant, quemadmodum omnes fatentur. Cujus autem remissio impetranda est, id imputari jure poterat. Poterunt ergo ab his etiam paucis lapsibus pii abstinere, et sic non peccare; quod id ipsum est, quod quaerimus. Amplius, cum quotidie oremus Deum, ut ipsius voluntas in terra fiat, quemadmodum fit in coelis, nempe ab Angelis, qua in re summa pietatis perfectio consistit; statuendum omnino est, posse nos ita perficere Dei voluntatem, quemadmodum perficiunt Angeli; et, si eum conatum adhibeamus, quem Deus a nobis requirit, et ita ardenter, ut opus est, Deum oremus, id nos omnino consequuturos. Nam vel frustra Deum ea in parte oraremus, et sic quoque frustra dominus Iesus nobis eam orandi particulam praescripsisset: vel id Deus in nobis efficere, ut potest, ita etiam vult. Quod si id non assequamur; in causa est languor etremissio, vel in conatu et studio nostro, vel in precibus. Quo accedit, quod Iohannes ait: 1 Epist. 5. vers. 14, quicquid petierimus secundum voluntatem Dei, id nos accepturos. At quid magis est secundum voluntatem Dei, quam ut omni ex parte simus sancti, et id faciamus semper, quod ipsi gratum est? imo haec ipsa Dei voluntas est. Porto, ut alia mittamus, ostendunt id etiam vota Apostolica, quae summam hanc perfectionem piis optant, quae vana forent, nisi ea perfectio existere posset, et non tantum uni aut alteri, sed etiam integris Ecclesiis contingere. Inter caetera
page 198, image: s198autem eminet locus Pauli 1 ad Thess. 5. 23, ubi ait: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos totos, seu integre perfectos, et integer vester spiritus et anima et corpus irreprehensibiliter in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. Cui loco conjunge, alios similes, partim hac ipsa Epist, cap. 3. vers. ult. et Epist. 2. cap. 2. vers. 17. partim ad Philipp. 1. 10. 11: ut sitis puri et inoffensi, etc. Col. 1. 10: ut ambuletis vos sicut Domino dignum est, cui per omniaplaceatis, omnis operis boni fructum proferentes, etc. et illud ad Hebr. ult. vers. 21: Deus pacis compingat vos in omni opere bono, ad faciendam voluntatem ejus, faciens in vobis, quod placeat coramse, per Iesum Christum. Quanquam enim non negaverimus, quemadmodum etiam supra alicubi indicavimus, posse ista verba ita accipi, ut habitus peccatorum fere tantum, aut ea peccata, quae habituum sint loco, excludantur: quia tamen verba ista adeo sunt emphatica et praegnantia, nec ulla est satis justa causa, cur ab eorum proprietate discedamus, et vim eorum imminuamus, statuendum potius est, Apostolum id istis verbis complexum esse, quod in isto genere est perfectissimum. Sed, ut diximus, de hoc supra dictum est; id quod necessitatem quidem non arguit istius perfectionis, possibilitatem tamen ostendit; quod nobis hoc loco sufficit. Denique nisi id admittatur, statuendum erit, divinum illum spiritum, eaque adjumenta, quae nobis ad pietatem colendam per Christum suppeditavit Deus, adeo esse imbecillia et invalida, ut, quantumcunque conemur, non possimus tamen peccatum devincere, atque in nobis extinguere; quod sine magna divini Spiritus ignominia, atque adeo in ipsum Deum injuria, affirmari non potest. Neque sane ulla justa ostendi potest causa, cur cum Deus omnino vellet, ut peccati jugum excuteremus, et sancte in hoc seculo viveremus, et nobis adjumenta ad eam rem perficiendam subministraret; noluerit tamen tantum opis nobis ferre, ut ab omni prorsus peccato abstinere, et sanctitatem quam perfectissimam colere possimus. Quocirca statuendum potius est, et ad omnem pietatem extendendum id, quod Iohannes de re certa asserit, 1 Epist. cap. 4. vers. 4: Vos ex Deo estis, filii, et vicistis eos, nempe Pseudoprophetas, quia major est is, qui in vobis est quamis, qui in mundo; major, inquam, est Deus, ejusque Spiritus in vobis habitans, quam vel mundus, vel, qui in mundo est, Satan, vel caro nostra: ac proinde, quemadmodum illi, ad quos scribit Iohannes, propter cum, qui in ipsis habitabat, Satana majorem ac porentiorem, Satanae servos mundano spiritu praeditos vicerant; ita etiam nos propter eundem penitus vincere possumus carnem, mundum, ac Satanam. Quod vero nonnulli ajunt, Deum ideo peccatorum reliquias
page 199, image: s199in nobis extare velle, ne superbiamus, quam perversa ac praepostera sit ista superbiae a nobis depellendae ratio, satis docuit Socinus in ea, quam superius laudavimus, disputatione. Quasi vero Deus, ne peccemus, isto modo peccare nos velit; aut quasi, si Deus in nobis omne peccatum extingueret, non simul etiam superbiam, quae certe peccatum est gravissimum, penitus extingueret. Sed haec ibi fusius explicata videantur.
[note: Tres gradus im pietatis proribus oppositi. Primus gradus inter malos optimus.] His tribus Sanctitatis gradibus, tres quoque habitus contrarii, atque impietatis, seu mavis consuetudinis peccandi opponuntur.
Primus gradus, inter malos optimus, et pietati proximus, est eorum qui plerumque quidem ea, quae mala sunt, perpetrant, et a carne vincuntur; verumtamen non sine lucta appetitus ac rationis, indeque consequente conscientiae vulnere. Unde fit, ut post factum nonnunquam vehementer doleant, suaque delicta deplorent; quod in iis accidit, qui divinae voluntatis, ejus praesertim, quae per Christum est revelata, non exiguam habent notitiam, et omnem pudorem Deique metum non prorsus exuerunt. Atque hi nondum perfectum vitii habitum contraxerunt. Ad hoc genus pertinent ii, quos Paulus sub sua persona describit in posteriore parte cap. 7. ad Rom. Quanquam de iis ibi loquitur, qui sub lege constituti, Euangelii gratiae adhuc sunt expertes: quos quidem carnales adhuc esse, et sub peccatum venundatos, et non ea facere, quae velint, sed quae nolint, ac lege Dei secundum interiorem hominem seu mentem delectari, quomodo autem perficiant eam, non invenire, asserit. Hujus generis homines sunt etiam ii, qui inter Ethnicos et voluntatis divinae ignaros, honestatis tamen fuerunt amantes aliquo pacto; quos Aristoteles vocat incontinentes et impotentes, quemadmodum contra ii, qui in infimo pietatis gradu subsistunt, Aristoteli continen tes dicuntur.
[note: Secundus vitiositatis gradus priore deterior.] Secundus, isque deterior, vitiositatis gradus est, cum quis propemodum absque lucta vitiis indulget, et perfectum vel unius, vel plurium habitum contraxit; unde fit ut dolorem conscientiae non admodum acrem sentiat; in eo praesertim peccatorum genere, in quo haeret, licet alioqui non adeo sit malus aut sceleratus. Vitium enim mentem, et principia honestatis in eo rerum genere, jam fere penitus cotrupit atque extinxit.
[note: Vltimus citiositatis gradus.] Vltimus denique gradus est eorum, qui dies noctesque nihil aliud agunt, quam ut cupiditatibus suis indulgeant, easque exerceant, et in omnibus scelerum generibus sine pudore ac metu volutentur: in quibus jam discrimen honesti ac turpis universum extinctum est, vel saltem
page 200, image: s200exigua tantum illius extant vestigia, quae in enormibus tantum sceleribus, et ab humanitate alienis sese exserunt, et furiis quibusdam animum exagitant. De quo hominum genere loquitur Paulus ad Ephes. 4. 19: ubi de gentibus a veritate alienis ait, quod postquam dedoluerit, hoc est, conscientiae metum et dolorem plane abjecerint, seipsos tradiderint lasciviae, ad operationem omnis impietatis, cum aviditate.
[note: Alia raetio, qua diversi pietatis gradus constituutur, partim ex hominis studio, partim ex pietatis adjumentis et occasionibus pendens.] Hactenus unam persequuti sumus rationem, qua gradus pietatis diversi constitui possunt, quae quidem imprimis videtur observatu necessaria: restat tamen alia quoque, quae ex studio hominis una ex parte pendet, sed ex altera parte non minus pendet ex pietatis adjumentis et virtutum exercendarum occasionibus ac instrumentis, quae uni largius obveniunt, quam alteri. Vnde etiam alter illustriora viruitis suae dare debet documenta, quam alter, etiamsi tandem alter aeque laboret, et idem sit illius, ut ita dicam, meritum; sed virtus ejus est obscurior et minus fructuosa, propterea quod iis adjumentis aut occasionibus destituatur, quibus alter melius est instructus. Huc videtur respicere Christus in similitudine seu parabola ista de Talentorum inter servos suos ab eodem Domino distributorum diversitate, Matth. 25. 24. et seqq. ubi dicitur, dominum istum, servis suis, alii quidem quinque, alii duo, alii unum tantum de disse; quod illum fecisse intelligendum est secundum proportionem virium, et pro facultate ac aptitudine cujussibet ad quaestum faciendum. Idem docetur apud Lucam, licet ibi de singulis tantum minis sit sermo, qua ille quidem X minas, iste vero V fuerit lucratus; nempe pro diversitate virium et ocasionis. Nam qui in illustri loco aliquo est constitutus, sive in Republica, sive in Ecclesia, habetque plurimas virtutis exercendae occasiones aut instrumenta, illum etiam plurima oportet praestare. Cui parcius haec suppetunt, ab eo quoque minus repetetur. Nam ut alibi apud Lucam, c. 12. vers. 48, de re alia loquitur Christus, cui multum datum est, ab eo multum repetetur. Sic Rex aliquis aut Princeps, si virtutem ac pietatem vere colit, infinitis partibus plura potest praestare, quam aliquis infimae sortis homo, v. g. agricola, aut Civis. Ecclesiae pastor etiam longe plura poterit, praesertim si sit divinis donis instructior, quam plebeius aliquis ex auditoribus, et sic de caeteris etiam judicandum. Nam si divina veritas incidat in hominem doctum, disertum, rebus gerendis aptum, divitem etiam; si is virtutem ex animo colat, longe illustrior etiam erit illius virtus, quam ejus qui his virtutibus est destitutus, etiamsi eandem veritatem perspectam habeat, et virtutem pro viribus colat. Neque enim statuepdum est, cum Christus
page 201, image: s201apud Matthaeum de diverso talentorum numero loquitur, eum tantum de diversitate donorum spiritualium ac coelestium loqui, quae quo copiosiora sunt, tantum etiam plus debeant lucri et quaestus afferre domino: Sed statuendum est, per talenta ista intelligi posse eandem etiam rem, nempe divinae veritatis notitiam, sed cum diversis dotibus, et virtutis exercendae, aut gloriae divinae promovendae adjumentis conjunctam. Nam si ea cum insigniori donorum diversorum, quae ad virtutem et pietatem aliquid afferunt momenti, copia jungatur, quinque talentorum vim habet; si cum minore, quatuor, aut trium aut duorum: si cum minima, unius. Vnde, ut apud Lucam jam vidimus, unius tantum minae, quam singuli servi acceperint, fit mentio. Hinc ergo jam prope infiniti possunt constitui pietatis gradus: cum infinita sint istarum rerum, quae ad pietatem perficiendam pertinent, genera. Haud scio, an Christus quoque in ista parabola de seminante huc respexerit; ubi de semine agens, quod in bonam terram sparsum fuerit, Matth. 13. 23. ait: hic est qui sermonem audit, et intelligit, qui utique fructum fert, et facit, alius quidem centena, alias vero sexagena, alius vero tricena. Nam licet fortasse possit hic locus referri etiam ad priorem istam graduum pietatis distinctionem; longe tamen commodius huc refertur. Nam non videtur inter gradus istos, quos primo loco constituimus, eadem esse proportio, quae hoc loco a Christo instituitur. Neque videntur ii, qui per aliquod tempus ab omni peccato sunt immunes, adeo superare eos, qui in inferioribus gradibus sunt constituti, ut respectu eorum centupli habeant rationem, illi vero tantum sexagecupli aut trigecupli; quemadmodum nec illud, quod paulo ante ex cap. 25. Matth. et Luc. 19. attulimus, ubi proportio est quintupla, aut etiam decupla; sed ad hanc posteriorem graduum distinctionem optime accommodari, et major etiam distinctio constitui poterit, propterea quod adjumentorum ad pietatis aut gloriae divinae promotionem pertinentium sit interdum valde magna inaequalitas, unde etiam fructuum proportionata, ut loquuntur, nascitur inaequalitas. Hoc posterius discrimen graduum pietatis admodum est necessarium, ne quis putet sibi sufficere, ut operum ipsorum et fructuum ratione, infimum quemque inter Christi discipulos, qui vere pius dici queat, et regnum coelorum sit adepturus, aequet, aut paululum etiam superet: sed stauat, Deum aequissimum judicem secundum proportionem et analogiam, in qua justitia consistit, judicaturum, et tales fructus ab uno quoque repetiturum, qui sint viribus ad virtutem aut res coelestes curandas tractandasque pares. Quod iis, qui opibus pollent, imprimis
page 202, image: s202est inculcandum, ne illi in erogandis pecuniis simplicem aequalitatem spectare, seu tantundem in gloriae divinae, vel in pauperum usus, erogare satis sibi ducant, quantum ii, qui sum pauperiores, sed pro facultatum modo agant: Quod Paulus quoque inculcat posteriore ad Corinth. cap. 8. versiculo 12.
[note: Accommodatio generaliter dictorum ad certas virtutes.] Quod in genere hactenus diximus, id etiam speciatim ad certas virtutes transferendum est. Nam etiamsi omnes omnium virtutum habitibus debent esse exculti, ad quas quidem exercendas ullas habent occasiones, cum in caeteris animus sufficiat: sit tamen plerumque, ut alius alias virtute inter caeteros emineat, idque fere ea de causa, quod natura sit ad eam aptus. Vnde inter duos pluresve liberales, unus tamen aliquis est liberalior, inter humanos humanior, inter graves gravior, inter temperantes temperantior, inter devotos ac religiosos devotior ac religiosior. Vnde fit, ut nonnulli una quidem virtute vincant alios, alii vero vicissim superentur ab aliis. Inter eos autem is est excellentissimus, qui et in excellentissimis virtutibus, quae praecipuam in sacris literis laudem habeht, (qualis est v. g. ardor erga gloriam divinam, charitas erga proximos, constantia in afflictionibus,) et in pluribus eminet. Minus excellit is, qui vel in minus excellentibus, vel in paucioribus.
[note: Gradus pietatis ratione temporis.] Denique gradus quoque pietatis constitui possunt ratione temporis ac durationis. Alius ab ineunte aetate seu pueritia prima, ex quo rationis usum adeptus est, Deo usque ad extremum vitae spiritum servivit: alius in adolescentia seu pubertate demum coepit: alius in virili aetate: alius demum in senecture et ultimo veluti vitae actu. Alius item vitioso aliauo a pietate discessu cursum hunc interrupit: alius minime: quorum illud Dominus Iesus indicavit aliquomodo parabola ista, quae extat Matth. 20, de operariis diverso tempore conductis, eodem tamen praemio affectis. Atque ex triplici hac ratione graduum, quos constrtuimus, pietatis varia potest oriti mixtio, cum alius diutitis Deo potuerit servire, alius alacrius, alius in pluribus virtutibus excelluerit, alius in paucioribus, et sic in caeteris.
[note: Duplex pietotis perfactio.] Ex dictis colligi potest, duplicem imprimis constitui posse pietatis perfectionem: alteram, ut cum Schola loquamur, intensivam: alteram extensivam. Quarum illa in gradibus pietatis, nulla temporis [note: Intensiva.] habita ratione cernitut; haec in duratione et constantia quadam consistit. Prior illa est, cum quis eo usque progressus est, ut jam per tempus aliquod nunquam peccet; praesertim si alias virtus ipsius ob adjumentorum ad eam exercendam praestantiam et copiam sit valde eximia et
page 203, image: s203illustris. Haec enim perfectionis ratio ex duabus prioribus, quas constituimus inter sanctitatis gradus, distinctionibus, et maxime ex prima [note: Extensiva.] oritur. Posterior est, cum quis in sanctitate vera usque ad extremum vitae terminum persistit, et sic pietatis curriculum usque ad calcem decurrit. [note: Exempla prioris.] Ad priorem perfectionem respexit Christus in verbis ultimis cap. 5. Matth. superius citatis: quin etiam Paulus loco supro citato, priore ad Thess. 5. 23. quanquam altera quoque in iisdem comprehensa censeri potest, maxime si verba illa, in adventu Domni nostri Iesu Christi, ita accipias, ac si dictum esset, usque in adventum, etc. [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] , quod tamen rarius accidit, usurpato. Quicquid de hoc sit, ea comprehenditur in voce servandi, cujus haec vis est, ut Deus eos in ea perfectione et statu tam felici constanter tueatur. Haud nescimus; posse haec loca de pietate simpliciter accipi, cum ipsa quoque pietas simpliciter sumpta, licet ad summum fastigium non perveniat, perfectio quaedam sit: Vnde etiam integritatis ac perfectionis nomine eam in sacris literis exprimi superius docuimus. Verum tamen illud quoque ibidem notavimus, posse, vel etiam debere loca hujusmodi de perfecta quadam sanctitate, quae ad fastigium suum pervenerit, accipi. [note: Exempla posterioris.] Posterior perfectio intelligitur in illustri illo Pauli loco Philipp. 3. 12, cum ait, si nondum esse perfectum: quod non ita est intelligendum, quasi Paulo tum temporis ad summam pietatis perfectionem, aliquid defuerit, si eam per se, nulla habita ratione temporis, consideres; sed quod nondum ad curriculi sui calcem ac terminum pervenerit, in quo qui constitutus est, ei nil amplius salutis causa est laborandum aut faciendum, sed id tantum restat, ut praemium sibi propositum accipiat, immo id propemodum in manu jam tenet. Nam mors demum uniuscujusque cursui hunc pietatis imponit terminum, ante quem nemini licet conquiescere, nec quisquam [gap: Greek word(s)] isto potietur, qui, antequam metam istam attingat, de labore aut pietate sua remittat, et se jam satis salutis suae caussa fecisse putet. Alludit enim hoc loco Paulus ad eos, qui in stadio currunt, qui nisi ad metam perveniant, nondum consummati ea in parte, seu ad finem perducti (ita enim etiam reddi potest vox [gap: Greek word(s)] , qua utitur Paulus) dici queunt, nec [gap: Greek word(s)] adipiscuntur. Quapropter ita licet locum hunc paraphrasi quadam explicare; Non praedico haec ideo de me, (nempe quantum Christi salutisque cause perdiderim) quasi jam propter hoc ipsum metam curriculi apprehenderim, et ipsum praemium propositum veluti in manu teneam, aut quod jam ad finem hujus curriculi pervenerim: imo vero ego adhuc persequor illud praemium, et strenue curro, si
page 204, image: s204quo pacto illud possim apprehendere. Alibi cum jam morti vicinus esset Paulus, jamque nihil restaret aliud, quam ut eam Christi causa sustineret, ita ut in curriculi sui termino, tum ratione divini consilii, tum ratione animi sui decreti esset constitutus, ait se cursum consummasse: 2 Tim. 4. 7. Praecesserat enim, quod ad confirmationem eorum, quae diximus, pertinet: Ego jam libor, seu offeror, et tempus me ae migrationis instat. Quare postea de consummatione cursus tanquam de re praesenti loquitur.
CAPVT VII. De proprietatibus quibusdam Pietatis.
[note: Proprietates Pietatis. Earum prima est Diligentia. Ejus part es IV.] PRoprietates Sanctitatis constitui possunt variae: sed earum, quas hoc loco explicare constituimus, quae ad nostrum officium pertinent, primam constituere possumus diligentiam, de qua Petrus imprimis Epist. 2. cap. 1. 5. et 10. quae in partes quasdam divisa, plures nobis proprietates exhibet.
[note: Prima, Cautio, seu Vigilantia.] Ejus pars prima est Cautio seu Vigilantia, quae securitatem omnem excludit, seu somnum quendam spiritualem, et non semel nobis a Christo commendatur, atque imprimis tum, cum de praeparatione nostri ad ipsius adventum agit. Exempla vide Matth. 24. 42. et seqq. et cap. 25. ab initio usque ad finem vers. 13. et in locis similibus apud Lucam cap. 12. 35. et seqq. item cap. 21. 34. itemque 1 Thess. 5, ab initio, et 1 Pet. 1. 13. et cap. 4. 7. Apoc. 3. 2. 3. Cernitur autem ea imprimis in vitandis peccatis, eorumque periculis. Vnde toties monemur in sacris literis, ut videamus seu caveamus nobis, v. g. ne corda nostra graventur crapula et ebrietate et aliis rebus similibus. Quae cautio, quia praecipue oritur ex metu poenarum divinarum, atque [note: Huc et metus studio pietatis adjunctus pertinet.] imprimis interitus aeterni; ideo metus quoque et timor, qui non semel studio pietatis adjungitur, huc referri potest. Eo pertinet illud Pauli ad Philipp. 2. ubi vult, ut cum timore et tremore salutem nostram operemur, hoc est, solicite et anxie, verentes ne alicubi impingamus, et salute prorsus excidamus, ac Deum graviter offendamus. quo pacto idem Paulus servis praecipit, ad Ephes. 6. 5, ut dominis suis secundum carnem obediant cum timore et tremore, hoc est, studiose, solicite, verentes necubi officio suo male fungantur, et dominos suos offendant. Similem phrasin reperies de Corinthiis, in posteriore Epist. ad eos scripta, cap. 7. 15. Et illud Petri, 1 Epist. cap. 1. 17: ubi monet, ut
page 205, image: s205incolatus sui tempus transigant cum timore ii, ad quos scribit, certi, Deum citra personarum respectum judicare secundum cujusque opus. Huc etiam referendus est locus Pauli, 2 Cor. 7. 1: ubi vult ut sanctitatem perficiamus in timore Dei. et ille Autoris Epist. ad Hebr. cap. 12. ad finem: ubi vult, ut serviamus accepte Deo cum pudore et timore, scientes Deum esse ignem consumentem: ubi cum timore pudorem [note: Cum metis pudor conjungitur.] etiam conjungit divinus Autor, qui affectus est tenerior, et Christiano, homine, imo etiam quovis bonae indolis dignior. Duo nempe constituit autor divinus peccati retinacula, et veluti sufflamina, pudorem et timorem; quibus duabus rebus omne malum natura perfudit, ut, nisi fallor, Tertullianus alibi pronunciavit. Pudor est metus quidam finistrae in alieno animo de se opinionis, vel opinionis ejusmodi, unde alter ille minoris nos facere incipiat. Hic in nostro hoc negotio praestat, ut quis nihil audeat in conspectu Dei sanctissimi, in cujus oculis se semper versari cogitat, velfacere, vel dicere, vel denique cogitare, quod Deum offendat, et eum a sese aliquo modo alienet, efficiatque, ut illi minus jam sit ipse gratus. Quo pacto erubescunt juvenes coram vultu virorum magnorum ac gravium, ii praesertim quorum frons est tenera. Verum quia pudoris non semper tanta vis est, ut affectuum violentiae resistere possit; ideo alterum peccandi repagulum et obicem adjicit divinus autor, metum, nempe poenae et supplicii divini, qui in animis etiam contumacioribus vim non exiguam habere, et licentiae eorum fraenum injicere potest. Ad hunc id potissimum respicit, quod dicti sui confirmandi causa adjicit idem Autor: Etenim Deus noster ignis est consumens: q. d. sivos pudor in officio non continebit, nec tantum in nobis habebit virium, ut Deo, quemadmodum illi gratum est, serviatis; metus saltem irae divinae, et suppliciorum inde proficiscentium vos contineat, et ad officium faciendum adigat. Ad hanc cautionem illud quoque Iohannis pertinet: 2 Epist. vers. 8: Videte vos ipsos, hoc est, vobismet ipsis cavete, ne perdamus, quod operati sumus, sedmercedem plenam accipiamus. Et illud Pauli 1 Cor. 10. 12: Qui videtur stare, videat ne cadat. quo de loco quaeri potest, quomodo eos ut videant ne cadant moneat, non qui revera stant, sed qui videntur stare, cum tamen ii jam videantur cecidisse; et his talibus non illud sit curandum, ne cadant, sed potius, ut surgant; contra autem illis, qui revera stant, id agendum sit, ne cadant. Verum animadvertendum est, medium quippiam esse inter stationem, ut ita dicam, et casum, seu lapsum; nec protinus eum, qui revera non stat, lapsum jam esse aut cecidisse; sed fieri posse, ut tantummodo in ruinam inclinet, et in lapsum sit
page 206, image: s206pronus, qui tamen sibi videatur egregie stare. Atque hi imprimis ea re opus habent, ut sibi a lapsu ac ruina caveant, siquidera ei sunt maxime vicini et periculo proximi. Sunt autem imprimis ii, qui videntur stare sibi, nec tamen revera stant, qui variis divinis beneficiis fruuntur, aut antea illis fuere potiti; unde colligere verisimiliter possunt, se in gratia apud Deum esse, seu se bono esse loco, et in felici positos conditione: (id quod standi vocabulo significatur, quemadmodum idem etiam usurpatur 2 Cor. 1. vers. ult.) interim tamen indignos sese praebent tantis divinis beneficiis, et eam ipsam ob causam, quod tantam erga se divinam benignitatem experiantur, securi fiunt; unde lapsui ac ruinae, hoc est, suppliciis divinis et extremae infelicitati sunt proximi; in quam, nisi sibi diligenter caveant, mox incident. Tales fuerunt Israelitae olim, quorum exemplum superius Apostolus Corinthiis proposuerat, et quorum occasione haec, de quibus agimus, verba postea subjunxit, cum in eodem statu versarentur etiam Corinthii. Nil de eo nunc dico, quod particula illa [gap: Greek word(s)] , seu videtur, interdum in sacris literis non de opinione falsa, sed de superba tantum usurpetur, puta cum quis in re aliqua admodum sibi placet et ea intumescit seseque effert: quo pacto videtur usurpari haec vox supra eadem Epistola cap. 8. 2. et Matth. 3. 9. [note: Metus duplicem ob causam e pietate oritur. Prior.] Sed, ut ad institutum redeamus, duplicem ob causam metus ille, de quo agimus, et solicitudo e pietate nostra oriri debet aut potest. Primum ideo, quia fieri potest, ut aliquid nobis desit, quod ad salutem nobis sit necessarium, vel ut saltem tale aliquid admittamus, [note: Altera.] quod, etiamsi salutem nobis non prorsus eripiat, possit tamen nos divinis suppliciis aliis reddere obnoxios. Deinde ideo quia fieri potest, nisi sedulo nobis caveamus, ut a pietate desciscamus sicque in aeternum pereamus: qua de re non pauca sacrarum literarum loca loquuntur. Vide inter alia Ezech. 33. 12. 13. [note: Objectio. Luc. 1. 74.] Neque vero iis, quae hactenus de timore, qui sanctitatis universae proprietas quaedam est, diximus, obstat id quod ait Zacharias; ut sine timore, e manue inimicorum nostrorum liberati, serviremus ipsi, nempe Deo, in sanctitate et justitia coram eo per omnes dies vitae nostrae: Vbi voces sine timore (Graece [gap: Greek word(s)] ) conjungi debere cum verbo serviendi satis est [note: Respensio.] manifestum. Nam primum hîc non est fermo de timore Dei revera, praesertim si is spectetur verborum sensus, quem Zacharias tum temporis videtur intellexisse: sed metus inimicorum seu hostium populi divini, in quorum manu antea fuerat, et quos perpetuo cogebatur metuere. Verumumen si verba haec ad spirituales hostes referantur,
page 207, image: s207ut quidem ex mente Spiritus divini per Zachariam loquentis faciendum est, inter eos supplicia quoque divina, atque imprimis mors aeterna collocanda est; quarum rerum metus videtur idem esse cum timore isto, de quo hactenus sumus loquuti, seu cum timore ipsius divini numinis; quandoquidem metuere poenas divinas est ipsum Deum metuere; ideoque alio modo respondendum est, distinetione metus seu timoris adhibita. Est ergo in istis Zachariae verbis ejusmodi intelligendus inimicorum metus, ut, quicquid tu facias, nihilominus tamen ab iis securus esse nequeas, quemadmodum tum fit, cum quis in eorum prorsus est manu, nec extricare se inde potest. At talis erat hominum: ante Christum status, ut in istis Zachariae verbis indicatur. De eodem loquitur autor Epist. ad Hebr. cap. 2. 15. At post Christum exhibitum longe aliter futurum erat, hostibus populi divini ita devictis, ut nemo illos jam metuere cogatur, aut illorum violentiam experiri, nisi quis ultro victas det manus. Vnde jure dici potest, metum eum, qui in nobis existere debet, primo non esse hostium, sed nostrimet ipsorum, cum nosmetipsos primum cogamur metuere, ne forte ad hostes desciscamus, et in illorum transeamus castra; unde postmodum toti simus in eorum potestate, quae sane durissima: illum vero, de quo Zacharias loquitur, primum circa hostes ipsos versari. Is, quem nos intelligimus, officii nostri pars est; hic infelicitatis aut poenae: ille, ne in hostium potestatem perveniamus, efficit; hic eorum est, qui in eam jam inciderunt: ille tranquillitatis conscientiae custos est; hic hostis, siquidem eam perpetuo turbat. Ei opponitur fiducia illa, de qua loquitur Christus Iohan. 16. 33. et Paulus Rom. 8. 38. 39. [note: Secunda diligentia circa pietatem pars, labor.] Haec prima est diligentiae et studii circa pietatem pars; altera est labor, qui in difficilimis etiam pietatis operibus non succumbit oneri, sed potius contra nititur, et pulchrius esse cogitat, quoties magno; sibi constat honestum: ac propterea conatum perfectionis ac studium proficiendi in pietate complectitur. Vnde tota pietas interdum laboris nomine videtur describi, ut 1 Cor. 15. vers. ult. nisi quis non tam ipsam pietatem, quam laborem circa ipsam colendam, istonomine, ut quidem proprie sonat, intelligi velit; id quod instituto nostro adhuc magis serviet. Commemoratur etiam labor in hoc negotio Apoc. 2. 2, 3: quanquam ibi illi potissimum labores intelligi possunt, qui ab Angelo Ecclesiae illius, divinae gloriae pietatisque promotioni fuerant impensi. Commemoratur etiam labor charitatis cap. 6. ad Heb. vers. 10. quia haec virtus imprimis labore indiget. Hac de causa pietcas certamini ac pugnae in sacris literis comparatur, ut suo loco videbimus.
page 208, image: s208Et Dominus Iesus apud Lucam cap. 13. 24. vult, ut luctemur, seu summa vi nitamur ingredi per angustam portam. Hujus laboris causa impulsiva procatarctica est difficultas, ut antea innuimus, quae in virtute colenda cernitur. Nam licet pietas, ut superiori capite vidimus, facilis ac suavis censeri debeat, si consideretur magnitudo praemii, quod eam comitatur, cujus species omnia perrumpit impedimenta, nil illi durum, nil asperum est; tamen si ea per se consideretur, et ad carnem nostram et affectus in ea habitantes referatur, ea valde dura et aspera est, praesertim tum, cum externa virtuti objiciuntur impedimenta, et si carni quaedam valida arma suppeditantur, sive a rebus jucundis, quae peccatum comitantur, et ad illud nos solicitant; sive ab injucundis et molestis, quae pietatem, ut umbra corpus sequuntur; imprimis tum cum justitiae causa affligimur, et tormentis subjicimur. [note: Tertia diligentiae pars, Fervor et alacritas.] Cum labore hoc tertio loco conjungi potest fervor et alactitas quaedam. Nam etsi haec non videntur omnibus, prorsus, qui pietatem tamen colunt, esse communia, sed iis tantum, qui perfectum sanctitatis habitum compararunt, quique in agendo non magnam difficultatem ac luctam experiuntur: tamen in omnibus Christianis, etiam in iis, qui in infimo sanctitatis gradu sunt constituti, fervor et alacritas aliqua reperiri debet. Nam nec frigidos nec tepidos nos esse oportet. De frigidis omnes fatentur. At de tepidis asserit Dominus Iesus Apoc. 3. 16. se eos evomiturum ex ore suo, eosque ferre non posse: quemadmodum tepida ventriculus noster non ita facile continet, sed ea nauseabundus evomit. Quapropter fervidos, ut ibidem vult Dominus Iesus, eos esse oportet, qui in favore Christi permanere cupiunt, et ab illo rejici et plane repelli nolunt. Fervidi autem censeri possunt omnes ii, qui sincere Domino Iesu et verae pietati adhaerent, non vero duplicis sunt animi, ut eos vocat Iacobus cap. 1. 8. et cap. 4. 8: qui de fide ipsa ambigunt, et nunc illam constanter retinendam putant, nunc iterum de illa dubitare incipiunt, aut non satis candide, ingenue aut animose eam profitentur; quo lacobus cap. 1 respicit: Vel partim Deum amant, partim mundum hunc, et hos duos inimicos ita inter se conciliare student, ut amorem suum animamque adeo suam inter utrumque partiri velint: quo respicit idem Iacobus cap. 4. Hi enim omnes tepidi sunt, et a Domino Iesu ferri non possunt: quemadmodum et ii, qui in primis virtutum rudimentis sibi putant conquiescendum, et quia non sunt plane impii, et apertescelerati, ideo se satis officio functos, satis divites opinantur. Qui frigidis ideo potissimum sunt deteriores, quod, ut fervidi fiant, non facile effici possit;
page 209, image: s209cum frigidus, in pecato aliquo, quod ipse satis novit, haerens, cum morbum suum agnôvit, facilius impelli queat, ut illi quaerat remedium et a frigore ad fervorem concitato studio progrediatur. Nam alias tepor per se consideratus, frigore melior censeri debet, cum fervori sit propior; nec reprehenditur si consideretur tanquam via ad fervorem, non tanquam viae terminus; quod posterius obtinet in tepidis. Possunt tamen frigidi etiam pro illis accipi, qui Dominum Iesum prorsus ignorant. Quod si admittatur; jam eam quoque ob causam tepidi illis censebuntur deteriores, quod minus gravia censeantur eorum peccata, licet per se sint gravissima, qui in ignorantia veritatis versantur, quam eorum (licet alias paulo leviora) qui doctrinam veritatis habent cognitam. Fervorem, de quo loquimur, requirit ab omnibus Christianis, cum Christus ipse Matth. 5. 6: ubi beatos praedicat eos, qui esuriunt ac sitiunt justitiam; quibus verbis ardentissimum studium pietatis ac desiderium, quale est cibi ac potus, quum esurimus ac sitimus, exprimit; tum apertius adhuc Paulus Rom. 12. vers. 11. Vbi tamen fervor ille vel ad charitatem erga fratres, vel ad gloriae divinae promotionem imprimis ab Apostolo referri videtur. Nam etsi fervor in universa sanctitate cernatur; maxime tamen in certis quibusdam virtutibus locum habet, aut habere debet, et quidem in iis, in quibus amor ac desiderium quoddam continetur. Itaque fervor primo locum habet in amore erga Deum et ipsius gloriam, et sic quoque in precibus; ubi et; gloriae divinae, et nostri aliorumve hominum boni desiderium, fervorem excitare potest. Quo pertinet ardor in repurganda a vitiis et scandalis Ecclesia, aut in veritate divina promovenda ac pietate propaganda; ubi simul etiam charitas erga proximum cernitur, in qua secundo fervor ille locum habet, sive de alterius aeterna salute agatur, sive de alia aliqua re, quae ad insigne ejus commodum pertineat; atque imprimis tum, cum periculum magnum alicui imminet. Cernitur etiam in nostrae ipsorum salutis desiderio, atque in periculis justitiae causa adeundis, cirea quae etiam imprimis commendatur alacritas seu gaudium, licet res ipsa videatur illi maxime obstare. Vide, inter alia, ejus rei praecepta Matth. 5. 12. ad Col. 1. 11. Iacob. 1. 2. et 1 Pet. 1. vers. 6. et cap. 4. 13. Cujus rei exemplum habemus in Apostolis Act. 5. 41. Et in Paulo Act. 20. 24: ubi universum pietatis suae cursum cum gaudio se peregisse praedicat. In beneficentia autem et liberalitate alacritatem idem imprimis commendat 2 Cor. 9. 7. Malus est miles, inquit Seneca, qui ducem suum gemens sequitur: sic malus est miles Christi, qui eum gemens ac tristis sequitur; imo revera
page 210, image: s210non sequitur. Vnde sacrae literae etiam volunt, ut gloriemur de spe nostra et felicitate, quam adepti sumus, ad Heb. 3. 6. Quin etiam ejusmodi statum Christianorum esse, testatur Paulus Rom. 5. 3, ut de afflictionibus quoque glorientur; quod reipsa etiam exemplo suo ostendit 2 Cor. 12. 5. [note: Quarta diligentiae pars, Constantia.] Vltimo loco, tanquam diligentiae pars quaedam adjungi potest constantia: nam nulla vera est sine constantia diligentia. Constantia autem hîc requiritur ejusmodi, ut quis usque ad ultimum vitae finem perduret, quicquid etiam ei contingat adversi. Vnde illud apud Matth. 10. 22: Qui perseveraverit usque ad finem hic salvus erit. Et in Apoc. 2. vers. 26: Qui vicerit et custodierit usque ad finem opera mea, dabo ei austoritatemin Gentes . Quin etiam istud eodem cap. vers. 10: Sis fidelis usque ad mortem. Nam fidelitas ista constantiam quoque singularem in eo, quod semel Christo spopondimus, praestando complectitur. qua de re non pauca in sacris literis hinc inde habentur, atque inter alia etiam apud Autorem Epist. ad Heb. vide imprimis cap. 10. 35 et seqq. et cap. 12. 15. Hac, de re diximus nonnihil antea, cum de sanctitatis perfectione, quam extensivam appellavimus, egimus, et dicetur infra in speciali virtutum tractatione, ubi de Constantia vel patientia agemus. Nam licet hae sanctitatis proprietates quaedam sint, possunt tamen etiam partes constiui. [note: Secunda Sanctitatis proprietas. Perfectio.] Hactenus de prima egimus sanctitatis proprietate, quam tamen vidimus ita esse foecundam, ut plures ex se pariat alias. Alia proprietas constitui potest perfectio: quo nomine vidimus sanctitatem describi, quanquam nonnunquam non omnis sanctitas, sed ea demum, quae in suo genere eminet, hac voce videtur significari. Verumtamen omnis sanctitas, quae quidem ad salutem aeternam vi Novi F. sofficiat, suo modo perfecta est, non modo ratione durationis, ut modo explicuimus, verum etiam eo, quod omnium virtutum habitus in se necessario complectatur: omnium, inquam, quarum exercendarum occasionem et facultatem quis habeat; adeôque omnium vitiorum contrariorum habitus excludat. At praeterea, licet habitus virtutum istarum non sit necesse omni ex parte esse perfectos, perfectio tamen quaedam in iis requiritur; nempe ut quis plerumque saltem, cum occasio est ejus exercendae, eam opere compleat, et contra, cum peccatorum occasio est, sese ab iis cohibeat; denique ad summam earum perfectionem ita adspiret, ut quicquid intervenerit lapsuum, id non confilio, sed vel imbecillitati virium, vel ignorantiae atque errori imputari queat. Quae omnia ex superioribus intelligi possunt: pendetque haec proprietas ex superiori, nempe ex diligentia.
page 211, image: s211
[note: Tertia Sanctitatis probrietas quod sit spiritualis.] Tertia proprietas est, quod Sanctitas haec tota sit Spiritualis, non vero Ceremonialis et externa. Nam etsi Coenae quoque Dominicae celebratio, quae Ceremonialis est, in ea comprehenditur: tamen ea nihil prohibet, quominus Sanctitas universa Spiritualis dici queat, cum a potiori denominatio fieri soleat: quod hic imprimis locum habet ubi unum tantum est ceremoniale, caetera vero omnia, qae sunt numero admodum multa, et, si ad infimas species descendere velis, prope infinita, spiritualia. Praeterea id, quod in Coena Dominica est potissimum, nempe gratiarum actio pro Christi morte, spirituale est; id autem, quod vere est ceremoniale atque externum, valde est simplex; adeo ut in tanto rerum adsalutem pertinentium cumulo ac multitudine vix animadvertatur. Spiritualem autem hanc sanctitatem vocamus non quod ea ad externa opera, quae per corpus exercentur non pertineat: (id enim infinitis sacrarum literarum locis refellitur, in quibus externa opera partim prohibentur, ut caedes, adulteria, libidines variae, farta, rapinae, blasphemiae, idolorum cultus externus; partim praecipiuntur, ut beneficentiae seu misericordiae opera, de quibus Matth. 25. et alibi, laudes divinae ac gratiarum actione, et si qua sint hujus generis opera bona:) sed quod ea in spiritu seu animo ac corde nostro primo ac proprie resideat, atque inde primum nascatur: et, si quae sunt externa opera ad eam spectantia; inde tota proficiscantur, et, nisi ex animo erumpant, vana sint atque irrita. Namquemadraodum Dominus Iesus de iis loquens quae hominem polluunt, ea demum esse dicit ejusmodi, quae ex corde egrediantur, auc, ut per quandam [gap: Greek word(s)] vel Synecdochen loquitur, ex ore: Matth. 15. 18 et seqq. Marc. 7. 18 et seqq. ita etiam de bonis operibus, quae hominem constituunt sanctum, statuendum est, ea ex corde enasci debere. Si secus se res habeat, formam tantum et speciem pietatis prae se ferunt, sed vis ejus non suberit, ac hypocrises illis nota inuretur. Hanc proprietatem pietatis Christianae notat Paulus ad Gal. 5. 5; ubi ait: nos spiritu ex fide spem justitiae exspectamus; spiritum carni ac ceremoniis opponens, fidem operibus legis, et ad Philipp. 3. 3: Nes enim sumus circumcisio, (id est, populus. Dei circumcisus circumcisione spirituali, de qua Col. 2. 11.) qui spiritu Deo servimus, et gloviamur in Christo, Iesu, et non in carne confidimus. Eandem expressit Christus, de cultu divino, seu ea sanctitatis parte quae ad Deum proprie pertinet, loquens, Iohan. 4. 23. 24: Venit hora et nunc est, quande veni ader arores ador abunt Patrem in spiritu et veritatein spiritu, inquam, non in carne seu ceremoniis; quam ad rem pertinebat certus cultus
page 212, image: s212divinus, et solennis locus, de quo ibi disputabantur, et apparet ex vers. 20. 21: in veritate, non in umbris ac rebus imperfectis. Cujus rei causam hanc affert imprimis Dominus Iesus, quod Deus, ut vulgaris fert interpretatio, spiritus sit, seu spiritualis quaedam sit essentia, quae cum rebus crassis atque ad carnem ullopacto pertinentibus, nihil habet commercii. Quare etiam iis rebus, quae ad carnem spectant, non delectatur per se ac proprie; sed iis, quae velipsospiritu peraguntur, vel ab eo, si facultas et occasio sit, virtutis natura cogente, necessario proficiscuntur, quod ratione duce vidit Autor vulgariumversiculorum, qui Catoni adscribuntur; quorum hoc est initium,
Si Deus est animus, nobis ut carmina dicunt,
Hic tibi praecipue purasit mente colendus.
Hac de causa Deus cultum hunc spiritualem semper quaesivit, etiam sub Vetere Foedere, ubi ceremonialem tamen magna ex parte praescripserat, et innumera prope de eo praecepta tradiderat, ut vel ex Psalmo 50 unicuique patere potest, ubi, quemadmodum et alibi apud Prophetas, ita loquitur Deus, ac si plane ceremonialem istum repudiaret, contra vero solum desideraret spiritualem; nempe quia hunc maxime desiderabat, illum vero tanquam solidae pietatis progymnasma ac tyrocinium ad tempus certum populo carnali, rudi adhuc atque infanti, a quo spiritualis atque perfectus praestari nondum poterat, praescripserat. At sub Novo foedere, postquam virilis successit aetas, et virilia quoque, id est coelestia, aeterna, ac spiritualia promissa fuerunt a Deo proposita, spiritualis quoque cultus ac obedientia ab ipso suit praescripta. Cur vero Deus nihilominus spirituali huic cultuivoluerit Ceremoniam seu ritum Coenae Dominicae annecti, causa prope eadem est, quam afferre solemus, cur Deus olim Decalogo, qui maxima ex parte praecepta moralia continet, et praestantissima totius Mosaicae legis pars est, unam voluerit interserere Ceremoniam de celebrando Sabbato. Causam enim esse arbitramur hanc, quod voluerit Deus Decalogi quoque, atque adeo totius legis, cujus ille pars erat praestantissima, imperfectionem denotare, adeoque significare, legem Mosaicam aliquando cessaturam. nullum enim imperfectum est perpetuum. Similiter etiam dicere possumus, fanctissima Christi praecepta, seu sanctitatem in iis praescriptam, licet in suo genere sit perfectissima, id est tam excellens et praestans, ut natura hamana majoris. perfectionis in hac mortalitate vix sit capax, (unde fit ut ea praecepta, quemadmodum et universum Euangelium, sint futura aeterna, tamque diu duratura, quam diu praesens seculum durabit:) tamen si ea sanctitas conferarur
page 213, image: s213cum illa, quae in futuro seculo habebit locum, (qualis nunc beatorum est Angelorum, ipsiusque Christi,) imperfecta est censenda. Nam nec imbecillitas ista, et fragilitas camis, quae multorum causa est lapsuum, nec ignorantia, quae nobis hîc interdum obrepit, illic habebit locum, nec voluptates corporis, quae nobis cum belluis sunt communes, et quarum interdum nos poenitet ac pudet, quae nobis hîc ab illo concessae sunt, ibi extabunt, aut, si quae sunt actiones aliae vilicatis nostrae argumenta, quibus sanctitatis nostrae filum quodammodo interrumpitur, et pulchritudo foedatur. Et sane Coenae Dominicae ritus, qui edendo et bibendo perficitur, imbecillitatis nostrae tum naturalis ac corporeae, tum spiritualis, quae cibo quodam spirituali, cujus ibi quaedam est adumbratio, fulcienda sit argumentum praebet; et sic, ubi Dominus advenerit, et imbecillitatem istam utramque deleverit, cessatura est; atque una omne id, quod in vita nostra adhuc est corporis hujus crassi, terreni atque carnalis proprium: tumque demum id, quod vere perfectum est, ac spirituale totum, succedet. Cur vero hunc ritum potius, quam alium, Dominus Iesus instituerit, inferius, Deo dante, ubi de Coena Domini agetur, commodior erit dicendi locus.
LIBER TERTIVS, Qui est DE VIRTVTIBVS MORALIBVS, QVAE DEVMRESPICIVNT. CAPVTI. De Virtutibus moralibus in specie, seu Pietatis partibus.
[note: Prima pietatis illiusque officiorum distinstio.] NOn uno modo pietasm ejusque officia, in sacris literis dividuntur. Interdum enim duae generales et valde late patentes ejus constituuntur partes, nempe abstinere a malo, et facere bonum: cujus rei inter alia testimonium habes Psal. 34. 15. et ex eo 1 Pet. 3. 11. Quam eandem distinclionem inter charitatis opera tradit Paulus Rom. 10. 9. Sed haec divisio ad distinctiorem ac specialiorem
page 214, image: s214virtutis ac pietatis cognitionem non sufficit, cum ejus membra nimis sint generalia, et per omne virtutis genus diffusa.
[note: Secunda divisie.] Est et alia pictatis et officiorum ex ea manantium divisio, sed illa quoque nimis laxa, ex subjecto petita: alia enim pietatis pars in animo consistit seu spiritu, alia in corpore cernitur, seu (quod perinde est) alia interna est, alia externa, Illa cogitationibus et affectibus in animo latentibus moderatur: haec sermonibus et factis externis. Haec distinctio indicatur, 1 Cor. 6. vers. ult. ubi vult Paulus, ut glorificemus Deum in corpore et in spiritu: hoc est, ut externas actiones, quae per eorpus exercentur, et internas, quae ipso spiritu perficiuntur, ad gloriam Dei referamus. Idem indicatur, 2 Cor. 7. 1. ubi de pietatis contrario, hoc est, pollutione seu peccati labe, distinctio ista usurpatur, et aliud inquinamentum carnis seu corporis, aliud spiritus dicitur: unde idem de contrario, seu ipsa sanctimonia, quae in bono agendo versatur, colligere promptum est. Nam (ut hoc quoque hîc obiter notemus) illa pietatis pars, quae in eo, quod bonum atque honestum est, agendo cernitur, hoc loco peculiariter sanctimonia vocatur, et a repurgatione peccatorum distinguitur. Cui rei alibi quoque non absimilia licet deprehendere. Eandem distinctionem tradit autor Epistolae ad Hebr. cap. 10. 22, 23: ubi ad Ceremonias legales et aspersiones ablutionesque, quibus uti oportebateos, qui rite sacris perfungi, et loca Deo consecrata adire volebant alludens, vult, ut nos quoque accedamus (nempe ad Sacerdotem nostrum magnum, et templum ipsius) cum vero corde, hoc est, sincero, et ab omnimalitia, fraude, simulatione ac perversitate immuni atque illibato, cum plena certitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, er abluti corpus aqua pura, hoc est, expurgati ratione animi ab iis sceleribus, quae conscientiam imprimis polluunt ac laedunt, tum etiam repurgati a peccatis externis, quae per corpus perficiuntur. Eandem distinctionem colligere possumus ex loco, 1 Thess. 5. 23: quanquam ibi partitio est tripartita, cum non tantum spiritus, sed etiam animae fiat mentio, et denique corporis, quae omnia sine reprehensione, in adventu Domini nostri Iesu Christi servari cupit Paulus: nempe quia ibi non tantum ad virtutes morum, sed etiam ad virtutes mentis a Paulo respicitur: quae posteriores in spiritu, qui ab anima strictius sumpta distinguitur, hoc est, mente et intelligentia proprie locum habent, cum virtutes morum magis proprie in anima et corpore resideant. Quanquam si spiritus nomine etiam voluntatem, quae mentis et rationis superioris est consectarium et veluti [gap: Greek word(s)] , complecti velis; etiam virtus morum in spiritu locum
page 215, image: s215habebit, cum ibi sit omnis virtutis prima ac propria sedes, adeoque nec ad animam stricte sumptam spectat: quales sunt virtutes eae, quae circa coelestia ac divina, et si quae sunt alia sub sensum minime cadentia, occupantur, ut est fiducia in Deum proprie ac per se sumpta, spes immortalis vitae, Charitas Dei et Christi per se itidem considerata, (nam si latius extendatur, ita ut effecta quoque illius simul comprehendantur, etiam ad aninam et corpus pertinet,) Amor honesti, studium res divinas cognoscendi, et si quae sunt similia. Hoc ergo pacto tripartita erit virtutis divisio ex subjecto petita, prioris distinctionis secundo membro in duas partes distributo: alia enim pietatis pars, vel virtus in spiritu consistet, alia in animo, alia denique in corpore.
[note: Tertia pietatis officiorum divisio.] Terio haec quoque innuitur in sacris literis officiorum pietatis distinctio, quod ea partim in ermone, partim in factis consistant. Ita enim nonnunquam universae vitae nostrae actiones distinguuntur, ut Col. 3. 17. Iacob. 2. 12: ubi tamen animadvertendum est, cogitationes quoque eas, quae factorum rationem apud Deum habent, cum sermonibus, aut factis esse conjungendas, et inter haec duo veluti esse partiendas, ita ut cogitationes quidem et decreta animi de sermonibus, cum sermonibus ipsis; cogitationes autem de factis, cum factis computentur. Sed si quis velit cogitationes a sermonibus ipsis et factis sejungere, is ex bipartita hac distinctione facere poterit tripartitam; ita ut pietas partim in cogitationibus, partim in sermonibus, partim in factis ipsis cerni dicatur. Hae distinctiones omnes utiles quidem sunt, sed nobis nondum sufficiunt, qui eam quaerimus distinctionem, quae simul et usui ac consuetudini loquendi communi sit accommodata, et ad specialem et maxime distinctam virtutum cognitionem, nos deducat, cum distinctiones hactenus traditae omnes ita sint comparatae, ut propemodum per omnia virtutum genera, quemadmodum de prima jam diximus, diffundantur; cum plerarumque virtutum ea sit natura, ut partim in animo consistant, partim sermonibus et factis sese exerant. Quanquam interim non negamus alias magis in animo conquiescere, alias magis in sermonibus cerni, alias denique magis in opere. Istud certum est, ab istis virtutibus, quae in sermonibus aut factis externis omnino consistunt, animuum nunquam abesse posse aut debere, (utut tandem aliqua sit virtutis pars, que animo solo absque sermone aut opere ullo perfici queat:) alias enim non virtus ea foret, sed inanis tantum virtutis imago et simulachrum.
[note: Quarta pietatis officiorum divisio, ab objecto petito.] Restata ergo, ut aliam virtutis divisionem, que instituto nostro sit accommodatior, indagemus. Ea vero hujusmodi tradi potest, ab
page 216, image: s216[note: Virtutes ad alias extra nos personas relata.] objecto imprimis petita. Virtutes aliae ad nos primo reseruntur, aliae ad alias personas; aliae denique partim ad nos, partim ad alios. Et quia eae, quas medio loco posuimus, videntur inter alias excellere, ideo eas primo loco nunc collocabimus, et postea etiam, Domino adjuvante, persequemur. Eae vero iterum sunt duplices, cum ipsae quoque personae, ad quae reseruntur, duplicis sint generis: aliae enim divinae sunt ac coelestes; aliae humanae ac terrestres. Coelestes sunt imprimis Deus ac Christus; nam quod ad Angelos attinet, vix ullum pietatis officium, praesertim generale ac perpetuum, quod ad ipsos proprie spectet, in sacris literis expresse praescribitur. Quanquam id satis liquet, charitatem iis insignem a nobis debere, et reverentiam etiam quandam, de qua dicendum erit infra, ubi de divino cultu agetur. Verum, ut diximus, id nobis in sacris literis aperte praeceptum non est, et verisimile est sacras literas, praesertim veteris foederis, charitatem, quam Angelis debeamus, cum charitate erga ipsum Deum, et hodie sub novo foedere etiam erga Christum, cujus sunt servi praestantissimi, conjungere; cum nemo possit Deum aut Christum amare, quin simul etiam hos tam praestantes et tam charos ipsius servos diligat; praesertim si cogitet, magna per eorum ministeria Deum Christumque nobis beneficia praestare. Quod ad Spiritus malos attinet, eorumque ducem Satanam, seu diabolum, sunt quidem nonnulla nobis in sacris literis praescripta sanctitatis officia, quae circa ipsum tanquam hostem nostrum versantur: sed ea per reliqua virtutum officia fere disspersa sunt. Dicemus tamen nonnihil, Deo volente, de iis, quae videntur maxime a caeteris sanctitatis partibus distincta esse, separatim, in prima tractationis hujus specialis, ad quam paullo post accedemus parte. Vbi enim de pietate in Deum; ibi etiam agendum est de eo, quomodo adversus ipsius hostem nos gerere debeamus.
[note: Humana persona.] Praeter divinas coelestesque personas restant humanae, quas quidem proximorum nomine vulgo complectuntur. Sub lege videntur pietatis officia omnia, inibi a Deo praescripta, ad duo haec capita primi membri, quae nunc constituimus, fuisse relata, nempe ad dilectionem Dei et proximi; quemadmodum satis apparet, tum ex distinctione Tabularum legalium, quarum prior ad Deum, posterior ad proximum spectabat: tum ex locis, qui ex Veteri foedere citantur in Novo, imprimis Matth. 22. 36. et seqq. ubi in duobus praeceptis, de charitate Dei et proximi, dicitur totalex et prophetae pendere; itemque Luc. 10. 26, 27. Nam officia illa, quae primo et per se ad nos ipsos spectant, pertinentque ad moderationem cupiditatum rerum terrenarum, earun
page 217, image: s217demque perfruitionem, ea nonnisi eatenus fuerunt a Deo praecepta, praesertim sub comminatione poenae, quatenus vel cultum divinum alias in lege praescriptum impediebant, vel proximo nocebant; quemadmodum parentibus luxus liberorum oberat, aut avaritia alicujus cum fraude et injuria, aut libido cum violatione alieni thori, aliis erat noxia. Caeteroquin enim ea a Deo hominibus permissa, imo etiam pro praemio aliquo pietatis constituta, ac praebita fuerunt: nisi forte talia essent, a quibus ipsa natura prorsus abhorret, ita ut etiam si tandem nulla fuisset lex divina lata, tamen ipsa humanitas ab iis abstineredoceret: qualia nonnulla recensentur Lev. 20. ob quae etiam Deus gentes, quaeterram Chanaan vel Palaestinam antea incoluerunt, licet leges ea de re expressas a Deo sibi latas non haberent, exterminavit, ut apparet ex vers. 23. At sub Novo foedere tertium quoque officii genus accessit, quod ad nos proprie refertur, etiamsi tandem ab injuria omni, aur cultus divini neglectu, rerum contrariarum usus sit sejunctus. Vnde Paulus ad Tit. 2, divisionem quandam pietatis nobistradens, tria ejus membra constituit, temperantiam, justitiam et pietatem, quarum prima ad nos ipsos proprie spectat, secunda adproximum, tertia denique ad Deum; in quibus enumerandis ab infimis ad summa ad scendit, et id, quod dignitate eminet, ultimo loco collocat, contra quam nos facere instituimus. Quanquam vero Paulus, si voces ab ipso positae proprie sumantur, non videatur omnia prorsus officia virtutum esse complexus, praesertim quod ad duo priora attinet, cum non omnia virtutum officia quae ad nos, aut ad proximum spectant, temperantiae aut justitiae nomine comprehendi videantur, et, si nihil aliud desiderari posset, saltem patientia ac fortitudo, quae sane una ex virtutibus est praecipuis, desit: tamen ea distinctio ad id, quod Paulus ajcbat, satis erat accommodata; et nos, licet aliam videamur tradidisse sanctitatis universae divisionem, ex ista tamen, quam Paulus tradidit, nostram excerpsimtis. Nam satis manifeste Paulus tria officiorum genera, et sic etiam tres pietatis partes constituit, quarum alia ad nos ipsos, alia ad proximum, alia ad Deum referatur. Quae eadem membra nos quoque habemus, licet paulo accuratius et Logicorum regulis accommodatius, agere volentes, unum adhuc membrum ex tribus his conflatum addiderimus; nempe earum virtutum, quae partim ad nos ipsos, partim ad alias personas, hoc est, vel ad Deum vel ad proximum, vel ad utrosque referuntur. Neque tamen censendi sumus Paulum accusare velle. nam Paulus, quemadmodum et caeteri Apostoli, cum ad populum et rudes fere, ac literarum expertes homines
page 218, image: s218scriberent, popularius ngere soliti sunt, et ita loqui, praesertim in praescribendis officiis pietatis, ut ab omnibus facile intelligi possint. Itaque [gap: Greek word(s)] istam et subtilitatem in docendo et explicando non fuerunt sectati, veritate ipsa et utilitate contenti; etiamsi forte aliquid, si accuratius res examinaretur, desiderati possit, tamquam non sufficienter, et omni ex parte explicatum. Interim tamen nihil prohibet, quo minus nos re et materia ipsa ab Apostolis accepta, eam accuratius postea digeramus, et Logicorum regulis, quibus omne id, quod vere dici potest, consentaneum est, conformemus. Sumsit nempe Paulus ea officiorum genera sibi eo loco enumeranda, quae per universam vitam sunt diffusa, et quolibet tempore locum habent. Ex quo genere non est ea patientia, quam sacrae literae adeo crebro nobis inculcant, adeoque hîc a Paulo non fuit commemorata. Quanquam non ignoramus esse nonnullos, qui eam pietatis nomine comprehensam velint: quod amplectetur qui volet. Quod ad ea attinet quae recensere volui, sumsit ea Paulus quae in quolibet genere maxime eminent, suntque vulgo etiam nota, praesertim quod ad priora duo ab ipso constituta genera pertinet, temperantiam nempe et justitiam, quanquam quod ad justitiam attinet, ea a multis ita late extenditur, ut etiam charitatem et beneficentiam in se complectatur; quod absurdi habet nihil, imo etiam speciem quandam probabilitatis, vel eam ob causam, quod beneficemia nonnunquam justitiae nomine in sacris literis veniat, ideoque in concionante hoc facile admitti potest, ut tam late ibi vocem acciptat. Mihi tamen dubium est, an Paulus eo respexerit, et significationes justitiae alias distinctas hîc conjunxerit, cum nemini obscurum sit, quin propria et usitata significatio locum hîc habeat. Videtur enim Paulus respexisse ad id, quod de servis supra dixerat vers. 10: quorum occasione postea pietatis officia explicantur. Extant quidem utriusque significationis in sacris literis exempla; verum, quod sciam, non conjunctim, sed separatim; contra quam hîc statuendum esset, si justitiae nomen charitatem etiam complecti deberet. Quanquam hoc quoque addi potest, justitiam in significatione minus usitata non pro charitate in universum, sed pro beneficentia et liberalitate sumi solere. Sed de hoc uniuscujusque liberum sit judicium. Illud videtur certum esse, vocem temperantiae non omne officii genus, quod ad nos spectet, complecti. Nam etiamsi vox [gap: Greek word(s)] , a qua adverbium [gap: Greek word(s)] , quo utitur Paulus, deducitur, vel cujus id saltem est conjugatum, moderationem quamvis possit denotare, et ad modestiam quoqueseu moderatum alicujus de se sensum transferri queat, ut apparet
page 219, image: s219es verbo [gap: Greek word(s)] Rom. 12. 3, m hac significatione posito; tamen omnes, quos sciam, interpretes hoc loco eam virtutem notari volunt, quae in voluptatibus corporis moderandis versatur: et, quemadmodum de voce justitiae antea diximus, non est verisimile, Paulum cum temperantiam propra dictam omnino vellet hac voce exprimere alteram quoque significationem cum hac conjunxisse aut confudisse. Sed et hîc suo quisque utatur judicio.
[note: Nova pietatie distinctio.] Ex horum autem, quae nunc diximus, occasione, libet etiam novam quandam virtutis et pietatis distinctionem subjungere: nam pietas et virtus partim in agendo cernitur, partim in patiendo: quod in sacris [note: Alia in patiendo consistit:] literis fieri quoque animadvertitur. Est enim ista pietatis pars, quaeinpauendo cernitur, a caeteris singulari quadam ratione sejuncta. Vnde Paulus Rom. 8 ab initio, usque ad vers. 17 partem alteram (cui loco addi debet totum cap. 6 et mitium 7, usque ad vers. 7, cum quo initium capitis octavi cohaeret,) pietatem nobis commendans, eamque isto potissimum modo describens, ut non secundum carnem, sed sceundum ipiritum ambulemus, aut ut corpus mortuum sit propter peccatum spiritus autem vivat propter justitiam, vel ut non secundum carnem vivamus sed spintu actiones corporis mortificemus, vel denique spiritu Dei ducamur et regamur: (quae phrases nullum non pietatis gesnus videntur comprehendere:) nullam tamen patientiae, quam in afflictionibus Christi causa sustinendis praestare debeamus, fecit mentionem; sed ultimo demum versu 17, tanquam rem novam, seu novam haereditatis coelestis adipiscendae conditionem adjungit. Eodem respicitur in descriptione populi istius, qui coram throno, hoc est, Deo in throno sedente, et coram Agno stare a Iohanne visus est cap. 7 Apoc. vers. 9. Dicuntur enim illi fuisse induti stolas albas, et habuisse palmas in manibus suis: ubi prioribus quidem verbis puritas et innocentia vitae significatur; posterioribus vero victoria, quam per patientiam de hostibus retulerunt. quae eadem infra, ubi ea descriptio aliquomodo explicatur, sic efferuntur: Hi sunt, qui venerunt ex afflictione magna, (patientia indicatur) et laverunt stolas suas et dealbaverunt in [note: Alia in agendo.] sanguine Agni. Prioris generis virtutes, quae in agendo cernuntur, eo modo, quo nos supra fecimus, distingui possunt, ut nimirum aliae referantur ad Deum, aliae ad proximum, aliae ad nos ipsos: aliae denique partim ad nos, partim ad alios. Verum nos patientiam quoque in harum numero virtutum collocamus, et ad ea referimus, quae ad nos ipsos per se spectant. Itaque hanc divisionem in sequentibus sequuturi sumus: ubi id praemonuerimus, non esse virtutes has ita inter se
page 220, image: s220[note: Virtutum diversa species aliquando inter seconcurrunt, et efficia aliqua ad plura genera verferuntur.] distinctas, ut nunquam plane inter se concurrant, aut officia aliqui ad plura genera nequeant referri. Fit enim interdum, ut virtus aliqua per se quidem ad certum aliquod objectum referatur, sed tamen per accidens etiam ad aliquam aliam personam. Sic nullum est officiigenus, quod non aliquo modo ad Deum etiam spectet; unde et iam sanctitas universa pietatis nomine, quae ad Deum proprie refertur, comprehenditur, aut charitatis, vel timoris divini appellationem fortitur. Vicissim etiam omnia virtutum genera ad nos etiam aliquo modo spectant, saltem eatenus, quatenus ad summum nostrum bonum referuntur, et nos ipsos perficiunt, atque affectus turbulentos componunt, et animo conscientiaeque tranquillitatem pariunt. Praeterea eae, quae ad nos proptie spectant, possunt certa quadam ratione ad alios referri, ut si ex gula et luxu nostro ad alios redundet incommodum, ut quidem sit saepimme: unde in Rebuspublicis bene constitutis leges sumptuariae. Qua de causa Aristoteles ait, Iustitiam universalem, quae tota per se refertur ad alium omnium virtutum officia, adeoque etiam Temperantiae et caeterarum virtutum ad nos relatarum munera praescribere. Castitas etiam per se ad nos refertur; sed interdum etiam ad alios, quatenus ab adulterio, aut alia aliqua libidine in alios irrumpente abstinet, aut exemplo pessimo aliis non nocet, atque ad voluptates impuras iis non est incitamento.
[note: Virtatis inter seconnexa. Hinc uni virtuti salm eliquando adscribitur.] Ita nempe inter se connexae sunt virtutes omnes, ut una ab altera fejungi vix queat. Vnde toties in sacris literis singularibus quibusdam virtutibus aeterna salus, aut id, quod eam vim habet, adscribitur; cum tamen certum sit, omnes virtutes ad salutem esse necessarias; cum contra vel unius vitii habitus, seu opus carnis, ut appellat Paulus, ad damnationem sufficiat. Exempla autem ejus rei, quam diximus, abunde suppeditat prima pars cap. 5. Matth. Creberrimetamen omnium adscribitur salus charitati ac beneficentiae, vel mifericordiae ejusve effectibus, qualis est inter alios facilitas in condonandis offensis; praeterea patientiae, et constantiae in afflictionibus, quibus adde modestiam seu humilitatem. Cujus rei causa est, quam innuimus, quod una virtus facile secum alteram trahat; ac praeterea sermonis elegantia id nonnunquam exigit, et studium unam aliquam virtutem vel virtutis opus singulariter commendandi, et iis, ad quos sermo est, inculcandi: v. g. cum exaltatio humilianti vel demittenti se promittitur, aut primatus ei qui omnium fuerit infimus aut postremus, aut copiose serenti messis futura, eaque copiosa, aut misericordiam exhibenti misericordia, peccata remittenti peccatorum remissio. Imo si id quod res est
page 221, image: s221dicere velimus, sanctitas et pietas, ut supra quoque alicubi innuimus, unum quippiam est, quod respectu diversorum objectorum partes sortitur diversas, et variarum virtutum nomen sortitur. Vnde fieri non potest, quin is, qui unam virtutem plene ac solide possidet, caeteras etiam omnes, quas quidem cognitas habet, et quarum exercendarum tum occasio, tum instrumenta et facultas ei suppetit, habeat et exerceat. Nam si unam aliquam, licet cognitam, non amplectatur, aut non exerceat, licet queat; apparet eum caeteras, quas exercere videtur, non vere habere, cum non amore honesti aut salutis aeternae (ut hocquoque addatur) eas exerceat, sed aliam potius aliquam ob causam. Nam si amore honesti aut salutis suae id faceret, illam quoque, quam non exercet (siquidem hujus eadem est prorsus ratio, quae caeterarum) omnino exerceret. Quare dum virtutem unam violat, sanctitatis universae fit reus, ea plane ratione, qua Iacobus ait: eum, qui universam legem observet, impingat autem, seu labatur in uno, factum esse omnium reum, cap. 2. 10: rationem hanc afferens, quia qui dixerit; Ne moecheris, dixerit etiam, Ne occidas. quasi dicat, quia omnium legum divinarum eadem est ratio, eadem autoritas, et qui unam istarum violat, et sciens prudens transgreditur (nam de hoc est sermo, licet vix [gap: Greek word(s)] videatur de lapsu aliquo loqui leviore; contrarium docentibus loci circumstantiis ac ratione ipsa:) is eo facto omnium autoritatem convellit ac spernit, nec videtur ideo caeteras servare, quia earum autoritatem tantam esse arbitretur, ut violare eas sit nefas, sed quia adversus eas non ita peccare libeat. Cur enim alias non observaret et illam, quam violat legem, cum eadem sit illius quae caeterarum est, autoritas; siquidem ab eodem legislatore est lata, a quo caeterae omnes suam autoritatem habent? Quod Si illi ita liberet peccare adversus caeteras leges, atque hanc unam, quam violat; aeque facile id videretur facturus. Diximus autem exerte, si is virtutem aliquam cognitam habeat, et praeterea occasionem quoque ac facultatem ad eam exercendam, praesertim parem illi, quam ad caeteras habet; quia si quod horum desit, fieri potest, ut quis virtutem unam habeat aut etiam plures, una tamen aliqua re ipsa careat; ut si quis nesciat, quid in defensione privata aut bello sit faciendum, aut si quis beneficentiae occasiones non habeat. Sed sacrae literae cum nexum istum virtutum praesupponunt, praesupponunt etiam cognitionem earum, et facultatem eas cognoscendi et exercendi. Haec ideo praemonere voluimus, ne quis miretur officia quarundam virtutum, quae certis cancellis a nobis circumscribuntur, limites suos quasi transire, et cum alterius
page 222, image: s222virtutis officio conjungi. Nam interdum virtus aliqua generatim et absolute considerata, ad unum aliquod objectum refertur; sed poste a specialius ratione certorum officiorum considerata, ad plura objecta spectat.
[note: Totius tractationis divisio in capita.] Vt autem pietatis officia, quae hactenus distinximus, tanto commodius persequamur, in certa quaedam capita tractationem totam distinguemus. Nam primo ea persequemur officia, quae ad omnes Christianos in universum spectant, adeoque communia appellari queunt: deinde ea, quae certis personarum generibus, statu ac conditione ac qualitate inter se aliqua distinctis, sunt propria ac peculiaria, quae respectu istorum poterunt censeri specialia. Prioris generis officia iterum erunt duplicia, vel enim omnibus sunt communia separatim sumptis, hoc est, a quolibet Christiano singulatim debent exerceri: vel omnibus aut pluribus junctis, hoc est toti alicui Ecclesiae ac communioni. In prioribus iterum ita progrediemur, ut primo ea tradamus, quae genere suo omnibus simpliciter et per se sunt ad salutem necessaria: deinde ea, quae secundum quid, aut per accidens; quae posteriora iterum inter se discrepant. Nam quaedam sua natura ad virtutem accedunt propius, pertinentque ad ejus perfectionem ac decorum: quaedam per se suaque natura nihil habent cum virtute commune, sed plane sunt libera atque adiaphora, quorum tamen usus per accidens potest ad, virtutis rationem spectare, et nunc necessarius est, nunc contra necessatio omittendus. Quare capita secuturae tractationis (quanquam iterum a nobis dividenda) haec erunt latissime patentia. Primum de iis, quae genere ipso sunt ad salutem necessaria. Secundum de iis, quae ad virtutis perfectionem aut decorum spectant, eorumque contrariis. Tertium de rerum mediarum seu adiaphorarum usu. Quartum de officiis ad totam ecclesiam spectantibus. Quintum de officiis certarum personarum ad Ecclesiam pertinentium. In primo autem capite potissimum divisionem officiorum superius traditam servabimus, ita ut primo ea explicemus, quae ad Deum primo et per se spectant: deinde de iis, quae ad proximum; tertio, de iis quae ad nos ipsos; quarto de iis, quae partim ad nos, partim ad alios.
page 223, image: s223
CAPVT II. De pietate, seu de virtutibus atque officiis ad Deum proprie spectantibus.
CVm superius ex loco Pauli ad Tit. 2. 12 ostenderimus, illam sanctitatis partem, quae ad Deum proprie spectat, pieratem [note: Pietatis significatio varia.] dici; de ea nobis primo loco agendum venit. Initium autem explicationis ducendum est a voce, quae non unam habet significationem, quam ita distinguere licet, ut aliam quidem generalem dicamus, aliam specialem. Quanquam specialis magis videtur esse proprie dicta, ut a qua generalis fluxerit, ut superius in descriptionibus pietatis [note: Generalis, eaque duplex. Pro sanctitate. Pro religione Christiana.] in universum indicavimus. Generalis illa seu laxior, iterum duplex est. Nam vel sumitur pro sanctitate in universum, ut dicto loco innuimus, ubi causa est explicata hujus significationis: vel pro religione Christiana, seu doctrina Christi religionem illam comprehendente; cujus exemplum videtur extare 1 Tim. 3. 16, ubi magnum dicitur esse pietatis, hoc est, religionis Christianae, mysterium; quae significatio a priore fluxit, estque Metonymica. Quia enim Christiana religio pietatem, eamque perfectissimam praescribit ac tradit, (unde etiam appellatur doctrina, quae est secundum pietatem, cap. 6. ejusdem Epist. vers. 3. et, veritas, quae secunduum pietatem est, Tit. 1. 2.) : hinc ipsa quoque pietas appellatur. Eadem significatione potest accipi haec vox eadem Epist. cap. 6. 5: ubi ait homines istos corruptos, de quibus sermo est, arbitrari, pietatem esse quaestum; hoc est, religionem Christi seu doctrinam ejusque tractationem ac praedicationem esse rationem quandam quaestus faciendi, seu quaerendi lucri. Quanquam, ut jam indicavimus, non tam ipsa doctrina Christi per se considerata, quam ejus tractatio, et earum rerum externa quaedam exercitatio, pietatis nomine hoc loco videtur exprimi: quo pertinent labores et occupationes Pastorum et Ecclesiae doctorum, quos religionis negotium tractare dicimus; quod in ea re toti versentur, idque unum agant vel saltem [note: Spiccialis itidem duplex. Pro virtute divinum numen rite colendi.] agere debeant. Quod ad specialem significationem attinet, ea iterum duplex est: Primo enim significat reverentiam seu cultum divini numinis, seu mavis virtutem numen divinum rite colendi, quae hujus loci est propria: a qua significationes istae generales fluxerunt, propterrea quod nemo Deum rite colore queat, quin universâ vitâ sancti tatem sectetur, et sic quoque eam amplectatur religionem atque
page 224, image: s224doctrinam, in qua ea est praescripta: cujus significationis exemplum praeter locum Tit. 2, supra notatum, habes in Epist. 1 Pauli ad Tim. 6. 11. [note: Pro amore consangui[?]torum.] ubi inter virtutes speciales recensetur pietas. et 2 Pet. 16, 7: ubi itidem pro virtute speciali ponitur. Altera significatio specialis est, cum sumitur pro amore et reverentia, quam debemus sanguini propinquo, seu consanguineis nostris, atque imprimis majoribus, ut Parentibus, avis, et qui his sunt proximi: cujus significationis exemplum quoddam habemus apud eundem Paulum 1 Tim. 5. 4, in verbo [gap: Greek word(s)] , hoc est pietatem colere. Vult enim ibi Paulus, ut si quae vidua habeat liberos aut prognatos sive nepotes, discant (intellige liberi aut nepotes illi) primum proprium domum administrare, vel pietate prosequi, et vicem rependere progenitoribus. Verba posteriora priora explicant. Nam eo potissimum pacto erga parentes aut progenitores ab aliis pietas exercetur, iique a nepotibus et liberis honorantur ac coluntur, cum vices rependuntur majoribus, et quod illi liberis educandis alendisque impenderunt, laborum aut sumptuum, id majoribus ac parentibus, cum ii vicissim illorum ope indigent, redditur: quam [gap: Greek word(s)] Graeci eleganter vocant. Nam honoris nomine curam istam, quam parentibus praestemus, necessaria illis suppeditando, in praecepto Decalogi quinto de honorandis parentibus comprehendi; docent verba Christi Matth. 15. 4 et seqq. Qua de re, Domino dante, agetur in specialibus seu certarum personarum officiis. Ab hac significatione alia quoque laxior apud [note: Pro amore in patriam, aut aliios quibus sumus obstricti.] bonos autores deducitur. Nam amor quoque in patriam, aut alios, quibus singulari quadam ratione obstricti ac devincti sumus, ut sunt magistratus boni, aut ii, qui parentum loco nobis sunt, ut praeceptores, tutores, aliique bene factores, pietas appellatur. Possumus autem significationes speciales ad unam fere reducere, si dicamus pietatem significare amorem, reverentiam ac cultum iis exhibendum, quibus natura sumus obstricti, quique in nos imperium habent naturaliter, atque imprimis tale, quod ab ipsorum in nos beneficio pendet. Quo in genere primo omnium est Deus, cujus quanti quanti sumus, toti sumus; et cujus in nos supremum absolutumque est imperium, inde ortum, quod ab eo primum simus profecti, et quicquid est bonorum, inde acceperimus. Secundo loco parentes, per quos a Deo sumus vitam consequuti, educati atque instituti; quos se quuntur alii qui parentum loco sunt. Ad hos proxime accedunt Magistratus boni: ob naturae etiam conjunctionem alii propinqui, quanquam non eadem ratione, cum non omnium in nos sit imperium. Cujus rei occasione, antequam ad institutum nostrum redeamus, illud obiter est
page 225, image: s225[note: Analogia officii Deo et proxima praestandi.] notandum, nullam esse virtutem aut officium Deo a nobis praestandum, cui non sit aliquod simile aut analogum inter ea, quae ad proximum nostrum, praesertim vero eos, qui in hoc genere eminent, proprie spectant. Cum enim inter ipsum Deum et homines quaedam sit analogia et proportio, ea sane maxima apparet in iis, qui imperium et potestatem aliquam in nos habent, praesertim beneficam admodum aut a beneficiis ortam; et quo majorem ac pleniorem habent potestatem, tanto major quoque inter ipsos et Deum respectu nostri est similitudo, atque exinde pendens virtutum quoque et officiorum, quae illis sint exhibenda, analogia tanto major est. Itaque quemadmodum Deo a nobis debetur pietas, ita etiam parentibus ac magistratibus summis: quemadmodum illi amor et charitas singularis, ita etiam his in suo genere singularis; ut illi honor, cultus atque adoratio, ita etiam his: quanquam illi divinus, his civilis ac humanus. Quemadmodum illi fides et invocatio: ita his aliquid, quod per proportionem istis rebus respondeat, quandam certis terminis circumclusum. Nam quia Deus in hoc genere analogo primum est, ut loquuntur, analogatum, et genere proprio diversum: eo etiam officia illa, quae Deo et hominibus tribuuntur, ad Deum primo ac preffectissima ratione spectant, suntque genere ipso quodam modo distincta ab iis, quae hominibus tribuuntur.
[note: De pietate, sive virtute Deum rite colendi.] Sed jam ad rem ipsam accedendum est. Diximus autem pietatis nomen hoc loco ea significatione esse accipiendum, quam inter speciales priorim loco commemoravimus, quae est, quod pietas sit rectus divini numinis cultus, seu virtus Deum rite colendi. Quam ad rem fuo requiruntur, primo ut honor is exhibeatur divino numini, qui ejus majestati ac supremo imperio, caeterisque proprietatibus, quae huc pertinent, ac summae in nos benignitati sit conveniens: deinde ut illi soli exhibeatur. Quod utrumque complexus est Deus primo Decalogi praecepto, praesertim si id conjungatur cum exordio et veluti aditu ad ea praecepta, qui ad primum istud et simul ad secundum et tertium maxime proprie spectat. Ita enim ait Deus: Ego sum Iehova De ustuus, qui eduxi te e erra AEgypti, e domo servitutis. Non erunt tibi Dii alieni coram me. Nam primum vult Deus, se haberi pro vero summoque Deo, qui tum temporis beneficium longe maximum praestiterat ei populo, cui leges dabat. Deinde non vult alios pro diis haberi; qua in re hoc etiam omnino continetur, ut ipse quidem convenienti honore afficiatur, eoque cultu, quem Deo exhibendum esse [note: Prius.] ipsa dictat ratio, alii vero nulli praeter se exhibeatur. Prius quidem
page 226, image: s226illud primo ac potissimum pietatis nomine significatur; posterius autem, licet ad em sit omnino necessarium, veluti consequenter. Vnde de iis, quae ad illud prius recte intelligendum pertinent, potissimum est agendum. Verum quia cultus is Deo conveniens nihil aliud est quam adoratio, et si quae sunt adorationis effecta et consequentia; ideo ad [note: Pietas haec religio quoque dicitur, Graece [gap: Greek word(s)] .] cum locum haec differemus, ubi de adoratione agetur. Istud hoc loco commemorandum videtur, idem quod pietatis nomine hac in parte complectimur, religionis quoque nomine efferri, quae Graecis est [gap: Greek word(s)] , de qua loquitur Iacobus cap. 1. vers. 26, 27. Nam etsi ibi religio videtur sumi latius, ita ut etiam ea complectatur officia, quae vel ad proximum, vel ad nos ipsos spectant; tamen si rem paulo penitius consideremus, aliter se res habet. Nam religiosum eum intelligit Iacobus, quem vulgo quoque ita appellare solent, in quo singularis quaedam appareat devotio, et divini numinis reverentia. Quod enim ait vers. 27 Iacobus, religionem puram et impollutam coram Deo et Patre, hanc esse, visitare orphanos et viduas in affictione ipsorum, et immaculatum se ipsum conservare a mundo, id non ita est accipiendum, ac si Iacobus naturam et essentiam religionis vellet exprimere; (nam alias nullo modo potuisset Iacobus ea officia praetermittere, quae ad Deum primo ac proprie referuntur, quorum tamen nullam prorsus fecit mentionem, cum omnes norint religionem primo ac proprie ad Deum spectare, consequenter tantum aut ratione effectuum ad nos aut alios:) sed statuendum est, eum hîc effectus proprios de sua causa, quod nec alibi in sacris literis inusitatum est, efferre; qui cum adsunt, tum demum religio pura est, et ab omni macula immunis, ac talis, quae vana nequaquam sit. Quare hic est sensus, ac si dixisset Iacobus, Religionis purae atque immaculatae hic est effectus, visitare viduas, etc. Sic ad Rom. 1 vers. 12 itidem effectus de sua causa praedicatur, cum tamen videatur, Paulum omnino rem ipsam, ejusque naturam explicare voluisse, cum ait: Hoc vero est simul consolari, quasi dicat, cujus rei (nempe si ad vos adveniens communicâro vobis spirituale donum, ad vestri confirmationem) hic erit fructus, gaudium utrique consequamur apud vos, propter communem utrinque fidem, ego ob vestram, vox ob meam. nam quo minus hîc donum spirituale, quod Paulus Romanis sit traditurus explicet, id prohibet, quod gaudium hoc aeque ad Paulum spectabat, et fortasse magis, quam ad Romanos. Contra etiam causa de effectu aperte praedicatur 1 Cor. 9. 18: Quae mihi ergo mercees? hoc est, quae ergo mercedis est causa, unde ea mihi proveniet? quam causam ipse subjungit: Vt euangelizans gratuitum constituam euangelium, etc.
page 227 , image: s227Vide etiam 2 Cor. 1. 12: Gloriatio enim nostra haec est, etc. Constitutum igitur sit, apud Iacobum per religionem eam intelligi partem sanctiatis, quae ad Deum proprie spectat, et in reverentia divini numinis consistit, quam non satis quidem Latine, sed tamen significanter, [note: Item [gap: Greek word(s)] .] religiositatem libet appellare. Eadem quoque dicitur graecis [gap: Greek word(s)] . Vnde homines [gap: Greek word(s)] , seu religiosi appellantur Luc. 2. 35: ubi de Simeone est sermo. Et Act. 2. 5. et cap. 8. 2. Quanquam ea vox interdum metum simpliciter videtur denotare, aut etiam id quod metuitur. Et de metu quidem divini Numinis, aut poenarum inde proficiscentium usurpatur Heb. 12. 28. pro eo quod metuitur Heb. 5. 7: ubi dicitur Dominum Iesum fuisse exauditum a metu, hoc est, ab eo, quod metuebat, sive a morte, a qua ut liberaretur, in diebus carnis suae preces et supplicationes obtulerat ei, qui eum servare poterat a morte; idque cum clamore valido et lachrymis; ut idem author proxime ante dixerat. Non desunt tamen, qui isto loco voce [gap: Greek word(s)] pietatem Domini Iesu in Deum, et reverentiam, quam ipsi semper exhibuerit, de notari putent, ita ut sensus verborum sit, Dominum Iesum, fuisse in eo quod orabat exauditum a Deo, ob pietatem suam et reverentiam, qua Patrem semper prosecutus fuerit. Nam praepositio [gap: Greek word(s)] non semel causam efficientem impulsivam significat, et quidem cum voce non absimili metus, ut cum dicitur [gap: Greek word(s)] a metu, vel propter metum, Matth. 28. 4. aut [gap: Greek word(s)] ob gaudium, Act. 12. 14.
[note: Pietatis pars seu proprietas, Devotio.] Pietatis hujus seu religionis pars, seu mavis proprietas et perfectio quaedam est devotio, quam ita vulgo appellamus, ut cum dicimus, aliquem devote verbum Dei audire, aut orage, aut gratias agere, aut de rebus divinis loqui, sumiturque vel pro habitu quodam, vel pro ipsa actione, quemadmodum et ipsum devoti nomen. Sed quia actio ipsa habitu notior est; idcirco primum de illa dicendum est, unde facile [note: Ea quid?] deinde patebit, quid sit habitus eo nomine designatus. Est ergo devotio ejusmodi commotio, atque, ut ita dicam, compositio animi atque inde etiam actionum quarundam externarum, qua quis res divinas reverenter tractat, et eum induit affectum, quem ipsae postulant, habita praesertim ratione status ac conditionis, in quo ipse versetur. Hinc devote eum dicimus audire verbum divinum, qui ita attente ac reverenter audit, ut summi Dei oracula merentur; ac praeterea nunc, ubi res exigit, gaudio diffluit, nunc metu, praesertim suorum sibi peccatorum conscius, percellitur, vel tristatur, et vel ob hunc affectum vel illum, hoc est, tristitiam vel gaudium in lacrymas solvitur. Illum etiam devote dicimus orare, qui ardenter id facit, atque ita, quemadmodum
page 228, image: s228et desiderium ejus boni, quod petit, et Dei majestas, a quo petit, postulat; quod desiderium nonnunquam etiam lacrymas prolicit, maxime cum deprecatione nobis utendum sentimus. Eodeum pacto etiam in gratiarum actione, ubi quod in precibus desiderium boni petiti efficit, praestat gaudium ex bono, quo potiti sumus, perceptum. Sic etiam dicimus loqui quempiam devote, aut concionari, cum magna ipsius in sermone, vultu, affectuque apparet numinis reverentia, et ardor cuilibet sermonis parti conveniens, qui ad res diversas [note: Opposita devotioni levitas in divinarum rerum tractatione.] applicatus, diversos item ciet affectus. Opponitur huic devotioni omnis in hujusmodi rebus levitas et neglectus contemptusque: ex quo apparet, quempiam divina non secus tractare atque prophana, humana, atque vulgaria. Hac de re dicemus infra, ubi de Invocatione Dei, seu precibus.
[note: Alterum, quod ad pietatem in Deum requiritur.] Sed nunc ad alterum illud accedendum est, quod pietatis nomine comprehendi diximus, quodque in primo Decalogi praecepto expressum est aperte, nempe ne deos alienos habeamus coram illo vero ac summo. ubi primum id, quod in plurali numero de alienis diis dicitur, per Synecdochen quandam, vel, si mavis, distributive est accipiendum, ut non tantum plures dii alieni, qui simull a nobis agnoscantur, aut colantur, hîc a Deo prohibeantur, sed etiam singuli dii alieni. Omnes enim fatentur, praeceptum hoc divinum violari, si vel unus aliquis deus alienus, vel falsus, praeter unum illum Deum habeatur et colatur. Immo si Hebraea verba propius inspicias, agnosces cum Drusio rectius ea sic verti, Non erit tibi Deus alienus coram me. Deus [note: Deus alienus quis.] autem alienus is censendus est, quisquis pro Deo colitur, cum interea nullum divinum in nos habeat imperium, nec Deo, quantus quantus est, si subordinatus, ita ut honor ei exhibitus totus in Dei gloriam, rei natura sic ferente, redundet; sive in habeatur pro summo Deo, sive minus, hoc est pro deo ejusmodi, qui aliunde dependeat et alicui in potestate et imperio sit subordinatus. Vnde constat, his verbis excludi minime Dominum Iesum hodie, qui ad dexteram Dei collocatus, et Rex populli divini constitutus est, omni potestate in coelo atque in terra ipsi data, omnibusque rebus sive in coelo sive in terra pedibus ipsius subjectis, et nomine supra omne nomen ipsi donato, et omni judicio ipsi concesso; cum is in imperio suo totus a Deo pendeat, et omnis cultus exhibitus ipsi in gloriam Dei Patris redundet. Quod posterius aperte satis docet Paulus ad Philip. 2. 11. Qua de causa ut nos Christi, ita etiam Christus Dei esse dicitur: Deus autem contra, ipsius Deus ac caput. Constat etiam olim his verbis manime exclusos
page 229, image: s229fuisse Angelos, praesertim Dei nomine cum hominibus agentes, imo ipsius etiam nomen, ita usurpantes ac personam sustinentes, ac si ipsemet Deus loqueretur: quemadmodum inter alia constat ex historia de Angelo, qui Mosi apparuit in deserto, qui de se ait: Exod. 3. 6. Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacoh. et rursus: vers. 7. Videndo vidi afflictionem popuili mei. Nec quidquam peccavit tum temporis quispiam, cum Angelo exhibuit hujusmodi honorem, soli Deo alias debitum, cum is honor ipsi Deo hoc pacto exhiberetur. Qua de re infra, ubi de adoratione agemus, nonnihil dicetur explicatius. Nunquam scilicet ea fuit hujusmodi verborum vis, ut ii per illa ab honore atque cultu excluderentur, quos Deus ipse Deos constituerat, et sic etiam honoris ac cultus sui participes reddiderat; nisi forte per accidens, quatenus nemo talis extabat. Ex quo intelligi potest, cur Deus olim populo suo praeceperit, ut idolis aut idololatris Babyloniis cultum idolorum suorum suadentibus haec objicerent; Dii qui coelum et terram non secerunt, pereant de terra, et de his quae sub coelis istis: Ierem. 10. 11: nempe quia tum temporis nemo extabat praeter eum, qui coelum et terram crearat, qui pro Deo esset habendus et colendus: et si quis exstitisset, is, quia cum Deo illo, qui coelum et terram creaverat, fuisset hac in parte unum, et cum eo computandus tanquam illi subordinatus, eo dicto non fuisset comprehensus. Dictum enim hoc ad eos pertinet does, quibus divinitas aut imperium in homines divinum tribuitur, cum tamen a Deo summo id non acceperint, neque etiam accepisse censeantur. His enim jure objicitur quod coelum et terram non creaverint. Nam cum divina potestas in homines inde primo pendeat, quod is, cui imperium illud ac potestas divinitasque per se competat, coelum ac terram, omniaque in illis comprehensa creaverit, atque eam ob causam tanquam opifex in suum opificium jus habeat: necesse esse est, ut quisquis imperium praesertim divinum in homines habet, is vel coelum et terram ipse creaverit, praesertim si ejus imperium statuatur independens: vel si dependens esse dicatur, ab eo id acceperit, qui coelum et terram creavit. quod si neutrum sit, falsus Deus est is et alienus. Non objicitur autem in loco isto Ieremiae, Babyloniorum diis, quod a creatore coeli et terrae divinam potestatem non acceperint, sed tantum quae coelum et terram non creaverint, propterea quod prius illud in concesso esset, nec quisquam Babyloniorum diceret suos illos Deos a creatore coeli et terrae divinitatem suam habuisse; et, si dixisset, id tanquam falsum repudiari ac refelli facile potuisset. Apparet etiam huic cur Paulus hoc criminis loco objiciat
page 230, image: s230Galatis, quamquam jam praeteriti, quod aliquando cum Deum non nossent, servierint iis, qui naturâ dii non essent: Galat. 4. 8 nempe quia antea nemo erat, nec quisquam Galatis illis erat cognitus, quamdiu verum illum Deum ignorabant, qui verus esset Deus, nisi simul etiam natura Deus esset, ac proinde quisquis tum temporis eum colebat, praesertim per se et perpetuo, qui Deus natura non esset, is falsum Deum colebat. Quanquam non desunt, qui vocem naturâ opinioni tantum putant opponi, et idem significare, quod vere; quo pacto etiam nonnulli viri docti, etiam inter adversarios nostros, explicant istud ad Ephes. 2. 3: Et eramu snatura filii irae. Sed de alienis diis in explicatione contrarii pietatis, hoc est, in tractatione de impietate disseretur; nunc id constitutum sit, Christum hoc nomine non comprehendi, ac ne Angelos quidem olim, cum Dei nomen et auctoritatem, Dei voluntate ac jussu usurparent; multo minus alias, cum in sua persona agentes, praesertim sub Novo foedere, ista autoritate non fuerunt usi, licet Dii appellarentur, hodieque appellari mereantur. Nec ipsi Magistratus, qui ab ipso Deo dii appellati sunt, et ipsius filii, quorum omnis potestas a Deo est. Breviter; non sunt dii alieni respectu Dei, illi quorum ratione Deus Deorum in sacris literis appellatur. Eorum autem Deus est, quorum est rector et benefactor, et quibus ipse imperium dedit. Cum vero Deus dicit: Ne habeas Deos alienos coram me, sue in conspectu meo; per ultima ista verba non tam videtur aliquid praecepto isti addere, quam gravitatem ac turpitudinem istius facti, quod prohibet, aliquo modo notare: quasi dicat, ne in conspectum meum producas mihi aemulum aut rivalem, quo facto me irrites et ad indignationem provoces: vel simpliciter, ne audeas me, qui omnia video, spectante, Deum alienum colere. quo ipso etiam tacite innuitur, indignum esse hoc facinus, et nullo modo admittendum, cum Deus, qui nullo modo falli potest, id nulla ratione ferre possit: quae interpretatio a priori parum differt. Sunt qui ista verba ita accipiant, ac si dictum esset, praeter me, quam interpretationem an verba ista ferant, mihi quidem dubium est, cum exemplum significationis hujus nullum meminerim. quod si aliquod sit, ea facile admitti potest. quanquam res ipsa jam fuit expressa voce alienorum deorum.
[note: De extremis pietatis. Ea duo, Impietas et superstitio.] Hactenus de pietate tanquam de medio egimus: nunc de extremis seu vitiis oppositis agendum est, quorum alterum in eo, quod parum est, alterum in eo, quod nimium, peccat, quorum illud impietas, hoc superstitio dicitur. quae tamen vitia non ita inter se distincta sunt, quin saepius inter se misceantur, ac conjungantur; quemadmodum
page 231, image: s231olim Ethnici generatim loquendo et impii erant et superstitiosi. Quod idem etiam in idololatris animadvertere licet, quin etiam in Turcis et Indaeis, qui in Christum sunt impii, ac consequenter in ipsum quoque Deum. Est que saepe superstitio impietatis causa, ut vel ex Plutarchi libello de superstitione constat: quemadmodum etiam contra impietas illa, quae numen tamen aliquod agnoscit, superititionem aliquomodo parit, saltem in rebus quibusdam, et ceremoniis externis, ut quanto minus pietatis est, tanto plus sit speciei ac fuci, qui impietalem tegat. Vtrumque autem vitium primo in iis cernitur, quae directe ac proprie ad Deum Christumque spectant: consequenter etiam in aliis, quae vel ad proximum, vel ad nos, vel ad utrosque referuntur, quemadmodum etiam in contraria pietate accidit.
[note: Impietas quid?] Atque ut primum de impietate loquamur, quae superstitione sola ac per se considerata gravior est, ea nihil aliud est, quam vitium eorum, qui vera numinis reverentia non tenentur, seu cultum convenientem Deo praestare nolunt. Dico autem, qui nolunt, quia non ii qui Deo [note: Ea duplex.] non praestant cultum, cum non possint, sed qui, cum possint, nolunt, impii proprie dicuntur. Id vero scelus duplex est; alterum adversus primam pietatis partem, alterum adversus alteram peccat: hoc est, [note: Alii cultum Deo non praestant. Alii soli non praestant. Priores, Deum vel non agnoscunt, vel contemnunt. Qui non agnoscunt, athei.] alii cultum Deo vero convenientem non praestant, nulla habita ratione ejus, quod soli aut non soli praestent; alii soli non praestant, sed alienos quoque Deos habent. Priores illi duplicis sunt generis: vel enim ideo Deo vero cultum convenientem non praestant, quia eum non agnoscunt aut agnoscere nolunt: vel licet agnoverint, tamen majestatem ipsius contemnunt, nec, ut par est, eum reverentur. Illi qui Deum verum non agnoscunt, a Paulo appellantur [gap: Greek word(s)] , licet alias vox haec strictius usurpari soleat, ut mox dicemus. Nam quisquis verum Deum non agnoscit, nec habet, is jure atheus dicitur, licet etiam infinitos agnoscat deos falsos: quales fuerunt olim Ephesii, adeoque alii omnes Ethnici ipsis similes, quos [gap: Greek word(s)] , id est, atheos seu sine Deo in mundo appellat Paulus, Ephes. 2. 13. Verumtamen hi iterum [note: Athei duplices.] duplicis sunt generis; vel enim nullum plane Deum agnoscunt; vel agnoscunt quidem aliquem, aut etiam aliquos, sed falsos atque imaginarios, aut etiam Deo plane contrarios. Priores isti proprie ac [note: Qui Deum nullum agnoscunt.] stricte apud prophanos autores etiam dicuntur [gap: Greek word(s)] . qui quidem iterum in duas classes dispesci possunt. Eorum enim alii nullam plane agnoscunt [note: Vel substantiae respectu.] substantiam incorruptibilem, atque aeternam beatamque, quae supra rerum visibilium naturam emineat, et a materiae crassioris concretione sit sejuncta; alii licet talem aliquam agnoscant, aut etiam
page 232, image: s232plures, tamen omnem rerum humanarum curam ac providentiam, et singularium seu individuorum, et rerum, quae vel ab illis fiunt, vel illis contingunt, inspectionem eis prorsus adimunt, et sic omnem revera religionem ac pietatem evertunt: quo in numero fuerunt olim Epicurei, quin etiam Philosophorum princeps Aristoteles. Licet enim hic substantiam quandam aeternam, intelligentem, ac perpetuo beatam, a qua coelum et natura pendeat agnoscat: ei tamen cognitionem rerum extra ipsam positarum, et sic omnem de rebus singulis curam ac providentiam adimit, et suam tantum ipsius contemplationem illi relinquit, vel potius hanc ipsam contemplationem eam esse dicit; atqae in ea simplicem tantum vult regnare necessitatem, ita ut in ea diversitas decretorum, cogitationum atque actionum voluntatis nullum habeat locum, atque in universum quicquid ad praxin pertinet. Nam utut vult coelum ac naturam ab ea substantia pendere; non tamen ut a causa efficiente, sed ut a fine et bono, quod cum sit immobile, caetera moveat, ea pendere censet. Qua de re videatur lib. 12 Metaphys. imprimis cap. 9. De hujusmpdi etiam impiis loquitur David non semel in Psalmis, atque inter alios Psal. 10. ubi, cum de impio dixisset, omnes ejus cogitationes esse, non esse Deum: vers. 4. inferius vers. 11, de eodem ait, in corde suo eum dicere, oblitus est, occultavit faciem suam, ne videat in seculum: quasi dicat, Deus nullam habet curam earum rerum quae ab hominibus geruntur. Ex quo apparet, istum, de quo sermo est, agnoscere numen aliquod, sed quod, cum rerum humanarum cura non tangatur, et sic imperium in homines non exerceat, Deus revera non sit. Dei enim nomen potestatis est et imperii. [note: Qui Deum aut deos quidem agnoscunt, sed falsos.] De ejusdem generis hominibus vide etiam Psalmum 73. 11: et 94. 7. et seqq. Posterioris vero generis fuerunt omnes generatim Ethnici, et hodie quoque populi nonnulli, qui falsos tantum deos coluerunt aut colunt, imo etiam ipsius Dei hostes capitales daemonas, ut testatur Paulus 1 Cor. 10. 20. quo pertinent etiam ii, qui cum venefici sint, et Magicis artibus dediti, daemonibus sacrificant, aut alios iis cultus impios exhibent; de quibus inferius dicetur ad finem hujus tractationis, ubi de vitiis pietati oppositis, et inter alia de Magicis artibus ac veneficiis agemus. De ista vero Ethnicorum impietate nonnihil dicemus paulo post, ubi de multitudine deorum agetur. Hactenus de iis qui verum [note: Qui verum Deum aliquo modo agnoscunt, sed eum tamen non reverentur.] Deum non agnoscunt.
Quod ad eos attinet, qui cum verum Deum aliquo saltem pacto agnoscant, eum tamen convenienti honore non afficiunt; ii sunt, qui alias prophani appellantur, Graece [gap: Greek word(s)] , itemque [gap: Greek word(s)] scu nefarii:
page 233, image: s2331 Tim. 1. 9. qui majestatis divinae contemptum quendam spirant, et eum nunc verbis, nunc factis testantur, licet eum nonnunquam etiam dissimulent; iidem res sacras vel plane negligunt, vel irreverenter seu irreligiose ac contemptim tractant, non secus atque res prophanas: nonnunquam etiam rident et ludibrio habent. Quo in numero sunt illi, de quibus loquitur David Psal. 1. 1. et 2 Pet. 3. 3. Iudae vers. 18, ubi de istis irrisoribus dicitur, quod secundum suas ipsorum cupiditates ambulent impietatum, hoc est ad modum impias, nullo Dei metu ac reverentia coercitas. Et quia ab hoc vitio caetera quoque graviora scelera, praesertim ex mera malitia admissa, proficiscuntur, ideo etiam impietatis nomine efferuntur, ut ad Tit. 2. 12: ubi impietas a concupiscentiis mundanis distinguitur. Nam sunt nonnullae cupiditates, ac peccata etiam inde manantia, omnibus prope hominibus usitata et familiaria, in quibus tam apertus Dei contemptus non apparet; estque etiam in illis aliquis fragilitatis humanae locus; unde impietatis nomine proprie non designantur. De his impiis, ut ut aliquo modo Deum esse credant, tamen quia cognitio et fides illa admodum est imbecillis et imperfecta; (nam si Deum vere esse crederent, hoc est, supremum rerum omnium moderatorem, qui sibi omnes parere vult; nullo modo scelera ea, quae nemo ignorare potest numini hujusmodi displicere, cum ipsa quoque naturalis ratio ea turpia esse agnoscat, committere auderent:) ideo istis jure objicitur, eos Deum negare, vel non credere Deum esse. quo pacto Paulus Tit. 1. vers. 16, de hoc hominum genere ait, eos confiteri, se Deum nosse, sed operibus negare, cum sint abominandi et rebelles, seu immorigeri, atque ad omne opus bonum rejectanei. Et hi quidem sunt, qui adversus primam pietatis partem per se peccant.
[note: Posteriores, qui soli Deo cultum non praestant, iterum duplicis generis. Alii aperte plures deos agnoscunt.] Quod ad illos attinet, qui adversus posteriorem pietatis partem peccant, hoc est, qui alienos deos una cum vero Deo habent ac colunt, ii iterum duplicis sunt generis: Vel enim aperte deos plures agnoscunt, ac profitentur, vel id quidem apperte non profitentur, re tamen et facto ipso plures deos habent. Prioris generis fuerunt saepe Israelitae, qui una cum vero Deo alios quoque deos habuerunt, ut inter alios ii, qui tempore Eliae Baal et Iehovam simul habuerunt. Vnde illis Elias objicit, quod claudicent in duas cogitationes seu partes, monetque eos, ut si Iehova est Deus eum sequantur; si Baal, hunc. Tales etiam imprimis fuerunt gentes illae. quas Rex Assyriae in Regno Samariae collocavit, qui et Deum verum coluerunt, et simul tamen deos suos, ut habetur 4 Reg. 17. 28 et seqq. atque imprimis vers. 33
page 234, image: s234et 41. Quin etiam ii, qui in regno Iudae ante excidium Vrbis, et captivitatem Babylonicam habitarunt; qui diis etiam gentilibus, et Reginae coeli seu Soli sacrificabant, et in honorem Molochi crudelissime liberos suos comburebant. Qua de re Prophetae passim gravissime conqueruntur.
[note: Pluralitas deorum duplici modo statui pocest.] Duplici autem modo deorum pluralitas statui potest: vel ita, ut plures statuantur esse omnino pares, atque in imperio a se invicem non dependentes, ac sibi minime subordinati: vel ut plures dii, aut etiam unus aliquis praeter illum verum Deum, habeatur, qui, licet vero Deo subordinatus statuatur, revera tamen non sit, nec divinum imperium habeat, ob quod cultum et honorem divinum mereatur. Atque ut de [gap: Greek word(s)] seu multitudine deorum in universum loquamur, hoc est, non de eatantum, in qua verus Deus includitur, sed etiam de ea, in qua minime comprehenditur, qualis olim plerorumque fuit Ethnicorum: duplici potissimum modo ista deorum pluralitas peccat, tum quod falsos deos agnoscat, tum quod plures independentes. Priori modo peccarunt Ethnici circa singulos deos suos, sive supremos sive infimos, sive majorum sive minorum gentium eos statuerent; cum nemo eorum Deus esset, nec ullam divini imperii partem haberet: posteriori vero modo impie errarunt, cum tres statuerunt, praesertim post Saturnum regno ejectum, inter quos totius universi imperium fuerit distributum, et quorum unus in alterius regno nullam habuerit potestatem, nempe Iovem, qui in coelis imperet, Neptunum qui in mari, Plutonem qui in inferno. Quae impietas unde orta sit, videri potest apud Lactantium.
[note: Alli ut[?] non aperte, re tamen et facto plures deos introducunt.] Hactenus de iis egimus, qui aperte deos plures introducunt; nunc de iis agendum est, qui licet id verbis diffiteantur, re ipsa tamen ac facto hoc scelus designant. Atque hoc faciunt omnes ii, qui plures personas constituunt, inter quas rerum humanarum cura atque administratio sit divisa, ideoque ad eos preces suas, licet absentes, et in coelo, ut ipsi statuunt, positos, unde nulla naturali ratione preces hominum, praesertim animo conceptas, intelligere queunt, dirigunt, eosque cum animi fiducia, cultu ac veneratione invocant, et, ut ipsi fatentur, iis non civiliter, sed religiose serviunt, ac caetera, quae illi tantum debentur, qui vere Deus est, praestant et exhibent honorum genera: nempe dum templa iis exstruunt ac dedicant, aras erigunt, statuas ponunt, ante quas in genua procidunt, cereos incendunt, suffitus faciunt, easdem interdum cum pompa circumferunt, Sacerdotes etiam certos iis dicant, dies festos, quibus ii celebrentur sacrant, et, si
page 235, image: s235quae sunt hujus generis. Qua de re, si quis velit, consulat Comment. Musculi in Psal. 16. 4: ubi ostendit, quomodo olim gentes, et hodie Pontificii, deos tutelares constituant varios, quique huic rerum generi olim hodieque sint praefecti. Imprimis autem huc pertinet, quod iidem, qui hodie hujus criminis sunc rei, Mariam reginam coeli, Dominam uni Deo secundam, et quae solium suum supra Dei, hoc est, filii thronum collocarit, dicere non verentur, et in cultu atque honore cum uno Deo conjungunt. Vnde istud apud illos, praesertim Iesuitas, frequens: Laus Deo et beatae Mariae Virgini: quanquam Ignatius jam quoque coepit adjungi. Neque vero refert, quod illi deos hos non appellent. Quid enim refert, si voce quidem abstineas, rem tamen ipsam tribuas? At qui divinam alicui potestatem et humana omni majorem tribuit, eumque non civiliter, sed religiose ea de causa colendum existimat, et in necessitatibus variis, ad quae non nisi divina potentia pertingit, invocat; is rem ipsam Dei nomine, quod nomen potestatis ac dignitatis est, nonnunquam etiam beneficentiae, designatam ei tribuit. An putamus, minus peccaturos fuisse. Ethnicos, si deos istos suos hoc quidem nomine non appellassent: sed, quemadmodum isti faciunt, Sanctos tantum ac beatos appellassent, interim tamen eundem cultum istis, quem Deo, tribuissent et potestatem adscripsissent. Non minus is in Regem suum peccat, qui etiamsi regiam appellationem alteri non tribuat, eam tamen potestatem ei tribuit, et eo cultu ipsum prosequitur, qui non nisi Regi competit. Nec minus uxor peccat, quae, licet adulterum pro marito non habeat, eumque maritum non nominet, non secus tamen cum illo ac cum marito consuescit. quod exemplum tanti libentius nunc usurpamus, quod cultus alienorum deorum et idololatria, in sacris literis frequentissime adulterio et scortationi comparetur. Quanquam non desunt inter Pontificios, qui eos quoque deos appellari ex sacris literis docere conentur; editusque est libellus ante annos non multos, idque superiorum permissu, a viro inter Pontificios erudito, qui pleraque fere elogia, quae in sacris literis de Deo efferuntur, de Sanctis efferri asseruit, atque inter alia etiam deorum nomine eos efferri contendit. Minus certe est Dei nomen, quod magistratibus quoque terrenis competit, alicui tribuere, quam quae sanctis suis adscribunt Pontificii. Illud quoque nihil obstat, quo minus erga sanctos idololatria committatur, quod eos statuunt a Deo summo dependentes: nam Ethnici quoque deos plerosque suos statuerunt a Iove dependentes. Neque est, quod abjiciant, Sanctos a nobis blasphemari, cum dicimus, eos ab istis
page 236, image: s236pro falfis diis haberi. Neque enim de sanctis per se consideratis hoc dicimus, sed de talibus quales ab illis finguntur, nec magis blasphemi hîc censendi sumus, quam is foret, qui si quispiam eo in saniae progrederetur, ut sanctum aliquem statueret esse summum Deum, vel saltem, qualem Christum esse ex sacris literis didicimus, diceret, eum falsum deum habere. Neque enim hac ratione ipse ille sanctus petitur, sed falsa atque impia de ipso hominis opinio. Nullo autem pacto ab hoc crimine liberare se poterunt Pontificii, nisi ostenderint Sanctos istos, non modo vivere hodie atque in coelis degere, sed etiam tanta potestate atque sapientia seu humanarum rerum scientia esse donatos, et curam illis earundem rerum commissam; quod quidem probabunt nunquam. Quin etiam non admodum esset difficile ostendere, sanctos istos actu ipso hodie nequaquam vivere; unde universa ista, quae hoc fundamento nituntur, penitus corruunt. Quanquam eo quoque concesso, nihil istorum probari potest, firmumque manet istud Pauli; Etsi sint multi, qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum dii sunt multi, et domini multi, nobis tamenunum esse Deum Patrem, ex quo omnia, et nos in ipsum, et unum Dominum Iesum Christum, per quem omnia, et nos per ipsum. Item illud, Christum caput esse Ecclesiae, quae sit ipsius corpus, omnia in omnibus implentis. Vbi vero fit mentio illius quoque dominae, quae uni fit secunda Deo, Mater gratiae? ubi aliorum dominorum ac deorum, per quos Deus dona sua in nos effundat, et per quos ipse vicissim sit colendus? Evolvatur universus sacrarum literarum codex, nihil tale deprehendetur; cum tamen hujus rei, utpote ad divinum cultum spectantis, atque imprimis Mariae Virginis, cujus tanta est apud eos Veneratio, ac cujus auxilio isti nihil non adscribunt, mentio praetermitti sine sacrilegio non posset. Mirum certe est, cum Paulus Timotheum coram Deo, Christo et electis Angelis obtestatur, quod loco Angelorum, aut una cum ipsis saltem beatae virginis mentionem non fecerit. Sed haec persequi prolixius piget, et id ipsum ad errorem istum impietatis damnandum sufficit, quod illi, qui sanctis tantam majestatem astruunt, nullum hujus rei apertum argumentum proferre possint. Nam in hujusmodi rebus necesse est non tantum nil posse contra afferri, quod sententiam de alicujus divina quadam majestate convellat, sed omnino etiam requiritur, ut istius rei apertissima et omni exceptione majora extent argumenta. Sed de hac re nonnihil adhuc dicendum erit infra, ubi de Idololatria dicetur.
Hactenus de impietate, altero pietatis extremo, egimus, a quo antequam; ad superititionem transeamus, hoc prius monendum est, illos
page 237, image: s237[note: Quatenui in defectu peccent, qui una cum Deo vero, alienos deos colunt?] qui una cum vero Deo deos alienos colunt, eatenus in defectu, ut loquuntur, peccare, quatenus dum alienos deos colunt, simul divinae majestati ac honori multum detrahunt, unde patet hoc membrum posse ad prius aliquomodo revocari, hoc est ad illud impiorum genus, qui Deo convenientem cultum non tribuunt. Nam qui alienos deos colit, is partem aliquam divinae potestatis detractam ipsis adscribit, et cultus quoque divini partem a Deo ad ipsos transfert, et sic, quod Deo proprie debebatur, ei adimit: quemadmodum uxor, dum alium praeter maritum admittit, amoris sui partem in eum transfert, et fidem conjugalem violat, cum maritus eam sibi totam jure suo vindicet. Alias enim isti in eo, quod nimium est, ut supra quoque indicavimus, peccant, dum eos quoque colunt, quos colere non debebant.
[note: Superstitio duplex: alia cum impietate, alia ab ea sejuncta. Subperstitionis nomen duobus modis sumitur.] Ex quo apparet, superstitionem posse constitui duplicem, alteram, quae cum impietate sit conjuncta, et ab ea separari non possit; alteram, quae sit disjuncta, vel saltem disjungi queat, de qua nobis potissimum hoc loco erit dicendum. Quare ut ad rem nunc accedamus, duplici modo superstitionis nomen sumitur; quorum alter paulo laxior est, alter aliquanto strictior. Prior est, cum superstitio sumitur pro nimis quodam atque inepto, ac vano Dei cultu. Posterior cum sumitur pro nimis anxio ac vano numinis divini metu, qui inde oritur, quod numeri, quod esse creditur ac colitur, iis quoque rebus offendi ac irritari creditur, quibus tamen minime offenditur. quae duo fere solent inter se esse conjuncta; et hoc posterius prioris fere solet esse causa; cum saepe in eptus Dei cultus in de oriatur, quod is eo cultus genere delectari, ejusdem omissione credatur offendi. Sed de hoc posteriori agendum nonnihil erit in sequentibus, ubi de Dei tim ore agetur, cum hujus revera sit extremum.
[note: Laxe, pro nimio et vano Dei cultu.] Quod ergo ad priorem superstitionis significationem attinet, quae hujus loci est propria, ad eam omnia referri possunt, rituum et ceremoniarum genera, quae a Deo non sunt praecepta, et quae Deo [note: Non omnia superstitiosa, quae a Deo praecepta non sunt.] probari nulla certa ratione deprehendi potest. Quod posterius ideo addimus, ne quis puret, ea omnia, quae a Deo praecepta non sunt, superstitiosa censenda esse. Neque enim superstitiosum fuit, nec Deo ingratum, quod David olim templum Deo erigendum constituit, et apud se decrevit; licet postea a Deo id illi fuerit interdictum. Nam et cultus istius legalis ratio, quae majestatem quandam externam, et certum quendam locum requirebat, id videbatur exigere ab eo, qui id praestare posset; et David solo divinae gloriae studio id animo agitaverat,
page 238, image: s238et quicquid hîc fuit Dei voluntati adversum, id a singulari quadam circumstantia, cujus vim David tum temporis ignorabat, pendebat: caeteroquin factum id Deo vehementer fuisse probatum, ex eo patet, quod Deus praemii loco id ei promiserit, fore, ut posteri ipsius perpetuo regno potirentur, ut legimus 2 Sam. 7. et 1 Paral. 17. Et Nathan etiam, antequam oraculum a Deo accepisset, licet Propheta esset singularis, et voluntatis divinae bene gnarus, id omnino approbarat. Sic nec illud videtur ex singulari Dei praecepto profectum, quod Cantorum ordines ad Dei laudes celebrandas idem David constituerit. 1 Paral. 7. 31. Sic nec hodie praescriptum est, ut quis coelibem vitam agat, et perpetuam servet, ut loquuntur, virginitatem, et tamen ea res, non tantum superstitionis nomen non meretur, sed etiam laudem, Deoque proculdubio est grata, ut ex 1 Cor. 7. vers. 1 patet. Sic nec jejunium praeceptum est, et alia his similia, quae tamen a superstitione absunt. Ea vero, licet non sunt a Deo praecepta, a superstitione tamen abesse judicanda sunt, quae natura sua cum virtute aliqua nobis praescripta conjunctionem habent aliquam, et ad ejus perfectionem quampiam pertinent, quemadmodum coelibatus ille purus ac perpetuus cum castitate, jejunium cum sobrietate, (ut alia nunc omittamus) quia istis duabus rebus adjuvari possunt pietatis officia, de quibus suo loco. Huc etiam imprimis pertinet, quod aliquis Episcopatum aut Diaconatum, licet non sit adeo urgens necessitas, ambiat, modo ad eam rem alias sit aptus; cum id partim ex studio gloriae divinae, partim ex amore erga fratres oriatur. Sic nec caetera, quae ad publicum Ecclesiae, decentemque ordinem, et externam, ut loquuntur, [gap: Greek word(s)] spectant, certo praecepto praefinita sunt; qualis est certorum locorum aut temporum designatio, quando aut ubi commodissime res divinae publice tractari queant; quo imprimis pertinet diei Dominici observatio, quem sacris Christianorum conventibus loco Sabbathi Iudaici jam olim in Ecclesia Apostolica dicatum fuisse, ex nonnullis Novi foederis locis constat: ut sunt 1 Cor. 16. 2. Act. 20. 7. cum quibus junge Apoc. 1. 10. quod ob Dominicae resurrectionis, quae in eam diem incidit, et regenerationis ac novae cujusdam vitae initium ac speciem quandam attulit, memoriam factum esse videtur: et si quae [note: Quinam ritus superstitiosi?] sunt hujus generis. Sed superstitiosi sunt omnes ritus ac Ceremoniae, quae a Deo nec expresse nec tacite praeceptae, nullam etiam cum virtutum officiis ac praeceptis a Deo propositis natura sua habent conjunctionem. Tales olim erant ablutiones istae variae a Pharisaeis seu populi senioribus constitutae, omnesque illae traditiones hominum, de quibus
page 239, image: s239ex Prophetis ait Christus, Match. 15. 9: Frustra me colunt mandatis hominum. Hodie vero huc pertinent omnes Ceremoniae legales, quae per Christum sunt abrogatae, nisi forte quippiam aedificationis communis causa ad tempus fiat, quemadmodum olim Apostoli usum suffocatorum et idolothytorum prohibuerunt, ut legimus Act. 15. et 1 Cor. 10. Quod Paulus quoque suo exemplo comprobavit, ut in Actis legimus, cum Timotheum circumcidit, cum votum fecit, et caput rasit, et sacrificia postea obtulit, votum persoluturus, et ubique locorum Iudaeis factus est Iudaeus, quemadmodum de se fatetur 1 Corinth. 9. 20. Caeteroquin omnia ista superstitiosa sunt. Ejus generis quoque sunt plaeraeque, quae hodie inter Pontificios vigent, Ceremoniae et ritus in templis, quales sunt varii gestus, suffitus, cereorum et lampadum usus in medio sole, apparatus varii, variaque ornamenta tum hominum, tum rerum, quae ad cultum divinum adhibentur, campanarum consecratio, unctio, pulsus, et crepitus tintinabulorum delectus ciborum, qui tamen jejunii nomine venditatur, vestimentorum varietas, et sexcenta alia, quae et meminisse et referre piget. De quibus consulat, cui otium est, eos, qui vel inter Pontificios de Ceremoniis, ac ritibus Ecclesiasticis scripserunt, vel inter Pontificios versati [note: Discrimen inter ritus superstitiosos. Alii ad idololatriam proxime acoedunt, aut idololatries sunt.] sunt. Est autem discrimen, inter ritus superstitiosos animadvertendum. Nam alii ad Idololatriam proxime accedunt, vel etiam prorsus sunt idololatrici: alii vani tantum sunt atque inepti. Prioris generis illi sunt primum, qui ad Divorum aut imaginum cultum ullo modo pertinent: deinde illi, in quibus rebus materiatis ac nullam divinam virtutem in se habentibus, divina tamen virtus ac efficacia adscribitur; unde etiam fit, ut res ejusmodi cum singulari veneratione usurpentur, ac tractentur, quod ipsum vere idololatricum est. Tale est, quod aquae consecratae vis a daemonis fraudibus et injuriis custodiendi, multaque mala depellendi: aquae baptismatis vis regenerandi; herbis quibusdam consecratis itidem vis vel daemonas fugandi, vel morbos quosdam depellendi adscribitur. Quod idem de cereis quoque consecratis, aliisve rebus quae contactu rei alicujus sacrae ipsae quoque fuerint consecratae, atque imprimis de Sanctorum reliquiis, Agnisque Dei statuendum est.
[note: Alii vani sunt tantum. Ex his alii plus habent vanistatis.] Posterioris generis superstitiosi ritus iterum duplices sunt: alii enim plus habent vanitatis, ac superstitionis; alii aliquanto minus. Prioris generis sunt, intercessiones pro mortuis, etiamsi ea sejungas, quae hîc occurrunt idololatrica: (nam eatenus ad prius genus hae ceremoniae pertinent) cui similis fuit eorum superstitio, de quibus non modo
page 240, image: s240[note: Locus 1 Corinth. 15. 29.] nostro, sed etiam multorum aliorum doctissimorum virorum judicio loquitur Paulus 1 Cor. 15. 29: qui pro mortuis baptizabantur, hoc est, ut verba ipsa per se sonant, bono mortuorum. Nam ut nonnulli quoque ex Patribus, quos vocant, asserunt, apparet fuisse nonnullos etiam inter ipsos Corinthios, magni alias nominis, qui putarent, si qui sine baptismo decessissent, qui tamen Christianam religionem fuissent amplexi, quia eo pacto, qui tum temporis in Ecclesia receptus erat, Christi nomen non essent professi, iis ad salutem baptismi omissi onem vel omnino obfuturam, vel obesse facile posse. Itaque ne illi forte perirent, illorum loco et nomine baptizabantur, idque illorum bono cedere existimabant. Nam etiamsi multae ab aliis afferantur interpretationes; tamen illae verbis accommodari nequeunt, nec ipsi ullum istius significationis verborum pro mortuis, quam obtendunt, afferunt exemplum: id quod primi contra eos argumenti loco est. Deinde si de re aliqua omnibus Christianis communi ac recta laudandaque loqueretur Apostolus: non diceret, quid facient illi, qui baptizantur pro mortuis? de certis tantum hominibus loquens, et se suique similes homines aperte ab iis distinguens; cum tamen ipse quoque Apostolus fuerit aqua baptizatus. Addi etiam potest, id quod notavit Iosephus Scaliger, Apostolum non simpliciter dicere, [gap: Greek word(s)] , quasi de mortuis indefinite loqueretur, sed [gap: Greek word(s)] , ut certos mortuos a se denotari significet. id quod caeteris interpretationibus parum convenit, sed nostrae rectissime. Quod vero objicitur primum, absurdum esse, statuere A postolum ex vano et superstitioso ritu argumentum tantae rei, nempe resurrectionis, petiisse: de inde verisimile non videri, Apostolum hujus erroris reprehensionem fuisse intermissurum: ad prius respondendum est, argumenta, ut Aristoteles quoque tradit, duplicia esse, quorum alia vocantur [gap: Greek word(s)] , ad rem; alia [gap: Greek word(s)] , ad hominem: quorum illa cum ex rei ipsius veritate petita sint, semper: et apud omnes locum habere debent: haec vero posteriora non apud omnes, sed apud eum tantum, cum quo negotium est, quem vel proprio jugulamus gladio, cum uno ejus errore confutamus alterum, vel eorum hominum illum autoritate premimus, quibus ille multum tribuit, ut cum Pontificios Patrum autoritate urgemus, et illa quoque objicimus quae nos ipsi non agnoscimus, quemadmodum omnes fere solent, qui cum adversariis disputant. Ad hoc posterius argumentorum genus, a quo sapientissimi quique atque doctissimi nequaquam abhorrent, cum ejus ad persuadendum vis sit maxima, et interdum etiam major, quam argamentorum sua natura solidissimorum, hoc
page 241, image: s241argumentum referendum est: verisimile nempe est istorum hominum quos notat Apostolus, magnam apud Corinthios fuisse autoritarem et sapientiae existimationem. Praeterea etiam argumentum [gap: Greek word(s)] potest deduci ex sententia falsa, ut saepissime facit Aristoteles, atque inter alia Ethic. 1. ubi suam de beatitudine sententiam ex variis Philosophorum, iisque erroneis opinionibus confirmat. Nam cum magni aliqui et acuti viri quippiam constanter affirmant, aut etiam faciunt, licet erroneum, non est verisimile, eos sine omni ratione et causa, ac prorsus temere id facere: et, ut Aristoteles dicto loco ait, non est verisimile eos aberrare tota via, sed potius in una saltem parte, aut inplerisque veritatem attingere; itaque erroris illius causa ac fundamentum, quod ipsum per se verum esse probabile est, ac prope necessarium, eruendum est. Id ad locum praesentem transferamus. Illi, qui pro mortuis baptizabantur, hoc imprimis fundamentum et causam facti sui habebant, quod mortui resurrecturi essent; nam nisi id pro re certissima habuissent, ineptissimi fuissent omnium, qui illorum loco atque ita commodi atque salutis ipsorum causa baptizari voluissent. Cum ergo hoc pro re certissima habuerint, non sit autem verisimile, eos in re tanta, ob egregiam alias sapientiam, quae illis vel inerat, vel saltem inesse credebatur, errasse; recte concludit Paulus, necesse esse, ut resurrectio ponatur. Et tale etiam fuisse Pauli argumentum aliquo modo indicat ipse loquendi modus: Quid facient, qui baptizantur, etc. q. d. ineptissime isti fecerint, et temere, nullaque de causa; cum tamen causam illos aliquam saltem probabilem habere, plusquam credibile sit. Ad posterius respondendum, nil fuisse necesse, ut hoc loco, ubi factum hoc argumentum resurrectionis volebat adducere, idque breviter ac strictim, expresse atque aperte hoc reprehenderet Apostolus; praesertim cum error ipse per se adeo non esset perniciosus. Interea tamen ipso loquendi modo, dum factum a se removet, et certis tantum hominibus tribuit, tacite videtur improbare, quod hoc loco ipsi sufficiebat. Sed ad institutum nunc redeamus.
[note: Alii vitur aut actiones superstitiosae minus habent vanitatis.] Alia sunt superstitionum genera, quae hominibus religiosis ac devotis, et caeteroquin valde piis, sed imbecilliori judicio praeditis, facile adhaerent; qualis est nimia in vestitu, v. g. aut aliis rebus externis demissio, qua contemptui quis, interdum absque necessitate seipsum exponit: quin etiam observatio rerum quarundam externarum, quae plerunque quidem observandae sunt, interdum tamen urgenti necessitati cedere debent: ut si quis putaret, sibi etiam in acerrimo frigore, cum valetudinis jactura, caput inter orandum vel concionandum aut.
page 242, image: s242etiam inter auscultandum religiose apertum semper habendum esse. Qua in re tamen aedificationi aliorum est consulendum, alioquin id hîc usurpari potest libertatis, quod olim in Sabbato fuit permissum a Deo, et a Christo etiam discipulis concessum, ut nimirum ea licerent, quae ad valetudinis conservationem, aut ad praesens malum vel damnum gravius depellendum facerent. Tale erat quod Apostoli Sabbato per segetem spatiantes spicas vellebant, et manibus terebant. Tale, quod licebat sabbato bovem etiam solvere aut jumentum, et potum deducere, aut delapsum in puteum inde extrahere, aegroto inservire, medicamentum parare vel sumere, praesertim in praesenti discrimine; itemque contra hostium incursum sese defendere, quod olim non audentes Iudaei Sabbato, ab hostibus miserrime fuerunt trucidati, ut in libro Machab. 1. cap. 2. legimus, quam superstitionem caeteri ob praesentissimum malum, et interitus discrimen abjecerunt. Nam quod Dominus Iesus de Sabbato dicit, illud factum seu institutum esse propter hominem, non hominem propter Sabbatum, excusans illud discipulorum factum, de quo ante diximus, Marc. 2. 27: id ipsum quoque de caeteris hujusmodi ceremoniis et rebus ad externum decorum pertinentibus dicendum est. Nam quod de capitis apertione, cujus occasione haec nunc disputamus, praecipit Paulus, id imprimis pertinet ad dignitatem virorum declarandam et aliqua ratione tuendam, eaque est causa, cur id Paulus praescripserit, ut apparet ex 1 Cor. 11. 4. et seqq. At majus damnum est, valetudinem perdere, quam dignitatis suae in externis factis rationem non habere, praesertim cum eam aliis modis tueri liceat, et damnum istud seu valetudinis jactura rebus ac studiis divinis, aut alioquin valde praeclaris, atque vehementer utilibus obstet, aut etiam interdum prorsus ea impediat. At ineptum esset ob rei externae et minoris momenti observationem efficere, ut ea cogaris praetermittere, quae maximi sunt momenti, et ad spiritum verumque Dei cultum proprie pertinent. Atque hoc, quod nunc diximus, patet latissime, et ad ea omnia extendendum est, in quibus prudentiae aliquis potest esse locus. Interdum quippe ad tempus aliquid omittere praestat, ne postea saepius, aut cum magis necesse est, idem omittere cogaris, aut ejusmodi impliceris difficultatibus, quae non modo incommodorum variorum, sed saepe etiam peccatorum multorum ac scandalorum existunt causae. Quo pertinet etiam inconsiderata benignitas aut hospitalitas, aut tractatio rerum quarundam ad religionem alioquin pertinentium. Quanquam rursus illud quoque fatendum est, prudentiam hanc pietate ac candido in divinam gloriam studio, regi
page 243, image: s243ac gubernari debere, cum pars haec maxima sit prudentiae, pietatem praecipue colere, et ea facere, unde Deo evadas quam acceptissimus, et satius sit, si medium exacte tenere nequeas, in illam partem inclinare, quae pietati est convenientior, quam in eam, quae longius ab ea recedere videtur, sed prudentiae tamen, quae commodis etiam nostris consulit, est conjunctior. Sed, ut ille dixit, Media omnium optima. Superstitio vero imprimis occupare solet animos probos, et ad pietatem pronos, sed imbecilliori judicio praeditos. Nam quia superstitio pietatis aemula est, et eam falsa spe ementitur, ideo ii qui pietatem amant, sed ea judicii firmitate non sunt praediti, ut veram, solidam, virilemque pietatem a falsa et fucata distinguant, facilime in superstitionem incidunt, praesertim cum ea sit vera pietate facilior, siquidem in externis imprimis consistit. Estque hujus pars quaedam forma illa pietatis, de qua Paulus 2 Timoth. 3. vers. 5. Hinc fit, ut mulierculae quia judicio sunt infirmiore, et inani spe facilius decipiuntur, ad superstitionem viris soleant esse proniores. Vnde etiam fabulae, quae superstitionem aliquam sapiunt, aniles dicuntur: 1 Epist. ad Tim. 4. 7. Recte nempe dixit Lactantius, ad religionem opus esse et probitate et judicio. Iudicium enim sine probitate mater est atheismi et impietatis, probitas sine judicio superstitionis
[note: De Veneficio.] Antequam ad specialiorem et magis distinctam pietatis ejusque partium declarationem accedamus, unum adhuc imprimis commemorandum est impietatis simul et superstitionis genus, quod severissime olim a Deo, nec minus sub Novo foedere prohibitum, nempe veneficium, et quaecunque hoc nomine comprehendi queunt, aut sceleri huic vicina sunt, et cum eo in sacris literis conjungi solent. Reponitur autem illud inter opera carnis ad Galat. 5. 20. et inter sceleratos, quibus aditus ad civitatem illam novam Ierusalem intercluditur, et quorum pars est in stagno ardente igni et sulphure, recensentur venefici: Apoc. 21. 8. et 22. 15. Nam etiamfi in loco ad Galat. veneficium possit etiam accipi pro eo scelere, cum quis venenum alicui miscet ac praebet; tamen verisimilius est incantandi artem, seu Magiam, ut vocant, hoc nomine significari. Vnde statim Idololatriae subjungitur, tanquam rei admodum vicinae, et quae cum cultu divino directe [note: Veneficium quid?] pugnet, quemadmodum ista. Est enim veneficium, cum quis daemonis ope aliquid perfici curat, etiamsi tandem illud per se consideratum bonum sit, et hominibus utile; qualis est morborum sanatio, aut rerum [note: Cur de Veneficio hîc agatur.] occultarum vel futurarum detectio. Ideo autem hoc loco scelus hoc commemorandum putavimus, quia cum non uni pietatis parti adversetur,
page 244, image: s244(adversatur enim et amori, qui Deo debetur, et fiduciae in illum collocandae, tum honori et adorationi divini numinis, ejusdemque invocationi:) satius est illud pietati in universum, quam [note: Veneficium pugnat cum amore Dei.] uni alicui parti opponere. Pugnat autem veneficium cum amore divini numinis, quia veneficus cum ejus hoste conspirat, et societatem quandam colit; quum is, qui Deum vere amat, non possit non odisse eum, qui perpetuus Dei hostis est, itaque eum fugere, ut nihil prorsus cum [note: Cum fiducia erga Deum.] eo velit sibi esse negotii. Cum fiducia autem erga Deum pugnat, id, quod a Deo petendum est, a Satana sperare, aut impetrare, ad ejusque potius, quam ad divinam opem confugere, et ei hunc honorem habere, [note: Cum honore et involcatione illius.] ut ab eo auxilium quaeratur. Vnde apparet etiam quomodo id pugnet cum divini numinis honore et invocatione; quod tum adhuc fit apertius, cum malis istis spiritibus sacrificia fiunt execranda, aut [note: Venefici vel aperte Satanae opera utuntur, vel occulte. Quomodo occulte?] invocatur nomen illorum precibus conceptis. Nam duplex est impietas illa, altera quae aperte Satanae ope utitur, altera quae tacite aut occulte. Ad quam posteriorem (nam de priori nihil attinet dicere, nec eam scrutari etiam placet) hoc quoque pertinet, cum in morbis sanandis aut aliis rebus similibus, certa quaedam verba, aut formulae loquendi, in quibus vis aliqua sita esse creditur, concipiuntur, aut certa quaedam signa ac gestus adhibentur, vel characteres pinguntur, sculpuntur, aut funduntur, aut alia, in quibus nulla naturalis ad rem quampiam perficiendam vis est, malorum amuleta appenduntur. Eodem etiam pertinet fusio metallorum quorundam sub certis quibusdam signis, aut lunaris cursus periodis, et praesertim nocturno tempore. Quibus rebus postea mirabiles ac supernaturales adscribuntur vires, ut est cognitio rerum longissime dissitarum seu divinatio, vel immunitas a sclopetorum ictibus, et si quae sunt similia. Nam etiamsi in his nulla fiat malorum spirituum invocatio, tacite tamen ii in auxilium vocantur, vel adhibentur; suntque haec prima majoris impietatis veluti rudimenta et auctoramenta, quibus daemon homines superstitione semel illectos paulatim ad majora deducit, et ad apertam impietatem gradum quendam iis struit. Quod ut appareat, inquiramus aliquantulum, quo pacto ista tam miranda opera iis, quos diximus, modis perfici queant. Quod si nulla, nisi daemonis, ope et virtute; habebimus id quod volumus, nempe tacite Satanam in auxilium adhiberi, et hunc Magiae primum esse gradum, et veneficii quoddam genus. Id vero, quod diximus, hinc fiet manifestum. Res istae, quae ad sanationes, vel alia miranda opera praestanda adhibentur, vel naturali virtute ista praestant, vel supernaturali. Non naturali; quia nulla verba, nulli
page 245, image: s245characteres et virtutes, nec earum rerum, quibus imprimuntur, materia, naturalem hanc vim babent, nec ista duo simul conjuncta. Nam verborum, figurarum, quantitatum, et si quae sunt similia, nulla est per se vis et efficacitas. Quod si esset aliqua: ea vel in eo cerneretur, quod sensum aut imaginationem nostram moveant, quod hîc nullum habet locum, aut quod materiam, in qua per se aliqua vis sit, disponant ad effectum aliquem producendum, quod hîc itidem locum non habet. Quae enim, v. g. vis est plumbi, cui certa aliqua nota impressa est, ad hominem aut pecus ejus rei ignarum, ab ictibus sclopetorum tuendum? Quae vis metallorum ad res longissime dissitas perspiciendas, aut inibi legendas? Restat ergo, ut supernaturali virtute id fiat. Ea vero aut divina est, cum qua etiam angelicam conjungimus, vel diabolica: nihil enim praeter haec excogitari potest. Non divina: cum quod Deus nuspiam opem suam talibus rebus obstrinxerit aut promiserit; cum tamen hanc rem adeo salutarem non fuisset occultaturus: tum quod ea impiis potius, quam piis contingant, pii vero omnes ab iis tantopere abhorreant, nec quicquam tale audeant facere. Atque piis talia auxilia imprimis contingerent, si a divino numine haec penderent. Ac praeterea cum ea revera miraculosa sint, cur ea Deus absque istis nugis potius, precibus piorum permotus, non faceret, quam cum illis; siquidem naturalis vis hîc sit nulla, praesertim cum id ipsius majestati sit convenientius, ne forte res haec rerum naturalium virtuti adscribatur? Denique quid Deo opus est characteribus, quid certis conceptisque verbis, a quibus ne minimum quidem discedere liceat, et in quibus si erres, res tota fiat irrita? quid certo eoque nocturno tempore? nonne haec ipsa magiam sapiunt, eamque satis aperte probant; praesertim cum vel ex sacris literis satis appertum sit, astrorum observationem et imprimis Lunae cum magia magnam habere cognationem, et tempus nocturnum ei maxime conveniens et oportunum, ut in quo Princeps tenebrarum vim suam maxime exercet? Restat ergo, ut daemonis et malorum spirituum ope res illae fiant, id quod illud ipsum est, quod nobis probandum sumsimus. Quapropter omnia ista homini Christiano vitanda sunt, quae talem superstitionem resipiunt, omniaque debent illis esse suspecta, in quibus preculae quaedam [note: De Pythonibus, Ariolis, Auguribus, Aruspicibus, Divinatoribus.] non intellectae murmurantur, characteres pinguntur, aut ceremoniae adhibentur superstitiosae, aut alia fiunt, in quibus nulla ratione naturalis et perpetua certaque vis est aliquam rem perficiendi.
Ad veneficos autem referimus etiam Pythones, Ariolos atque Augures, qui etiam plerumque cum daemone commercium habent, et
page 246, image: s246ab iis occulta resciscunt; quin etiam omnes aruspices, divinatores, et alios hujus generis homines, qui ex variis rebus, quae naturaliter saepe, aut forte fortuna accidunt, rerum futurarum captant omina, eaque superstitiose observant: cum quibus Astrologi etiam, qui divinationtbus, quas ex astris petunt, etiam de rebus, quae naturali ratione non fiunt, nec ex astris revera pendent, sed vel a Deo vel ab hominum arbitrio sunt, sunt dediti. Qua de re vide Levit. 19. 31. et cap. 20. 6. ubi non tantum ipsa haec ars prohibetur, sed etiam interdicitur, ne quisquam eam professos consulere audeat; cum is ejusdem impietatis jure censeatur reus, cujus ipse Pytho et Aruspex; nempe quod daemonis ope utatur, licet per alium, aut ea quae solius Dei sunt, hoc est futurorum cognitionem, curiose atque impie inquirat; asseritque ibi Deus, se faciem suam appositurum adversus animam illam, quae se verterit ad Pythones et Aruspices ad fornicandum post eos, et se exterminaturum animam illam ex medio populi sui. Quare consilium quoque ab isto hominum genere petitum ad impietatis genus, de quo agimus reducendum est. Eodem pertinent verba Deut. 18. 10: ubi ait Moyses, Non invenietur in te qui transire faciat filium suum aut filiam suam per ignem, divinans divinationes, praestigiator et Augur, neque maleficus, neque incantator, neque interrogans Pythona, neque magus, [gap: Greek word(s)] , neque quaerens a mortuis. Abominatio enim Domini est, quicunque facit haec, et propter abominationes istas Dominus Deus tuus ejicit illas (nempe gentes) a facie tua.
[note: De Astrologis judiciariis.] Apud Esa. 47. 13. non obscure quoque reprehenduntur Astrologi quos vocant, judiciarii, praesertim qui contra veritatem, quam ex divino verbo petere poterant, impios quoque spe futurae felicitatis solantur, et iis non secus atque incantatoribus suppliciorum divinorum minae proponuntur. Nam ita dixerat vers. 12. Sta nunc cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte possis proficere, si forte robores te. Postea subjungit vers. 13: Fatigata es multitudine consiliorum tuorum, stent nunc et servent te speculantes coelum, qui contemplantur stellas, quique cognoscere faciunt secundum menses, ab iis, quae ventura sunt super te. Ac denique subjungitur: Ecce erunt tanquam stipula, ignis comburet eos, et quae sequuntur. Apud Ieremiam autem cap. 10: non tantum hujusmodi curiositatem Astrologorum ipsorum, sed aliorum quoque superstitionem, qui istis aliquid tribuunt, prohibet Deus, cum ait Propheta vers. 2: Sic dixit Iehova: viam gentium ne cognoscatis, et a signis coeli ne consternemini, quia consternantur gentes ab eis; quoniam statuta populorum vanitas sunt.
page 247, image: s247Ex quo apparet, Astrologiam istam, quae hodie quoque a Christianis exercetur, quatenus futura praedicit, atque imprimis ea, quae non sunt prorsus naturalia, fugiendam esse, aut valde sobrie in ea versandum, ne ea, quae divinis consiliis ac decretis, aut hominum vel probitati vel malitiae, aut aliis eorum consiliis aut factis vere debent attribui, astris adscribantur, et divina quaedam illis revera potestas tribuatur, aut effectorum contingentium necessitas ab iis pendere credatur Nam vel arbitrium humanum nullum est, et sic nulla quoque religio, nulla virtus, nec peccatum, cujus contrarium satis aperte demonstravimus: vel statuendum est, astra in ipsum hominis animum ac voluntatem vim, praesertim cogentem, nullam habere, nec iis revera adscribi debere, quod ab homme vel boni vel mali fit. Quod si tamen ulla est vis astrorum, ea per accidens tantum ad animum pertingit, et ut vulgo quoque loquuntur, inclinat tantum, non necessitat. Nam quia astra in corpus humanum vim aliquam habent, et ad ejus temperamentum et constitutionem aliquomodo immutandam plurimum possunt; temperamenti autem varietatem, variae quoque in animo solent sequi inclinationes et affectus, vel potius affectuum pronitas: hinc fit ut ex astris aliquid ad animos hominum manare queat; et cum pauciores sint, qui corporis affectibus non obsequuntur, verisimiliter aliquid de futuris eventibus, nisi naturae cursum Deus impediat, aut homines ipsi inclinationi astrorum repugnent, colligi potest. Ex quo fit, ut de illis timide admodum sit loquendum; imo longe satius est, nil de iis asserere, neque etiam ea curiosius scrutari, praesertim cum sacrarum literarum loca huic arti non obscure adversari videantur. Et certe ars haec superstitioni aut etiam impietati et atheismo magnam interdum praebet occasionem, cum ubi semel invaserit animos superstitiosa opinio, stare loco nesciat, sed ulterius plerumque progrediatur. Vbi vero qui eo progressus fuerit, ut vel omnia vel pleraque, quae hominibus contingunt, adscribere audeat astris, paulatim animus ipsius a Deo avertitur, et tandem omnia fatali euidam necessitati, quae ab astris pendeat imputat. Vnde religio omnis convellitur, et facile eo devenitur, ut nullum aliud superis numen agnoscatur, aut etiam plane otiosum esse credatur, ut quod rebus humanis perpetuo non provideat, siquidem omnia rerum eventa ex astris jam pendeant, quorum ordo semel constitutus perpetuo manet, ut jam nulla peculiari providentia sit opus.
[note: De somniis.] Addere etiam hîc licet, somnis quoque parce esse credendum, et cavendum diligenter, ne nimia hîc credulitate utentes in incredulitatem seu diffidentiam de Dei providentia, qui haec omnia gubernet ac
page 248, image: s248moderetur, incidamus, vel etiam arbitremur ea, quae ex arbitrio nostro pendent, in arbitrio nostro amplius non esse. Nam et somnia multa vana prorsus, imo pleraque talia sunt, et alia, quae veri quippiam habent, non semper talia sunt, ut res ipsas esse nuncient: sed nonnunquam ea tantum, quae probabile est futura, et quorum causae jam quaedam, quae tamen impediri a re alia possunt, extant; paucissima vero sunt, quae res certo ac necessario futuras significent. Aristoteles ea breviter distinguit, dum ait, somniorum, quae significationem aliquam habeant, alia esse, quae denuncient [gap: Greek word(s)] , alia, quae [gap: Greek word(s)] , quorum illa certa futura sunt, haec probabiliter.
[note: De Chiromantia.] Idem etiam de Chiromantia statuendum, ex qua parce admodum judicandum: et, si quae sunt, ea potius ad corpus, quam ad animum spectant, quemadmodum de Astris dicebamus: immo huic etiam minus hac in parte videtur tribuendum, quam astris, cum istorum lineamentorum, aut varietatis, quae in illis apparet, possint tales esse [note: De Physiognomia.] causae, quae valde exiguum habeant in vita humana humanisque actionibus robur. Physiognomiae aliquanto plus videtur tribuendum, quatenus non ipsi revera mores et facta hominis tribuuntur, sed tantum inclinationes ad hoc aut illud affectuum, virtutum aut vitiorum genus, aut corporis constitutio verisimiliter ex ea colliguntur; cum naturalis quaedam inter signa externa, et res, quae inde colliguntur, nexus ostendi possit; quia nimirum et signa ista et inclinationes ab iisdem causis, sive proximis sive remotis pendeant, vel etiam ipsa signa ex inclinationibus proficiscantur. Verumtamen posse quempiam inclinationi isti naturali repugnare, et cum vitiosa sit praeditus indole, virtutem tamen colere, tum communis experientia, tum Socratis exemplum docet; de quo Cicero. Interim et hic modus adhibendus est, et fugienda illa incommoda, quae supra recensuimus, ubi de Astrologia egimus.
[note: An Sortibus uti liceat.] Antequam hinc abeamus, quaerere libet, an sorte interdum uti liceat, et ea ratione res occultas investigare, aut divinam de aliqua re voluntatem explorare? Dicendum videtur, cum varia soleant esse sortium genera, et pleraque quidem per se superstitiosa, alia etiam, in quibus invocatio sanctorum aut adjuratio per eorum nomen, quibus hic cultus minime debetur, adhiberi solet, immo in quibus etiam diaboli, ut quidem ex iis quae narrantur videre licet, intervenit operatio; ea omnia illicita esse, ex iis satis constrare potest, quae hactenus de rebus similibus diximus. Vnus tantum videtur esse casus, cujus exemplum quoddam habemus in Actis, ubi allectus est sorte in numerum A postolorum
page 249, image: s249Matthias, invocato prius Domini nomine, ubi modus etiam proponitur simplicissimus, atque ab omni superstitione remotissi mus, in quo nihil aliud quaeritur, quam ut indicium quoddam haberi possit ejus rei, de qua dubitatur. Casus autem is esse videtur, cum gloria divina in negotio aliquo agitur, et re dubia, rationibus jam diu multumque perpensis, nihil tamen certi concludi potest, utrinque certantibus iis causis, quae ad gloriam divinam spectent; et nihilominus tamen aliquid certi est concludendum. Nam in rebus exigui momenti, indignum est majestate divina, velle eam non secus atque amicum aliquem ac familiarem in consilium adhibere peculiari ratione; praesertim cum ratio ipsa ac prudentia humana possit nodum solvere, et si domi nobis consilium non sit, aliunde id peti possit. Immo est hoc aliquomodo Deum tentare, si quis in iis rebus, quae sunt ordinaria quadam ratione expediendae, extraordinarium et inusitatum Dei consilium et factum aliquod requirere hodie velit, postquam prophetiae quae olim extabant, et oracula, de quibus in sacris literis veteris foederis legimus, cessarunt. Idem etiam de aliis rebus, quae ad carnem tantum spectant, spiritum vero ac salutem hominis, aut divinam gloriam haudquaquam attingunt, judicandum est: omnia enim ista viliora sunt, quam ut Deus super iis extraordinario quodam modo voluntatem suam revelare hominibus debeat. Orare quidem Deum licet, ut et in illis ea nobis consilia suggerat, quae omnium sint optima; sed ut illud faciat inusitata quadam ratione, id non est dignum ipsius majestate. Et homines illi honorem ipsius videntur prostituere, qui id efflagitant; praesertim cum facile fieri queat, ut Deus multas ob causas voluntatem suam tali modo aperire nolit: maxime cum id nuspiam promiserit, immo interdum causas habeat magnas, cur nobis nolit omnia ex animi sententia fluere. Quare si nihilominus homines sortes capiant, et se de divina voluntate per eas edoctos credant, re postmodum non bene succedente, facile fieri potest, ut tandem ludibrio Dei sapientia, potentia, providentiaque exponatur, aut ipse ab hominibus accusetur, tanquam qui male consuluerit, aut alias tantum temere omnia geri credantur. Sed praeterea ne in divinis quidem rebus sorte exploranda est Dei voluntas, nisi ubi prius omnia caetera tentata, et omnia in summo Dei timore, sepositis humanis affectibus, qui saepe judicio humano nebulas offundunt, in omnes partes versata ac deliberata fuerint, nec tamen exitus inveniri potuerit, ac praeterea res omnino exigat, ut statim aliquid certi concludatur. Nam si quis ideo tantum putet Deum sorte jacta consulendum, ut ipse laborem, qui in
page 250, image: s250deliberando et rem diligenter expendendo impendendus est, effugiat, et sic desidiae tantum suae quaerat compendium, is haudquaquam recte se gereret, immo Deum tentasse jure diceretur, utpote qui usitata via, et ab ipso Deo naturaliter praeseripta atque ostensa, in eo negotio relicta atque deserta, inusitatum quippiam a Deo postularit. deinde si res moram ferat, ne sic quidem inusitati quippiam tentandum est: fieri enim potest, ut quod hodierna disquisitione nondum patuit, postea, si diligentius rem expendas, tibi pateat; unde interdum dicere solemus, tempus suppeditaturum consilium; et, posteriores cogitationes esse sapientiores. Quapropter orandus est Deus, ut velit ea, qua consuevit ratione, consilia nobis salutaria suggerere. Quod si tandem omnia illa concurrant, quae requiti diximus, magno Dei cum metu, invocato ipsius nomine, ad sortes accedendum erit, semota, ut diximus, omni superstitionis specie; praesertim cum praeter Apostolorum exemplum, quod paulo ante adduximus, nihil occurrat aliud, unde doceamur, ista ratione uti nos posse. Nam (ut hoc quoque addamus) ibi quidem necesse erat omnino Dei sententiam explorare, ubi de demandanda cuipiam Apostolici muneris functione agebatur, cum Dei ac Domini nostri Iesu Christi solius esset, corde hominis inspecto legatum tanto muneri aptum deligere; at nostrorum negotiorum alia plerunque est ratio. Itaque tanto minus ex isto exemplo colligere licet. Si quid tamen inde colligi potest, id a nobis hactenus est explicatum.
CAPVT III. De partibus pietatis: et primo quidem de fiducia in Deum et Christum.
[note: Pietatis partes duplicis generis. Quaedam latissime patent. Quaedam sunt angustiores. Vtraeque iterum duplicis generis. Quaedam mere ad Deum spectant, quaedam simul etiam ad nos.] PArtes pietatis duplicis sunt generis; quaedam enim parent latissime, et nonnunquam tam late extenduntur, ut totam pietatem, ac consequenter etiam totam sanctitatem in universum complectantur; sua tamen natura accommodatiores sunt ad unam aliquam pietatis partem peculiariter ac insignite designandam: quaedam vero angultiores sunt, in quas caeterae dividuntur. Vtraeque iterum duplicis sunt generis: nam vel mere ad nominis divini gloriam spectant, vel simul etiam ad nos nostrumque aliquod bonum, vel etiam malum per se referuntur, quae propterea mixtae censeri possunt, liceret que eas referre ad ultimum officiorum genus, hoc est, eorum quae partim ad nos, partim ad alias personas spectant. Verumtamen quia a plerisque
page 251, image: s251huc referri solent, et numerari inter officia, quae ad Deum proprie spectant, tum quia id, quod ad Deum proprie pertinet, in his officiis, aut virtutibus eminet: licebit hîc fortasse nobis illa persequi; nam alias illa, quae prioris sunt generis, hoc est, quae in solidum ad Dei [note: Prioris generis quaenam?] gloriam referuntur, vere ac proprie hujus sunt loci. Et illius quidem generis sunt amor et charitas erga Deum, et honor, quo nomine omne genus cultus, qui Deo exhibetur, et quicquid ad illius laudem vere pertinet, complectimur: quae duo ita inter se sunt conjuncta, ut honor ex amore fluat, et sine illo revera sit nullus; iste contra invalidus, [note: Quaenam posterioris generis?] nisi hic subsequatur. Posterioris vero generis sunt ex laxioribus quidem partibus, fides, in ea praesertim significatione sumpta, qua significat fiduciam in Deo aut Christo collocatam, cum qua hac in parte spem quoque, quatenus eandem revera cum illa vim habet conjungimus. Deinde timor Dei, qui ad prius partium genus paulo accedit propius, et hac in parte videtur esse simplicior. Ex strictioribus [note: Cur affectuum aut actionum, non habituum hîc ponantur nomina?] vero et angustioribus invocatio et precatio. Non facimus autem hoc loco virtutum aliquarum mentionem, seu habituum; sed vel affectuum, vel actionum tantum vel externarum vel internarum: quia virtutes particulares, quae in rebus enum eratis cernuntur, nominibus propriis carent, et ob id ipsum vel affectuum vel actionum nomine saepe exprimuntur. Vnde illud quoque hîc notari potest, voces has plerasque nunc proprie pro ipsis affectibus aut actionibus sumi, nunc minus proprie pro habitibus, vel harum rerum consuetudine et continua exercitatione. Ex dictis autem jam colligi aliquo modo potest, quid [note: Natura pietatis.] sit pietas illa, de qua superius verba fecimus. Nam qui has pietatis partes hactenus enumeratas cognitas habet, is ipsam quoque pietatis naturam habet perspectam; eo tamen observato discrimine, quod jam inter illas constituimus. Nam cum pietas proprie Deum ipsum, ejusque honorem ac venerationem cum amore conjunctam respiciat: illae quoque partes ad pietatem pertinent, quas huc spectare proprie diximus: caeterae vero vel minus proprie vel eatenus tantum, quatenus ipsae quoque huc suo modo referuntur. Pertinent, inquam, ad pietatem primo amor et honor: timor vero, fides, ac invocatio eatenus, quatenus in iis quoque vel honoris divini, vel amoris inest significatio; quod posterius in fide et invocatione maxime cernitur, in timore obscurius ac minus proprie; prius in omnibus.
[note: Cur de Fide primo agatur?] Etsi vero methodi ratio postulare videatur, ut ab illis partibus incipiatur, quae sunt simpliciores, et ad Deum Christumque ejusque venerationem in solidum referuntur: quia tamen fides, licet magis sit mixta,
page 252, image: s252caeterarum veluti quoddam fundamentum est, ac praeterea a plerisque Theologis inter virtutes primo loco solet collocari; ideo ab illa nobis quoque hîc erit incipiendum. Sed quia naturam ejus saris fuse tum explicuimus cum de virtutibus intellectus ageremus, propterea quod prima ejus significatio, unde caeterae ortum trahunt ac veluti pendent, ad intellectum revera pertinet: ideo nunc explicatione essentiae illius praetermissa, eatenus tantum de illa dicemus, quatenus ea ad pietatem pertinet, et venerationem quandam divini nominis complectitur. Deinde addemus aliquid de tentatione Dei, quam fidei opponi diximus; cujus tractationem ad hunc locum reservavimus; quod ea imprimis cum pietate in Deum pugnet, eamque vehementer offendat. Diximus autem paulo superius, huc potissimum pertinere eam fidei significationem, qua pro fiducia in Deo aut Christo collocata sumitur; potissimum, inquam, (non solum) quia ea etiam huc pertinet, quae prioris istius solet esse causa, ac fundamentum, quaeque nihil aliud est, quam assensus iis, quae divinitus sunt revelata, adhibitus. Et primum quidem eatenus ad pietatem haec utraque fidei significatio pertinet, quatenus is, qui eam habet, veritatis ac fidei laudem Deo tribuit. Quanquam ea ratio primo pertinet ad imperfectiorem illam fidei significationem, quae assensum rebus divinitus revelatis adhibitum denotat, ad perfectiorem vero, quae fiduciam designat; non nisi consequenter, quatenus nimirum ea assensum quoque illum in se complectitur, et assensum quidem verbis aliquibus aut promissis Dei nomine propositis praestitum. Quod propterea dico, quia, ut suo loco diximus, fiducia quoque in Deo collocari potest, etiamsi nihil a Deo verbis assertum aut promissum fuerit, et sic quoque assensus ille, quem intelligimus, non accesserit. Verum generarim loquendo, fiducia omnis in Deo aut Christo collocata, ex verbis aut promissis Dei, quibus assensum praebemus, oritur. Hanc, quam exposuimus, rationem colligere possumus, cum ex illo Iohan. loco, cap. 3. 33: ubi primo quidem de assensu verbis Christi habito, sed consequenter etiam de fiducia exinde nata loquens, ait: Qui recipit ipsius testimonium, obsignavit, quod Deus vorax est, et rationem addit, Nam quem misit Deus, verba Dei loquitur: tum ex altero ejusdem Apostoli, 1 Epist. 5. 10: ubi de contrario fidei loquens, ait: Qui non credit Deo, mendacem facit eum; quod non credidit in testimonium, quod testatus est Deus de filio suo. Deinde quod ad perfectiorem fidei significationem attinet, hoc est, fiduciam in Deo aut Christo collocatam; eatenus ea ad pietatem spectat, quatenus is, qui eam habet, et summae potentiae et summae bonitatis laudem Deo
page 253, image: s253tribuit: siquidem is credit, Deum et velle et posse praestare ea, quae ipse vehementissime desiderat, et quorum spem firmam animo concepit: . hoc autem ipsum honoris divini pars est magna. Denique eatenus etiam fides ad pictatem pertinet, quatenus ea amoris erga tam benignum numen, unde felicitas suprema pendet, et venerationis ex tantae potentiae consideratione ortae causa est; quin etiam causa caeterorum omnium, quaecunque Deo grata esse novimus, et quorum observationem credimus esse necessariam, ad id, quod a Deo expectamus, obtinendum. Ex quibus jam facile apparet, quo pacto divini nominis honorem et gloriam violet incredulitas ac diffidentia, vel dubitatio de divinis promissis, aut desperatio exinde orta.
[note: De tentatione Dei, Fifei contraria. Ea an in illi, quod nimium, an quod parum peccet?] His ita explicatis jam ad tentationem Dei nobis est accedendum, quae licet timori quoque divini nominis adversetur, tamen primo ac per se fidei in Deum collocatae repugnat. Ac licet vulgo pro ejusmodi soleat accipi vitio, quod in eo, quod nimium est, peccet, et audaciam quandam de inusitato divini auxilii ac providentiae genere bene sperandi complectatur, quae si Latinorum potius autorum, quam communem Theologorum usum spectemus, fiduciae nomen magis proprie meretur; tamen si tum vim vocis, tum locos sacrarum literarum, in quibus tentationis Dei, quâ nempe homines Deum tentant, fit mentio, penitius inspiciamus, comperiemus eam ad incredulitatem ac diffidentiam majori ex parte rectius reduci, vel saltem ex ea ortum ducere. Est enim tentare, periculum alicujus rei facere, aut experimentum capere, id quod dubitantis potius est, et ambigentis, quam nimium [note: Tentare Deum aut Christum quid?] fidentis. Cum vero tentare Deum aut Christum, aut, quod eodem recidit, Dei spiritum, in vitio ponatur in sacris literis; apparet, tentationem Dei hanc esse, cum quis ejus rei, quae in ipso existat, experimentum [note: Id fit duplici ratione,] vult capere, cujus periculum facere non deberet. Id vero, duplici fit ratione, vel quia res illa sat multis argumentis est demonstrata, ita ut de ea dubitare sit nefas, vel quia eam Deus velit esse occultam, [note: Prior, de qua postea.] ita ut eam anxie scrutari nimis sit audax. Ac de priori quidem tentationis genere, quod omnium patet latissime, postea paulo fusius disseretur; idque totum ad diffidentiam ac incredulitatem, praesertim [note: Posterior, cum quis in occulta Dei consilta inquirit.] si id aperte committatur, reducendum est. Posterius vero, cujus non ita multa videntur in sacris literis extare exempla, tum imprimis admittitur, quum quis in occultiora Dei consilia, sive aperte, sive tacite inquirit, cum potius patienter eorum vel revelationem, vel eventum expectare deberet. Cujus rei exemplum videtur aliquod in librisquidem Apocryphis extare, ad significationem tamen phrase[?]s hujus
page 254, image: s254atque aliorum satis idoneis. In libro Iudith cap. 8, Iudith objicit eivibus suis, qui decreverant urbem hostibus dedere, nisi intra quinque dies Deus opem ferret, quod Deum tentaverant, vers. 11. eumque in disquisitionem vocaverant, cum tamen ipsius consilium cognoscere haudquaquam possent, quemadmodum in seqq. verbis porro docetur. Hoc vero tentationis genus audaciam quandam spirat; et cum timore ac reverentia Dei pugnat; quanquam itidem ex diffidentia et incredulitate oriri potest, quemadmodum in exemplo proposito contigisse videtur.
[note: Prior, cum quis de Dei circa se providentia, omnipotentia, sapientia dubitat,] Sed, ut ad prius genus redeamus, quod latissime diximus patere, illud est, cum quis v. g. de Dei circa se providentia, omnipotentia, sapientia, cujus jam evidentia habet argumenta, dubitat; quo pacto Israelitae olim in deserto saepe tentarunt Deum, ut mox videbimus: vel cum quis de voluntate Dei in certa aliqua re, quam aliunde satis potest [note: Aut de ejus voluntate, Aut denique patientiam irritat.] habere exploratam, ambigit: aut denique patientiam Dei aut Christi nulla habita ratione minarum ipsius, aut irae poenarumque, quarum exempla varia ante oculos sunt posita, irritat, et ita se gerit, ac si experiri vellet, num Deus se sit puniturus, nec ne? num tantam licentiam atque contumaciam impune sit passurus abire aut secus? Duplici autem modo peccatum hoc admitti potest: vel aperte ac manifeste, ita ut quis diffidentiam suam ne verbis quidem profiteri vereatur, quemadmodum Israelitae olim fecerunt: vel tacite, factorum ipsorum vi inspecta, etiamsi consilium hominum longe sit aliud. Prioris generis [note: Vel tacite.] fuit tentatio Israelitarum, qua tentaverunt Deum, de qua legimus [note: Prioris exempla.] Exod. 17. a vers. 2. usque ad vers. 7: in cujus fine explicatur, quaenam sit ista tentatio, dum ait: Vocavit nomen illius loci Massa, hoc est, tentatio, et Meriba, id est, lis, propter jurgium filiorum Israel, et quod tentassent Iehovam dicendo: Estne Iehova in medio nostri, annon?: quibus verbis aperte indicant, se adhuc dubitare, an Deus sibi sit praesens, et sese hactenus ex AEgypto deductos, curet, sibique provideat; cum tamen tot haberent ejus rei documenta, ut mirum censeri queat, potuisse inveniri homines in eo populo, qui de ea re dubitarent. Estque horum verborum vel hic sensus: Quis novit an Iehova sit nobis praesens, an vero minus? Vel, hac demum ratione comperiemus, sitne Iehova nobis praesens, an vero minus. Quod utrumque eodem, quod ad nostrum negotium attinet, recidit. Eandem tentationem commemorat Moyses Deut. 6. 16. ubi ait: Non tentabitis Iehovam Deum vestrum; quem admodum tentastis in Massa, hoc est, in illo loco, qui ab hoc populi facto nomen accepit tentationis. Quorum verborum partem primam
page 255, image: s255mutato numero plurali in singularem, quemadmodum etiam fit in Graeca interpretatione, citat Christus Matth. 4. 7. ubi diabolus astute admodum Christum in hoc vitium impellere conabatur, idque agebat, ut Christus, in periculum temere se praecipitando, argumentum quaereret divinae erga se charitatis ac providentiae, atque ita exploraret num vere filius Dei esset, ipsique ita charus, ut filius esse solet Patri: qua de re ipsi jam satis aliun de constabat. Atque huc imprimis videtur respexisse Dominus Iesus, verba ista Moysis citando. Non abnuerim tamen, alia adhuc ratione locum hunc accipi posse, nempe ut alterum genus tenationis divinae, quod supra constituimus, a Domino Iesu intelligatur. Quae quidem ratio accommodatior est illi sensui, quem vulgo sequuntur. Fieri enim potest, ut tentare Deum eo loco ex Domini Iesu mente sit, temere in periculum se conjiciendor ita sese gerere, ac si divinae erga te charitatis experimentum velles capere, tanquam de ea adhuc dubius atque incertus; non quod hoc ipso consilio id facias, sed quod vis ipsius facti sit hujusmodi. Sed de priori isto Deum tentandi modo, de quo agere coepimus, loquitur etiam Deus Num. 14. 11. 22. in quorum priore ita ait Deus; Quousque non credent mihi, nempe populus Israel, in omnibus signis, quae feci in medio ejus? In posteriori vero: Omnes illi, qui viderunt gloriam meam, et signa mea, quae feci in AEgypto, et deserto et tentaverunt mejam decem vicibus. Ex quorum versiculorum collatione satis patet, ideo dici populum tentasse Deum, quia, licet opera miranda, eaque plurima in eorum conspectu fecisset Deus, tamen Deo non crediderunt, nec firmam in eo spem et fiduciam collocarunt. Quod satis patet ex ipsorum oratione, qua tentatio illa continetur, ita enim ajunt vers. 2. et seqq. Vtinam mortui essemus in AEgypto, etc. Et quare Iehova introducit nos in terram hanc? etc. Vnde eos compescentes Iosua et Caleb inter alia ita loquuntur: Neque timeatis populum terrae hujus; quia veluti panis noster sunt, recessit protectio eorum ab eis, et Iehova est nobiscum. ne igitur timeatis illos: vers. 9. Vnde Psalm. 78. de tentationibus istiusmodi loquens divinus Spiritus, quibus populus Israel tentavit Deum, ita ait vers. 18. et seqq. Et tentaverunt Deum in corde suo, petendo cibum animae suae; et loquuti sunt contra Deum, ac dixerunt, numquid poterit Deus parare mensam in deserto? ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Nunquid etiam panem poterit dare? num apparabit carnem populo suo? Ideo audivit Deus, et iratus est, etc. quod non credidissent Deo, , nec sperassent in salute ejus. et vers. 41: Tentaverunt Deum, et sanctum Israelis limitaverunt, (hoc est virtutem ejus quasi quibusdam terminis circumscripserunt,
page 256, image: s256quasi non omnia posset:) non sunt recordati manus ejus; etc. Ita enumeratis variis miraculis, quae Deus inter illos patraverat, ex quibus plenam de Dei omnipotentia, et erga se cura fiduciam accipere poterant, ait: at tamen rentave runt et exacerbaveruni Deum: vers. 56. Ex quibus locis satis patet, tentationem Dei ad diffidentiam et incredulitatem reduci posse ac debere, et in eo, quod parum est, peccare. Eodem pertinent ista verba Regis Achas, Esa. 7. qui cum jussus esset signum quodcunque capere a Deo, quo edoceretur de veritate eorum, quae Propheta ipsi Dei nomine denunciasset, ita respondit, Non petam, nec tentabo Iehovam: quasi diceret, adeo id, quod nomine Dei mihi promittis, certum est, ut signum et argumentum ejus rei a Deo petere sit ipsum tentare. Quanquam, ut viri docti censent, et verba Esaiae, quae statim subjiciuntur, indicant, per Ironiam ista protulit Achas: omnino enim de iis, quae Propheta dixerat, desperabat. Quare ista ridens dixit; Non capiam experimentum divinorum dictorum; intellinge, quia ista omnia sunt vanissima, et factu impossibilia. Itaque postea Esaias conqueritur de Regis incredulitate atque adeo impietate, qui ista diffidentia et desperatione sua laborem imponat Deo ipsi, ut signum aliquod, quo fidem dictis suis conciliet, ipsemet proponat. Huc etiam spectant isti loci, in quibus dicitur quosdam tentasse Christum, postulando ab ipso signum e coelo, ut Matth. 16. 1. et Luc. 11. 16.
[note: Posterioris exempla.] Ad posteriorem autem modum tentandi Deum, in quo non consilium agentis, sed actionis ipsius vis spectatur, pertinere videtur locus Actor. 15. 10, ubi ait Petrus: Nunc ergo quid tentatis Deum, ut imponatis jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare? q. d. cum non acquiescitis in Dei voluntate aperte comprobata, et quodam modo conamini explorare, nunquid adhuc aliud Deus a servis suis postulet, praeter fidem in Dominum Iesum. Attulerat enim jam Petrus satis manifestum ejus rei documentum, quod Deus ab hominibus paganis nihil aliud quam fidem in Dominum Iesum Christum requirat, nempe id quod Deus fecerat in Cornelii domo: vers. 7. 8. 9. Vnde concludit, non esse tentandum Deum, et voluntatem ejus hac in parte veluti dubiam atque incertam esse explorandam; quod ipsum diffidentiae atque incredulitatis argumentum est. Potest tamen fortasse hic quoque esse sensus verborum Petri, quasi dixerit: Quid patientiam Dei tentatis, aut (quod eodem recidit) ita vos geritis, ac si periculum facere velletis, num is impune sit laturus, nec ne, quod contra insius majestatem audeatis imponere jugum discipulis?
page 257, image: s257De quo tentandi genere sermo esse videtur 1 Cor. 10. 9: ubi ait Apostolus: Neque tentemus Christum, hoc est, ne patientiam ipsius veluti exploremus, ejus nomen profitendo, et interea tamen pro libitu nostro vivendo. De eodem tentandi genere accipitur a quibusdam interpretibus locus Malach. 3. 15: ubi verba impiorum referens ait: Nunc ergo beatos dicimus superbos, etiam aedificantur facientes impietatem; praeterea tentant Deum et liberantur: ubi Graeci interpretes: Restiterunt Deo et servati sunt. Sed nihil tamen videtur prohibere, quo minus ita haec verba sumantur, ac si dictum esset, in pericula se temere praecipitant, veluti inusitata providentiae Dei argumenta quaerentes, et tamen salvi evadunt. Qui modus tentandi ad alterum istum, quem supra constituimus, et de quo agere hîc coepimus, itidem pertinet, ex eoque orta est vulgaris ista de tentatione Dei sententia, ut paulo post explicatius dicemus. Huc etiam referendus est locus Act. 5. 9: ubi Petrus inquit ad Sapphiram Ananiae uxorem, Quid, quod convenit inter vos, tentare spritum Domini? hoc est, explorare, num Spiritus Domini, qui in nobis habitare certissimis documentis deprehenditur, fraudem hanc vestram sit animadversurus: non quod hoc revera illorum fuerit consilium atque intentio; sed quod ea vis facti esset. Illi enim sperabant fore, ut haec illorum fraus et hypocrisis lateret, nec ab Apostolis, licet divino spiritu praeditis, deprehenderetur. Vnde supra ipsum Ananiam alloquens, et ejusdem facti turpitudinem exprimens, ita loquutus fuerat Petrus; Quare implevit Satanas cor tuum, ut falleres spiritum Sanctum, (hoc est fallere conareris:) quanquam ne hic quidem illius erat animus, qui ita agebat, ac si cum vulgaribus hominibus sibi res esset. Vnde Petrus illum postea monet, rei gravitatem, prout merebatur, exprimens: non mentitus es hominibus, sed Deo; hoc est, quod nos fallere mendacio conatus es, id non tam in nostram, quam in ipsius Dei redundat contumeliam atque injuriam, propterea quod Dei spiritum fallere ac decipere conatus fueris.
Ex his satis jam constare potest, tentare Deum perse incredulitatis esse ac diffidentiae: sed tamen per accidens nonnunquam nimiae cujusdam fiduciae ac temeritatis. Vnde vulgaris illa, de qua supra diximus, sententia nata est, et hactenus veri aliquid habet; sed, ut ex dictis liquet, id tantum in posteriori tentationis divinae genere contingit, in quo non consilium agentis, sed actionis vis spectatur: unde fit, ut duo ista fidei et fiduciae in Deum ac Christum extrema concurrant, et aliquo modo misceantur. Nam si consilium agentis spectetur, nimium esse potest confidentium; si actionis vis, ex qua tentationis
page 258, image: s258nomen facto ipsi tribuitur, incredulitas ac diffidentia. Quare unum de altero per accidens tantum dicitur; quia nimirum utrumque de eodem facto, sed diversa ratione effertur.
[note: Alterum fidei extremum.] Alterum fidei, seu fiduciae extremum tum existit, cum quis ibi divinum auxilium aut benignitatem sperat, ubi sperare minime debebat; vel quia ea re plane indignus est, vel quia Deus id haudquaquam promisit, nec ulla est justa causa, cur quis praeter ipsius promissum id sibi polliceri audeat aut queat. Potentiae quidem et veritati divinae vixquisquam potest confidere nimium, siquidem ea infinita est; nisi quatenus quis illas Dei proprietates ad ea extendit ad quae non debet; quod de veritate potissimum dicimus: sed de benignitate divina et lenitate potest quis nimium sibi polliceri, quod hodie prope totus orbis Christianus facit: quod vitium timori quoque divini nominis opponitur, et audaciae nimiae ac confidentiae jure accensetur.
Antequam hinc abeamus, quaerere libet, utrum sit deterius, an nimium Deo confidere, an parum? Responderi potest, per se gravius esse parum confidere, quam nimium, si aequalis alias sit a medio discessus. Nam id extremum melius, vel potius minus malum, quod natura sua virtuti est vicinius. At vicinior est nimia fiducia verae fidei in Deum aut Christum, quam incredulitas ac diffidentia. Ac praetereae incredulitas, divinae potentiae et sapientiae adeoque honori aut bonitati per se derogat: nimia fiducia per se nihil derogat, sed nimium aliqua ex parte tribuit. Addimus autem limitationem duplicem; alteram quidem, quod per se extrema ista a nobis considerentur; alteram vero, ut aequalis sit utriusque extremi a medio discessus. Nam quod ad priorem attinet, fieri potest, ut per accidens nimia fiducia seu confidentia sit incredulitate deterior, si, v. g. ex superbia proficiscatur, et nimia sui aestimatione; unde fiat, ut quis nimium sibi de divino auxilio polliceatur, dignum se eo esse putans: vel si confidentia ista unius vel plurium salutem aeternam in discrimen conjiciat, ac denique pessumdet. Posteriorem vero conditionem seu limitationem ideo adjecimus, quia fieri potest, ut excessus interdum nimis sit magnus, defectus vero exiguus; unde fit, ut nimium Deo confidere tum sit deterius, quam de fiducia vera aliquid remittere.
page 259, image: s259
CAPVT IV. De charitate in Deum.
[note: Altera pietatis ad Decum spectantis pars, Charitas in Deum. Ea interdum latissime sumitur pro sanctitate in universum.] SEquitur altera pietatis pars, quae per se tota ad Deum spectat, nempe charitas Dei sive in Deum, cum quo Christum etiam conjungimus. Quanquam ea non uno modo in sacris literis accipitur. Interdum enim sumitur latissime pro sanctitate in universum: unde Ioban. 1 Epist. cap. 5. 3. inquit: hanc esse charitatem Dei, seu in Deum, ut mandata ipsius servemus: quod idem affirmarat cap. 2. vers. 5, ubi inquit: qui servaverit sermonem ipsius, vere in hoc charitas Dei perfecta est; nam hîc quoque charitas Dei passive accipitur, hoc est pro charitate, qua Deum diligimus. Idem de charitate et dilectione sui affirmat Christus Iohan. 14. Vers. 21. cum quo conjunge vers. 15. 23. 24. Hinc charitati in Deum salus veluti in solidum adscribitur, quod ad nos attinet: Rom. 8. 28. et 1 Cor. 2. 9. Vide etiam Exod. 20. 6. ubi eodem sensuponitur, diligere Deum, et custodire praecepta ejus. Et Deut. 11. 1. item 30. 16. Interdum vero strictius paulo sumitur, ita tamen laxe, ut omnia erga Deum praecepta et officia complectatur, et sic non pietatis, quam explicamus pars sit, sed eadem cum illa. Quo pacto sumitur in iis locis, in quibus lex universa dilectione Dei et proximi contineri dicitur; qua de re supra nonnihil in divisione fanctitatis. [note: Interdum denique strictissime, pro affectu quo desideramus ea, quae Deo sunt grata.] Tertio strictissime, ac maxime proprie sumitur pro affectu eo, quo desideramus, ut ea tum a nobis, tum ab aliis fiant, quae Deo sunt gratissima. Quemadmodum enim amor erga alium in universum consideratus, est affectus ejusmodi, quo ea cupimus, quae alteri sunt bona, unde fit etiam, ut si amor ille sit intensus et fervens, pro viribus id ipsum conemur efficere, idque unice agamus, ut is, quem diligimus, rebus sibi gratis et utilibus potiatur: ita etiam charitas seu amor erga Deum ea unice desiderat, quae Deo, ut ita dicamus, sunt bona, hoc est grata atque jucunda; qualia sunt omnia illa, quaehonorem ipsi afferunt, aut alias voluntati ipsius sunt consentanea. Nam caeteroqui omnem bonorum plenitudinem ad summam beatitatem pertinentium Deus in se complectitur, eaque in se ipso habet, non aliunde adipiscitur; circa quae amor seu charitas nostra erga Deum non versatur, nisi eatenus, quatenus gaudemus Deum adeo beatum esse: quod si quis tanti esse putet, poterit etiam definitioni charitatis Dei a nobis traditae Charitas Dei quid? inserere; ita ut charitas Dei sit affectus ille, quo ea, quae Deo ipsi
page 260, image: s260bona sunt cupimus, hoc est, vel adesse gaudemus, vel, ut contingant, desideramus: in quo posteriori, quo cupiendi verbum magis spectat, charitas nostra erga Deum, quam sacrae literae nobis commendant magis spectatur. Prior enim illa charitatis hujus pars magis otiosa est; posterior ad pietatem efficax. De hac accipiendus videtur locus 1 Iohan. [note: Ex ultima Charitatis Dei significatione duae priores sunt arta.] 4. 19. et seqq. Nos diligimus eum, etc. Atque ex hac significatione reliquae sunt ortae, ut vel ex dictis constare potest. Quia enim dilectionis est, seu charitatis in Deum, ex animo cupere ea, quae Deo sunt grata, inter quae primum locum obtinent ea, quae ad ipsius cultum et honorem praecipue spectant: hinc fit, ut charitatis divinae nomine comprehendantur per quandam Metonymiam Synecdochicam ea pietatis officia, quae in Deum per se vertuntur, quae secunda est a nobis tradita hujus vocis significatio. Verumtamen quia ea quoque sunt Deo grata atque accepta, quae Deus hominibus servando praescripsit, hoc est, omnis generis virtutes ac recte facta; hinc fit, ut illa quoque omnia dilectionis divinae nomine comprehendantur, et nonnunquam insignite ea pietatis officia, quae inter alia certa ratione eminent, licet alioqui per se ad Deum ejusque gloriam non spectent; qualis est charitas ejusmodi erga proximum ejusque salutem, ut quis etiam in rebus licitis ipsi indulgeat, et eum scientia inflatus haudquaquam contemnat, quo respicit locus 1 Cor. 8. 3. itemque patientia et constantia in perferendis afflictionibus ob justitiam, quo respicit Iacob cap. 1. 12: ubi de dilectione Domini (per quem ibi Dominus Iesus recte intelligitur) sermo est; quanquam ista constantia multum quoque gloriae promovendae facit.
[note: Quantam Dei charitatem scriptura requirat?] Requirit autem Scriptura, ut Deum non qualicumque ratione, aut remisse amemus; sed ut eum diligamus ex toto corde, tota anima, et totis viribus: Deut. 6. 5. et Matth. 22. 37. ubi loco virium ponitur mens seu cogitatio; quibus verbis nil aliud, quam summa istius amoris intensio et efficacia significatur. et Marci 12. 33: ubi et intelligentiae, et totius roboris fit mentio. Non satis autem liquet, utrum ista omnia, quae diversis vocibus, licet ad eundem scripturae sacrae locum respiciatur, efferuntur, reipsa inter se differant, an vero rem unam et eandem denotent; praesertim cum, ut in locis his vidimus, quaedam appareat in verbis Moysis repetendis varietas, quae cum in re ipsa nihil mutet, colligi potest, quae verbis Moysis adjiciuntur, aut pro aliis apud eum extantibus reponuntur, eumdem cum illis habere sensum. Quod si quaedam a se invicem nonnihil differant, verisimile est nullam istorum esse, quae quidem alicujus momenti sit,
page 261, image: s261differentiam. Si enim inter se differrent, consentaneum esset omnia inter se differre, suadente id orationis elegantia et concinnitate. Verumtamen licet sensus verborum istorum omnium praecipuus unus esse videatur, et idem: negari tamen non potest, singulas istarum vocum aliquid habere proprium, et quippiam denotare expressius, quod in caeteris aperte non exprimatur. Qua de causa ista videntur ita a Moyse atque etiam a Christo coacervata, ne quispiam arbitraretur aliquid in nobis esse posse, quod licet ad amorem divini nominis vim aliquam habeat, ad eum tamen non sit penitus convertendum; sed potius cogitet, quicquid in nobis sit, quod in Dei amorem conspirare possit, quocunque tandem nomine appelletur, id totum in eam rem atque usum converti debere. Differentia autem constitui potest hujusmodi, ut cor sumatur pro voluntate, ut nonnulli sentiunt, anima pro appetitu seu affectuum sede, mens vero pro ratione, quam vocant superiore, seu intellectu, vires denique pro viribus corporis, quae in facultate locomotiva imprimis cernuntur; quanquam in loco Matthaei virium nulla est mentio, sed pro iis mens est reposita; apud Marcum vero utrumque dictincte collocatur. Vel etiam cor simul pro voluntate et appetitu seu affectuum sede, anima pro ratione, quam vocant, inferiore, vires vero non pro distincta aliqua facultate, sed pro caeterarum facultatum jam commemoratarum robore, et summo veluti gradu, ad rem ultimo loco tanto magis inculcandam, collocatae censeri possunt. Mens enim seu intelligentia uno tantum modo videtur accipi posse. Sed, ut antea diximus, apud Moysen verisimilius est, cor et animam pro eodem sumi, et complecti tum rationem, tum voluntatem atque appetitum: vires autem, ut ultimo loco explicavimus, harum facultatum intensionem quandam, aut robur denotare. Videmus enim alibi quoque in sacris literis duo ista pro eadem re poni, et mentem imprimis denotare, ut cum Iosua dicit cap. 23. 14: Cognoscite ergo in toto corde vestro et in tota anima vestra, auod non cecidit verbum unum ex omnibus verbis istis bonis, quae loquutus est Iehova Deus vester super vos. Illud quoque suadere videtur, vocem virium non esse accipiendam pro viribus corporis, partim quod duriusculum sit Deum a nobis diligi totis corporis viribus, licet sensus aliquis subesse possit per se verus; partim quod eo omisso Dominus Iesus apud Matthaeum cap. vigesimo secundo, ut supra monuimus, vocem mentis, quae a viribus corporis nimis longe abest pro illa reponat.
page 262, image: s262
[note: Vnde Charitas Dei in nobis oriatur?] Oritur autem haec erga Deum charitas imprimis ex consideratione divinae erga nos charitatis, et beneficiorum inde manantium. quod indicavit Iohannes 1 Epist. 4. 10 11: ubi ait, Dilecti, in hoc est charitas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, er misit filium suum propittationem pro peccatis nostris. Dilecti, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alii alios diligere. quanquam alias res est satis manifesta. Est quidem alia etiam causa, quae nos permovere potest, ad Deum diligendum; sed non ita vulgaris, aut apud omnes ita efficax: nempe consideratio illius Dei bonitatis, quae in ipsius natura, ac universis proprietatibus cernitur, ob quam a Philosophis ipsum bonum et pulchrum didtur: ipsum autem bonum et pulchrum, qua tale est, amabile est. Sed, ut jam monuimus, haec vulgus Christianorum, etiam piorum, non ita considerat, ideoque in sacris literis, quae popularius nobiscum agunt, et ad captum etiam vulgi, cum de rebus ad pietatem adeo necessariis loquantur, accommodatius, ejus nuspiam fortasse fit mentio. Id vero, quod de Dei in nos charitate et beneficiis inde in nos manantibus diximus, Theologiae universae maxime est conseutaneum. [note: Charitas Dei conjunctionem nostri cum eo desiderat.] Illud quoque addi hîc potest, antequam ad opposita charitati erga Deum vitia transeamus, ejus hoc quoque esse ingenium, ut aretissimam nostri cum Deo conjunctionem desideret. Definitur enim a quibusdam amor generatim consideratus, unionis desiderium. Quare amoris quoque seu charitatis in Deum eadem erit ratio, poteritque id inseri definitioni superius a nobis traditae; quanquam id, quod ibi expressimus, videtur esse potius, ejusque major in sacris literis habetur ratio.
[note: Charitati Dei oppositum Odium.] Charitati erga Deum et Christum opponitur odium erga Deum, vel inimicitia cum Deo, vel, quod paulo mollius esse videtur, non diligere Deum; licet id ipsum pro odio quodam reputari queat, imo etiam, ut ex locis paulo post adducendis patebit, inimicitiae cum Deo Id interdum latius accipitur, pro, Mandatis Dei non parere. nomine designetur. Sumitur autem partim latius, paraim strictius. Latius, cum omnes ii Deum dicuntur vel odisse, vel non diligere, qui ipsius mandatis, licet cognitis, non parent, seu, quod eodem recidit, iis rebus non delectantur, quibus delectatur Deus, sed potius eorum contrariis. Quo pertinet locus Exod. 20. 5. et huic parallellus Deut. 5. 9. ubi Deus dicit, se visitaturum iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem, eorum, qui ipsum oderunt: Et contra, facturum misericordiam millibus diligentibus sese et custodientibus praecepta sua: Vbi, quemadmodum idem est, ut quivis facile videt, diligere Deum, et custodire praecepta ipsius, ita quoque contra idem est, odisse
page 263, image: s263Deum, et praecepta ipsius non custodire: Non quod ea semper sit illorum, qui Dei praecepta non servant, mens, quae nonnunquam longe alia est; sed quod ea sit vis factorum, cum perinde se gerant, atque ii, qui Deum oderunt, et hostilitatem quandam adversus eum spirant; siquidem ea faciunt, idque constanter, quae Dei voluntati ac desiderio maxime repugnare non ignorant. Eodem sensu impii, atque ad Deum nondum conversi, dicuntur inimici: Rom. 5. 10: nempe Dei, et alienati atque inimici mente in operibus malis: Col. 1. 21. Huc respicit quoque Paulus Rom. 8. 7. ubi ait; studium seu desiderium caernis, hoc est, id quod molitur et spirat cato, inimicitiam esse adversus Deum; et rationem affert, quia Dei legi non subjiciatur, siquidem nec possit. Inimicum ergo Deo est, quicquid cum lege ipsius pugnat, et qui id facere pergit, is inimicitiam cum Deo gerit. Huc quoque pertinet locus Iacobi 4. 4. ubi ait: adulteri et adulterae, annescitis quod amicitia mundi inimicitia Dei est. Quanquam illa inimicitia Dei, non tantum accipi potest de inimicitia seu odio adversus Deum, sed etiam de inimicitia Dei adversus hujusmodi hominem, potestque sane eo loco utrumque intelligi. Sed priori sensui favet quoque Iohannis 1 Epist. cap. 2 locus, ubi ait vers. 15: in eo qui diligit mundum non esse charitatem Patris, hoc est, charitatem erga Patrem, quod in sequentibus probatur; unde ei opponitur vers. 17, facere voluntatem Dei. Ex quorum locorum collatione id patet, quod ante asseruimus, non diligere Deum, et inimicitias cum eo gerere pro eodem poni; quemadmodum [note: Inter dum strictius pro odio religionis.] etiam apud Iohannem, non diligere fratrem et odisse fratrem: Epist. 1. cap. 3. 14, 15, Strictius vero sumitur odium Dei pro odio quodam religionis ac reverentiae divini numinis. Sunt autem nonnulli hostes, vel religionis in universum, vel religionis ac cultus veri Dei, quibus nonnunquam aegre est, aliquid audire, vel videre quod ad honorem divini numinis spectet; unde inter specialia peccata ac scelera, seu eos, qui illis sint polluti, collocantur Dei osores: Rom. 1. 30. Idem videtur votari vitium 2 Tim. 3. 4: ubi inter scelera satis gravia hoc quoque recensetur, et posterioribus temporibus passim extiturum praedicitur, quod futuri sint homines magis voluptatis amantes, quam Dei, hoc est, studiosius sectaturi voluptatem, quam religionem, ventri magis servituri, quam Deo; unde recte sequitur, habentes formam pietatis, hoc est, religionis, sed qui vim ipsius negaverunt. Quanquam potest etiam latius locus hic extendi, ita ut vitium hoc, quod eo loco notatur, ad priorem porius significationem sit referendum. huc videntur pertinere inimici Domini, quorum mentio fit in verbis Nathanis 2. Sam. 12. 14:
page 264, image: s264ubi ait ad David, Verumtamen quia blasphemando blasphemare fecisti inimicos Domini in hoc negotio, etiam filius, qui natus est tibi, moriendo morietur. Neque enim omnes in universum, qui mandata Dei transgrediuntur, hic intelligi queunt; sed ii, qui ipsum quoque Deum audent blasphemare, quales nonnisi valde sunt impii. Blasphemia autem, quae hoc loco intelligitur, ut hoc obiter notemus, haec futura erat, quod dicturi fuissent inimici Domini, eum constituisse Regem improbissimum populo suo, adeoque turpiter in hoc consilio aberrasse. Ad hoc genus reduci debent omnes illi, qui Christianam religionem oderunt, eamque exterminatam penitus cupiunt; unde etiam fit, ut ejus sectatores insectentur. Nam ii quidem Christum aperte oderunt, patremque ejus, de quibus loquitur Christus Iohan. 15. 23, 24. ubi ait: Qui me odit, etiam patrem meum odit. Si opera non fecissem inter ipsos, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. At nunc et viderunt et oderunt tamen me et Patrem meum, et quae sequuntur. Ex prioribus autem hujus loci verbis, in quibus Christus asserit, eum qui ipsum oderit, odisse etiam ipsius Patrem, satis apparet diversam esse rationem odii, quod adversus ipsum suscipiatur, et illius, quod adversus patrem: illud nempe apertum esse et directe petere ipsum, hoc vero minus apertum, et prioris illius veluti consequens, eaque in parte indirectum. Nam alias si utriusque eadem fuisset ratio: nil fuisset opus, unum ex altero deducere. Huc etiam pertinent adversarii Dei et Christi, quorum fit mentio Heb. 10. 27 quo in numero ii imprimis collocantur, qui Christianam religionem agnitam abjiciunt. atque haec altera odii in Deum significatio, proprie opponitur secundae charitatis erga Deum significationi a nobis superius constitutae, et sic pietati in universum adversatur. Posset etiam tertia constitui, quae tertiae quoque ac strictissimae charitatis divinae signisicationi, quae hujus loci maxime propria est, vere opponitur, quaeque causam eorum, quae in duabus prioribus significationibus comprehenduntur, continet, quae nil est aliud, quam quaedam, ut ita loquamur, abhorrentia a Deo, iisque rebus, quae ipsi grata esse constat. Quae tamen ipsa quoque duplex est: vel enim quis consulto abhorret a Deo, aut iis, quae Deo grata esse constat, id quod summae est impietatis; vel alio quidem consilio, affectibus et cupiditatibus hominum transversum abripientibus, sed tamen re ac facto ipso. Quod posterius saepissime locum habet, tum in prima adversus Deum odii significatione, ut unicuique satis patet, tum in secunda, cum quis indirecte et consequenter Deum odit, quemadmodum olim Iudaei, cum Christum ejusque sanctissimam religionem cane pejus et angue oderant.
page 265, image: s265
[note: Alterum Charitatis Dei extremum quod?] Alterum extremum charitati oppositum quod in excessu peccat non addimus; quia vel nullum est, vel superstitionis nomine, de qua supra, comprehenditur.
CAPVT V. De Timore Dei.
[note: De Timore Dei. Is primo latissime sumitur pro sanctitate in universum.] TImoris Dei totidem sunt significationes, quot amoris seu charitatis. Primo enim latissime sumitur pro universa sanctitate; de qua significatione actum est ibi, ubi appellationes enumeravimus, quibus sanctitas universa describitur. Ejus exempla passim extant. Inde Timor et dilectio Dei inter se nonnunquam, et cum observatione mandatorum divinorum conjunguntur, ac pro iisdem revera sumuntur. Vide Deut. 10. 12: ubi ait Moyses: Nunc ergo Israel; quid [note: Sceundo strictius, pro cultu divini numinis.] Iehova Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et tota anima tua, custodiendo praecepta Iehovae et statuta, quae ego praecipio tibi hodie. Deinde sumitur paulo strictius pro cultu divini numinis, cujus significatio videtur extare eodem vers. 20: ubi ait Moyses: Iehovam Deum tuum timebis, illi servies, illique adhaerebis, et per nomen ejus jurabis. Quae eadem verba extant quoque superius cap. 6. 13. Nam praeterquam quod ipse locus satis ostendit, ita verbum timendi ibi esse accipiendum, ostendit id Christus Matth. 4. 10. Luc. 4. 8. qui verba haec Moysis citans, pro voce timendi ponit adorandi verbum, dum ait: Dominum Deum tuum adorabis, et ei soli servies. Ejusdem significationis locum habes eodem libro, cap. 32. 17. Eodem modo sumitur Ionae 1. 9. ubi ait, Hebraeus sum, et Iehovam Deum coeli timeo, hoc est, ut doctissimi etiam interpretes notant, colo. Simili modo sumitur 2 Reg. 17. vers. 25, 32, 33. ubi dicitur, gentes in regionem Samariae ab Assyriae Rege post Israelitas in captivitatem abductos, translatas, principio non timuisse Iehovam, postea vero a Sacerdote quodam edoctos timuisse Iehovam, sed nihilominus tamen serviisse alienis diis. Vnde etiam statim postea vers. 34, cum jam bis fuisset affirmatum, eos timuisse Iehovam, negatur tamen, eos timuisse Iehovam, propterea quod eum vere et perfecte non timerent, ac mandata ejus non observarent; quae prima est timoris Domini significatio. Vnde explicationis causa postquam dictum esset, eos non timere Iehovam, statim subjicitur, Neque faciunt secundum legem et praeceptum, quod praecepit Deus filiis Iacob. Nam inter alia praecepta hoc quoque fuit,
page 266, image: s266ut vers. seq. 35 subjicitur: non timebitis deos alienos, nec adorabitis eos, nec servietis eis, nec immolabitis eis, sed Iehovae, qui eduxit vos e terra AEgypti; hunc timebitis, et hunc adorabitis, huicque sacrificabitis. Vbi iterum bis hac significatione timor Dei aut deorum ponitur, quemadmodum etiam [note: Tertio strictissime, pro metu irae divinae.] vers. 37. 38. 39. Tertio denique strictissime et maxime proprie sumitur timor, pro metu, quem divinae majestatis ac potestatis consideratio efficit; quo fit, ut ipsius iram ac poenam, quae inde consequitur, veritus, eum offendere, aut quicquam ipsius voluntati adversum designare non audeas. Oritur enim timor hic ex consideratione Dominii et supremae majestatis vel potestatis, quam Deus in nos habet, et eorum, quae potestas haec secum necessario trahit, vel potius in se complectitur. Ea vero sunt jus et facultas tum praecipiendi, tum etiam si contumax sis, cogendi atque adeo puniendi. Imperium enim nullum est, nisi etiam sit jus et facultas, quin etiam vires ad cogendum sufficientes; in coactione autem ultimum poena est. Indicavit autem hanc causam ipsam ipse Deus apud Malach. cap. 1. 6. ubi ait: Filius honorat Patrem, et servus Dominum, scil. suum honorat, aut timet. Quod si pater ego sum, ubi est honor mei? et si Dominus sum, ubi est timor mei? Sub potestatis autem atque imperii nomine potentiam quoque ac vires ad imperium hoc administrandum atque ad cogendum sufficientes, ut ex dictis patet, complectimur. Vnde argumenta quaedam divinae potentiae manifesta, timorem quoque divini nominis hominum animis non semel incussere, aut incutiunt; praesertim cum ex illis facile colligere queant, se impune minime laturos, si quid adversus Dei majestatem voluntatemque commiserint; siquidem tantum sit Dei robur, cui resistere nemo possit. Sed imprimis etiam poenarum exempla idem efficiunt: unde legimus Exod. 14. ad finem; postquam Israelitae viderunt AEgyptios in mari suffocatos, et potentiam istam, seu, ut divinus spiritus loquitur, manum magnam, quam fecit Deus in AEgypto, timuisse eos Iehovam. et cap. seq. vers. 16., ita legimus: Cadet super eos, hoc est, principes Edom, et robustos Moab, et habitatores Canann, terror et pavor: ad magnitudinem brachii tui tacebunt tanquam lapis, etc. Simile quippiam legimus 1 Sam. 12. 18: ubi cum portentum quoddam edidisset Deus, quo comprobaret orationem Samuelis, peccatum populo exprobrantis, quod fecissent sibi Regem; additur, universum [note: Ex post rema Timoris divini significatione prieres dua fluunt.] populum vehementer timuisse Iehovam et Samuelem. Atque ex hac postrema timoris divini significatione priores duae fluunt. Nam, quia homines agnita suprema Dei potestate iram ejus ac poenas inde manantes metuunt; hinc fit, ut eum colant ac revereantur, ne ejus odium iramve
page 267, image: s267incurrant, sed potius eum habeant propitium; quin et eum in finem omnia ejus mandata studiose observant ac exsequuntur. Hujus autem postremae significationis timoris, sed ad Christum relati, habemus exemplum 2 Cor. 5. 11. ubi cum dixisset Paulus: Omnes nos comparere opertere coram tribunali Christi, ut reportet unusquisque ea, quae per corpus egit, sive bonum, sive malum; addit: Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus; hoc est, cum sciamus Dominum esse timendum, propterea quod ipsi ratio factorum omnium nostrorum sit reddenda, isque sit unicuique justam operum mercedem persoluturus. Eodem modo timor Domini videtut accipiendus Act. 9. 31: ubi de Ecclesiis illius temporis dicitur, quod ambulaverint, vel perrexerint timore Domini; ubi cum in Graeco sit voci Domini appositus articulus, recte Dominus Iesus intelligitur; praesertim cum apud Lucam istud discrimen in voce Domini ratione articuli satis diligenter observetur. Cur autem Christum sit timendus non secus, atque ipsed Deus, ex dictis satis patet; cum ipsi omne judicium sit, omnesque poenae divinae, quemadmodum et praemia, in ipsius manu et potestate positae sint.
Timor Dei duplex. Est autem duplex Dei Timor: uterque quidem rectus, sed alter tamen altero melior; quorum ille sub vetere imprimis foedere, vi illius inspecta, habuit locum; hic vero imprimis sub Novo Foedere. Prior ille servilis est, et mancipiorum magis proprius; hic vero, ut loquuntur, [note: Timor servilis.] filialis, seu ejusmodi qui liberos decet. Ille inde oritur, quod quis Deum, tanquam severum ac rigidum Dominum considerat, qui cum dura admodum praeceperit, et minas praeceptis addiderit severas, regide quoque sit officium exacturus, et graves poenas impositurus iis, qui vel semel adversus legem ipsius, praesertim graviter, peccaverint, etiamsi alias perpetuo mandatis ejus fuerint obsequentes. Nam talem nobis antiquum foedus describit Deum: si quidem ib expresse minatur Deus, male dictum eum fore, quisquis non perseverarerit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut ea faciat. Extant etiam quaedam exempla poenarum ob unum tantummodo delictum, rigidissime exactarum; ut ob ligna Sabbatho collecta, aut anathema sublatum. Vnde Auctor Epist. ad Heb. cap. 2. ait, omnem transgressionem, nempe legis, et inobedientiam, accepisse justam, seu vindicem, mercedis retributionem. In quibusdam etiam delictis expressis verbis cavetur, ne quis delinquentis misereatur, etiamsi alioquin sit charissimus, ut in alienorum deorum cultu: quo respicit idem Auctor Epist. ad Heb. cap. 10, dum ait; Si quis repudiaverit legem Moysis (repudiabat autem, quisquis deos alienos colebat, et ad eos colendos quempiam solicitabat) eum
page 268, image: s268sine misericordia duobus aut tribus testibus moro. De hoc timore loquitur Paulus, Rom. 8. 15, ubi ait: Nam non accepistis spiritum servitutis iterum adtimorem, sed accepisis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater. Tempus nimirum Euangelii cum tempore legis confert, cum ait nos non accepisse iterum spiritum servitutis in timorem, indicatque antea homines ejusmodi spiritum accepisse; quod de nullo alio, quam de legis tempore potest accipi, cum ipsa lex hunc affectum atque animum, qui ibi spiritus nomine intelligitur, indebat hominibus, quibus imponebatur, ut in servorum ac mancipiorum statu verfaretur, adeoque tanquam mancipia, Deum ut severum quendam Dominum, qui multa dura praeciperet, praecepta severissime exigeret, minarum plurimum, promissorum parum proponeret, metuere cogerentur. Nam illud quoque, quod de promissorum tenuitate ac humilitate diximus, ad statum hunc mancipiorum constituendum, atque adeo ad timorem servilem in hominum animis augendum pertinebat.
[note: Timor filiatis.] At alter ille timor, quem filalem vocant, moderatior est, propterea quod consideratione divinae erga se bonitatis, quae plane paterna est, temperetur; isque est eorum maxime proprius, qui ad Novum foedus pertinent. Nam cum Deus nobis adoptionis spiritum dederit, in quo clamamus Abba pater, seu qui nos certos reddit, nos esse Dei filios, et sic quoque haeredes; cessat jam ille nimius metus ac terror, qui sub lege animum hominum occupabat, Deum non ut benignum patrem, sed ut severum Dominum considerantium, quemadmodum Paulus satis indicat verbis paulo ante citatis. Sed non cessat tamen plane omnis timor ac metus, siquidem filii quoque patrem coguntur metuere, quandoquidem et pater punire potest, et denique exhaereditare contumaces ac degeneres filios; imo plerique patres castigare filios suos solent. Qua de re vide ab Heb. cap. 12. Qua autem in re fita sit ista paterna benignitas, quae metum istum Dei servilem nobis eximit, ex contrario satis patet; siquidem quemadmodum sub lege dura Deus praecepit, ita in Euangelio aequa et facilia, praesertim in non tam ipsorum praeceptorum aut officiorum naturam, quam modum ea praestandi consideres: quemadmodum deinde plus minarum in lege fuit, quam promissorum; ita sub Euangelio plus promissorum et quidem divinissimorum, quam minarum: sub utroque autem comprehenditur summa Dei clementia, quae remissione peccatorum continetur, et facilitas in exigendis officii nostri rationibus. Atque hic intelligitur iis in locis, ubi gratia legi opponitur. Iohan. 1. 17. Rom. 6. 14. 15. Pertinet autem hic timor primo quidem ac praecipue ad eos
page 269 , image: s269qui revera sunt Dei filii, quales quidam in hoc seculo existere possunt: deinceps vero ad eos, qui in eo versantur statu, ut Dei filii esse queant, et divinum foedus adhuc ad eos pertineat; licet ejus nondum actu ipso ac perfecte, quatenus id in hoc seculum cadit, sint participes. Atque hi sunt ii omnes, quibus ex vi Novi foederis ad poenitentiam patet aditus; licet horum posteriorum timor, si modo statum suum et discrimen, in quo versantur, intelligunt, ad servilem accedit propius, siquidem se eos adhuc agnoscunt, ad quos paterna benignitas nondum reipsa pertineat, sed potius ira. Atque hinc nova sese offert timoris [note: Nova Timoris Dei distinctio.] distinctio. Nam vel metuitur poena, cui habita vi foederis divini, sub quo quis existit, jam sit obnoxius; quia nimirum conditiones foederis non praestiterit; vel cui obnoxius fieri possit, si officium facere desinat. Prior ille eorum est, qui foederis conditiones, ut ex dictis satis liquet, non servant, et sic reipsa in foedere non sunt. Hic vero eorum, qui contrario sunt loco. Et hic posterior magis ad officium nostrum pertinet, quam prior. Prior infelicitatis potius est ac necessitatis, quam officii; quanquam interdum etiam ad nostrum officium pertinet, vel saltem ad illud praestandum homines impellit. Nam ipse quoque duplex constitui potest: nam vel conjunctus est ille metus cum aliqua adhuc spe grativae divinae impetrandae, vel cum ejus desperatione. Prior ille potest esse salutaris; posterior non exigua pars supplicii divini est, et quemadmodum de tristitia mundi loquitur Paulus, mortem parit. Atque hic ad servilem jure optimo refertur, etiamsi tandem hoc [?]empore, ubi gratia regnat, in quopiam existat.
[note: Timori Dei quid opponatur in defectu?] Timori Dei, in defectu opponitur non timere Deum, seu non esse timorem Dei ante oculos alicujus, ut loquitur David, ex eoque Paulus, Rom. 3. 18: quod quid sit, ex dictis satis intelligitur. Est enim nihil aliud, quam majestatis atque imperii divini nullam habere rationem, et sic iram poenamque ejus, vel in universum, vel in certo aliquo negotio non metuere, etiamsi contra ipsius mandata facias eumque [note: Eo pertinet Irritatio Dei aut Christi.] offendas. Quo pertinent imprimis loca ea, in quibus homines dicuntur Deum irritare aut etiam Christum; quanuam id non de consilio, sed de eventu et vi factorum intelligendum sit. Qua de re vide inter alia haec Scripturae loca, Deut. 4. 25. et cap. 9. 7. 18. et cap. 31. 29. et cap. 32. 16. 19. 21. De Christo autem extat locus 1 Cor. 10. 22. ubi ait Paulus, Num ad iram provocamus Dominum? num fortiores ipso sumus? Imprimis autem illi Deum aut Christum irritant, vel ad aemulationem provocant, qui cum hostibus ipsius conspirant, aut cultum, quem illi debent, aliis deferunt. Vnde Deus postquam in Decalogo
page 270, image: s270de idololatria vitanda praecepta dedisset, ait: Ego enim Iehova Deus tuus, Deus zelotes, hoc est, qui rivalem ferre nequaquam possum, aut qui contumeliis aut ignominia facile ad iram commoveor. Atque huc Paulus quoque dicto loco epist. ad Corinth. respicit, ubi ad idolothytis vescendis Corinthios avocat, et inter alia ita proxime ante verba superius citata loquitur; Non potestis poculum Domini hibere, et poculum daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. Ferre enim id Dominus non potes ut te ipsius servum et cultorem profitearis, et nihilominus id facias, quod communionem cum daemonibus ipsius hostibus arguat. Etiamsi autem, ut diximus, irritatio haec non ad consilium, sed ad eventum et factorum vim referenda est; nihilominus tamen ad defectum timoris Dei aut Christi, seu timoris illius partem pertinet, et exinde manat. Si enim illius iram vere metueres, non irritares.
[note: Item Murmuratio adversus Deum.] Huc deinde pertinet murmurare adversus Deum, et de illo sive tacite, sive aperte conqueri, ut fit ab hominibus impatientibus, qui inique secum agi putant cum res illis non pro libitu fluunt. quod vitium etiamsi ad contumeliam divinam pertineat, et sic honori ipsius adversetur; tamen quia ex audacia quadam adversus divinam majestatem insurgendi erumpit, recte timori divini nominis opponitur. Neque enim mirum est, cum partes pietatis arcte sint inter se copulatae, unum aliquod peccatum nonnunquam cum pluribus pugnare. Huc pertinent exempla populi Israel adversus Moysen ducem suum a Deo sibi datum, aut Aaronem murmurantis; quod murmur proprie ad se pertinere Deus ipse nonnunquam testatur, aut Moysi asserit. Qua de re vide Exod. 16. 7. 8. quem confer cum vers. 1. 2. 3. Et Num. 14. 27. quem confer cum vers. 2. et cap. 16. 11. quod repetit Paulus 1 Cor. 10. 10. licet non expressa persona, adversus quam murmuratum fuerit. In quibus locis, ut diximus, sermo est de murmure, quod non quidem directe, sed tantum indirecte aut oblique adversus Deum institutum fuerat. Huc etiam pertinent contentiones cum Deo, a quibus avocat Esa. cap. 45. 9. et Paul. ad Rom. 9. vers. 20, 21, 22. Ex quibus verbis apparet, eos, qui cum Deo contendere et liberrima ejus decreta [note: Item irrisio Dei.] carpere audent, supremam Dei in se potestatem minime agnoscere ac revereri. Referri etiam huc potest illusio ac irrisio Dei, cujus mentionem facit Paulus Galat. 6. 7. ubi itidem non de consilio, sed de vi factorum [note: Item Rebellio adversus Deum.] est sermo. Quanquam id etiam ad contumeliam, quae honori divino repugnet, reduci potest. Hujus etiam generis est rebellio adversus Deum, cujus in sacris literis non semel fit mentio: atque inter
page 271, image: s271[note: Item Abusus gratia divina.] alia Num. 14. 9. et cap. 20. 10. et cap. 26. 9. Deut. 9. 7. 24. Referri etiam huc potest abusus gratiae et benignitatis divinae, et contemptus benignitatis, patientiae, et longanimitatis divinae, duritiesque animi, ac cor poenitere nescium, de quo ad Rom. 2. 4. 5. Licet enim generalius quoque pateat hoc posteribus, cum poetinentiae in universum opponatur; eatenus tamen huc pertinet, quatenus is, qui ita se gerit, iram divinam, quam sibi, ut ibi Paulus loquitur, thesaurizat, non metuit. De abusu autem divinae benignitatis loquitur Iudas vers. 4. ubi ait, impios quosdam Dei nostri gloriam transferre ad luxuriam: quod ne fiat monet quoque Paulus Rom. 6. initio: ubi concurrit simul nimia quaedam fiducia, quae fidei seu fiduciae verae opponitur, ut superius, ubi de fiduciae extremis egimus, diximus. Vicinus abusui benignitatis divinae est etiam contemptus, et vilipendium beneficiorum ipsius; de quo Autor Epist. ad Hebr. 12. ubi prophanos vocat eos, qui id faciunt, quod olim Esau, qui pro unico cibo vendidit jus primogeniturae suae: vers. 16. Id autem, quod isti primogeniturae in nobis respondit, est jus adoptionis, atque etiam haereditatis divinae adeundae: quanquam alias beneficia divina longe patent latius, adeoque etiam eorundem contemptus. Quod vero de Esavo divinus auctor scribit, id repetiit ex cap. 25. Genes. vers. 31 et seqqu. Atque huc spectant exempla eorum omnium, qui gratiam divinam per euangelium sibi oblatam repudiarunt; quales fuerunt olim Iudaei, qui propter hanc caussam contemptores appellantur in prophetae verbis, quae repetuntur a Paulo, et ad eos accommodantur Act. 13. 41. Nec multum dissimili ratione de iisdem loquitur Christus in parabola de vocatis ad nuptias, Matth. 22. 5, ubi neglectus verbum est. In specie vero Iudaeis, ad quos loco superiori Act. 13. orationem habuerat Paulus, hoc crimen ab eo objicitur dicto cap. vers. 46, ubi ait eos sermonem Dei repellere, et seipsos indignos aeterna vita judicare.
[note: Timori Dei quid in exoessu opponatur?] Alterum extremum timori divini numinis oppositum, quod in eo, quod nimium est, peccat, est superstitio stricte et proprie sumpta; unde apud Graecos [gap: Greek word(s)] , quasi metus daemonii (daemonium enim pro numine sumitur) dicitur: quae vox extat Act. 17. 22. et cap. 25. 19. Quanquam non desunt, qui in priori loco vocem hanc per se nolunt in vitio esse positam, nisi quatenus per comparativum nimium seu excessus significatur. Posteriori vero loco latius ex vox extenditur, ut superstitionem omnem generatim significet. Est autem ejusmodi superstitio vitium tale, cum quis iram divinam tum metuit, cum non est metuenda, vel majorem, quam revera metuenda, vel majorem, quam revera metuenda est;
page 272, image: s272quod sit, cum quis putat illis Deum offendi, quae minime eum offendunt, nec peccata revera sunt, vel etiam minimis et animadversione divina indignis, eum putat graviter irasci, et crudelia supplicia ibi expectat, ubi leviora constituit divina benignitas. Quae superstitio quo modo pietati sit noxia, docuit Plutarchus in libello, quem supra quoque citavimus, de superstitione: eaque concurrit cum diffidentia de Deo, de qua suo loco actum.
CAPVT VI. De Honore Dei.
[note: De Honore Dei.] SEquitur nunc, ut de Honore divini numinis agamus, qui propemodum universam pietatem seu religionem in Deum complectitur. Nam religionem cultum esse dicimus divini numinis; cultus autem ab honore nihil revera differt: et sane pro pietate ac religione in Deum honor divini numinis accipi videtur a Christo, Iohan. 8. 49, dicente, [note: Honor Dei duplex, alius internus, alius externus.] Honoro Patrem meum. Est autem honor ille duplex: alter internus, alter externus, qui licet eodem nomine designetur, tamen non eandem prorsus definitionem sortitur. Internus honor nihil aliud est, quam observantia et reverentia divini numinis, ex consideratione majestatis illius, ac summae erga nos beneficentiae orata, qua veneratione fit, ut ejus supra nos sublimitatem cognoscentes, coram eo nos humillime demittamus, eamque animi nostri demissionem, quibus possumus modis, atque obsequio testemur. Externus honor est signum externae nostrae erga Deum observantiae seu venerationis ac demissionis. Rem ita se habere, quod quidem ad naturam honoris divini pertinet, satis patet ex natura honoris in universum, qui in eadem est differentia, et alius internus est, alius externus. Internus observantia; externus observantiae signum. quanquam signum nunc verum est, nunc fallax; unde etiam honor externus, nunc verus est, nunc fucatus.
[note: Caussa Honoris.] Quod ad caussam honoris illius attinet, etiam illa videtur satis manifesta. Nam, ut Philosophi tradunt, honor nascitur ex persuasione de excellenti illius, qui colendus est, praestantia, sed imprimis ex praestantia ejusmodi, unde beneficia vel in nos, vel in alios nobis quodammmodo junctos aut charos proficiscuntur, vel saltem proficisci haud difficulter possunt. Quam causam ipse Deus satis clare expressit apud Malach. 1. 6. quem locum supra quoque laudavimus, ubi ait: Filius honorat patrem, quod si pater ego sum ubi honor meus? ubi ideo potissimum
page 273, image: s273sibi Deus honorem docet deferendum, quia sit Pater. Patris autem appellatio imprimis amoris, benevolentiae ac beneficentiae est; sed est tamen etiam potestatis: habet enim pater potestatem eamque magnam in liberos, sed maximam supremus. Quare duas imprimis honoris divini causas statuimus, potestatem ac majestatem Dei supremam, seu divinum in omnia imperium, et summam ipsius in omnes, atque imprimis sibi obsequentes, beneficentiam. Cum priori autem causa merito computamus omnes, quas in Deo admiramur ac veneramur, proprietates, quae si in illo non existerent, Deus ille summus non esset. qualis est imprimus sapientia, et potentia sive robur, quin etiam justitia atque immortalitas. Sunt autem hae causae ita inter se comparatae, ut potestas illa suprema vel sola ad honorem Deo exhibendum sufficiat, eo tamen addito, quod potestas ea, non sit noxia tantum ac malefica, praesertim ita, ut aliter facere non possit. Nam potestatem maleficam, qua talis est, non veneramur aut horamus, sed metuimus tantum. Quod si eos interdum honoramus, qui malefci potius sunt, ut Tyrannos; id ideo tantum facimus, quia eorum saevitiam avertere nos posse, vel saltem mitigare (quod ipsum beneficii loco cujusdam est) speramus. Unde apparet, potestatem quidem supremam Dei, esse honoris Deo exhibendi causam, etiamsi tanta Dei beneficentia ac benignitas non accederet; sed tamen non ita confideratam, ut nulla beneficentiae habeatur ratio. Beneficentia autem, praesertim tanta, quanta vel nobis vel aliis creaturis contingit, sola per se posset ad honorem Deo exhibendum sufficere; verum ea reipsa a potestate ea, quam diximus, sejungi non potest. Honor autem divinus sive internus sive externus, adorationis nomine in sacris literis creberrime solet efferri. Est autem adorare in sacris literis nihil aliud, quam [note: Adorare quid?] corpus et animam alicui reverenter inclinare, et coram eo venerabunde procumbere. Vox quidem Hebraea et Graeca, qua sacrae literae adorationem exprimunt, proprie corporis tantum incurvationem et prostrationem, quae honoris alicui exhibendi causa fiat, significat, sed per Metonymiam quandam etiam ad animam refertur; unde Angelis quoque respectu Dei ad Christi tribuitur: ut in illo Psalm. 97 loco, vers. 7, quem ad Christam accommodat Autor Epist. ad Heb. 1. 6. propterea quod Deum Chistumque propter supremam ejus in se potestatem ac majestatem venerentur, seque coram eo humilime demittant, [note: Vsurpatur etiam de civili honore.] ad omnia ejus iussa exsequenda parati. Vsurpatur autem adorandi vox non semel de honore civili, qui hominibus, praesertim magnis, quales sunt imprimis Reges et principes, corporis
page 274, image: s274inclinatione ac prostratione defertur; quo pacto usurpatur Gen. 18. 2. et cap. 19. 1. ubi licet Abraham et Loth angelos adoraverint, tamen, ut tum ex locis ipsis, tum ex verbis Auctori Epist. ad Heb. cap. 13. 2. satis constat, ignorarunt illi adhuc, eos esse Angulos. Videatur etiam locus ejusdem libri, cap. 23. 7. et 12: ubi Abraham populo terrae Chananeae adorationis honorem exhibuit. Exempla alia habes 2 Sam. 1. 2. cap. vers. 6. cap. 14. 33. cap. 18. 28. cap. 24. 20 et 2 Regum 1. 16. et 23. in quibus David adoratus dicitur. 1 Sam. 20. 41. ubi Ionathan a Davide, 2 Reg. 4. 37. ubi Elisaeus a Sunamitide. Sed alias creberrime usurpatur, de cultu, ut vocant, religioso, qui Deo, et nunc quoque Christo, olim etiam ante Christum Angelis personam Dei sustinentibus recte exhibebatur, aut et nunc angelis, aut [note: Adoratio religiosa quid?] aliis quibusdam personis aut rebus, sed non recte, exhibetur. Est autem adoratio seu cultus aut honor religiosus, qui eo nomine cuipiam exhibetur, quod potestatem quandam in nos habeat beneficam humanâ majorem, aut saltem res et persona sit cum eo, qui hanc potestatem revera habet, ita conjuncta, ut proptera cultus illius ac venerationis jure debeat esse particeps.
[note: Duplici modo honor et adoratio alicuitribuitur. Per se. Per accidens, seu propter aliud.] Duplici enim modo tum honor in universum, tum adoratio ea, de qua loquimur, personae aut rei alicui convenire, atque adeo etiam reipsa exhiberi potest: vel per se, vel accidens, seu mavis, propter aliud. Per se illi, qui ipsemet potestatem religioso cultu dignam, hoc est, humana majorem habet: per accidens vero seu propter aliud, rei, quae per se quidem ista potestate careat, et sic quoque per se veneratione ista sit indigna, sed tamen cum eo, qui potestate ista sit praeditus, et sic venerationem per se mereatur, sit valde conjuncta, et quandam ad eum relationem habeat, ob quam illi quoque cultus sit deferendus aliquomodo, qui ad eum redundet, qui per se honorem istum mereatur. Quo pacto Psal. 132. 7. dicitur, ut est in Hebraeo, Adorabimus scabellum pedum ejus, hoc est, Dei, seu illi nos incurvabimus: ubi, ut et psal. 99. 5. per scabellum pedum Dei recte intelligunt viri docti Arcam foederis, de cujus translatione in templum a Salomone exaedificatum totus Psalmus loquitur, et in quo ea ipsus Dei nomen videtur sortiri, propter summam, quam habebat cum ipso conjunctionem. Ipse enim Deus ibi habitare, et ibi orantes exaudire, indeque auxilium mittere dicebatur, et ubi ea reponebatur, ibi nomen Dei positum in sacris literis perhibetur. Ita enim accipiunt viri doctissimi istud quod toties in sacris literis dicitur de loco, quem Deus elegerit, ut ponat nomen suum ibi, et ibi habitet. Qua de re, qui
page 275, image: s275volet, videat Biblia magna Roberti Stephani, Deut. 12. 5. Unde etiam adeo religiose arca ista tractanda erat, ut non temere, nec sine veneratione a quovis esset aspicienda, aut tangenda. Qua de causa puniti fuere Bethsemitae, quod introspexissent in arcam; de quo 1 Sam. 6. 19. Unde ipsi Bethsemitae, 50 millibus virorum et 70 ea de causa mortuis, dixerunt. Quis poterit stare coram Jehova Deo isto, et ad quem ascendet a nobis? hoc est, ad quem arca ista, quae hîc Jehovae nomine propter conjunctionem cum ea designatur, transferetur? Quanquam non desunt, qui templum potius per scabellum pedum Dei intelligendum putent, quod itidem adorationis Dei particeps fiebat: propterea ob Dei singularem et ei loco veluti propriam praesentiam. Qua de causa etiam eodem Psal. 99. vers ult. dicitur, adorate, vel incurvate vos monti sanctitatis ejus; ubi mons intelligitur, in quo templum erat positum. Unde Psal. 138. 2. dicitur, Aborabo vel incurvabo me versus templum sanctitatis tuae; quo pacto et de Daniele legimus, eum ter quotidie flexisse genua sua versus Jerusalem, ubi nimirum Templum antea fuerat, in quo adorandum erat.
[note: Quibus per se adoratio debetur, inter eos differentia ratione imperii supremi aut dependentis.] Sed ut ad eos redeamus, quibus per se cultus et adoratio debetur; inter eos iterum differentia est. Vel enim supremum et independens habent imperium, qui quidem solus tantum est Deus Pater D. N. Jesu Christi; vel dependens, seu ab alio sibi concessum. Illi omni ex parte summus debetur honos; his vero tantus, quantum est imperium: quod si summo proximum, proximus etiam summo, et genere, imo etiam specie idem, gradu tamen aliquomodo distinctus; si vero longius a summo recedat, honos quoque longius recedet. Et imperio quidem Dei supremo proximum est Christi imperium, qui ad dextram Dei collocatus, et nomen supra omne nomen, ac tantam tamque late patentem judicandi potestatem adeptus est, ut Pater neminem dicatur judicare, sed ipsi omne judicium dedisse; aperteque indicatur a Paulo 1 Cor. 15. 28. eum hodie nondum subjectum Deo, sed olim demum subijciendum. Praeterea eo quoque eminet divinum Christi imperium, quod aeternum illud sit, ut Angelus dicit apud Lucam c. 1. 33. et sinem non habiturum; nempe quam diu regnum super domum Jacob haber; poterit, et praesens hic rerum status durabit: durabit autem tam diu, quam diu mundus, et quam diu ultimus adhuc Christi inimicus mors [note: Adoratio Christi.] delenda supererit. Qua de causa ab omnibus ita honorandus est filius, ut Pater, Joh. 5. 23. et omne genu ipsi flectendum est, coelestium, terrestrium, et inferorum, Philipp. 2. 10: id quod adorationem graphice
page 276, image: s276depingit. Ea tantum differentia est inter Christi et Dei adorationem, quod Dei adoratio non referatur alio, sed in illo tanquam ultimo scopo acquiescat: Christi autem adoratio et gloria pertineat ad gloriam Dei Patris, ut dicto loco subjicit Paulus. Vnde etiam Autor Epist. ad Hebr. 1. 6, locum de Deo ipso elatum Psalm. 97. 7, ut supra monuimus, ad Christum retulit; quia nimirum Angeli per ipsum Christum, seu ipsi Christo honorem exhibendo, eumque adorando, Deum essent adoraturi: quam adorationem civilem non [note: Christus etiam interris adorationis particeps.] esse, sed religiosam, per se quisque videt. Ejus adorationis Christus in terris adhuc versans fuit particeps, vel propter divinam, quam postea habiturus erat, potestatem; vel propter potestatis Regiae, quam postmodum accepit plenissimam, primitias, ac beneficam potentiam, quam jam tum habuit, cum in terris versaretur, ob quam Deus quoque fuit dictus, Johan. 1. 1. Filius Dei, Johan. 10. 26. ac in Dei forma existere, Deoque par esse: Philipp. 2. 6. Ob potestatem regiam, quam nondum ullo pacto haberet, sed quae ipsi destinata fuerat, adoratus fuit a Magis, Matth 2. 11. Sed propter primitias potestatis regiae ac potentiam beneficam, cap. 8. 2. cap. 9. 18. cap. 14. 33. cap. 15. 22. cap. 28. 9. 17. Marci 3. 11. cap. 5. 6. Luc 24. 52. Johan. 9. 38.
[note: Adoratio Angelorum.] Quod ad eos attinet, qui potestatem aliquam in homines habuerunt, divina tamen longe inferiorem, et ad breve tempus durantem, i[?] fuerunt Angeli, praesertim tum, quando cum singulari potestate ad certum aliquod negotium exsequendum fuerunt missi; qualis fuit Angelus ille, qui missus fuit a Deo ad Israeliticum populum in Chanaan terram deducendum: de quo Deus monet populum, Exod. 23. 21: Cave a facie ejus, et obtempera voci ejus, ne exacerbes eum; neque enim parcet praevaricationi vestrae, nomen meum in ipso est, etc. qui videtur fuisse is, quem adoravit Iosua, ut legimus in libro ipsius cap. 5. 14, eique dixit, se esse principem exercituum Domini, et qui postea jussit exuere calceos Iosuam, quia locus in quo stet sanctus sit, Angeli nimirum tam praetantis praesentia consecratus, quod ipsum quoque divini cujusdam honoris genus fuit. Et vel hic idem vel alius ei similis fuit, qui idem requisivit a Moyse Exod. 3. 5. qui personam Dei ibi sustinuit, et ejus nomine fuit locutus, praesertim cum Stephanus Actor. 7. 36 indicare videatur, eundem hunc Angelum fuisse, qui quadraginta annos in deserto cum populo fuerit commoratus, et per illos annos varia ediderit miracula; de quibus in libro Moysis legere est. Exemplum etiam Angeli adorati a Bileam extat Num. 22. 31.
page 277, image: s277Potest aliquo modo etiam huc referri locus Iud. 13. 20. Quanquam ibi non satis apparet, an Angelum ipsum adoraverint, an vero simplicitur [note: Eam post Christum exaltatum Angeli renuerunt.] Deum; quorum illud tamen est verisimilius. Hodie autem postquam Christus homo super illos evectus, eorum caput et Dominus evasit, et homines una cum Christo ita sunt a Deo elevati, ut aliquando Angelis debeant evadere pares, ut est aupd Lucam capite 20. 36. imo in Christi Throno, coram quo illi nunc venerabundi, tanquam ministri adstant, considere; Angeli honorem istum ab hominibus non amplius admittunt, cum pristina in homines potestate careant, eorumque se conservos esse agnoscant, ut apparet ex Apocal. cap. 19. 10. cui adjunge cap. 22. 9. qua de re infra nonnihil nobis erit dicendum, ubi de vitiis seu extremis Dei vero cultui oppositis agemus. Interim tamen non ausim prorsus negare, Angelos quoque hodie, si ipsius Christi personam sustineant, eamque, quatenus fieri potest, repraesentent, et ita loquantur, atque si ipse esset praesens, quemadmodum Dei personam solebant referre (hodie enim, postquam Christus Rex populi divini ipsorumque Angelorum evasit, nunquam Dei ipsius personam sustinent) adorari posse, et eum honorem Dominum Iesum sibimet ipsi delatum imputare. Neque enim tum revera Angeli ipsius persona, qua talis, colitur, sed Domini Iesu, quam ille sustinet, ac repraesentat: persona vero Angeli, nonnisi per accidens, quemadmodum qui olim Angelum colebat, qui Dei personam sustineret, Deum ipsum vere colebat ac per se, Angeli vero personam tantum per accidens. Et quidem tale quippiam videtur de Johanne legi Apoc. cap. 1. 17. quanquam locus etiam paulo aliter potest accipi; cum tamen idem Angelus, ubi in sua sese exhibuit persona, prohibuerit locis supra notatis, ne is coram sese procideret. Ex quibus hoc quoque deduci potest, duplici ratione Angelos ab hominibus coli et adorari potuisse, atque adeo fuisse adoratos: vel per se, propter potestatem aliquam velautoritatem sibi a Deo ad certum aliquod tempus concessam, etiamsi in sua, ut loquuntur, persona hominibus apparuerit: vel per accidens, cum Dei Christive personam verbis factisque repraesentarunt.
[note: Adorationis vox dupliciter accipitur.] Sumitur autem adorationis vox, etiam cum pro religioso cultu accipitur, nunc latius, nunc strictius. Nam interdum pro universo cultu divino, praesertim publico et solenni sumitur: interdum simpliciter pro ista vel animi, vel corporis coram Deo prostratione, qua [note: Pro universo Dei cultu.] honor ipsi exhibetur. Priori modo sumitur Iohan. 4. 20. et seqq. in isto Christi cum muliere Samaritana colloquio, in quo de loco adorationis,
page 278, image: s278nempe solemnis et publicae, ad quam sacrificiorum aliorumque munerum Deo consecratorum oblatio, ut et aliae quaedam ceremoniae, pertinebant, disputatur. Quo eodem modo sumitur Act. 8. 27. ubi de Eunucho isto dicitur, eum venisse adoraturam Hierosolymam, id est, ut publicum cultum et ceremonias, quas alibi obire non licebat, perageret. Nam caeteroqui coram Deo se prosternere, et cultum illi [note: R. Salomo Ben Iarhi. Pro totius corporis prostratione.] exhibere extra Hierosolymam quoque licebat. Quanquam non desunt ex Rabbinis, qui extra Templi pomoeria totius corporis prostrationem, quae adorationis nomine proprie significatur, illicitam fuisse arbitrentur. Nam (ut hoc quoque addamus) licet is quoque adorare Deum recte dicatur, qui vel genua coram eo flectit, vel genua inclinat, ut honorem illi exhibeat; tamen propria verbi significatio in Habraeo atque Graeco aliquid amilius requirit, nempe totius corporis prostrationem atque abjectionem. Unde viri docti triplicem corporis gestum, quo honor Deo exhibeatur expressum putant, Psal. 95. 6. ubi ait Psaltes: Venitre prosternamur, seu adoremus, et inclinemus caput, genua flectamus coram Jehova, qui fecit nos, prout nonnulli vertunt: ubi adoratio ab inclinatione capitis, et genu flexione distinguitur. Ex quibus aliquo modo patet, cur superius dixerimus adorationem posse etiam haberi pro parte, quanquam praecipua, cultus et honoris divini. Nam licet adoratio, praesertim interna, a nulla parte cultus divini abesse queat, tamen si magis proprie vocem hanc sumamus, et si tantum ad animum eam referre velis, non complectitur omnia cultus divini praesertim externi genera, seu, ut cum logicis loquamur, non praedicatur de iis, ut genus de speciebus. Nam (ne de eo nunc quicquam dicamus, quod invocatio non sit adorationis vera species) ne nominis cantantur, verae illius sunt species, sed effecta potius aut adjuncta; licet nil horum sine adoratione peragi debeat, imo fortassis ne possit quidem, praesertim si ex animo proficiscantur, non vero temere [note: Idem honor divinus serviendi verbo effertur.] et absque animi devotione prophano quodam more fiant. Idem honor divinus effertur quoque in sacris literis serviendi verbo, quod in Hebraeo non est unicum, et redditur nunc ab interpretibus Graecis [gap: Greek word(s)] , et quidem frequentius, ut inter alia in Decalogi praeceptis ipsis, Exod. 20. 5: nunc vero voce [gap: Greek word(s)] , ut 1 Sam. 7. 3. 4. ubi ait Samuel ad Israelitas; Auferte e medio vestri deos alienos, et Astarot, et praeparate cor vestrum Johavae, et ei soli servite, etc. Abstulerunt ergo filii Israelis Baalim, et Astarot, et Jehovae soli servierunt. Et 1 Reg. ult. vers. ult. de Achazo et Ochozia, servivitque Baali et adoravit illum: in
page 279 , image: s279quibus locis serviendi vox est. Idem apparet ex literis Novi foederis. Nam Paulus Gal. 4. 8. falsum deorum cultum, quem, antequam Deum cognovissent, exercuerunt, Galatis objiciens, ait eos tum, cum Deum non cognovissent, serviisse iis, qui non essent naturaâ dii: ubi in Graeco est [gap: Greek word(s)] . De ejusmodi autem generis peccato loquens Rom. 1. 25. ait de idololatris, eos serviisse creaturae praeter creatorem, ubi est in Graeco [gap: Greek word(s)] . Confer etiam loca Rom. 1. 9. et 16. 18. Inspiciatur etiam 1 Thess. 1. 9. ubi itidem de divino cultu usurpatur vox [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] servire Deo, Idololatriae opponitur.
[note: Distinctio nugatoria inter [gap: Greek word(s)] .] Unde satis apparet, nugatoriam illam esse inter [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , imo etiam [gap: Greek word(s)] distinctionem, cum nec in Hebraeo, unde praeceptum de non serviendo aliis sive personis sive rebus, praeter quam uni Deo, primum fluxit, nulla sit in voce differentia, nec in verbis Graecis, ut nunc vidimus; et utrumque cultum seu honorem Dei significet, nempe tum cum cultus ille religiosus est, non ciuilis aut prophanus. Ostendit etiam Valla in cap. 4. Math. apud Graecos idem esse [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , et illud quoque de servitio humano, non secus ac [gap: Greek word(s)] , apud bonos autores usurpari; cujus rei exemplum est apud Xenophontem in [gap: Greek word(s)] . Adde quod si distinctio aliqua sit adhibenda inter voces istas, majus quippiam foret [gap: Greek word(s)] , quam [gap: Greek word(s)] . nam hoc apud eos cultum denotat: at illud servire. At majus est alicuiservire, quam eum colere; et facilius quispiam adduceretur ad id, ut quempiam colat, quam ut ei serviat. Quod si dicant [gap: Greek word(s)] , cultum religiosum, et quidem eum, qui soli Deo debeatur significare, [gap: Greek word(s)] vero non item, et sic istud quppiam esse majus, quam sit hoc posterius, jam id nos ante falsum esse ostendimus, ubi exempla produximus in quibus [gap: Greek word(s)] quoque de eo cultu, qui soli Deo debeatur, usurpetur; ut ita id, quod dicunt, ipsorum tantum figmento et vana opinione nitatur, nullo autem pacto vi vocum ipsarum, in qua tamen illi aliquod robur collocant. Nam si nullum in ea est robur, quid ista distinctione vocum Graecarum est opus, cum Latinam vocem promptum sit distinguere? Ne de eo nunc quicquam dicamus, (quo de, ubi de contrariis virtuti, de qua agimus, disseremus) ea fuisse Synodi cujusdam deimaginibus colendis decreta, quae vere divinum cultum eis deferendum asserant. Haec autem, quae modo diximus, ad distinctionem Pontificiorum inter [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] refellendam, de vi ipsarum vocum, quatenus ad religiosum cultum applicantur, ut satis liquet, accipienda sunt. Nam alias haud difficulter fatemur, distinctionem quandam inter eas statui posse; sed talem quae Pontificios nil
page 280, image: s280juvet. Nam quantum ex literis N. Foederis et Graeca veteris Testamenti interpretatione nobis hactenus constare potest; vox [gap: Greek word(s)] ad prophanum quoque genus servitii, ut etiam vulgo fit, saepe accommodatur; vox vero [gap: Greek word(s)] quia non ita usitata est, ut etiam vulgo fit, saepe accommodatur; vox vero [gap: Greek word(s)] quia non ita usitata est, ut illa prior, ejusque conjugata, atque imprimis vox [gap: Greek word(s)] , tantum de divino seu religioso cultu, divinoque servitio usurpatur, ac propter eam (quantum videre nunc possumus) cusam, crebrius ab interpretibus Graecis adhibetur ad Hebraeae vocis Abhad vim exprimendam, quam verbum [gap: Greek word(s)] , ut distinctio quaedam inter humana et divina, inter sacra et prophana servitia constet. Ex quo patet vocem [gap: Greek word(s)] eo pacto latius patere, quam vocem [gap: Greek word(s)] : sed illud haudquaquam inde potest elici, nec ullo vel minimo indicio ex sacris literis probari potest, vocem [gap: Greek word(s)] , si a latissima, quam nunc attigimus, in angustum cogatur et ad religiosum seu sacrum tantum servitium restringatur, a verbo [gap: Greek word(s)] ullo pacto differre.
Sed futilitas istius distinctionis ad huc patebit magis, ubi naturam istius servitii explicuerimus, quam ad rem nunc accedimus. Ejus vero, [note: Servire Deo, latissime pro obedientia, legibus praestita.] ut par est, initium ab homonymica istius vocabuli sumemus distinctione. Nam servire Deo, ut suo loco videbimus, sumitur interdum latissime, pro obtemperatione legibus, et mandatis ipsius praestita: quae significatio laxior est, quam ut huc pertineat, quanquam ut inferius dicemus, est aliquid in ea, quod, licet videatur latissime patere, proprie tamen ad cultum divinum ac pietatem eam, de qua agimus, spectat. In hac significatione ponitur saepe vox [gap: Greek word(s)] , ut Luc. 1. 74. Heb. 12. 28. licet etiam respectu Dei usurpetur vox [gap: Greek word(s)] Matt. 6. 24. [note: Strictius pro officii nostri parte, quae ad honorem Dei spectat.] Interdum vero strictius sumitur pro ea officii nostri parte, quam Deo proprie exhibemus, quaeque in solidum ad honorem ejus spectat, et cum sola nonnunquam ponitur, ac de cultu divino accipitur, adorationem etiam in se includit. Quod ipsum quoque locum habere videtur Deut. 6. 13; ubi dicitur, Dominum Deum tuum timebis et illi servies, vel illi soli (ut est in Graeco, et citatur Matth. 4. 10.) servies. [note: Distinctio inter adorationem et servitium.] vide etiam locum supra notatum, 1 Sam. 7. 3. 4. Veruntamen si proprietatem vocis penitius consideres, apparebit distinctionem quandaminter adorationem et seruitium constitui posse; ita ut adoratio significet nostram coram Deo demissionem, quae in animo quidem residet, sed corporis dejectione exterius significatur: serviendi autem verbum omnia complectatur opera externa, in quibus labor aliquis, aut sumptus etiam cernitur, quibus numen coli aut delectari posse nobis persuadeamus; qualis est sacrificiorum, aliorumque munerum
page 281, image: s281oblatio, incensio odoramentorum, aut candelarum, libationes, exstructio templorum, altarium positio, aut statuarum, (quanquam hae a Deo sunt prohibitae) earumque circumgestatio, et si quod est aliud operae genus, quod in sacris adhiberi solet, et ad honorem numinis exerceri. haec enim servitium magis redolent. De cujus generis cultu quanquam idololatrico loquitur Paulus Actor. 17. 25; ubi ait, Deum manibus hominum non coli, alicujus reiegentem. Ubi Graece est [gap: Greek word(s)] , quod usurpatur imprimis de servis, qui dominorum usibus ipsorum opera indigentiuminserviunt, qui inde [gap: Greek word(s)] dicti sunt. Quanquam simile quippiam de cultu ac sacrificiis a seipso praescriptis pronunciat ipse Deus, Psal. 50. v. 8. et seqq. vide 2 Sam. 15. 8; ubi Absolon id, quod dixerat, se redditurum votum Domino, paulo post exprimit verbis serviendi Domino. Ista autem persolutio votorum in immolatione victimarum consistebat, quod aliquod modo ex vers 12 constat; quanquam alias quoque res est manifesta. Sic ad Heb. 9. 9. vox [gap: Greek word(s)] , quae in dicto quoque loco 2 Sam. extat in Graeca interpretatione, et servire significat, ut supra explicuimus, de sacrificiorum oblatione sumitur. Possunt etiam huc referri cantiones sacrae, et quicquid est hostiarum spiritualium, quibus numen recte colitur. Quare servitium ab adoratione tanquam effectus a sua causa distingui potest, itaque licet accipere ipsius Decalogi verba, ubi Deus prohibet, ne quis imagines adoret, aut illis serviat. neque enim minus olim in Deum ejusque verum cultum peccabat, qui simulachro alicui sacrificaret, aut adoleret thura, aut aram poneret, vel quippiam ei praestaret simile, quod vel Deus sibi jussisset praestari, vel Ethnici simulachris aut diis suis praestarent, quam qui coram idolo prosterneretur et illud adoraret.
Sed de honoris et servitii Deo praestandi partibus aut generibus [note: De vitiis honori divini numinis oppositis.] postea dicetur explicatius. Nunc, antequam illa persequamur, de vitiis aut peccatis, quae honori divini numinis recto ac legitimo in genere adversantur, sed iis tamen, quae in illos quoque cadunt, qui verum Deum agnoscunt, licet ejus majestatem forte non expendant, aut voluntatem ipsius minus vel cognitam habeant vel considerent, agemus. Etsi vero omne vitium virtuti oppositum, vel in excessu, vel in defectu peccet; unde vulgo quoque duo extrema eidem virtuti solent opponi; tamen non est neccesse, ut unumquodque vitium alterutro tantummodo peccet; sed fieri potest, ut in utroque simul, quanquam diversa [note: Ea sunt duplicia, simplicia, et mixta.] ratione, idem peccet vitium; quod hîc quoque accidit. Unde duplicia possunt constitui vitia, quemadmodum aliis virtutibus aut recte factis, ita etiam legitimo Dei cultui opposita, quaedam simplicia, quae
page 282, image: s282in alterutro tantum extremo delinquunt, quaedam mixta, ex utroque [note: Simplicium aliud in excessu solo peccat.] extremo. Simplicium extremorum alterum in eo, quod nimium est peccat, alterum in eo, quod parum: et istud quidme, quod in excessu adversus legitimum Dei honorem peccat, nomen proprium habere non videtur, sed generali superstitionis nomine proprium habere non videtur, sed generali superstitionis nomine comprehenditur. Committitur autem tum inprimis, cum quis etiam iis rebus Deum colere instituit, quibus eum delectari minime constet, imo quas eum sublatas velle, vel certo argumento, vel saltem indicio aliquo liqueat: ut si quis hodie victimas Deo caedere vellet, aut, ut hodie fit, magnifico templorum orantu, variorum musicorum instrumentorum concentu, suffimentorum aut candelarum incensione, campanarum sonitu, et si quae sunt alia hujusmodi, colat, vel potius colere velit, de quibus rectissime usurpatur illud Christi Matth. 15: Frustra me colunt, docentes doctrinas, mandata hominum. Et licet horum nonnulla olim fuerunt ab ipso Deo sub lege instituta, vel saltem postmodum approbata: tamen novimus jam vetera illa praeteriisse, et omnia facta esse nova. Quin etiam ex ratione cultus divini, sub novo foedere, qui in spiritu et veritate peragi debet, satis constat Deum externa ista hodie sustulisse, et a populo Christiano exulare velle. Ad hoc genus referri potest delectus ciborum certis diebus instituendus, qui jejunii nomine vulgo audit, et qui pars cultus divini habetur: et sexcenta alia variae religionis genera [note: Id interdum cum eo quod in defectu peccat, miscetur.] huc spectant. Potest autem hoc extremum, quod in excessu, ut loquuntur, peccat, cum eo jungi ac quodam modo misceri, quod in de fectu; imo saepissime miscetur: nam et cum negligentia summa in vero Dei honore, et cum idololatria cojnungi facilime potest, et hodie quoque conjungitur; quod similiter supra notavimus, ubi de superstitione et impietate in genere egimus. Haec de altero extremo dicta nunc sufficiant.
[note: Aliud in defectu solo peccat. Idque medio opponitur vel tanquam privatio, vel tanquam contrarium. De priore.] Quod ad alterum extermum attinet quod in defectu solo peccat illud est, cum ei, cui divinus debetur honor, is, quo dignus est, negatur, aut non defertur. Quod iterum duplex constitui potes: alterum enim medio opponitur tanquam privatio, alterum tanquam contrarium. illud est, cum quis tantummodo honorem divinum negat ei cui negandus non esset: hoc vero, cum quis contumelias insuper addit; ne de iis nunc quicquam dicamus, qui ideo Deo aut Christo cultum non deferunt, quia illum non norunt prorsus, vel saltem hodie existere negant, quemadmodum de Christo Judaei sentiunt. Duplex potest constitui hoc vitium: vel enim quispiam, cui cultum divinum et honorem divinum seu religiosum deberi arbitratur, non defert tamen ob malitiam;
page 283, image: s283vel etiam non deferendum esse credit honorem ac cultum divinum ei, cui revera debetur: quorum prius tantum ad Deum et Christum pariter pertinere potest, posterius in Christo solo locum habet. Nam si quis Deum colendum esse negaret, eum merito illis accenseremus, qui Deum esse negarent. Quod etsi de Christo quoque, praesertim qua Christus est jure dicere possumus; tamen res non est hominibus tam aperta. Peccant ergo primum in eos, quod parum est, illi omnes, quicunque Deum et Christum ea ratione, quam ipse praescripsit, et sibi gratam esse ostendit, non colunt, et, quibus possunt, laudibus non efferunt, aut obsequiis demerentur, nec eo id studio et fervore faciunt, quo debebant. Deinde illi in eo, quod parum est, peccant, quicunque Christo religiosam adorationem et cultum superius a nobis descriptum denegant, eumque, ut regem suum coelestem, non reverentur, ac, ut servos ejus humiles decet, coram eo se non demittunt ac prosternunt, et caetera, quae hujus sunt generis, atque ad laudem et honorem ejus spectant, ipsi ereptum eunt; in quibus tamen gradus sunt aliqui. Nonnulli enim paulo plus honoris ei concedunt, alii minus, prout ei plus potestatis aut auctoritatis in Ecclesiam et circa eandem curae relinquunt, aut contra; breviter, prout propius au tlongius [note: De posteriore.] absunt ab iis, qui vere intelligunt, quid sit Jesum esse Christum. Quod attinet ad posterius vitium, quod honoris loco contumeliis afficit eum, qui honore divino dignus est, id intelligere est facile. Admittitur autem vel verbis vel factis: verbis, utin blasphemia, de qua infra, ubi de honoris divini partibus: factis, cum quis id committit, quod apertum numinis contemptum spiret, sive id hoc ipso fiat consilio, sive minus: quanquam longe gravius est consulto id facere, et animo contumelioso, quam si alio quidem consilio, re tamen ipsa id fiat. Ad quod posterius illud etiam referri potest, quod supra Timori divini numinis opposuimus, cum quis Deum irridet: Gal. 6. quia nimirum quispiam summis ac plane coelestibus beneficiis perfrui velit, nec tamen tantum vel sumptuum, vel laboris impendere sustineat, quantum praestare par esset: aut praemium quidem pietati a Deo constitutum adipisci velit, nolit tamen pietatem istam colere. Contumeliae autem, qua Christus afficitur, (ne de ea nunc quicquam dicamus, qua in terris degens affectus est) fit mentio ab autore Epist. ad Hebr. cap. 6. 10: dum eos, qui post agnitam veritatem relabuntur, ait denuo sibimet ipsis filium Dei crucifigere, et ignominiae publice exponere: itemque de iis, qui post agnitam veritatem sponte peccant, seu a Christiana religione deficiunt, (quod nostra sententia a priori isto non multum differt)
page 284, image: s284affirmat Hebr. 10. 29. eos filium Dei conculcare, et sanguinem testamenti communem ducere, in quo fuerant sanctificati, et spiritum gratiae contumelia afficere. Committitur autem hoc peccatum, sive quis directe ipsum Deum aut Christum, hoc est, eorum personas petat, sive aliquid ipsorum, seu rem adeo ipsis conjunctam, ut ejus contumelia in ipsius Dei ac Christi contumeliam aperte redundet, qualis est sanguis foederis, qui ad Christum maxime proprie, consequenter etiam ad Deum pertinet, et spiritus ratiae, qui ad utrumque, adeo ut neutrum horum contumeliose tractari queat, quin simul ipse quoque Deus aut Christus contumelia afficiatur.
[note: Vitium mixtum.] Haectenus de simplicibus vitiis legitimo divini numinis cultui adversantibus; sequitur illud vitii genus, quod Mixtum appellavimus, quod partim in eo, quod parum est, peccat, partim in eo, quod nimium. In eo quod nimium, ideo quod vel ei defert cultum religiosum ac divinum, cui minime deferendus est, vel majorem tribuit quam debetur: in eo quod parum est, eatenus, quatenus id, quod alteri tribuit praeter dignitatem, ei detrahit, cui vere debebatur; nempe Deo, aut interdum etiam Christo. Nam quando cultus defertur, cui non debetur, honor Dei et Christi, cui debetur, minuitur, et ei quippiam detrahitur. Cum vero ei, cui debetur honor, defertur nimius, nempe cum Christus tanquam summus Deus colitur, Patri, qui summus est solus et ex se ipso Deus, honoris aliquid eripitur, atque in alterum transfertur. Unde apparet, respectu unius in eo peccari, quod nimium est, respectu alterius in eo, quod parum.
[note: Id duplicis est generis.] Satis autem jam constare potest ex iis, quae hactenus diximus, Mixtum hoc vitium duplicis esse generis; alterum, cum ei religiosus seu divinus cultus exhibe tur, cui haudquaquam deferendus est; alterum [note: Prius, cum ei cultus defertur, cui minime debevatur: quae vocatur Idololatria, latius sumpta voce.] cum ei, cui debetur quidem divinus cultus, nimius tamen defertur. Prius vitii genus communi nomine appellari solet idololatria; licet alias haec vox, si proprie sumatur, sit angustior. Nam idololatria, si vocis naturam spectes, cultum simulachrorum seu imaginum, sive plurium sive unius significat; at non omnia, quibus divinus cultus aut religiosus non recte defertur, simulachra sunt aut imagines, ut postea satis patebit. Quanquam alias ex historia satis constat, animalia etiam quaedam, praesertim ab AEgyptiis, imo etiam allia et caepas fuisse cultas, et apud veteres Litvanos ventum cum sibilo ingruentum: ne alia nunc ineptissima religiosi cultus genera commemoremus. Verumtamen in sacris literis Novi foederis, ubi inter peccata saepe commemoratur Idololatria, nulla facta mentione ejus deorum cultus, qui sine
page 285, image: s285imaginibus perageretur, dubium non est, quin idololatriae nomine omne illud cultus religiosi genus comprehendatur, quod ei defertur, cui non est deferendum. Quin etiam ipsam Polytheiam, seu sententiam de deorum multitudine, et, quae inde consequitur, eorundem religionem ac metum, hoc nomine comprehensum crediderim inter alia 1 Cor. 6. 9. Gal. cap. 5. 20. et alibi. Fortasse huc etiam alluditur ad Ephes. 5. 5. ubi avarus, idololatra dicitur, qui pecuniam numinis instar cujusdam colit, etque servit, atque confidit. Idem etiam intelligitur 1 Thess. 1. 9; ubi dicitur, eos ad Deum ab idolis esse conversos, ut serviaut Deo viventi et vero: dibium enim esse non videtur, quin idolorum nomine simul etiam i[?] comprehendantur, qui idolis istis [note: Caussa, cur Idololatria nomen ad ousncem falsorum deorum cultum extendatur.] exprimebantur, dii nempe Ethnici fictitii atque imaginarii. Caussa vero hujus rei, cur et idoli et idololatriae nomen tam late extendatur, duplex esse videtur. Prior, quod ii, qui olim vitio hoc laborabant, nempe Ethuici, fictos tantum deos, non vero ullo modo existentes, per imagines colebant, ac proinde, cum praeter imaginem nihil reipsa exstaret, omnis revera cultus in imagine vel simulachro conquiescebat, adeoque nil praeter lignum et lapidem colebatur. Qua de causa etiam Paulus 1 Cor. 8. 4. et 10. 19. ait, idolum nihil esse in mundo, seu nihil prosus habere divinitatis aut eximii, cum praeter materiam et formam figuramque corpoream nihil haberet. Quod si qui tamen erant, ad quos posset ille cultus aliquo modo referi, illi nulli alii, quam daemones erant, ut addit Paulus dicto loco cap. 10. 20. Eaque de causa apud Prophetam et alibi in literis Veteris foederis idololatris objicitur, quod lignum lapidesque colant, licet opsorum alia esset mens atque intentio, ut inferius videbimus. Altera causa haec esse videtur, quod ii, qui cultum alicui deferunt, cui deferre minime debebant, in eaque re persistunt, vix unquam aliter vel fecisse leguntur, vel adhuc faciunt, quam ut simul simulachrorum vel imaginum cultum inducant, et hoc pacto eos, quos sibi colendos proposuerunt, colere conantur. Nam nescio quo pacto cum semel superstitio a vero Dei cultu deflexit, et sibi numen aliquod colendum confinxit animo, id etiam cupiat oculis ipsis subjici et forma certa effingi. Qua de re nonnihil postea. Constitutum ergo nunc sit, idololatriam tam late extendi, ut omnia ista peccata comprehendat, quae tum adversus primum praeceptum stricte sumptum de diis alienis non habendis nec colendis, pugnant. Quapropter primum aliquid dicemus de idololatria hac late sumpta et istis ejus speciebus, quae ad eandem strictius sumptam commode reduci non
page 286, image: s286[note: Species idololatriae latius sumpta.] possunt, tum demum de idololatria stricte ac proprie sic dicta.
Ac ne nunc quicquam dicamus de vetere illa Ethnicorum idololatria: illa tantum nunc excutiemus genera, quae hodie in Christiano [note: I. Cultus panis Eucharistici.] orbe vigent. Primo autem loco recte hîc collocatur cultus panis Eucharistici, seu hostiae, quam vocant, sacramentalis, quam cultu divino seu cultu [gap: Greek word(s)] se venerari non diffitentur Pontificii. At cultum hujusmodi deferre ad eam rem, quae Deus non sit, nec divina potestate praedita, idololatricum esse, iidem quoque fatentur, imo urgent. Non esse vero panem hunc Deum, aut rem diuina potestate aut imperio praeditam, adeo est manifestum, ut caeci et sensibus destituti ii recte censeri queant, qui id negent. Nam panem eum esse, visus, tactus et gustus testantur, idque non in hoc aut illo tantum, qui, quod sensu minus acri polleat, falli possit, sed in omnibus hominibus, quotquot illum intuentur, contrectant, aut gustant, idque perpetuo, ne quis putet ullum hîc errori esse locum: et quicunque falli sensus hîc asserit, is omnem sacris concionibus, omnem miraculis divinis fidem adimit ac tollit, cum in iis saepe unus tantum sensus, v. g. vel auditus, vel visus locum habuerit, idque brevi tantum tempore, et non in ominibus, sed quibusdam tantum hominibus, qui vel spectatores vel auditores fuerunt. Ipsa denique resuscitatio Christi vocatur in dubium quae duorum tantum sensuum testimonio, nempe visu et tactu, (auditui enim hîc parum tribuendum est, nec hic ad fidem huic rei habendam ab Apostolis citatur) comprobata maxime fuit, ut apparet ex ult. cap. Lucae, et Iohan. 20. At hîc gustus, qui si non certior in hac re tactu ac visu, saltem aeque certus est, duobus illis accedit. Johannes in 1 Epist. cap. 1. fidem dictis suis de verbo vitae conciliare volens ait: se ea scribere, quae audiverit, contemplatus fuerit, et manibus contrectaverit, quasi nullum desit certitudinis argumentum. At hîc vel eadem sunt, vel certiora. Quae omnia non ideo adducimus, quasi nullum aliud hujus sententiae restet argumentum; quae tamen sunt non pauca, (de quibus alibi agitur) sed ut foeditatem hujus peccati et supinam hominum negligentiam, quae illos inexcusabiles apud Deum reddat, ostendamus. Quo accedit, quod ipsimet videant atque experiantur, panem istum dentibus conteri, deglutiri, et reliquorum ciborum instar in ventrem demitti, a muribus arrodi, ac consumi, et, si casus ita ferat, igni comburi, et in cineres redigi: ut jure mirari possimus summam hominum caecitatem, praesertim eorum, qui primi in hoc peccatum inciderunt, aut de errore nunc admoniti resipiscere nolunt. Neque vero illos ab hoc idololatriae crimine liberat haec opinio, quod
page 287, image: s287panis ille Deus sit, vel saltem Deo summo personaliter unitum corpus; sed potius vehementer accusat, qui Deum in tam vilem materiam includant, imo transforment. Quod si gravissime olim Deus punivit eos, qui mutarunt gloriam incorruptibilis Dei similitudine corruptibilis hominis, et ii omnes, quotquot Deum imagine aliqua repraesentare studuerunt, duriter reprehensi sunt; quanto sese putamus obstringere scelere eos, qui ipsum Deum, aut saltem quod in ipsius persona sit divinitatis supremae ipsius particeps, et ob eam causam [gap: Greek word(s)] dignum in materiam vilissimam transmutant, et non simile, sed idem esse dicunt.
[note: Huic idololatria quppiam simile, sed gravitate impar.] Simile quippiam huic peccato, quanquam gravitate impar, committunt inter Euangelicos ii, qui ideo cum genuflexione panem Eucharistiae accipiunt, quod Christum ibi substantialiter praesentem et cum pane sacramentaliter unitum arbitrentur: fieri enim non potest, quin hoc pacto ipse quoque panis, quem Christus Deus noster unione corporis sui dignetur, et eo pacto divinam quandam ac coelestem virtutem in hominum animis exerat, majori, quam oporteat, in pretio habeatur, et hujus venerationis, quae Christo in ipso in ipso praesenti exhibeatur, aliquo modo fiat particeps. Et sane si vera esset illorum de sacramentali hac unione, et divina quadam efficacia, quae in hac actione per Christum in aut cum pane exeratur, sententia, nil dubitamus asserere, quin panis ille, aeque ac olum arca foederis, imo etiam multo magis, posset vel eiam deberet adorari. Sed quia illi nec in ipsum panem adorationis actum dirigunt aut dirigere ajunt, nec vim suae sententiae satis percipiunt, ipsum quidem idololatriae crimen eis hac in parte impingere non audemus; sed tamen ei aliquid valde simile admittere eos dicimus, quemadmodum paulo ante ostensum est. Suntque istae veteris hostiae cultus, quem sub papatu olim exercuerant, reliquiae.
[note: II Idololatria species, sanctorum mortuorum atque imprimis Mariae cultus.] Secundo loco ad Idololatriam latius sumptam referri debet cultus, qui sanctis mortuis, atque imprimis Mariae, quam coeli Reginam et Matrem gratiae appellant, defertur: quod fit, cum genna illis flectuntur, et alia fiunt, quae supra enumeravimus, cum de ea deorum pluralitate egimus, quae non quidem verbis expressis, sed re ipsa tamen indicatur; quae inde repetenda sunt. Nam primo si ostendatur, ut quidem non est difficile, eos nunc non vivere; nullum est dubium quin ipsi Pontificii fassuri sint, iis nullo modo cultum illum; quem [gap: Greek word(s)] vocant, esse deferendum. Quare quicunque illis defert cultum, is in illud Dei praeceptum peccabit, quod de vero ac legitimo cultu
page 288, image: s288religioso agit. Nam adversus aliquod Dei praeceptum is peccare censendus erit, qui in religiosum Dei cultum peccat. At ista, quae huc pertinent, illi includunt primo et secundo Dei praecepto, quod illi pro eodem habent: qui vero in haec duo praecepta peccant, ab illis pro idololatris habentur; quemadmodum pro idololatra ab illis haberetur, qui imaginem aliquam coleret, ex ipsorum sententia non venerandam, et religioso cultu non afficiendam, cujusmodi sunt imagines gentium, aut imagines profanae, vel etiam hominum sacrorum, antequam eae consecrentur. Secunda ratio haec est, Angelis quoque, ut postea videbimus, cum suam ipsorum personam sustinent, hodie communis. Quicunque cultum soli Deo aut Christo debitum, ad aliam rem aut personam transfert, is idololatra est eo, quo diximus, sensu. At quicunque eo pacto Sanctos hodie colunt, quo Pontificii, ii cultum soli Deo Christoque debitum ad alios transferunt. Quaproptes idololatrae sunt. Minor patet: Quicunque religiose aliquem adorat, is cultum ei defert, qui soli Deo Christoque debetur. Hoc vero faciunt Pontificii: nam nec adorare se diffitentur Sanctos, quanquam [gap: Greek word(s)] eam esse negent, et religioso ac sacro quodam modo, non civili seu prophano, se id facere asserunt. Major probatur ex sermone Angeli, quo Johannem a se religiose adorando avocat, locis supra notatis Apocal. 19. 10. et 22. 9. ubi postquam monuisset Johannem, qui ceciderat ad pedes ipsius ut illum adoraret, ne id faceret, et rationem ejus rei attulisset, addit, Deum adora: vel, ut alii habent, Iesum adora: satis ostendens honorem hunc, quem sibi deferre veluerit Johannes, esse ejusmodi cultum, qui soli Deo Christoque debeatur. Atqui is nihil aliud erat quam religuosa adoratio, sine omni opinione ejus rei, quod ille Angelus esset vel Deus ille summus, vel Christus, ut ipsi fatentur Pontificii. Quare hoc ipsum, quod quis quempiam religiose adorat, etiamsi non eo illum nomine adoret, quod is Deus sit summus aut Christus, divinus cultus est. At ut res tanto manifestius appareat, ita agamus. Cultus hic, quem Angelus vult Deo aut Christo deferri, est cultus [gap: Greek word(s)] . At cultus, quem Johannes Angelo deferre voluit, est cultus ejusmodi, quem Angelus vult deferri Deo aut Christo. Ergo is est cultus [gap: Greek word(s)] . Quinam vero is cultus fuerit, iam dictum est; nempe tantummodo religiosa adoratio. Cum ergo hic cultus [gap: Greek word(s)] sit, soli Deo debetur; et, ipsis fatentibus Pontificiis, si cui deferatur alteri, praesertim constanter, idolatria admittitur. Quid quod illud, quod Pontificii Sanctis suis hodie praestant, longe sit majus et divinius quam id, quod Johannes praestare voluit Angelo? Primo quod Pontificii Sanctis suis,
page 289, image: s289quos infinito intervallo a se disjunctos arbitrantur, adeo ut ad eos, utpote quos in coelis existere arbitrantur, nulla naturali ratione honoris illius notitia pervenire possit, honorem tamen exhibeant, et eos hujus cultus arbitros et inspectores nihilominus arbitrentur; id quod numinis aut divinitatis estproprium. Eo quippe pacto adoratio civilis et religiosa ac vere divina imprimis distinguitur Altera causa est, quod eosdem Sanctos propter potestatem aliquam illis a Deo communicatam, et curam rerum humanarum, quam tam longo intervallo dissivi nulla naturali ratione interveniente, gerant atque exerceant, colant, non secus atque Ethnici deos tutelares summo Jovi subjectos: id quod itidem divinum cultum ab humano imprimis distinguit. At neutrum fecit Iohannes. Nam et praesentem adoravit, et non ob potestatem aliquam, praesertim perpetuam, quam is licet in terris existens hic in terris exerceret, sed tantum ob laetissima illa nova, quae ipsi Angeli opera innoterunt, affectu quodam subito abreptus, colere voluit, ut postea videbimus, ubi de Angelorum adoratione nonnihil adhuc dicemus. Exquibus nova ratio potest extrui, ad probandum Pontificios hac in parte idololatriam exercere. Nam qui, ut jam supra diximus, latriam ei exhibet, qui Deus revera non est, is ex ipsorum sententia idololatriam committit. At illi id faciunt. Nam qui istiusmodi cultum alicui exhibet, qualem olim Ethnici Mercurio v. g. aut Marti, aut Veneri, et caeteris diis, sub imperio Jovis constitutis, is latriae cultum ei exhibet. Hinc enim Pontificii Ethnicos Idololatras vocant propter [gap: Greek word(s)] exhibitam falsis diis. At tantum honorem exhibent Pontificii suis Sanctis, ut ostensum est. Atque hic iterum repeti volumus ea, quae supra diximus de modis, quibus Ethnici deos suos olim colebant, qui similimi sunt iis, quibus Pontificii suos Sanctos hodie colunt.
[note: III. Species, Veneratio reliquiarum.] Tertio loco huc referri debet Veneratio reliquiarum quas vocant, atque imprimis crucis Christi, cujus tamen tot jactari fragmenta compertum est, ut navi onerandae sufficerent. Nam has religiose a se Pontificii coli non negant. Nam et in genua ante eas, ac praesertim ante crucem, quam vocant, Christi procidunt, capita iis religiose aperiunt, eas deosculantur, ac divimam quandam efficaciam illis, tum ad salutem conferendam, tum ad liberandum e variis periculis, adscribunt, et fiduciam quandam in illis collocant; quae omnia non sane leviora sunt eo honoris genere, quo olim Israelitae affecerunt serpentem aeneum, quem fecerat Moyses, cui adolebant thura, 2 Reg. 18. 4. non certe quod eum vel vivere vel Deum esse arbitrarentur, sed quod olim ipsius aspectu interveniente homines a Deo serverentur a
page 290 , image: s290morsu serpentum, atque in vita conservati fuissent. Quam eandem fere causam afferunt Pontificii, cur adeo religiose reliquias illas venerentur; cum tamen nondum constet, per eas miracula aliqua esse edita, cum non omnes ii, quorum reliquiae asservantur miracula ediderint, et quia multae sunt, credibile sit plerasque eas, si non omnes, commentitias esse, et a Pontificiis demum consecratas, (quod ne ipsi quidem diffitentur) ac denique si quid per res istas contigisset olim miraculosi, id jam pridem cessaverit. Neque enim omnium ossa adeo sunt felicia ut Elizei, quae isti nimis inepte inculcant. Iam vero cum satis constet, Ezechiam Regem ideo serpentem istum aeneum confregisse, quod idololatria in eo odoramentis colendo admitteretur; idem certe statuendum est de cultu reliquiarum, etiamsi tandem omnes essent ejusmodi, per quas miracula olim fuissent edita. Sed mirum est, quod, cum homines illi vivi, quorum vel certe similium reliquae hodie tam religiose ostentantur, et coluntur, qui miracula divinissima eaque creberrima edebant, sese eo pacto coli non fuerint passi, ut de Petro legimus Actor. 10. 26. illorum mortuorum ossa, in quibus nulla ejusmodi vis est, post tot secula, a quibus virtus illa cessavit, tam sancte colantur.
[note: IV Species, Adoratio angelorum.] Quarto loco, ut a rebus vel mortuis vel inanimatis ad vitas transeamus, pertinet huc adoratio Angelorum in sua persona consideratorum religiosa, et si quid sine adoratione non perficitur, ut invocatio, hymni, arae et similia, atque imprimis solennis illa precatio, quae in templis peragitur, atque ad Angelos, quos nil constat tunc adesse, immo qui in coelis esse credi tum queunt, dirigitur, et maxime cum nomi natim Angelus aliquis, ut Michael, cui videmus templa atque aras dedicatas, aut Gabriel colitur et oratione compellatur, ea opinione, quod potestatem quandam adhuc in homines exerceant. Hunc vero cultum idololatriae nomine censendum esse, ex iis constare potest, quae supra diximus de sanctorum invocatione. Nam excepto primo argumento, quod eo potissimum nititur, quod Sancti isti nunc non vivant, caetera huc jure referri possunt, imo eorum unum ex eo loco petitum est, ubi Angelus adorari se non patitur. Quo loco (ut res tota melius intelligatur) tria adhuc nobis dicenda sunt, quorum nonnulla supra dicturos nos promisimus. Primum nonnihil adhuc dicendum restat de causa, cur hodie Angeli istum cultum ab hominibus sibi delatum non admittant, quem olim admiseruut, atque adeo cur is non sit illis a nobis deferendus. Deinde quae tamen causa fuerit, cur Johannes Angelum adorare voluerit, et quo pacto tantus error in eum cadere
page 291, image: s291potuerit, ac quanta censenda sit facti illius gravitas, praesertim cum nimis absurdum videatur Johannem idololatriam admisisse. Tertio explicandum est, annon tandem honor et veneratio aliqua Angelis sit exhibenda. Cum enim hominibus, praesertim magnis, honorem insignem exhibeamus; consentaneum videtur, eum multo magis Angelis, qui multo sunt digniores, exhibendum esse.
[note: Cur Angeli cultum ab hominibus sibi delatum hodie non admittant?] Quod ad primum attinet, causa jam supra satis explicata est; nempe quod olim domini quodam modo illi, praesertim ad certum tempus, aut in certis negotiis, essent hominum, vel saltem in certis negotiis dignitate supra homines ita elati, ut dominorum et quidem coelestium instar essent habendi ac venerandi. Nunc vero postquam ad parem felicitatem homines cum Angelis sunt vocati, et humana natura supra ipsos angelos constituta est, ita ut homo dominus sit illorum ac caput, quem illi adorent; conservos se nostros censent, ac proinde adorationis cultum, qui dominis tantum coelestibus, atque iprimis ab illis, qui dignitate muneris inter Christianos excellunt, quales olim fuerunt Apostoli et Prophetae, iisque alli non longe dispares. Indicavit hoc satis Angelus locis supra non semel citatis, in quibus id, quod nunc demum indicavimus, supra a nobis praetermissum, observadum est, quod se conservum vocet Johannis et fatrum ipsius, qui habeant testimonium Jesu, hoc est, Prohetarum, ut cap. 22. 9 expresse ait, et in cap. quoque 19. 10 postmodum explicat cum ait: Testimonium enim fesu est spiritus prophetiae; quae verba non proxime praecedentium, quae sunt Deum adora, sed remotiorum reddunt rationem, vel potius ea explicant, in quibus testimonii Jesu facta fuerat mentio. Vocat enim testimonium Jesu Spiritum prophetiae, atque adeo indicat, se per eos fratres, qui testimonuium Jesu haberent, prophetas intellexisse, vel eos, qui spritu prophetiae erant repleti, qualis ipse Johannes erat. Estautem quaedam Metonymia in verbis illis, et causa de effectu praedicatur. Neque enim testimonium Jesu est Spiritus prohetiae, sed ejus effectus, hic vero illius causa. Testimonium autem Jesu videtur accipipro testimonio, quod et a Jesu Christo sit demandatum, et ad ipsum referatur totum, hoc est, quod circa eum tanquam objectum suum occupetur, et circa ea, quae ad ipsum spectant, ac denique ad ipsum, seu ipsius gloriam tanquam ad finem referatur. Nil emim prohhibet, quo minus pluribus de causis hoc testimonium dicatur est Iesu. Non desunt autem, qui ordinem verbonum inversun esse putent, et testimonium Jesu praedicatum, Spritum autem prophetiae subjectum
page 292, image: s292esse, arbitrentur, adeo ut effectus praedicetur de causa. Sed, ut redeamus ad id, quod de his verbis dicere institueramus, in loco cap. 22. 9. non tantum Prophetae commemorantur, sed etiam caeteri pii seu Christiani homines, qui describuntur illis verbis: Et illorum, qui servant sermones libri hujus, quae descriptio latior est et generalior quam vox Prophetarum; unde etiam Prophetarum voci postponitur, tanquam aliquid vulgarius, et praeterea tale, quod sequentibus etiam seculis, imohis potissimumlocum esset habiturum. Quod ideo monemus, ne quis dicat rationem hanc Angeli efficere quidem, ne a Prophetis exhibeatur Angelis adorationis cultus, sed non etiam illud, ne a Christianis vulgaribus deferatur; nam et illorum et horum conservi illi sunt. Imo extra negotium, aut munus ejusmodi, quod huic Angelo tum temporis erat impositum Johanni futura annunciandi, in quo major erat inter ipsum et Johannem caeterosque Prophetas conjunctio, seu horum cum ipso; non minus aliorum piorum, quam Apostolorum et Prophetarum conservi sunt. Itaque quod Prophetas, ibi potissimum commemorat, et se eorum conservum imprims profitetur, id propterea videtur facere, quod tum temporis peculiaris illi contigisset autoritas et dignitas, et ob eam ipsam Johannes ei cultum deferre voluisse, praesertim a Johanne, qui Apostolus ac Propheta esset, primo loco se conservum Johannis et Prophetarum dicit, et dum rationem affert, ab quam Johannes adorare se non deberet, simul etiam rationem illa diluit, quae Johannem ad id facieneum ad duxerat, de qua paulo post nonnihil. Agonoscunt hoc discrimen inter tempus Novi foederis quod a christo exaltato perfecte incepit, et illud, quod antocessit, ipsi quoque Pontificii; quanquam causam istius rei suae sententiae accommodatius explicant. Nam Fanciscus Ribera Jesuita do tissimus, in Comment. suis in Apocal. ad locum cap. 19. tum ipse hanc sententiam approbat, tum ejus autorem citat Gregorium, qui Homil. 8. in Euang. inter alia ita scripserit, Quid est, quod ante Redemptoris advebtyn adirantur ab hominibus (scil. angeli) et tacent, postmodum vero adorari refugiunt? nisi quod naturam nostram, quam prius de spexerant, postquam hanc super se asseumptam aspiciunt, prostratam sibividere pertimescunt: nec jam sub se velut infirmam contemnere ausi sunt, quam super se videlicet in coeli Rege venerantur. Et addit Ribera, Gregorium sequuntur Glossa, et Anzbertur et Haymo et Rupertus et alii nonnulli, nec immerito. Eadem sententia etiam Johan. Ludo vici Granatensis celeberrimi Theologi in ipsius Homiliis. Addit praeterea Ribera
page 293, image: s293ad causam illam, quam Gregorius attulerat, id, quod ex verbis ipsius Angeli colligitur, noluisse Angelum adorari se, quoniam praeter dignitatem, quae hominibus accessit, assumente (ut ille loquitur) filio Dei eorum naturam, haec quoque magna est, ministros esse eos Christi, et Prophetas, et Euangelicae doctrinae nuncios, tum etiam propter hanc doctrinam vexari ab inimicis Christi, quod postea latius deducit.
[note: Cur Ioannes nihilominus Angelum adorare voluorit?] Sequitur nunc, ut videamus id, quod secundo loco dicendum proposuimus, cur Johannes nihilominus Angelum adorare voluerit, praesertim tunc, et non antea, ac praeterea etiam tum, cum jam fuisset femel ab Angelo prohibitus? Casa cur adorare eum voluerit, antea jam generatim fuit expressa; sed ut distincitius rem explicemus, et ostendamus, cur tum, et non antea id facere voluerit, haec esse videtur ab eodem Ribera explicata, quia nimirum Johannes delectatus laetissima prophetia, quam ex Angelo audiverat de nuptiis agni, et felicitate eorum, qui ad eas sunt vocati, gaudio repentino abreptus, et feverentia quadam istius nuncii perculsus, in terram ceciderit, et quasi gratias agens pro nuncio tam grato adorare eum volerit; quo pacto abraham audita promissione de filio sibi nascituro, Gen. 17. 16. prae laetitia, et venerandi studio in faciem cecidit, et Manoa pater samsonis, ejusque uxor, Iud. 13. 20, partim ex laetitia, partim ex terrore. Idem cap. quoque ultimo, ubi denuo id facere conatus est Johannes, intelligi debere animadvertet, quicunque caput ab ipso initio legerit usque ad 8. ubi ait: Et cum audivi et vidi (nempe ista quae de piorum felicitate supra illi fuerant ostensa) cecidi, ut adorarem ante pedes Angeli qui mihi haec ostendebat. Ex quo constare potest, hanc incogitantiam quandam fuisse Johannis, ex repetimo affectu qui mentem ipsius obscuraret, ex rerum visarum splendore qui oculos mentis perstrinxerat, ut non omnia ita diligenter expenderet, ortam. Nam certesi haec incogitantia Johannis non fuisset, nullo pacto posse fieri videtur, ut jam semel ab Angelo tam severe monitus, eodem relaberetur, et id, quod Angelus vetuisset, facere tamen conaretur. Nihil autem prohibet, quo minus incogitantia talis in certo aliquo facto in tam divinos viros caderet, eo praesertim accedente, quod non multo ante adorari desiissent angeli, et fortasse nullum adhuc expressum ea de re mandatum Dei aut cultus hujus prohibiti exemplum extaret, praesertim in casu tali, qualis tum erat, ubi Angelus peculiari legatione Dei nomine ad Hohannem fungebatur. Adde quod Johannes ab Angelo monitus proculdudio statim se ipsum revocarit, et voci ipsius paruerit,
page 294, image: s294ita ut actus hic adorationis non fuirit prorsus completus, sed vix conceptus. Adde quod longe levius sit, angelum praesentem, qui se conspiciendum praebeat, et majestate quadam singulari tum refulgeat, adorare, sese coram ipso prosternendo, quam non viso ac longissime dissito fortasse, atque adeo in coelis ipsis existenti hunc honorem deferre, quod supra diximus, imprimis divinum cultum ab humano distinguere, licet non solum. Quibus omnibus collectis, nimis durus et iniquus ille foret, qui eo, quod nos in Angelorum cultu idololatriam obijciamus Pontificiis, eamque ex his Apocal. locis doceamus, concludere velit, Johannem ipsum idololatram fuisse, quod nomen habitus, non actionis est; aut si actionis, ejus tantum, quae a sciente prudente, non vero repentino affectu et incogitantia quam abrepto committatur, et denitque aliquo modo sit copleta; quorum nil in Johannem tum temporis cecidit.
[note: An Angelis reverentia et honor aliquis debeatur?] Restat ut id, quod tertio loco proposuimus expediamus, nempe an nihilominus reverentia aliqua et honor Angelis sit exhibendus: quod ratio supra allata videtur postulare? Respondendum est, per se illis reverentiam eam deberi, quae dignitati tam praestantium creaturarum par sit eaque digna, eo tamen considerato, quod, licet sint tam excellentes spiritus, nihilominus nostri sint conservi et una nobiscum Deo Christoque pareant. Quapropter quemadmodum reveremur viros graves, pios, et singulari virtute praeditos, ita ut non audeamus quicquam coram eorum oculis designare, aut ipsis audientibus loqui, quod eos offendat, aut iis displiceat, et illorum erga nos amorem minuat; idem quoque multo magis tribuendum est Angelis, cum vel reipsa sunt nobis praesentes, velsaltem praesentes esse arbitramur aut suspicamur. Quod imprimis fit in publicis piorum conventibus, aut aliis sacris eorundem congressibus, quin etiam alias, ubi peculiaris quaedam caussa eorum praesentiam videtur secundum Christi promissa aut benignitatem exgere. Atque huc pertinere omnino videtur illud Apostoli, dum ait: 1 Cor. 11. 10, Mulierem debere habere in capite potestatem, hoc est, velamen, quod signum sit potestatis superioris, sub qua foemina sit posita, propter Angelos, qusi ejus rei arbitros et inspectores, De eo enim loquitur, quid fieri debeat in publicis Christianorum conventibus, ubi res sacrae tranctantur, et vel verbum divinum annunciatur, vel preces concipiuntur, indicans Angelis quoque hunc esse habendum honorem, ne quicquam indecori in caetu animadvertant, quod illis merito displiceat: praesertim cum valde mihi sit verisimile. Angelos tum temporis Dei Christique nomine, qui se in
page 295, image: s295medio hujusodi conventuum fore testatur, multa praestare posse, quae non solum ad corporis defensionem pertineant, sed etiam ad animae salutem momentum aliquod afferant, et contra etiam in delicta quaedam certis rationibus animad vertere posse: qua de re nunc non est latior disserendi locus, Istud etiam huc pertinet, quod Paulus, 1. Tim. 5. 21. postquam Timotheo praecepta quaedam proposuisset in Ecclesia ab ipso observanda, eum obtestatur, non tantum coram Deo et Domino nostro Jesu Christo, sed etiam coram electis Angelis, ut illa custodiat, sine praejudicio, nihil faciens secundum inclinationem, seu in alteram partem inclinando; quasi nimirum etiam Angelos harum rerum testes et arbitros ea in parte revereri et metuere debeat. Quod si illi praesentes sese nobis exhiberent, aliquod etiam aliud procul dubio honoris genus, quod homini quoque nulli, utut supra nos potestate et imperio praedito, exhibemus, iis deferrihaud dubie posset: sed adoratio tamen, praesertim religiosa, nullo modo; nisi forte ipsius Christi personam referrent et repraesentarent. Addi hoc quoque potest, eos per accidens tantum cultus istius fore participes, qui Christo cujus nomini illi sint praesentes, deferretur; quanquam hoc in medio facere relinquimus, proterea quod illi, qui tum temporis Christum colit, etim in mentem venire oporteat de Angelis Christi nomine sibi praesentibus.
[note: V. Species, Cultus Pontificis,] Quinto huc referri jure potest cultus qui Pontifici, non tanquam principiterreno, et multas ditiones tenenti, sed tanquam Christi vicario, et lummam in terris, etiam in rebus spiritualibus, potestatem habenti, qui leges, quae conscientiam hominis obstringant, alias figere, alias regigere sue relaxare, sue, ut vocant, dispenfare, qui poenis divinis alios emximere, alios obstringere etiam post mortem, et niscio quae alia facere, queat, defertur. Honor etiam ipse, qui Pontifici exhibetur, omni civili honore videtur esse major quandoquidem etiam a summis imperatoribus humiliter venit colendus, et omnibus, etiam sub vitae periculo coram illo, sum sublimis ab hominibus gestatur, in terram procidendum, qui honor nulli vel maximo principi, praesertim perpetuo, vel ab omnibus, habetur. Quin etiam cum munerisuo initiatur, et in templum primo infertur, in ipsa ara collocatur, et colendus proponitur, ut alia jam taceam, quae apud alios legere licet, quae non honorem civilem sed religiosum spirant, et si non superiorem ei, certem parem, quem Johannes Angelo voluit deferre, qui sei alicui praeter Deum et Christum deferatur idololatricus est, ut supra docuimus. Longe certe major est, praesertim si cimcumstantias
page 296, image: s296quasdam consideres, eo honore, quem Petrus sibi a Cornelio delatum repudiavit, addita ratione, Et ego ipse homo sum; q. d. cultus hic humano major est, adeoque mea dignitate superior. qui autem humano major, is religiosus revera est, atque adeo divinus, cum jam constet, Angelos cum hominibus, praesertim talibus, qualis erat Petrus, hac in parte pari passu ambulare. Quod exemplum tanto magis ad rem nostram facit, quod isti successores Petri se jactent, et, quicquid habent autoritatis aut potestatis, ratione muneris sui Pontificii, id totum a Christo primo in Petrum fuisse collatum, atque inde in se successores ejus derivatum praetendant. Itaque quem honorem Petrus respuit, et sua dignitate majorem asseruit, eum eodem modo Pontifices repudiare deberent. Sed quid dico eodem modo? multo potius magis, cum a Petro tam longe distent quam qui lon gissime, et cum ejus mumere atque autoritate nil habeant commune; qua de re non est hîc fusius disserendi locus. Nonnulla quae ad hanc idololatriam generatim sumptam spectant, videbimus infra, ubi de honoris divini par tibus agemus, atque imprimis tum, ubi de juramento, de praedicatione divini numinis, et de invocatione tractabitur.
[note: De Idololatria stricte sumpta.] Sequitur, ut de Idololatria stricte sumpta, ac speciatim sic dicta, agamus. Id vero ea ratione atque ordine, ut primo de eo agamus peccato, quod gradus quidam atque aditus est ad hoc ipsum vitium: Deinde de vitio ipsomet, cum utrumque hoc in secundo decalogi praecepto, quod idololatriae vere oppositum est, comprehendatur.
[note: I. De peccato, quod aditum ad hanc idololatriam praebet. Id est confectio et consecratio imaginum.] Quod ad illud attinet: id est ipsius idoli seu imaginis ac simulachri confectio et fabricatio, et si quae sunt alia his similia, quae ad imaginum collocationem, ornatum, consecrationem denique spectant, Imaginem autem intelligimus sive sculptam, sive pictam rei alicujus quae vel sacra sit, vel sacra habeatur, vel denique etiamsi nullius rei sacrae sit, tamen ipsamt postea sacra habeatur, et cum quadam reverentia ac veneratione tractatur. Qua de causa Deus olim prohibuit in secundo decalogi praecepto, non modo ne adorentur, vel colantur imagines, sed etiam ne fiant, et quidem imagines quarumcunque rerum, sive in coelo, sive in terra, sive in aquis existentium, nempe in quemeunque usum sacrum. Prohibet autem Deus non tantum sculptile, seu statuam alicujus rei formam exhibentem, sed etiam similitudinem, per quem picturae quoque omnes intelliguntur, ne quis Graecorum putet effugium valere, qui non quidem sculptas, sed pictas habent imagines, easque religiosius, vel potius superititiosius, quam aliae gentes signa sua seu statuas, colunt. Dicimus autem inusus sacros
page 297, image: s297prohibitam fuisse imaginum confectinem, quia in prophanum atque communem in vita humana usum, salvo isto Dei praecepto, licet, si modo inde nulla occasio ad venerationem imaginum oriatur. Qua de causa Judaei, postquam idololatriae nuncium remiserunt, prorsus ab imaginibus non tantum sacris, verum etiam prophanis, sibi studiose caverunt. Post autem imaginum esse usus in medicina, cum aut partes humani corporis, aut animalia quaedam aut herbae pinguntur: in Geographia item, ut jam taceam Historias praesertim prophanas, quae pictura possunt exprimi, et si quae sint historiis, paria.
Etsi vero omnium imaginum aut sculptilium confectio, quae venerationem aliquam adipisci possent, fuerit a Deo prohibita: tamen imprimis [note: Cya Deus ulla seimogine effingi vetuerit.] cautum fuit, ne ulla Deo imago poneretur, partim quod divinitas nulla imagine possit exprimi, aut cuicunque rei assimilari: siquidem omnia, quaecunque excogitari aut effingi ab hominibus possunt, sunt ipsius majestate infinitis partibus viliora, adeo ut majestas divina prostituatur, et comtemptui exponatur, si ei imago ponatur; partim qud cum Deus sit ejusmodi, ut summa veneratione sit dignissimus, facillime fieri potest, atque adeo plerumque ita fit, ut Dei quoque imago, quae eum veluti oculis ipsis subjicat, adoretur et colatrur. Quanquam ipsa quoque figura corporis, vultus et membrorum similitudo, ornatus item splendidior, ac in loco sacro collocatio, facile ei venerationem quandam conciliat, et simplicium animos ita fascinat, ut aliquid ei credatur inesse virtutis, ac divinitatis. Qua de causa Deus olim, cum legem ferret, et postea isti populo singulari ratione praesens adesset, nullam tamen sui exhibuit speciem aut imaginem; ne torte populus ille ad idololatriam valde pronus, imaginem aliquam istius specici sibi exhibitae similitudinem fingeret, ut expresse monet Deut. 4. 12. 15. et seqq. Etiamsi vero (ut hoc quoque obiter notemus) post, ut apud Danielem legimus cap. 7. et in Apoc. 4. Deus sub imagine quadam se repraesentavit, non sequitur tamen, jam licuisse imagines fabricare ipsius Dei. Neque enim sequitur, quia Deus ideo nullam imaginem ostendit populo, ne ipse quoque populus aliquem fabricaret, ideo postquam Deus aliquam ostendit quibusdam divinis viris, licere aliquam ponere. Uno medio sublato non statim tollitur finis; ut si quis pater filio nullum plane praebeat vinum, ne forte inebrietur, non sequitur, si postea praebeat, eum jam permittere filio ut inebrietur: possuntque infinita alia hujus rei exempla afferri, quae consequutionem istam doceant illegitimam. Docendum eset, Deum praeceptum istud suum, quod olim dederat, sustulisse. Adde quod
page 298, image: s298tantum prophetis ac divinis viris, ab omni simulachrorum fictione aut cultu abhorrentibus, seipsum aliquomodo videndum exhibuerit Deus, non vero toti populo, de quo loqitur Moses. Et licet postea ejus rei noticia ad populum quoque pervenerit, minor est tamen rerum auditarum aut lectarum, quam visarum vis; ac praeterea longe majus est inter imagines ab hominibus fictas, et inter speciem istam, qua se Deus exhibuit, discrimen. Nam et longe major ejus speciei fuit majestas, et rerum etiam circa illam ostensarum, ac praeterea actiones quaedam ejus plane vitales, seu propriae substantiae alicujus anima et intellectu praeditae, appruerunt. Quin etiam Angelus aliquis istam imaginem sustinere ac repraesontare potuit; ut proinde indignissimae sint statuae ac imagines, quae cum istiusmodi rebus visis conferantur. Et non dubitamus asserere, potuisse istam, si ita loqui licet, Dei imaginem vivam, a divinis istis viris visam, adorari, non secus, ac si ipsum Deum viderent, quod de imaginibus istis fictis ipsi nullo modo concedunt. Sed ut ad causas redeamus imaginum istarum prohibitarum. Primam exprimit Deus apud Esai. cap 40. [?]. 18. et 25. quanquam etiam caetera, quae antecedunt et consequuntur, legenda sunt. Et Paulus Act. 17. 29. Pertinere autem id ad contumeliam divini numinis atque ad contemptum majestatis ipsius in hominum animos inducendum, facile colligitur ex loco Rom. 1. 23. ubi de simulachrorum istiusmodi auctoribus ait, eos mutasse gloriam incorruptibilis Dei, similitudine imaginis corruptibilis hominis, et volatilium, quadrupedum et reptilium. Vnde august. lib. 4. de Civitat. Dei cap. 9. et 31. Varronis testimonium citat hujusmodi, atque id approbat: qui primi deorum simulachra induxerunt, eos et metum ademisse, et errorem addidisse. Nam qui talem Deum sibi animo fingit, qualem in imagine cernit. (quorsum enim alias fingitur?) ei multum timoris et reverentiae divini numinis decedit, cum vilitatemistius materiae facilime ad ipsum quoque deum, quem ei similem esse sibi imaginatur, transfert. Quod ad alteram causam attinet, eam ratio ipsa et experientia satis comprobat, eamque attigit August. Epist. 4. ubi ait: Et idola quidem omni sensu carere quis dubitat? Verum tamen cum his locantur sedibus, honorabili sublimit ate, ut a precantibus et immolantibus intendatur, ipsa similitudine animat orum membrorum atque sensuum, quanquam insensata, ac exanima, affciunt infirmos animos, ut vivere ac spirare videantur; accedente praesertim veneratione multitudinis, qua tantus eis cultus divinus impenditur. Idem in Psal, 114. Hoc facit, et quodammodo extorquet illa figura membrorum, ut animus in corpore vivensmagis arbitretur sentire corpus, quod
page 299, image: s299suo similimum videt. Ac paulo post; plus valent simulachra ad curvandam infelicem animam, quod os, oculos, aures, pedes habent, quam ad corrigendam, quod non loquuntur, neque vident, neque audiunt, neque ambulant. Ex quibus patet et vanitas excusationis Pontificiae, qui ajunt, imagines esse laicorum biblia: siquidem plus erroris, et quidem per niciosi, pariunt, quam docent. Et recte potest illis regeri istud Ierem. 10. 8: ubi ait, lignum esse doctrinam vanitatis. Etistud Habac. 2. 18. Sculptile docet mendacium. Ac praeterea non sunt facienda mala, ut eveniant bona. Istis coloribus depingendus est Christus v. g. crucifixus qui hodie pingitur, quibus olim Paulus eum depinxerat inter Galatas, cum ait cap. 3. 1. illis ante oculos Jesum fuisse depictum, inter ipsos crucifixum, hoc est, ita clare negitium hoc fuisse inter illos explicatum, ut rem ita manifeste cernere posent, ac si inter ipsosmet Christus cruci affxis fuisset. Sed haec [gap: Greek word(s)]
[note: Cur Deus arcam in saecrario praesententiae suae Symbolum] Hae etiam proculdubio fuerunt causae, cur Deus, cum populo isti rudi ac carnali, minimeque adsueto ut mente tantum Dei conciperet praesentiam, aliquo modo gratificaturus, suae praesentiae visibile constituere vellet Symbolum, non imaginem aliquam, sed arcam, quam nemo credre poterat cum Deo habere similitudinem aliquam, aut aliquid habere in sese animae ac spiritus, ejus praesentiae Symbolum esse voluerit. Etlicet Cheru binos super ipsa constitui jusserit, tamen arcam longe illis potiorem fuisse omnibus constabat; ac praeterea cum isti alati essent, quod illis potius rebus convenit, qui e loco in locum celeriter volant, aut ministeria aliqua obire intelliguntur, non credebantur Dei ipsius imaginem referre, sed potius Dei ministrorum, quibus ille ad mandata sua exequenda uteretur, et in quorum medio ipse tanquam princeps habitaret. Adde quod duo supra eandem arcam fuerunt collocati, cum tamen Deum unum esse Israelitis satis constaret, ipseque Deus id in lege verbis expressis fuisset testatus: ac denique ab eorum aipectu, praesertim ubi tabernaculum erat fixum, populus submovebatur, cum nemini nisi summo Pontifici, idque semel tantum in anno, in templi adita, ubi Cherubim cum arca erant, penetrare liceret. Ex quibus (ut hoc quoque obiter addamus, aliqua jam ex parte patet, nullam esse rationem Pontificiorum, inde imagines suas defendentium, praesertim si de Dei aut Christi loquamur simulachris, aut etiam allis quibuscunque publice omnium oculis expositis. Quibus addatur illud, aliud esse imagines aliquas fingere Deo jubente, aliud suo arbitrio ac sponte: nobis enim Deus fixit legem, non sibi. Eaedem rationes aliquo modo ad Christumaccommodandae sunt, praesertim
page 300, image: s300qualis est; hodie, postquam in coelos ascendit, et ad dexteram Dei collocatus est supra omnem pricipatum ac potestatem et virtutem, etc. Nam nec imagine nunc ulla exprimi potest, et majestati ipsius multum detrahitur, atque adeo etiam metus et reverentia ipsius minuitur, ac praeterea, (id quod ad quavis ejus imaginem transferendum est) ipsis imaginibus hoc pacto facile quaedam quoque ratio locum habet in imaginibus omnium istarum personarum, quae colendae sive vulgo sive a quocunque ali, qui imaginibus istis utitur, censentur: quin etiam transferenda ad omnes imagines personarum, quae cum Deo singularem quadam conjunctionem, vel reipsa habent, vel habere creduntur, quales sunt Angeli, Apostoli, aliique sancti homines. Unde olim in Concilio Elibertino, can. 36 tale extat decretum: Placuit in templo non haberi picturas; ne, quod colitur vel adoratur, in parietibus pingatur. Quod autem de picturis dicitur, id certe non minus in statuis locum habet. Locus autem, ut supra quoque in augustini verbis vidimus, multum imaginibus conciliat venerationis, ac religionis cujusdam. Itaque earum in locis sacris collocationem et ornatum, et si quae sunt similia, quae hominum, simpliciorum praesertim, et omnium omnino infirmiori judicio praeditorum, oculos atque animos facile perstringere polssunt, et eos ad quendam cultum flectere, cum ipsarum imaginum sacrarum et religiosarum effectioni conjungimus: multo vero magis consecrationem istam, quae certis ceremoniis perficitur; unde imago ante quodam modo prophana, sacra creditur, et talis constituitur, coram qua procumbere, preces fundere, et Deum vel quemcunque alium adorare liceat: qualis ritus apud Pontificios, quemadmodum olim apud Ethnicos, locum adhuc habet. Mitto caetera apud quosdam usitata, qui a Pontificia Ecclesia se segregarunt, quos ra apud quosdam usitata, qui a Pontificia Ecclesia se segregarunt, quos peccato hîc prorsus vacare, dicere nullo modo possumus, licet venerationem imaginibus non exhibeant. Et utut excusabilior sit non nullorum hac in parte error et paccatum; ii tamen, qui hac de re saepius moniti, cum possent, non tantum tollendas non curant imagines, quas requererunt in tempolis a Pontificiis extructis, sed veteres etiam restaurant, exornant, novas pingiaut poni curant, (qua in re nonisi carni ac sensibus corporis nostri, non vero spiritui servitur) culpa non vacant.
[note: II. De ipsamet Idololatria stricte sumpta.] Hactenus de aditu ad ipsam Idololatriam, in prima secundi praecepti in Decalogo comprehensi parte, prohibito; nunc de ipsa idololatria, quae in secunda ejusdem praecepti parte prohibetur, et rebus quibuldam ei vicinis, agendum est. Prohibetur uatem sitis verbis: Non
page 301, image: s301adorabis ea (hoc est sculptilia seu imagines) neque coles ea; seu, quod perinde est; non incurvabis te iis, neque iis servies. Quid autem hoc utrumque sit, jam superius satis est explicatum. Dicitur autem idololatria ab eo, quod posteriori loco est expressum, nempe a servitio; siquidem [gap: Greek word(s)] servitium est, ut suo loco ostensum. Et verbum Hebraicum, quo Deus utitur, aperte comprobat idem esse idoloduliam atque idololatriam. Vnde apparet Pontificios seipsos idololatriae convincere, et simul tamen contradictoria loqui, dum simulachris duliam sese exhibere fatentur, et temen idololatriam se committere negant. [note: De vanitate distinctionis inter [gap: Greek word(s)] interum.] Et licet distinctionis istius vanitatem supra jam satis excusserimus, tamen nunc iterum, ut res tanto fiat clarior, nonnihil dicemus. Illud hoc loco constat, [gap: Greek word(s)] hanc, quam imaginibus deferunt, religiosam esse, non vero civilem aliquem honorem, quanquam ne hic quidem imaginibus esset deferendus, tanquam rei, homine, qui viva imago Dei est, longe inferiori. [gap: Greek word(s)] quoque religiosus cultus ac honor est. Quid ergo hîc [gap: Greek word(s)] illi vocant, et qui [gap: Greek word(s)] , aut quanam re ea putant esse distincta? an forte eo, quod [gap: Greek word(s)] sit cultus, qui ea opinione rei alicui defertur, quod ea sit ipsemet Deus, aut Deus ille altissimus? Hîc id repetamus, quod supra ad hujus rei enodationem diximus, culltum, quem Angelo Iohannes voluit exhibere, quem tamen ipsummet Deum haudquaquam credebat, [gap: Greek word(s)] fuisse; istud nunc dicimus, nec olim Ifraelitas, quibus idololatria objicitur, imo ne ipsos quidem Ethnicos, quibus tamen idololatria gravissima objiciturm atque exprobratur, nisi fortassis rudem admodum plebeculam excipias, cujus errores ne sibi quidem imputari doctores Pontifieii bellent, ea opiuninone coluisse imagines, ut crederent, eos esse deos essentia et natura, aut ipsosmet deos quorum nomina sortiebantur. [note: Israelitae Idelolatrae non crediderunt imagines esse ipsosmet deos.] Nam quod ad Israelitas attinet, (ut alia nunc mittam, quae ad huijus rei probationem afferuntur) cum nunc in deserto dicerent de suis imagibus, Isti sunt dii tui, ô Israel, qui eduxerunt te de terra AEgypti, Exod. 32. vers. 4. et 8. Nunc Ieroboam cum vitulos constituisset duobus in licis, idem de illis pronunciaret: Ecce dii tui, ô Israel, qui ocuxerunt te de terra AEgypti: 1. Reg. 12. 28: nullo pacto fieri potuit, ut ii crediderint, vitulos illos esse hos ipsos deos aut Deum, qui ipsos ex AEgypto, eduxerat; nisi dicas tot ntruadas ginubyn communi sensu tum fuisse destitutas, et plane rationem omnem exuisse, quae crediderint, id quod modo conflatum viderant, ex AEgypto tamen ipsas eduxisse; quod vel aliquot ante septimanis, vel etiam seculis factum fuerat. Apparet igitur alia quadam vulgari aut magis populari
page 302, image: s302ratione imagines esse sortitas nomina earum rerum, quarum imagines [note: Nec Ethnici idem crediderunt.] esse credebantur; quod quidem hoc loco dii sunt vel Deus. De qua ratione poste a nonnihil quidem hoc loco dii sunt vel Deus. De qua ratione poste a nonnihil dicemus. Quod ad Ethnicos attinet, ne illi quidem suas imagines ipsomet deos esse credebant, sed eos tantum referre ac repraesentare. Quod primum inde apparet, quod uinus numero Dei, v. g. Jovis, aut Martis, aut Mercurii, aut Neptuni, Plutonis, Herculis, et caeterorum multas diversis in locis habebant imagines, cum nihilominus tamen costanter unum esse crederent, qui tot imaginubus diversis in locis coleretur: deinde quod imagines saepe mutarunt, et nunc auream, nunc argenteam in aliarum locum subituerunt, et viderunt etiam quasdam imagines in cinerem redactas: quorum sine dubio nil in ipsum Deum, cujus illa esset imago, cadere patarunt. Quin hoc ipsum id satis arguit, quod dicebatur statua Iovi, aut Neptuno, aut Herculi, aut Veneri poni, hoc est, in honorem illorum; licet interea ipsorum deorum nomen imaginibus inderent, quod in omnibus imaginibus usitatum est. Cum enim v. g. Caesaris aut Pompeji imaginem alicui ostendimus, dicimus hunc esse Caesarem, hunc Pompejum: ipsi quoque Pontificii interdum ita loquntur de imagnibus, hunc esse Christum crucifixum, hanc Mariam, Petrum, Paulum, et sic in caeteris. Itaque vel inter Ethnicos summi idololatrae hoc crimine liberandi sunt, vel fatendum, non hanc esse idololatriam, cum quis imaginem ideo colit, quod putet eam esse ipsummet Deum.
Dicent hanc demum esse [gap: Greek word(s)] , quam colit, vel ipsum Deum esse credit, vel saltem aliquo modo Dei participem, ita ut Deus illi censeri possit esse quodammodo incorporatus, id quo Ethnici de suis idolis crediderint, eamque ob cuasam ea deorum ipsorum nomine appellarint. Respondemus, primum jam a nobis ostensum esse superius, non hac solam esse [gap: Greek word(s)] sed omnem religiosam adorationem et cultum; quod vel exinde apparet, quod si quis Ethnicorum credidisset (quemadmodum quidem fuerunt haud dubie plurimi) illa Deorum simulachranihil aliud, quam imagines eorum esse, et eos aliquo modo repraesentare; et nihilominus tamen eundem illis exhibuisset cultum, quem alii, licet diversa opinione, et, quemadmodum faciunt Pontificii, ante illas procubuisset, suffitum fecisset, preces concepisset, vultu ad eas veroso; annon eo ipso idololatriam admisisse eos ipsimet dicturi sint Pontificii? si dicant; habemus id quod volumus, hoc quoque cultus genus [gap: Greek word(s)] esse. deinde idem ex eo apparet, quod Deus, ne populus in idololatriam incideret, nullam ut superius vidimus, suiformam aut imaginem in monte Sina
page 303, image: s303illi ostenderit, ne formam illam postmodum simulachro aliquo exprimerent, et in eo Deum venerari vellent. At si id fecissent, non oprotinus illud ipsum simulachrum credissent esse summum Deum; imo contrarium potius credidissent: neque etiam Deum isti imagini incorporatum: sed eatenus tantum peccassent, quatenus et Deum imagine aliqua conati fuissent exprimere, (id quod ad prius peccati genus, de quo paulo ante egimus, pertinet) et, si cultus et veneratiio accessisset, patassent, se honorem imagini exhibendo, ipsimet exhibere Deo. Apparet ergo, hoc ipsum diodolatricum esse, cum imagini cultus re logiosius defertur, ea de causa, quod haec Dei alicujus sit imago, et hoc pacto ipsemet ille Deus honore istp afficiatir. quod est illu ipsum, [note: Qualem incorporationem doerum in imaginibus Ethnici crediderint.] quod faciunt Pontificii. Secundo loco illud respondemus, eandem incorporationem, quam Ethinicis illi tribuunt, ipsos quoque in suis simulachris agnoscere. Neque enim Ethnicicrediderunt, ipsam substatiam aut personam deorum in imginibus istis contineri, praesertim perpetuo, aut in istis imagnibus habitare; sed tantum virtute quadam sua ibi praesentes adesse, supplicantes aut pfferentes exaudire, honorem ibi sibi delatum agnoscere, et nonnunquam etiam miracula quaedam ibi edere. Nam, crediderunt illi, deos illos suos ratione essentia sive personae suae, vel in coelo habitare (quod quidem crediderumt de plerisque) vel in coelo habitare (quod quidem crediderunt de plerisque) vel in mari, vel in inferno: interdum, et quidem rarius e coelis descendere, ut de Jove et Mercurio crediderunt Lystrenses, Act. 14. 11. 12. Quanquam alias Jovem tanquam coelestium deorum Regem in coelis residere, et aliorum inferiorum deorum opera in rebus perficiendis uti putarunt. Adde quod crediderunt ipsasmet deorum personas eodem tempore uno tantum in loco versari, cum tamen ejusdem Dei imagines diversis in regionibus haberent, imo in eadem etiam urbu aut regione pluribus in delubris. Restat ergo ut crediderint, deos virtute quadam et singulari efficacia praesentes in imabat. [note: Simile quid Pontificii de suis imaginibus credunt.] Jam vero, an eadem ratione in imaginibus non credunt Pontificii suos Sanctos, aut etiam ipsum Deum aut Christum esse praesentes? Nam miracula per istas imagines, aut circa illasedi variis in locis jactant: quin etiam alias quasdam actione; ut quod alios quidem blando vultu contueantur, alios adversentur. Cur, cum domi, aut saltem in suis templis, habeantimagines similes, itiniera suscipiunt ad certas quasne praesentes, ac precantes exaudire? Cur imagines, libet eandem siguram habentesm, non antea putant adorandas ac colendas quam
page 304, image: s304fuerint a Saccrdote consecratae? Cur imagines ejusmodi Christi crucifici in nonnullis locis pununt, praefertim in festo Paschae, ex quibus eruor quidam manet, qui singulari quadam veneratioine a plebe suscipitur, et adversus certa mala praesens esse remedium creditur? Praeterea, etiamsi illa miraculorum, et aliarum rerum miraculis similium opinio, quam de imaginibus certis conceperunt, et hactenus constantissime defendunt, abesset: tamen id ipsum, ad id, quod volumus, efficiendum satis est, quod coram imaginibus vultu et oratione ad eas conversa preces ita concipiant, ac si eo pacto et gratiorem deferant Deo aut Sancto alicuihonorem, et istic loci, potius, quam alibi sese exauditum iri sit verisimile. Nam majorem aliquam Numinis praesentiam in imaginibus vulgaribus apud Ethnicos fuisse creditam, non modo probari non potest, verum etiam aperte falsum est. Nam nec illi, circa quassibet imagines miracula fieri credebant, sed, quemadmodoum et Pontificii faciunt, quibusdam tantum in locis, quae propterea sanctiora habebantur et e longinquis interdum locis vise bantur: nec eadem reverentia privatas Larium v. g. imagines, qua publicas honorabant, licet cora m simulachro precari mallent, quam alio aliquo in loco, ea divinitatis aut numinis praesentia contenti, quam a Pontificiis agnosci diximus.
[note: Cur Israelirae, Mose in monte morante, ad deos sibi fabricandos Aaronem sollicitarint?] Ex his (ut illud quoque hoc loco addamus) ubtekkugu potest, cur Israelitae olim, cum Moysen in monte morari vidernet, Aaroni dixerint, Exod. 32. 1: Surge, fac nobis deos, qui praecedant nos; addita ratione; Huic enim Moysi, viro qui eduxit nos e terra AEgypti, nescimus quid acciderit; q. d. cum hactenus in Moyse, seu per Moysen Deus noster nobis fuerit praesens, et eo pacto ex AEgypto nos leduxerit, tanquam dux nosternos praecedens; nunc vero nesciamus, quid Moysi fiat: substitue in illius locum imaginem, in qua Deus praesens aliquo modo exhibeatur, et porro dux itineris nostri sit. Vnde postea dixere, hos esse deos, qui ipsos ex AEgypto eduxerint: id nempe quod antea in Moyse fuerat, patarunt in simulachrum transire posse. At vero ipsa Dei essentia aut persona in Moyse non extiterat, neque id israelitae credebant: sed virtutem tantum per ipsum exertam fuisse viderant, et certis argumentis deprehenderant. Quaropter cum postea imaginem illi subrogandam putarunt, non hoc voluerunt, ut ipsa Dei essentia et persona isti imagini incorporaretur; sed ut potentia et favore suo ibi peculiari ratione esset praesens, et in ea ducem se populo porro quoque praeberet. difficulter enim populus ille carnalis credere poterat, Deum alicubi auxilio suo praesentem esse, nisi corporeum
page 305, image: s305et visibile aliquod praesentiae hujus haberet symbolum, in quo oculos suos defigeret. Cui imbecillitati aliquo saltem modo succurrit postea Deus, cum non imaginem quidem, sed arcam ejus rei symbolum esse voluit, quam tamen (plerumque saltem) ab oculis hominum submotam esse voluit, ut populus paulatim animum a sensibus abducere, et oculis mentis Deum contemplari, atque intus conceptum, licet absentem, venerari disceret. Itaque postquam istis rudimentis seu mundi elementis, ut Paulus ea vocat, carnalis ille populus per multa secula ad verum et spiritualem cultum fuit exercitatus: etiam illud corporeum praesentiae Dei symbolum, certo loco positum, fuit sublatum, ut jam Deum non amplius in templi adytis, sed in coelis, quorum illa erant typus et imago, quaereremus, qui quovis in loco favore ac potentia sua praesens esse queat, et precantes exaudire, atque opem istis ferre possit ac soleat. Exinde etiam intelligi potest, cur Ieroboamus, cum populum retinere vellet, ne quotannis Hierosolyma statis temporisbus colendi Dei causa adiret, et sic tandem ad obsequium domus Davidicae rediret, alia id ratione commodius efficere se non posse arbitratus sit, quam si imagines poneret, de quibus populo persuasum, se iis honorem exhibendo Deum colere, atque in iis (ut hoc quoque addamus) Deum singulari ratione esse praesentem, quem admodum Hierosolymis esset in arca foederis. Nam cum populo per suasum esset, Deum in arca foederis, quo Dei favor et auxilium populo promittebatur, esse peculiari ratione praesentem, et eo in loco rectissime coli, ac supplices audire; eandem praesentiae numinis opinionem vitulis suis, licet diversis in locis existentibus, conciliare necesse habuit. quam ad rem eos habuit faciles, tum quod alias ad Idololatriam, ut pote carnales et sensibus adsueti, essent admodum proni, et consuetudine omnium vicinarum gentium ad ejusdem vitii societatem in vitarentur; tum quod hac ratione difficultas et sumptus itineris tam longinqui, praesertim longius dissitis, minueretur.
[note: Cur Idololatria proprie dicta opus carnis appelletur.] Ex dictis illud quoque perspicitur, cur idololatria proprie dicta opus carnis appelletur. Nam partim ideo id fit, quia carnalis noster sensus, aut ratio corporis sensibus nimis addicta ac devincta, difficulter ad coelum attollitur, et numen oculis nullo modo apparens contuetur, praesertim firmiter ac constanter, idque veneratur, ei confidit, ad illud, tanquam praesens, preces dirigit, spe atque fide certa, eas preces ab eo exaudiri; itaque libenter numen rei alicui terrenae affingit, et oculorum hîc subsidium quaerit, inque imaginem sensus suos defigit, ut numen praesens esse, et verbasua exaudire credere
page 306, image: s306queat: partim vero ideo, quod imaginum forma, splendor, atque ornatus oculos capiat, atque ita carni sit gratior: quae utraque ratio in avaritia, seu, ut Johannes vocat, cupiditate oculorum, quae idololatria appellatur, licet, per Metaphoram, locum quoque habet. Aliam etiam idololatriae causam, quae ad carnem revera spectat, vide lib. Sapient. cap. 14. 14. et seqq. quae tamen non videtur fuisse omnium [note: Quando Idololatria late sumpta carni faveat.] prima. Quod ad idololatriam latius sumptam attinet, quae quidem nunquam fortasse sine idololatria strictius sumpta fuit exercita: illa quoque carni magis favet, quae cum ad diffidentiam de divino auxilio longe sit pronior (siquidem nec Deum visibilem facile concipit) pluribus auxiliis niti cupit, ac propterea multos sibi quaerit opitulatores ac deos auxiliares, et eos quidem imprimis, quos aliquo modo homines fuisse liquet, et de quorum erga alios benignitate et caritate quicquam constitit aut constare videtur. Inde enim nata est tanta deorum multitudo, quos plerosque omnes homines aliquando fuisse satis docuerunt Ecclesiastici scriptores, atque imprimis Lactantius ex Euhemero. Sed quia ne his quidem, nisi aliquo modo visis, caro seu carnalis ratio fidit; ideo certis imaginibus eosdem exprimit. Qua de causa diximus istiusmodi Idololatriam sine idololatria stricte ac speciatim sumpta fortasse nunquam fuisse exercitam.
[note: Novaratio contra imaginumcultum.] Istud superioribus adhuc addendum est, ex quo apparet, Deum nolle, ut homo imagini cuiquam ullo pacto cultum et honorem deferat, ne ea quidem opinione, quod eo ipsi hoc pacto honorem sit delaturus, quicquid alias etiam de imaginibus illis sentiat: istud vero est, quod omnes illae res, ex quibus imagines conficiuntur, longissime ab hominis dignitate recedant et illius usibus etiam vilissimis sint destinatae, ac nullam prorsus divinitatis, quae in imperio et potestate consistit, gerant imaginem: homo vero et illarum rerum sit dominus, qui illis pro arbitrio utatur, ad quos velit usus, et viva quaedam Dei sit imago, ad similitudinem ipsius creatus, qui omnibus rebus praesertim terrestribus, pro arbitrio imperet, et veluti deus quidam sit terrenus, ut aliunde satis notum est. Quam dignitatem ab eo servari constanter, ac externis etiam factis ostendi vult Deus; qua de causa Paulus 1 Cor. 11 ait: virum non debere caput tegere, nempe cum orat aut prophetat, quia sit imago et gloria Dei, et si secus faciat, caput eum suum dehonestare. Si conferatur apertio capitis cum adoratione imaginum, atque ante eos prostatios religiosa: quis non videt, longe magis hominem tum temporis de dignitate sua se dejicere, et sic Dei relucentem imaginem violare, et humi plane prosternere, cum
page 307, image: s307ipse, vera Dei ac viva imago existens, id coli tanquam imaginem Dei, quod nullam cum illo similitudinem habet, et sese est multo indignius, aut certe imaginem rei mortuae, et Deo ipso, cujus ipse imaginem gerit vivam, longe inferioris, et quicquid tandem illud sit quod repraesentetur, imago tamen est vilissima? Quapropter adversus rectam rationem, cui Dei praecepta usquequaque sunt consentanea, peccat, et dignitatem suam quam Deus tueri nos vult, et qua violata ipsiusmet simul majestas violatur, prostituit ac conculcat, qui se coram imagine prosternit, et eum illi cultum exhibet, quem homini exhibere nefas putaret, nempe cultum religiosum; quo ipso imaginem aliquam mortuam supra omnes mortales dignitate evehit, et multo magis Deum esse quam ullus etiam magistratus dici queat, qui tamen ab ipso Deo hoc nomine nobilitatur, ipso facto agnoscit; ut merito (quicquid alias de simulachris sentiat) ei objici queat, illud ab ipso pro Deo haberi. Recte pronunciavit Lactantius: Si sensum haberent imagines illae, et opificem suum possent agnoscere, eas sponte sua ipsum adoraturas, qui formam tam praestantem sibi dedisset. Quanto ergo majus est dedecus, opificem coram opere suo procumbere? Ex quibus apparet, etiamsi tandem omnes imagines illae, quae apud Pontificios coluntur, verarum essent rerum, et verae, quod quidem ad externam attinet speciem; eas tamen haudquaquam ab homine colendas esse. Sed praeterea ne verae quidem sunt multae. Nam nec Dei, nec Angelorum, nec Christi qualis nunc est in coelis regnans, nec Sanctorum, si in coelis nunc viverent, ullae verae possent esse imagines. Attamen tales nonnullae ponuntur, aut ponendae essent; si quidem eatenus etiam Sancti censentur esse adorandi, quod post mortem in coelis degant apud Deum, et tanta sint apud eum in gratia, ut eorum preces pro nobis sint ratae, et curam nostri, qui in terris degimus, suscipiant: quibus mortalibus adhuc existentibus, (mortalium autem tantum corporum figura quaedam exhiberi potest) nec tantus honor delatus, nec ubi forte delatus est, ab iis admissus fuit. Adde quod Sanctos nunc in coelis vivere, erroneum esse supra diximus. Non commemoramus autem, nihil constare, imagines, quae passim habentur, similes esse iis personis, quae pinguntur aut exprimi dicuntur; praesertim earum, quae multis ante seculis, quam imagines in Ecclesiam introducerentur, vixerunt; cum nullum extet indicium imagines earum aut fuisse olim expressas, aut postea tam diligenter asservatas; imo contrarium potius pro certo habendum sit, et tanto quidem magis, quanto abomni idololatria fuerunt primi Christianae religionis tum
page 308, image: s308professores, praesertim ex Iudaeis, alieniores. De imaginum autem cultu videri etiam potest Calvinus in Institutionibus, in explicatione secundi praecepti, ubi sect. 39, cap. 5. ostendit, cultum plane divinum imaginibus a Patribus in Synodo quadam decretum fuisse.
[note: De iis, quae Idololatriae vicinum aliquid habent. Ex iis est, si quis imaginibus Idololatricis plusculum delectetur.] Hactenus de vera et perfecta idololatria egimus: restat ut aliquid dicamus de iis quae aliquid habentilli vicinum. Ex earum autem numero Primum est, si quis imaginibus istis sacris paulo magis, vel etiam aliquantum delectetur, nec, quantum in se est, eas fugit, aut, ubi id commode fieri potest, tollendas curat. Nam huc recte extendi possunt verba Ioannis, in quibus monet fugienda esse simulachra; in quibus quidem ipsa idololatria proprie dicta potissimum prohibetur; sed tamen verba ita sunt concepta, ut ipsa quoque simulachra et imagines, earumque conspectum et tractationem, praesertim quae aliquid habeat delectationis, vitandum esse docere videantur. Causa supra satis est explicata, quod facile infirmi animi opinionem aliquam concipiant de virtute quadem in imaginibus residente, et cum idololatria carnis sit opus, apparet hominem facile ad peccatum istud, nisi ab occasionibus sibi caveat, protrahi posse, cum ad vitia fere simus proniores, quam ad contrarias virtutes, et ipsa quoque experientia plus satis testetur, omnibus prope seculis homines in vitium, illud prolapsos, imo universum orbem aliquando diutissime scelere hoc conflictatum, et non tantum Iudaeos olim, sed Christianum quoque orbem per tot secula huic peccato fuisse atque esse deditos. Cum autem inter alias idololatriae occasiones et argumenta, sit quoque aspectus imaginum crebrior et cum voluptate conjunctus; ei, qui idololatriam fugit, hic quoque aspectus fugiendus est. Quapropter dicere quoque possis solam quidem idololatriae fugam in istis Ioannis verbis fuisse praeceptam, sed tamen fugam perfectam, quae non tantum postulat, ut ab ipso scelere abstineas, verum etiam ut, quantum in te est, vites sceleris occasiones. Neque dictis nostris obstat Pauli exemplum, qui Athenis contemplatus fuerat sacra istius civitatis, et invenerat aram ignoto Deo inscriptam ac dedicatam, ubi proculdubio imagines quoque multas vidit. Nam primo certissimum est, Paulum istis imaginibus, nullo modo fuisse delectatum, sed potius ab iis longissime abhorruisse; et, simodo credendum est, eum data opera sacra ista spectasse, et non potius aliud agentum in ista incidisse, ideo ea contemplatum, ut haberet tanto plura ac majora ad superstitionem et impietatem illorum redarguendam argumenta atque occasiones, ut ex parte factum esse vidimus. Deinde cogitandum est, longe robustiori
page 309, image: s309et obfirmatiori adversus idololatriam fuisse animo Paulum, quam plerique sint alii ex Christianorum vulgo, nec tantopere metuendas, et sic quoque vitandas illi fuisse idololatriae occasiones, quemadmodum aliis sunt vitandae plaerisque, qui facilius ad vitium illud flecti possunt. In iis nempe, quae sua natura a peccato sejungi possunt, irritamenta tamen sunt ad peccata, plus licet validioribus, quam infirmis, nec, cum duo faciunt idem, prorsus idem est. Sed praeterea, ut jam antea innuimus, fieri potest, ut urbem perambulans Paulus, atque adeo aliud agens ista videret; praesertim cum arae ac statuae, ut hodie quoque in iis locis, ubi magis viget idololatria, videre est, potuerint sub dio in ipsis plateis ac vicis esse positae.
[note: Item si quis sacris Idololatricis lubenter intersit.] Eodem etiam pertinet, si quis libenter sacris istis idololatricis intersit, et aliquod consensus et approbationis, aut venerationis signum edat. Quo loco non videtur praetermittendum istud, quod ab iis, qui licere sibi arbitrantur, sacris idololatricis interesse, imo etiam simulare se quoque eorundem esse participes, objici solet ex 2 Reg. 5. 18, 19; ubi Naaman Syrus, qui promiserat se nullum amplius diis alienis sacrificium oblaturum, sed tantummodo Jehovae, postea tamen rogat, ut Deus parcat sibi, si domino suo ingrediente aedem Rimmon, ut ibi adoret, et innitente ipsius manui, ipse quoque adoraverit seu incurvaverit se in eadem aede: cui Elizaeus Prooheta respondit, vade in pace, veluti factum hoc approbans vel faltem non improbans. Respondemus vero, ex illis verbis haudquaquam colligi posse, id, quod Naaman se facturum ait, revera fuisse licitum, et ab omni peccato sejunctum; multo minus id vel tum Judaeo alicui, vel Christiano hodie homini, quem omnium longissime ab omni idololatria abesse oportet, licuisse aut licere. nam nihil amplius ex istis verbis, etiamsi liberalius agamus, concludi potest, quam Elizaeum significasse, Deum hoc Naamani factum non ulturum, ac poena aliqua vindicaturum, quod solum quoque Naaman rogaverat. Nam id tantum oravit, ut sibi Jehova parceret, seu poenam ea de causa non infligeret, quemadmodum bis in eodem [?]. 18 loquitur. quo ipso satis indicat, rem hanc alias haud usque adeo licere, aut convenire ei qui Jehovam solum pro vero Deo agnoverit, et imposterum sibi colendum proposuerit; cum ipsa ratio ei satis dictaret, non decere hujusmodi hominem sacrorum imptorum, si modo sacra sunt, sese ullo pacto facere participem: ita ut haec Naamani oratio ad id, quod volumus, confirmandum potius faciat, et ostendat, ipsa rei natura ita ferente, factum hoc cum vero et perfecto Dei cultu pugnare. Potuit autem facile fieri, ut Deus
page 310, image: s310factum aliquod, praesertim in tali homine, non puniret, quod tamen alias haud esset rectum, ac ipsi displiceret: cum videamus Deum ipsi quoque Israelitico populo multa permisisse, et vel non prohibuisse, vel poenam nullam illis constituisse, quae tamen alias prava essent, quaeque hodie nobis a Christo sunt prohibita; qualia nonnulla recensentur Matth. 5. ut taceam ebrietatem, quae ab aliorum injuria, aut neglectu caeterorum Dei praeceptorum esset sejuncta; quae tamen ipsa per se vitiosa est, et cum temperantia pugnat. Prohibuit olim Deus, ne Rex multas uxores duceret: Deut. 17. 17: et tamen multitudinem uxorum non exiguam tulit in Davide, imo ipsemet aliqua ex parte copiam ejus rei illi fecit: 2 Sam. 12. 8. Sed multo majorem toleravit in Salomone ejus filio, et tantum abest, ut eos propterea puniverit, ut ne reprehendisse quidem legatur, licet ea res sanctitati perfectae ac puritati non sit consentanea. Idem ergo dicere licet de hoc Naamani facto. Nam cum is homo Ethnicus esset, ad quem lex Mosaica ejusque promissa proprie non pertinerent, ac praeterea versaretur in medio idololatrarum, et conjunctissimus ac charissimus esset Regi, a quo opes et fortunae ejus pendebant, quas vix majores sperare poterat, etiamsi legem penitus fuisset amplexus, mirum non est, Deum tam severe cum eo non fuisse acturum, ut propterea eum puniret, quod aliquid gratiae Regis sui daret, cum interea Jehovam solum coleret. Legimus 2 Reg. 17, Deum, cum ab initio immisisset leones in novos Samariae incolas, ab Assyriae rege eot raductos, qui illos dilaniarent, atque occiderent, propterea quod non timerent seu colerent Jehovam, postea illis pepercisse, cum ipsum quoque colere coepissent, licet interea suis diis, quos ante coluerant, servire pergerent. Multo igitur magis Naamani parcere poterat; praesertim cum is non diceret, se ipsum Rimmonem deum Syrorum falsum adorare velle, sed tantum in ipsius templo adoraturum. Poterat autem interea verum Israelis Deum adorare: atque hunc in usum nonnulli putant eum curasse auferri de terra Israelis tantum, quantum par mulorum ferre poterat, ut legimus dictocap. 2. Reg. 17, ut illi in eodem templo stratae incumberet, et sic Israelis Deum, cujus terrae incumberet, adorare se profiteretur. Sed longe alia erat olim ratio Judaei, quilege Mosis prorsus erat obstrictus, et in ea natione, ubi verus Dei cultus vigebat, vel saltem omnino debebat vigere, vivebat: longe item alia Christianorum hominum, quibus non terrena, sed coelestia atque aeterna pietatis praemia sunt promissa, ob quae non tantum Naamanis, sed cujusvis etiam maximi Regis opes pro nihilo ducendae sunt: ita ut iis nihil
page 311, image: s311obstare debeat, quominus omnem idololatriae speciem ac simulationem fugiant; quantam vim legis promissa non habebant. Paulus sane, cum de re ejusmodi loquitur, quae tacitae esset professionis, instar communionis cujusdam cum idolis aut idololatris, satis indicat aperte, eos, qui id facere audeant, irritare dominum, et ejus iram provocare: 1 Cor. 10. 22.
[note: Item comestio idolothytorum.] Huc quoque spectat comestio idolothytorum, praesertim si fieret in locis sacris seu deorum delubris, cum ea res videretur aliquo modo ad cultum deorum, quibus victimae essent oblatae, pertinere: quemadmodum olim comestio victimarum coram Domino, atque in loco sacro. Vnde etiam Paulus ab eo peccato Corinthios avocans in 1 Epist. c. 10, asserit eos qui id faciunt, participes fieri daemoniorum, quibus a gentibus victimas mactari atque offerri assueverat, nempe quia ea comestione testarentur, se ejusdem cultus ac sacrorum participes; quemadmodum Israelitae Iecundum carnem, comedentes victimas, participes fiebant arae atque adeio sacrorum, ad quae ara ista pertinebat. vide vers. 18, dicti cap. et seqq. Fugam autem hujus rei vocat Apostolus fugaim idololatriae, vers. 14, ubi ab eo peccato Corinthios dehortari incipit, et usque ad Capitis finem rem persequitur. quanquam idem alio quoque nomine postea reprehendit, nempe quia id aliis, sive a Christiana religione alienis, sive infirmis fratribus, scandalum praebeat; quod idem facit in eadem ad eosdem Epistola cap. 8: ubi expresse seandalum infirmorum fratrum cavendum monet. Sed nos hoc loco non agimus de hoc facto, quatenus scandalum praebet, sed quatenus ipsum habet aliquid idololatricum. Idem reprehenditur quoque in Apocalypsi cap. 2. 14, 20. quanquam non satis constat, quo nomine id posteriori loco reprehendatur. nam priori loco tanquam irritamentum, et aditum ad idololatriam reprehendi, satis est manifestum. utroque fortasse nomine culpatur, quemadmodum et Act. 15. 20, 29. et cap. 21. 25.
[note: Item si quis imaginibus adhicc viro aliquam] Habet etiam aliquid idololatriae vicinum, si quis, etiamsi imagines non amplius colat, neque etiam alias aliquas sive res sive personas, quae colendae non sunt; iis tamen virtutem adhuc, seu vim sive ad male sive ad bene faciendum tribuat, et sic eas adhuc aliquomodo metuat, [note: triabuat.] easque vereatur offendere: qualis sententia in illis adhuc haerere potest, qui ab idololatria recens recesserunt; qualis et olim fuit in illis, quos Paulus negat habere eam cognitionem, quam tamen omnes in Christo paulo adultiores habent, nihil esse idolum in mundo, hoc est, nil esse eximium seu nulla id virtute praeditum, nullumque alium
page 312, image: s312esse Deum nisi unum; sed habere adhuc conscientiam idoli, hoc est, conscientiam ejusmodi, quae idolum respiciat, idque revereatur, et ejus metu aliquo tangatur. Qua ratione conscientia Dei apud Petrum sumitur, 1 Epist. 2. 19.
CAPUT VII. De Honoris Divini partibus ac speciebus.
[note: Honor Dei partim internus, partim externus.] QUanquam jam antea duas veluti partes honoris divini constituerimus, cum alium diximus Internum, alium Externum; tamen utriusque diversa quaedam genera sibi aliquomodo respondentia constitui possunt; eo praesertim animadverso, quod externus honor sine interno coram Deo sit nullus, internus vero sine externo sit saepe gratissimus; quamvis sit major atque amplior, si externus quoque accedat, et cor cum lingua aut aliis corporis partibus, quibus cultus ille absolvitur, consentiat. Notum est istud Esaiae a Domino Jesu citatum: Appropinquavit populus iste ore suo, et labiis suis honoraverunt me, autem ejus longe recessit a me: Esa. 29. 13. Et Matth. 15. 8.
[note: Vtriusque partes tres.] Possunt autem tres constitui utriusque honoris partes: Prima est adoratio stricte sumta: altera servitium iterum stricte acceptum: ac denique praedicatio divini numinis, et quae his in animo respondent.
[note: I. Adoratio stricte sumta.] Adoratio stricte sumta consistit, ut supra vidimus, in animi et corporis coram numine demissione. Nam interna illa adoratio tum fit, cum quis cognita divina majestate, ac suprema potestate cum summa etiam beneficentia conjuncta, suam cum illa humilitatem contendit, ideoque illam, quantum potest, veneratur, admiratur ac reveretur. Externa cum quis in faciem procidit, aut saltem totum corpus inclinat, quin etiam (licet hic gestus ab adoratione interdum distinguatur) in genua procumbit, aut caput inflectit, vel aperit, vel coram Dei majestate assurgit: quae omnia sunt satis obvia.
[note: II. Servitium itidem stricte accepium.] Servitium vero aliquid amplius continet, et ex adoratione interna nascitur, et ipsum quidem in actionibus et opere externo (si proprie loquamur) consistit: Verum tamen ei in animo respondet parendi et serviendi voluntas; quae licet latissime pateat, et per omnia virtutum genera sit diffusa, cum nullum sit virtutis opus, quo Deo non praestetur officium, siquidem omnia sunt a Deo praecepta: tamen per se suaque natura huc pertinet, ad alia vero virtutum genera per accidens. Accidit enim virtutibus caeteris, eas esse a Deo mandatas: accidit, inquam,
page 313, image: s313si vera earum natura spectetur. Quid, quod videmus etiam nonnunquam re ipsa virtutes ab hoc obsequio numini praestando sejungi? nam quicunque sunt, vel fuerunt, qui Deum cognitum non habuerunt, virtutem tamen ob ipsius pulchritudinem forte coluerunt, ii obsequium ea in re Deo praestiterunt nullum; nisi forte figurare loqui velis, ob naturae legem unicuique fixam. Sed quod ad eos attinet, qui virtutes ideo colunt, quia a Deo sunt praeceptae, in eorum actionibus omnibus Dei praeceptis consentaneis aliquid exstat, quod ad pietatem seu cultum Divini Numinis proprie spectet. Vnde etiam hujus obsequii contrarium, nempe rebellio et transgressio praeceptorum Dei, cum peccato divinationis et idololatriae confertur a Samuele, 1 Sam. cap. 15. 23. Sed hoc servitium sive opere animo perfectum, de [note: Aliud servitium adhuc specialius.] quo hactenus locutisumus, generalius est. Est quoque aliud specialius, quod magis proprie videatur huc spectare. Id vero sub lege fuit varium, ubi rebus externis quam plurimis, ut sacrificiis, muneribus, aliisque ceremoniis Deo serviebatur. Hodie ad pauciora reductum est, nempe cum quis in illis eleborat, aut sumptus ad ea confert, quae ad gloriam divinam spectant; quanquam ea vix unquam a charitate erga homines sejuncta esse possunt. Huc pertinent ministeria publica, et functiones ecclesiasticae, et quicquid fit in Ecclesia, quod quidem cum labore sit conjunctum aliquo, ad gloriam divini numinis pertinens. Quo pacto olim Apostolus Deo se servire in Eungelio praedicando asseruit, Rom. 1. 8. Et Prophetae ac doctores in Ecclesia Antiochena ministrasse domino leguntur: Act. 13. 2. Eodem spectant sumptus, qui fiunt in alendis verbi divini praeconibus, veritate divinis libris in publicum editis spargenda, aedibus sacris ubi res divinae peraguntur extruendis, itineribus ob divinam gloriam suscipiendis, et hujus generis aliis, de quibus fortasse alibi commodiore loco disseremus. Ex istis autem, quae attulimus, exemplis, satis patet ea esse cum charitate erga alios conjuncta, cum saluti humanae procurandae omnia sint destinata, ac reipsa etiam serviant; nonnunquam etiam necessitati cuidam, et commoditati, quae ad corpus spectet, pareant: et ea quidem, quae posterioris sunt generis, per se suaque natura ad cultum divinum non pertinent, qualis est sumptus in alimoniam praeconum verbi divini, autaedes sacras, sed tantum per accidens, quaternus nimirum eo animo fiunt, ut gloria inde ad Deum Christumque redeat: alias opera ipsa hominum usibus per se inserviunt, et ad charitatem potius referuntur. Quod si quae sunt quae cum spirituli Dei cultu, qui sub Novo foedere hominum generi praescriptus est, nihil habeant
page 314, image: s314conjunctum, nec rei natura in ferente, in gloriae divinae usus cedant, illa hodie superstitiosa censenda sunt, et in eo quod nimirum est peccant. Quae autem horum contraria, seu in eo, quod parum est, delinquant, per se satis est manifestum. Pertinet enim huc tum omissio eorum quibus Deo serviri potest, tum id omne, quod contumaciam adversus Deumspirat. Qua de re supra, in iis quae timori Dei opponi diximus.
[note: II. Praedicatio divini numinis] Restat tertia honoris divini pars, quae in praedicatione quadam numinis consistit: quae quia non pauca in se complectitur, ideo de ea paulo fusius dicendum. Praedicationis autem nomine tum id, quod vox haec proprie fignificat, complectimur, tum id, quod ei in animo respondet. Est autem praedicatio divini numinis nihil aliud, quam sermo aut oratio ad honorem divinum pertinens. Ejus autem non unum [note: Ejus genera IV.] est genus, sed praecipua sunt. 1. Confessio seu professio nominis tum Dei tum Christi. 2. Iuramentum per ejusdem nomen factum, non quidem qua juratur simpliciter, sed quatenus Deus aut Christus invocatur testis. 3. Praeterea laudes magis proprie sic dicatae, sub quibus comprehendimus gratiarum actionem. 4. Et denique invocatio, quae tamen aliquid habet peculiare; unde ei etiam peculiarem tractionem dicabimus.
[note: De Confessione. Quid ea sit.] Quod ad Confessionem attinet, per eam, ut quivis facile perspicit, nonnisi animi et sententiae de re aliqua ad religionem spectante declarationem seu sermonem intelligimus. Nam aliarum rerum confessio ad aliud virtutis genus, nempe ad candorem et sinceritatem spectat. Verum [note: Confessio, quae circa sacra versatur, duplex.] tamen constitui potest, altera patet latissime, altera angustior est, et ad honorum divini numinis spectat. Illa est, cum quis de quavis re ad religionis negotium spectante animi sui sententiam verbisexp rimit, ac profitetur: haec vero, cum quis veri Dei ac Christi cultorem ac servum sese esse sermone testatur. Id autem duplici rarione fit: vel enim quispiam expresse, ac nominatim Dei ac Christi nomne, majestatem, atque imperium, quod variis nominibus, aut etiam integris phrasibus describi potest, profitetur: vel confitetur id, ex quo statim pateat eum, qui id faciat, imperium illud agnosceret; ut si quis olim se dixisset Iudaeum, aut Iudaicae religioni addictum, vel hidie se Christianum esse profiteatur, praesertim si jam satis notum sit, quid Christiani omnes vulgo de Deo Christoque sentiant. Ex quo satis apparet, confessionem hanc ad Dei aut Christi honorem pertinere, quanquam secluso etiam eo, quod tam magnifice de Deo aut Christo religio
page 315, image: s315Christiana, cujus nobis potissimum hîc est habenda ratio, sentiat, nihilominus tamen confessio religionis Christianae, seu alterius alicujus rei, quae eandem vim habeat, ut est Euangelium, ad Dei Christique honorem spectat; siquidem ea ratione declaratur veram esse eam religione, aut doctrinam, quae Deum aut Christum habeat autorem quod idem in particularium quoque sententiarum confessione locum habet, si quis ideo eas profiteatur, quia eas Dei Christique verbis testatas ac confirmatas censeat, ac multo magis si eas putet ad Dei Christique verbis testatas ac confirmatas censeat, ac multo magis si eas putet ad Dei Christique gloriam per se quoque pertinere. Quae hactenus diximus eo spectant, ut ostendamus, quo pacto confessio ea, quam hîc intelligimus, ad divini numinis gloriam spectet, et pro parte divini honoris sit habenda. Verum, ut res tota fiat planior, confessio haec distinctius est explicanda, et deinde ostendendum, quando aut ubi ea sit necessaria.
[note: Confessio Symbolum et tessera distinctionis.] Primum ut intelligatur, illud ponendum est, confessionem Symbolum quoddam esse ac tesseram, qua ab aliis distinguamur: siquidem nunquam ita beatus fuit orbis, ut in vera religione, ac ejusdem professione omnes convenirent. Differentia autem vel laxior, ac pluribus communis est vel angustior et pauciorum propria. Eodem modo et confessio, quae religionum constituit differentiam. Ac ne nimis alte rem repetamus, et laxiores quasdam differentias, quae religionem [note: Confessio Christianis cum Iudais aliisque communis. Cenfessio Christianos a Iudais Turcisque distinguens.] spectent, enumeremus: Prima nobis esto, confessio unius veri Dei; quae Christianis hominibus cum Judaeis aliisque hominibus communis est, de qua nihil attinet plura dicere. Altera est ea, quae Christianos homines ab aliis omnibus, etiam Judaeis atque Turcis, distinguit. Ea vero est professio formulam constituunt sacri scriptores, ut quis profiteatur, Jesum esse Dominum, vel Christum, vel Dei filium: quae tria pro iisdem in sacris literis sumuntur, (praesertim si vox filii Dei in perfectissima significatione accipiatur) omneque divinum in omnia, atque imprimis in Ecclesiam imperium, quod in coelis residens administrat, designant. Quod quo rectius quispiam agnoscit, tanto etiam Christiani nomine est dignior; quanto minus, tanto etiam minus. Ita vero cuique, qui Christianus dici velit, id agnoscendum est, ut Christo vero confidere, et in eo spem suam collocare, aeternamque ab eo vitam expectare, eum adorare seu honorare ut ipsum Christi Patrem, et genua ei flectere, eum revereri, ac, ne poenas ejus incurrat, metuere, eaque de causa religionem ejus constanter retinere ac profiteri, et ejus omnibus mandatis obsequi jure dici queat, ac denique sanguinem suum pro ipsius nomine profundere nihil dubitet. Quod si tantum
page 316, image: s316Christo non tribuat, eum, si stricte, et apertis Novi foederis dictis agere velimus, Christiani hominis nomen nondum mereri statuendum est; licet imperfectiori aliqua ratione vel significatione id illi competere possit. Quod an alicui ad salutem prodesse qudeat, nobis quibus jura Novi foederis relazare non licet, pronunciare, praesertim indubitate, non licet: relaxare autem sua jura et quandam aequitatem in judicando adhibere licet Deo, ac Christo, cui omne judicium est traditum, et qui vivificat quos vult, et in cujus manu videtur positum, ut infirmiorem etiam fidem, si modo infirmitas illa non malitiae, aut pertinaciae, aut concepto in Christi gloriam odio alicui, sed judicii imbecillitati et aliis similibus causis imputanda sit, recipiat. Et probabile est, mitius cum iis actum iri, quui cum antea vel penitus ignoraverint Christum, vel de divina ejus majestate parum, aut prope nil audiverunt, eam demum postea incipiunt agnoscere, et pro temporis, occasionis, et ingenii ratione in ea cognoscenda proficiunt, et Christum vere atque ex animo amant, ejus mandatis parere student, etiamsi in agnitione imperii et divinitatis Christi nodum plane sint adulti, et ad supremum quendam gradum pervenerint, quam cum iis, qui cum antea divinitatem hanc agnoverint, postea ab ejus agnitione, qui cum antea divinitatem hanc agnoverint, postea ad ejus agnitione, aut ab ejus professione relabuntur, vel eam profiteri non audent, aut ob pertinaciam quandam animi, ac tectum quoddam gloriae Christi odium, eam non agnoscunt. Sed, ut antea indicavimus, haec ipsa quoque a nobis timidiuscule dicuntur. Quod vero antea diximus de summa confessionis, quam Christiani homines edere de beant, et qua veluti nota et tessera ab aliis debeant dignosci; patet ex locis Rom. 10. 9. 1 Cor. 12. 3. et 1 Johan. 4. 2. 3. Quibus adjungi possunt illa cap. 5. [?]. 1. et 5. licet ibi non confessionis, sed fidei fiat mentio: jure tamen huc referuntur, quod in iis comprehenditur summa quaedam eorum, quae de Christi divinitate ac majestate credere oporteat. At eadem debet esse confessio oris, quae fides cordis, ac cadem utriusque summa. Nam licet Paulus dicto loco ad Rom. 10. 9. videatur illa distinguere, ita ut fides circa resurrectionem Christi, confessio circa djusdem dominium proprie versetur: tamen re ipsa idem significare voluit, licet diversis id verbis, idque cum emphasi aliqua expresserit. Nam resusci atio Christi tam late extendenda est, ut dominium quoque, quod resurrectionem proprie dictam consequutum est, in se comprehendat: quemadmodum in multis altis fit sacrarum literarum locis. Nam certe non plus profitendum est ore quam corde credendum, cum confessio tantum cogitationum cordis character, et
page 317, image: s317aperta debeat esse declaratio. Differentia autem inter istas locutiones ea est, quod prior apertius indicat, quantus sit dominus Jesus, et quanta praeditus majestate: posterior vero, quo pacto, et cujus ope aut viribus tantus evaserit, nempe per resurrectione, et quidem a Deo, cui ea expresse adscribitur, factam: qua de re nunc non est prolixior agendi locus. adjunximus autem ad ipsius Christi professionem, professionem quoque religionis ejus aut doctrnae ab eo traditae; siquidem ipsemet Christus de confessione hac agens, apud Marcum 8, sub finem, non tantum commemorat seipsum, verum etiam sermones suos, quorum neminem pudere debeat, in generatione hac adultera et peccatrice. Nam cum constet Dominum Jesum religionem ac doctrinam certam hominibus tradidisse, quam omnes amplecti, atque ex ejusdem praescripti Deum colere debeant: nemo pro christiano habendus, et Christum pro Domino suo profiteri dicendus est, qui eam quoque doctrinam, licet fortassis nondum fatis cognitam, non profiteatur, et feneratim saltem veram esse, quandoquidem singulas ejus partes forte nondum agnovit, non agnoscat. Eodem pertinet [gap: Greek word(s)] ista, seu loquendi fiducia et gloriatio spei, si velimus esse domus Christi, ut monet Autor Epistolae ad Hebraeos cap. 3. 6. [gap: Greek word(s)] autem opponitur imprimis silentio, quod ex metu aliquo proficiscitur, et tum revera locum habet, cum quippiam est, quod a loquendo nos absterrere possit. Gloriatio vero vilipendio quodammodo est opposita, et arguit, eum, a quo proficiscitur, rem illam, de qua gloriatur, magni facere, eaque vehementer gaudere, et beatum se propterea judicare. De [gap: Greek word(s)] idem autor loquitur cap. 10. 35. Potest huc etiam referri locus cap. 4. 14, ubi vult, ut teneamus confessionem: [note: Confessio, quae Christianos ipsos int er se distinguit. Res, quibus Christiani inter se discrepant, sunt vel utiles vel necessariae. Necessariae. vel simpliciter, vel secundum quid.] quanquam vox confessionis pro religione Christiana simpliciter accipi potest, quemadmodum sumi videtur in eadem epistola cap. 3. 1, eam ob caussam, quod eadem ab illis, qui eam receperunt, sit retinenda; qua ratione nihilominus locus is, quem attulimus, ad rem nostram probandam pertinet. Hactenus de confessione egimus omnibus Christianis communi, licet non ab omnibus recte intelligatur: sequitur, ut videamus tertio loco differentias confessionum, quae ipsos iterum Christianos a se invicem distinguunt. Eae vero sunt consistuntque in confessioine rei sive unius, sive plurium ad Christianam religionem pertinentium, in quibus ipsi Christiani inter se discrepant. Eae vero sunt in duplici discrimine; quaedam enim ad salutem sunt creditu aut factu necffariae: quaedam tantum utiles. Necessaria autem iterum duplicia constitiui possunt: vel enim omnibus, ac simpliciter ad salutem
page 318, image: s318sunt necessaria, vel secundum quid, ut loquuntur. Illa sunt, quibus nemo carere possit, quin simul vera in Christum fide-careat, et tale Dei ac Christi praeceptum transgrediatur, quod carnis opus esse, et hominem coelestis regni haereditate excludere sacrae literae sat manifeste doceant. Haec vero sunt iis vicina et valde propinqua, quorum ignorantia talia ex se parit peccata, quae ex singulari quadam Dei aequitate ac benignitate videntur veniam aliquant posse, Novo foedere non prorsus reluctante, consequi; si quis non sua culpa ac negligentia, praesertim notabili, in eorum versetur ignorantia; sed quia vel occasione, vel ingenio ad eam rem necessario sit destitutus, aut aliis quibusdam de causis ab ipsius culpa sejunctis impediatur, qualis est consensus omnium, et magnorum virorum autoritas, antiquitas item, et his similia. Priori rerum genere distinguuntur a Pontificiis ii, qui ab illis discesserunt, ut ex iis, quae superioribus capitibus disseruimus, satis liquet. Posteriori vero discriminantur ab aliis quibusdam Christiani nominis Ecclesiis. Nam apud Lutheranos quaedam fieri, quae cum idololatria sunt conjuncta, et â Deo prohibita, jam supra ostendimus. Apud eos etiam e Calvini schola, qui de praedestinatione hominum certorum ad damnationem, atque adeo etiam ad peccatum, apertius ac crassius loquuntur, id, quod ad blasphemiam nominis divini ac contumeliam spectat, locum habere, postea dicemus; ut alia jam taceamus, quae in hujusmodi Ecclesiis permittuntur aut defenduntur, praeceptis Christi non satis consentanea. A Pontificiis igitur certis quibusdam notis, quae confessionem religionis nostrae contineant, distinguimur: et sic etiam ab aliis, idque vel ipsa sententiarum nostrarum sive plurium sive unius alicujus, praesertim insignioris, commemoratione vel aliis confessionis nostrae tesseris, quibus vulgo a caete ris Christianis discriminamur. Quod ad utiles res attinet, earum confessio licet distinctionem quandam inter ejusdem ecclesiae membra parere possit, si in iis non omnes inter se consentiant; fit tamen non raro, ut hominum sive errore quodam, sive pertinacia, pro necessariis habeantur, et sic tandem Ecclesiarum membra a se mutuo divellantur, quae tamen propterea haudquaquam divelli deberent. Qua de reibi Deo volente agemus explicatius, ubi de pacis et concordiae studio agemus.
[note: De confessionis necessitate] Hactenus de confessionis generibus egimus; sequitur ut de ejus necessitate aliquid dicamus et explicemus, ubi et quando ea sit adhibenda. Primum itaque nemo dubitare potest, quin confessio nominis Dei ac Christi sit omnino necessaria: et licet de Deo fortasse nullum expressum exstet praeceptum, tamen adeo res est maniresta, ut propter
page 319, image: s319hoc ipsum praeceptum extet nullum. Quivis sane videt, ea, quae alias nobis praecepta sunt, praesertim ad Dei gloriam directe pertinentia, a nobis praestari non posse, nisi nos veros Dei cultores esse variis modis testemur. De Christo autem, (cujus nomen si confitendum est, ut certe est; aeque aut etiam multo magis ipsius Dei nomen confitendum est) de eo, inquam, confitendo superius adduximus testimonia, atque imprimis illud ad Rom. 10, quod vim praecepti habere unicuique patet, et Marc. 8. [?]. ult. Cui loco nunc addatur Matth. 10. 32. 33. Luc. 12. 8. 9. in quibus confessioni praemium omnium maximum, secus facienti aut. Christum neganti poena quoque maxima proponitur. Sed quia apud Marcum sermonum quoque Christi fit mentio, et non minus negatio eorum, quam ipsius Christi, damnatur; tum Euangelium Christi universum, tum ejus etiam partes, quas quidem habeat cognitas, confitendae sunt, quanquam diverfa ratione, Neque enim semper, ubi tota Christiana religio, vel ejus summa profitenda est, singulae ejus partes sunt exprimendae; sed tum demum, cum quis de iis nominatim interrogatur, et est alioqui respondendi necessitas.
[note: Quando confessio sit necessaria?] Sed jam illud secundo loco considerandum est, quando confessio ea, quam diximus, sit necessaria. Necessaria autem est tum, cum vel divmus honor, vel aliorum salus aut aedificatio id postulat: seu cum confessionis hujus omissio honori divino aut saluti aliorum sit obfutura. Id vero tum fit, cum quis de fide aut religione aut professione sua interrogatur; praesertim ab iis, qui aliquam in nos habent potestatem, quales sunt Magistiatus aut parentes, imo etiam cum populus, aut viri graves, aut alii, qui discere a nobis quippiam aut vellent aut possent, nostrum in religione sensum requirunt. Tum enim locum habet illud Petri praeceptum, ut simus parati semper ad defensionem omni, qui postulat nos rationem de spe quae in nobis est: 1 Pet. 3. 15. Quanquam defensio aliquid est amplius quam confessio. Nam si quis tum temporis confessionem edere nollet, eo honore, qui ad Deum inde redire posset, eum privaret, alios etiam utilitate, siqui forte essent, qui inde aliquid discere et ad veritatis cognitionem pertrahi, vel etiam in ea confirmari sive sermone, sive etiam hoc constantiae exemplo possent, imo facile fieriposset, ut quis crederetur de religione, de qua interrogatur, vel dubitare, vel etiam falsum plane credere; quod et in Dei Christique contumeliam, et in aliorum detrimentum verti posset, cum alii quidem ab ea cognoscenda, alii ab ea cognita averti, eorumque fides vehementer labefactari hoc pacto queat. Est enim signum vel nullius, vel infirmae admodum fidei, eandem, ubi occasio est et causa eam profitendi
page 320, image: s320non levis, non profiteri: neque enim reprimi et coercen pectoris augustiis tum potest spiritus fidei, quin sese in ipsa diffundat ora, atque in apertum erumpat. Qua de re inter proprietates fidei diximus, et ad eam rem testimonia ex sacris literis adduximus. Major autem adhuc est respondendi necessitas, cum de alicujus religione aut profeisione vel jam passim constat, vel suspicio aliqua est, de qua ei, qui interrogatur, quippiam constet. Praeterea tum quoque confitend. imponitur necessitas, vertiturque ea in re Dei Gloria et aliorum salus cum vera religio, quam quis sequitur, periclitatur, et metus est, ne denique alii ab ejus agnitione absterreantur, et adversariorum augeatur ferocia. Atqui imprimis ii tum temporis eam religionem aperte profiteri debent, qui eam quoque possunt defendere; quanquam interdum etiam simpliciorum professio, zelus ac constantia in veritate profitenda, etiam absque exquisitiori scientia multum valet ad vindicandam et afferendam religionis veritatem, animosque hominum ad eam amplectendam velretinendam incitandos.
[note: Cur interrogato de religione de religione tancere non licet, non interrogato licet?] Haec ut fiant liquidiora, dubitationes quaedam discutiendae sunt. Primo hîc quaeritur, cur mihi de religione interrogato, tacere non liceat, non interrogato licet? Respondemus, quia cum praeceptumde confessione edenda sit affirmativum, id non semper obstringat, sed tum demum, cum ejus est exsequendi occasio quae ubi abest, neminem obstringit, adeoque nihil adverlus illud admittitur, etiamsi tum temporis quispiam confessionem non edat. At occasio tum est, cum quis interrogatur, praesertim ab iis, quos antea enumeravimus: at cum quis non interrogatur, non semper est occasio. Dicimus non semper: quia interdum esse docuimus. itaque ne illud qiudem simpliciter concedendum est, non interrogato licere tacere. Si enim sit confitendi vera occasio, seu justa ac legitima causa; etiamsi a nemine interrogaris, confessio est edenda. Quod ut manifestius fiat, illud considerandum est, silentium ejus, qui justam habet confitendi causam, pro negatione jure accipi posse, seu (quod perinde est) non immerito inde colligi, istum, qui silet, ejus rei, de qua interrogatur, pudere, quo verbo in hoc negotio Christus utitur. At silentium ejus, cui nulla est justa sententiam expromendi causa, baudquaquam: quod in aliis. similibus rebus animadvertere licet. Nam ex eo, quod nunc nihil dicam vel de patria, natalibus, aut cognatis meis, cum nulla sit occasio, nec quisquam me interroget, nemo jure colligere potest, me id, quod verum est, negare, aut ejus rei me pudere: sed probabilius id
page 321, image: s321colligeretur, si ab aliquo praesertim amico, aut viro gravi, aut Magistratu interrogatus, respondere nollem.
[note: Cur minus tacere liceat interrogato, de cujus religione constat?] Ex his facile quoque responderi potest ad id, quod secundo loco quaeri possit: Cur illi minus tacere liceat, de religione interrogato de cujus religione vel passim constat, vel saltem sysoucui est, quam ipse non ignoret; nempe quia notabilius foret ejus silentium, et ad negationem, aut pudorem istum, de quo Christus loquitur, pudendum, facilius traheretur, aptiusque esset ad aliorum fidem et constantiam convellendam, aut profectum eorum in veritatis agnitione impediendum. Magis enim movemur ad audiendam confessionem ejus, de quo aliquam jam opinionem aut spem concepimus; et silentium aut negatio ejus alios magis percellit et contristat, qui sibi de ipsius constantia aliquid fuerunt polliciti, et contra ferociores reddit veritatis adverlarios, et in errore magis confirmat; siquidem is vel idem sentire, vel de contraria sententia dubitare videatur.
[note: Quid illi faciendum, qui aliquantum dubitat, vel ad defensionem religionis non sit instructus?] Tertio quaeritur; Quid illi faciendum sit, qui vel aliquantum adhuc dubitet, vel ad religionem suam defendendam non satis sit instructus? Respondemus, hoc ipsum nihilominus, ubi justa est causa, dicendum esse: hoc est, illi, qui dubitat, dicendum, se dubitare; illi qui certo persuasus est, hoc ipsum quoque fatendum, et simul etiam, si aliter fieri nequeat, fatenda ruditas atque inscitia. Interea tamen quia firma ista persuasio certis niti debet fundamentis, ea ipsa firmiter illi sunt retinenda, et strophae ac rationes adversariorum, quibus fraudem subesse ex contrariae veritatis evidentia novit, mittendae, nec facile committendum, ut disputationibus istiusmodi sese implicet, sed curandum, ne evidentia sententiae suae argumenta sibi extorqueri patiatur, eaque unice urgeat, ac praeterea eam a Deo postulet sapientiam, de qua Iacobus loquitur cap. 1. vers. 5. praesertim si veritatis causa ipsi sitaliquid proferendum, certus Deum eam ipsi non denegaturum, quemadmodum ibidem Iacobus docet. Intrim facile concedimus hujusmodi hominibus, si non interrogentur de suo in religione sensu, interdum licere tacere, ubi iis, qui et in cognitione veritatis sunt confirmati, et ad ejus defensionem instructi, silere minime convenit. Imo etiam nonnunquam hoc ipsum cavere licet, ne interrogentur, ubi verentur, ne obimperitiam suam postmodum veritatem prodant, aut aliis ridendam aut traducendam propinent: siquidem confessio veritati commendandae atque ornandae, ac gloriae divinae promovendae destinata est, non vero minuendae aut dedecore afficiendae; quae tamen ratio tantum virium non habet, ut illis tacere prorsus liceat, ubi loquendi
page 322, image: s322est quaedam necessitas, cum si non verbis, saltem patientia, constantia, atque adeo etiam sanguine suo veritatem insigniter commendare atque astruere, et divinum honorem asserere queant.
[note: Quid agendum interrogato ab eo, qui nec jus in eum habet, nec discendi causa, sed, ut periculum ei creet, quaerit?] Quarto quaeritur, quid faciendum sit homini Christiano, si quis eum interroget de professione ipsius, qui nec ullum habeat jus ad confessionem ab eo extor quendum, nec discendi causa quaerat; sed potius ideo, ut eum periculis objiciat, pessimisetiam modis tractet? Nam de iis, qui legitimum in nos imperium ac potestatem habeant, aut ab iisdem delegati sunt ad nos interrogandos, vel discendi causa quaerunt, jam diximus. Respondemus negandam veritatem nunquam esse, nec quicquam dicendum aut faciendum, quod ad ejus autoritatem minuendam pertineat, aut honorem divini nominis violet; licere tamen homini Christiano, si nullam speret ex confessione sua veram utilitatem ad gloriam divin am aut aliorum salutem manaturam, responsionem ad interrogarionem ejusmodi hominis mali negare, vel ea causa addita, quod ad rationm illi reddendam non simus obstricti, vel sermone alio converso, et sic ictum declinate. quem in finem si quis sermone uteretur ancipiti, sed (ut semper dicimus) qui gloriae divinae, ac veritatis honori per se nil deroget, illum quo pacto damnem aut reprehendam, non invenio. Nam cur sine utilitatis spe periculo sese homo Christianus objiciat? id sane foret prorsus temerarium. Sed nullum tamen periculum tantum esse debet, ut aliquid mali faciat, et vel veritatem neget aut ejuret, velin eam ipsumque. Dei Christique nomen fiat blasphemus: potestque huc jure accommodari illud Christi, Matt. 10. 16: ubi cum dixisset, se Apostolos suos tanquam oves in medio luporum mittere, addidit: Sitis ergo prudentes, ut serpentes, et simplices; ut columbae: Prudentiam in evitandis periculis, simplicitatem autem in veritate profitenda, ubi ejus est ne cessitas, sed. eâ haudquaquam neganda, maximis licet periculis ac tormentis propositis, commendans: quorum illud etiam quae subjicit verba, volunt; cavete autem ab hominibus. Accommodari quoque huc queunt illa cap. 7. 6. ubi ait: Ne detis sanctum canibus, ne que proijciatis margaritas porcis, addita ratione, ne qua conculcent eas pedibus suis, et conversi discerpant vos: per canes et porcos illud hominum genus, de quo loquimur intelligens, praesertim. si alias prophani appareant; per margaritas autem, aut sanctum, sacratissimam Euangelii doctrinam, cum qua ejus etiam professio conjungenda est, significans, Causas autem affert duas, partim contemptum tam sanctae rei, partim vero ipsorum discipulorum periculum ac perniciem, Eaedem quoque causae hic locum. habent.
page 323, image: s323
[note: An necessarium profiteri ad salutem non prorsus necessaria, vel utilia tantum?] Quinto quaeritur, an necessarium sit profiteri ea, quae ad salutem non pororsus, sed aliquo tantum modo necessaria, aut etiam utilia tantum diximus; qualia sunt ea, quibus nostrae Ecclesiae ab aliis distinguuntur, quae a Pontificia tamen discesserunt, praesertim si ipsius vitae periculum cuipiam sit metuendum? Respondemus quod ad priora attinet, ea, cum vera est ejus rei occasio, de qua supra dictum est, omnino profitenda esse, etiam cum vitae periculo: quanquam prudentia, quam alibi sacrae literae non tantum permittunt, verum etiam praecipiunt, adhibita, quae hîc magis locum habet, quam in iis, quae omnino et simpliciter ad salutem sunt necessaria. Nam professionis necessitas magna ex parte rei ipsius necessitatem sequitur; ut ita quo quidque est magis necessarium ad salutem tanto magis id sit profitendum; quanto minus, tanto etiam minus. Unde etiam fit, ut si contingat sententiam aliquam, quae per se tantum utilis est, per accidens aut propter aliud hat necessaria, itidem sit proferenda: quod tum potest accidere, cum ob ejus ignorantiam inciditur in errorem, qui fidem ac pietatem aut aliquam ejus partem evertit; quemadmodum saepe contingere potest, cum errorum sit quaedam catena, et (ut vulgo dicitur,) error ab initio parvus in fine fiat magnus, aut uno dato absurdo sequantur alia infinita. Atque (ut paulo distinctius ac specialius de priore parte confessionis dicamus) illud ex iis, quae alibi dicta sunt a nobis, constare potest, iis sententiis, quae nostras Ecclesias ab aliis distinguunt, ignoratis, gloriam illius unius Dei, imo etiam verum ipsius Christi honorem, et alias quasdam pietatis partes vehementer convelli, ita etiam ut sententiae contrariae non possint ab omni peccato prorsus abesse, et, si Deus rigide hac in parte cum illis agere vellet, posset etiam salvo Novo foedere praemio vitae aeternae eos privare. Atqui promotione gloriae divinae et verae pietatis, atque inde pendentis humanae salutis, et certae minimeque fallacis tanti boni spei, omnia postponenda esse, et vitam etiam millies, si id fieri posset, ponendam, tanto praesertim pietatis praemio nobis constituto, neminem non fassurum arbitror, qui Christianus dici meretur. Idem de iis quoque statuendum est, (ut jam ad posteriorem quaestionis partem accedamus propius) quae utilia tantum esse per se diximus, tum cum utilia esse videmus; quod propterea addimus, quia interdum per accidens fieri potest, ut non tantum non sint utilia, sed etiam quibusdam, infirmis valde noxia. Quo tempore ea non quidem negare, et disertis rerbis vel falsa pronunciare vel ejurare, sed tegere tamen ac silentio premere licet. Quo pertinent imprimis sententiae de rebus adiaphoris
page 324, image: s324seu licitis, et si quae sunt, quae nonnisi paucis et in pietate confirmatis aut singulari judicio praeditis esse usui possint: quorum nonnulla ab ipso divino quoque spiritu, vel involucris quibusdam teguntur, vel disertis verbis non exprimuntur. Atque huc pertinet illud Apostoli Rom. 14. 22: Tufidem habes? apud temetipsum habe coram Deo; hoc est, intus eam preme, ut praeter te ipsum nemini nisi Deo pateat: non vero eam jacta, aut revela hominibus, praesertim infirmis. Nam (ut fupra diximus) confessio hominum aedificationi et saluti, atque imprimis honori divino servire debet; non vero horum contrariis. Ouanquam incidere tempus aliquod potest, ubi talia in apertum quoque proferre non tantum licet, verum etiam sit necesse; ut cum aliorum fides aut conscientiae earum ignoratione turbantur aut labefactantur. Quemadmodum olim contigit in ecclesiis gentium; qua de re legimus Act. 15. Hoc quoque hîc addere placet, in sententiis his, praesertim de libertate Christiana, melius tegendis, et scandalis evitandis, licere interdum quaedam facere, unde quispiam non absurde colligere queat, quempiam libertatem istam non agnoscere. Quo pacto Paulus Judaeis quoque et sub lege existentibus factus est ut Judaeus, et ut is quisub lege: 1 Cor. 9. 20. eumque in finem tum Apostoli ipsi consuluerunt, tum ipse consilium istud sequutus est, ut cum ahis quibusdam, qui voto essent obstricti, purificaretur, et sumptum illis impenderet, ut a se averteret opinionem Judaeorum, qui crediderant, quod [gap: Greek word(s)] a Lege doceret Judaeos inter gentes dispersos: Act. 21. 20 et seaq. Ex quo colligi potest, simile quippiam etiam in sermone fieri posse, ad offensionem et scandalum avertendum aut cavendum. Dico simile quippiam, ne quis putet, licere diserte contrarium profiteri, sed tantum tale quippiam dici posse, unde non quidem necessario contrariam sententiam ab aliquo foveri, colligi queat, sed tamen non improbabiliter: quemadmodum etiam ex ejusmodi factis, quae adhiberi posse diximus. Quod propterea dicimus, quia ex verbis fere plus concludi potest, nisi quis caute agat, quam ex factis.
[note: Ziteat[?]e verborum ambiguitate confessionis apertae necessitatem [?]vitare?] Sed hîc nova nobis suboritur quaestio, quae est numero Sexta: Liceatne verborum ambiguitate confessionis ingenuae et apertae necessitatem evitare, praesertim tum, cum agiturde rebus non simpliciter et omnino ad salutem necessariis? Respondendum est primum, cum occasio est veritatem istarum sententiarum profitendi justa et legitima, nullo modo id licere, quemadmodum ex superioribus satis constat. Deinde distinctionem esse adhibendam inter verba, aut sermones ambiguos quibus quis utatur, tum inter modum, quo quis. illis utatur,
page 325, image: s325[note: De verbis ambiguis, quibus quis utitur. Illa vel veritati aeque aut magis serviunt, aut salsitati.] ac denique personas, ad quas sermo dirigitur. Quod ad verba aut sermones ambiguos attinet, illi vel itasunt conformati, ut aeque vel etiam magis veritati faveant, quam falsitati, seu aeque, aut etiam magis verum admittant sensum, quam falsum; vel contra falso magis serviunt, et quidem ita ut nonnisi duriter admodum veram sententiam admittant. Prioris generis ea fere sunt, quae vel in ipsis sacris literis habentur, vel ex iis aliquomodo deprompta sunt, aut saltem iis non repugnant, licet vulgo non recte) intelligantur, et fere ad falsam aliquam sententiam trahantur. Posteripris generis sunt pleraeque loquendi formulae, extra sacras literas excogitatae, quibus adversarii nostri [note: Priorilus locus esse potest.] sententias suas nostris contrarias exprimere solent. Prioris generis formulis tum, cum veritatem aperte profitendi non est justa causa et vera occasio, potest esse locus; praesertimsi vel ex sacris literis reipsa sint depromptae, vel iis consentaneae: caeteris autem quanto magis errori favere videntur, tanto parcius est utendum, ne veritas divina, quae [note: Posterioribus minime.] neganda nunquam est, negari videatur. Unde jam patet, quid de posterioris generis formults sit sentiendum qua cum per se ita sint comparatae, ut omnino videantur falsam sententiam, licet ab aliis vera credatur, continere, et eo etiam pacto ab omnibus generatim accipiantur, jure ab aliis in negatae veritatis argumentum trahuntur, vel pro confessione sententiae illius, quamipse tamen falsam arbicratur, habentur; nisi forte aliquo pacto explicentur, et in meliorem quendam sensum, quicum veritate consentiat, trahantur; quod ubi fit, jam naturam pristinam exuunt, et in priorem ordinem migrant. Verba enim valent ut numi, quibus publica nota impressa est, neque ex privatotuo sensu, sed vel ex bonorum et sapientium autoritate, quales hîc potissimum sunt Sacri scriptores, vel ex communi loquendi usu et consuetudine aestimanda. Quare si neutra veram aliquam sententiam verbis, quaetu ambigua facis, subesse doceat, vel saltem nonnisi duriter admodum, de quo alii vix cogitare queant: nil te juvat, quod tualium tibi sensum fingas. Nam potest quis veritatem negare, etiam tum, cum verbis utitur alias verissimis, si nihilominus velit, ut alter, cum quoloquitur, intelligat, id illum sentire, quod tamen falsum esse credit. Verba ipsa tantum symbola sunt, quae tantum valent, quantumalterum volumus intelligere, et animi nostri sensa concipere. Cum autem veritatem divinam negare, etiam in aliqua ejus parte, praesertim ejusmodi quae ad gloriam Dei ac pietatem pertineat, sit per se malum; non est istis formulis, ne bonum quidem in finem, eo, quo jam diximus, pacto utendum. Quo accedit, quod vix fieri possit, quin
page 326, image: s326conscientia hominis paulo tenerior istiusmodi verbis a se prolatis tristetur ac laedatur; cujus tamen maxima est habenda ratio. Adde quod candoris jactura gravissima est, cum ea virtus singularem apud omnes laudem mereatur, et pessime ii audiant, qui in rebus divinis istiusmodi ambiguitatibus aliis fucum fecisse deprehenduntur: praesertim si ii sint Euangelii doctores aut alias rebus divinis semper occupentur, quos candor et sinceritas maxime omnium decet. In iis enim species quoque alicujus fraudis invisa est. Quam ob causam non est fecile committendum, ut quis aliis quoque phrasibus, quae ambiguae sunt, crebro utatur, nisi explicatione quadam adhibita, aut nisi eae ipsae in sacris literis extent, vel alias ejusm qui loquitur, sententia pateat. Dicimus autem crebro non utendum ejusmodi verbis, nec facile seu temere id committendum: quia raro id facere, et gravem ob causam, quae gloriam divinam aut proximi salutem spectet, fortasse etiam aliquod nostrum insigne bonum, si verba ea non sint nimis periculosa, et veritati aperte derogantia, candorem, et sinceritatem hominis Christiani non violat, quemadmodum sit, cum id constanter aut crebro it, aut levem ob causam, aut solius nostri commodi et quietis gratia. [note: Mendacium officio sum.] Mendacium quoddam, tum exempla quae in sacris literis extant, tum ratio, tum sapientum consensus interdum permittit, alieni praesertim commodi causa; unde officium vulgo appellatur, idque candori et veritatis studio vene non adversatur. Interim tamen crebro admodum aut leves ob causas illo uti non licet: quod si fieret, virtus modo dicta omnino laederetur, ac multo magis, si mandacium istud circa res divinas versaretur, in quibus multo minus licet, quam in prophanis. Itaque ne aedificationis quidem, quam nonnulli praetexunt, causa, licere videtur, vel constanter, seu firmiter istiusmodi uti ambiguitatibus, quas in falsum ac veritati divinae adversantem sensum ab auditoribus, quemadmodum passim et vulgo, accipi novimus: multo minus iis loquendi formulis utendum, quae vix ac ne vix quidem verum admittere sensum queant, et ideo ab aliis sunt excogitatae, ut sententiam exprimant eam, quae veritati divinae adversatur. Quin nec illud facile credendum est, nisi apertissimae sint in contrarium rationes, plus te profecturum in veritate supprimenda, et ambiguitatibus istiusmodi tegenda, quam [note: Quis fructus candoris?] si eam candite ac aperte profitearis. Nam si aperte agas, primo multorum hominum, de quibus tu ne cogitaras quidem, animi possunt excitari ad veritatis inquisitionem, de qua si tacuisses, ii nunquam suissent congitaturi. Deinde ipse quoque candor professorum veritatis etiam ejus hostibus placet; praelertim si cum modestia aliique virtutibus
page 327, image: s327sit conjunctus; ipsaque ea sinceritas et [gap: Greek word(s)] in profitenda veritate, quae ex fidei [gap: Greek word(s)] nascitur, constantiaque ac malorum forte imminentium aut jam incumbentium patientia, magnam veritati autoritatem apud homines non prorsus improbos conciliat, et, quos argumenta nonnunquam non potuerunt flectere, ei reddit amicos, ut tum sacrae literae tum experientia testatur. Quod si quis adhuc veritatem defendendi, tum facultatem, tum occasionem ac locum habeat; tanto adhuc amplius publica professione illi conciliare potent autoritatis. Multum profecit veritatis promotioni Erasmus: sed quantum putamus cum fuisse profecturum, si idem fuisset in illo animus et candor, cum mansuetudine tamen conjunctus, qui fuit in Luthero? qui licet eruditione et rerum divinarum notitia Erasmo esset inferior, et praeterea iracundia causam suam corrum perer, longe tamen plus aperta ejus doctrinae, quam pro vera habebat, ut etiam magna ex parte erat, professione praestitit, quam Erasmus, quem aedifcationis
cujusdam opinio retardavit, et eruditionis tantae fructum propemodum abstulit atque intervertit. Veritas lucis est filia, maxime divinae, quae ipsamet lux est: odit ea tenebras, lucem amat, et sinceritatem, cum ipsa sit sincerissima: et fraudem, cum sit [gap: Greek word(s)] (ut de ea loquitur Petrus 1 epist. 2. 2.) aversatur. Nihil de eo nunc dicemus, quod facile hîc quispiam seipsum decipere possit, dum gloriae divinae et aedificationis velum timori suo praetexit, et quod ipse periculi effugiendi causa facit, id illius se causa facere, vel sibi vel aliis persuadere conetur. Tacemus etiam, quod dum aliorum aedificationi consulis, aliorum fidem et conscientiam, qui exemplum tuum forte sequuti, iisdem ambiguitatibus, sed nec eadem dexteritate, nec eadem fide ut untur, et conscientiam suam hoc pacto vulnerant, labefactes et evertas. Quod tanto magis est verendum, quanto tu videris major et dignior, cujus facta alii aemulentur.
[note: De modo, quo quis ambiguis sermonibus utitur. Illis additur vel juramentum, aut aliquid simile vel non additur.] Hactenus formulas istas distinximus; nunc ad alterum veniendum est, et distinguendus etiam modus, quo quis iis utatur; quanquam de eo jam jam aliquid dictum est, quod repeterc nihil est opus. Illud tantum animadvertendum est, usui formularum ambiguarum loquendi vel addi juramentum aliquod, aut quidpiam jutomento affine, quod candidi et sinceri sermonis sit indicium, vel nihil tale addi. Istud fit, cum Deus aut conscientia appellatur testis, aut coram toto mundo se quispiam, quod loquitur, profiteri asserit, vel manus subersptione causam seu confessionem aliquam universam, in qua tamen falsa docentur, praesertim magni momenti, comprobat, nulla de crroribus
page 328, image: s328[note: lur amento addito sermonis ambiguitas vitanda est.] ibi latentibus protestatione addita. Hoc cum fit, omnis sermon is ambiguitas, quae ideo adhibeatur, ne alii id, quod verum est, animadvertant, sed potius contrariam veritati sententiam de eo qui jurat, aut protestatur, concipiant, vitanda est. Nam juramenta, et si quae sunt iis vicina, adhibentur ideo, ut alteri caveatur, cujus causa juramentum suscipitur, adeoque verba juramenti in cum sensum accipiuntur, non in quem jurans ea capit, sed in quem sensum is, qui jurat, novit accipere eum, cui jurat; praesertim si is, qui jurat, velit, ut ita sua verba ab eo accipiantar: quemadmodum hîc accidit, ubi id ambiguitatibus istis quaeritur, ne vera nostra sententia pateat, sed alia potius diversa ab aliis concipiatur. Nisi enim id vellemus, cur ambiguitatibus istis uteremur? Itaque is, qui ita jurat, falsum sciens jurare, atque ita perjurium admittere jure censendus est. Quod si uspiam sincere ac candide agendum, certe hîc agendum est, cum nullum sit sermonis genus, nec ullus modus vel ah hominibus inventus, vel a Deo ipso hominibus ostensus, quo naturaliter veritatem in animis hominum latentem eruere possint, aut debeant, praeter juramentum, et eos loquendi modos, qui ei sunt similes. Quod si hîc ambiguitatibus verum tegere, et falsum etiam aliis persuadere licet, praelertim in rebus divinis; nullibi non licebit. AEdificationis, ut nonnulli loquuntur, causa licebit scilicet mentiri, pejerare, et quid non? sed, ut jam diximus, si aliter veritas divina, quam his modis, promoveri non potest, ne promoveri quidem amat. Neque enim vult cum accrrimo suo hoste, mendacio perjurioque conjungi. Quod si quis ambiguas loquendi formulas prius explicet, et veram, quae in illis contineri possit, sententiam exprimat, quam juramento atque attestatione singulari sit confirmaturus, jam non amplius censendae sunt ambiguae, et si alii falsam sententiam ex jurantis verbis concipiant, id non illi, sed ipsis est imputandum. Atque hoc omnino videtur etiam faciendum in iis loquendi formulis, quae in sacris literis quidem habentur, sed tamen in falsam sententiam vulgo trahuntur, et quidem ab iis etiam ipsis, quorum causa juratur; nisi forte hoc ipsum tantum in quaestionem vocetur, an is, qui jurare debet, illis verbis simpliciter fidem adhibeat nec ne; non vero de certa aliqua sententia, quae in illis verbis contineri videatur, quaeque sit inter jurantem, et eos quibus juramento cavendum est, controversa, sit dubitatio. Quapropter censendum est, ubi ad juramentum veniendum est, jam esse justam ac legitimam causam veritatem profitendi: si non sit, ne juramentum quidem legitimum esse, sei inter ea numerandum, quae Matth. 5 Christus prohibet, etiamsi alias verum foret.
page 329, image: s329
[note: De per sonis ad quas quis sermonem ambiguum habet.] Penique distinguendae sunt etiam personae, cum quibus alicui sit sermo. Nam eae vel autoritatem ac legitimam aliquant potestatem in nos habent, ita ut nos ad ea omnia, quae a peccato sejuncta sunt, mandato suo adigere possint: vel nulla sunt ejusmodi autoritate praeditae. Cum illis longe est agendum sincerius ac candidius, quam cum aliis, caeteris tamen paribus: quod ideo addimus, quia nonnimquam causa esse potest, cur aeque nobis cum aliis aut aperte sit loquendum, ac cum iis, qui potestatem in nos habent; quales sunt magistratus, parentes, et qui parentum loco sunt. Nam sacile quivis videt, gravius esse, istiusmodi hominibus aliqua ambiguitate imponere, quam aliis, Quod si quis putet, se conscientiae causa quippiam non debere ipsis magistratibus dicere, adeo ut ea in re non sit obstrictus magistratui parere, nec possit alia aliqua legitima ratione ejus quaestionem evitare; in eam potius partem inclinet, ut ferat aliquid, quam ut ambiguitate in rebus praesertim maximi momenti effugiat; nisi forte tale quippiam videatur, quod ipse divinus spiritus texerit, aut tegendum cenluerit; qua de re supra: aut haerere se potius ea in re profiteatur, quam certi quippiam asserat, et quantum in se est scandalo, quod inde videatur [note: Non semper scandalum vitari potest.] oriri posse, occurrat; caetera Deo committat. Neque enim semper in nostra est manu, ut scandalum et offensionem aliorum evitemus: imo id interdum nequaquam esse curandum, si veritas aliter salva esse nequeat, tum Christus exemplo suo docuit, Matth. 15. 12. et seqq. cum tamen Pharisaei viderentur potissimum offendi verbis Christi, de libertate qua homines in cibis capiendis utipossent: tum etiam Paulus, ut apparet ex Epist. ad Gal. 2. [?]. 3. 4. 5. immo etiam[?]. ubi Petrum, qui scandalum imprudentius, et cum quadam veritatis et libertatis Euangelicae jactura vitare conatus fuerat, reprehendit. Multo ergo magis ea [gap: Greek word(s)] utendum videtux, ubi de rebus non adiaphoris, sed per se aut bonis aut malis agitur. Possent hic etiam distingui illae ipsae personae, quae loquuntur, a quibus vel major candor jure quodan expectatur, vel minor. Sed de hoc jam supra nonnihil. Alia etiam, quae hîc in considerationem venire possent, ob varietatem circumstantiarum generali oratione comprehendi vix possunt, et uniuscujusque prudentiae, quae timore divini numinis regatur, relinquetida sunt: quae tamen quantum momenti habere possint, iis, quae hactenus diximus, consideratis, haud difficulter hommi cordato patebit. Et, ut Johannes ait 1 Ep. 2, 27: Vnctio vos, aut quemque Christianum docebit omnia; praesertim cum Deum cum fide oravent, et sapientiam sibinecessariam, ut ex Jacobo supra monuimus, petierit.
page 330, image: s330
[note: De extremis confessionis.] Hactenus egimus de Medio: sequitur, ut de extremis agamus. Illa vero, ut alibi quoque vidimus contingere, peccant vel in eo quod parum, vel in eo quod nimium, vel in utroque simul, ' quanquam diversa ratione. In eo, quod parum, peccant ii, quos, ut Christus loquitur, ipsius aut sermonum ipsius pudet. Ii vero duplicis sunt generis; vel enim tum, cum juita est profitendi causa, tacent, ac confessionem subterfugiunt; suntque in eorum numero, de quibus dicit autor divinus ad Hebr. cap. 10. vers. ultimis duobus, ex propheta Habacuc. 2. quod sese subducant, quibus anima Dei non delectatur, (quanquam dictum Autoris latius etiam patet, atque ad secundum etiam genus, quod statim addemus, extendi debet:) Vel etiam Christum aut sanctam ejus religionem partemve aliquam ipsius negant, et conceptis verbis, eam se non agnoscere, dicunt; utut deinde ambiguitate aliqua ludant, quemadmodum est explicatum. Atque ad hos magis pertinent Christi verba, illis apud Marcum, quae paulo ante adduximus, respondentia, Matth. 10. 33. et Luc. 12. 9. licet illi quoque, pro negantibus jure possint haberi, qui Christum, cum opus esset, non profitentur, ita ut dici possit, ipsos Christi aut sermonum ejus pudere. [note: An omnes qui negant Chiristum, Spiritum sanctum blasphement?] Dubium autem est, in isto Lucae loco, utrum Dominus lesus, cum 10. addit, cuivis, qui dixerit sermonem in filium hominis, remissum iri; illi autem, qui in Spiritum blasphemaverit non iri remissum: voluerit superiora confirmare, et sic causam reddere, cur se dixerit eum, qui ipsum negaverit coram hominibus, abnegaturum quoque coram Angelis Dei, seu illum a futura felicitate, quae iis dabitur, quorum nomen Dominus Iesus coram Angelis tum temporis confitebitur, exclusum iri: quia nimirum omnes illi, qui ipsum negaverint, in Spiritum Sanctum sint blasphematuri, quod peccatum nullam inveniat remissionem: an vero discrimen aliquod constituere voluerit Dominus. Iesus inter illos, ui ipsum negaverint, et ostendere, aliquos ipsum negando simul Spiritum sanctum blasphemare, qui nullam sint inventuri remissionem alios vero tantum in ipsius personam esse blasphemos aut injurios, qui invenire possint remissionem: atque interim tamen voluerit indicare abnegationem ipsius, de qua locutus fuerit, valde conjunctam esse cum blasphemia in Spiritum sanctum, quae remissionem nullam habeat, adeoque monere, ut caverent sibi omnes ne iqsum negarent. Difficile quidem dictu est, utrum dominus Iesus dicere voluerit; sed tamen rem paulo diligentius expendentibus probabilius videtur posterius. Nam etiam illi sermones adversus filium hominis, negationem Christi in se complectuntur, aut cum ea sunt conjuncti.
page 331, image: s331Nam si quis v. g. dicat, cum Judaeis, Dominum Jesum esse aut fuisse comedonem aut bibonem, amicum publicanorum, et peccatorum, aut samaritanum, qui sunt sermones in filium hominis; is simul Christum negat, praesertim si eum pro ipso Christo aut pro vero Propheta agnoverit; quod ideo addimus, quia negatio ista Christi in eos potissimum videtur cadere, qui eum agnoverunt, atque in eum crediderunt. Atqui Dominus Jesus sat aperte hujus generis sermones distinguit a blasphemia in spiritum sanetum, et illos remissum iri asserit, hanc negat. Deinde quia fieri potest, utquis, dum Christum aut ejus veritatem negat, nihil aliud dicat, quam se illum aut hanc non agnolcere, aut in illum non credere, quod etsi ad ignominiam veritatis, quae in spiritus divini cedit ignominiam, pertineat, tamen non ita aperte in ejus tendit ignominiam; nam alias illi quoque sermones in silium hominis eodem trahi possent, cum ex illis consequatur, spiritum illum singularem ac divinissimum, qui in Christo fuit, talem non fuisse. Verumtamen si quis Christum aut veritatem ejus doctrinae agnoverit, atque a divino spiritu profectam ac confirmatam probe noverit; vix ac ne vix quidem fieri potest, ut is Christum ejusque sermones neget, quin simul in spiritum sanetum blasphemus evadat. Nam praeterquam quod hoc ipsum in spiritum sanetum satis sit contumeliosum, dicere doctrinam eam esse falsam, quam tamen is, qui id dicat, a Spiritu illo profectam norit; fieri etiam vix potest, quin, ut fidem faciataliis, se serio Christum ejusque doctrinam non agnoscere, sed ab ea esse alienum, tale quid dicat, quod apertam illius doctrinae ac divini spiritus, unde ea manarit, contumeliam spiret; praesertim cum ex falsitate ista statim sit consequuturum, eam a daemone profectam, quod ipsum in Spiritum sanctum, si id verbis proferatur, blasphemum est. Atque hac de causa autor divinus Hebr. 10. de iis loquens, qui veritatem agnitam deserunt, atque ab ea deficiunt. ait eos Spiritum gratiae contumelia afficere: unde etiam iis certissimum ac maxime horrendum minatur supplicium atque interitum. Et paulo anta dixerat, non amplius ressare pro peccatis hostiam, hoc est, ipnus Christi sacrifidum ad hujusmodi peccati expiationem, multo minus aliud aliquid, prodesse, eosque ex vi divini foederis remissionem peccatorum suorum consequi non posse; quod illud idem est supplicium, quod blasphemiae in Spiritum sanetum proponit Christus. Unde apparere videtur, idem quoque peccatum esse, seu ejusdem plane generis ac valoris; quandoquidem Christus apud Matth. 12. 31. satis aperte indicat, nullum aliud esse, praeter blasphemiam Spiritus, peccatum ejusmodi, quod remissio
page 332, image: s332nem non sit consequuturum. Quare si quod peccatum est, quod remissionem habeat nullam, quam alia tamen habeant; id blasphemiam esse Spiritus, seu in Spiritum sanctum seu cum ea computandum.
[note: [gap: Greek word(s)] quid?] Dicitur autem, haec Christi abnegatio, si constans sit, ita ut quis postmodum non Christianam, sed aliam aliquant religionem amplectatur, [gap: Greek word(s)] . Quanquam hoc vitium alias fidei opponitur, et defectionem ab ea significat, ut suo loco diximus. Sed quia fidei symbolum confessio est, et ex hac illa ab hominibus aestimatur, et contra etiam ex abnegatione defectio a fide: ideo ea vox ad abnegationem quoque fidei traducitur. Quanquam vox ipsa per se generalior est, et nulla habita ratione fidei in animo latentis, de eo usurpatur jure ac merito, qui professionem Christianae religionis deserit, et sic, quod ad sermones et tacta quaedam externa, ex quibus religio alicujus aestimari solet, attinet, illam abjicit, et ad aliam transit, ac deficit: id quod jure dicitur [gap: Greek word(s)] , etiam si tandem animo Christum ut cumque agnoscat, et doctrinam ejus retineat. Eadem vox etiam usurpari solet de iis, qui non quidem Christum, et ejus religionem simpliciter negant, et ab ea deficiunt; sed cum Christi nomen ac religionem adhuc profiteantur, a vera tamen et salutari Christi religione ad aliam, quae salso sibi hoc nomen sumit, et erroribus noxiis et salutis viam pervertentibus scatet, deficiunt. Eo pacto Paulus objicit Galatis, qui licet a Christo penitus deficere haudquaquam cogitarent, legem tamen Moysis cjusque ceremonias cum Christo conciliare ac conjungere meditabantur, eos trans ferri ab eo, qui ipsos in gratia vocaverit, Christo: Gal. 1. 6. (is enim verborum sensus est, ut Erasmus et alii animad vesterunt: non vero de defectione ab eo, qui in gratia Christi eos vocaverit, qui vix alius foret, quam ipse Apostolus, sermo est) quod [gap: Greek word(s)] satis arguit. Sic Paulus [gap: Greek word(s)] nomine denotat defectionem a pietate doctrinae Christi, ad errares tetros ac perniciosos, quos Antichristus esset invecturus in orbem Christianum, 2 ad Thess. 2. 3. Qua de re loquitur etiam 1 Tim. 4. 1. ubi defectionis a fide expressa est mentio, licet prosessio nominis Christian non fuerit ah Anti Christo simpliciter sublata. Quod autem de fide dicitur, id etiam de ejus prosessione, autejus contrario hac in parte recte dici potest; hoc est, si defectio ista a veritate ad errores, quae fiat animo, [gap: Greek word(s)] dici potest, etiam abnegatio veritatis et professio errorum contrariorum, quos Anti Christus invexit in orbem, [gap: Greek word(s)] jure dicetur. Injuria autem [gap: Greek word(s)] (nisi latissime haec vox sumatur, et recessum quendam significet a re aliqua, qui nihil etiam habeat vitii, imo in laude sit poinendus)
page 333, image: s333nobis objicitur, qui a pontificia aut aliis Ecclesiis ideo discessimus, quia earum errores ac vitia cognoverimus, et ad Ecdesiam pur riorem transivimus. Vox enim haec, cum alicui ita objicitur, imo fortasse semper, transitum significat, a meliori parte ad deteriorem, vel a vero ad falsum, a pietate ad impietatem, adeo que discessionem prorsus ille gitimam ac detestabilem. Sed de his plus satis.
[note: Quinam in eo, quod nimium est peccent?] Sequitur ut videamus, quinam in eo, quodnimium est, peccent? li vero sunt, qui ibi confessionem fidei edunt, ubt nihil est opus, imo ubi opus esset non edere, vel quia temere, ac tum sine necessitate, tum sine spe fructus et emolumenti melioris aut insigmoris, periculis sese objiciunt, et dum sinceritati columbinae, vel potius audaciae nimium indulgent, prudentiae a Christo permissae aut praeceptae obliviscuntur: vel quia intempestiva professione ad versarios turbant, et vel in alios innocentes hoc modo concitant, , vel eos, quos lucrari Domino fortasse potuissent, ea ratione avertunt, atque absterrent: vel denique quia fiem suam, quam apud seipsos coram Deo habere debebant, in apertum proferendo, infirmos, et earum rerum nondum capaces, offendunt, et scandalum aliquod illis ponunt, aut Ecclesiam turbant, aut schismati alicui occasionem praebent.
[note: Quinam utroque modo peccent?] Restant ii, qui in utroque modo videntur peccare; tum in eo, quod nimium est, tum in eo, quod parum. Ii vero sunt, qui, ut Paulus loquitur, 1 Cor. 3. 21, in hominibus gloriantur, et eos aemulantur, qui olim dicebant: Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego autem Cephae: qui Ecclesiae ministros aut servos salutis suae, pro religionis ducibus ac autoribus, et quibusdam ecclesiae capitibus hac professione venditant, et eorumse quodammodo servos constituunt, cum tamen Christianorum sint omnia, etiam Paulus, et Apollo aliique divini praecones; Christiani vero tantum sint Christi, atque adeo etiam Dei, cujus ipse quoque Christus est. Hac in parte peccant imprimis Pontificii, qui Papam Dominum suum, idque religionis ratione, agnoscunt atque appellant, et caput Ecclesiae in terris unicum, cujus cuctis e cathedra prolatis omnibus sit standum, et qui potestatem habeat leges figendi, atque alias refigendi aut relaxandi ac dispensandi, quod nihil est aliud, quam ipsum facere Deum, et super omne id extollere, quod in terris ullo pacto colendum est. Deinde peccant hac in parte ii, qui Lutheranos seipsos appellant, et eo pacto appellari gaudent. Nam licet illi dicant discriminis causa hoc a se fieri; tamen ea excusatio nullius momenti est, cum discrimen istud alia ratione exprimi et possit et debeat, non vero ea ratione, ut id Luthero tribuatur, quod olim.
page 334, image: s334
Paulo, aut A pollo, aut Petro tribuebatur a Corinthiis, Paulus autem tribuendum negat. Neque enim Corinthii erant vel ita stupidi, vel adeo male in Christiana religione instituti, ut putarent, istos suos doctores, a quibus sese dehominabant, esse Christo pares, aut primos religionis istius duces ac praecones: sed tantum ea ratione ab aliis sese distinguebant, et eo gloriebantur, se a tantis viris edoctos. Verum Paulus docet, quae sit hujus sermonis vis, ut nempe significet eum, qui ita loquitur, illum cujus se esse dicit, facere praecipuum religionis ducem, et id illi tribuere, quod Christi sit proprium. Lutherani certe et Luthero, dum hac appellatione utuntur, honorem egregium se habere non diffitentur, et eo indicant, se eum in religione sequi ducem, licet a Christo excitatum, quod Corinthios quoque de suis doctoribus credidisse liquet, ac propterea ab aliis, qui Christum aequa, imo etiam rectius quam ipsi profitentur ac colunt, hoc pacto se sejungunt, et Ecclesiarum sectionem inducunt, feseque non obscure aliis hoc pacto praeferunt: Quod ejus plane generis est, cujus illud Corintmotum. Diximus autem hoc ex utroque extremo aliquid trahere: ex eo quidem quod nimium, quia praeter Christum ipsumque Deum, aliis quoque nomina sua dicant, et sic plures, quam oportebat, religionis duces confitehtur, si non consilio, saltem facto ipio: ex eo autem, quod parum, quia, cum id faciunt, simul Christo aliquid derogant, et honorem illi proprium cum aliis communicant, aut (quod Pontificii potissimum faciunt, si rem non verba spectes) fere totum transferunt.
CAPUT VIII. De Juramento.
[note: Secundum praedicationis divini numinis genus, Iuramentum. Iurare quid?] SEquitur ut de Juramento nonnihil dicamus, quod inter partes honoris divini, qui sermone imprimis perficitur, secundo loco collocamus. Est autem jurare proprie, sanete ac religiose aliquid affirmare, praesertim numine sive aperte sive tacite invocato, tanquam veritatis teste ac vindice. Intetdum tamen per Sytamendochen quandam latius extenditur, et pro vero numinis cultu aut aperta ejus professione sumitur: Cujus rei exemplum habes Esa. 19. 18: In die illa erunt quinque civitates in terra AEgyptyloquentes labio Canaan, et jurantes per Dominu exercituum. Et cap. 65. 16: Qui benedicit se, benedicet se in Deo Amen: et qui iurat, jurabit in Deo Amen. quanquam hîc proprie sumi potest, Sic Jerem. 12. 16. Eterit, si discendo didicerint vias populi mei, ad jurandum
page 335, image: s335in nomine meo, vivens Dominus, sicut docuerunt populum meum jurare in Bahal, et aedificabuntur in medio populi mei. Cujus rei haec est ratio, quia per ejus demum nomen, quem tanquam numen colunus quoddam, jurare solemus. Quid vero sit juramentum, et quotuplex, videri potest apud Socinum in explicatione c. 5. Matt. ad vers. 34. et seqq.
[note: Quatenus juramentum ad divinum cultum specta.] Quanquam vero de eo nonnihil diximus superius, qua ratione juramentum ad divinum cultum spectet; tamen hoc loco aliquid dicendum est explicatius. Diximus vero, non catenus divinum honorem cerni, quatenus simpliciter juratur, cum in eo saepius potius cernatur, quod non juretur: sed quod, dum Dei aut Christi nomen interponitur, ei adscribitur, quod rei, de qua agitur, veritatem, licet hominibus aliis praeter jurantem omnibus, aut plerisque incognitam, penitus per spectam et cognitam hapeat, ejusque sit futurus vindex et ulturus jurantem, si mentiatur. Itaque hac illi in re, tum sapientiae summae, tum sanctitatis, quae mendacium oderit, tum potentiae, quae in vindicando cernitur, laus tribuitur: quae omnia si perfecta sunt et immutabilia, ut quidem hîc esse oportet, nonisi in nomen aliquod cultu ac, veneratione dignissimum cadunt. Praeterea in eo quoque honor divinus cernitur, (qui tamen intus potius latet, quam verbis exprimitur) cum quis juraturus horrescit vel minimum dicere mendacium, vel ulla ex parte fallere eum, cujus causa juratur, metu ac reverentia numinis adductus. Denique in eo quoque honor habetur numini, cum de rebus levibus, et non necessariis, aut futuris, in quibus error potest esse locus, si contingentia sint (quanquam hoc ad secundam, quam modo attulimus, rationem referri potest) juramentum non suscipitur; sed tantum in rebus gravibus, in quibus Deum ad vocare testem majestate [note: Per Christum jurare licere.] ipsius non est indignum: qua de re Socinus dicto loco. Non commemoramus autem id, quod alias notum est, non minus Christi, quam Dei nomen in juramentis licere interponere: siquidem is etiam occultatenebrarum, et abditas cordis cogitationes novit, et cum sit veracissmus et sanctissimus, fraudis ac mendacii summus est osor, nec osor tantum, sed et vindex ac judex, siquidem illi omne judicium a Patre, est traditum. Haec de medio dicta sufficiant.
[note: Extrema juramenti, Quinam in eo, quod parum est, peccent?] Quod ad extrema attinet, ea, ut alibi, duplicis sunt generis. In eo, quod parum est, peccatur ab iis, qui nullo prorsus modo, ne in rebus quidem gravissimis, audent jurare; qui tamen ea in parte honorem divini numinis non laedunt, nisi sorte per accidens, quatenus ea quoque juramentis abnuunt confirmare, quae si credantur, gloriae divinae prodesse sinon credantur, obesse queunt, suntque talia ut juramento stabiliri
page 336, image: s336queant ac debeant. Caeteroquin homines isti, qui reverentia majestatis divinae juramenta praetermittunt, in se potius, ac nonnunquam etiam in alios, ac denique rei ipsius, de qua agitur, ratione, quemadmodum explicuimus, quam in Deum sunt in jurii. De quo errore itidem videri possunt alii.
[note: De peccato in eo, quod nimium.] Quod ad alterum extremum attinet, quod in eo peccat, quod nimium est, (quanquam si honoris divini rationem spectes, ei plurimum detrahat, et sic porius in defectu quam in excessu laboret) id duplicis est generis. Vel enim ideo peccatur, quia ejus nomen invocatur in juramento, qui minime est appellandus: vel quia res, de qua agitur vel juratur, ejusmodi non est, ut ad eam confirmandam juramentum debeat abhiberi. Quod ad prius attinet, extat Dei mandatum Deut. 6. 13. et repetitur cap. 10. vers. 20: per Dei nomen esse iurandum, quod omnes agnoscunt, ita esse intelligendum, ut falsi dii omnes exdudantur; quemadmodum etiam praecedentia verba intelligenda esse, ipse Christus docujt, ea citans apud Matthaeum et Lucam, utrobique cap. 4. Nam cum hîc scriptum sit, Dominum Deum tuum timebis, (adorabis habet Christus) et ipsum coles; Christus habet expresse addita particula exclusiva, et illi soli servies. Quapropter cum additur, et per nomen ejus jurabis, intelligendum est hoc dici, per illius solius nomen jurabis: praesertim cum statim sequatur cap. 6. 14: Non ambulabitis post deos atienos, e diis poputorum, qui in circuitibus vestris: qui per appositionem prioribus subnectuntur. Particulam autem hanc exclusivam, quam subaudiendam diximus, non exciudere Christum, Deo in imperio ita conjunctum et subordinatum, ut unum cum ipso dici queat; ex iis potest intelligi, quae de adoratione ac cultu divino in genere supra disseruimus. Praeter mandatum istud in Deuteronomio expressum, extat et alterum, quanquam generalius patere potest, Exod. 23. 13. ubiait Deus, netque nomen aliorum deorum memorabitis, non audietur in ore tuo; ubi vetus interpres habet, et per nomen externorum deorum non jurabitis. Etsi vero non est necesse adeo anguste sumere verba, cum possint latias extendi, ac si dictum esset, non tantum non coletis alienos Deos, sed ne ullam quidem mentionem eorum facietis, quemadmodum in Biliis magnis Roberti Stephani habetur, certum tamen est, imprimis juramentum, in quo nomen aliorum Deorum interponitur, istis verbis prohiberi. Vide etiam Esa, 45. 23. Et Jerem. 5. 7. ubi Deus poenam comminatur populo, quia, inquit, filii tui reliquerunt me, et juraverunt per eos, qui non sunt Deus.
Atque huc referenda sunt juramenta, quae hodie fiunt, Sanctorum nomine
page 337, image: s337in vocato, quos eo ipso, dum (ut illi arbitrantur) in coelo ablentes, invocant rerum ignotarum testes, ac vindices ordinarios, (ut ita dicamus) pro diis ac numunbus habent ac colunt; siquidem, ut supra diximus, jurare per alicujus nomen est eum tanquam numen aut Deum colere, vel saltem ejusmodi cultum profiteri. Qua de causa tantopere prohibuit Deus, ne per aliorum deorum nomen juraretur. Aliquid huic vicinum committitur, cum non quidem persona aliqua in juramento commemoracur; sed res tamen aliqua, quae vulgo religiosa veneratione quadam et cultu digna censetur; quae tamen eo haud quaquam digna est; utcum quisper imaginem aliquam jurat, qualis [note: Per imaginem aliquam. Per crucum Christi.] est imago Christi crucifixi, aut per ipsam crucem materialem. Dico materialem: quia si quis per Christi crucem, hoc est mortem crucis juraret, quae res est sanctissima et ad Christum vere pertinens, hujus criminis non censeretur reus: quemadmodum etiam si quis per Euangelium aut Dei verbum juret, non intelligens librum aliquem, quatenus is charta aut literarum notis ac figuris constat, sed simpliciter Euangelii doctrinam, sive ea sermone proferatur, sive literis exprimatur, sive in animis hominum haereat. Ea enim res vere est sancta: et, quemadmodum Christus docet, templo, autara, aut Hierosolymis commemoratis religio se quippiam asseri, atque adeo jurari, eamque affirmandi rationem non esse parvi pendendam, sed potius perjurium aliquod admitti, si quis eo pacto fallat: ita etiam de hujusmodi loquendi formulis, cum per Euangelium v. g. aut per mortem Christi cruentam seu vulnera juratur, statuendum est. Facile autem animad vertitur, quo pacto honor divinus laedatur, si ejus commemoretur nomen, aut etiam ea res tanquam divina interponatur, quae divina non sit; qui honor et cultus soli numini debitus, ad aliam sive personam sive rem transfertur, quanquamnunc apertius, nunc minus aperte et idololatria latius sumta committatur.
Explicuimus hactenus proprie modum ejus vitii, quod in excessu peccat, qui est, cum ejus in juramento nomen interponitur, qui veritatis [note: Posterius genus cum ea res juramento confirmato confirmatur, quae non debebat.] tastis ac vindex non est in vocandus: sequitur posterior; qui est, cum ipla res, de qua religiose quippiam venit affirmandum, vel potius affirmari deberet, non est ejus modi, ut iuramento sit conffirmanda; qui modus iterum est duplex. Vel enim falsum foret id, quod juramento confirmatur; vel res est aut levior saltem, aut incertior, quam [note: Res falsa vel jam nunc, vel post sutura.] ut adeo sacrosancte debeat affirmari, et Deus in testimonium ejus vocari: et illum quidem modum perjum nomine complectimur. Id vero iterum admittitur duplici ratione: aut enim id, quod falsum jam est,
page 338, image: s338atque constat ei, quijurat, jurejurando confirmatur; quod in praeteritis, et jam re ipsa praesentibus revera ocum habet: vel licet nondum dici queat, id esse falsum, quod juratur, tamen postea fit falsum, ut si quis juramento confirmet, se aliquid facturum, idque tum dicat ex animo, sed postea tamen juramentum non praestet, positis iis conditionibus, quas vel expressit aperte, vel tacite saltem posuisse praesumendus est; ita ut animum, quem jurans habebat, postea mutarit, Quod ideo addimus, quia si quis de re futura juret. et interim jam tum animum non habeat, eam reipla praestandi, priori isto modo pejerare censendus est, et id, quod falsum tum esse novit aut arbitratur, juramento confirmare. Addimus etiam, illud demum perjurum fieri, qui positis iis conditionibus, quas vel expresse addidit, vel tacite saltem posuisse praesumendus est, id, quod juravit serio seu ex animo, postmodum non praestet: quia quale juramentum est, talis etiam est obligatio ad illud opere complendum; si simplex et abique ulla conditione, simpliciter etiam obstringit: si conditionatum, etiam sub conditione obligat, Videntur autem quaedam esse, quae nonnunquam non exprimimus, sed subaudire solemus, nisi forte temere et ex affectu aliquo, non vero ex judicio rationis (quod hîc vehementer cavendum est) juramentum erumpat: v. g. subaudiri potest nonnunquam conditio ea, si vixero, si eas vires ac facultates habuero, quas me habiturum, est verisimile. Nam si homo Christianus etiam inaliis asseverationibus, in futurum spectantibus, hauc conditionem, Si Dens voluerit, et, Si vixerimus, adhibere debet, quem admodum Jaeobus monet; multo magis eam adhibere debet in juramentis, et tam religiosis assertionibus: quanquam (ut postea dicemus) de futuris contingentibus homo Christianus jurare nunquam debet, nisi forte de animo suo, quem tum temporis habeat ad rem eam, si vires et vita suppetant, perficiendam; quo ipso de re praesenti juratur.
[note: Iuramentum rei illicita an servandum?] Non est autem is quoque simpliciter pro perjuro habendus, qui id non praestat, quod Dei voluntati videt manifeste repugnare, vel saltem majores habet caussas, cur credat, id Dei voluntati repugnare, quam cur non credat, licet id juramento confirmaverit; sive tum sciverit, eam rem divinis mandatis fuisse adversam, quemadmodum ii nonnunquam jurant, qui ira aut alio affectu laborant, sive id tum ignoraverit, si modo tunc, cum praestandi tempus esset, ideo non faciat, quia Dei metu et reverentia prohibeatur. Eatenus aliquo modo perjurii crimen ei potest objici, quatenus nihilomimis id, quod faltum erat futurum aut fieri etiam debebat, juramento sese facturum stipulatus
page 339, image: s339est: sed tamen multo magis eatenus peccare censendus est, quatenus remmalam ac juramento indignam Dei confirmavit testimonio, et autoritate; de quo postea demum in altera hujus modi specie agemus. Ouod si quis rem malam se facturum sciens prudens juret, et postea aliam ob causam, quam ob Dei metum mutet, bis peccat, et quod male juraverit, et quod non eo, quo debuit, modo juramentum praestiterit, utrobique in Dei majestatem injurius.
Ad eas autem res, quae cum Dei voluntate pugnant, eas quoque referimus, quae ei ipsi nociturae essent, praesertim insigniter ac per se, cui juramentum est praestitum, et postea foret exsolvendum: pugnat enim id cum charitate, licet is tandem lubens illud malum esset incursurus.
Quod si leve admodum esset futurum damnum, quod alter esset incursurus, et ei persuaderi non posser, ut te juramenti religione absolvet; praestandum potius juramentum, quam omittendum. Quanquam etiam alias, sigrave sit futurum alterius damnum, danda est Opera, ut alteri, cujus res agitur, id persuadeas: ac praeterea non tantum opinione, sed certis ac firmis utendum est hîc fundamentis; ne forte tuae potius utilitatis, quam ipsuis honesti ac religionis, ipsiusque adeo Dei rationem habuisse videaris. Haec de eo juramenti genere, in quaid quod salsum est, aut falsum est futurum, iuratur: quod perjurii nomine complecti solemus.
[note: Res vel indinae de quibus juretur vel incertae.] Sequitur alterum genus jura menti illiciti, quod in iis versatur rebus, quae indigniores sunt, aut incertiores, quam ut divino testimonio comproban debeant. Ex quo jam apparet, hoc quoque juramenti genus duplex constitui posse, pro materia duplici in qua versatur: in quarum alteraspectatur indignitas quaedam rei, in altera incertitudo. Indignitas duplex est: vel enim res eae, quas quispiam juramento se facturum spondeat, malae sunt, ac divinae voluntati adversae, quae etiam post juramentum rescindi debent: (neque enim juramentum quicquam valere debet ad peccatum perpetrandum; nec reverentia numinis seipsam debet evertere: everteret autem seipsam, si ideo nobis in Deum peccandum esset, quia per iplius nomen jurassemus, et sic ipsius majestatem violare nollemus. Dolendum potius est, et deprecandus Deus, quod in re mala juraveris, et sic, quod male ac temere factum erat, corrigendum potius, quam peccatum peccato addendum.) vel non quidem per se malae sunt, sed tamen leviores, atque adeo indigniores, quam ut supremum [note: vel quod sint leviores.] numen intestimonium ad eas advoectur, et sie majestas ejus veluti prostituatur. Nam ne homines quidem quosvis audemus ad res quasvis advocare testes, sed dignitatis eorum habendam esse rationem arbitramur.
page 340, image: s340quanto ergo major habenda est ratio majeltatis divinae, quae omni humana infinitis partibus est major? Leviores autem res sunt quam ut quis earum confirmandarum caussa Dei nomen interponat, cum vel nihil vel parum interest, ut eae verae credantur, seu (ut apertius rem explicemus) cum nulla nobis necessitas imponitur, ut juremus. Necessitatem autemappello, non simplicem, sed vim ejusmodi, quam effugere vix ac ne vix quidem, aut nonnisi magno cum detrimento possis: v. g. si vita sive tua sive alterius, vel id, quod cum vita pari propemodum passu ambulat, fama sive tua sive alterius cujusquam agatur, in qua simul gloria divina possit agi, quam tu tamen juramento et quidem verissimo redimere queas, eo omisso nequeas; (nam alioquin si eo quoque neglecto idem praestare possis, nulla est jurandi necessitas:) res digna esse videtur, cujus causa juramentum suscipiatur. Idem statuendum est de commodis ejusmodi, quae habita ratione facultatum tuarum, aut cujuspiam alterius sint insignia, atque adeo ejusmodi, ut quispiam sine iis vitam suam aegre tueri, aut etiam longe minus gloriae divinae aut aliorum utilitatibus, quas tamen curare aequum est; inservire queat; praesertim si justus sit metus, ne alii facilitate hormnis Christiani, a juramentis tantopere abhorrentis, ut malit commodis suis cedere, quam jurare, abusi, eundem postea variis calumniis tentent, et ita paulatim facultates ipsius carpant, aut majora etiam in ipsum moliantur: qui tamen metus, nisi ejus gravissima sint et valde evidentia argumenta, non debet quemquam adigere, ut in re non magni emomenti juret, si nihil aliud quam emolumentum ipsius agatur, Nam restabit adhuc tempus, juramento se postmodum purgandi, et a falsis criminationibus vindicandi. Nihil autem de eo nunc dico, quod interdum contingere potest, ut leve quidem detrimentum sit passurus, qui juramentum praestare neglexerit; sed interea tamen sama ipsius laborare possit gravissime; ut si quis viro honesto objiciat, cum unum aut alterum aureum furto surripuisse, aut alias per vim eripuisse, aut detinuisse. Tum vero non commodi sed famae tuendae caussa jurandum est, et interdum prope magis, quam si de ingenti aliquo commodo ageretur; cum videatur turpius esse, in re tam levi fidemac honestatem violare, quam in re ea, in qua majus est peccato pretium. Contingit autem fere, ut, cum de commodis agitur, et quidem ita ut non nisi juramento decidi controversia queat, simul etiam fama laboret alterutrius partis, saepe etiam utriusque: unius, quasi per calumniam petat; alterius, quasi fraudulenter ac per injuriam detineat Itaque tum imprimis considerandum est, quid fama honesta postulet; imo
page 341, image: s341generatim loquendo magis, quam quid emolumentorum ratio requirat. Necessitas autem haec, de qua hactenus diximus, ex rei ipsius, qua de agitur, natura et circumstantiis pendet, Alia potest esse necessitas quae nonnisi a violentia ejus proficiscatur, qui juramentum imponit: et magistratui hac in parte quidem plus licet, aliis minus; licet interdum plus possint. Magistratui, quiserio rem quampiam agit, et pro eo jure, quod in te habet, jusjurandum tibi imponit, modo res non sit prorsus indigna, ad quam Deus advocetur testis, parendum est; si non possis vel precibus, vel alia quapiam legitima ratione juramentum hoc effugere; etiamsi tandem res, de qua agitur, tibi videatur esse levior, quam ut tua ipsius causa, absque imperio magistratus esset, jurare velles. Caeteris hominibus minus videtur obsequendum in rebus hujusmodi, et incommodum potius aliquod sustinendum, idque non leve, quam ut in re per se levi; in qua tua nec aliorum amodum intersit veritatem tam sancte confirmari, juramentum adhibeas. Sed haec in genere definire non est facile, cum ex circumstantiis potius sint aestimanda. Qua in re prudentia hominis. Christiani, timori numinis divini conjuneta, maxime cernitur. Haec de indigratate materiae.
[note: Res incerta, idque dupliciter; respectu vel nostri, vel rei ipsius.] Ad incertitudinem quod attinet, ea duplex est. Vel enim incertitudo est in notitia nostra, Vel in ipsius rei natura: hoc est, vel nos non satis, habemus rem exploratam vel res ejusmodi est, ut ne possit quidem certo haberi explorata, nec sub indubitatam cadat notitiam. Istud in rebus praeteritis, aut jam extantibus locum habet; hoc in futuris contingentibus iis praesertim, quae non sunt posita in nostro arbitvio ac potestate. Dei [?]eutris jurandum est, cum juramentum sit constantissimum asseverandi genus, adeoque nonnisi in iis adhibendum, quae certa prorsus et explorata habemus, quod in neutro fit istorum. Interim tamen, cum de rebus incertis agitur, potest aliquid haberi certi. Nam posset v. g. quispiam de re incerta ita loqui, atque adeo ita jurare, non quidem rem esse certam, aut certo se scire, ita rem sese habere, sed quantum meminisse possum, aut ita sibi visum atque adhuc videri. Nam hoc ipsum jam certum esse potest, se tantum meminisse, et hoc ita ipsi videri, Quodattinet ad futura contingentia, ea praesertim, quae non sunt in nostra potestate, de iis non esse jurandum, nimis videtur manifestum, tum ex juramenti natura et sanetitate, tum ex severa Christi Servatoris interdictione. Quod ad ea attinet, quae in nostra sunt potestate, ea iterum duplicia sunt: vel enim animum tantum et voluntatem conatumque nostrum spectant, et intra hunc subsistunt
page 342, image: s342terminum: vel ipsum etiam effectum et opus, ad quod conatus noster tendit, complectuntur. Posteriora non sunt penitus in nostra potestate, sed in Dei imprimis, qui haec prosuo arbitrio gubernat, et nunc promovet, nune impedit, tum deinde etiam in aliorum hominum arbitrio et occasione, et facultatibus posita sunt. De his igitur non est jurandum propter causas jam dictas. Priora, quae intra conatum nostrum subsistunt, an juramento confirmari queant, dubitari potest: praesertim si Magistratus v. g. jusserit, et res sit magni momenti, ut cum juramentum fide litatis exigitur, cuisimlle quippiam adhibetur in solennibus stipulationum formulis, quibus alter conjugum alteri fidem obligare consuevit. Respondendum est, cum res in nostra potestate sita est, eaque honesta est, et quispiam ad eam juramento confirman dam non temere, sed necessitate quadam coactus accedit, si quis non sibi revera fidat, sed Deum invocet, ut sibi largiatur consilii constantiam, et efficiendi vires; in ipso quidem juramento per se peccatum committi non videri; sed in eo periculum revera esse, ne quis id, quod juravit, praestet, et in eo, quem stipulatus est, animo non perseveret, et sic judicium divinum sibi accersat. Quod videtur indicasse Jacobus, cum juramentum omne prohihens, hanc causam addit, (si lectionem tum Veteris Latini, Syrique interpretis, tum quorundam Graecorum exemplarum sequamur,) ne in judicium incidatis Graece [gap: Greek word(s)] : pro quo in vulgaribus codicibus Graecis habetur [gap: Greek word(s)] . Lectionem autem priorem posteriori praeferendam crediderim, tum quia planior est, tum quia magis et validius a juramento absterret; et, ut aliae causae absint, ob quas jurandum non esse diximus, haec causa ubique locum habere potest, adeoque est generalis. Judicium enim pro poena et damnatione quadam accipien dum fuerit, quod consequitur, si vel temere, vel salsum juraveris. Itaque (ut ad rem redeamus) etiam hîc satius esse videtur, nisi necessitas, ut diximus, incumbat gravis, non jurare, licet res videatur in potestate tua sita: quia varius et mutabilis est hominum animus, et multa ejus constantiam excutere queunt. Quod si jurandum tamen est, id potissimum, quod tum praesens et, juramento agere velle, ut imposterum id agamus, quod a nobis exigitur; ita ut si contra faciamus, non ipsos jam dignos pronunciemus, qui vel a Deo, vel ab aliis, qui poenam violatae fidei [note: In juramentis non ludendum ambiguitat ibus.] a nobis exigere queunt puniamur.
Istud autem hîc memoria repetendum est, quod superius alicubi indicavimus de consessione disserentes; in juramentis non esse ludendum
page 343, image: s343ambiguitatis, nec credendum, te perjurii crimen effugere posse, si eum, cujus causa jurementum praestatur, verbis dubiis possis eludere, et alio ipsemet sensu verbatua accipere, alio alteri obtrudere. Nam cum juramenti haec sit natura, atque in eum finem suscipiatur, ut alteri fiat fides, eique caveatur, verum id esse quod asseritur: eo etiam sensu juramenti verba sunt accipienda, quo tu vis accipere eum, cui rem juramento conaris persuadere. Itaque si tu verba eo sensu, quem alteri conaris obtrudere, falsa esse putas: aut praestare non vis, dum nihilominus Dei nomen interponis, falsum sciens prudens juras, atque adeo perjurus evadis.
[note: An et quaetenus liceat aliis jur andi necessitatem imponere?] Hactenus de juramentis egimus, quatenus a nobis ipsis suscipuntur; dicendum est etiam nonnihil de iisdem, quatenus a nobis jurandi quaedam necessitas imponitur aliis; quanquam res exsuperioribus fere patet. Nam quibus in rebus nobis ipsis jurare non licet, ad easdem juramento confirmandas caeteros non debemus adigere. Interea tamen si spes sit, fore, ut quis juramenti religione adigatur ad verum fatendum, et praestandum id, quod jure ab illo postulamus: potest quis hoc pacto, ut in judiciis nonnunquam fit, terreri, ut jutamentum ei praestandum imponatur. Quod si tamen quispiam ita videat obstinatum adversarium, atque adeo impium, ut pejerare malit, qam verum fateri; satius est, juramentum ei remittere, quam ad re ipsa pejerandum, et lingua etiam Dei nomen prophanandum porro impellere; cum et res ipsa per se sit detestabilis, et nullum et ea emolumentum. Eodem pertinet, nequis eum facile impellat ad juramentum praestandum, qui quidem a perjurio videtur alias abhorrere; sed eam fortassis pietatis constantiam non habet, ut malis verum fateri non juratus, quam non pejerare; quia nimirum magnum passurus sit detrimentum, si verum fateatur; ita ut valde sit verendum, ne metus tanti damni, aut magna spes commodieum ad perjurium adigat, cum pauci sint, qui contemnere ista norint. Itaque in universum satius est, aliis argumentis potius reum convincere, quam ad jurandum cogere, quod a prudentibus quoque magistratibus observari solet.
[note: An ad jurandum adscisci possint alii.] Quari hoc loco possit, quid homini Christiano sit faciendum, cui juramentum (que madmodum legibus hujus regni constitutum est) non imponatur soli; sed ita, tu alios quoque ea in re habeat socios, cum interim (id enim hîc ponimus) ipse quidem de veritate rei, qua de agatur, plane sit certus; alii vero haudquaquam. Id quidem optandum foret, ne quis hujusmodi asciscere cogeretur sibi socios, et statuendum est, nisi valde magna cogat necessitas, juramentum potius
page 344, image: s344omittendum esse, quam his sociis suscipiendum, etiamsi alias res non indina videatur, quae juramento confirmetur. Verum tamen si aliter fieri haudquaquam possic, resque sit maximi momenti, et sic inevitabilis quaedam, necessitas; danda est homini Christiano opera, ut id, quod caeteri una cum ipso juramento sunt confirmaturi, quibus potest argumentis et rationibus eis persuadeat, et fidem ipsis ejus rei faciat ut illi salva et illaesa conscientia nihilominus, si quam modo habent; jurare possint. Sed si Christianus homo dubitet nihilominus, utrum id sibi liccat nec ne, generalem jam supra vidimus regulam, quic quid est sine fide, id esse peccatum. Itaque quodvis potius detrimentum et incommodum ei est fustinendum, quam ut hoc pacto juret et conscientiam offendat, sed Deo potius res committenda, quam non est verisimile hominem ita sui reverentem deserturum, ut ut nihilominus aliquid ei sit patiendum.
[note: De adjuratione.] Affinitatem quandam habet cum impositione juramenti ab altero praestandi adjuratio, quam alii non recte cum illa consundunt. Nam cum legunt Graecam vocem [gap: Greek word(s)] , perinde eam accipiunt, ac si is cui haec actio tribuitur diceret, juramento id mihi confirma; quam sententiam confutavit Socinus in Disputatione cum Palaeologo, 1 parte, pag, 136 et seqq. Est autem adjuratio illa nihil aliud, quam obtestatio aliqua sancta ac religiosa, quae fieri solet, aut personae aut rei nomine interposito, cujus nomen etiam in juramento adhibere solemus; qua quidem obtestatione alterum quodammodo obligare aut adigere volumus, ut reverentia quadam aut charitate rei aut personae, cujus nomen interponitur, impulsus, id dicat aut faciat, quod ab eo requirimus. Itaque adjuratio est veluti fictio quaedam juramenti, seu sermo a nobis quidem profectus, sed quo propemodum ita putamus obligari posse eum, quem cogere volumus, atque si ipse jurasset. Hujusmodi etiam adjurandi formulis non est temere utendum, praesertim tum, cum ad verum fatendum adigere volumus, eum qui sine pudore aut ignominia aliqua aut damno, nec possit fateri verum, nec negare se verum dicturum. Nam si is non audeat aperte obtestationi isti refragari, sed aliquomodo eam agnoscat, et velut ea conditione, qua illi confessio veritatis imponitur, eam se profiteri prae se ferat, jurasse propemodum censendus est, et sanetius rem asseverasse, quam in vulgaribus loquendi modis fieri soleat. Unde etiam [note: In rogando obtestationes non facile adhibendae.] fit, ut si mentiatur, conscientia ipsius, si callum non obduxerit, et ad ictus hujusmodi non obstupuerit, vulneretur. Quin etiam si quilpiam tantum rogetur, ut quippiam praestare velit, nisi res sit magna,
page 345, image: s345et praeterea ejusmodi, ut alterius videantur esse partes atque officium, eam praestare, non sunt facile obtestationes illae Sanetae ac religiosae adhibendae, ne vel alter contra Judicium animi sui quippiam cogatur facere, aut si facere neglexerit, videatur ejus sive personae sive rei, per quam facta est obtestatio, minus amans, et minori ejus reverentia teneri; quod vel existimationi illius apud alios obesse vel ejus etiam ipsius conscientiam laedere postea potest.
[note: Quomodose gerere debeant, qui obtestationibus urgentur.] Quod ad eos attinet, quibus permovendis obtestationes seu adjurationes adhibentur, eos siquidem id facere nolunt, quod rogantur, decet testari, se hac obtestatione non obligari; et, si res exigat, causam etiam afferre aliquam, ob quam adid praestandum non obstringantur: n[?]i forte temere, aut levi aliqua de causa, aut ex more, de quo constet omnibus, obtestatio hujusmodi ab altero fucrit adhibita, et non sit valde metuendum, ne quispiam ob hujus obtestationis neglectum offendatur. Alias convenit aliqua ratione profiteri, personam aut rem illam, quae in obtestatione fuerit expressa, non contemni, etiamsi id, quod quis roget, non fiat: nam si quis prorsus taceat, contrarium quispiam, qui id audiat aut videat, de eo suspicari possit.
CAPUT IX. De laudibus et praeconiis divinis.
[note: Laudum nomine quid comprehendatur?] SUccedunt nunc inter honoris divini partes tertio loco laudes aut praeconia; quo nomine omnia ea comprehendimus dicta, quibus Deo aliquid insigne aut praestans tribuitur, aut de eo praedicatur: id autem fit, sive quis insignein aliquam Dei proprietatem, (quanquam [note: Laudantur Dei proprietates, attributa facta.] nulla non insignis est) sive attributum aliquod, praesertim quod vel ad majestatem Dei, vel ad ipsius erga nos beneficentiam spectat, seu denique factum aliquod Dei oratione celebret. v. g. si quis Dei potentiam, sapientiam, aeternitatem, quae inter alias Dei sunt proprietates, aut ipsius misericordiam, aut sedem ipsius sublimem, ac majestati [note: Facta vel mierna sunt vel externa.] ipsius convenientem, quae attributa potius, quam proprietates nominari possunt, (quanquam posterius etiam pro aliqua proprietate haben potest) praedicet. Quod ad Dei facta attinet, eo nomine omnes Dei effectus, sive in ipso adhuc lateant, aut aliquo modo latuerint, [note: Externa vel benesica, vel noxia.] qualia sunt decreta ipsius, sive ad effectum perducta fuerint, complectimur. Ea vero duplicia sunt: nam vel benefica sunt, vel certa ratione noxia, licet sua natura recta ac justa utraque quidem laude diena
page 346, image: s346sunt ob id ipsum, quia recta sunt ac justa: (quo pacto poenae ac, udicia divina in sacris literis nonnunquam celebrantur, quemadmodum fit in Apoc. 16. vers 5. et 7. in quorum priori introducitur Angelus loquens.) sed tamen ea, quae sunt benefica, sua natura laudes magis provocare solent, praesertim si sint insignia: ea enim non tantum recta [note: Beneficia, vel nos ipsos attingunt, vel non.] sunt, et sic in sese bona, sed etiam bona aliis. Rursus autem ea, quae sunt benefica, vel nos ipsos, qui ea praedicamus, aliquo modo obligant et devinciunt, vel ad nos proprie ac revera nihil pertinent. Posterioris generis ea sunt, quae hominibus ad nos nihil pertinentibus, et quidem jam olim contigerunt: v. g. quod Deus huic aut illi populo, vel homini pepercerit; quo etiam referri possunt insignia ista Dei benefacta in populum Israeliticum non semel collata, ut quod in AEgypto omnia illorum primogenita custodiverit, et aedes illorum transilierit, [note: lis, quae nos attingunt, gratiarum, actio quoque debetur.] quod beneficium postea perpetuis temporibus ab hoc populo voluit celebrari, et si quae sunt his similia. His factis divinis laus simplex ac praedicatio tribuitur; sed quod ad illa attinet, quae nos aliquo modo obligant et Deo devinciunt, illis etiam gratiarum actio debetur. Est enim gratiarum actio praedicatio beneficii, quod quis aliqua ratione ad se pertinere arbitratur, etiam si tandem in ipsummet non sit collatum, sed in alium, cum quo ipse conjunetus sit, si non alio, saltem ipsius naturae ac humanitatis vinculo; quo pacto homines Christiani pro omnibus hominibus gratias agere debent, quemadmodum docet Paulus 1 Tim. 2. 1. Est enim gratiarum actio instar solutionis et compensationis cujusdam, sed quae verbis tantum, non re peragatur: solutio autem et compensatio quoddam debitum et obligationem antegressam postulat. Obligamur autem illis beneficiis, quae ad nos ipsos proprie ac directe spectant; et, quo ea sunt majora, tanto magis: tum deinde iis, quae conferuntur in personas nobis conjunctas; et quo conjunctiores illae sunt, tanto magis, caeteris paribus, quod in omni comparatorum genere ponendum est. Obligari autem nos beneficiis in alios etiam collatis, ex eo satis patet, quod gaudere quoque soleamus, imo etiam debeamus, cum aliis benefit, et contra dolere, si male. Ubi [note: Pro quibus beneficiis magis sint agendae gratia? Magnitudo beneficii quomodo aestimanda?] autem aliquid gaudii aut doloris nostri interest, ibi etiam obligari possumus.
Ex dictis autem jam latis patet, pro quibus beneficiis magis sint agendae gratiae, aut diutius: siquidem duo ista imprimis sunt notanda, magnitudo beneficii, et is, in quem est collatum, qui, si diversus est a nobis ipsis, vel propinquior est vel remotior. Ad magnitudmem autem beneficii recte aestimandam non id tantum pertinet, quid sit
page 347, image: s347illud, quod in quempiam sit collatum: sed etiam quam fuerit eo dignus aut indignus, et quo tempore, quo fine, ac fructu, quo denique pacto id fuerit praestitum: nam ab his rebus id magnum saepe capit pondus. Iam vero nemo dubitat, quin ea beneficia, quae spiritualia sunt et coelestia, atque ad aeternam nostram felicitatem spectant, omnium sint maxima, et inter ea quidem primum ipse finis seu felicitas nobis oblata, in qua remissio peccatorum perfecta continetur, tum media ad hunc finem pertinentia, sive ea extra nos per se sint posita, sive in nobis existant: quorum illa sunt imprimis annunciatio salutis, et promulgatio viae ad eam ducentis, tum confirmationes additae, atque imprimis eae, quae singularem Dei ac Christi erga nos amorem arguunt, qualis est Christi mors, resurrectio et exaltatio, et nonnnlla hujus effecta ad veritatis coelestis patefactionem pertinentia. Haec vero; quae in nobis sunt, siquidem ab iis rebus, quas recensuimus, prorsus pendeant, ut cognitio veritatis inde nata, cum illis sunt computanda, sed alia sunt adhuc peculiaria, ut divini Spiritus dona. Sed haec nunc accurate persequi, non est hujus loci, quemadmodum nec illa, quae ad hanc vitam proprie pertinent.
[note: Personae quibus beneficium obtigit, et pro quibus gratiae agendae.] Quod ad personas attinet nobis aliqua ratione conjunetas, quae cum beneficiis afficiuntur, nos ipsi quoque ad gratiarum actionem Deo praestandam obligamur: primo quidem ii, qui spiritu nobis sunt conjuneti occurrunt; inter quos iterum nobis possunt esse conjunctiores, vel quod ejusdem coetus particularis sint membra, vel quod in eodem munere sacro collegae; deinde ii, qui secundum carnem nobis sunt conjuncti, ubi varii iterum occurrunt gradus. In utroque autem genere illieminent, qui quamplurimis prosunt aut prodesse possunt; illic quidem ecclesiarum rectores, doctores patronique, et alii ecelesiae vehementer utiles; hîc vero publice quidem magistratus, privatim vero parentes, et si qui sunt vel his vel illis similes, aut ad eos accedunt propius, in quos cum beneficium a Deo confertur, utilitas ac fructus inde redire potest, et redire etiam saepissime solet ad plurimos. Itaque pro illis imprimis agendae Deo gratiae. Sic Paulus Corinthios monet, pro sese grauas agendas esse Deo, propterea quod ipsum eripuisset ex [note: Laudes divinae praedicantur vel oratione simplici, vel cum cantu conjunctae.] praesenti mortis discrimine, cujus rei fructus ad ipsos quoque redundarit: Cor. I. II: quem cum praecedentibus confer. Pro Regibus etiam et magistratibus nominatim gratias publice agendas esse idem monet loco superius citato I Tim. 2. 2.
Possunt autem laudes divinae praedicari, vel oratione simplici, vel cum cantu aliqtio conjunctae, quanquam haec distinctio, non tantum ad laudes
page 348, image: s348divini numinis stricte sumtas pertinet sed etiam ad universum orationis genus, quod ad honorem divini numinis spectat, juramentis forte exceptis; cum et in precibus cantus nonnunquam soleat adhiberi, et in iis, quae ad confessionem nominis Dei aut Christi pertinent, imo etiam quae ad nos erudiendos potissimum spectant, quod vel ex pialmis Davidis liquet. Sed quod ad posterius attinet, videtur id etiam probari illis Pauli verbis ad Col. 3. 16: ubi praecipit, ut sermo Christi habitet in nobis copiose in omni sapientia, ut doceamus et erudiamus nos psalmis et hymnis et eantionibus spiritualibus, in gratia canentes in corde nostro Domino. Cui respondet ille ad Ephes. 5. 19: ubi vult, ut loquamur nobis invicem psalmis et hymnis et cantionibus spiritualibus, canentes et psallentes in corde nostro Domino. [note: Cantus laudibus et gratiarum actionibus maxima convenit.] Quanquam interdum una et eadem opera et erudiri potest alter, et laudes Deo cani, Verumtamen etiamsi latius porrigatur cantus in sacris adhibitus, atque etiam ad preces et consessionem edendam, et ad alios erudiendos; tamen magis proprius est laudis et gratiarum actionis; quod ipsemet Paulus videtur indicare locis dictis, ubi statim gratiarum actionem conjungit, cum ait, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri: dicto loco ad Ephes. 5, 20. quod aliis verbis habet etiam loco alio ad Col. 3. 17. Quanquam praeterea verba ista, in gratia, quae cum cantione conjunguntur vers. 16. possunt ita accipi, ac si dictum esset cum gratiarum actione, vel (si mavis) cum gratitudine; licet etiam ita queant sumi, ac si dictum fuisset, cum gratia, seu grate, aut cum suavitate quadam, quae tamen suavitas non tam in voce, quam in animo sit spectanda. Sed praeterea inde quoque id patet, quod cantus laetioris fere sit animi indicium: ut laetitia magis convenit laudi et gratiarum actioni, quam vel precibus, (quae sunt hominis magis solliciti, et desiderio rei potiuodae anxii et afflicti, aut saltem indigentis) vel confessioni. Indicavit hoc Iacobus cap. 5. Epist. suae, vers. 13, ubi ait: Affligitur quispiam inter vos? oret. Hilariqui spiam est animo? canat. quasi afflictioni propria sit precatio, hilaritati cantus: quia illa magis convenit illi; haec vero huic. Idem etiam indicavit Paulus loco ante dicto ad Ephes. 5. ubi ineptis ebriorum hominum moribus, et inconditis cantionibus, cantiones spirituales videtur opponere, et monet ut quemadmodum illi vino ebrii ob hilaritatem in cantum ora resolvunt, ita Christiani homines repleti spiritu, seu spirituali quodam impetu seu affectu, laeta voce hymnos Deo canant vide vers. 17. 18. Etiamsi autem cantus ipse vel simplex esse possit, vel cum aliquo instrumeuto musico conjunetus,
page 349 , image: s349(illum enim hîc non commemoramus, ubi sine voce ac sine mente sonus tantum exhibetur istrumentis musicis, praesertim in publica Ecclesia, cum cultus noster rationalis sit ac spiritualis, cum quo sonus sine mente nihil habet conjunctum:) tamen convenientius est Christianae [note: Cantus simplex sine instrumentis musicis, Christianae simplicitati convenientior.] religionis simplicicati ac puritati, et spirituali Deum colendi rationi, quae ab externis et valde quaesitis et operosis ornamentis et quibuscunque aliis, quae ipse animi impetus perse non suggerit abhorret, et iis quodammodo polluitur: convenientius ei, inquam, est, ut absque illis Deo canantur laudes, quam cum illis, praesertim in publicis piorum conventibus. Nam praeter causas jam allatas, illud quoque contingit, quod ii, qui instrumenta ista tractant, dum modulorum suavitati et artificio sunt intenti, mentes vix possunt ad Dei laudes attendere, imo interdum vix cogitare quicquam ea de re possunt; ut ii, qui pussant organa, et fistulas inflant, aut quippiam simile tractant. Praeterea cum plerumque minus religiosi imo interdum prophani esse soleant, qui has artes exercent, indignum videtur esse, eos ad Jandes Deo canendas adhibere. Vt taceam abusus varios, qui vix ac ne vix quidem caveri possunt, ubi mos ille invalescit; quod tamen; etiamsi tandein esset aliquis instrumentorum istorum, in quibusdam ad devotionem excitandis usus, eum abunde compensaret. Sed facile est animadvertere, plurimum aures sono titillari, quam animos ad religionem excitari, Quapropter loco instrumentorum illorum, quibus cantus suavitas conciliatur, adhibendum est aliud organon, unde omnis cantionum nostrarum et gratiarum actionis suavitas proficiscitur qua Dei aures oblectantur, quod Paulus adhibendum monet, nempe cor. Nam cum dixisset ailegato jam superius loco Ephes. 5. 19, ut loquamur nobis invicem plalmis, hymnis, et cantionibus spiritualibus, addit, canentes et psallentes in corde vestro Domino; priori voce cantum simplicem, posteriori duplicem quodammodo exprimens, et cor cum instrumento musico eleganter comparans. (Psallere enim est et voce viva canere, et simul iustrumentum aliquod musicum pulsare:) quasi dicat, nos debere voce canere, et simul cor ipsum tangere, unde suavissimus oriatur concentus, et modulatio Deo gratissima. Vult autem Paulus, ut cantiones illae sint spirituales, hoc est, non prophanae, non carnales, quales v. g. sunt hominum ebriorum: sed religiosae et rebus divinis plenae, ac consentaneae spiritui Euangelico, qui nihil terrenum, nihil carnale sapit. Itaque cantiones ejusmodi potissimum etiam instituendae sunt, praesertim publicae, de rebus spiritualibus; sed
page 350, image: s350interdum tamen (quia hoc ipium etiam spiritui divino consentaneum est, ut pro omnibus rebus Deo gratias agamus,) de beneficiis ad hanc vitam pertinentibus, praesertim insignioribus.
[note: Gratiarum actionem merentur non ea tantum, quae per se laeta, sed et tristia aliquando.] Istud adhuc addi potest superioribus, quod quidem pertinet ad ea, pro quibus Deo sunt agendae gratiae, quod non tantum ea, quae sua natura sunt laeta et jucunda, gratiarum actionem mereantur: sed etiam ea, quae per se sunt tristia, praesertim siob justitiam aut Domini Jesu nomen nobis contingant. Nam ea quoque in beneficiis divinis habenda sunt: qua de causa a Paulo dicitut: Phil, 1. vers 29, donatum iis esse pro Christo, non tantum ut in ipsum credant, verum etiam ut pro ipso patiantur: quando quidem omnia, hoc est; etiam tristia, cooperantur [note: Quando tristia in bonum nobis cooperentur.] in bonum diligentibus Deum: Rom. 8. 28: Quod qua ratione fiat, explicatum est ab eodem Apostolo partim cap. 5. ejusdem Epistolae; vers. et et seqq ubi ostendit, cur in afflictionibus glorietur ipse et alii vert Christiani: partim vero 2. Cor. 17. 18. Res eo redit, quod afflictiones istae partim ad spem non vanam immortalis vitae, partim ad eam ipsam vitam nobis parandam, et a Deo obtinendam vim magnam habeant, Addatur etiam locus Jacob. 1. vers. 2. 3. ubi cum monuisset nos omne gaudium arbitrari debere, hoc est, pro summo gaudio habere, quum inciderimus in varias ubique tentationes, causam reddit, quia probatio fidei vestrae, hoc est, ipsa oppressio, per quam exploratur fides vestra, operatur patientiam. quod etiam Paulus dixerat loco dicto Rom. 5, pluribus additis gradibus, per quos ab afflictionibus ad spem certam et indubitatam salutis deducamur. Unde Christus gaudere discipulos suos jubet, et exultare, si persequutionem justitiae causa patiantur, causam afferens, quae indicto loco 2, Cor. 4. potissimum explicatur, quia merces illorum magna sit in coelis. Videatur etiam Petri 1 Epist. 1. vers 6: ubi eadem causa affertur. et cap. 4. 13. 14; ubi additur alia quaedam ratio, quia ille gloriae, et ille Dei spiritus super ipsos patientes requies cat, nempe quia eo potissimum tempore ille gloriosissimus Dei spiritus ipsis adsit, et vim suam in illis exerat: quod Paulus quoque videtur ostendere cap. 8. ad Rom. vers 26. ubi cum de patientia et afflictione nostra dixisset; quonam pacto Deus nos fulciat ostendere volens, et ad superiora, ubi de Dei Spiritu ejusque vi agere coeperat, quodam modo rediens, addit, Similiter autem et Spiritus una adjuvat infirmitates nostras: nam illud quod precaturi sumus, quemadmodum oportet, nescimus, hoc est, nesciremus afflictionum intellige vehementia perturbati: sed ipse Spiritus intercedit pro nobis gemitibus ineffabilibus; (hoc est, quod ipsi praestare non possemus,
page 351, image: s351efficit, et in nobis gemitus excitat, quos tamen lingua exprimere non possumus, ita ut ipse pro nobis preces concipere videatur) qui vero scrutatur corda, novit, quinam sit sensus Spiritus, quod secundum Deum intercedat prosanctis. q. d. etiamsi quis tum temporis gemitus istos verbis explicare nequeat; et non tam ipsemet, quam spiritus videatur orate, mente alioqui turbata, (opponuntur enim alias mente orare, et, Spiritu orare, 1 Cor. 14. 14. 15.) tamen Deus novit, quid istud cordis desiderium et gemitus a spiritu excitati sibi velint, quandoquidem ille cordis recessus scrutatur: videt autum istud desiderium ipsius voluntati plane consentaneum, quale non potest fieri irritum. Cum ergo tantos fructus videantur afferre afflictiones ob justitiam vel Christi nomen toleratae; recte etiam addidit Petrus eodem loco cap. 4. debere eos, qui hoc nomine patiantur, glorificare Deum hac in parte, atque adeo (cujus rei causa nos haec omnia disputamus) gratias eidem agere. [note: Explicatio loci 1 Petr. 4. 16.] vers. 16. Addit autem eodem loco aliam adhuc rationem Petrus, quae quomodo ad rem faciat non satis patet, quia tempus est, ait, ut incipiat judicium Dei a domo Dei. si autem primo a vobis, quis finis eorum qui nonobediunt Euangelio Dei? Videtur autem haec ratio ad illa tempora, atque ad eos homines, ad quos scribebat Petrus (scripsit autem ad eos, qui genere Iudaei erant, idque, quantum conjicere licet, non multo ante Vrbis Hierosolymitanae et totius gentis excidium,) proprie pertinere; quod quidem ad Aposto [?]mentem spectat; licet ad alia quoque tempora aliosque homines accommodari queat: eaque esse hujusmodi: Debetis hoc interpretari pro Dei beneficio, quod nunc potius affligamini, ubi tempus est afflictionis populi divini et Deo chari, quam si ad extrema tempora reservaremini, ubi punientur gravissime homines ii, ex vestra praesertim gente, qui Euangelium Dei contumaciter repudiarunt; quod supplicium longe erit gravissimum. Praedixerat enim Christus Luc. 21, ubi recenset signa antecessura Vrbis illius excidium, aut gentis interitum, ante illa omnia fore, ut conjicerent [nempe Iudaei increduli] in ipsos discipulos suas manus, et persequerentur eos, tradentes in Synagogas et custodias, ductos ad reges et praesides pro nomine suo: quod ipsis sit abiturum in testimonium: vers. 12. 13. Nam ut tanto majores haberent causas ii, qui adhuc essent ex ea gente sanabiles, resipiscendi et Euangelium recipiendi, ipse autem Deus, eos qui resipiscere, et Euangelium amplecti nollent, gravissime puniendi; voluit Deus prius constantia et patientia Christianorum, tum vulgarium, tum etiam imprimis Apostolorum, doctrinam hanc penitus sancire et confirmare, ut hoc tum Christianis atque
page 352, image: s352Apostolis imprimis, tum impiiscederet in testimonium; quo illi quidem innoxios se ostenderent; hi vero inexcusabiles redderentur: quia illi revelassent, et sanguine suo asseruissent, hi audivissent veritatem sibi aperte annunciatam. Quapropter qui eo tempore, quo Deus nondum vere puniebat istum populum, sed id tantum faciebat, per quod aditum sibi ad poenam muniebat, ex Judaico genere affligebantur, et quidem tanquam Christiani, illi gaudere poterant, quod ad poenam veram, et horrendum judicium Dei non essent reservati, licet aliquid paterentur judicio aut poenae sequuturae simile; quod ipsum tamen paterentur tanquam ii, qui ad Dei domum vere pertinent, quibus res ista tandem cessura sit in salutem, licet humano judicio aliter videatur. Tanto autem libentius hunc sensum sequor, quod Petrus videatur omnino respexisse atque allusisse ad verba Domini lesu, apud eundem Lucam extantia cap. 23. ubi similis est plane argumentatio ei, qua Petrus hîc utitur, qua Dominus Jesus ostendit, longe majorem calamitatem manere Hierosolymitanos, adeoque mulieres quodammodo illas ipsas, seu earum similes ejusdemque gentis, quaetum temporis afflictam Domini Jesu conditionem deplorabant, quam ea esset, quam ipsemettum temporis perferebat. Postquam enim dixisset vers 28, Filiae Hierusalem! ne ploretis super me, sed super vosmetipsas plorate, et super liberos vestros: quia ecce venient dies, in quibus dicent, beatae steriles, etc. addit vers 31: quia si in humido ligno hoc faciunt, in sicco quid fiet? quasi dicat, si ego innocentissimus, ipseque Dei filius, qui, si quisquam alius, videbar debuisse esse ab hujusmodi afflictione ac morte immunis, tanta tamen patior; quidnam passuri sunt nocentissimi, et cum Deo per summam impietatem bellum contumaciter gerentes? Similem esse Petri argumentationem perse quivis perspicit: nec quidquam refert, quod obscurius videatur de judicio isto, quod Deus in gentem Judaicam sit exerciturus, loqui Apostolus. Nam hoc ipsum quoque commeritus erat hic populus, ut minus aperte jam hac de re divini viri loquerentur: quod etiam videtur fieri cap. 3. ejusdem Epistolae, sub finem, ubi itidem difficilis est Petri locus. Quin etiam divinus Autor. Heb. 10. 25, generalibus admodum verbis rem eandem indicat potius, quam aperte explicat: et videmus simili quadam ratione Dominum Jesum, hoc est, obscure atque per parabolas aliquas indicasse rejectionem gentis Judaicae, et gratiae divinae ab eis translationem. Ut igitur ad propositum revertamur, pro hujusmodi afflictionibus gratiae sunt agendae Deo; quin etiam pro aliis, quae commodi alicujus nostri causa nobis a Deo imponuntur, qualessunt castigationes,
page 353, image: s353quae quam sint utiles, praesertim ad salutem nostram, ostendit Paulus 1 Cor. 11. vers 32: sed fusius Autor divinus Epist. ad Hebr. cap. 12. initio facto a vers 5, quo loco etiam demonstrat eas a divino ergo nos amore manare: at quidquid est hujusmodi, id gratiarum actionem jure meretur, siquidem beneficium est. Atque ad hujusmodi res etiam extendendum est illud Apostoli monitum Ephes. 5: 20: ubi monet, ut gratias agamus semper pro omnibus. Sunt etiam, qui huc referant locum 1 Thess. 5. 18: ubi ait Apostolus, in omni gratias agite: quasi dictum esset in omni re seu de omnire. sed verisimilius est ibi subaudiendam vocem temporis; q. d. in omni tempore gratias agite. Nam similiter in praecedentibus admonitionibus duabus, imo etiam tribus, notam universalitatis ad tempus retulerat, aut etiam ipsius tantum perpetuitatis mentionem fecerat. Dixerat enim vers 16, Semper gaudete. vers 17. sine intermissione orate. et antea etiam vers 15, semper bonum sectemini. quanquam postea etiam notam universalitatis refert ad subjecta, erga quae debeat ista beneficentia nostra exerceri.
[note: Gratiae agendae semper.] Atque hîc observetur simul proprietas quaedam hujus virtutis seu partis pietatis, quae in gratiis agendis cernitur, ut nimirum omni tempore, seu subinde, et quam frequentissime Deo agamus gratias, et quidem pro omnibus: quae eadem proprietas est etiam precum, ut inferius, ubi de iis agemus, constabit. Quo loco etiam nonnihil de hac proprietate seu constantia dicetur explicatius: unde simul constabit, quid de perpetuitate, aut constantia in gratiarum actione sit statuendum.
[note: Alia nomina, quibus laus Deo exprimitur, Confessio.] Antequam ad hujus virtutis contraria abeamus, illud adhuc paucis monendum videtur, laudem divini Numinis aliis quoque nominibus appellari solere in sacris literis: Inter quae est: Confessio, cujus haec significatio non semel occurrit in Psalmis, ejusque rei exemplum affert Paulus Rom. 15. 9: et ad Heb. 13. 5. Confessio autem eam ob causam videtur appellari, quia laudatione ista confiteamur beneficia in nos collata a Deo; vel, si latius id placet extendere, quia confiteamur vel profiteamur ea, quae in Deo agnovimus praeconio ac celebratione digna: et liceret fortasse pro confessionis voce usurpare professionem seu annunciationem quandam, quia professionis etiam significationem vocestum Hebraeae, tum Graecae videntur pati. Ex eodem ad Hebr. [note: Fructus labiorum, et sacrificium.] loco patet laudem Dei etiam vocari fructum labiorum et sacrificium; quanquam explicationis causa additur vox laudationis. Ita enim ait D. Autor, per ipsum, hoc est, per Christum, offeramus sacrificum laudis semper Deo, hoc est, fructum labiorum confitentium nomini ipsius.
page 354, image: s354Videtur autem, cum fructum labiorum nominat, alludere ad primitias, aut alios terrae fructus; qui olim Deo solebant consecrari et offerri. [note: Benedictio.] Cur autem victimam appellet, vel sacrificium, res est satis manifesta. Vocatur etiam benedictio: quod saepe fit in Psalmis. Eandem vocem hoc significatu habes Apoc. 5. 12. Luc. 1. 64. quo pertinent omnia ista loca, in quibus dicitur benedictus, scil. sit, Dominus Deus Israel; vel, Deus et Pater Domini nostri fesu Christi, vel de Deo enunciatur, eum esse benedictum. Exempla habes Luc. 1. 68. 1 Cor. 1. 3. Ephes. 1. 3. 1 Petr. 1. 2. in quibus locis votum est, et subaudienda vocula sit. Rom. 1. 25. 2 Cor. 11. 31. ubi asseritur, Deum esse benedictum in secula. Atque hinc interdum nomen benedicti simpliciter positum pro Deo usurpatur, ut fit Mar. 14. 61: nempe quia id de Deo [gap: Greek word(s)] , et ratione omnium perfectissime dicitur. Sed tribuitur tamen etiam Christo ad dexteram Dei collocato, et sic divini ipsius solii participi: Rom. 9: 5. ubi secundum vulgarem distinctionem, quae nobis quoque magis probatur, Christus dicitur super omnes vel omnia Deus benedictus in secula; cui loco adde alium ex cap. Apoc. 5. antea citatum; ubi primo agno separatim vers 12, tum eidem cum eo, qui in throno sedet conjuncto, vers 13, tribuitur partim ab hominibus, [note: [gap: Greek word(s)] quomodo differant?] partim ab aliis quoque creaturis benedictio. Est autem observandum in istis locis, ubi Deus dicitur benedictus, et in dicto loco Rom. 9. ubi de Christo idem enunciatur, esse Graece vocem [gap: Greek word(s)] , non vero [gap: Greek word(s)] , quae itidem latine benedictus reddi potest, sed quae tamen non habet significationem eam, quam solent habere apud Latinos participia passiva futuri temporis, ut quandam necessitatem designent, qualem vim habet prior vox illa [gap: Greek word(s)] . Quanquam participium [gap: Greek word(s)] in Novi foederis scriptis, fortasse vix uspiam sumitur pro eo, cui laudes sint redditae, sed pro eo, cui favor et benignitas divina fuerit exhibita. Quo pacto Maria dicitur benedicta in mulieribus, seu inter mulieres, Luc. 1. 28. 42. et de Christo Hierosolyma ingrediente clamat populus, Matth. 21. 9. Benedictus quivenit in nomine Domini: ubi, ut praecedentia et sequentia docent, in quibus fausta precatur Christo populus, intelligitur, Christum favorem singularem a Deo consequutum esse, vel ut in imperiisui, quod mox successurum sperabat, [note: Benedictio usitatissime pro Gratiarum actione.] administratione experiretur, populum optasse. Etiamsi autem qualiscunque divini Numinis laudatio, benedictio dici queat, tamen imprimis gratiarum actio ea voce solet exprimi: unde quod Matth. 14. 16. et Mar. 6. 41. et cap. 8. 7. dicitur, Dominum Jesum, cum miraculum istud in multiplicandis panibus ac piscibus editurus esset, respexisse
page 355, image: s355in coelum et benedixisse; id Matth. 15. 36. et Mar. 8. 6, partim in simili, partim in eadem historia, dicitur, eum gratias egisse; quemadmodum etiam apud Iohannem cap. 6. 11. 23. fit: quae significatio, aliquantulum tamen aucta, et sic quodammodo perfectior reddita, videturquoque [note: Benedictio poculi apud Paulum quid sit?] locum habere in Epist. 1 Cor. 10. 16. ubi ait Apostolus, Poculum benedictionis, quod benedicimus. ubi viri docti non injuria gratiarum actionem, quae poculo isto sumpto peragatur intelligendam statuunt; idque verisimile facit id, quod de Christo legimus apud Matth. 26. 26. in nonnullis exemplaribus, et 27, eum accepto pane, et deinde etiam poculo gratias egisse: sed adhuc magis id probabile reddunt verba Mat. 14. 22: ubi cum dictum fuisset. Dominum Iesum accepto pane benedixisse, quod Matthaeus ut vidimus, et Lucas capite 22. 19 dixerat, eum gratias egisse, postea cum de poculo loquitur, ipsemet postea habet Christum gratias egisse, vers. 23. Verumtamen non videtur haec ipsa significatio loco Pauli sufficere; quandoquidem ibi expresse dicitur, nos poculum, seu mavis latinius dicere in dativo, poculo benedicere: cum tamen nemo dicturus sit, nos ipsi poculo gratias agere. Quapropter etiamsi non sit necesse dicere, gratiarum actionem benedictionis. voce ibi prorsus non comprehendi; tamen omnino videtur statuendum, aliquid adhuc isti significationi addendum, ita ut benedicere eo in loco sit per gratiarum actionem veluti sanctificare, et a vulgari usu segregarum, sancto usui consecrare. Nam haec quoque, quam cum gratiarum actione conjungimus, significatio verbi benedicendi, in sacris literis locum videtur habere. quanam separatim: ut cum dicitur Gen. 2. 3, Deum sanctificasse diem septimum, et ei benedixisse; quod utrumque idem videtur significare. Sunt, qui paulo aliter hanc vocem interpretantur, sensu tamen eodem remanente; inter quos est OEcumenius, qui verbum [gap: Greek word(s)] ita reddit, [gap: Greek word(s)] , hoc est, quod cum laude et gratiarum actione adornamus seu consecramus. Ista vero, quam in Pauli verbis essearbitramur, verbi benedicendi significatio, videtur extare etiam 1 Sam. 9. 13; ubi dicitur Samuelem benedicturum esse sacrificio, postea demum comesturos eos, qui essent invitati: ubi Graece est, [gap: Greek word(s)] ; quod viri docti ita explicant. eum gratias acturum fuisse pro hostia pacifica, seu gratias agendo eam consecraturum. Idem fieri statuendum est Lueae 9. 16: ubi dicitur, Dominum Iesum benedixisse panibus: quod, ut supra vidimus, apud alios Euangelistas ita effertur, ut Dominus Iesus simpliciter tantum dicatur vel benedixisse vel gratias egisse. Res enim ipsa nihilominus satis sic est expressa, licet
page 356, image: s356non addatur, actionem hanc gratias agendi, vel benedicendi, in panes (ut ita loquar) tetendisse, et cirea illos tanquam objectum quoddam fuisse versatam; imo potius censeri queat, actionem istam ad panes vix posse applicari, propterea quod non dicamur gratias agere panibus, et vox benedicendi absolute elata ita possit accipi, ac si dictum fuisset, Christum benedixisse Deo. Nam consecratio ista, et ut Paulus de cibis alias loquitur, sanctificatio, 1 Timoth. 4. 5, est tantum consequens quoddam istius gratiarum actionis et benedictionis, quae in Deum ipsum recta spectat et tendit.
[note: Qualis Gratiarum actio apud Paulum nomine Benedictionis intelligatur?] Sed quaeri hîc posset, qualisnam gratiarum actio nomine benedictionis apud Paulum sit intelligenda, an ea, qua pro ipso poculo Deo agimus gratias; an vero illa, qua gratias agimus Deo pro morte Christir neque enim id usquequaque liquet. Prius inde videtur probari, quod Dominus Jesus in hujus sacrae ceremoniae institutione, cum benedixisse et gratias egisse dicitur, procul dubio non pro sua morte, sed pro pane, et pro poculo, seu eo quod in poculo continebatur, gratias egerit, quemadmodum patresfamilias alias apud Hebraeos folebant. Unde paulo ante apud Lucam cap. 22. 17. dicitur, eum accepto poculo gratias egisse: poculum autem istud non illud fuit, quod postea alteram Eucharistiae partem continens discipulis dedit: nam de eo separatim postea agitur vers 20. et expresse additur, Dominum Jesum fecisse, postquam caenasset, ad differentiam prioris, quo in ipsa coena fuerat usus, aliam quandam ceremoniam in populo Judaico olim usitatam obiens, de qua videatur Scalig. in lib. de emendat. temporum sexto. Jam vero verisimile fit, eandem benedictionem vel ejusdem generis apud Paulum esse intelligendam, quam Christum in eodem ritu usurpasse constat, quod nos supra quodam modo pro concesso sumsimus. Sed ex altera parte illud videtur obstare, quod cum Paulus per poculum benedictionis, quod benedicimus, singulare illud poculum, quod in Eucharistia usurpant Christiani, designare voluerit, non videatur ab ea gratiarum actione id describere, et ea veluti insignire voluisse, quae aliis etiam poculis esset communis; qualis ea est, quam Christus antea quoque usurpaverat, qua pro ipso poculo aut potu laudes Deo dicuntur. Quod si Paulus singularem aliquam benedictionem, aut gratiarum actionem hîc voluit denotare, nulla ea potest esse alia, quam qua pro morte Christi tum Deo, tum ipsi Christo gratiae aguntur; quae gratiarum actio hujus ritus est propria, et hoc poculum ab omnibus aliis vulgaribus distinguit. Quanquam autem responderi ad hanc rationem posset, Paulum nihilominus hac appellatione poculum hoc a
page 357, image: s357caeteris omnibus distinxisse, quia hîc loquatur de poculo, cui Christiani omnes, qua tales sunt, benedicant, atque id gratias qro eo agendo consecrent: tamen major esse vis istius rationis videtur, quam ut hac responsione prorsus tollatur; cum non sit verisimile, Paulum cum poculum benedictionis nominat, ejus benedictionis esse oblitum, quae [note: Cur poculo, non pani denominationem benedictionis addideris.] hîc est praecipua, et huic poculo maxime propria. Quo accedit, quod poculo hanc imprimis denominationem addat, non vero pani, quem tantum frangi ait; cum tamen vulgaris illa gratiatum actio non minus ad panem pertineat, quam ad poculum. Videtur enim Paulus allusisse ad poculum gratulatiorum apud Hebraeos etiam usitatum, quod Psalmo 116. 13 poculum sulutum dicitur, quo in conviviis gratulatoriis, post singulare aliquod auxilium ac beneficium a Deo acceptum, gratias Deo agebant, et salutem illi acceptum referebant: qua de re videatur Vatablus dicto loco. Simili ratione, cum poculum hoc sacrum sumimus, Deo ac Christo salinem nostram sanguine Christi partum acceptum ferimus; ita ut hoc poculum vere sit gratulatorium, et, ut ita loquamur, benedictorium. Haec allusio quia in pane locum non habebat, ideo benedictionis ibi non est facta mentio. quemadmodum etiam, cum apudeundem Paulum et Lucam poculum dicitur Novum Testamentum in Christi sanguine, licet res ipsa ad primam quoque hujus ritus partem pertineat, tamen propter allusionem quandam de poculo seu altera hujus ritus parte peculiariter enunciatur, quia nimirum in ea sanguis fusus Christi commemoratur, quo Novum foedus sancitum elegantius dicitur, quia Vetus foedus sanguine quoque fuerat sancitum; unde de eo dixerat Moyses, Hic est sanguis foederis, quod pepigit nobiscum, aut mandavit ad nos Deus, Exod. 24. 8. et Heb. 9. 20. Ut igitur testamenti appellatio, ita et benedictionis, poculo propter allusionem certam peculiariter accommodatur: at si benedictio hîc intelligeretur vulgaris, ea non minus de pane, quam de poculo, fuisset enuncianda. Haec difficultas ita tolli posse videtur, ut dicamus, Paulum non de vulgari quadam benedictione, quae vulgaribus etiam cibis et potui sit communis, esse loquutum, sed de ea, quae huic ritui est peculiaris, quae tamen vulgari isti aliquomodo respondeat. Nam partim ejusdem plane cum ea est generis, cum utraque sub gratiatum actione, tanquam genere Synonymo, contineatur, partim ei est analoga, tum ratione objecti, hoc est, ejus, pro quo gratiae aguntur, tum ratione effectus, nempe consecrationis. Nam quemadmodum in vulgari ista gratiarum actione, qua cibi consecrantur, gratis Deo aguntur, quod cibum aut etiam potum suppeditaverit ad tererenam
page 358, image: s358hanc animalemque vitam sustentandam: ita in ista peculiari ac solenni gratiarum actione laudes Deo ac Christo dicuntur, quod cibum ac potum suppeditaverit spiritualem, quo animae nostrae alantur ac sustententur in vita spirituali, quam aeterna vita consequatur. Is autem est caro et sanguis Christi, quemadmodum ipse Christus testatur Iohan. 6. Etsi enim neque per panem neque per poculum, aut id quod in poculo continetur, re ipsa nobis cibus ant potus ille spiritualis exhibeatur; tamen per ea, quae exhibentur, repraesentatur, totusque ritus eo pertinet, ut gratiae Deo ac Christo, quemadmodum jam diximus, agantur. Quod ad consterationem attinet, similis quoque est ratio, seu (ut diximus) analogia quaedam inter hanc et illam benedictionem. Nam quemadmodum vulgari ista gratiarum actione consecratur cibus et potus ad communem hujus vitae usum, eaque interveniente fit ut cibus ac potus, qui alias nobis foret illicitus, et respectu nostri, ut ita dicam, impurus (quo pacto impuris omnia sunt impura, quemadmodum Paulus testatur) nobis fiat licitus: ita etiam ista singulari gratiarum actione poculum hoc, quemadmodum et panis, ad sanctum hunc et minime vulgarem aut communem usum consecratur, ita ut eo jam hominibus Christianis liceat uti, quo uti haud alias liceret, quum nihil id foretaliud quam indigne edere et bibere, hoc est, non ita, quemadmodum decet, et negotio huic convenit. Vsus autem ille est peofessio quaedam ejus rei, quod corporis et sanguinis Christi simus participes, et eum ex illis fructum percipiamus, ratione vitae spiritualis, quem alias ex cibo et potu solemus percipere, quoad vitam hancanimalem et terrenam. Etiamsi ergo ista gratiarum actio proprie non tendat in poculum, seu in id, quod in poculo continetur, tanquam in objectum suum, pro quo gratiae agantur; tendit tamen aliquo modo, quatenus id, quod in poculo continetur, est symbolum externum, repraesentans id, pro quo gratiae aguntur. Vnde fit, ut poculum quoque illud hujusmodi gratiarum actione consecretur, quemadmodum vulgari gratiarum actione consecratur etiam poculum aliquod, seu potus vulgaris, et cibus. Atque hinc responsio patere potest ad rationem in contrarium allatam, qua probari posse videbatur, vulgarem tantum gratiarum actionem his verbis esse intelligendum: quia Dominus Iesus in hujus sacrae Ceremoniae institutione istiusmodi gratiarum actione fuerit usus; consentaneum autem sit, eandem a Paulo intelligi, qua ipse Christus in hoc negotio fuerit usus. Nam etiamsi tandem concedas, illam gratiarum actionem, qua usus fuerit Christus, vulgarem fuisse, seu ejusmodi, quae in aliis quoque cibi aut potus gencribus
page 359, image: s359a piis adhiberi soleret; quin etiam Paulum, cum benedictionis mentionem [note: An gratiarum actio qua Christus usus, et quam Paulus memorat, ejusdem sint generis?] fecisset, ad eam benedictionem Domini Jesu respexisse: non tamen est necesse, ut utraque ejusdem prorsus fuerit generis, seu (ut magis proprie loquamur) speciei, et, ut illa vulgaris extiterit, ita et haec, quam Paulus memorat. Nam satis est, ut haec illi sit analoga, et in illius locum successerit. Quod enim diversa aliquo modo fuerit, id diversitati tum temporum, tum personarum, quae gratiarum actione in hoc ritu vel usae fuerint, vel utantur, est adscribendum. Temporum diversitati ideo: quia tum temporis, cum Dominus Jesus ritum hunc institueret, nondum beneficium istud, quod hoc ritu celebrandum est, reipsa erat hominibus a Deo et Christo praestitum; contra ac se res habebat tum, cum Paulus ad Corinthios scriberet. Itaque non mirum est, si Dominus Jesus in prima hujus ritus institutione vulgariori quadam gratiarum actione censeatur esse usus, aliam vero inteliexerit Paulus, licet ad illam respiceret, propter causam superius explicatam; nempe convenientiam utriusque, et alterius hujus in prioris locum substitutionem. Personarum autem diversitati ideo discrepantia illa imputanda est: quia ibi quidem Christus, qui non particeps hujus beneficii, quod in hoc ritu gratiarum actione celebrandum est, sed ejus ipsius autor esse debebat, idque in discipulos conferre, gratias dicitur egisse: hîc vero gratiarum actio tribuitur ipsis Christi fidelibus, qui hujus beneficii facti sunt participes. Itaque non mirum foret, si Christus quidem pro eo gratias non egisset, hi vero agere omnino censendi sint: et sic in Christi verbis id non censeretur expressum; in Pauli autem verbis expressum omnino statueretur. Id, quod in prima ritus hujus institutione factum est, non tam est exsequutio ejus ipsius, quod revera ac potissimum in posterum voluit observari Christus, quam ejus rei repraesentatio et exemplum, quantam quidem illud tempus requirebat. Itaque quae jam tum vere peragi poterant, eadem cum illis, quae in posterum erant facienda, tum facta sunt; quae vero nondum re ipsa fieri poterant, ea tum fuerant aliquomodo adumbrata, res ipsa in sequens tempus dilata fuit. Sed deinde non est prorsus certum, Christum vulgari gratiarum actione fuisse tum temporis usum, et non etiam tali aliqua divini nominis celebratione, quae huic ritui sit magis propria, cum Christus non suo, sed discipulorum nomine revera gratias ageret: ipse enim eo poculo non utebatur. Quare gratias Deo agere poterat, eo etiam nomine, quod illos singularis cujusdam beneficii, hoc est, perfectissimi animae cibi et potus vellet facere participes. Quapropter, ut rem hanc tandem concludamus, potest apud
page 560, image: s360Paulum benedictionis nomen vel pro sola gratiarum actione sumi, nondum habita ratione consecrationis poculi ipsius, quae inde proficiscatur, quae in sequentibus demum verbis quod benedicimus exprimatur: vel ipsa etiam consecratio benedictionis nomine comprehendi potest, et sic effectus cum sua causa eadem voce includi, ut in verbis Pauli quaedam sit repetitio, quam [gap: Greek word(s)] Graeci vocant. Priori modo hic erit sensus, poculum illud eucharisticum, quod eo pacto consecramus, et ad sanctissimum hunc usum veluti paramus seu aptamus, etc. Posteriori modo haec erit sententia, pocusum benedictum, quod gratiarum actione benedicimus aut consecramus. Sed prior sensus videtur paulo concinnior: nec quicquam prohibet, in verbo benedicendi aliquanto plus intelligi, quam in simplici benedictionis nomine, imo conveniens est, ut posteriora verba prioribus nonnihil addant: praesertim cum vox benedictionis priori loco posita ita efferatur, ut non significetur actionem istam circa poculum tanquam objectum suum occupari, et actionem hanc in ipsam veluti transire, id quod benedicendi verbum ad poculum postea relaturn indicat, cum possit poculum instumenti cujusdam etiam habere rationem; quasi dictum esset poculum, quo adhibito aut usurpato, gratiae aguntur.
[note: Alia vocabula, quidub laus Divina effertur.] Hactenus de benedictionis voce. Reperiri fortasse queunt et alia quaedam vocabula, quibus laus seu praedicatio divini nominis efferatur, inter quae est etiam gloria, hoc est, illustris quaedam et pervagata divini nominis celebratio: verum quia istorum vis cuivis satis nota est, ea hîc vel anxie conquirere, vel explicare putamus supervacaneum esse.
[note: Extrema laudis divinae.] Superest igitur, ut ad extrema huic pietatis parti opposita transeamus. Licet autem duplex etiam hîc extremum costitui possit, tamen id, quod in excussu peccat, minus hîc patet: propterea quod [note: Illud quod in excessu.] nemo videatur Deum aut Christum posse nimium laudare, cum iis, quae in Deo laudanda sunt, nil possit excogitari majus aut sublimius. Verumtamen potest hîc etiam aliquid fieri nimium, idque vel ratione [note: Ratione rerum quae Deo aut Christo tribuuntur.] rerum, quae Deo attribuuntur, vel ratione modi. Ratione rerum, si aliquid Deo attribuatur quod ei tribuendum non sit. nam etiamsi majora iis, quae Deo sunt adscribenda, ei adscribi nequeant, adscribi tamen ei possunt plura. Quod idem et de Christo dici debet; cui etiam aliquid amplius, quam revera adscribendum est, adscribi potest, et solet, Nam Deo quaedam solent attribui proprietates, vel attributa, et in ipsius laudem praedicari, quae tamen in ipso non sunt: cujus rei exempla quaedam suppeditat carmen Iulii Caesaris Scaligeri in laudem Dei compositum, in fine Exercitationum contra Cardanum. Possunt
page 361, image: s361etiam ei quaedam attribui, imo et solent beneficia, quae tamen tribuenda ei non sunt, et quibus commode caremus: quemadmodum et [note: Ratione medi.] alia quaedam facta. Quod ad modum laudandi attinet, aliquid hîc potest esse nimium, si vel in multitudine verborum aliquod momentum collocetur, vel quippiam aliud adhibeatur superstitiosum, aut quod spiritum Euangelicum non sapiat. Sed de hoc extremo minus nobis est laborandum, quod ii facile effugient, qui veritatem habent cognitam.
[note: Illud in defectu.] Ad alterum extremum veniendum est, quod in defectu peccat; quod quidem duplex est, quemadmodum in aliis quoque contingit: vel enim privativum tantum est, vel etiam positivum; hoc est, vel tantum laudes et gratiarum actionem Deo debitam omittit, vel id etiam, [note: Idque vel privativum, cum laudes Deireticentur,] quod laudibus est contrarium de Deo dicit. Et prius quidem illud generale nomen non habet: habet tamen speciale. Ea enim vitii illius pars, quae gratiarum actioni opponitur, ingratitudinis nomine continetur. de qua sermo est Luc. 6. [?] 35: ubi dicitur Deus esse benignus super ingratos et malos: quanquam ingratitudo ista non tantum in verbis consistit, sed etiam, et quidem multo magis, in factis: et non tantum cernitur in iis omittendis, quae ad Dei laudem atque honorem pertinent, sed etiam in committendis iis, quae ad ipsius spectant contumeliam. Sed speciatim de ingratitudine ista, quae in omittenda gratiarum actione consistit loquitur Paulus, Rom. 1. 21: ubi accusat homines, qui cum Deum cognovissent, non tanquam Deum glorificarint, aut gratias ei egerint. Hujus autem vitii natura satis ex natura virtutis, cui opponitur, patet; siquidem quod hujus est facere, illius est omittere.
[note: Velpositivum, cum contumelia ingeritur.] Quod ad alterum extremum attinet, cum loco celebrationis nominis divini contumeliosa in Deum verba jaciuntur, id vitium blasphemia nuncupatur: quanquam haec vox actionis nomen est, non habitus, et latius patet, quam ut huic tantum pietatis parti opponatur. [note: Blasphemia, quodvis vonvitium est.] Nam blasphemia proprie est quodvis convitium, seu dictum contumeliosum, quod famam alterius laedit. Est enim dicta [gap: Greek word(s)] Graecis, quasi [gap: Greek word(s)] eoque pacto non semel usurpatur in sacris literis, ubi de convitiis, quibus homines appetantur, accipitur. Vide inter alia Ephes. 4. 31. 2 Tim. 3. 2. Tit. 3. 2. 1 Pet. 4. 4. [gap: Greek word(s)] [note: [gap: Greek word(s)] in Deum.] tamen transfertur ad contumeliam divini nominis, quae verbis peragitu 1, quibus aliquid Deo ignominiosum adscribitur; propterea quod haec blasphemia inter omnia convitiorum genera eminet, cum nullum sit eo gravius. Etiamsi autem ea tantum blasphemia videtur nomen hoc vere mereri, quae a sciente ac prudente proficiscitur, seu ab
page 362, image: s362eo qui illum, in quem convicium jaciat, bene habeat cognitum, saltem [note: Ea tribuitur etiam ignoranti.] eatenus, ut probe norit, eum ista contumelia esse indignum; tribuitur tamen etiam illi, qui ignorans contumeliosi quippiam de Deo aut Christo dicit. Quo pacto Paulus 2 Tim, 1. 13 se dicit antea blasphemum, cum tamen addat, se haec fecisse ignorantem in incredulitate; quia facti potius ipsius. quam animi et consilii habet rationem. Nam quocunquc animo in alterum aliquid dicas contumeliosi, blasphemia est, si rem ipsam per se spectes, et vim vocis simpliciter consideres; quia nihilominus famae alterius, rei ipsius natura inspecta, noces; praesertim si tuae ignorantiae aliquomodo sis causa, et culpa tua quadam factum fuerit, ut eum, cui conviciaris, non agnoscas, quemadmodum Paulo contigisse non est negandum. Nam quam occasionem habuerunt tum plaerique in Iudaica gente ad Christum agnoscendum, eam Paulus quoque habuit, extante adhuc recenti tum doctrinae, tum miraculorum ipsius Christi memoria, et ante oculos versantibus, tum Apostolis, tum aliis Christi discipulis, tum sanctitate, tum sapientia, tum virtute miraculorum edendorum stupenda claris ac celebribus. Qua de causa ignorantia haec, et, quae eam sunt consecuta peccata, Paulo imputarimerito poterant; quod ipse Paulus eo loco satis indicat, dum et sese peccatorum primum fuisse, et superabundasse in sese gratiam Christi, et in se primo omnium mansuetudinem ostendisse Christum, ad exemplum eorum, qui in ipsum credituri essent, confirmat. Adde, quod ne animus quidem nocendi a Paulo abfuit revera; sed abfuit tantum cognitio dignitatis ejus personae, aut religionis, quam blasphemaverat, quaeres improbitatis quidem et malitiae multum demit facto, sed non tamen animum nocendi cupidum tollit. Nam etiam in maxima nocendi cupiditate, potest tamen esse non adeo magna improbitas, [note: Vsitatius tamen scienti.] Itaque si proprietatem vocis blasphemiae spectes, eam sibi jure, et absque figurapotuit tribuere Paulus. Verumtamen usus obtinuit, ut is blasphemus diceretur, qui rem eam, cui oratione detrahit, aut crimen aliquod impingit, satis habeat cognitam, eamque norit contumelia ista esse indignam; neque id sine causa. Nam magis nocere velle videtur alicujus gloriae is, qui, cum alicujus sive personae sive rei dignitatem atque praestantiam habeat cognitam, nihilominus eam dedecore et contumelia audet afficere, quam is, qui dignitatem atque praestantiam ejus ignorat: cum fieri possit, ut, si eam haberet cognitam, ab ea conviciis appetenda sese contineret, quod imprimis notandum videtur ob blasphemiam in Spiritum Sanctum, cujus tanta dicitur esse gravitas, ut neque in hoc neque in futuro seculo remittatur;
page 363, image: s363quod mirum admodum videri deberet, nisi constaret, blasphemiam istam eam demum revera esse, quae a sciente prudente proficiscatur, et sic insignis cujusdam malitiae et improbitatis sit argumentum.
[note: Quot modis blasphemia committatur.] Explicata generatim hujus vocis, et vitii ipsius etiam eo nomine designati natura, videndum nunc est, quot modis illud committatur. Potest autem duplex imprimis tradi ejus distinctio: altera ex rebus, in quibus blasphemia, cum oratione effertur, consistit: altera ex objecto, in quod blasphemia tendit, seu modo, quo Deus aut Christus [note: Ratione rerum in quibus blasphemia consistit.] contumelia afficitur. Quod ad priorem distinctionem attinet, primo loco ponendum est, blasphemiam hanc, de qua agimus, cum divino cultui adversetur, proprie ad Deum et Christum spectare; siquidem praeter hunc utrumque nemo cultu divino est dignus aut afficiendus; atque adeo nemo etiam alius hoc blasphemiae genere, de quo nunc agimus, laedi proprie, ac per se potest. Blasphematur autem Deus aut Christus, cum vel id Deo aut Christo detrahitur, quod in eo omnes debent agnoscere, et de eo profiteri, quicunque servari volunt, vel contrarium etiam eorum, vel alicujus ex istis ipsi aperte adscribitur: quorum posterius est aliquanto gravius et crassius; quanquam ex illo hoc consequitur, et licet verbis non exprimatur, tamen reipsa intelligitur. Nam parum distant ista, negare aliquem esse sapientem, et eundem dicere vel insipientem vel stultum; quod idem de caeteris cogitari facile potest, quae ad Deum aut Christum ne exempli quidem [note: Ratioue modi, quo Deus aut Christus blasphemia afficitur: qui est vel Directus.] causa referre volumus. Quod ad posteriorem distinctionem attinet: blasphemia duplex est. Vel enim directe et aperte Deum aut Christum petit: vel indirecte. Prius quomodo fiat, satis est manifestum: fit enim tum, cum Dei nomen quocunque modo elatum aut descriptum exprimitur, et ei quippiam contumeliosi attribuitur, vel gloriosum, quod tribuendum erat, detrahitur: quod idem de Christo intelligendum est. Indirecte vero, cum vel res vel persona aliqua Deo aut Christo [note: vel indirectus.] arcte conjuncta ejusmodi afficitur contumelia, seu convitio appetitur, quod in Dei spectet ignominiam: quo pertinet imprimis blasphemia Spiritus Sancti; de qua satis dictum est a Socino, in 1 Joh. 5. Pertinet etiam huc blasphemia doctrinae Christi, seu religionis Christianae, de qua Paulus ad Tit. 2. 5. Quo potest referri ejusdem Apostoli locus Rom. 14. 16: quanquam ibi per bonum nostrum intelligi potest libertas Christiana. Hujus generis erat blasphemia illa, quam Stephano objiciebant ipsius adversarii, Act 6. 13. objiciebant enim illi blasphemiam contra Sanctum istum locum, nempe Hierosolyma, et templum, et contra legem. Atque haec exempla sunt ejus blasphemiae,
page 364, image: s364quae in rem aliquam divinam directe et immediate, sed per eam con sequenterin Deum et Christum tendit. Exempla ejus blasphemiae, quae directe in personam aliquam fertur Deo ac Christo conjunctam, per cujus (ut ita dicam) latus ipse Deus ac Christus petatur, sunt, cum quis Apostolos, habita praesertim ratione muneris, quod gerebant, ac doctrinae quam praedicabant, blasphemat: cujus rei exemplum extat Rom. 3. 8. quin et Act. 13. 45. Nam si quae contumelia in ipsorum tantum personam spectabat propriam, ea alterius est generis; quemadmodum etiam ea, quae in filium hominis, qua talis erat, olim conjiciebatur, hoc est, non habita ratione divinitatis illius, quae in ipso conspiciebatur, quam Christus condonatum iri ait: cujus rei exemplum habes Matth. 11. 19, et alibi. Utriusque simul conjunctae, hoc est, ubi et res et personae simul conjunguntur, habes exemplum Apoc. 13. 6: ubi non obscure indicatur, illam quoque esse blasphemiam in Deum, qua tabernaculum illius, et illi, qui in coelo habitant, blasphemantur.
CAPUT X. De Eucharistia speciatim sic dicta, hoc est, de Coenae Dominicae ritu, ad celebrationem mortis Christi instituto.
ETsi hactenus de gratiarum actione, quae est laudis divinae species quaedam, tum in genere satis sit dictum, tum etiam quaedam illius species, imo insigniores omnes enumeratae, et quantum satis videbatur, pertractataea nobis fuerint: tamen peculiarem quandam tractationem Eucharistiae, quaespeciatim ita ab Ecclesiasticis scriptoribus appellatur, dicendum putavimus: non tantum ideo, quod inter alia sacrae gratiarum actionis genera videatur quodammodo eminere, ob excellentiam beneficii quod per eam celebratur; sed etiam [note: Beneficii, quod in Coena Domini celebratur, excellentia.] ob peculiarem illius modum, quo a caeteris distinguitur omnibus. Nam quod prius attinet, ideo censeri potest beneficium hoc, quod in Coena domini celebratur, inter alia omnia eminere: quod omnium maximum sit divinae erga nos charitatis, quemadmodum et ipsius Christi erga nos ampris argumentum. Nam etsi remissio peccatorum, et vita aeterna nobis a Deo donanda majus sit bonum, quam mors Christi; quae illius caussa, est suscepta: tamen major est charitatis divinae
page 365, image: s365vis, quemadmodum et Christi: dum ille quidem unigenitum filium suum, quo nil illi erat, neque in coelo, neque in terra charius; hicvero seipsum, suamque, ipsius animam, et ut Scripturae sacrae loquuntur, unicam, pro nobis adhuc impiis et inimicis suis impendit. In beneficiis autem non tamen ipsiu boni excellentia, sed etiam animus, unde id proficiscitur, et benignitatis magnitudo spectari solet; et haec interdum ad gratiarum actionem non minus nos exstimulare solet ac debet, quam illa. Itaque etiamsi alia beneficia majoris cujusdam boni et commodi rationem habeant: tamen ab hoc beneficio charitatis magnitudine superantur. Adde, quod hoc beneficium, quod in Christi morte nostri causa suscepta, cernitur, illa, quae diximus, beneficia, quae sunt omnium maxima in sese aliquo modo comprehendat: ita ut, dum pro morte Christi, cum ipsi, tum Deo patri ipsius agimus gratias, simul etam gratias agamus pro, remissione peccatorum, et aeternasalute, quam ea ratione nobis partam esse voluit. Neque enim propterea Christi mors beneficii in nos collati rationem habet, quod simpliciter suscepta fuerit, sed quod summo nostro bono suscepta fuerit, hoc est in remissionem peccatorum, ut Christus ipse in verbis institutionis Coenae significat, adeoque etiam ad vitam aeternam, quam illa vel, in se comprehendit, vel necessario secum trahit nobis parandam; adeo ut, jure dicere possis, dum pro morte Christi Deo gratias agimus, nos ei gratias agere pro omnibus beneficiis Novi Foederis maximepropriis, et a Deo in nos collatis, quorum complementum quoddam, et veluti apeX et fastigium mors Christi fuerit; qua nominata caetera quoque aliquo modo indicantur, caeteris autem nominatis, illa non protinus. Atque hac de causa hic ritus appellatur Novum Testamentum sive foedus: quanquam id de una tantum parte, hoc est, de poculo aut bibitione ex poculo aperte pronunciatur apud Lucam capite 22. et Paulum 1 Cor. 11. Testamentum vero sive foedus novum ideo appellatur, quia sit solennis ritus, quo omnes Christiani in perpetuum profiteri debeant, se ad Novum foedus pertinere, et sic simul beneficia divina in eo comprehensa aestimare, atque extollere; quae omnia explicantur alibi. Atque haec, quam diximus, vera est causa, cur Christus hoc unum beneficium ritu solenni ac perpetuo insignite [note: Modus gratiarum actionis in Coena Domini ab aliis omnibus diversus.] celebrari voluerit; quam alteram causam esse indicavimus, ob quam huic speciei gratiarum actionis peculiarem tractatum putaverimus dicandum. Nam modus hujus gratiarum actionis est ab omnibus aliis, qui in Novo foedere nobis praescriptisunt, diversus: siquidem hic solus externo quodam ritu ac ceremonia est insignitus, et cum ea conjunctus;
page 366, image: s366imo ipsa gratiarum actio in eo ipso ritu, si animus accedat, qualem hoc tantum Dei Christique beneficium postulat, hoc est hujus tanti beneficii memor et gratus, revera consistit. Nam ea gratiarum actio, quae hujus ritus est maxime propria, non tam verbis peragitur, ut aliae gratiarum actiones, quam facto externo, quod tamen ex animo sincero et devote tantum beneficium aestimante proficiscatur.
[note: Duplici modo Deo pro morte Christi gratiae agi possunt.] Duplici autem modo pro morte Christi gratiae Deo agi possunt: proprie vel improprie: quorum illud verbis fit, hoc factis aliquibus externis, peculiarem quandam ad istud beneficium relationem habentibus. Illud Coenae Dominicae non est prorsus proprium, sed alias foepissime, cum publice tum privatim faciendum est: hoc vero, quod peragitur ritu externo, mortem Christi, et ejus etiam fructum, ac modum denique quo fructum ejus percipiamus, adumbrante et repraesentante, hujus ipsius Eucharistiae, de qua agimus, est vere proprium; ita ut, etiamsi nemo prorsus in istius ceremoniae celebratione verbis conceptis Deo ac Christo gratias ageret, (quod tamen neque fieri solet, neque etiam decet;) tamen Eucharistia haec esset dicenda, si Christi discipuli ex ipsius instituto panem fractum una comederent et ex poculo biberent; modo eorum intentio et consilium alias foret manifestum. Nam eo ipso, dum panem fractum comedunt, et e poculo bibunt, mortem Christi cruentam, ad quam repraesentandam ista adhiberi constat, celebrant, et se insigni per eam beneficio affectos esse hoc ipso facto profitentur; siquidem eo ipso ostendunt, corpus Christi fractum, seu mavis truculentam illam Christi mortem et corporis ejus cruciatum, sibi esse instar panis cujusdam coelestis, sanguinem etiam fusum, sibi esse instar potus, quo anima ac spiritus eorum non secus reficiantur ac alantur ad vitam tum piam, tum immortalem, atque corpora nostra soleant refici et ali cibo ac potu, ad vitam hanc temporalem et tetrenam producendam. Et haec est illa annunciatio seu commemoratio mortis Domini, quam Christus ac Paulus ritus hujus finem aut effectum statuunt: hoc enim facto praedicant Christi discipuli (licet taciti) mortis Christi beneficium, et non quidem sibi demum, sed omnium potius hominum memoriae infigunt: qua de re videatur Socinus in libello de Coena Domini. Talis etiam fuit annunciatio a Deo Israelitis olim, cum eos ex AEgypto educere vellet, exhibita in ritu isto, qui Pascha solet appellari: ubi tamen nullus sermo erat praeceptus, sed nuda tantum ceremonia, quae postea quaerentibus ritus hujus mysterium explicari poterat, ac debebat.
Postquam jam vidimus, quid, et qualis sit illa gratiarum actio, quae
page 367, image: s367[note: Quod pacto Coena Domini a singulis sit peragenda?] Coenae Dominicae est propria ac plane peculiaris: nunc porro videndum est, quo pacto ea a singulis sit peragenda. Dico a singulis: quia si quod est circa hancrem omnium simul junctorum officium, id explicabitur, Deo dante, alibi, ubi de universae Ecclesiae officio agemus. Possunt autem omnia, quae huc pertinent, Christiani hominis officia eo uno comprehendi, quod Paulus dixit, ut quis digne de pane illo comedat et de poculo isto bibat; hoc est, ita quemadmodum convenit et decet, et prout finis hujus actionis, et instituti ratio postulat ac requirit: quod latius patet, quam si dicas, eum ipsum, qui ritum hunc celebrare velit cum aliis, debere esse ea re dignum; id quod Paulus non asserit, praesertim aperte. Eatenus enim tantum requiritur, ut quis aliquo modo sit ea re dignus quatenus nisi talis sit, digne etiam ritum hunc obire non potest. Itaque apud Apostolum vox [gap: Greek word(s)] seu digne, non loquitur revera de dignitate personae ad Domini mensam accedentis; sed potius de dignitate rei ipsius ea, quam [gap: Greek word(s)] appellare [note: Dignitas exfine et objecto aestimanda. Finis Coenae Domini triplex.] solemus, quod aestimatur ex rerum ipsarum ac finium, tum caeterarum circumstantiarum ratione. Et hîc quidem ex duobus istis imprimis [gap: Greek word(s)] est aestimandum, nempe ex fine et objecto.
Finis est quodam modo triplex: quanquam primus est omnium potissimus, caeteri magis secundarii, sed imprimis ultimus. Primus est annunciatio illa mortis Domini: alter est professio Novi foederis, quod morte Christi est sancitum: tertius professio conjunctionis illius, quam cum illis omnibus habeamus, qui corporis et sanguinis Christi, adeoque et Novi foederis una nobiscum sunt participes, et de eodem pane una nobiscum edentes, et ex eodem poculo bibentes, eam societatem nobiscum profitentur; quod postremum Paulus explicuit 1 Cor. 10. 16. 17. Hi fines inter se sunt apti, et ex primo caeteri duo pendent, eoque nominato isti tacite intelliguntur; eo praesertim juncto, quod non singuli Christiani separatim, sed potius omnes, qui [note: Objectum ejus.] commode possunt, junctim hanc ceremoniam obire debeant; id quod propter ceremoniae hujus finem tertium dicimus. Objectum autem ceremoniae illius non tam est ipse panis, aut potus in poculo contentus, [note: Officium nostrum circa celebrationem Coenae Domini. 1. Vt religiose expendatur Christi mortis beneficium,] quam id, quod illis repraesentatur, nempe corpus et sanguis Christi, ac beneficium illud Dei Christique per ea nobis exhibitum, ac consequenter Novum etiam foedus per ea obsignatum, ac denique mysticum corpus Christi, nempe Ecclesia, quod ipsius veluti sanguine potatur, hoc est illius per fidem factum est particeps.
Vt igitur distinctius rem explicemus; Primo requiritur ad gratiarum hanc actionem rite peragendam, ut religiose ac devote ab unoquoque
page 368, image: s368expendatur et aestimetur tantum hoc Dei et Christi beneficium, quod nobis praestitit; dum ille quidem charissimum filium, hic vero seipsum pro nobis in tam diram et cruentam infamemque adeo mortem tradidit, et eo pacto novum atque aeternum foedus, ex quo [note: Vtque Deum Christumque eo nomine veneremur.] perfecta peccatorum remissio et aeternanostra felicitas pendet, sanxit et constituit. Deinde, ut hac meditatione excitatus, Deum ac Christum religiose pro hoc tanto beneficio veneretur, et sese animumque suum coram illo humiliter prosternat, et quod corpore non praestat, id devota mente perficiat. atque in hac re juncta cum externa comestione panis, et ex poculo bibitione, tota illa gratiarum actio, vel celebratio mortis Christi, quae hujus ceremoniae est maxime propria, vere peragitur. Addi tamen possunt externa quaedam, sed ab omni vel superstitione, vel affectatione, vel simulatione sejuncta, externorum factorum devotio, et totius corporis ad religionem compositio; nihil enim a devotione alienum in extemis factis cerni debet.
[note: 11. Officium, ut quod hac ceremonia habere nos profitemur, reipsa habeamus. Ea duo sunt: Vt corporis et sanguinis Christi re ipsasimus participes: Et, Vt alios ejusdem participes diligamus.] Et hoc quidem unum est genus officiorum, ad hancrem, de qua agimus, imprimis necessarium; alterum officiorum genus eo comprehenditur, ut id, quod hac ceremonia profiteris, et te habere, aut facere testaris, reipsa etiam habeas faciasque. Quid autem illud sit, ex dictis satis colligi potest. Sunt enim duo revera: alterum ut corporis et sanguinis Christi, atque adeo etiam Novi Foederis reipsa sis particeps: (haec enim duo primo profitemur; quanquam illud, quam hoc apertius:) alterum, ut eos, cum quibus de eodem pane participas, tanquam ejusdem corporis membra aestimes ac diligas; hoc enim nos etiam ea ceremonia profiteri diximus. Ad priusillud requiritur, ut carnem Christi ita comederis, et sanguinem ipsius ita biberis, ut fidem eam habeas, per quam servari in aeternum possis; atque adeo Novi Foederis promissa ad te pertineant. Hoc autem duplici videtur fieri posse ratione: altera perfectior est: altera imperfectior. Illa est, cum quis eam fidem habet, per quam vi Novi foederis, si eo in statu perseveret, omnino sit servandus quod fit, cum non secundum carnem, sed secundum Spiritum ambulat: et hunc quidem dicimus vere esse dignum, quatenus quidem homines digni esse possunt, ut ad mensam Domini accedant; quanquam sacras literas non ita loqui diximus. Haec vero est, cum quisfidem quidem in Dominum Jesum habet, sed imperfectam adhuc, vel potius imbecillem, ita ut hactenus quidem ea nondum praestiterit omnia, quae ex vi Novi Foederis ad salutem sunt necessaria; habeat tamen eam, cujus vim si sequi velit, et studium labotemque adjungere, omnino sit praestiturus ea omnia, quae ad salutem
page 369, image: s369sunt necessaria: qualis fides est eorum, qui novitii adhuc sunt nominis Christi professores, et nunc primum ei incipiunt servire; aut licet jam aliquamdiu in Ecclesia Christi vixerint, tamen nondum prorsus excusserunt peccatorum jugum, in eo tamen sunt, ut excutiant; praesertim cum tempus resipiscendi ex Dei ac Christi benignitate nondum praeterierit; ac praeterea si quae sint eorum peccata, ea vel non sunt ita manifesta, vel non tam crebra, aut tam gravia, ut a communione piorum excludi propterea debeant. Hi aliquo tamen modo videntur profiteri, posse se corporis et sanguinis Christi, Novique foederis esse participes, cum fidem, et eam aliquo modo salvificam ex Christi morte hauserint, et Novum foedus ad illos pertineat, quanquam ratione nondum perfecta. Hi si eo animo ac consilio ad mensam Domini accedant, ut apud se penitus constituant, se imposterum omnino velle peccati jugum excutere; videntur posse non indigne, si caetera etiam quae requirimus adsint, accedere, et judicia etiam Dei effugere, si animi sui decretum, et veluti promissum, quo se Deo ac Christo obstrinxerunt, postmodum exsequantur: ita ut ex post facto vim quandam et dignitatem factum antegressum capiat. At si ne postea quidem ita se gesserint, ut illorum postulat professio, nihil obstat, quominus prorsus indigne accessisse censeantur, et ejus rei luant poenas. Quod ad alterum officiorum huc spectantium genus attinet, nihil est opus amplius dicere; cum id per se satis pateat.
[note: III. Officium, Vt circa tempus celebrandae Coenae Domini ita nos geramus, ut dignum est rebus iis, quae ibi celebrantur.] Restat tertium officiorum genus ad Eucharistiam rite celebrandam pertinens. Illud vero est, ut circa illud tempus, quo una cum aliis sacram hanc ceremoniam celebrare cogitas, aut reipsa celebras, ita te geras, quemadmodum rebus tam sanctis, quarum ibi fit commemoratio et celebratio, dignum est, nec illotis, quod dicitur, manibus, vel potius animo illoto, res tam sacras tractes; quod qui facit, is, ut Paulus ait, reus est corporis et sanguinis Domini, cum corpus Domini non dijudicet; hoc est, non discernat eum cibum, qui corpus Domini repraesentat, abaliis vulgaribus cibis; eodem modo nec potum, qui sanguinem Domini repraesentat, ab aliis vulgaribus potus generibus, neque ejus excellentiam prae aliis aestimet, eumque illis praeferat. Haec enim vis est verbi [gap: Greek word(s)] , quo utitur Paulus, ut docet alius in eadem Epistola locus cap. 4. 7. qui conferendus est cum praecedentibus. Is vero id facit, qui ita ad hunc cibum et potum sumendum accedit, ut ad alios vulgares cibos, eoque pacto vilipendit res tam sacras, in quibus non tam id, quod oculis cernitur, et manibus palpatur, spectandum et aestimandum est, quam id, quod per ea repraesentatur ac
page 370, image: s370celebratur, ex quo res illae visibiles quandam veluti dignitatem sortiuntur. Qua de causa Paulus, ne quis res istas vilipendat, et in eo leviter se peccare existimet; affirmat, hoc peccatum tendere in ipsum corpus, et sanguinem Domini: non quod hominis istius, qui religiose ad sacrum hunc ritum accedit, hic sit animus seu intentio et consilium, sed quod ea sit facti vis et natura, etiamsi is interea id non cogitet. Nam si cogitaret, adhuc gravius in eo peccaret; quemadmodum is, qui regis, aut principis alicujus imaginem in ipsius contumeliam pede conculcaret, aut laceraret, aut configeret. Haec autem, quae corpus et sanguinem Domini adumbrant, eorum sunt quaedam imagines, et quidem exipsius instituto, quas ob hunc ipsum usum violare et vilipendere non licet. Quod propterea addimus, ne quis id trahat ad imagines Dei, aut Christi, aut aliarum rerum sacrarum, quae non modo non sunt ex instituto Domini, sed etiam contra Dei aut Christi institutum; quas qui tollit, non ut contumeliam Deo aut Christo faciat, sed potius ut eas tollat, is hujus peccati haudquaquam est censendus reus. Sed hoc obitur.
[note: Triplex hic spectandum tempus.] Vt igitur ad rem ipsam, quam coeperamus, revertamur, et partes istius officii, quod ultimo loco collocavimus, explicemus: triplex hîc tempus spectandum est, ad quod officium istud extenditur; cum quod Sacram hanc Synaxin proxime vel non longe antecedit, tum quo ipsa haec ceremonia peragitur, tum denique id quod proxime consequitur. Debent autem haec omnia tempora esse vacua delicto aliquo, praefertim manifesto; et, quo propius est tempus illud ipsi ceremoniae, tanto magis. Nam etiamsi omne tempus debeat vacare omni delicto, haec ipsa tamen ceremonia tam sancta non vulgarem religionem postulat, et [note: Antec edens et consequens.] sua natura id exigit, ut a peccato quam maxime sit tempus illud vacuum, cum religio ac devotio cum eo conciliari nequeat. Nam quod attinet ad tempus antecedens et consequens, id resepectu Coenae Dominicae eatenus debet vacare delicto, quatenus illud indicio esse posset, quempiam animo irreligioso, et non satis pio vel accedere vel accessisse ad Domini mensam, praesertim si ex eo scandalum aliquod nasci posset. Nam a peccato aliquo veluti recentem ad hanc tam sacram ceremoniam accedere, hominis est parum religiosi, et Deum ac Christum non ita, ut decet, metuentis. Ab hac etiam ceremonia Sacra recentem, mox in peccatum aliquod ruere, itidem hominis est irreligiosi, in quo vix videtur viva fuisse tum devotio ac religio, cum ad mensam Domini accederet, alias eam adhuc spiraret, nec tam facile ex animo ejus elabi vel excuti posset. Non enim subito pietatis fervor
page 371, image: s371extingui solet, sed paulatim defervescere. Itaque delicti sive paulo antegressi, sive mox subsequuti, infamia ad ipsum etiam Goenae Dominicae actum tam prope conjunctum, et sive subsequutum, sive antegressum, videtur redundare. Qua in re tum longinquitas aut brevitas temporis, tum etiam ipsorum delictorum natura, cum in seipsis, tum ratione aliorum hominum, seu ratione scandali consideratorum, spectanda est. Nam leviorum delictorum et a scandalo sejunctorum turpitudo et infamia non longe manat. Itaque etsi non admodum longum fuerit tempus, quod Synaxin antecesserit; tamen delictum istiusmodi per se vitiare actionem illam non potest: sed tum demum, si nimis breve tempus intercesserit: ut si quis paulo ante rixatus fuerit, aut, ut adolescentes petulantiores solent, modo luserit, et protinus advolet ad sacram Synaxin. Nam et ea, quae alias tantum indecora sunt, et ab religionis hujus perfectione ab horrentia, actionem religionis viriant, et de dignitate illius aliquid delibant. Quod si magna sint delicta, etiamsi unica tantum suerint seu singularia, atque imprimis si cum scandalo quodam fuerint conjuncta, in longum etiam tempus infamiam suam mittunt; sed imprimis in tempus sequens; in tempus vero antecedens non admodum longum. Et haec est differentia inter tempus antecedens et consequens, quod ad negotium nostrum attinet. Cavendum igitur est, ne peccata aliqua vel antegrediantur hunc actum, vel sequantur: imo illa etiam ad tempus aliquod omittenda, quae non spiritum, sed carnem potius sapiunt, et cum religione non satis bene conveniunt, etiamsi alio ea tempore liceant, vel saltem minus dedeceant, qua in re peccatur a plerisque, qui post hanc sacram ceremoniam profanos sermones et res statim tractant, idque nulla urgente necessitate: quod licet ad vitium huic pietatis parti contrarium pertineat, [note: Ipsummet tempus, quo Coena Domini celebratur.] tamen hîc etiam commemorari potuit, quia hoc officium in evitandis peccatis, aut rebus indecoris magna ex parte cernitur. Quod ad ipsum Coenae Dominicae tempus attinet; in quo si quid peccetur, aut minus decore fiat, id actionem hanc manifestius vitiat et deformat: cavenda sunt ea omnia, quae a re tam sacra sunt aliena, atque imprimis illa, quae cum ea prorsus pugnant. qua in re peccabant Corinthii, quorum nonnulli ebrii ceremoniam hanc sacram peragebant, aut schismatis edebant signa, aliosque contemnebant, cum partim quisque seorsim cum suis Coenam sacram perageret, partim publice epularetur, et sic eos pudefaceret, qui tales cibos afferre non poterant; quemadmodum constatex 1 Cor. 11. 18. 20. ets eqq. Ea, quae hactenus enumeravimus, officia; proprie ac per se ad sacram hanc ceremoniam seu
page 372, image: s372Eucharistiam pertinent, atque imprimis ea quae primo ac secundo loco tradidimus.
[note: IV. Officium.] Restat adhuc unum officium, quod non per se ac proxime eo spectat, sed propter ea, quae hactenus enumeravimus, est comparatum, [note: Vt nos ipsos probemus sive dijudicemus.] et ideo ad Eucharistiam requiritur, quia illa, quae recensuimus hactenus, sine eo praestari non possunt. Illud autem est probatio, seu dijudicatio sui ipsius, quemadmodum docet Paulus dicto saepius loco 1 Cor. 11. 28. 31. quanquam ita verba ista possunt accipi, ut haec probatio vel dijudicatio sui ipsius, non tam sit medium ad caetera officia [note: Id duobus modis intelligi potest. I. Vt significetur exploratio nostri cum consequente approbatione. II. Vt ejusmodi in universa vita cautio, quam approbatio subsequatur.] comparatum, et illis veluti subserviens, quam caput quoddam, ad quod caetera omnia reduci debeant. Nam duplici modo potest accipi id quod Paulus dicit, quod quisque seipsum debeat probare, aut, ut infra loquitur, dijudicare, si velit ad Domini mensam accedere: primum ita, ut significet explorationem sui ipsius factorumve suorum, cum consequente approbatione; velut significet tan tam in vita universa, iisque imprimis factis, quae ad Eucharistiam rite celebrandam pertinent, moderandis, cautionem et diligentiam, qua fiat, ut ea conscientia tua approbet, et recta esse judicet. Prior significatio aliquomodo magis est propria. quanquam eatenus Metonymia cum significatione propria concurrit, quatenus non tantum exploratio, et examinatio quaedam factorum isto verbo significari ponitur, sed etiam approbatio eorundem, inquisitionem illam consequens, et quidem non quamvis. Posterior vero significatio prorsus videtur Metonymica, et per causam intelligi effectum. Nam exploratio ista factorum diligens, facit ut illa, sint recta, et (ut ita dicam) accurata, divinaeque voluntati consentanea, [note: Prioris significationis exempla.] et a conscientia nostra tandem approbentur. Prior illa significatio videtur habere locum Rom. 12. 2. quanquam constructio est paulo alia, sed ita comparata, ut si ibi possit habere locum, multo magis in eo, de quo agimus, loco. vult enim ibi Paulus, ut ita transformemur in renovatione mentis nostrae, ut probemus, quaenam sit illa Dei voluntas bona, et beneplacens, et perfecta. Vbi consentientibus interpretibus, non id tantum vult Paulus, ut in id inquiramus, quaenam sit illa voluntas, Dei bona; sed etiam ut quaesitam et inventam tum animo, tum factis probemus; licet locutio ipsa prius tantum illud videatur significare. Similis est locus Ephes. 5. 10, quem confer cum vers. 17. Est igitur in illis Synecdochica quaedam Metonymia, inqua una cum inquisitione, quae isto verbo proprie significatur, comprehenditur etiam rei inventio, et cognitio, et approbatio. Inquisitio enim ista, quae eo verbo denotatur, in eo revera occupatur, ut constet, utrum res
page 373, image: s373aliqua proba sit, nec ne, Alius locus est in Epist. ad Roman. cap. 14 22. ubi ait Paulus: Beatus, qui non judicat seipsum in eo (quod) probat: ubi ejusmodi est phrasis, qualis in loco nostro. Nam utrobique aliquid probari, vel probandum esse dicitur; non vero, ut in duobus, quae attulimus, locis sermo est de probando, quidnam sit aliquid: id quod perse nil nisi explorationem et inquisitionem rei denotare videtur, cum prius illud etiam approbationem denotare possit, quemadmodum et Latina phrasis, qua Graecam expressimus. Et sane hic videtur esse sensus istius loci ad Roman. Beatus est ille, qui sese in eo non damnat, dum rem aliquam per sese indifferentem ac liberam, tanquam rectam, facto ipso approbat, seu usurpat, seu quae res illi allubescit. Unde per oppositionem sequitur, qui vero dijudicat, si comederit, damnatus est. q. d, at is contra infelix est, qui, cum aliquid patitur sibi allubescere, idque usurpat, et ipso facto approbat, id tamen facit reluctante conscientia, et factum damnante; quod speciatim in comestione ciborum, [note: Ea quomodo hîc habeat locum.] tanquam in exempIo, ex primit Apostolus. Itaque si similem velis esse in nostro ad Corinthios loco verbi hujus significationem, significabitur, hominem eum, qui ad Domini mensam accedere velit, debere diligenter in se, factaque sua inquirere, et rigidum eorum examen instituere; et, si sese tum approbet, et conscientiae suae judicio absolvat, ita uti talem se esse judicet, qualem novum foedus requirit, tum demum ad mensam Domini accedat. qualem autem eum esse deceat, qui ad Novum foedus pertineat, jam supra diximus. Enimvero non significare verbum istud nudam tantum in facta nostra inquisitionem, sed etiam id, quod ejus debet esse consequens, nempe eorundeni approbationem: id indicat, quod Paulus non obscure docet, ei, qui seiplum probaverit, jam licere ad mensam Domini accedere, imo etiam eum id omnino facere debere, tanquam eum, qui digne id sit facturus. Nam postquam dixisset, eum qui indigne id fecerit, reum fore corporis et sanguinis Domini, addit, probet autem homo (hoc est, quisque) seipsum, et ita de pane edat et poculo bibat. ita, hoc est, ubi se probaverit, quasi certum sit, eum non amplius id indigne factum. At fieri posset, ut quis post diligentem factorum suorum examinationem improbum se esse deprehenderet, et, si nihil amplius consequeretur, nihilo magis digne ad menfam Domini accederet, quam absque inquisitione ista accessisset. Itaque non simplex exploratio, sed quae cum approbatione sit conjuncta (nam hunc potius effectum, quam alium quemcunque, tanquam admodum conjunctum, hîc simul intelligendum esse, ipsa verbi proprietas a nobis supra tradita indicat) hîc
page 374, image: s374fuerit accipienda: tum enim recte locutus censebitur Paulus. Nam qui, postquam facta sua ad Lydium verbi divini, et conscientiae suae lapidem examinaverit, ea probata rectaque deprehenderit, is quo minus ad mensam Domini accedat, nihil obstat, imo ut id faciat, praeceptum Domini suadet. Idem postulat etiam verbum dijudicandi, quod infra pro verbo probandi reponit Apostolus, [?]. 31. ubi ait, si nosmet ipsos dijudicaremus, non judicaremur, hoc est non puniremur. At si verbo dijudicandi nuda factorum nostrorum examinatio intelligeretur, nulla consequuta eorum approbatione, dictum Apostoli sustaneri non posset. Neque enim protinus, qui in sua facta inquirit, non punitur, imo interdum multo magis punitur, quod cum sua facta improba esse deprehendat, ea tamen non emendaverit, nec emendet. At si approbationem eorundem factorum isto verbo comprehensam intellexeris, recte sese verba Apostoli habebunt. Nam etsi quis dicere posset, falli posse eum in judicando, qui seipsum habita diligenti inquisitione approbaverit, quia vel quaedam sua facta, vel etiam Dei praecepta latere ipsum possent: tamen Paulus jure ponere portuit, istiusmodi homninem ea in re non ita falli, quin vi Novi Foederis a poenis divinis immunis esse debeat, qui seipsum eo pacto quo diximus, hoc est, praecedente factorum suorum diligenti examinatione, ad praeceptorum divinorum norman approbaverit. Ponit enim Apostolus eos, de quibus loquitur, ita comparatos, ut doctrinam Christi, ejusque praecepta probe habeant cognita: hujusmodi autem hominem si diligenter facta sua examinaverit, non videntur latere posse ea, quae ipsum, vi Novi foederis stante, divinis suppliciis obnoxium reddant; sed si quae sunt ejus peccata, quae ipsum lateant, ea talia esse, oportet, ut vi novi foaferis omnino deleantur. Quo pacto Johannes etiam dixit 1 Epist. cap. 3. 21. si cor nostrum non condermat, habemus siduciam ad Dcum; et, quicquid petierimus, ac cipiemus a Deo, qui praecepta ejus servamus, et, quae grata sunt coramillo, facimus: ubi etiam pro concesso sumitur, eos, de quibus sermo est, hoc est, homines religionem Christianam sincere pro fitentes in isto de se judicio non falli; qua de re videatur
Socinus ad istum locum. Hoc ergo pacto si sumatur Pauli dictum, de probatione et dijudicatione suiipsius, quae Coenae Dominicae usum antecedere debeat; [note: Posteriorissignificationis exempla.] ea res cujusdam medii instar erit, subserviens caeteris officiis, ad legitimum sacrae hujus ceremoniae usum necessariis. Quod ad alteram istorum verborum significationem attinet, ea videtur etiam reperiri apud eundem Paulum ad Gal. 6. 4. ubi vult, ut quisque opus suum probet, additque, et tuncin seipsum gloriationem habebis, et non in alterum,
page 375, image: s375hoc est, de seipso simpliciter gloriari poterie, non vero respectu tantum alterius; hoc est, ideo quia alium quewpiam superare, et iis carere peccatis videatur, quibus alter sit implicatus. Primum autem manifestum esse videtur, hoc loco non significari simplicem tantum factorum suorum explorationem: nam hujus non hic protinus effectus est, quem Paulus eisimpliciter attribuit; nempe ut quis in seipso gloriationem habeat: sed saepe etiam, imo longe frequentius contrarius. Saepe enim fit, ut homines facta sua a [?] examen revocantes ea improbent, et sic animos remittant; tantum abest, ut gloriandi materiam inde habeant. Deinde cum adhucduae ejusdem verbi significationes sint reliquae, altera illa, de qua fuse hactenus disseruimus; altera ea, quam praeter illam diximus restare: videndum nunc est utra sit hoc in loco praeferenda. Non videtur autem satis quadrare huic loco ea significatio, de qua hactenus disseruimus, ut probatio explorationem significet cum approbatione sequente; quia Paulus hoc loco non tam videtur loqui de eo, quid actiones vitae consequi debeat, quam quo pacto eae ipsae sint instituendae, et ea peccata, quae in altero reprehendimus, evitanda. Patet id, cum ex cullatione hujus versiculi cum fine versiculiprimi, considerans teipsum, ne et tu tenteris: quod idem cum isto videtur esse, ut quisque suum ipsius opus probet: et cum versu sequenti: ubi hujus ratio quaedam redditur, quilibet enim proprium onus portabit; q. d. ideo debes opustuum probatum reddere, et non tantum alterum respicere, quia quisque suo periculo peccat, ille suo, tu tuo: ac proinde si non ita te geras ut decet, quocunque tandem pacto vivat alter, tu poenas dabis, alterius culpa te non excusabit; quae ratio apta est ad id probandum, quod altera istius verbi significatio, quam huic loco convenire volumus, postulat, nempe ut quis opus suum probatum efficiat, itaque se gerat, ut id tum Dei, tum copscientiae [note: Ea quomodo hîc locum habere possit.] judicio rectum esse deprehendatur. Hoc pacto si in isto ad Corint. loco idem verbum accipiatur, probatio haec omnia illa, quae superius enumeravimus, officia in se comprehendet. Significabit enim, ea nos cautione ad sacrum hunc cibum atque potum accedere debere, ut nos in omnibus, quae ad officium nostrum pertinent, probatos reddamus: eritque in hoc ipso Metonymia vel efficientis, vel effecti. Efficientis quidem, quatenus eo verbo exploratio quaedam significatur, quae facta etiam ipsa accurata probaque efficiat; cautionem enim, et diligentiam in hominibus excitat, ex qua facta evadunt divinis praeceptis conformia. Effecti vero, quatenus etiam approbatio interdum isto verbo significatur, quae oritur ex factis ad divinorum praeceptorum normam exactis ac
page 376, image: s376[note: Et quidem magis quam prior.] conformatis, quod idem de dijudicatione dicemdum est. Est autem probabilis quaedam ratio, quae suadeat, ut hoc potius modo quam illo verbum hoc accipiatur, eaque duplex: altera, quod exploratio haec, quam approbatio debet consequi, videatur actum hunc sacrum aliquamdiu praecedere debere, ac non tam referri ad hanc ipsam actionem Coenae Doninicae, quam generatim ad actiones totius vitae praecedentis. Fieri autem potest, ut quis acta totius vitae praecedentis approbet, et tamen postea non ita se gerat in ipso Coenae Dominicae actu, quemadmodum conveniret, et sic indigne id faciat: cum tamen Paulus, ut sperius diximus, indicare omnino videatur, eum qui se ipsum probet, ab hoc crimine immunem esse aut fore, eamque rem, non tantum ad alias vitae actiones, sed etiam ad id, ut quis sese in Coenae Dominicae ritu recte gerat, pertinere. Altera causa est, quo dijudicatio ista, quam probationis loco postea reponit Apostolus, non videatur de inquisitione factorum, quam approbatio consequatur, accipenda; sed de ipsorum factorum conformatione ejusmodi, ut ea probari mereantur. Indicat enim Apostolus, ema dijudicationem consequuturum, ut a poenis judiciisque divinis simus immunes. Hoc autem non tam istius inquistionis, aut approbationis nostrae, quam ipsius factorum nostrorum pietatis est consequens.
Hoc autem loco quaeri potest, utrum is, qui se ipsum probatum non [note: Vtrum is, qui se probatum non invenerit, nihilominus ad mensam Domini accedere debeat, necne?] invenerit, (ponamus enim nunc, priorem vocis significationem hîc esse retinendam) nihilominus ad mensam Domini accedere debeat, nec ne? Nam sive accedat, sive non accedat, peccare omnino videtur. Si accedat, ideo quia peccat in praeceptum Apostoli, qui ea demum conditione nos ritum hunc sacrum vult obire, si nos probaverimus, indicans fore alias, ut indigne comedamus et bibamus, et sic in corpus languinemque Domini peccemus, et ejus rei poenas demus. Si non accedat; peccat in Domini Iesu praeceptum, qui vult, ut omnes in perpetuum Christiani ritum hunc, cum nempe ejus est occasio, obeant. Respondemus, eum quidem, qui probatum sese non invenerit ea ratione, qua omnino vult Apostolus, ut is qui ad mensam Domini accessurus est, se ipsum probatum deprehenderit, ad mensam Domini non deberef accedere, et praeceptum Domini Iesu, eo posito, ad istum hominem non spectare, tanquam ad indignum sacra hac ceremonia, et ad Dei Christique gloriam, ad quam hic ritus spectat, in eptum; cum necesse sit, euam hominem labem quandam aspergere rebus his sacris quae ibi commemorantur, quarum sese participem esse hac ceremonia fateretur, et sic etiam ipsius Dei ac Christi nomini. Verum
page 377, image: s377numtanem ut res tota fiat manifestior, distinguendum hîc est. Nam is, qui sese probatum non invenerit, vel potest adhuc efficere, ut ita nihilominus sit probatus, quemadmodum haec ceremonia omnino postulat, qua de re superius dictum est: vel non potest id amplius efficere. Si potest; omnino id facere debet, et sic ad mensam Domini accedere, obstringiturque praecepto Domini. id autem facere possunt omnes ii, qui hactenus quidem non ita se gesserunt, quemadmodum oportet, sed quorum tamen delicta non ita sunt manifesta, ut labem quandam aspergere Sacrae huic ceremoniae, ipsique divino nomini possint, suaque peccata agnoscunt, itaque animum mutant, ut ea prorsus detestentur, id apud se firmiter statuentes, quod omnino velint ea imposterum excutere. Nam dum ita apud se statuunt, et animum ad omnem religionem et pietatem prorsus componunt, ita ut in iis nil desit, quod ad veram pietatem imposterum colendam necessario pertineat; eo ipso se ita probatos reddunt, ut superius est explicatum. Isti vero, qui id non possunt efficere, nulli videntur esse alii, quam quorum peccata extant notoria: quorum infamiam nondum temporis aliqua longinquituas, aut aliqua Ecciesiae cunsura veluti delevit aut detrivit, quibus addi possunt etiam illi, quorum insignis aliqua impietas, licet occulta, ritum hunc exiguo tempore antecessit, a qua respirare illorum conscientia nondum potest, eoque reformidat ea usurpare, quae iis maxime conveniunt, qui maxime sint pii. Et hoc quidem posterius ipsorum privatorum conscientiae relictum est, cum caeteris ista vunera sint ignota prius etiam Ecclesiae hominumque piorum judicio subjacet, quorum interest cavere, ne quis forte sacram hanc Ceremoniam polluat, et tum gloriae divinae, tum sibimetipsi noceat. Estque id poenae cujusdam loco, non judicari dignum ea re, quea Christianis veris generatim omnibus praescripta est; siquidem eo ipso indignus aliquo modo judicatur, qui mortis Christi, et foederis novi, quo per eam est sancitum, sit particeps, quandoquidem arcetur a symbolis istis, quibus id aperte profiteatur. Itaque nullam hîc inventiunt excusationem illi, qui dum in peccato aliquo, eoque occulto haerent, et quia sibi vim facere nolunt, ut istud prorsus excutiant, et nondum animum adversus illud prorsus obfirmarunt, ideo a mensa Domini sponte sua abstinent, velutij judica Domini hoc pacto declinaturi, cum ea in re bis peccent: primum, quod peccatum istud adhuc aliquo modo fovent, nec vere atque ex animo resipiscunt: de inde, quo eo ipso sponte sibi viam ad sacram Domini mensam praecludunt, et sic in causa sunt ipsimet, cur praeceptum hoc Domini non observent. Est quidem hoc verum, quod
page 378, image: s378posito animo adhuc polluto, et a peccatis nondum ita, ut dictum est, libero, non liceat nec deceat ad sacram hanc mensam accedere; sed inde non sequitur, eum hominem non peccare in eo quod ad mensam Domini non assideat, quatenus ipsius culpa factum est, ut jam assidere non possit, et cum sciret sibi esse ex praecepto Domini ad mensam ejus accedendum, non curavit tamen, ut id in se haberet, sine quo accedere non posset; qui contemptus est hujus Christi praecepti. Verum enim vero difficultas haec facile tolletur, si probandi aut dijudicandi verbum in posteriore, quam constituimus, significatione accipiamus, et id tantum velle dicamus Apostolum, ut homo probatum seipsum praestet, itaque se gerat, quemadmodum hac sacra Ceremonia dignum est, id quod in cujusvis manu est, nisi tum, cum quippiam praecessit, quod pro temporis ratione non permittat, ut quis ita sit probatus, ut jam digne possit de pane illo sancto comedere, et e poculo bibere: quid vero illud sit, paulo ante dictum est.
[note: Contraria hujus officii.] Postquam de hoc Christianorum hominum offico, quantum instituti nostri fert ratio, satis dictum est; restat, ut de contrariis agamus. Sunt [note: Simpliciae, in excessu.] autem illa, ut alibi quoque contigere vidimus, duplicia: vel Simplicia, vel ex contrariis veluti Mista. Illa sunt, quae vel in eo, quod nimium est, simpliciter peccant, vel in eo tantum quod parum. In eo, quod nimium, peccant ii, qui varias sacro huic ritui addunt superstitiones, aut tremendum quoddam fingunt mysterium, et divinissima quaeque Dei ac Christi benefica ex ea petunt, atque expectant: unde etiam plerorum que animi terrore quodam implentur, dum ad sacram hanc mensam accedunt, quae omnia hoc loco persequi, non est animus, praesertim cum apud diversos sint diversa, et ex eo imprimis pendeant, quo non recte intelligatur, quidnam sit illud quod exhibeatur [note: In defuctu.] ceremoniam hanc usurpantibus, cujus rei declaratio ad nostrum institutum non pertinet. In eo, quod parum est, peccant ii, qui vel semper hanc ceremoniam omittunt, vel saltem tum, cum omittere haudquaquam deberent. Et priores quidem duplicis sunt gereris; alii enim vel putant hanc ceremoniam prorsus non esse necessariam, aut hodie non usurpandam: vel etiam si ita minime sentiant, tamen vel ob peccata aliqua sua in quibus haerent, vel ob supinam aliquam negligentiam, ad sacram hanc mensam numquam vel raro accedunt.
Mixitum est illorum peccatum ex contrariis, qui accedunt quidem, sed non ita, ut dignum est. Nam quatenus indigne id faciunt, ceremoniae huic sacrae, ejusque religioni multum detrahunt, et id quidem potissimum ab iis peccatur; sed tamen censeri aliquo modo possent,
page 379, image: s379etiam in eo, quod nimium est, peccare, quatenus postia re ea, quae eos ea ceremonia indignos reddat, nihilominus ad eam accedunt; sed (ut jam innuimus) magis hoc eorum peccatum ad id, quod parum est, referri debet. Mixtus etiam eorum error, et simul etiam delictum ab errore profectum, censeri debet, qui privatim aegris singulis sacra ista symbola vel petentibus exhibent, vel alicubi nolentibus etiam obtrudunt: qua in re multum religioni et dignitati hujus ceremoniae detra hunt, cum interim ex alia parte nimium illi adscribant per errorem. Taceo alia, quae hîc occurrunt. fere enim fit apud alios, ut aliquid ex hac ceremonia detrahatur, aliquid rursus addatur; quanquam quosdam esse non negamus, qui quod attinet ad ipsum ritum externum, nihil faciunt, quod a Domini institutione sit alienum. Ea, quae hactenus enumeravimus, peccata aut errores, per se cum hoc scaro instituto pgunant. Illud per accidens pugnat, quod Apostolus Commemorat [note: Aliquid per accidens pugnans.] 1 Cor. 10: quod quidam cum hoc ritu testarentur, se corporis et sanguinis Domini, adeoque et religionis Christiane esse participes, et populi Christiani membra, interea tamen alienis sacris intererant, et ea faciebant quae illorum participes ipsos esse arguere poterant; adeo ut et poculum Domini bibere et poculum daemoniorum, et mensae Domini, et mensae daemoniorum participes esse velle censeri possent: id quod Paulus ait, nullo modo esse posse, id est, nullo modo licere, idque esse Deum irritate, seu ejus iram poenamque provocare.
CAPUT XI. De invocatione Dinivi nominis, seu de precatione.
[note: De precatione cur separatim a partibus divini honoris agatur.] REstat ultima pietatis pars. quam mixtam esse diximus, Invocatio nempe Divini nominis, seu Precatio; quae licet inter partes divini honoris numerari potuerit, tamen ideo a caeteris est sejuncta, quod aliquid habeat peculiare, et ab aliis diversum. Nam non tantum ad divinum honorem spectat, sed etiam manifeste atque aperte ad nostrum aliquod bonum refertur, quod ea ratione velimus impetrare: quod si non esset, nec invocationi huic quidem esset locus.
[note: Invocatio Dei sumitur interdum generatim pro cultu divino.] Non uno autem modo in sacris literis sumitur vox Invocationis, ad Deum relata. Nam interdum sunitur generatim pro cultu divino praesertim publico ac solenni: cujus significationis exempla habes Gen. 4. 26. (quanquam hunc locum alii aliter interpretantur) cap. 12. 8. cap. 13. 4. cap. 21. 33. Psal. 14. 4. et 53. 5. quibus duobus locis,
page 380, image: s380Non invocare Deum, aut nonem Domini, pro impietatis nota ponitur. Vide etiam Esaiae 43. 22. Jerem. 10. vers. ult. Atque hoc pacto incocatio non parsj pietatis est, sed universae pietatis exercitatio, praesertim publica et solennis. Videtur autem inde fluxisse haec significatio, quod invocatio inter reliquas pietatis partes sit frequentior, eaque ratione caeteris emineat, cum ipsa necessitas nos impellere soleat, ut eum, quem pro Deo habemus ac colimus, invocemus, ac auxilium ejus imploremus; ita ut qui inter homines quempiam non invocet, is eum pro Deo suo habere censendus non sit, praesertim si aliunde auxilium idem impetrare se posse non credat. Est alia huic vicina admodum [note: Interdum pro celebratione nominis divinis.] sinifiatio, cum invocare Deum aut Dei nomen, vel (ut sacrae literae frequenter loquuntur) in nomine Domini, sumitur pro celebrare et laudibus extollere nomen divinum; cujus rei exemplum habes Psalmo 105. 1. et Psal. 116. 13. et 17. habes etiam hujus significationis exemplum Deut. 32. 3. Esa. 12. 4. Sed et haec significatio paulo laxior est, quam pro hoc loco; si modo censendum sit etiam implorationem divini auxilii hac significatione comprehendi. Nam si non comprehendatur, tum ab hoc loco aliena est, et ad laudes divinas, de [note: Denique pro imploratione opis.] quibus paulo ante egimus, revera pertinet. Denique invocare nomen alicujus, est opem ipsius implorare: atque haec sigficatio hujus loci est propria. Quare invocationem, de qua agimus, definire implorationem divini auxisii possumus: quae eadem precatio seu boni alicujus a Deo pertitio dicitur. quanquam et praecationis vox interdum latius, interdum strictius sumitur. Latius, cum etiam gratiarum actionem [note: Precatio latius sumpta gratiarum actionem comprehendit. Strictius, pro petitione boni. Invocatur Deus vel mediate vel immediate.] complectitur: cujus rei exemplum habes Lucae 18. 10. 11. Actor 3. 1. et cap. 16. 13. vide etiam Phil 1. 3. 4. quod propterea fit, quia cum precatione proprie sic dictaj fere solet gratiarum actio conjungi, et constra. Strictius autem et proprie sumitur, cum pro petitione boni alicujus fumitur. Imploratur autem divinum auxilium duplici ratione: vel enim immediate ad ipso Deo aliquid petitur, vel mediate, cum a Christo petitur, et sic per ipsum a Deo: qua de re quia ab aliis satis est disputatum, nos hoc loco nihil amplius dicemus. Intelligendum autem est, eam demum in vocationem et precationem vere huc pertinere, et pro pietatis ac cultus divini parte habendam esse, quae ad eum dirigitur, qui ita procul absit, ut nulla naturali ratione possit id quod tu abeo postulas, intelligere, aut id quod cupis, praestare, sed eâ quae naturam omnem superet, adeoque prorsus sit divina: quo pacto Christus proprie, ac vere coepit invocari, ex quo ad dextram Dei consedit, omnemque coelo et interra potestatem adeptus est.
page 381, image: s381[note: Quinam in vocandus.] Nunc porro alia, quae ad invocationem divini nominis rite peragendam pertinent. consideremus. Inter ea vero quae huc spectant, primo hoco esset expediendum quinam sit invocandus, aut saltem invocari possit. Sed quia hoc caput, jam ab aliis satis fuse est tractatum, nos [note: Tria capta expedienda.] illud hic relinquimos. Sequuntur alia a nobis excutienda, eaque postissimum tria: Primo, quaenam sint petenda et pro quibus: Secundo, qualis is esse debeat, qui petere veliet ita ut decet: et denique, qua ratione debeat petere.
[note: I. Quaenam sint petenda?] Quod ad primum caput attinet, id brevis indicavit Iohannes. 1. Epist. cap. 5. v. 14. ubi ait: haec est fiducia, quam habemus apud ipsum, nempe Deum, quod si quid petierimus secundum voluntatem eius, andit nos. [note: Quae sunt secundum voluntatem Dei.] Ea nempe petenda sunt, quae sunt secundum voluntatem Dei. Secundum autem voluntatem Dei non tantum illa esse censenda sunt, quae ipsemet Deus jam sponte sua vult; (alias sequeretur, nos non posse orare Deum, ut aliquid, quod non velit, et, cum cum punire jam vult, poenam avertat, et decretum aliquod suum, quod tamen non prorsus sit imutabile, mutet;) sed omnia ista, quae cum Dei voluntate in novo foedere patefacta consentiunt, et ab ea non abhorrent: qualia sunt tum illa, quae in Novo Foedere nobis promisit, tum alia, quae, licet non promiserit, tamen praestare potest, et interdum solet, nec quicquam est, quod prihibeat, quo minus illa petere liceat. Quaproter dicere possumus, posito interim eo, quod occultum aliquid Dei decrectum, quod prorsus sit immutabile, non obstet, ea omnia esse secundum Dei voluntatem, quae nos convenienter Novo Foederi [note: Convenienter novo foederi quaenam petantur?] seu doctrinae Christi petere possumus. Convenienter autem Novo foederi ea imprimis petuntur, quae ad Dei gliriam, nostramque salutem omnio sunt necesaria: tum ea, quae ad eam rem vehementer conducunt, sed ita, ut non evertant salutis nostrae rationem, quam Deus nobis praescripsit, aut sibi in nobis ad aeternam salutem perducendis servandam proposuit. Quod propterea addimus, quia posset aliquis tale donum spirituale a Deo petere, quod quidem vehementer videretur conducere ad salutem, si rei ipsius per se spectetur natura, interim tamen adversetur isti Dei consilio et rationi, quam in nobis ad salutem deducendis sibi servandam proposuit. Posset enim fieri, ut meritum fidei, quemadmodum loqui consuevimus, vel in nobis, vel in aliis exstingueret, et vim quandam nobis vel aliis faceret, ac necessitatem quandam imponeret credendi aut pietatis opera praestandi, quae cum voluntario isto, et libero credendi et Deo parendi studio (quod meritum fidei appelamus, quodque Deus imprimis desiderat) pugnat.
page 382, image: s382Vult enim Deus, ut ii demum salutem consequantur, quorum vera enitescit virtus et pietas: in iis autem enitescit, qui libere parent, et non coacte. Itaque ejusmodi petitio, quae donum flagitaret hujusmodi, quod meritum fidei everteret, non esset congrua doctrinae Novi Foederis. Denique ea quoque convenienter doctrinae Novi Foederis, seu divinae voluntati in eo nobis patefactae petuntur, quae, licet perse ipsa ad salutem non pertineant, ei tamen non modo non repugant, sed etiam alia ratione subserviunt, quanquam nunc magis, nunc minus; qualia sunt ea, quae ad hanc temporariam vitam spectant, perasertim quando sunt ad eam tutandam necessaria, aut interdum ad gloriae divinae promotionem non parum faciunt. qua de re mox aliquid dicemus explicatius. Ideo autem diximus, haec omnia convenienter Novo Foederi peti a Deo, quia de omnibus his dici potest, ea aliquo [note: Ex omnia in novo foedere aliquo modo promissa.] modo in Novo Foedere esse promissa, licet alia minus alia magis: quodque autem tanto magis, quanto propius ad salutem pertinet, et ad eam est necessarium. Itaque illa, quae primo loco commemoravimus, simpliciter sunt promissa; propterea quod simpliciter sint ad salutem necessaria: quae secundo loco, aliquo modo etiam sunt promissa iis, qui pie vixerint, et in precibus fuerint assidui, si non aperte, saltem tacite; cum jure dici queat, ea voluntati divinae in Novo Foedere patefactae esse consentanea, cum Novi Foederis ratio universa ad Dei gloriam, nostramque eaternam salutem spectet; ad quem utrumque finem ista vehementer conducunt. Denique rerum quoque ad hanc vitam pertinentium extat quaedam in Novo Foedere promissio, ut apparet in fine cap. Matth. 6: sed ea promissio omnium postrema est in Novo Foedere, et non admodum late extendenda: propterea quod istarum rerum abundantia, et perpetua earum affluentia, vel saltem quieta et tranquilla, licet moderata alias, perfruitio virtutes istas, quas Deus a nobis postulat, impedire soleat. Nam et luxuriare solent animi rebus plaerrumque secundis, et, ut non luxuriarent, tamen patientia omnium malorum, inter quae etiam fames et egestas, , aliaeque gravissimae afflictiones, et mortis denique acerbissimae et ignominiosissimae tolerantia (quae virtus est omnium splendidissima) non patitur, ut hac vita, et rebus ad eam commode tutandam, et absque molestia, transigendam pertinentibus, perpetuo perfui possimus: adeoque nec simpliciter illa nobis sunt promissa, sed salva interim ratione ea, quam nobis ad salutem consequendam in Novo Foedere Deus, praescripsit, seu, salvis iis virtutibus, quas Deua nobis in Novo Foedere praecepit. Unde, cum Domminus Jesus promisisset ei, qui propter ipsum aut
page 383, image: s383proter Euangelium reliquerit domos aut fratres, aut sorores, etc. centuplum tantum in hoc seculo domorum, fratrum, sororum et caeterorum: addit cum perse quutione, hoc est, ita ut nihilominus tamen persequutionem patiatur, seu salva interim perscutionis ac patientiae conditione, quam mei discipuli subire debent: licet centupla ista merces et rettributio, non tantum de terrenis, et ad corpus pertinentibus bonis, sed etiam, et multo quidem magis, de spiritualibus, quae in hac vita homini pio conceduntur, intelligenda sit. Quandoquidem erogo ista omnia, quae enume ravimus, vel simpliciter, vel aliquo modo piis sunt in Novo foedere promissa: jure de iis omnibus dicere possumus, ea esse secundum Dei voluntatem. Verum quia non omnia simpliciter sunt promissa, sed quaedam simpliciter, quaedam aliquo modo tantum, quanquam omnia sub pietatis conditione: ideo etiam quaedam simpliciter secundum Dei voluntatem esse dici possunt, quaedam secundum quid, vel quodam modo tantum. Vnde etiam diverso, modo ea petere possumus ac debemus, alia simpliciter, alia secundum quid, si ita Deo videatur: qua de re postea, ubi de precandi modo agemus. Licet autem ea, quaehactenus enumeravimus, quatenus a Deo promissa sunt, [note: Eitam illa secundam Dei voluntatem esse dicuntur, quae ab illa non ab horrent, . Indigna nobis quae?] magis proprie sucundum voluntatem Dei esse dicuntur; non tamen de his solis id dici potest; sed (ut ante quoque innuimus) de iis quoque omnibus quae a divinae voluntate nobis revelate, non abhorrent eique prorus non adversantur, seu tale aiquid non sunt, quod vel sit indignum Deo dare, vel nobis petere. Indignum autem nobis esset petere id quod praeceptis, Dei nobis praescriptis adversatur; ut si quis petere vellet, ut Deus hotem suum ulcisseretur: quod facere quidem Deus potest, in eoque nihil est ipso Deo indignum, sed Christianis non convenit id petere. Deo indignum est illud, quo vel cum aliqua ipsius [note: Indigna Deo Decreta quaedam Dei non prorsus immutabilia.] pro prietate, velcum decreto ipsius immutabili pugnat. Addo immutabili; quia sunt quaedam decreta, vel effata Dei, comminationem contientia, quae non sunt prorsus imnutabilia; cujus exempla non pauca nobis suppeditant sacrae literae, ut ex historia Achabi, Ezechiae, Nivitarum patet; idque expresse docet ipse Deus Ierem. 18. 7. et seqq. Nam etsi decreta ejusmodi simpliciter efferuntur, noon tamen prorsus simpliciter interlliguntur, se salvo relaxationis jure; nisi forte aliqua immutabilitatis nota sint apposita, qualis est juramentum, quod videmus [note: Immutabilitatis nota.] adhibitum a Deo decreto de illis in requiem suam non admittendis, qui non crediderint, ut apparet ex Epist. ad Hebr. 3. et 4. De vi autem juramenti vide ibidem cap 6. 17. 18. Itaque si non appareat nota aliqua immutabilitatis decreti ac voluntatis divinae, licet orare.
page 384, image: s384Deum, ut tale decretum mutet: idque apparet fecisse Pausum, cum pro Iudaeis ad salutem, ipsius precatio fuit ad Deum, ut ait ipsement Rom. 10. 1. de Iudaeis loquens generatim, quales tum erant; quos tamen Deum jam tum rejecisse, et indurasse, tum cap. 9, tum II, satis aperte docet. Interim tamen, cum decretum aliquod apparet, quod valde sit aequum, et divinae sapientiae consentanuem; valde moderate et caute orandum est, ut Deus illud mutare velit, ne quis videatur cum [note: Possumus petere non promissa, at non possumus certo sperare.] Deo velle pugnare, et superbe agere. Non est ergo necessarium simplicter, ut id, quod a Deo petere velis, sit ab ipso quacunque tandem ratione promissum; sed ad id, ut certam spem concipere possit, te illud impetraturum, quod petis, id re quiritur, ut id aliquo modo sit promissum, et sic perfectiori quadam ratione sit sencundum Dei voluntatem, hoc est, non eatenus tantum, quatenus ab ea non abhorret, sed etiam eatenus, quatenus cum ea vere consentit, aut ex ea fluit. Et hoc videtur velle Johannes loco superius adducto, ubi spem faciens iis ad quod scribit, illos obtenturos quod petierint, verba ista pronunciavit: quod si quid petierimus secundum voluntatem Dei, nos exaudiet. Itaquelicet superius haec verba aduxerimus, tamquam rem aliquam ad istam peritionem necessariam, sive conditionem, sine qua petere on liceat; id tamen non ideo facimus, quasi hic sit omnino illorum verborum proprius sensus; sed quia huc etiam ac commodari possit. Quapropter duplici sensu ea censemus posse capi, quorum alter laxior, alter strictior: ille loci (ut nobis nunc quidem apparet) minus proprius: alter magis. Prior est, cum omnia se cundum Dei voluntatem esse dicuntur, quia ab ea non abhorrent prorsus, habita ratione revelationis divinitus nobis factae: posteriorest, cum ea demum secundum voluntatem Dei esse dicuntur, quae non tantum ab ea non abhorrent, sed etiam cum ea sunt vere consentanea, et ex pendent. Illo modo conditionem quandam explicant petionis faciendae; hoc modo conditionem rei certo a Deo impetrandae. Dico certo, habita ratione modi, quo res quaeque a Deo promissa est: nam alias ea, quae sunt secundi, et multo magis, quae sunt tertii generis, si simpliciter sumuantur, et exrtra illos limites, quos Deus suis promissis ea in parte circumdedit, extendantur: non obtinentur certo a Deo. At si non longius extendantur, quam Deus illa extendit, nullum plane est dubium, quin ea simus a Deo obtenturi: nam eatenus nullum etiam Dei decretum peculiare obstare illis potest, quo minus ea Dus praestet cum Deus sibi contrarius esse nequeat, nec quicquam staturere aut facere promissis suis contrarium, cum id fides et justitia ejus repquirat: quandoquidem promisso jus
page 385, image: s385acquiritur ei, cui facta promissio. At si res illae sumantur simpliciter, non habita ratione limitum a Deo circumscriptorum, possunt peculiaria quaedam Dei praecepta, ac consilia et decreta obstare.
Quae hactenus diximus, ea potissimum intelleximus respectu eorum ipsorum qui orant: verum tamen eadem quoque referenda sunt ad [note: Pro quibus orare debemus, ii in duplici sunt differentia: eoque et diversimode pro illis, orandum.] alios, pro quibus orare debemus. Ii atuem sunt in duplici differentia. Vel enim sunt homines vere pii, et tales, ad quos Novi foederis promissa er ipsa spectent: vel nondum sunt tales. Si prioris sunt generis, ea quae diximus, simpliciter sunt ad eos accommodanda: si posterioris, tanto magis, aut minus ad eos sunt accommodanda, quanto propius aut longius a prioribus absunt, nisi quatenus primissa aliqua extant, ad ipsos quoque pertinentia; quemadmodum sane promissasub Novo foedere extant, de hominibus omnibus in gratiam recipiendis, eo tamen modo, quo promissum est, et quo Deo dignum fuit, aut pro ipsius sapientia visum. Certa enim conditio nihilominus, vel aperte, vel tacite est addita, nempe nisi homines gratiae tempus neglexerint; et, si dum hodies vocatur, (hoc est, quamdiu durat tempus illud, quo in requiem Dei licet ingredi) non fuerint refractarii et contumaces. Id enim si fecerint, promissio illa divina ad ipso revera non pertinet, nisi tum, ubi vindicate tempora fuerint impleta, quae tamen ispa a Deo aliquomodo contrahi et restringi, piorum praesertim precibus accedentibus, itaque temperari possunt, ut, licet hominibus aliquibus, et populis generatim non fiat aditus ad perfectam Dei gratiam, seu illustris aliqua occasio non concedatur omnibus generatim, ad ea omnia cognoscenda et facienda quae sunt ad salutem necessaria; nihilominus tamen non pauci ex eo genere, caeteris forte probiiores, eximantur, et ob piorum preces communni poena eximantur. Ad caeterea quo attinet, [note: Quaenam aliis impetrari queant piorum precibus?] quae pii pro se ipsi impetrare possunt a Deo, ea vel non possunt aliis, quamdiu in impietate perseverant, impetrare, aut d Deo petere; quales est singulare aliquod Spiritus Sancti donum: vel si quid est quod pertere vel impetrare possint, id non tam propire consentaneum est Dei voluntati nobis revelatae, quam ab ea non abhorrens: quales est illud, ut Deu varia judicia etiam temporaria ab iis avertat; quae preces tanto maiorem vim habebunt, si ipsorum etiam piorum intersit, alios esse salvos, ut in plublicis accidit suppliciis, et ad universam aliquam Rempublicam et communitatem pertinentibus, ut bello, perstilentia, fame: quo pacto Deus olim jussit per Prophetam, ut populus in capti vitatem abductus oraret pro pace Babylonis, quonsam in pace illius ipsis quoque pax esset futura, Hierem. 29. 7. Ad id autem,
page 386, image: s386ut petere possimus, sufficit, id non abhorrere a Dei voluntate nobis revelata; imo interdum, ubi nullam certam spem habemus, nos impetraturos id, quod petimus, non modo orare possumus, sed etiam de bemus, charitate, quam aliis debemus, ita suadente; modo ita nos geramus, ut Dei ultimae voluntati nostram voluntatem simus, subjecturi, et aequo animo laturi, quicquid ille tandem decrevit, aut fecerit. Sic debemus orare pro omnibus hominibus, et imprimis pro regibus, et iis qui sunt cum imperio omnibus; itemque pro inimicis, quibus id imprimis optare debemus, ne illos Deus puniat, sed potius convetat; quomodo Dominus Jesus et Stephanus pro sius interfectoribus orarunt, cum tamen saepe contigere possit, ut id non impetrent pii, quod petunt; imo nonnumquam, cum ii valde sunt improbi, qui pios persequuntur, longe verisimilius est ipsos id, quod orant, non impetraturos; quanquam saepe etiam impetrant, imo id quod Dei decretis non adsersatur, proculdubio impetrant. At non alia tamen ratione devent eitam pii petere, quam quatemus ea, quae flagitant, decretis divinis, quae plane sunt fixa, non adversantur, sive id illis verbis exprimant, sive minus: qua de re postea adhuc nonnihil.
[note: Quae ad gloriam Dei pertinet, quatenus cum hominum commodis conjuncta!] In iis autem, hactenus enumeravimus, licet hominum ipsorum possimum haberemus rationem, que madmodum sane videtur petitionis ratio requirere: tamen simul ea includi volumus, quae ad Dei gloriam pertinent, quae ita cum hominum ipsorum commodis est conjuncta, praesertim quatenus ea ab hominibus petitur, ut quod ad illa conducit, idem quoque semper aliquid afferat hominibus, vel omnibus vel saltem aliquibus, utile aut salutare; licet interim fieri queat, ut nonnollis sit noxium. quanquam id, quod noxium est, per se nunquam ab hominibus Christianis petitur: ab hominibus Christianis, in quam, quibus vindictae cupidias interdicta est, quae sub lege non erat prohibita, praesertim adversus extraneos, et populi israelitici hostes. Quod si tamen velis ea, quae ad divinam gloriam spectant, ab iis sejungere, quae ad ipsorum hominum salutem et commodum aliquod proprie pertinent, quemadmodum fieri videtur in prectaione Dominica, ubi priores pertitiones videntur spectare ad divinam gloriam, posterioes ad ipsorum hominum emolumentum ac salutem: tum duplicis generis possunt constitui ea, quae ab hominibus Christianis peti possunt: alia enim ad Dei gloriam proprie pertinebunt, alia ad ipsorum hominum emolumentum; idque vel spirituale, vel terrenum: et spirituale iterum vel hujus, vel futuri seculi. Ea vero, quae ad homines pertinent; vel spectant ad ipsos orantes, vel ad alios, eosque vel fideles, vel infideles, sive vel pios, vel impios.
page 387, image: s387
[note: Quaedam perpetuo petenda, quaedam ex occasionibus pendent.] Illud, antequam ad alterum tractationis caput accedamus, observandum est, quod ea, quae a Deo precibus impetrare vel volumus, vel debemus, duplicis sint generis: alia enim sunt ejusmodi, ut illa perpetuo flagitare debeamus, licet non omnia simul et eodem teporis articulo commemorentur; quae complexus est Dominius Jesus eâ precatione, quam discipulis suis praescripsit: alia ex occasionibus potius, et variis rerum circum stantiis pendent: quarum alia sunt ejusmodi, ut peti itidem omnino debeant; quaedam vero, ut possint. Illa sunt quae vel ad Dei gloriam, ve ad hominum salutem, sive notram, sive alienam vehementer pertinent; interdum etiam illa, quae pertinent ad bonum aliquod huios vitae aheri alicui impetrandum: quia si hoc negligatur, praesertim si vel illius preces, quibus nos urget, et officium hoc a nobis postulat, vel illius calamitas et indigentia, eo etiam tancente, id a nobis requirat; simul etiam charitas ipsa violaturi. Hujus vero generis sunt imprimis ea, quae ad nostrum aliquod terrenum bonum pertinent, aut etiam alienum, sed quod non admodum necessarium. Observandae autem sunt diligenter causae, ob quas bonum aliquod terrenum petatur. Nam si hujusmodi res simul ad spiritum, animaeque salutem, aut Dei gloriam non parum pertineat, major id rogandi necessitas nobis imponitur, quamcum ea caussa abest.
[note: II. Caput, Qualis is esse debeat, qui orat? Dividitur quaestio.] Sequitur nunc alterum tractationis nostrae caput, in quo videndum nobis est, qualis ille esse debeat, qui orat? Quae quidem quaestio duas habet partes. Nam vel id tantum quaeritur, qualis esse debeat, cui orare liceat, et aliquo saltem modo conveniat? vel quaeritur, et id quidem potissimum, qualis ille esse debeat, qui spem certam velit concipere, se impetraturum id quod petit, si id caeteroquin sit secundum [note: Qualis is, cui orare liceat?] Dei voluntatem? Quodad prius attinet, res videtur esse satis manifesta. Nihli enim videtur aliud requiri quam ut is, qui orare vult, sincere saltem cum Deo agat, et ex animo velit ipsi placere, adeoque, si quid sciat divinae voluntati esse adversum, quod hactenus admiserit, id imposterum velit vitare. Itaque etiam quis Deum orare potest, qui peccati jugum hactenus nondum excusserit, imo etiam in gravissima scelera fuerit prolapsus, cum videamus Deum interdum hujusmodi etiam hominum coram se demissionem non sprevisse; quemadmodum de Israelitis, qui Deum peccatis suis irritaverant, de Achabo, de Ninivitis legimus; quod idem de precibus censendum esse, quae ad ejusmodi demissione vix unquam adsunt, aut abesse possunt, facile est intelligere. Sed animo scelus aliquod anhelante ad Deum accedere, aut Deum orare, id demum homini est, qui frontem exuerit, et numinis
page 388, image: s388reerentiam posuerit, praesertim si id probe norit, peccatum illud reipsa tale esse, adeoque divino numini non posse non displicere. Quod [note: Qualis is, qui spem certam exauditionis concipere velit? Sit pius.] d posterius attinet, res itidem non est ex sacris literis obscura. Docet enim Johannes 1 Epist. cap. 3. circa finem, ad id ut certi esse possimus, no accepturos quicquid a Deo petierimus, requiri, ut cor nostrum nos non condemnet; quam ad rem requiritur, ut Dei mandata observemus. Verba sunt satis nota, eaque snferantur cum loco cap. 5. vers. 14. Idem probatur ex sermone illius, qui coecus fuerat natus, qui extat apud eundem scriptorem, cap. 9. Euang. vers. 31. Idem pater ex dicto Jacobi cap. 5. 16, ubi ait, Multum valere precationem justi intensam: quo non obscure indicat, ejus. qui justus non sit, orationem parum valere. Adde his illa Psal. 34, quae citantur aPetro 1. Epist. cap. 3. 12: Aures Domini sunt in preces justorum; facies autem, hoc est, vultus severus super facientes malum. Occurrunt his in sacris literis hîc illic non pauca similia, quibus indicatur, apud Deum non quorum vis preces valere, sed tantum justorum ac piorum, quae quidem tum in Psalmis, tum in Prophetis reperire licet. Hoc idem etiam videtur velle Apostolus, cum vult, ut manus puras ad Deum elevent pii, sine ira et contentione: 1 Tim. 2. 8. quanquam id eo etiam pertinere videatur, ut quis recte precari simpliciter possit, de quo priori loco diximus; non vero tantum ad id, ut quis id impetret, quod petit. Neque enim decet accedere ad Deum animo irato, et contentionis studio adhuc ferventi. Simile quippiam leges apud Esaiam capl. 1. 15. ubi ait Deus; Cum extendetis manus vestras, occultabo oculos meos a vobis: etiam, cum multiplicabitis orationem, non audiam: nam manus vestrae sanguine plenae sunt: quod de illis intellegendum est, qui facinoribus istis perpetratis non resipuerunt, nec scelerum horum poenitentia seria ducuntur, et sic demum ad Deum accedunt. Vnde Dues postea monet eos ut a sceleribus istis desitant, promittens fore, ut eorum peccata prorsus de leantur, et ipsi felices evadant. Requiritur ergo (tu diximus) ad id. ut quis sperare possit, se impetraturum id quod petit, pietas ac vitae sanctitas: sed tamen sunt non nullae pietatis partes, quae imprimis videntur [note: Offensas aliorum condonet.] esse necessariae ad id ut a Deo impetres, quod petis. Altera est, ut offenda aliorum condones, et omnem vindictae cupiditatem ex animo ejicias: altera, ut si quem ipse offendisti, eum antea, quantum in te est, reconcilies. Dico, quantum in te est; quia interdum id non statim fieri potest, aut alter offensam condonare non vult. Prius istud praecipitur imprimis Matth. 6, statim post explicatam a Christo precationis a se praescriptae formulam, vers. 14. 15. Hoc vero ab eodem praecipitur cap. 5.
page 389, image: s389Matth. vers. 23. et seqq. quanquam prius istud, quatenus postulat, ne actu ipso vindictae cupiditate flagremus tum, cum precamur, (quo Pauli verba videntur praecipue velle,) possis etiam referre ad tertium Tractationis nostrae caput, ubi dicetur, qualis esse debeat precatio, aut quomodo nos in ea gerere debeamus. Diximus autem, eatenus id ad tertium caput referri posse, quatenus postulat, ne tum, cum precamur, vindictam actu ipso expetamus, aut animus a contentione autira ferveat; quiaj alioqui fieri potest, ut quis offensam non condonet, de qua tamen inter precandum haudquaquam cogitet, sed alio tantum tempore. Quatenus autem id, quod antea explicuimus, etiam ad hanc vindictae cupiditatem excludendam spectat, eatenus id ipsius precantis conditio, non precationis est.
[note: III. Caput Qualis esse debeat precatio?] Restat Tertium, quod nobis explicandum proposuimus, nempe qualis ipsa debeat esse precatio. Videtur autem non una ex Sacris literis colligi posse precationis conditio, quae eam Deo gratam efficat. Prima esse videtur, quam Iacobus postulat, cap. 1 vers. 6. et seqq. ut petamus in fide seu cum fide: praesertim si id eo pacto accipiatur, quo vulgo solet fieri, nempe ut ea fides referatur ad id, quod petitur, et nihil sit aliud, quam firma quaedam persuasio de Dei potentia et benignitate, ob quam futurum sit, ut vel omnino id impetres, quo petis, vel saltem tum, si id tibi sit futurum utile, aut aliis aliquibus Dei consiliis et decretis non repugnet. de quali fide loquitur etiam Christus apud Matthaeum cap. 21. vers. 21. et 22. ubi cum dixisset discipulis: Si habueritis fidem, et non dubitaveritis, non solum hoc, quo factum est ficui facietis, sed etiamsi monti huic dixeritis, tollitor, et projicitor in mare, fiet: addit postea, et omnia, quaecunque petieritis in oratione credentes, accipietis, hoc est, si credideritis vos ea obtenturos, ut ex verbis iisdem a Marco descriptis apertius apparet, quae extant. cap. 11. 24: ubi ita ea efferuntur; omnia, quae orantes petitis, credite, quod accipietis, hoc est, certo accepturi sitis, et erit vobis. Hujusmodi etiam fidem intelligere videtur idem, quem antea citavimus Iacobus, cap. 5. 15: ubi cum praecepisset, ut si quis aegrotaret inter Christianos, advocaret seniores Ecclesiae ut orent super ipso, ungentes ipsum oleo in nomine Domini: addit postea, et precatio fidei, hoc est, cum fide conjuncta, servabit laborantem, et eriget illum Dominus, et quae sequuntur. Videtur [note: Ea quatenus equiratur.] enim velle, ut ii, qui oraturi sunt Dominum, firmam spem concipiant fore, ut exaudiantur. Verumtamen cum, ut supra vidimus, non eadem sit ratio omnium eorum, quae a Deo petimus, et alia quidem sint a Deo promissa, alia vero non, et illa iterum vel simpliciter promissa
page 390, image: s390sint, vel aiquo tantum modo; necesse est, ut fides ista non ubique eaqualiter in omnibus precationibus locum habeat, sed prodiversitate eorum, quae petuntur, diversimode. Id quidem omnibus precationibus debet esse commune, ut credas Deum id praestare posse quo petis, eundemque admodum benignum esse, quae benignitas spem tibi faciat aliquam, fore ut non frustra id facias; sed ut tibi etiam persuadeas, Deum omnino velle id tibi praestare, quod petis, adeoque etiam reipsa praestiturum, id non ubique locum habet, sed in iis tantum, quae simpliciter et absolute Deus promisit suis; in caeteris tanto magis aut minus, quanto propius vel longius ad istuorum, quae absolute promissa sunt, conditione et natura absunt, quae omnia ex superioribus satis possunt intelligi. Verumtamen alia quoque potest esse vocis fidei in priori Jacobi loco significatio, eâ, quam antea explicuimus, paulo laxior; nempe ut significet firmam de veritate Christianae religionis persuasionem: qua de re satis dictum est a nobis in tractatione de Fide, unde ea petantur, quae hic nobis dicenda forent: quo pacto si fidem accipere velis, ea non tantum precationis, sed etiam ipsius precantis erit conditio quaedam. Si quis plura de hac conditione desiderat, videat Socini Comment. in 1. Epist. Johannis.
[note: II. Conditio, vt preces sint fervidae.] Altera precum conditio constitui potest, ut eae sint fervidae; id quod significavit Jacobus cap. 5. cum dixit, multum valere percationem justi efficacem, seu, ut est in Graeco, [gap: Greek word(s)] , hoc est, cum quadam virium et animi contentione, et quodam modo laboriose peractam: quod fit, cum animus in eo est totus, ut Deum exoret, et vehemens est rei, quae petitur, desiderium; qualis precatio fuit Eliae, cujus exemplum statim subjicit Jacobus; quod ex gestu ipsius colligi videtur, de quo vide 1 Reg. 18. 42. Talis etiam fuit Moysis oratio pro Israele, qui ut ipse de se ait Deuter. 9. 18, sese prostraverat coram Domino, et quadraginta dies noctesque jejunaverat, ut veniam impetraret populo qui peccaverat: qui fervor ex eo insuper colligi potest, quod Deum oraverit, ut se deleret, ex libro, quem scripsisset, potius, quam ut populum deleret, quemadmodum Deus fuerat minitus. Tales proculdubio fuerunt etiam Domini Jesu precationes omnes, cum legamus, Luc 6. 12, euam quoque pernoctasse in precatione Dei. Et expresse etiam de ipso legitur, Lucae 22. 24, in isto veluti agone, quem sustinuit in horto Gethsemane, eum intensius fuisse precatum; additurque, sudorem ejus fuisse instar grumorum sanguinis in terram descendentium. Similia deprehendas etiam a Davide de se dicta. Eundem fervorem videtur significasse Paulus, cum monuit Ephsios. cap. 6.
page 391, image: s39118, ut orarent in Spiritu, hoc est, cum quadam Spiritus et animi commotione; nisi mali ibi per Spiritum intelligere, Spiritum Sanctum, in quo Judas vult, ut oremus, ut est apud ipsum vers 20; ubi per Spiritum Sanctum intelligere videtur illam animi affectionem, qua is per Euangelii cognitionem imbuitur, praesertim cum ea vim et efficatiam suam reipsa in nobis exerit, et nos signulari quadam rarione consecrat sanctosque efficit. Nam etsi ea affectio, si naturam ipsius spectes, semper sit sancta; tamen eam appellationem non tam videtur sortiri, quia ipsa in sese sancta sit; sed ideo potius, quia sanctos nos efficiat. Jam vero Euangelium, aut ejus cognitio aminis nostris inserta, licet semper eos, in quibus existit, aliqua ratione sanctificet, non tamen semper sigulari et perfecta quadam ratione id praestat; sed tum demum, cum motus quosdam spirituales ac coelestes, et divinae voluntati usquequaque consentaneos in nobis efficit, et nos propius Deo adjungit. id vero inter alias rationes, ea quoque praestat, quo accedente aliquo nostro studio, fervorem in precibus in nobis excitat, et facit, ut animi nostri a terrenis curis prorsus abstracti, ad Deum eleventur, et nihil aiud quam ipsum cogitent, et ab eo toti pendeant, ejusque auxilium ardentissime desiderent. Itaque dum id fit, in Spiritu sancto, vel per Spritum sanctum percari dici possumus. Hunc eundem fervorem significavit Paulus, dum utitur voce certandi in precibus, quemadmodum legitur Rom. 15. 30. Nihil enim aliud ea in re adhibere debeant. Ita enim ea vox nonnunquam sumi solet: ut in illis Domini Jesu verbis, quae extant apud Lucam. 13. 24. Certate ingredi per angustam portam, hoc est, summo studio id agite, ut ingrediamini.
[note: III. Precum congitio, Constantia.] Tertia precum conditio est constantia. Ea vero duplici ratione considerari potest, vel enim cernitur in eadem re, quam a Deo velimus impetrare; vel licet sint res diversae, quas precamur, tamen in ipsa precatione adhibetur constantia atque assiduitas, quam constantiae nomine [note: Sive in eadem re petenda.] comprehendimus. Prior illa constantia est, quum quis unam eademque rem, quam quidem voluntati Dei consentaneam, sibi autem vel aliis vehementer utilem ac necessariam esse omnio putet, urget, et tamdiu a Deo flagitat, donec impetret: qualis constantia nobis ex primitur a Domino Jesu in exemplo viduae, quae tamdiu impium istum judicem ursit, et precibus fatigavit, donec id impetraret, quod vellet, hoc est ut sese ab adversarii injuria vindicaret, ut legimus Lucae 18. Itaque cum exemplum illud ideo attulerit Dominus Jesus, quemadmodum ab ipso initio capitis monet Lucas, ut nossemus, semper
page 392, image: s392oportere orare, et non defatigari; apparet, id nobis praecipi, quod antea diximus. Diximus autem, tam diu nos coeptam precationem urgere debere, donec inpetremus, salvo interim eo, quod itidem addidimus, ut nobis justas ob causa persuasum sit, rem esse Dei voluntati consentaneam; quod propterea monemus, quia interdum eventus ipse docere potest, rem eam talem non fuisse, sed aliter Deum decrevisse; ubi res ipsa unumquemque monet, a precibus istis desistendum esse. Verum si id contingat, necesse est rem illam non fuisse ex illarum numero, quas Deus simpliciter promisit; aut eam non isto modo suisse a Deo petiam, quo fuerit promissa, etiamsi certo modo primissa fuisse ponatur.
[note: Sive in diversis.] Quod ad alteram constantiam, seu mavis constantiae partem attinet, quae in precibus adhibenda est, ea nihil revera aliud est, quam assiduitas et diligentia in precibus ad Deum sive iisdem sive diversis fundendis; eaque requirit, ut quam creberrime ac frequentissime Deo supplices; idque partim ea ratione, ut caeteris curis, aut laboribus ad tempus prorsus sempositis, hoc unum agas, ut Deum ores, tum ut labores, quanquam e manibus non sepositos, suspiriis ac votis creberrimis veluti interpungas: quam ad rem animo devoto, et a rebus terrenis abducto est opus. Nam animus, quem terrenae curae premunt, et ad terram affigunt, ad preces difficulter erigitur, cum in iis, si rite fieri debeant, animus sit ad Deum elevandus, et in eo uno, quantum humana fert imbecillitas, defigendus. Imprimis autem hanc precum assiduitatem in nobis efficere poterit ardens desiderium tum divinae gloriae, tum nostrae atque alienae salutis: id enim conquiescere nos non facile patietur, quin sublinde Deum oremus, ut tum hanc, tum illam promoveat, accedentibus praesertim aliunde occasionibus; quanquam et alias causae precandi nunquam homini devoto deerunt. De hac precandi assiduitate aut constantia loquitur Paulus 1 Thess. 5. 17. ubi monet, ut sine intermissione precemur; ubi vix monere est opus, vocem [note: Indesinenter orare, quid sit?] [gap: Greek word(s)] , seu sine intermissione, non ita esse accipiendam, ut significet nullum prorsus temporis punctum homini vigilanti effluere debere, quin oret: na ea res intentas aliis onmibus rebus cogitationes impediret. Neque enim omnino simul et orare Deum, et aliud cogitare, praesertim serio possumus: sed diversi sunt temporum articuli, quibus utrumque fit; cum naturea nostra non permittat, ut uno eodemque tempore duo diversa acta mediteris; quod tamen faciendum esset, si eodem momento et orare Deum, et aliud cogitare velles, cum necesse sit id meditari serio, quod oras: sed tamen celeriter unius rei
page 393, image: s393cogitationem meditatio alia subsequi potest, eamque ita distinguere, ut tamen non turbet, aut prorsus abrumpat. Quare vocem, indessinenter, vulgari quadam ratione accipere necesse est, quo pacto eam sumimus, cum dicimus aliquem sine intermissione legere, aut studere, cum tamen necesse sit aliquando interjungere; quanquam ob materiae diversitatem interum possit aliqua significationis ostendi diversitas in precibus, et iis, de quibus modo diximus, rebus. Simili ratione dicit Apostolus Rom. 9. 2. se dolorem perpetuum seu indesinentem, (est enim in Graeco vox [gap: Greek word(s)] , de qua nunc agimus) habere in corde suo, ex genits suae rejectione, atque interitur; cum tamen nequaquam sit verisimile, dolorem istum semper actu ipso in Apostoli animo viguisse, et eum momordisse: Nam aliarum rerum cogitationes, et gaudia praesertim magna aliunde percepta, imo et dolores alii, hujus rei momoriam, et inde natum dolorem ex animo ad tempus ejecerunt; sed quia tamen subinde redintegrabatur in dies, inde ita loquitur Apostolus. Simili ratione dicit idem Apostous in eadem ad Roman. Epistola, se indesinenter mentionem eorum facere, intellige, in precibus: Nam preces interdum quasdam fudit Apostolus ad Deum, ut vel ex ejus Epistolis videre est, in quibus nulla Romanorum mentio. Quod enim creberrime ab Apostolo fiebat, imo tum super, quoties id commode ab eo fieri poterat, non omnittebat; id a se indesinenter fieri, aut fieri semper, recte potuit dicere. De hac eadem constantia in precibus loquitur diem Apostolus Rom. 12. 12: ubi monet, ut in precibus perseveremus; ubi tali utitur voce, quae indicat quandam laboris tolerantiam et patientiam ad eam rem tequiri. Ea enim est vis vocis [gap: Greek word(s)] . Sed imprimis eam perserverantiam in precibus [note: Explicatio loci Ephes. 6. 18.] inculcat ad Ephes. 6. 18. ubi monet, ut per omnen precationem et oratinem precemur semper in omni tempore in spiritu, et ad id ipsum vigilemus in omni perseverantia et precatione pro omnibus sanctis. Vbi vix apparet, quo pacto ea, quae Apostolus conjungit, distingui queant. Et sane si rem ipsam spectes, nihil aliud quam summan in precibus tum assidutiatem, tum contentionem seu fervorem spiritus hic inculcat. Nam cum id primum monet Apostolus, ut per omnem precationem et orationem orent, vult ne quicquam omittant eorum, quae precantes adhibere decet, ut impetrent id, quod petunt, et propemodum in varias se formas vertant, ut Deum hac ratione ad auxilium ferendum per moveant. Nam vox omis hoc loco vel significat idem, quod totum, ut alibi saepe, licet vox totius alias non satis videtur concinne huc accomodari:
page 394, image: s394quemadmodum etiam postea, cum dicit, in omni perseverantia, vox omnis pro tota vel perfecta usurpatur; ut etiam cum dicimus apud Latinos, omnistudio, diligentia, labore, ut etiam cum dicimus apud, Latinos, omni studio, diligentia, labore, cum tamen non recte, hoc est, secundum linguae usum, dicatur, cum toto studio, tota diligentia, toto labore: vel proprie quidem usurpatur, et quasvis precandi formas, ac veluti genera significat; quod tamen non ita proprie et absque figura hîc sumendum erit, sed potius Metonymice, ut effectus positus censeatur pro causa. Quia enim studium obtinendi id, quod volumus, varietatem quandam precandi saepe solet parere, cum videamus eos, qui instantissime aliquid petunt, nec ulla ratione repulsam ferre volunt, in omnes se formas verteres, et nullas non causa afferre, nunc hanc, nunc illam, donec tandem id obotineant, quod volunt: ita etiam Apostolus dicere potiut, per omnem precationem et oreationem nos orare debere, vel omnes precandi modos ac fomas nos adhibere debere, cum id revera dicere velit, nos summo studio rogare debere, tanquam monino id impetrare cupientes, quod petimus, quemadmodum illi faciunt, qui nullo modo repulsam pati volunt. Quomodo autem inter se differant precatio, et oratio, Graece [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , inferius a nobis dicetur. Cum porro Apostolus non contentus dixisse, orandum esse omni tempore, addat adhuc, et in hoc ipsum vigilantes in omni perseverantia; apparet, euam aliquid amplius in sequentibus exprimere voluisse, quam in praecedentibus dixerat; praesertim cum non continuo haec illis subjecerit, veluti explicandi causa, se interjecerit, verba, in spiritu. Intelligendum igitur est, licet verba ista, in omni tempore, possint totum id complecti, quod in sequentibus ab Apostolo comprehenditur et exprimitur, (quo pacto ea sumsit Christus in nobili illo loco Lucae 21. 36.) tamen cum ea hîc inter se distinguantur, apparet priora ista minus in se complecti, quam alias, si ea sola essent posita, fuissent comprehensua. Dictum enim est alibi, sacras literas, cum concise loquuntur, verbis aliquibus id saepe comprehendere, quod alias, cum loquuntur explicatius, ad iis distinguitur. Quapropter hoc loco verba ista, in omni tempore, id tantum significabunt, quandocumque spatium aut occasio sit precandi, debere preces ad Deum fundi, easque subinde esse repetendas. Verumtamen id nondum in se comprehendent, ut caeteris etiam occupationibus nostris, vel etiam ipsi quieti, quam corpori dare solemus, tempus aliquod studio decerpere debeamus, ut id ad preces convertamus, et in eo etiam ipso constantia ac perseverantia summa utamur. Vtitur autem vigiliarum nomine, vel ut vigilantiam significet animi, quae opponitur temulentiae, oscitantiae,
page 395, image: s395ac securiati, vel (quod propius videtur ad rem pertinere,) ut simul et animi et corporis vigilantiam, quatenus eam naturae nostrae fert inbecillitas, in precibus inculcet: quanquam simul etiam cacuitas, et immuntias ab aliis curis, quae animum praepediunt, et a precibus abstrahunt, ea voce comprehendi potest. Nam licet vigilantia somno tantum, aut somnolentiae videatur opponi; tamen nihil prohibet, quo minus alienis quoque curis opponatur; vel proterea quod eorum eadem in hoc negotio vis sit, vel quod indicet Apostolus, somno imprimis demi debere, quod precibgus debetur. Vult autem id ipsum quoque fieri cum omni perseveranti, seu constantissime. Quare perseverantia haec referenda est ad vigilantiam istam in precibus adhibendam, quam proxime commemoraverat. Quod denique subjungit, et precatione pro omnibus Sanctis et pro me; a specie ad genus descendit, quod quidem attinet ad objectum precum. Nam antea monuisset generatim, tanta esse utendum diligentia in precibus; monet etiam speciatim, pro omnibus Sanctis et pro se orandnm esse; prasertim quia id, quod generatim dixerat, eo tantum videri poterit spectare, ut [note: Explicatio loci Luc. 21. 36.] Ephesii pro se ipsis orarent; ut sane imprimis spectat, quemadmodum superiora, cum quibus cohaerent, ostendunt. Sed loco nunc omisso, Christi quoque verba, superius alicubi a nobis commemorata, quae extant Lucae 21. 36, consideranda sunt, in quibus monet, ut vigilemus omni tempore orantes, ut digni habeamur, qui effugiamus ista omnia, quae futura sunt, et consistamus coram filio hominis. Quanquam enim verba ista, omni tempore, ita sint posita, ut possint etiam ad verbum vigilate, quod praecessit, referri; tamen in eo interpretes plaeriquae conspirant, ut ea potius cum verbo orandi, quod sequitur; quam cum praedenti vigilandi, conectant: ac praeterea etiamsi cum praecedente verbo cohaererent, tamen consequenter etiam ad orationem pertinerent. Nos interim, licet concedamus, aliquo modo et ad posteriorem constantiae in precibus adhibendae rationem ea trahi posse; censemus tamen ad priorem vigilantiae ea potius pertinere. Verba enim illa, quae sequuntur, ut digni habe amini qui effugiatis, etc. non finem tantum, sed obejectum etiam precum signifiant; adeo ut Dominus Jesus velit, nos id ipsum perpetuis precibus flagitare a Deo debere, ut a suppiciis in adventu Christi super impios effundendis liberemur, et coram ipsius tribunali cosistamus, nec cadamus causa, se sententiam pro nobis ferri audiamus. Illud adhuc pro constantia in precibus potest adjici, eam [note: Constantia in producendis precibus.] non tantum in precibus diverso tempore repetendis, sed etiam in iisdem aliquando cerni posse. Potest enim quispiam nunc diutius, nunc minus.
page 396, image: s396diu orare. Ea autem Constantia seu perseverantia, servore alacritate quadam, quam inter precandum sentiamus, determinanda, et veluti circum scribenda est, vel etiam nostro rei potinundae studio ac desiderio, quod non patitur nos a precibus avelli. Tam diu enim preces vel producendae sunt omnino, sel saltem produci recte possunt, quam diu fervor ille et alacritas sentitur, aut desiderium illud nostrum nos urget. Quanquam interdum etiam nos invitos, et disides ac segnec ad orandum excitare, et veluti cogere debemus, et quantum in nobis est, dare operam, ut orando fervorem acquiramus, et languentem spiritum excitemus. Alioqui satius est, saepius orare cum majori fervore, quam diutius cum minori. Vis enim maxima precum in fervore est non in prolixitate, aut temporis diuturnitate. Haec sine illo parum potest, aut nihil, ille etiam sine hac multum. Quod si tamen utrumque conjungatur, non est dubium, quin pondus habitura sit majus orario. Videtur id aliquo modo significare Scriptura, dum refert, tum cum israelitate pugnarent cum Amalecitis, contigisse, ut cum elevaret Moyses manum suam, nempe inter orandum, superiores in pugna fuisse Israelitas; cum vero eam demitteret, Amalecitas. Nam per istam elevationem manuum, cordis designatur elevatio, unde etiam aliquo modo oritur. Cum ergo animus excitatus veluti assurgit, vim habent preces; cum jacet, vi sua carent. Et haec quidem adjicienda sunt iis, quaesupra diximus de secunda conditione et qualite precum, nempe fervore. Diuturnitatem etiam in precibus, si fervor adsit, esse laudabilem, satis ostendit Christus; cujus in precibus perseverantis supra vidimus exemplum: quae tum etiam videtur adhibenda, cum urgentior aliqua est necessitas, quemadmodum factum videmus a Sanctis tum, cum Petrus in carcere detineretur, mox ad supplicium rapiendus, ut apparet ex Act 12. 5. et 12. Quanquam eae ipsae quoque preces aliquo modo interrumpi possunt, ad quas tamen quamprimum redeas, ita ut uno fere tractu videantu absolvi.
[note: IV Conditio, vi adstit [gap: Greek word(s)] .] Pro quarta quadam orationis recte instiuendae proprietate haberi potest breviloquim, quatenus [gap: Greek word(s)] , uteam Christus vocat, et inanem verborum prolixitatem, aut repetitionem excludit: quemadmodum constat ex cap. 6. Matth. [gap: Greek word(s)] . 3. et seqq. Ideo autem diximus quatenus [gap: Greek word(s)] excludit; quia alias prolixae esse possunt prece, modo simul sint servidae, et verba non in ore sed in pectore nascantur, et inde linguae suggerantur; quin etiam eadem res repeti in iisdem precibus, praesertim privatis, potest, ubi vehemens desiderium id nobis exprimit: qua de re nonnihil adhuc dicetur, ubi de vitiis huic pietatis parti oppositis agemus.
page 397, image: s397
[note: V Conditio demissio animi, nonnunquam etiam corporis.] Denique pro singulari quadam precum conditione et ornamento haberi potest, singularis demissio, quae supplicibusmaxime convenit, eaque imprimis animi, corporis vero tum, cum id tempus, aut locus vel exigit, vel permittit. Nam et affectatio fugienda est, et hypocriseo suspicio, ad quam evitandam interdum etiam premenda aut tegenda sunt animi de voti aut demissi signa: quan ad rem prudentia est opus. Nam perinde dedecet, et nimia esse devotionis istius signa vel indicia, et nulla. Circumstantiarum ratio iis modum praescribere potest aut debet.
[note: Species invocationis.] Hactenus de invocatione divini nomini in genere egimus: nunc nonnihil etiam de ejus speciebus dicendum est. Eae autem distingui possunt triplici potissimum ratione. Primum ab objecto; deinde a [note: Respectu objecti, quod triplex.] forma, seu modo quo concipiuntur: denique a loco. Quod ad primam rationem attinet, ea ipsa rursus triplex constitui potest, pro ratione objecti triplicis: nam et is precum objectum est, qui rogatur, et id quod ragatur, et is, pro quo oratur: quanquam haec duo posteriora [note: Is, qui rogatur.] finis etiam rationem habent. Istud etiam est, [gap: Greek word(s)] finis cujus; hic [gap: Greek word(s)] , finis cui. Quod ad primum attinet, vel ad ipsum Deum preces diriguntur, vel ad ipsum etiam Christum, et ad hunc quidem directe et immediate, ad Deum autem mediate: de qua differentia quia a Socino peculiaribus disputationibus non pauca sunt dicta, nos [note: Id, quod rogatur.] distinctionibus, quae ex superioribus colligi possunt, haec nunc tantummodo videtur attingenda, quam voces Graecae nobis supeditant, ut aliquid impetremus boni, aliae vero eo ut avertatur a nobis aliquid mali. Prioris generis precatio proprie dicitur [gap: Greek word(s)] , posterior [gap: Greek word(s)] . Ista enim significare videtur, aliquid adhuc optari, nempe boni, haec vero, metui aliquid mali, quod cupiamus averruncari: quanquam voces istae saepe consunduntur, nec adeo scrupulose [note: Is, pro quo rogatur.] ista differentia a Sacris scriptoribus attenditur. Quod ad tertium attinet: vel pro nobis ipsis oramus, vel pro aliis: illa precationis nomen retinet; haec proprie dicitur [gap: Greek word(s)] seu interpellatio, aut ut vulgo loquimur, intercessio: qua utitur Paulus proprie 1 Timoth. 2. vers. 1. Haec de ea precum distinctione, quae ab objecto peritur, dicta sufficiant.
[note: Respectu formae, presces sunt ve directae vel indirectae.] Quod ad eam attinet, quae ex forma sumitur, ea itidem varia constitui posset; sed aliis missis, haec imprimis tradi potest, quod alia sit directe concepta, alia indirecte; hoc est, vel eum ipsum vere ac proprie alloquimur,
page 398, image: s398a quo quippiam desideramus aut petimus; vel non alloquimur proprie, sed votum tantum quoddam concipimus et aliquid ab eo optamus; probe interim scientes, eum desiderium istud nostrum videre, ac sperantes illum voto isto vel permotum iri, ve saltem permoveri posset, ut id nobis largiatur, quod voveus. Directae percationis fomula est a Domino Iesu nobis prae cripta, eaque ad Deum ipsum directespectans. Directe etiam invocavit Dominum Jesum Stephanus, ut legimus Act. 7. Indirectae precationes sunt vota ista Apostolica, cum gratiam et pacem a Deo Patre et Domino Jesu Christo, vel gratiam Domini Jesu Christi, vel simile quippiam precatur. Tales sunt etiam illae 1 Thessal. 3. 11. et seqq. cap. 5. 23. 2 Thess. 2. 16. cap. 3. vers. 5. ubi a Deo et Christo, vel utroque simul, vel alterutro seorsim, optat quaedam fidelibus Apostolus. Diximus autem tum demum haec vota pro precibus esse habenda, si is qui ea concipit, sciat eum a quo potat quippiam, id audire, et sic euam permovere velit, ut id faciat. Nam alias simplex tantum votum erit; non vero precatio, au invocatio.
[note: Respectu locipreces sunt vel publicae vel privatae.] Ad tertium denique discrimen quo attinet, quod ex loco petitur, illud est, quod aliae preces publicae sint, aliae privatae. Cui simile est illud, quod alias soli concipimus, alias cum aliis: quod tamen discripmen etiam privatarum potest esse precum. Privatas (quantum ejus fieri potest) occultandas esse, Christus satis monent cap. 6. Matth. Itaque publice atque aperte quempiam orare solum, hypocritarum est; quemadmodum ex loco dicto patet.
[note: De extremis precum, quo duplicia.] Hactenus de Medio egimus: sequitur, ut de Extremis quoque nonnihil dicamus. Ea vero, ut in aliis contigere vidimus, vel sunt [note: Simplica, in eo quod parum.] Simplicia, vel Mixta. Quod ad simplicium illud attinet, quod in eo peccat quo parum est, illud itidem duplex constitui potest. Nam vel preces quispiam prorsus omittit, aut (quod hic fere perinde est) plaeraque, vel aliquid eorum omittit, quae recte precantem facere oportet: et hoc quidem posterius varium esse potest: vel enim quispiam ad eum preces non vult dirigere, adeoque etiam non dirigit, cum opus est, ad quem eas dirigere non tantum poterat, verum etiam interdum, saltem cetas quasdam ob causa, debebat: (ut si quis Christum invocare nolit, cum caeteri fideles ad eum preces suas dirigunt, aut alias aedificatio id postulat, vel ipse spiritus id alicui suggerit, ac dictat:) vel id quispiam in precibus omittit, aut perfunctorie tantum attingit, quod in precibus magnopere urgendum est: (ut si quis, rebus ad salutem pertinentibus omissis, ea tantum, quae ad carnem spectant, urgeat;
page 399, image: s399praesertim plerumque, aut tum cum nulla est causa, cur nominatim tantum terrena petantur:) vel non puras manus attollit ad Deum; vel aliud quippiam negligit eorum, quae in precibus observanda esse docuimus. [note: In eo, quod nimium.] In eo, quod nimium est, peccant [gap: Greek word(s)] isti, de quibus Christus Matth. 6. et ii, qui quovis loco aperte, aut si non quovis, saltem publice, soli tamen orant, ut ab aliis id animadvertatur; qua de re Christus ibidem. Quanquam vix fieri potest, ut iidem non simul in defectu peccent: plaerumque enim illi homines absque ferore orant, et sine mente dant sonum, aut etiam gloriolam aliquam sectantur; quibus hypocrisin ibidem Christus objicit.
[note: Mixta.] Quod ad illud attinet vitium, quod ex doubus veluti extrmis mix tum est; id duplex potissimum est. Nam vel ejus auxilium imploratur, cujus implorandum non est; vel id petitur, quod petendum non est. ita ut ab eo, qui id petit, peccetur. Vtrobique modus exceditur in precando, sed utrobique tamen aliquo modo etiam peccatur in eo, quod parum est: quia utrobique honor ejus, cui invocatio vere competit, minuitur, et vel ad alium transfertur, cui non competebat, aut ei non defertur illibatus, cui competebat. Prius illud iterum duplex est: alterum quidem extremae impietatis, nempe invocatio deamonum, qua comprehendimus omnem imploreationem auxilii spirituum istorum, sive directe fiat, sive indirecte: alterum est invocatio sanctorum mortuorum, aut alioquin dissitorum, ita ut naturali ratione presces nostras audire, aut opem ferre nobis nequeant; qua in re divinus cultius consistit, prout dictum est supra, cum de Idololatria egimus. Posterius genus constituunt execrationes, in quibus vindicta aliqua a Deo petitur. Possis etiam ad mixtumhoc genus referre voces eas, quas execrationes etiam vulgo appellamus, cum vel diaboli nomen orationi temere interponitur, vel rei alicujus sacrae, aut quae pro sacra habetur, quae eo usu prophanatur. Nam si originem hujus consuetudinis spectes, ea est, quo interpositione istorum verborum voluerint homines, cum ominosum aliquid vel audirent, vel viderent, vel dicerent, a se aut aliis illud deprecari, et eo instar amuleti cujusdam, uti, quanquam consuetudo pessima longius progressa est, ita ut ad aliud quoddam peccati genus videatur pertinere. Nam vel in eo peccatur, quod ea sint frequentius in ore a quibus abhorrere quam maxime decet; quale est imprimis diaboli, Dei hostis, nomen: vel quod res sacrae et religiose commemorandae, usu isto prophanentur et contaminentur, ita ut ad blasphemiam aliquo modo accedatur.
page 400, image: s400
LIBER QUARTUS. Quis est devirtutibus atque officiis ad proximum spectantibus, et ad nos ipsos. CAPUTI. De virtutibus atque officiis ad proximum spectantibus, ingenere.
ABsolvimus hactenus primam pietatis partem, ad Deum proprie spectantem, quam pietatis nomine solemus efferre; [note: Quo sensu hîc sumatur proximi nomen? Aliter id nomen sacrae literae, quam vulgus Theologorum, usurpant.] sequitur altera. quae ad proximumspectat. Proximi nomine, vulgarem apud Theologos loquendi usum sequuti, omnes homines intelligimus: cum alias sacrae literae non ita loqui soleant; sed potius proximum, ut ipsa vox sonat, vel, ut vox graeca, propinquum, uat Hebraea, amincum vel socium opponere consueverint alienis ac remotis, at que imprimis inimicis, ut apparet Matth. 5. 43. Unde sub lege israelitae proximus erat is, qui ejusdem esset gentis, cui opponebatur hostis, aut saltem extraneus. Sub Euangelio ii peculiariter proximi appellantur, qui sunt ejusdem nobiscum religionis participes, cum ii nobis sint conjunctissimi spiritu, eundem Deum Patrem, Dominum, eandem felicitatis eaternae spem, idem baptisma habentes, ut Paulus docet Eph. 4. Quo eodem cap. vers. 25, hac significatione nomine proximi utiturm cum ait: Deposito mendacio loquimini veritatem quisque cum proximo suo; quod apparet ex ratione subjecta, quia (inquit) sumus alii aliorum membra. Nam talis conjunctio hominum, qualis est inter ejusdem corporis membra, non solet ab Apostolo tribui nisi hominibus Christianis, ut vel ex eodem capite apparet, vers. 16. cum quo loco conferendus est ille Rom. 12. 4. et 1 Cor. 12. 12. et seqq. Eandem significationem aliquo modo sequutus est Christus in parabola ista Luc. 10: ubi explicat, quis sit proximus. Dixi aliquo modo: aliquanto enim latius videtur extendere vocem eam, quanquam ea potissimum mente, ut ostendat nationis discrimen jam non amplius impedire, quo minus quis alterius sit proximus, et possit etiam Samaritanus proximus esse Judaeo, et contra.
page 401, image: s401Interea tamen cum quaerat [?]. 36. quisnam istorum trium, quos commemoraverat, fuisset proximus ei qui inciderat inter latrones; eo ipso ostendit, proximum actu ipso non quemvis esse, sed eum quialteri sit amicus. Quod agnoscens Legisperitus ille, cum quo Domino Jesu sermo erat, respondit, eum fuisse homini isti proximum, qui misericordiam cum ipso fecisset, seu adeo cum eo benigne egisset, ut ibi est descriptum. Potest nempe, hodie praesertim, quivis cuivis esse proximus, ex usu sacrarum literarum accepta voce, etiamsi non quivis sit actu. Et Christiani quidem homines, quantum in se est, cuivis debent esse proximi, licet illis vice versa non sint, sed potius alieni atque adversi. Si quis plura hac de re velit, consulat Socinum in explicat. capitis 5. Matthaei.
[note: Sanctitatis pars, quae ad proximum spectat, justitia vel charitatis nomine interdum effertur.] Ea vero Sanctitatis pars, quae ad proximum, hoc est, quemvis hominum, cum quibus est aliquid negotii, spectat, etsi nullum habet commune nomen, quo accurate atque exacte designetur, solet tamen in sacris literis vel justitiae, vel charitatis nomine interdum efferri, nomine partis ad totum traducto; quanquam in posteriori etiam Metonymia quaedam esse possit. Nam justitia cum charitate conjuncta hanc sanctitatis partem et officia, quae proximo debemus complectitur. Sed quia justitia in hoc genere vulgo fere est notior, et eo charitatem superat, quod officia ejus sint necessaria et omnibus communia, cum charitatis officia non pauca non possint esse communia omnibus; ideo justitia interdum videtur pro toto hoc officiorum genere poni, quemadmodum docuimus fieri in verbis Pauli Tit. 2. 12: tum, cum de sanctitatis divisione ageremus. Quod si quis tam longe justitiae nomen extenderet, ut beneficentiam quoque complecteretur, quam Hebraica consuetudine interdum designat, paulo commodior ea vox foret, ad totum hoc officiorum genus exprimendum; quanquam nondum prorsus. Nam praeter beneficentiam istam, quae peculiariter hoc nomine [note: Charitatis nomen aptius.] solet denotari, sunt etiam alia charitatis officia proximo debita. Charitatis autem nomen ideo aptius est ad hoc genus officiorum ac virtutem exprimendam, quod ea sine justitia consistere nullo modo queat. Neque enim charitatem exercet, qui injuriam alteri facit; cum haec alteri noceat, illa nocumenta avertere, et prodesse omnibus curet. Abstinere autem ab omni injuria est justitiam colere: quisquis enim id facit, jus suum alteri tribuit. Quare charitas necessario justitiam secum habet conjunctam, seu eam, ut loquuntur, praesupponit tanquam fundamentum quoddam. Itaque cum charitatem nominas, per Metonymiam quandam simul etiam justitiam designare potes. Indicavit id
page 402, image: s402Paulus, dum ad Rom. 13. 8. 9. itemque Gal. 5. 14, affirmat, eum qui diligit alterum, legem implevisse; et totam legem in uno illo sermone compleri, vel summatim comprehendi: Diliges proximum tuum, sicut te ipsum: id quod paulo plenius diducit dicto ad Roman. loco; et denique ea ratione, qua nos paulo superius usi sumus, confirmat, dum ait vers 10: Charitas proximo malum non operatur, seu intert: completio ergo legis charitas, per legem enim, ut cuivis facile apparet, intelligit eam legis partem, quae ad proximum spectat: qua de re vide Comment. Socini in 1 Johan. cap. 5. 2. Cum vero ea legis pars tota ad justitiam erga proximum colendum proprie pertineat, justitiae autem ratio in eo contineatur, ne quid alteri mali facias; (nam simul ac jus suum alteri non tribuis, ei mali quippiam infers:) ut ostenderet Apostolus charitatem in se complecti omnium istorum mandatorum divinorum executionem, satis habuit dicere, charitatem nihil mali inferre proximo. Neque tamen inde concludendum est, charitatem nihil amplius efficere, quam ne malum inferas proximo; nam charitatis praeterea est, benefacere tum, cum jure ad id faciendum non adigaris: verum id Apostolus non commemoravit, propterea quod id ad ipsius scorum, quem omnino intendebat, nil pertineret. Quanquam hoc etiam dici potest, eam charitatem, quae in lege Mosaica fuit praecepta, si sensum historicum seu literalem, quem vocant, spectes, in eo potissimum fuisse positam, ne malum inferretur proximo, et sic omni ex parte justitia coleretur. Atque huc maxime spectant verba ista legis de charitate nobilissima: Diliges proximum tuum sicut teipsum: licet ea sentu paulo reconditiori, et eâ in parte mystico, longe latius extendi, queant, ita ut perfecta charitatis praecepta a Christo nobis praescripta iis comprehendi queant, ne illo quidem excepto, quo animam jubemur ponere pro fratribus: qua de re nunc non est fusius dicendi locus.
Ad rem igitur nostram redeuntes, dicimus, charitatis, praesertim perfectae seu Euangelicae, ambitu posse comprehendi omnia officia, quae Christiani homines debent aliis: id quod facile quivis animadvertere poterit ex descriptione charitatis apud Paulum 1 Cor. 13. et aliis Scripturae locis, ubi charitatis officia exprimuntur. Quisquis enim ea praestat omnia, ei nihil deest eorum, quae proximo sive divina sive humana lege a nobis debentur. Idem, imo etiam aliquid adhuc amplius significavit Paulus Gal. 5: dum ait, In Christo nil valere, nisi fidem, quae per cbaritatem sit efficax; quasi fidei illius, quam ibi intelligit, nullus sit alius effectus ad sanctitatem opere ipso colendam pertinens, praeter charitatem. Quod idem significavit Johannes 1 Epist. cap. 23: cum
page 403, image: s403ait hoc esse praeceptum ipsius, hoc est Dei, ut credamus nomini filii ipsius Iesu Christi, et diligamus alii alios, quemadmodum dedit praeceptum nobis. Cum quibus sententiis etiam illud Apostoli dictum conjungendum est 1 Cor. 13. vers. ult ubi virtutes eas enumerans, quae Christianum hominem constituunt, praeter fidem et spem nullam aliam commemorat quam charitatem. Charitatis autem nomen simplex vix uspiam aliter usurpatur, quam de charitate in proximum, praesertim apud hunc Apostolum; quanquam superiora Apostoli verba, in quibus ea charitas describitur, id satis faciant manifestum. Voluit ergo Apostolus eo significare, omnia quae alteri ex divino mandato debemus officia, charitatis ambitu comprehendi: sed (ut antea innuimus) illud praeterea voluit indicare, eum, qui charitatem hanc habet, etiam reliqua pietatis officia, sive illa proprie pertineant ad Deum, sive ad nos ipsos, exsequi: id quod Johannes etiam significavit 1 Epist. cap. 5. vers. 2 et 3. et cap. 4. 20. ubi ostendit neminem posse diligere fratrem, quin simul Deum diligat, et sic ipsius mandata observet; propterea quod non aliunde verus hic amor erga fratres proficisci possit, quam ex amore erga Deum; hic autem amor mandat orum ipsius exequutionem necessario requirit. Vnde jam nil opus amplius est ostendere, eum, qui veram charitatem habet, ea praestare officia, quae ad nos ipsos proprie spectant; siquidem haec in observatione mandatorum divinorum ex [note: Charitas erga alios moderationem in iis, quae ad nos, requirie.] charitatem Dei fluente continentur, Quanquam illud adhuc addi possit, charitatem ipsam erga fratres requirere, si modo ea perfecta esse debeat, ut moderationem adhibeamus in iis omnibus, quae ad nos ipsos referuntur, et mundum non diligamus: in quo fere solo id totum continetur, quod ad nos ipsos proprie spectat. Qui enim istarum rerum amore tenetur, non omnia fratris causa suscipiet, quae suscipere charitas jubet. Quapropter possemus hanc Sanctitatis partem, quae ad proximum sua natura refertur, charitatis nomine satis commode inscribere, eo tantum animadverso, quod ea justitiam tanquam fundamentum quoddam praesupponat, et sic aliquo modo in se complectatur; quanquam in eo ipsa proprie cernitur, quod supra id, quod justitia a nobis omnino exigit, proximo praestamus boni. Vnde, ut postea videbimus, [note: Sanctitatis erga proximum duo officia; jus suum alteri tribuere, et de suo benefacere.] duo iterum membra hujus alterius Sanctitatis universae partis nascentur.
Et haec quidem de appellatione hujus partis dicta sufficiant; in quibus jam fere continentur ea, quae de officiis hujus partis generatim dici possent, ac deberent. Ea enim his duobus continentur, quorum alterum est, jus suum alteri tribuere, seu ea, quae jure alteri debentur
page 404, image: s404praestare: alterum vero, tum etiam cum jure non cogeris, ejus emolumenta pro viribus curare: breviter, alterum non laedere, et eidem benigne facere; quorum illud justitiae est, hoc charitatis. Quia vero speciatim haec a nobis postea explicabuntur, ideo plura hîc non addimus, sed, ubi pauca de extremis generatim consideratis, quae huic sanctitatis parti opponuntur, dixerimus, ad ipsas species vel potius membra hujus partis descendemus.
Etsi autem hîc quoque duo possunt animo concipi extrema, huic sanctitatis [note: Extremum in excessu hîc, aut nullum, aut tam leve, ut ejus vix sit habenda ratio.] parti opposita, quorum alterum in eo quod nimium est peccet, alterum in eo quod parum; tamen prius illud et adeo rarum est, respectu praesertim alterius, et per se adeo leve, ut ejus vix sit habenda ratio. Plaerique enim, minus praestant aliis quam deberent: quod si plus faciant, in eo reprehensionem vix merentur, nisi forte per accidens; quatenus nimirum aliis nimium benefaciendo, efficiunt ne aliis, quibus itidem aut suum reddendum, aut benefaciendum erat, id praestare queant, aut etiam nimium sunt in se duri, et dum ita inserviunt aut largiuntur aliis, necessitate vera non urgente, efficiunt ut ipsi non habeant unde commode vivant; ac postea meliores labores atque opera, difficultatibus parandi victus impliciti, omittere coguntur. Et hic quidem excessus, posterius ex istis duobus officiis a nobis antea constitutis fere tantum respicit. Nam quod ad prius attinet, in eo superari modus revera nequit, cum nemini possis jus suum nimium tribuere: eatenus tantum potest peccari ratione excessus circa jus suum alteri tribuendum, quatenus credi potest id alteri tribui, quod ei revera non debeatur, et sic ei plus tribui, quam revera tribuendum sit: in quo licet errore sit aliquis, non tamen protinus ullum est peccatum, Et praestat sane, ne injuriam facias alteri, ut modum aliqua ex parte superes, quam ut intra illum subsistas. Sed in charitatis effectis potest esse aliquid nimium: verum ejus ratio in genere vix est habenda.
[note: Extremum in defectu, nocere alteri.] Quod ergo ad alterum attinet extremum, quod in eo versatur quod parum est; id generatim nihil est aliud, quam nocere alteri, cum nocere non deberes, atque adeo etiam velle nocere, idque animo moliri. Fieri autem potest ut non debeas nocere, vel justitia, vel charitate prohibente. Prius est satis manifestum; posterius propterea dicimus, quia interdum vindictam, praesertim per magistratum, posses repetere, aut damni restitutionem cum summo alterius damno ac detrimento; quam exigere, non justitia sed charitas vetat. Itaque nos nocumentum illud generatim hîc accipimus, et toti illi pietatis parti, quae ad proximum spectat, opponimus. Videtur autem hoc vitium in sacris literis interdum
page 405, image: s405designari nomine [gap: Greek word(s)] seu malitiae, nomine generali ad speciem traducto, itemque [gap: Greek word(s)] , quod itidem malitiam denotat, et generaliter [note: Id vitium [gap: Greek word(s)] in sacris vocatur.] sumi de omnibus vitiis saepe solet, sed si vocis originem atque Etymologiam spectes, huc proprie videtur pertinere. Derivatur enim a voce [gap: Greek word(s)] , quae laborem et molestiam, atque interdum cruciatum, significare solet; adeo, ut is proprie fit [gap: Greek word(s)] , qui molestiam alteri exhibet, eumque affligit. Qua de causa Dominus Jesus apud Matthaeum cap. 5. 39, cum ait non esse resistendum malo, utitur voce [gap: Greek word(s)] , eum significans, qui molestiam aut injuriam infert. non enim in genere neutro, sed in masculino vox [gap: Greek word(s)] accipienda est, ut Socinus eo loco docuit: et praeterea etiamsi in neutro esset legenda, tamen non quodvis malum, v. g. peccatum, esset intelligendum, sed incommodum tantum aut damnum, molestia atque injuria, quae nobis ab altero inferatur. Eandem etiam ob causam Satanas in sacris literis nomine [gap: Greek word(s)] designatur, quod hominibus nocere satagat, in eoque sit totus. Quapropter vox [gap: Greek word(s)] , huic, de quo agimus, vitio satis [note: Item [gap: Greek word(s)] .] est apta. Quod ad vocem [gap: Greek word(s)] attinet, ea licet, ut diximus, sit generalis, non male tamen huc accommodatur, quia etiam [gap: Greek word(s)] , unde ea fluit, nonnunquam speciatim sumitur pro eo, quod alteri malum est, et incommodum seu detrimentum affert: quo pacto vetamur malum pro malo reddere, sed potius bono vincere malum, Rom. 12. 17. et ult. et 1 Thess. 5. 15. quibus in locis est vox [gap: Greek word(s)] , cum de malo agitur: quod idem alibi quoque non semel deprehendes. Quapropter etiam [gap: Greek word(s)] recte potest sumi pro eo animi vitio, quod alteri nocere studet, seu ad incommodandum alteri est comparatum. Sed jam videndum est, ubinam hac significatione voces istae in sacris literis usurpentur. Quod ergo ad vocem [gap: Greek word(s)] attinet, primus occurrit locus Rom. 1. 29. ubi alia quidem exemplaria vocem hanc statim subjungunt nomini [gap: Greek word(s)] , alia demum quarto loco ponunt, et avaritiae subjiciunt; quae posteriora si sequaris, nullum est dubium, quin specialem vox haec significationem ibi habeat, et sic non malitiam in universum, sed certi generis malitiam designet. Quanquam enim idem videtur statuendum, si priorem exemplarium lectionem recipias, qui nomen hoc injustitiae mentioni proxime subjungunt; non desunt tamen, qui id ibi generaliorem habere significationem arbitrentur: quod si admittendum est, malitia vix videbitur significare id, quo de nunc agimus, vitium, puta ei pietatis parti, quam proximo debemus, oppositum, sed multo magis omnia vitia, quae vel ad Deum vel ad proximum spectant, quorum species nonnullae postea ab Apostolo recensentur; nisi
page 406, image: s406quis forte injustitiae nomen latissime accipiat pro quovis vitii aut peccati genere, cui malitia tanquam species subjiciatur. Verumtamen cum nos arbitremur, posse vocem malitiae specialem hanc significationem habere, praesertim si in medio specialium vitiorum collocata ab Apostolo censeatur; illud tantum considerandum restat, cur Apostolus nihilominus [gap: Greek word(s)] quoque inter haec vitia collocarit, idque non ut genus vitiorum, sed quemadmodum res indicat, ut speciem: at si specialiter sumatur, idem videtur significare, quod [gap: Greek word(s)] . Hîc nobis duplici responsione est utendum, quarum altera est, eam vocem non in omnibus exemplaribus legi; qua de re consulatur Beza: quod si admittatur, nihil prorsus erit opus, ab ea quam hactenus constituimus significatione in voce [gap: Greek word(s)] discedere. Sed si lectio ista recipiatur, altera nobis utendum est responsione: Utramque vocem, hoc est, tum [gap: Greek word(s)] , tum [gap: Greek word(s)] aliquo modo restringendam esse, et paulo angustius, quam hactenus fecimus, accipiendam: ita ut non quidem species duas hujus, de quo nunc agimus, vitii significent, sed partes potius duas, vitium illud constituentes, et totum id ambitu suo comprehendentes. Nam vox [gap: Greek word(s)] significare potest vitium internum atque in animo latens, cum officio, quod proximo debemus, pugnans: ita, inquam, latens inanimo, ut actus suos ibi potissimum exerat, ad injurias autem praesertim graviores et notabiliores non erumpat, quod possis dicere malevolentiam aut malignitatem. [gap: Greek word(s)] vero potius significabit vitium in externis actionibus consistens, et injurias alteri ac damna inferens. Huc enim magis vocis illius natura inclinat, ut ex superius dictis patet. Qua de causa Mar. 7. 22, [gap: Greek word(s)] pro maleficiis, quae a magistratu etiam puniri et coerceri solent, sumuntur, quae licet forte sua natura ad aliud vitii genus pertineant, sunt tamen etiam adversus alterum, quatenus eis laesio quaedam seu offensa aliorum adhaeret. Itaque hae [gap: Greek word(s)] cum pro factis ipsis usurpentur, sunt effecta quaedam hujus [gap: Greek word(s)] propria. Alter locus, ubi per [gap: Greek word(s)] hujus generis vitium intelligitur, est ad Ephes. cap. 4. 31. ubi monet Paulus, ut omnis amarulentia, et excandescentia, et ira, et clamor, et blasphemia tollatur a nobis, cum omni malitia; quibus vitiis postea opponit eas, quae ad charitatem revera pertinent virtutes. Nam etsi vox ista de quovis malitiae genere possit accipi; tamen loco est convenientius, ut ad hoc, de quo agimus, genus restringatur, quod ex tertio, quem adducemus, loco satis constabit. Videtur enim Paulus hac voce imprimis complexus esse vindictam, et eam quidem imprimis, quae non verbis, sed re ipsa peragatur. Nam cum expressisset primum affectus, qui cupiditatem vindictae in
page 407, image: s407se continent, deinde etiam sermones vindictam spirantes, restabat ut Apostolus etiam facta ex vindictae cupiditate prodeuntia, in quibus ultio vel imprimis consistit, commemoraret, et ea vitanda esse moneret. Hoc autem posterius nullo alio vocabulo expressit, quam [gap: Greek word(s)] . Itaque vel nominatim facta ex ira prodeuntia, et aliis noxia hac voce intellexerit Apostolus, (quo pacto ea vox iterum aliquanto specialius erit accipienda, quam primum constituimus;) vel haec una cum aliis etiam sermonibus; imo et affectibus, quae ibi commemorantur, aliisque similibus ambitu suo complectitur; quasi dixisset Apostolus, tollantur ista a vobis una cum alio quovis hujus malitiae genere; quo pacto poterit servari ea significatio quam primum constituimus, quaeque totum id vitii genus complectitur, quod virtuti in proximum exercendae repugnet. Hanc autem vocis [gap: Greek word(s)] in loco ad Ephesios significationem satis aperte comprobat locus ad Col. 3. 8: ubi eandem admonitionem tradens Apostolus ita loquitur; Nunc autem deponite et vos omnia, iram excandescentiam, malitiam, (graece [gap: Greek word(s)] ) blasphemiam, turpiloquium ex ore vestro. Manifeste [gap: Greek word(s)] inter specialia vitia ad proximi offensionem spectantia ponit, vindictam ejusque cupiditatem altius in animo defixam, et diutius haerentem eo verbo significans. Locum autem hunc illi ad Ephesios esse parallelum nemo negabit, qui ipsas epistolas inter se parallelas esse noverit, et verba cum verbis contulerit. Et hic quidem tertius est locus, in quo ea [gap: Greek word(s)] , quam constituimus, significatio locum habet. Quartus qui huc pertinere videatur, locus occurrit apud Petrum 1 Epist. cap. 2. ubi Petrus a vitiis charitati imprimis oppositis nos dehortans, monet, ut deponamus omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes obloquutiones; ubi licet itidem, ut in superioribus, possit quis prorsus omne vitii genus malitiae nomine comprehendere, tamen loci circumstantiae verisimile faciunt, genus propius horum vitiorum subjectorum, nomine illo exprimi. Et hi quidem sunt loci, in quibus eam [gap: Greek word(s)] significationem deprehendere hactenus licuit. De voce [gap: Greek word(s)] nulli nobis nunc occurrunt loci praeter eos, quos supra adduximus, in quibus aut vox abstracta aut concreta reperitur. Quare nihil est opus quicquam hîc amplius addere; nisi forte velis huc referre locum Matth. 22. 18, ubi dicitur Dominus Iesus cognovisse malitiam eorum, qui ipsum tentabant, quae videtur accipienda esse de animo nocendi cupido. Eos enim ita voluisse Dominum Iesum implicare, et capere in oratione, ut eum postea ad magistratum deferre, et sic in periculum adducere possent, tum ex verbis Euangelistae superioribus, tum vero apertius ex verbis
page 408, image: s408Lucae 20. 20 constat, qui ait, eos voluisse ipsum in oratione capere, ut ipsum traderent magistratui, et potestati praesidis. Quanquam Lucas paulo alio utitur vocabulo, dum [gap: Greek word(s)] seu astutiam vocat, quam [gap: Greek word(s)] Matthaeus: sed ea astutia in eo imprimis cernebatur, quod insidias stuerent innocentissimo. Itaque licet hunc locum accensere iis, ubi specialior [gap: Greek word(s)] significatio exter.
Hactenus de vitio hoc, quod ei pietatis parti opponitur, quae ad alios proprie spectat, generatim egimus, reliquum esset, ut vel species ejus aliquas, vel effecta huc pertinentia recenseremus. Verum quia illa in specialiori eorum tractatione, quae ad officium in proximum [note: Quaedem Peccata nec cum justitia, nec cum charitate sola pugnant.] pertinent, explicabimus, ideo hîc eo labore supersedemus. Illud tantum monemus, esse quaedam peccata, quae in proximum committuntur, quae sua natura, aut generaliter accepta, nec cum justitia sola, nec cum charitate sola pugnant; sed nunc cum hac, nunc cum illa; quorum explicatio huc videtur proprie pertinere, quia hîc de eo est sermo, quod justitiae et charitati, aut utriusque earum contrariis est commune. Talia autem sunt illa mala, aut damna, quae alteri nunc injuria inferre possumus, nunc etiam jure ac merito, quae tamen ne inferamus, charitas prohibet: quod posterius fit, cum vindictam hujusmodi proximus meretur, nullaque illi fieret injuria, si nos eam persequeremur. Ejusmodi autem sunt caedes, verbera, vincula, et alia damna absolute sumta; sed de plerisque nos agemus, in explicatione injustitiae.
CAPUT II. De justitia.
[note: Officia ad alios spectantia, duplicia.] HActenus in genere egimus de officiis ad alios homines spectantibus; sequitur ut in specie de iis agamus. Constitui autem possunt duplicia: vel enim humano more debentur aliis; vel non debentur ejusmodi jure, sed ex quadam benignitate et affectus propensione erga illos proficiscuntur. Prioribus tribuimus jus alienum illis, quorum id est proprium: posterioribus id, quod nostri est juris, illis praestamus. Illa ad justitiam stricte sumtam pertinent; haec ad charitatem [note: Vel ad justitiam, vel ad charitatem pertinent.] ab illa distinctam: quanquam nonnulla sunt, quae de utraque participant, ita ut possit tertium genus, quod aliqua ratione mixtum sit, duobus illis adjici. Sed ea nos ibi tractabimus, quo magis inclinant; hoc est, quae ad justitiam propius accedunt, cum justitia conjungemus;
page 409, image: s409quae ad charitatem, cum charitate. Hujus generis sunt v. g. aequitas paulolaxius sumpta, quam cum justitia conjungemus; et gratitudo, quam cum charitate.
De justitia ipsa quid sit, et quotuplex, aut qua in re consistat, satis dictum est in Ethicis nostris: itaque ea hic non repetemus. Duo tantum [note: Ambiguitat vocis Iustitiae: cujus significatio] hîc monemus. Primum est de ambiguitate vocis Justitiae. Nam ne de eo nunc quicquam dicamus, quod Justitiae nomen interdum significet Justificationem, aut Justitiae praemium, et eas tantum significationes commemoremus, quae ad virtutem et pietatem ipsam spectant: [note: I.] Primum interdum significat pietatem et probitatem universam: de qua [note: II.] significatione dictum est suo loco: Deinde sumitur pro ea virtute, quae omnia officia ad proximum spectantia complectitur, de qua significatione [note: III.] actum est paulo ante. Tertio pro virtute hac, de qua nunc agimus, a charitate distincta; quae significatio vulgo satis nota est: quanquam in sacris literis novi foederis vox Justitiae abstracta haud temere in hac significatione reperietur: nisi huc fortasse pertinere velis locum Ephes. 5. 9, ubi Justitia ponitur inter beneficentiam, seu mavis bonitatem, et veritatem. Nisi enim velis omnia ista vocabula tria idem significare; justitiae vox in strictiore hac significatione erit accipienda, et vox Bonitatis de beneficentia, Justitiae de virtute suum cuique tribuente, Veritatis de sinceritate et candore erit intelligenda. Conjugata hujus nominis hîc illic occurrunt, ut Iustum neutro genere positum, Coloss. 4. 1; ubi Paulus monet, ut domini justum et aequalitatem praestent servis, hoc est, id, quod justum et aequum est. Iuste, in isto ad Tit. 2 loco, de quo superius actum est; cum quo possis conjungere alium ejusdem Apostoli 1 Thessal. 2. 10, ubi Apostolus ait, se sancte, et juste, et inculpate apud Thessalonicenses vixisse; ubi, si velis diversam significationem vocibus istis tribuere, vox Juste ad proximum erit referenda: quanquam duo haec loca possunt etiam ad antecedentem significationem, [note: IV.] quae paulo laxior est, referri. Quarto, Justitia interdum etiam significat fidem seu constantiam ac veritatem in servandis promissis; de qua significatione videatur Socinus par. 1. de Servatore cap. 1. quanquam possis hanc significationem ad priorem referre, et statuere, justitiam non speciatim significare fidem in servandis promissis, sed eam tantum complecti, tanquam totum suam partem, ita ut justitia significet virtutem jus suum tribuentem alteri; ac proinde cum promissio jus quoddam acquisitum sit alteri, justitia haec jam requirit, ut promissum praestes, quod dum facis, fidem etiam servas. Similis aliquo modo, diversa tamen, vocis hujus significatio est, cum
page 410, image: s410pro veracitate ponitur, aut etiam una cum integritate morum sermonis veritatem complectitur. Quo pacto videtur accipienda haec vox Matth. 5. 10 et 20; de qua re videatur Socinus. Hinc in justitia veritati opponitur Joan. 7. 18. Possis etiam, ut nonnulli faciunt, aliam constituere hujus vocis significationem, illi, quae hujus loci est propria, admodum vicinam, cum sumitur pro aequitate quadam singulari, de qua postea agemus. Et huc queas referre locum istum ad Coloss. 3. 1. paulo ante a nobis citatum; sed satius est, significationes has tres ultimas [note: V.] conjungere, et unam ex iis constituere. Denique significat vox justitiae interdum etiam beneficentiam; de qua significatione itidem, [note: Iustitia vocatur etiam Iudicium.] dicto loco Socinus, et nos fortassis dicemus alibi. Alterum est, hanc virtutem aut ejus opera interdum etiam vocari in sacris literis judicium, ut Matth. 23. 23. ubi Dominus Iesus objicit Scribis et Pharisaeis, quod omiserint graviora, legis, judicium, misericordiam, et fidem; per judicium significans ipsam justitiam, vel si mavis, jus, vel id, quod justum est, quae significatio in sacris literis Novi foederis non semel occurrit. Saepe enim reperias facere judicium, pro, justitiam exercere.
[note: Contraria justitiae. Injustitia.] Nunc ad contrarium veniendum est, hoc est ad injustitiam. de qua non repetimus ea quae in Ethicis dicta sunt: nonnulla tamen quae ad sacras literas paulo propius pertinent attingemus. Primum vox injustitiae in hac significatione accipi solet a viris doctis Rom. 1. 18. ubi Apostolus ait: revelari iram Dei e coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum: ubi impietatem stricte accipiunt de ea, quae ad Deum proprie refertur, injustitiam de ea, quae ad proximum: ita ut impietas sit, per quam fit, ut id, quod Deo debetur, non tribuatur, per injustitiam vero id, quod hominibus. quanquam late ibi sumi potest hoc vocabulum, ut etiam beneficentiae et charitatis, quam praesertim ratio ipsa dictat aliis esse praestandam, contrarium complectatur. In eodem postea versiculo injustitiae voce utrumque istud, quod ante duobus vocabulis erat comprehensum, effertur, At significatio illa strictior reperitur eodem quoque cap, infra [?]. 29: ubi videtur pro genere poni quodam eorum vitiorum, quae adversus proximum committuntur, ibidem enumeratorum. Conjugata vocis [gap: Greek word(s)] seu injustitiae, quae in sacris literis occurrunt, quale est [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , nil habent difficultatis. Istud adhuc de voce [gap: Greek word(s)] addi potest; eam nonnunquam sumi pro nomine [gap: Greek word(s)] , hoc est, pro injuria, 2 Cor. 12. 13: quemadmodum etiam justitia pro juste factis sumi videtur, ut cum Jacobus dicit cap. 1. 20, iram viri justitiam Dei non operari, hoc est, id quod justum est, a Deo nobis praescriptum, ipsique placens. Iustitia,
page 411, image: s411enim Dei ita hic sumitur, ut alibi opus Dei, Johan. 6. 29: opus Domini, 1 Cor. 15. ult. pro opere, quod Deus, aut Dominus praescripserit, ipsique vehementer probetur. Sic pax Dei, Col. 3. 15. cum sumatur pro concordia, quae inter ipsos fideles esse debet, ut sequentia innuunt, dum addit; ad quam vocati estis in uno corpore. simplicitas et sinceritas Dei, pro simplicitate et sinceritate animi, quae Deo ipsi probetur: vel, ut alii volunt, coram ipso Deo: 2 Cor. 1. 12.
[note: Facta ex injustitia manantia. Ea exprimuntur voce [gap: Greek word(s)] .] Postquam de voce injustitiae, quae habitum proprie denotat, diximus, disserendum etiam est nonnihil de factis ex injustitia manantibus, seu de injuriis. Ea Matth. 5. 44, comprehenduntur voce [gap: Greek word(s)] , quae hostilem quandam infestationem significare solet; quanquam apud Petrum 1 Epist. 3. 16. calumniam significat, ut circumstantiae loci indicant. Verum Ma[?]th. 5. de aliis etiam hostilibus factis intelligenda esse videtur. Non desunt tamen viri docti, inter quos, nisi me fallit memoria, Casaubonus, qui et istis calumniam tantum ea voce velint [note: Et Persecutionis.] denotari. Quare caetera hostilia sacta verbo persequutionis, quod subjungitur, comprehendentur, ita ut duo injuriarum genera a Christo commemorentur, quae verbis fiant, et quae factis: quae verbis, calumniae sunt, quae factis, persequutiones. Quod si quis objiciat Dominum Jesum jam antea commemorasse verba injuriosa, cum execrationis separatim fecit mentionem: responderi potest execrationes istas vix haberi solere pro injuriis proprie dictis, licet sint animi malevoli indicia, cum per ea nihil cuiquam videatur detrahi, neque de fama, neque de bonis, neque de vita, nisi forte per accidens: unde, nisi quid subsit aliud, nemo propterea in jus vocatur. Ex his jam aliquo modo patet, quid de altero vocabulo, nempe de persequutione, sit [note: Persecutionis significatio triplex.] sentiendum, cujus triplex vis esse solet; Prima est, cum sumitur pro injuria et nocumento qualicunque, quod cuipiam ab altero infertur; quomodo non semel accipitur cum de afflictionibus sermo est, quas Christiani ob justitiam patiuntur; ut fit 2 Tim. 3. 12. ut alia loca praetereamus. Secundo, paulo strictius sumitur pro factis injuriosis et afflictionibus, quae non verbis, sed reipsa peraguntur: quomodo statim post ista Matth. 5. 10 verba, Dominus Jesus id, quod antea generatim voce persequutionis complexus fuerat, specialius explicans verbum hoc accipit, cum ait: Beati estis cum vos convitiis affecerint et persequuti fuerint, et mentientes dixerint quodvis verbum malum adversus vos. Ubi persequutio a verbis injuriosis manifeste distinguitur. versu 44 ambiguum est, utrum ne hoc, an illo modo sit sumendum. Nam si vox [gap: Greek word(s)] sumatur late, pro quavis injuria, idem de voce [gap: Greek word(s)] erit
page 412, image: s412statuendum, ita, ut eadem res duabus vocibus fignificetur; quod sacris literis non est inusitatum. Sed si pro calumnia sumatur [gap: Greek word(s)] , vox persequutionis specialius erit sumenda, ut superius est explicatum. Tertio denique persequutio videtur sumi pro ejectione in exilium, aut etiam ejusmodi infestatione hostili, qua fiat ut non possis tuto in certo aliquo loco consistere: quomodo videtur sumenda haec vox Rom. 8. 35. ubi inter alia malorum genera, quae Christianis propter veritatem incumbant, tanquam quippiam speciale ponitur [gap: Greek word(s)] seu persequutio. Quanquam sunt, qui adhuc aliam specialem significationem huic voci tribuunt, et quidem in loco superius commemorato Matth. 5. 10. ajunt enim injurias hic significari, quibus innocentes magistratus autoritate afficiantur, cum ad judicum tribunalia pertrahuntur: verbum enim hoc forense esse. Vide Bezam hoc loco.
[note: Distinctio injuriarum ratione objectorum.] Porro facta ex injustitia manantia distingui possunt ratione objectorum. Nam cum omnis injuria damnum inferat alteri, vel ad inferendum comparata sit; damnum autem, quod ab alio nobis infertur, vel ad corpus spectet vel ad bona externa, nempe honores aut facultates: injuria etiam omnis vel corpori nocet, vel honori, vel facultatibus, seu rebus iis quae proprio nomine utiles dicuntur; quanquam fieri possit, [note: Injuriae quae corpori inferuntur. Cades.] ut ad voluptatem quandam parandam sint comparatae. Quod ad injurias eas attinet, quae corpori inferuntur, primo loco occurrit caedes, quae commemoratur inter peccata, tum alibi tum etiam Matth. 15. 19. adRom. 1. 29. ad Gal. 5. 21. Videntur autem sacrae literae his locis, et aliis plaerisque caedem accipere, ut vulgo solent, pro caede injusta, etiamsi injuria aliqua ab eo, qui fuerit occisus, occidenti antea fuerit illata, qua is irritatus eum peremerit: quales caedes lex Mosaica prohibuit praecepto sexto, quod repetitur Matth. 5. 21. Sed latius extenditur vox concreta homicidae 1 Johan. cap. 3. 15: ubi dicitur, eum, qui oderit fratrem suum, esse homicidam; ubi homicidam esse significare videtur instar homicidae haberi apud Deum, et ejusdem poenae reum esse, vel (quod eodem propemodum recidit) homicidae esse similem: qua ratione fere dicitur dicto loco Matth. 5. 28, eum qui aspexerit mulierem aut uxorem alienam ad concupiscendum eam, jam adulterasse in corde suo. Sub caede continetur Patricidium et Matricidium, quod ratione personae cui caedes infertur, ut patet, ab aliis caedibus vulgaribus distinguitur: cujus peccati fit mentio 1. Timoth. 1, 9. quanquam voces ita sunt comparatae, ut possint etiam latius extendi, et reddi patrum et matrum percussoribus, ita ut ad eos quoque extendantur, qui non occidunt, sed caedunt tantum parentem alterutrum. Verisimilius
page 413, image: s413tamen est de ipsis parricidis esse sermonem, praesertim cum postea sequatur homicidis: et percussores interdum pro iis sumuntur, qui non simpliciter caedunt, sed occidunt. Caedi vicina sunt vulnera, mutilatio membrorum, verbera, vincula; de quibus nil est opus dicere. Illud non videtur praetermittendum, quod ad corpus pertinet et ab his modo [note: Plagium.] commemoratis diversum est est, plagium, cujus itidem est mentio dicto loco 1 Tim. 1 vers. 10: ubi Graece est [gap: Greek word(s)] , plagiariis: ii vero sunt, qui homines furantur, praesertim liberos, eosque vendunt, aut in servitutem tradunt. Plagio similes sunt raptus alii quicunque, Huc etiam pertinet persequutio, vel in exilium actio, de qua supra. Haec de corporalibus.
[note: Injuriae, quae famam proximi petunt. Contumelia.] Quod ad illas attinet injurias, quae honorem seu famam nostram laedunt: huc primum pertinet [gap: Greek word(s)] seu contumelia, quae generale quippiam est, et tum verbis, tum factis peragi potest: et significat ejusmodi honoris nostri laesionem, quae a sciente prudente proficiscatur, et delectationem quandam ejus, qui laedit, videatur habere conjunctam. Hoc pacto Paulus dicit se antea fuisse contumeliosum, 1 Tim. 1. 13. et contra, se contumeliam passum, 1 Thess. 2. vers. 2. Non longe discedit ab hac voce verbum [gap: Greek word(s)] , quod occurrit Ioan: 8. 49. Act. 5. [note: Contemptus.] 41. et Iacob. 2. 6. Affinis contumeliae est contemptus ille, de quo Christus Matth. 18. 10. qui non in simplici quadam despicientia aut vilipendio alterius consistit, sed potius in factis injuriosis, seu mavis, pro comtemptu ejusmodi sumitur, unde fiat, ut injuria afficiatur alter, etiamsi ipse per se in animo tantum lateat: ea enim de re ibi est sermo. Ad hujus etiam generis injurias, quae famam laedunt alterius, pertinent [note: Calumnia.] eae quae verbis fiunt, quales sunt calnmniae, et convitia. Et calumniae quidem sunt falsa crimina cuipiam objecta, quae quatenus simpliciter falsa sunt, ad mendacium pertinent, et veracitati opponuntur; quatenus vero laedunt alium, eatenus ad injustitiam spectant. Hujus vitii non semel fit mentio in sacris literis. Indicatur autem 1 Tim. 3. 11, foeminas esse huic vitio obnoxias, siquidem praecipit ibi Paulus, ut uxores, intellige Diaconorum et Episcoporum, (nam ad utrasque videtur id referri, licet Diaconorum proxime fiat mentio, Episcoporum superius) ab hoc vitio sint alienae. Ad calumniam videtur etiam pertinere [note: Obtrectatio.] obtrectatio, quae illius quaedam species est. Nam calumnia potest etiam esse aperta, et coram objici ei, cujus fama hoc pacto petitur: obtrectatio autem eo fit absente, ut non male definire eam possis, sermonem, qui ad famam absentis laedendam sit comparatus: quanquam non desint, quiarbitrentur longius etiam extendi posse hoc obtrectationis
page 414, image: s414vitium, ita ut etiam vera crimina, ad absentis famam ex malevolentia quadam laedendam comparata, ambitu suo complectatur: qua ratione cum charitate potius pugnabit, quam cum justitia. Ad obtrectatores referendi sunt, [gap: Greek word(s)] , seu susurrones, de quibus sermo est Rom. 1. 30: qui sinistros de aliis sermones aliorum auribus veluti insusurrant, [note: Falsum testimonium.] aut clam instillant. Huc etiam pertinent falsa testimonia, quibus falsum aliquod crimen confirmatur, vel id, quod pro crimine aliquo habetur. Quod propterea addimus, quia possunt esse quaedam falsa testimonia, quae non famam, sed bona tantum hominis, aut quippiam aliud petant; ut si quis in alterius gratiam dicat, huic aut illi egatum esse tantum aut tantum, et falsum testamentum testimonio suo confirmet, eaque ratione fiat, ut haeres rem, quam ille legatam dicit, [note: Convitia. Ea quomodo a calumniis differant.] cogatur praestare; qualia testimonia pro diversitate Objecti ad diversa injuriarum genera referenda erunt. Quod ad convitia attinet, ea sunt dicteria in contumeliam alterius prolata, eaque potissimum falsa, sed interdum etiam vera; at quia ex animo malevolo, aut ira concitato erumpunt, et ideo proferuntur, ut alteri res doleat, ideo et haec pro injuria quadam recte habentur. Differunt autem convitia a calumniis: Primo, quod calumnia semper crimen aliquod continet, convitium non semper. nam potest quis convitiari alteri, cum illi vitium aliquod corporis, aut aliquam aliam calamitatem objicit, ut cum quis vel luscum vel coecum quem ex ira vocat, aut hominem non magna in re mendicum. Deinde calumnia est sermo de eo, cui crimen impingitur ad alium, vel saltem ita elatus, ut alii audiant, aut resciscant. At convitium potest dirigi ad eum ipsum, qui convitio petitur, etiamsi nemo id sit resciturus. Tertio, qui calumniatur, fidem vult adhiberi sermoni suo ab altero: at qui convitiatur non semper; neque enim v. g. is qui spurii convitium jacit in alterum, protinus credi vult eum illegitime natum. Denique calumnia non semper nascitur ex ira et vera adversus alterum malevolentia, sed saepe ex cupiditate lucri: id quod tamen in convitiis obtinet. Porro convitia in Graeca lingua non semel voce [gap: Greek word(s)] efferuntur, de cujus vocis ambiguitate quadam diximus supra, cum de blasphemia in Deum ageremus, alias [gap: Greek word(s)] vocantur.
[note: Injuriae, quibus facultates proximi impetuntur. Raptio.] Restant eae injuriae, quae in facultates aliorum tendunt; quarum quidem genera possunt plura constitui; sed duo latissime patent, nempe [gap: Greek word(s)] seu raptio et extorsio bonorum violenta, et furtum; quarum illa aperta est, hoc clandestinum. Illius inter alta fit mentio ad Cor. 1. Epist. 6. 10, ubi nominantur rapaces, qui distinguuntur (ut
page 415, image: s415etiam in communi fit sermone) a furibus; ejusque exemplum est illud [note: Furtum.] de quo Matth. 5. 40. De furto, quod solet definiri a I. Ctis, contrectatio rei alienae, utilitatis capiendae causa, invitio domino, nihil est opus amplius dicere: quanquam crediderim sacras literas magis populariter hoc nomen sumere, ut non quamvis ejusmodi contrectationem complectatur, sed talem, ubi quis rem alienam omnino aufert; ita ut sit ablatio rei alienae clandestina, invito domino. Ablationem autem talem intelligo, ut is qui aufert, rem illam revera domino restituere nolit, nec capiat tanquam eam, quam dominus sibi sive aperte sive tacite concessisset, ita ut re cognita id indigne non sit laturus. Hujus species est sacrilegium, hoc est, (ut notum est) furtum rei sacrae seu [note: Fraudes.] Deo consecratae; cujus fit mentio Rom. 2. 22. Huc etiam referri possent variae fraudes, quibus alii circumveniunt alios, lucri faciendi causa: sed de iis nonnihil dici potest, ubi de fide agemus. Nam fraudes istae, bonae fidei proprie adversantur; quamquam alias, objectum si spectes, ad haec injuriarum genera, de quibus hactenus egimus, referri possunt.
CAPUT III. De AEquitate.
AEQuitas, de qua hoc loco nobis agendum est, Graecis dicitur [note: [gap: Greek word(s)] diversae significationes.] [gap: Greek word(s)] : quanquam vox ambigua est. Sumitur enim interdum pro mansuetudine, ut 2 Corinth. 10. vers. 1: vel pro aequanimitate sive moderatione quadam animi in ferendis adversis; quo pertinere videtur locus ad Phil. 4. 5. quanquam non desunt, qui pro aequitate, de qua nunc acturi sumus, eam vocem loco hoc accipiunt. [note: AEquitas quid?] AEquitas autem haec, de qua agimus, virtus est, rigorem juris mitigans, seu (quod eodem recidit,) justitia benignitate quadam temperata: in qua significatione videtur accipiendum nomen [gap: Greek word(s)] apud Jacobum cap. 3. vers. 17. Ejus est, jure tuo ita uti, ut, si verearis ne injuriam alteri facias, etiam de eo cedas, quod non sine juris specie [note: Ejus duo munera: Minus quam possis ab alio exigere. Plus alteri concedere.] ac praetextu tibi vindicare posses. Suntque generatim duo ejus munera: primum ne tunc, cum aliquid exigis ab altero, sive tuo ipsius, sive publico nomine, nimis acriter urgeas eum, a quo id exigis, cum circumstantiae quaedam aut rationes justae sunt, quae suadeant ut acrimoniam juris temperes, adeo ut malis minus exigere, quam jure severo exigere possis, sisque contentus qualicunque satis factione. Alterum est, ut si a te quippiam requiratur ac postuletur, etiamsi te specie quadam
page 416, image: s416juris singulari defendere possis, si tamen nihilominus causas videas graves ac justas, cur jure isto, quod praetendere possis, uti non debeas, [note: Prioris exempla.] eo cedas, et id facias, quod rationes illae suadent. Prioris exemplum est, si quis, qui legis alicujus verba, aut consuetudinem, aut verba contractus quem cum altero inierit, in suum commodum allegare possit, malit tamen sententiam sive legis, sive contractus, aut rationem communis consuetudinis, ob circumstantiam aliquam peculiarem, sequi, et ita commodo suo cedere. Exempli gratia, dederit quis aureos Ungaricos 100, sexcentorum florenorum vulgarium precio, ea conditione; ut ipsi intra biduum pro credito reddat 600 florenos: cum uterque ignoret fore, ut precium aureorum tam cito decrescat: interea fiat, ut tribus aut quatuor florenis lege publica aestimentur aurei singuli, adeo ut alter ille non possit eos sex florenorum aut paulo minori pretio exponere. Hîc igitur posset quidem ille qui aureos mutuo dederat, urgere contractus verba, et sic pro centum aureis sexcentos florenos, aut (quod eodem recidit) ducentos aureos reposcere. Sed quum id nimis iniquum foret, aequitas suadet, vel recipere tot aureos, quot dederas, vel pro circumstantiarum ratione damnum partiri. Sed plura exempla peti possunt ex Ethicis nostris, ubi rem hanc fusius sumus persequuti. Hoc tantum addimus hoc loco, in judicio Ecclesiastico saepe hac aequitate esse utendum; et, cum non possunt adigi ii, qui deliquerunt quippiam, eo ut omnia faciant quae deceret facere, ad delictum istud, (ut ita dicam) expiandum ac corrigendum, contenti simus eo, si id quod potissimum est praestetur, et imbecillitatis humanae habeamus rationem, ne, dum ad vivum omnia resecare volumus, eum ipsum perdamus, quem cupimus sanatum. Et de hac aequitate imprimis videtur loqui Jacobus dicto loco cap. 3, eamque subjungere pacis studio, ad quod omnia ea pertinent, quae post vocem pacifica enumerantur sapientiae coelestis attributa, quemadmodum ex vers. 18 constare potest, ubi ea omnia pacis nomine complectitur: estque ea omnino necessaria ad vitandas [note: Exempla posterioris.] contentiones, a quibus nos Jacobus eo loco dehortatur. Posterioris autem muneris aequitatis exemplum esto, si quis immunitate aliqua gaudeat, neque sit obstrictus onera una cum iis inter quos habitat sustinere: si tamen necessitas aliqua singularis ingruat, ad quam depellendam communibus viribus sit opus, aequitas suadet, ut tu quoque, qui privilegio te quodam defendere posses, partem ejus oneris suscipias, praesertim si ad te quoque commodum inde sit redundaturum, aut minus sint suffecturi periculo depellendo alii, nisi tu quoque iis te adjungas, eosque subleves. Ex his facile colligi potest, quid sit iniquitas huic
page 417, image: s417virtuti contraria, de qua nihil opus est amplius addere. Si quid his deest, id ex Ethicis petatur.
[note: De Prosopolepsia.] Antequam alio hinc abeamus, unum adhuc vitium speciale justitiae ei aut aequitati, quae in judicando versatur, imprimis oppositum explicandum est, quod superius a nobis tractari poterat, antequam ad aequitatem transiremus: id vero est acceptio personarum, seu mavis facierum, Graecis [gap: Greek word(s)] ; utroque autem illo, quem diximus modo, Latine reddi potest vocabulum Graecum, et posterior quidem modus Hebraicae phrasi, qua vitium hoc exprimitur, est convenientior. Hebraei enim dicere solent, Accipere facies vel faciem; vide Levit. 19. 15: vel (quae phrasis paululum ab illa differt,) cognoscere facies, Deut. 1. [note: Ea quid?] 17. et cap. 16. 19. Est autem [gap: Greek word(s)] vitium ejusmodi, quo quis non secundum ipsam rem et causam, ut in se est, sed juxta externam qualitatem judicat, prout quis v. g. amicus aut inimicus, dives vel pauper, nobilis vel ignobilis, doctus vel indoctus, potens aut contra infirmus, viduus aut pupillus est, et si quae sunt similia. Ideo autem haec dicitur acceptio facierum, quia cum facies maxime pateat in corpore humano, et oculis sit subjecta; ideo ejus appellatione omnia patentia, et exterius quodam modo apparentia, seu mavis personalia, puta amicitia, opulentia, potentia, doctrina et id genus alia, eorumque contraria intelliguntur; quomodo 1 Sam. 16. 7. Deus dicit Samueli, ne respicias in faciem ejus: nam homo videt ea, quae prae oculis, Deus autem intuetur cor: quae prope omnia habes annotata in Bibliis magnis Roberti Stephani ad vers. 17. cap. 1. Deut. Quare si quis in simili plane causa diversum ferat judicium, ob certam diversarum persouarum qualitatem, ad causae meritum nil pertinentem, is faciem accipere, aut [note: Locus Iac. 2. 1. explicatus.] personam hominis respicere dicitur. Hoc vitium nominatim etiam reprehendit Jacobus cap. 2. 1: ubi monet, ne in acceptionibus personarum habeamus fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae: hoc est, ne cum religione sanctissima Jesu Christi Domini nostri gloriosi, habeamus conjunctam acceptionem personarum. id quod postea illustrat divitis et pauperis exemplo, quorum ille quia splendide sit vestitus, et annulum gestet aureum, jubeatur egregie et honesto in loco considere: hic vero quia sordida sit amictus veste, jubeatur vel stare contemptim alicubi, vel ad scabellum alterius sedere; quae res cum ignominia pauperum est conjuncta, quos tamen Dominus Jesus in Novo foedere aliquo modo supra divites extulit. Itaque licet hîc nullum judicium videatur institui, nihilominus tamen Jacobus ait, illos, qui ita divitem pauperi praeferunt, factos esse judices cogitationum malarum, hoc est,
page 418, image: s418tales judices, qui male cogitaverint, seu malum intra se judicium tulerint. Vbi tamen animadvertendum est, non esse verisimile, Jacobum simpliciter pro hibere, ne honestior locus in Ecclesia concedatur diviti, quam pauperi, modo id fiat sine contemptu pauperis, qui exprimitur illis ipsis, quibus Jacobus utitur, verbis, dum per Mimesin quandam istorum Prosopoleptarum verba exprimens infit: et dicatis illi, subintellige diviti, tu sede hîc pulchre; pauperi vero dicatis, tu sta ibi, aut sede hîc sub scabello meo. Adde etiam prohibere Jacobum, ne honestior concedatur locus diviti ideo revera aut primo, quia dives sit, atque adeo pauperi, quia pauper sit, negetur: sed si quid tale forte fiat, id non nisi eam ob causam fiat, ne sine causa dives ille offendatur, aut irritetur, quia contra communem hominum morem, qui honor sine aliorum injuria exhiberi ipsi potest, ei in Ecclesia denegetur. Neque enim probabile est Jacobum id prorsus ex Ecclesia tollere, quod alias communi usu receptum est, et nullam alterius ignominiam aut contumeliam redolet; quale est hoc, ut illi, qui vulgo honorari solet, honestior in Ecclesia locus concedatur, absque alterius tamen contemptu. quanquam diligenter cavendum est, ne in hoc peccatum incidamus, et contra Jacobi praeceptum agamus; adeoque si tale quid contingat, rogandus est potius pauperior, ut alteri loco cedere velit, non tanquam per se digniori, sed ut ne vel offendatur, nisi hic ipsi honos haberetur, vel alii etiam, qui rusticitati aut contemptui cuidam virorum potentium id essent imputaturi. Illud etiam addi potest, Jacobum generatim tantum locutum esse, nec considerasse hic discretionem subditorum aut magistratuum; sed eos, qui in Ecclesiam veniunt, divites et pauperes considerasse tanquam caeteroqui pares: nam alioqui magistratui etiam alieno, hoc est, qui in alios, non vero in nos habent imperium aliquod, honor est exhibendus major, quam aliis, eisque et assurgendum, et de loco cedendum; quanquam id uniuscujusque modestiae relinquendum est: quisque enim id sui officii censere debet, adeo ut alienum jussum non exspectet. Etiamsi autem omnium maxime sit cavendum, ne ita abducamur ab aequitate in judiciis, ut ditiori, nobiliori, potentiori, et caeteris eximia aliqua dote ornatis gratificemur, et pro illis sententiam feramus; interdum tamen etiam contrarium est cavendum, nec committendum, ut quia persona aliqua sit favorabilis, ut loquuntur, v. g. pauper, vidua, aut pupilla, ideo alteri parti faciamus injuriam. Ideo Deus etiam prohibuit, faciem pauperis suscipere, dicto loco Levit. 19. vers. 15. Decet quidem, magis propemodum habere rationem personarum favorabilium, quae seipsas tueri vix possunt, et
page 419, image: s419quas verisimilius est, injurias pati, quam facere: non est tamen hic [note: Prosopolepsia quomodo charitati opposita.] longius progrediendum, quam ipsa aequitatis ratio postulat. Illud adhuc addi potest, Jacobum [gap: Greek word(s)] opponere charitati in proximum, quam lex illa postulat: Dilige proximum tuum, sicut te ipsum, ut apparet ex vers. 8. et 9. cap. 2, inter se collatis, Sed Jacobus charitatis vocem ibi late accipit, ita ut ea omnia in se complectatur officia, quae in secunda, quam vocant, decalogi tabula comprehenduntur, atque ad proximum pertinent, quae eadem justitiae vi illi debentur; ita ut nos nihil contra Jacobi sententiam faciamus, qui justitiae vitium hoc opponimus. Interim tamen haud negamus, posse [gap: Greek word(s)] etiam ibi habere locum, ubi non justitiae stricte sumptae, sed charitatis exercenda sunt opera. Nam si quis v. g. alium fratrem diligat, et beneficentiam in illum exerceat, quia ejusdem sit gentis, alium vero, in quo eadem sit charitatis aut beneficentiae exercendae causa, non diligat quemadmodum opus est, [gap: Greek word(s)] quaedam est. Nam etiam charitas et beneficentia aliquo modo justitiae est analoga, et quemadmodum jus est aliquod proprie dictum, quod alter suo jure a nobis exigit, ita etiam est quoddam charitatis jus per similitudinem dictum, quo alter alteri obstringitur ad beneficentiae officia praestanda; quod jus si negligas ob qualitates personarum, quae vel nullum hîc pondus habere debent, vel non tantum quantum tu esse vis, [gap: Greek word(s)] hîc erit, non quidem eatenus, quatenus alteri plus tribuitur, quam tribuendum erat, sed quatenus alteri minus, quam tribui debebat. Quidnam vero sit illud jus, aut unde oriatur, in beneficentiae explicatione dicetur.
CAPUT IV. De Fide, seu fide litate.
[note: Quomodo fides hîc accipiatur?] AD justitiam pertinet etiam fides, unde fideles seu fidi appellamur, in eum sensum acceptis his vocibus, in quem boni latinitatis autores eas accipiunt; aliter enim non semel sumuntur in sacris literis praesertim Novi foederis, atque inde in sacra nostra Theologia, ubi fideles solemus creberrime accipere pro iis, qui in Jesum Christum credunt, aut credere se profitentur. Quanquam haec quoque significatio vocis fidei, quam hîc intelligimus, iterum in plures [note: Ejus definitio.] dispescitur, quae vix una aliqua definitione comprehendi possunt. Quod si tamen communis est aliqua definitio, haec fere erit, quod fides,
page 420, image: s420seu fidelitas sit justitia in promissis sive apertis, sive tacitis. Tacita autem promissa vocamus, cum quis vultu aut gestu ostendit, se aliquid facturum, aut alias ita se gerit, ut colligi inde possit, eum aliquid in se recipere, aut et munus atque officium in se suscipit aliquod, cujus vi postmodum adigatur ad aliquid faciendum, etiamsi id expresse se facturum nunquam dixerit. De fide hac loquitur Christus Matth. 23. 23. et Paulus Gal. 5. 22.
[note: Quibus in rebus Fides cernatur?] Primum igitur fides cernitur in iis, quae quis aperte promisit, quemadmodum notum est, eaque de re nos diximus in Ethicis, unde reliqua quae hîc dicenda forent petantur. Deinde (ut ad ea veniamus, quae interdum tacitam tantum quandam habent pollicitationem, quanquam saepe etiam apertam) fidelitas cernitur in rebus, quae alicui sunt concreditae aut commissae, ut in pecuniis aut rebus similibus: quo pacto Paulus dicit requiri in oeconomis, ut fidelis quispiam reperiatur: 1 Corinth. 4. 2. quanquam id postea etiam ad suum munus seu oeconomiam ac dispensationem mysteriorum Dei accommodat. Haec vero fidelitas in eo consistit, ne quis eum, qui rem suam illi concredidit, contra, quam ille sperat, et eum facturum confidit, defraudet; sed vel integrum illi reservet aut restituat, cum ita res exigit; vel in eos usus convertat, in quos converti vult ille, qui rem ipsius fidei commisit. Et hoc posteriori modo imprimis Apostolus fidelitatem istam oeconomorum ad se accommodat loco dicto ad Corinth. Eatenus enim in mysteriis illis fideliter gerere se debebat, quatenus ei incumbebat, mysteria ista ex voluntate Domini, qui ea ipsi concrediderat, liberaliter (ut ita dicam) dispensare ac publicare, et nulli ea in re labori aut operae parcere. Hoc pacto vult Paulus in 1 Tim. 3. 11, uxores Diaconorum fideles esse in omnibus. Quia enim Diaconis pecuniae publice collectae ab Ecclesia committuntur, non parum interest, non tantum ipsos, sed et uxores ipsorum esse in omnibus fideles, ne quid inde subtrahant. Sic servorum fides in eo etiam magna ex parte cernitur, ut ostendit Paulus Tit. 2. 10. ubi jubet, ne quid intervertant, sed omnem bonam fidem ostendant. Quia enim necesse est servis multa committi, nec omnia ita in aedibus custodiri queunt, quin servus, si velit, possit aliquid intervertere; ideo hac in parte fidei, seu fidelitati eorum relinquitur locus, ne tum, cum ipsis aliquid creditur, subtrahere aliquid velint, et spem herorum, aut aliorum de se conceptam fallere: quanquam alias etiam latius eorum fides extendi potest, ita ut in eo quoque cernatur, quod, quanta possunt, cura ac diligentia labores et negotia sibi commissa exsequantur. Nam, ut hoc quoque nunc addamus,
page 421, image: s421fidelis is dicitur, qui officium sibi commendatum exsequitur, et in eo spem aliorum de se conceptam non fallit; si modo, ut hîc ponimus, id ita illi commissum sit, id etiam in se receperit, aut recipere omnino debuerit. Hoc pacto dicuntur servi isti fideles, quibus dominus minas, aut talenta illa concrediderat, ipsi vero quaestum non exiguum fecerant domino: Matth. 25. 21. 23. Luc. 19. 17. tibi fides opponitur negligentiae illius servi, qui defoderat talentum seu minam domini, apud Matthaeum dicto loco vers. 26. Hoc pacto de ipso Domino Jesu dicitur, eum fidelem sacerdotem esse in iis quae ad Deum, Hebr. 2. 17. et cap. 3. 2 dicitur fidelem eum esse ei, qui fecerit ipsum, hoc est, munus legati et Sacerdotis ipsi imposuerit, quemadmodum et Moses in tota domo ejus, hoc est, Dei. Et de Paulo 1 Tim. 1. 12 quod Deus eum fidelem judicaverit, cum poneret eum in ministerium, quam fidem ait etiam se servasse 2 Tim. 4. 8. Cernitur etiam fidelitas in eo, ne quis alterum destituat aut deserat sibi confidentem, postquam auxilii sui spem ipsi jam fecit: quo pacto amicus amico fidelis est, cum eum in adversis non deserit. Simili quadam ratione de ipso Deo dici videtur respectu nostri, quod sit fidelis; non tantum eatenus, quatenus id sit praestiturus, quod apertissime pollicitus est; sed etiam quatenus nos in difficultatibus ac periculis non est destituturus, nec permissurus, ut ob imbecillitatem nostram opprimamur, et sic in tam salebroso ad salutem itinere, quod ipsius ope confisi sumus ingressi, defetiscamur. Huc pertinere videtur ille locus 1 Cor 10. 13, ubi Paulus ait: Fidelis autem Deus, qui non permittet, vos tentari supra id, quod potestis: sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis vos sufferre: et 1 Thessal. 5. 24. ubi postquam pre catus esset Apostolus, ut Deus ipsos totos sanctificet, et inculpatos in adventu Domini nostri Jesu Christi conservet, spem facere volens ipsis, fore, ut id Deus faciat, addit: fidelis, qui vocatvos, qui etiam faciet. Quanquam enim dici potest, Deum auxilium suum hac in parte nobis pollicitum esse: tamen quia Apostolus hîc vocationis faciat mentionem, cujus vi Deus, si fidelis esse velit, quodammodo obstringatur ad id faciendum; vocatio vero ista per se nihil aliud videtur significare, quam invitationem (ut ita loquar) ad salutem et media eo ducentia, Apostolus potius ad tacitam quandam pollicitationem, quae ex hujusmodi vocatione seu invitatione eliciatur, respexisse censeri potest. Nam qui aliquem ad rem tantam invitat, videtur etiam velle eum hac in re, si ipse suis viribus eam perficere nequeat, adjuvare; si quidem ostendit se cupere, ut is bonum hoc consequatur. Quibus locis addatur etiam ille 1 Corinth. 1. 9: Fidelis est Deus, per quem
page 422, image: s422vocati estis in communionem filii ipsius Jesu Christi Domini nostri. Huc etiam aliquo modo pertinet illud in Apoc. 2. 10: Sis fidelis usque ad mortem: ubi constantia quaedam voce fidelitatis comprehendi videtur, quasi dicat Dominus Jesus, constans permane in mea, ut ita dicam, amicitia, qua mihi obstrictus es, vel fidem, quam mihi semel spopondisti, constanter serva, nec ab ea te deterreri patere.
[note: Fidelitati opponitur Perfidia. Ejus effectus, Dolus, seu Fraus. Ea fit verbis.] Fidelitati opponitur perfidia, hoc est, ejusmodi vitium, quo quis promissa, sive aperta sive tacita non praestet; cujus effectus est fraus seu dolus, hoc est, inventum occultum ad damnum alteri iuferendum, seu circumventio alterius, quae prohibetur inter alia a Petro 1 Epist. 2. vers. 1. Fitque saepius verbis: unde illa locutio, cum de Domino Jesu dicitur quod in ore ejus non sit inventus dolus: Esa. 53. 9. 1 Pet. 2. 22. et de ipsius sectatoribus Apoc. 14. 5: hoc est, quod nullam fraudem cuipiam struxerint, aut struant verbis: et significatur his verbis singularis quaedam innocentia, cum pauci sint, qui verbis saltem alteri non noceant, et, cum occulte possint, eum hac ratione non circumveniant. [note: Et factis.] Verum fit fraus aut dolus etiam factis, quemadmodum apparet in ter alia ex illis Apostoli verbis 2 Cor. 12. 16. ubi nonnulli arbitrantur, Paulum sibi ipsi astutiam et dolum tribuere, cum inquit, sed cum essem astutus, dolo vos cepi: de quibus supra cap. 3. libri 1 egimus. Istud adhuc monendum est, fraudem etiam referri posse ad astutiam, quae opponitur prudentiae. Nam quatenus ab ea consiliorum ratione, quae honestum semper finem spectat, et honestis ad eum finem mediis contendit, simpliciter deflectit, astutia est: sed quatenus nocet alteri, simul ad injustitiam et perfidiam spectat.
[note: Proditio.] Ad peccata cum fide pugnantia jure etiam referri potest proditio: quanquam hoc vocabulum apud Latinos ambiguum est. Nam proditio [note: Ea sumitur vel pro desertione.] sumitur vel pro desertione amici, cum is esset adjuvandus, ut qui auxilio tuo nitatur, idque a te expectet: quo pacto proditores solent appellari, qui ad hostes in acie transeunt, aut alias commilitones suos deserunt, in hostium praesertim gratiam. Deinde illi dicuntur proditores, [note: Vel pro delatione.] qui id, quod nocere cuipiam potest, ad nociturum deferunt, praesertim clam, cum potius rem tegere ac dissimulare deberent; ut qui ad hostes, quae in adversis castris, aut in urbe obsessa geruntur, deferunt; unde tanto facilius adversae parti nocere hostis queat. Huc etiam referri possunt, qui non boni publici amore, sed lucri, aut quaestus sui tantum causa, ea quae ab aliis delinquuntur, ad magistratus deferre solent, alias id haudquaquam facturi; qui, si id alio fine, et ratione etiam ea quae viros bonos decet, facerent, non pro proditoribus, sed
page 423, image: s423pro bonis civibus habendi essent, praesertim tum, eum id bonum commune exigit, et malo medicina adhiberi potest; in quorum posteriorum numero ii sunt, qui gloriae divinae vindicandae, aut salutis alicujus redimendae causa, aliorum delicta detegunt iis, quos malis istis mederiposse arbitrantur, alias ea potius occultaturi, et, si ipsimet vulnera sanare tecta possent, aliis ea non revelaturi. Vtrumque illud proditionis genus in Juda concurrit, et utrumque ad perfidiam aut fraudes pertinet, cum utriusque rei sub amicorum specie fallant, et id, quod vultu aut gestu verbisque prae se ferunt aut pollicentur, opere haudquaquam praestent, idque in aliorum detrimentum. quanquam posterius etiam taciturnitati opponitur, et quatenus simpliciter modum in sermone excedit; ad garrulitatem refertur; sed quatenus alios fraudulenter laedit, huc spectat. Hoc autem vitium nominatim commemoratur [note: Traditio.] inter alia 2 Tim. 3. 4. Huc etiam referri potest ista traditio, cujus fit mentio Matth. 24. 10. ubi indicatur, eos, qui a veritate sunt defecturi, alios magistratui postea prodituros, aut ad eum delaturos. Nam et cap. 26. 16, tradere ponitur pro prodere, ubi de Iuda fermo est: unde quidam interpretes utrobique verbum prodendi habent. [note: Ea quatenus a Proditione differat?] quanquam crediderim aliquid amplius in vocabulo tradendi comprehendi, hoc est, non tantum detectionem rei alicujus peculiaris, et ostensionem oportunitatis, qua quis alteri nocere possit; sed etiam exhibitionem quandam alterius in manum ejus, qui illi nocere cupit, et eum comprehensum habere desiderat.
CAPUT V. De Charitate.
ABsolvimus hactenus unam eorum officiorum partem, quae ad proximum spectant, quam justitiae nomine complexi sumus: sequitur altera, quam Charitatis nomine comprehendere possumus. Quanquam enim supra diximus, charitatis nomine nonnunquam, sacras literas totum istud complecti, quicquid proximo a nobis est [note: Charitas proprie quid? Ea duobus modis accipitur. Pro solo affectu sive habitis.] praestandum; hoc tamen loco eam magis proprie sumimus pro ea virtute, qua id, quod proximo jure communi non debemus, affectu tamen benigno impulsi tribuimus. Animadvertendum tamen est, charitatem, de qua hîc nobis agendum est, duobus iterum modis in sacris literis sumi. Interdum enim sumitur proprie de benigno illo affectu, seu mavis habitu ac virtute tantum, unde officia ista indebita promanant:
page 424, image: s424[note: Pro affectu et officiis ex eo manantibus.] interdum etiam ipsa officia ambitu suo complectitur. Quare dicere possis, nunc fontem officiorum, nunc una cum fonte rivulos quoque illos, seu officia ex illo manantia hoc nomine comprehendi. Et posterius quidem fit in omnibus istis locis, in quibus charitatis nomine omnia, praeter fidem, aut etiam spem, pietatis officia comprehenduntur, quanquam laxius alias charitatis nomen ibi accipitur: priori autem modo accipitur ad Gal. 5. 22: ubi inter fructus spiritus primo loco commemorat Apostolus charitatem, tanquam caeterorum plerorumque, qui subjiciuntur, fontem. Et ad Col. 3: ubi cum alias virtutes ad proximum spectantes Apostolus vers. 12 et 13 recensuisset, addit vers. 14, Super omnia autem haec charitatem scil. induite, quae est vinculum perfectionis. et 1 Tim. 6. 11: ubi aliarum virtutum specialium numero charitatem interserit. Huc pertinent alia non pauca loca, in quibus diligendi verbum de animi affectu aacipitur. Quod [note: De Charitate in priore significatione.] ergo ad priorem illam significationem attinet, charitas definiri potest benignus erga alterum affectus, seu affectus, quo alteri optima quaeque cupimus, et praestare pro virili annitimur. Quanquam dicere possis charitatem in sacris literis nobis commendatam, sumi pro quadam affectione et habitu, ob quem fiat, ut in alterius commoda propendeamus, et eum pro viribus juvare in iis vel adipiscendis, vel conservandis cupiamus. Saepe enim charitatem erga alios exercere dicimur, cum affectus caeteroqui vel ab ea re abhorret, vel saltem non propendet, ita ut animus affectui imperare cogatur ad praestanda alteri officia: ut cum ab altero gravissime offensi irae moderamur, et a vindicta abstinemus omni, non affectus inclinatione, sed voluntatis decreto. Potest enim ille voluntatis actus sive motus, charitas sive amor appellari per similitudinem, quae eicum amore proprie dicto intercedit: quod propterea imprimis monemus, ne tenerae conscientiae turbentur propterea, quod in charitatis officiis exercendis, praesertim quibusdam, eum affectus impetum non sentiunt, quem sentire alias solemus, cum ad eum juvandum accedimus, quem impendio amamus. Nam modo ex animo, et non simulate alteri benefaciant, non spe commodi, aut gloriolae aucupandae causa, sed Dei praecipientis reverentia adducti; charitatis nomen illis haudquaquam est denegandum. Interim danda est opera, ut quantum rei ipsius fert natura, alacriter idem faciant, et affectum illum vere in sese excitent, qui charitatis nomen meretur, et unde appellationem hanc virtus, de qua agimus, accipit, atque imprimis erga fratres, ac spirituali nobiscum vinculo colligatos: id enim requirunt sacrae literae, ut postea dicemus, ubi de fraterna charitate agemus. Cum
page 425, image: s425vero diximus, charitatem esse affectum, vel virtutem, animique affectionem, qua alteri optima quaeque cupimus; illud etiam complecti volumus, quod charitas gaudeat rebus proximi secundis, et contra adversis doleat. Qui enim optima quaeque cupit alteri, is etiam laetatur, si iis fuerit potitus, et contrariis tristatur. Haec de priori significatione charitatis in genere dicta sufficiant.
[note: De Charitate in posteriore significatione.] Quod ad alteram attinet, quae officia quoque ex hoc fonte profluentia in sese complectitur, de ea mihi nihil est dicendum aliud, quam ut officia illa breviter percenseamus. Quia vero nobis postea ea distinctius erunt explicanda, ubi de specialibus quibusdam virtutibus ex charitate manantibus dicemus, ideo hîc generatim ea tantum adjungemus. [note: Ejus officium I.] Ea vero ex definitione satis patent. Primum ergo est, alterius bonum et felicitatem desiderare, mala atque imprimis interitum et infelicitatem [note: II.] aversari. Secundum, rebus illius secundis laetari, adversis tristari: res autem secundas et adversas non ad carnem tantum, et ad terrenam [note: III.] hanc vitam refero; sed etiam ad spiritum. Vnde sequitur Tertium, ut pro bonis ipsi a Deo concessis autori huic istorum bonorum gratias [note: IV.] agas: et Quartum, ut eum, cui optima quaeque cupis, quantum in te est, juves; in malis quidem, sive jam praesentibus, sive imminentibus, avertendis, in bonis autem sive parandis sive conservandis. Iuvare autem possumus alterum, partim precibus apud Deum, partim doctrina et consilio, partim re atque opera. De precibus dictum est alibi: doctrinam et consilium conjungo, illam ad cognitionem rerum, praesertim sacrarum, atque ad animae salutem pertinentium; hoc vero ad prudentiam referens. Ita proximus si aliquid ignorat, erudiendus est; si errat, in viam revocandus; si stimulis ad virtutem eget, adhortandus; si peccat, monendus et corrigendus est; si sibi ipsi satis prospicere in rebus ad hanc vitam pertinentibus nequit, salutare ei consilium suppeditandum. Rem atque operam cum dico, primo sumptum et impensam omnem complector, qua egestati, imbecillitati, periculo ipsius succurritur, aut emolumentis ipsius, sive ad animum, sive ad corpus pertinentibus, prospicitur: deinde labores etiam corporis, quo nomine et itinera veniunt ac pericula, in quibus eo usque progrediendum est, praesertim cum de fratris salute agitur, ut animam etiam pro eo ponas; qua de re statim explicatius dicendi locus erit. Haec de Charitate in genere.
[note: Distinctio Charitatis ratione objecti.] Sequitur, ut de ea in specie nonnihil dicamus. Distinguitur autem charitas imprimis ratione Objecti, in quod tendit, hoc est pro diversitate hominum, quibus charitatem debemus: qui quidem duplici
page 426, image: s426potissimum ratione, quae ad institutum nostrum pertineat, distingui Charitas erga fratres in Christo. possunt. Prior est, quod alii fratres sint nostri in Christo, alii non sint; seu (quod eodem recidit) alii domestici fidei, alii extranei. Fratres aut domestici fidei hîc omnes illi intelliguntur, qui salutarem veritatem tenent, quorum hoc symbolum constituit Johannes, quod credant Jesum esse Christum: 1 Joh. 5. 11: hoc est credere se et verbis et factis externis testentur. His omnibus singularem quendam, seu fraternum debemus amorem, qui haudquaquam vulgaris est, et [gap: Greek word(s)] nomine in sacris literis insignitur, ut ad Rom. 12. 10. 2 Pet. 1. 7. [note: Ejus natura.] Ejus natura ex charitatis generatim dictae ingenio satis potest perspici, eo tantum observato, quod intensior esse debeat, et ardentior quam sit ea, quam quibusvis hominibus debeamus. Itaque omnia ista, quae supra charitati attribuimus, in fraterna charitate debent esse eximia, tum quod attinet ad ipsum affectum, tum quod attinet ad effecta. In affectu enim ardor quidam singularis requiritur, quod exprimit Apostolus dicto loco Rom. 12: dum vult, ut fraterna charitate alii in alios simus [gap: Greek word(s)] , hoc est, ita fratres amemus, quemadmodum fratres germani naturali quadam inclinatione in se mutuo solent esse propensi; ita ut, quod ibi praestat humana generatio, idem in nobis praestet regeneratio, similemque affectum in nobis inferat. Requirit autem iste amor, unionis et conjunctionis arctioris desiderium; ita ut nemini revera ista [gap: Greek word(s)] tribui possit, nisi is consortio piorum, seu Ecclesiae inseri gaudeat, et in ea cu piat perennare; et hoc fortasse imprimis voluit significare divinus Autor ad Hebraeos initio cap. 13, cum ait: Fraterna charitas maneat. Dico imprimis; quia alia quoque ad hanc charitatem pertinentia procul dubio complexus est. Deinde ad hunc affectum requiritur singulare quoddam desiderium salutis eorum, quos pro fratribus agnoscimus, quemadmodum res ipsa satis manifeste docet: quin etiam [gap: Greek word(s)] quaedam in illorum malis; de qua loquitur Petrus 1 Epist. cap. 3. 8: ubi licet eam a [gap: Greek word(s)] aliquo modo discernat, cum ea tamen conjungit. Caetera etiam omnia, quae supra charitati tribuimus, quomodo fraternae charitati conveniant, facile est intelligere. Nam in juvando fratre promptiores esse debemus, quam in aliis, caeteris tamen paribus: quod propterea addo, quia interdum major est necessitas sub veniendi extraneis, quam fratribus; quod illi vel magis nostra opera indigeant quam hi, vel quod peculiari aliqua ratione illis simus obstricti, v. g. parentibus aut aliis bene factoribus: caeteroqui valet illud Pauli: Gal. 6. 10: Bonum operamini, vel beneficentiam exercete erga omnes, sed maxime erga dome sticos fidei;
page 427, image: s427quam beneficentiam etiam commendat Johannes, imprimis cap. 3. 17 et seqq. Preces etiam ardentius et crebrius sunt fundendae pro fratribus, quam pro alienis. Atque (ut alia mittam) hoc imprimis charitatem fraternam a dilectione aliorum discernit, quod pro fratre animam expresse jubeamur ponere, 1 Johan. 3. 16: quod qua ratione sit intelligendum, et quando revera locum habeat, explicuit Socinus [note: Pro extraneo An et Quatenus anima ponenda.] eo loco. Quanquam vero, ut ibidem habes explicatum, fieri queat, ut etiam pro extraneo animam debeas ponere: tamen id expresse. nuspiam praeceptum est; quod ipsum indicat, magis id deberi fratri, quam aliis. Deinde id tum demum faciendum est, vel saltem tum fere tantum, cum spes est, extraneum, si ego mortis discrimen adeam, fratrem futurum, et hoc meum periculum ipsi ad salutem vel profuturum, vel prodesse facile posse. Dixi autem, vel tum fere tantum; quia interdum fieri potest, ut pro alio quoque sit ponenda anima, ut pro magistratu aliquo, homineque publice atque imprimis Ecclesiae valde utili. Sed de his, quae propemodum per accidens sunt, fusius disserere non placet. Quod si quid est adhuc, quod fratribus peculiariter debeatur, et ex nostra erga illos proficisci debeat charitate; id postea dicetur, ubi charitatis rivulos indagabimus.
[note: Charitas erga extraneos.] Quod ad charitatem eam attinet, quam extraneis debemus, ea sincera quidem esse debet, et efficax, sed tamen gradu infra charitatem fraternam subsistit: tanto autem debet esse intensior, quanto quisque illorum est melior, et ad virtutem divinam recipiendam aptior. Cum enim omnium intensissime inter homines amare debeamus fratres, et veritatis divinae professores, praesertim eos, qui inter caeteros pietate [note: Quaenam extraneis imprimis degeamus?] eminent: quo quisque caeterorum ad hos accedit propius, aut longius abest, tanto plus minusve amoris ipsi? debetur. Duo autem videntur esse imprimis, quae illis debemus: unum est salutis ipsorum aeternae studium, et si quae ad hoc requiruntur: alterum, beneficentia in ipsorum [note: Extraneorum distinctio.] egestate. De precibus, quas omnibus debeamus, jam supra dictum est. Extranei autem homines rursus in duo genera distingui possunt; nam vel inimici nostri sunt, et hostili adversus nos animo; vel inimici non sunt, set aut amici, aut saltem inter amicos et inimicos veluti medii. Etiamsi enim contingere potest, ut inter eos, qui salutarem doctrinam tenent, simile nonnunquam reperiatur discrimen, et alii alios diligant, alii etiam oderint; tamen quia minus id locum habet in iis, qui ejusdem sanctissimae religionis sunt participes, partim etiam quia si in odio adversus alios persistant, fratres jam esse reipsa desinunt, et in bene constituta Ecclesia ferri haud debent; ideo hoc nomen
page 428, image: s428extraneis peculiariter accommodamus. Quatenus tamen inimicitae in fratres etiam cadunt, eatenus etiam eadem iis aptanda sunt, quae de inimicorum dilectione statim dicturi sumus. Quid illis debeamus, qui non sunt inimici, ex eo, quod proxime dictum est, intelligi potest. Inimicis autem quid peculiariter debeamus, docuit Christus, imprimis Matth. 5. circa finem, et Socinus ad eum locum: quibus verbis adde illum Rom. 12, itidem circa finem. Estque breviter, abstinentia a vindicta, et contraria benignitas, quae requirit ut bene illis precemur, Deum pro iis oremus, egentibus subveniamus; quae licet etiam aliis certa ratione praestari debeant, tamen peculiari quadam ratione, et majori fere diligentia praestanda sunt illis, quos odio nostri flagrare scimus, aut re ipsa experti sumus, ut ita testemur quam longe ab omni vindictae cupiditate absimus, et ad Deum, qui inimicis suis benefacit, quamproxime accedamus. Atque huc referri potest exemplum Christi et Stephani pro interfectoribus suis orantium, et Pauli, qui ait se, vel etiam suos collegas conviciis appetitos, benedicere seu bene precari.
[note: Alia Charitatis distinctio distinctio ratione objecti. Alii nobis naturali vinculo juncti sunt, alii minime.] Hactenus de priori divisione eorum, quibus charitatem debemus: sequitur altera, quae est, quod cum aliis naturali quodam vinculo simus conjuncti, cum aliis minime. Naturale autem vinculum appello consanguinitatem, cui affine est conjugii et affinitatis. Quibuscum hoc pacto copulati sumus, iis peculiarem etiam prae caeteris amorem debemus; atque imprimis progenitoribus, aut iis qui prope pari passu cum iis ambulant, quales sunt patrui, avunculi, amitae, materterae. Erga hos charitas peculiari nomine solet appellari pietas, quemadmodum ibi diximus, ubi de pietate in Deum agere caepimus, eamque in rem citavimus locum Pauli 1 Tim 5. 4: ubi etiam charitatis hujus officium quoddam exprimit Apostolus, cum vult, ut liberi aut nepotes viduae Christianae eam alant, et sic pietatem erga propriam suam familiam exerceant, ac vices reddant progenitoribus: addens, hoc esse bonum, atque praeclarum, et acceptum coram Deo: et inferius addit, si quis autem propriorum, et maxime domesticorum curam non habet, seu eis non prospicit, fidem negavit, et est infideli deterior. Sed hac de re fortasse nonnihil ibi dicendum erit, ubi certorum ordinum in Ecclesia officia specialia, Deo dante, persequemur, ubi etiam de officiis parentum erga liberos, et conjugum inter se agendum erit. Istud etiam hîc addi potest, Magistratibus, praesertim bonis, singularem deberi amorem, et similem ei, quem parentibus. Eodem modo et aliis viris virtute et sapientia praestantibus, et publico utilibus. Sed de his dicta sufficiant.
page 429, image: s429
Antequam ad alias virtutes aut officia, quae ex charitate manant, progrediamur, prius de charitatis contrario nonnihil dicemus, tum etiam de misericordia, quae charitati admodum est affinis, et propemodum [note: Charitati contrarium Odium.] eadem. Charitati contrarium est Odium; cujus natura ex charitatis ingenio aestimari facile potest. Quemadmodum enim charitas est affectus quidam benignus; ita Odium affectus, in alterius malum pronus, et hoc pacto maleficus, seu ejusmodi affectus, quo quis alteri male cupiat. Odium vero nobis hominum quorumvis est interdictum. Nam amicum odisse, aut saltem non inimicum, ipsa natura seu ratio sana prohibet; inimicum vero doctrina Christi. Et Johannis quidem sententiâ, fratrem odisse est homicidam esse: 1 Johan. 3. vers. 15. Caeteras odiispecies, quae ex diversitate tantum objecti oriuntur, quam in charitatis explicatione persequuti sumus, fusius hîc diducere nihil [note: Non diligere et odisse Ioannes pro eodem habet, et cur?] est opus. Animad vertendum autem est; etiamsi Non diligere haberi possit pro relaxiori, quam est odium; cum omnis quidem, qui odit, non diligat, non vero contra: vel possit haberi pro re media inter odium et dilectionem; tamen Johannem, cum de fratre loquitur, pro eodem sumere, non diligere, et odisse: vel quia ea inter se sunt connexa, vel quia eandem vim habent ad homines damnandos, vel denique quia per remotionem contrarii contrarium voluit describere. Ita enim ait 1 Epist. cap. 3. 14: Qui non diligit fratrem, manet in morte. quod aliquo modo probaturus subjicit: Omnis, qui non diligit fratrem, homicida est; Et nostis, quod omnis homicida non habet vit am in se manentem. Huc referendi sunt etiam illi, quos Apostolus 2 Tim. 3. 3. vocat [gap: Greek word(s)] , [note: [gap: Greek word(s)] ] qui bonos non amant; ita enim malo interpretari, quam qui bona non ament. Videtur enim peculiare quoddam vitium nominare voluisse, quod in personam potius fertur, quam in rem, quemadmodum et caetera vitia, quibus hoc inserit medium. Viri boni, ut antea diximus, peculiarem merentur amorem. at sunt nonnulli, qui cum ipsi virtutis rationem habeant exiguam, viros etiam virtute excellentes non ament; imo etiam iis injurias inferant, ac denique (quod Apostolus statim subjungit) proditores illorum evadant; quod Christus praedicit suis Matth. 10. vers. 21. 22. et cap. 24. vers. 9. 10. Et haec quidem pro speciebus quibuldam haberi possunt, quae ex diversitate objectorum oriuntur; odium, inquam, fratrum, et odium virorum bonorum, vel amoris erga utrosque defectus.
[note: [gap: Greek word(s)] ] His adde [gap: Greek word(s)] , quae charitati in sanguine junctos opponitur. [gap: Greek word(s)] enim, ut notum est, naturalem amoremseu charitatem in consanguineos notat; quare [gap: Greek word(s)] sunt, qui hac charitate carent; quorum
page 430, image: s430fit mentio Rom. 1. 31. et 2 Tim. 3. 3. Etsi enim omnes homines charitate prosequi debemus, praesertim peculiari aliqua ratione nobiscum conjunctos: tamen quia praeter spiritualem conjunctionem nulla est, aut esse debet arctior ac sanctior, quam ea, quae est sangui nis, quam ipsa natura conciliavit; ideo erga consanguineos major in nobis existere debet amor; ac proinde etiam majora ac cumulatiora officia, quae charitas praestare illis jubet. Quapropter non exiguum reputandum est vitium, esse [gap: Greek word(s)] . Tales sunt v. g. qui parentes aut fratres aliosve consanguineos in egestate destituunt ac negligunt, quod non raro contingit iis, qui ex humili loco emerserunt ad honores; quos pudere solet progenitorum inferioris conditionis atque ordinis; unde accidit, ut eos etiam deserant.
[note: Inimicitia.] Est et alia odii species, quae gradu, et diuturnitate imprimis, ab odio generatim dicto discernitur, nempe inimicitia; quae, cum mutua est, magis proprie ad discordiam, quae paci opponitur, referenda est, sed cum in uno existit, magis proprie ad odium hoc, quod charitati simpliciter opponimus, referendum videtur; quanquam nihilominus paci adversatur. Est autem inimicitia haec odium erga alterum inveteratum, occasionem nocendi expectans: et de hoc loquitur Paulus ad Gal. 5. 20: inter opera carnis illud recensens; ubi tamen, quemadmodum quivis per se facile intelligere potest, cum illud intelligitur odium quod mutuum est, tum illud quod non est mutuum; nam simpliciter inimicum seu hostilem adversus alium animum eo nomine intelligit. Ad in imicitiam autem hanc illud quoque recte potest referri, quod charitati inter caetera adversari ait Paulus, cum de ea disserens [note: Charitas non cogitat malum; quomoso intelligendum?] 1 Cor 13. vers. 5. ait: Charitas non cogitat malum. Etsi enim ea verba ita quoque accipi possunt, ut significent, charitatem non ferre, ut de altero male suspiceris, nempe cum nulla sunt ejus rei firma argumenta; tamen longe verisimilius est, ita ea verba esse accipienda, ac si dictum esset, charitatem non ferre, ut malum proximo moliaris, aut inferre cogites, quemadmodum alii quoque docti viri animadverterunt. Et recte id Paulus subjunxit illis verbis: Charitas non irritatur, seu vehementer irascitur alteri. Vultenim significare, charitatem non ferre, ut vel irae affectu abreptus alteri malumin feras, vel mali inferendi cogitationem animo foveas, et occasionem damni inferendi quaeras; quorum hoc deterius est, et majoris cujusdam improbitatis, quam illud. Sunt quidam, qui non quidem capto consilio, et meditato nocent, sed affectu repentino abrepti: sunt alii, qui consilio potius, et praemeditato id faciunt: quod posterius, in iis de quibus agimus verbis, a
page 431, image: s431charitate videtur removere Apostolus. De altero istorum verborum sensu infra nonmhil erit dicendi locus, ubi illum charitatis effectum explicabimus, quod omnia credat.
[note: Charitati opponitur quoque Invidia] Charitati etiam opponitur Invidia, quae est dolor ex alienis bonis Nam cum charitatis sit, gaudere alienis bonis, ut res ipsa satis monet; odii cujusdam est, dolere alienis bonis, praesertim si ea ipsa tibi nihil noceant. Nam si tibi aliena bona noceant, dolor ex iis perceptus ad invidiam revera non pertinent, sed vel ira est, et indignatio, vel impatientia, si modum aliqua ratione supergrediatur. Recensetur autem [note: Cui affinis AEmulatio.] invidia inter peccata gravia et carnis opera, Roman. 1. [gap: Greek word(s)] . 29, et ad Gal. 5. 21. Invidiae etiam affinis est, et quidem ejus propemodum species aemulatio, Graecis [gap: Greek word(s)] , quae ad Gal. 5 peculiariter recensetur, et ab invidia distinguitur vers. 20. et a charitate removetur 1 Cor. 13. 4. Est autem aemulatio eminendi inter alios studium cum invidia quadam conjunctum. Itaque ex honoris quadam cupiditate nascitur, et in eo cernitur, quod quis ferre non possit vel parem, vel superiorem. Itaque si quem videt emergere, atque dotibus aliquibus excellere, et in pretio esse; ne suo lumini officiat, ejus profectibus obstare, eumque premere conatur, aut, si id consequi nequeat, sive metu aliquo sive pudore prohibitus, premit altum corde dolorem, idque illi aegre est. Atque hoc vitium magnos alioqui animos insidet, et viros doctos non raro insequitur. Nam scientia id fere habet, ut animos inflet, quod et Paulus indicat, de scientia quadam rerum ad religionem pertinentium loquens, et expenentia satis testatur. Itaque eminere atque excellere ii fere cupiunt, et, cum aliorum laudem et honorem sibi officere putent, [note: Zelus amarus quid apud Iacobum?] dolore conficiuntur. Atque huc etiam referri potest zelus ille amarus, de quo Jacobus loquitur cap. 3. 14. nisi forte malis hîc intelligere zelum et fervorem quendam in religsone, (nam alias zeli vox per se in laude nonnunquam ponitur) sed qui fervor non sit mansuetudinis, lenitatis et charitatis spiritu temperatus, et dulcedine quadam perfusus, verum amarulentia quadam, et alisos insectandi et aspere reprehendendi studio tanquam felle quodam tinctus. Unde contentionis studium statim illi adjicit Jacobus. Et sane hic posterior sensus loco egregie convenit; quanquam nec prior ab eo est alienus. Etenim eos imprimis reprehendit Jacobus, qui cum sibi sapientes esse viderentur, et divinarum rerum satis periti, aliorum magistri esse amabant, et magistrali quadam autoritate illorum vitam moderari praesumebant; cum interim linguam fraenare nescirent, et rixis potius et contentionibus omnia implerent, quam ut aliorum vulnera sanarent. Erat igitur in illis
page 432, image: s432fervor ad divinam quidem gloriam quodam modo spectans, (religionis enim et divinae gloriae, humanaeque salutis negotium sibi agere videbantur:) sed cum charitatis et pacis rationem non haberent, non erat fervor hic ita temperatus, quemadmodum par erat. Sed, ut diximus, alter quoque ille sensus a vero non abhorret. Solet enim inter illos, qui magisterium sibi in alios arrogant, et doctorum autoritatem usurpant, oriri fere aemulatio cum acerbitate quadam animi et odio, quod ipsum quoque [gap: Greek word(s)] nominatur, conjuncta. Atque hic locus [note: Amarulentia.] nos monet, ut de illa quoque amarulentia dicamus, de qua Paulus ad Ephes. 4. 31: ubi eam distinguit ab indignatione et ira; per eam, ut videtur, intelligens acerbitatem quandam odii, seu animum ab altero ita alienum, ut nocendi cupiditatem diutius foveat. Dicitur autem amarulentia, vel quia in causa est, ut te amarum praebeas altere atque insuavem, vel quia is ipse, qui istum affectum fovet, dolorem aliquem simul sentit, ac tacite mordetur, dum alteri ob offensionis alicujus opinionem malum cupit. Quomodo ab indignatione et ira distinguatur alibi dicemus, nempe in mansuetudinis explicatione. Sed de his hactenus. Si quae praeterea sunt, quae charitati opponantur, ut sane supersunt non pauca, ea, quum de effectis quibusdam charitatis loquemur, recensebuntur.
CAPUT VI. De Misericordia.
[note: Misericordia Charitati affinis, et pro ea nonnunquam sumitur.] CHaritati affinis est Misericordia, et prope eadem: unde in sacris literis nonnunquam videntur confundi, et misericordia pro charitate reponi, ut in iilis Christi verbis apud Matth. 23. 23: ubi Pharisaeis objicit, quod omiserint graviora legis, nempe judicium, hoc est, justitiam, et misericordiam, et fidem: Ubi per misericordiam procul dubio Charitatem in lege praeceptam intelligit; quae eadem intelligenda videtur in illis Prophetae verbis apud eundem Matthaeum cap. 9. [gap: Greek word(s)] . 13 citatis: Misericordiam volo, et non sacrificium: et cap. 10 Lucae: ubi, cum de Charitate in proximum caepisset agere Dominus Jesus, occasione ejus de misericordia loquitur, ut apparet ex responsione Legisperiti ad interrogationem Christi, quae continetur vers. 33: qui fecit misericordiam cum ipso. Vide etiam Jacob. 2. 13: quem confer [note: Quomodo ab ea differat?] cum superioribus. Differt autem misericordia a charitate, eo, quod haec latius patet, illa angustior est. Nam misericordia (ut ipsa vox indicat)
page 433, image: s433erga eos tantum commovetur, qui miseri vel sunt, vel esse [note: Misericordiae definitio.] possunt; charitas etiam erga beatissimos exerceri potest. Quare misericordiam posses definire charitatem erga eos, qui malis aliquibus sunt obnoxii; vel, affectum quo bene cupimus iis qui malo aliquo premuntur; malo, inquam, sive jam praesenti, sive imminenti atque impendenti. Nam etsi tum imprimis misericordia commoveamur, cum jam miserum quem esse cernimus; tamen etiam tum hic affectus solet excitari, cum illam miseriam animo prospicimus, etiamsi tandem is, de quo agitur, eam prorsus ignoret; quia illam jam propemodum praesentem intuemur. Itaque misericordia proprie dicta est conjuncta cum dolore ex alienis malis, sive praesentibus, sive futuris. Verumtamen, ut antea de charitate diximus, eam non semper proprie loquendo affectum esse, sed vel habitum, quo id, quod alias charitate impulsi facimus, praestamus, vel voluntatis actum affectui illi similem atque analogum, qui charitas proprie dicitur: ita etiam nunc de misericordia dicimus, eam sumi cum pro habitu et affectione quadam animi, tum etiam pro voluntatis actu, quo impulsi id praestamus, quod misericordia proprie dicta praestare jubet. Atque, ut adhuc nonnihil de differentia inter misericordiam et charitatem addamus, charitatis est gaudere aliorum felicitate et eam conservatam auctamque cupere: quod tamen misericordiae non est.
[note: Misericordia officia.] Officia misericordiae quaenam sint, ex iis, quae de charitate diximus, satis patet, considerata tantum ea differentia, quam inter utramque constituimus. Quae cunque enim charitatis officia locum habent in alterius calamitate, quae vel praesens est, vel imminet; ea omnia pertinent [note: Ea praecipue duo: Parcere, cui nocere posses.] ad misericordiam: Sed duo imprimis sunt misericordiae officia: Alterum, parcere tum cum nocere posses, praesertim jure, non quidem ob metum aliquem, sed quod alterius malo afficiaris: alterum, juvare calamitosum et benigne facere. quod utrumque complexus est Christus in illis apud Lucam verbis cap. 6. 36: Estote misericordes, quemadmodum et Pater vester misericors est; ubi si quis ad superiora attendat, videbit, sermonem imprimis esse, de benignitate in hostes exercenda, tum cum opem nostram postulant, et nos injuriarum vindicandarum occasionem haberemus. Vtrumque enim officium tum concurrit: nam dum benigne hosti facimus, simul etiam parcimus et ignoscimus. quanquam prius illud officium, quod est parcere atque ignoscere, etiam ad mansuetudinem ac lenitatem pertinet, cujus est proprium cupiditati vindictae moderari, eamque cohibere; alterum ad benignitatem, seu beneficentiam pertinet, de qua inferius nobis erit dicendum.
page 434, image: s434Misericordiam autem illam, quae cernitur in parcendo, egregie nobis depinxit Christus in illa prarabola, quae extat apud Matthaeum, cap. 18. quanquam longanimitatis etiam vocabulum ibi a Domino Jesu usurpatum videmus, quae lenitatis quaedam perfectio est et constantia. Alterum [note: Iuvare calamitosum.] vero officium, quod in benignitate erga calamitosos exercenda consistit, expressit idem Dominus Iesus Lucae 10, exemplo Samaritani, qui misericordiam (ut ibi legimus) exercuerat erga proximum, quanquam diversi generis hominem, hoc est, Judaeum: id enim Christus indicare voluisse videtur. Vbi notandi etiam sunt gradus, quibus hic affectus excitatus ad fastigium summum progreditur, et munus suum exercet. Nam primum ipse affectus, qui misericordiae nomen sortitur, exprimitur vers. 33. in verbo [gap: Greek word(s)] , quod significat visceribus seu praecordiis intimoque affectu commoveri. Sequuntur postea fructus, seu effectus istius affectus, quorum primus est, quod ad eum qui in latrones inciderat, et ab iis prope lethaliter vulneratus fuerat, accesse rit, et obligari vulnera, affuso vino et oleo. Secundum, quod illum imposuerit jumento suo, et deduxerit in publicum diversorium. Tertium, quod curam ille ipsius egerit, vel habuerit. Quartum, quod discessurus quoque illius curam hospiti ita commiserit, ut sumptum nihilominus impenderet, et reliquum etiam polliceretur; adeo ut, quantum in se erat, nil omitteret eorum, quae ad miserum istum hominem recreandum, et pristinae valetudini restituendum pertinerent. Ad hanc virtutem illud pertinet, de quo Apostolus ad Ephes. 4. vers. ult. ubi monet, ut simus [gap: Greek word(s)] , hoc est, visceribus, seu affectu intimo, ac misericordia tacite commoveamur; idque imprimis opponit vindictae cupiditati: de quo eodem loquitur ad Coloss. 3. 12: ubi monet, ut induamus viscera misericordiarum. Eodem verbo, quo Paulus [note: [gap: Greek word(s)] quid?] ad Ephesios, utitur etiam Petrus 1 Epist. 3. 8. Affinis illi est [gap: Greek word(s)] quam ibidem commemorat Apostolus, et quam charitati tribuit Paulus 1 Cor. 12. 26 est ergo [gap: Greek word(s)] , quam barbare quidem, sed significanter condolentiam appellamus, dolor ortus ex alieno dolore; vel, aegritudo ac molestia ex alienis malis, quae vel misericordia jam est, vel eam provocat et excitat, et eorum est, qui facile etiam misericordia commoventur. Debet autem imprimis habere locum inter fratres, ad quos uterque locus a nobis citatus respicit; quandoquidem ii, ut Pauli verba docent, sunt instar unius corporis membra, inter se compacta [note: Misericordia opponitur Immisericordia.] et conglutinata, ita ut ab aliis ad alia dolor quidam manare soleat vel debeat.
Misericordiae opponitur immisericordia: quod vitium commemoratur
page 435, image: s435[note: Ea quid?] Rom. 1. vers. 31, inter ea, quae morte digna si nt ex sanctione divina. Estque nihil aliud, quam alienis malis nihil commoveri ad juvandum: quod fit, cum quis vel non parcit, cum parcendum esset, sed acerbius in alterum consulit; vel cum alterum afflictum videt, ei non succurrit, sed, ut Johannes loquitur 1 Epist. 3. 17, viscera sua claudit ab ipso, hoc est, non commovetur affectu benigno ad opem illi ferendam. Quales illi sunt, de quibus ibi Johannes ait; qui, cum habeant vitam, h. e. victum mundi, seu rerum ad hanc vitam pertinentium copiam, vident egere fratrem suum, nec tamen illi ne cessaria suppeditant.
Ad immisericordes pertinent etiam crudeles; quod vitium non tam in eo cernitur, quod benigne alteri non facias, quam quod illius malis animum saties. Est enim crudelitas vitium ejusmodi, quo fit, utalterius [note: Crudelitas quid?] malis delecteris, eique nocere quam maxime cupias. Est ergo crudelitas immisericordiae gradus summus, adeoque omnis quidem crudelis est immisericors, sed non contra. Idem autem vitium posses non incommode mansuetudini opponere, et ad iracundiam referre, nisi quod nunnulli consuetudine quadam alienorum malorum callum quendam contraxerunt, ut jam ad alienorum malorum sensum stupeant, atque ita non tam ira incensi aliis noceant, vel negligant a malis imminentibus eos liberare, quam quod ista jam vilipendant.
CAPVT. VII. De virtutibus atque officiis ex charitate manantibus.
[note: Officiorum ex Charitate manantium divisio.] VT officia, aut virtutes ex charitate manantes tanto commodius persequi possimus, in certas classes eas prius redigemus. Possunt igitur virtutes illae, aut officia constitui duplicia. Nam versantur in bonis aut malis, quae vel jam cernimus, in proximis nostris vel [note: Ea versantur in bonis aut malis: quae vel jam cernimus in proximis.] quae a nobis in eos proficisci possent: omnia enim circa bona vel mala aliena revera versantur, quemadmodum et ipsa charitas. Prioris generis officia paulo post declarabimus, eaque continentur 1 Cor. 13. 6. 7. Posset etiam huc referri misericordiae, de qua jam superius egimus: quae tamen ita circa mala aliena, quae vel praesentia jam cernimus, aut saltem inesse aut fore suspicamur, versatur, ut simul ad mala illa avertenda, aut bona praestanda incitetur; adeo ut de utroque virtutum istarum [note: vel quae a nobis in eos proficissi possunt.] genere participet. Quod ad posterioris generis virtutes attinet, eae vel prohibent tantum, ne aliis mala inferamus, vel etiam jubent, ut boni aliquid alteri praestemus, vel denique utrumque praestant, quatenus
page 436, image: s436[note: Hinc ortum ducit mansuetudo et longanimitas: item Gaudium, Benignitas seu Comitas, et Beneficentia:] id ad vitae conjunctionem pertinet. Mala alteri inferre prohibent mansuetudo et longanimitas. Boni autem aliquid jubent praestare gaudium, benignitas seu comitas, et beneficentia; quarum illae honestam aliquam voluptatem, haec vero utilitatem quaerit. Et priores quidem illae, quae voluptatem, ita inter se iterum distinguuntur, ut prior illa id quaerat, ut alter ex honestate ac pietate factorum nostrorum, etiam extra convictum nostrum cum illo, voluptatem capiat: haec vero, ut ex nostris cum ipso intercedentibus sive factis sive colloquiis, quae in convictu communi interveniunt, et ad ipsum proprie pertinent, delectationem aliquam sentiat. Virtus autem illa, quae partim mala aliis [note: denique Pax.] inferre prohibet, partim etiam boni aliquid illis praestare jubet, quatenus utrumque ad vitae conjunctionem spectat, pax in sacris literis appellatur, quae pacis studium alias, si clarius loqui velis, appellanda foret. Sunt quidem et alia quaedam, quae ex charitate manare videntur, praeter ea, quae enumeravimus; qualis est candor aut veracitas, quatenus illa ad aliena commoda aut incommoda refertur, (quanquam etiam ad justitiam aliquo modo pertinet;) et coram aliis demissio quaedam, quae partim alios contemnere, aut honorem illis convenientem denegare vetat, partim et ad obsequia officiorum vilissima praestanda aliis, nos praeparat: attamen quia virtutes illae per se latius patent, ideo eas alio commodiore loco explicabinus, nempe tum, cum eas virtutes tractandas suscipiemus, quae partim ad nos, partim ad alios spectant.
[note: Bonorum malorumque quae in proximo cernimus divisio.] Bona illa, vel mala, quae in proximo cernimus, et aliquo modo praevidere possumus, duplicis sunt generis: vel enim ad honestatem aut turpitudinem pertinent, vel ad utilitatem qualemcunque ejusque contrarium. Vtilitatis autem ambitu etiam vitam ipsam, valetudinem, honores, et si quae sunt alia quae prosperitatis, aut secundae fortunae nomine [note: Prioris generis officia, circa Bona: certa.] venire solent, comprehendimus. Quod ad prioris generis officia attinet, primum de iis agemus, quae circa bona proprie versantur: deinde de iis, quae circa mala. Bona autem illa vel certa sunt, atque a nobis liquido deprehenduntur, vel aliquomodo incerta. Si certa sint, id nostri imprimis est officii, utde iis proximo congratulemur, et gaudeamus ei bona ista obvenisse, atque huc pertinent illa, quae Paulus de charitate commemorat 1 Cor. 13: quod charitas congaudeat veritati, cui opponitur [note: Incerta.] gaudere super injustitia; quibus de rebus infra dictum est. Si aliquo modo bona ista incerta sint, tum vel praesentia censentur vel futura; [note: praesentia.] si praesentia, circa ea versatur officium illud quod [?]. 7. in descriptione charitatis ponit Paulus, nempe quod charitas omnia credat, hoc est,
page 437, image: s437fratri aliquid boni de se asserenti, et sese defendenti, aut a crimine aliquo modo purganti, fidem adhibeat, modo fidei aliquis sit locus. Est autem fidei locus, cum in contrarium non extant evidentia argumenta, et (quae hoc nomine comprehendimus) testimonia hominum fide dignorum, in quibus acquiescere sacrae literae jubent. Etiamsi autem frater certis argumentis id, quod dicit, non comprobet, ejus tamen assertioni credendum est, charitate ita postulante. Quem enim amamus, de eo etiam bene sentire debemus aut solemus, et non facile aliquid sinistri de illo suspicamur: qua de re postea nonnihil adhuc dicemus, ubi de malis agemus, et horum officiorum contrariis. Huc etiam referri potest id, quod Jacobus inter alios proprios sapientiae coelestis effectus collocat, cum ait: eam esse [gap: Greek word(s)] , quasi dicas facile persuasibilem, c. 3. 17. Nam etsi vox illa significare quoque possit obsequentem, atque ad parendum facilem, cum nimirum aliquid agendum est honesti, aut res aliis utilis; tamen adhuc magis ei, quod intendit Jacobus, accommodum est, ut eo modo accipiatur, quo paulo ante diximus. Videtur enim ejusmodi virtutem intellexisse, quae iis imprimis sit necessaria, qui aliorum mores inspiciunt, et de iis judicium ferunt, eosque corrigere laborant, quos imprimis tales esse oportet, ut non sint nimium ad credendum difficiles, et ita duri, ut cum semel de fratre sententiam sinistram conceperunt, aut aliquid de eo sinistri audiverunt, non patiantur se de sententia, quantumcunque ille se purget, quicquid de innocentia sua testetur, deduci, et delatori ita utramque praebent autem, ut neutram alteri parti reservent; que res ut a charitate aliena est, ita aliorum animos facile potest offendere, et turbas aliquas dare. Huic ergo pertinaciae opponitur [gap: Greek word(s)] , quae efficit, ut facile tibi patiaris persuaderi id, quod ad fratris excusationem pertineat, et in mitiorem partem libenter inclines. Quanquam illud etiam addi potest, verba Apostoli 1 Cor. 13 non tantum ibi locum habere, cum frater aliquid de sese asserit; sed etiam, cum quacunque tandem ratiione aliquid de sese testatur, et vultu ac gestu aliisque actionibus ea significat, quae, si in ipso extent, sint laudabilia. Et [note: Futura.] haec quidem de praesentibus. Quod ad futura attinet, si ea sint per se aliquo modo incerta, ad ea pertinet illud charitatis officium, quod statim subjicit Apostolus, cum ait: Charitas omnia sperat; quod quid sit, et quam late extendendum, ex hactenus dictis facile constare potest. Quae enim de praesentibus diximus, ea ad futura quoque sunt transferenda, ad quae spes haec refertur: quanquam hoc quoque addi potest, spem hanc ibi quoque locum habere, ubi alter nihil de se pollicetur. Nam cum aliquem interdum a pietate exorbitare videmus, si eum impense
page 438, image: s438diligamus, non facile spem de illius resipiscentia abjicimus; sed nobis persuademus, fore, ut ad frugem redeat, ac mores corrigat, etiamsi ille nihil forte hac in parte promiserit: quanquam multo magis ea spes fovenda et concipienda est tum, cum id se is facturum profitetur, et nulla apparent in contrarium indicia. Atque hac re opus est iis imprimis, qui Ecclesiae praesunt eamque regunt, ne si spem de aliquo propere abjecerint, ejus etiam lucrifaciendi, aut emendandi curam deponant, eumque tanquam deploratum ex Ecclesia ejiciant. Hactenus de bonis, quae quidem ad honestatem pertinent.
[note: Circa mala. Certa.] Quod ad mala attinet, ea itidem vel certa jam sunt, vel aliquo modo incerta. Si certa, primum dolere debemus, ea esse a quopiam admissa; quo possis referre illud, quod supra diximus, charitatem non gaudere super injustitia, si quidem illud non gaudere, dolorem etiam ex injustitia concepum comprehendere queat: deinde ea, quantum in nobis est, et aliis expedit, tegere. Atque huc non pauci referunt illud Apostoli 1 Cor. 13. 7. [gap: Greek word(s)] , scilicet charitas: ubi verbum [gap: Greek word(s)] solet etiam reddi tegere, cum vox [gap: Greek word(s)] tectum etiam significet. Quare charitas omnia tegit, puta, naevos omnes ac lapsus proximi, et denique quicquid in nobismet ipsis occultari, et aliis tacitum esse vellemus, hoc est quicquid detectum nobis ignominiam, aut damnum afferre, aut existimationem apud alios nostram minuere possit. Ubi tamen haec est adhibenda cautio, ne ita alienos naevos tegamus, ut dum famae hac in parte alienae consulimus, saluti ipsius male consulamus, et eum in peccato aliquo haerere patiamur. Quare si videamus eum, qui peccavit, vel sponte sua sese emendaturum, vel a nobis monitum, ad srugem impoterum rediturum, nec alterius alicujus operam esse necessariam; tegendum est ipsius delictum, sive unum sive plura. Quod si vero metuamus, ne in peccato pergat, aut ad ingenium redeat, nisi aliorum accedat admonitio vel autoritas, aut nos ad eum corrigendum videamus non satis idoneos, hominibus fidis vulnera ista, quanquam clam, detegenda sunt, qui mansuetudinis ac lenitatis spiritu medicinam illis adhibeant. Dixi autem fidos esse adhibendos ac taciturnos, ut etiam, cum detegimus vulnera, nihilominus, quantum fleri potest, ea tegamuset occultemus. Quin etiam inter homines fidos ii sunt imprimus eligendi, apud quos quam minimum nocere possit ei, qui peccavit, naevorum istiusmodi aut lapsuum cognitio, seu qui animum ab eo propterea non sunt alienaturi, eumve contempturi. Adversus haec peccant tum obtrectatores, tum susurrones ac delatores, de quibus alio loco supra diximus: quorum vitium, cum innocentes
page 439, image: s439diffamant aut deferunt, cum justitia proprie dicta pugnat; cum nocentes praeter necessitatem, cum charitate. Deinde illud quoque cavendum est, ne dum unius vitia tegimus, interea alios exemplo patiamur corrumpi, aut permittamus, ut aliud aliquod detrimentum ad alios redeat. Itaque interdum praemonendi sunt illi, quibus minatur quispiam, aut malum aliquod molitur, si res non videatur esse vana aut spernenda, quanquam dum id facimus, utrique parti, quantum in nohis est, consulere debemus, et cavere, ne alteram quoque partem irritemus, et cum eo, qui forte minatus Fucrat, committamus.
[note: Circa incerta mala quid observandum.] Quod si incerta sunt mala, duo sunt imprimis observanda, primo ne simus suspicaces; id quod charitati etiam adversatur: (quo nonnulli referunt illud Apostoli, loco jam saepe citato vers. 5. quod charitas non cogitet malum, quanquam nos upra alium verborum sensum isti praetulimus.) Vbi tamen non prohibet prudentia et cautio aliqua, ut cum mali se alicujus produnt indicia, ei summo studio occurramus; praesertim si ressit ejusmodi, quae occultari diligenter, et nonnisi ex conjecturis fere colligi soleat; quanquam iterum diligent er est cavendum, ne nimium suspicioni indulgeamus; satius est, mitius omnia interpretari, quam durius; de quo statim dicemus. Secundo observandum est, ut omnia, quoad ejus fieri potest i[?]in meliorem partem trahamus, et ea, quae ullo pacto exensari possunt, tum apud nos ipsos, tuni apud alios excusemus; quanquam haec etiam aequitatis quaedam pars est. Huic officio adversatur malignitas, hoc est, omnia, aut pleraque in deteriorem partem napiendi studium, et veluti iniquitas quae dam in sententia de factis alienis, quae si non laudem, saltem veniam merentur, et excusari non injuria possunt, ferenda, quae Graece solet dici [gap: Greek word(s)] quae vox malitiam quandam morum, vel malos mores significat, et extat Rom. 1. 29, eamque viri nonnulli docti malignitatem reddiderunt, et pro eo, quod modo explicuimus, vitio positam esse scripserunt. Quod si tamen malis latius extendere, aut magis proprie de morum perversitate accipere; intelligenda erit illa imprimis morum perversitas, quae in convictu communi cernitur, et aliis, cum quibus quis versatur, molesta est atque intolerabilis; quod itidem nonnulli sentiunt interpretes. Huc pertinet etiam studium alios damnandi, quod reprehendit Christus Matth. 7. et Jacobus cap. 4: de quo tamen nos supra aliquid egimus. Referri huc etiam possunt [gap: Greek word(s)] , seu murmuratores, de quibus Judas agit vers. 16. videntur enim hîc illi intelligi, qui de aliorum in se amore et beneficentia, seu mavis officii neglectu, libenter conqueruntur, et eos in se duriores et minus beneficos dictitare solent.
page 440, image: s440
[note: Poster ioris generis officia.] Quod attinet ad ea bona vel mala, quae emolumenti aut incommodi nomine complecti possumus, ad ea pertinet istud, quod Paulus explicat Rom. 12, ut gaudeamus cum gaudentibus, et fleamus cum flentibus: quod postea explicabimus.
[note: Alia quaedam vitia charitati opposita.] Sunt adhuc alia quaedam vitia, quae charitati videntur opposita, quanquam aliquo modo mixta ex mentis et voluntatis vitiis: quibus opponi etiam possunt virtutes quaedam ex charitate manantes, sed itidem mixtae, quaeque non ad aliquam ex illis, quas enumeravimus, peculiariter referendae sunt, cum in plures diffundantur. Huc potest [note: Amontia.] referri vitium eorum, quos Apostolus vocat Rom. 1. 31 [gap: Greek word(s)] , hoc est, intelligentiae ac mentis expertes; quod etiam nomine [gap: Greek word(s)] seu amentiae potest intelligi Mat. 7. 21. Adde etiam [gap: Greek word(s)] seu temeritatem [note: Temeritas.] quandam praecipitem: unde [gap: Greek word(s)] seu praecipites 2 Timoth. 3. 4. Nam licet amentia illa simpliciter opponi queat sapientiae, seu prudentiae; tamen quia probabile est, in locis citatis ejusmodi intelligi amentiam, qua fiat, ut in negotiis, quae nobis cum aliis intercedant, ita nos geramus, ac si rationis essemus expertes, et inconsulte alios offendamus, non expendentes, quid honestas postulet, quid alteri sit gratum, aut contra, quid eum jure offendere possit; ideo charitati quoque, et ex parte justitiae opponi potest. Temeritas etiam illa praeceps nihil aliud esse videtur, quam affectata quaedam imprudentia, qua quis ad nocendum alteri temere properet, et inconsulto, sciens tamen et prudens, damnum ei inferat. Sunt enim nonnulli qui mora tamen quadam utuntur, et consilium adhibent: sed alii praecipites ad omnia feruntur, et in quemvis statim irruunt. Hoc vitium ab illa amentia parum diflert; nisi quod haec temeritas deteirior sit, et audaciam quandam singularem amentiae addat; estque ad omne facinus prompta, cum amentia illa possit esse lentior, ac minus noxia.
[note: Primi generis officia. Non gaudere super injustitia, sed congaudere veritati.] Sed ut tandem ad primi generis officiorum explicationem accedamus, quod diximus esse non gaudere super injustitia, sed congaudere veritati, animadvertendum est verba illa Apostoli non uno modo explicari posse. Primus sensus, quem nos maxime probamus, hic est, ne gaudeamus aut delectemur fratrum nostrorum lapsibus aut peccaris, sed potius illorum integritate et sinceritate. Sunt enim nonnulli, qui quod aliis male cupiant, gaudeant eos in peccata aliqua incidere, ut ita male apud omnes audiant, et hac ratione deprimantur, aut etiam in discrimen aliquod, aut calamitatem incidant, ipsi contra eorum comparatione meliores videantur, illisque praeferantur; et contra, etiam, si quid bene ab illis fiat, quod honestum nomen illis laudemque conciliet,
page 441, image: s441indoleant, eamque illis gloriam invideant. At charitati contrarium est ingenium. Illa enim efficit, ut aliorum virtute summopere delecteris, contra vero vehementer doleas, si illi mali aliquid perpetrent, et tum sibi perniciem hoc pacto accersant, tum aliis exemplo noceant, et offendiculum ponant. Vocem injustitiae, qua utitur Paulus, hunc sensum pati, nullum est dubium. Nam ut justitia pro omnis generis virtute ac pietate in sacris literis frequenter ponitur; ita contra injustitia pro quovis peccati aut vitiositatis genere. Sed obstare videtur vox veritatis, quae strictior est sua natura, quam ut hunc sensum patiatur. Verumtamen reperias in eadem ad Corinthios Epistola cap. 5. 8, veritatem pro sinceritate quadam et integritate animi ac vitae positam, et malitiae atque improbitati oppositam; cum inquid Apostolus, ne festum agamus in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis ac veritatis. Veritas enim cum sinceritate magnam habet conjunctionem. Sinceritas autem de vitae puritate et integritate, cui nihil admistum sit tur pitudinis, eleganter usurpari potest. Quare nihil videtur prohibere, quominus veritas quoque de eadem integritate vitae usurpetur. Cum vero certum sit, in loco nostro veritatem opponi injustitiae, et necesse sit vel injustitiam restringere, atque mendacium tantum per hanc vocem intelligere, vel contra veritatem latius extendere, et pro justitia eam accipere; satius esse videtur, hanc vocem extendere latius, quam illam restringere, praesertim cum res ipsa et officii natura, quod exprimere voluit Paulus, id patiatur. Nam, ut vox [gap: Greek word(s)] seu congaudendi significat, sermo hîc est de gaudio, quod ex alieno bono ad veritatem spectante capiamus. Cur ergo non malimus Apostolum id dixisse quod generale est, quam id quod speciale, hoc est, de laetitia illa esse locutum, quam percipimus ex quibusvis recte factis, quam ex certis tantum? Verumtamen quia hae rationes probabiles tantum sunt, possis etiam vocem injustitiae restringere ad mendacium. Hoc pacto enim sumi apparet vocem injustitiae Johan. 7: ubi ait Dominus Jesus; Qui vero quaerit gloriam ejus, qui ipsuum misit, is verax est, et injustitia in ipso non est, hoc est, mendacium, aut fraus, aut deceptio. Itaque sensus erit, charitatem non gaudere, sed potius dolere (hoc enim etiam intelligendum est in his Apostoli verbis) si alii alios fraudibus circumveniant et decipiant, sed potius cum candide agunt et veritatem quisque cum altero loquitur. Est adhuc tertius sensus, cui tamen minus favet verbum [gap: Greek word(s)] , alias tamen rei satis conveniens, isque hujusmodi, quod charitas non patiatur, ut gaudeas, si quid injuste committas in alium, aut eum fraude mendacioque circumscribas, sed potius si
page 442, image: s442sincere et candide cum illo agas, aut justitiam erga illum exerceas.
[note: Gaudere cum gaudentibus.] Vicinum huic officio ex charitate mananti illud est, quod praecipit Apostolus Rom. 12, ut gaudeamus cum gaudentibus, et fleamus cum flentibus: ubi flere est dolere aut lugere; opponitur enim gaudio: sumitur ergo effectus pro causa. Differt hoc officium a superiori, quod isthic agebatur de gaudio aut dolore ex factorum alienorum honestate aut turpitudine orto; hîc vero de eo gaudio et dolore, quem ex alienis commodis aut incommodis, seu rebus secundis aut adversis capimus.
CAPVT VIII. De Mansuetudine et Longanimitate.
VIrtutes ex charitate manantes, quae prohibent ne alteri male facias, Mansuetudinem et Longanimitatem esse diximus: quarum illius haec quaedam perfectio est, et quod illa simpliciter praestat, Mansuetudo quid? id haec praestat diu. Est enim Mansuetudo virtus in ira moderanda versans: moderatur autem iram, quatenus prohibet, primum ne irascaris, quando non oportet: deinde ne vehementius irascaris, quam oportet: tertio ne diutius, quam oportet. Nam licet ad hanc virtutem idquoque referri possit, ne celerius irascaris, quam oportet; tamen quia hoc loco longanimitatem, cujus id officium est proprium, a mansuetudine distinguimus, ideo ei hoc est reservandum, Alias, cum mansuetudinis simpliciter fit mentio, nec longanimitas ab ea distinguitur, aut ei nominatim opponitur, hoc officium, atque adeo longanimitas sub ea comprehenditur. Quare tum secundo loco hoc, quod nunc sejungimus, officium lenitatis erit ponendum, ut universa fiant numero quatuor.
[note: Primum ejus officium.] Vt igitur officia commemorata explicemus, sub primo id comprehensum esse volumus, primo, ne irascaris tum, cum nulla est justa causa irae; v. g. si quis te admoneat, et facta tua juste reprehendat; imo etiam cum injuste, si is, qui id facit, verum ignoret, et amore tui impulsus id faciat: secundo, ne irascaris ei cui non oportet, ut parentibus, aut aliis bene factoribus, aut magistratibus: tertio, ne irascaris eo tempore, aut loco, ubi minime convenit, v. g. in Ecclesia, aut cum res sacrae tractantur.
[note: Secundum.] Secundum officium id postulat, ne ira ad vindictae decretum, praesertim quando res nobis est cum iis, in quos legitimum imperium non habemus, unquam veniat, multo minus ad effectum: aut ita animum
page 443, image: s443occupet, ut rationem plane excutiat aut opprima, quod fit in [gap: Greek word(s)] seu excandescentia, de qua postea. Huc pertinet illud Apostoli 1 Corinth. 13: Charitas non irritatur, Graece [gap: Greek word(s)] , hoc est non vehementer irascitur, et velut exacuitur.
[note: Tertium.] Tertium ex officiis dictis postulat, ut sis placabilis, et vel per te ipsum iram deponas, vel etiam, idque multo magis, rogatus: quo pertinent illa Apostoli ad Ephes. 4. 26: Ne sol occidat superirritatione vestra. Et illa Domini Jesu Matth. 18. 21. 22: ubi monet, ut fratri in nos peccanti, et factum dolenti delictum condonemus, idque etiam septies per diem, aut simpliciter septuagies septies: quanquam hoc potius ad longanimitatem pertinet, quatenus nempe id toties facere jubemur. Esset quidem hîc disserendi locus de poena legitima, quae sub vindicta latius accepta continetur; verum de ea non pauca diximus in Ethicis. quanquam illud non usquequaque expedivimus, An membrum etiam aliquod mutilare, aut capitis supplicium de maleficis sumere liceat: sed illud quod hactenus in Ecclesiis nostris receptum est, posuimus, et ne nunc quidem in profundum hoc ingredi placet.
[note: Longanimitas quid?] Quod ad longanimitatem attinet; quid illa sit, ex dictis facile constare potest. Est enim virtus ea, quae iram diu cohibet, seu, quae facit, ut saepe offensus vindictae cupiditatem tamen animo non concipias; quae quam perfecta esse debeat, ex verbis Domini Iesu paulo ante commemoratis, de injuriis fratri condonandis, satis liquet. Illud autem [note: Offensarum nomen quomodo extendendum?] hic observandum est, quod etiam ad mansuetudinem pertinet, offensarum nomen late hic esse extendendum, ita ut omne id intelligatur, quod animum nostrum irritare, et aegre nobis facere queat; quales sunt non tantum injuriae in nos aut nostros privatim admissae, verum etiam quae admittuntur, vel in eam societatem, cujus nos membra sumus, Ecclesiae v. g. aut reipub. vel denique in alios, quos laedi nobis molestum est. Quin nec dogmata, aut sententiae, quas in aliis non libenter toleramus, hic excludendae sunt: nam in his omnibus longanimitas cernitur. In nostris injuriis atque offensis quomodo cernatur, satis liquet. In iis, quae proprie ad communionem illam pertinent, cujus [note: Offensio ecclesia:] nos membra sumus, ne de repub. nunc quicquam dicamus, sed de Ecclesia tantum; intelligendum, eam vel ab extraneis offendi posse, vel ab eis, qui in sinum ejus sunt recepti. Ac in alios quidem, qui extra [note: ab extraneis.] Ecclesiam sunt, longanimitate semper est utendum ea, quam in hostes exerceri vult Christus, ita ut vindictam et ultionem veram non concupiscamus, multo minus de iis sumamus, sive verbis, sive factis: verbis quidem, si convitia v. g. pro convitiis reponamus; factis autem, si
page 444, image: s444alia aliqua ratione noceamus: quanquam interea nec mansuetudini nec longanimitati quicquam obstat, curare, ne vel Ecclesia, vel quispiam privatorum, aut tu ipse injuriis hominum improborum sis obnoxius.
[note: ab iis, qui intra ecclesiam sunt; vel ratione dogmatum.] Quod ad eos attinet qui in Ecclesia vivunt; illi duplici ratione eam possunt offendere, vel si falsa in eam, et perniciosa dogmata invehant, aut saltem aperte foveant, vel si malefactis eam dedecorent, et famam ejus macula aliqua aspergant, aliisque ponant offendiculum. Dogmata illa rursus vel salutem omnino adimunt iis, qui ea sequuntur, vi Novi foederis inspecta, vel per se non adjmunt. Si prioris generis dogmata, qui sit in Ecclesia, foveat; adversus eum ita utendum est longanimitate, ne statim ab Ecclesiae corpore rescindatur, sed moneatur et summa cum lenitate ab errore suo revocetur, ac tam diu feratur, donec pertinacia et animi improbitas in eo appareat, adeoque satis constare queat, cum non judicii imbecillitate lapsum, aut incogitantia abreptum esse, sed per malitiam a recto veritatis tramite deflectere. Si posterioris generis sit dogma aliquod; id, nisi pertinacia aliqua in istiusmodi homine appareat, ac turbulentum ingenium, quandamque seditionem per hujusmodi dogmatis defensionem moliens, ferendus ille est in Ecclesia, et longanimitate utendum singulari; siquidem is fidem in Jesum Christum habere potest, etiamsi in eo errore haereat: caeteroqui fieri potest, ut propter hujusmodi quoque dogma aliquis ab Ecclesiae consortio arceatur; quanquam non tam dogma ipsum in causa est, quam turbulenta hominis istius facta. Sed hoc ad tractationem de pace seu pacis studio [note: vel ratione malefactorum.] proprie spectat. Quod ad eos attinet qui malefactis Ecclesiam offendunt, et societatem communem laedunt; adversus eos longanimitate eatenus utendum est, ut si ex imbecillitate quadam humana peccent; quo tum imprudentiam, tum repentinos quosdam affectus, et irritamenta validiora, tum inveteratam quandam consuetudinem, praesertim quae ante agnitam veritatem alicui moleverat, referimus; ne ab Ecclesiae corpore sejungantur, sed quamdiu sanabiles sunt, et improbitas animique malitia in iis non apparet, tanquam imbecilli ferantur, ut monet Apostolus. Quod si improbitas appareat, et contumacia, aut etiam insigne aliquod scandalum inde sit oriturum; tum demum ab Ecclesiae corpore sejungi poterunt; quanquam aliter, cum improbitas est, aliter, cum absque ea scandalum insigne nascitur. Ad utramque [note: Huc pertinet, tolerantia malorum hominum.] hanc virtutem, hoc est, longanimitatem ac mansuetudinem, pertinet et tolerantia malorum, scil. hominum, hoc est, ut quis etiamsi multa a malis hominibus perpetiatur mala, et aut calumniis appetatur, aut ignominia afficiatur, aut contemnatur, de lenitate tamen animi nil
page 445, image: s445remittat, nec quicquam dicat aut faciat, quod vindictam aliquam spiret. Eum qui hac virtute sit praeditus Apostolus vocat [gap: Greek word(s)] , 2, Tim. 2. 24. Nam quod Apoc. 2. 2. laudatur Angelus Ecclesiae Ephesinae, quod non possit portare seu tolerate malos; id non ita intelligendum est, ut facile quivis animadvertet, quasi is adeo animo fuerit impotens, ut non posset concoquere injurias a malis hominibus sibi illatas; imo potius paulo post id ipsi non obscure tribuitur, cum statim [?]. 3. subjungitur, Et portasti, intellige, homines istos malos, et injurias quibus ab iis fuisti affectus; sed quod eos in Ecclesia ferre non potuerit impune grassari, et gregem Domini improbitate sua inficere. Hic enim zelus Episcopum Ecclesiae imprimis decet, ut lenitate quidem etiam contra pessimos homines utatur; non patiatur tamen ullo modo, ut eorum scelera in Ecclesia locum habeant; sed vel ex ipsis omnia extirpentur, vel ipsi ex Ecclesia ejiciantur; quo, si ipsimet sanari nequeant, Ecclesia saltem perstet integra atque incorrupta. Hactenus de medio.
[note: Mansuetudinis extrema. Illud, quod modum superat, Iracundia.] Sequitur, ut jam de extremis aliqui dicamus. Extremum illud, quod modum superat, iracundia est, quae quid sit, ex hactemus dictis satis liquet: quanquam longanimitati nominatim opponitur id vitium, quod uno nomine vix licet efferre; dici autem potest celeritas in irascendo. Hoc vitio laborant ii itoprimis, quos Apostolus 2 Tim. 3. 3. vocat [gap: Greek word(s)] , hoc est, immites, et quasi feros, qui quavis etiam re levissima offenduntur, suntque in convictu intolerabiles, ob mores ita efferatos et immanes, qui nil nisi minas spirant, verbera intentant, aut etiam infligunt, ad arma prosiliunt, turbas ac clamores cient, itaque prope ad summum hujus vitii fastigium perveniunt: cum quo necesse est etiam conjunctam esse inhumanitatem quandam barbaram, quin etiam injuctitiam, ob varias injurias, quas aliis inferunt; a pace etiam [note: Actus Iracundia duplex.] et concordia longe absunt. Actus iracundiae duplex est: alius Internus, alius Externus. Ille ira dicitur, Graece [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] , quod posterius vocabulum excandescentia a quibusdam redditur; hic vero est vindicta. [note: Internus.] Quod ad priorem attinet, animadvertendum est Iram solere poni quidem non semel pro iracundiae effectu, qui non potest esse non malus: [note: Duplex ira significatio.] non tamen semper ita sumi, adeoque duplicem esse hujus vocis significationem in sacris literis: interdum enim simpliciter fumitur pro affectu ad vindictam nos stimulante, nulla habita ratione ejus, quod affectus [note: 1 Pro affectu ad vindictam, non habita ratione, an sit nimius.] is nimius sit, et quocunque modo ab eo quod decet recedat. Hoc enim modo dicitur de ipso Domino Jesu Marci. 3. 5, quod circumspexerit suos adversarios cum ira, simul tamen dolens, quod occalluisset cor eorum. Et ad Ephes. 4. 26 ait Paulus, Irascimini et non peccate: ubi
page 446, image: s446imperativus prior permittentis est, non proprie imperantis, ut posterior; quasi dicat, si contingat vobis irasci, ne tamen peccetis; hoc est, vindictam vel vere expetatis vel etiam sumatis: additque, Sol ne occidat super irritatione vestra, ubi Graece est [gap: Greek word(s)] Ex quibus itidem constat, iram quandam esse a peccato sejunctam. Eodem referendus est locus Jacobi 1. 19: ubi monet, ut tardi simus ad iram. Nam si de illa ira loquitur, quae natura sua mala est: non debuisset dicere nos tardos esse debere ad iram, sed nos prorsus irasci non debere: illud enim cum dicat, tacite conceditur, posse quempiam recte tandem irasci. Neque est, quod quis dicat, Jacobum statim subjungere, dicti rationem reddentem, ira enim viri, hoc est, hominis, justitiam Dei non operatur; hoc est, id non facit, quod apud Deum justum est, seu jure divino constitutum, verba enim haec Jacobi indefinite elata, non sunt prorsus universaliter, et sine omni exceptione capienda, sed generatim tantum, seu [gap: Greek word(s)] vera sunt Recte tamen argumentatur Jacobus, tardos nos esse debere ad iram, quia vix quispiam ira impulsus quicquam agat boni. Est enim illud fugiendum; ac tarde ad id accedendum, quod a peccato sejungi vix potest. Verumtamen quia ira sua natura est affectus maleficus, seu ad nocendum impellit, et raro modum servat; ideo ira [note: 2. Pro affectu vetioso.] simpliciter posita in vitiosolet poni, et eum affectum significare, qui modum aliqua in parte supergre ditur: quo pacto sumitur ad Ephes. 4; 31: ubi [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] conjunguntur, de quorum distinctione paulo post [note: Ira quid?] dicemus: et Gal. 4. 5. 20; ubi tantum est vox [gap: Greek word(s)] Solet autem haec ira a Theologis plaerumque definiri, vindictae cupiditas; quae absolute in vitio apud ipsos ponitur, cum tamen omnis ira, etiam illa; quae sua natura licita est, cupiditas vindictae esse videatur. Est enim ira, ut Aristoteles eam definit, [gap: Greek word(s)] hoc est, cupiditas reponendi doloris, quem vicissim sentiat is qui laesit, quae [gap: Greek word(s)] vindicta est. Sed difficultas haec ita tolli poterit, si dicamus, cupiditatem vindictae aliam esse solius appetitus actum, nondum assentiente ratione, ac voluntate decretum ea de re ferente; aliam vero esse talem, quam voluntas approbet, et decreto aliquo suo confirmet. Prior illa in omni ira locum habet, estque illi essentialis. Altera ab ea potest abesse: imo etiam, si de ea vindicta sit sermo, quae a legitima poena distinguitur, omnino abesse debet; et hujusmodi vindictae cupiditas, atque adeo ira, semper vitiosa est, et praeceptis Christi adversa, eamque intelligunt sacrae literae, dum iram inter opera carnis numerant, aut illam penitus a nobis volunt abesse: quo pertinent loca Pauli a nobis allegata, et ille Domini Iesu, qui extat Matth. cap. 5. 22. Nam licet ibi addita sit
page 447, image: s447in vulgaris codicibus vocula [gap: Greek word(s)] temere; tamen eam non necessario esse additam ab eo, cui sententia Domini Jesu visa est durior, viri nonnulli docti censent. Ut res rectius intelligatur, illud adhuc est addendum, nonnunquam [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] a se invicem distingui; id quod fit loco supra citato Ephes. 4. 31: ubi tres ejusdem generis affectus conjunguntur, amarulentia, excandescentia, Graece [gap: Greek word(s)] et ira de [note: Excandescentia quid?] quorum primo dictum est supra. Quod ad [gap: Greek word(s)] seu excandescentiam attinet, ea nihil aliud esse videtur, quam ira vehementior, quae ita animum occupat, ut consilio nullus sit locus: qua de imprimis videtur [note: Ira ab excandescentia distincta.] illud vulgatum accipiendum, Ira furor brevis est. Ira vero ab excandescentia distincta, strictius sumitur pro ea vindictae cupiditate, quae consilium quidem adhuc admittit, verum ita, ut ad vindictam illud convertat, mente affectui arma suppeditante; cum in excandescentia mens plane sopita sit, ira sola imperium exercente. In ira autem hac, de qua loquimur, mens adhuc quidem aliquo modo viget, sed servit tamen affectui illi, et ejus est consiliaria; unde fit ut excandescentia quidem sit terribilior, haec vero deterior et majori cum improbitate [note: Amarulentia.] conjuncta. Amarulentia autem (id quod in hunc usque locum distulimus) ita ab utroque hoc affectu distinguenda videtur, ut dicatur esse quippiam inveteratum, et minori cum animi commotiohe conjunctum, cum excandescentia et ira stricte sumtae, repentinae sint, et per se non usque adeo durent, nisi forte in amarulentiam degenerent, et majorem quandam commotionem postulent; quanquam excandescentia majorem, quam ira; unde eam etiam diu durare in hominibus impossibile est. Quod si quis tamen [gap: Greek word(s)] vel amarulentiam eo loco velit sumere pro morositate, quam videtur Apostolus hoc vocabulo complexusad Col. 3. 19: cum eo non contendemus; quanquam nihilominus de animi quodam vitio, quod odium quoddam et animi ab altero aversionem in se continet, accipiendus erit. Unde loco dicto ad Colols. 3. charitati non obscure opponitur. Loco autem ad Ephesios opponitur [gap: Greek word(s)] quae suavitatem quandam morum et humanitatem, de qua postea dicemus, significat, vel saltem ambitu suo comprehendit.
[note: Externus iracundiae actus.] Hactenus de actu interno iracundiae diximus. Externus dicitur vindicta seu ultio, de qua dicta sat multa sunt in Ethicis: addi tamen posunt, quae Socinus disputavit in Commentario ad Matth. 5. 38, et seqq. Itaque hîc fusiore explicatione supersedemus. Ibidem etiam de remediis iracundiae praecepimus: quin etiam de altero extremo mansuetudini opposito, quod adeo rarum est, ut vulgo nomen non invenerit:
page 448, image: s448dici autem Graecis [gap: Greek word(s)] solet. Quare haec inde petantur.
CAPUT IX. De Gaudio, cujus meminit Paulus ad Gal 5. v. 22.
[note: Virtutes ex charitate manantes: quae honestam voluptatem allis paraebens. Gaudium. Ejus signisicationes variae.] VEniendum nunc est ad eas virtutes ex charitate manantes, quae f boni aliquid praestant alteri; inter quas primo loco collocabimus eas, quae honestam aliis voluptatem praebent. Earum primam fecimus Gaudium, de quo Paulus ad Gal. 5. 22. Nam licet gaudium, dum pro virtute Christiana, vel saltem pro actu aliquo nobis a Christo praescripto, sumitur, possit etiam sumi de gaudio illo, quod percipimus ex spe immortalis vitae, de quo agemus infra, ubi de virtutibus ad nos proprie pertinentibus dicemus: tamen in isto Pauli loco, quem commemoramus, per gaudium intelligi vel actum vel virtutem aliquam, quae ad proximum per se referatur, series virtutum ab Apostolo commemor a tarum facit probabile. Nam et charitati proxime eam subjungit, et ei iterum subjicit aliquot virtutes, quae ad proximum omnes referuntur; ut nequaquam sit verisimile, gaudium illis interjectum alio referri, quam ad proximum. Cum vero gaudium pro actione aut virtute ad proximum spectante sumptum, intelligi possit vel de gaudio, quod ex altenis bonis percipimus, quod primo loco [note: Hîc sumitur pro virtute gaudium aliis prabente.] inter effectus charitatis explicuimus cap. 5: vel de ejusmodi virtute, qua quis aliis Christianis gaudium praebere solet, idque agit, ut voluptatem ex illius actionibus ii sem per capiant: nescio quo pacto magis in eam partem inclinem, ut de posteriori potius loqui Apostolum credam, quam de priori. Nam magis videtur consentaneum, hanc posteriorem gaudii nomine posito simpliciter insigniri posse, quam illam; cum videamus iis in locis, ubi de gaudio illo sermo est, quod ex alienis bonis percipimus, aliquid semper adjici, seu causam explicari, unde illud gaudium oriatur. Adde quod gaudium hoc, quod nos intellgimus, magis sit in nostra potestate, et prope perpetuum esse queat; illud alterum autem ex certis tantum occasionibus, quae raro etiam possunt occurrere, pendeat. Potuit autem jure hujusmodi virtus, licet ipsa proprie gaudium non sit, gaudium tamen appellari per Metonymiam effecti. Ac licet ea non semper actu ipso, seu quod ad eventum attinet, gaudium excitat; ea tamen illius vis et potentia est idque consilium, ut gaudium hoc excitet, nec in animo bene constituto, fine hoc suo frustratur: quod adhuc melius apparebit, cum naturam illius explicabimus.
page 449, image: s449Videtur autem eadem significatio extare Rom. 14. 17. de quo loco paulo post nonnihil dicemus.
[note: Hujus virtutis efficium.] Hujus autem virtutis hoc est officium, ut in omnibus actionibus, quas ad notitiam proximi perventuras videat, illi se accommodet, et ei ad ipsius aedificationem, quantum per Dei praecepta licet, servire studeat. Itaque ejus est, non tantum id, quod per se suaque natura honestum est, aut fieri omnino debet, facere, et id, quod turpe, vitare; verum etiam id, quod alteri tale videtur, licet sua natura sit indifferens, seu [gap: Greek word(s)] [note: Placere proximo.] Atque hoc Paulus Rom. 15. 2, vocat placere proximo ad benum, ad aedificationem; quemadmodum contra, eum qui neglecto eo, quod proximo probetur, sibi indulget, et id, quod sibi maxime arrideat, facit, sibimet ipsi placere asserit, ibid. [gap: Greek word(s)] 1. placere autem alteri, est quandam illi voluptatem aut gaudium afferre. Eodem modo loquitur 1 Corinth. 10. vers. ultimo, in eadem materia versans. Nam cum monuisset Corinthios; ut sine offendiculo sint et Iudeis et Graecis et Ecclesiae Dei: addit, quemadmodum et ego omnia seu per omnia placeo omnibus, non quaerens meam utilitatem, sed illam, quae est multorum, ut serventur. Atque huc pertinet etiam illud, quod Paulus ait in descriptione [note: Non quarere, qua sunt sua.] charitatis 1 Cor. 13: eam non quarere, quae sunt sua. Nam etsi id latius possit extendi, ita ut significet charitatem alienam potius utilitatem, quam suam spectare, (quod tamen non prorsus simpliciter est accipiendum: tamen verba illa cap. 10, paulo ante adducta, ubi ait Apostolus, se hon quaerere suam utilitatem; et illa ejusdem capitis vers. 24, ubi iisdem verbis utitur, quibus cap. 13: Nemo suum quaerat, sed id, quod est alterius unus quisque, satis ostendunt, id ad rerum adiaphorarum usum esse restringendum, de quibus in cap. 10. loquitur, quemadmodum unicuique locum inspicienti patet. Quare fensus erit, eum, qui charitate praeditus est, cum de re adiaphora agitur, non quaetere aut facere id quod ipsi alias magis probaretur, vel quod jucundius sit, vel quod simul etiam utilius, sed id, quod alteri probatur, et ipsius aedificationi inferviat. Itaque cum Apostolus dixit, se non quaerere suum commodum, sed multorum, ut serventur; commodi vocem licet semel positam non eodem tamen modo accipit; sed respectu diversorum diverso, seu non ejusdem generis commodum utrobique intellexit. Nam cum de suo commodo loquitur, commodum carnale intelligit, eoque nomine etiam jucundum complectitur, quale bonum est idolothytorum, et aliorum quorundam ciborum, quos quispiam vetitos arbitrari posset, usus: cum vero commodum aliorum nominat, spirituale, et ad salutem spectans intelligit; siquidem expresse addit,
page 450, image: s450ut serventur. Eadem ergo differentia in superioribus verbis vers. 24. animad vertenda est. nam alias unusquisque debet aequesuam, atqua aliorum falutem quaerere; sed carnali alicui commodo aut voluptati, commodum aliorum spirituale longe lebet praeferre. Cum iifdem verbis conferendus est ille locus Phil. 2. 4: ubi ait, ne sua quisque spectetis, sed etiam ea quae sunt aliorum unus qui que; quae verba docent, non simpliciter prohibere Apostolum sua quemque quaerere, sed id vel solum vel potissimum praecipere, ne quis sua tantum quaerat, et ea tantum agat, quae sibi probentur; verum ut simulhabeat accuratam aliorum rationem, et suam utilitatem cum aliorum commodo conciliet, eique at temperet. Id enim significat particula etiam in posteriori membro expressa, cum dicit, se etiam, quae sunt aliorum; quasi in priori membro subaudiretur particula, tantum, hoc modo, non sua tantum spectet unusquisque. Itaque eodem sensu, vel saltem simili, erunt accipienda illa, quae cap. 10 ad Corinthios extant; quanquam quia paulo alliter ibi loquitur, ita poterunt ea verba accipi, ac si dixisset; si fieri nequeat, ut vos commodo aut voluptate quamvis alias concessa fruamini, et alli aedificentur; vestro potius commodo vos abdicate, quam ut alienam aedificationem negligatis; seu, non vestrum commodum quaerite, sed aliorum aedificationem.
[note: Gaudio opponitur Tristitia, seu vitium quo quis alios contristat.] Huic gaudio, ut quivis anim advertit, directe opponitur tristitia, seu vitium ejusmodi, quo quis alterum contristat, sive quod ea revera agat, quae praeceptis divinis adversantur, quaeque ab aliis animadversa dolorem illis afferunt, et scandalum aliquod praebent, eorumque animos a religione et pietate avertunt, vel saltem efficiunt ut minus alacriter in ea pergant; sive etiam quod ea agat quae utut perse licita sint, illicita tamen videntur alteri; ac proinde eum non minus contristant, quam si ea per se turpia essent ac cum divinis praeceptis pugnarent. Et de hujusmodi tristitia loquitur Paulus, cum ait Rom. 14. 15: Si vero propter cibum frater tuus tristatur, non amplius secundum charitatem ambulas. quanquam (ne quid reticeam) illud apud me dubium est, utrum Paulus de istiusmodi tristitia hîc loquatur, quam frater infirmus ex alieno facto, quod ipse praeceptis divinis non putet esse consentaneum, concipia[?]; an vero de ea, quam concipit ex suo, ad quod alieno exemplo, hoc est, exemplo fratirs firmioris, et majorem rerum ad religionem pertinentium notitiam habentis, fuerat inductus. nam cum frater infirmus dubitans, utrum sibi liceat cibo aliquo uti, videt eum qui robustion est, et majorem istiusmodi rerum cognitionem habet, eo cibo uti; ipse quoque inducitur, ut idem faciat, haesitante nihilominus
page 451, image: s451conseientia. Unde fit, ut ea veluti percutiatur et contristetur; quemadmodum idem Paulus docet 1 Corint. 8. 10 et seqq. atque imprimis [gap: Greek word(s)] 12. ubi is, qui alterum exemplo suo inducit, ut haesitaute aut repugnante conscientia aliquid faciat, dicitur percutere infirmam fratum conscientiam. Est autem valde verisimile, idem velle Paulum dicto loco ad Romanos, ubi tristitiae nomen habetur. Nam quemadmodum ad Corinth. ait, eos qui usu cibi alicujus per se liciti fratrem infirmum ad idem impellunt, hoc pacto percutere illorum conscientiam; ita etiam hîc dicere potuit, fratres infirmos tristari propter cibum, nempe a fratre firmiori sumptum; non quod haec fuerit propria atque immediata causa, sed quod prima; quam ideo potius commemoravit, quam proximam, quia id pertinebat ad ostendendum, et ante oculos ponendum peccatum ejus, qui libertate Christiana ad aliorum offensionem abuteretur. Atque id suadere videntur sequentia, cum addit, ne cibo tuo eum perdas, pro quo Chrisuts est mortuus; quibus respondent illa dicto loco ad Corinth. Et peribit frater infirmus tua cognitione, propter quem Christus est mortuus. Id vero eatenus dixit Paulus, quatenus quis suo exemplo alium inducit, ut idem faciat, sed non eadem conscientia. Quare non est admodum verisimile, Apostolum in loco ad Roman. de ea tristitia loqui, quae ex alieno tantum facto, quod reprehensionem mereri videatur, in fratris infirmi animo exoriatur. Quodsi tamen de hujusmodi tristitia sermo est, non quaevis tamen hujus generis erit in telligenda, sed illa qua fit, ut frater ostensus minus jam amet Christianam religionem, in qua ea videat admitti ab illis, qui majorem illorum notitiam habenat, quae ipsi videantur a divinis praeceptis abhorrere. Quod si hane sententiam sequaris, consentarieum est vers. 17 gaudium intelligi hiuc tristitiae adversum: q. d. Apostolus, viam ad regnum coelorm non esse, cibo aut potu per Euangelii libertatem alias licito uti, sed potius justitiam et aequitatem, qua quis utatur erga fratres, et pacis studium, et gaudium, quod quis in aliorum animis excitare cupiat, spiritu sancto impulsus, cujus unius opera haec virtus producitur, cum sit prorsus eximia et divina. quanquam non negarim, alium quoque horum verborum sesum esse posse; de quo non est hîc disserendi locus.
[note: Alterum gaudii extremum.] Alterum extremum huic gaudio oppositum est, nimium aliis placendi studium, quo quis etiam contra Dei voluntatem gratificatur aliis, in quo peccavit Petrus a Paulo reprehensus, ut legimus ad Galat. 2. 11. 12. Ostenditur enim ibi expresse, quod id fecerit Petrus metuens eos, qui ex circumcisione: quanquam dum his gratificari cupiit, alios eosque
page 452, image: s452longe plures inter quos versabatur, nempe Christianos Antiochenos, quorum major procul dubio pars ex Ethnicis constabat, offendit; ita ut hîc dou illa virtutis extrema inter se concurrentint, quanquam diverso respectu.
CAPTUT X. De Comitate seu [gap: Greek word(s)]
ALteram virtutem ex Charitate nascentem, quae homestam aliorum voluptatem spectet, diximus esse Comitatem seu humanitatem, quam Apostolus [gap: Greek word(s)] vocat, Galat. 5. 22. Ephes: 4. 32. et 1 Corinth. 13, in descriptione charitatis, vers. 4: ubi utitur verbo [gap: Greek word(s)] quod alii reddunt benigna est: qui et, ubi [gap: Greek word(s)] extat benignitatis nomen ponere solent. Etsi autem vox [gap: Greek word(s)] si originem ejus consideres, eam virtutem videatur denotare, quae utilitatem alienam curet: tamen si usum spectes, suavitatem potius quandam et jucunditatem, quam quis praebeat aliis, denotat, quod deprehendimus etiam in voce [gap: Greek word(s)] unde haec deducitur. Ejus rei exemplum habes 1 Pet. 2, 3: ubi est, siquidem gust astis, quod [gap: Greek word(s)] est Dominus: ubi vox gustandi satis indicat, de suavitate quadam ac jucunditate potius, quam de alio genere bonorum sermonem esse; quanquam suavitas ila utilitatem summam in se complectiur, aut ex se progignit. Simile exemplum etiam habes Matth. 11. 30: ubi ait Dominus Jesus, jugum meum suave set, (ut alii reddunt) commodum, hoc est non durum, seu molestum, aut tale quod vehementer quempiam urgeat ac premat, ut alias juga fere solent; ita ut nihilo minus dolori aut molestiae cuipiam [note: Ea nonnunquam latius extenditur.] opponatur: quanquam illud quoque fatendum est, vocem [gap: Greek word(s)] nonnumquam latius extendi, et benignitatem proprie sic dictam significare, adeoque mansuetudinem quoque et clementiam ac beneficentiam in se complecti. Hoc pacto de Deo non semel usurpatur [gap: Greek word(s)] ut Rom. 2. 4, ubi [gap: Greek word(s)] appellatur, quod antea tribus verbis expresserat eodem versu, nempe [gap: Greek word(s)] hoc est, benignitatis, tolerantiae et longan imitatis; et nihil significat aliud, quam divinam in differendis peccatorum poenis clementiam ac longanimitatem. Sic Ephes. 2. 7, [gap: Greek word(s)] seu benignitatem Dei vocat, quod Deus homines peccatis variis immersos, ad meliorem vitae statum revocavit, et eos una cum Christo vivificavit; et certam resurrectionis ac supremae felicitatis spem fecit, et jus quoddam ad eam
page 453, image: s453concessit. Similem significationem deprehendes Tit. 3. 4: ubi cum ea [gap: Greek word(s)] conjungit; et Lue. 6. 35: ubi cum clementia conjunctam benignitatem complectitur, cum D. I esus ait, quod Deus sit [gap: Greek word(s)] hoc est, benignus in ingratos ac malos; unde postea mise ricordiae vocem, quae beneficentiam ac clementiam in se complecti solet, pro ea reponit, cum ait, Sitis ergo misericordes, quemadmodum et Pater vester misericors est. Atque in hujusmodi significatione nil prohibet quo minus accipiatur vox [gap: Greek word(s)] in loco supra allegato ad Ephes. 4. 32; praesertim cum ibi dehortatus esset Apostolus Ephesios ab affectibus, verbis ac factis cum mansuetudine ae lenitate pugnantibus. Et sane lenitas comitati ita connexa est, ut sine illa consistere nequaquam possit. Nemo enim, qui iracundus est, idem comis aut humanus est, seu utriusque rei habitu est praeditus; ira enim exasperat hominem, eumque morsum reddit. Verum in loco ad Galat. 5, tam late vox [gap: Greek word(s)] extendi non potest: com ibi expresse cum a mansuetudine et longanimitate, tum ab [gap: Greek word(s)] seu beneficentia distinguatur: quod etiam ex parte dici potest de loco 1 Corinth. 13: ubi hic effectus charitatis, qui numero est secundus, distinguitur cum a longanimitate, qui primus est ibi charitatis effectus, tum ab eo, qui ad lenitatem et mansuetudinem pertinet, estque numero octavus, et his verbis ab Apostolo elatus, charitas non irritatur. quanquam cum lullam Apostolus inter charitatis effecta mentionem fecerit beneficentiae, arbitrari quispiam posset, beneficentiam eo nomine ab Apostolo comprehendi; quod licet concedi facile possit, non tame satis est probabile, cum Apostolus in verbis vers. 3. benesicentiam aut beneficentiae effecta propemodum sejungat, saltem eatenus, quatenus indicat ea sine vera charitate posse consistere. Vnde non est probabile, Apostolum statim inter charitatis effecta beneficentiam collocasse, praesertim cum caetera charitatis effecta, quae ab ipso enumerantur, si constantia sint, ut quidem ponit Apostolus, nonnisi ex charitate nasci videantur. Adde, quod ea videatur Apostolus enumerare charitatis effecta, quae omnibus Christianis esse queant communia, qualis non est beneficentia; atque ea praecipue, quae ad pacem et concordiam in Ecclesia servandam pertinent, ac in convictu et coversatione cum aliis imprimis cernuntur; ne de eo nunc quicquam dicamus, quod longanimitati comitas et humanitas elegantius subjungitur, quam beneficentia: Vnde etiam doctiores interpretes ita vocem [gap: Greek word(s)] reddiderunt, Comis est.
[note: Virtutis hujur proprium.] Est autem virtutis hujus proprium, in actionibus aut colloquiis, quae
page 454, image: s454cum altero tibi intercedunt, suavem et jucundum ei te praebere. Ita virtus haec ea quae in nobis exterius apparent, et ad alterum ve offendendum vel etiam voluptate perfundendum et tibi etiam quodammodo conciliandum pertinent, moderatur et grata illi efficit. Quare si quis humanitatis laudem asseque velit, eum necesse est esse facilem aditu, sermone ac vultu, absque gravitatis tamen violatione, blandum; ita ut ea omnia amorem et benevolentiam erga alterum spirent, nec [note: Quando ea utendum?] ullum ipsius contemptum praese ferant. ea utendum est imprimis erga inferiores, quos dignitas tua absterrere a congressu et sermone tuo posset: deinde erga afflictos, ut solatium illis praestes. Tertio imprimis etiam ea est utendum in castigationibus et reprehensionibus. ne veritas quae alias aspera est, sermone duriore reddatur asperior, et animus aliorum exasperetur potius, quam sanetur. Utendum est etiam ea in beneficiis conferendis, in eos praesertim, qui beneficium petere aut accipere erubescunt; qua de re praecepimus in Ethicis. Huc pertinet etiam illud pietatis officium, quod Paulus praescripsit Phil. 4. 8: ubi monet, ut etiam ea cogitemus et faciamus, quaecunque sunt amabilia, seu ad amicitiam accommodata: pertinet enim huc imprimis suavitas quaedam sermonum ac morum, qua animos aliorum nobis conciliamus, ac devincimus: quanquam etiam beneficentiam liceat hîc includere et promptitudinem ad honorem exhibendum alicui: quorum tamen posterius ad humanitatem quoque pertinet.
[note: Vitia ei opposita.] De vitiis huic virtuti oppositis, hoc est morositate et adulatione satis dictum est in Ethicis. Illud tantum hîc addi potest, quod ad loca nonnulla sacrarum leterarum intelligenda pertinet; quo pacto lites et contentiones Graece [gap: Greek word(s)] inter se distinguantur. Nam licet [note: [gap: Greek word(s)] quomodo differant?] contentio et rixae etiam ad discordiam, quae paci opponitur, referri queant; tatem eadem magis ad inhumanitatis aut morositatis vitium, comitati oppositum, pertinent: distinguuntur autem ea inter se, tum in loco ad Gal. 5. 20, in enumeratione operum carnis; tum 2 Cor. 12. 20. Quanquam vero non satisapparet, quodnam sit inter has voces discrimen; tamen dici potest per litem, quae Graece [gap: Greek word(s)] simplex jurgium aut litem significari: jurgium autem sermo est aut colloquium ab iratis hominibus profectum, et vindictam quandam spirans. Itaque quanquam convitia proprie dicta a lite possint abesse; tamen et his fere interpellari solet, et minis et sugillationibus, infultationibus, sarcasmis, allisque verbis contemptum alterius arguentibus. [gap: Greek word(s)] autem significare potest studium quodam contendendi, et alterum irritandi atque ad jurgium provocandi: quod probabile facit locus Iac. c. 3, 14:
page 455, image: s455ubi ait, Si vero zelum anarum habetis, et contentionem (Graece [gap: Greek word(s)] ) in corde vestro. Nam ipsum jurgium vel non dicitur, vel saltem improprie admodum, haberi in corde; sed contentionis studium recte potest dici haberi ac foveri in corde; non minus quam zelus ille amarus, de quo in eadem verborum complexione agitur. Potest autem fieri, ut quis litigandi habitum habeat, propterea quod oblata occasione a jurgio se non contineat, nec cedere alteri velit; sed interea contentione ultro non delectetur, nec quenquam ad eam provocet: iteque [gap: Greek word(s)] deterior est, quam [gap: Greek word(s)] Quod si cui hoc discrimen minus probetur (quanquam causa satis justa non apparet, cur repudietur) dicere possis litem esse jurgium quodcunque, quod semel caeptum, mox iterum cesset, simul ac ira deserbuerit: [gap: Greek word(s)] autem sit concertatio seu contentio in longum protracta, quae semel caepta subinde repetatur, neutra parte alteri cedere volente, sed quod semel defendendum suscepit, subinde urgente. Itaque [gap: Greek word(s)] praelii instar erit, seu pugnae unius: [gap: Greek word(s)] autem belli, quod multis constat praeliis ac pugnis subinde interrupris. Ad hujusmodi lites seu [gap: Greek word(s)] pertinent illae [gap: Greek word(s)] seu pugnae, de quibus loquitur Apostolus 2 Tim. 2. 23, 24. quanquam iis opponit mansuetudinem, usus vocabulo [gap: Greek word(s)] quod non tantum animi lenitatem, sed ex eadem etiam nascenten verborum lenitatem ac comitatem complecti [note: [gap: Greek word(s)] quid?] potest. De qua voce vide etiam 1 Theffal. 2. vers. 7. Ad, contraria humanitatis referri potest etiam illud, quod Apostolus exprimit voce [gap: Greek word(s)] 1 Cor. 13. 5, ubi illud a charitace absse docet. Significat enim [gap: Greek word(s)] indecore se gerere: quod quanquam per se latius patet, tamen quia id charitati satis aperte opponitur, videtur gestum indicare ejusmodi, qui alterius vel contemptum vel odium iramque aliquam ad versus ipsum arguit. Solent enim homines iracundi, morosi, pertinaces, quando cum aliis rem habent, vultu etiam et gestu corporis indecore se geterer: quae res alios facillime offendere potest. Quanquam non desunt, qui aliter verba ista interpretantur, inter quos Erasmus, qui arbitratur [gap: Greek word(s)] hoc loco active sumendum esse, et significare, indecorum aliquid judicare; quasi dixisset Paulus, charitas, cum de proximi commodis agitur, nil quicquam alias vile et comtemptibile, indecorum aut se indignum judicat, nullius eam rei pudet, sed ad vilissima quaeque officia sese demittit; quo pacto Christus pedes lavit discipulorum. Quare hoc officium per se ad humilitatem seu modestiam pertinebit, per accidens ad charitatem aut benesicentiam. [note: [gap: Greek word(s)] ] Potest etiam huic virtuti opponi id quod verbo [gap: Greek word(s)] ab Apostolo exprimitur ibidem 1 Cor 13. 4. Etsi enim de eo verbo
page 456, image: s456non eadem omnium sit sententia: tamen omnium optime videntur illi sentire, qui [gap: Greek word(s)] esse arbitrantur petulanter se gerere, hoc est per petulantiam ac levitatem alios aliquando offendere: quod vitium juvenum imprimis est, praesertim opulentorum ac nobilium, qui omnia sibi in quovis licere arbitrantur, et licentiose omnia agunt, nihil interim cogitantes, num alii ea re offendantur nec ne. Possis hoc vitium etiam referre ad levitatem, quae gravitati opponitur, de qua infra suo loco. Alii jactationem seu [gap: Greek word(s)] eo verbo exprimi putant; quod vitium non nisi per accidens charitati ad versatur.
CAPUT XI. De Beneficentia.
[note: De beneficentia.] SEquitur ea virtus ex Charitate profecta, quae commoda aliorum curat, quae quidem proprie dicitur [gap: Greek word(s)] , hoc est, beneficentia: unde etiam facere bonum pro benefacere alicui, sumitur ad Gal. 6. 9. 10, quia vox boni in hujusmodi locutionibus de eo, quod alteri [note: [gap: Greek word(s)] .] utlile est, et commodum ei affert, sumitur. Quanquam alias vox [gap: Greek word(s)] , quae vi sua id significat, quod [gap: Greek word(s)] , apud Petrum cap. 4. [?] ult. omnis generis virtutem, aut ipsa facta honesta significat, cum vult ut illi qui patiuntur secundum Dei voluntatem, animas suas commendent Deo in beneficentia, seu cum beneficentia, hoc est benefacientes, non vero mali aliquid perpetrantes, ob quod puniantur: quod facle intelligitur ex collatione ejus loci cum cap. 3. ejusdem epistol. vers 17: ubi ait idem Petrus, melius enim benefacientes (Graece [gap: Greek word(s)] ) si vult voluntas Dei, pati, quam malefacientes. quanquam etiam intelligi potest Petrum monere eos, qui ut Christiani patiuntur, ut eo ipso etiam tempore, cum patiuntur, ita se gerant ut par est, atque imprimis ut hostibus etiam suis ac persecutoribus eam praestent charitatem, quam Christus praescripsit. sed haec obiter. Vocem [gap: Greek word(s)] seu boni de eo saepe usurpari, quod alteri bonum est, monuimus, ni sallor, supra cum de voce mali seu malitiae ageremus, initio tractationis hujus de officiis ad proximum spectantibus. Eadem virtus in loco ad Gal 5. 22, [note: [gap: Greek word(s)] ] in catalogo fructuum Spiritus, appellatur [gap: Greek word(s)] . Nam si quis caeteras virtutes, quae ibi enumerantur, removeat, videbit nullam aliam relinqui, quae nomine [gap: Greek word(s)] possit intelligi, quam beneficentiam. Eadem intelligi potest ad Eph. 5. 9: ubi etiam fructus Spiritus enumerantur, et vox [gap: Greek word(s)] extat. atque ita viri nonnulli docti sentiunt:
page 457, image: s457quod collatio loci ad Galat. cum utrobique Spiritus fructus explicentur, reddit probabile. Id tantum dubitationem cuipiam movere posset, quod ibi vix videatur fuisse occasio beneficentiam commemorandi, cum vitia, quibus bonitatem istam, justitiam et veritatem opponit, alterius sint generis, nisi forte avaritiam inter ista commemoratam huc pertinere putes. Itaque si nolis specialem aliquam vocem ibi intelligere, dicere posses Apostolum latius extendisse hanc vocem, et tribus vocibus rem eandem seu pietatem universam expressisse, verum diversimode consideratam; quasi dixisset, fructus enim spiritus in eo consistit ut facias omne id, quod bonum est, atque honestum, quod justum seu juri divino consentaneum, quod denique verum est atque sincerum, ab omni fraude seu malitiae admistione sejunctum; ubi tres quodammodo proprietates ac qualitates sanctitati sexprimuntur, nempe, quod in seipsa sit bona, atque honesta; deinde quod divino juri consentanea; denique quod sincera atque pura. In loco 2 ad Thessalon. 1. vers. 11, ubi eadem vox [gap: Greek word(s)] extat, dubium est, utrum de bonitate Dei, an vero de nostra intelligatur. Sed illud est verisimilius; quod si admittas, [gap: Greek word(s)] sumetur pro divina beneficentia, et [gap: Greek word(s)] erit beneplacitum ex divina in nos beneficentia profectum, seu voluntas ipsius benefica; quae significatio convenit cum ea, de qua hoc loco agimus, quanquam ad homines eam referimus.
[note: Officia beneficentiae.] Quae autem sint beneficentiae officia, in Ethicis nostris satis fuse explicuimus; quo loco etiam commemoravimus hospitalitatem, quae Graecis est [gap: Greek word(s)] , ad eam referendam. Eodem pertinent opera, quae vulgo etiam misericordiae appellantur, ut et revera sunt, de quibus Christus Matth. 25. 35 et seqqu. ubi primo etiam loco hospitum in aedes receptio commemoratur. Huc spectat etiam id, quod Jocobus commemorat in descriptione effectorum religionis, seu (ut ita loquar) religiositatis, cap. 1. 27. ubi ait, Religio pura et impolluta apud Deum et Patrem haec est, hoc est, hic illius est effectus, seu hunc effectum producit, [note: Invisere quid?] visitare viduas et orphanos in affictione ipsorum; ubi invisere per Synecdochen quandam Metony micam significat, curam orphanorum et viduarum afflictarum habere; quemadmudum etiam idem verbum accipitur cum de visitatione aegrorum Dominus Jesus loquitur dicto loco Matth. 25. Nam inter alia, quae afflictis, atque imprimis aegris, qui adire nos non possunt, aut viduis desertis orphanisque debemus, unum est etiam, eos visitare, et hoc etiam vulgo a viris bonis iis praestari solet. Sed quia cum aliquem visitamus, illum solaturi vel adjuturi adimus, et ipsius calamitate visa vel audita excitati ad eum sublevandum
page 458, image: s458impellimur; ideo visitatio pro iis etiam, quae illam verisimiliter consequuntur aut consequi debent, sumitur; nisi forte malis, vocabulum Graecum [gap: Greek word(s)] simpliciter positum esse, pro curam alicujus gerere. Nam et apud Hebraeos ita vox visitandi sumitur, atque inde etiam Graeca [gap: Greek word(s)] pro functione aut cura alicui demandata a sacris scriptoribus sumi solet; idque proptera, quia quod curamus et quidem diligenter, id saepe [gap: Greek word(s)] id est visere et lustrare solemus, ne quid forte detrimenti capiat; et dies visitationis sumitur pro tempore, quo Deus benefacit alicui, quanquam et contrarium interdum significat, et visitare est etiam punire. Huc etiam pertinet illud monitum Autoris [note: Meminisse.] Epist. ad Heb. 13. 3: Mementote vinctorum, tanquam una vincti, eorum qui male habent, hoc est, qui aegrotant, vel aliquo affictionis genere premuntur, tanquam et ipsi existentes in corpore, hoc est, vel perinde atque ipsimet in eodem corpore cum illis afflictis affligeremini, quemadmodum antea dixerat, tanquam una vincti, vel tanquam ii, qui, dum corpore sitis praediti, aut carne circumdati, iisdem afflictlonibus sitis obnoxii, quarum memores alios etiam negligere non debetis. Memoria autem illa magis in affectu sita est, quam in cogitatione, quanquam etiam in hac: ita enim vulgo dicere solemus, sis mei memor, cum rogare volumus, ut quis nobis aliquid beneficii praestet; quo pacto latro ille in cruce rogavit Dominum Iesum; Memineris mei cum veneris in regno tuo, tLucae 23. 42. Possis autem effectum istius memoriae ad tria imprimis capita revocare, ad preces, ad solatium, et denique ad adjumentum; quo nomine et consilium comprehendimus. De contrariis beneficentiae oppositis vitiis itidem in Ethicis satis dictum est, quanquam ex contrario res satis intelligitur.
[note: De Gratitudine.] Hîc jam etiam locus esset aliquid dicendi de gratitudine, quae beneficentiae valde vicina est, et illius veluti particula quaedam, unde illam in Ethicis tractationi beneficentiae inseruimus; verum quia eo loco satis de ea dictum est, nihil nunc hic addimus, eo tantum excepto, quod haec virtus ex justitia et beneficentia quodam modo sit mixta, et eo respectu ultimo demum loco nobis fuerit collocanda, hoc est, post tractationem earum virtutum, quae ad charitatem simpliciter pertinent, quasque sibi justitia per se non vindicat. Ideo autem diximus, virtutem hanc ex justitia, beneficentia, et charitate, cujus partem quandam veluti decerpit, mixtam esse, quia is qui beneficium accepit, alteri, a quo id proficiscitur, aliquo modo obstringitur, atque obligatur, et sic jure quodam ad reddendum, si facultas ferat, et multo magis, si benefactoris res ita exigant, adigitur. Quapropter eatenus, qui gratum
page 459 , image: s459le praestat ac beneficii memorem, jus suum reddit benefactori. Verum quia hoc jus non est simpliciter ita dictum, sed per quandam analogiam ac similitudinem; nec quisquam in jus vocare potest eum, in quem beneficium contulit, quod id non reddiderit; unde judicia in hujusmodi causis non exercentur, (quanquam et nonnunquam beneficiis conditiones soleant adjungi, quibus non praestit is ea revocari queunt, et actiones in foro de iis institui:) ideo is, qui beneficium reddit, de suo dare eatenus intelligitur, et in eum, qui antea benefecerat, beneficium vicissim conferre; qua de re non est opus nunc plura disserere.
CAPUT XII. De Pace, seu Concordiae studio.
SEquitur ultima virtus ex charitate prodiens, quae partim mala aliis inferre prohibet, partim etiam boni aliquid, illis praestare jubet, quatenus utrumque ad vitae conjunctionem spectat; estque pacis [note: Pacis studium, quod Pacis nomine insacris appellatur.] seu concordiae studium, quod tamen ab objecto, vel (si mavis) fine; pax in sacris literis nonnunquam appellatur, ut Gal. 5. 22. videre est: et ad Col. 3. 15: ubi vocatur pax Dei, hoc est, pax a Deo praescripta, eique gratissima. Quanquam vero in dictis locis ea intelligitur pax, vel pacis studium, quae inter Christianos vel solum, vel potissimum vigere debeat; tamen sua natura virtus haec latius patet, quemadmodum et ipsa concordia. Itaque ut de hac virtute aliquid explicatius dicamus, primo omnium quid, et quotuplex pax sit, dicemus: deinde quanam in re studium illud pacis ac concordiae consistat.
[note: Pax et Concordia quid? Ea duplex.] Promo igitur pax aut concordia nihil aliud est, quam quaedam animorum et vitae conjunctio, qua fiat ut alius alii nulla in re sit molestus, sed potius ejus commodis aliquo modo faveat. Haec vero pax duplex est: altera civilis, et ad communem hanc vitam spectans; altera Christianorum propria, et ea in parte sanctior. Quare illam cum omnibus hominibus, quantum in se est, colere debent Christiani; hanc cum illis tantum, qui ejusdem religionis Christianae sunt participes. Nam [note: Pax civilis] quod ad illam attinet, praecipit divimus Author Epist. ad Heb. c. 12. 14, ut pacem prosequamur cum omnibus, hoc est, eam singulari studio colamus, et fugientem etiam persequamur. Et Paulus Rom. 12. 18, cum ait; Si possibile, quantum in vobis, cum omnibus hominibus pacem colite. dicit, si possibile, propterea quod non semper in nostra est manu, ut pacem actu ipso cum aliis colamus, cum ad eam non unius, sed utriusque
page 460, image: s460partis seu mutuus consensus requiratur. Verumtamen quia semper ex parte nostra pacem colere possumus, et debemus; addit Paulus quantum in vobis. q. d. Etiamsi tandem ob alterius partis iniquitatem et turbulentum ingenium concordia actu consistere nequeat, tamen nihilominus quantum in vobis est, pacem cum omnibus hominibus, non [note: Quomodo ea colenda?] tantum fidelibus, sed etiam infidelibus, non tantum superioribus, sed etiam inferioribus aut paribus colite. Quomodo autem ea colenda sit, tum quisque per se facile novit, cum ipse rerum usus id unumquemque doc eat; tum ex definitione pacis explicata satis patet. Potest tamen paucis ita expediri, primo, ut ab omni injuria alterius abstineas. deinde, ut alterius commoda tueri et augere pro virili coneris. tertio, ut communia etiam onera libenter feras. quarto, ut sermonibus amicis et omnis generis humanitate aliorum animos conciliare aut retinere velis. denique, ut injurias facile condones, a vindicta sis alienus, eaque patienter feras, quae communis vita afferre solet, incommocia, jurgiorum ac litium causas, quantum in te est, praecidas ac vites. Haec qui faciunt, illi [gap: Greek word(s)] seu pacifici a Christo dicuntur. Atque haec officia etiam ad alias virtutes jam antea a nobis enumeratas spectant, et ex iis scaturiunt; verum ea pacis studium colligit, et sibi quodammodo reddit propria.
[note: Pax Christiana.] Quod ad alterum pacis genus attinet, quod Christianis hominibus est proprium, atque ad Ecclesiam solam pertinet; id non est prorsus ab eo, quod hactenus explicuimus, diversum, sed illud potius in se complectitur; verum ei aliquid addit, atque ad res sacras magis restringit. Nam omnia illa, quae Christiani homines, cuivis praestare debent, cum absque istis pax haudquaquam consistere possit, ea vel aeque vel multo etiam magis sibi invicem praestare debent. Est ergo haec pax conjunctio animorum ac vitae iis intercedens, qui salutarem Domini Iesu doctrinam profitentur, quae complectitur quandam societatem in omnibus iis, quae ad religionis gloriaeque divinae negotium spectant. Hoc ut rectius intelligatur, primum considerandum est, cum quibusnam [note: Cum quibusnam haec collindai] haec pax sit colenda: deinde quo pacto. Ad primum quod attinet, diximus inter eos homines debere eam intercedere, qui salutarem Domini Jusu doctrinam profitentur, quos quidem Johannes ostensurus, quem tanquam fratrem amare debeamus iis verbis describit: Omnis, qui credit. Iesum esse Christum, ex Deo natus est, 1 Joh. 5. 1. ubi verbum credendi, si Johannis scopum spectemus, ita accipiendum est, ac si, dum quisse credere pofitetur, seu tum verbis, tum factis externis id ostendit, eum, pro Dei filio, et sic fratre nostro, nos, qui ex
page 461, image: s461eodem patre nos genitos gaudemus, habere debeamus. Nam quemadmodum is, qui vere credit, Jesum esse Christum, vere etiam ex Deo natus est: ita etiam qui se talem factis externis probat, pro tali etiam a nobis habendus est, nec conscientiam ipsius scrutari amplius debemus, sed occultos animi recessu Deo ac Christo cordium scrutatori relinquere, qui occulta tenebrarum aliquando in lucem producturus est, et consilia cordis patefacturus, ut ait Apostolus 2 Cor. 4. 3. 4. Et verbis quidem quomodo quis profiteri debeat Iesum esse Christum de eo videatur Socini commentarius in illum, de quo agimus, Johannis locum. Unde etiam colligi potest quomodo quis factis id ipsum se credere profiteri debeat: tum enim fit cum quis vitam suam ad normam praeceptorum Christi, seu Regis sui coelestis componere studet. Nam qui non facit ea, quae Christus praecipit, is falso eum Dominum [note: Cum infirmisquatenus pax colenda?] suum appellat, Luc. 6. 46, ac proinde etiam. Christum. Quia vero quispiam potest esse infirmus, partim quod attinet ad cognitionem doctrinae Christi, atque adeo etiam ratione professionis, partim etiam ratione exsequutionis eorum, quae Christus paecipit; ideo cum utroque hominum genere pax illa fraterna seu Christia ia colenda est, idque tam diu, quam diu infirmitatem veram esse cernimus, non vero contumaciam aut animi malitiam. Itaque si videamus, quempiam non posse aliquid capere, quod ad religionem Christianam pertineat, aut in errore aliquo haerere, qui fidem in Christum salutiferam, veramque pietatem necessario non evertat, sive ob judicii imbecillitatem, sive quod inveteratus error tam altas in ipsus animo radices egerit; eum, ut Apostolus loquitur Rom. 13, tanquam infirmum in fide debemus assumere, seu eum, tanquam Christianum, complecti, et nobis adjungere. Quin etiam in non statim ab hac societate fraterna removendus est, qui in ejusmodi errorem inciderit, qui fidem in Christum veram aut pietatem evertat, ac proinde salutem tollat; sed monendus est potius, et danda opera, ut a pestifero errore revocetur, donec appareat, eum non judicii imbecillitate, sed malitia errorem tueri. Quanquam cum imbecillitas culpa nunquam prosus vacet, est tum in his, tum in caeteris fide imbecillibus tolerandis, ratio habenda aedificationis, ne forte, dum unum membrum in Ecclesia retinere conamur, multo plura pereant, aut totum Ecclesiae corpus dissipetur, vel ingens apud extraneos scandalum oriatur. Eodem modo agendum est cum iis, qui vitae ratione infirmi sunt, propterea quod vel crebrius labantur, vel gravius; de quibus loquitur Paulus Gal. 6. 1. et seqq. De utroque infirmorum genere accipi possunt illa Apostoli 1 Thes. 5. 14:
page 462, image: s462Sustentate infirmos; hoc est, tolerate. Illud adhuc addi potest iis, quae diximus de infirmis tum in fide, tum in vita tolerandis; cum iis quoque pacem coli posse, qui non intelligant, et sic nec faciant aliquid eorum, prae ad praecepta Christi pertinent, verum non ita expresse atque aperte in sacris literis continentur, atque ad perfectionem pietatis Christianae imprimis spectant, non vero ex eo sunt numero, quae vel fundamenta Christianae religionis ac verae pietatis convellunt, vel neglectam pietatem nimis aperte violant. Sed de his accuratior disserendi locus non est nunc, nec nostri instituti.
Hactenus de iis, cum quibus pax haec vel societas aut fraternitas sit [note: Qua ratione pax Christiana sit colenda?] colenda. Quanquam nonnihil etiam dictum est, quod pertineat ad rationem, qua pax illa sit colenda, ad quam explicandam nunc accedemus. Primum ergo (ne ea nunc repetamus, quae superius de pace generatim sumpta diximus) ad eam requiritur, ut ii, inter quos fraternitas illa coli debet, sese mutuo pro Christi membris seu fidelibus ac Dei filiis, atque adeo pro fratribus suis agnoscant et profiteantur, alii alios non damnent, et a salute in Christo excludant. Deinde ut unam quandam Remp. Christianam, quam Ecclesiam vocamus, constituere velint, atque adeo reipsa etiam constituant, et ea, quae ad illius conservationem pertinent, diligenter curent. Id vero fiet, si libenter in nomine Christi inter se congregentur, et ea conjunctim tractent, quae ad Religionem, ad divinam gloriam, ad suam aliorumque salutem spectant, quaenam autem illa sint, dicemus Deo volente ibi, ubi de iis Christianorum officiis agemus, quae illis conjunctim sunt praestanda, seu quae ad Ecclesiam universam proprie pertinent. Pertinent huc etiam communes labores ac sumptus, qui gloriae divinae causa suscipiuntur. Vt autem concordia haec consistere possit, iis imprimis opus est virtutibus quas enumerat Paulus Ephes. 4. 2. et seqq. ubi ad pacis studium horatur, et illa charitatis effecta, quae enumerat idem Apostolus 1 Corinth. 13; quorum non exiguam partem hactenus explicuimus, nonnulla adhuc explicaturi Deo dante. Hactenus de Medio.
[note: Extrema pacis. Discordia.] Consequens est, ut de Extremis aliquid dicamus. Sunt autem, ut alibi, duo, quorum illud, quod in defectu peccat, est Discordia, hoc est, animorum ac vitae disjunctio; quanquam discordia actus vitii potius est, quam ipsum vitium seu habitus, quem studium discordiae posses [note: Ejus species.] vocare. Ejus species sunt inimicitiae, quando praesertim mutuis constant odiis, bella, et si quae sunt similia. Possunt etiam lites et contentiones huc referri, nisi eas jam sibi vindicasset inhumanitas: quanquam, quemadmodum de officiis ipsius virtutis a nobis explicatae diximus, ea
page 463, image: s463proficisci ex aliis virtutibus, nempe Mansuetudine, longanimitate et humanitate; ita etiam de actibus vitii contrariis dici potest. Huc possunt etiam referri duo illa vitia, quae enumerat Paulus Rom. 1. 31, dum perstringit [gap: Greek word(s)] , hoc est, foedifragos, et [gap: Greek word(s)] , hoc est, implacabiles, seu tales, qui reconciliari nequeunt; quorum posterius recenset etiam 2 Tim. 3. 3. Nam etsi prius etiam ad perfidiam pertinet, sicut pacta non servare est fidem frangere; tamen quia foedus frangere, est pacis vinculum rumpere, ideo pacis quoque studio jure opponitur. Posterius pertinet quidem etiam ad mansuetudinis contrarium: sed quia is, qui implacabilis est, imprimis a concordia et pace abhorret, ideo huc quoque referri potest. Qua vero in re utrumque consistat, unicuique per se patet. Huc pertinent etiam [gap: Greek word(s)] , de quibus loquitur Paulus Gal. 5. 20. quas appellat etiam [gap: Greek word(s)] , 1 Cor. 1. 10. et cap 11. 18. Sunt autem [gap: Greek word(s)] seu dissidia, et [gap: Greek word(s)] seu sectae, discordiae inter eos, qui inter se concordes vivere, et multo amoris vinculo colligari deberent, et discordiae quidem ejusmodi, ut alii ab aliis quodammodo discedant, atque ita coetus unus in plures quodam modo secetur. Et quanquam voces istae per se latius pateant, et non tantum de dissidiis in Ecclesia ortis proprie dicantur, verum etiam de iis, quae in quacunque communitate existant; tamen vox posterior, hoc est, [gap: Greek word(s)] seu sectae, de Ecclesiasticis dissidiis fere proprie solet [note: Schisma in Ecclefia quid?] usurpari. Quare [gap: Greek word(s)] seu de secta, atque adeo etiam [gap: Greek word(s)] ad Ecclesiam restrictae aliquid ut dicamus; nihil [gap: Greek word(s)] est aliud, quamcum vel unus, vel plures ab Ecclesia discedunt, a qua discedere minime deberent, retinentes interea ipsi salutarem, quae in Ecclesia adhuc extat doctrinam. Nam si quis a salutari doctrina ipsemet discedat, dum Ecclesiam deserit, seu ab aliis Ecclesiae membris seipsum sejungit; crimen istud haereseos nomen meretur; de quo paulo post. Quare [gap: Greek word(s)] est, cum alii ab aliis in eadem Ecclesia membris discedunt, et eorum fraternitati renunciant, ob dissenssionem in iis dog matibus, quae sive teneantur, sive etiam non agnoscantur, fidem in Dominum Jesum selvificam, et cum vera pietate conjunctam non tollunt; praesertim cum nulla apparet manisesta animi malitia seu contumacia in istis, qui dogmata illa vel fovent vel repudiant, eaque in re errare videnter. Et talia hodie sunt [gap: Greek word(s)] inter plearesque omnes Ecclesias, quae a Papatu recesserunt, quanquam id imputari potissimum debet iis, qui eorum fuerunt autores, praesertim si cognoscere non difficulter potuerunt controversias inter sese et alios de quibusdam religionis capitibus vigentes, non versari in rebus ad salutem prorsus necesariis.
page 464, image: s464Nam si id agnoscere difficulter potuerunt, et non carnali aliqua de causa ab aliis discesserunt, vel alios a se excluserunt, aut jam sejunctos in eadem dissensione retinuerunt; [gap: Greek word(s)] quidem, seu dissidium quod ad effectum attinet, factum est idque adhuc viget: verumtamen non arbitrarer eos, qui tales fuerint, et in hac dissensione adhuc permaneant, hujus criminis reos esse peragendos, ac dicendum, eos in opera aliquo carnis haerere. Quod si carnail aliqua de causa id quispiam vel fecit vel facit, nec, quantum in se est, curat, ut corpus in tot membra laceratum coalescat, is proculdubio hujus criminis reus erit. [gap: Greek word(s)] etiam est, cum ob dissensionem circa facta aliqua aut negotia, quae in coetu agitantur, vel etiam propter peccata quorundam, quae tanquam in infirmis toleranda essent, ad Ecclesia fit discessio. Quo eos quoque referendos esse arbitramur, qui ideo ab Ecclesia aliqua discedunt et sese sejungunt, quod videant in Ecclesia ea tolerari, quae tolerari haudquaquam deberent; praesertim si vitia illa paucorum sunt, et non late in Ecclesia serpunt. Nam etsi ab iis ipsis sese sejungere, qui vitiis illis laborant, (de quibus praecipit Paulus, ne cum iis commercium habeamus) [gap: Greek word(s)] aut dissidii nomine haudquaquam sit appellandum, cum id ab Apostolo expressis verbis sit praeceptum: non caret tamen hoc crimine, si quis a tota Ecclesia propterea discedat, quod unus atque alter, a quorum commercio sibi omnes cavere deberent, in Ecclesia toleretur. Pluribus a paucioribus sese sejungere magis licet, quam paucioribus a longe pluribus. Itaque ne quidem si plaerique in Ecclesia, qui salutarem doctrinam alias teneant, aliquibus laborent vitiis, prorsus ab Ecclesia est discedendum, si modo ea nos alias ferat: sed potius danda est opera, ut vitia illa corrigantur. Quod si etiam a salutari doctrina discesserit caetus aliquis, nec sint aliae puriores Ecclesiae jam constitutae, non est etiam ab eo coetu discedendum, nisi jam certo constet, tibi, si veritatem profitearis, et eum coetum ab errore revocare coneris, locum haudquaquam in eo futurum, aut etiam vitae periculum tibi metuendum esse. Caeteroqui danda est opera, ut prius ab errore alios in eadem Ecclesia revocare possis; ita tamen ne veritatem unquam prodas, et contra eam quicquam vel loquaris vel facias. Atque ut ipsi Christiani primaevi et Apostoli non statim sese sejunxerunt a Iudaeorum Synagoga, licet suos interim coetus frequetarint, et Ecclesiam peculiarem habuerint; ita nec nos ad discidium properare debemus, sed paulatim potius dissuere nostram cum illis conjunctionem, [note: Schismatis quinam sint rei,] quam subito disrumpere. Etsi autem [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] semper sit ad minimum inter duas partes, non tamen semper utraque pars ejus
page 465, image: s465criminis est rea, sed ea, cujus culpa revera fit discessio, seu per quam stat, quo minus concordia Ecclesiastica vel retineatur vel redintegretur. Quare nonnunquam utrique, qui a se invicem discedunt, aeque sunt in culpa, propterea quod in utrisque animus sit discors, et dissidii cupidus: interdum altera tantum pars, sive ea ab aliis discedat, cum discedere non deberet, sive alios a se expellat, et ab Ecclesiae societate removeat, quae quidem pars non potest esse nisi potior aut numerosior. Neque vero illi sunt protinus accusandi [gap: Greek word(s)] , qui aliud tale fecerunt, unde alii [gap: Greek word(s)] occasionem arripuerunt, si modo res ejusmodi fuit, ut altera pars ab aliis jure discedere non debuerit, et ipsi animo [note: Schismata in Ecclesia: quae una manet.] fuerunt ad concordiam propenso. Animadvertendum autem est, fieri nonnunquam posse, ut aliquo modo una maneat Ecclesia, et nihilominus sint in ea [gap: Greek word(s)] , seu ut ii, qui a se mutuo dissident, unam quodammodo inter se constituant Ecclesiam, quia etiamsi unus aliqua ex parte sit coetus, membra tamen illius ita inter se discordant, ut alii alios vel pro fratribus non agnoscant, vel fraterne cum iis non agant, et propter dissensionem veluti factiones diversas constituant: quo pacto etiam in una repub. interdum sunt factiones, quae aemulationem inter sese alunt, et quarum neutra alteri vult cedere. Talia fuerint olim [gap: Greek word(s)] in Corinthica Ecclesia, de quibus loquitur Paulus paulo ante citatis locis 1 ad Corinth. 1. 12: ubi alius Pauli, alius Apollo, alius Cephae, alius Christi se esse dictitabat, alios, qui ab aliis ministris essent edocti, prae se quodam modo contemnens, aut ita cum illis agens, tanquam tot essent diversae religiones, quot excellentes fuissent doctores: et non obscure apperet ex cap. 11, ex hujusmodi contentionibus id ortum fuisse, ut in Coenae Dominicae celebratione non satis inter se convenirent, nec una ritum hunc sacratissimum celebrarent. Vbi ergo factiones sunt in Ecclesia, ibi etiam [gap: Greek word(s)] sunt: factiones enim illae demum dicuntur, cum plures ad eandem communionem pertinentes inter se coeunt ac conspirant, adversus ejusdem communionis membra, cum quibus unanimiter vivere deberent.
[note: Seditiones.] Dissidiis his aut sectis seu factionibus affines sunt [gap: Greek word(s)] seu seditiones ac tumultus, qui in Ecclesia vel etiam in aliis communionibus excitantur, quas commemorat Paulus 2 Corinth. 12. 20; quin etiam 1 Epist. cap. 14. 33: ubi [gap: Greek word(s)] paci opponitur, estque tum, cum contentio aliqua oritur in Ecclesia ac tumultus, et alii aliis cedere non volunt; quod satis apparet ex iis, quae dicto loco 1 Cor 14. praecesserunt. Vult enim Apostolus, ut Prophetae vicem in dicendo servent aliisque tradant, et alii loquantur alii judicent, atque ita alii aliorum
page 466, image: s466sese judiciis subjiciant, ut ita confusio ac tumultus non oriatur in coetu, pluribus simul loquentibus, et dum quisque auditorum aures ad se convertere laborat, contentio quaedam consequatur, nec, si dissensas aliquis in sententiis oriatur, aliis aliud judicantibus, quisquam pertinaciter suam defendere velit. Ejusmodi quidem [gap: Greek word(s)] , hoc est, seditiones aut tumultus, [gap: Greek word(s)] seu dissidia vel pariunt, velex iis consequuntur: quemadmodum in Republ. interdum accidit, quae factionibus laborat, ut ad tumultum ac seditionem deveniatur. Quare [gap: Greek word(s)] instar alicujus pugnae est, ac contentionis tumultuariae; [gap: Greek word(s)] autem instar discordiae Civilis, quae existere potest tum etiam cum tumultus revera non est. Ad has seditiones possunt referri verborum pugnae, de quibus superius nonnihil diximus, cum de humanitate ageremus.
[note: Haresis, quae interdum pro dissensione a doctrina salutari sumitur, interdum pro dissidio ab Ecclesia.] Tandem huc pertinet etiam haeresis, quae schismate pejor est. Est autem haereseos nomen ambiguum. Nam interdum sumitur pro disseusione ab aliis, salutarem doctrinam retinentibus, in re ejusmodi, quae, ad constituendam fidem salvificam necessaria pertineat, seu (quod perinde est) error, qui salutem vi Novi foederis unicuique adimat, quo fiat, ut quis ab aliis, qui salutarem Jesu Christi doctrinam tenent, disientiat: interdum vero sumitur pro dissidio, vel separatione a vera Ecclesia, ex hujusmodi pestifero errore orta. Priori modo sumitur illa vox 2 Pet. 2. 1: posteriori probabilius est eam sumi Galat. 5. 20: ubi haereses dissidiis statim subjiciuntur; quanquam haud negaverim, posse ipsa etiam pestifera dogmata, seu dissensionem, quae ob hujusmodi dogmata, ab eo qui illa foveat excitetur, eo nomine ibi intelligi. Quanquam enim haeresis ibi pro specie quadam discordiae, quae in voluntatum dissensione per se consistat potius, quam in discrepantia sententiarum et opinionum, proculdubio ponatur; tamen is, qui dogma aliquod pestiferum in Ecclesiam in vehit, et sic ab aliis, qui salutarem Christi doctrinam tenent, ea in parte discedit, jure hujusmodi discordiae, quae in voluntate consistit, accusari potest; propterea quod etiam si ipsemet ab aliis non discedat, tamen si errorem conceptum constanter tueatur, eumque deserere nolit, eos, qui recte sentiunt, adigit, ut eum a suo consortio sejungant, atque ut Paulus scribit ad Tit. 3. 10, eum post unam aut alteram admonitionem repudient ac devitent. Verumtamen multo magis criminis hujus reus est, qui ita ab Ecclesia recte sentiente in re ad salute m necessaria dissentit, ut ipsemet simul alios damnet, et ab iis discedat, aliosque ab Ecclesiae societate avellere atque ad se pertrahere conetur: quanquam etiam illi hujus criminis sunt
page 467, image: s467rei, qui aliorum errorem hac in parte sequuntur, et sic vel actu ipso ab Ecclesia sese sejungunt, vel, ut sejungantur, causam praebent sufficientem. [note: Quibus hareseos crimen impingendum?] Quare illis primum crimen hoc haereseos impingendum est, qui ipsimet sunt pestiferorum errorum autores, quos Haere siarchas solent appellare, praefertim si id agant, ut quam plurimos sibi sectatores colligant, et peculiares Ecclesias constituant. et de his vel solum, vel imprimis loquuntur verba Pauli ad Tit. modo adducta. deinde iis, qui horum errorem atque impietatem sequuntur. At inter utrosque ii pejores sunt, qui pestilentes errores amplexi discordias simul spirant, quam qui alias a concordia non abhorrent: quanquam in hujusmodi animos, tales errores seu haereses non facile cadunt, nisi forte in iis fuerint nati, aut meliores sententias amplectendi occasiones non habuerint, aut denique in rebus ad religionem pertinentibus desides sint, ac supinene gligentes. Etsi autem non pauci arbitrati sunt, Paulumin loco supra adducto 1 Corint. 11. 18. 19, pro eodem sumere [gap: Greek word(s)] haereses, cum dixit: Audio [gap: Greek word(s)] et sectas in vobis existere, et partem aliquam credo: oportet enim et [gap: Greek word(s)] inter vos esse; animadvesterunt tamen alii, haudquaquam ita se rem habere, sed potius Paulum ab imparibus argumentari hoc pacto; Haud difficulter credo inter vos esse [gap: Greek word(s)] , siquidem etiam haereses (quod longe majus est) inter vos existere oportet. Itaque non simpliciter dixit, oportet enim inter vos [gap: Greek word(s)] esse, quae verba nonnihil aliorum sententiae faverent; sed oportet enim et [gap: Greek word(s)] in vobis esse, id est, non tantum [gap: Greek word(s)] , sed et [gap: Greek word(s)] , quae illis sunt [note: Quod sit discrimen inter haeresin et schisma?] adhuc pejores. Quanquam enim ex dictis satis constare potest, quantum intersit inter [gap: Greek word(s)] ; tamen discrimen ita breviter explicari potest, quod [gap: Greek word(s)] sit dissidium absque legitima causa, [gap: Greek word(s)] vero illegitima potius causa dissidii: hoc est, Haeresis ita comprarata est, ut si qui eam fovet ab Ecclesia ultro non discedat, Ecclesia ab ipso debeat disce dere, seu ipsum potius a sua societate arcere: at schismatico locus esset in ecclesia, modo ipse se non segregaret. In schismate enim nunquam est dissensus in rebus ad salutem necessario pertinentibus, in [gap: Greek word(s)] semper est.
[note: Dissidium conjugum.] Antequam ad alterum extremum accedamus, restat adhuc peculiare aliquod vitii genus, quod cum studio pacis et concordiae pugnant, licet [note: Id duplex: laxius, desertio.] certorum hominum proprium, hoc est, conjugum. Est autem illud duplex: alterum paulo laxius, et ad summum nondum progressum, estque discessus unius conjugis ab altero, seu desertio, qua fit, ut una non vivant; quam seperationem tori vulgo appellant, quam non permittit Apostolus, nisi cum alter conjugum infidelis est, et cum altero
page 468, image: s468[note: Strictius divortium.] habitare non vult. 1 Corinth. 7. 15. Alterum strictius est, et in hoc genere perfectius, estque verum divortium, quo alter alteri ita remittit nuncium, aut ita se ab eo sejungere curat, ut jam vinculum matrimonii prorsus esse dissolutum arbitrentur, aut ad alias nuptias sibi transire licitum putent: id quod Dominus Jesus non permittit nisi marito, cum uxorem adulterii convictam tenet; ut habetur Matth. 5. 32. cap. 19. 4. et seqq. usque ad finem v. 9. De hac utraque re videatur Socinus iu Commentario ad dictum locum Matth. 5. Hoc autem peccatum ideo huc referendum putavimus, quia primo vinculum pacis ac conjunctionis matrimonialis dirimit, et sic concordiae studio proprie adversatur. Quod si nuptiae post divortium aut desertionem conjugis accesserint aliae: adulterium quidem ab ea parte committitur, quae ad nuptias illas transit, quod peccatum pudicitiae adversatur; verum id divortio ac desertioni praecedenti non essentiale est, sed accidentale.
Hactenus de altero extremo, studio, concordiae opposito, quod in [note: Alterum Extremum.] defectu peccat. Restat, ut de altero extremo, quod in excessu, nonnihil dicamus: id vero (ut de effectis potius illius loquamur, quam de habitu interno) est arctior quidem vitae conjunctio, seu societas cum illis, quorum commercium aut societas, praesertim arctior, nobis est [note: Societas arctior cum infidelibus.] fugienda. Talis est imprimis societas arctior cum infidelibus, quae quidem non sit necessaria; quod propterea addo, quia si quis vel ob consanguinitatem, vel propter peculiarem aliquam obligationem, qualis est inter dominum et servum; praesertim mancipium, quod non est sui juris, sed in domini est potestate, vel ob necessaria vitae negotia, familiarius utatur homine extraneo seu infideli, qui alias ejus consortium fugiturus esset, is non est protinus hujus peccati arguendus: sed is demum, qui ultra quam necessarium est, confuetudinem et familiaritatem cum hujusmodi hominibus colit, aut etiam ambit; praesertim tum, cum suis ipsi voluptatibus indulgent, et ea committunt, quae sunt divinae voluntati adversa. Iis enim cum quis interest, aut facile corrumpi, et in societatem peccatorum pertrahi potest, vel saltem vultu, aut verbis iis cogetur assentiri, negratiam aliorum perdat. De hujusmodi societate loquitur Paulus 2 Corinth. 6, ubi prolixis verbis docet, non debere nos [gap: Greek word(s)] , seu alienum trahere cum infidelibus jugum; alienum, inquam jugum ab eo, quod trahere deberemus cum fidelibus ac piis. Cum his enim quam arctissime jungi debemus, non secus atque junguntur jumenta, quae idem jugum trahunt. Caeteroqui quod attinet ad necessaria commercia, quae communis vita postulat, permittit Apostolus in superiori Epist. cap. 5, ut misceantur fideles
page 469, image: s469cum infidelibus, et hujus mundi peccatoribus, seu extra Ecclesiam existentibus; additque rationem, quia alias nobis foret e mundo exeundum. Quare cum illis edere, bibere, et familiariter versari, vitae rationibus ita postulantibus, homini Christiano licet. Quod si fiat, ut aliquid illi peccent, nobis inter ipsos versantibus, memores esse debemus moniti Apostolici Ephes. 5. 11: ne participes fiamus operum infructuo sorum tenebrarum, sed potius illa arguamus: quod tamen praeceptum per se alio [note: Familiaritas cum inordinate ambulantibus.] pertinet. Huc deinde pertinet commercium et familiaritas, quam quis colit cum hominibus inordinate ambulantibus, ac vitio aliquo haerentibus, praesertim postquam Ecclesia ab eorum societate abstinendum esse judicavit: quo tamen praecepto non tenenturii, qui peculiari aliquo vinculo ac nexu hujusmodi hominibus sunt devincti, nec possunt salvo officio ab iis se subtrahere: quales sunt conjuges, liberi, servi atque ancillae, praesertim quam diu heris sunt obligati, aut officii, quod antea susceperant, ratione inter se juncti. Postum etiam huc ii referri, quos necessitas aliqua aut negotiorum societas inter se conjunxit: necessitas enim aliqua potest quempiam ab hujus praecepti nexu eximerre, non vero quaelibet (licet alias satis honesta) causa quae suadeat, ut cum aliquo commercium habeas. Quod si fiat, ut aliqua in re opus habeas hujus hominis opera, ita ut illum adire necesse sit, prudentia est adhibenda, et cavendum quam maxime, ne in familiaritatem res abeat, et quantum ejus fieri potest cavendum, ne ultra, quam necesse est, familiari colloquio utaris, et commun ibus cibis abstinendum: quin etiam si videas, alias hoc pacto ostensum iri occurrere debes [note: An commercium habere liceat cum excommunicaeis.] scandalo, ac te purgare, et facti necessitatem ostendere. Neque vero assentiri possum iis, qui arbitrantur licere cum iis commercium habere, consuetudinem colere, qui ab Ecclesia penitus sint remoti, atque ab ejus communione exclusi; cum interim statuant, non licere versari cum iis, qui inordinate ambulent, licet interim pro fratribus habeantur, quia spes adhuc sit aliqua fore, ut resipiscant, aut mores suos emendent. Nam verba Apostoli 1 Corinth. 5, circa finem, adomnes eos pertinent, quicunque fratres audiunt, hoc est, ejusdem in Christo religionis una nobiscum participes esse creduntur, et nihilominus in quocunque peccato haerent. Quod si illi etiam veritatem deserant, et non amplius fratres nostri ob professionem esse dicantur aut censeantur, praeceptum quidem Apostolicum ad eos revera non spectat; sed alia videtur esse causa, ob quam indignum est, cum istiusmodi hominibus familiaritatem colere. Est enim haec summa impietas etiam ab ipsa veritate discedere. Atque hi haeretici jure vocari possunt; quos vitare jubet Apostolus.
page 470, image: s470
[note: An uni liceat pro fratre quempiam non agnoscere, quem agnoscunt alii?] Quaeri hîc posset, an liceat um alicui fratri, alium quempiam ejusdem Ecclesiae hominem, qui se offenderit, et privatim publiceque secundum Christi praeceptum monitus resipiscere nolit, pro fratre non agnoscere; reliquis interea membris liceat? Id quia prolixiorem disputationem requireret, et non paucis difficultatibus res est implicata, hoc loco non attingimus, praesertim quia etiam si exacta hujus rei cognitio non sit futura inutilis, non tamen est necessaria.
[note: Factiones sive Conspirationes.] Ex utroque autem extremo virtuti, de qua hactenus egimus, opposito, conflatae sunt factiones seu conspirationes quorundam inter sese adversus alia ejusdem societatis membra, cum quibus concordiam colere, et unitatem servare quandam deberent: quanquam eae schismatis aut [gap: Greek word(s)] nomine in sacris literis videntur comprehendi. Nam quatenus alii ab aliis sese sejungunt, et conjunctionis ac societatis vinculum rumpunt; eatenus [gap: Greek word(s)] rei sunt homines factiosi, et eatenus de priori extremo participant: quatenus vero ipsi inter se in re mala consentiunt, eatenus ad alterum extremum referri possunt conspirationes et conjurationes, quae nonnisi in malam partem solent sumi, pro societatibus initis in re mala vel ad quippiam mali perpetrandum; qualis fuit illa conspiratio ad versus Paulum, de qua Act. 23.
CAPUT XIII. De Virtutibus atque Officiis quae ad nos ipsos proprie pertinent, in genere.
[note: Tertia sanctitatis species ad nos ipsos relata: in bonis aut malis nostris sive spiritualibus, sive corporalibus versans.] HActenus duas sanctitatis partes absolvimus, hoc est, illam, quae ad Deum et proximum spectat: tertia sequitur, quae ad nos ipsos proprie refertur. Ea autem versatur vel in bonis vel in malis nostris, sive jam adsint aut adfuerint, sive futura demum sint. Sunt autem ea bona, atque adeo etiam mala ipsis opposita duplicis generis: vel enim Spiritualia sunt ac coelestia; vel corporalia (ut vocant) ac terrena, seu ad terrenam hanc vitam pertinentia. Quod ad priora attinet. Primo agendum est de iis virtutibus, aut pietatis officiis, quae circa bona versantur; tum de iis, quae circa mala. Circa bona versatur [note: De virtutibus, circa bona.] eorum desiderium, et ex iis natum gaudium. Circa mala versatur metus, aut dolor: metus cum impendent, dolor cum adsunt. Et si enim haec vocabula sint affectuum; tamen vel pro virtutibus, vel pro virtutum actionibus in sacris literis sumi solent, vel ob defectum vocabulorum, vel quod ita ferat communis consuetudo.
page 471, image: s471
[gap: body text; Elenchus rerum; Addenda]