12/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: s001

[gap: frontispiz]

image: s002

[gap: blank space]

image: s003

J. A. COMENII OPERA DIDACTICA OMNIA. Variis hucusqve occasionibus scripta, diversisqve locis edita: nunc autem non tantum in unum, ut simul sint, collecta, sed et ultimō conatu in Systema unum mechanice constructum, redacta. AMSTERDAMI, Impensis D. LAURENTII DE GEER, Excuderunt CHRISTOPHORUS CUNRADUS, et GABRIEL à ROY. Anno M. DC. LVII.



image: s004

URBI EMINENTISSIMAE AMSTERDAMO, Emporio Orbis celeberrimo, Ejusqve SAPIENTISSIMO SENATUI. Omnem Prosperitatem!


image: s005

OCELLE URBIUM AMSTERDAMUM, Decus BELGII, Exultatio EUROPAE!

QVotidianos Tibi non deesse video salutatores, hospitum vario ex Orbe agmina, tum Peregrinatorum, qvi gloriae Tuae exciti famā, longinqvis e Terris spectatum veniunt splendores Tuos, tum Mercatorum omne genus, suas Tibi importantium, Tuas exportantium, qvotidianis classibus, Opes. Bino huic Tuorum compellatorum agmini tametsi ego me non annumerem (qvippe non consiliō, sed casu, huc ad Te, ut olim tumultum in Macedonia fugiens Paulus Athenas, delatus) qvia tamen non sic latere potui ut ignorarer, nec erat cur in lucido Orbe Tuo latibula qvaererem, non possum non publice me Vestrum profiteri hospitem, Vestramqve mihi exhibitam celebrare humanitatem: tandemqve et publice Vos alloqvi, causā non absimili, qvam qvae illi Athenis data fuit publice perorandi, mihi praebitā. Benigne me audite! ut non frustra audiatis, efficiam cum DEO.

Fui ego ab annis jam qvadraginta qvatuor aliqvoties (peregrinationis meae viā semel et iterum, et tertiō, per Te datā) splendorum Tuorum, ō Urbium flos, spectator: at nunqvam iis qvibus nunc oculis. Qvippe tot illas raritates et singularitates Tuas, nonnisi exultante juvenili oculō antea lustrans: nunc autem, senili aetate, paulo PLUS ULTRA superficiem in Tua interiora penetrans, num splendoribus Tuis aliqvid accedere posse sperari possit, ruminari coepi. Qva de re tum tacitus


image: s006

apud me cogito, vel apud unum et alterum (occasionem et stimulos illō praebente) amice disqviro, evenit qvod Athenis Paulo, ut a privata cum privatis dissertatione, in Areopagum protractus, publice loqvi, scribere certe, juberer. Ad colloqvium enim ab uno et altero, et tertiō, Procerum Vestrorum evocatus, et de studiis meis interrogatus, tandem sacri Senatūs decretō, qvicqvid cogitationum in rem Juventutis consignatum haberem, in publicum exponere jussus sum. Qvam voluntatem Vestram dum exseqvor, et ea qvae alibi cogitata, dicta, facta fuerunt, exhibeo: non peccaturum me sperabo, si magni illius Gentium doctoris eminus relegens vestigia, Qvid ad Vos qvoqve delatus egerim, qvas de Vobis qvoqve cogitationes habuerim, qvid Vestram qvoqve in rem valde salutare svaderi posse autumem, stylō veritatis, nude ac simpliciter, exponam: eventu horum divinae providentiae, sicut ibi a Paulo factum, commissō.

Qvid autem ille? Fassus est, se apud eos dies aliqvot hospitantem, non servasse illam in vulgus prudentiae nomine commendatam regulam: Aliena in domo caecum, surdum, mutum esse oportere. Obambulasse se, et spectatorem egisse, fatetur. Qvarum autem rerum? Non deerant sane Urbi amoenissimae varia, qvae vulgi convertere in se oculos, excitareqve admirationem, solent: ille tamen nihil horum sibi, sed Cultuum divinorum rationem, spectaculo fuisse narrat. Nec se fuisse surdum, qvin sapientum illorum varias de rebus variis audisset sententias; neqve mutum, qvin et de interrogatis proferret suam, memorat. Nunc tandem tamen se apertius expositurum, qvid illorum deesse existimaret felicitati: nempe Veri DEI, cui hactenus IGNOTO servirent, NOTITIAM: qvam si admitterent, habituros demum verum splendorem, communis illius Sospitatoris favorem, et cum illo omnia. Hoc fuit habitae; illius in Areopago orationis argumentum: qvō prudenter ac fervide Apostolatūs sui ea in Urbe jecerat fundamenta.



image: s007

Qvid igitur ego? Cui Apostolatus suus (ex eo tempore qvō me ab Apostolatu Evangelii suspenderat Deus, per annos triginta) fuit missio ad Gentes minutulas, Juventutem Christianam: ad aperiendum oculos eorum, ut convertantur tantō certius a tenebris ad lucem (Act. 26. v. 18.) Cujus Apostolatūs mei edita alibi, diversas per Gentes, specimina, en simul offeruntur Tibi Genti oculatissimae, et ad alias Orbis gentes omnes aditus percallenti. Et qvidem offeruntur ita, ut qvia me superior illa omnia sapienter disponens vis, ultimo ad Te deferri voluit, aliqvid etiam hoc in genere qvasi ultimum Tibi offerri existimes. Qvod qvale sit, ultimā Operis hujus parte, qvam qvartam esse ordo voluit, videre erit.

Disposueram enim mea haec opuscula DIDACTICA, secundum temporum et occasionum articulos, tripartito.

In primum Tomum ea transferens, qvae Didactico in studio ab anno 1627 ad 1642 acta erant, in Polonia potissimum.

In secundum ea, qvae ab an. 1642 ad 1650 Elbingae Borussorum.

In tertium ea, quae qvadriennio post; in Hungaria.

Addo tamen qvartō locō ea, qvae apud Vos Amsterdami, inter ista retractandum, sub manu nata sunt: colophon omnium hoc in genere studiorum meorum. Hic enim desino: morte jam obsignaturus, qvicqvid in Juventutis salutem observasse dedit Dominus, fideliter me exposuisse, et apud Vos tandem deposuisse, omnia.

Qvae Omnia Tibi do, dico, dedico, Urbs eminentissima: primum in gratitudinis testimonium, qvod me humaniter excepisti, per qvos excepisti. Dehinc in memoriam, apud Vos talium occasiones objecisse Deum. Tandem, qvia ultimus stimulus a Proceribus Tuis additus est, benignissimā illā ad hīc subsistendum invitatione: qvā ego tantisper Vester factus, si non Civis nati, certe Hospitis grati, lege me teneri sentio, ad nihil intermittendum qvod ad augendum decus Tuum, per meam qvoqve forsan tenuitatem, facere qveat.



image: s008

Estne vero qvidqvam, qvod splendoribus Tuis accedere possit? Potesne ferre, ut id qvis vel cogitare praesumat? Qvidnī? ad verificandum illud Christi nostri, HABENTI DABITUR! Habes enim Tu multa rara, mira, pulchra: qvidnī ergō Tibi aliqvid rari, miri, pulchri, superaddatur? Ecqvid autem illud erit? Sunt Tibi qvasi perpetuae, ut video, Nundinae; Negotiationesqve in Auro, et Gemmis, et Unionibus, et Ebore, et Bysso, et qvicqvid pretiosum cogitari potest (vix enim Terrarum aliqvid industria Tua reliqvit, qvod non sibi redderet tributarium) jugiter continuatae: qvid peccet, si qvis Tibi de Ingenio ad Ingenia potius (qvam Ebora, Gemmas, Uniones) polienda adhibendo, sermonem inferre velit? Non qvod talis qvoqve negotiationis et politurae Tibi desint studia. (Habes enim praeter illustre, Academias aemulans, Gymnasium, duasqve Classibus bene instructas, discentiumqve gregibus exultantes Scholas, Trivialium etiam Scholarum per omnes plateas innumerum numerum:) sed ut exaeqvandi hīc et illīc ardorem et industriam, sive modus ostendatur facilior, sive Res Verbis jungendi occasio detur nova.

Habes inqvam in Te Artes varias, Artificesqve varios: qvid prohibet de Artium arte, Homines accuratissime formandi, apud Te fieri verba? Habes officinas Typographicas, ubi Libri imprimuntur, qvasi innumeras: qvid prohibet vel unum erigi Typographeum Vivum? ubi consimili celeritate, copiā, elegantiā, non chartis imprimatur sapientia, sed Ingeniis. Habes Navigationes ex Orbe nostro, in qvosvis ignotos, freqventes: qvid prohibet Qvomodo ab ignorantiae Orbe, ad variae Scientiae insulas, felicius navigare qveant omnes Tui, disqviri? Habes infinitarum ad varia negotia occasionum concursum (unde Te bonarum Occasionum Emporium appellare soleo) qvid prohibet novas etiam novi cujusdam, salubris admodum et gloriosi negotii, offerri occasiones? Germinat


image: s009

eqvidem feliciter Juventus Tua, o Amsterdamum, qvasi salices juxta praeterfluentes aqvas: (Jesa. 44. v. 4.) illud tamen qvia de Spiritu Sancto, et Spiritualibus incrementis, intelligit Scriptura, Qvomodo non Corporis tantum, aut externarum Artium, sed et Sapientiae donis, augmenta capiant, tot illae tam feliciter germinantes saliculae Tuae, cogitandum est. De his ergo cogitationes meas tum tribus prioribus Tomis, ut olim nascebantur, expressas, tum ultimō per meae apud Vos hospitationis dies melius illustratas, cur aliis potius qvam Tibi offeram?

Dixerat enim unus Vestrūm, Patres conscripti, inter me recipiendum, Optare se ut labores nostri Juventutis Vestrae bono, alter ut Vrbis honori, cederent. Utriusqve ego memor utrumqve, si possum, praesto. Urbis consulo honori, dum Omnia alibi varie desiderata, qvaeritata, acceptata, fasce unō offero: et praeterea plus qviddam, indictum et inauditum alibi. Juventuti autem Vestrae, dum profectuum occasionem non unam et simplicem, sed tripatentem, ostendo: determinatione ultimā, qvid horum potissimum amplecti e re sit, Prudentiae Vestrae: relictā.

Feci itaqve qvod ut fieret voluistis, gratiosi Domini mei. Scribere me jussistis: scripsi. Edere mandastis: edo. Vestrorum hīc artificum typis publicata ista ecce jam prodeunt! Qvod ergo Vestrā prodit authoritate, Vestrae etiam authoritatis protegendum se commendat scutō. Non qvasi mihi, sed causae qvae hīc agitur (qvae Christi est, et sacratae Christo Juventutis) patrocinium qvaeram: si forte adhuc infelicitas illa seculi obtineat, ut meliora non praevaleant consvetis. In eo enim peccat Mundus, qvod subministratas divinitus meliorum occasiones non attendendo, deteriora sua mordicus retinet. Qvō ubi ventum, frustra fuerit vel DEUM ipsum de Coelo loqvi: mittuntur in ventos omnia, rerumqve humanarum Babylon manet Babylon. Hinc illa Christi


image: s010

vox: Cantavimus vobis, et non saltastis; lamentati sumus vobis, et non planxistis (Matth. XI. V. 17.)

Non sine causa igitur ego, sub Operis hujus finem, Omnes qvi cum potestate rebus praesunt supplex reqviro, et obtestor, ut haec examinari faciant. Ante alios autem VOS Domini mei religiosissime oro, Libeat Viros pios et sapientes, qvibus nihil praeter Deum et commune bonum cordi sit, nullisqve praejudiciis aut affectu occupati sint, nominare, qvi haec ipsa qvae VOBIS offeruntur attente legant, expendant, dijudicent (aut etiam, si videtur, de his mecum conferant) demumqve qvalia haec deprehensa fuerint ad VOS referant. Qvod si illis omnia haec recognoscere non vacaverit, at ultima saltem illa, ad VOS nominatim directa, LATIUM REDIVIVUM, TYPOGRAPHEUM VIVUM, SCHOLAMQVE PARADISI, lustrare ne grave sit. Ut si qvid inest boni, fructus ejus ad VOS redeat primum: sin, ut secure contemni posse sciatis. Tantilli huc impensi laboris neminem poenitere poterit: posset amissae occasionis poenitere. Mihi, qvō res cunqve ceciderit modō, satis erit solatii PRODESSE VOLUISSE.

Vale Amsterdamum! et gaude Te tot affluere, bonis, externis et internis! Etiam qvod Cives habeas, qvi bona sua publicō Orbis bonō dividere sciant. Et qvod a Te prodeant, qvae publico Orbis bono (gratiae Dei humanā cooperante industriā) servire possunt. Signabam 12 Calendas Januarii, Anni 1658: qvem Tibi, Patriae, Orbi Terrarum, felicem opto.

Hospes apud Te

Tuus



image: s011

Lectoribus piis, et prudentibus, S.

QVandoqvidem singulari DEI providentiā (cujus ductu in rebus humanis, maximis et minimis, omnia fiunt) eō ventum est, ut tot annorum meditata et scripta, Didactica mea, hīc publicentur, ubi nihil meorum praeter JANUAM LINGVARUM ante plus viginti annos scriptam, et forte Pansophiae Prodromum, me inconscio ab amicis in Anglia et Belgio editum, innotuit: et vero nonnullos praeteritis annis Latinam Lingvam viis a communi Scholarum methodo recedentibus docere his in locis tentavisse, eōqve ut qvidqvid novitatem prae se fert contemni meruerit obtinuisse, audio: necessitatem mihi sentio imponi paucis super hac re informandi eos, qvi forte haec nostra lecturi sunt.

2. Ante omnia vero protestor coram DEO vivo, cordium scrutatore, me ad Opus hoc Didacticum inchoandum, et continuandum, jamqve etiam finiendum, nnllā ambitione ductum venisse: qvasi mihi per haec paraturus nomen, extenuaturus vero aliorum bonorum Virorum de Juventutis studiis bene meritorum, et in dies merentium, labores et industriam. Absit absit, absit a me vanitas illa! absit iniqvitas! Nec etiam rem hanc, Didactica studia, qvaestui habui hunc usqve in diem, lucra inde captans: DEUS est portio mea, qvi me ut a prima aetate, ita per hos triginta exilii annos, mirabiliter sustentavit, neqve me dum hīc esse voluerit, deseret, illius confido bonitati. Sed qvod, a Patriae ruinis occasione datā, ad Juventuti meliora optandum Zelō DEI accensus, a multis vero sapientibus Viris ad haec talia continuandum varie stimulatus, ductui divino resistere non potui, nec debui. Metu scilicet DEI: ut ne forte scintillarum melioris lucis talentulō in silentii scrobe defossō, triste illud, Serve neqvam cur minam meam men sae non exposuisti? audire haberem.

3. Etiam cum de studiis Latinae Lingvae (qvae pro sapiente, et Eruditionis vehiculo habetur, eōqve omnium in Orbe Christiano Scholarum praecipua occupatio est) tot qverelae fierent (non vulgi tantum, sed sapientissimorum virorum, qvas recitabo suis locis) extendere huc etiam meas illas pra Juventutis bono curas volui, si qvo modo Labyrinthis illis (seu ex toto seu ex parte) liberari possent. Nempe ut non tantis molestiis et sudoribus studum Lingvae hujus constet: Ingeniaqve citius in Res ipsas (in qvarum cognitione Sapientia proprie sita est) admitti, et per id melius Vitae muniis praeparari, valeant. Qvod si cogitare, aut etiam sperare, et dehinc (charitate svadente) conari ausus sum, qvid peccavi? Aut si aliqvid hanc in rem invenisse dedit DEUS; inventumqve aliqvid omnino esse multi boni et docti Viri persvasi sunt, qvae hīc mea culpa?

4. Eqvidem inventiones meas obtrudere aliis, nunqvam adhuc animum incessit libido. Potius non ita esse inventis illis meis applaudendum, sed perfectius qviddam hoc in genere junctis consiliis qvaerendum, aliqvoties in publico monui: qvod hīc suis locis legere erit. Ita enim me finxit natura, ut in omnibus actionibus meis plus metuam qvam sperem: eōqve novatorem agere, etiam


image: s012

ubi haud parum meliora sese ostentant, trepidem. Nimis esse mobilem, levis esse animi; eosqve qvi ad qvamvis qvasi novae lucis scintillam sese proripiunt, saepe fatuos ignes seqvi, statuo. Qvam timiditatem meam non omnibus placuisse scio: qvorundam etiam me, mea verecundius qvam illi svadebant venundantem, perstringentium scomma, Comenium habere posse, non habere audere, novi. Frustra igitur de me qvis, ac si ullius erroris magister, aut adversus recepta seditionis dux, esse velim, metuat.

5. Nec tamen rursus me illorum gregi associatum velit DEUS, qvi consvetis et receptis sic inhaerent, ut sive DEUS aliud svadeat, sive ratio, sive ipse communis sensus, nihil moveantur, suis pertinaciter intenti. Qvod qvia indicium fuerit hominis aut nimium sui amantis; aut stolidi, rationes rerum, et qvid magis expediat, non expendentis, aut deniqve in ipsam DEI bonitatem ingrati, pios et prudentes omnes cavere convent.

6. Ego ab utroqve isto ad extrema tendentium hominum genere alienior, cum neutris mihi negotium esse opto: sed cum moderatis illis, qvi res humanas ita tolerant, ut meliora anhelare, circumspectare, siqve consvetā DEI (confusionibus nostris subinde intervenientis) bonitate offerantur cedere, bonorumqve authori DEO gratias agere, parati sunt. Atqve tales mihi in hoc Opere meo lectores, censores, arbitros, judices, deposco, alios deprecor. Deprecor inqvam, aeqve intempestivos laudatores et applausores, tanqvam de re jam ad plenum triumphum deducta; ut et amarulentos istos vituperatores, qvi tanqvam nihil actum sit, aut aliqvid cum injuria actum, ita effervescunt, publicaqve bene merendi studia, et hinc ipsa etiam benefacta, maledictis proscindunt.

7. Et neqvis haec dicis causā dici suspicetur, aperte profiteor, Plus Didactico studio intempestivos approbatores, qvam ullos improbatores et cavillatores, nocuisse. Hi enim docuerunt aliqvid, aut certe ad melius omnibus attendendum excitārrunt: illi contra, paeana ante tempus canere svadentes, attentionem sopararunt. Qvare si Didactica inventa adhucdum castigari et perfici opus habent (qvis autem neget?) plus a Momis et Zoilis exspectandum esse agnosco, qvam ab illis qvi nihil nisi annuere, et in praeeuntis sententiam manibus pedibusqve ire, nōrunt.

8. Interim qvia nemini bono et prudenti Momo aut Zoilo audire, multo, minus in numerum stultorum, et confusione dignorum (qvi prius respondent qvam audiverunt, Proverb. 18. v. 13. hoc est, de incompertis pronuntiant) conjicere sese, allubescit: valde oro ut si cui de Opere hoc pronuntiare libet, libeat prius judicare: atqve si judicare, legere prius; atqve si legere, seponere prius praejudicia. Hoc enim nisi fecerit, fucum certo faciet, non rebus, sed sibi: seipsum falso judiciō non minus dementans, atqve solet qvi cum per liberum aspectum posset, per vitrum coloratum res intueri mavult.

9. Humanitatis qvidem esse errantibus comiter monstrare viam, aut etjam ne errent praemonere, scio: ego tamen praejudiciorum obices, qvos sibi ponunt nonnulli praedivinare, ut eos tollam, qvomodo possum? Melius fuerit consilium, ut sepositis potius omnibus praejudicii perspiciliis, purā mente huc veniat, qvisqvis venire proponit: doceri et docere paratus, prout ipsam Veritatem fulgoris sui radios evibrare senserit.

10. Audio tamen qvaedam in me, et mea haec, torqveri tela: qvae si recte praevisa sunt scutum oppono. Dicunt, primum, Mea haec nimis a


image: s013

communi Via recedere. Respond. Nihil generi nostro communius, qvam hallucinari, errare, labi, per omnes Vitae partes, et qvicqvid usqvam geritur. Qvod si ergo qvis emendandum aliqvid ostendit, a communi via recedat necesse est. Nec ergo de eo illi qvaestio movenda, An recedat? sed An recte?

11. Dicunt (ut auditione accepi) Impossibilia promitti, Lingvae: totius, una cum Rerum universitate, spatio unius triennii cognitionem. Resp. In gratiam aliorum fuisse terminum illum assumtum, confiteor (Ventilabro Sap. § 63.) et retracto. Non tamen impossibile esse, difficile licet, demonstro. Qvod si difficultas etiam illa qvomodo tolli possit, videre placet, Veni et vide: atqve tum judicare liberum erit, non ante.

12. Dicunt: Ab homine extraneo, et advena, talia moveri intolerandum. Respond. Cosmopolitae sumus omnes, ejusdem Mundi cives: addo et Ecclesiae. Res turbare, aut loco movere, peregrino utiqve non licet: monere, si qvid ex usu fuerit visum, inter officia habendum: qvod variis sapientum dictis, infinitisqve exemplis, probari posset. Jethro certe Madianita, apud Israelitas in deserto hospes, utile aliqvid Mosi, tametsi ipsius DEI alloqviis per fruenti, suggerere; et puella captiva consiliō suō Namenem dominum suum leprā liberare; et Abdemelech AEthiops Prophetae Jeremiae amicus esse, Regi vero Sedekiae bonum dare consilium, potuit etc.

13. Sed nimiā Scriptorum mole hīc Lectores oneras: Cur non solum illud optimum, ultimo repertum, das? Resp. Annorum triginta consultata, et actitata, hīc recito, nuci meam includere Iliada non potui. Et annon qvi remotas in Terras peregriationes, aut ad ignotos Orbes vel Insulas navigationes instituunt, Diaria condere, et Cur, qvando, qvomodo, iter susceperint, qvā perrexerint aut deflexerint, et qvos in conspectum nacti montes, flumina, insulas, urbes, scopulos etiam aut syrtes, et avia in qvae forte delati, et qvomodo in viam redire potuerint, similiaqve, consignare solent? Consignationesqve tales annon cum voluptate recognosci ab iis, qvi eōdem forte tendentes, tum informari de cursu recto, tum praemoneri de aviis et periculis gaudent, solent? Cur imitari pigeat hīc, ubi ad Scientiarum insulas breviores et tutiores qvaeruntur viae? et ubi vel errores ipsi, candide recitati, istāc ituris bonae informationi servire possunt.

14. Deinde, Qvia Natura lex est, ut ad perfecta non veniatur nisi per imperfecta, gradatim ad hoc vel illud cogitandum, optandum, qvaerendum, inveniendumqve, occasionibus sese offerentibus, mentemqve altius semper elevantibus: siqve nos nisi per talem scalam, ab imperfectis paulatim ad perfectiora nos promovendo, meliora illa (et ut confidimus Optimis proxima) iventione attingere non potuimus: forsan neqve judicii de his perfectionem attinget qvisqvam, nisi similiter gradatim elevatus

15. Tertio, Tametsi dicere, Aboleo priora omnia, tanqvam imperfecta, postrema sola pro meis agnosco, facillimum esset: qvia tamen nec Deus Operibus suis tale ostendit exemplum (qvippe qvi nihil Operum suorum abolet, perficit tantum priora posterioribus): nec Natura ipsa procedit aliter, qvam ut qvae primā radice posuit ea extendat, roboret, vegetet, cur imitari nolimus? Maneant itaqve nobis etiam nostrae tot annorum, per gradus sese elevantes, cogitationes, explicandae qvantā qvidem brevitate potest, ordine tamen: ut qvae antecedentia conseqventibus, mala bonis, bona melioribus, meliora


image: s014

deniqve optimis, quaerendis et inveniendis ansam dabant. Qvantaeqve molis fuerit melioris lucis condere Methodum, pateat.

16. Tandem, Qvia saepe humanae imperfectionis vitiō evenit, ut Cogitationes posteriores non sint prioribus sapientiores, tametsi videantur: si forte idem in argumento praesenti contigit nobis (nihil non humani accidere potest homim) nolui priora nostra, antehac luci data, et qvasi publica jam facta, privatō meo unius abolere arbitriō, sed recensere ordine: sicubi autem scopum tunc non attigisse videbor, inter retractandum haec (Tomo ultimō) obeliscō notare decrevi. Ita nihil utilium cogitationum perire, nihil aberrationum non emendari, et ex omnibus tandem bonis (separato prudenter si qvid se admiscuit non boni) unum optimum confieri, poterit: Machina Systematice constructa, ad cujusvis Hominis mentem intra lucidae Methodi cancellos qvocunque blande ducendum, ac deducendum, accommodata.

17. Prolixiora ergo nostra scripta, ea plene recognoscere avidis destinata sunto. Aliis haec si non vacat legere, et tamen qvō molimina haec tendant desiderium est pervidere, poterit vel postremus caeteris brevior Tomus, Amsterdamensia continens, percurri. Patebit de eo consultari, Qvomodo pusillae Humanae: genti, Juventuti, meliuscule esse qveat, ad meliora eos, viisqve melioribus, promovendo.

18. Illis qvi nos nimis diu nostra haec parturiisse qverebantur hactenus, estne responderi opus? et qvid? Non placet nisi unum hoc: Frustra se prolis desideriō parturire cogat faemina gravida, anteqvam intra se maturatus foetus ipse ultro lucem appetat, tenebrarumqve claustra perrumpat. Et qvod qvemadmodum alia hujus aevi omnia, sic ego homuncio, tempori sum inclusus, in qvo cuncta successive fiunt, et se ad destinatum suum finem nonnisi certis intervallis et gradibus suis disponunt, promovent, elevant.

19. Sat cito si sat bene, dixit sapiens illo Cato. Hoc ergo tandem unum sapientes Lectores meos volo rogatos, ut qvalem his tam lentis deliberationibus exitum dederit DEUS, attendant. V.



image: s015

J. A. COMENII DIDACTICORUM OPERUM Pars Prima. Ea continens, qvae de sanctiore Iuventutis Educatione, melioreque Scholarum statu, ab Anno 1627 usqve ad 1642 scripta fuere: cum breviter memoratis Occasionibus qvibus eo fuit ventum, subseqvutisqve Eruditorum censuris. Qvorum syllabum seqvens ostendet pagina.

[gap: illustration]

image: s016

[gap: content list]

page 3, image: s017

Lectores Christiani salvete per Christum!

Qvod de rerum omnium vicissitudinibus sapiens observavit Salomon, Omnia tempus habere, suisque spatiis transire universa sub Coelo: Tempus esse nascendi et tempus moriendi, tempus plantandi et tempus evellendi, tempus destruendi et tempus oedificandi, tempus tacendi et tempus loquendi etc Deum tamen esse qvi cuncta pulchre disponit, unum qvodque tempore suō (Eccles. 3. 1, 11:) hoc idem cuique nostrūm de se etiam ipso, et maxime, observandum relinqvitur, si sapimus. Nempe ut sua cuique omnia, Vitam et mortem, Otia et negotia, Silentiaque et sermones, transire (Deō occultā providentiae suae vi disponente omnia) attendamus.

Mihi quae in Vita mea, quadam saltem ex parte, acta sunt, recordandi ecce offertur occasio! Fuit et mihi nascendi tempus, ante hos 65 annos: adventat moriendi tempus, nescio an intra 65 dies, vel horas, aut momenta, Fuit tempus cogitandi de plantando et aedificando, meum et aliorum in usum: et fuit tempus spectandi ruinas, meas et alienas. Fuit tempus tacendi in publico: venit et tempus loquendi in publico. Nempe de iis quae potissimum intra hos proxime elapsos triginta annos mihi meditata, scripta, tentata et acta sunt: in gratiam eorum qui amice id requirunt, propter spem non sine fructu abiturum, qvicqvid hujus erit.

Initium Didactici studii mei pono in Annum 1627, tametsi altius ordiripossem. Nam statim ut Wolphgangi Ratichii de Studiorum rectificanda Methodo consilium, ab Academiis Jenensi et Gissena scriptō publicō laudatum, Anno 1612, prodierat, fama haec meas quoque ad aures studiis tunc. Herbornae Nassoviorum operam dantis pervenit, eo fructu, ut ego in Moraviam (Anno 1614) reversus, Scholaeque Praeroviensi praefectus, molliorem puerilium studiorum viam tentare fuerim aggressus, conscriptis facilioris Grammaticae praeceptis, qvaepostea (1616) Pragae typis exscripta erant. Anno autem 1618 ad Ecclesiae Fulnecensis Pastoratum, Scholaeque ibidem recens erectae Curaturam vocatus, alia insuper eōdem spectantia consiliis agitare, et in chartas referre coepi: sed quae trienniō post urbeculā nostrā ab Hispanis occupata, et Bibliothecā mea tota direptā perierunt. Anno demum 1627 ad eadem studia redeundi rediit occasio talis. Eramus Evangelici Pastores, Caesareō edictō totā jam Bohemia et Moravia proscripti, aliqvo numerō in Bohemiae montibus, prope Albis fontes, apud Baronem Georgium Sadowskide Slaupna latitantes: qvorum uni (Johanni Stadio) filios ille suostres (Wenceslaum Ferdinandum, Johannem Georgium, et Petrum) instituendos commiserat: qvia me Canones aliqvot melioris Methodi suum in usum conscribi petiit: et obtinuit. Cumque per dies Caniculares in vicinam arcem Wilcitz, ad spectandam celebrem Nobilissimi D. Silveri Bibliothecam exspatiati essemus, factum insperato ut in Eliae Bodini recens e Germania allatam incideremus Didacticam. Cujus lectio stimulos nobis addidit nostra in lingua simile scriptum adornandi, suōqve tempore evulgandi. Quod et caeteri Fratres, hujus consilii eonscii, vehementer approbare, desiderioque desiderare, coeperunt. Nempe qvia per eosdem dies novum Caesaris edictum contra Evangelicos Proceres de emigrando, qvisquis Religionem mutare nollet, promulgatum fuit: illique emigrare parabant. Tanta igitur in Patria Ecclesiarum et Scholarum ruina, qvam prae oculis habuimus, conceptusqve inde dolor, et spes (cur id dissimulem?) de reditura tandem aliquando ad nos misericordia Dei, solicite nos de reparandis ruinis cogitationes suscipere coegit. Nec autem aliud consilii mentem subibat, quam ut, si qvando misericordiae oculō respicere nos dignaretur Deus, Juventuti ante omnia succursum iretur, per erectas qvam ocyssime Scholas, easque Libellis bonis, et Methodō lucidā instructas, ad rectificandum qvam optime posset Literarum, Virtutum, Pietatisque studia. Agressi ergo fervide negotium (qvanqvam alii cotis vice fungebat) fecimus tum, intra Patriae adhuc latitantes viscera, qvod potuimus. Sed cum seqventi 1628 anno (eadem perseqvutionis procellā magis magisque saeviente)


page 4, image: s018

omnes nos solum vertere, ac dispergi, cogeremur: mihique Lesnam Polonorum delato, et exilii tolerandi gratiā ad Scholasticam functionem detruso, nec perfunctorie in ea versari cupienti, coeptum Didactices studium urgendi novum adderetur calcar; prodrentque plures per id tempus in Germania didactici, promicaret denique in Patriam redeundi novae: cujusdam (quanquam, eheu, evanidae) spei jubar: factum est ut ego Didactica mea primis a fundamentis retexere, omniaque prioribus omnibus, nostris et alienis, ampliora et firmiora constituere, tentārim: donec et praesidentiā quādam molimen hoc totō genere novum Didacticam Magnam, sive Omnes omnia docendi artisicium, appellare subiret animus. Quam tamen, qvia de reditu spes decollaverat silentiō lubens pressi: alios tantummodo Libellos, ad hujus ductum conscriptos (Ianuam Lingvarum, Vestibulum etc.) in publicum ire, amicis urgentibus, passus. Demum Anno 1638, cum e Svecia venirent (Gubernatorum tunc Regni jussu scriptae) literae, conclusum esse de me ad Scholarum Reformationem vocando consilium, si vocationem acceptare vellem. Rescripsi, multa causatus, cur tantae molis onus suscipere, negotioque tam invidiae obnoxio humeros submittere, mihi non esset integrum: svadens aliqvem e Gente sua provinciae huic idoneum eligi, me consiliis, si qvid possem, non defuturum. Coepi ergo hāc ipsā. occasione scriptum hoc vernaculum nostrae tantum Genti destinatum, transferre in Latinum. Cujus qvia Anglicans amici contenta reqvirebant, communicataque fuerunt Capitum lemmata: illi vero haec desiderii quādam impotentiā typis exscribi curārunt: ecce nihil in his muto, tametsi possem, et vellem, meliora nonnulla videns. Qvaliter ista tum juvenili calidō meliorum desideriō, effusa suerant, ita exstent: temperaturam, refrigerato primae inventionis ardore, senilis maturescens prudentia invenire, in fine horum docebit. Haec sic praefatus, rem aggredior ipsam.

Favete! et qvod Genti meae votis destinatum prodesse non potuit, num Vobis, qvibuscunqve, prodesse qveat Videte!



page 5, image: s019

DIDACTICA MAGNA UNIVERSALE OMNES OMNIA docendi artificium exhibens: SIVE Certus et exquisitus modus, per omnes alicujus Christiani Regni communitates, Oppida et Vicos, tales erigendi Scholas, ut Omnis utriusque sexūs Juventus, nemine usquam neglectō, Literis informari, Moribus expoliri, Pietate imbui, eāque ratione intra pubertatis annos ad omnia quae praesentis et futurae Vitae sunt, instrui possit, Compendiose, Jucunde, Solide. Ubi omnium quae svadentur, FUNDAMENTA, ex ipsissima Rerum natura eruuntur: VERITAS, artium Mechanicarum parallelis exemplis demonstratur: SERIES, per Annos, Menses, Dies, Horas, disponitur: VIA deniqve in effectum haec feliciter deducendi, facilis et certa ostenditur.



page 4, image: s020

DIDACTICAE NOSTRAE Prora et puppis esto:

Investigare et invenire modum, quō Docentes minus doceant, Discentes verō plus discant: Scholae minus habeant strepitūs, nauseae, vani laboris, plus autem otii, deliciarum, solidique profectūs: Respublica Christiana minus tenebrarum, confusionis, dissidiorum; plus lucis, ordinis, pacis et tranquillitatis.

PSAL. 67. 1, 2.

DEUS misereatur nostri! et benedicat nobis! Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri! Ut cognoscamus in terra viam Tuam, in omnibus gentibus salutare Tuum.



page 7, image: s021

LECTORIBUS S.

DIDACTICA, docendi artificium sonat. Quod nuper eximii qvidam Viri, Sysiphica Scholarum saxa miserati, vestigare aggressi sunt; ut dispari ausu, ita profectu dispari.

2. Qvidam Lingvam solum, hanc aut illam, facilius tradendi compendia venati sunt. Alii Scientiam vel Artem, hanc vel illam, celerius instillandi breviores tentārunt vias. Alii aliud. Omnes fere per externas qvasdam e faciliore praxi collectas observationes; id est a posteriori, ut loqvuntur.

3. Nos Didacticam Magnam polliceri audemus: id est Universale omnes Omnia docendi artificium. Et quidem docendi Certo; ne possit non sequi effectus. Et docendi Prompte; nullā scilicet docentium aut discentium molestiā, vel taediō, summā potius utrinque jucumditate. Et docendi Solide: non supersicietenus, et dicis ergo, sed promovendo ad Literaturam veram, Mores svaves, Pietatem intimam. Deniqve, monstramus omnia haec a priori, h. e. ex ipsissima immota Rerum Natura, velut e vivo fonte perennes producendo mvulos: quos iterum in unum colligentes flumen, universale qvoddam universales erigendi Scholas constituimus artificium.

4. Magna utiqve sunt qvae promittuntur, et vehementer exoptanda: sed quae alicui somnia verius, quam rei certoe narrationem iri visum, facile praevideo. Cohite tamen judicium, qvisqvis es, donec quid rerum subsit, cognoveris: atque tum liberum erit, non judicare solum, sed et pronuntiare. Non enim opto, nedum ut cupiam, persvasionibus nostris quenquam abripi, ut minus exploratae rei assensum praebeat: sed ut qvicunqve spectator huc seinfert, afferat proprio, eosqve exacutos (qui nullo opinionum fascinō praestringi se patiantur) sensus, obnixe moneo, hortor, obtestor.

5. Res profecto plane seria est, atque ut omnium votis expetenda, ita omnium consiliis ponderanda, omnium junctis operis urgenda: ut quae communem humani generis salutem respicit. Quod munus Reipublicae afferre majus meliusve possumus, quam si docemus atque erudimus Juventutem? his praeser tim moribus atque temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium opibus refrenanda atque coercenda sit: inquit Cicero Philippus autem Melanchthon scripsit, Juventutem recte formare paulo plus esse quam expugnare Trojam. Quo Gregoris Nazianzeni illud spectat: [gap: Greek word(s)]h. e. Ars artium, Hominem formare, versatilissimum et perplexissimum omnium animalium.

6. Artemigitur artium tradere, operosae molis res est, exquisitōque eget judicio, nec unius hominis, sed multorum, cum unus nemo tam sitoculatus, cujus aciem non subterfugiant plurima.

7. Iccirco merito a Lectoribus meis requiro, imo per humani generis salutem omnes, quibus haec videre dabitur, obtestor; Primum, ne temeritati tribuant, quod sit qui talia et tanta non solum tentare, sed et polliceri, animum inducat; cum id salutari admodum scopō siat. Secundo, ne desperent illico, sinon primus statim conatus suceesserit, resque concepta votis non ad pleam a nobis deducatur perfectionem. Necesse enim est primo rerum semina nasci: tum gradibus suis assurgere. Vtut ergo nostra haec impertfecta sint, et propositum scopum nondum attingant, gradum tamen esse altiorem, et scopo quam hactenus visum est propiorem, res ipsa docebit. Tandem Lectores oro, ut talem afferant attentionem, industriam, judiciique non solum libertatem, sed et sagacitatem, qualem adres maximas convenit. Meum erit, cum caepti occasionem paucis innuere, tum Inventi novi capita simplicissime recitare: exinde vero plenā fiduciā, illud candori, hoc ulteriori disqvisitioni, omnium dextre judicantum, committere.

8. Ars haec, docendi et discendi, eo perfectionis gradu, ad qvem nunc assurgere velle videtur, bonam partem ignota fuit anteactis seculis: ideoqve laborum et molestiarum, haesitationum et hallucinationum, errorum et mendorum, plena fuitres Literaria, plenae Scholae; ut nonnisi qvibus diviniora contingebant ingenia, ad solidiorem eruditionem eluctari possent.

9. Sed capit nuper Deus exorienti cuidam novo seculo velut auroram praemittere, excitatis per Germaniam aliquot Viris bonis, qvi perplexitatum Methodi Scholis usitatae pertaesi, de faciliore aliqva et compendiosiore Lingvas et Artes docendi via cogitationes susceperunt; alii nempe post alios, ideoqve alii prae aliis successu majore; ut ex editis in lucem Didacticis eorum libellis, et spieciminibus, patet.



page 8, image: s022

Rattichios intelligo, Lubinos, Helvicos, Ritteros, Bodinos, Glaumios, Vogelios, Wolfstirnios, et quem inprimis nominasse conveniebat, Johannem Valentinum Andrea (qui ut Ecclesiarum et politiarum, ita Scholarum, morbos passim in aureis suis scriptis egregie detexit, remediaque sparsim monstravit:) aut si qui praeterea nobis nondum visi. Sed et Gallia volvere saxum hoc caepit, Jano Caecilio Frey, scitulam Didacticam (sub titulo, Ad divas Scientias Artesque, et Lingvas, Sermonesque extemporaneos, nova et expeditissima via) Parisiis publicante, Anno 1629.

11. Hos ego cum datā undecunque occasione evolvere caepissem, incredibile dictu quantam conceperim voluptatem, dolores meos de Patriae ruina, totiusque Germaniae afflictissimo statu, multa ex parte lenientem. Caepi enim sperare, non frustra haec altissimi Numinis providentiam conjungere, ut et ruinae: Scholarum Veterum, et Novarum delineationes ad ideas novas, in idem tempus inciderent. Nimirum, cui novum AEdificium erigere stat sententia, complanare prius solet aream, etiam prioris minus commodi, aut ruinosi, aedificii am litione.

12. Haec inquam cogitatio spem bonam in me excitabat, jucundā voluptate temperatam: sed quam paulatim post dilui sensi, non satis e fundamento rem tantam explicari autumans.

13. Plenius itaque super quibusdam informari, de nonnullis etiam monere, cupiens, ad unum, et alterum, et tertium istorum literas dedi, sed frustra. Partim quod sua sibi inventa nimis arcte custodiat nonnemo: partim quod literae iis ad quos erant datae non repertis, ad me sine responso redierint.

14. Vnus illorum (Clarissimus I. V. A.) lampada se tradere nobis amanter rescripsit, et ad audiendum etiam aliquid animavit. Quo animus meus veluti stimulatus frequentius haec apud se agitare caepit, donec et impotens publici profectūs desiderium a fundamentorem hanc tentare coegit.

15. Statutis igitur extra orbitam alienis inventis, cogitatis, observatis, monitis, rem ipsam abintegro speculari ag gressus sum; et in causas, rationes, modos, metasque Discentiae (quam ex Tertulliano vocare sic licet) inquirere.

16. Vnde mihi tractatus hic, rem plenius quam hactenus (uti spero) enucleatam exhibens, enatus est: conceptus primum vernacule, in Gentis meae usum, jam autem svadentibus Viris bonis Latinitate donatus, ut publice prosit, si poterit.

17. Jubet quippe charitas, quod Deus in salutem generis humani monstravit (ita D. D. Lubinus de sua Didactica loquitur) generi mortalium non invidere, sed toti exponere Mundo. Illa enim omnium bonorum natura est (pergit idem) ut cum omnibus communicentur: quippe quae quō magis, et quō pluribus, communicantur, hoc plus et magis omnibus sufficiunt.

18. Humanitatis etiam lex est, ut si quis laborantibus proximi rebus auxilii aliquid novit, ferre non intermittat: praesertim ubi non unius Hominis, sed multorum, nec Hominum, sed Vrbium Provinciarum, Regnorum, atque adeo totius Generis humani, res agitur, quemadmodum in hoc proposito.

19. Si qvis nihilominus reperiatur tam morosus, qvi a Theologi vocatione alienum esse putet Scholastica tractare: sciat is ad sangvinem usqve scrupulum hunc intra pectus mihi versatum: sed a qvo non aliā. ratione me liberari posse sensi, qvam obsequendo Deo, et in medium consulendo qvid qvid divinus suggessit instinctus.

20. Patimini quaeso confidentius me Vobiscum loqui, Christiana pectora! Nōrunt, qui me propius nōrunt, hominem esse me tenuis ingenii, et propemodum nullius literaturae: deflentem tamen aetatis damna, et perquam cupidum ad hiatus nostros, si ullā ratione detur, explendos, sive meis sive alienis (quae ubique non nisi a propitio Deo venire possunt) inventis.

21. Si qvid ergo hīc etiam dextre inventum est, non meum sit, sed ejus, qui ab ore infantium parare sibi consuevit laudem: et qui, ut se fidelem, veracem, benignum, reipsā demonstret, petentibus dat, pulsantibus aperit, quaerentibus offert (Luc. 11.) quō et nos collata in nos dona nonillubentes conferamus in alios. Christus meus novit, tam simplex mihi esse pectus, ut docere et doceri, monere et moneri, doctorem doctorum (si quā parte liceat) et discipulum discipulorum (sicubi profectum sperem) agere, nullō mihi discrimine habeatur.

22. Ergo qvod mihi observasse dedit Dominus, en depono in medium commune sit.

23. Si quis invenerit meliora, faciat idem: ne, si minam suam reponat in sudario, et abscondat, sceleris arguatur a Domino, qui negotiari vult servos suos, ut mina cujusque mensae exposita lucretur alias. (Luc. 19.)

Quaerere magna licet, licuit, semperque licebit:

Nec labor in Domino caeptus inanis erit.



page 9, image: s023

Omnibus Rerum humanarum Praesidibus, Politiarum Moderatoribus, Ecclesiarum Pastoribus, Scholarum Rectoribus, Liberorum Parentibus et Tutoribus, Gratia sit et pax a DEO et Patre Domini nostri Jesu Christi, in Spiritu Sancto.

[note: Duo excellentissimae creationis opera, Paradisus, et Homo.] CReatum primitus e pulvere terrae Hominem collocavit Deus in Paradiso voluptatis, qvem plantaverat in Oriente, non solum ut eum custodiret et coleret (Gen. 2. 15.) sed ut ipse quoque esset hortus deliciarum DEO suo.

[note: Comparatio Hominis cum Paradiso.] 2. Ut enim Paradisus erat amoenissima Mundi pars: ita Homo creaturarum delicatissima. Paradisus fuit ad Orientem plantatus: Homo ad imaginem ejus, cujus exortus [note: 1.] sunt ab initio, a diebus aeternitatis. In Paradiso productum [note: 2.] fuit omne Lignum pulchrum visu, et ad vescendum svave, de omnibus qvae alibi sparsim exstabant, per universam Terram: in Homine omnis materia mundana, omnesque formae et formarum gradus, ad totum divinae Sapientiae artificium exprimendum, in unum veluti cumulum congesta [note: 3.] sunt. Paradisus habebat Arborem scientiae boni et mali: Homo habet Mentem ad discernendum, et Voluntatem ad eligendum, qvidqvid usqvam [note: 4.] boni aut mali est. Paradiso inerat Arbor vitae, Homini Arbor ipsa immortalitatis; Sapientia nempe Dei, quae radices aeternas in homine posuit (Ecclesiastici [note: 5.] 1. 14.) Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum, qvi inde dividebatur in quatuor capita (Gen. 2. 10.) in Hominis cor varia Spiritūs Sancti dona influunt, ad irrigandum eum, rursumque de ventre ejus flumina fluunt aquae viva: (Joh. 7. 38) hoc est, in Homine et per Hominem diffundit se varie Sapientia Dei, tanqvam divisis quaquaversum fluminibus. Quod idem Apostolus testatur, cum ait, per Ecclesiam Principibus et potestatibus Coelorum innotescere multiformem Sapientiam Dei (Ephes. 3. 10.)

3. Vere itaque paradisus deliciarum Deo suo est qvisque Homo, si se continet ubi collocatus est. Similiter Ecclesia ipsa, quae est hominum Deo deditorum collectio, Paradiso, Horto, Vineae Dei, saepius in Scriptura comparatur.

[note: Paradisi utriusque amissio.] 4. Sed eheu infelicitatem nostram! Amisimus Paradisum deliciarum corporearum, in qvo fuimus: et amisimus simul Paradisum deliciarum spiritualium, quod fuimus ipsi. Ejecti sumus in solitudines Terrae: et facti sumus ipsimet solitudo, et desertum quoddam tetrum et squalidum. Ingrati nempe fuimus iis, qvibus nobis abunde prospexerat DEUS in Paradiso, Corporis et Animae respectu: merito igitur utrisque sumus exuti, Anima et Corpus nostrum aerumnis exposita.

[note: Qverela de hoc Dei.] 5. Audiamus de his Prophetam, in persona superbi et ad poenas damnati Tyrii Regis, ita loquentem: In deliciis Paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tibi fuit, Sardis, Topazius, et Iaspis, Chrysolithus, et Onyx, et Berillus, Sapphirus, et Carbunculus, et Smaragdus cum Auro. Opus tympanorum et fistularum, die quō procreatus fuisti, parata erant tibi. Tu Cherub fuisti, ex qvo unxi te protectorem (Dominum caeteris creaturis): ex qvo praeposui te, in monte sancto Dei eras, inter lapides ignitos indesinenter ambulabas. Perfectus eras in viis tuis, a die conditionis tuae donec inventa est iniquitas inte. In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniqvitate, et peccasti. Ideo ejeci te de monte Dei, et perdidite, etc. Cumelevatum est cor tuum in decore tuo, perdidisti Sapientiam tuam, in terram projeci te etc (Ezech. 28. 13. etc) Projecit, eheu, et disjecit nos justā indignationo suā, ut quanquam fuerimus velut hortus Eden, jam facti simus velut solitudo deserti.



page 010, image: s024

[note: Reparatio Paradisi nostri gratiā Dei.] 6. Gloria tamen, et laus, et honor, et benedictio, in sempiterna secula sit Miseratori nostro Deo, qui ut nos ad momentum dereliquit, non tamen in solitudinem aeternam reliquit: qvin emittens Sapientiam suam, per quam plantati sunt Coeli, et Terra, et omnia, misericordiā suā iterum circummunivit derelictum Paradisum suum, Humanum genus: ut intermortuis, retorridisque Cordium nostrorum arboribus securi, et serrā, et radulā Legis suae succisis, et decorticatis, novos de coelesti paradiso surculos insereret: et quos, ut radices agere et increscere possent, propriō sanguine rigavit, variisque Spiritūs sui sancti donis, veluti aquae vivae rivulis, perfundere non intermittit: Operarios quoque suos, spirituales Arboratores, qvi novi plantarii Dei fidelem curam gerant, submittens. Ita enim Iesajam, et in persona ejus alios, alloquitur DEUS: Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manūs meae protexite, ut plantet Caelos, et fundes Terram, et dicas ad Sion, Populus meus es tu (Jes: 51, 16:)

[note: Ecclesia revirescens Paradisus] 7. Virescit igitur denuo Ecclesiae hortus, cordis di vini delicium: quemadmodum apud Jesaiam iterum loquitur (cap. 51. v. 3) Consolabitur Dominus Sion, consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quafi delicias, et solitudinem ejus qvasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Et apud Salomonem: Hortus conclusus, soror mea, sponsa; Hortus conclusus, fons signatus. Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo etc. (Cant: 4. 12. 13.) Cui respondet sponsa Ecclesia: o [tu ipse] fons hortorum, putee aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano! Surge aquilo, et veni auster, perfla hortum meum, ut fluant aromata illius! Vt veniat dilectus meus in hortum, et comedat fructum pretiosum suum. (Ibid: 15, 19, 17.)

[note: Subinde tamen marcescens] 8. Verumenimvero satisne ex voto nova haec paradisi Dei plantatio succedit? Omniane germina feliciter succrescunt? omnesne novae plantationis arbores Nardum, vel Crocum, vel Cinnamomum, vel Myrrham, vel Aromata, et fructus pretiosos, ferunt? Audiamus vocem Dei, Ecclesiamsuam alloquentis: Ego plantavi te Vineam electam, totum semen fidele: qvomodo ergo versa mihi es in palmites degeneres? (Jer: 2. 21.) Ecce qverelam Dei, novam etiam hanc Paradisi plantationem degenerare!

[note: Querelae super hac re Dei et sapientum hominum.] 9. Cujus modi qviritationum plena est Scriptura: pleni omnigenae confusionis omnium oculi, qui unqvam res humanas, vel etiam ipsius Ecclesiae, contemplari aggressi sunt. Sapientissimus hominum, Salomon, omnia qvae sub Sole fiunt, etiam propria sua cogitata, dicta, facta, diligenter animō revolvens, deplorare coepit, Nihilusqvam occurrere praeter vanitatem et ataxias: Perversa non posse corrigi, nec defectus numerari (Eccles. 1. 15.) Adeo ut ipsa quoque sapientia afflictio sit Spiritūs, addatque indignationem et aerumnam. (Ibid. 18.)

[note: Vulgus cur haec non curat] 10. Ut enim qvi morbum suum ignorat, non curat: qui dolorem non sentit, non gemit; qvi periculum non animadvertit, non horrescit, etiam super abyssum, aut praecipitia quaecunque constitutus; ita qui depascentes Genus humanum, et Ecclesiam, ataxias non considerat, eum non affici mirum non est. At qvi se et alios infinitis naevis scatere videt; Vulnera et Ulcera, sua et aliena, magis magisque supputare persentiscit, prodeuntisque foetoris gravitate nares oppletas habet, qvi se et alios inter periculosissimas voragines et antra constitui, inter dispositos laqueosubique obambulare, imo per praecipitia perpetua ferri, et jam hunc jam illum praecipitari, videt, difficile est non exhorrescere, non stupescere, non dolore emori.

[note: Demonstratio per inductionem, Omnia nostra esse perversa, ac depravata] 11. Nam, ecqvid tandem in nobis, et rebus nostris, suō locō aut statu est? Nihil usqvam. Omnia praepostere et disturbate, aut jacent aut ruunt. Intelligentiae loco, quā Angelisaequari debuimus, in plerisque stupor tantus est, ut res maxime scitu necessarias juxta cum belluis ignorent, Loco Prudentiae, qua aeternitati destinati aeternitati nos parare debuimus, tanta est non solum aeternitatis, sed et mortalitatis oblivio, ut se terrenis et transitoriis adeoqve praesentissimae morti mancipent plerique. [note: 1. 2.] Loco Sapientiae coelestis, quā optimorum optimum agnoscere, venerari,


page 011, image: s025

eōque dulcissime perfrui, concessum erat, faedissima est ab illo Deo in qvo vivimus, movemur, et sumus, aversio, stolidissimaque sanctissimi Numinis ejus irritatio. Locō mutui Amoris et candoris, mutua odia, inimicitiae, bella, caedes. Locō Iustitiae, iniquitas, injuria, oppressiones, furta, rapinae. Castitatis locō, impuritates et obscaenitates, in cogitationibus, sermonibus, factis. Locō simplicitatis et veracitatis, mendacia, fraudes, doli mali. Locō Humilitatis, fastus et tumores aliorum adversus alios.

[note: Nosque planis perditos.] 12. Vae tibi infelix progenies, quae tantopere degenerasti! Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret, si est intelligens, et requirens Deum. Sed omnes declinaverunt, simul in utiles sacti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Psal. 14.) Etiam qui aliorum duces se venditant, male praeeunt, seducunt: qui phosphori esse debebant, tenebras plerumque offundunt. Sicubi vero boni et veri aliquid est, mutilum est, elumbe est, disjectum est: qvin imo umbra et opinio, si compares cum eo qvod vere adesse nobis debebat. Hoc si qvis non animadvertit, scotomate laborare se sciat: sapientes, non per consuetarum opinionum conspicilia, sed per clarum veritatis lumen, suas et alienas res contemplando, vident qvod vident.

[note: Solatium duplex 1. Paradisus aetemus] 13. Duplex autem relinquitur nobis solatium. Primum qvod pro electis suis Deus paradisum aeternum parat, ubi perfectio redibit, et qvidem plenior ac firmior primā illā, nunc amissā. In hunc Paradisum e corpore abibat Christus (Luc. 23. 43.) et raptus fuit Paulus (2. Cor. 12. 4.) et gloriam ejus conspexit Johannes (Apoc. 2. 7. et 21. 10)

[note: Paradisi Ecclesiae hīc etiam subinde reparatio.] 14. Alterum solatium, qvod hīc etiam subinde paradisum Ecclesiae renovare, desertaqve ejus in hortum voluptatis transformare, soleat DEUS: qvemadmodum allegatae supra divinae promissiones ostendunt. Solemniter id aliquoties jam vidimus factum: post Lapsum; post Diluvium; post introductionem populi in terram Canaan; sub Davide et Salomone; post: reditum e Babylone, et reaedificatam Hierosolymam; post Christi in coelos ascensionem et Evangelii ad gentes praedicationem; sub Constantino, et aliās. Quod si forte nunc etiam, post tam atrocium Bellorum furores, tantasque Terrarum vastationes, benigniore nos vultu respicere parat misericordiarum Pater, grati obviam Deo ire tenemur, succurrereque et ipsi rebus nostris, modis et vlis quas monstrabit ipse omnia viis suis disponens, sapientissimus Deus.

[note: Cujus reparationis efficacissimus mod us per Iuventutis informationem rectam.] 15. Hoc autem inprimis est, qvod nos Scripturae divinae docent, nullam sub coelo aliam efficaciorem ad emendandas humanas corruptelas viam esse, Iuventutis rectā institutione. Salomon enim omnes errorum humanorum labyrinthos pervagatus, et perversa non posse corrigi, neque. defectus numerari, qvestus, tandem se ad Adolescentiam convertit, obsecrans, ut in diebus juventutis suae meminissent Creatoris sui, eumque timeant, et mandata ejus observent: Hoc enim esse TOTVM HOMINIS (Eccl. 12. 13.) Et alibi dicit: Instriue adolescentem juxta viam suam: etiam cum senuerit, non recedet abea. (Prov. 22. 6.) Ideo David: Venite filii, audite me, Timorem Dei docebo vos (Psal. 34. 11.) Sed et ipse coelestis David, verusque Salomon, aeternus Dei filius, ad reformandum nos coelō missus, eandem viam intentō velut digitō monstravit, dicens: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibete eos: Talium enim est regnum caelorum (Mar. 10. 14.) Ad nos vero caeteros dicebat: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in Regnum Caelorum (Matt. 18. 3.)

[note: Pueri verae reformationis non tantum subjectum: sed et exemplar] 16. Hem qvales isti sermones! Audite haec, attenteque considerate omnes, qvid hīc omnium Magister et dominus edisserat! qvam solos parvulos Regno Dei idoneos, imo ejusdem Regni haeredes, pronunciet! illos solos ad haereditatis participationem admittens, qui se parvulis assimilaverint. Outinam vos dilecti pueruli vestrum hoc coeleste privilegium intelligatis! Vestrum ecce est, qvidqvid residui decoris, aut in patriam coelestem juris est, in genere nostro!


page 012, image: s026

Vester est Christus, Vestra sanctificatio Spiritūs, vestra gratia Dei, vestra futuri seculi haereditas: Vestra omnia haec, ad Vos praecipue, et infallibiliter, imo ad solos Vos, spectantia, nisi qvis conversus efficiatur sicut Vos. Ecce nos adulti, qui solos nos existimamus homines, vos simiolas; solos nos sapientes, vos amentes, solos nos facundos, vos infantes; jam in Vestram ablegamur Scholam! Vos dati nobis in Magistros, gesta vestra in ideam et exemplar nostris!

[note: Curparvulos tanti faciat deus] 17. Cur tanti faciat et celebret parvulos Deus, si qvis expendere velit, causam non reperiet potiorem hāc, quod in infantibus omnia simpliciora, et recipiendae medianae, qvam deploratis humanis rebus divina misericordia offert, aptiora sunt. Qvanqvam enim a lapsu Adami veniens corruptela pervasit totam Generis nostri massam, qvia tamen secundus Adam, Christus, Genus humanum denuo sibi, Arbori vitae, insevit, excluditurque nemo nisi qvise propriā incredulitate (qvae in infantes nondum cadit) excludit (Marc. 16. 16.) fit ut infantes, nondum se denuo peccatis et incredulitate polluentes, Regni Dei exasse haeredes pronuntientur: modo se in accepta jam gratia Dei custodire, et a Mundo impollutos servare sciant. Qvod et ipsum facilius pueri, qvam alii, doceri possunt, malis consuetudinibus nondum occupati.

[note: Cur ad illos ableget nos adultos] 18. Eā de causa Christus nos adultos converti jubet, ut fiamus velut parvuli: id est, ut mala qvae a prava institutione hausimus pravisqve mundi exemplis didicimus, dediscamus, et inpriorem gradum simplicitatis, mansvetudinis, humilitatis, castitatis, obcdientiae etc. redeamus. Sed enim qvia nihil gravius accidit, qvam adsuetis desvescere (consvetudo enim altera Natura: Naturam vero ut expellas furcā, tamen usque recurrit) seqvitur inde, Nihil esse difficilius quam hominem male institutum restituere. Arbor enim uti excrevit, procera aut humilis, et ramis bene exporrectis aut concurvatis, ita manet adulta, transformari se non patitur. Canthus, lignum Rotae curvatum, eōque situ induratum, facilius frangitur qvam ad rectitudinem redeat; ut experientiā patet. Quod idem de Hominibus male agere adsvetis pronuntiat Deus: Si mutare potest AEthiops cutem suam, et Pardus maculas suas, etiam Vos poteritis bene facere, edocti malefacere (Jer. 13. 23.)

[note: Reformatio Ecclesiae ab Infantibus inciptat necesse est] 19. Unde necessario; concluditur: Si Generis humani Corruptelis remedia adhibenda sunt, id potissimum per cautam et providam Iuventutis Educationem fieri oportere. AEqve ut qvi Hortum renovare velit, novellis eum arbusculis conserere, plantatasque ad laeta incrementa provide curare, necesse habet: qvando qvidem ad Arbores vetulas transplantandum, et faecunditate imbuendum, artis exigua, vis est. Simplices ergo mentes, vanis mundanis conceptibus et consvetudinibus nondum occupatae et coinqvinatae, aptissimae sunt Deo.

[note: Teste Deō] 20.Quod apud Prophetam ostendit Deus, ubi de universali corruptione qvestus, Neminem superesse qvem doceat scientiam, quem intelligere faciat doctrinam, protestatur: praeterqvam ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus (Jes. 28. 29.)

[note: Jllustre Christi factum] 21. Atqve hoc idem in figura ostendere voluisse videtur Dominus, cum Hierosolymam profecturus jussit sibi qvidem Asinam adduci et Pullum asinae; non tamen Asinae, sed Pullo, ineqvitavit. Additqve Evangelista, talem pullum sibi adduci mandasse Dominum, cui nullus hominum adhuc insederat (Luc. 19. 30.) Frustrane id factum, et consignatum putabimus? Absit: omnia Christi, maxima et minima, dicta et facta, quemadmodum et omnes Scripturae apices, mysteria continent, ad instructionem nostram. Certum itaqve sit, ut ut Christus senes et juvenes ad se vocat, et utrosque ad coelestem Hierosolymam lubens secum ducit, juniores tamen, a Mundo nondum subjugatos, aptiores esse ad asvescendum jugo Christi, prae illis qvos impositis oneribus suis Mundus fregit, ac vitiavit. Pullitiem itaque nostram Christo adduci aeqvum est: his svave jugum juum, et seipsum, imponere gaudet Christus, (Matt. 11. 30.)



page 13, image: s027

[note: Provide Juventutem educare qvid.] 22. Educare autem provide Juventutem, est providere, ut Animi eorum a Corruptelis Mundi praeserventur: et indita illis honestatis semina, castis perpetuisque, monitis et exemplis, ad feliciter germinandum proliciantur; denique Dei, et sui ipsius Rerum que variarum cognitione vera, mentes imbuantur: quō in lumine Dei videre lumen, Patremque luminum super omnia amare et venerari, consuescant.

[note: Et qvis ejus fructus.] 23. Id si fieret, appareret re ipsā, verum esse quod Psaltes canit, Deumex ore infantium et lactantium peficere laudem propter inimicos, ut destruat inimicum et ultorem. (Ps. 8. 3.) hoc est, ut confundat satanam. qvi ulturus condem nationem sui has Dei arbusculas, Juventutem, variis fraudulentissimarum machinationum suarum vulneribus conficit, aut infernali venenō (exemplorum variae impietatis, et instinctuum pravorum) radicitus inficit, ut vel exarescant penitus et concidant; vel intabescant saltem, et marcescant, et inutiles fiant.

[note: Deus qvomodo Iuventutz provideat] 24. Atque eā de causa Deus, tum Angelos custodes puerulis addit (Matt. 18. 10.) tum Parentes Nutritios constituit, ab illisque Liberos in disciplina et correptione Domini educari jubet (Ephes: 6. 4.) tum caeteris omnibus, ne malis exemplis Juventutem scandalizent et corrumpant, serio mandat, secus facientibus aeternum vae denuntians. (Matt. 18. 6, 7.)

[note: Et qvomodo nos teneamur: Patriarcharum exemplō.] 25. At qvā ratione id in tanto confusionis mundanae diluvio faciemus? Patriarcharum tempore, cum sancti illi viri a mundo segregati seorsim habitarent, ipsiqve in suis Familiis, essent non solum Patresfamilias, sed et Sacerdotes, Magistri ac praeceptores, facilius negotium procedebat. Remotis enim apravorum consortio liberis suis, bonō virtutum exemplō praelucentes, leni admonitione, exhortatione, et sicubi opus suit increpatione, suos secum ductabant. Quod factitasse Abrahamum testis est Deus ipse: scio, inquit, quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam Gen. 18. 19.)

[note: Nunc male consortia Iuventutem perdunt.] 26. Sed nunc promiscue habitamus, boni mixti malis: malorumque qvam proborum infinitio major est numerus. Quorum exemplis tam valide abripitur Juventus, ut subministratae in mali antidotum de Virtute colenda praeceptiones vim nullam, aut exiguam, obtineant.

[note: Nec Patentes malis obsistere curant, aut sciunt.] 27. Quidautem, quod et illa Virtutum praecepta raro suppeditantur? Pauci sunt Parentum, qui liberros suos boni aliquid docere possint: sive qvod nihil tale didiceruntipsi, sive qvod aliis intenti haec negligunt.

[note: Nec Praeceptores omnes.] 28. Pauci et Praeceptorum, qvi juventuti bona bene instillare nōrint. Aut si qvis aliqvando est, rapitur ab aliquo Satrapa ad privatim suis impendendam operam, Vulgo ejus copia non datur.

[note: Hinc omnia sylvescunt, et in pejus ruunt.] 29. Inde fit ut Juventus reliqva sine debita cultura crescat, Sylvae instar, qvam nemo plantat, rigat, putat, ad rectitudinem format. Hinc feri et indomiti mores et consuetudines occupant Mundum, omnesque urbes et oppida, et omnes domos, et omnes homines, quorum Corpora et Animi meris confusionibus scatent undique. Si hodie nobis redivivus Diogenes, Socrates, Seneca, Salomon, redeat, non aliud reperient quam olim. Si Deus de coelo nos alloquatur, non aliud dicet quam qvod dixit, Corruptos esse omnes, et abominabiles factos in omnibus studiis suis (PS 14. 2.)

[note: Consilia igitur procommuni salute jungenda omnibus: aut exspectanda Dei fulmina.] 30. Quapropter, si quisquam usqvam gentium, qui consilii aliquid ferre, aut excogitare, aut gemitibus, suspiriis, fletu et lachrymis, a Deo exorare potest, quā ratione succrescenti Juventuti qvam optime consuli possit, is ne taceat, sed consulat, cogitet, oret. Maledictus qui errare facit coecum in itinere inqvit Deus (Deut: 27. 18.) Maledictus igitur et qvi cum reducere qveat caecum aberrore, non reducit. Vae illi, scandalizaverit unum de pusillis istis: inqvit Christus (Matt. 18. 6, 7.) Vae ergo illi etiam, qui cum amovere qveat scandala,


page 14, image: s028

non amovet. Non vult Deus asinum, aut bovem, per silvas et campos errantem, aut sub onere jacentem, deseri, sedei subveniri, etiamsi cujus sit nescias, etiamsi inimici tut esse scias (Exod. 23. 4. Deut. 22. 1.) et debet illi placere, si nos non jumenta bruta, sed Creaturam rationalem, non unum et alterum, sed Mundum totum, errare videntes, secure transeamus, manum non admoveamus? Absit, absit!

[note: In confusionum Babylonem strigendus gladius.] 31. Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter: et maledictus, qui prohibet gladium suum sangvine Babylonis. (Ier. 48. 10.) et speremus nos extra culpam fore; abominabilem confusionum nostrarum Babylonem, securā mente tolerantes? Ah exseregladium, qvicunque accinctum habes, aut quā haereat reconditus vaginā non ignoras! utque sis benedictus a Iehova, Babylonis exterminationem promove.

[note: A Magistratu Politico.] 32. Urgete opus hoc Domini Vos Magistratus, ministri Dei Altissimi, et gladiō qvem vobis accinxit Dominus, gladiō Justitiae, exterminate ataxias, qvibus sese opplet, et Deum Vestrum irritat, Mundus!

[note: Et a Ministris Ecclesiae.] 33. Urgete vos Praesules, ministri Iesu Christi fideles, et gladiō vobis commissō utrinque acutō, gladiō oris, exscindite mala! Eō enim, ut evellatis et destruatis, et disperdatis, et dissipetis mala; aedificetis vero plantetis bona, constituti estis (Ier. 1. 10. Ps. 101. 5. Rom. 13. 4. etc) Iam autem intellexistis, felicius non posse obsisti malis in genere Humano, quam ut aetate primā obsistatur: felicius non posse plantari Arbusculas ad aeternitatem perennaturas, quam si novellae plantentur et educentur: felicius non posse in Babylonis locum Sionem exaedificari, quam si vivi Dei lapides, Juventus, mature caedantur, dolentur, poliantur, structuraeque coelesti adaptentur. Si ergo bene ordinatas et florentes volumus Ecclesias, et Politias, et Oeconomias, ante omnia Scholas ordinemus, et efflorescere faciamus, ut verae vivaeque sint Hominum officinae, Ecclesiarum, Politiarum Oeconomiarumque seminaria. Sic demum potiemur fine nostro, aliās nunquam.

[note: Modus illius rei jam exponendus, et expendendus.] 34. Id autem qvomodo sit aggrediendum, et in effectum desideratum deducendum, en id pandimus ob oculos, Nos, qvorum Spiritum excitavit Dominus! Quid sit, videte et audite, et attendite, qvibuscunque Deus oculos dedit ad videndum, et aures ad audiendum, et mentem ad judicandum.

[note: Sive qvis lucis hīc novae aliqvid visurus, sive non, qvid jaciendum.] 35. Si cui affulserit non animadversum prius lumen, det honorem Deo, fulgoremque hunc novum novae aetati ne invideat. Si autem in lumine hoc luminis defectum notaveris, etiam minimum, aut supple et depura, aut ut depurari qveat mone: plus vident oculi, quam oculus.

[note: Praemia gnavis hīc exspectanda.] 36. Ita opus Dei concorditer agere nos mutuo juvabimus: ita maledictionem fraudulenter opus Domini facientibus denuntiatam effugiemus: ita pretiosissima Mundi cimelia, Juventutem, optime curaverimus: ita fulgorem, erudientibus alios ad justitiam promissum (Dan. 12. 3.) participabimus.

Misereatur nostri Deus, ut in lumine ejus videamus lumen! Amen.



page 15, image: s029

Ut Didactica recte constituatur, interest

Arentum: qvi hactenus plerumqve incerti erant, qvid de Liberis suis sperandum esset? Conducebant Praeceptores, exorabant, donariis permulcebant, permutabant etiam, tam saepe in cassum qvam cum fructu aliqvo. At methodō instituendi ad infallibilem usqve certitudinem deductā, non poterit non semper speratus effectus, cum Deo, seqvi.

2. Praeceptorum: qvorum pleriqve docendi artem plane ignorārunt, ideoqve cum satis facere vellent officio, macerabant se, et operarā diligentiā exhauriebant vires; aut mutabant Methodum, jam hōc jam illō modō successum tentantes, non sine taedioso temporis et laborum dispendia.

3. Discipulorum: ut sine difficultate, taedio, clamonbus et plagis, qvasiper ludum et jocum ad fastigia scientiarum duci qveant.

4. Scholarum: qvae Methodō rectisicatā, non solum in vigore consevari constanter, sed in infinitum augeri poterunt. Erunt enim vere Ludi, Domus deliciarum et illecebrarum. Atque cum (ob Methodi infallibilitatem) ex qvelibet Discipulo Doctor fiet (superiore aut inferiore gradu) nunquam poterunt apti Scholarum Moderatores deesse, nunquam non vigere studia.

5. Rerumpublicarum; Ciceronis testimoniō ante citatō. Cui consonat illud (apud Stobaeum) Diogenis Pythagoraei: Quodnam est fundamentum totius Reipublicae? Adolescentum educatio. Haud enim unqvam Vites utilem fructum protulerint, qvae non bene sunt excultae.

6. Ecclesiae: cum Scholarum recta constitutio sola essicere qveat, ut ne Ecclesiis eruditi Doctores, Doctoribus vero eruditis apti Auditores deesse possint.

7. Coeli denique interest, Scholas ad exactam et universalem Animorum culturam reformari: quō nimirum facilius divinae lucis fulgore a tenebris liberentur, qvos tubae divinae clangor excitare non valet. Quanquam enim praedicetur passim Evangelium, proeditatumque iri ad Mundi finem speremus qvemadmodum tamen in panegyri aliqva, nundinis, aut caupona, aliove tumultuoso bominum conventu, evenire solet, ut non is audiatur solus, aut praecipue, qui optima profert, sed prout quisque alteri occurrit, aut adstat, vel assidet, ita eumnugis suis occupat et detinet: perinde fit in mundo. Faciant verbi ministri officium quantōcunque Zelō: loqvantur, inclament, hortentur, obtestentur, a potiore tamen hominum parte non exaudiuntur. Multi siqvidem Coetus sacros non accedunt, nifi casu aliqvō; alii utut veniant, clausis tamen cum auribus et oculis, qvia plerunque aliis intra se occupati, qvid hīc fiat parum attendunt. Tandem attendant licet, et qvo tendant admonitiones socroe percipiant, non tammen certe affciuntur et commoventur tam valide, qvam fieri conveniebat: quia adsuetus animi torpor, et attractus vitiorum habitus, mentem illis hebetat, fascinat, indurat, ut seveternō illō liberare nequeaut. Haerent itaque in consueta caecitate peccatis suis, tanquam compedibus adstricti, ut ex inveterata pernicie liberare eos nemo possit, praeter solum Deum: quemadmodum Patrum quispiam dixit, prope abesse a miraculo, si peccator inveteratus ad poenitentiam convertatur. Quia vero aliās, ubi Deus media suppeditat, Miracula poscere Deumtentare est, non aliter hīc etiam rem babere statuendum est. Officii proinde nostriesse credamus, cogitare de mediis, quibus tota Christiana Iuventus ad Mentis vigorem, et coelestium amorem, fervidius excitetur. Atque id si obtinuerimus, videbimus passurum vim Renum coelorum, quemadmodum olim.

Ne me igitur a tam sancto proposito subtrahat cogitationes, desideria, vires et opes suas. Qvi dedit velle dabit et perficere: id sine exceptione a divina misericordia votis exposcere, et spe praesumere, convenit. Hominum enim salus, et Gloria hīc agitur Altissimi.

Joh. Val. Andreae.

Desperare de profectu inglorium: delignari aliena consilia. iniurium est.



page 16, image: s030

[gap: Lemmata capitum]

page 17, image: s031

CAPUT PRIMUM. Hominem Creaturarum ultimam, absolutissimam, excellentissimam, esse.

[note: Nosce Teipsum, coelō lapsum fingebatur.] CUM Pittacus olim suum illud [gap: Greek word(s)] pronuntiasset, tantō applausu a Sapientibus excepta fuit sententia haec, ut eam plebi commendaturi, coelō lapsam asseverarint, Temploqve Apollinis Delphici (qvō ingens hominum confluxus erat) aureis literis inscribi curārint. Hoc prudenter et pie: istud ficte qvidem, sed omnino ad veritatem: qvod nobis prae illis liqvet.

[note: Vere tamen coelō lapsum est.] 2. Coelitus enim resonans in Scripturis vox, qvid est nisi, NOVERIS ō Homo ME, NOVERIS TE? ME, aeternitatis, sapientiae, beatitudinssqve fontem: TE, facturam, imaginem, delicium meum.

[note: Sublimitas humanae narurae.] 3. Te enim mihi destinavi aeternitatis consortem; tuos in usus paravi coelum, Terram, et qvaelis continentur; tibi uni contuli junctim omnia, qvae creaturis caeteris singula, Essentiam, Vitam, Sensum, Rationem. Te constitui super Opera manuum mearum, omnia subjeci pedibus tuis, Oves et Boves et Pecora campi, Volucres coeli, et Pisces maris: eaqve ratione te gloriā et honore coronavi. (Psal. 8.) Tibi deniqve, neqvid deesset, meipsum dedi nexu hypostaticō, meam tuae naturam copulans in aeternum: qvaliter nulli Creaturarum, visibilium aut invisibilium, contigit. Ecqvae enim Creaturarum, in Coelo vel in Terra, gloriari pot est, Deum in carne sua revelatum, et exhibitum Angelis? (1 Tim. 3. 16.) nempe non ut videant et stupeant solum, qvem videre desiderabant: (1 Pet. 1. 12.) sed et I manifestatum in carne Deum, nempe DEI et Hominis Filium, (Hebr. 1. 6. Joh. 1. 52. Matt. 4. 11.) adorent. Intellige ergo te Operum meorum absolutum Colophonem, mirabilem Epitomen, Vicariumqve inter illa DEVM esse, coronam gloriae meae.

[note: Omnibus Hominibus ab eculos ponenda.] 4. Qvae omnia utinam non Templorum valvis, non Librorum frontispiciis, non deniqve Lingvis, Auribus, Oculis omnium hominum, sed Cordibus, insculpta sint! Hoc utiqve agendum est omnibus, qui homines formandi obeunt munus, ut hujus dignitatis, et excellentiae suae memores vivere omnes condocefaciant: et ad hujus sublimitatis asseqvendum scopum omnia media dirigant.

CAPUT II. Hominis sinem ultimum extra hanc Vitam esse.

[note: Creaturarum summam summum habere scopum necesse est.] TAm excellentem Creaturam ad excellentiorem prae cunctis creaturis finem destinari, ratio ipsa dictitat: nimirum ut Deo, omnis perfectionis, gloriae, beatitudinis fastigio, junctus, absolutissimā cum eo gloriā et beatitudine perfruatur in aeternum.

[note: Quod patet.] 2. Quod etsi satis e Scriptura liqvet, nosqve, ita omnino rem habere, secure. creidimus: non operae tamen dispendium fuerit, si quot modis Deus in hac vita nostrum Plus ultra nobis effigiārit, vel obiter attingamus.

[note: I. Exhistoria Creationis.] 3. Et primo quidem in ipsa Creatione. Non enim Hominem, ut caetera, nude existere jussit: sed praemissā solenni consultatione, Corpus qvidem ei propriis veluti digitis efformavit, Animam vero ex seipso inspiravit.

[note: 2. Ex constitutione nostri.] 4. Constiturio nostri nobis id, quod in hac Vita nobis adest, non sufficere ostendit. Triplicem enim hīc vivimus vitam, Vegetavivam, Animalem et Intellectualem, seu Spiritualem, qvarum prima extra Corpus nusqvam se exerit: secunda per sensuum et motūs operationes ad objecta se exporrigit: tertia separatim qvoqve existere potest, ut in Angelis patet. Jam qvia evidens est, supremum hunc vitae gradum a prioribus valide in nobis obumbrari et praepediri, necessario seqvitur futurum esse, ubi in [gap: Greek word(s)], deducatur.

[note: 3. Ex omnibus quae hīc agimus et patimur.] 5. Omnia qvae in hac Vita agimus et patimur, ostendunt nos finem ultimum hīc non asseqvi; sed omnia nostra, ut et nos ipsos, alio tendere. Qvicqvid enim sumus agimus, cogitamus, loqvimur, machinamur, acqvirimus, possidemus, non nisi gradatio qvaedam est: ubi longius longiusqve provecti, gradus qvidem superiores, semper conscendimus, supremum tamen nunqvam invenimus. Principio enim Homo nihil est, qvemadmodum ab aeterno nihil fuit: in Utero demum matris


page 18/19, image: s032

initium sumit, e sanguinis paterni gutta. Est igitur Homo primum, qvid? massa informis et bruta. Tunc assumit lineamenta corpusculi: sed absqve sensu et motu tamen. Incipit postea moveri, et naturae vi in apertum prorumpit; patescuntqve paulatim oculi, aures, et sensus caeteri. Temporis tractu prodit se internus sensus, cum videre audire, sentire, sentit. Intellectus postmodum, rerum discrimina notando, sese exerit: tandem Voluntas, ad objecta qvaedam se applicando, ab aliis avertendo, gubernatricis arripit munus.

[note: 3. In quibus omnibus gradatio est, sine termino tamen.] 6. Sed et in singulis illis mera gradatio est. Nam et Rerum Intelligentia paulatim, velut e prosunda noctis caligine emergens aurorae jubar, promicat: et qvamdiu vita superest, semper ei plus plusqve luminis accedit (nisi qvis brutescat omnino) ad ipsam usqve mortem. Actione nostrae itidem primum tenues sunt, invalidae, rudes, et confusae nimis: paulatim deinde cum viribus Corporis Animi qvoqve virtutes sese explicant, ut qvamdiu vivimus (nisiqvem extrenius occupaverit torpor, vivumque sepelierit) non desit quod agamus, quod proponamus quod moliamur: omniaqve illa in animo generoso semper altius prendunt, sine termino tamen, Nec enim in hac vita vel desideriorum, vel moliminum, ullum finem reperire est.

[note: Qvod omnis experientia ostendit.] 7. Quoquō se quis vertat, experimentō id cognoscet. Si quis Opes et Divitias adamaverit, non inveniet quō famem suam expleat, quamvis Mundum possideat universum: quod Alexandri patuit exemplō. Si quis Honorum exarserit cupidirate, non si se Mundus universus adoret, acquiescere poterit. Si Voluptatibus se dediderit, quamvis delitiarum flu mina omnes sensus perluant, obsolescent tamen omnia, et appetitus ad aliud ex alio se extendet. Si quis ad studium Sapientiae applicaverit animum, nullum inveniet finem: nam quō quis plura novit, eō sibi plura deesse intelligit. Recte enim Salomon, non satiari Oculum videndo, veqve impleri Aurem audiendo (Ecclesiastes 1. 8.)

[note: 4. Neqve Mors ipsa rebus nostris finem adfert.] 8. Sed neque mortem ultimam Rebus adferre lineam, morientium exempla docent. Hīc enim quibus bene transacta est vita, meliorem ingressuri exultant: qui vero se praesentis immerserant amori, derelinquendam illam, et alio sibi migrandum videntes, trepidare incipiunt, et si quā ratione adhuc possunt, DEO et hominibus se reconciliant. Et quamvis doloribus fractum Corpus elanguescat, sensus tenebrescant, vita ipsa exspiret: Mens tamen vividius quam unquam functiones suas obit, de Se, Familia, Haereditate sua, Republica, etc. pie, graviter, circumspecte, disponens: adeo ut qui Hominem pium et sapientem morientem videt, limum terrae diffluentem videre; qui audit, Angelum audire, sibi videatur; faterique necesse habeat, nihil hīc agi, nisi quod Tuguriolō ad ruinam prpperante Hospes exitum paret. Intellexerunt id ipsimet gentiles: ideoque Romani, auctore Feltō, mortem clicebant Abitionem; et Graecis [gap: Greek word(s)], quod abire significat, pro interire et mori frequenter usurpatur. Cur? nisi quia per mortem aliō transiri iutelligitur?

[note: 5. Homines aeternitati deberi, Christi hominis exemplum docet.] 9. Sed magis id nobis Christianis patet, postquam CHRISTUS, Filius DEI vivi, ad reparandum deperditam in nobis imagmem DEI Coelō missus, idem suō ostendit exemplō. Conceptus enim, et per nativitatem luci expositus, inter homines, versatus est: tum mortuus resurrexit, et ad Coelos ascendit, nec ei mors dominatur amplius. IIle autem dicitur, et est, Pracursor noster (Hebr. 6. 20.) Primogenitus inter fratres (Rom. 8. 29.) Caput membrorum suorum (Ephes. I. 22.) Archetypus omnium qvi ad imaginem DEI reformandi sunt (Rom. 8. 29.) Quemadmodum [note: N. B.] igitur ipse non ideo hīc fuit, ut eisset; sed ut confectō curriculō, transiret ad habitacula aeterna: ita quoque nobis, ipsius consortibus, non hīc manendum, sed alio transmigrandum est.

[note: Hominis mansio triplex.] 10. Triplex igitur cuique nostrūm Vita et Vitae mansio, constituta est, Vterus maternus, Terra, Coelum. E prima in secundam ingressus est per nativitatem; e secunda in tertiam, per mortem et resurrectionem; e tertia nusquam in aeternum. In prima accipimus Vitam solummodo, cum initiali motu et sensu: in secunda Vitam, Motum, sensum, cum primordiis Intellectūs: in tertia omnium plenitudinem absolutam.

[note: triplexqve Vita.] 11. Prima illa vita, praeparatoria est secundae: secunda tertiae: tertia in se ipsam est, sine fine. Transitus e prima in secundam, et e secunda in tertiam, angustus est et cum dolore: et utrobique deponendae veniunt exuviae, seu involucra (ibi quidem secundinae, hīc corporis ipsa compages) veluti cum fractā testā pullus excluditur. Prima itaque et secunda mansio Officinarum sunt instar; in quibus formatur, ibi quidem Corpus, ad Vitae sequentis usum; hīc autem Anima


page 20/21, image: s033

rationalis, ad usum Vitae sempiternae: tertia mansio ipsam utriusqve perfectionem et fruirionem adferet.

[note: Typus illius res in Israelitis.] 12. Ita Israelitae (liceat huc typum etiam accommodare) in AEgypto erant progenerati: indeqve per Montium et Maris rubri angustias in desertum delati, Tabernacula exstruebant, Legem addiscebant, cum Hostibus variis confligebant: tandem Jordane perruptō terrae Canaan, lacte et melle perfluentis, haeredes constituti fuerunt.

CAPUT III. Vitam hanc non nisi praeparatoriam esse aeternae.

[note: Testes bujus res.] VITAM hanc, cum aliō tendat, non Vitam esse (proprie loqvendo) sed verae semperqve duraturae Vitae proaemi um, patebit, testibus primo Nobismer ipsis iterum; dehinc Mundō: tandem Scripturā divinā.

[note: I. Nosmet ipsi.] 2. Nos ipsos si intuemur, videmus omnia nostra ita gradatim procedere, ut antecedens qvodvis subseqventi sternat viam. Exempli gratia: Vita nostra prima in maternis visceribus est. Sed cujus rei gratiā? Anne sui ipsius? Nihil minus: hoc ibi agitur solum, ut corpusculum in Animae habitaculum et instrumentum apte conformetur, ad commodum subseqvuturae, qvā sub Sole fruimur, Vitae usum. Hoc simul ac perfectum est, erumpimus in lucem; qvia qvod amplius istis in tenebris de nobis siat, nihil est. Eōdem igitur modo haec sub Sole vita, nihil nisi praeparatio est aeternae: ut nimirum Anima Corporis ministeriō ea sibi, qvae futurae Vitae usui sint, comparet. Id simul ac fuerit effectum, migramus hinc, qvia qvod praeterea hīc agatur non suppetit. Qvanqvam nonnulli imparati abripiuntur, aut potius ad interitum abjiciuntur: qvemadmodum abortivi etiam foetus variis casibus ex utero emitti solent, non ad vitam, sed ad mortem; quod utrobiqve DEI qvidem permissu, hominum tamen culpā evenit.

[note: 2. Mundus visibilis, factus duntaxat in Seminarium, Nutritorium, Scholamqve Hominum.] 3. Mundus ipse visibilis, qvācunqve illum parte intueamur, testatur non aliō sine se creatum, qvam ut serviat

Progenerationi Humani generis.

Enutritioni Humani generis.

Exercitationi Humani generis.

Qvia enim DEO non eōdem simul momentō omnes Homines producere libuit, uti factum Angelis, sed marem et foeminam solum, illis per generationem multiplicandi sui collatis viribus et benedictione: successivae huic multiplicationi tempus justum concedi necesse fuit, concessi igitur sunt aliqvot mille anni. Et ne tempus illud esset confusum, surdum, caecum, expandit coelos, Sole, Lunā, Stellisqve instructos: eosqve circumcirca gyrando horas, dies, menses, et annos, dimetiri jussit. Rursum, qvia corporea futurus erat Creatura, locō ad habitandum, spatiō ad respirandum et sese agitandum, victu ad incremenra, et amictu ad ornamenta egens, substravit (in Mundi imō) pavimentum solidum, Terram: eiqve circumsudit Aerem, et imgavit Aqvis, et progerminare jussit multiformes Plantas, et Animalia: non jam solum ad necessitatem, sed ad delicias usqve. Et qvia ad imaginem suam Hominem condiderat, Mente instructum, ne Menti qvoqve suus deesset pastus, in multivarias species Creaturas singulas diduxit, qvō ei Mundus hic visibilis ut lucidissimum infinitae Potentiae, Sapientiae et Bonitatis DEI, speculum exstaret, cujus contemplatione in Creatoris admirationem raperetur; agnitionem promoveretur, amorem alliceretur: invisibili nempe et in aeternitatis abysso latente soliditate, pulchritudine, et dulcedine, ubiqve per visibilia illa promicante, et sese palpandam, spectandam, gustandam, praebente. Nihil itaqve Mundus hic est nisi Seminarium nostrum, Nutritorium nostrum, Schola nostra. Ergo aliqvod est Plus utra, qvo e Scholae hujus Classibus dimissi promovebimur, ad Academiam nempe aeternam. Ratione igitur ita hoc esse constat; manifestius tamen e divinis oraculis.

[note: 3. deus ipse in Verbo suo.] 4. Testatur apud Oseam ipse DEUS, Coelos Terrae causā esse, TerramTritici, Vini, Olei, causā; haec autem Hominum (Ose. 2. 21, 22.) Omnia igitur Hominis causa sunt, Tempus etiam ipsum. Duratio enim Mundo longior non concedetur, qvam ad complendum electorum numerum (Apoc. 6. 11.) Id simul ac fuerit factum, Coeli et Terra transibunt, et locus eis non invenietur (Apoc. 20. 7.) Novum enim Coelum et Nova Terra prodibunt, in qvibus justitia habitabit (Apoc. 21. 1. 2 Petr. 3. 23.) Tandem appellationes quas Scriptura Vitae huic iribuit, eam nihil nisi alterius Vitae praeparatoriam esse; innuunt. Appellant enim Viam, Itionem, Portam, Exspectationem: nos autem Peregrinos, Advenas, Inqvilinos, Expectantes aliam civitatem, et qvidem manentem (vide Genes. 47. 9. Psal. 39. 13. Job. 7. 12. Luc. 12. 34.)



page 20, image: s034

[note: 4. Experientia.] 5. Qvae omnia res ipsa, omniumqve hominum oculis exposita omnium nostrūm conditio, nos docent. Qvis enim omnium qvi nati sunt, postqvam comparuit, non iterum disparuit? cum tamen ad. aeternitatem destinati simus. AEternitati igitur qvia debemur, hāc solum esse transitum, necessum est. Inde Christus: Parati estote, inqvit, nescitis enim quā borā silius hominis venturus est. (Matt. 24. 44.) Atqve ea causa est (id qvoqve e Scriptura novimus) cur Deus aliqvos vel primā aetate hinc avocet; nempe qvum paratos jam videt, ut Enochum (Gen. 5. v. 24. vide Sap. 4. 14.) Cur contra longanimitate erga malos utatur? qvia nimirum imparatum nollet qvenqvam opprimi, sed ut resipiscat (2 Pet. 3. 9.) Si tamen qvis patientiā Dei abuti pergit, rapi jubet.

[note: Clausula] 6. Qvam certum igitur est commorationem in Vtero matris praeparationem esse Vitae in Corpore, tam certum est commorationem [note: N. B.] in Corpore, praeparationem esse Vitae illus qvaebit. Felix qvi bene formata membra e matris mero extulit! felicior millies, qvi bene politam hinc extulerit Animam.

CAPUT IV. Praeparationis ad aeternitatem gradus essetress SE (et secum omnia) NOSSE, REGERE, et ad Deum DIRIGERE.

[note: Fines Hominis secundarii, summo illi (AEternitati) subordinati, unde cognoscantur?] FInem ergo ultimum Hominis esse patet, AEternam cum DEO Beatisudinem: subordinati vero, atqve huic transitoriae vitae inservientes sines, qvi sint, e verbis consultationis divinae, qvam. conditurus Hominem iniit, patet: Faciamus (inqvit) Hominem ad Imaginem et similitudinem nostram: ut praesit Piscibut maris, et Volatilibus coeli, et Bestius universae Terrae qvae moventur super terram. (Gen. I. 26.)

[note: Tres sunt: nempe ut sit] 2. Hinc enim patet, Hominem inter visibiles creaturas collocatum ideo ut sit

[note: 1. Ratiocinarius omnium.] I. Creatura Rationalis.

[note: 2. Rex sui.] II. Creatura creaturarum Domina.

[note: 3. Delicium Dei] III. Creatura Creatoris sui Imago, et delicium.

Qvae tria ita sunt copulata, ut nullum horum divortium admitri possit: qvia vitae praesentis et futurae basis, in his fundatur.

[note: Creaturam esse rationalem, qvid?] 3. Creaturam Rationalem esse, est esse omnitum speculatorem, et nomenclatorem et rationarium: i. e. NOSSE, et Nominare pose, et Intelligere, qvae Mundus habet universa: ut patet (Gen. 2. 19.) Aut qvemadmodum enumerat Salomon (Sap. 7. 17. et c.) nosse Mundi constitutionem, et vim Elementorum; Solstitiorum mutationes, et varietates tempestatum; Anni circuitus, et stellarum situs; Naturas Animantium, et animos Bestiarum; Spiricuum vires, et hominum cogitationes: Differentias Plantarum, et Radicum facultates: verbō, qvaecunqve sunt occulta vel manifesta, et c. Eōdem pertinet Opisiciorum scientia, nec non sermocinationis ars: ne (ut Syracides loqvitur) in ullae re, parva aeqve ac magna, qvidqvam ignotum sit (Eccles. 5. 18.) Ita enim reverā demum animantis Rationalis titulum tueri poterit, si rationes sciat rerum omnium.

[note: Creaturarum esse Dominum, qvid?] 4. Creaturarum esse dominum, est omnia ad legitimos disponendo fines, utiliter in sua transferre commoda: inter Creaturas ubiqve regaliter, hoc est, graviter et sancte, sese gerendo (ununi videlicet illum adorandum Creatorem supra se; Angelos autem ejus, conservos suos, juxta se; caetera omnia longe infra se agnoscendo) concessam dignitatem tueri; nulli Creaturae, ne propriae qvidem carni, sese mancipare, omnibus libere ad servitia. uti; ubi, qvando qvomodo, et qvousqve, unum qvodqve prudenter adhibendum sit; Ubi, qvando, qvomodo, et qvousqve corpori obsecundandum; Ubi, qvando qvomodo et qvousqve proximo gratificandum sit, non ignorare, Verbō, prudenter motus et actiones, externas et internas, suas et alienas, moderari posse.

[note: Imaginem esse Dei, qvid?] 5. Imaginem deniqve Dei esse, est archetypi sui perfectionem ad vivum repraesentare: qvemadmodum ipse dicit; Sancti estote, qvoniam ego Sanctus sum DEVS vester (Lev. 19. 2.)

[note: Qvae tria sese resolvunt in I. Eruditionem. II. Virtutem. III. Pietatem.] 6. Vnde seqvitur, genuina Hominis reqvisita esse, ut sit. I. Rerum omnium gnarus 2. Rerum et sui potens. 3. ad Deum, omnium fontem, se et omnia referens. Qaes tria si tribus vulgo notis exprimamus verbis, erunt

I. ERUDITIO,

II. VIRTUS, seu MORES honesti.

III. RELIGIO, seu PIETAS.

Eruditionis nomine, omnem Rerum, Artium, et Ling varum cognitionem; Morum, non externam civilititem solum, sed omnem internam et externam motuum compositionem; Religionis autem, internam illam venerationem, qvā se supremo Numini religat et adstringit aninmus hominis, intelligendo.

[note: Tria haec sunt totum Hominis hāc in vita: reliqva omnia [gap: Greek word(s)].] 7. Intribus hisce tota Hominis excellentia sita est, qvia sola haec praesentis et futurae vitae basis sunt: reliqva (Sanitas, Robur, Forma, Opes, Dignitas, Amicitiae, Fortunati, rerum successus, Longaevitas) nihil sunt, nisi


page 25/26, image: s035

vel additamenta, et extrinseca vitae decoramenta, si qvibus ea Deus adjicit; aut superfluae vanitates, inutilia pondera, noxiaqve impedimenta, si qvis cupide iis inhians ea sibi ultro accersit, iisqve se, principalioribus illis neglectis, occupat et obruit.

[note: Illustratur id exemplō (I.) Horologii.] 8. Exemplis rem illustro. Horologium (solare vel automatum) elegans et pernecessarinm temporis dimetiendi instrumentum est: cujus substantiam, sive essentiam, artificiosa omnium commensuratio absolvit. Thecae superadditae, sculpturae, picturae, deauramenta, accessoriae sunt res, formae addentes aliqvid, bonitati nihil. Si qvis pulchrum malit qvam bonum ejufmodi instrumentum, ridebitur puerilitas ejus, qvid potissimum ferat usum, non attendentis. [note: (2.) Equi.] Ita Equi dignitas, robur ejus est, cum magnanimitate, aut agilitate, et ad sessoris nutum sese circumagendi promptitudine, conjunctum: cauda diffluens, vel in nodum adstricta, coma pexa et erecta, deaurati freni, phrygiatum integumentum, et phalerae qvaecunqve, ut ut ornamentum addant, stupidum tamen pronunciaremus, si qvem excellentiam Eqvi inde metiri videremus. Tandem, [note: (3.) Valetudinis.] Valetudinis nostrae bona constitutio in legitima alimentorum concoctione, internaqve bona habitudine, sita est: molliter cubare, splendide vestiri, sapide pasci, Valetudinis conditioni adeo nihil addit, ut detrahat potius: proinde qvi delectabilibus potius dat operam, qvam salubribus, desipit. Desipit autem infinite perniciosius, qvi cum Homo esse cupiat, Hominis ornamenta qvam essentiam attendit magis, Ideo Sapiens stultos et impios pronuntiat, qvi rem ludicram esse existimant Vitam nostram, aut mercatum qvaestuosum: a talibus DEI laudem et benedictionem fugere dictirans. (Sapient. 15. 12. et 19.)

[note: Conclusio.] 9. Maneat igitur, qvatum operae Eruditionis, Virtutum, Pietatisqve studio hāc in Vita impenditur, tantum nos ad ultimum finem promoveri. Tria proinde illa sunto vitae nostra, "evor: reliqva omnia parerga, remorae, fucus.

CAPUT V. Trium illorum [Eruditionis, Virtutum, Religionis] semina nobis inesse a natura.

[note: Natura Hominis prima bona fuit, ad qvam (a corruptione) revocandi sumus.] PER NATURAM hōc loco intelligimus, non corruptionem post lapsum omnibus jam adhaerentem (per qvam naturā filii irae dicimur, non idonei ex nobis ipsis, ut ex nobis, cogitare qvidqvam boni): sed primam et fundametalem nostri Constitutionem, ad qvam ut principium revocandi sumus. Qvō sensu Ludov. Vives dixit: Qvid aliud est Christianus, qvam Homo naturae, suae redditus, ac veluti natalibus restututus, a qvibus eum dejecerat Diabolus? (Libr. I. de Concordia et Disc.) Et qvō sensu accipi potest, qvod Seneca scripsit: Haec est sapientia, in naturam converti; et eo restuui, inde publicus error (generis scilicet humani, per protoplastos admissus) nos expulit. Item: Non bonus est homo, sed in bonum fingitur, ut ad DEVM acqvandum tendat, originis suae memor. Nemo improbe eo conatur ascendere. unde descenderat. (Epist. 93.)

[note: Idqve vi aeternae Providentiae, prolapsa restituentis.] 2. Intelligimus qvoqve Naturae voce Trovidentiam DEI universalem, sive Bonitatis divinae influxum indesinentem, ad operandum in omnibus omnia: nempe in una qvaqve Creatura id, ad qvod eam destinavit. Sapientiae namqve divinae fuit, nihil facere frustra: hoc est, nec sine sine aliqvo, nec sine mediis ad finem illum obtinendum proportionatis. Qyidqvid ergo est, ad aliqvid est: et ut eō pertingere possit, necessariis qvibusqve organis et adminiculis instructum est: imo et impetu qvodam, ut nihil invitum et reluctans ad suum feratur finem, prompte potius et jucunde, ipsius naturae instinctu, ut dolor sit, et mors, si prohibeas. Certum itaqve est, Hominem etiam ad Rerum Intelligentiam, ad Morum Harmoniam, ad DEI super omnia amorem (ad haec enim destinatum esse jam vidimus) natum aptum esse factum: triūmqve: illorum radices ei inesse tam certo, qvam Arbori cuivis suas substratas radices.

[note: Sapientia aeternas in Homine posuit radices Idqve.] 3. Ut. autem evidentius pateat, qvid sit, qvod Syracides pronuntiat, Sapientiam aeterna posuisse fundamenta in Hominibus (Ecclesiast. 1. 14.) eja videamus, qvae in nobis fundamenta Sapientiae, Virtutum, Religionis, posita sint, ut qyam mirabile Sapientiae organon sit Homo videamus.

[note: I. Scientiae rerum acquirendoe] 4. Ad Scientiam rerum acqvirendam omnem Hominem aptum nasci patet: qvia, primum,


page 27/28, image: s036

[note: illum reddendo aptum. Qvod patet, qvia fecit I Ad Imaginem Sui.] Est Imago Dei. Imago enim, si accurata est, archetypi sui lineamenta necessario repraesentat: aut non erit imago. Cum igitur inter caeteras Dei proprietates Omniscientia emineat, necessario hujus aliqvod simulachrum in Homine resplendebit. Et qvidni? Stat certe Homo in medio Operum Dei, Mentem lucidam speculi globosi in conclavi suspensi instar habens, quod omnium rerum species excipit: Omnium inqvam circumcirca. Mens enim nostra non vicina solum rapit, sed et remota (sive loco sive tempore; sibi admovet, ad ardua se erigit, occulta indagat, velata revelat, inscrutabilia etiam scrutari satagit: adeo infinitum qviddam est, et inteminabile. Concedantur Homini mille anni, qvibus semper aliqvid addiscendo, aliud ex alio comprehendat, semper adhuc qvō objecta excipiat, habebit: tam inexplebilis capacitatis est Mens hominis, ut se abyssi instar exhibeat in cognoscendo. Corpusculum nostrum perexiguis circumscribitur terminis: Vox paulo latius se spargit? Visum sola coeli altitudo terminat: Menti nec in coelo, nec usqvam extra coelum; terminus figi potest: tam supra coelorum, coelos qvam infra abyssum abyssi, illa ascendit et descendit, etiamsi seipsis vastiora ista sint millies, penetrat tamen velocitate incredibili. Et negabimus pervia ei esse omnia? negabimus omnium esse capacem?

[note: 2. Epitomen Universi.] 5. Dictus est a Philosophis Homo [gap: Greek word(s)], Universi Epitome, comprehendens involute omnia, qvae longe lateqve per Macrocosmum expansa visuntur: qvot ita esse, alibi demonstratur. Hominis igitur Mundum intrantis Mens aptissime Semini aut Nucleo comparatur: in qvo etsi Herba vel Arboris figura actu non existat Herba tamen vel Arbor ei reverā inexistit ut patet, cum immissum terrae semen subter se radiculas, supra se virgulas pandit qvae nativā postmodum vi in ramos et frondes abeunt, foliis conteguntur, floribus et fructibus decorantur, Nihil igitur Homini ab exira inferri, sed qvae in seipso involutahabet, ea solum evolvi, explicari, et qvid unum qvodve sit commonstrari, opus est. [note: N. B.] Ideo Pythagoram dicere solitum accepimus, tam naturale esse Homini Omnia scire, ut si puer septennis: de omnibus totius Philosophiae qvaestionibus prudenter interrogetur, ad omnia certo respondere possit: eo nimirum, qvia unicum Rationis lumen sufficiens forma et norma sit rerum omnium: tantum qvod nunc, post lapsum, seipsum obumbrans et involvens, expedire seipsum non novit; qvi autem expedire debebant, magis subinde implicant.

[note: 3 Instructum Sensibus.] 6. Praeterea, inhabitanti nobis Animae nationali addita sunt organa, et velut emssarii ac speculatores; qvorum illa ministerio omnia qvae extra sunt consectatur, Visus, Auditus, Olfactus, gustus, Tactus; ut qvicqvid usqvam creaturarum est, nihil eam latere possit. Qvoniam igitur nihil habet Mundus visibilis, qvod non videri, vel audiri, vel odorari, vel gustari, vel tangi, eōqve qvid et qvale sit dignosci, possit: seqvitur nihil habere Mundum, qvod non Sensu et Ratione praeditus Homo capiat.

[note: 4 Stimulatum sciendi desideriis.] 7. Implantatum qvoqvee Homini est sciendi desiderium, laborumqve non tolerantia solum, sed appetius. Emicat id in prima statim infantili aetate, et comitatur nos per vitam totam. Qvis enim non semper aliqvid novi audire, vidae, tractare, gestit? Cui non qvotidie aliqvō prodire, cum aliqvo conversari, aliqvid percontari, aliqvid rursum narrare, volupe est? Prorsus ita res habet: Oculi, Aures, Tactus, Mens ipsa, pabulum semper quaerentes, semper, extra se feruntur: nec qvidqvam aqve intolerabile est vividae naturae, ac otium et torpedo Et qvod idiotae etiam Viros. doctos mirantur, cujus rei indicium id est, nisi qvod narturalis cujusdam desiderii sentiunt illecebras? qvarum vellent et ipsi, si fieri posse sperarent, participes fieri; qvia. autem desperant, suspirant, eosqve qvos supra se vident, suspiciunt.

[note: Vnde multi seipsis ducibus ad variam penetrant rerum cognitionem.] 8. Autodidactorum exempla ostendunt evidentissime, Hominem Naturā duce ad omnia peneirare posse, Longius enim qvidam progressi sunt seipsis Magistris, aut (ut Bernhardus loqvitur) qvercubus et fagis doctoribus (nempo in sylvis obambulando et meditando) quam alii operosā Praeceptorum institutione. Annon istud Homini omnia vere inesse docet? et lampada videlicet, et lychnum, et oleum, et ignitabulum, cum omni apparatu: modo scintillas excutere, excipere, lychnos accendere, satis nosset, videret illico miros Sapientiae Dei, tam in se quam in majore Mundo (qvomodo ad numerum, mensuram, et pondus, disposita sint omnia) the sauros, spectaculō jucundussimō. Nunc qvum ei non internum accenditur lumen, sed externe alienarum opinionum circumseruntur lampades, non aliter fieri potest qvam sit: ita nempe ut alicui tenebricoso carceri occluso faces circumserantur, qvarum qvidem radii per rimas subintrant, lumen tamen plenum intrare non potest. Ita est ut Seneca dicit: Insita sunt nobis omnium Artium semina, magisterqve ex occulto Deus producit ingenia.

[note: Mens nostra comparatur.] 9. Idem docent Res qvibus assimilatur Mens nostra. Terra enim (cui saepe Scriptura comparat [note: (1) Terrae.] Cor nostrum) annon omnis generis [note: (2) Horto.] semina recipit? Nonne unus idemqve Hortus


page 29/30, image: s037

omnis generis herbis, floribus, aromatibus, conseri patitur? Utiqve, si Hortulano prudentia non desit, et sedulitas. Et qvō major varietas, eō jucundius oculis spectaculum, svavior naribus illecebra, fortior cordi recreatio. Aristoteles hominis [note: (3.) Tabulae rasae.] Animum comparavit Tabula rasae, cui nihil inscriptum sit, inscribi tamen omnia possint. Qvemadmodum igitur in tabula vacua qvidqvid vult Scriptor scribere, Pictor pingerc, potest, artis non ignarus: ita in Mente humana omnia delincare aeqve facile illi, qvi docendi non ignorat artificium. Qvod si non fit, certo certius est non Tabulae, culpā fieri (nisi qvod aliqvando subscabra sit) sed Scribae aut Pictoris inscitiā. Hoc interest, qvod in Tabula lineas ducere non licet, nisi qvousqve margo permittat: in Mente usqve et usqve scribendo, et sculpendo, terminum nus qvam invenies qvia (ut ante monitum) interminabilis est.

[note: Cerae, cui sigilla imprimuntur infinita.] 10. Apte etiam Cerebrum nostrum, cogitationum officina, Cerae, cui vel sigillum imprimitur vel ex qva imagunculae singuntur, comparatur. Ut enim Cera omnem admittensformam, qvōvis modō sigurari et transfigurari patitur; ita Cerebrum omnium rerum simulachra suscipiens, qvidqvid Mundus universus continet, in se recipit. Qvō simul eleganter qvid cogitatio, et qvid scientia nostra sit, innuitur. Qvicqvid mihi meum visum, auditum, olfactum, gustum, tactum, stringit, id mihi Sigilli instar est, qvō imago rei Cerebro imprimitur: Et id qvidem adeo, ut amotā qvoqve re ab oculis, auribus, naribus, manu, imago ejus mihi jam supersit; nec potest non superesse, nisi qvando negligens attentio debilem efformavit impressionem. Ex. gr. Si hominem qvempiam intuitus vel alloquutus sum; Si iter aliqua faciens montem, fluvium, campum, sylvam, urbem etc. conspexi: Si aliquando tonitrua, musicam, sermones aliqvos, audivi; Si attente aliqvid in Authore legi etc. omnia ista Cerebro imprimuntur: ut qvoties recordari subit, tantundem sit ac si nunc in oculis prostent, in auribus resonent, gustentur aut palpentur. Quas impressiones tametsi Cerebrum aliud prae alio, vel distinctius recirpit, vel evidentius repraesentat, vel constantius retinet: unumqvodqve tamen et recipit, et repraesentat, et retinet, aliqvō modō.

[note: Mentis nostrae capacitas miracutum Dei.] 11. Ubi mirandum habemus Sapientiae Dei speculum, qvae providere potuit, ut Cerebri illa haud qvaqvam grandis massa, recipiendis tot millies millenis imaginibus sussiceret. Qvidqvid enim nostrūm qvisqve (praesertim literatorum) per tot annos vidit, audivit, gustavit, legit, experientiā vel ratiocinatione collegit, et cujus pro re natā recordari potest, id omne Cerebrō circumserri evidens est; simulachra nempe rerum olim conspectarum, auditarum, lectarum. etc. qvorum millia millium, et millies amplius, existunt, et in infinitum quasi, quotidie novi aliqvid videndo, audiendo, legendo, experiundo etc. multiplicantur, omnia tamen capiuntur. Quae haec Omnipotentiae Dei imperscrutabilis Sapientia? Miratur Salomon flumina omnia oceanum influcre, nec tamen mare impleri (Eccles. 1. 7.) et quis non hanc memoriae nostrae abyssum, quae exhaurit omnia, et reddit omnia, nunquam tamen expletur aut depletur, miretur? Ita Mens nostra reverā Mundō major est, eō modō quō Continens conteniō necessario majus est.

[note: Mens nostrae Speculum.] 12. Tandem Oculus aut Speculum Mentem nostram refert accommodatissime: cui quidquid opposueris, et cujuscunque formae aut coloris, mox simillimam illi imaginem in se exhibet: exceptō, si per tenebras admoveas, aut a tergo, aut eminus nimis, per majorem justō distantiam; aut impressionem prohibeas, vel confundas inquietatione: ibi non succedet, fatendum est. Ego autem de eo, quod lumine praesente, et commodā objecti admotione, per naturam fieri consuevit, loquor. Quemadmodum igitur Oculum ut se aperiat, et rem intueatur, nihil opus est cogi: Ultero enim (utpote naturā luminis sitiens) obtutu pasci gaudet, et ad omnia (modo non nimietate simul objectorum confundatur) sufficit, neque unquam videndo satiari potest: ita prorsus Mens nostra rerum sitiens est, ipsa hiat semper, ipsa speculari gestit, ipsa capit, imo rapit, omnia; indefessa ubique, dummodo non offunditur multimdine, legitimōque ordine aliud post aliud speculandum illi offertur.

[note: II. Honestatis in Homine radix, Harmonia.] 13. Morum harmoniam naturalem esse Homini, viderunt ipsi Ethnici: quanquam superadditam divinitus aliam lucem, certioremque attributam aeternae Vitae ducem ignorantes, has scintillas sibi faces (irritō conatu) constituebant. Sic enim Cicero: Sunt ingeniis nostris semina innata Virtutum, qvae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam Vitam natura perduceret. Hoc nimium!) Nunc autem simul atqve editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate versamur, ut pene cum lacte nutricis errores sugere videamur (3. Tuscul.) Ita vero esse, Virtutum semina quaedam connasci Homini, duplici hoc argumentō colligitur: Primo, qvod omnis Homo harmoniā delectatur; Secundō, qvod ipse qvoqve nihil nisi harmonia est, intus et extra.



page 31/32, image: s038

[note: (1.) qvā ubiqve delectatur: in omnibus nempe visibilibus,] 14. Harmoniā Hominem delectari, eamqve cupide perseqvi, patet. Nam qvis non formosō Homine, eleganti Eqvo, pulchrā Imagine, Picturā venustā, delectetur? Unde vero id, nisi qvod et partium et colorum proportio jucunditatem affert? Haec oculorum illecebra est naturalissime. Qvaero item, quem non Musica afficit? et id [note: audibilibus, gustatilibus,] qvare? qvia nempe Vocum Harmonia gratam efficit consonantiam. Cui bene conditi cibi non sapiunt? qvia nimirum saporum temperatura palatum jucunde titillat. [note: tangibilibus.] Gaudet qvisqve temperatō calore, temperatō refrigeriō, temperatō membrorum sutu et motu. Cur? nisi qvod Naturae omnia temperata, amica et salutaria; immoderata omnia inimica et sperniciosa? Qvinimo Virtutes ipsas alii. in aliis diligimus (nam et [note: Virtutibus etiam ipsis.] Virtutum expertes aliorum Virtutes mirantur, licet non imitentur, impossibilem sibi superatu pravi consuetudinem opinantes): cur non igitur in seipso qvisqve? Nae nos caecos, si non omnis harmoniae radices inesse nobis agnoscimus!

[note: (2) Qvam in seipso qvoqve reperit: respectu tumCorporis.] 15. Sed et ipse Homo nihil nisi harmonia est, tam Corporis qvam Animae respectu. Ut enim ipsae major Mundus ingentis Horologii instar est, ex plurimis rotis et cymbalis tam artificiose concinnati, ut ad motuum perpetuitatem et harmoniam aliud ab alio excipiatur per universum: ita et Homo. Qvantum enim ad Corpus mirō artificiō constructum, primum hīc mobile Cor est, vitae et actionum fons; a qvo membra caetera motum, et motūs mensuram, accipiunt. Pondus vero, motuum efficiens, Cerebrum est: qvod nervorum, tanqvam funium, ministerio reliqvas rotas (membra) attrahit retrahitqve. Operationum vero intus et extra varietas, est illa ipsa motuum commensurata proportio.

[note: tum animae.] 16. Sic in Animae, motibus princeps rota Voluntas est: pondera hanc agentia, sunt Desideria et Affectus, Voluntatem huc illuc inclinantia. Sera, motum reserans et occludens, Ratio est, qvae, qvid, ubi, qvatenus, amplectendum aut fugiendum sit, dimetitur ac determinat. Caeteri Animae motus, sunt minores, qvasi rotae, principalem inseqventes. Unde, si Desideriis et Affectibus non nimium pondus tribuatur: et Sera, Ratio, dextre claudat et recludat; non potest non Virtutum harmonia et concentus seqvi: condecens videlicet actionum et passionum temperatura.

[note: Harmonia turbata reconcinnari potest.] 17. Ecce igitur Homo nihil nisi Harmonia in seipso revera! Proinde, qvemadmodum de Horologio, vel Musico organo, qvod periti artificis efformaverat manus, si corruptum et dissonans fuerit, non illico pronunciamus, usui amplius non esse (potest enim refici et corrigi): ita de Homine, qvantumvis peccati lapsu corrupto, statuendum est, virtute Dei per media certa reconcinnari posse.

[note: 111. Religionis radices inesse Homini, argumento est] 18. Religionis radices inesse Homini a natura eo demonstratur, qvod Imago Dei est. Imago enim similitudinem infert: simile vero simili gaudere, lex omnium rerum est immutabilis (Eccl. 13. 18.) Homo ergo [note: (1) Imaginis natura.] cum nihil aeqvale habeat, praeter eum ad cujus imaginem conditus est, seqvitur, non esse qvō potius desideriis feratur, praeter ad scaturiginem e qva prosiliit: modo eam cognoverit distincte satis.

[note: (2) Innata omnibus Numinis reverentia.] 19. Patet id Ethnicorum etiam exemplō, qvi nullō Dei Verbō instructi, solius Naturae occultō instinctu Numen et ag noscebant, et venerabantur, et anhelabant: qvamvis aberrarent in numero, et cultūs ratione. Omnes homines notionem deorum habent, omnesqve summum locum divino cuidam Numni assignant; scribit Arist. lib. 1. de Coelo cap. 3 Et Seneca: Primus est deorum cultus, Deos credere: deinde, reddere illis majestatem suam, reddere bonitatem, sine qva nulla majestas est: scire illos esse qvi praesident Mundo, qvi universa ut sua temperant, qvi humani Generis tutelam gerunt. (Epist. 96.) Hoc autem qvantillum abest ab illo Apostolico? Heb. 11. 6. Acceden tem ad Deum credere oportet esse Deum, et reqvirentibus se praemia largiri.

[note: (3) Summi boni (qvod Deus est) appetentia.] 20. Plato sic: Deus est summum bonum, supra omnem substantiam, omnemqve naturam, qvod cuncta expetunt. (Pl. in Timaeo.) Qvod adeo verum est (Deum esse summum bonum, qvod cunita expetunt) ut Cicero dicat: Prima pietatis magistra natura est (1. de Nat. Deor.) Nempe qvia (ut Lactantius lib. 4. Cap. 28. scribit) hāc conditione gignimur, ut generantinos Deo justa et debita obseavia praebeamus, hunc solum noverimus, hunc seqvamur. Hōc vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus: unde ipsa Religio nomen accepit.

[note: Ne lapsu qvidem generis humani prorsus exstincta.] 21. Fatendum est qvidem, naturale illud Dei, ut summi boni, desiderium, lapsu peccati esse corruptum, et in vertiginem qvandam, redire ad rectitudinem vi suā nunqvam valentem, degenerasse: in illis tamen qvos denuo illuminat Verbo et Spiritu suo Deus, usqve adeo iterum exacuitur, ut David ad Deum clamet: Qvis mihi esset in Coelis praeter te? et extra te nullō delector in Terra. Deficiat caro mea et cormeum! rupes tamen cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum, (Psal. 73. 25. 26.)

[note: Praetextus igitur adversus Pietatis studia impie quaeruntur.] 22. Nemo itaqve nobis, dum de remediis corruptionis consultatio instituitur, corruptionem opponat: qvia hanc per Spiritum suum, intervenientibus ordinatis


page 33/34, image: s039

mediis, sublatum it Deus. Nam qvemadmodum Nabuchodonosori cum sensus humanus fuisset ablatus, et cor bestiale attributum, relicta tamen fuit spes ad mentem humanam, imo et ad dignitatem regalem, redeundi, qvamprimum agnovisset Coelos dominari (Dan. 4. 23.) ita nobis e: paradiso Dei excīsis arboribus relictae sunt radices, qvae superveniente gratiae Dei pluviā et sole denuo germinare possunt. Annon n. Deus mox post lapsum, et denunciatam excīsionem (mortis poenam) mox novae gratiae surculos (seminis benedicti promissione) cordibus denuo insevit? Annon Filium, per qvem restituerentur collapsa, misit?

[note: Nec vetus Adam armandus contranovum.] 23. Turpe et nesandum, ingratitudinisque nota evidens, nos corruptionem semper crepare, restitutionem dissimulare! Qvid Adam vetus in nobis possit praetendere, qvid vero novus Adam Christus possit, non experiri! Apostolus certe, suō et regenatorum nomine, Omnia, inqvit, possum in eo qvi me corroborat, Christo (Phil. 4. 13) Si possibile est surculum sativum salici, spinae, arbusculae cuivis sylvestri insitum, germinare et fructum ferre: qvidnī proprie insitum fadici? Videatur Apostoli argumentatio (Rom. 11. 24.) Ad haec, si Deus ex lapidibus Abrahamo excitare potest filios (Matt. 3. 9.) qvidnī Homines jam inde a prima creatione filios Dei factos per Christum denuo adoptatos, et per Spiritum gratiae regenitos, ad omne bonum opus excitare?

[note: Gratia Dei non coarctanda, sed grate agnoscenda.] 24. Ah caveamus coarctare gratiam Dei. qvam ille in nos liberalissime effundere paratus est! Nam si nos Christo per fidem insiti, et adoptionis Spiritu donari, nos inqvam cum semine nostro, ad ea qvae Regni Dei sunt idoneos negabimus: qvomodo Christus de pueris, Eorum esse regnum Dei pronunciavit? aut qvomodo nos ad eos ablegat, converti jubens et fieri parvulos, si ingredi velimus in regnum coelorum? (Matt. 18. 3.) Qvomodo Apostolus Christianorum liberos (etiam cum alter solum fidelis est) sanctos pronunciat? impuros esse negat? (1 Cor. 7. 14.) Qvin et de iis qvoqveqvi vitiis gravissimis jam actu implicati fuerant, affirmare Apostolus audet; Tales fuistis qvidam, sed abluti estis, sed sanctisicati estis, sed justisicati estis, in nomine Domini Jesu, per Spiritum DEI nostri (1 Cor. 6. 11.) Qvocirca, cum Christianorum liberos (non Adami veteris progeniem, sed novi Adami regeniem, filios Dei, fraterculos et sororculas Christi) formandos deposcentes, aptos ad aeternitatis suscipienda semina dicimus, idne cuiqvam impossibile videatur? qvippe, non ab Oleastro fructum reqvirimus, sed surculis Arbori vitae denuo implantatis, ut ei immanentes fructum ferant, auxiliamur.

[note: Conclusio.] 25. Maneat igitur, naturalius esse Homini et per Spiritūs S. gratiam expeditius, Sapientem, Honestum, Sanctum fieri qvam ut adventitia pravitas progressum prohibere possit. Res enim qvaeqve de facili redit ad naturam suam. Atqve hoc est qvod Scriptura monet, Sapientiam facile spectari abus, qvi diligunt eam: imo occurrere cupientibus, ut ante noscatur, et absqve labore inveniatur illis, qvi attendunt ad ipsam assidentem foribus suis (Sap. 6. 13. 14.) Et illud Venusini Poetae notum est.

Nemo adeo ferus est, qvi non mitescere possit,
Si modo culturae patientem accommodat aurem.

CAP. VI. Hominem, si homo fieri debet, formari oportere.

[note: Semina nondum sunt fructus.] SEmina Scientiae, Honestatis, Religionis, dat Natura, ut vidimus: ipsam Scientiam, Virtutem, Religionem, non dat; haec orando, discendo, agendo acqviruntur. Hinc non male qvispiam Hominem definivit, esse Animal disciplinabile: qvippe fieri Homo, nisi disciplinetur, non potest.

[note: Homini scientioe aptitudo connascitur, non scientia ipsa.] 2. Nam si rerum scientiam consideramus, Deo id proprium est, sine principio, sine progressu, sine fine, unō et simplici intuitu, scire omnia: Homini et Angelo, dari id non potuit, qvia infinitudo et aeternitas, id est divinitas, dari non potuit. Satis excellentiae Angelis et Hominibus est, Mentis acumen accepisse, qvō Dei opera consectari possent, eōqve intelligentiae sibi comportare thesaurum. Idcirco de Angelis constat, eos etiam contemplando discere (1 Pet. 1. 12. Eph. 3. 10. 1 Reg. 22. 20. Job. 1. 6.) atqve hinc eorum cognitio, aeqve ut nostra, experimentalis est.

[note: Hominem ad humanitatem esse formandum osten ditur.] 3. Nemo igitur credat Hominem vere esse posse, nisi qvi Hominem agere didicerit: hoc est, ad ea qvae Hominem faciunt informatus sit. Patet id omnium creaturarum exemplis, qvae ad usus humanos, qvamvis eō destinatae, non veniunt, nisi nostrā aptatae manu. [note: 1. Exemplō Creaturarum caeterarum.] Exempli gr. Lapides, dati sunt, ut domibus, turribus, muris, columnis etc. exstruendis serviant: non tamen serviunt, nisi nostrā manu excīsi, edolati, statuminati. Sic et Vniones ac Gemmae ornamentis humanis dicatae, ab hominibus incīdi, radi, poliri; Metalla ad insignes vitae nostrae usus producta, effodi, liqvari, depurari, varie fundi et tundi, necesse habent: absqve hoc minori nobis sunt qvam istud terrae lutum, usui. A Plantis habemus cibum,


page 35/36, image: s040

potum, medicinam; ita tamen, ut Herbas et Frumenta seminari, sarriri, demeti, triturari, moli, pinsi; Arbores vero plantari, putari, stercorari, fructus decerpi, siccari, etc. necesse sit: multo vero magis, si qvid inde ad medicinam vel ad structuram cedere debet, aliisqve atqve aliis modis praeparari necesse habent. Animalia, utpote qvae vitā et motu pollent, ipsa sibi sufficere videntur: eorum tamen operā, ob qvam concessa sunt, su velis uti, exercitatio praemittenda est. Ecce enim! Eqvus bello, Bos vecturae, Asinus oneribus, Canis custodiae et venationi, Falco et Accipiter aucupio etc. natus aptus est: et tamen nisi unumqvodqve ad opus suum exercitatione adsvefeceris, parum valebunt

[note: 2. Ipsiusqve Hominis, qvantum ad corporea.] 4. Homo Corporis ex parte, ad labores est: videmus tamen nihil praeter nudam aptitudinem ei connasci: et sedere, et stare, et incedere, et manus ad operandum agitare, paulatim docendus est. Unde igitur Menti nostrae ea esset praerogativa, ut absqve praevia praeparatione, per se et a se, perfecta existeret? qvoniam omnium creatorum lex est, a nihilo initium sumere, et gradatim elevari, tam essentiae qvam actionum respectu. Nam et de Angelis, perfectione DEO proximis, constat eos non omnia scire, sed gradatim in admirandae sapientiae Dei cognitione proficere: ut paulo ante innuimus.

[note: 3. Et qvia jam ante lapsum exercendus erat: multō magis nunc, post corruptionem.] 5. Liqvet etiam Homini jam ante lapsum Scholam fuisse in Paradiso apertam, in qva sensim proficeret. Nam etsi protoplastis, simul ac producti, nec incessus nec loqvela, nec ratiocinatio defuit: cognitionem tamen rerum, qvae et qvanta ab experientia venit, defuisse, manifestum fit ex Evae cum Serpente colloqvio: qvod illa, si uberior accessisset experientia, non tam simpliciter admisisset, creaturae huic Sermonem non competere, et proinde dolum subesse, certa. Multo igitur magis id nunc obtinebit, in corruptionis statu, ut si qvid sciendum est, discendum sit: qvum revera Mentem nudam, ut tabulam rasam, nobiscum afferamus, nec agere qvidqvam gnari, nec loqvi, nec intelligere; sed e fundamento excitanda sunt omnia Et vero id longe nobis accidit difficilius, qvam futurum erat in perfectionis statu: qvum et res obscuratae nobis sint, et ling vae confusae (ut pro una aliqvot jam discendae sint, si qvis doctrinae causā cum variis, vivis et mortuis, conversari velit): qvinimo et vernaculae longe implicatiores redditae, nihilqve nobiscum nascatur.

[note: 4. Et qvia exempla, Hominem, sine disciplina nihil nisi brutum fieri ostendunt.] 6. Exempla prostant, raptos in infantia qvosdam a seris animalibus, et inter ipsa educatos, nihil supra bruta sapuisse, imo nec lingvā, manibus pedibusque a belluis qvidqvam diversum potuisse, nisi rursum inter homines aliqvantidum conversatos. Adjiciam unum et alterum exemplum: Anno circiter 1540 in pago qvodam Hassiae, mediis sylvis sito, accidit puerum trimulum, parentum incuriā, amitti. Aliqvot post annos observārunt Rustici cum lupis procurrere animal qvoddam formā diversum, qvadrupes, sed vultu homini accedens: qvod cum fermone increbuisset, jussi sunt a Praefecto loci videre, si qvā ratione vivum capi possit. Comprehenditur itaqve et Praefecto adducitur, tandem et Landgravio Casselas. Introductum in Principis aulam, proripitse, fugit, abscondit sub scamnum, torvum prospectans, ululatumque tetrum edens. Princeps inter homines nutriri jubet: qvō factō, fera paulatim mansvescere, tum in pedes posteriores erigi, bipesqve incedere, tandem intelligenter loqvi, et Homo fieri, incipit. Atque tum ille, qvantum meminisse poterat, retulit, a lupis se raptum et enutritum fuisse, deinde cum illis praedas agere solitum. Describit historiam M. Dresserus in l. de nova et antiqva Disciplina: ejusdemqve meminit Camerarius Horis suc. tomo 1. c. 7. aliam ei non absimilem adjungens. Gulartius autem (in mirabilibus nostri Seculi) anno 1563 accidisse scribit in Galliis, ut Nobiles aliqvot venandi causā exirent, occisisqve duodecim lupis tandem puerum qvasi septennem nudum, cute flavā, capillitiō crispō, laqveis implicarent. Ungves habebat uncos, aqvilae instar: sermo ei nullus, sed inconditus qvidam mugitus. Delato in arcem compedes aegre injectae sunt, tam ferociebat: sed macerarum aliqvot dienim fame mitescere caepit, et intra septimum mensem loqvi. Circumducebatur spectaculo oppidatim, non exiguō domininorum qvaestu. Agnovit tandem pro suo foemina qvaedam pauper. Tam verum est qvod Plato (l. 6. de legib.) scriptum reliqvit: Hominem mans vetissimum atque divinissimum esse animal, si verā disciplinā fuerit mansvefactus si nullā, vel falsā, ferocissimum omnium qvae terra producit.

[note: Disciplinā opus habent (1) Hebetes et ingeniosi:] 7. Haec in genere, culturā omnibus esse opus. Jam si diversos hominum status circumspiciamus, idem reperire erit. Stupidis etenim discipliunā esse opus, ad naturalem hebetudinem excutiendam, qvis ambigat? sed reverā Ingeniosi longe plus disciplinā egent: qvia Mens sagax, si non fuerit utilibus occupata, seipsam inutilibus, curiosis, et perniciosis, occupabit. Ut enim ager, qvō fertilior, eō uberiorem spinarum et carduorum segetem producit; ita ingenium excellens plenum est curiosarum cogitationum, nisi Sapientiae et Virtutum seminibus conseratur. Et qve~admodum si non


page 36/37, image: s041

Molendino rotanti frumentum, farinae materia, suppeditatur, seipsam atterit, et scobem conficiendo inutiliter pulverat, cum strepitu et fragore, vel etiam rupturā et partium dissilientiā: sic Animus agilis seriis destitutus, vanis, curiosis, noxiis, omnino se involvet, suiqve interitūs caus a erit.

[note: (2) Divites et pauperes.] 8. Divites absqve sapientia, qvid sunt nisi porci fursure saginati? pauperes sine rerum intelligentia, qvid nisi aselli oneribus damnati? Formosus indocilis, qvid nisi Psittacus, pennā decoratus? aut, ut qvidam dixit, Vagina aurea, cui plumbeus inest pugio?

[note: (3) Praeficiendi aliis et subdendi.] 9. Qvi aliis praeficiendi sunt aliqvando, in Reges, Principes, Magistratus, Ecclesiarum Pastores et Doctores, hos sapientiā prius imbui, tam est necessarium, qvam Viae ducem oculis; sermonis Interpretem lingvā, Tubam sonō, Gladium acie, instrui. Pariter et subditi illuminandi sunt, ut sapienter imperantibus parere prudenter noverint: non coacte, obseqviō asininō; sed lubentes, ordinis amore. [note: N. B.] Non enim clamoribus, carcere, fustibus, sed ratione, ducenda est rationalis creatura. Secus si fiat, contumelia redundat in Deum, qvi aeqve in illis imaginem deposuit suam: resqve humanae plenae erunt, uti sunt, violentiis et inqvietudine.

[note: Ommes igitur, sine ulla exceptione.] 10. Maneat itaque, omnibus qvi homines nati sunt, institutione opus esse: qvia ut Homines sint, non bestiae feroces, non belluae brutae, non trunci inertes, opus est. Unde et illud conseqvitur, tantō aliis praecellere unumqvemqve, qvantō aliis fuerit exercitatior. Concludat igitur caput hoc Sapiens: Qvi nihili facit Sapientiam et disciplinam, miser est: etiam inanis spes illorum (nempe finem asseqvendi suum) et labores infructuosi, inutiliaqve opera illorrum (Sap. 3. 11.)

CAP. VII. Formationem Hominis commodissme fieri aetate primā: adeoqve fieri, nisi hāc, non posse.

[note: Hominis et Plantae similis ratio.] EX dictis patet, Hominis et Arboris similem esse conditionem. Qvemadmodum enim Arbor fructifera (Pomus, Pyrus, Ficus, Vitis) a se qvidem et per se excrescere potest, sed agrestis, agrestem proferens fructum: datura fructus placidos ac dulces, a perito Arboratore plantari, rigari, putari, necesse habet. Ita Homo in humanam qvidem figuram (ut et brutum qvodvis in suam) per se surgit, sed in Animal rationale, sapiens, honestum, pium, exsurgere non potest, sine praevia surculorum sapientiae, honestatis, et pietatis, implantatione. Nunc ostendendum, est, plantationem ejusmodi fieri debere, dum, plantae novellae sunt.

[note: Hominis formatio prima cum aetate inchoanda, 1. Ob Vitae praesentis incertitudinem.] 2. Cujus rei, qvantum ad Homines, fundamentum est sextuplex. Primum, Vitae praesentis incertitudo: qvā exire oportere certum est, ubi autem, et qvando, incertum. Imparatum vero aliqvem abripi, res tanti periculi, ut revocari non possit. Praesens qvippe tempus datum est, qvō gratiam Dei Homo vel inveniat vel amittat in aeternum. Qvemadmodum enim in matris utero Homini corpus ita formatur, ut si qvid membrorum inde non extulerit aliqvis, per vitam totam iis carere necesse habeat: sic nobis in corpore viventibus Anima in cognitionem et participationem Dei ita formatur, ut si qvis eam hīc non fuerit conseqvutus, corpore egressis nullus ei rei superfuturus sit locus et tempus. Tanti momenti igitur negotium cum hīc agatur, festinatione summā opus est, ne praeveniatur qvisqvam.

[note: 2. Ut ad Vitae actiones, anteqvam agere incipiat, instruatur.] 3. Sed etsi mors imminens non urgeat, et vitae vel longissimae securus sis, nature tamen formatio incipere debet ideo quia Vita non discendo, sed agendo traducenda est. Instrui igitur qvam primum ad Vitae actiones decet, ne anteqvam agere didicerimus desinere jubeamur. Imo etiamsi alicui discendo transmittere placeat aevum, infinita est rerum multitudo qvam jucundae speculationi subjecit rerum conditor: ut si alicui Nestorea contingat vita, habiturus tamen sit qvod utilissime agat: excutiendo nimirum ubiqve repositos sapientiae divinae thesauros, eqve illis vitae beatae praesidia sibi comparando. Mature itaqve ad rerum contemplationem sensus reserandi sunt Homini, cui multa per totam vitam cognoscenda, experiunda, exseqvenda.

[note: 3. Omnia dum tenera sunt facillime formantur.] 4. Omnium nascentium haec indoles est, ut dum tenera sunt flectantur et formetur facillime, indurata obseqvium recusent. Cera mollis fingi et refingi patitur: rigidam conteras facilius. Arbuscula plantari se, transplantari, putari, huc illuc flecti, permittit; Arbor facta nullō modō. Sic Nervum de ligno qvi torqvere vult, viride et novellum sumat oportet: vetus, aridum, nodosum, torqveri non potest. Ova recentia incubitu prompte incalescunt, pullosque edunt: de vetustis frustra id speres. Mango Eqvum, Arator Bovem Venator Canem et Accipitrem, ad operas (ut et Circulator Vrsum ad choreas, anus Picam, Corvum, Psittacum ad humanas voces) adsuefacturi juvencos et pullos sibi deligunt: si vetulos, operam ludent.

[note: Homo etiam ipse.] 5. Qvae omnia in Homine ipso eōdem modō obtinent evidenter: cui Cerebrum (qvod, recipiendo per sensoria illabentes rerum imagines, Ceram referre ante diximus) puerili aetate omnino humidum est, et molle, omnibus advenientibus simulachris recipiendis aptum: paulatim deinde siccescit et durescit, ut ei res difficilius imprimantur, aut iusculpantur, experientiā teste. Hinc Ciceronis illud: Pueri celeriter res innumer abiles arripiunt. Sic et Manus, caeteraqve membra


page 38/39, image: s042

non nisi pueritiae annis, dum nervi molles existunt, ad artes et opera exerceri qveunt. Debet qvis evadere bonus Scriba, Pictor, Sartor, Faber, Musicus etc. omnino ab ineunte aetate, dum imaginatio agilis est, et digiti flexiles, arti applicandus erit: aliās nunqvam rem faciet. Pariter igitur in cujus corde Pietas radices agere debet, primis annis implantanda est; qvem ad Morum elegantiam concinnatum cupimus, molli aetate dedolandus est: cui in sapientiae studio magni progressus sunt faciendi, primis in annis ad omnia sensus ei reserandi sunt, dum ardor est flagrans, ingenium velox, memoria tenax. Turpis et ridicula res est, elementarius senex: Juveni parandum, seni utendum. inqvit Seneca Epist. 36.

[note: 4. Homini laxissima adolescendi spatia data, non aliō transferenda.] 6. Ad humanitatem ut formari posset Homo, juventutis ei annos concessit Deus, qvibus ad caetera inhabilis, formationi solum aptus existeret. Certe enim Eqvus, Bos, Elephas, et caeterae qvantaecunque molis animantes, intra unum et alterum annum ad perfectam veniunt staturam: solus Homo vix intra vigesimum aut trigesimum. Qvod siqvis fortuito, aut a secundis nescio qvibus venire putet causis, nae ille stuporem prodet suum. Caeteris scilicet rebus omnibus suum cuiqve admensus est Deus; soli Homini, rerum domino, tempora sua temere labi permisit? Aut putabimus Naturae in eo gratificatum, qvō facilius lentis actibus Hominis formaturam absolveret? Atqvi nullō negotiō vastiora corpora mensibus aliqvot absolvit. Nihil igitur prorsus cogitandum restat, nisi qvod deliberatō consiliō nobis. gratificari dignatus sit Creator noster, cum adolescendi injiceret moram, ut disciplinis exercendis laxiora essent spatia: faceretqve nos ad curas Oeconomicas et Politicas tantō tempore inhabiles, ut ad reliqvum vitae tempus (imo ad aeternitatem) eō redderemur habiliores.

[note: 5. Id solum firmum, qvod prima imbibit aetas.] 7. Id solum in Homine firmum et stabile est, qvod prima imbibit aetas: qvod iisdem exemplis patet. Testa odorem, qvō imbuta fuit recens, servat dum frangitur. Arbor ut ramos explicavit tenella, sursum, deorsum, ad latera, ita eos per centenos retinet annos, usqvedum excīditur. Lana coloris, qvem imbibit primo, tam est tenax, ut transcolorari non pariatur. Rotae curvatura indurata, in mille frusta dissiliet citius, qvam redeat ad rectitudinem. Eōdem modō in Homine impressiones primae admodum haerent, ut miraculi instar sit, reformari posse: eas: proinde primā statim aetate fieri ad veras sapientiae normas, consultissimum.

[note: 6. Non recte educari, summi res periculi.] 8. Deniqve, summi res est periculi, non imbui Hominem salutaribus vitae praeceptis, a primis statim cunabulis. Qvia enim Animus hominis, qvamprimum Sensus exteriores officium facere incipiunt, qviescere nullō modō potest: Non etiam se continere potest, qvin, si non fuerit utilibus occupatus, vanissimis qvibusqve seipsum occupet, imo etiam (accedentibus malis corrupti seculi exemplis) noxiisqvae post dediscere velle, aut impossibile fuerit, aut perdifficile, ut jam monuimus. Hinc Mundus plenus est enormitatum, qvibus sistendis nec Magistratus polisici, nec Ecclesiae Ministri, sufficiunt, dum primis mali scaturiginibus obturandis non seria datur opera.

[note: Conelusio.] 9. Quam igitur cuiqve suae prolis, rerumqve humanarum Praesidibus in Politico et Ecclesiastico regimine, humani generis salus cordi est, tam providere festinent ut tempestive Coeli plantulae plantari, putari, rigari, et ad selices in Literatura, Moribus, Pietateqve capiendos progressus, prudenter formari, incipiant.

CAP. VIII. Juventutem simul formandum, Scholisqve opus, esse.

[note: Liberorum cura proprie spectat ad Parentes.] DEmonstratō, Paradisi plantulas, Juventutem Christianam, non posse sylvae in morem crescere, sed egere curā: videndum jam, cui ea incumbat? Parentibus qvidem nataralissime id competit, ut qvibus authores vitae fuerunt, authores qvoqve sint vitae rationalis, honestae, sanctae. Abrahamo id solenne fuisse, testatur DEUS: Novi eum, inqviens, quod praecipiet filiis suis et familiae suae post se, ut observent viam Jehovae, exercendo justitiam et jus. (Gen. 18. 19.) Quod idem a parentibus in universum reqvirit Deus, ita mandans: Acute ingeres verba mea filiis tuis, ac loqveris de eis cum sedes domi tuae, et qvum ambulas per viam, qvum cubas et qvum surgis (Deut. 6. 7.) Et per Apostolum: Vos Patres, ne provocate ad iram liberos vestros, sed enutrite eos in disciplina et admonitione Domini. (Ephes 6. 4.)

[note: Qvibus tamen auxilio danturScholarum Magistri.] 2. Qvia tamen multiplicatis tam hominibus qvam humanis negotiis, rari sunt, qvi vel sciant, vel possint, vel ab occupationibus sufficiant, suorum institutioni vacare: salutari consiliō jam pridem introductum est, ut personis delectis, rerum intelligentiā et morum gravitate conspicuis, multorum simul Liberi concredantur erudiendi. Quales juventutis formatores, Praeceptores, Magistri, Ludimagistri, Professores,


page 40/41, image: s043

appellari consveverunt: loca vero ipsa communibus illis exercitiis destinata, Scholae, Ludi literarii, Auditoria, Collegia, Gymnasia, Academiae, etc.

[note: Scholarum origo, et incrementa 1.] 3. Primam aperuisse Scholam, proxime a diluvio, Semum Patriarcham, Josephus testis est: eamque postea Hebraeam fuisse appellatam. In Chaldaea, praesertim Babylone, Scholas fuisse freqventes, in qvibus artes cum aliae, tum Astronomia, excolebantur, qvis est qvi nesciat? cum in hac Chaldaeorum Sapientia postea (Nabuchodonosoris [note: 2.] tempore) Daniel sociiqve ejus instituti fuerint (Dan. 1. 20.) qvemadmodum [note: 3.] et in AEgypto, ubi Moses institutus fuit (Act. 7. 22.) In populo vero Israelitico, [note: 4.] jussu Dei oppidatim erectae erant Scholae, Synagogae dictae, in qvibus Levitae Legem docebant: atqve hae ad Christum usqve durarunt, ipsius qvoqve et Apostolorum praedicationibus [note: 5.] celebres. Ab AEgyptiis Graeci, et ab [note: 6.] his Romani, Scholarum erigendarum morem [note: 7.] sunt mutuati: a Romanis vero per universum Imperium laudabilis Scholas aperiendi consuetudo dimanavit: praesertim Religione Christi propagatā, fideli Principum et Episcoporum [note: 8.] piorum curā. De Carolo Magno testantur historiae, qvamcunqve paganam subegit Gentem, mox illi Episcopos et Doctores ordinasse, Templa et Scholas erexisse: [note: 9.] qvem seqvuti alii Christianorum Impaeratores, Reges, Principes, Civitatumqve Magistratus, in tantum anxerunt Scholarum numerum, ut innumerae sint.

[note: Scholas ubique tandem aperendi explicatur] 4. Qvam sanctam consvetudinem non solum retineri, sed et augeri, totius Reipublicae Christianae interest: ut nimirum in omni bene ordinata Hominum cohabitatione (sive sit Urbs, sive Oppidulum, sive Vicus) Schola tanqvam commune Juventutis Educatorium, erigatur. Id namqve reqvirit.

[note: 1. Ordinis decor, observandus, ubiqve] 5. Rerum laudabilis ordo. Si namqve Paterfamilias non omnibus qvibus ad Oeconomiam indiget comparandis ipse vacat, sed Opifices adhibet varios; qvidnī similiter hīc fiat? Ille autem qvum farinā opus habet, Molitorem adit; qvum camibus, Lanionem; qvum potu, Cauponem; qvum vestitu, Sartorem; qvum calceamentis, sutorem; qvum aedificiō, vomere, clavō etc. Fabrum lignarium, murarium, ferrarium, serarium, etc. Qvin imo, ad instituendum in religione adultos, habemus Templa: ad discutiendas litigantium causas, convocandumqve et de necessariis informandum populum, Praetoria et Curia: qvidnī igitur pro juventute, Scholas? Qvin et Porcos et Vaccas rusticelli non qvisqve sibi pascunt: sed conductos alunt Armentarios, qvi omnibus pariter inserviant, illis interim reliqva negotia sua eō minore distractione peragentibus. Id scil. perelegans est laborum compendium, qvum unus unum agit, aliis non distractus: eō qvippe modō qvisqve multis, et cuiqve multi, utiliter inservire possunt.

[note: 2. Necessitas] 6. Secundo Necessitas. Qvia enim rarius ipsi Parentes ad liberos instituendos dexteritate valent, aut oriō: abundant; conseqvens est ut sint, qvi unum hoc agant ex professo, eāqve ratione toti Communitati consulatur.

[note: 3. Vtilitas.] 7. Et qvamvis non deessent parentes, qvibus institutioni suorum vacare integrum esset, satius tamen est juventutem simul erudiri in caetu freqventiore: qvia nimirum laborum et fructus et jucunditas major inest, qvum alii ab aliis exempla sumunt et impetum. Agere enim, qvae alios agere; et ire qvō alios ire, videmus; et praecedentes seqvi, seqventibus praeire, naturalissimum est.

Tum bene fortis Eqvus reseratō carcere currit,
Qvum qvos praetereat qvosque seqvatur habet.

Infantilis praesertim aetas magis omnino exemplis qvam regulis ducitur et regitur. Si qvid praecipis, parum haeret: si qvid alios facere commonstras, imitantur etiam non jussi.

[note: 4. Exemplae perpetua Naturae.] 8. Tandem, exemplar nobis Natura passim suppeditat, ea qvae abunde provenire debent, uno aliqvo in loco progignenda esse. Sic Ligna in Silvis, Herbae in campis, Pisces in aqvis, Metalla in terrae visceribus etc. cumulatim nascuntur. Idqve ita fere, ut qvae silva Abietes, vel Cedros, vel Qvercus, profert, abunde proferat, caeteris arborum generibus non aeqve feliciter ibi provenientibus: qvae terra producit Aurum, non producit eādem copiā caetera metalla. Magis vero id qvod volumus expreßum est in Corpore nostro: ubi necessarium qvidem est unumqyodque membrum particeps fieri assumti alimenti, non tamen unicuique sua portio cruda transmittitur, ut eam sibi conficiat, et adaptet: sed sunt membra certa, veluti negotio illi destinatae officinae, ut in totius Corporis usum cibos assumant, incalefaciant, concoqvant, paratumqve demum alimentum membris caeteris distribuant. Ita Ventriculus chylum format, Hepar sang vinem, Cor spiritum vitalem, Cerebrum animalem: qvae parata jam commode per omnia dimanant, vitamqve in toto Corpore jucunde conservant. Qvidnī ergo, qvemadmodum Officinae Opisicia, Templa Pietatem, Curiae Justitiam, sustinent et administrant, ita Scholae Sapientiae lumen conficiant, depurent, multiplicent, totiqve humanae communitatis corpori distribuant?

[note: 5. Et Artis.] 9. Deniqve in Artificialibus, qvum rationabiliter proceditur, obseroamus idem. Arborator certe sylvas et dumeta parambulans, non ubicunqve in aptam plantationi viviradicem incidit, ibi eam plantat; sed


page 42/43, image: s044

effossam transfert in Pomarium, et cum aliis centenis simul curat. Ita Piscibus multiplicandis, Culinae in usum, qvi dat operam, Pisinas exstruit, millenosqve simul foetificare facit. Et qvō majus pomarium, eo feliciores crescere solent arbores: qvō major piscina, eo majores pisces. Qvare ut Piscibus Piscinae, et Arboribus Arboreta, ita Juventuti Scholae, destinandae sunt.

CAP. IX. Totam utriusqve sexūs Juventutem Scholis committendam esse.

[note: Scholae debent communia esse Iuventutis receptacula.] NON divitum tantummodo, aut primorum Liberos, sed omnes pariter, Nobiles et ignobiles, divites et pauperes pueros et puellas, per omnes Urbes et Oppida, Pagosqve et Villas, Scholis esse adhibendos, seqventia evincunt.

[note: 1. Qvia omnes ad imaginem Dei reformandi] 2. Primo qvicunqve Homines nati sunt, eōdem principali fine nati sunt, ut Homines sint, id est, Creatuva rationalis, Creaturarum domina, Creatoris sui expressa imago. Omnes itaqve eō promovendi sunt, ut Literis, Virtutibus, Religione, dextre imbuti, Vitam praesentem utiliter transmittere, futurae autem digne praeparari, qveant. Apud Deum personarum acceptionem non esse, toties ipse protestatur. Nos ergo si qvosdam tantum ad Ingenii culturam admittimus, aliis exclusis, injurii fumus non solum in ejufdem consortes naturae, sed in Deum ipsum, qvi ab omnibus, qvibus imaginem suam impressit, agnosci, diligi. laudari vult. Quod utiqve eo ferventius fiet, qvo major cognitionis lux fuerit accensa. Tantum scilicet diligimus, qvantum cognoscimus.

[note: 2. Omnes futurae vocationis suae muniis praeparandi] 3. Deinde non liqvet nobis, ad qvos usus hunc aut illum divina destinārit providentia. Hoc certe constat, e pauperrimis, abjectissimis, obscurissimis, nonnunqvam Deum eximia gloriae suae organa constituere. Imitemur itaqve nos coelestem Solem, qvi universam collustrat, incalefacit, vivificat, Terram: ut qvidqvid vivere, virere, florere, fructum ferre potest, vivat, vireat, floreat, fructum ferat.

[note: 3. Qvidam anprimis (hebetes et maligni naturā) valde juvandi.] 4. Nec obstat, aliqvos naturā habetes et stupidos videri: Nam id universalem hanc Animorum culturam magis etiam commendat et urget. Qvō enim qvis tardioris, aut malignioris naturae est, eō magis juvari opus habet, ut a bruta hebetudine ac stupore quantum potest liberetur. Nec tantam ingenii infelicitatem reperire est, cui nihil prorsus emendationis afferat cultura. Certe, ut vas foraminosum, saepe elutum, si nihil retinet aqvae, tamen emundatur, et sit purius: ita hebetes et stupidi si nihil proficiant in literis, moribus: tamen emollientur, ut Magistratui politico, et Ministris Ecclesiae, parere sciant. Constat nihilominus experientiā, qvosdam naturā admodum tardos, scientiam tamen literarum assecutos, ut ingeniosos: etiam anteverterint; tam vere Poeta illud, Labor omnia vincit improbus pronunciavit. Qvinimo, ut Corpore nonnemo a pueritia egregie valet, dein aegrescit et macrecit; alius contra, juvenile corpusculum trahit morbidum, deinde convalescit, et in proceritatem assurgit: ita cum Ingeniis comparatum est, ut qvaedam praecocia sint, sed cito reddantur effaeta, et in obtusum qvid desinant, alia primo hebescant, deinde exacuantur, et valide penetrent. Praeterea in Pomariis Arbores habere amamus non solas, qvae praecocem ferant fructum, sed et medias, serotinasqve: qvia unumqvodqve suō tempore (ut Syracides alicubi loqvitur) laudem invenit; nec frustra fuisse, tandem aliqvando, qvamvis sero, ostendit. Eccur igitur in Literario horto unius tantum generis ingenia, praecocia et agilia, tolerari velimus? Nemo proinde excludatur, nisi cui Deus sensum aut mentem negavit.

[note: An seqvior etiam sexus ad literas admittendus? Aff.] 5. Nec ulla sufficiens dari potest ratio, cur seqvior sexux (ut de hoc peculiariter aliqvid moneam) a sapientiae studiis (sive Latinis literis, sive sermone patriō tradendis) omnino excludendus sit. AEqve enim imago Dei sunt; aeqve participes gratiae, et Regni futuri seculi; aegve Mente agili et sapientiae capaci (saepe supra sexum nostrum) instructae; aeqve iis ad excelsa aditus patet, qvum saepe ad regimen Populorum, ad danda Regibus et Principibus saluberrima consilia, ad Medicinae scientiam, aliaqve humano generi salutaria, etiam ad Propheticum munus, et increpandos Sacerdotes Episcoposqve, a Deo ipso adhibitae fuerint. Cur igitur eas ad Alphabeta qvidem admittamus, a Libris postea depellamus? Temeritatem metuimus? At qvō plus cogitationes occupabimus; eo minus loci temeritas inveniet, qvae a mentis vacuitate oriri solet.

[note: Quā tamen cautione.] 6. Ita tamen, ne qvaevis Librorum farrago illis pateat (qvemadmodum et alterius sexūs juventuti: qvod non cautius fuisse hactenus evitatum, deplorandum est:) sed Libri e qvibus cum vera Dei Operumqve ejus cognitione, veras Virtutes, veramqve Pietatem, haurire possent perpetuo.

[note: Objectio solvitur.] 7. Nemo igitur mihi objiciat Apostolicum illud, Mulieri non permitto docere (1 Tim. 2. 12.) aut illud Juvenalis, e Satyra 6.



page 44/45, image: s045

Non habeat Matrona tibi quae juncta recumbit
Dicendi genus; aut curtum sermone rotato
Torqueat enthymema: nec historias sciat omnes.

Aut illud qvod apud Euripidem Hippolytus loqvitur:

Odi eruditam: ne meae unqvam sit domi
Qvae plus sciat, qvam mulierem scire expedit
Namqve eruditis ipsa majorem Cypris
Astutiam indit.

Haec inqvam consilio nostro nihil obstant: qvia non ad curiositatem usqve, sed ad honestatem et beatitatem, foeminas erudiri suademus. In illis protissimum, qvae eas nosse et posse addecet; tum ad procurandam digne rem familiarem, tum ad promovendam propriam et mariti, liberorumqve et familiae, salutem.

[note: Alia objectio.] 8. Si qvis dicat: Qvid futurum est, si Opifices, Rusticelli, Bajuli, adeoqve Mulierculae, literati fiant? Resp. Id futurum est, ut constitutā legitimis modis hāc universali Juventutis institutione, nemini omnium [note: N. B.] posthac desit bona cogitandi, optandi, sectandi, operandi etiam, materia. Sciantqve omnes qvō omnibus Vitae actionibus et desideriis collimandum sit: per qvos cancellos incedendum: et qvomodo sua cuiqve statio tuenda. Praeterea oblectabunt se omnes, etiam inter operas et labores, Verborum et Operum Dei meditatione: periculosaque carni et sangvini otia crebrā Bibliorum, aliorumqve bonorum Librorum, lectione (qvō eos jam inescatos meliores istae illecebrae trahent) evitabunt. Et ut semel dicam, DEVM ubiqve videre, ubiqve laudare, ubiqve amplecti; eāqve ratione vitam hanc aerumnosam jucundius transmittere, aeternam majori desideriō et spe exspectare, discent. Annon vero talis hīc Ecclesiae status Paradisum nobis, qvalem sub coelo haberi possibile est, repraesentaret?

CAP. X. Institutionem in Scholis debere esse universalem.

[note: Qvae illa Omnia, in Scholis docenda et discenda.] DEmonstrandum jam nobis est, In Scholis Omnes Omnia docendos esse. Non tamen sic intellige, qvasi ab omnibus omnium Scientiarum et Artium cognitionem (praesertim exactam et penitissimam) reqviramus. Id qvippe nec suā naturā utile est, nec pro brevitate vitae nostrae cuiqvam hominum possibile. Videmus enim unamqvamqve Artem tam late, et tam subtiliter, diffundi (puta Physicam, Arithmeticam, Geometriam, Astronomiam etc. imo Agriculturam, vel Arboratoriam etc.) ut vel excellentissimis ingeniis, si speculationibus et experimentis indulgere velint, totam Vitam auferre possit: qvaliter Pythagorae in Arithmeticis, Archimedi in Mechanicis, Agricolae in Metallicis, Longolio in Rhetoricis (dum id unum ageret, ut perfectus evaderet Ciceronianus) contigit. Sed ut omnium principalium, qvae sunt et fiunt, fundamenta, rationes, metas, notare doceantur omnes, qvicunqve in Mundum, non solum ut spectatores, sed etiam ut actores futuri, immittuntur. Ne scilicet in hoc Mundi incolatu qvidqvam occurrat tam incognitum, de qvo non modeste judicare, et ad usum certum prudenter, sine noxio errore, adhibere possint, id providendum, atqve adeo praestandum est, omnino.

[note: Nempe qvae Culturam spectant totius Hominis:] 2. Prorsus itaqve et sine exceptione, eō tendendum est, ut in Scholis, et dehinc Scholarum beneficiō in tota Vita. Ingenia scienitiis et artibus excolantur. 11 Lingvae perpoliantur, 111 Mores ad omnem honestatem formentur, IV DEVS sincere colatur.

[note: Sapientia, Prudentia, Pietas.] 3. Sapienter enim dixit, qvi dixit, Scholas esse HVMANITATIS OFFICINAS: efficiendo nimirum, ut Homines vere HOMINES fiant, hoc est (ut ad positas prius respiciamus metas) I Creatura rationalis, II Creatura Creaturarum (etiam suiipsius) domina; III Creatura Creatoris sui delicium. Qvod fiet, si Scholae efficere satagant homines mente Sapientes, actionibus Prudentes, corde Pios:

[note: Non divellenda esse tria ista, probatur.] 4. Haec tria proinde implantanda runt in omnibus Scholis Juventuti universae. Qvod ostendam sumptō hujus rei fundamentō

I. E Rebus, qvibus hīc circumdamur.

II. E Nobis ipsis.

III. E Christo [gap: Greek word(s)], perfectionis nostrae perfectissimo exemplari.

[note: I. E Rerum ipsarum cohaerentia.] Res ipsae, qvatenus nos respiciunt, non poßunt nisi trifariam dividi. Quaedam speculationi solum proposita sunt; ut Coelum, et Terra, et qvae in illis sunt. Quaedam imitioni; ut Ordo mirabilis per omnia sparsus, qvem itidem actionibus suis exprimere jubetur Homo. Quaedam deniqve fruitioni: ut Numinis favor, multiplexqve benedictio ejus, hīc et in aeternum. His omnibus si par esse debet Homo,


page 46/47, image: s046

condocefiat necesse est, tum cognoscere, qvae ei in admirando hoc amphitheatro spectanda panduntur; tum facere, qvae facienda injunguntur: tum deniqve iis perfrui, qvoruniei (ut in domo sua hospiti) fruitionem liberali manu benignissimus offert Creator.

[note: 2. Ex animae nostrae syntagmate.] 6. Nos ipsos si consideramus, omnibus ex aeqvo Eruditionem, Mores, Pietatemqve competere, aeqve deprehendimus: sive qvidem. Animae nostrae essentiam intueamur, sive Creationis nostrae, et in Mundum introductionis, scopum.

7. Animae essentia, e tribus potentiis (qvae increatam Trinitatem referunt) coagmentata est, Intellectu, Voluntate, et Memoriā. Intellectus ad observanda rerum discrimina (per omnes usqve mini mas minutias) se extendit. Voluntas ad rerum Optionem, proficuorum nempe electionem, et noxiorum reprobationem, fertur. Memoria vero ea in qvibus Intellectus et Voluntas sese unqvam occuparunt, in futurum usum recondit, Animamqve dependentiae suae (qvae ex Deo est) atqve officii commonefacit: qvō respectu Conscientia etiam dicitur. Haec igitur munia sua facultates illae ut obire dextre possint, instrui eas plane necesse est talibus, qvae Intellectum illuminent, Voluntatem dirigant, Conscientiam exstimulent: qvo Intellectus acute penetret, Voluntas line errore eligat, Conscientia avide omnia in Deum reflectat. Qvemadmodum igitur facultates illae (Iniellectus, Voluntas et Conscientia) qvia eandem constituunt Animam, divelli non possunt: ita tria illa Animae ornamenta; Eruditio, Virtus, Pietas, divelli non debent.

[note: Nostraeqve in Mundum missonis sine.] 8. Jam si consideremus, cur in Mundum simus inrroducti, patebit bis trinum esse scopum: nempe ut serviamus DEO, CREATURIS, NOBIS, et voluptate perfruamur promanante ex DEO, e CREATURIS, e NOBIS ipsis.

[note: (1) Vt serviamus Deo, Proximis, Nobisqve ipsis.] 9. Inservire si volumus Deo, Proximo, Nobis ipsis; necesse est nos habere Dei respectu Pietatem; Proximi respectu Honestatem; nostriipsorum respectu Scientiam. Qvanqvam haec omnia tam sunt conjuncta, ut qvemadmodum homo sibi ipsi non solum prudens, sed et moratus ac pius, esse de bet: ita Proximi usibus non solum mores, sed et scientia pietasqve servire: et in Dei laudem non tantum pietas, sed et scientia moresqve transire, debeant.

[note: (2) Voluptate fruamur trinā: promanante] 10. Voluptatem si spectemus, ad hanc destinasse Hominem Deus, in Creatione testatus est, qvum non nisi in Mundum omnibus bonis undiqve jam instructum, introduceret, et insuper paradisum deliciarum ejus causā conderet: tandem aeternae suae beatitudinis participem reddere constituisset.

11. Voluptatem autem intellige, non Corporis (qvamvis etiam haec, qvum nihil sit nisi valetudinis vigor, cibi somniqve dulcedo, non aliunde qvam a Temperantiae virtute esse potest) sed Animae: qvae resultat vel e Rebus, qvae nos circumstant; vel e Nobis ipsis; vel deniqve ex Deo.

[note: (a) a rebus ipsis.] 12. Voluptas e Rebus ipsis prosiliens est speculationum illa jucunditas, qvam experitur vir Sapiens. Qvoqvō enim se agit, et qvidqvid ejus obtutui se offert, qvidqvid etiam consideratione versat, ubiqve et in omnibus reperit illecebras tantae jucunditatis, ut saepe qvasi extra se raptus, sui ipsius obliviscatur. Id nimirum est, qvod testatur Sapientiae liber, Non habere amaritudinem conversationem Sapientiae, neqve taedium convictum ejus, sed laetitiam et gaudium (Sap. 8. 16.) Et sapiens gentilis, [gap: Greek word(s)].

[note: (b) a nobis ipsis.] 13. Voluptas in seipso, est dulcissima il la oblectatio, qvā virtuti deditus Homo suā interiore bonā dispositione gaudet, ad omnia qvae justitiae ordo reqvirit promptum se videns. Haec laetitia priore longe major est, juxta illud: Conscientia bona juge convivium.

[note: (c) a Deo.] 14. Voluptas in Deo, est supremus laetitiae in hac vita gradus, cum Homo Deum aeterne sibi propitium sentiens, sic in paterno ejus et immutabili favore exultat, ut Cor amore Dei colliqvescat: nec qvid amplius aut faciat, aut desideret, novit, nisi qvod misericordiae Dei totum se immergens, svaviter acqviescit, et vitae aeternae gustu perfruitur. Haec est pax illa Dei, exsuperans omnem intellectum (Phil. 4. 7.) qvā nihil sublimius vel desiderari, vel cogitari, potest. Tria igitur illa, Eruditio, Virtus, Pietas, tres sunt fontes, e qvibus omnes perfectissimarum Voluptatum rivi permanant.

[note: 3, E Christi, exemplaris nostri, exemplo.] 15. Postremo tria haec omnibus et singulis inesse debere, suō docuit exemplō manifestatus ille in carne (ad exhibendum in se omnium formam et normam) DEVS. Hunc enim cum aetate proficeret, profecisse simul Sapientiā et gratiā apud Deum et Homines, Evangelista testatur (Luc. 2. 52.) Ubi ecce beatam illam ornamentorum nostrorum trigam! Sapientia enim qvid est, nisi rerum omnium ita ut sunt cognitio? Gratiam apud Homines qvid confert, nisi Morum amabilitas? Gratiam vero Dei qvid nobis nisi Timor Domini conciliat? intima scilicet, seria, et fervida Pietas? Hoc itaque sentiamus in nobis, qvod in Christo Jesu: qvi omnis perfectionis idea est absolutissima, cui nos conformari decet.



page 48/49, image: s047

16. Ideo enim dixit, Discite a me (Mat. 11. 29.) Et qvia idem Christus generi Humano datus est Doctor illuminatissimus, Sacerdos sanctissimus, Rex potentissimus: patet Christianos ad Christi exemplar formandos, efficiendosqve esse Mente illuminatos, Conscientiae studio sanctos, factis (in sua vocatione qvemqve) potentes. Christianae igitur vere tum demum erunt Scholae nostrae, si nos Christo faciant qvam simillimos.

[note: Infelix divortium.] 17. Infelix proinde divortium, ubicunqve tria haec non adamantino nexu cohaerent. Infelix Eruditio, qvae non in Mores et Pietatem transit! Literatura enim sine moribus qvid est? Qvi proficit in Literis et deficit in Moribus (vetus est verbum) plus deficit qvam proficit. Ergo qvod Salomo de formosa, sed rationem aversante, muliere, dixit, hoc idem de Literato, sed male morato, dici potest: Monile aureum in rostro porci, est Eruditio in Homine virtutem aversante (Prov. 11. 22.) Qvemadmodumqve Gemmae non inseruntur plumbo, sed Auro, et radiat utrumqve splendidius: ita Scientia non debet jungi dissolutioni, sed Virtuti, et addet alterum alteri decus. Ad utrumqve autem ubi accesserit Pietas vera, complebitur perfectio. Timor qvippe Domini, ut est principium finisqve sapientiae, ita etiam est fastigium et corona scientiae, qvia plenitudo sapientiae, est Timere Dominum (Prov. 1. Syr. 1. et alibi:)

[note: Conclusio.] 18. Summa, qvoniam a puerili aetate atqve institutione tota reliqva vita pendet, nisi ad omnia totius Vitae hīc praeparati fuerint omnium animi, actum erit. Qvemadmodum igitur in Matris utero cuivis Homini futuro eadem formantur membra, singulis omnia, Manus, Pedes, Lingva, etc. qvanqvam non omnes futuri sint Opifices, Cursores, Scribae, Oratores: ita in Schola Omnia illa qvae ad Hominem spectant, omnes docendi sunt, etiamsi alia aliis post magis futura usui.

CAP. XI. Scholas fini suo perfecte respondentes, defuisse hactenus.

[note: Fini suo exacte respondens Schola, qvid.] NImium nimiumqve praesumptuosus videbor, confidenti hāc pronunciatione. Sed ad rem ipsam provoco: et Te qvi haec legis judicem constituo; ipse non nisi actorem repraesentans. Perfecte fini suo respondentem voco Scholam, qvae vera Hominum Officina sit: ubi scilicet discentium Mentes Sapientiae fulgore, ad penetrandum prompte per omnia manifesta et secreta (ut Sapientiae liber loqvitur 7. 17.) tingantur: et Animi, aminorumqve Affectus, in universalem Virtutum harmoniam dirigantur, et Corda divinis amoribus inescentur, adeoqve inebrientur; ut Coelestem jam nunc sub Coelo vivere consvescant vitam omnes, qvi verā Sapientiā imbuendi Christianis traditi sunt Scholis. Verbō: ubi Omnes, Omnia, Omnino, doceantur.

[note: Scholas tales debere esse, nec tamen esse, probatur.] 2. At qvae adhuc Schola haec sibi eō perfectionis gradu proposuit? nedum ut asseqvutam dicamus. Sed ne Platonicas videamur venari ideas, et perfectionem qvalis nusqvam est, nec in hac vita forsan sperari possit, somniare: alio ostendam argumentō, Scholas debere tales esse, nec tamen adhucdum esse.

[note: I. D. Lutheri votō.] 3. D. Lutherus, in sua ad Civitates Imperii pro erigendis Scholis (Anno 1525.) exhortatione, inter caetera haec duo optat. Primo, ut per omnes Vrbes, Oppida, Pagos, Scholae constituantur, ad erudiendam omnem utriusqve sexūs Juventutem (qvaliter fieri debere nos Capite IX rationibus evicimus): adeo ut Agriculturae etiam et Opificiis dediti, vel duas qvotidie horas ad Scholam recurrentes, in llteris, moribus, religione, instituantur. Secundo, ut aliqvā faciliore Methodō instituantur: qva non solum non deterreantur a studiis, sed potius velat illecebris qvibusdam alliciantur: et ut loqvitur, ut non minorem voluptatem pueri e studiis capiant, quam qvum nucibus, pilā, cursu, lusitando, totos dies transigunt. Haec ille.

[note: 2. Rerum ipsarum testimoniō. Nam] 4. Cordatum profecto, et tantō Virō dignum consilium! sed qvod intra votum substitisse hactenus, qvis non videt? Ubi enim universales illae Scholae? Ubi blanda illa Methodus?

[note: (1) Scholae nondum ubiqve sunt fundatae.] 5. Contraria videmus omnia: dum (1) per minores illas communitates, pagorum aut vicorum, nondum ubiqve fundatae sunt.

[note: (2) Nee ubi sunt, ut pro omnibus sint providetur.] 6. Ubi vero sunt, non pro omnibus promiscue sunt, sed pro qvibusdam, opulentioribus nempe: qvia sumtuosae qvum sint, pauperiores ad eas non nisi casu aliqvando, alicujus scilicet misericordiā, admittuntur. In his autem excellentia nonnunqvam ingenia, magnō Ecclesiae et Rerumpublicarum damnō, transire et perire, verisimile est.

[note: (3) Non sunt ludi, sed pistrina.] 7. In erudienda porro Juventute tam dura plerumqve adhibita fuit methodus, ut Scholae vulgo pro puerorum terriculamentis, et ingeniorum carnificinis, habitae sint; potiorqve discipulorum


page 50/51, image: s048

pars, literarum et librorum naufeā contractā, ad Opificum tabernas, vel aliud qvodvis vitae gerius, praefestinārint.

[note: 4. Nusqvam omnia docentur, neqve primario.] 8. Qvi fuerunt retenti (sive parentum et promotorum voluntate coacti, sive dignitatis alicujus e literis olim conseqvendae spe allecti, sive spontaneō naturae ad liberalia haec impetu) illis nec serio, nec prudenter saris, praepostere potius et perperam, cultura fuit adhibita. Nam qvod praecipue debebat animis implantari, id praecipue negligebatur, PIETAS et MORES. Horum inqvam ubiqve Scholarum (etiam in Academiis, qvas tamen humanae culturae fastigium esse conveniebat) minor fuit cura: ut plerumqve inde, pro placidis Agnis feri Onagri, indomitiqve et penilantes muli prodirent: et pro composita ad Virtutem indole, furcatam tantummodo morum civilitatem, fastuosum aliqvem exoticum vestitum, et ad mundanas vanitates exercitatos oculos, manus, pedes, efferrent. Qvotocuiqve enim ex his tamdiu studiis lingvarum et artium poliris homullulis, ut caeteris mortalium Temperantiae, Castitatis, Humilitatis, Humanitatis, Gravitatis, Patientiae, Continentiae etc. exemplar essent, in mentem veniebat? Unde autem id? nisi qvia de bene vivendo Scholis qvaestio nulla movetur. Testatur id dissoluta omnium pene Scholarum disciplina, testantur dissoluti omnium ordinum mores, testantur infinitae multorum piorum qverelae, suspiria, lachrymae. Et defendat Scholarum statum adhuc aliqvis? Haereditarius scilicet a protoplastis in nos derivatus morbus occupat nos, ut Arbore vitae posthabitā, ad Scientiae arborem solam inordinate appetitum extendamus. Cui inordinato appetitui morem gerentes Scholae, hactenus non nisi Scientias venatae sunt.

[note: 5. Methedō non fluidā, sed violentā.] 9. Sed et hoc ipsum qvō ordine? qvō successu? Tali certe, ut qvod menti humanae intra anni spatium comprehendere datum et, in eo qvinqve, decem, plures annos, detinerent. Qvod lenissime animis instillari, et infundi poterat, id violenter imprimebatur, imo infarciebatur et inumdebatur. Qvod perspicue et dilucide ob oculos poni poterat, id obscure, perplexe, intricate, velut per aenigmata mera, offerebatur.

[note: 6. Eruditio propinatur verbalis potius qvam realis.] 10. Ut inpraesentiarum taceam, vix uspiam rerum veris nucleis pastos fuisse animos, verborum (ventosae cujusdam et Psittarceae loqvacitatis) corticibus, opinionumqve paleis aut fumis, explebantur plerumqve.

[note: 7. Latinae L. studium qvam prolixum et perplexum.] 11. Vel solius Latinae lingvae (ut id exempli causā obiter tangam) studium, bone Deus qvam intricatum, qvam operosum, qvam prolixum fuit! Promptius lixae, et calones, et cerdones qvicunqve inter culinarias, militares, aliasqve sordidas operas, addiscunt qvamvis a vemacula sua discrepantem lingvam, imo duas vel tres, qvam Scholarum alumni, in summo orio, summā contentione, unicam Latinam. Et qvam inaeqvali profectu? Illi post menses aliqvot expedite sua garriunt: hi post qvindecim etiam aut viginti annos, plerumqve adhuc nonnisi serperastris suis Grammaticis et Lexicis, alligati, qvaedam illa Latine proferre posssunt: et ne illa quidem sine haesitantia et titubatione. Qvod pessimum temporis et laborum dispendium, unde nisi a vitiosa Methodo, venire potest?

[note: Qverela de hoc D. Lubini.] 12. De qva merito Clarissimus Eilhardus Lubinus, S. S. Theologiae Doctor, et in Acad. Rostoch Professor, ita scripsit: Vulgata illa pueros in Scholis instituendi ratio talis mihi videtur prorsus; ac si qvis conductā operā et studio jussus fuisset modum aut rationem aliqvam excogitare, qvā Praeceptores pariter et discipuli, non nisi immensis laboribus, ingentibus taediis, insinitis aerumnis, et non nisi longissimo demum temporis intervallō, ad Latinae lingvae cognitionem, illi adducerent, hi addncerentur.

Qvae qvoties repeto, vel iniqvā mente revolvo,
Concutior toties, penitisqve horrresco medullis.

Et paulo post. Haec dum saepius mecum expendo, non semel, fateor, in illam cogitationem adductus sum, ut a malo qvodam et invido genio, humani generis hoste, in Scholas haec introducta esse, prorsus persvasum habeam. Haec ille; qvem unum, e multis majorum gentium testibus, sistere hīc volui.

[note: et Authoris.] 13. Qvanqvam testes qvaeri qvid opus? Tot nostrūm sunt, qvot e Scholis et Academiis prodiimus vix umbrā verioris alicujus literarurae tincti. Millibus e multis ego qvoqve sum unus, miser homuncio, cui amaeniffimum vitae totius ver, florentes juventutis anni, nugis scholasticis transmissi, misere perierunt. Ah qvoties mihi, postqvam melius prospicere datum, perditae aetaris recordatio, pectore suspiria, oculis lachrymas, corde dolorem, excussit! Ah qvoties me dolor ille exclamare coegit:

O mihi praeteritos referat si Juppiter annos!

[note: Qverelae ac vota in meliora qvaerendi conatum transfcrenda.] 14. Sed vota haec irrita sunt: dies qvae transiit, non redibit. Nemo nostrūm qvibus


page 52/53, image: s049

transacti sunt anni, rejuvenescet, ut denuo aetatem ordiri, vitaeqve meliore apparatu seipsum instruere discat; nullum superest illi rei consilium. Hoc unum superest, unum solum possibile, ut qvidqvid posteris nostris consulere possumus, consulamus: ut nempe commonstrato, qvā nos Praeceptores nostri in errores praecipitārint, eādem errores evitandi commonstremus viam. Quod fiet, ejus nomine et ductu, qvi solus defectus nostros numerare, et curvitares corrigere, potis est (Eccles. 1. 15.)

CAP. XII. Scholas reformari posse in melius.

[note: Inveteratis an medicina adbibenda morbis?] INveteratos curare Morbos, durum est ac difficile, peneqve pro impossibili habetur. Si qvis tamen reperiatur remedium pollicens, an respuat AEger? Annon potius qvam ocyssime manum adhiberi optet? praesertim si Medicum non temerariā opinione, sed ratione solidā, duci sentiat. Eō itaqve nobis in hoc insolenti proposito nostro veniendum est, ut primum, Qvid promitamus? deinde Ex qvo fundamento? palam fiat.

[note: Author qvid hīc proponat et promittat?] 2. Promttimus aurem Scholarum talem dispositionem: per qvam.

I Omnis Juventus (nisi cui Deus. mentem negavit) informetur.

II Et qvidem omnibus illis qvae hominem sapientem, probum, sanctum, facere possunt.

III Formaturaqve illa, tanqvam vitae praeparatio, ut ante, atatem adultam absolvatur.

IV Eadem formatura ut procedat absqve plagis et rigore, coactioneve ullā levissime, mollissime, et qvasi suā sponte. (Qvaliter Corpus vivum staturae suae augmenta sumit, nullā membrorum dispasione, aut distensione, opus habens: qvia si tantummodo prudenter alimenta et fomenta, exercitiaqve suppedites, corpus ultro in staturam et robur, sensim sine sensu, exsurgit: ita inqvam ut prudenter Animo suppeditata alimenta, fomenta, exercitamenta, in Sapientiam Virtutem, Pieratem, ultro transeant.)

V Ut ad Eruditionem non speciosam, sed veram, non superficialem, sed folidam, formentur; id est, ut rationale animal, Homo, non alienā, sed propriā ratione duci; nec aliena solum de rebus placita in libris legere et intelligere, aut etiam mehmoriter tenere et recitare, sed ipsemet ad rerum radices penetrare, earumqve genuinum intellectum et usum sibi comparare, consvescat De Morum et Pietatis soliditate idem tenendum.

VI Ut formatura haec non operasa. sit, sed facillima: nempe non nisi qvatuor horas qvoridie tribuendo publicis exercitiis: et qvidem ita, ut Praeceptor unicusvel centenis simul erudiendis sufficiat, decuplō faciliore operā, qvam qvanta nunc in singulos impendi solet.

[note: Indoles hominum circa Nova inventa illustratur exemplō Archimedeae machinae.] 3. At his fidem qvis anteqvam videat habebit? Nota qvippe est morialium indoles, ut anteqvam inveniatur aliqvid singulare, mirentur, qvomodo inveniri possit: postqvam vero invetum est, mirentur qvomodo non pridem inventum fuerit. Archimedes cum Hieroni Regi Navis praegrandis, qvam centeni homines locō movere non poterant, unā manu ad mare deductionem promitteret, risu suit exceptus: sed viderunt tandem cum stupore.

[note: et Novi Orbis.] 4. Columbum, novas in Occidente sperantem Insulas, nemo Regum. audire, et faciendo experimento tanrillum Conferre, Castellanō exceptō, voluit. Comites ipsos navigationis, prae desperatione toties indignatos, parumqve abfuisse qvin Columbo in mare praecipitato, re infectā rediissent, historia memorat. Et inventus tamen ille tam vastus novus Orbis est, et miramus nunc jam universi, qvomodo latitare patueris tamdiu. Sed et jocosum illud ejusdem Columbi factum huc spectat: qvi cum ab Hispanis, homini Italo tanti inventi gloriam invidentibus, inter convivandum dicteriis impeteretur, et inter caetera, fatō detectum esse alterum istud hemisphaerium, non arte, potuisseqve ab alio qvōcunqve inveniri, audiret: problema elegans objecit. Qvomodo possit ovum gallmaceum acuminatae suae parti insistere, nullō adhibitō fulcrō? Qvod cum omnes frustra tentassent, ille allisā leniter ad discum, et infractā paulum testā, Ovum stare fecit. Ridere illi, et tantundem se posse, clamare. Potestis, inqvie, qvia posse vidistis: Cur autem ante me nemo?

[note: Et artis Typographicae.] 5. Idem fuisse futurum credo, si Johannis Faustus, artis Typographicae inventor divulgare caepisset, Modum sibi esse, qvō unus homo intra octiduum plures libros describat, qvam vulgo decem excitarissimi Scribae totō annō: et fore Libros elegantissime scriptos, amnia exemplaria eādem formā, an ultimum usqve apicem: et fore emendatissima omnia, modo unum satis esset correctum etc. qvis fidem adhibuisset? cui haec non aenigmata fuissentvisa? aut certe vana et inutilis jactantia? Ecce tamen pueri jam nōnent verissime ita rem habere.

[note: et Bombardariae.] 6. Si Bartholdus Schwariz, aeneorum tormentorum inventor, Sagirtarios fuisset talibus verbis adortus: Arcus vestri, Ballistae vestrae, Fundae vestrae, parum valent. Ego instrumentum dabo, qvod mullā brachiorum


page 54/55, image: s050

adhibitā vi, solō ignis ministeriō, non solum lapides et ferrum ejaculabitur, sed et longius propellet, et certius obvia feriet, validinsqve concutiet ac sternet: qvis eorum non risu excepisset hominem? Tam usitatum est nova, et inusitata, pro miris et incredibilibus reputare.

[note: et Scriptoriae.] 7. Nec Americani certe. imaginari sibi poterant, qvomodo fieri posset, ut homo homini sine alloqvio, sine internuntio, sola transmissā chartulā, animi sui sensa communicaret: qvod apud nos bardissimi qviqve inteiligunt. Ita prorsus ubiqve, et in omnibus,

Ardua visa olimrisus sunt posteritati.

[note: Methodi perfectae inventatio etiam censuris subjacet.] 8. Non aliter eventurum novo huic incepto nostro, facile praesagit animus: qvin et partim jam experti sumus. Mirabitur scilicet et indignabitur nonnemo, esse homines, qvi Scholis, Libris, Methodis, usu receptis, imperfectionem objicere, et nescio qvid insolitum et fidem superans, pollicitari audent.

[note: Qvibus qvomodo obviandum.] 9. Et nobis qvidem facile esset ad eventum assertionis nostrae verissimum futurum (ita Deo meo confido) testem, provocare: qvia tamen haec in antecessum non rudi vulgo, sed prudentibus, scribimus, demonstrandum est; fieri posse ut omnis Juventus Literis, Moribus, Pietate, imbuatur, sine omni tali molestia et difficultate, qvalem vulgari methodō, tam docentes qvam discentes experiuntur passim.

[note: Demonstrationis scientificae fundamentum:] 10. Ejus autem demonstrationis unica haec, sed sufficientissima, esto basis: qvod nimirum Vna qvaeqve res eō se qvō Naturā inclinat, non solum facile duci patitur, sed et ultro, cum lubentia qvadam, festinat, ut dolor sit si probibeas.

[note: explicatum,] 11. Avem enim certe ut volitare, Piscem ut natare, Feram ut cursitare, consvescat, nihil necesse est adigi: faciunt id ultro qvam primum sibi actionibus illis destinata membra, saris esse firma sentiunt. Nec opus adigi Aqvam, ut per declivia fluat: aut Ignem, ut datō alimentō et transpiratione, ardeat: aut Lapidem rotundatum, ut deorsum volvatur; vel qvadratum, ut jaceat: aut Oculum et speculum, ut lumine admotō objecta excipiant: aut Semen, ut humore et calore fomentatum germinet. Sponte suā profecto unumqvodqve, ut operari natum aptum est, ita operari gestit; adjutum autem, etiam lenissime, operatur.

[note: et applicatum.] 12. Cum igitur (ut capite V. vidjmus) Scientiae, Morum, Pietatisqve semina a natura insint Hominibus universis (monstra hominum excipimus): necessario seqvitur nihil eis nisi lenissimō impetu, et prudenti qvādam directione, esse opus.

[note: Objectio I.] 13. At non ex qvovis ligno fit Mercurius, inqviunt. Respondeo: Sed ex qvovis homne sit Homo, si corruptela absit.

[note: Obj. 2.] 14. Nihilominus tamen (regerat aliqvis) interiores nostrae vires ex lapsu primaevo infirmatae sunt. Respondeo: Sed non extinctae. Etiam sane Corporis vires debilitatae sunt, eas tamen ad naturalem vigorem incessu, cursu, operarumqve artificiosarum exercitiis, reducere novimus. Nam tametsi protoplasti simulac fuerunt creati, ambulare, loqvi, ratiocinari poterant: nos vero ambulare, loqvi, rariocinari, nisi usu edocti, non possemus: non tamen ideo seqvitur, disci haec aliter qvam perplexe, operose in incertum, non posse. Nam se ea qvae Corporis sunt, edere, bibere, ambulare, saltare, opificia exercere, absqve difficultatibus tantis discimus: qvidnī et ea qvae Mentis sunt? modo legitima non desit institutio. Amplius qvid addam. Addocet Eqviso intra menses aliqvot Eqvum tolutim incedere, saltare, gyrari, ad virgae nutum motus componere. Edocet levis Circulator Vrsum agere choreas, Leporem pulsare tympana, Canem arare, digladiari, divinare etc. Instruit frivola Anus, Psittacum, Picam, Corvum, humanas voces, aut melodias, imitari etc. omnia haec praeter naturam, ac tempore exiguo. Et non poterit Homo, in us ad qvae eum Natura, non dico admittit, aut ducit, sed trahit et rapit, facili negotiō institui? Pudeat id asseverare, ne vel bestiarum illi formatores cachinnis nos excipiant.

[note: Obj. 3.] 15. Sed ipsa rerum difficultas facit, oggerunt adhuc, ut non qvisqve capiat. Resp. Qvae illa difficoltas? Estne qvaeso ullum in natura tam obscuro colore corpus, qvod non a speculo excipi possit, modo lumine adhibitō commode obvertas? Estne qvidqvam qvod in tabula depingi non possit, modo pingat qvi pingendi artem novit? Daturne ullum semen, aut radix, qvam non terra excipere, et fotu suo ad germinationem producere possit? modo sit qvi sciat, ubi, qvando, qvomodo, unumqvodqve serendum sit. Addam hoc: Non datur in Mundo tantae sublimitatis vel Rupes, vel Turris, qvam non conscendere possit cuicumque pedesnon desunt: modo vel scalae admoveantur legitime, vel scansiles gradus in ipsa rupe excīsi, justō situ et ordine efformentur, adversusqve praecipitii pericula loricis circummuniantur. Qvod igitur ad scientiarum fastigia tam pauci perveniunt, qvamvis multi accedant animō alacri et praeavidō: et qvi aliqvousqve veniunt, non nisi cum labore, anheliru, langvore et vertigine, caespitantes et recidentes identidem, perveniunt: non inde conficitur ingenio humano aliqvid


page 56/57, image: s051

esse inaccessum, sed gradus non bene dispositos, curtos, foraminosos, ruinosos esse, id est methodum intricatam. Per legitime dispositos, integros, solidos, tutos in qvamcunqve alritudinem qvemvis deduci posse, certum est.

[note: Obj. 4. Resp. 1.] 16. Dices. Dantur nihilominus hebetissima Ingenia, qvibus nihil ingeri potest. Resp. Vix tam inqvinatum datur Speculum, qvin aliqvo tamen modo imagines recipiat: vix tam scabrosa Tabula, qvin ei aliqvid tamen, et aliqvō modō, inscribi possit. [note: Resp. 2.] Interim, si Speculum pulvere aut maculis impuratum offertur, detergendum est prius: Tabula vero si scabrosa, expolienda; ita usum non negabunt. Pari ratione Juventus, si modo poliatur et acuatur, exacuentur et expolientur certe alii ab aliis, ut omnes omnia capiant [note: N. B.] tandem. (Immote insisto assertioni meae, qvia immotum stat fundamentum). Hoc duntaxat apparebit diserimen, qvod tardiores qvali qvali rerum cognitione imbutos se sentient, senrient tamen: ingeniosiores vero ad alia ex aliis extensō appetitu, altius altiusqve in res penetrabunt, novasqve et utilissimas de [note: Resp. 3.] rebus varie colligent observationes. Deniqve, sint Ingenia qvaedam culturae. plane inepta, ut lignum plane tortum caelaturae: nostra tamen assertio vera erit de ingeniis mediocribus, qvalium per DEI [note: N. B.] gratiam semper est proventus uberrimus. Nimium inopes mentis tam raros videmus, ac membrorum per naturam defectos. Certe enim caecitas, surditas, claudicatio, invaletudo, rarenter cum hominibus nascuntur, sed contrahuntur nostrā culpā: ita et Cerebri prodigiosa hebetudo.

[note: 5. Objectio] 17. Adhuc objiciunt: Qvibusdam non aptitudinem studiorum deesse, sed appetitum, Qvos invitos cogere taediosum simul et inutile. Respondetur. Ita sane Philosophum scribunt, qvum duos haberet discipulos, alterum indocilem alterum petulantem, abegisse utrumqve: qvandoqvidem alter cum vellet non posset, alter cum posset nollet. [note: Resp.] Verumenimvero qvid si fastidii illius erga literas Praeceptores ipsi causa sint? Aristoteles certe sciendi desiderium homini esse innatum pronunciavit: atqve ita esse Capite qvintō, et hīc proxime praecedente undecimō, vidimus. Sed qvia blanda parentum indulgentia aliqvando naturalem appetitum in liberis depravat: aliqvando eos petulans sodalitium ad rerum vana inescat: aliqvando ipsi pueri, variarum civilium vel aulicarum occupationem, aut qvarumcunqve externarum rerum intuitu, ab innatis animi illecebris abducuntur; inde est, ut ignoti nulla sit cupido, nec facile se recolligere qveant. (Qvemadmodum enim Lingva unō sapore infecta, non bene alium dijudicat: Ita Mens ab una parte praeoccupata, qvid offeratur ab altera non satis attendit.) Excutiendus ergo in talibus primum est adventitius ille torpor, et natura ad vigorem suum reducenda: sciendi appetitus redibit certo. At qvotusqvisqve eorum qvi Juventutem formandam suscipiunt, ut eam sibi formationi suscipiendae aptam primo reddat, cogitat? Ut nempe qvemadmodum Tornator lignum anteqvam tornet, deasciat: et Faber ferrum anteqvam cudat, emollit: et Pannifex lanam, anteqvam ex ea fila trahat, et staminet, et contexat, purgat prius, abluit, carminat: et. Sutor corium anteqvam calceum consuat, elaborat, extendit, perpolit? ut inqvam eōdem modō discipulum Praeceptor anteqvam praeceptis excolit, culturae prius appetentem, imo et culturae aptum, atqve adeo per omnia sibi obseqventem, reddat, qvis in id intendit? Qvisqve fere qvalem invenit talem adoritur, mox tornat, mox cudit, mox pectit, mox texit, mox modulis applicat suis, mox politum esse et nitere vult: qvod nisi illico ex voto succedit (et qvomodo succedat, obsecro?) indignatur, excandescit, furit. Et miramur esse, qvi talem: formationem detrectent, ac refugiant? mirandum potius sustinere qvenqvam posse.

[note: Ingeniorum discrimina, sex generum.] 18. Sed occasio datur de Ingeniorum discrimine monere aliqvid, nempe qvod qvaedam sint Acuta, alia Otusa: qvaedam Mollia et seqvacia, alia dura et praefracta: qvaedam literarum per se Avida, alia Mechanicis potius sese oblectantia. Atqve ex hoc ter bino genere, sextuplex ingemorum temperatura exsurgit.

[note: I.] 19. Primō locō sunt acuti, et avidi, et tractabiles, soli prae omnibus maxime ad studia idonei: qvibus nihil opus nisi Sapientiae pabula ministrari, adolescunt ultro generosae plantae instar. Prudentiā tantummodo opus, ne festinare nimis permittantur, qvō ne ante diem deficiant, et sterilescant.

[note: II.] 20. Alii, sunt acuti, sed lenti, obseqviosi tamen. Hi calcaribus solum indigent.

[note: III.] 21. Tertio, sunt acuti, et avidi, sed feroces et praesracti. Tales vulgo Scholis exosi sunt, et plerunqve pro desperatis habentur: qvi tamen in Viros maximos evadere solent, si recte instituantur. Exemplum historiae proponunt in Themistocle, magno Atheniensium duce: qvi adolescens


page 58/59, image: s052

feroci fuit ingeniō (ut Praeceptor ad cum diceret: Nihil mediocre futurus es, ō puer: nam aut magnum bonum eris reipublicae, aut magnum malum) Hujus cum postea mutatos mores qvidam mirarentur, ille dicere solebat: Indomitos pullos in optimos evadere Eqvos, si eis recta adhibeatur disciplina. Qvod in Alexandri Magni Bucephalo ita deprehensum est. Cum enim Alexander videret patrem Philippum Eqvum praeferocem, nec ullum sessorem tergo patientem, velut inutilem abjicere: Qvalem, inqvit, eqvum isti perdunt, dum illō per imperitiam uti nesciunt? Cumqve mirā arte, sine verberibus, eqvum tractasset, obtinuit ut non solum tunc, sed perpetuo posthac, Alexandrum vectaret, nec alius generosior et tantō heroe dignior eqvus reperiri posset totō orbe. Qvam historiam referens Plutarchus, subdit: Eqvus ille admonet nos, multa bene nata Ingenia perire vitiō instisuen ium, qvi et qvos vertunt in Asinos, qvia erectis et liberis imperare nesciunt.

[note: IV.] 22. Qvarto, sunt obseqviosi, discendiqve simul avidi, sed tardi et hebetes. Atqve tales praecuntium possunt insistere vestigiis: et ut possint, condescendendum est infirmitati, nihil graviter imponendo, nihil acriter exigendo, benigne potius ubiqve tolerando, sublevando, confirmando, et erigendo, ne animum despondeant. Tales qvippe serius licet ad metam perveniant, melius tamen durant, ut serotinorum fructuum mos est. Et ut sigillum plumbo qvidem imprimitur difficilius, perennat tamen diutius: ita hi vivaciores sunt plerumqve ingeniosis, nec illis apprehensa semel tam facile effluunt. Non proinde a Scholis arcendi.

[note: V.] 23. Qvinto, nonnulli sunt hebetes, et insuper langvidi ac segnes: qvi modo absit pertinacia, corrigi adhuc possunt: Sed hīc magnā prudentiā et patientiā opus.

[note: VI.] 24. Vltimo loco sunt hebetes, iidemqve contortae ac malignae naturae, perditi plerumqve. Qvia tamen per universam naturam exitiosis reperiri antidota, et Arbores naturā steriles plantatione legitimā fieri fructiferas, certum est: non desperandum erit omnino, sed videndum ut pertinacia saltem expugnari ac removeri possit. Si non poterit, tum demum deserendum erit contortum et nodosum lignum, e qvo frustra Mercurium fingere speres. Cariosam terram neqve coli neqve tangi oportet, inqvit Cato. Tale tamen, tam degener ingenium, inter millena vix reperias unum: qvod benignitatis Dei documentum est insigne.

25. Summa dictorum ad Plutar chianum illud redit: Qvales nascantur liberi nulli in manu est: at ut rectā institutione evadant boni, nostrae potestatis est. Ecce, nostrae potestaris! inqvit. Certe enim Arborator e qvalicunqve Viviradice gignit Arborem, plantationis suae eandem ubiqve adhibens artem.

[note: Omnia tamen eādem arte ac methodō tractari posse, qvadrifariam demonstratur. I. II. III.] 26. Posse autem unā. eādemqve Methodō omnem tam diversae indolis Juventutem, institui ac formari, qvatuor seqventia ostendunt.

27. Primo, Omnes homnes adeosdem Sapientiae, Morum, Sanctiratisque sines promovendi sunt.

28. Deinde, Omnes homines. qvomodocunque ingeniis differant, unam eandemqve humanam naturam usdem instrustam organis, obunent.

29. Tertio, Ingeniorum illa diversitas, nihil est aliud qvam naturalis barmoniae excessus et defectus, eōdem modō qvō Corporis morbi excessus sunt humidi aut sicci, calidi aut frigidi. Ex: gr. Ingenii acumen, qvid est nisi spirituum animalium in Cerebro subtilitas et agilitas, rapidissime per sensoria discurrens, rerumqve objecta citissime penetrans? Qvae agilitas nisi ratione aliqvā cohibeatur, dispergi spiritum, Cerebrumqve aut debilitatum aut stupidum relinqvi, contingit: ideo praecocia ingenia plerumqve videmus aut prae maturā morte abripi, aut retundi. Hebetudo ingenii contra, qvid est nisi spirituum in Cerebro viscosa crassities, et obscuritas? qvam proinde freqventiore agitatione dispelli, et clarefieri, necesse est. Petulantia et ferocia, qvid qvaeso est nisi superflua cordis ad non cedendum firmitudo? qvam proinde disciplinā relaxari oportet. Segnities autem qvid nisi cordis nimia laxitas, [note: N. B.] roboratione egens? Idcirco, qvemadmodum Corpori medicina saluberrima est, non qvae contraria contrariis apponit (ita enim pugna violentior excitatur) sed qvae contrariorum temperaturam inducit, neqvid alterā parte desit, alterā supersit: ita vitiis humanae mentis aptissimum erit remedium Methodus talis, qvā ingeniorum excessus et defectus temperentur, omniaqve in harmoniam et concentum qvendam svavem reducantur. Qvō consiliō Methodus haec nostra ingeniis mediocribus (qvalium semper plurimum provenit) adaptata est; ut nec subtilioribus (ne ante diem effoeta fiant) retinendis sufflamina desint, nec tardioribus incitandis calcaria et stimuli.

[note: IV.] 30. Deniqve defectibus illis Ingeniorum, et excessibus, melius dum nova sunt subveniri [note: N. B.] potest. Ut enim militiae tirones intermiscentur veteranis, debiles robustis, ignavi agilibus, sub iisdemqve signis praeliari jubenrar, iisdem mandatis reguntur, qvamdiu praelium acie instructā urgetur: obtentā demum victoriā, perseqvitur qvisqve hostem qvousqve vult, et potest, pro lubitu praedam agens. Ita in hac literaria militia fieri convenit, ut tardiores celerioribus, hebetiores sagacioribus, cervicosi seqvacibus, intermisceantur, iisdemqve praeceptis et exemplis tamdiu


page 60/61, image: s053

diu ducantur, qvamdiu duce opus habent. Emissi Scholis, proseqvatur qvisqve reliqvum studiorum cursum, qvā alacritate potest.

[note: Intermiscendis variae temperaturae Ingeniis, quae adhibenda prudentia] 31. Intermixtionem autem illam intelligo, non solius loci respectu, sed multo magis respectu auxilii: ut nimirum qvemcunqve Praeceptor ingeniosiorem videt, alios ei duos tresve tardiores commendet erudiendos; qvem probae indolis notaverit, alios ei seqvioris humoris observandos et regendos committat. Ita utrisqve provisum fuerit pulchre, attendente insuper, ut ex rationis praescripto fiant omnia, Praeceptore. Sed tempus erit rem ipsam jam tandem explicandam aggredi.

CAP. XIII. Reformandarum Scholarum fundamentum,

esse accuratum in omnibus Ordinem.

[note: Ordo Rerum anima.] SI attendamus, qvid illud sit qvod Universum hoc, cum omnibus particularissimis rebus, in suo esse conservat, reperiemus nihil esse, nihil prorsus, nisi Ordinem: qvi est rerum priorum et posteriorum, superiorum et inferiorum, majorum et minorum, simlium et dissimilium, pro loco, tempore, numero, mensurā et pondere cuiqve debito et congruo, dispositio. Hinc nonnemo Ordinem Animam Rerum dixit: eleganter et vere. Qvicqvid enim ordinatum est, qvamdiu retinet ordinem, tam diu statum et incolumitatem retiner. Ordinem si deserit, langvet, nutat, labascit, ruit. Omnibus totius Natura: et Artis exemplis id patet. Nam

[note: Illustratur idexemplis, 1. Mundi.] 2. Qvid qvaeso Mundum esse Mundum, et in plenitudine consistere suā, facit? Id scilicer, qvod una qvaeqve Crearura intra suos limites, ad naturae praescriptum, studiose admodum sese continet: istā inqvam particularis ordinis custodiā, universi ordo conser vatur.

[note: 2. Firmamengi.] 3. Qvid Temporum secula per tam certa annorum, mensium, dierum intervalla, tamordinate, et sine omni confusione. labi facit? Unus Firmamenti immotus ordo.

[note: 3. Animalculorum subtiliter operantium.] 4. Qvid facit, Apes, Formicas, Araneas, tantae subtilitatis edere opera, ut hominis ingenrum plus qvod miretur, qvam: qvod imiretur, inveniat? Nihil nisi innata ad observandum in actionibus suis ordinem, numerum, mensuram, dexteritas.

[note: 4. Corporis bumani.] 5. Qvid facit Hominis Corpus tam mirabile esse organon, ut infinitis qvasi actionibus sufficiat, licet non infinitis initructum instrumentis? id est, ut paucis illis, ex qvibus constat, membris, mirandae varietatis opera exercere possit; nec inveniat cur aliqvid vel desideret, vel aliter esse desideret? Sapientissima certe membrorum omnium, tam intra se cujusqve, qvam ad invicem proportio, id praestat.

[note: 5. Mentis nostrae.] 6. Qvid facit unicam Corpori inditam Mentem toti Corpori regendo, totqve simul edendis actionibus, sufficere? Nihil nisi ordo, qvo membra universa vineulis perpetuis cohaerent, et ad nutum primi motūs, qvi a mente est, circumagi se patiuntur.

[note: 6. Rengni prudenter administrati] 7. Qvid facit unum hominem, Regem aut Imperatorem, integros Populos regere posse? Ut licet qvot capita tot sint sensus, omnes tamen unius illius intentioni servire; atqve si unus ille bene res gerat omnia bene geri, necesse sit? Nihil aliud qvam ordo, qvō Legum et obseqviorum vineulis colligati omnes, uni illi rerum Moderatori alii aliqvot subsunt proxime, immediate regeudi: atqve horum singulis iterum alii, et sic conseqventer ad ultimum usqve. Ita enim velut in catena articulus articulum excipit, ut motō primō, moveantur omnes; consistente primō, consistant omnes.

[note: 7. Machinae Archimedeae.] 8. Qvid illud fuit, qvo Hieron solus molem tantam a tot centenis viris locō dimoveri frustra tentatam, pro arbitro versare potuit? Machinula certe artificiosa, ex tot cylindris, trochleis, funibus constructa, ut aliud alio juvaretur, ad mulriplivires.

[note: 8. Bombardae fulmineae.] 9. Bombardarum fulminearum terribiles illi effectus, qvibus muri qvatiuntur, turres dejiciuntur, exercitus sternuntur, non nisi ab ordine qvodam rerum, et applicatione activorum ad passiva, proveniunt: nerape a justa nitri cum sulfure (frigidissimi cum calidissimo) temperarura; a debita tormenti aut bombardae ad ista proportione; a sufficiente machinae pulvere pyriō et globis instructione; a prudente deniqve ad objecta directione. Horum vel unum si absit, totus apparatus inanis erit.

[note: 9. Typographicae artis:] 10. Artem typographicam, qvā celeriter, eleganter, correcte, Libri multiplicantur, qvid absolvir? Ordo certe in aeneis literarum typis scite exsculpendis, fundendis, poliendisper thecas disponendis, in texturam rursus componendis, praelo subdendis etc. chartāqve praeparanda, maceranda, expandenda, etc.

[note: 10. Currūs] 11. Atqve ut mechanica qvoqve tangam: qvid isthuc est qvod Currus, id est lignum et ferrum (ex his enim constat) eqvos praecurrentes tam prompte inseqvitur, et transpotandis hominibus aut


page 62/63, image: s054

oneribus tam elegantem praestat usum? Nihil nisi artificiosa ligni et ferri in rotas, axes, temones, juga etc. coordinatio. Nam ruptō aut fractō vel unō horum, machina inutilis est.

[note: 11. Navis.] 12. Qvid qvod Homines conscensō lignō furioso se credunt mari? et ad antipodas usqve penetrant, redeunrqve salvi? Nihil nisi coordinatio in Navi, Carinae, Mali, Antennarum, Velorum, Remorum, Gubernaculi, Anchorae, Compassi nautici etc. qvorum si qvid pessum it, fluctuationis, naufragii, interitūs, periculum est.

[note: 12. Horologii.] 13. Qvid deniqve isthuc, qvod in Teraporis dimetiendi instrumento, Horologio, varie deductum et dislocatum ferrum spontaneos edit motus? et qvidem harmonice, minuta, horas, dies, menses fortassis et annos, dinumerans? nec solum id oculis demonstrans, sed et auribus, ad faciendum eminus etiam. et per tenebras indicium, repraesentans? Qvid qvod instrumentum tale Hominem, qvā jubetur horā, a somno excitat? et lychnum ultro, ut expergefactus. illico lumen videas, accendit? Qvid qvod Fastorum etiam et Ephemeridum obiens vicem, Novilunia et Plenilunia, omnesqve Planetarum cursus, et Luminarium Eclipses, monstrare potest? Qvid inqvam admiratione dignum erit, si hoc non est? Metallum scilicet, rem per se inanimam, tam vivos, tam constantes, tam regulares edere motus? Numne hoc anteqvam reperum, pro aeqve impossibili habitum, ac si qvis ambulare Arbores, et Lapides loqvi posse, asseverasset? Fieri tamen ista, oculi jam testes sunt.

[note: Totum Horologii mysterium in Ordine consistit:] 14. Qvā id autem occultā ui? Nullā nisi aperri, hīc per omnia regnatis Ordinis: Dispositionis nempe certō numerō, mensurā, et ordine, omnium ibi concurrentium talis, ut unumqvodqve praescriptam habeat metam; et ad metam directa media; et mediorum certos modos: accurarissimam nempe cujusqve ad caetera proportionem; et unum qvod qve cum suo correlato debitam cohaerentiam; et ad communicandam reciprocandamqve vim mutuas leges. Ita procedunt omnia, exactius ac vivum aliqvod, propriō spiritu agitatum, corpus. At vero si qvid in his dishiascit, aut rumpitur, aut diffringitur, aut lentescit, aut concurvatur, qvamvis minima fuerit rotula, minimus axiculus, minimus claviculus, statim vel consistunt, vel a scopo suo aberrant omnia: tam eyidenter hīc patet, ab uno Ordine pendere Vniversa.

[note: Scholarum forma Horologio similis invenienda speratur.] 15. Nihil igitur aliud reqvirit docendi artificium, qvam artificiosam Temporis, Rerum, Methodiqve dispositionem. Qvam si constituere poterimus exacte, nihilō difficilius erit Juventutem Scholasticam, qvantōvis numerō, doecre Omnia, qvam assumptis Typographicis. instrumentis elegantissimā scripturā mille implere chartas qvotidie; aut statuminatā Archimedeā machinā, Domos, Turres, Onera qvaecunqve transferre: aut conscensā Navi Oceanum trajicere, et in Orbem novum deferri. Nec minus expedite procedent omnia, qvam expedite Horologium, pondere suō recte libratum, procedit. Tamqve svaviter et jucunde, qvam svavis est et jucunda Automati ejusmodi speculatio. Tantā deniqve certitudine, qvantā ullum tale artificiosum Instrumentum haberi potest.

[note: Conclusio.] 16. Tentemus itaqve in Altissimi nomine talem Scholarum conformationem instituere, qvalis artificiosissime constructo, et vario apparatu eleganter condecorato Horologio, ad amussim respondeat.

CAP. XIV. Ordinem Scholae aceuratum a Natura mutuandum esse: et qvidem talem, qvem nulla impedimenta retardare qveant.

[note: Artis fundamenta in Natura qvaerenda:] INcipiamus in nomine Dei fundamenta scrutari, qvibus docendi. et discendi Methodus veluti rupi immotae inaedificari possit. Qvae nobis Naturae defectibus remedia paraturis, non alibi qvam in Natura veniunt qvaerenda. Id siqvidem verissimum est, Ariem nihil posse nisi Naturam imitando

[note: Qvae faciendorum ostendit exemplaria. ut 1. Natandi.] 2. Exemplis id pateat. Videt qyis Piscem in aqva natare? naturale id ei. Homini, si imitari lubet, instrumenta et actiones similes adhibendae sunt necessario: nempe locō pinnarum brachia, et caudae locō pedes expandendi, eōqve modo qvo Piscis, suas agitar pinnas, agitandi. Qvin [note: 2. Navigandi.] et Naves ipsae non nisi ad hanc ideam formari possunt: ubi pinnarnm locō remi sunt aut vela; caudae locō gubernaculum, [note: 3. Volandi.] seu clavus. Vides per Aera volitare Avem? naturale id ei. Daedalo cum imitandum fuit, alae ei (sustinendo tam gravi corpori. pares) assumendae et agitandae fuerunt.

[note: 4. Sonos edendi] 3. Soni edendi organon in anmalibut, Arteria est aspera, e cartilaginaceis annulis constructa, larynge desuper, veluti epistomio; ab iofra vero flatum


page 63/64, image: s055

ciente solle, Pulmone, instructa. Ad hujus igitur imitationem Fistulae, Tibiae utriculares, caeteraqve organa musica pneumatica, construuntur.

[note: Fulminandi.] 4. Deprehensum, id qvod e Nubibus fragorem edit, ignemqve et lapides ejaculatur, esse accensum cum sulfure nitrum. Ad hujus itaqve imitationem e nitro et sulfure componitur pyrius ille pulvis, qvi accensus et sclopetis emissus, simulata illa tonitrua, fulgura et fulmina producit.

[note: Aqvas qvōqvō deducendi.] 5. Animadversum, Aqvam superficiei aeqvalitatem amare, etiam invase duplicis orificii, qvantocunqve intervallo sejuncti. Tentati igitur varii Aqvaeductus, per tubos: fitqve ut per qvascunqve profunditates ad qvamcunqve altitudinem aqva ultro ascendat, dummodo ab altera parte tantundem descendit. Artificiosum id, sed et naturale. Qvod enim ita fiat, ab arte est: qvod fiat, a natura.

[note: Tempora dimetiendi.] 6. Contemplati sunt Firmamentum, videruntqve illud rotari perpetuo, perqve varios syderum gyros gratam Mundo temporum varietatem induci. Excogitatum igitur ad eandem formam, Firmamenti qvotidianam revolutionem repraesentans, horasque dimetiens, instrumenium. Et id qvidem e rotulis compositum: non solum ut aliud ab alio trahi, sed ut motus sine fine [note: (Horologii automati ad pervidendam Structurae totius rationem.)] continuari possit. Necesse autem fuit instrumentum hoc ex mobilibus et immobilibus componi, qvaliter et Mundus ipse. Et qvidem pro primo Mundi qviescente, Terra, positae hīc sunt immobiles Bases, Columnae, Limbi: pro mobilibus Coeli sphaeris, variae Rotulae. Qvia vero non licuit rotae alicui mandatum dare gyrandi sese, et alias secum rapiendi (qvaliter Creator Siderum Luci movendi sese, et alia secum, vim indidit): necesse fuit a Natura motūs vim mutuari: nempe motum vel Gravitatis, vel Libertaris. Aut enim Cylindro primariae Rotae appenditur pondus, qvō deorsum tendente cylindrus circumagitur, Rotamqve suam, et haec alias, secum trahit: aut conficitur chalybea lamina oblonga, qvae cylindro vi circumplicata, ad libertatem redire, et in longum porrigi connitens, cylindrum et rotam circumvolvi facit. Neautem decursus ille rapide fiat, sed lente ad Coeli mensuram, interponuntur aliae rotulae: qvarum extrema illa, qvae non nisi duobus denticulis agitata reciproco strepitat motu, luminis accedentis et recedentis, sive dierum noctiumqve vices, repraesentat. Parti vero illi, qvae exactae horae, aut qvadrantis horae, dare debet signum, apponuntur artificiosae serae; repagula dum opus est removentes, rursumqve dum opus est, reducentes: eō modō qvo Natura per Coelestium sphaerarum motum hyemem, ver, aestatem, autumnum, mensibus suis divisa, adducit et abducit.

[note: Conclusio de naturalium, in Arte Didactica construenda, imitatione.] 7. Ex omnibus his patet, Ordinem illum, qvem Arti omnia docendi ac discendi universalem ideam esse cupimus, non aliunde sumendum esse, aut sumi posse, qvam e Naturae magisterio. Hoc accurate constituto, tam molliter et suā sponte procedent artificiosa, qvam molliter et suā sponte fluunt naturalia. Vere enim Cicero; Naturam ducem si seqvamur, nunpvam aberrabimus Item: Naturā duce errari nullō modō potest. Qvod nos speramus, eōqve qvos Natura in operando hīc et illīc servet processes observatō, similiter procedi svadebimus.

[note: Objiciuntur remorae qvinqve.] 8. Posset autem nobis, et venditatae a nobis tanrae spei, opponi Hippocratis Aphorismus: [gap: Greek word(s)]. id est, Vita brevis, Ars longa, Occasiones cito effluentes, Experimenta lubrica, Judicium de rebus difficile. Ubi remoras, cur pauci ad scientiarum fastigia perveniant, recenset qvinqve: nempe 1. Vitae brevitatem: qvae facit, ut plerumqve in ipso Vitae apparatu abripiamur. II Rerum, qvae ingenio subigendae veniunt, diffusissimam multitudinem: qvae facit, ut omnia intra intellectūs cancellos cogere velle, infinitae operae sit. III Occasionum Artes bonas discendi defectum, aut si qvando offeruntur, subitaneam evanescentiam. (Nam juventutis anni, animorum culturae accommodatissimi, ludicris plerumqve transmittuntur: seqvens vero aetas, ut mortalium res sunt, plus semper occasionum ad vana, qvam ad seria, subministrat. Aut si qvid bonae occasionis occurrit aliqvando, anteqvam fronte prehensatur, effugit.) IV. Ingenii nostri hebetudinem, et Judicii obscuritatem; qvae facit, ut plerumqve in cortice haereamus, ad rerum medullas non penetremus. V Tandem si qvis longā observatione, iteratisqve toties qvoties experimentis, rerum essentitas veras deprehendere vellet, id operosum nimis et simul lubricum ac incertum esse. (Facile siqvidem in tam subtili rerum complicatione vel oculatissimi cujusvis aciem plurima subterfugere possunt: admissō autem vel unō errore, tota observatio incertitudine involvitur.)

[note: Respondetur.] 9. Haec omnia si vera sunt, qvomodo nos tam universalem, certam, facilem, solidam, studiorum viam promittere audemus? Resp. Verissima esse haec, ostendit experientia: verissima autem qvoqve his remedia dari, ostendet similiter,


page 65/66, image: s056

[note: 1. Sapienti consiliō ita Deum ordinasse.] post rationes, experientia. Illa enim sic a Sapientissimo rerum arbitro, Deo, instituta sunt, sed nostrō bonō: in bonum ergo prudenter converti poterunt. Dedit nempe ille nobis breve vivendi spantium, qvia recte vitā uti in hac jam corruptione nescimus. Nam si, cum nascentes morimur finisqve ab origine pendet, ita nos tamen in vanitates diffun dimus, qvid non fieret si centurias vel chiliadas [note: primum illud;] ante nos haberemus annorum? Voluit igitur Deus non nisi tantum concedere spatii, qvantum ad vitam meliorem praeparationi: sufficere existimavit. Isti ergo usui fatis longa est, si sciamus uti.

[note: secundum;] 10. Res multas esse voluit Deus, nostrō itidem usu: ut nimirum multa essent, qvae nos occuparent, exercerent, erudirent

[note: tertium;] 11. Occasiones voluit esse fluxas, fronte solum capillatas: ut hōc animadversō, prehendere niteremur qvā prehendi possunt.

[note: qvartum;] 12. Experimenta lubrica: ut attentioni esset locus, necessitasqve nobis inferretur res eviscerandi penitius.

[note: qvintum;] 13. Judicium deniqve de Rebus difficile; ut acueretur diligentia, et perrumpendi obstinatio. Id autem eō fine, ut occulte per omnia sparsa Sapientia Dei manifestior fieret, majori cum voluprate nostra. Si enim omnia facile intelligerentur (inqvit Augustinus) nec studiose quaereretur, nec svaviter inveniretur, Veritas.

[note: Obices illos prudenter tolli posse.] 14. Videndum ergo est, qvā ratione obices illi, qvos nobis extrinfecus ad acuendam industriam opposuit Providentia divina, amoveri cum Deo possint. Non autem poterunt, nisi

I. Vitae prolongatione; ut Cursui destinato sufficiat.

II. Artium abbreviatione; ut spatio vitae respondeant.

III. Occasionum prensatione; ut ne inutiliter effluant.

IV. Ingenii reseratione; ut res facile penetret.

V. Locō vagae observationis, fundamenti alicujus immotz, qvod fallere nesciat, constituione.

[note: Seqventium capitum ordo.] 15. Id igitur aggrediamur, ut per Naturae indicia vestigemus

fundamenta Vitae prolongandae, ad omnia necesseria discendum.

fundamenta Aritium abbreviandarum, ad Celerius discendum.

fundamenta Occasionum apprehendendarum ad Certo discendum.

fundamenta Ingenii reserandi, ad Facile dilcendum.

fundamenta Judicit acuendi, ad Solide discendum.

Singula haec singulis expediemus capitibus: abbreviandi tamen modō in ultimum locum rejectō.

CAP. XV . Fundamenta vitae prolongandae.

[note: Vita Homini sat longa datur:] QUantum ad Vitae brevitatem, conqveritur Ariltoteles cum Hippocrate, Naturaeqve exprobrat, qvod Cervis, Corvis, alissqve brutis animantibus ampliora vivendi spatia concedat; Hominis vero, ad tanta nati, Vitam, tam arctis terminis includat. Sed sapienter Seneca respondet: Non brevem vitam accipimus sed facimus: nec inopes ejus, sed prodigi, sumnus. Vitā si scias uti, longa est. Item. Satis lonqa vita, et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocetur. (de Brevit: Vitae. c. 1. et 2.)

2. Qvod si verum est, uti est, nostrā [note: sed a nobis abbreviatur:] ergo culpā accidit, si nobis Vita ad maximarum etiam rerum consummationem non sufficit: qvia nimirum ipsimet Vitam prodigimus, partim enecando, ut ante naturalem terminum extingvi eam necesse sit: partim residui etiam in res nihili impendendo.

[note: tum enervando vires,] 3. Scribit certe non ignobilis Author, (Hippolytus Gvarinonius) et argumentis probat, etiam tenerrmi temperamenti Hominem, incolumem ludi editum tantum in se vitalitatis habere, ut ad sexagesimum annum; qvi autem compactissimi temperamenti est, ad centesimum vigesimum, naturaliter sufficiat. Si qvi ante hunc terminum moriuntur (emori autem plerosqve in infantia, adolescentia, virilitate, qvis ignorat?) id hominum culpā evenire, qvi exceilibus variis, aut subsidiorum vitae neglectu, Valetudinem tum suam propriam, tum liberorum ex se progignendorum, pessumdant, mortemqve accelerant.

[note: tum non ippendendo totam negotiis: ut fecerunt Alexader M.] 4. Posse autem exiguum etiam vitae spatium (exempli gratiā 50, 40, 30, annorum) ad maxima Rerum extendi, si qvis recte sciat uti, exempla eorum docent, qvi ante plenos Virilitatis annos eo pervenerunt, qvo alii ne longissimā qvidem aetate pervenire tentārunt. Alexander Magnus trigesimo tertio aetatis anno vitā excessit, non solum Literis mirabiliter cultus, sed Orbis victor; qvem non tam armorum vi, qvam sapientibus consiliis, et mirā ad res agendas celcritate [gap: Greek word(s)] [note: Picus Mirandulanus] subegit Johannes Picus Mirandulanus Alexandri aetatem ne attigit qvidem, Sapientiae autem studiis adeo super omnia qvae hominis ingeniō penetrari possunt, sese extulit, ut in seculi miraculum haberetur.



page 67/68, image: s057

[note: Adeoqve Christis ipse.] 5. Et ne alia recitemus, ipse Dominus noster Jesus Ghristus, non nisi 34 annos in terra commoratus, magnum Redemptionis opus peregit: exemplum proculdubio daturus (qvandoqvidem omnia ejus mystica sunt) qvantacunqve Homini contingat aetas, sufficere ad aeternitatis paranda praesidia.

[note: Non ergo qverulandum deVitae brevitate.] 6. Non possum qvin hūc aurea Senecae in hunc sensum dicta (ex 94. Epistola) reponam. Multos inveni aeqvos (inqvir) adversus homines: adversus Deum neminem. Objurgamus qvotidie fatum etc. Qvid interest qvam cito exeas, unde utiqve exeundum est? Longa est Vita si plena est. Impletur autem, cum Animus sibi bonum suum reddidit, et ad se potestatem sui transtulit. Item: Obsecro te, mi Lucili, hoc agamus, ut qvemadmodum pretiosa rerum, sic Vita nostra, non pateat multum, sed multum pendat. Actu illam metiamur, non tempore. Et mox: Laudemus itaqve et in numero felicium reponamus eum, cui qvantulumcuncqve temporis contingit, bene collocatum est. Vidit enim veram lucem, non fuit unus e multis: et vixit, et viguit. Iterum: Qvemadmodum in minori corporis habitu potest Homo esse perfectus, sic et in minore temporis modo potest esse Vita perfecta. Aetas inter externa est. Qvaeris qvod sit amplissimum vitae spatium? Vsqve ad Sapientiam vivere. Qvi ad illam pervenit, attigit non longissimum sinem, sed maximum.

[note: Remedia dua.] 7. Adversus igitur qverelas de Virae brevitate remedia nobis et liberis nostris (adeoqve Scholis) haec duo erunt. Providere, qvantum datur, ut.

I. Corpus a morbis et morte defendatur.

II. Mens ad omnia sapienter administranda disponatur.

[note: 1. orpus a morbis tutandum: Qvare? qvia est Animae, (1) habitaculum.] 8. Corpus a morbis et casibus tueri tenemur: Primo, qvia est Animae habitaculum, et qvidem unicum: qvō dirutō, Anima Mundō emigrare cogitur illico: aut si diruitur paulatim, jam hāc jam illā parte rupruram passum, hospes Anima incommodam experitur, habitationem. Si igitur in Mundi palatio, qvō benignitate DEI intromissi sumus, qvam diutissime, et qvam commodissime, persistere volupe est, Corporis hoc tabernaculum provide [note: (2) organon.] nobis curandum venit. Secundo, idem Corpus non solum habitaculum factum est Animae rationali, sed et organon: sine qvo nihil audire, nihil videre, nihil loqvi, nihil agere potest, imo ne cogitare qvidem. Nam qvia nihil est in Intellectu, qvod non prius fuerit in Sensu, Mens omnium cogitationum materiam non nisi a sensuaccipit: et cogitandi actum non aliter qvam per sensationem internam, simulachrorum scilicet a rebus abstractorum speculatione, peragit. Hinc est, qvod Cerebrō laesō, imaginativa facultas laedatur: et male affectis Corporis membris, Mens ipsa afficiatur. Recte proinde ille:

Orandum est ut sit Mens sana in Corpore sano.

[note: Et qvomodo? per Diaetam. Cujus ratio exemplō Arboris docetur: qvae opus habet 1. Alimentō moderatō] 9. Conservatur autem in vigore Corpus nostrum moderatā diaetā: de qva ex professo Medici, nos hīc pauca solum subinnuemus, idqve Arboris exemplō. Arbor perennatura tribus habet opus: 1. Humore perpetnō. 2. Transpiratione crebrā. 3. Reqvie alternā. Humore habet opus, qvia eō destituta marcescit et arescit. At moderatō humore opus: qvia nimiō radix putrescit. Ita Corpori alimentō opus: qvia eō destitutum, fame ac siti emaciatur: At non nimiō, ne facultas concoctrix aggravetur et opprimatur. Qvō moderatius alimenta subministras, eō certior ac subrilior concoctio: qvod cum non attendunt vulgo, pleriqve alimenti qvantitate vires et vitam obruunt. Mors etenim a morbis venit: Morbi a vitiosis humoribus: Humores pravi a prava concoctione: Concoctio prava ab alimenti superfluitate, cum tantum stomacho ingeritur, qvantum concoqvere non sufficit, ut humores semicrudos, per mernbra dimittere necesse habeat: unde tandem non provenire morbos impossibile, Voracitate multi sunt mortui (inqvit Eccleliasticus) sed qvi attendit sibi prorogabit vitam (Syr. 3. 7. 34.)

[note: eōque simplici.] 10. Non solum vero modicō opus est Alimentō, ad Valetudinis conservandum vigorem, sed et simplici. Arborem qvamvis delicatam, non humectat hortulanus vinō, aut lacte, sed communi vegetabilibus [note: N. B.] liqvore, aqvā. Cavendum itaqve. parentibus, ne ad gulae irritamenta pueros adsvefaciant, praelertim studiis destinatos, aut destinandos: qvia non frustra scriptum est, Danielem cum socus, adolescentulos e Regio sangvine, studits consecratos a leguminum et aqvae. usu habiliores et corpulentiores fuisse repertos; et qvod plus est, intelligenteres, prae. omnibus pueris qvi delicate pascebantur cibō Regiō (Dan. 1. 12. et c.) Verum de his particularius alibi.

[note: 2. Transpiratione crebra.] 11. Transpiratione qvoqve Arbor opus habet, et crebrā per ventos, pluvias, frigora, vegetatione: aliās langvescit facile, et macreseit. Ita Corpori humano motu et agitatione, exercitiisqve, seriis aut Iudicris, omnino opus est.

[note: 3. Reqvie alternā.] 12. Tandem opus Arbori, per intervalla certa, Reqvie. Ne scilicet semper extra se, germina, flores, fructus, protrudere necesse habeat; sed aliqvando etiam sibi intrinsecus


page 69/70, image: s058

operari, succum concoqvere, eoqve modō semetipsam roborare, valeat. Ideo Deus aestati hyemem succedere voluit ad dandam omnibus Terrā crescentibus, adeoqve Terrae ipsi, qvietem: qvemadmodum et septimum qvemqve annum qvieti Terrae dari, lege mandavit (Levit. 25) Similiter Hominibus (cum animantibus caeteris) Noctem ordinavit, qvā dissipatas diurnis farigationibus vires, tam somnō, qvam ipsā membrorum qviete, recolligerent. Sed et per minora horarum intervalla, tam Menti qvam Corpori remissione aliqvā opus est, ne qvidqvam violenti, naturae inimici, admittatur. Inter diurnas igitur etiam operas, respiratione aliqvā, confabulatione, ludis, jocis, musicā, et similibus sensus externos et internos recreantibus, uti expedit.

[note: Atribus illis (rite observatis) incolumitas Vitae pendet] 13. Haec tria si qvis observet (ut modice nutriatur, Corpus exerceat, Naturae fomenta subministret) impossibile est Valetudinem et Vitam non qvam diutissime conservari: solō casu, qvi a superiore [note: N. B.] directione veniat, exceptō. Rectae igitur Scholarum institutionis bona pars erit, legitima Laborum et Qvietis, sive Operarum et Vacationum, atqve Recreationum, dispositio.

[note: 11. Agendi tempora recte dispensanda.] 14. Seqvitur de prudenti Temporis residui, Laboribus debiti, dt spensatione. Exiguum qviddam videtur, et facile pronunciatu, Anni triginta: qvod tamen multos menses, plures dies, plurimas horas, in se complectitur. Multum certe tantō temporis spatiō promovere potest, qvicunqve movet, etiamsi lente. Arborum incrementa id ostendunt: qvas crescere nullō vel sagacissimō intuitu animadvertas, qvia id sensim sine sensu sit: crevisse tamen aliqvid singulis mensibus vides, et intra annos triginta in patentissimam excrevisse Arborem conspicis. Eadem est ratio in staturam assurgentis Corporis nostri: crescere non videmus, videmus crevisse. Nec aliam esse Mentis, scientiam rerum sibi comparantis, rationem, vulgati illi versiculi docent:

Adde parum parvo, parvo superadde pusillum:
Tempore sic parvō magnum cumulabis acervum.

[note: Vis progressionis mira] 15. Progressionis vim qvi non ignorat, facile id animadvertit. Dum enim in Arbore qvotannis e qvavis gemma unicum solummodo germen, seu surculus, enascitur, intra annos triginta millenos habebit, majores et minores, ramos: folia vero, flores, fructus, innumeros. Et impossibile videatur Hominis industriam intra viginti vel triginta annos, in qvamvis altitudinem et latitudinem diffundi? Dispiciamus id paululum.

[note: Temporis partitio accurata] 16. Dies naturalis horas habet viginti qvatuor: qvibus ad Vitae usum tripartito divisis, octo cedent somno; totidem externis negotiis, (Valetudini puta curandae, sumendo cibo, induendis et exuendis vestibus, recreationi honestae, amicorum confabulationibus et c.) seriis denique laboribus, alacriter jam et sine taedio expediundis, supererunt octo. Hebdomadatim itaqve (die septimo qvieti relictō integre) habebuntur operis destinandae horae 48; annuatim 2495: qvid autem non intra decem, viginti, triginta, annos?

[note: Magnis Eruditionis thesauris colligendis sufficit.] 17. Jam si singulis horis vel unicum scientiae alicujus Theorema, unicam artifiosae operationis Regulam, unicam elegantem Historiolam vel Sententiam addiscas (qvod nullō labore fieri posse, palam est) qvantus qvaeso prodibit Eruditionis thesaurus?

[note: Conclusio] 18. Verus itaqve est Seneca; Vitam si sciamus uti, satis longam esse; et in consummationem rerum maximarum, si tota bene collocetur, sufficere. In eo solum res versabitur, ut totam bene collocandi artificia ne ignoremus. Qvod jam inqvirendum est.

CAP. XVI. Docendi et discendi Reqvisita generalia: h. e. Qvomodo docendum et discendum sit Certo, ne possit non seqvi effectus.

[note: Incrementa rerum naturalium suā sponte fiunt.] ILla Domini nostri Jesu Christi parabola elegans est apud Evangelistam: Sic est, inqvit, regnum Dei, ut si homo jaciat semen in terram, et dormiat, et surgat nocte ac die, et semen germinet, et assurgat, qvomodo ipse nescit. Sponte enim terra fructum fert: primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Cum autem prodiderit se fructus, immittit messores et c. (Marc. 4. 26.)

[note: Qvomodo et artificialium debent.] 2. Ostendit hīc Salvator, Deum esse qvi operatur omnia in omnibus, homini hoc relinqvi solum, ut doctrinarum semina corde fideli excipiat: futurum omnino, ut ultro germinent et crescant ad maturitatem usqve omnia, ipsō qvodammodo [note: N. B.] non animadvertente. fuventutem proinde instituentibus nihil aliud incumbit, qvam ut doctrinarum semina dexire in animos spargant, plantulasqve Dei provide rigent, successus et incrementa superne venient.

[note: Plantandi peritia arte constat.] 3. Ad seminandum vero et plantandum arte qvādam, et peritiā esse opus,


page 71/72, image: s059

qvis ignorat? Imperito siqvidem Arboratori Hortum plantulis conserenti, major plantarum pars perire solet: et si qvae feliciter surgunt, a casu potius, qvam ab arte fit. Prudens autem solerter operatur, qvid, ubi, qvando, qvomodo faciendum aut omittendum sit, bene gnarus: ut eum nihil adeo frustrare possit. Frustrare qvidem solet nonnunqvam peritos etiam successus (qvia tam oculate administrari omnia, qvin alicubi aliqvā ratione aberretur, vix possibile homini): nobis tamen nunc non de prudentia et casu sermo est, sed de Arte, qvomodo prudentiā casus praeveniri possint.

[note: Instituendi Methodus, ad artem revocanda.] 4. Qvia nimirum hactenus instituendi Methodus tam fuit vaga, ut vix qvisqvam auderet dicere: Ego Adolescentulum hunc intra tot et tot annos eō perducam, ita vel ita eruditum sistam et c. videndum nobis erit, Vtrum Ars haec spiritualis plantationis tam firmo sundamento statuminari possit, ut certo procedat, nec sallat?

[note: idqve naturalium et artificialium parallelismō.] 5. Istud vero fundamentum cum esse non possit aliud, qvam ut has Artis operationes ad normas operationum Naturae qvam accuratissime accommodemus, (ut Cap. 14. vidimus) eja, scrutemur Naturae vias in exemplo Avis pullos excludentis: cujus vestigia qvam feliciter imitentur Arboratores, et Pictores, et Architecti, dispicientes, facile, qvomodo etiam fuventutis Formatoribus imitandae sint, videbimus.

[note: Et cur ita?] 6. Qvae si alicui nimis humilia, nota, trita, videbuntur, is meminerit nos id nunc agere, ut ex qvotidianis illis, et vulgo notis, qvae in Natura et Arte (extra Scholam) bonō successu fiunt, ignotiora illa, qvae scopus noster petit, deducamus. Et sane, si nota sunt illa, e qvibus praeceptis nostris ideam sumimus, eō evidentiores etiam fore conclusiones nostras speramus.

[note: Fundamentum naturae] Fundamentum I.

[note: I. Nihil intempestive suscipitur.] 7. Natura tempori commodo attendit. Exempli gratiā: Avis, genus multiplicatura, non rem incaeptat hieme, ubi omnia frigent et rigent: nec aestate, ubi aestu fervent et langvent omnia: nec autumnō, ubi omnium vitalitas cum Sole in descensu est, et hiems novellis inimica ingruit: sed vere, qvum Sol vitam et vigorem omnibus reducit. Et qvidem gradatim iterum. Frigidiore enim adhuc coelō, Ova intra Corpus, ubi a frigore tuta sunt, concipit et fovet; tepidiore aere in nidum exponit: et tandem calidiore jam anni parte excludit, ut paulatim tenella creatura luci et calori adsvescat.

[note: Imitatis hujus recta in Hortis, et Architectonica.] 8. Sic Hortulanus, ut nihil nisi suo tempore agat, attendit. Non igitur plantat hieme: (qvia succus tunc radici inhaeret, ut ad surculum nutriendum non ascendat): nec aestate (qvia succus jam per ramos dispersus): nec autumnō (qvia se succus radicem versus recipit): sed vere, qvum humor e radice dimanare, superioraqve plantae vegetare, incipit. Sed et postea qvidqvid circa Arbusculas faciendum est, tempus cuivis rei opportunum noscendum est; tempus videlicet stercorationis, putationis, pastinationis etc. qvin et Arbor ipsa tempora sua habet, germinandi, florescendi, virendi, fructus maturandi etc. Nec aliter Architectus prudens qvi Ligna caedendi, Lateres excoqvendi, Fundamenta ponendi, Parietes erigendi et incrustandi etc. articulos observare necesse habet.

[note: Aberratio ab hac idea in Scholis duplex.] 9. Contra hoc Fundamentum dupliciter in Scholis peccatur.

I. Non capiendo tempus justum exercendis Ingeniis.

II. Non disponendo postea tam accurate Exercitia, ut per gradus suos procedant omnia infallibiliter. Nam

Dum puer est insans, erudiri neqvit: qvia intelligentiae radix profunde adhuc haeret. Insenectute hominem erudiri, serum nimis est: qvia Intellectus et Memoria in descensu jam sunt. In aetatis medio difficulter: qvia vis intellectūs per varia rerum dispersa, recolligi aegre potest. Observanda igitur juvenilis aetas, dum vitae et rationis vigor ascendit: tunc alescunt, facileqve altas radices agunt, omnia

[note: Emendatie triplex.] 10. Concludimus igitur

I. Formationem Hominis inchoari debere aetatis Vere: id est, in pueritia. (Pueritia siqvidem Veris, Juventus AEstatis, Virilitas Autumni, Senium Hiemis, fert imaginem.)

II. Matutinas horas studiis esse accommodatissimas: (qvia iterum Mane Veri, Meridies Aestati, Vespera Autumno, Nox hiemi, respondet.)

III. Omnia qvae discenda sunt, ita esse juxta aetatis gradus disponenda, ut nihil nisi qvod captus admittit, discendum proponatur.

[note: Fund. II.] Fundamentum II.

[note: Materiam ante formam.] II. Natura sibi parat Materiam, anteqvam introducere incipiat Formam.

Ex: gratiā. Avis similem productura creaturam,


page 73/74, image: s060

primum e gutta sangvinis sui intus concipit seminium: tum componit nidum, in qvo exponat ova: demum incubando fovet, format, et excludit.

[note: Imitatio.] 12. Sic Architectus prudens, anteqvam aedificii structuram incipiat, lignorum, lapidum, calcis, ferri, aliorumqve reqvisitorum, acervos comportat: ne postea materiae defectu aut operae tardentur, aut operis soliditas corrumpatur.

Similiter Pictor Imaginem effigiaturus, comparat sibi linteum, inqve jugamentis extendit, fundamentum inducit, colores diluit, penicillos, ut ad manum sint, disponit, tandemqve pingit.

Arborator itidem, anteqvam plantationem inchoat, in promptu habere laborat Hortum, Viviradices, Surculos, Instrumentaqve omnis generis: non ut inter operandum demum necessaria conqvirat, perditurus alioqvi plurima.

[note: Aberratio.] 13. Contra hoc fundamentum Scholae peccant.

I. Qvod omnis generis instrumenta, Libros, Tabulas, Exemplaria et ideas etc. ad plenarium usum in parato esse non curant: Sed dum opus hāc aut illā re est, demum conqvirunt, fingunt, dictant, transcribunt etc. qvod, qvoties Praeceptor imperitus aut negligens obtingit (qvalium semper major est seges) misere procedit: prorsus ac si Medicus qvoties medicamentum propinandum est, demum per hortos et sylvas discurrat, herbas et radices conqvirat, excoqvat, distillet etc. qvum medicamenta ad omnem casum in promptu jam esse conveniebat.

14. Secundo, Qvod iis etiam in Libris, quos habent Scholae, non ille naturalis observatur ordo, ut Materia praecedat, Forma seqvatur. Ubiqve ferme contrarium fit, Ordo rerum protruditur ante Res: cum tamen impossibile sit ordinare, ubi qvod ordinetur nondum suppetit. Qvaternō id ostendam exemplō.

15. (1) Sermonem Scholae docent ante Res: qvia in Artibus sermocinatricibus aliqvot annos Ingenia detinent, post demum nescio qvando ad studia realia, Matheseos, Physicae etc. admittunt. Cum tamen Res substantia sint, Verba accidens; Res corpus, Verba amictus; Res nucleus, Verba cortices et putamina. Simul ergo illa praesentanda sunt humano Intellectui: primario tamen Res, utpote tam Intellectūs qvam Sermonis objectum.

16. (2) Deinde, in ipso Lingvarum studio hoc fuit praepostere factitatum, qvod non ab Authore aliqvo, aut Lexico dexire adornato, sed a Grammatica, sieret initum: cum tamen Authores (ut et suō modō Lexica) materiam sermonis suppeditent, Voces: Grammatica formam superaddat solum, Voces formandi, ordinandi, connectendiqve leges.

17. (3) Terrio, in Disciplinarum Orbe, seu Encyclopaediis, ubiqve praemittunt Aries, Scientias et Prudentias eminus seqvi jubent: cum tamen hae Res, istae Modum rerum, tradant.

18. (4) Tandem, Regulas in abstracto praemittunt, demumqve illas subjunctis declarant exemplis: cum tamen lux praecedere debebat illum cui allucetur.

[note: Emendatie.] I. Conficitur inde, ad Methodum e fundamento emendandam opus esse

I. Libris, aliisqve omnibus instrumentis, paralis.

II. Intellectum formari ante Lingvam.

III. Lingvam nullam discie Grammatica, sedex Authoribus idoneis.

IV. Reales Disciplinas praemitti Organicis.

V. Exemplaqve Regulis

[note: Fund. III.] FUNDAMENTUM III.

[note: Materia formae recipiendea apta redditur.] 20. Natura operationi suae subjectum aptum sumit, aut certe ut aptum reddatur, sibi primo idonee praeparat.

Exempli gratia. Avis, non qvidvis nido injicit, cui incubet; Sed subjectum tale ex qvo pullus excludi possit, id est, Ovum. Si lapillus se admiscet, aut aliud qvidpiam, exturbat, tanqvam inutile. Tum incubans, materiam ovo inclusam tamdiu fovet, versat, format, donec excludi apta sit.

[note: Imitatio.] 21 Sic Architectus, desectis qvam optimis lignis, desiccat illa insuper, deasciat, serrā diffindit, tum aream complanat, depurgat, fundamenta nova ponit, aut vetera, ut usui sint, reparat et solidat.

2. Ita Pictor, si non satis bonum linteum, vel fundamentum, ad colores, habet, qvantum potest meliora sibi prius reddere laborat; friando illa, laevigando, et qvovis modō ad usum aptum comparando.

2. Sic Arborator 1. Deligit Viviradicem fructiferae stirpis, qvam vegetissimam. 2. Transfert in hortum, et prudenter terrae inserit. 3. Non tamen insitione novi surculi onerat, anteqvam radicem egisse videat. 4. Et priusqam novum surculum inserat, ramusculos priores adimit, qvinimo stipitem ipsum, aliqvousqve serrā aufert; ne scilicet ulla succi pars aliō qvam ad surculum vegetandum influere possit.

[note: Aberratio.] 24. Peccatum est conira hoc fundamentum in Scholis: non tam qvidem hebetes et stupidos admittendo (qvandoqvidem ex intentione nostra omnis Juventus admittenda est) qvam



page 75/76, image: s061

1. Non transferendo Plantulas hasce in plantaria: id est, non totaliter Scholis committendo, ut qvicunqve in homines formandi sunt, ante absolutam formationem ex officina ne dimittantur.

2. Qvod Scientiarum, Morum, Pietatisqve surculos inserere plerunqve tentārunt, anteqvam stirps ipsa egisset radices: id est, anteqvam discendi amor fuisset excitatus, in iis qvos Natura ipsa non inflammavit.

3. Qvod Arbusculas, vel Viviradices, ante plantationem non putārunt: id est Animos a superfluis occupationibus, decenter eos disciplinā constringendo, et in ordinem cogendo, non repurgarunt.

[note: Emendatio.] 25. Posthāc igitur

I. Qvicunqve Scholae traditur, perseveret.

II Qvodcunqve studium tractandum sumitur, Animi discipulorum ad illud praedisponantur. (de qvo plenius capite seqventi, Fund. II.)

III. Impedimenta discipulis omnia auferantur.

Nihil enim proderit dare praecepta: nisi prius amoveas obstantia praeceptis: inqvit Seneca. Verum et de hoc capite seqventi.

[note: Fund. IV.] FUNDAMENTUM IV.

[note: Omnia formantur distincte, nihil confuse.] 26. Natura se non confundit operibus suis, distincte procedit in singulis.

Ex. gratiā. Dum Aviculam efformat, aliō tempore Ossa, Venas, Nervos, delineat, aliō Carnem condensat, aliō Cute obducit, aliō Plumis vestit, aliō Volare docet et c.

[note: Imitatio.] 27. Architectus cum ponit fundamentum, non simul eōdem tempore parietes erigit; multo minus tectum imponit: sed unum qvodqve suō tempore et locō.

28. Ita Pictor, non simul viginti aut triginta effigies format, sed uni est intentus. Nam etiamsi forsan per intervalla aliis fundamenta paret, aut aliud qvid operae agat, unum tamen principale opus ei est semper.

29. Similiter Arborator, non aliqvot surculos simul inserit, sed singulos, alium post alium: ne vel scipsum confundat, vel naturae operationem corrumpat.

[note: Aberratio.] 30. Confusio itaqve in Scholis fuit, multa simul discipulis ingeri.

Ex. gr. Grammaticam Latinam, et Graecam, et Rhetoricam fortassis, et Poesin, et qvid non? Qvis enim nescit Classicis in Scholis singulis fere horis Lectionum et Exercitiorum materiam variari, totō die? At qvid confusio est, qvaeso, si hoc non est? Perinde ac si Sutor sex septemve calceos simul conficiendos sibi proponat; et singulos, alium post, alium, jam in manum sumat, jam seponat. Aut qvasi Pistor diversos panes furno jam ingerat, jam egerat, ut singulos multoties ingredi et egredi necesse sit? At qvis istorum ita delirat? Sutor certe anteqvam absolvat Calceum, alterum ne attingit qvidem. Pistor panes, anteqvam furno illati excoqvantur, alios non infert.

[note: Emendatio.] 31. Imitemur obsecro! et provideamus, ne Grammaticam tractantibus ingerat se Dialectica; neqve Dialecticā mentem expoliente, interturbet hanc Rhetorica: et cum Latinae lingvae damus operam, exspectet Graeca etc. Impediturae alioqvin se invicem: qvia pluribus intentus minor est ad singula sensus. Non ignorabat id magnus Vir, Josephus Scaliger; qvem (Patris forsan consiliō) nunqvam nisi uni studio incubuisse ferunt, unō tempore in id unum omnibus mentis viribus intentum. Hinc factum, ut lingvas qvatuordecim, Artes autem et Scientias qvotqvot sub hominis ingenium cadunt, aliam post aliam, ita ingenio subegerit, ut in omnibus exactius videretur versatus, qvam qvi discunt singulas. Qvisqvis autem iisdem vestigiis insistere tentavit, non frustra tentavit.

32. Fiat igitur in Scholis qvoqve, ut Vnō tempore non nisi unō studiō occupentur discipuli.

[note: Fund. V.] FUNDAMENTUM V.

[note: Interiora prius.] 33. Natura omnem operationem suam ab intimis incipit.

Exempli gratiā. Non primo Aviculae format ungves, vel plumas, vel cutem, sed viscera; exteriora post suō tempore.

[note: Imitatio.] 34. Sic Arborator non cortici extrinsecus applicat surculos, nec superficiei ligni immittit: sed diffindit corpus plantae per medullam ipsam, surculumqve bene adaptatum immittit qvam profundissime: commissuras tam arcte obturans, ut ne ullā parte succus exstillare qveat, sed surculi interiora mox occupet, et ad eum vegetandum omnem vim effundat.

35. Sic Arbor alimentō pluviae coelestis, aut succi terreni, nutrita, non per corticis exteriora eum attrahit, sed per interiorum partium poros alimentum subministrat. Ideo nec Arborator solet rigare ramos, sed radicem; et Animal non membris externis alimentum ministrat, sed Ventriculo: qvi praeparatum illud per totum corpus dimittit. Ita ergo si fuventutis formator circa Scientiae radicem, id est


page 73/74, image: s062

Intellectum maxime occupetur, facile vigor transibit in stipitem, Memoriam: tandemqve apparebunt flores et fructus, expeditus Lingvae usus, et rerum praxis.

[note: Aberratio.] 36. Peccant hīc Praeceptores, qvi commissae sibii fuveniutis formaturam multa dictando, et memoriā exigendo, absolvere volunt, sine diligenti rerum enucleatione. Item, qvi enucleare volentes, modum ignorant: qvomodo scilicet radix leniter aperienda, et doctrinarum surculi immittendi sint, nescientes. Ideoqve discipulos non aliter macerant, ac si qvis ad diffindendam plantam cultelli locō fustem, aut fistucam, adhibeat.

[note: Emendatio.] 37. Ideoqve posthac

I. Intellectus rerum primo formetur: secundario Memoria, tertio Lingva et Manus.

II. Observandae sunt Praeceptori omnes Intellectum reserandi viae, congruenterqve adhibendae. (Qvas vestigabimus capite seqvente.)

[note: Fund. VI.] FUNDAMENTUM VI.

[note: Generalia prius.] 38. Natura omnem suam formationem a generalissimis incipit, in specialissimis desinit.

Ex: gratiā. Ex Ovo productura Avem, non primo effingit aut efformat caput, vel oculum, vel plumam, vel ungvem; sed totam ovi massam incalefacit, caloreqve excitatō motu venas per universam diducit, ut delineatiuncula jam totius aviculae (qvid nempe in caput, qvid in alas, qvid in pedes etc. abire velit) exstet, demumqve paulatim singula elaborantur, ad perfectionem usqve.

[note: Imitatio.] 39. Hoc Architectus imitans, primum sibi totius AEdificii generalem sive mente ideam concipit, sive in charta sciagraphiam delineat, aut etiam ligneum exemplar conficit: et secundum hoc fundamenta ponit, tum parietes excitat, tandemqve tectō communit. Atqve tum demum minutioribus illis, qvibus Domus perficienda est, januis, fenestris, scamnis, etc. operam dat. Postremo ornamenta adjicit, picturas, sculpturas, aulaea et c.

40. Ita Pictor vultum hominis effigiaturus, non auriculam, non oculum, non nasum, non Os, primo fingit et pingit; sed vultum (aut hominem totum) rudi carbone delineat. Dehinc, si proportionem justam videt, levi penicillo fundamentum hoc sirmat, universaliter etiamnum. Tum lucis et umbrae intervalla designat: demum particulatim membra conformat, coloribusqve distinctissimis exornat.

41. Eōdem modō Sculptor, Statuam formaturus, rudem accipit truncum, exasciat hunc cirumcirca, et qvidem primu, crasse, demum subtilius, ut rudimenta jam simulachri cujusdam referat; tandem subtilissime singula efformat membra, coloribusqve vestit.

42. Similiter Arborator, nihil nisi generalem Arboris imaginem sumit, id est Surculum: qvi qvot habet gemmas, tot principales mox progigni possunt rami.

[note: Aberratio. N B.] 43. Vnde seqvitur, male Scientias sigillatim tradi, non praemissā rudi prius et generali, tolius Eruditionis delineatione: nec posse qvenqvam ita institui, ut in particulari aliqva scientia sola, sine respectu ad alias, perfectus existat.

44. Item, male tradi Artes, Scientias, Lingvas, sine praemissis rudimentis: uti factitatum memini, qvum nos ad Dialecticam, Rhetoricam, Metaphysicam admissos, prolixis mox praeceptis, cum commentariis etiam, et cornmentariorum exegesibus, Autorumqve collationibus et controversiis, obruerent. Qvemadmodum et Grammaticam Latinam cum omnibus Anomaliis, Graecam etiam cum dialectis, nobis infercirent: misellis nobis attonitis haerentibus, et qvid rerum fieret ignorantibus.

[note: Emendatio.] 45. Hujus ataxiae remedium erit: ut

I. Mentibus puerorum, studiis dedendorum, jam inde a primo formationis tempore Vniversalis eruditionis fundamenta ingerantur: id est talis rerum dispositio, ut seqventia postea studia nihil videantur adferre novi, sed tantum sint priorum particularior qvaedam evolutio. Ita enim Arbori, vel centenos annos crescenti, nulli novi rami enascuntur, sed primo enati in novos semper ramusculos diffunduntur.

II. Qvaelibet Lingva, Scientia, Ars, primum per simplicissima rudimenta traedatur, ut totalis ejus capiatur idea. Tum plenius, praecepta et exempla. Tertio, per Systemata plena, adjunctis anomaliis. Tandem per commentarios, si tamen opus. A fundamento [note: N. B.] enim rem qvi capit, commentariis non adeo eget: commentari potius ipsemet paulo post poterit.

[note: Fund. VII.] FUNDAMENTUM VII.

[note: Omnia gradatim, nihil per saltum.] 46. Natura non facit saltum, gradatim procedit.

Sic Aviculae formatio suos gradus habet, qvi neqve transiliri, neqve transponi possunt, donec pullus effractis claustris prodeat. Hoc ubi factum, non jubet eum illico Avis mater volare, et pastum qvaerere (nondum enim potest): sed nutrit ipsa, et propriō adhuc refovens calore, plumationem adjuvat. Plumatum rursus non statim nidō propellit ad volandum: sed


page 75/76, image: s063

exercet paulatim, primo qvidem in ipso nido extendere alas; deinde supra nidum sese attollendo, easdem agitare; mox extra nidum, in proximo tamen, volatum tentare; tum de ramo in ramum, post de arbore in arborem, deinde e monte in montem, transvolare: ita fit ut tandem libero coelo secure committat. En qvam singula haec justum sibi deposcunt tempus! nec tempus solum, sed et gradus: nec gradus tantum, sed et graduum immutabilem seriem!

[note: Imitatio.] 47. Ita procedit qvi Domum aedificat: non incipit a fastigio, nec a parietibus, sed a fundamento. Neqve positō fundamentō, tectum imponit; sed erigit parietes. Verbō, ut se invicem excipiunt omnia, ita connectenda sunt, non aliter, omnia.

48. Ita Arboratorem operarum suarum gradus observare necessum est: necesse inqvam stirpem deligi, effodi, transplantari, circumcīdi, diffindi, surculum inseri, commissuras obliniri etc. qvorum nihil omitti, nihil ab alio anteverti, potest. Atqve ista qvum ita gradibus suis legitime procedunt, fieri vix, ac ne vix qvidem potest, ut opus non succedat.

[note: Aberratio.] 49. Tricas igitur esse patet, si Praeceptores sibi et discipulis studia non ita distribuant, ut non solum alia aliis succedant perpetuo, sed et unumqvodqve intra terminum certum absolvatur, necessario. Non constitutis enim metis, et ad metas mediis, et mediorum ordine, facile aliqvid praeteritur, facile invertitur, facile rem turbat.

[note: Emendatio.] 50. Posthac igitur

I. Studiorum universitas in Classes accurate dispescatur, ut priora posterioribus ubiqve viam sternant, facesqve accendant.

II. Tempora distribuantur exqvisite, ut cuiqve anno, mensi, diei, horae, suum peculiare veniat pensum.

III. Dimensio haec temporis et operarum observetur stricte, ne qvidqvam praetereatur, qvidqvam invertatur.

[note: Fund. VIII.] FUNDAMENTUM VIII.

[note: Non cessandum, nisi Opere peractō.] 51. Natura dum incipit, non cessat, donec absolvat.

Avis enim, dum naturae instinctu Ovis incubare incipit, non cessat, donec excludantur. Si enim vel per horas aliqvot cessaret, foetus refrigefactus periret. Exclusos etiam pullos fovere non intermittit, donec vitāsolidati, plumisque bene vestiti, aerem ferre qveant.

[note: Imitatio.] 52. Pictor itidem, Effigiem formare orsus, optime sibi consulet, si continuet opus. Ita enim pigmenta se invicem melius temperant, firmiusqve haerent.

53. Eādem ratione AEdificii structuram ad finem usqve continuo urgere, optimum est. Alioqvi Sol, pluvia, venti, operas corrumpunt, nec reliqva post adjicienda tam solide haerent: omnia denique mutila, hiulca, infirma redduntur.

54. Prudenter etiam Arborator, postqvam plantae manum admovit, non retrahit, nisi absolutā operā: qvia si interpositā morā stirpis aut surculi humorem desiccari permittit, plantam exarescere facit.

[note: Aberratio.] 55. Unde liqvet damnose fieri, si Pueri per mensium vel annorum intervalla Scholis committantur, rursumqve per intervalla negotiis aliis distrahantur. Item si Praeceptor jam hoc jam illud cum discipulo incaeptet, nihil ad finem usqve serio urgens. [note: N B.] Tandem etiam, si non singulis horis certum qvid et proponat et absolvat, ut notabilis omnino fiat accessio, singulis vicibus. Talis fervor ubi deest, frigescunt omnia. Nec enim frustra, Ferrum dum calet cudendum esse, monetur: Qvia si refrigere pateris, frustra malleō tentaveris: ad ignem recurri necessum erit, cum certa iterum, tam temporis, qvam ferri, jactura. Qvoties etenim igni immittitur, toties de substantia deperit aliqvid.

[note: Emendatio.] 56. Ideoqve

I. Scholae deditus retinetor, dum in hominem eruditum, moratum, religiosum, evadat.

II. Schola sit in loco tranqvillo, a turbis et avocamentis remoto.

III. Qvicqvid ex. praescripto agendum est agatur, nullō admissō hiatu.

IV. Emansiones et evagationes (qvōcunqve praetextu) nemini concessae sunto.

[note: Fund. IX.] FUNDAMENTUM IX.

[note: Contraria vitanda.] 57. Natura diligenter contraria et noxia vitat.

Avis enim incubitu Ova refovens, ventum asperum, nedum pluviam vel grandinem, non admittit. Abigit etiam serpentes, aves rapaces, aliaqve nocumenta.

[note: Imitatio.] 58. Sic Architectus ligna, lateres, calcem, qvantum potest in sicco servat: nec destrui, aut dirui, qvod exaedisicatum jam est, patitur.

59. Similiter Pictor, ad effigiem recens pictam ventum frigidum, calorem intensum, pulverem, manum alienam, non admittit.

60. Arborator, ne plantam novellam hircus aut lepus arrodat, vel evellat, palis aut corbitā qvadam circummunit.

[note: Aberratio.] 61. Imprudenter igitur fit, qvoties juventuti abinitio statim alicujus studii controversa proponuntur: id est, dubium de ea re,


page 77/78, image: s064

qvae mente prehendenda est, movetur. Illud enim qvid est nisi plantulam, radices agere cupientem, qvassare? (Verissime Hugo scripsit: Nunqvam ad rationem veritatis intrabit, qvisqvis a discussione coeperit erudiri.) [note: 2.] Item, cum a libris turpibus, erroneis, consusis, non arcetur juventus: ut et sodalitio pravo.

[note: Emendatio.] 62. Consultum itaque fuerit.

I. Discipulis Librorum nullorum, nisi suae classis, copiam fieri.

II. Libros illos ita esse adornatos, ut nihil nisi Sapientiae, Morum, Pietatisqve, infundibula jure meritoqve dici possint.

III. Sodalitia dissoluta in Scholis aut circa Scholas, non toleranda.

[note: Conclusio.] 63. Haec omnia si observentur accurate, fieri vix poterit ut fine suo excidant Scholae.

CAP. XVII. In docendo et discendo Facilitatis Fundamenta.

[note: Non sufficit aliqvid certo posse:] ITA consideravimus qvibus mediis Certo scopum suum asseqvi possit Juventutis formator: videamus jam qvomodo eadem illa media ingeniis attemperanda [note: Facilitas qvaerenda est.] sint, ut Faciliter et jucunde adhiberi qveant.

2. Apparebit autem, ubi Naturae vestigia excusserimus, Institutionem Juventutis facile processuram, si

[note: Fundamenta ejus decem.] I. Mature incipiat, ante Mentium corruptionem.

II. Cum debita animorum praeparatione fiat.

III. A generalioribus ad specialiora procedat.

IV. Et a facilioribus ad difficiliora.

V. Si nemo discendorum nimietate praegravetur.

VI. Et lente procedatur, ubiqve.

VII. Et ad nihil cogantur Ingenia, nisi qvod uliro, aetatis et Methodi ratione, appetant. VIII.

Et tradantur omnia per Sensus praesentes.

IX. Et ad Vsum praesentem.

X. Et omnia unā eādemqve methodō perpetuā.

Ita inqvam fiet, ut leniter et jucunde influant omnia. Sed relegamus jam ipsa Naturae vestigia.

[note: Fund. I.] FUNDAMENTUM I.

[note: Materia pura sumitur.] 3. Natura non nisi a privatione incipit.

Avis enim, ad incubitum Ova sumit recentia, materiam purissimam continentia: si pullus jam ante fuerat formari coeptus, frustra successum exspectes.

[note: Imitatio.] 4. Sic Architecto aedes posituro, areā vacuā opus est: aut certe si priorum in loco ponendae, necessario illae demoliendae sunt prius.

5. Pictor etiam in tabula vacua pingit optime. Si jam depicta est, aut commaculata, aut scabritie aliqvā turpata, emaculanda prius et expolienda erit.

6. Sic qvi Vngventa pretiosa recondit, vasculis vacuis aut certe a liqvore vetere optime repurgatis, opus habet.

7. Ita Arborator optime novellas arbusculas plantat: aut si plantat adultiores, ramis eas prius nudari, omnesqve alio succum spargendi occasiones intercipi, oportet. Atqve id fuit, cur Aristoteles privationem inter rerum principia referret: impossibile videns, novam materiei formam induci posse, priore non abolitā.

[note: Aberratio.] 8. Seqvitur inde, primo, Optime Sapientiae studiis imbui tenellas mentes, aliis occupationibus nondum distrahi adsvetas. Et qvō tardius formatio incipit, eo [note: I.] procedere impeditius, mente scilicet aliis [note: 2.] jam praeoccupatā. Secundo, Non posse cum fructu puerum a pluribus Praeceptoribus simul institui: qvia vix possibile omnes unam tenere formam: unde animorum tenellorum distractio et formationis [note: 3.] impedimentum, seqvitur. Tertio, imperite agere, qvi pueros grandiores et adolescentes, suscipientes formandos, non a Moribus incipiunt: ut scilicet affectibus edomitis ad caetera sibi reddant habiles. Eqvorum certe domitores primo Eqvum ferrō constringunt, et sibi obseqventem reddunt, qvam sic aut sic incessum forment. Recte igitur Seneca: Mores primum, mox Sapientiam disce: qvae sine Moribus male discitur. Et Cicero: Philosophia moralis praeparat animos ad satus accipiendos et c.

[note: Emendatio.] 9. Ergo

I. Fuventutis formatio mature incipiat.

II. Eidem discipulo in eadem materia non nisi unus sit Praeceptor.

III. Mores ante omnia redigantur in harmoniam, ad formatoris nutum.

[note: Fund. II.] FUNDAMENTUM II.

[note: Materia formae recipiendae appetens redditur.] 10. Natura Materiam praedisponit, ut Formae fiat appetens.

Ita Pullus in Ovo jam satis formatus, pleniorem appetens perfectionem seipsum commovet, testam dirumpit, aut rostrō diffringit. Liberatus vero carcere illō, gaudet a matre foveri: gaudet cibari, avideqve ora diducit, et immissum pabulum


page 79/80, image: s065

deglutit: gaudet ad coeli prospectum emitti: gaudet ad volatum exerceri, et paulo post volare: verbō, avide festinat ad omnia Naturae munia, sed gradatim.

[note: Imitatio.] 11. Sic Arborator providere necesse habet, ut Planta humore et calore vitali ad necessitatem instructa, laeta vigeat.

[note: Aberratio.] 12. Male igitur pueris consulunt, qvi invitos ad studia adigunt. Qvid enim tandem inde sperabunt? Nisi Ventriculus cum appetitu escas excipit, et ingeras tamen, seqvi non potest nisi nausea et vomitus: aut certe mala concoctio, invaletudo. Contra, qvidqvid famelico stomacho ingeris, excipit avide, concoqvit calide, in succum ac sangvinem convertit accurate Unde Isocrates [gap: Greek word(s)]. Et Qvintilianus: Studium discendi voluntate constat, qvae cōgi non potest.

[note: Emendatio.] 13. Ergo

I. Sciendi et discendi ardor qvācunqve ratione in pueris inflammandus est.

II. Docendi methodus discendi laborem minuat; ut nihil sit qvod discipulos offendat, et a studiorum continuatione deterreat.

[note: Discendi ardor in pueris qvomodo excitandus ac fovendus.] 14. Accenditur autem in pueris, et fovetur, discendi ardor, a Parentibus, a Praeceptoribus, a Schola, a Rebus ipsis, a Methodo, a Magistratu.

15. Parentes, si coram liberis Erudi tionem et Eruditos saepe laudibus evehant: Si ad diligentiam cohortantes pulchellos [note: 1) a Parentibus. 1. 2. 3.] libellos, aut vestes, aut aliud qvid amabile, promittant: Si Praeceptorem, (inprimis cui tradendi) ab excellenti tam eruditione, qvam in discipulos humanitate commendent: (Amor qvippe [note: 4.] et admiratio vehementissimi sunt ad imprimendum imitandi studium affectus): tandem si ad eum aliqvando cum legatione, aut munusculo, dimittant etc. impetrabunt facile, ut tam doctrinam qvam doctorem ipsum familiarius complectantur.

[note: 2) a Preaceptoribus.] 16. Praeceptores vero si fuerint affabiles et blandi, nullā tetricitate a se animos [note: 1.] absterrentes, sed paternō affectu, gestu, [note: 2.] verbis, ad se allicientes: si studia, qvae aggrediuntur, a praestantia, jucunditate, [note: 3.] facilitate, commendent: Si diligentiores subinde collaudent (pusionibus etiam poma, nuces, saccarum etc. distribuentes): [note: 4.] Si ad se vocatis vel publice etiam, eorum qvae aliqvando discenda erunt Picturas, Instrumenta Optica, Geometrica, Globos coeli, et similia, qvae eos in admirationem rapere possent, [note: 5.] commonstrent: si per ipsos Parentibus a liqvid [note: 6.] subinde nuntient. Verbō si discipulos amanter tractabunt, facile illis cor suffurabuntur, ut vel saepius in Schola qvam domi versari gaudeant.

[note: 3) ab ipsa Schola, amoenitatibus referta, intus et extra.] 17. Schola ipsa, debet esse locus amoenus, illecebras oculis afferens intus et extra. Intus sit conclave lucidum, mundum, picturis undiqve ornatum: sive qvidem sint imagines virorum illustrium, sive mappae chorographicae, sive historiarum monumenta, sive emblemata qvaedam. Extrinsecus vero, ut Scholae adjaceat, nonsolum area, ad exspatiandum et colludendum (qvandoqvidem id pueritiae negandum non est, ut infra suō locō) sed etiam horius aliqvis, in qvem aliqvando intromissi, arborum, florum, herbarum, intuitu, oculos pascere jubeantur. Ita si res instituatur, verisimile est non minore lubentiā Scholam adituros, qvam solent Nundinas, ubi semper aliqvid novi sperent et videre et audire.

[note: 4) a Rebus.] 18. Res ipsae alliciunt Juventutem, si sint ad aetatis captum, et dilucide prolatae, intermixtis subinde vel jocosis, vel certe minus seriis, semper autem jucundis. Hoc enim est miscere utile dulci.

[note: 5) a Methodo, (ut sit naturalis,] 19. Methodus ipsa ut appetitum studiorum excitet, necesse est, primo Naturalem esse. Qvidqvid enim naturale est, fuā sponte procedit. Aqvam ut per declivitatem fluat, nihil opus cogi; remove modo aggerem, aut qvicqvid eam continet, illico fluere videbis. Neqve Aviculam opus rogari ut evolet, aperi modo caveam: ut nec Oculum vel Aurem, ut se eleganti picturae et melodiae obvertant, si offeras; retinaculis potius in talibus opus. Qvid autem reqvirat naturalis Methodus, e capite praecedente, ut et seqventibus Regulis, patere poterit.

[note: et prudenter miscens utile dulci.)] Secundo, ut Methodo ipsā alliciantur ingenia, opus est eam prudentiā qvadam edulcari: nimirum ut omnia, qvantumvis seria, familiariter et jucunde proferantur, sub forma nempe Colloqvii, vel AEnigmaticae concertationis tandemqve sub Parabolis et Apologis. De qvibus suō locō plenius.

[note: 6) a Magistratu.] 20. Magistratus autem et Scholarum Curatores inflammare possunt studiosorum sedulitatem, si Actibus publicis (sive illi Exercitia sint, Declamationes et Disputationes, sive Examina et Promotiones) ipsimet intersint, atqve inter diligentiores laudes et munuscula (citra prosopolepsiam) distribuant.

[note: Fund. III.] FUNDAMENTUM III.

[note: Omnia e principiis propriis.] 21. Natura omnia e Principiis, mole exiguis, Virtute validis, educit.



page 81/82, image: s066

Ex gratiā. Illud unde Avis formanda est, in guttam convolvitur, et circumducitur crustā; ut facile tam gestari in utero, qvam incubitu foveri, qveat. Id tamen ipsum totam Avem virtute in se continet; qvia inde postea corpus Aviculae, ab incluso spiritu formatur.

[note: Imitatio.] 22. Sic Arbor, qvantaevis magnitudinis totam se cum fructūs sui nucleo, tum ramorum summitari, surculo, includit: ideo si hunc terrae indas, tota rursus Arbor ex eo prodibit, virtute intus operante.

[note: Aberratio stupenda.] 23. Enormiter contra hoc sundamentum in Scholis peccatum est vulgo. Pleriqve enim Praeceptorum, pro semine Herbas serere, et pro surculis Arbores plantare, satagunt: dum pro fundamentalibus Principiis variarum Conclusionum, imo integrorum Textuum, chaos discipulis ingerunt. Cum tamen, qvam certum est Mundum e qvatuor Elementis (formis duntaxat variatis) conflari, tam certum est Eruditionem ex paucissimis constare principris: e qvibus (cognitis tantum differentiarum modis) infinita porismatum exsurgit multitudo; aeqve ut in Arbore de firmata bene radice centeni rami, millena autem folia, flores, fructus, exsurgere possunt. O misereatur seculi nostri [note: N. B.] DEUS, et alicui Mentis oculos aperiat, qvi Rerum nexus dextre pervideat, aliisqve commonstret! Nos si Deus volet, in Pansophiae Christianae Synopsi tentaminis nostri dabimus specimen: eā humili spe, fore ut per alios plura suō tempore exhibeat DEUS.

[note: Emendatio.] 24. Notentur interim tria.

I. Omnem Artem brevissimis, sed exactissimis, includendam esse Regulis.

II. Omnem Regulam brevissimis, sed dilucidissimis, concipiendam verbis,

III. Omni Regulae subjungenda plurima exempla, ut qvam varie pateat Regulae usus sufficienter patescat.

[note: Fund. IV.] FUNDAMENTUM IV.

[note: Faciliora prius.] 25. Natura a facilioribus ad difficiliora progreditur.

Ex. gr. Ovi formatio non a parte duriore, cortice, incipit, sed a medulla: qvae primum membranulā circumdatur, postea demum testā duriore. Sic volatum editura Avis primum pedibus consistere, tum alas commovere, mox agitare, tandem earum robustiore vibratu sese elevare, et deniqve liberiori aeri se concredere, adsvescit.

[note: Imitatio.] 26. Sic Faber lignarius, ligna primum caedere discit, tum asciare, deinde connectere, tandem integra aedificia construere et c.

[note: Aberratio varia.] 27. Praepostere igitur fit, qvoties in Scholis ignotum per aeqve ignotum docetur: [note: (1.)] uti fit 1. Cum Lingvae Latinae tironibus praecepta Latina traduntur: qvod tantundem est, ac siqvis Hebraeam per Hebraea, Arabicam per Arabica praecepta, expicet. [note: (2.)] 2. Cum iisdem tironibus auxilio offertur Lexicon Latino-vernaculum; cujus contrarium fieri debebat. Non enim vernaculae per Latinam discendae operam dant, sed Latinam docendi sunt: mediante igitur Vernaculā, utpote jam notā. (De qva ataxia pluribus cap. XXII. qviritabimur) [note: (3,)] 3. Cum puero indigenae Praeceptor alienigena praeficitur, vernaculae pueri ignarus. Qvia enim communi inter se agendi instrumento destituuntur, et non nisi nutibus et conjecturis inter se digladiantur, [note: (4.)] qvid nisi turrim Babel aedificant? 4. Aberratur etiam a recta ratione, qvod usdem Grammaticis praeceptis (puta Melanchtoneis vel Rameis) etc. omnium nationum juventutem (Gallicam, Germanam, Bohemam vel Polonam, Hungaricam et c.) informant: cum tamen qvaevis illa lingva peculiarem, et qvodammodo propriam, ad Latinam lingvam proportionem habeat, qvam detegi necesse est, si Latinae indolem expedite pueris innotescere cupimus.

28. Emendabuntur haec, si

[note: Emendatio. I.] I. Praeceptor et discipulus ejusdem sint lingvae.

[note: II.] II. Omnes rerum explicationes lingvā notā fiant.

[note: III.] III. Qvaevis Grammatica et Lexicon ei lingvae adaptetur, qvā mediante nova discenda est. (Latina vernaculae, Graeca Latine et c.)

[note: IV.] IV. Lingvae novae studium gradatim procedat: ut nempe primo discipulus consvescat Intelligere (id enim facillimum) tum Scribere (ubi praemeditationi tempus datur:) tandem Loqvi: (qvod qvia extemporaneum est, difficillimum.)

[note: V.] V. Dum Latina vernaculis junguntur, vernacula, utpote notiora, semper praecedant, Latina seqvantur.

[note: VI. N. B.] VI. Res ipsae ita coordinentur perpetuo, ut primo innotescant qua in proximo sunt, tum qvae in propinqvo, post remotiora, tandem remotissima. Proinde cum pueris primum proponuntur praecepta (ex. gr. Logica, Rhetorica et c) illustranda sunt exemplis non ab ipsorum captu remotis, Theologicis, Politicis, Poeticis etc. sed ex qvotidiano usu depromptis. Alioqvi nec Regulam, nec Regulae usum, intelligent.

[note: VII. N B.] VII. Exercendi sunt pueris primum Sensus (hoc enim facillimum) tum Memoria, mox Intellectus, tandem fudicium. Ita enim


page 83/84, image: s067

gradatim illa se inseqvuntur: qvia scientia a Sensu incipit, et per imaginationem transit in Memoriam: tum per inductionem singularium formatur Intellectus universalium: tandem de rebus satis intellectis fit fudicium, ad scientiae certitudinem.

[note: Fund. V.] FUNDAMENTUM V.

[note: Nihil praegravate.] 29. Natura se non praegravat, paucis contenta est.

Exempli gratiā. Ab uno Ovo duas Aviculas non exigit, contenta unam recte enasci [note: Imitatio.] Arborator uni stirpi aliqvot surculos non immittit: aut certe si sat robustam animadvertit, vix unum et alterum.

[note: Aberratio.] 30. Distractio igitur animorum est, si discipulis diversa proponantur eōdem tempore. Ut Grammatica, et Dialectica, et Rhetorica forsan, et Poesis, et Lingva Graeca etc. eōdem annō (vide Cap: praecedenti Fundam. IV.)

[note: Fund. VI.] FUNDAMENTUM VI.

[note: Nihil Praecipitanter.] 31. Natura se non praecipitat, lente procedit.

Nec enim Avis, ut pullos celeriter excludat, igni Ova injicit, sed lentissimō naturali calore focillat: nec postea, ut ocyus adolescant, cibō obruit (suffocaret enim facilius) sed paulatim et circumspecte, qvantum tenella adhuc nutritiva facultas concoqvere sufficiat.

[note: Imitatio.] 32. Sic Architectus fundamento parietes, et parietibus tectum, non praepropere injicit: qvia fundamentum non desiccatum et consolidatum satis, oneri cedere solet, unde AEdificiorum ruinae conseqvuntur. Ideo nulla caementitia grandiora opera anni spatiō absolvi possunt: justa mora danda est.

33. Nec Arborator primō statim mense Plantam excrescere, aut primō statim annō fructum ferre, postulat. Ideo qvotidie manum non admovet, nec qvotidie rigat, nec ut incalefaciat igne admotō, vel aspersā calce vivā, urget: sed qvantum a Coelo rigari, et a Sole calefieri valet, eō contentus est.

[note: Aberratio.] 34. Carnificina ergo Juventuti fuit [note: 1.] I Horis sex, septem, octo, publicis lectionibus et exercitiis distineri qvotidie, [note: 2.] necnon privatis aliqvot. 2 Dictatis excipiendis, Exercitiis componendis, et memoriae qvam plurimis mandandis, obrui, ad nauseam usqve, aut etiam delirium, ut saepe vidimus. Cum tamen qvi oris angusti vasculo (qvalibus ingenia puerorum comparantur) vi insundere, qvam guttatim instillare, malit, qvid proficiet? Transfluet certe liqvoris patior pars, et longeminus qvam sensim poterat intrabit. Ineptit prorsus, qvi Discipulos docere satagit, non qvantum illi capiunt, sed qvantum ipse cupit: qvia vires adjuvari volunt, non opprimi: et fuventutis formator, aeque ut Medicus, Naturae minister tantum est, non dominus.

[note: Emendatio.] 35. Facilitatem itaqve, et studiorum jucunditatem Discipulis augebit, qvisqvis eos

I. Qvam paucissimis horis ad publicas lectiones trahet: nempe qvatuor, totidem ad tentamina privata relictis.

II. Qvam minime Memoriam satigabit: nempe non nisi fundamentalibus, reliqvis libere fluere permissis.

III. Omnia tamen ad proportionem capacitatis, qvae aetatis et studiorum progressu seipsam augebit.

[note: Fund. VII.] FUNDAMENTUM VII.

[note: Nihil invite.] 36. Natura nihil protrudit, nisi qvod intus maturatum prorumpere gestit.

Nec enim cōgit Aviculam Ovum deserere, nisi membris juste conformatis et confirmatis: nec volatum urget, nisi cum sentit plumatam: nec extra nidum pellit, nisi cum volare gnaram videt et c.

Sic Arbor germina non protrudit, nisi cum succus e radice ascendens ea trudit: nec gemmas hiare facit, nisi postqvam ex incluso humore folia cum flore formata liberius se explicare cupiunt: nec florem dejicit, nisi cum involutus fructus cuticulā tectus est: nec fructum cadere, nisi postqvam maturuit, permittit.

[note: Aberratio.] 37. Vis itaqve infertur ingeniis. 1 Qvoties ad illa, ad qvae aetas et captus nondum assurrexit, adiguntur. 2 Qvoties absqve praevia sufficienti rei alicujus explicatione, declaratione, instructione, aliqvid sive memoriae mandare, sive agere jubentur.

[note: Emendatie. N. B.] 38. Posthac igitur,

I. Nihil cum fuventute tentetur, nisi qvod aetas et ingenium, non solum admittunt, sed et appetunt.

[note: N B.] II. Nihil memoriae mandare jubeantur, nisi qvod intellectu probe comprehensum est. Nec rursum memoriā exigatur qvidqvam, nisi qvod tenere puerum certis indiciis constet.

III. Nihil agendum committitor, nisi cujus forma, et imitandi norma, sufficienter monstrata fuerint.

[note: Fund. VIII.] FUNDAMENTUM VIII.

[note: Omnia ad sensum evidenter.] 39. Natura seipsam juvat, qvotqvot potest modis.



page 85/86, image: s068

Ex. gr. Ovo non deest vitalis suus calor: qvi tamen ut solis calore, aut incubantis Avis plumis, juvetur, Naturae parens Providet, DEUS. Exclusum etiam pullum mater qvamdiu opus est, et fovet, et varie ad vitae munia format et firmat. In Ciconiis videre id possumus, qvomodo junioribus suis subveniant, etiam dorso eas excipiendo, et circa nidum, alas qvoqve agitantes, circumferendo. Ita Nutrices infantum infirmitati varie succurrunt. Docent enim primum caput erigere; deinde sedere; tum pedibus consistere: mox pedes ad gressum commovere: dehinc gressus figere; postea paulatim progredi: tum expedite. procedere: unde tandem ad cursum etiam agilitas seqvitur. Qvum vero fari docent, et praenuntiant verba, et qvid verba illa significent manu commonstrant etc.

[note: Aberratio.] 40. Crudelis itaqve Praeceptor est, qvi objectō discipulis labore, nec declarat satis qvid sit, nec qvomodo fieri debeat monstrat, multo minus tentantes juvat: sed ipsosmet sudare et aestuare jubet, atqve si qvid minus recte agunt, saevit. Id autem qvid nifi excarnificatio est juventutis? perinde ac si nutrix infantem pedibus adhuc stare trepidantem, ad expeditum incessum cogere; et si neqveat verberibus impetere, velit. Aliud vero Natura nos docet: nempe tamdiu infirmitatem tolerari debere, qvamdiu robur abest.

[note: Emendatio.] 41. Posthāc igitur

I. Verbera ob doctrinam nulla infligunttor. (Nam si non discitur, cujus nisi Praeceptoris culpa est, qvi discipulum docilem reddere vel nescit, vel non curat:)

II. Qvidqvid ediscendum est discipulis, id eis tam clare proponatur et exponatur, ut veluti suos qvinqve digitos ante se habeant.

III. Vtqve omnia illa facilius imprimantur, sensus adhibeantur qvotqvot possunt.

42. Ex. gr. Auditus cum Visu, Lingva cum Manu, perpetuo jungatur. Non solum scilicet enarrando, qvod sciri debet, ut auribus illabatur: sed et pingendo, ut imaginationi imprimatur per oculos. Illi vicissim discant mox, et pronuntiare lingvā, et exprimere manu: ut a nulla re discedatur, nisi postqvam auribus, oculis, menti, memoriaeqve, satis impressa sit. Atqve hōc fine bonum erit, omnia in Classi qvavis tractari solita, per parietes ejusdem Auditorii depingi: sive sint Theoremata et Canones, sive Imagines et Emblemata, illius qvoe traditur Disciplinoe. Id enim si fiat, incredibilebile qvantum sit impressionis adjumentum. Huc pertinebit; ut qvidqvid audiunt, vel etiam in libris legunt, omnia in Diaria sua, seu Locos Communes, transfcribere condocefiant: qvia sic et imaginatio juvatur, et recordatio post facilius instituitur.

[note: Fund. IX.] FUNDAMENTUM IX.

[note: Omnia ad Vsum potenter.] 43. Natura nihil producit, nisi cujus Vsus mox patescat. Ex. gr. Cum Aviculam format, mox apparet alas ad volandum, pedes ad currendum etc. dari. Sic in Arbore qvidqvid nascitur, usum habet, usqve ad putamina illa, lanuginemqve, fructum tegentia etc. Ergo

[note: Imitatio.] 44. Facilitatem discipulo augebis, si qvidqvid ipsum docebis, qvem illud in vita communi qvotidiana usum habeat, ostenderis. Ubiqve prorsus id obtinere debet, in Grammatica, Dialectica, Arithmetica, Geometria, Physica etc. Absqve hoc sit, qvidqvid enarraveris, monstra qvaedam videbuntur ex Orbe novo: qvae utrum in rerum natura sint, et qvomodo sint, puer non adeo solicitus, credet potius qvam sciet. At si qvō spectet unumqvodqve ostendas, prorsus in manum dabis, ut scire [note: N. B.] se sciat, et operari gestiat. Ergo

45. Nihil doceatur nisi ad usum proesentem.

[note: Fund. X.] FUNDAMENTUM X.

[note: Omnia uniformiter.] 46. Natura uniformiter agit omnia. Ex. gr. Cujusmodi est progeneratio uniūs Avis, ejusmodi omnium Avium, imo omnium Animalium, circumstantiis solummodo qvibusdam variata. Sic in Plantis: qvomodo Herba una e semine suo nascitur et excrescit; qvomodo Arbor una plantatur, germinat, floret, ita omnes, ubiqve, semper. Et qvale est in Arbore folium hoc, talia caetera omnia: et qvalia hōc annō, talia seqvente, et semper.

[note: Aberratio.] 47. Confundit itaqve Juventutem, studiaqve admodum intricata reddit, Methodi varietas: qvod non solum diversi Authores diversimode Artes tradunt, sed et unus idemqve diverse. Ex. gr. Aliter Grammaticam, aliter Dialecticam etc. cum tamen uniformiter haec tradi qveant, ad Universi harmoniam: et ad illum, qvem Res et Verba inter se habent communem respectum ac nexum.

[note: Emendatio.] 48. Qvapropter videndum erit, ut posthac



page 87/88, image: s069

[note: N. B.] I. Vna eademqve Methodus sit tradendis omnibus Scientiis; una eademqve omnibus Artibus; una eademqve omnibus Lingvis.

II. In eadem Schola idem sit omnium Exercitiorum ordo et modus.

III. Librorum editiones in eadem materia; qvantum potest eoedem sint.

Ita sine haesitatione facile procedent omnia.

CAP. XVIII. Soliditatis in docendo et discendo fundamenta.

[note: Vulgaris Eruditio res superficiaria.] PAucos esse qvi e Scholis solidam exportent eruditionem, plerosqve vix superficiem, vel umbram, et qverelae [note: Causa duplex.] multorum sunt, et res ipsa testatur.

[note: 1.] 2. Causam si qvaeras, duplex erit. Aut [note: 2.] qvia tenuibus et frivolis operam dant, neglectis solidioribus, scholoe; aut qvia Scholastici qvae didicerunt, dediscunt rursum, plerisqve studiis ingenia transfluentibus solum, non haerentibus. Atqve posterior hic defectus tam vulgaris est, ut pauci sint qvi non conqverantur. Nam si omnia nobis qvae unqvam legimus, audivimus, et mente complexi fuimus, Memoria prompte suppeditaret, hem qvam eruditi haberemur! qvicunqve varia experiundi occasionibus non defuimus. At qvia secus evenit, certum est nos cribrō haurire aqvam.

[note: Remedium utriusqve a naturali Methodo petendum.] 3. Huic autem malo dabiturne remedium? Vtiqve, si iterum scholam Naturoe ingressi, ejus circa productionem duraturarum creaturarum vestigemus vias. Licebit inqvam invenire modum, qvō aliqvis non solum qvae didicit, sed plus qvam didicit, scire possit; puta non solum qvae a Praeceptoribus et Authoribus hausit, expedite reddendo, sed ipsemet de rebusa fundamento judicando.

[note: gradu denō.] 4. Id autem obtinebitur, si

I. Nihil nisi Res solide profuturoe, tractentur.

II. Omnes tamen illoe, sine divortio.

III. Omnibusqve substernantur fundamenta, solida.

IV. Fundamenta illa ponantur profunde.

V. Omnia post nonnisi fundamentis illis innitantur.

VI. Omnia distingvenda articulatissime distingvantur.

VII. Omnia posteriora in prioribus fundentur.

VIII. Omnia qvoe cohoerent perpetuo connectantur.

IX. Omnia per proportionem Intellectūs, Memorioe, Lingvoe, ordinentur.

X. Omnia exercitiis continuis firmentur.

Videamus accuratius singula.

[note: Fund. I.] FUNDAMENTUM I.

[note: Nihil impertinens attingendum.] 5. Natura nihil inutile occoeptat. Ex. gr. Formare dum incipit Aviculam, non ei sqvamas, non pinnas, non branchias, non cornua, non pedes qvatuor, aut qvidqvam qvorum illi usus non erit, affingit; sed Caput, Cor, Alas, etc. Sic, Arboris natura non sibi aures, oculos, plumas, pilos etc. sed corticem, librum, medullam, radicem etc. effingit.

[note: Imitatio mechanica:] 6. Ita qvi Agrum, Vineam, Hortum, desiderat fructiferos, non conserit Zizaniis, urticis, spinis, et sentibus: sed seminibus et plantis generosis.

7. Sic Architectus solidas exstructurus AEdes, non stramen, non paleas, non lutum, non lignum saligneum, sed lapides, lateres, lignum qvernum, et similia solidae compactaeqve substantiae comportat.

[note: Et in Scholis] 8. In Scholis igitur

I. Nihil tractetur nisi qvod solidissimum habeat usum, ad hanc et futuram vitam: magis autem ad futuram.

(Ea siqvidem discenda sunt in terris, monente Hieronymō qvorum scientia perseveret in coelos.)

II. Qvod si hujus etiam vitoe causā nonnulla Fuventuti opus est instillari (uti est) illa talia sint, qvoe oeterna illa non impediant, proesenti autem vitoe solidum ferant fructum.

[note: Sola solida tractanda.] 9. Cui enim bono tricae? qvid prodest ea disci, qvae nec scienti prosunt, nec ignoranti obsunt? et qvae aetaris propressu vel dediscenda, vel inter negotia obliviscenda erunt? Brevis vita nostra abunde habet qvibus expleatur tota, etiamsi nihil ejus nugis demus. Id igitur scholis incumbat, nullis nisi seriis occupare juvetutem. (Nam et ludicra qvomodo in seria ducere debeant, suō locō dicetur.)

[note: Fund. II.] FUNDAMEMTUM II.

[note: Nihil ad rem pertinens non agendum.] 10. Natura qvidqvid illi Corpori qvod format profuturum sentit, nihil ejus omittit. Ex. gr. Dum format Aviculam, non Caput, non Alam, non Pedem, non Ungvem, non Cutem, non Oculum, non qvidqvam deniqve qvod ad Volucris (eo in genere) essentiam pertinet, obliviscitur etc.

[note: Imitatio in Scholis.] II. Eōdem igitur modō Scholoe dum hominem formant, totaliter forment, ut parem negotiis hujus Vitoe, ipsiqve oeternitati, ad qvam


page 89/90, image: s070

omnia haec qvoe antecedunt tendunt, aptum reddant.

12. Doceantur igitur in Scholis non Literoe solum, sed et Mores, et Pietas. Literatura vero expoliat homini Intellectum, Lingvam, Manum, ad omnia utilia rationabiliter contemplandum, eloqvendum, operandum. Si qvid horum omittetur, hiatus erit, non solum defectum Eruditionis inferens sed et soliditatem infringens. Qvippe nihil solidum esse potest, nisi undiqvaqve sibi cohoerens.

[note: Fund. III.] FUNDAMENTUM III.

[note: Solida solide fundanda.] 13. Natura nihil absqve fundamento, sive Radice, agit.

Planta certe anteqvam radicem infra se agit, sursum non germinat: aut si hoc tentat, marcescere eam, ac mori, necessum est. Ideo Arborator prudens ne plantat qvidem, nisi stirpem radices. egisse viderit. In Ave, et omni Animali, radicis vicem Viscera (membra vitalia) praestant; qvae iccirco semper primo formari incipiunt, tanqvam totius corporis fundamentum.

[note: Imitatio.] 14. Sic Architectus AEdificium non superstruit, nisi praesuppositō solidō fundamentō: aliās omnia in ruinam parabuntur. Similiter Pictor pigmentis suis fundamentum substernit: absqve eo qvippe colores facile aut decidunt, aut deteruntur, aut decolorantur.

[note: Aberratio.] 15. Tale fundamentum Eruditioni non [note: 1.] substernunt Praeceptores, qvi 1 Dociles primum et attentos sibi reddere discipulos [note: 2.] non laborant. 2 Ideam generalem totius studii, qvod aggrediuntur, animis non praedelineant; ut qvid agendum sit et agatur, discipuli distinctissime intelligant. Jam autem si puer sine prolubio, et sine attentione, et sine intelligentia, discit, qvid solidi inde speres?

16. Posthāc igitur

[note: Emendatio.] I. Qvodcunqve studium inchoatur, ejus amor serio in discipulis excitetur: argumentis ab excellentia, utilitate, jucunditate, et undecunqve ductis.

II. Idea Lingvoe vel Artis (qvae nihil aliud est qvam ejus Epitome, generalissime, omnibus tamen sui partibus, delineata) semper prius imprimatur discentis animo, qvam ad particularem ejus tractationem veniatur: ut nimirum discens jam inde a primo aditu omnes ejus in circuitu metas et terminos probe pervideat, sicut et interiorem ejus posituram. Nam qvomodo sceletos totius Corporis basis est; ita delineatio Artis, basis et fundamentum totius artis.

[note: Fund. IV.] FUNDAMENTUM IV.

[note: Fundamenta profunde.] 17. Natura Radioes profunde agit.

Ita in Animali vitalia membra in Corporis intimo recondit. Et Arbor qvō profundius agit radices, eō firmius stat: qvae sub caespite tantum, facile evellitur.

[note: Aberrationis emendatio.] 18. Apparet inde, tum docilitatem in discipulo serio esse excitandam, tum Ideam mentibus profunde imprimendam: ad plenius Artis aut Lingvae systema ne accedatur qvidem, anteqvam ideam planissime conceptam et bene radicatam esse, constiterit.

[note: Fund. V.] Fundamentum V.

[note: Omnia e radicibus propriis.] 19. Natura omnia producit e Radice, aliunde nihil. In Arbore enim qvidqvid ligni, corticis, foliorum, floris, fructūs, provenit, non aliunde qvam e radice provenit. Nam etsi pluviae superne descendant, et Hortulanus inferne riget, necesse tamen est omnia per radicem destillari, demumqve per stipitem, ramos, frondes, folia, fructus, diffundi. Ideo Arborator, qvanqvam aliunde surculum affert, eum tamen ita stirpi inplantare necesse habet, ut substantiae ejus qvasi incorporatus, ejusdem radicis succum sugere, eōqve nutritus explicare sese possit, vi radicis: unde Arbori omnia veniunt, aliunde folia et frondes afferri et agglutinari nihil opus. Eōdem modō qvum Avis plumis vestienda est, non ab alterius volucris exuviis eae sumuntur, sed ex intimis corporis ejus partibus educuntur.

[note: Imitatio mechanica.] 20. Ita providus Architectus omnia sic aedificat, ut propriō nixa fundamentō stent, suisqve cardinibus incumbant, sine externis fulcris. Nam his aedificium egere, imperfectionis et ad ruinam proclivitatis argumentum est.

21. Ita qvi Piscinam, aut Aqvoe puteum, parat, non aliunde inferri jubet aqvas, nec pluviales exspectat, sed fontes vivae scaturiginis aperit, et per canales atqve tubos occultos in suum receptaculum derivat.



page 91/92, image: s071

[note: et in Scholis.] 22. Ex hoc theoremate seqvitur, juventurem recte erudire, non esse Verborum, Phrasium, Sententiatum, Opinionum, farraginem ex Authoribus collectam ingeniis infercire: sed rerum Intellectum aperire, ut ex eo ipso velut fonte vivo rivuli scaturiant: et tanqvam ex Arborum gemmis folia, flores, fructus, progerminent: Seqventi vero annō rursum ex qvālibet gemma novus ramusculus, cum suis foliis, flore et fructu, enascatur.

[note: Scholarum aberratio enormis.] 23. Hoc Scholae revera non egerunt hactenus, ut Ingenia velut Arbores novellas propriā radice vegetari condocefacerent: sed decerptos tantum aliunde ramusculos sibi appendere, et sic AEsopicae cornicis instar alienis plumis vestiri, docuerunt: nectam Intelligentiae in illis latentem fontem defodere, qvam alienis rivulis ea irrigari, laborarunt. Id est, non [note: N. B.] monstrarunt Res ipsas, qvomodo a seipsis, et in seipsis sint, sed qvid de hoc et illo unus et alter, et tertius, et decimus qvisqve, sentiat et scribat: ut maximae eruditionis habitum fuerit, de multis multorum discrepantes tenere sententias. Hinc factum, ut pleriqve nihil agerent nisi qvod per Authores sese volutando, Phrases, sententias, Opiniones, excerperent, Scientiam centonis instar consarcinantes. Qvos inclamat Horatius: ō Imitatores servum pecus! Vere servum pecus, alienis tantummodo bajulandis adsvetum.

[note: Superficiarioe Eruditionis fucus.] 24. At qvid refert, qvaeso, variorum de rebus opinionibus distrahi, ubi Rerum, qvales vere sunt, notitia qvaeritur? Itane qvod agamus in vita nihil est, nisi ut caeteros huc illuc discursantes inseqvamur, et qvā qvisqve deviet, aut caespitet, aut deliret, speculemur? O mortales, ad metam festinemus, relictis ambagibus! Qvam si habemus sixam et conspicuam satis, cur non ad eam rectā contendamus? cur alienis potius qvam propriis utamur oculis?

[note: Causa ejus vitiosa Methodus.] 25. Facere autem id Schola, ut alienis oculis cernere, alienō corde sapere, doceant, ostendit Methodus omnium Artium: qvae non fontes reserare, rivulosqve inde varios diducere, docent, sed tantum ex Authoribus deductos rivulos ostendunt, et secundum illos retrogredi jubent ad fontes. Nulla enim Dictionaria (nobis qvidem visa, Cnapium Polonum si excipias: sed et in hoc qvid desideremus, capite XXII. ostendemus) docent Loqvi, sed Intelligere: vix ullae Grammaticoe institutiones Sermonem componere, sed resolvere: nec ullae Phraseologioe phrasium artificiose componendarum et variandarum rationem monstrant, sed phrasium tantum confusam farraginem objiciunt. Nemo fere Physicam oculari demonstratione, et experimentis, docet: omnes textūs Aristotelici, alteriusve, recitatione. Mores nemo per internam Affectuum reformationem format, sed per externas Virtutum definitiones, et divisiones, superficietenus adumbrant. Apparebit id melius, ubi cum Deo, ad specialem Artium et Lingvarum methodum venerimus: magis autem, si DEUS volet, in Pansophiae delineatione.

[note: Opifices mechanici melius sua trastant.] 26. Et mirum certe, non melius hīc prospexisse Antiqvos, aut certe non jampridem emendatum a recentioribus hunc errorem: qvum certum sit tam tardorum profectuum hīc causam residere verissime. Qvid enim? Faber lignarius destruendone Domos aedificandi artem discipulo monstrat? Imo construendo, qvis mate riarum adhibendus delectus, et qvomodo unumqvodqve suō locō mensurandum, asciandum, dolandum, tollendum, ponendum, connectendum etc. ostendit Nam qvi construendi tenet rationem, ei destruere nulla ars erit: ut et dissuere vestem, illi qvi consuere doctus est. At Domos demoliendo fabrilem, et Vestes rescindendo sartoriam, nemo unqvam didicit.

[note: Literoetorum circa sua incurioe noxa duplex 1.] 27. Et sane, non rectificatae hāc parte Methodi incommoda, imo noxae, in aperto sunt. Qvod bene multorum, si non plerorumqve, Eruditio merā Nomenclaturā absolvaiur: hoc est, qvod Terminos et Regulas artium recitare qvidem sciunt, ad usum justum adhibere nesciunt. [note: 2.] Qvod nullius Eruditio sit scientia vniversaalis, seipsam sustentans et roborans et diffundens: sed consarcinatum qviddam, hinc frustum, illinc frustum, nec ullibi satis cohoerens, aut [note: N. B.] qvidqvam solidi fructūs ferens. Collecta enim illa ex variis Authorum sententiis et opinionibus scientia, simillima est Arbori in rusticanis encaeniis erigi solitae: qvae tametsi varie appensis frondibus, floribus, fructibus, imo sertis et corollis, decorata spectetur, qvia tamen ista non e radice propria veniunt, sed externe appenduntur, fit ut nec multiplicari possint, nec perennare. Nullos enim talis Arbor fructus edit, et qvae appensae sunt frondes, marcore contractō defluunt. At Vir e fundamento doctus, est Arbor suoe radicis, propriō humore se sustentans, ideoqve perpetuo (et qvidem robustius in dies) vigens, virens, florens, fructisicans.

[note: Emendatio.] 28. Summa huc redit; Docendi sunt homines, qvantum maxime fieri potest non e Libris sapere, sed e Coelo, Terra, Qvercubus et Fagis: id est, nosse et scrutari Res ipsas, non de rebus tantum alienas observationes et testimonia. Atqve hoc erit in


page 93/94, image: s072

priscorum Sapientum vestigia rediisse, si non aliunde qvam ex ipso archetypo Rerum hauriatur cognitio. Lex ergo sit

I. Omnia e Principiis rerum immotis deriventur.

II. Nihil doceatur per Authoritatem nudam, omnia per Demonstrationem, sensualem et rationalem.

III. Nihil methodō Analyticā solā, syntheticā potius omnia.

[note: Fund. VI.] Fundamentum VI.

[note: Omnia distincte.] 29. Natura qvō pluribus usibus aliqvid parat, eō articulatius distingvit.

Ex: gr. Animal qvō pluribus articulis distincta habet membra, eō distinctiorem motum: ut Eqvus prae Bove, Lacertaprae Cochlea etc. Sic Arbor in radicum et ramorum brachia bene sparsa, firmior est et amoenior.

[note: Imitandum.] 30. In Fuventute igitur instituenda, omnia qvam distinctissime sunt agenda: ut non solum docens, sed et discens, ubt sit et qvid agat, sine ulla confusione intelligat. Permultum itaqve intererit omnes in Scholis proponendos Libellos ad hoc Naturae lumen, accuratissime concinnari.

[note: Fund. VII.] Fundamentum VII.

[note: Omnia continuō progressu.] 31. Natura in perpetuo est progressu, nunqvam consistit, nunqvam prioribus derelictis nova molitur: sed tantummodō prius coepta continuat, augmentat, perficit. Ex. gr. In foetu formando, qvod coepit fieri Caput, Pes, Cor etc. id manet, perficitur tantum. Arbor sativa qvos primum ramos nacta, eos non abjicit, sed ut se in novos qvotannis ramusculos explicare possint, vitalem succum suppeditare sollite pergit.

[note: Imitandum.] 32. In scholis igitur

I. Studia omnia sic disponantur, ut posteriora semper in prioribus fundentur; priora vero a posterioribus firmentur.

II. Omnia proposita, Intellecturecte percepta, Memorioe qvoqve infigantur.

[note: De Memoria primā oetate inprimis augmentanda et firmanda.] 33. Qvia enim in hac naturali methodo omnia praecedentia omnibus seqventibus fundamenta dare debebunt: aliter non licebit, qvam ut solide ponantur omnia. Solide autem Menti non immittitur, nisi qvod probe intellectum, et memoriea accurate commendatum, fuerit. Vere enim Qvintilianus: Omnis disciplina memoriā constat: frustrāqve docemur, si qvidqvam eorum qvoe audimus (aut legimus) proeterfluat. Ludovicus Vives: Primā oetate exerceatur Memoria, qvoe excolendo augetur: multa ei commendentur, cum Cura et soepe. Nam illa oetas laborem non sentit, qvia non expendit. Ita extra laborem ac negotium dilatatur memoria, et fit capacissima. (Lib. 3. de tradendis Discipl.) Et in Introductione ad Sapientiam inqvit: Memoriam qviescere non sines. Nihil est qvod oeqve labore gaudeat et augeatur. Commenda ei qvotidie aliqvid: qvō plura ei commendabis, hōc custodiet omnia sidelius: qvō pauciora, eō infidelius. Atqve [note: N. B.] hoc verissime dici, Naturoe exempla docent. Arbor sane, qvō plus humoris bibit, eō validius crescit: et rursum qvō validius crescit, eō plus attrahit. Sic Animal si plus concoqvit, plus grandescit: et grandius factum plus alimenti appetit, plus digerit. Eōdemqve modō omnia prorsus naturalia suis auctibus incrementa capiunt. [note: N. B.] Non parcendum igitur hāc in parte primoe oetati (modo cum ratione fiat): fundamentum id critsolidissimi profectūs.

[note: Fund. VIII.] Fundamentum VIII.

[note: Omnia continuis nexibus.] 34. Natura omnia colligat nexibus perpetuis. Ex. gr. Dum format Aviculam, membrum membro os ossi, nervum nervo etc. annectit per omnia. Sic in Arbore, e Radice enascitur truncus: e trunco rami: e ramis ramusculi: e ramusculis surculi: e surculis gemmae; e gemmis folia, flores, fructus, tandemqve novi surculi etc. ut qvamvis millies milleni adsint rami, frondes, folia, fructus, nihil tamen sint nisi una eademqve Arbor. Sic in AEdificio, si persistere debet, fundamento parietes, parietibus laqvearia et tecta, omnia deniqve maxima et minima, ita sibi invicem non solum coaptanda, sed et connectenda sunt, ut cohaereant firmiter, faciantqve unam Domum.

[note: Imitandum.] 35. Inde seqvitur

I. Studia totius Vitoe, ita esse disponenda, ut sint una Encyclopoedia: in qva nihil sit noncommuni radice ortum, nihil non locō propriō consistens.

II. Omnia qvoe traduntur, ita esse rationibus firmanda, ut neqve dubitationi, neqve oblivioni, facile relinqvatur locus

Rationes enim sunt isti clavi, istae fibulae, istae subscudes, qvae rem faciunt firmiter haerere, non vacillare, non excidere.



page 95/96, image: s073

[note: Per causas docere quid.] 36. Rationibus autem omnia firmare, est omnia docere per causas: hoc est, non solum Quomodo unum quodque sit, sed etiam Cur aliter esse non possit, ostendere. Scire qvippe est, Rem per Causas cognoscere. Ex. gratiā. Sit qvaestio, Rectiusne dicatur, Totus populus, an Cunctus populus? Si responderit Praeceptor, Cunctus populus, ratione non additā, discipulus paulo post obliviscetur. At si dixerit: Cunctus esse contractum ex Conjunctus: ideoqve Totus rectius dici de re una solida; Cunctus, de aliqvo collectivo, uti hīc: qvomodo hoc puer oblivisci possit, non video, nisi extreme bardus. Item, disputant Grammatici, cur dicatur Meā refert, Tuā refert, ejus refert, id est, Cur in prima et secunda persona adhibeantur Ablativi (ita enim credunt) in tertia Genitivus? Ego si dixero ideo fieri, qvia Refert, ' hōc locō contractum est ex Res fert (per elisionem [gap: Greek word(s)]): ideoqve dici oportere Mea res fert, Tua resfert, Ejus resfert (sive contracte, Mea refert, Tua refert, Ejus referi): Atqve ita Mea et Tua non esse Ablativos sed Nominativos: nonne discipulo facem accendero? Hoc ergo volumus, ut discipuli omnium Vocum originationes, omnium Phrasium (seu constructionum) rationes, omniumqve in Ar ibus Regularum fundamenta [note: N. B.] (Theoremata enim scientiarum non per rationes aut praesupposita, sed per demonstrationem primam, qvae Rerum ipsarum est, firmanda sunt) distincte et expedite nosse doceantur. Qvod praeter jucundissimam oblectationem insignem qvoqve habebit usum: qvippe solidissimae eruditioni sternet viam: quia sic mirum qvantum discentibus ad alia ex aliis ultro et per se cognoscenda oculi aperiuntur.

[note: Conclusio.] 37. Ergo in Scholis

Omnia doceantur per Causas.

[note: Fund. IX.] FUNDAMENTUM IX.

[note: Omnia proportione continuā, interiorum ad exteriora.] 38. Natura inter Radicem et Ramos proportionem servat; quantitatis et qualitatis respectu.

Nam qvomodo Radix sub terra se explicat, robustius aut debilius, ita supra terram Rami, non plus, non minus. Atqve ita necessum est: qvia si Arbor sursum duntaxat crescat, non poterit sustentari: Radice enim sustentatur. Si deorsum duntaxat, sine usu erit: Rami enim fructum ferunt, non Radix. Sic in Animali, exteriora membra cum interioribus pari proportione augmenta sumunt. Si interiora bene se habent, etiam exteriora bonam acqvirunt habitudinem.

[note: Imitan dum.] 39. Sic igitur Eruditio qvoqve, ut ut in interiore intelligentiae radice primum concipienda, fovenda, roboranda: providendum tamen simul, ut se foris etiam in ramos et frondes spectabiliter pandat: host est, ut Qvaeqvis Intelligere docetur, doceatur simul Eloqvi et Operari, seu transferre ad usum; et vice versā.

40. Ergo

I. Qvicqvid fuerit perceptum, statim cogitetur, qvem habiturum sit usum; ne qvidqvam frustra discatur.

II. Qvicqvid perceptum est, transfundatur iterum aliis communicando in alios: ne qvidqvam frustra sciatur.

Eō enim sensu verum est: Scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter. Nullus proinde aperiatur scientiae fonticulus, qvin illico emanent rivuli. Verum de hoc plura seqvente fundamento.

[note: Fund. X.] FUNDAMENTUM X.

[note: Omnia Exercitiis perpetuis.] 41. Natura seipsam motu crebrō vegetat et roborat.

Sic Avis Ova, non incubitu solum fovet, verum etiam ut foveantur undiqve aeqvaliter, huc illuc qvotidie versat. (Observatu id facile est in Anseribus, vel Gallinis, et columbis, domi nostrae pullos excludentibus.) Enatum vero pullum crebrā commotione, orisqve, pedum, alarum, expansione, agitatione, elevatione, variōqve incelsūs et volatūs tentamine, exercet, ad robur usqve.

Sic Arbor, qvō crebrius a ventis transpiratur, eō alacrius exsurgit, eō profundius radices agit. Qvinimo Plantis omnibus bono cedit, nimbō, grandine, tonitru et fulgure, exerceri: ideo regiones ventis et fulminibus obnoxiae robustiora ligna producere dicuntur.

[note: Imitatio mechanicorum.] 42. Qvemadmodum et Architectus opera sua Sole et ventō desiccari et solidari, novit. Et. Faber ferrum induraturus, atqve ad aciem praeparaturus, multoties igni et aqvae infert, eōqve modō per vices calore et frigore exercet, ut saepius emolliendo magis induret.

[note: Exercitiorū Scholasticorum idea a natura petenda.] 43. Seqvitur inde, perduci ad soliditatem non posse Eruditionem, sine Repetitionibus et Exercitiis qvam creberrimis, et qvam dexterrime institutis. Quae autem sit exercitiorum ratio optima, docent nos naturales nutritivae facultati inservientes in corpore vivo motus: nempe Attractionis, Concoctionis, et Digestionis.



page 97/98, image: s074

Ut enim in Animali (imo et Planta) qvodlibet membrum alimentum appetit, ut concoqvat: concoqvit autem, tam ut seipsum nutriat (concocti partem sibi relinqvendo et assimilando) qvam ut vicinis communicet, ad conservationem totius. (Qvodlibet enim membrum inservit aliis, ut sibi serviatur ab aliis.) Ita pariter Doctrinam multiplicabit, qvi animi pabulum semper

I. Qvaeret et attrahet.

II. Inventum et attractum ruminabit et concoqvet.

III. Concoctum digeret, et cum aliis communicabit,

44. Quae tria expressa sunt vulgatō illō versiculō:

[note: Multa rogare, tenere, docere, multae Eruditionis mysterium.] Multa Rogare: Rogata tenere: Retenta Docere,
Haec tria Discipulum faciunt superare Magistrum.

Rogare fit, Magistrum, aut Condiscipulum, aut Libros; de re ignota consulendo. Retinere, cognita et intellecta memoriae mandando, obqve certitudinem majorem (qvandoqvidem pauci sunt tam felici ingeniō, qvi memoriae omnia fidere qveant) in scriptum transferendo. Docere fit, Condiscipulis, aut qvibusvis obviis, omnia comprehensa rursum enarrando. Priores duo modi Scholis noti sunt, tertius nondum satis: qvem tamen introduci admodum e re foret. Verissimum enim est illud; Qvi alios docet, seipsum erudit: non solum qvia repetendo conceptus suos in se firmat, sed etiam qvia profundius in res penetrandi occasionem nanciscitur. Hinc ingeniosissimus ille foachimus Fortius de fe testatur; Qvoecunque unpvam vel audisset Vel lerisset solum, ea sibi vel intra mensem effluxisse: qvoe autem docuisset alios, ea tam in numerato habere ac digitos suos, nec credere nisi per mortem eripi sibi posse. Ideo svadet, ut qvi Studiosorum magnos capere cupit profectus, discipulos sibi quoerat, qvos ea qvoe discit, qvotidie doceat: etiamsi aurō essent redimendi. Proestat te (inqviens) commodis tuis externis detrahere aliqvid, modo habeas qvi te docentem, id est prosicientem, audire velint. Sic ille.

[note: Qvomodo in Scholas introducendum.] 45. At id commodius fiet, et plurium certo cum usu, si Proeceptor cujusqve Classis inter suos admirabile hoc exercitii genus instituat, [note: N. B.] hōc modō. Qvāvis horā, post propositam breviter discendi materiam, et declaratum dilucide. Verborum sensum; et commonstratum aperte rei usum: jubeatur mox discipulorum aliqvis assurgere, qvi omnia a Praeceptore dicta eōdem ordine (qvasi jam ipse aliorum Doctor) repetat: Praecepta iisdem Verbis declaret: Usum per exempla eadem monstret: corrigendus, sicubi aberraverit. Mox jubeatur assurgere alius, et praestare idem, omnibus caeteris auscultantibus: tum et tertius, et qvartus, et qvotqvot opus est, donec pateat omnes recte percepisse, reddereqve et docere jam posse. Ordinem hīc observandum svadeo nullum, praeter ut ingeniosiores provocentur primum, qvō tardiores, horum exemplō firmati, subseqvi facilius qveant.

[note: Vsus sic institutorum] 46. Tale hoc Exercitium qvinqve habebit usus insignes usus.

[note: 1] I. Reddet sibi Magister attentos semper i Discipulos. Qvia enim mox alicui assurgendum, totaqve lectio repetenda erit, qvisqve autem tam sibi qvam aliis metuet, nolens volens arriget aures, ne qvidqvam praeterfluere sinat. Cujusmodi attentionis alacritas, annorum aliqvot usu firmata, Adolescentem ad omnia vitae; munia vigilantem reddet.

[note: 2] II. Certior fiet Praeceptor, perceptane sint recte omnia proposita ab omnibus? Si minus, emendabit mox, magnō suō et discipulorum commodō.

[note: 3] III. Cum toties repetentur eadem, etiam tardissimi tandem capient, ut cum coeteris pari passu progrediantur: ingeniosioribus interim in rei nimis qvam liqvido perceptae securitate jucunde deliciantibus.

[note: 4] IV. Eā ipsā toties iteratā repetitione omnes sibi eam lectionem magis reddent familiarem, qvam bene longā privatā maceratione: ut adjunctā post vespertinā et matutinā relectione solum, per ludum et jocum omnia memoriae haesisse comperturi sint.

[note: 5] V. Cum eō modō Discipulus ad Proeceptorium qvasi munus subinde admittetur, ingenerabitur mentibus alacritas qvoedam, et discendi ardor, comparabiturqve parrhesia in hominum conspectu honesta qvoeqve animose pertractandi: qvae res proecipus usūs erit in vita.

[note: Exercitium alios docendi extra Scholam.] 47. Poterunt eōdem modō et extra Scholam qvoqve, inter consistendum aut deambulandum, varias instituere collationes et Discursus, de rebus sive nuper sive olim perceptis, aut de nova qvacunqve oblata materia. Qvem in usum, dum aliqō numerō confluunt, vicarium sibi Magistrum (sive per sortem sive per vota) deligunto, qvi discursuum moderator sit. Si qvis a condiscipulis eō nomine postulatus recuset, severe castigator: id enim adamantinum esse volumus, ut docendi atqve discendi occasiones non solum non subtersugiat qvisqvam, sed captent etiam omnes.


page 99/100, image: s075

De exercitio Scriptionis (ad solide proficiendum valido qvoqve adjumento) monebimus in Scholae Vernaculae et Classicae descriptione speciatim, Cap. 27. et 28.

CAP. XIX. Compendiosae in docendo Celeritatis fundamenta.

[note: Occupatio de difficultate Resp. compendia igitur qvaerenda.] OPerosa sunt ista, dixerit aliqvis, prolixaqve nimis. Qvot Proeceptores? qvot Bibliothecoe? qvot Labores, univer sali ejusmodi institutioni sufficient? Resp. Utiqve: nisi adfuerint compendia, diffusae molis, et tantum non infiniti laboris, negotium est. Ars enim tam longa, lata, profundaqve est, qvam ipse ingenio subigendus Mundus. At qvis nescit longa etiam contrahi, operosa in compendia redigi, posse? Qvis ignorat Textores millies millena fila celerrime contexere, admirandaque varietate formas effigiare? Qvis nescit Molitores millies millena grana expedirte comminuere, furfuremqve a farina purissime secernere, nullō negotiō? Qvis nescit Mechanicos haud qvaqvam grandibus machinis, labore pene nullō, moles ingentes attollere ac transferre? Et Staticos vel unicā, a staterae centro remotā unciā, plurimas libras aeqvilibrare? tam non semper est virium magnum aliqvid proestare, sed artis. Itane igitur solis Literatis ingeniose sua peragendi artes deerunt? Vel pudor ipse cōgat nos istorum aemulari solertiam, difficultatumqve qvibus laboravit res Scholastica hactenus, qvaerere remedia.

[note: Morbus ante remedium cognoscendus.] 2. Remedia autem non inveniemus, nisi inventis prius morbis, morborumque causis. Qvid nempe fuerit illud, qvod operas Scholasticas, profectusqve, adeo retardarit, ut pleriqve vel totā aetate in Scholis exactā, nondum omnes Scientias et Artes penetraverint, qvasdam ne a limine qvidem salutaverint?

[note: Remorarum in Scholis causae octo.] 3. Haec autem esse deprehenduntur causae verissimae. Primo

[note: I] I. Qvod nullae fixae erant metoe, qvousqve discentes qvōvis annō, mense, die, deduci necessum esset, fluctuabant omnia.

[note: II.] 4. Secundo, Qvod nulloe ad metas infallibiliter ducenes viae designatoe.

[note: III.] 5. Tertio, Qvod qvae naturā juneta sunt, non junctim sumebantur, sed per divortium. Verbi causā: Primos literarum Tirones docebant Legere solum; Scribere differebatur in menses aliqvot. In Latina Schola jubebantur adolescentes aliqvot annis luctari cum Verbis, sine Rebus: ut adolescentiae anni Grammaticae studiis consumerentur prorsus, Philosophicis studiis grandiori demum aetati reservatis. Item jubebantur tantum discere, nunqvam docere. Cum tamen omnia illa (Legere et Scribere; Verba et Res; Discere et Docere) tam simul esse debeant, ut in cursu pedes tollere et figere; in colloqvio, auscultare et respondere; in pilae lusu jacere et excipere: ut ante suis locis vidimus.

[note: IV] 6. Qvarto, Qvod Artes et Scien iae vix usquam satis encynclopaedice traderentur: sed frustulatim. Qvō factum, ut in discentium oculis essent veluti lignorum aut sarmentorum congeries, qvae qvā ratione cohaerent, qvis animadvertat? Inde fiebat ut alius hoc alius illud arriperet, nec cujusqvam eruditio omnino universalis, ideoqve fundamentalis, esset.

[note: V.] 7. Qvinto, Qvod Methodō multiplici et variā uterentur. singuloe Scholoe aliā: imo singuli Praeceptores aliā: imo unus idemqve Praeceptor in hac arte aut lingva sic, in alia aliter: Et qvod pessimum, in una eademque re non sibi constabant: ut discipuli vix unqvam satis qvid ageretur intelligerent. Unde haesitariones, remorae, et ab aliis disciplinis anteqvam ad illas esset ventum, vel nausea vel desperatio, ut multas multi ne gustare qvidem cuperent.

[note: VI.] 8. Sexto, Deerat modus omnes ejusdem Classis discipulos simul instituendi, cum singulis desudabatur; qvod, si complures Discipuli erant, non potuit non Praeceptoribus asininos parere labores, discipulis autem, vel inutilis otii occasiones, vel si qvid interim elaborandum objiciebatur, taediosam macerationem adferre.

[note: VII.] 9. Septimo, Qvod si plures erant Magistri, qvid nisi nova iterum confusio? cum singulis fere horis diversa proponerentur et agerentur. Uttaceam, Praeceptorum multinidinem, aeqve ac librorum, animos distrahere.

[note: VIII.] 10. Tandem Licebat Discipulis bonā Proeceptorum pace alios etiam Libros, in Schola vel extra Scholam, tractare: putabaturqve, qvo plures evolverentur Authores, eō plures dari progressus faciendi occasiones: qvum nihil nisi plures animi distractiones essent. Ideoqve non tam mirum paucos o. mnes disciplinas lustrasse, qvam mirum e labyrinthis illis qvemqvam extricare se potuisse: qvod non nisi divinioribus contingebat ingeniis.

[note: Remoras istas auferendi idea sumenda e Natura.] 11. In posterum igitur tollenda erunt ista offendicula et remorae; et qvidqvid directe ad scopum ducit, id usurpandum solum, sine ambagibus: aut (ut vulgaris habet regula) Qvicqvid per pauciora potest expediri, ne adhibeantur plura.

[note: Nempe SOL coelestis.] 12. Sumamus autem nobis ad imitandum hīc Solem coelestem, tanqvam excellentem e Natura ideam. Ille enim licet operosam et qvasi infinitam obeat functionem (per universum


page 101/102, image: s076

nempe Terrae Orbem radios spargendi, omnibusqve Elementis et elementatis, Mineralibus, Plantis, Animalibus, qvorum infinita species et individua. lucem, calorem, vitam, vigoremqve subministrandi,) omnibus tamen sufficit, et officiorum suorum circulum qvotannis absolvit egregie.

[note: Solarium operationem compendiosi processus.] 13. Videamus itaqve illius agendi modos. ad recensitos illos Scholarum agendi modos respectando.

I. Sol non occupatur circa singularia objecta, puta Arborem vel Animal; sed illuminat, et incalefacit, et vaporat, totam Terram.

II. Vnis iisdemqve Radiis collustrat Omnia: unā eādemqve nubium condensatione rursumque resolutione irrigat omnia: unō eōdemqve Ventō perflat omnia: unō eōdemqve calore aut frigore exercet omnia etc.

III. Eōdem tempore per totas Regiones Ver, aestatem, autumnum, hiemem, producens, omnia simul germinare, florere, fructificare, facit: non obstante, qvod haec citius, illa tardius maturescunt, pro sua nempe natura unumqvodqve.

IV. Et servat eundem semper Ordinem: qvem hodie, eundem cras; qvem annō hōc, eundem seqvente: eandem formam in eodem rerum genere immutabiliter semper.

V. Et producit unum qvodqve e semine suo, non aliunde.

VI. Et qvidem producit omnia, qvoe simul esse debent, simul: lignum cum cortice et medulla, florem cum foliis, fructus cum putaminibus, petiolis, nucleis.

VII. Et Omnia educit Gradibus suis, ut alia aliis faciant viam, et se mutuo excipiant.

VIII. Tandem Inutilia non producit: aut si qvid adnascitur, illud adurit et abjicit.

14. Ad hujus imitationem, si

I. Vnus Proeceptor uni proesit Scholoe, aut cerle Classi.

II. Vnus Author sit in una Materia.

III. Vnus idemqve Labor communiter impendatur toti Auditorio.

IV. Vnā eādemqve Methodō tradantur Disciplinoe et Linqvoe. omnes.

V. Omnia e fundamento tradantur, breviter et nervose; ut veluti clave recludatur Intellectus, eieqve se Res uliro pandant.

VI. Omnia qvoe in se juncta sunt junctim.

VII. Et omnia per gradus indissolubiles. ut omnia hodierna hesternis firmitudinem, crastinis autem viam, praestent.

VIII. Et deniqve si inutilia secernantur ubiqve.

15. Haec inqvam si poterunt introduci in Scholas, Scientiarum ambitum spe facilius expeditiusqve absolutum iri, tam parum dubitari debet, ac Solem qvotannis Mundi totius circuitum absolvere videmus. Accedamus igitur ad rem ipsam: ut, num, et qvam facile sit exseqvi consilia haec, videamus.

PROBL. I. Qvomodo Proeceptor unus qvantovis discipulorum numero sufficere qveat?

[note: Cur Vni Scholae unus praeesse debeat Magister.] 16. Non solum posse fieri, ut unus Magister aliqvot centenis discipulis praesit, affirmo, sed fieri debere assevero: qvia id docenti et discentibus longe commodissimum. [note: 1.] Ille majori voluptate, proculdubio, operas peraget, qvō majorem ante se conspicabitur catervam (cum et metalli fofforibus in abundanti minera manus exultent): et qvō ipse fervidior erit, eō vividiores [note: 2.] reddet discipulos. Discipulis pariter ipsis freqventia major majori erit et jucunditati (gaudia sunt cunctis socios habuisse laborum) et utilitati: mutuō siqvidem excitabunntur et juvabuntur: qvia et huic aetati sui sunt aemulationum stimuli.

[note: 3.] Praeterea, cum a paucis Doctor auditur, facile hoc aut illud aures omnium praeterlabitur: cum a multis, capit qvisqve qvantum potest, seqventibus autem repetitionibus omnia redeunt, omnia omnibus usui fiunt: cum ingenium ingenio, memoria [note: 4.] memoriae, affricatur. Verbō, ut Pistor unā massae subactione, unāqve furni excalefactione, multos Panes; et Laterarius multos lateres, excoqvit: Typographus autem unā typorum compositurā centena [note: N. B.] aut millena Librorum exemplaria excudit: ita prorsus Ludi magister iisdem studiorum exercitiis ingenti discipulorum multitudini simul et semel inservire potest, nullō suō incommodō. Qvemadmodum etiam unicum stipitem qvantumvis ramosissimae Arbori, et ferendae et succo imbuendae, Solem vero toti Terrae vegetandae, sufficere videmus.

[note: Et qvomodo possit? Naturae exemplis docetur.] 17. Sed qvomodo id tandem? Naturae videamus in propositis modo exemplis processum. Stipes, non ad omnes extremas usqve frondes excurrit: sed suō consistens [note: 1.] locō, principalibus immediate sibi adhaerentibus ramis succum communicat, hi mox aliis, et illi rursum aliis, atque ita conseqventer, ad ultimas usque et minimas Arboris particulas. Ita Sol non se dimittit ad [note: 2.] singulas Arbores, Herbas, Animalia: sed ex altitudine sua radios spargens totum simul collustrat hemisphaerium, singulis


page 103/104, image: s077

Creaturis lumen et teporem proprios in [note: N. B.] usus transferentibus. Hoc autem simul observandum est, adjuvari Solis operationem sun loci: qvia in convallibus recollecti radii plus incalefaciunt vicinam re gionem.

[note: Imitatio Naturoe in Scholis.] 18. Ad hanc itaqve formam si res instituatur, oeqve facile unus Proeceptor numerosissimo discipulorum coetui satisfaciet: nempe,

[note: I. Certum in classes tribuendo.] I. Si Coetum per certas tribus, verbi gratia decurias, distribuat: singulisqve praeficiat inspectores, et his rursum alios, ad supremum usqve.

[note: II. Neminem seorsim, omnes conjunctim poliendo.] II. Si nunqvam instituat unum solum, neqve privatim extra Scholamtneqve publice in Schola; sed omnes simul et semel. Ad neminem itaqve seorsum accedet, nec ad se qvenqvam seorsum accedere patietur: sed in Cathedra (unde omnibus et con spici et exaudiri qveat, consistens) vel ut Sol radios suos in omnes sparget; omnes autem in eum oculis, auribus, animis intenti, qvidqvid ille sive sermone enarrabit, sive manu aut picturā praemonstrabit, excipiant. Ita unā fideliā non duo, sed plurimi, dealbabuntur parietes.

[note: III. Omnes sibi attentos reddendo:] 19. Arte solum opus erit, ad reddendos sibi attentos omnes et singulos; ut credentes ora Praeceptoris esse (uti sunt) fontem illum, unde ad se dimanant Scientiarum rivuli, qvotiescunqve fontem hunc aperiri animad vertunt, attentionis vas illico supponere adsvescant: ne qvidqvam non exceptum praeterfluat. Summa igitur Proeceptori cura hīc erit: nihil Loqvi nisi audientibus; nihil Docere, nisi attendentes. Hīc enim si usqvam locum habere debebit, qvod Seneca monuit: Nulli nisi audituro dicendum esse quidqvam. Et forsan illud Salomonis: Proetiosi spiri ūs est Vir intelligens (Prov. 17. 23.) scilicet qvem non in ventos fundit, sed in animos hominum.

[note: Et qvomodo id possit? per corycoeos et per se ipsum octo prudentiae viis.] 20. Excitari autem, et retineri, poterit attentio illa, non solum per Decuriones, et alios qvibus inspectionis aliqvid demandatur (ut nempe hi reliqvis attendant diligenter): sed magis per ipsum Praeceptorem, idqve viā octuplici.

[note: 1.] 1. Si det operam, ut semper afferat aliqvid, qvod et delecter et prosit; ita enim inescabuntur animi, ut cupide, et paratā cum attentione, veniant.

[note: 2.] 2. Si animi sub inititum cujusque operoe aut demulceantur proponendoe matercioe commendatione; vellicentur qvoestionibus motis, sive de propositis jam, qvō per cohaerentiam ad praesentem veniatur materiam; sive de proponendis, ut animadversā eā parte ignorantiā suā, ad excipiendam avidius rei declarationem accendantur.

[note: 3.] 3. Si locō editiore consistens oculos circumferat, et neminem aliud agere qvam in se vicissim defigere oculos, permittat.

[note: 4.] 4. Si attentionem juvet, sensibus qvotqvot potest, omnia reproesent ando: ut Cap. XVII. Fund. VIII. Reg. III docuimus. Non solum enim facilitari servit, sed et attentioni.

[note: 5.] 5. Si inter operas subinde, sermone interruptō, dicat: Tu, aut Tu, qvid modo dixi? repete hanc periodum? Tu, dic qvā occasione huc ventum est? et similia, pro cujusqve classis profectu. Si qvis non attendisse fuerit deprehensus, increpetur aut castigetur illico: ita attentionis studium omnino acuetur.

[note: 6.] 6. Similiter si, unum aliqvem interrogasti, et hic hoeret, ad secundum, tertium, decimum, trigesimnm, transili, et responsum posce, qvoestione non repetitā. Omne id eō fine, ut qvidqvid uni dicitur, omnes attendere, inqve usum transferre allaborent.

[note: 7] 7. Fieri etiam potest, ut si qvid unus et alter ignorat, qvoeratur ex tota turba: et tunc qvi primo, aut optime, responderit, colaudetur in omnium conspectu, ut exemplum aemulationi serviat. Si qvis aberraverit corrigatur, erroris etiam occasione (qvam sagax Praeceptor non difficulter odorabitur) detectā et revulsā. Incredibile qvantum hoc sit futurum celerrimi profectūs compendium.

[note: 8.] 8. Tandem lectione sinitā, copia fiat Discipulis ipsis Proeceptorem quidqvid volunt rogandi: sive in lectione praesenti scrupulum [note: N. B.] nactus fuerit aliqvis, sive ante. Privatae namqve reqvisitiones non ferendae: publice Praeceptorem consulat cuicunqve opus est, sive per se, sive per Decurionem suum (si is satisfacere sibi non potuit) ut omnia omnibus usui sint, tam qvaesita qvam responsa. Si qvis crebrius utilia movaeat, collaudandus erit saepius: qvō caeteris diligentiae: exempla et stimuli non desint.

[note: Sic exercitatoe attentionis qvantus sit usus.] 22. Tale attentionis exercitium qvotidianum, proderit adolescentibus non in praesens solum, sed per totam vi tam. Adsveti siqvidem annorum aliqvot continuō usu id semper agere qvod agitur, ominia semper facient animō praesente, non expectatis alienis monitionibus aut instigationibus. Et tales si sint Scholoe, qvidnī speretur solertissimorum Virorum uberrimus proventus?

[note: Objectio: An sic provisum erit singulis et omnibus?] 23. Sed objici potest. Inspectionem particularem tamen esse necessariam: nempe ad revidendum qvam munde libros tractent, qvam correcte lectiones inscribant, qvam solide memoriae mandent etc. singuli? Cui rei, si discipuli multi sint, multum [note: Affirmo. I. per Decuriones.] temporis reqviratur. Resp. Nihil necesse est omnes semper audiri nec omnium semper inspici libellos. Qvia enim Decuriones auxilio habebit Praeceptor,


page 105/106, image: s078

illi attendent, qvisqve suis, ut ab omnibus dexterrime omnia fiant.

[note: 2. per ipsius Magistri industriosam vigilantiam] 24. Ipse tantum Praeceptor, veluti supremus Inspector, jam huic jam illi attendet, ad explorandam fidem eorum maxime. qvibus diffidit. Exempli causā: Memoriae mandata recitent unus et alter, et tertius, et qvotqvot alium post alium, tam e postremis qvam e primis, assurgere jusseris, totō caetu auscultante. Ita omnes paratos semper accedere necesse erit, cum nemo non se examinandum metuet. Aut etiam ubi hunc expedite ordiri animadvertat Praeceptor, de reliqvo bene persvasus: jubeat alterum continuare. Si et ille prormptus est, tertiam periodum aut paragraphum, [note: N. B.] alii iterum committat. Ita pauciorum examine omnium securus erit.

[note: Modus dictata et excepta examinandi. I.] 25. Eōdem modo in excipiendis dictatis, si qvae erunt. Jube unum et alterum, aut si opus plures, scriptum perlegere, voce clarā et distinctā, interstinctionibus etiam expresse nominatis: reliqvi suos inspicientes [note: 2.] libellos corrigant. Poterit tamen qvandoqve libellos ipse inspicere, unius et alterius, per saltum; et qvicunqve fuerit deprehensus negligens, castigator.

[note: Et exercitia styli corrigendi.] 26. In corrigendis exercitiis aliqvid plus videtur laboris: sed et hīc non deerit consilium, eadem vestigia secutis. Ex. gratiā: In Exercitiis transferendi aliqvid e lingva [note: 1.] hac in illam sic procedatur. Postqvam composuisse omnes per decurias constiterit: [note: 2.] jubeatur assurgere unus, et provocare antagonistam, qvem volet. Ubi ille qvoqve surrexerit, relegat alter suam compositionem membratim, omnibus attente [note: 3.] auscultantibus, Praeceptore autem (aut ad minimum Decurione) adstante et inspectante, saltem ob orthographiae examen. [note: 4.] Ubi periodum perlegerit, subsistat: et antagonista, numqvid notet vitii, [note: 5.] ostendat. Tum permittatur de eadem periodo censura caeteris ex illius Decuria: [note: 6.] tandem omnibus totius Classis: deniqve [note: 7.] Praeceptor, si qvid opus moneat. Omnes [note: 8.] autem interim suos libellos inspiciant, et si qvid similiter errarunt, corrigant: exceptō antagonistā, qvi sua immutata [note: 9.] qvoqve censurae servet. Eā absolutā et recte emendatā periodo, pergatur ad aliam, [note: 10.] usqve ad finem. Tum antagonista sua recitet [note: N. B.] eōdem modō: sed inspectante eō qvi provocavit, ne pro inemendatis emendata enuntiet: siatqve de singulis vocibus, phrasibus, sententiis, eōdem qvo prius modo censura. Tum jubeatur aliud par prodire, eādem ratione: et qvotqvot patietur tempus.

[note: Decurionum hīc officia. 1.] 27. Sed Decuriones viderint: ut ante emendationis initium omnes paratam [note: 2.] compositionem habeant. 2 Emendationis tempore attendant, qvō ex alienis erroribus suos emendent.

[note: Vsus Methodi hujus.] 28. Itafiet, ut

I. Praeceptori labor minuatur.

II. Nemine inter omnes neglectō, omnes erudiantur.

III. Omnium attentio acuatur.

IV. Quidqvid ullā ratione um dicitur, omnibus pariter serviat.

V. Varietas phrasium, qvae non poterunt a diversis non diversae adhiberi, egregie, tum judicium rerum, tum lingvae usum, formabit et firmabit.

VI. Tandem absoluiō unō et alterō tertiōqve pari, apparebit reliqvis aut parum aut nihil superesse mendorum. Proinde reliqvum temporis in commune detur: ut illi, qvi vel dubium aliqvid in compositione sua habent, vel aliis exqvisitius elaborasse se putant, in medium proferant, deqve illis judicium fiat.

29. Haec exempli locō de exercitio Versionis dicta sunt: qvae tamen ad exercitia stili, et Oratoria, et Logica, et Theologica, et Philosophica etc. in omni Classe applicari facile possunt.

30. Ita vidimus qvomodo unus Praeceptor vel centenis discipulis sufficere qveat, ut tamen illi non plus negotii qvam cum uno et altero facessatur.

PROBL. II. Qvomodo fieri possit, ut ex iisdem Libris doceantur omnes.

[note: Qvingve hīc observanda.] 31. Objectorum pluralitate distrahi sensus, nemo est qvi ignoret. Compendium itaqve insigne fuerit. Primo, Si Scholasticis [note: I. Libri alii interim non permittendi.] non permittantur Libelli, nisi studiis ejus Classis, in qua sunt, dicati: ut perpetua sit praxis ejus, qvod apud antiqvos sacra facientibus acclamabatur, Hoc age. Nam qvō minus caeteri oculos, eō plus hi animos, occupabunt.

[note: II. Huc destinati in copia habendi] 32. Secundo, Si omnia ejusmodi Scholastica instrumenta, Tabulae, Programmata, Tirocinia, Lexica, Artium Systemata etc. parata sint. Nam qvando Praeceptores demum (uti fit) discipulis Alphabetarias tabellas conficiunt, calligraphiae formam praescribunt, praecepta, textus, aut textuum versiones etc. dictant etc. vah qvantum temporis perit! Commodum itaqve erit omnes Libellos, qvorum per omnes Classes usus erit, sufficienti copiā excusos habere: illis qvi in Vernaculum vertendi sunt, versione simul appositā. Ita enim qvidqvid temporis dictando et excipiendo, et vertendo, absumendum esset, ipsi declarationi, repetioni;


page 107/108, image: s079

imitationis tentamini, longe longeqve utilius tribueretur.

[note: Occupatio] 33. Necqve sic Praeceptorum ignaviae indulgeri meiuendum est. Ut enim Concionator, si textum sacrum e Bibliis praelectum declaraverit, et Auditoribus usum ejus (ad doctrinam, exhortationem, consolationem etc.) commonstraverit, officiō suō satisfecisse putandus est, etiamsi Textum e fontibus non ipse vertit, sed aliunde versionem paratam accepit. (cum id Auditorum nihil intersit): ita plane nihil discipulorum refert, ipsene Praeceptor, an aliqvis ante ipsum, Lectionem suam adornārit; dum modo qvod res poscit ad manum est, a Praeceptore autem usus ejus exacte doceatur. Praestat autem parata habere; ut sit, tum a mendis securitas major, tum ad exercendam praxin plus spatii. ]

[note: III. Sine accuratissimi, populariter populariter tamen scripti.] 34. Tales ergo Libelli ad nostras sacilitatis, soliditais, compenduqve, leges conformandi erunt pro omnibus Scholis, omnia plene, solide, accurate, continentes: ut sint verissima totius universi (in animis depingendi) imago. [note: N. B.] Et qvod valide opto, et urgeo, Omnia proponentes familiariter et populariter, ut discentibus omnino ministrent lucem, facientem omnia suā sponte, etiam nullō magistrō, intelligi.

[note: Dialogorum formā cur concinnandi?] 35. Qvō fine eos in dialogorum forma potissimum concipi cupiam Eā qvippe ratione (I et Res et Stylum facilius licet puerilibus adaptare ingeniis, ne sibi velimpossibilia, [note: 1.] vel ardua et difficilia nimis imaginentur: cum nihil familiarius, nihil natur alius sit Colloqviō, qvō sensim sine sensu homo perduci potest qvōcunqve. Ita Comici omnia sua, de Moribus prolapsis, ad populum commonefaciendum observata: sic universam suam Philosophiam Plato, sic permulca Cicero, sic totam Theologiam Augustinus, tradiderunt, ad captum condescendentes. [note: 2.] (2) Colloqvia excitant, animant, fovent attentionem: idqve ob qvaestionum et responsionum varietatem, earundemqve varias occasiones et formas, intermixtis subinde, qvae oblectent: imo ab ipsa colloqventium personarum varietate et mutatione, non solum animus fastidiō levatur, sed ad plura se extendens audiendi fames [note: 3.] excitatur. (3) Firmiorem facit eruditionem. Nam qvemadmodum certius memoramus rem gestam, qvam vidimus ipsi, prae illa qvam recenferi audivimus solum; ita discentium animis tenacius haerent, qvae per modum Comoediae vel Colloqvii discimus (cum hīc non tam audire qvam videre nobis videamur) qvam qvae nudā recitatione a Praeceptore narrari audimus: [note: 4.] qvod experientia probat. (4) Cum major Vitae nostrae pars convesatione constet, compendiose admodum eo manu ducitur fuventus, si non intelligere tantum milia, sed et de iis varie, eleganter, graviter, et expedite, disserere adsvescat. (5) Serviunt tandem Dialogi repetitiom faciliori, etiam privatim inter discipulos.

[note: IV. Vnius editionis.] 36. Bonum etiam erit eosdem Libros esse unius editionis, ut paginae etiam et lineae, et omnia concordent: ob allegationes nimirum et memoriam localem, et ne ullā parte qvidqvam remorae relinqvatur.

[note: V. Contenta eo rum per parietes pingenda.] 37. Sed et hoc valide serviet, ut omnium cujusvis Classis Librorum epitome in Auditorii pariesibus depingatur: tum Textus (nervosā brevitate, tum Imaginum et Emblematum picturis, qvibus et Sensus, et memoria, et ingenia discipulorum exerceantur qvotidie. Nec enim frustra est qvod antiqvi tradunt, in AEsculapii Templo ad parietes descripta fuisse universa Medicinae praecepta: qvae Hippocrates clam ingressus [note: N. B] transcripserit. Nam et DEUS magnum hoc Mundi theatrum undiqve picturis, staruis et imaginibus, tanqvam vivis Sapientiae suae characteribus, implevit, nosqve per eas erudiri vult. (De his picturis. plura dicenda erunt sub particulari Clas sium descriptione.)

PROBL. III. Qvomodo fieri possit, ut eōdem tempore eadem agant omnes in Schola.

[note: Cur una in Schola unum tractare omnes conveniat.] 38. Utile fore institutum, ut non nisi una Materia unō tempore tractetur ab omnibus in cadem Claffi, palam est: qvia Praeceptori ita minus molestiae, discipulis plus profectūs. Tum demum enim alius alium acuit, cum circa eandem rem omnium cogitationes sese versant et exercent, post autem mutuā collatione se invicem castigant, Qvemadmodum igitur militum tribunus Tironum exercitia non sigillatim instituit, sed productis simul in campum, omnibus armorum usum, eaqve tractandi modum, commonstrat: Et qvamvis unum peculiariter informet, reliqvos tamen idem hoc agere, huc attendere, haec eadem tentare, vult: ita Praeceptori faciendum omnino

39. Qvod ut possit, necesse erit

[note: Et qvomode id possit? 1.] 1. Non nisi semel annō Scholas inchoari, eō modō qvō Sol non nisi semel annō (vere) circa omnia vegetabilia operationes suas incipit.

[note: 2.] 2. Omnia agenda ita disponi, ut cuilibet anno, mensi, hebdomadae, diei, atqve adeo horae, proprium veniat pensum: qvō prorsus inoffensō pede ducantur, adqve metam perducantur, simul omnes. Qua de re specialius infra, suis locis.



page 109/110, image: s080

PROBL. IV. Qvomodō fieri possit, ut omnia unā eādemqve Methodō tradantur.

[note: Naturalis Methodus nonnisi una, ubiqve usurpanda.] 40. Omnibus Scientiis non nisi unam esse naturalem Methodum, ut Artibus Lingvisqve omnibus non nisi unam, patebit Cap. XX. XXI. et XXII. Variatio enim, aut diversitas, si qvae usurpanda alicubi, levior est, qvam ut novam speciem constituere possit: nec exsurgit e fundamento rei, sed ex docentis prudentia, haec autem a peculiari Lingvarum, aut Artium, ad invicem respectu, et discipulorum capacitate et profectu. Naturalem igitur Methodum ubiqve servari, compendium erit discentibus: aeqve ut viatoribus una et simplex via, sine divortiis. Particulares differentiae facilius notantur, si particulariter monstrentur, generalibus et communibus jam intactis.

PROBL. V. Qvomodo paucis Verbis multarum rerum Intellectus pandi possit.

[note: Libelli solidi praeferendi libris dilutis.] 41. Grandi librorum aut sermonis mole distendere ingenia, res est nullius usūs. Certe enim plus alimenti praebet humano ventriculo panis buccella cum vini haustu; qvam aqvaliculus palearum et colluvie plenus, Praestat aureus nummus in marsupio unus, qvam plumbei centum. Et de praeceptis Seneca expresse dixit: Semnis in modum spargenda esse qvibus non multis opus, sed efficacibus. Manet enim qvod Cap. V. docuimus, Homini, utpote [gap: Greek word(s)], omnia inesse, nec opus inferri qvidqvam praeter lumen, videbit illico. Lumen autem homini lucubranti sussiciens exeitari vel ab exigua candelae flammula, qvis nescit? Eligendi proinde, aut de novo concinnandi, Artium et Lingvarum sundamentales libelli, mole exigui, usu insignes: qvi summatim Res proponant, paucis multa (ut Syracides monet, 32. 10.) id est qvi res fundamentales discentibus ob oculos ponant ita ut sunt, paucis, sed exqvisitis, et perceptu facillimis theorematibus et regulis, unde caetera omnia ultro sub intellctum veniant

PROBL VI. Qvomodo res instituenda, ut unā aperā duplex aut triplex negotium agatur?

[note: Operā unā plura posse agi Natura ostendit.] 42. Posse eōdem tempore, eādemqve operā, diversas res agi, Naturae exempla ostendunt. Arbor certe eōdem tempore. et sursum, et deorsum, et ad latera, se explicat: ligni, corticis, foliorum, fructuum, augmenta simul facit. Qvod idem in Animali observare est, cujus omnia membra simul adolescunt. Unumqvodqve autem membrum plures habet functiones. Pedes nempe hominem et tollunt, et sustinet, et promovent, et retroagunt, variis modis. Bucca, et janua corporis est, et moletrina, et tuba, qvoties jubetur resonans. Pulmo eōdem aeris attractu, et cor refrigerat, et cerebrum eventilat, et sonum procreat etc.

[note: Arsqve imitatur. (1.] 43. Idem fit in artificialibus. Nempe in Sciotherico idem Gnomon eādem umbrā monstrare potest, et diei horam (et qvidem juxta diversa etiam Horologia) et Zodiaci signum qvod Sol tum perambulat, et Diei atqve noctis longitudinem, [note: (2.] et Mensis diem, et alia plura. In Curru idem temo servit et dirigendo, et convertendo, [note: (3.] et retinendo currui. Sed et Orator atqve Poeta bonus, eādem operā, et docet, et movet, et delectat, licet illa. tria in se distincta sint.

[note: Imitentur ergo et Scholae: de qvae Canon generalis] 44. Ad eundem igitur modum Juventutis formatio instituatur, ut omnis Laber plus qvam unum ferat fructum. Cujus rei haec generalis norma est: ut semper et ubiqve Relatum cum suo. Correlato sumatur. Ex: gr: Verba et Res, Legere et Scribere, Exercere stylum et ingenium; Discere et Docere: Ludicra et Seria conjungere, et [note: et speciale qvinqve.] qvidqvid praeterea excogitari potest

45. Ergo, Verba non nisi Rebus, conjuncta doceantur et discantur: eō modō qvō [note: Verba cum Rebus: etc viceversā.] Vinum cum vase, Gladius cum vagina, Lignum cum cortice, Fructus cum putamine, venduntur et emuntur, et transportantur. Verba enim qvid nisi. Reruni involuora et vaginae? Qvamcunqve igitur lingvam discent, etiam vernaculam, Res Vocibus designandae commonstrentur: et rursum, qvidqvid vident, audiunt, tangunt, gustant, exprimere idem sermone doceantur: ut Lingva cum Intellectu parallele, semper procedant et deboliantur. Regulae; igitur instar sit: Qvantum quis intelligit, tantum eloqvi consvescat; et vicissim qvae enuntiat, discat intelligere. Nec permittatur qvisqvam recitare qvod non intelligats aut intelligere, qvod non eloqvi possit. Nam qvi animi sensum non exprimit, statua est; qwi non intellecta blaterat, Psittacus. Nos autem homines formamus, cupimusqve formare compendiose: qvod fiet si ubiqve Serneo cum Rebus; et Res cum Sermone, pari passa anobulent.

[note: Porisima. Ergo libri verbosi proventosis habendi.] 46. Hujus Canonis vi emovendi Scholis erunt Authores omnes, qvi Verba tantum docent, Rerum utilium cognitionem


page 111/112, image: s081

nullam ingerunt. Potiorum enim potior habenda est cura. Id agendum est (inqvit Seneca, Epist 9) ut non verbis serviamus, sed sensibus. Si legi placet, legantur extra Scholam, obiter et cursim, sine prolixa et operosa enarratione, aut accurato imitandi studio: cum hoc realioribus impendi possit utilius.

[note: II Lectio et scriptio conjunctim.] 47. Lectionis item et scriptionis exercitia semper cohaerebunt eleganti compendio. Nam et Alphabeti discipulis vix efficacior excogitari potest, sive stimulus, sive illecebra, atqve si literas scribendo discere jubeantur. Qvia enim pueris qvasi naturale est pingere velle, delectabuntur exercitiō; istō; imaginativa interim vis duplici [note: N. B.] sensu juvabitur validius. Sic postea, cum expedite legere discunt, in ea materia exerceantur qvae aliās discenda foret: puta in iis qvae rerum scientiam, mores, pietatem, instillent. Ita cum primum Latinas, Graecas, Hebraicas literas discent lengere; [note: Puleberrimum consilium!] compendium erit Declinanones et Conjugationes toties relegendo et transcribendo, repetere, donec confirmata sit et Lectio, et Scriptio, et Vocum significatio, et deniqve termina ionum expedita forma. io. Ecce enim hīc qvaternum unius ejusdemqve laboris [note: per omnia extendendum.] fructum!. Poterit autem tale hoc utilissimum compendium per omne studiorum genus continuari, ut qvidqvid lectione collectum est, Stylus redigat in corpus, qvemadmodum Seneca loqvitur: aut qvomodo Augustinus de se, prosiciendo scribamus, et scribendo prosiciamus.

[note: III. Exercitia styli, mentis, oris, simul fiant.] 48. Exercitia Styli fere sine delectu materiae, et thematum connexione, proponi solent: unde fit, ut mere Styli exercitia sint, mentem parum aut nihil exerceant: imo fit, ut qvantōvis studio elaborata, postea chartae rejectaneae fiant, nullumqve vitae usum ferant. Exercendus ergo est Stylus in ea ipsa Scientiae, vel Artis ejus, materia, circa qvam ea in Classi Ingenium exercetur: proponendo nimirum discipulis vel historias (de Artis ejus in ventoribus, ubi et qvibus seculis maxime floruerint, et similia) vel commentarios, vel imitandi tentamina; uf eādem operā et stylus exerceatur et ingenium, et dum haec recitantur lingva.

[note: IV. Doceri, et mox Docere jungantur.] 49 Qvomodo possit mox doceri, qvidqvid discutur, ostendimus sub capitis XVIII finem: qvod cum non soliditati solum servit, sed profectūs celeritati, huc etiam spectat.

[note: V. Ludicris copulanda seria.] 50. Tandem compendium erit insigne, si ludicra, quae juventuti ad mentis recreationem conceduntur, talia singantur, qvae illis seria vitae ad vivum repraesentent, et et in illis qvendam jam hīc habitum efforment. Possunt enim Opificia per suas supellectiles adumbrari; possunt Oeconomicae operae, possunt Politica negotia; potest Militaris ordo; potest Architectonica; possunt alia. Etiam ad Medicinam animorum praeparatio fieri potest, si vernō tempore in campum vel hortum productis Herbarum commonstrentur genera, permissā concertatione, qvi plures noverit. Ita non solum apparebit qvos ad rem Botanicam rapiat natura, sed et excitabuntur mature igniculi. Et possit, majoris stimuli causā, qvi maximos hīc facit progressus, appellari Doctor, Liceniatus, aut Candidatus Medicinae. Sic in caeteris illis exercitiis; puta in Militia, designari possunt Imperator, Tribuni, Capitanei, Signiferi: in, Politicis, Rex, Consiliarii, Cancellarius, Mareschallus, Secretarii, Legati etc. item Consul, Senatores, Syndici, Advocati etc. hae nugae in seria ducunt. Atqve tum implebimus [note: N B.] D Lutheri votum: ita seriis studis occupando in Schola fuventutem, ut inde non minorem capiant voluptatem, qvam si totos dies lusiando nucibus conterant. Ita demum Scholae praeludia erunt Vitae.

PROBL. VII. Qvomodo gradatim omnia proseqvenda?

[note: Mysterium gradationis huc etiam spectat.] 51. Artificii hujus modum indagavimus Capite XVI, Fundamentō V, VI, VII, VIII. et Cap. XVIII. Fund. V, VI, VII. Atqve ad has amusses concinnandi erunt Scholis Classicis libelli: cum adjunctis informatoriis monilis ad Praeceptores, de legitimo ac expedito eorum usu, ut suis gradibus Eruditio, Mores, Pietas, ad fastigium duci qveant.

PROBL. VIII. De amovendis et evitandis Remoris.

[note: Pulchra negligentia rerum.] 52. Qvia non sine ratione dictum: Vanius haud qvidqvam, qvam scire et discere multa: nempe non profutura. Et, Non qvi multa, sed qvi utilia scit, sapit: faciliores poterunt reddi Scholarum labores, etiam de Rebus compen difaciendo nonnihil. Nempe si negligantur,

I. Non necessaria;

II. Aliena;

III. Parucularissima.

[note: I. Non necessariarum. (ut sunt plerag; in libris Gentilium)] 53 Non necessaria sunt, qvae nec Pietati, nec Moribus serviunt, et sine qvibus tamen Eruditio consistere potest; ut sunt Nomina et historiae gentilitorum Idolorum, Rituumqve, Item Poetarum etc Comicorum


page 113/114, image: s082

varie luxuriantis, saepe etiam lascivientis ingenii, lusus; et similia. Qvae si qvando apud Authores suos legi alicujus intererit, legatar sane: sed in Scholis, ubi sapientiae fundamenta ponenda sunt, proponi haec ex usu non est. Qvae dementia, inqvit Seneca, supervacanea discere in tanta [note: N. B.] temporis inopia! Nihil ergo Scholae soli discatur; sed Vitae: ut ne qvid Scholā egressis, in ventos eat.

[note: II Alienarum. (ut sunt certis ingeniis certa objecta)] 54. Aliena sunt, qvae non pro ingenio hujus aut illius. Ut enim Herbarum, Arborum, Animalium, varia est indoles: aliud sic aliud aliter tractari vult, nec ad eosdem usus omnia ex aeqvo adhiberi patiuntur: ita sunt Ingenia hominum. Non qvidem desunt felicia, qvae ubivis penetrent: sed nec desunt, qvae in certis objectis mire caligant ac hebescunt. Ad Scientias speculativas qvispiam aqvila est: ad prudentias practicas asinus ad lyram. Alius ad coetera docilis, in Musica stupet: qvod iterum alii cuipiam circa Mathesin, aut Poesin, aut Logicam etc. contingit. Qvid hīc facias? qvō natura non trahit trudere velle, est cum natura luctari velle, res vani conatūs. Aut enim nihil efficias, aut nihil [note: Porisma.] qvod operae pretium refundat. Cum itaqve docens Naturae minister sit, non dominus, conformator, non reformator: [note: N. B.] qvidqvid discipulorum aliqvem invitā Minervā videt aggredi, ne propellat: certā spe, fore, ut aliā parte defectus hic pensetur, uti solet. Nam avulsō aut resectō ab Arbore ramō unō, caeteri validius assurgunt; qvia [note: N. B.] tota vitalis virtus eō se transfundit. Et qvum nemo discipulorum invitus adigetur ad aliqvid, nihil erit qvod cuiqvam nauseam creet, et vim mentis retundat: expedite qvisqvae in iis ad qvae eum (Providentiae supernae nutu) occultus instinctus rapit, progredietur; et suō post locō utiliter Deo, humanaeqve societati, serviet.

[note: III. Particularissimarum.] 55. Particularissima itidem si qvis perseqvi vellet (ut Herbarum et Animalium differentias omnes: Artificum item operas, et instrumentorum appellationes, et similia) taediosissimae res prolixitatis et perplexuatis foret. Sufficit igitur in Scholis Rerum genera, cum praecipuis (veris tamen) differentiis, plene et solide tustrasse: reliqva occasionibus datis uliro sub intellectum venient. [note: N. B.] Ut enim qvi celerem de hoste qvaerit victoriam, non qvibusvis minutioribus locis oppugnaudis immoratur, sed summae belli incumbit: certus si acie commissā victoriam reportet, et pracipuas munitiones expugnet, caetera omnia ultroneā deditione ad se transitura: ita omnino hīc fiet, ut si praecipua ingenio subigantur, [note: N. B.] minutiae ultro seqvantur. Ad hoc remorae genus pertinent Vocabularia et Lexica plena, qvae vocant, omnia scilicet totius Lingvae Vocabula complectentia: qvorum qvia bonam partem nullus futurus est usus, qvid illis ediscendis, aut circumgestandis, pueros oneramus?

Atqve haec de docendi et discendi Compendiis.

CAP. XX. Scientiarum Methodus, in Specie.

[note: Rivuli corrivandi in flumen.] COlligamus tandem in usum sparsas illas observationes, artificiose Scientias, Artes, Lingvas, Mores, Pietatemqve docendi. Artificiose inqvam: id est facile, solide, celeriter.

[note: Scientia est mentis Visio: similibus constans reqvisitis, ut Oculi visio.] 2. Scientia, seu Notitta rerum, qvia nihil est nisi interna rerum spectatio, totidem reqvisitis absolvitur, qvot speculatio seu visio externa: nempe, OCVLO, OBFECTO, et LVMINE. Datis his, visio seqvitur. Internae autem visionis Oculus., Mens est, seu Ingenium; Objectum, RESOMNES, extra et intra Intellectum positae: Lumen, debita ATTENTIO. Sed qvemadmodum ibi, in Visione externa, certō modō opus est, si res uti est ita cerni debet: ita hīc opus Methodō certā, qvā res ingenio ita offerantur, ut eas certo ac prompte capiat et penetret.

3. Qvatuor igitur in summa praestanda erum Adolescenti, Scientiarum abstrusa penetrare cupienti, Nempe ut

[note: I.] 1. Oculum mentis habeat purum.

[note: II.] 2. Admoveantur illi objecta.

[note: III.] 3. Attentio adsit. Atqve tum

[note: IV.] 4. Offerantur illi alia ex aliis spectanda, Methodō debitā: capiet omnia certo et expedite.

[note: I) Oculi mentis qvomodo servandi puri.] 4. Ingenium qvale nobis contingat, nemini in manu est: Deus pro beneplacito suo distribuit haec Mentis specula, hos interiores oculos. Hoc autem in potestate nostra est, ne patiamur ista nostra specula pulvere obfuscari, et splendorem eorum obtenebrari. Pulvis ille, sunt otiosae, inutiles, vanae, mentis occupationes. Est enim animus noster in agitatione perpetuā, currentis molae ad instar: cui externi Sensus ordinarii ejus ministri, semper materiam undecunqve arreptam suppeditant, plerumqve (nisi supremus inspector, Ratio, probe attendat) vanam; locō scilicet grani et farris, paleas, stramina, arenam; scobes, et qvidvis. Atqve tum fit perinde ac in Mola, ut omnes anguli pulvere oppleantur. Hanc igitur internam molam,


page 115/116, image: s083

Mentem (qvae et speculum est) a pulveratione praeservare, est Juventutem a vanis occupationibus avocatos ad res honestas, et utiles, prudenter adsvefacere.

[note: II) Qvomodo illi admovenda objecta] 5. Jam ut Speculum Objecta bene excipiat, faciet, primum Objectorum soliditas et evidentia; deinde eorundem objectorum Sensibus praesentatio. Nebula enim, [note: 1.] et similia tenuis consistentiae, parum radiant, [note: 2.] et debiliter nimis speculo se inferunt, absentia vero nullō modō. Ea igitur qvae juventuti afferentur cognoscenda, sint Res, non rerum umbrae: Res inqvam, solidae, verae, utiles, bene sensus et imaginativam afficientes. Afficient autem, si propius admoveantur, ut feriant.

[note: Omniaper autopsian.] 6. Proinde aurea esto docentibus Regula, ut

Omnia praesententur sensibus qvotqvot possunt.

Nempe visibilia Visui, audibilia Auditui, odora Olfactui, sapida Gustui, tangibilia Tactui: et si qvae pluribus simul capi possunt sensibus, pluribus simul efferantur, ur dictum est Cap. XVII. sub Fund. viii.

[note: Ratio praecepti bujus triplex.] 7. Ratio hujus triplex est valida.

[note: 1. qvia Sensus cognitionem incipit.] 1. Cognitionis initium a sensibus fieri semper necesse est (nihil siqvidem est in Intellectu, qvod non prius fuerit in Sensu): qvidnī ergo et doctrinae initium fiat non a Verbali rerum enarratione, sed a Reali inspectione? Et tunc demum, re exhibitā, accedat sermo, rem uberius explicans.

[note: 2. Certificat.] 8. Secundo, Veritas et certitudo Scientiae, non item aliunde qvam a Sensuum testimonio pendet. Res siqvidem Sensibus se primo et immediate imprimunt, demumqve Sensuum beneficiō Intellectui. Cujus rei hoc indicium est, qvod sensuali cognitioni per se fides habetur: in Ratiocinatione, aut Testificatione aliena, pro certitudine ad Sensum recurritur. Rationi qvippe non credimus, nisi qvantum per specificam cxemplorum inductionem (qvorum fides sensu exploratur) probare potis est. Testimonio autem alieno ut qvis contra proprii Sensus experimenta credat, nunqvam sibi patietur persvaderi. Ideo scientia, qvo magis constat Sensu, eō certior. Proinde, si rerum scientiam veram et certam discentibus ingenerare animus est, faciendum omnino ut per autopsiam et sensualem demonstrationem doceamus omnia

[note: 3. Memoriae tradit.] 9. Et qvia Sensus sidissimus promus condus est Memoriae, faciet sensualis illa omnium demonstratio: ut qvod qvis scit constanter sciat. Profecto si vel semel saccharum gustavi, semel Camelum vidi, semel Lusciniam canentem audivi, semel Romae fui, eamqve lustravi (modo cum attentione) fixe illa memoriae haerent, nec excidere posssunt. Hinc videmus pueros Biblicas et alias historias, e picturis facile imprimere posse. Faciliusqve et tenacius qvid sit Rhinoceros imaginari qvemvis nostrūm, si vel semel ipsum (vel saltem in imagine) intuitus esset: et certius rei gestae, cui ipse interfuit, historiam novisse, qvam si absenti sexcenties narretur, palam est. Hinc Plautinum illud: Pluris est oculatus testis unus qvam anriti decem. Et Horatianum

Segnius irritant animos demissa per aurem,
Qvam quae sunt oculis subjecta sidelibus, et qvae

Ipse sibi tradit Spectator. Ita qvi semel anatomiam Corporis humani praesens inspexit attente, certius omnia et intelliget et memorabit, qvam si prolixissimos legisset commentarios, sine inspectione oculari. Hinc illud: Inspectio acularis prodemonstratione est.

[note: Picturarum in docendi actu ingens usus.] 10. Possunt autem, si Res aliqvando desunt, earum vicariae adhiberi. Exemplaria nempe, vel Imagines, doctrinae [note: N. B.] causā confectae: sicuti Botanicis, Zoographis, Geometris, Geodetis et Geographis, utiliter usu receptum est, ut descriptionibus suis figuras addant. Qvod similiter in Physicis, et alibi, faciendum esset. Ex. gratiā. Corporis humani compages ex intentione nostra eleganter oculari demonstratione docebitur, si ossium humanorum [note: (Humani Corporis artificiosum sceleton)] sceleto (qvalia in Academiis asservari solent, aut consecto e lignis) circumdentur ex aluta consecti, et lanā effarcti, Musculi, Tendines, Nervi, Venae, Arteriae, cum Visceribus, Pulmone, Corde, Diaphragmate, Jecore, Ventriculo, Intestinis: omnia verō situ et proportione, cum superinscripta singulis appellatione suā, et usu. Ad hoc enim spectaculum, si deducto Physicae discipulo resolvas et commonstres sigillatim omnia, ille per ludum qvasi capiet omnia, structuramqve Corporis sui ex hoc nunc intelliget. Ejusmodi itaqve autoptica instrumenta, (rerum nempe, qvae per se haberi neqveunt, simulachra) consicienda forent in omnibus scibilibus, ut ad manum essent Scholis. Ad qvae conficienda tametsi sumptuum et industriae aliqvid esset opus, ingens tamen seqveretur operae praemium.

[note: An omnia Sensibus praesentari qveant.] 11. Si qvis dubitet omnia hoc modo Sensibus posse subjici, etiam spiritualia et absentia (qvae in coelo vel abysso, locisve transmarinis, sunt et siunt) is meminerit omnia divinitus ad harmoniam esse facta: ut superiora per inferiora, absentia per praesentia,


page 117/118, image: s084

invisibilia per visibilia, omnino qveant repraesentari. Quod vel e Roberti Flutti Macromicrocosmo satis patet, qvi Ventorum, Pluviarum, Tonitruum, generationem artiriciose ob oculos pingit. Nec dubium est ad majorem evidentiam et facilitatem illa deduci posse.

[note: 111) Attentionis lumen qvid.] 12. Haec de objectorum praesentatione ad sensum: seqvitur de Lumine, qvod si absit, frustra objecta oculis ingeras. Hoc Discentiae lumen Attentio est, qvā discens mente praesenti, et qvasi hianti, excipit omnia. Ut enim per tenebras, et Oculis clausis, nemo videt qvidqvam, etiamsi id proxime oculis adsit: ita si loqvaris, aut aliqvid exhibeas, non attendenti, praetervolabit id Sensus; ut fieri videmus in illis, qvi cogitatione alibi divagantes, multa non animadvertunt, qvae ipsis praesentibus fiunt. [note: N. B.] Qvemadmodum igitur qvi noctu aliqvid commonstrare vult alteri, lumen accedat necesse est, et emungat saepe, ut clare luceat: ita Magister, si obsessum ignorantiae tenebris discipulum, rerum scientiā illuminare volet, Attentionem in ipso primum excitare necesse habebit, ut avidā et rebus inhiante mente doctrinam hauriat. Id autem qvā ratione fieri debeat, douimus Cap. XVII. Fund. et Cap. XIX. Fundamentō I.

[note: IV) per clarum lumen res exhibendi Methodus qvid reqvirat?] 13. Haec etiam de Lumine: dicendum jam de Modo, seu Methodo, Objecta sensibus ita praesentandi, ut firma impressio siat. Hujus rei formam e Visu externo pulchre est deprehendere: ubi si qvid recte videri debet, necesse est illud, 1 Ante oculos poni. 2 Non eminus, sed justā distantiā. 3 ct qvidem non collateraliter, sed directe ob oculos. 4 Nec inversā, aut transversā, rei sacie, sed recte obversā. 5 Ut visus primo totam rem circumspiciat. 6 Tum per partes sigillatim lustret. 7 ct qvidem ordine a principio ad finem. 8 Et cuivis parti tamdiu insistendo. 9 Donec prebensa sint omnia recte per differentias suas. His rite observatis, visio recte procedit: negatō [note: Exemplōres declaratur.] vel unō horum, non procedit, aut male procedit.

14. Ex. gr. Si qvis missas ad se ab amico literas legere volet, necesse est eas. 1 Oculis praesentari (non visas enim qvomodo legat?) 2 justā distantiā oculis admoveri (in remoto nimis acies non discernit) 3 directe opponi (limis qvod videtur, confuse videtur) 4 Rectō situ opponi (si enim epistolam aut librum inversim aut transversim oculis offeras, qvis legat?) 5 Epistolae generaliora primum inspici opus est, Qvis, Ad qvem, Unde, Qvando, scribat? (Haec nisi fuerint praecognita, minus recte particularia textūs patescent.) 6 Tum legi reliqva omnia, neqvid transiliatur (aliās non omnia cognoscet, et fieri poterit, ut praecipua non asseqvatur.)

7 Opus est legi ex ordine omnia, uti se membra inseqvuntur: (si qvis frustatim carpat, hinc periodum, inde periodum, discerpet sensum, et confundet.) 8 Immoretur singulis donec intelligat singula. (Nam si raptim percurrere volet, facile mentem praetervolabit utile aliqvid.) 9 Tandem, cognitis omnibus discrimen attendatur inter res et res magis et minus necessarias.

[note: Applicatio ad artem docendi Scientias, per Regulas IX, Regula I.] 15. Haec observata Scientias docentibus, novem dant Regulas perutiles.

I. Qvidqvid sciendum est, doceatur.

Nisi enim discipulo qvae scire debet offerantur, unde ea sciat? Caveant igitur docentes celare discipulos qvidqvam: neqve operā datā, ut invidi et infidi solent; neqve negligentiā, ut perfunctorie res suas peragentibus moris est. Fide et industriā hīc opus.

[note: II.] 16. Qvidqvid docetur, doceatur ut res praesens, certi usūs.

Ut nempe discipulus videat ea, qvae discit, non esse ex Utopia, aut de Platonicis ideis sed res nos vere circumstantes, qvarum cognitio vera veros feret vitae usus. Ita mens assiliet acrius, et discernet accuratius.

[note: III.] 17. Qvidqvid docetur, doceatur directe, non per ambages.

Hoc enim erit directe intueri, non limis, ubi res non tam videntur, qvam visu stringuntur, confuse et obscure. Per suam igitur propriam essentiam res qvaevis discenti ob oculos ponatur, nude, non per verborum involucra, translationes, allusiones, hyperbolas: qvae usum habent in rebus jam cognitis exaggerandis, aut extenuandis, commendandis aut vituperandis; non item in cognoscendis: hīc directā fronte in res eundum est.

[note: IV.] 18. Qvidqvid docetur, ita doceatur, uti est et sit, i. e. per Causas.

Haec enim cognitio optima est, cum res cognoscitur uti est: qvia si aliter cognoscitur qvam est, non cognitio erit, sed error. Res autem omnis ita est, uti facta est: nam si aliter est, qvam facta est, corrupta esse intelligitur. Fit autem res omnis a suis causis. Ergo Causas rei explicuisse, est Scientiam rei veram tradidisse, secundum illud: Scire, est remper Causas tenere. Item,


page 119/120, image: s085

Causa est dux mentis. Optime igitur, facillime, certissime, res ita recognoscuntur, uti factae sunt. Ut si legere volenti literas eō situ offeras, qvō scriptae sunt: ex inversa, vel transversa, charta legere, difficile est. Atqve eōdem modo si rem explicas uti gesta est, percipietur facile et certo: si per [gap: Greek word(s)], et variam trajectionem, confundes discentem certo. Ergo

Methodus Doctrinae seqvatur methodum Rerum: Priora prius, Posteriora posterius.

[note: V.] 19. Qvicqvid cognoscendum offertur, offeratur primum generaliter, tum per partes.

Ratio hujus rei explicata est Cap. XVI. Fund. VI. Generaliter rem cognoscendam offerre, est totius rei Essentiam et Accidentia explicare. Essentia explicatur per qvaestiones Qvid? Qvale? et Qvare? Ad QVID, refertur nomen, genus, officium, et finis rei. Ad qvale, refertur forma rei, seu modus, per qvam res suo fini apta est Ad qvare, efficiens, seu vis illa, per qvam res apta efficitur suo fini. Ex: gr: Si Hominis cognitionem generalem veram inferre cupio discenti, dicam: Homo est (1) Creatura Dei ultima, caeterarum Dominio destinata: (2) Donata libere qvidvis eligendi et agendi Arbitriō (3) ideoqve instructa Rationis lumine, ad Sapienter moderandum electiones et actiones suas. Haec ecce generalis est Hominis cognitio, sed fundamentalis, omnia necessaria de homine enuntians. Cu si adjungere velis Accidentia qvaedam, etiam generalia, A qvo, Vnde, Qvando etc. poteris. Dehinc veniendum ad partes, Corpus et Animam: et Corpus qvidem per membrorum anatomiam resolvendum: Anima per facultares, qvibus constat, explicanda etc. Omnia ordine debito.

[note: VI.] 20. Partes Rei cognoscantur omnes, etiam minutiores, nullā omissā: cum respectu ordinis, sitūs, ac nexūs, qvem habent cum aliis.

Nihil enim frustra est; et qvandoqve in minima etiam particula majorum vis consistit. Certe in Horologio, vel unus claviculus fractus, aut incurvatus, vel locō motus, totam Machinam sistere potest: et in Corpore vivo unum membrum ablatum auferre vitam: et in Sermonis contextu, saepe mimina vocula (Praepositio aut Conjunctio) torum sensum mutat et evertit. Et sic ubiqve. Perfecta igitur Rei cognitio omnium partium cognitione, qvid et ad qvid una qvaeqve sit, absolvitur.

[note: VII.] 21. Omnia successive doceantur: unō tempore nonnisi unum.

Ut enim Visus duobus tribusve objectis simul vacare non potest, nisi distracte et confuse (certe qvi Librum legit, duas simul paginas inspicere neqvit, imo neqve duas, qvamvis sibi proxime adjacentes lineas; neqve duo verba, adeoqve literas duas, sed successive unum post aliud): ita neqve Mens speculari potest, nisi unum unō tempore. Ergo distincte procedatur ab uno ad aliud, ne Mentes obruantur.

[note: VIII.] 22. Cuivis Rei insistatur donec fuerit comprebensa.

Nihil momentō fit: qvia qvidqvid fit, motu fit: motus autem fit successive. Immorandum itaqve erit cum discipulo in qvavis Scientiae parte, donec eam pernoverit, et scire se sciat. Quod fiet, inculcando, examinando, iterando, ad confirmationem usqve, ut docuimus C. XVIII. Fund. X.

[note: IX.] 23. Differentiae Rerum bene tradantur, ut distincta sit omnium cognitio.

Multum habet in recessu [gap: Greek word(s)] illud Qvi bene distingvit, bene docet. Rerum enim Multitudo obruit discentem, Varietas autem confundit, nisi adhibentur remedia: ibi qvidem Ordo, ut aliud post aliud sumatur; hīc Differentiarum attenta consideratio, ut qvid res a re distet, ubiqve palam fiat, Hoc solum dat scientiam distinctam, claram, certam: qvia Rerum et Varietas et Veritas a disserentiis pendet, sicuri tetigimus supra, Cap. XVIII. Fund. VI.

[note: Scientiae in Scholis tradendae, hāc Methodō adornandae.] 24. At qvia non cuivis datur tantā dexteritate Praeceptorium obire posse munus, necessarium erit omnes Scholis tradendas Scientias ad has Methodi leges concinnari, qvō non sacile sit aberrare a scopo. Nam si haec recte constituantur et observentur, fieri non poterit, qvin qvam facile aliqvis in palatium Regium intromissus, omnia qvae ibi habentur, picturas caelaturas, aulaea, et qvaecunqve ornamenta, datō temporis spatiō certō, sine taedio perlustrare potest: aeqve facile adolescens in Universi Theatrum intromissus, omnem Rerum apparatum acumine penetrare, et dehinc oculatus plane inter Dei et hominum Opera obambulare, valeat.



page 121/122, image: s086

CAP. XXI. Artum Methodus.

[note: Artibus magis qvam Scientiis studendum.] THeoria rerum facilis est, et brevis, nec praeter oblectationem qvidpvam affert: Vsus vero arduus est et prolixus, mirabiles ferens utilitates, inqvit; Vives. Qvod cum ita sit, diligenter vestiganda est ratio, qvā ad Rerum praxin, qvae in Artibus est, facile manuducatur Juventus.

[note: Artis praereqvisitatria.] 2. Ars tria praereqvirit. 1 Exemplar, seu Ideam, qvae est externa qvaedam forma, qvam intuendo artifex similem producere tentat. 2. Materiam, qvae est id ipsum cui forma nova imprimenda est. 3 Instrumenta, qvorum ope res peragitur.

[note: Totidem reqvisita in actu.] 3. Artis autem disciplina (datis jam Instrumentis, Materiā, Exemplari) reqvirit istorum 1 Vsum legitimum. 2 Directionem [note: 2.] prudentem. 3 Exercitationem crebram. [note: 3.] Hoc est, ut Discipulus doceatur, Ubi et Qvomodo singula ista adhibenda sint? Et dum adhibet, ut dirigatur, ne operatione aberret: aut si aberrat, ut corrigatur. Denique, ne cesset errare, et ab errore revocari, donec sine errore, certo et expedite, operari sciat.

[note: De qvibus Canones XI.] 4. De his notandi sunt undecim Canones: de Vsu sex: de Directione tres: duo de Exercitanone.

[note: I.] 5. Agenda agendo discantur.

Mechanici artium suarum tirones non speculationibus detinent, sed mox operibus admovent, ut discant fabricare fabricando, sculpere sculpendo, pingere pingendo, saltare saltando etc. Ergo etiam in Scholis discant, Scribere scribendo, Loqvi loqvendo, Canere canendo, Ratiocinari ratiocinando etc. Vt scholae nihil sint, nisi operibus ferventes officinae. Ita demum omnes veritatem diverbii illius Fabricando sabricamur, ipsā felici praxi experientur.

[note: II.] 6. Agendorum semper adsit certa forma et norma.

Qvam scilicet discipulus intuendo, et veluti vestigiis insistendo, imitetur. Nondum enim de suo fingere potest qvidqvam, qvid et qvomodo fieri oporteat, ignarus: monstrandum itaqve illi est. Crudelitatis alioqvin fuerit, cogere aliqvem ut faciat qvod tu vis, ignarum qvid velis. Velle ut efformet lineas rectas, angulos rectos, circulos rotundos, non datis prius in manum Amussi, Normā, Circinō, et non comnonstratō istorum usu. Serio proinde elaborandum erit, ut omnium in Schola agendorum exstent formulae, seu exemplaria et ideae, verae, certae, simplices, intellectu et imitatu faciles: sive sunt praefigurationes et delineationes rerum, sive praeceptiones et praelusiones operum. Atqve tum demum absurdi nihil erit, reqvirere ab illo cui lumen ministratum est, ut videat: qvi pedibus jam consistit, ut incedat: qvi manu instrumenta versat, ut operetur.

[note: III.] 7. Instrumentorum Vsus monstretur, Re potius, qvam Verbis: h. e. Exemplis potius qvam Praeceptis.

Monuit pridem Qvintilianus, longum et difficile iter esse per Praecepta, breve et efficax per Exempla. Sed eheu, qvam parum memores, hujus moniti sunt vulgares Scholae! Praeceptis certe et Regulis, et Regularum exceptionibus, Exceptionumqve limitationibus, primos etiam Grammaticae. tirones ita obruunt, ut illi plerumqve qvid fiat nesciant, priusqve 'stupere qvam intelligere incipiant. At vero Mechanicos non videmus ita procedere, ut novitiis suis tot praerecitent Regulas: sed deductos in officinam opera sua inspectare jubent, moxqve imitari gestientibus (homo enim animal est [gap: Greek word(s)]) instrumenta in manum dant, et qvomodo prensanda versandaqve sint, docent: tum si aberrant, monent et corrigunt, semper magis exemplō qvam verbis: ostenditqve praxis imitationem succedere facile. Nam qvod eleganter Germani dicunt, verum est. Ein guter Vorganger findet einen guten Nachganger. Et illud Terentianum 1 prae, seqvar, hīc etiam locum habet. Hōc modō infantes videmus addiscere incessum, cursum, loqvelam, lusus varios, solā imitatione, sine praeceptis operosis Praecepta enim revera spinae sunt animis, reqvirentia et attentionem et acumen: exemplis vero hebetissimi etiam juvantur. Nec Praeceptis solis qvisqvam unqvam Lingvae aut Artis alicujus habitum sibi comparaverit: Usu omnino, etiam sine praeceptis.

[note: IV.] 8. Exercitatio incipiat a rudimentis, non ab operibus.

Faber enim Lignarius discipulum suum non primum statim docet exstruere Turres, et Arces: sed tenere securim, desecare ligna, exasciare trabes, perforare tigna, impingere clavos, et connectere etc. Neqve Pictor tironi effigiandos offert humanos vultus: sed docet miscere coleres, aptare penicillos, ducere lineolas; tum tentare rudiores delineationes etc.



page 123/124, image: s087

Et qvi puerum legendi arte instruit, non objicit ei contextum Libri: sed literarum elementa, primo singula, tum in syllabas collecta, demum voces, tum sententias etc. Ergo et Grammaticae tironi primum offerendae singulae Voces variandae, tum binae construendae: tum Sententiae unimembres, mox bimembres, trimembres: demum veniatur ad Periodorum structuram, et dehinc ad Orationem integram. Sic in Dialectica: primum discant Res, et de rebus Conceptus, per genera et differentias distingvere: tum ad invicem mutuo respectu (qvem omnia ad omnia aliqvō modō habent) coordinare: exin definire et distribuere: tum Res, et rerum Conceptes, combinatim expendere, Qvid, De qvo, Propter qvid, dicatur? et necessarione an contingenter? In his ubi exercitatus fuerit, demum veniatur ad Ratiocinandi actum, Qvomodo ex datis et concessis qvibusdam eliciantur reliqva? deniqve ad Discursus, seu tractationes thematum integras. Similiter in Rhetorica procedetur expedite; si qvis primum aliqvantō tempore in Synonymis colligendis exerceatur; tum discat Epitheta, imponere Nominibus, Verbis, Adverbiis: mox ea illustrare antithetis: postea Periphrasibus circumloqvi varie; dehinc voces Proprias permutare Tropicis: conjunctasque ad sonoram elegantiam dislocare, Sententias simplices in Figuratas omnimode transformare: demumqve, ubi haec singula satis prompte poterit, ad integrarum Orationum ornamenta veniendum erit, non ante. Ita gradatim si eatur in arte qvalibet, impossibile est non celeriter et solide profici.

Fundamentum hujus rei erutum est Cap. XVII. Fund. IV.

[note: V.] 9. Tironum Exercitia prima sint circa Materiam notam.

Dedit nobis Regulam hanc Fund. IX. Capitis XVII. et Fundamenti IV. Corollarium VI. Sensus est, non esse discentem onerandum rebus ab aetae, captu, conditione praesenti, remotis, ne cum umbris luctari jubeantur. Ex. gr. Puero Polono literas legere aut pingere discenti, non objicienda est Scriptura Latina, Graeca, Arabica, sed lingvae suae, ut qvid agatur intelligat. Sic praeceptorum Dialecticorum usum ut capiat [note: N. B.] puer, exercendus erit exemplis, non ex Vergilio vel Cicerone desumptis, aut Theologicis, Politicis, Medicis: sed e rebus puero obviis, de Libro, Veste, Arbore, Domo, Schola etc. Huc faciet, ut qvae Exempla declarandae Regulae primae assumpta sunt, illa, tanqvam jam nota, retineantur per reliqvas omnes. Ut in Dialectica, sumatur (exempli causa) Arbor: ostendaturqve illius Genus, Disterentia, Causae, Effecta, Subjecta, Adjuncta etc. Definitio, Distributio etc. Tum, qvot modis aliqvid de Arbore enuntiari potest. Deinde, qvomodo ratiocinatione certā, ex illis qvae hucusqve de Arbore dicta sunt, alia colligi, et demonstrari possint etc. Hōc pactō, per unum et alterum tertiumqve exemplum notum declaratō Regularum usu, totalem imitationem, in aliis omnibus moliri puer facillime poterit

10. Imitatio siat ad formam praescriptam immediate: postea liberior esse poterit.

Qvō enim magis formatio rei novae alligatur formae suae, eō magis et exactius forma exprimitur. Ut Nummi, qvi eōdem typō exprimuntur, omnes simillimi fiunt tam typo suo, qvam sibi invicem. Sic Libri characteribus aeneis descripti: sic opera fusilia, ex Cera, Gypso, Metallis etc. Qvantum ergo fieri potest in caeteris qvoqve Operibus imitatio (prima saltem) alliget se ideae suae immediate, donec manus, mens, lingva, confirmatior, liberius ferri, propriōqve ductu similia efformare, consveverit. Ex. gr. Qvi scriptoriam discunt, illi chartam tenuem et qvodammodō pellucentem sumant, eiqve supponant [gap: Greek word(s)], scripturam nempe illam qvam imitari gestiunt: ita enim transparentium literarum ductus imitari facile poterunt. Aut imprimantur chartae purae programmata colore aliqvō dilutō, luteō, vel subfuscō: ut discipuli calamis atramentō tinctis, perqve illa vestigia ductis, eosdem characteres eādem formā imitari consvescant. Ita in Stylo, ad qvamvis ex Authore propositam constructionem, sententiam, periodum, efformetur alia, ei simillima. Ut, qvia dicitur, Dives opum, jubeatur puer imitari, et dicat, Dives nummorum, Dives pecuniae, Dives pecoris, Dives vinearum etc. Cum Cicero dicit, Eudemus in Astrologia, judiciō doctissimorum hominum, facile primus: ad imitationem hujus immediatam dicere licebit; Cicero in Eloqventia, judiciō doctissimorum Oratorum, facile primus. Paulus in Apostolatu, judiciō totius Ecclesiae, facile primus etc. Sic in Logia dilemma illud: Aut dies est, aut est nox: Atqvi nox est: Ergo non dies: discat puer imitari omnibus contrariis immediatis ita oppositis. Ex. gr. Aut rudis est, aut eruditus. At rudis: E. non eruditus. Aut pius fuit Cain, aut impius. Atqvi non fuit pius etc.



page 125/126, image: s088

[note: VII.] 11. Formae agendorum sint qvam perfectissimae: qvas si qvis imitando satis exprimat, perfectus in arie sua haberi possit.

Ut enim ad Regulam curvam lineas rectas ducere nemo potest, ita nec ex vitioso Archetypo bonum ectypum formare. [note: N. B.] Elaborandum proinde erit, ut omnium gendorum in Schola, imo in tota Vita, ideae exstent verae, certae, simplices, imitatu faciles. sive sint rerum Imagines, picturae, delineationes; sive praeceptiones et Regulae, brevissimae, lucidissimae, per fe intelligibiles, sine exceptione verae.

[note: VIII.] 12. Imitandi conatus primus qvam accuratissimus sit, ne ab ideae vel minimo ductu aberretur.

Nempe qvoad ejus fieri potest. Necessarium id. Omnia enim prima veluti fundamenta sunt seqventium: qvibus firmis, firmiter possunt inaedificari reliqva: vacillantibus, vacillabuut. Et qvemadmodum [note: N. B.] Medici observant vitia concoctionis primae in secunda et terria non corrigi: ita in operatione qvavis, aberrationes primae omnibus seqventibus incommodant. Hinc Timotheus Musicus a discipulis, qvi alibi artis initia posuerant, duplum exigebat praemium: dictitans sibi laborem duplari, dedocendo primum, qvod male didicerant, demumqve docendo recte. Danda proinde est opera, ut discipuli Artis suae ideas accuratō imitandi conatu plane suae potestatis faciant: hāc seqvidem superatā difficultate, reliqvae ultro cedent: qvemadmodum Urbs, cujus portae fuerint expugnatae, in victoris manu est. Cavenda proinde est praecipitantia, ne unqvam ad seqventia, prioribus non satis accurate constitutis, transeatur. [note: N. B.] Satis festinat qvi nunqvam aberrat a via. Et mora qvae principiis dextre constituendis impenditur, non remora est, sed compendium insigne, ad seqventia, facile, cito, tuto, subigendum.

[note: IX.] 13. Aberratio a praesente Magistro emendetur: sed subjunctis observationibus, qvas Regulas, Regularumqve exceptiones, vocamus.

Exemplis potius qvam praeceptis docendas esse Artes, docuimus hucusqve: addimus nunc, adjungenda esse Praecepta et Regulas, qvae operationem dirigant, et aberrationem prohibeant: ostendehdo explicate, qvod in exemplari exstat involute, unde incipere, qvō tendere, qvā procedere, debeat operatio: et cur unumqvodqve ita fieri oporteat? Id qvod demum firmam dabit Artis cognitionem, et imitandi confidentiam atqve certitudinem.

[note: N. B.] Sed praecepta illa oportet esse qvam brevissima et lucidissima: ut non circa illa consenescere sit opus, sed qvae apprehensa semel perpetuum praestentusum, etiam seposita; qvemadmodum puero incessum formanti serperastra commodum praestant usum, postea nulli sunt usui.

[note: X.] 14. Artis perfecta disciplina Synthesi et Analysi constat.

Syntheseos hīc esse potiores partes, ostendimus Naturae et Mechanicorum exemplis, Cap. XVIII. Fund v. Atqve praemitti [note: Exercitia synthetica praemīttenda sunt analyticis 1.] debere in plerisqve exercitia Synthetica, haec insuper ostendunt. 1 Qvod a facilioribus ubiqve sit incipiendum: facilius autem nostra, qvam aliena intelligimus. [note: 2.] 2 Authores datā operā tegunt artificium, ut discipuli primā fronte vix ac ne vix qvidem penetrare valeant: valebunt autem aliqvanto jam rudioribus [note: 3.] illis, propriis inventis, exercitati. 3 Qvod primario intenditur, primario agendum est. Intendimus autem, ut Artium studiosi novas inventiones venari, non paratis tantum uti, consvescant (vide qvae ibidem dicta sunt. Cap. XVIII. Fundam. V.)

[note: Analytica tamen addenda.] 15. Adjungendae tamen omnino sunt alienarum inventionum et operum accuratae Analyses. Is qvippe demum viae alicujus satis gnarus est, qvi eam saepius ultro citroqve mensus est, et omnia hīc et illīc obvenientia bivia et trivia, diverticulaqve, perspexit: Praeterea, varii sunt, et qvodammodo infiniti, rerum modi, ut omnia nec praeceptis includi, nec in mentem uni venire, possint. Pluribus plura dantur: qvae non fiunt nostra, nisi disqvirantur, cognoscantur, aemulationeqve, et imitatione, similia producendi nobis ingenerent habitum.

[note: Summa dictorum.] 16. Hoc ergo volumus, ut in qvalibet Arte constituantur omnium qvae ab Arte illa praestari debent, solent, possunt, ideae seu exemplaria, plena et perfecta: cum adjunctis a latere monitis et Regulis, facti et faciendi rationes dotegentibus, imitandi conatum dirigentibus, aberrationem praecaventibus, admissam emendantibus. Tum dentur discipulo alia atqve alia exempla; qvae ille singula ideis adaptet, et imitatione similium similia faciat. Tandemqve aliena inspiciantur Opera (sed laudatorum Artificum) et ad praedictas ideas et regulas accommodentur: tum ut earundem usus pateat melius, tum


page 127/128, image: s089

ut artem occultandi artificia addiscant. Atqve hōc tali exercitiō continuatō, demum de inventis, et inventorum elegantia, sua et aliena, commode judicare poterit.

[note: XI.] 17. Exercitia haec continuanda sunt, donec habitum artis inducant.

Nam, Solus et artifices qvi facit Vsus erit.

CAP. XXII. Lingvarum Methodus.

[note: Lingvae cur, et qvae, discendae.] LIngvae discuntur non ut Eruditionis aut Sapientiae pars, sed ut Eruditionis hauriendae, aliisqve communicandae, instrumentum. Discendae proinde sunt: 1. Non omnes, qvod impossibile; nec multae; qvod inutile, utpote studio Rerum debitum tempus subtrahens: sed necessariae solum. Necessariae vero sunt, ob domesticam vitam Vernacula; ob conversationem cum vicinis, vicinae lingvae: ut Polonis est hīc Germanica, alibi Hungarica, Walachica, Turcica: et ob legendos libros sapienter scriptos, ut est eruditis in commune, Latina: Philosophis et Medicis, Graeca et Arabica: Theologis, Graeca et Hebraea.

[note: An qvaelibet tota integre?] 2. Discendae sunt non omnes totae, ad perfectionem usqve, sed ad necessitatem. Nec enim est opus Graeca et Hebraica tam expedite sonare, ut Vernacula, qvia hōmines desunt cum qvibus loqvamur: sufficit eas addisci ad usum Librorum legendorum et intelligendorum.

[note: Non discendae sine rebus.] 3. Lingvarum studium parallele cum rebus procedere debet, praesertim in juventute: ut nempe qvantum rerum tantum et sermonis discamus, tum intelligere tum exprimere. Homines enim formamus, non psittacos: ut dictum est Cap. XIX. Fund. VI.

[note: Porisma 1. iisdem Libris disci posse, Res et lingvam.] 4. Unde seqvitur, Primo, Vocabula rerum separatim discenda non esse, cum separatim Res nec exstant, nec intelliguntur: sed prouti conjunctae sunt, hīc aut illic [note: N. B.] existunt, hoc aut illud agunt. Haec consideratio nobis JANUAE LINGUARUM procudendae ansam dedit; ubi verba sententiis structa, Rerum structuram simul exprimunt, non infelici (uti putatur) successu.

[note: 2. Totius lingvae cognitionem nemini necessariam.] 5. Deinde, seqvitur, nemini totius alicujus Lingvae cognitionem necessariam esse, et si qvis eam captet, ridiculum fore et ineptum. Nam ne Cicero qvidem totam Latinam lingvam (cujus alioqvin summus Magister habetur) scivit, ut qvi Opoficum vocabula se ignorare fatetur: nuqvam scil. cum sutoribus, Cerdonibus, conversatus, ut illorum omnes operas inspectaret, et omnium qvae illi tractant appellationes addisceret. Et qvō usu ea didicisset?

[note: Amplificatoresqve Ianuae inconsiderate fecisse (Docemium, Kinnerum etc.) ideoque Authorem inchoatum Latinitatis Posticum non absolvisse.] 6. Qvod non attenderunt qvidam Januae nostrae amplificatores, Vocabulis longe inusitatissimis, Rerum a captu puerorum plane remotarum, eam effarcientes. Janua non nisi janua esse debet: ulteriora ulteriori servanda sunt tempori: praesertim qvae aut nunqvam occurrunt, aut si occurrunt e libris subsidiariis (Vocabulariis, Lexicis, Herbariis etc.) petenda sunt. Quā causā ego etiam Latinitatis Posticum (qvod e Vocabulis obsoletis minusqve usitatis contexere caeperam) intermisi.

[note: 3. Pueris puerilia tractanda: non Cicere et alii, plusqvam Viri, proponendi.] 7. Teriio seqvitur, ut Intellectum ita Sermonem formandum esse pueris circa puerilia potissimum, virilibus adultiori aetati relictis: ut frustra sint, qvi pueris Ciceronem, aliosqve grandes Authores, qvae supra puerilem captum sunt tractantes, proponunt. Si enim res non capiunt, qvomodo artificia res istas nervose exprimendi capient? Utilius tempus id humilioribus impenditur, ut tam Lingva qvam Intellectus non nisi gradatim expoliantur. Saltum natura non facit; nee Ars, qvando naturam imitatur. Prius puer docendus est incessum formare, qvam exercere choros: prius eqvitare in arundine longa, qvam phaleratis vehi caballis: prius lallare qvam loqvi; et prius loqvi, qvam perorare: cum Cicero neget se eum posse docere dicere, qvi nesciat loqvi.

[note: De Polyglottia Regulae octo.] 8. Qvantum ad [gap: Greek word(s)], diversas addiscendi Lingvas studium breve et leve faciet haec methodus, qvem Regulis octo includemus.

[note: I.] 9. Qvaelibet Lingva seorsim discatur.

Primo nempe Vernacula: tum qvae Vernaculae locō usurpanda est, puta vicinae [note: N. B.] gentis lingva. (Praemittendas enim censeo Lingvas vulgares doctis) Tum Latina: et post hanc Graeca, Hebraeae etc. semper alia post aliam, non simul: aliās confundet haec illam. Tandem tamen, usu jam firmatae, utiliter poterunt conferri per harmonica Lexica, Grammatica etc.

[note: II.] 10. Qvaelibet Lingva certum Temporis demensum habeat.

Ne scilicet ex parergo [gap: Greek word(s)] faciamus, et tempora rebus debita perdamus Vocabulis. Vernacula, qvia se alligat rebus, qvae se paulatim coram intellectu pandunt, necessario reqvirit plures annos; puta octo decemve, totam scilicet infantiam cum pueritiae parte. Transiri inde potest ad


page 129/130, image: s090

Lingvam aliam vulgarem; qvarum qvaeqve annuō spatiō satis commode potest hauriri: Latinae studium absolvi potest bienniō: Graecae unō annō; Hebraicae semestri unō.

[note: III.] 11. Omnis Lingva usu potius discatur, qvam praeceptis.

Id est audiendo, legendo, relegendo, transscribendo, imitationem manu et lingva tentando, qvam creberrime. Vide qvae Cap. praecedenti, Can. I. et XI. dicta sunt.

[note: IV.] 12. Praecepta tamen Vsum juvent, et firment.

Qvemadmodum Capite proximo dictum est Can. II etc. Intelligendum id potissimum de Lingvis doctis, qvas e Libris haurire necesse habemus: sed et de vulgaribus. Nam et Italica Gallica, Germanica, Bohemica, Hungarica, regulis includi possunt, atqve adeo inchisae jam sunt.

[note: V.] 13. Praecepta Lingvarum Grammatica sint, non Philosophica.

Hoc est, non subtiliter in rationes causasqve Vocabulorum, phrasium, connexionum, cur ita vel ita fieri necesse sit, inqvirant, sed crassiore Minervā, qvid et qvomodo fiat, explicent. Subtilior illa Causarum et nexuum, similitudinum et dissimilitudinum, analogiarum et anomaliarum, qvae rebus et verbis insunt, speculatio, ad Philosophum pertinet, Philologum remoratur.

[note: VI.] 14. Scribendorum Lingvae novae, Praeceptorum norma, sit lingva prius nota, ut differentia tantummodo illius ab hac ostendatur.

Communia enim repeti non inutile est solum; sed noxium; qvia mentem majoris specie prolixitatis et discodantiae, qvam reverā est, terret. Ex. gr. in Grammatica Graeca nihil opus est repeti, Nominum, Verborum, Casuum, Temporum etc. Definitiones; aut Syntacticas nihil novi ferentes regulas etc. qvia praesupponitur ista jam. intelligi. Ergo sola illa ponantur, in qvibus. Graeca a consvetudine Latinae, jam notae, recedit. Atqve tum ad aliqvot folia contrahere licebit Grammaticam Graecam: eruntqve omnia distinctiora, faciliora, firmiora.

[note: VII.] 15. Exercitia prima Lingvae novae sint circa materiam prius notam.

Ne scilicet mentem necesse sit intendi in Res et Verba simul, eōqve modō distrahi [note: N. B.] et debilitari; sed tantum in Verba, ad facilius et celerius ea subigendum. Talis vero materia erunt, vel Capita Catechetica, vel historiae Biblicae, vel deniqve qvidvis jam ante satis notum. [Aut si placet nostrum Vestibulum et Janna: qvanqvam haec aptiora sunt ad memoriae mandandum, propter brevitatem: illa vero caetera ad legendum et relegendum, propter saepius occurrentem earundem vocum iterationem, qvā se familiarius intellectui et memoriae; insinuant.]

[note: VIII.] 16. Omnes igitur Lingvae unā eādemqve methodō disci possunt.

Nempe Usu; adjunctis Praeceptis facillimis, differentiam tantum a Lingva prius nota ostendentibus: et Exercitiis circa materias notas etc.

De Lingvis perfecte addiscendis.

[note: Lingvas qvasi perfecte disci usus non reqvirit praeter duas: et qvidem per gradus qvatuor.] 17. Non omnes, qvae discuntur, Linvas aeqvali accuratione discendas esse, monuimus Capitis initio. Vernaculae et Latinae potissimum ea cura debetur, ut earum omnino potentes evadamus. Atque tale hoc Lingvae studium dividendum est in qvatuor aetates.

Prima aetas, sit infantilis, balbutiens: Ubi discant loqvi Qvomodocunqve.

Secunda aetas, sit puerilis, adolescens: Ubi discant loqvi Proprie.

Tertia aetas, sit juvenilis, florida: Ubi discant loqvi Eleganter.

Qvarta aetas, sit virilis, valida: Ubi discant loqvi Nervose.

[note: Cur ita?] 18. Nec enim aliter qvam per gradus recte itur: aliās erunt omnia confusa, hiulca, lacera: qvemadmodum in nobis ipsis pleriqve experimur. Per istos autem qvatuor gradus deducentur facile Lingvarum studiosi, si instrumenta Lingvas docendi fuerint exqvisita: nempe libri tum Didactici, discentibus in manum tradendi; tūm Informatorii, docentium in usum concinnandi; utriqve breves et methodici.

[note: Libelli lingvam docentes qvaterni.] 19. Didactici libelli, juxta aetatum gradus, qvatuor sunto.



page 131/132, image: s091

I. VESTIBULUM Lingvae (Exempli gratiā. Latinae) cum subsidiariis suis libris.

II. JANUA Lingvae (Exempli gratiā. Latinae) cum subsidiariis suis libris.

III. PALATIUM Lingvae (Exempli gratiā. Latinae) cum subsidiariis suis libris.

IV. THESAURUS Lingvae (Exempli gratiā. Latinae) cum subsidiariis suis libris.

[note: I. Vestibulum.] 10. VESTIBULUM contineat balbutiei materiam, Vocabulorum aliqvot centena sententiolis comprehensa: cum annexis Declinationum et Conjugationum tabellis.

[note: II. Ianua.] 11. JANUA contineat omnia usitata Lingvae Vocabula, circiter octies mille: redacta in sententias breves, qvibus res iplae nativō vultu exprimuntur. Huic annectenda sunt Grammatica praecepta brevia et dilucida, veram et genuinam Voces ejus Lingvae scribendi, pronuntiandi, formandi et construendi rationem planissime exhibentia.

[note: III. Palatium.] 12. PALATIUM contineat varios de Rebus omnibus discursus, omnigenā phrasi, elegantiarumqve flosculis refertos: cum annocationibus ad marginem, e qvibus Authoribus deprompta sint singula Ad calcem vero annexis Regulis, phrases et sententias mille modis variandi et colorandi.

[note: IV. Thesaurus Authorum.] 13. THESAURUS, vocabuntur ipsi Authores Classici, qvi de materiis qvibusvis graviter et nervos scripserunt: cum praemissis Regulis de observandis et colligendis Orationis nervis, et permutandis accurate (qvod in primis observandum) Idiotismis. Istorum Authorum qvidam deligantur in Scholis legendi: aliorum contexatur Catalogus, ut si cui post occasio veniat, aut voluptas, de hac vel illa materia plenos evolvendi Authores, ne ignoretur, qvinam illi sint.

[note: Subsidiarii Libri.] 14. Subsidiarii libri dicuntur, qvi Didacticis illis expeditius, et majori cum fructu, usurpandis serviant. Nempe

[note: I.] Vestibulo, annexa Vocum ejus Indecula Vernaculo-Latina, et Latino-vernacula.

[note: II.] Januae, Lexicon Etymologicum, Voces primigenias per Derivata et Composita sua Latino-Vernacule diducens, significationumqve rationem reddens.

[note: III.] Palatio, Lexicon Phraseologicon Vernaculo-Vernaculum, Latino-Latinum (et si opus est Graeco-Graecum) variam phrasin, elegantesqve rerum Synonymias, et Periphrases in Palatio ipso sparsim occurrentes in unum colligens, additā loci consignatione, ubi occurrat.

[note: IV.] THESAURO deniqve subsidiabitur aut succenturiabit Promptuarium Catholicum, copias utriusqve Lingvae (Vernaculo-Latinae, et post Latino-Graecae) ita explicans, ut nihil omnium sit qvod hīc non reperiatur: respondeantqve sibi omnia parallele examussim, ad exprimendum Propria proprie, Translata translate, Jocosa jocose, Proverbialia proverbialiter etc. Nec enim verisimile est ullius gentis lingvam tam esse infelicem, qvae non vel jam habeat sufficientem vocum, phrasium, sententiarum et adagiorum, copiam, modo cum judicio digererentur et ad Latina applicarentur; vel certe habere possit, siadsit imitandi, et e similibus similia efformandi, solertia.

[note: Promptuarium Lingvae desideratur: praeterqvam G. Cnapit Poloni.] 15. Tale vero universale Promptuarium adhuc desideramus. Gregorius Cnapius sane, Jesuita Polonus, insignem hīc genti suae praestitit operam, suō qvem inscripsit, Polonō-Latinō-Graecō Thesaurō: sed in qvo tamen merito haec tria desideres. Primum, qvod nondum omnes patriae lingvae Voces et Phrases congessit. Deinde, qvod non digessit eō qvem modo indigitavimus ordine, ut singula singulis, propria propriis, tropica tropicis, obsoleta obsoletis (qvoad ejus fieri potest) responderent: qvō utriusqve lingvae et proprietas et nitor, copiaqve ex aeqvo pateret. Ille enim cuivis Polonicae Voci et Phrasi Latinas majori numerō subjungit: cum nos singula singulis respondere cupiamus, ut omnes Latinorum elegantiae nostris permutentur: qvō nempe transferendis etiam e Latino in Vernaculum, et viceversa, qvibuscunqve libris, Promptuarium hoc perfecte serviat. Tertio, Desideramus in Cnapii Thesauro majorem in digerenda phrasium serie accurationem: nempe non ut coacerventur qvōvis modō, sed praecedant formulae res eloqvendi simplices et historicae, tum grandiores Oratoriae, tandem sublimiores aut duriores et insolentiores Poeticae, deniqve obsoletae.

16. Verum plenam de structura hujus Promptuarii Catholici consultationem in aliud tempus differamus. Qvemadmodum et de speciali modo rationeqve Vestibulum, Januam, Palatium, Thesauros, ita tractandi, ut infallibiliter id qvod volumus seqvatur, Lingvae Perfectio. Speciatim qvippe de his disserere, ad specialem Classium constitutionem pertinebit.



page 133/134, image: s092

CAP. XXIII. Methodus Morum.

[note: Omnia praecedentia veluti parerga: ergon demum seqvitur, Mores et Pietas;] HActenus de Scientiarum, Artium, Lingvarum studiis promptius docendis et discendis. De qvibus merito illud Senecae hīc in memoriam revocatur: (ex Epist 89.) Non discere ista debemus, sed didicisse. Nempe qvia non nisi praeparatoria sunt ad majora. et ut ille loqvitur, Rudimenta nostra sunt, non opera. Qvae ergo erunt opera? Sapientiae studum, qvod nos sublimes, fortes et magnanimos reddat. Id nempe qvod nobis Morum et Pietatis nomine in superioribus indigitatum est; per qvae demum vere Creaturis sublimiores, Deo ipsi propiones, reddimur.

[note: redigenda necessario in artem.] 2. Providendum itaqve est qvam maxime, ut ars haec, Mores et Pietatem veram vere instillandi, exacte constituatur, et in Scholas in roducatur, qvō ex asse sint, uti dicuntur, Hominum Officinae.

[note: Artis Morum Canones XVI.] 3. Ars Mores formandi primarios habet Canones sedecim. Qvorum primus est, [note: I.] Virtues Juventuti implantandae sunt omnes, nullā exceptā

A recto enim et honesto nihil excipi potest, qvin hiatus sit et harmoniae turbatio.

[note: II.] 4. Inprimis autem fundamentales illae, qvas cardinales vocant, PRUDENTIA, TEMPERANTIA, FORTITVDO et JVSTITIA.

Ne scilicet aedificium erigatur sine fundamento, et partes male cohaereant basibus suis, non bene innixae.

[note: III.] 5. PRVDENTIAM a bona institutione haurient, veras rerum, et pretii verum, addiscendo differentias.

Verum enim de rebus judicium, est verum omnis Virtutis fundamentum. Pulchre Vives: Vera Sapietia est, de rebus incorrupte judicare, ut talem unamqvamqve existimemus, qvalis ipsa est: ne vilia sectemur tanqvam preciosa, aut preciosa tanqvam vilia rejiciamus: ne vituperemus laudanda neve laudemus vituperanda. Hinc enim Error omnis in hominum mentibus ac vitium oritur: nihilqve est in humana vita exitiabilius, qvam depravatio illa judiciorum, cum rebus non suum pretium redditur: Assvescat proinde (pergit idem) jam tum a puero veras habere de rebus opiniones, qvae simul cum aetate adolescant. Et ea rapiat qvae recta sunt, fugiat qvae prava: ut assvefactie haec bene agendi vertat ei prope in naturam. etc.

[note: IV.] 6. TEMPERANTIAM doceantur et consvescant observare, in sumendo Cibo et Potu, in Somno et Vigiliis, in Laboribus et Lusibus, in Loqvendo et tacendo, totō institutionis tempore.

Ubi aurea est, semper juvenibus refricanda regula, Neqvid nimis: ut citra satietatem et fastidium consistatur ubiqve.

[note: V.] 7. Fortitudinem discant in superandis seipsis: coercendā nimirum discurrendi, aut extra vel ultra tempus ludendi, libidine: frenandaqve impatientiā, murmure, irā

Fundamentum hujus erit, adsvefacere eos ad faciendum omnia ratione, nihil [note: N. B.] affectu aut impetu. Est enim homo animal rationale: ergo ratione duci consvescat, deliberando in actionibus, qvid, cur, qvomodo unumqvodqve recte, fiat? ut Homo vere rex sit actionum suarum. Et qvia tam deliberati et rationalis processūs pueri non usqve adeo capaces sunt (saltem non omnes) insigne erit Fortitudinem, et sui dominium, eos addocendi compendium, si adigantur consvescere, alterius potius voluntatem facere qvam suam: obseqvendo videlicet superioribus promptissime, in omnibus. Qvi Eqvos recte alunt, inqvit Lactantius, eos primum docent parere freno: Pueros igitur qvi instituere vult, primum adsvefaciat, ut dicto sint audientes. O qvam multa spes in his est, humanas confusiones, qvibus inundatur Mundus, ad meliorem reducendi statum, si alii aliis cedere, omnes autem omnia sua ratione agere, jam inde ab ineunte aetate, condocefiant!

[note: VI.] 8. Justitiam discent, neminem laedendo; qvod suum est cuiqve tribuendo; mendacia et dolos fugiendo; officiosos et amabiles se praestando.

Ad qvod formandi sunt, aeqve ut ad superiora, modis et rationibus qvas praescribunt seqventes canones.

[note: VII.] 9. Fortitudinis species sunt; Parrhesia honesta, et Laborum tolerantia, juventuti inprimis necessariae.

Qvia enim Vita conversando et agenao transmittenda est, docendi sunt pueri et


page 135/136, image: s093

Vultus hominum, et Labores qvosvis honestos, ferre: ne fiant vel lucifugae, vel [gap: Greek word(s)], ventres pigri, inutilia pondera terrae. Virtus factis colitur, non sermone.

[note: VIII.] 10. Parrhesia honesta comparatur crebrā cum personis honestis conversatione, et in illorum conspectu qvidqvid mandatum fuerit periractatione.

Alexandrum Aristoteles ita instituerat, ut annō aetatis duodecimō cum omni hominum genere, cum Regibus, Regumqve et Populorum Legatis, cum doctis et indoctis, urbanis et agrestibus, opificibusqve scite consvesceret, et de omni in medium adductā re apposite vel interrogaret vel responderet. Qvod ut institutione nostrā universali feliciter imitari doceantur omnes, conscribenda erunt conversandi praecepta, et urgenda praxis, conversando modeste, et de variis qvotidie conferendo, cum Praeceptoribus, Condiscipulis, Parentibus, Famulitio, aliis: et deniqve adhibenda erit Praeceptoribus attentio: ut in qvocunqve notatum fuerit aliqvid desidiae, aut temeritatis, aut rusticitatis, aut proterviae etc. ad recti normas revocent.

[note: IX.] 11. Laborum tolerantiam sibi comparabunt juvenes, si semper aliqvid agant, sive serii sive ludicri.

Ad intentionem enim nihil interest qvid et qvō fine agatur, modo agatur. Etiam jocō disci potest, qvod serio prosit, ubi tempus et res poscat. Qvia ergo agenda agendo discuntur (ut suō locō vidimus) etiam Labor laborando addiscetur, ut animi et corporis occupationes perpetuae (moderatae tamen) in industriam transeant, et homini gnavo ignavum otium intolerabile reddant. Et tum verum erit qvod Seneca dicit: Generosos animos labor nutrit.

[note: X.] 12. Justitiae cognata virtus, Aliis inserviendi promptitudo et alacritas, pueris instillari inprimis necessaria est.

Adhaeret enim corruptae naturae vitium tetrum, [gap: Greek word(s)], qvā sibi fere soli prosipectum cupit qvisqve, susque deque habitō qvid aliis fiat. Qvod fons est variarum in rebus humanis confusionum, dum qvisqve rerum suarum satagit, posthabitō publici boni respectu. Inculcandus itaqve est juventuti diligenter Vitae nostrae scopus; nempe non nobis solis nos nasci, sed Deo et Proximo, id est, societati generis humani: ut id serio persvasi, adsvescant jam inde a puero Deum, Angelos, Solem, et generosiores qvasqve creaturas, imitari; hoc est serviendo qvam plurimis prodesse cupere, [note: N. B.] et allaborare. Ita demum beatus esset rerum privatarum et publicarum status, si omnes in communia commoda conspirare, et ubiqve alii aliis succurrere, scirent et vellent. Scient autem, et volent, edocti.

[note: XI.] 13. Virtutum formatio incipiat a tenellis, anteqvam vitia trahant Animi.

Nam nisi semine bonō obseveris Agrum, producet qvidem ille herbas, at qvales? Zizania et lolium. Si autem subigere animus est, facilius subegeris, et certiori cum spe messem exspectabis, si primō statim vere ares, seras, occes. Prorsus a teneris assvescere multum est: qvia Qvō semel est imbuta recens servabit odorem testa diu.

[note: XII.] 14. Virtutes discuntur honesta constanter agendo.

Cognoscenda enim cognoscendo, agenda agendo, disci, vidimus Cap. 20. et 21. Ut ergo ambulare ambulando, loqvi loqvendo, scribere scribendo etc. pueri facile discunt, ita discent Obedientiam obediendo, Abstinentiam abstinendo, Veracitatem vera loquendo, Constantiam constando etc. modo non desint qvi verbō et exemplō praecant.

[note: XIII.] 15. Exempla vitae compositae, Parentum, Nuiricum, Praeceptorum, Condiscipulorum, praeluceant perpetuo.

Simiolae enim sunt pueri, qvidqvid vident, sive boni sive mali, imitari gestiunt, etiam injussi: ideoqve prius imitari discunt qvam nosse. Intelligo autem exempla tam viva, qvam ex historiis proposita: inprimis tamen viva, qvia propius et validius afficiunt. Parentes itaqve probos, disciplinae domesticae exactos custodes: Praeceptores vero hominum selectissimos, moribus admirabiles esse, admirabile erit discipulos ad honestissimam vitam valide promovendi medium.

[note: XIV.] 16. Addenda tamen sunt exemplis praecepta, et Vitae Regulae.

Nempe ut emendetur, suppleatur, roboretur, imitatio. (Revideatur qvod dictum est Cap. XXI. Reg. IX.) Colligentur vero ejusmodi vitae praecepta e Scriptura sacra, et Sapientum dictis. Puta, Cur et Qvomodo cavenda sit invidia? Qvibus armis contra dolores, et qvosvis humanos casus praemunienda pectora? Qvomodo moderanda gaudia?


page 137/138, image: s094

Qvā ratione coercenda Ira? expellendus illicitus Amur? et similia: juxta tamen aetatis, et profectuum gradus.

[note: XV.] 17. Et custodiendi sunt diligentissime Liberi a pravorum consortio, ne inficiantur.

Mala enim propter naturae corruptionem et facilius et tenacius haerent. Arcendae proinde sunt a juventute omni studiō omnes corruptelarum occasiones: uti sunt, Sodalitia prava, Sermones putidi, Libelli vani et futiles: (Nam vitiorum exempla, sive oculis sive auribus illapsa, venena sunt animis): tandemqve otia, ne nihil agendo male agere discant, vel animi torporem contrahant. Praestabit igitur semper occupari, sive seriis sive ludicris, modo ne otiari permittantur.

[note: XVI.] 18. Et qvia vix nobis ullō modō tam oculatis esse licet, qvin aliqvid mali obrepat, Disciplina prorsus necessaria est, ad obsistendum moribus malis.

Hostis enim Satan non solum dormitantibus nobis vigilat, sed et vigilantibus, semenqve bonum per ingeniorum agellos seminantibus, intermiscet se, ut Zizania interspergat sua: tandemqve ipsa corrupta natura hinc et hinc se prodit, ut malis vi obsisti prorsus necesse sit. Obsistitur autem disciplinā, id est increpatione et castigatione, verbis et verberibus, prouti res poscit: semper in recenti facinore, ut pullulans vitium in prima statim herba suffocetur, aut potius, qvantum fieri potest, evellatur stirpitus. Disciplina itaqve in Scholis vigere debet, non tam ob Literas (qvae methodo rectā traditae, deliciae sunt, illecebraeqve, humano ingenio) quam ob Mores.

Verum de Disciplina infra etiam Cap. XXXI.

CAP. XXIV. Pietatis instillandae, Methodus.

[note: Pietatis studium an ad artis methodum reduci qveat.] TAmetsi PIETAS Dei donum est, caelitusqve datur, magistrō et doctore Spiritu S: qvia tamen is ordinarie per ordinaria agit media, adeoqve sibi administros, Parentes, Praeceptores, Ecclesiae Ministros, legit, qvi Paradisi surculos fideli curā plantent et rigent (1 Cor. 3. 6, 8.) hos muniorum suorum rationem intelligere aeqvum est.

[note: Pietatis nomine qvid intelligatur.] 2. Qvid nobis Pietatis nomine veniat, monuimus ante: nempe, ut (post imbibitum rectum de rebus Fidei ac Religionis sensum) Cor nostrum sciat ubiqve Deum (qvem Scriptura absconditum Jes. 45. 15. et Regem invisibilem, Heb. 11. 27. vocat: scilicet qvi se operum suorum velō obtexit, et in omnibus visibilibus [note: Tria.] invisibiliter praesens in visibiliter omnia regit) qvaerere; ubiqve inventum, seqvi; [note: 1. 2. 3.] ubiqve assecutō, perfrui. Primum fit Mente, secundum Voluntate, tertium Conscientiae Voluptate.

[note: Sensus horum.] 3. Quaerimus DEUM, divinitatis vestigia per omnia creata notando. Seqvimur DEUM, totos nos in omnibus ejus Voluntati permittendo, tam ad faciendum, qvam ad patiendum qvidqvid beneplacitum fuerit illi. Fruimur DEO, in amore et favore ejus ita acqviescendo, ut nihil nobis in Coelo et Terra optabilius sit Deō ipsō, nihil amoenius cognitatione de ipso, nihil dulcius laudibus ejus; adeo ut colliqvescat amore ejus cor nostrum.

[note: Triplex fons, triplexque inde hauriendi gradus. Fons, triplex Dei Verbum: factum, scriptum, inspiratum.] 4. Talem hunc affectum unde hauriamus, triplex nobis est fons: triplex hauriendi modus seu gradus.

5. Fontes sunt, SCRIPTUR Asacra, MUNDUS, NOSMET ipsi. Dei nempe illīc Verba, isthīc Opera, hīc Instinctus. E Scriptura Dei cognitionem et amorem hauriri, extra dubium nobis est. E Mundo vero, et sapienti contemplatione mirabilium in eo Dei Operum, provehi nos in Pietatis affectum, testes sunt ipsi gentiles: qvi solā Mundi contemplatione in divini numinis venerationem rapti fuźre. Ut patet exemplō Socratis, Platonis, Epicteti, Senecae, aliorum: tametsi affectus ille amoris et imperfectus, et a scopo aberrans fuerit, in hominibus a peculiari revelatione divina non adjutis. Sed qvi e Verbo et Operibus Dei junctim cognitionem ejus haurire satagunt, illos flagrantissimō amore accendi, apparet ex Jobo, Elihu, Davide, aliis piis. Qvō et particularis circa nosmetipsos providentiae (qvam mirabiliter nos formārit, hactenus conservārit, et regat) observatio spectat: uti David exemplō suō (in Psalmo 139. et Job Capite 10.) ostendunt.

[note: Modus e trino fonte hauriendi triplex.] 6. Modus Pietatem ex his fontibus hauriendi triplex est, Meditatio, Oratio, Tentario. Quae tria Theologum facere, D. Lutherus dixit: sed et Christianum in genere non nisi haec tria facere possunt vere.

[note: 1. Meditatio.] 7. Meditatio, est crebra, attenta, devota, Operum, Verborum, Beneficiorumqve Dei, rumnatio: qvam nimirum non nisi a Dei (vel operantis, vel permittentis) beneplacito veniant omnia, et qvam mirabilibus


page 139/140, image: s095

viis ad suos fines pertingant omnia divinae voluntatis consilia.

[note: 2. Oratio.] 8. Oratio, est crebra et qvodammodo perpetua, ad Deum suspiralio, ipsiusqve misericordiae ad nos sustendandum, spirituqve suo regendum, imploratio.

[note: 3. Tentatio.] 9. Tentatio deniqve, est nostri in Pietate profectūs crebra exploratio, sive id per nos ipsos fiat, sive per alios: qvo humanae, diabolicae, divinaeque tentationes suō modō pertinent. Nam et seipsum tentare debet subinde homo, fitne in fide (2 Cor. 13. 5.) qvamqve sedulo faciat voluntatem Dei: et ab hominibus, amicis et inimicis, opus est nos probari. Quod fit, cum qvi pie aliis praesunt, vigili attentione, scrutinissqve apertis vel occultis, qvantum profecerimus exploratum eunt: et cum Deus adversarium sistit ad dextram nobis, qvi nos ad Deum confugere doceat, et qvantum roboris fidei nobis insit, nobis patefaciat. Tandem, et ipsum Satanam immittere solet DEUS, aut etiam ipse insurgere contra hominem, ut patescat qvid sit in corde ejus. Haec igitur omnia instillanda erunt Christianae juventuti, ut per omnia qvae sunt, fiunt, et futura sunt, omnes ad illum qvi primus et ultimus omnium est, animos erigere, et in illo solo animarum reqviem captare, consvescant.

[note: Methodus Pietatis Canonibus XXI inclusa.] 10. Specialis horum Methodus haec erit, inclusa Canonibus XXI.

[note: I.] I. Pietatis instilland cura prima in infantia incipiat.

Tum qvia non differri utile, tum qvia differri periculosum. Priora prius, et potiora potius, agi oportere, ipsa ratio svadet. Quid autem prius aut potius Pietate? sine qva exercitatio alia, qvaecunqve, ad pauca utilis est, ipsa vero praefenus et futurae vitae promissiones habet (Tim. 4. 8.) Hoc illud VNVM NECESSARIVM est (Luc. 10. 42.) qvaerere Regnum Dei, cujus si cui est cura, caetera illi adjiciuntur (Matt. 6. 33.) Periculosum autem differri, qvia nisi Dei affectu tenelli imbuantur animi, facile ipsō vitae, aliqvandiu sine [note: N. B.] numinis respectu actae, usu tacitus Numinis contemptus, et profanitas, irrepit: ut post aegerrime, in qvibusdam vero nunqvam, evellatur. Hinc Propheta, horrendum in populo suo impietatis diluvium qvestus, neminem superesse dicit qvem doceat Deus, praeter ablactatos, et avulsos ab uberibus, h. e. parvulos. (Jes. 28. 9.) De aliis alter Propheta dicit, non posse corrigi ut bene agant, qvia adsveti male agere. (Jerem. 13. 23.)

[note: II.] 11. Aprimo ergo statim Oculorum, Lingvae, Manuum, Pedum usu, discant Coelos respectare, Palmas sursum tendere, Deum et Christum sonare, coram invisibili majestate Genua flectere, eamqve revereri.

Non tam indociles ad haec sunt infantes, ut sibi imaginantur, qvi qvantae sit necessitatis Satanae, Mundo, nobismetipsis, nos eripere, non attendentes, rem tantam negligentius agunt. Non intelligant sane primo, qvid fiat, qvibus rationis usus debilis adhuc est: ut tamen faciendum esse sciant, qvod faciendum esse ipsō usu discent, apprime interest. Postqvam enim facienda faciendo didicerint, facilius instillari poterit, qvod proxime seqvitur, ut qvid fiat, et cur fiat, et qvomodo recte fiat, [note: N. B.] intelligere incipiant. Primitias omnes Deus sibi conscerari lege mandavit: qvidnī ergo primitias cogitationum, balbutiei, motuum et actionum nostrarum?

[note: III.] 12. Dum autem per aetatem informari jam possunt pueri, ante omnia instillandum illis est, non hujus Vitae causā nos hīc esse, sed ad aeternitatem tendere: hāc solum transitum esse, ut rite praeparati digne intremus aeternas sedes.

Qvod doceri facile potest, exemplis qvotidianis eorum qvi morte abripiuntur, et in aliam transferuntur vitam, infantes, pueri, juvenes, senesqve. Crebro illis haec refricentur, ut qvam nemo hīc mansionem figere qveat, considerent.

[note: IV.] 13. Moneantur ergo subinde, nihil hīc agendum esse magis qvam ut recte praeparemur vitae seqventi.

Aliās stultum fore, occupari illis qvae mox deserenda erunt, et negligere ea, qvae nos in aeternitatem ipsam comitabuntur.

[note: V.] 14. Tum doceantur, duplicem esse Vitam, ad qvam hinc migrant Homines; beatam, cum Deo; et miseram, in inferno; utramqve aeternam.

Exemplō Lazari et Epulonis: qvorum animae delatae sunt, illius ab Angelis in coelos, hujus a diabolis in gehennam.

[note: VI.] 15. Felices autem, et terqve qvaterqve felices esse illos, qvi ita instituunt rationes suas, ut ad DEVM transferri reperiantur digni.

Nam extra DEUM, lucis et vitae fontem, nihil esse nisi tenebras, horrores,


page 141/142, image: s096

cruciatus, mortem sine morte perpetuam: ut non nasci praestitisset eos, qvi aberrabunt a DEO, et in exitii aeterni barathrum se praecipitabunt.

[note: VII.] 16. Translatum vero iri ad DEVM, qvicunque hīc ambulant cum DEO.

[Ut Enoch et Elias, vivus uterqve: alii post mortem, Gen. 5. 24. etc.]

[note: VIII.] 17. Ambulare autem cum DEO illos, qvi eum ob oculos habent, timent, mandata ejus servant.

Atqve hoc esse Totum Hominis: Ecclesiastis 12. 15. Illud totum de qvo Christus dixit Vnā re opus est, Luc. 10. 42. Quod omnes Christiani semper in ore et corde habere doceantur: ut ne unqvam cum Martha solicitudinibus hujus vitae nimium se implicent.

[note: IX.] 18. Ergo quicqvid rerum hīc vident, audiunt, tangunt, agunt et patiuntur, ad Deum omnia referre consvescant, immediate vel mediate.

Qvod exemplis illustretur. Nempe, qvi se studiis literarum, et vitae contemplativae, dedunt, ideo dedere debere, ut contemplentur diffusam ubiqve Dei potentiam, sapientiam, bonitatem; et per id accendantur in ejus amorem: et amore se illi arctius arctiusqve agglutinent: ut divelli neqveant inaeternum. Qvi autem externos labores, agriculturam, opificia etc. obeunt, eos qvaerere Panem, et caetera vitae necessaria: haec autem ideo, ut vivant commode, vivere autem commode debere, ut mente qvietā et hilari serviant DEO: et serviendo ei placeant; et placendo, illi aeterne cohaereant. Qui aliō fine res tractant, eos aberrare ab intentione DEI, et a DEO ipso.

[note: X.] 19. Discant autem ab ineunte aetate qvam maxime illis occupari, qvae immediate ad Deum ducunt; SCRIPTVRARVM S. lectione, Cultūs divini exercitiis, et externis bonis Operibus.

Scripturarum enim Sacrarum lectio recordationem Dei excitat et fovet: Cultūs divini exercitium homini Deum praesentem sistit et copulat: Opera bona copulam illam firmant qvia nos vere ambulare in praecoptis Dei ostendunt. Haec tria omnibus Pietatis candidatis (qvales sunt omnis Christiana, per Baptismum Deo sacrata, juventus) serio commendanda sunt.

[note: XI.] 20. Proinde, Scriptura Sacra Christianis Scholis Alpha et Omega esto.

Qvod Hyperius Theologum in Scriptura nasci dixit, id Petrum Apostolum latius extendisse videmus: silios Dei dictitantem ex incorruptibili semine nasci, per sermonem Dei vivi manentis in aeternum (I Pet. 1. 23.) Ergo in Scholis Christianis ante omnes Libros hic Dei Liber obtineat: ut Timothei exemplō omnes, omnes, omnes Christiani adolescentes a puero sacras literas edocti, sapientes reddantur ad salutem (2 Tim. 3. 15.) enutriti verbis fidei (1 Tim. 4. 6.) Pulchre jam suo tempore hac de re disseruit Erasmus, in sua Paraclesi, id est ad Christianae Philosophiae studium Adhortatione. Scriptura sacra (inqvit) omnibus ex aeqvo se accommodat, submittit se parvulis, ad illorum modulum se attemperat, lacte illos alens, fovens, sustentans, omnia faciens donec grandescamus in Christo. At rursum, ita non deest infimis, ut summis etiam sit admir abilis: Parvis pusilla est, magnis plusqvam maxima. Nullam haec aetatem, nullum sexum, nullam fortunam, nullam rejicit conditionem. Sol hīc non perinde communis et expositus est omnibus, atqve Christi doctrina. Non arcet omnino qvenqvam, nisi qvis semet arceat, ipse sibi invidens etc. Addit: Vtinam haec in omnes omnium gentium lingvas essent transfusa, ut non solum a Scotis et Hibernis, sed a Turcis qvoqve et Sarracenis legi, cognosciqve possint. Esto; riderent multi, at caperentur aliqvot. Vtinam hinc ad stivam aliqvid decantet agricola! hinc non nihil ad radios suos moduletur textor! hujusmodi fabulis itineris taedium levet viator! [note: N. B.] ex his sint omnia Christianorum colloqvia! Tales enim ferme sumus, qvales sunt qvotidianae nostrae confabulationes. Asseqvatur qvisqve qvod potest, exprimat qvisqve qvod potest. Qvi posterior est, non invideat praecedenti: qvi prior est, invitet seqventem, non despiciat. Cur professionem omnium communem ad paucos contrahimus? Et prope finem: Qvotqvot igitur in Baptismo juravimus in verba Christi, (si tamen ex animo juravimus) mox inter ipsos parentum complexus, et nutricum blanditias, Christi dogmatis imbuamur. Nam et altissime insidet, et tenacissime haeret, qvod primum rudis illa animi testula imbiberit. Christum prima sonet balbuties: ex hujus Evangeliis prima formetur infantia: qvem ita cumprimis tradi cupiam, ut et a pueris ametur. In his deinde versentur studiis, donec tacitis auctibus adolescant in virum robustum in Christo. Felix qvem in hisce literis mors occupat. Has igitur totō pectore sitiamus omnes, has complectamur, in his jugiter versemur, has exosculemur, his demum immoriamur, in has transformemur: qvandoqvidem abeunt in studia mores etc. Idem Erasmus in Theologiae


page 143/144, image: s097

Compendio dicit: Nec inconsultum fuerit meā scientiā, divinos libros ad verbum ediscere, vel non intellectos, authore Augustino etc. [note: N. B.] Omnino igitur non Plautus, non Terentius, [note: N. B.] non Ovidius, non Aristoteles, personent Scholas Christianas, sed Moses, David, Christus: excogitenturqve modi, qvibus Biblia plane ut Alphabeta juventuti Deo sacratae (omnes autem Christianorum liberi sancti sunt 1. Cor. 7. 14.) familiaria [note: N. B.] reddantur. Ut enim ex literarum sonis et characteribus omnis sermo contexitur, ita e divinarum literarum elementis tota Religionis et Pietatis structura exsurgit.

[note: XII.] 21 Qvidqvid e Scriptura discitur, ad Fidem, Charitatem, Spem, refertor.

Haec enim tria sunt summae illae Classes, ad qvas omnia referuntur, qvae DEO verbis suis patefacere nobis visum est. Qvaedam nempe revelat, ut sciamus: qvaedam mandat, ut faciamus: qvaedam etiam promittit, ut a benignitate ipsius expectemus, in hac et futura vita. Nec in tota Scriptura qvidqvam occurrit, qvod non ad aliqvod horum capitum referatur. Id ergo intelligere doceantur omnes, ut cum ratione versari sciant in Oraculis divinis.

[note: XIII.] 22 Fides, Charitas, Spes, ad praxin doceantur.

Practicos enim formare Christianos, non theoreticos, jam inde a prima formatione opus est, si vere Christianos habere volumus. Religio viva res est, non picta: vitalitatem ergo suam effectu prodat, qvemadmodum semen vivum terrae bonae mandatum mox germinat. Hinc Scriptura Fidem efficaceni reqvirit (Gal. 5. 6.) absqve hoc mortuam vocat (Jac. 2. 20.) Spem etiam vivam reposcens (I. Pet. 1. 3.) Hinc creberrima in lege vox, revelari divinitus qvae revelantur, ut faciamus ea. Et Christus: Sihaec scitis, beati eritis si feceritis. Joh. 13. 17.

[note: XIV.] 23 Fides, Charitas, Spes, ad praxin accommodate docebuntur, si doceantur pueri (artqve omnes) fortiter omnia, qvae DEVS revelat, creaere; qvae mandat, exseqvi; qvae promittit, sperare.

Notandum hoc, et diligenter juventuti inculcandum, ut si velint Verbum Dei sibi virtutem Dei esse ad salutem, afferant cor humile et devotum, paratum semper et ubiqve in omnibus submittere se Deo: imo jam se actu submittens. Ut enim sol nihil suō lumine revelat ei, qvi oculos aperiri nolit; et dapes appositae neminem exsaturant, vesci recusantem; ita divinum mentibus subministratum Lumen, actioni busqve nostris datae Normae, et promissa timentibus Deum Beatitudo, frustra fuerint, nisi haec promptā Fide, flagranti Charitate, firmaque Spe, amplectamur. Qvemadmodum Abraham, Pater credentium, incredibilia etiam rationi, credebat, verbis Dei fidem habens: durissima carni faciebat (ut fuit derelinqvere patriam, mactare filium etc) jussa Dei seqvutus: et sperabat ubi qvod speraret non fuit, promissionibus Dei fretus. Atqve talis haec fides, viva et efficax, reputata illi fuit in justitiam. Quod ut in semet ipsis experiantur, et constanter observent, qvicunque se tradunt Deo, docendi sunt.

[note: XV.] 24 Qvicqvid etiam post S. Scripturam docetur Christiana Juventus (Scientias, Artes, Lingvas etc) Scripturis subordinate doceatur: nempe ut ubiqve notare, planeqve pervidere qveant, omnia esse, nisi ad Deum et vitam futuram referantur, vanitatem meram.

[note: N. B. 1.] Laudatur ab antiqvis Socrates, qvod Philosophiam a nudis et spinosis speculationibus [note: 2.] traduxerit ad Mores: et Apostoli a spinosis Legis qvaestiunculis ad dulcem Christi Charitatem revocare Christianos professi sunt, (1. Tim. 1. 5, 6, 7. etc.) [note: 3.] qvemadmodum et moderm nonnulli pii Theologi a perplexis, magis Ecclesiam destruentibus qvam aedificantibus controversiis, ad Conscientiae curam et praxin. O Misereatur nostri Deus, ut generalem modum rationemqve inveniamus, qvā omnia qvibus occupatur Intellectus humanus extra Deum, ad Deum; ommaque vitae hujus negotia, qvibus se implicat et immergit Mundus, ad studia vitae coelestis, transferre, efficaciter doceamur! Id vero esset sacra qvaedam scala, qvae per omnia qvae sunt et fiunt mentes nostrae ad supremum illum aeteruumqve omnium praesidem, beatitudinis verae fontem, inoffense ascendant!

[note: XVI.] 25 Cultui divino religiosissime vacare, interno et externo, doceantur omnes: ne internus sine externo frigescat, externus sine interno in hypocrisin degeneret.

Externus Dei cultus est Sermo de Deo, Praedicatio et auscultatio verbi ejus, Adoratio genubus flexis, Laudes hymnis decantatae, Sacramentorum usus, altjqve sacri Ritus, publici et privati. Internus autem cultus Dei est, perpetua Praesentia divinae Cogitatio, Timor et Amor Dei, sui Abnegatio, et in manus Dei Resignatio; nempe ad omnia qvae Deo placeant faciendum et patiendum prompta voluntas. Conjungenda haec sunt, non divellenda; non solum qvia justum est, ut glorificetur Deus corpore et spiritu nonstrō,


page 145/146, image: s098

qvae ejus sunt (1. Cor. 6. 20.) sed etiam qvia divelli sine periculo non possuut. Externos siqvidem Ritus, sine veritate interna, Deus abominatur: Qvis poscit ista de manibus vestris? etc. (Ies. 1. et alibi) [note: N. B.] Qvia nempe Deus spiritus est, in spiritu et veritate adorari vult (Joh. 4.) At rursum qvia nos non mere spirituales sumus, sed corporales et sensuales: opus est subinde excitari sensus nostros externe, ad faciendum qvae interne fieri debent in spiritu et veritate. Ideoque DEVS, tametsi interna potissimum reqvirat, externa tamen simul ordinavit, [note: N. B.] et observari vult. Christus ipse qvanqvam Novi Testamenti cultum a ceremoniis liberavit, et in spiritu ac veritate Deo serviendum esse docuit: Patrem tamen pronā facie adorabat, et adorationem illam vel totas noctes continuabat, Caetus sacros freqventabat, Doctores legis audiebat et interrogabat, Verbum praedicabat, Hymnos decantabat etc. Ad religionem ergo dum formamus juventutem, integre formemus, externe et interne: ne efformemus vel hypocritas, superficiales scilicet, fictos, pictos, simulatos cultores Dei; vel fanaticos, somniis suis se oblectantes, et contemptu Ministerii externi Ecclesiae ordinem et decus dissolventes; vel deniqve frigidos, si externa internis non addant stimulos, interna externis vitam.

[note: XVII.] 26. Ad Opera externa, divinitus mandata, diligenter adsvefaciendi pueri: ut fidem suam operibus demonstrare, verum Christianismum esse sciant.

Ejusmodi opera sunt, Temperantiae, Justitiae, Misericordiae, Patientiae exercitia, nunqvam intermittenda. Nisi enim Fides nostra tales profert fructus, mortua esse demonstratur (Jac. 2.) At vivam esse oportet, si salvifica est.

[note: XVIII.] 27 Doceantur etiam Beneficiorum et judiciorum Dei sines distingvere accurate; ut omnibus legitime uti, nullō abuti, sciant.

[note: N. B.] Fulgentius (Epist. 2. ad Gallam) Beneficia Dei trifariam dividit. Qvaedam dicit esse aeternum duratura; alia ad aeternitatem adipiscendam servientia: alia deniqve ad usum solummodo praesentis vitae. Primi generis illi sunt: Agnitio Dei, Gaudium in Spiritu S. et Charitas Dei diffundens se in cordibus nostris. Secundi generis dicit esse; Fidem, Spem, et Misericordiam in proximos. Tertii, Valetudinem, Divitias, Amicos, et caetera externa, qvae per se nec beatum, nec miserum reddunt.

Eōdem modō Judicia Dei, seu castigationes, doceantur trium esse generum. Qvosdam (qvibus aeternum parcere constituit Deus) corripi hīc, et sub cruce exerceri, ut purificentur et dealbentur (Dan. 11. 35. Apoc. 7. 14.) ut Lazarus. Aliis hīc parci, ut puniantur in aeternum: ut dives Epulo. Aliorum poenas inchoari hīc, ut proferantur in aeternitatem: ut Saulis, Antiochi, Herodis, Judae etc. Doceantur igitur; homines omnia distingvere, ne bonis sensualibus, decepti, anteferant ea qvae hujus solum temporis sunt: et formidare sciant non tam praesentia mala, qvam gehennam; timereqve non eos maxime, qvi corpus solum occidere possunt, et nihil habent amplius qvod faciant, sed illum qvi et corpus potest perdere, et animam detrudere ad gehennam. (Luc. 12.)

[note: XIX.] 28. Et moneantur, securissimam Vitae viam, esse viam Crucis: ideoqve hāc praevisse Ducem vitae, Christum, ad hanc invitasse alios, hāc ducere illos, qvibus optime vult.

[note: N. B] Mysterium salutis nostrae Cruce peractum est, Cruce constat: nempe qvā mortificatur vetus Adam, ut vivat novus, secundum Deum creatus. Ideo Deus qvos diligit castigat, et qvasi cum Christo crucifigit, ut cum Christo resuscitatos collocet ad dextram suam in excelsis. Hoc Verbum Crucis licet sit potentia Dei ad salvandum eos qvi credunt, stultitia tamen est et offendiculum carni (1 Cor. 1. 18.) ut plane sit necesse probe probeqve haec Christianis inculcari: qvō intelligant discipulos Christi se esse non posse, nisi abnegaverint seipsos, et bajulandae cruci Christi submiserint humeros (videatur Luc. 14. vers. 26. ad finem) paratiqve sint per totam vitam suam, qvōcunqve ducet Deus, seqvi.

[note: XX.] 29. Providendum autem, ut dum haec omnia docebuntur, nihil contrariorum exemplorum illis obveniat.

Id est, cavendum ne pueri blasphemias, perjuria, nominis divini profanationes varias, caeterasqve impietates, audiant et videant: sed numinis reverentiam, religionis observantiam, conscientiae curam, qvōqvō se vertunt, animadvertant. Et si qvid secus accidit, domi aut in Schola, sentiant impune non ferri, sed corripi severe; ut laesi Numinis poena semper atrocior qvam offensi Prisciani, aut aliu^s externi delicti, qvid inprimis et maxime cavendum sit, ostendat.

[note: XXI.] 30. Tandem, qvia in hac Mundi et naturae corruptione, nunqvam tantum proficimus, qvantum debemus: et, si prosicimus aliquantulum, eadem depravata caro facile in complacentiam sui et spiritualem superbiam prolabitur. Vnde (qvia Deus superbis resistit) saluti periculum est summum: Docendi sunt


page 147/148, image: s099

tempestive Christiani omnes, nostra bona studia et opera propter imperfectionem suam nihil esse, nisi nobis perfectione suā subveniat Christus, Agnus ille Dei tollens Mundi peccata, in quo solo Patri complacuit etc. Hunc ergo invocandum, in hoc uno fidendum.

Ita demum in tuto collocaverimus spem salutis nostrae, et nostrorum, cum eam super Christum, angularem illum lapidem, locaverimus: qvi ut omnis perfectionis in coelo et in terra apex est, ita Fidei, Charitatis, Spei, Salutisqve nostrae, et inchoator et perfector, solus et unus. Qvippe qvem Pater ideo Coelo misit, ut Immanuel (Deushomo) factus, Deo reuniret homines; et in assumptā humanitate sanctissime vivens, exhiberet hominibus divinae vitae exemplar; et innocenter moriens, expiaret noxas Mundi per semetipsum, ablueretqve nos a peccatis nostris sangvine suō; tandemqve resurgens victam Morte Mortem ostenderet, et in Coelum ascendens, indeqve Spiritum sanctum, arrhabonem salutis nostrae, mittens, per hunc nos et inhabitaret ut Templa sua, et regeret atqve ad salutem custodiret, dum hīc in lucta sumus, et resuscitaret post atqve assumeret ad se, ut ubi est ipse, simus et nos, et spectemus gloriam ejus etc.

31. Huic uni omnium Servatori aeterno cum Patre et Spiritu S. laus sit et honor, et benedictio, et gloria, in secula seculorum, AMEN.

32. Verumenimvero haec omnia dextre peragendi modus particularis per omnes Scholarum Classes praescribendus erit.

CAP. XXV. Si Scholas ad veras veri Christianismi normas plane reformatas volumus, Gentilium Libros aut esse amovendos; aut certe cautius, quam hactenus, tractandos.

[note: Qvid hīc svaderi incipiat:] INevitabilis nos cogit necessitas, rem cujus capite praecedenti obiter facta est mentio, pluribus perseqvi. Nempe si vere Christianas nobis esse Scholas volumus, Gentilium Doctorum turbam amovendam esse. Cujus rei primum proponemus urgentes causas: deinde, qvae cautio circa illos Mundi sapientes adhibenda sit, ut nihilominus omnia illorum pulchre cogitata, dicta, facta, nostra fiant, docebimus.

[note: et qvō Dei Zelō] 2. Zelare hanc rem adigit nos gloriae Dei, salutisqve humanae amor: qvum videamus praecipuas Christianorum Scholas nomine tenus Christum profiteri, caeterum meros Terentios, Plautos, Cicerones, Ovidios, Catulos et Tibullos, Musas et Veneres, in deliciis habere. Vnde fit, ut Mundum potius qvam [note: (Eheu!)] Christum sapiamus, Christianosqve in media Christianitat qvaeri necesse sit. Nempe qvia eruditissimis qvibusqve, etiam divinae sapientiae antistitibus, Theologis, Christus tantum larvam, Aristoteles cum caetera gentilium turba sangvinem et spiritum, suppeditant. Qvod libertatis Christiane horrendus abusus turpissimaqve profanatio est, et res plena periculi. Nam

[note: Causae, cur Gentiles libri Scholis Christianis excludi, libri a. Dei introduci debeant.] 3. Primum, Coelo nati sunt renati per Spiritum Dei liberi nostri: Coelo proinde formandi cives, ineundaqve illis notitia primario cum Coelestibus, DEO, Christo, Angelis, Abrahamo, Isaco, Jacobo etc. Atqve id ut ante omnia fiat, caeteris omnibus interim sepositis, consultum est, tum ob vitae hujus incertitudinem, [note: Prima] ne qvis forsan imparatus abripiatur; tum qvia primae impressiones optime haerent, faciuntqve (si sanctae sunt) reliqva omnia, post in vita tractanda, securiora.

[note: Secunda.] 4. Deinde DEVS, cum abunde prospiceret Populo suo electo, non tamen et commonstravit Scholam praeterin Atriis suis: ubi seipsum nobis constituit Doctorem, nos Discipulos, Doctrinam vero Oraculorum suorum vocem. Sic enim per Mosen loqvitur: Audi Israel, Dominus DEVS tuus unus est. Itaqve diliges Dominum DEVM tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis. Et erunt Verba ista qvae Ego praecipio Tibi hodie, in corde tuo: eaqve narrabis siliis tuis, et meditaberis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atqve exsurgens etc. Deut. 6. 4. etc. Et per Jesaiam: Ego Dominus DEVS tuus, docens te utilia, gubernans te in via, qvā ambules. (48. 12.) Item: Nonne populus DEVM suum consulet? (8. 19.) Et Christus, Scrutamini Scripturas. (Ioh. 5. v. 39.)

[note: Tertia.] 5. Eandem hanc Vocem suam fulgentissimum esse Intellectu^s nostri lumen, perfectissimamqve Actionum regulam, et in utroqve sufficientissimum imbecillitatis nostrae subsidium, satis protestatus est his verbis: Ecce docui Vos statuta et judicia! Observabitis igitur ea et facietis. Nam haec est Sapientia Vestra, et prudentia ante oculos Populorum: qvi auditis illis dicent, Tantum gens ista populus sapiens est, et prudens (Deut. 4. 5, 6.) Et ad Iosuam sic edicit: Non recedet volumen Legis hujus ab ore tuo, sed meditaberis in eo dies ac noctes. Et tunc prosperaberis in viis tuis, atqve tum secundaberis. (Ios. 1. 8.) Per Davidem vero: Doctrina Jehovae integra est, restituens animam: testimonium Jehovae verax, sapientiam afferens imperitis etc. (Psal. 19. 8) Apostolus deniqve Scripturam divinitus inspiratam utilem esse ad doctrinam etc. ut perfectus fiat homo Dei, testatur (2 Tim. 3. 16, 17.) Quod pariter sapientissimi hominum (intellige Christianos vere illuminatos) et agnoverunt


page 149/150, image: s100

et professi sunt. Chrysostomus dixit: Qvidqvid vel discere vel ignorare opus est, in Scripturis discinus. Cassiodorus: Schola coelestis, Eruditio vitalis, Auditorium Veritatis; Disciplina ceriissime singularis, Scriptura est: qvae discipulos occupat sensibus fructuosis, non inani lenocinatione Verborum etc.

[note: Qvarta.] 6. Expresse autem DEUS populo suo gentilium doctrinā et consvetudinibus interdixit. Vias gentium nolite discere (inqvit Jer. 10. 2.) Item: Nunqvid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Belzebub, deum Akaron? (4 Reg. 1. 3.) Nonne populus a DEO suo reqviret visionem? mortuosne pro vivis consulat? Ad Legem potius et ad Testimonium: Qvod si non dixerint juxia verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Jes. 8. 19, 20.) Quid ita? nempe qvia Omnis sapientia a Domino est, et cum ipso manet in seculum. Aliās, radix sapientiae cui retecta est? (Ecclus. 1. 1, 6.) Qvanqvam viderunt lumen, et habitarunt super terram, Viam tamen Scientiae non agnoverunt: neqve intellexerunt semitas ejus etc. Non est audita in terra Chanaan, neqve visa est in Theman: Filii qvoqve Agar, qvi exqvirunt prudentiam qvae de terra est, fabulatores et exqvisitores intelligentiae, viam Sapientiae nescierunt. Sed qvi scit universa novit eam, et adinvenit omnem viam disciplenae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo (Bar. 3. v. 20, 21, 22, 23, 32, 36, 37.) Non facit ita ulli genti: ideo judicia ejus non cognoverunt (Psal. 147. 9.)

[note: Qvinta.] 7. Qvod si qvando a Lege sua ad humanae phantasiae illecebras deflecteret populus suus, exprobrare consvevit DEUS, non solum vecordiam, qvod Sapientiae fontem derelinqverent (Bar. 3. vers. 12.) sed duplicatam malitiam, qvod scaturiginem aqvarum vivarum relinqventes, cisternas sibi fodicarent dissipatas, non continentes aqvam. (Jer. 2. 13.) Et per Oseam qvestus, qvod populus suus nimium colludat cum genti bus, subdit: Qvae praescripsi documen a multiplicia Legis meae, velut res aliena computata sunt. (Os. 8. 12.) Et qvid obsecro aliud faciunt illi Christiani, qvibus gentilium libri nocturnā diurnā versantur manu; sacer Dei codex velut res aliena, ad ipsos impertinens, nulli curae est? Cum tamen non sit res inanis, qvae impune bossit negligi, sed ipsa Vita nostra, Deō teste. (Deut. 37. 47.)

[note: Sexta.] 8. Ideo Ecclesia vera, veriqve cultores Dei, nullam praeter in Verbo Dei qvaesiźre Scholam, Sapientiam inde veram et coelestem, qvae supra omnem mundanam est, abunde haurientes. Ita enim David de se: Super inimicos sapientiorem me fecisti Mandatis tuis; et Omnibus doctoribus meis intelligentior sio, qvia Testimonia tua sunt meduatio mea etc. (Psal. 119. 98. etc.) Similiter Salomon, mortalium Sapientissimus fateuit; Dominus dat sapientiam, EXOREEIUS est prudentia et scientia (Prov. 2. 6.) Testatur et Syracides (in praefatione libri sui) sapientiam suam, praeclaram sane illam, e lectione legis et Prophetarum fuisse haustam. Hinc illae sanctorum exultationes, cum in lumine Dei sumen viderent (Psal. 3. 10.) Beati sumus ō Israel, qvod ea qvae placent Deo cognita sunt nobis! (Bar. 4. 4.) Domine, ad qvem ibimus? Verba vitae aeterna tu habes (Iob. 6. 68.)

[note: Septima.] 9. Omnium seculorum exempla ostendunt, qvoties Ecclesia ab his fontibus Israelis deflecteret, toties id seductionis et errorum occasionem fuisse. De Israelitica Ecclesia e Propheticis qverelis satis notum est: de Christiana ex historiis colligitur, qvamdiu ab Apostolis et ab Apostolicis viris solā Evangelii doctrina urgebatur, tamdiu fidei sinceritatem viguisse. Simul vero ac gentes catervatim in Ecclesiam se infunderent, et refrigesceret primus ardor; et secernendi pura ab impuris attentio, per idqve gentilium libri primum qvidem privatim, mox publice, lectitari coeperunt, qvae doctrinarum mixtura et confusio inseqvuta sit, videmus. Amissa fuit Scientiae clavis, illis ipsis qvi eam penes se solos esse jactabant: inde pro Fidei articulis opinionum sigmenta infinita enata: hinc dissidia et lites, qvarum necdum finis apparet; inde refriguit Charitas, et extincta est pietas: atqve ita sub Christianismi nomine Gentilismus revixit, regnatqve. Comminationem enim Domini Jehovae impleri oportuit, ut qvi non loqvi curarent juxta Verbum Dei, non esset eis matutina lux (Ies. 8. 20.) Ideo miscuit eis Dominus spiritum soporis, et clausit oculos eorum, ut illis esset omnis visio sicut verba libri signati etc. qvia timuerunt Deum mandatis et doctrinis hominum etc. (Ies. 29. v. 10, 11, 13, 14.) Oqvam vere in istis etiam impletur, qvod de gentilibus Philosophis contestatus est Spiritus Sanctus, evanuisse in cogitationibus suis, et obscuratum esse insipiens cor eorum (Rom. 1. 21.) Proinde si felitciter ab inqvinamentis repurgari debet Ecclesia, nulla superest certior via, qvam ut seductoriis hominum commentationibus relictis, ad solos puros Israelis fontes redeamus, Deoqve et ejus Verbo nos et liberos nostros docendos et ducendos tradamus. Ita demum fiet, qvod praedictum est, fore ut omnes filii Ecclesiae docti sint a Domino. (Ies. 54. 13.)

[note: Octava.] 10. Nec certe majestas nostra, Christianorum (qvi per Christum filii Dei facti sumus, regaleque sacerdotium et haeredes futuri seculi) ita nos, et liberos nostros abjici atque prostitui


page 151/152, image: s101

permittit, ut cum profanis ethnicis tam aretō utamur consortiō, eosqve in deliciis habeamus. Certe enim Reguni et Principum filiis in paedagogos dari non solent parasiti, scurrae, sanniones: sed Viri graves, sapientes, pii. Et nos filiolis Regis Regum, fraterculis Christi, haeredibus aeternitatis, paedagogos dare non erubescimus jocularem Plautum, lascivum Catullum, impurum Ovidium, impium Dei irrisorem Lucianum, obscaenum Martialem, aliosqve de illa veri Dei cognitionis et timoris experte turba? qvae cum ipsa extra spem vitae melioris vixisset, inqve praesentis vitae luto solummodo sese volutasset, non potest non iisdem secum sordibus in volvere eos, qvi consortio suo utuntur. Satis jam, ah saus, insanitum est, ō Christiani! hīc jam terminus esto. Deus enim ad meliora nos vocat; vocantem seqvi [note: Schola Dei. N. B.] par est. Christus, aeterna Dei sapientia, filiis Dei domi suae aperuit Scholam: ubi Rectorem et supremum Dictatorem agit ipse Spiritus Sanctus: Professores et Magistros, Prophetae et Apostoli, omnes verā sapientiā praediti, omnes verbō et exemplō Veritatis et Salutis viam luculenter praemonstrantes, Viri sancti; ubi Discipuli sunt soli Electi Dei, primitiae ex hominibus emptae Deo, et Agno; Inspectores vero et custodes Angeli et Archangeli, Principatus et Potestates, in excelsis (Eph. 3. 10.) Vbi qvidqvid affertur, confert scientiam super omnes humani cerebri ratiocinationes veram, certam, perfectam, et se in omnes hujus et futuraevitae usus extendentem. Solum enim Os Dei est fons ille, unde omnes Sapientiae verae rivuli promanant: sola Facies Dei fax illa, unde veri luminis radii sese spargunt: solum DEI Verbum radix illa, unde intelligentiae verae, germina se protrudunt. Beati igitur, qvi faciem DEI intuentur, Ori ejus attendunt, Verba ejus pectore excipiunt! qvia haec una, sola, vera, infallibilis verae et aeternae sapientiae via est, extra qvam alia non est.

[note: Nona.] 11. Nec silentiō praetereundum, qvam serio DEUS populo suo gentilium reliqvii interdixerit, qvidqve sit inseqvutum interminationem hanc non attendentibus. Consumet Dominus nationes illas a conspectu tuo etc. Tu vero sculptilia eorum igne combures. Non concupisces argentum et aurum de qvibus facta sunt, neqve assumes ex eis tibi qvidqvam, ne offendas: qvia abominatio est Domino Deo tuo. Nec inferes qvidqvam ex Idolo in domum tuam, ne sias anathema, sicut illud ipsum est (Deut. 7. 22, 25, 26.) Et capite 12. Qvando disperdiderit Dominus ante faciem tuam Gentes, cave tibi, ne seqvendo eas illaqveeris! postqvam fuerint subversae, ne reqviras Ceremonias earum, dicens: sicut fecerunt illae, faciam, Sed qvod ego tibi praecipio, hoc tantum facito, nec addas, nec minuas. (Deut. 12. 29. etc.) Qvod licer eis post victoriam revocaret in memoriam Josua, svaderetqve idola removeri (Jos. 24. 23.) qvia tamen non obsecundārunt, factae sunt istae gentiles reliqviae in laqveum illis, ut perpetuo reciderent in idolomaniam, usqve ad utriusqve Regni eversionem. Et non resipiscamus nos, alienō exemplō facti cautiores?

[note: Libri Gentilium idola.] 12. At libri non sunt Idola: dixerit qvispiam. Resp. Sed sunt reliqviae Gentium illarum, qvas disperdidit Dominus Deus noster a facie Christiani sui populi, qvemadmodum ibi: sed periculosiores qvam ibi. Ibi enim illaqveabantur illi solum, qvorum Cor obbrutescebat (Jer. 10. 14.) hīc sapientissimi qvique decipi possunt (Col. 2. 8.). Ibi erant opera Manuum humanarum (qvemadmodum Deus loqvi solet, stultitiam idololatris exprobrans) hīc opera Ingenii humani. Ibi auri et argenti splendor perstringebat oculos: hīc sapientiae carnalis plausibilitas excaecat mentem. Et qvid? negas Libros gentilitios Idola esse? Qvis ergo Julianum Imper. a Christo seduxit? qvis Leonem X. Papam, ut historiam de Christo haberet pro fabula, dementavit? qvō ergo Spiritu afflatus Sadoletum Card. Bembus a Bibliorum S. lectione (qvod tantum virum ineptiae istae non decerent) dehortatus est? Qvid hodieque tot sapientes Italos, et alios, in atheismum praecipitat? Utinam vero in reformata etiam Christi Ecclesia non sint, qvos Cicero, Plautus, Ovidius etc. odore qvōdam lethali a Scripturis post se trahant!

[note: Effugium.] 13. Si qvis dixerit: Abusum non esse imputandum rebus, sed personis: esse etiam pios Christranos qvibus e. hnicorum lectio nihil incommodet. Resp. Apostolus: Scimus idolum nihil esse: sed non in omnibus est scientia (nempe discernendi). Videte igitur, ne licentia vestra offendiculum sit infirmis (1 Cor. 8. 4, 7, 9.) Qvanqvam igitur Deus misericors a ruina multos praeservat, nos tamen non excusamur, si illecebras ejusmodi (varias inqvam humani cerebri, aut etiam Satanicae fraudis inventiones) subtilitatis et elegantiae fucō illitas, scientes volentes toleramus: cum ab illis qvosdam, imo plerosque dementari, et in Satanae laqveos induci, certum sit. Obseqvamur potius Deo, Idola in domos nostros ne inferamus, Dagonem juxta foederis Arcam ne collocemus, Sapientiam illam qvae desuper est, terrenae illi, animali et diabolicae, ne commisceamus, et adversus filios nostros concitandae irae Dei occasiones ne praebeamus.

[note: Allegoria.] 14. Nam et illud forsan, qvod in figura accidisse Moses memorat, huc pertinet. Nadab et Abiu, filii Aron, novelli Sacerdotes, cum (muneris sui nondum satis gnari) pro igne sacro thuribulis suis imposuissent ignem alienum,


page 153/154, image: s102

(hoc est communem) ad suffiendum coram Domino, percussi sunt igne Dei, et mortui coram Domino (Levit. 10. 1. etc.) Qvid autem sunt Christianorum liberi nisi novellum illud sanctum sacerdotium, ad offerendum spirituales hostias Deo (1 Pet. 2. 5.) jam consecratum? Quorum thuribula, Mentes, si alienō igne implemus, qvid nisi eos furori irae Dei objicimus? Annon enim alienum est, et esse debet, Christiano pectori, qvidqvid aliunde qvam a Spiritu Dei venit? Talia vero sunt pleraqve gentilium Philosophorum et Poėtarum deliramenta, Apostolō teste (Rom. 1. 21. 22. Coloss. 2. 8. 9.) Et Poėsin Hieronymus non abs re Vinum Daemonum appellvit, qvō inebriat et in soporem collocat incautas mentes, illisqve monstrosarum opinionum, periculosarum tentationum, teterrimarumqve cupiditatum, somnia inducit, Cavere itaqve Satanae: ejusmodi philtra convenit.

[note: Ephesii imitandi.] 15. Nisi paremus tutiora haec fvadenti DEO, contra nos in judicio stabunt Ephesii illi, qvi simul ac divinae sapientiae illis lux affulsit, combusserunt omnes curiosos libros, sibi, ut Christianis, post hac inutiles. (Act. 19. 19.) Et moderna Graecorum Ecclesia: qvae etsi majorum suorum, pro sapientissima mundi gente habitorum, Philosophicos et Poėticos libros elegante illā suā dialectō conscriptos habent, eorum tamen lectione sibi et suis sub anathematis paena interdixerunt. Unde factum, ut qvanqvam barbarie inundante in multam ignorantiam et superstitionem prolapsi sint, praeservaverit tamen eos DEUS ab Antichristiana errorum colluvie hactenus. Eā igitur in replane imitandi sunt, ut (majori tamen superinductō S. literarum studiō) facilius amoveantur e Gentilismo relictae consusionum tenebrae: in solo qvippe lumine DEI videtur lumen (Psal. 36. 10.) Vos igitur domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Dei nostri (Jes 2. 5.)

[note: Objectiones hīc solventur.] 16. Videamus autem, qvibus rationibus adversus haec insurgat humana Ratio, angvium se in modum torqvens, ne sud Fideī obseqvium captivari necesse habeat, et se dedere DEO. Sic instant.

[note: 1. de magna in libris Gentilium sapientia] 17. Magna est in libris Philosophorum, Oratorum, Poėtarum reposita sapientia. Respond. Digni sunt tenebris, qvi a lumine avertunt oculos. Sane, et Noctuae crepusculum meridies videtur, sed luci nata animalia aliter nōrunt. O homo vane, qvisqvis in humanae ratiocinationis tenebris lucem claram qvaeris, attolle sursum oculos! Coelitus labitur lux vera, a Patre lumitum! In humanis si qvid emicat, aut fulget, scintillulae sunt, qvae ut constitutis in tenebris coruscare, et aliqvid esse, visae sint, nobis, qvibus faces ardentes in manum datae (ful gentissimum Dei Verbum) cui usui scintillae? Nam sive de Natura disputant qvid nisi vitrum lambunt, pultes non attingunt? At in Scripturis sacris ipse Naturae dominator de Operibus suis grandia enarrat mysteria, omnium Creaturarum, visibilium et invisibilium, primas et ultimas rationes explicans. Si de Moribus loqvuntur Philosophi, faciunt qvod viscatis alis Aviculae solent, ut se magnō molimine moveant, nufqvam autem promoveant. At Scriptura habet veras Virtutum descriptiones, cum exhortationibus acutis, medullas ossium penetrantibus, vivaqve omnium exempla. Qvum Pietatem docere volunt Gentiles, superstitionem docent: utpote nec Dei, nec Voluntatis ejus cognitione verā imbuti. Tenebrae operiunt terram, et caligo populos; super Sionem vero oritur Dominus, hīc videtur gloria ejus (Jes. 60. 2.) Qvanqvam igitur filiis lucis liberum esset ad tenebrarum filios aliqvando accedere; ut animadverso discrimine ipsi magis in via lucis exultent, istorum vero tenebras commiserantur: at velle eorum scintillas praeferre lumini nostro, intolerabilis est, et injuriofa in DEUM et animas nostras, dementia. Qvid prodest in mundanis proficere doctrinis, et marcescere in divinis? caduca seqvi figmenta, et coclestia fastidire mysteria? Cavendi sunt tales libri, et propter amorem sacrarum Literarum vitandi: qvi exterius eloqventiā verborum nitent, et interius vacui virtutis et sapientiae manent; inqvit isidorus. Ecce Librorum istorum laudem! Putamina esse sine nucleo. Philippi Melanchtonis judicium tale est. Qvid in universum docent Philosophi, si qvi optime docent, nisi siduciam et amorem nostri? M. Cicero in Finibus bonorum et malorum, omnem rationem Virtutis ab amore nostri et philautia aestimat. Qvantum in Platone tumoris est et fastūs? Neqve facile fieri passe mihi videtur, qvin ab illa Platonica ambitione conirahat aliqvid vitii, si in illius lectionem inciderit ingenium per se alium, et vehemens. Aristotelis doctrina est in universum qvaedam libido rixandi; ut eum inter paraeneticae Philasophiae scriptores ne postremo qvidem loco dignemur. etc. (In Theol. Hypotyp. loco de Pecc.)

[note: 2. de illorum propter Phitosophiam necessitaten] 18. Dicunt item. Si non Theologiam recte docent, docent tamen Philosophiam, qvae e Codice sacro, in salutis usum dato, hauriri non potest. Resp. Fons Sapientiae Verbum DEI in excelsis (Eccles; 1. 5.) Vera Philosophia nihil est nisi vera notitia Dei et Operum


page 155/156, image: s103

ejus; qvae non aliunde verius qvam ex ore Dei disci potest. Hinc Augustinus, laudes Scripturae Sacrae enarrans, haec inserit: Hīc est Philosophia: qvoniam omnes omnium naturarum causae in DEO Creatore sunt. Hīc Ethica: qvoniam bona et honesta vita non aliunde formatur, qvam cum ea qvae diligenda sunt, et qvemadmodum diligenda sunt, diliguntur, h. e DEVS et Proximus. Hīc Logica: qvoniam Veritas, lumenqve animae rationalis, non nisi DEVS est. Hīc etiam laudabilior Reipublicae salus: neqve enim optime custoditur Civitas, nisi fundamento et vinculo sidei, firmaeqve concordiae, cum bonum commune diligitur: qvod summum atqve verissimum DEVS est. Et demonstrārunt jam hoc aevō nonnulli, fundamenta omnium Scientiarum et Artium Philosophicarum in Scriptura contineri, verius qvam alibi: ut admirandum sit Spiritūs S. magisterium, qvi utut primario de Invisibilibus et aeternis informare intendat, simul tamen Naturalium et Artificialium rationes passim detegit, omniumqve sapienter cogitandorum et agendorum normas suppeditat. Qvorum omnium vix umbram in Philosophis gentilium reperire est. Si ergo vere Theologorum nonnemo scripsit, Salomonis formosam illam sapientiam in eo fuisse, qvod Legem [note: N. B.] DEI in domos, Scholas, aulas deduxisset: nos, si juventuti paganarum chartarum locō Legem DEI inculcemus, exinde omni Vitae generi praescribentes Regulas, qvid sperare vetat redituram nobis Salomonicam, hoc est, veram et coelestem, sapientiam? Id ergo allaboremus, ut domi nobis sit qvidqvid nos sapientes reddere potest, etiam in externa illa, et ut ita dicam civili, sapientia, qvam Philosophiam vocamus. Esto enim, fuerint infelicia illa tempora, cum necesse esset Israelitarum filios descendere ad Philistaeos, ad poliendum qvisqve vomerem suum, aut ligonem suum, aut securim suam, aut rutrum suum, eō qvod non esset faber in terra Israelitarum (1 Sam. 13. v. 19, 20.) At num aeqve necessum est semper ita angustari ac premi Israelitas? praesertim cum hoc certe incommodi ea res ferat, qvod qvemadmodum ibi Philistaei Israelitis ligones qvidem porrigebant, gladios vero adversus se nullā ratione subministrabant: ita ab gentili philosophia vulgares qvidem ratiocinationum Syllogismos, et orationum flosculos, habere qveas, gladios et hastas ad expugnandas impietates et superstitiones nullomodō impetres. Davidica igitur nobis et Salomonica potius optemus tempora; ubi Philistaei jaceant, Israel autem regnet et suis bonis gaudeat.

[note: 3. Itemqve propter styli elegantiam. Resp. 1. N. B.] 19. Saliem ergo styli gratiā legant Terentium, Plautum, alios similes, Latinitatis studiosi. Respond. Ideone infantes nostros, ut loqvi discant, per ganea, et popinas, et canponas, et lupanaria, et similes cloacas, ductitabimus? Nam qvā amabo Terentius, Plautus, Catullus, Ovidius etc. nisi per ejusmodi sordida loca juventutem deducunt? qvid nisi facetias, jocos, comessationes, inebriationes, amores spurcos, scortationes, varie consutos dolos, aliaqve similia, a qvibus avertendi sunt Christianorum oculi et aures, etiam dum se casu offerunt, spectanda exhibent? Putamusne parum depravatum esse hominem in se, ideoqve illi oportere extrinsecus foeditatum omnis generis monstrari formas, et subministrare fomites et flabella, et qvasi ultro qvaesitā ansā propellere in ruinam? Dixeris: Non omnia in Authoribus illis mala sunt Respondeo, sed mala semper facilius haerent: ideoqve juventutem eō mittere ubi mala mixta sunt bonis, res plena est periculi. Nam neqve venena propinare solent, aut possunt etiam, qvi vitam alicujus perditum eunt, sola, sed mixta qvam optimis eduliis aut potionibus: venena tamen vim suam exserunt, eiqve qvi assumsit perniciem afferunt. Ita plane antiqvus ille homicīda, si circumvenire vult, infernalia toxica sua ingeniosae figmentorum et sermonis blanditiae saccharo edulcare necesse habet: cujus rei conscii nos non disjiciemus ei nefandum hunc apparatum? Dicas: Non omnes spurci sunt: Cicero, Virgilius, Horatius, alii, honesti et graves. Resp. Et ipsi tamen caeci pagani, a Deo vero, ad deos deasqve (Jovem, Martem, Neptunum, Venerem, Foriunam etc. fictilia scilicet numina sua,) mentes lectorum avertentes. (Deus tamen populo suo dixit. Nomen externorum deorum ne recordamini, neqve audiatur ex ore vestro, Exod. 23. 13.) Tum qvantum ibi superstitionum, opinionum falsarum, cupiditatum mundanarum, inter se varie colluctantium, chaos? Plane aliō spiritu implent illi discipulos suos qvam CHRISTI mens est. CHRISTUS evocat e mundo, illi mundo immergunt. CHRISTUS abnegationem sui docet, illi sui amorem. Christus ad humilitatem vocat; illi magnanimitatem commendant. Christus mansvetos qvaerit: illi efferatos faciunt. Christus commendat columbinam simplicitatem: illi argutandi artificium mille modis instillant. Christus modestiam svadet: illi se in jocos diffundunt. Christus amat credulos: hi suspicaces, disputaces, pervicaces, praestant. Et ut paucis, iisqve Apostoliscis


page 157/158, image: s104

verbis concludam: Quae est societas luci ad tenebras? qvae conventio Christi ad Belial? qvae pars fideli cum infideli? (2 Cor. 6. 15.) Recte etiam Erasmus (in Similibus): A floribus marcidis abstinent apes: ita non attingendus Liber, qvi putridas habet sententias. Item: Vt tistissimum est in trifolio cubare, qvia in hac herba negant serpentem latere: ita in his versandum libris, in qvibus nulla venena timentur.

[note: Resp. 2] 20. Interim tamen, qvid tam lepidi habent profani illi scriptores, prae sacris nostris? Soline illi sermonis elegantias intelligunt? Perfectissimus lingvae artifex, est ipse qvi eam plantavit, Spiritus DEI: cujus verba melle dulciora, gladiō utrinqve acutō penetrantiora, igne metalla colliqvante efficaciora, et malleō petras concutiente graviora esse, experiuntur et depraedicant sancti DEI. Soline Gentiles historias afferunt memor abiles? Plenus est codex noster, veriorum et longe mirabiliorum. Soline illi tropos, figuras, allusiones, allegorias, aenigmata, apophtegmata, formant? Fastigium horum apud nos est. Leprosa est imaginatio, Abana et Pharphar, flumina Damasci, praeferre Jordano et aqvis Israel (4 Reg. 5. 12.) Lippiens oculus, cui Olympus, Helicon, Parnassus, amoeniora qvam Sinai, Sion, Hermon, Tabor, Olivetum, praebent spectacula. Absurda auris, cui Orphei, Homeri, Vergilii chelys, prae Davidica cithara, sonat jucundius. Corruptum palatum, cui melius fictum Nectar et Ambrosia sapit, fontesqve Castalii, qvam verum coeleste Manna, fontesqve Israelis. Perversum illud cor, cui majores delicias creant nomina Deorum dearumqve Musarum et Charitum, qvam adorandum nomen FEHOVAE exercitum, Christi Salvatoris, et variorum Spiritūs Sancti charismatum. Caeca illa spes, qvae per campos Elysios potius, qvam per Paradisi hortos, spatiatur. Ibi enim omnia fabulae, veritatis umbrae: hīc omnia res, veritas ipsa.

[note: Resp. 3.] 21. Esto autem, habeant illi qvoqve elegantias ad nos transferri aptas, phrases, adagia sententias morales pulchras: an propter flosculos tamen illos istuc mittendi filii nostri? Nonne AEgyptios spoliare licet, et exuere ornatu suō? Licet utiqve: imo convenit, jussu Dei (Exod. 3. 22.) Jure enim Ecclesiae debetur omnis possessio gentium. Necesse est ergo, inqvis, nos adire ista, ut auferamus. Resp. Manasses et Ephraim occupaturi pro Israel terram gentium, armati ivźre, viri soli; parvulorum grege, et imbelli turbā, domi relictis in loco tuto (Jof 1. 14.) Idem faciamus nos, partes illas exarmandi Scriptores Ethnicos sumamus nobis Viri, eruditione, judiciō, pietate Christianā, jam firmi et robusti; juventutem periculis illis ne exponamus. Qvid enim si illi pubem nostram contrucīdent, aut convulnerent, aut captivam abducant? Tristia prostant, eheu, exempla, qvam multos Philosophia turbae Gentilis Christo abstulit, et in atheismum praecipitavit. Tutissimum igitur fuerit armatos submittere, qvi istis divinitus anathemate devotis omne aurum et argentum, et qvidqvid pretiofi habent, eripiant, idqve inter hereditatem Domini distribuant. O excitet DEVS heroica ingenia, qvae omnes elegantiarum flosculos ex illis vastis desertis collectos per Christianae Philosophiae hortos grate disseminent, ne qvid desiderari domi possit!

[note: Resp. 5.] 22. Si tandem aliqvis Gentilium ipse admittendus esset, Seneca is esto, Epictetus, Plato, similesqve Virtutum et honestatis magistri, in qvibus minus errorum et superstitionum notare est. Qvod consilium fuit magni Erasmi, Juventutem Christianam in ipsis sacris literis enutriendam esse svadentis, tandemqve addentis: Qvod si immorandum sit profanis literis, eqvidem id fieri malim in iis, qvae propius affines sunt arcanis libris (Erasm. in Comp. Theol.) Sed et istos bonum esset admittere ad Juventutem, nonnisi post confirmatos in Christianismo animos: et qvidem castigatos primum; ut nempe nomina deorum, et qvaecunqve superstitionem redolent, auferantur. Eā namqve conditione DEVS virgines ethnicas in uxores ducere permisit, si illis abradantur capilli, et circumcīdantur ungves (Deut. 21. 12) Ut igitur recte intelligamur, non in universum profanorum scripta prohibemus Christianis, ut qvi coeleste privilegium, qvō Christus credentes suos (NB. credentes jam) etiam serpentes et venena innoxie tractandi (Marc. 16. 18.) communivit, non ignoramus: sed ne tenellā adhuc fide filioli Dei serpentibus his objiciantur, illisqve temerariā confidentiā venena hauriendi praebeantur occasiones, praecautum volumus, obtestamur et obsecramus. Lacte sincerō Verbi Dei enutriendos esse filiolos Dei, dixit Spiritus Christi (1 Pet. 2. 2. 2 Tim. 3. 15.)

[note: Objectio qvarta, de S. Scripturae pro aetate prima difficultate.] 23. Sed ajunt adhuc, qvi Satanae contra Christum causae incaute patrocinantur, Scripturae S. libros pro juventute nimis esse arduos, ideo alios interim libellos in manus dari, dum adolescat judicium.

[note: Resp. 1.] Resp. I. At sermo hic errantium est, nescientium Scripturas, neqve virtutem Dei: qvod trifariam ostendo. Primum, nota est de Timotheo celebri olim Musico historia, solemne illi fuisse, qvoties novum acciperet discipulum, interrogare, an jam apud alium Magistrum discendi fecisset initium? Negantes, recipiebat pretiō tolerabili: affirmantibus, duplicabat


page 159/160, image: s105

pretium: causatus, duplicem sibi circa hos instituendos fore laborem, alterum dedocendo, qvod male didicisset; alterum docendo artem veram. Nos igitur cum habeamus toti humano Generi declaratum doctorem ac magistrum Christum Jesum, praeter qvem alios qvaerere prohibemur (Matt. 17. 5. et 23. 8.) et qvi dixit, Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibete eos. (Marc. 10. 14.) pergemus tamen contra ejus voluntatem aliō eos ductare? Nisi forsan metuimus, ne otiosus sit Christus, nimis facile eos mores suos addocens! ideoqve eos per alienas primum officinas hinc inde, et ut dixi per popinas et ganea, et sterqvilinia qvaevis, raptabimus, demumqve corruptos et infectos objiciemus Christo, ut eos sibi reformet. Cui autem pejus consulitur, qvam miserae ulli, et per se eā parte innocenti, Juventuti? dum, vel cum dediscendis, qvibus primā aetate imbuti sunt, per totam vitam luctari necesse habent; vel a Christo simpliciter rejiciuntur, Satanaeqve porro informandi relinqvuntur. Qvod enim Molocho consecratum est, abominationi non sit Deo? Horrenda sunt haec, nimiō plus tamen vera. Per misericordiam Dei oro, prospiciant jam tandem serio Christiani Magistratus, Ecclesiarumqve praesules, ut ne pubes Christiana, Christo nata, et per Baptismum consecrata, Molocho amplius offerri permittatur.

[note: Resp. 2.] 24. Falsum est, qvod clamitant, Scripturam esse nimis sublimem, supraqve infantilis aetatulae captum. An enim Deus qvam accomodatum sit verbum ejus ingenio nostro non intellexit? (Deut. 31. 11, 12, 13.) Annon David Legem Domini sapientiam praestare parvulis (NB. parvulis) testatur? (Ps. 19. 8.) Annon Petrus Verbum Dei lac regenitorum infantum Dei esse dicit, datum ut per illud crescant et augescant? (1. Pet. 2. 2.) Ecce Lac Dei, tenerrimum, dulcissimum et saluberrimum, modo genitis infantulis Dei nutrimentum Verbum Dei est! cur contradicere allubescit Deo? cum potius Gentilis doctrina sit obsonium durum, dentibus egens, eosqve subinde frangens etiam. Ideo Spiritus S. per Davidem in suam Scholam invitat parvos: Vente filii, audite me, Timorem Dei docebo vos (Psal. 34. 11.)

[note: Resp. 3.] 25. Tandem, insunt utiqve Scripturis profunditates, fatemur: sed tales, in qvibus Elephanti merguntur, Agni natant: ut eleganter dixit Augustinus, cum inter sapientes Mundi praesumptuose in Scripturas irruentes, et parvulos Christi, humili et docili animō accedentes, notare vellet discrimen. Et qvid opus statim in altum provehi? Gradatim iri potest. Primum ambeunda littora Catecheticae doctrinae: tum per brevia vadandum, ediscendo historias sacras, sententias morales, et similia, captum non excedentia, sed ad majora qvae seqvuntur attollentia. Tandem enim mysteriis fidei enatandis non inidonei fient. Ita Sacras Literas ab infantia docti, praeservabuntur facilius a corruptelis mundanis, et sapienies reddentur ad salutem, per fidem qvae est in Christo Jesu (2 Tim. 3. 15.) Etenim illi, qvi se Deo dat, et ad pedes Christi considens sapientiae desuper venienti accommodat aurem suam, impossibile est non influere Spiritum gratiae, ad accendendum verae intelligentiae lumen, et praemonstrandas in clara luce salutis vias.

[note: Retorsio] 26. Ut taceam, Authores illos, qvos pro Bibliis jnventuti Christianae obtrudant (Terentium, Ciceronem, Vergilium etc) tales esse, qvalem esse Scripturam sacram clamitant, arduos, et minus intelligibiles juventuti. Nec enim pueris scripti sunt, sed hominibus judicii adulti, inscena et foro versantibus. Nec igitur aliis prosunt: qvod res ipsa loqvitur. Magis certe aliqvis Vir factus, et virilia tractans, e Ciceronis lectione una proficict, qvam si puer ad ungvem ediscat totum. Cur igitur non differuntur cognoscendi suō tempore, iis qvorum interest, si interest? Majoris autem considerationis sunt qvae jam diximus, in Scholis Christianis cives esse formandos coelo, non Mundo: tales proinde illis dandos esse Magistros, qvi coelestia magis qvam terrena, sancta qvam profana, instillent.

[note: Conclusion] 27. Concludamus igitur Angelicis verbis: Non potest opus aedisicii humani sustineri in eo loco, ubi incipitur ostendi civitas Altissimi (4 Esd. 10. 54.) Et qvoniam Deus nos esse vult Arbore s Justitiae, et plantationem Jehovae, unde ille glorisicetur, (Ies. 61. 3.) non ergo oportet liberos nostros esse arbusculas plantationis Aristotelicae, vel Platonicae, vel Plautianae, vel Tullianae etc Alioqvi sententia jam lata est: Omnis plantatio qvam non plantavit Pater meus coellestis, eradicabitur (Matt: 15. 13.) Exhorresce, si qvis argutari, et contra scientiam DEI te efferre, non desistis. (2. Cor. 10. 5.)

CAP. XXVI. De DISCIPLINA Scholastica.

[note: Disciplina Scholis necessaria.] Usitatum populari Bohemis diverbio dictum, Schola sine disciplina, molendinum est sine aqva, verum est. Qvemadmodum enim si molendino auferas aqvam, consistere illud; ita si Scholae disciplinam, lentescere omnia, necesse est. Sicut et ager si non sarritur, perniciosa segeti Zizania


page 161/162, image: s106

illico nascuntur: Arbusculae si non putantur silvescunt, inutilesqve producunt stolones. Nec tamen seqvitur, Scholam clamorum, plagarum, vibicum, plenam esse oportere: sed plenam vigilantiae et attentionis, in docentibus et discenubus. Disciplina enim qvid est nisi modus certus, qvō discipuli vere discipuli efficiantur?

[note: De qva observanda tria.] 2. Juventutis ergo Formatorem nosse bonum erit tum Finum, tum Materam, tum Formam Disciplinae: ut Cur, Qvando et Qvomodo arrificiosā severitate utendum sit, ne ignoret.

[note: I. Finis Disciplinae.] 3 Primum autem hoc inter omnes constare puto, Disciplinam in exorbitantes exercendam esse. Non tamen qvia exorbitavit qvis (factum enim infectum fieri neqvit) sed ne posthāc exorbitet. Exercenda igitur sine affectu, ira, odio; eō candore ac sinceritate, ut ipse qvi disciplinatur disciplinam in se suō bonō extendi, et ex paterno in se affectu eorum qvi sibi praesunt proficisci, animad vertat; ideoqve non aliō hanc animō qvam qvō amara qvaevis a medico propinata potio solet, excipiat.

[note: 2. Materia ob qvam in discipulos exercenda. Nempe non ob studia.] 4. Non autem serverior disciplina exercenda est ob studia et literas, sed ob Mores. Qvia studia si recte constiruantur (uti jam docuimus) per se ipsa ingeniis illecebrae, sunt, dulcedineqve suā omnes (monstra hominum si excipias) ad se trahunt et rapiunt. Qvod si secus fit, non discentium id, sed docentium culpā, evenit. Atqve si arte ingenia inescandi modos ignoramus, vim certe frustra adhibebimus. Verbera et plagae literarum amorem ingeniis indendivim nullam habent: taedium animi earum et odia ingenerandi prorsus multam. Qvare sicubi fastidientis studia amini morbus animadvertitur, is diaerā potius et dulcibus subinde propinatis remediis tollendus est, qvam asperis asperandus magis. Cujus prudentiae ipse coelestis Sol documenta nobis ostendit. Qvi non primō statim Vere in novellas tenellasqve plantulas detonat: nec eas ab initio statim fervore suō urget ac urit: sed sensim sine sensu incalefactas attollit, et roborat, demumqve in adultas, fructusqve et semina maturantes, vim totam emittit. Simili dexteritate Arborator utitur, mollius novellas, tenerius tenellas arbusculas tractans, nec radulas, cultros, falces, vulnera nondum ferre valentibus immittit. Neqve Musicus, si Testudinis, Citharae, vel Fidium chordae dissonant, pugnō fusteve percutit, aut ad parietem allīdit; sed tamdiu artem adhibet, donec in harmoniam redigat. Ita prorsus Ingeniis in harmoniam et studiorum amorem redigendis condescendendum est, si non ex incuriosis invitos, et ex torpidis prorsus stolidos, essicere volumus.

[note: Ad studia qvomodo stimulandi. (1)] 5 Si tamen aliqvando calcari et stimulō opus, aliis id modis melius qvam plagis effici potest. Aliqvando verbō asperiore, increpationeqve publicā. Aliqvando alios laudando: Ecce hic vel ille, qvam egregie attendit! quam recte omnia perapit! [note: (2)] Tu autem torpes? Aliqvando risu exagitandus est: hem te simplicem, rem tam facilem non capis? [note: (3)] peregrinarisne animō? Possunt et hebdomadariae, aut certe menstruae concertationes institui de loci, vel laudis praerogativa: qvemadmodum alibi docuimus. Modo videatur ne hoc mere ludicrum et joculare, ideoqve inane, evadat: sed ut laudis amor vituperiiqve, et dejectionis metus, omnino diligentiam stimulet. Qvare et Praeceptorem esse, praelentem, et serio rem sineqve fuco agi, deprehensosqve negligentiores increpari et confundi, diligentiores publice collaudari, omnino interest.

[note: Sed ob mores.] 6. Severior autem et rigidior disciplina exercenda est in eos demum, qvi moribus [note: (1)] exoibitant. Nempe 1 Ob impietatis aliqvod editun specimen; ut blasphemiam, obscaenitatem, et qvaecunqve aperte contra [note: (2)] Dei legem admittuntur. 2 Ob contumaciam, de stinat amqve malitiam; si qvis Praeceptoris alteriusve cujuscunqve e superioribus mandata contemnat, faciendaqve sciens [note: (3)] volens non faciat. 3 Ob superbiam et fastum, aut etiam invidiam et pigritiem; qvā qvis a condiscipulo rogatus, eundem docendo juvare recusat.

[note: Et qvare id.] 7 Illa enim primi generis delicta Dei majestatem laedunt: secundi generis Virtutum omnium basin (Humilitatem et Obseqvium) evertunt: tertii generis celeres in studiis profectus inhibent ac retardant. Quod contra Deum est, flagidum est, acerrimā castigatione piandum. qvod contra homines et seipsum qvis commitit, iniqvitas est, correptione acri emendanda: qvod contra Priscianum, macula est, increpationis spongia delenda. Verbō, Disciplina eo tendat ut in omnibus per omnia Reverentia erga Deum, Officiositas erga proximum, erga Labores vero et munia vitae alacritas, excitetur, constantiqve usu et praxi roboretur.

[note: 3. Forma Disciplinae a Coelesti Sole mutuata.] 8. Modum Disciplinae optimum docet Sol coeletis, qvi rebus crescentibus ministrat (1) semper lucem et calorem. (2) saepe pluviam et ventos. (3) raro fulgura et tonitrua: qvamvis haec etiam eorundem in usum.

[note: Qvomodo usurpanda.] 9. Hujus imitatione Scholae moderator juventutem in officio continere laborabit.

[note: (2.)] 1. Exemplis perpetuis, omnium ad qvae condocefaciendi sunt, vivam se ipsum ideam praestando. Absqve hoc fuerit, reliqva omnia incassum sunt.



page 163/164, image: s107

[note: 2.] 2. Verbis informatoriis, hortatoriis, intrepatoriisqve subinde: summe tamen datā operā, ut sive docet, sive monet: sive mandat, sive increpat, id omne affectu paternō, ad aedificandum omnes, destruendum neminem intentō, fieri palam sit. Talem affectum nisi probe peripexerit, et de eo prorsus persvasus sit discipulus, facile et disciplinam spernit, et adversus illam animum obfirmat.

[note: 3.] 3. Tandem tamen, si qvis adeo infelicis est ingenii ut leniora haec non sufficiant, ad violentiora veniendum est remedia, ne qvidqvam intentatum relinqvatur, anteqvam aliqvis veluti prorsus ineptum culturae solum de seratur, et pro desperato habeatur. Fortassis enim de nonnullis etiamnum hodie verum illud erit qvod dicitur: Phryx non nisi plagis emendatur. Aut certe si non ipsi disciplinato, aliis tamen incussō metu disciplinae [note: Cautio.] ejusmodi proderit vigor. Modo caveatur, ne qvāvis de causa, et saepe minis, ad extrema haec veniatur: ne extremorum remedia ante extremos casus consumantur.

[note: Dictorum summa.] 10. Dictorum et dicendorum haec summa esto: disciphna eo tendat: ut in illis qvos Deo et Ecclesiae enutrimus efformemus, confovendoqve jugiter confirmemus, affectuum temperaturam illi similem qvam Deus in filiis suis, Scholae Christi commissis, reqvirit, ut exulient cum tremore (Psal. 2. 10.) saluremqve suam cum timore et tremore operantes (Phil. 2, vers 10.) gaudeant in Domino semper (ibid. vers. 4.) h. e. ut Formatores suos et amare et revereri possint et sciant, eōqvet se duci qvō duci convenit, non tam libenter patiantur, qvam prompte insuper appetant., Qvae affectuum temperatura non aliis qvam qvos jam innuimus modis obtineri potest; exemplis bonis, verbis blandis, affectu sincerō et apertō constanter: asperius vero fulmiminando ac tonando non nisi aliqvando extraordinarie: eāqve simul hīc etiam intentione, ut severitas in amorem semper qvantum datur, desinat.

[note: Perappositum simile.] 11. Nam qvis unqvam (liceat adhuc, exemplōrem declarare) Aurusabrum solō percussu scitam imagunculam efformasse vidit? Nemo unqvam. Funduntur illae melius qvam tunduntur. Aut si qvid supervacaneum et inurile adhaeserit, non malleō impetuose solers artifex pulsat, sed molliter malleolō decutit, vel deradit limā, vel abscindit forcipe, atqve omne id caute: tandem tamen semper in fine depolit et laevigat. Et nos imaguncula Dei vivi, rationalem creaturam, irrationali impetu elaborari posse confidamus?

[note: Aliud.] 12. Sed et piscator qvi sagenā majori profundioribus in aqvis pisces captare instituit, non plumbum duntaxat sagenae appendit, qvae eam mergant, sundumqve verrere cogant: sed et appendit ex opposito leves spongias, qvae eam altera parte ad aqvae superficiem elevent. Pari modo qvi cum juventute Vircutum piscationem instituit, eam inde qvidem severitate ad metum et humilem obedientiam deprimere, hinc autem affabilitate ad amorem et alacritatem hilarem attollere, necesse habebit. Felices temperaturae ejusmodi artisices! Felix moderatoribus ejusmodi juventus!

13. Huc facit illud magni Viri D. Eilhardi Lubini, SS. Theologiae D. judicium, qvod praefationi super Novum T. Graeco-Latino-Germanice editum, de Scholarum emendatione disserens, inseruit, his verbis.

Alterum est, ut omnia qvae juventuti pro ipsorum captu proponuntur, ita ab illis exigantur, ut nihil inviti, et exacte, sed omnia qvantum fieri potest sponte et uliro, cum animi qvodam prolubio, faciant. Vnde prorsus sentio Virgas et Verbera, servilia illa instrumenta, ac ingenuis minime convenientia, minime in Scholis adhibenda, sed procul removenda esse, et admovenda mancipiis et servilis animi neqvam servis. Qvales et suō se indiciō in Scholis mature produnt, et marure e Scholis removendi sunt. non solum ob indolis, qvae servilibus ingeniis propria plerumqve est tarditatem, sed etiam huic plerumqve conjunctam pravitatem: et cui doctrina et artium adminicula accedant, nonnisi in neqvitiae arma convertentur, eruntqve in manibus furiosorum gladii, qvibus se et alios jugulent. Sunt autem alia poenarum genera, ingenuis pueris et tiberalibus ammis adhibenda etc.

CAP. XXVII. De Quadripartita Scholarum, secundum aetatis et profectuum gradus fabrica.

[note: Filiorum seculi prudentia filiis lucis imitanda.] OPisices Mechanici discipulis suis tempora certa praefiniunt, intra qvae disciplinae pebiodus (biennium, triennium etc ad septennium usqve pro artis ant subtilitate aut multiplicitate) certo absolvatur, et qvisqve omnia qvae ad Artem spectant edoctus, e discipulo artis suae candidatus, et mox magister, fiat. Idem ergo in disciplina Scholastica fieri convenit, ut Artibus, et Scientiis, Lingvisqve, periodi sua; constituantur, qvō intra centum annorum decursum tota Eruditionis Encylopaedia absolvatur, prodeantqve ex his humanitatis officinis homines vere cruditi, vere morali, vere pii.



page 165/166, image: s108

[note: Totius hominis expolitioni sumendum totum Iuventutis tempus, annorum 24.] 2. Hunc ut obtineamus scopum, sumimus exercendis ingeniis totum juventutis tempus, (Hīc siqvidem non una Ars discenda venit, sed totus Artium Liberalium complexus, cum omnibus Scientiis, et aliqvot lingvis) ab infantia usqve ad virilem aetatem: nempe annos 24, dispescendos in periodos certas. Id autem secundum ipsius naturae ductum. Ostendit enim experientia, hominis corpus in staturam assurgere ad annum fere aetatis vigesimum qvintum, nec amplius; posten se in robur solidare. Qvae tarda incrementa (nam vastiora belluarum corpora mensibus aliqvot, aut certe unō et alterō annō, persectionem suam attingunt) ideo providentiam divinam humanae naturae admensam esse credendum est, ut Homini ampliora omnino sint, ad praeparandum se Vitae: muniis, spatia

[note: Dividendum in Scholas qvatuor.] 3. Illos igitur ascendentis aetatis annos in qvatuor distinctos gradus dividemus, Infantiam, Pueritiam, Adolescentiam, Juventutem: assignando cuiqve gradui sexennium urum, et Scholam peculiarem, ut

I. Infantiae Schola sit Gremium maternum,

II. Pueritiae Schola sit Ludus Literarius, sive Schola Vernacula publica.

III. Adolescentiae Schola sit Schola Launa, seu Gymnasium.

IV. Juventutis Schola sit Academia, et Peregrinationes.

Et qvidem Maierna ut sit in qvavis domo: Vernacula in qvavis communitate, Oppido et pago; Gymnasium, in qvavis; Civitate; Academia in qvovis Regno, aut etiam Provincia majore.

[note: Pensa laborum Scholasticorum non materiā different, sed formā.] 4. In bis ut ut diversis Scholis, non tamen diversa tradi volumus, sed eadem diversimode, nempe OMNIA, qvae Homines vere homines. Christianos vere Christianos, Doctos vere doctos, reddere possunt: sed secundum aetatis et antecedentis praeparationis, altius semper nitentis, gradus. Disciplinae enim ex legibus naturalis hujus Methodi discerpendae non erunt, sed omnes semper simul tradendae: eō modoquō Arbor semper tota, secundum omnes sui partes, creiscit, aeqve hōc, atqve futuro annō, et quamdiu vigebit, post centum etiam annos.

[note: Differentia Scholarum ratione formae exercitiorum.] 5. Differentia tamen erit triplex. Primo, qvod in Scholis prioribus Omnia docebuntur generalius et rudius, seqventibus omnia panicularitis et distinctius: eo modō qvō Arbor qvōvis novo annō in plures radices et ramos se spargit, plus roborascit, plusqve fructuum prosert.

[note: 1 qvod aliter hķc aliter ibi] 6. Secundo qvod in prima Schola Materna, exercebuntur potissimum Sensus externi, ut circa objecta sua recte versari, eaqve dignoscere, [note: 2. qvod alia hīc, alia ibi magis.] consvescant. In vernacula exercebuntur sensus interiores, Imaginativa et Memoria, cum exeqvutoriis suis organis, Manu et Lingva, Legende, Scribendo, Pingendo, Canendo, Numerando, Mensurando, Ponderando, Memoriae varia imprimendo etc. In Gymnafio formabitur omnium sensu collectarum rerum Intellectus et Judicium, per Dialecticam, Grammaticam, Rhetoricam, caeterasqve reales per [gap: Greek word(s)] traditas Scientias et Artes. Academiae deniqve formabuntea potissimum, qvae Voluntatis sunt. Facultates nempe, docentes in harmonia conservare, et disturbata in harmoniam revocare) Animam qvidem Theologia Mentem Philosophia, Corporis functiones vitales Medicina, Externa bona Juisprudemia.

[note: Ratio hujus gradationis.] 7. Atqve haec est vera feliciter ingenia formandi methodus; ut primo. Res ipsae inferantur Sensibus externis, qvos immediate feriunt. Tum excitati sensus interiores discant rerum Imagines exteriore illā sensatione impressas exprimere rursum ac repraesentare: tam intra se, Reminiscentiā, qvam extra se, Manu et Lingvae. His demum jam paratis insiliat Mens, et speculatione accurata omnia cum invicem conferat et pensitet, ad perdiscendas omnium rationes: qvod verum formabit Rerum Intellectum, et de illis Judicium. Tandem Voluntas (qvae hominis centrum est, actiontimqve ejus omnium directrix) imperium suum in omnia legitime usurpare consvescat. Ante rerum Intellectum velle formare Voluntatem (ut et ante Imaginativam Intellectum; et Imaginativam ante Sensus) est operam ludere. Qvod tamen faciunt, qvi pueros ante realium et sensualium cognitionem, Logicam Poesin, Rhetoricam, Ethicam docent: perinde facientes ac si qvis bimulum, pedibus tremulis incessum vixdum tentantem, choreas, ducere velit. Nobis Naturam ducem ubiqve seqvi stat. sententia: et ut illa facultates suas alias post alias exserit, ita illis promovendis attendere.

[note: 3. qvod alii hīc alii ibi, exercebuntur.] 8. Tertium discrimen erit, qvod Scholae inferiores, Materna et Vernacula, omnem utriusqve sexus Iuventem exercebunt: Latina potissimum adoles centes altius qvam ad opificia adspirantes, perpoliet: Academiae vero doclores et ductores aliorum furturos formabun: ut ne Ecclesiis, Scholis, Rebusqve publicis, moderatores apti unqvam desint.

[note: Qvaternae Scholae respondent qvaternis Anni partibus.] 9. Qvatuor haec Scholarum genera non immerito vis conserat qvatuor Anni partibus.


page 167/168, image: s109

Ut Materna referat Ver amoenum, germinibus et flosculis variae fragrantiae condecoratum. Vernacula repraesentet AEstatem, spicas plenas cum praecocioribus qvibusdam fructibus, ostentantem. Gymnasium respondeat Aurumno, plenos camporum, hortorum, vinearumqve fructus colligenti, et in mentis apothecas recondenti. Academia deniqve exprimat Hiemem, collectos fructus ad varios usus apparantem, ut sit unde toto reliqvō vitae ambitu vivatur.

[note: Arboribusqve qvaternō gradu incrementa sumentibus.] 10. Posset etiam talis haec Juventutem accurate instiniendi ratio Hortorum culturae comparari. Ubi sex annorum pueruli, paternā et nutricum curā pulchre exercitati, similes videantur Arbusculis provide plantaris, bene radicatis, et ramusculos extra se porrigere incipientibus. Adolescentuli verb annorum duodecim, similes Arbusculae jam ramosae et germina protrudenti: qvibus qvid contineatur, nondum qvidem satis conspicuum, mox tamen futurum sit. Adolescentes annorum octodecim Lingvarum et Artium cognitione jam instructi, similes Arbori undiqve convestitae floribus; illisqve amoenum spectaculum oculis, et gratum odorem naribus, praebenti, Ori autem certos fructus promittenri. Juvenes deniqve annorum viginti qvatuor, aut qvinqve, Academicis studiis ad plenum jam exculti, referent Arborem fructibus undiqve oppletam: qvos decerpendi, et in usus varios transferendi, tempus advenit.

Verumenim vero haec distinctius proponenda sunt.

CAP. XXVIII. Idea Scholae Maternae.

[note: Primaria rerum primo qvaerenda] Qvicqvid principalium ramorum habitura est Arbor, eos primis statim annis de Trunco suo exporrigit, ut post nihil nisi eorundem incrementis, sit opus. Ita ergo qvibuscunqve Hominem ad totius Vitae usum instrui volumus, illa omnia mox hac prima in Schola implantanda illi erunt. Quod fieri posse, patebit scibilium genera percurrenti. Innuemus id paucis, ad viginti capita omnia revocando.

[note: Scibilium hīc instillandorum, catalogus. I.] 2. METAPHYSICA (qvam vocant) omnino hīc initium sumit; qvia infantibus omnia primum generali et confusō conceptu se iugerunt: dum qvidqvid vident, audiunt, gustant, tangunt, Aliqvid esse animadvertunt, Quid in specie sit non dijudicantes, post demum paulatim distingventes. Incipiunt ergo intelligera generales illos. terminos: Aliqvid, Nihil; Est, Non est; Sic, Aliter; Vbi, Qvando etc Simle, Dissimile etc qvae omnino scientiae Metaphy sicae sundamenta sunt.

[note: II.] 3. In PHYSICIS primō hōc sexenniō eo perduci potest puer, ut qvid sit Aqva, Terra, Aer, Ignis, Pluvia, Nix, Gelu, Lapis, Ferrum, Arbor, Herba, Avis, Piscis, Bos etc ne ignoret. Et sciat membrorum Corporis sui, saltem exteriorum, nomenclaturam et isum. Quae aetare istā facile discuntur, naturalisqve scientiae rudimenta ponunt.

[note: III.] 4. OPTICAE principium accipit puer, dum distingvere et nominare incipit Lumen et Tenebras, Vmbramqve, et: Colorum praecipuorum, Albi, Atri, Rubri etc differentias.

[note: IV.] 5. ASTRONOMIAE initium erit, nosse qvid dicatur Coelum, Sol, Luna, Stella: et animadvertere ista oriri et occidere qvotidie.

[note: V.] 6. GEOGRAPHIAE primordia fiunt, dum intelligere addiscunt, qvid sit Mons, Vallis, Campus, Fluvius, Pagus, Arx, Civitas: prouti occasio est loci, in qvo educantur.

[note: VI.] 7. CHRONOLOGIAE sundamenta ponuntur, si puer intelligat, qvid dicatur Hora, Dies, Hebdomada, Annus: qvid item AEstas, Hiems, etc. Et Heri, Pridie, Cras Perendie etc

[note: VII.] 8. HISTORIAE initium est, posse recordari atqve recensere, Qvid nuper acciderit: Qvomodo hic aut ille, hac et illa in re, se gesserit; tametsi nihil nisi puerile sit.

[note: VIII.] 9. ARITHMETICA radices agit, si puer intelligat, qvid dicantur parum et multum: et numerare sciat vel ad decem: et observet, qvod tria sint plus qvam duo: et qvod tribus additum unum, faciat qvatuor etc.

[note: IX.] 10. GEOMETRIAE elementa habebunt, si intelligant qvid appellemus Magnum et Parvum, Longum et Breve, Latum et Angustum, Crassum et Tenue. Item qvid vocemus Lineam, Crucem, Circulum etc. et videant qvaedam mensurari spithamā, ulnā, orgyā etc.

[note: X.] 11. STATICAE qvoqve initium erit, si videant res ponderari Bilance; et discant ipsimet qvaedam librare manu, ad cognoscendum sitne grave an leve.

[note: XI.] 12. NECHANICORUM operum tirocinium accipiunt, si permittantur, adeoqve doceantur, semper aliqvid moliri: res puta huc illuc transferre, ita vel ita ordinare, struere et destruere, connodare et enodare etc. uti pueris hāc aetate volupe est. Quae cum nihil sint nisi solertis


page 169/170, image: s110

naturae ad res arte producendas molimina, non solum non inhibenda sunt, sed promovenda etiam, dirigendaqve prudenter.

[note: XII.] 13. Rationis ars DIALECTICA, hīc jam qvoqve se prodit, et germina protrudit: dum puer interrogationibus et responsionibus colloqvia peragi animadvertens, ipse qvoqve aliqva interrogare, et ad intenogata respondere, consvescit. Docendi solummodo sunt apie interrogare, ad interrogata vero directe respondere: ut themati proposito cogitatione inhaerere, non vagari, consvescaent.

[note: XIII.] 14 GRAMMATICA puerilis erit maternam lingvam recte sonare, hoc est Literas, Syllabas, Voces, articulate proloqvi.

[note: XIV.] 15. RHETORICAE initia erunt, si qvid troporum et figurarum sermo domesticus habet, ea imitari. Inprimis autem Gesticulatio inter sermocinandum non inepta, cum pronuntiatione qvalitati sermonis debirā: ut nempe interrogando ultimas Syllabas attollant, respondendo deprimant: et similia, qvae ipsa pene natura docet, prudentiqve informatione, si qvid exorbitabit, corrigi facile potest.

[note: XV.] 16. POESEOS gustus erit, si primā hāc aetatulā Versiculos aliqvam multos addiscant, morales potissimum: sive rhytmicos, sive metricos, ut cuiqve lingvae domesticus usus est.

[note: XVI.] 17. MVSICAE primordia erunt, e Psalmis et Hymnis sacris faciliora qvaedam didicisse: qvod inter qvoridiana pietatis exercitia locum habebit.

[note: XVII.] 18. OECONOMICAE prudentiae rudimenta erunt, personarum e qvibus familia constat, nomina tenere; Qvis nempe dicatur Pater, Mater, Ancilla, Famulus, Inqvilinus etc. Item nomina partium Domus: Atrium, Hypocaustum, Cubiculum, Stabulum etc. et Instrumentorum domesticorum, Mensa, Patina, Culter, Scopae etc cum eorum usu.

[note: XVIII.] 19. POLITICAE minor potest esse gustus, cum extra domum vix se proferat hujus aetatulae prudentia: potest tamen, si animadvertant qvosdam in Civitate convenire in Curia, diciqve Senatores: et in his aliqvem peculiariter Consulem, Praetorem, Notarium etc appellari.

[note: XIX.] 20. Sed MORUM doctrina (ETHICA) inprimis hīc fundamenta accipere debebit solidissima, si bene formatae juventuri Virtutes qvasi connasci volumus. Exempli gratia,

(1) TEMPERANTIA: mensuram stomachi observando, neqve in alimentis ultra sedandae famis et sitis necessitatem qvidqvam sibi indul gendo.

(2) MVNDITIES, in eduliis, vestibus, pupis etiam et crepundiis, polite tractandis.

(3) VENERATIO erga superiores debita.

(4) OBEDIENTIA, ad mandata et vetita, semper alacris et prompta.

(5) VERACITAS, in omnibus dictis religiosa, ne unqvam mentiri et fallere, sive joco sive serio (nam jocus rei non bonae tandem in seriam noxam degenerare potest) permittantur.

(6) JUSTITIAM discent, nihil alieni invitō Dominō contrectando, auferendo, retinendo, occultando, nihil cuiqvam aegre faciendo, nihil invidendo etc,

(7) Condocefiant potius ad CHARITATEM; ut de suo largiri, qvoties aliqvis necessitate ductus se compellat, imo et sponte suā, prompti sint. Haec enim est Christianissima illa Virtus, ante omnes a Spiritu Christi nobis commendata, et ad qvam inprimis frigidissimā hāc Mundi senectā hominum corda inflammari e salute Ecclesiae erit.

(8) Exercendi qvoqve sunt puelluli ad LABORES et occupationes perpetuas, sive serias sive ludicras, ut otia tolerare nesciant.

(9) Consvescant non garrire semper, et qvidqvid in buccam venit effutire, sed etiam cum ratione, dum res poscit, TACERE. Nempe, dum alii loqvuntur, dum aliqvis honoratiorum adest, dum res est qvae taceri postulat.

(10) Inprimis autem primā hac aetate ad PATIENTIAM, qvā per toram Vitam opus erit, formandi sunt: ut anteqvam Affectus violentius prorumpunt, radicesqve agunt, edomentur, consvescantqve illi ratione, non impetu, duci, cohibere potius qvam laxare iram etc.

(11) OFFICIOSITAS, et ad serviendum aliis alacritas, insigne est Juventutis, imo totius Vitae, ornamentum. Ad hanc proinde exercendi sunt primō etiam hoc sexenniō: ut qvacunqve re gratificari se commodis alienis posse confidant, prosilire ne intermittant.

(12) Addenda tamen est morum CIVILITAS, ut neqvid inepte ant stolide agant, omnia cum decenti modestia. Qvō pertinent affabilitatis ceremoniae, salutationes, resalutationes, petitiones verecundae, dum re aliqvā egent, gratiarumqve actiones post acceptum beneficium, cum poplitum decente submissione, manuum osculis, et si qvid simile.

[note: XX.] 21 Tandem in RELIGIONIS Pietatisque studio possunt pueri sexennes eo perduci, ut Capita Catechetica, Christianismi


page 171/172, image: s111

sui fundamenta, memoriter teneant, qvantumqve aetas fert intelligere etiam et praxi exercere incipiant. Nempe ut Numinis sensu affecti, Deum ubiqve praesentem prospiciendo, et tanqvam malorum ultorem justissimum timendo, nihil mali admittere; rursumqve ut bonorum remuneratorem benignissimum amando, venerando, invocando, laudando, et ab illo misericordiam in vita et morte expectando, nihil boni, qvod illi placere animadvertunt, omittere, et sic tanqvam in oculis Dei vivere, et (ut Scriptura loqvitur) cum Deo ambulare, consvescant.

[note: Vsus sic informatae Infantiae.] 22. Ita de Christianorum liberis dici poterit, qvod Evangelista de Christo ipso, profecisse cum sapientiā, et aetate, et gratiā apud Deum et homines Luc. 2. 52.

[note: Cur hic specialius nihil praescribi possit.] 23. Hae ita erunt metae, haec pensa, Scholae maternae: qvae specialius explicari, aut per Tabellaturam, qvid et qvantum singulis annis, mensibus, diebus, peragi qveat (qve~admodum in Vernacula et Latina faciendum svadebimus) non aeqve ut in Scholis seqventibus ostendi possunt, duas ob causas. Primo, qvia Parentibus inter operas domesticas non tam accurate observare licet ordinem ut in Schola publica, ubi nihil aliud agitur qvam Juventus politur. Secundo, qvia ingenium et docilitas inaeqvaliter admodum in pueris se proferunt, maturius in hoc, serius in illo. Qvidam bimuli jam egregie sunt lingvaces, et ad omnia vegeti: alii vix qvinqvennes istis paria faciunt: ut omnino hanc primam primae aetatulae formationem Parentum prudentiae committi necesse sit.

[note: Praeterqvam subsidia duo pulchra: I. Informatorium Scholae maternae] 23. Duo tarmen hīc utiliter fieri possunt. Primo: conscribatur Libellus monitorius ad Parentes et Nutrices, ut ne munia sua ignorent. Atque in hoc sigillatim describantur omnia illa, ad qvae infantiam formari necessum est: et qvibus occasionibus unumqvodque aggrediendum: qvibusque modis et formulis, verborum et gestuum, instillandum. Cujusmodi libellus (sud Informatorii Scholae Maternae nomine) [note: II. Excitatorium Sensuum.] a nobis conscriptus esto.

24. Alterum, qvod exercitiis Maternae hujus Scholae inserviat erit Libellus Imaginum, ipsis tandem pueris subinde in manum dandus. Qvia enim hīc potissimum exercendi sunt Sensus, ad impressiones rerum obviarum: Visus autem inter sensus maxime eminet: rem fecerimus, si huic subjiciamus omnia primaria Physica, Optica, Astronomica, Geometrica etc. vel eō scibilium ordine, qvem delineavimus modō. Hīc enim pingi possunt Mons, Vallis, Arbor, Avis, Piscis, Eqvus, Bos, Ovis, Homo, variā aetate et staturā. Lux item et Tenebrae: Coelum cum Sole, Luna, Stellis, Nube: Colores cardinales. Domestica etiam et opificum instrumenta, Ollae, Patinae, Vrcei, Mallei, Forcipes etc. Item Dignitatum imagines; ut, Rex cum Sceptro et Corona: Miles cum Armis: Rusticus cum Aratro: Auriga cum Plaustro: Tabellarius in cursu et superimposita ubiqve inscriptione, qvid unumqvodqve [note: Vsus libella li bujus] sit, Eqvus, Bos, Canis, Arbor etc.

25. Libelli hujus triplex erit usus. 1 Ad rerum impressionem juvandam, ut jam dictum.

2 Ad inescandum ingenia tenella, in qvibusvis Libris qvod oblectet qvaerendi. 3 Ad literarum lectionem facilius addiscendam. Qvia enim eaedem rerum Imagines Nomina sua supra scripta habebunt, poterit inde Literarum docendarum initium fieri.

CAP. XXIX. Idea Scholae Vernaculae.

[note: Vernaculae Scholae Latinis praemittendae] Omnem utriusqve sexus Juventutem in Scholas publicas esse mittendam docuimus C. 9. Nunc addo, omnem Juventutem Scholis Vernaculis primo esse committendam: contra qvam qvorundam habet opinio. Zepper. l. I. Polit. Eccl. C. 7. et Alstedius Scholasticae C. 6. svadent in Scholas Vernaculas mitti puellas et pueros illos solum, qvi mechanicis artibus aliqvando se applicabunt: Pueros autem qvi adspirant ex destinatione parentum ad uberiorem ingenii culturam, non in Vernaculas, sed rectā in Latinas deduci. Addit Alstedius. Dissentiat qvi volet: ego propono eam viam et rationem, qvam velim teri ab iis, qvos optime institutos optem. At nos dissentire Didacticae rationes nostrae cogunt.

[note: Qvia 1.] 2. Nempe 1. Generalem nos intendimus institutionem, omnium qvi homines nati sunt, ad omnia humana. Unā ergo ducendi, qvousque unā duci possunt, ut se mutuo animent, [note: 2.] excitent, acuant, omnes. 2 Omnes formari volumus ad Virtures omnes, etiam Modestiam, Concordiam, Officiositatem mutuam. Ergo non distrahendi tam mature, nec objicienda qvibusdam sibi prae caeteris complacendi, aliosque prae se despectandi, occasio. [note: 3.] 3 Circa sextum aetatis annum determinare velle, cui Vocationi qvisque aptus sit, literis an opificio, praecipitantia qvaedam videtur: nondum hīc vel ingenii vires, vel animorum inclinationes, satis se proferunt, melius utrumqve postea patelcet: qvemadmodum in horto, qvas herbas eruncari, qvas relinqvi, oporteat, non agnoscas dum tenellae sunt, sed postqvam succrevźre. Neque solorum divitum aut Nobilium, et qvi Magistratum gerunt liberi ad similes dignitates nascuntur, ut solis illis latina Schola pateat, caeteris veluti sine spe abjectis. Ventus qvō vult spirat: nec semper stato tempore spirare incipit.

[note: 4.] 3. Qvarta nobis ratio est, qvod universalis nostra Methodus non solam illam, vulgo tam impotenter adamatam nympham, latinam Lingvam, petit, sed excolendis pariter vernaculis omnium gentium lingvis (ut omnis spiritus magis magisque laudet Dominum) viam qvaerit: qvam intentionem tam licentiosō totius vernaculae transultu turbari non oportet.



page 173/174, image: s112

[note: 5.] 4. Qvinto, exoticam lingvam docere velle aliqvem anteqvam domesticam teneat, perinde est ac si filium eqvitare discere velles, anteqvam ambulare sciat. Praestar distincte agere, uti C. 16. Fund. 4. demonstratum est. Qvemadmodum igitur Cicero, eum se negabat posse docere dicere, qvi nesciat loqvi: ita Methodus nostra satetur nescire eum docere Latine, qvi nesciat vernacule; qvia hanc ad illam manuductricem constituit.

[note: 6.] 5. Tandem, qvia nos Eruditionem qvaerimus realem, aeqve facile per exteriorem ejus ambitum deduci possunt auxiliō Librorum vernaculorum, Nomenclaturam Rerum absolventium. Qvō factō, Latinam tantō facilius discent, Rebus jam notis nomenclaturam solum novam adaptantes; et Rerum cognitioni per [gap: Greek word(s)], speculationem per [gap: Greek word(s)] superaddentes eleganti gradatione.

[note: Vernacularum fines ac metae.] 6. Stante ergo hypothesi nostrā de Qvadruplici Scholā, Vernaculam sic delineamus. VERNACVLAE scopus metaqve erit, ut omnis Juventus inira annum aetatis sextum et duodecimum (seu decimum tertium) ea addoceatur, qvorum usus per totam Vitam se extendat. Nempe

I. Omnia vernacula, typis et calamō scripta, expedite legere.

II. Scribere, primum concinne, tum celiriter, tandem proprie, secundum vernaculae Grammaticae leges, qvas eis popularissime proponi, et juxta eas exercitia institui, opus erit.

III. Numerare, cifris et calculis, ad necessitatem.

IV. Mensusare secundum artem, qvo qvomodō, longitudines, latitudines, distantias etc.

V. Cantare melodias qvasvis usitatas: et qvi fuerint aptiores, figuralis qvoqve Musicae initia.

VI. Psalmodias hymnosqve sacros, qvi Ecclesiae cujusvis loci sunt in usu, plerosqve omnes memoriā tenere: ut innutriti laudibus Dei, sciant (qvemadmodum Apostolus loqvitur) docere et commonere semetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, cum gratia cantantes in cordibus suis Deo.

VII. Praeter Catechesin, historias et dicta praecipuatotius Sacrae scripturae ad ungvem sciant ut recitare possint.

VIII. Doctrinam Morum, regulis comprehensam, exemplisque ad captum aetatis illustratam, teneant, intelligant, praxi exercere incipiant.

IX. De Oeconomico Piliticoqve statu tantum cognoscant, qvantum ad intelligendum ea qvae domi et in Civitate fieri vident qvotidie, sufficiat.

X. Historiam generalissimam Mundi conditi, corrupti, restituti, sapientiaqve Dei hactenus administrati, non ignorabunt.

XI. Cosmographiae praecipua, de Coeli rotunditate, Terre in medio pendentis globositate, Oceani ambitu, Marium et Fluminum variā insinuatione, Terrarum partibus majoribus, Regnis Europae praecipuis; inprimis autem Patriae suae Vrbes, Montes, Flumina, et si qvid memorabile, addiscant.

[note: N. B.] XII. Tandem, de artificiis Mechanicis cognoscant pleraqve omnia generaliora: vel eō solum fine, ut ne qvid adeo crasse, qvid in rebus humanis fiat, ignorent, vel etiam ut se postea. facilius naturae inclinatio, qvo qvisqve potissimum feratur, prodat.

[note: Cur tam ampli hīc ponantur fines.] 7. Atqve haec omnia si dextre fuerint in hac Vernacula Schola expedita, fiet ut adolescentibus non solum Latinam ingressis, sed et per Agriculturam, Mercaturam, Opificia, dilapsis, nihil usqvam adeo novum occurrere possit, cujus illi non hīc jam hauserint gustum: ideoque omnia illa qvae post in sua qvisque arte tractaturus, vel in sacris concionibus, aut alibi, auditurus, vel denique in Libris qvibusvis lccturus est, nihil sutura sunt nisi rerum jam ante praecognitarum vel uberior dilucidatio, vel particularior diductio: illiqve ad omnia illa rectius intelligendum, agendum, dijudicandum, reipsa se idoneos experientur.

[note: Media ad hos fines deducere idonea.] 8. Ad hunc obtinendum scopum media sunto ista.

[note: I. Classes] I. Vernaculae Scholae coetus, sexenniō in his operis detinendus, sex in Classes (qvantum potest locō etiam separatas, ne se mutuo impediant) dispescitor.

[note: II. Libri.] II. Classibus singulis proprii sui destimantor Libelli; qvi omnia illi Classi debita (qvantum ad Literaturae, Morum, Pietatisqve materiam) exhauriant: ut nullis praeterea libris, dum intra hos deducuntur cancellos, opus sit, horum autem ope ad metas deducantur infallibiliter. [note: N. B.] Nam et Lingvam totam Vernaculam ut exhauriant libelli isti, necesse erit: omnes puta Rerum, qvarum pueri per aetatem capaces sunt, appellationes, praecipuosqve et usitatissimos loqvendi modos.

[note: Librorum Classicorum materia eadem, formā tantum different.] 9. Pro numero igitur Classium libelli isti erunt sex: non tam materiis qvam formā inter se differentes. Omnes enim omnia tractabunt: sed prior qvisqve proponet generaliora, notiora, faciliora: posterior ad specialiora, ignotiora, difficiliora, intellectum promovebit: aut inferet novum qvendam res eas dem considerandi modum, ad novas faciendum ingeniis delicias. Ut mox patebit.

[note: Omniaqve illis ad aetatulae indolem accommodata.] 10. Accurandum enim est, ut omnia hīc puerilibus ingeniis sint accommodata, qvae naturā suā ad jucunda, jocosa, ludicra, feruntur, a seriis et severis fere abhorrent. Ut ergo seria, olim scrio profutura, et disci, et facile atqve jucunde disci possint, miscendum ubiqve est utile dulci, qvō per illecebras qvasi perpetuas trahantur, et qvō volumus pertrahantur, ingenia.



page 175/176, image: s113

[note: Titulis ornentur pulchris, ad alliciendum.] 11. Insigniantur etiam libelli hi titulis, qvi svavitate Juventutem alliciant, simulque omnia contenta eleganter exprimant. Qvales futuros spero ab Hortorum, amoenissimae illius possessionis, generibus desumptos. Qvia enim Schola Horto comparatur, qvidnī libellus primae Classis dicatur Violarium, secundae Rosarium, tertiae Viridarium etc.

[note: Omnes Artium termini Vernacule hīc exprimendi: cur?] 12. Verum de his Libris, eorumque materia et forma, specialius alibi. Hoc addo: qvia Vernacule scribuntur, vernacule terminos etiam Artium exprimendos esse, non Latinis aut Graecis utendum. [note: 1.] Ratio: I. Consultum volumus juventuti, ut omnia sine mora capiant. Jam autem peregrina necesse habent prius explicari qvam intelligantur: nec tamen explicata etiam intelliguntur, sed significare solum id qvod significant creduntur: aegreqve memoriā retinentur. Cum in domesticis nihil nisi rem voce significatam explicari sit opus: mox intelliguntur, et memoriae imprimuntur. Remoras igitur et cruces abesse volumus a prima [note: 2.] hac informatione, ut fluant omnia. 2 Praeterea, excoli volumus lingvas vernaculas: non more Gallorum, terminos Graecos et Latinos, plebi non intellectos, retinentium (qvos eō nomine taxat Stevinus): sed omnia exprimendo vocibus vulgo perceptibilibus. Qvaliter idem Stevinus Belgis suis svasit, (Geog. l. I.) et pulchre in Mathem. praestitit.

[note: Objectio trina.] 13. Potest qvidem, et solet, opponi, non tam opulentas esse lingvas omnes, ut aeqve feliciter Graeca et Latina reddi qveant. Item qvamvis reddantur, Eruditos tamen suis terminis adsvetos non recessuros ab illis. Denique praestare ut pueri latinis initiandi jam hīc ad svescant eruditorum lingva, ne denuo post disci necesse sit terminos technicos.

[note: Resp. ad Object. primam] 14. Verum resp. Non lingvarum sed hominum esse culpam, siqvae lingva obscura, mutila, imperfecta deprehenditur, ad res necessarias eloqvendum. Aeqve Lat. et Graecis singenda prius fuerunt vocabula, qvam usu receptasunt: fueruntque primum visa aspera, obscura, ut dubitarent ipsimet emolliri posse; qvibus tamen postqvam receptae sunt, nihil significantius. Ut de vocibus Ens, Essentia, Substantia, Accidens, Qvalitas, Qvidditas etc. constat. Non ergo lingvae ulli deerit qvidqvam si hominibus non desit industria.

[note: Ad 2.] 15. Qvantum ad secundum, retineant sane sua sibi Eruditi: nos nunc idiotis consultum imus, qvomodo ad intelligendum qvoque liberales Artes et Scientias promoveri possint: videlicet, ne peregrinō ore, et lingvā exoticā, illis loqvamur.

[note: Ad 3.] 16. Qvi denique puerorum Lingvas postea discent, tam parum incommodi inde sentient, qvod technicos terminos lingvā patriā tenent, atque inde, qvod prius Deum Patrem appellārint lingvā suā, qvam Latinā.

[note: III. tertium reqvisitum Methodus bona cujus leges qvatuor.] 17. Reqvisitum tertium erit Methodus hos libros Juventuti proponendi facilis: qvam hypomnematibus includimus seqventibus.

I. Non nisi qvaternae horae studiis publicis tribuantur qvotidie: binae ante, totidem post meridiem, Reliqvae domesticis servitiis (praesertim apud pauperiores) vel recreationibus qvibusvis honestis, utiliter impendi poterunt.

II. Matutinae horae Ingenio et Memoriae excolendis, pomeridiane Manui et Voci exercendis, consecrentur.

III. Matutinis ergo horis Praeceptor pensum illus bor ae omnibus auscultantibus praelet et releget, et si qvid explicatione egebit popularissime explicabit, ut non possint non capere. Tum jubebit ipsos relegere exordine: ut dum unus clare et distincte legit, caeteri suos inspectando libellos tacite subseqvantur: Qvod ubi per mediam horam, vel ultra, continuabitur, fiet ut ingeniosiores sine libro idem recitare tentent, tandemque tardiores etiam. Pensa enim illa breviuscula erunt, horariis spatiis et puerilium ingeniorum capacitati proportionata.

IV. Qvae pomeridianis horis magis etiam firmabuntur, qvibus nihil novum tractari volumus, sed eadem repeti: et id qvidem partim transcriptione eorundem libellorum impressorum, partim concertatione, qvis aliō promptius omnia ante acta teneat, et reddat, aut certius elegantiusve scribat, cantet, numeret etc.

[note: Omnes classicos Libellos manu discipulorum describi cur svadeatur. 1.] 18. Libellos suos impressos ut manu propriā, describant pueri omnes, qvam mundissime, non frustra svademus. Nam (1) Serviet id ad omnia rectius memoriae imprimendum, sensu diutius circa easdem materias occupatō. (2) Comparabunt sibi qvotidianō hōc scribendi [note: 2.] exercitiō calligraphiae, tachygraphiae, orthographiaeque habitum, ad ulteriora studia [note: 3.] vitaeque negotia valde necessarium. (3) Liberorum parentibus evidentissimō id erit argumentō, agi in Schola qvae agenda sunt: poteruntque de profectu illorum, qvam feliciter seipsos superent, facilius judicare.

[note: Consilium de lingvarum exoticarum interponendo studio] 19. Particulariora qvaeque in aliud tempus reservamus. Hoc interim monentes, ut si qvi pueri edicendis vicinarum gentium lingvis operam dare debebunt, id hīc fiat, circa aetatis annum decimum, undecimum, duodecimum: nempe inter Scholam Vernaculam et Latinam. Id qvod commodisme fiet si eō mittantur, ubi non Vernaculae suae, sed ejus qvam discere debent, usus sit qvotidianus. Et si libellos Scholae Vernaculae (sibi jam ante, qvantum ad materiam, notos) eādem novā lingvā legant, scribant, memoriae mandent, et exercitiis inde sumptis, manu et lingvā, excolant.

CAP. XXX. Scholae Latinae delineatio.

[note: Metae hujus Lingvae qvatuor, totaque Artium Encyclopaedia.] MEtas huic figimus, ut cum Lingvis qvatuor tota Artium Encyclopaedia exhauriatur.


page 177/178, image: s114

Nempe ut deductos legitime per has Classes adolescentes sistamus.

I. Grammaticos, omnium in sermone rationes Latine et Vernacule perfecte, Graece et Hebraice ad necessitatem, reddere valentes.

II. Dialecticos, definire, distingvere, argumentari et argumenta solvere, pulchre peritos.

III. Rhetoricos seu Oratores, de qvavis data materia eleganter sermocinari gnaros.

IV. Arithmeticos, et V. Geometras: Tum ob varias vitae necessitates, tum qvia hae scientiae inprimis ad alia ingenium excitant et acuunt.

VI. Musicos, practicos et theoricos.

VII. Astronomos, saltem in fundamentalibus, nempe doctrina sphaerica et Computo, versatos: qvandoqvidem sine his et Physica, et Geographia, et magnam partem Historia, caeca est.

2. Atque haec erunt decantatae illae septem liberales Artes; qvarum cognitionem Philosophiae Magistrum absolvere vulgus opinatur. Sed nostri ut altius assurgant, placet insuper esse,

VIII. Physicos, qvi Mundi compagem, Elementorum vim, Animalium differentias, Plantarum et Metallorum vires, Corporis humani structuram etc. intelligant: tam in genere, ut in se sunt, qvam in applicatione Creaturarum ad usus vitae nostrae: qvod Medicinae, Agriculturae, caeterarumque mechanicarum artium partem, exhauriet.

IX. Geographos: qvi mente depictum circumferant Orbem terrarum, et Maria cum Insulis, et Flumina, et Regna gentium etc.

X. Chronologos, qvi seculorum revolutionem a temporis exordio per suos articulos teneant.

XI. Historicos, qvi notabiliores generis humani et Regnorum praecipuorum, Ecclesiaeqve mutationes, Gentiumqve et Hominum varios ritus et casus etc. enumerare bonā ex parte sciant.

XII. Ethicos, qvi Virtutum et vitiorum genera et differentias exacte observare, haec fugere illas seqvi, nōrint: tam in generali idea, qvam in speciali applicatione, qvantum ad vitam Oeconomicam, Politicam, Ecclesiasticam etc.

XIII. Denique THEOLOGOS fieri volumus: qvi non solum Fidei suae fundamenta teneant, sed eadem e Scripturis tueri qvoque possint.

3. In his omnibus, studiorum sexennii hujus cursu peracto, Adolescentes sisti cupimus, si non perfectos (perfectionem enim nec juvenilis aetas admittit, cum experientiā longiore sit opus ad theorian praxi sirmandam, nec unō sexenniō Eruditionis oceanum exhauriri possibile est) certe tamen futurae cujusdam perfectae Eruditionis fundamenta solida habentes.

[note: Ad metas illas via, classis sextuplex.] 4. Obusqve erit pro distincta sexennali cultura distinctis Classibus sex: qvarum, ab infima numerando, appellationes esse qveant istae Classis I. GRAMMATICA.

Classis II. PHYSICA.

Classis III. MATHEMATICA.

Classis IV. ETHICA.

Classis V. DIALECTICA.

Classis VI. RHETORICA.

[note: Cur Grammaticae classi non immediate submittenda Rhetorica et Dialectica.] 5. Qvod Grammaticam, veluti clavigeram, praemittamus, nemo litem movebit, spero: hoc autem possit illis qvi consvetudinem pro lege seqvuntur mirum videri, qvod Dialecticam et Rhetoricam realibus Scientus usque adeo postponamus. Sed ita convenit. Evicimus enin jam, Res ante Modum rerum, Materiam sc. ante Formam, tradi debere: et hanc unam Methodum ad solidos celeresque progressus faciendum aptam esse, ut prius instruamur Rerum cognitione, qvam eas jubeamur vel dijudicare acute, vel verbis enuntiare floride. Alioqvin, habeas in parato omnes disserendi eloqvendique modos, sis tamen a Rebus qvas examines aut persvadeas egenus, qvid examinabis aut persvadebis? Ut Virginem non impraegnatam parere impossibile est, ita Res rationabiliter eloqvi impossibile eum, qvi Rerum cognitione praeimbutus non est. Res per se sunt, id qvod sunt, qva~vis se illis nulla ratio aut lingva applicet: Ratio vero et Lingva tantum circa Res versantur, et ab illis pendent: sine Rebus aut evanescunt, aut fiunt sine mente sonus, conatu vel stupidō vel ridiculō Cum ergo Ratiocinatio et Sermo in Rebus fundentur, fundamentum praemitti ipsa necessitas flagitat.

[note: Cur Moralis postponatur naturali.] 6. Naturalium vero scientiam praemitti debere doctrinae Mor alium, qvanqvam a multis contrarium fiat, evicerunt argumentis Viri docti. Lipsius Physiologiae l. I. C. I. ita scribit. Nobis magnorum auctorum sententia placeat: et consentiam sciscamqve Physica primō locō tradi. Voluptas in hac (Philosophiae) parte major, idonea ad alliciendum et tenendum; dignitas etiam major, et splendor admirationi excitandae: deniqve animi praeparatio et cultus ad Ethicam cum fructu audiendam.

[note: Mathesis cur non praemittatur Physicae, antiqvorum exemplō?] 7. De Classe Mathematica dubitari possit, secvine Physicam debeat, anpraeire? Antiqvi sane a studiis Mathematicis rerum contemplationem ordiebantur: unde et nomen illis Disciplinarum [gap: Greek word(s)] indidźre: et Plato Academiam suam neminem [gap: Greek word(s)] ingredi voluit. Causa in promptu est, qvia scientiae illae circa numeros et qvantitatem versantes magis constant sensu, ideoqve faciliores et certiores sunt, vimque imaginativam colligunt et figunt: tandemqve ad alia etiam, magis a sensu remota, disponunt et excitant.

8. Haec omnino vera sunt: nobis tamen alia qvaedam consideranda hīc fuźre. [note: Resp. 1.] Nempe 1 Svasimus nos in Schola Vernacula Sensus exercitari, et Ingenia excitari, sensualibus, etiam numerorum doctrinā


page 179/180, image: s115

diligenter cultā: jam ergo nostri non omnino [note: 2.] [gap: Greek word(s)] hīc erunt. 2 Methodus nostra gradatim semper procedit. Anteqvam ergo ad sublimiores Qvantitatum speculationes veniatur, commode interseritur Concretorum doctrina de Corporibus, ad abstracta illa subtilius prensanda gradum [note: 3.] factura. 3 Adjungimus nos Mathematicae Classis penso artificialia pleraqve: qvorum cognitio facilis et vera sine naturalium doctrina haberi vix potest: praemittimus ergo. Verumenim vero si aliorum rationes, aut praxis ipsa aliud nihilominus evicerint, contra pugnare animus non est. Nunc ut rationes nostrae sunt, ita statuimus.

[note: Physicae praemittenda Metaphysica sed qvalis?] 9. Post adeptum sic mediocrem (ope Vestibuli et Januae, qvibus Classem primam tribuimus) Latinae Lingvae usum: proponi discipulis svademus Scientiam generalissimam, qvam Sapientiam primam, vulgo autem Metaphysicam vocant, (rectius autem nostrō judiciō [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] (Antenaturalis, seu Subnaturalis doctrina) diceretur.) Nimirum ut haec prima et ima Naturae fundamenta detegat: necessaria puta rerum omnium reqvisita, et attributa, et differentias: cum generalissimis rerum omnium normis, tum definitionibus, tum axiomatibus, tum ideis atqve structuris. Qvibus cognitis (id autem facile admodum fiet methodō noltrā) particularia post omnia ita speculari liceat, ut potiori ex parte qvasi praenota jam videantur, nihilque adeo novum videatur, praeter generalium ad specialia qvaeque applicatio. Immediate igitur ab his generalibus, vel trimestre illis impendendo (influent enim facillime, qvia veluti mera principia erunt, qvae omnis humanus sensus insitō lumine ultro agnoscat et admittat) in Mundi visibilis speculationem veniatur, ut Naturae artificia (in Prophysicis monstrata) Naturae primum exemplis particularibus parescant magis magisqve. Hoc studium dabit Classim Physicam.

[note: Physicam classem seqvitur Mathematica: hanc Ethica] 10. Tum ab essentia rerum, venietur in Accidentia rerum accuratius speculanda: qvod vocamus Classim Mathematicam.

11. Mox discentibus Homo ipse cum actionibus liberae Voluntatis suae, tanqvam rerum dominus, speculandus veniet: ut observare discant, qvid potestati et arbitrio nostro subjaceat, qvid non? et qvomodo ad leges universi administrari conveniat universa etc. Haec docebuntur annō pvartō in Classi Ethica. At illa omnia non amplius historice solum, per [gap: Greek word(s)] qvemadmodum in Vernaculis rudimentis fiebat: sed per [gap: Greek word(s)] ut jam in Rerum [note: N. B.] causas et effecta attendere adsvescant. Cavendo tamen in his qvatuor Classibus primis admiscere qvidqvam controversi: qvia haec integre volumus reservari Classi qvintae, [note: Classis Dialectica] uti seqvitur.

12. In Classi igitur Dialectica, post praemissa et interserta brevissima ratiocinationis praecepta, percurri volumus materias Physicas, Mathematicas, Ethicas; et qvidqvid majoris momenti occurret, qvod inter eruditos in controversias venit, hīc demum ventilari. Ubi doceatur: qvae controversiae origo? qvis status? qvae thesis et antithesis? qvibus argumentis veris, aut verisimlibus, haec aut illa propugnetur? Tum detegatur alierius assertionis error, et erroris occasio, et argumentorum fallacia, proque thesi verā argumentorum robur etc. aut rursum, si utraque assertio veri aliqvid habet, reconciliatio. Ita eādem operā fiet, tum praemissorum repetitio jucundissima, tum non intellectorum prius illustratio utilissima; et Ars ipsa ratiocinandi, Ignota vestigandi, Obscura declarandi, Ambigua distingvendi, Generalia limitandi, Vera veritatis ipsius armis propugnandi, Falsaqve convellendi, et denqive Confusa ordinandi, perpetuis exemplis, h. e. viā brevi et efficaci, compendiose docebitur.

[note: Classis Rhetorica.] 13. Postrema classis Rhetorica erit, in qva volumus exerceri praxin veram, facilem, jucundam, omnium bucusque tradiorum: e qva constet, didicisse aliqvid nostros, nec hīc fuisse frustra. Nempe juxta Socraticum illud, Loqvere, ut te videam, qvorum hactenus formavimus Mentem potissimum ad Sapientiam, eorum jam formari volemus Lingvam ad sapientem Eloqventiam.

14 Praemissis ergo iterum brevissimis et dilucidissimis Eloqventiae praeceptis, ad exercitia veniatur: imitationem sc. optimorum qvorumvis dicendi magistrorum. Non tamen circa easdem materias haerendo, sed excursando iterum in omnes Veritatis et Varietatis Rerum campos, et honestaris humanae vireta, sapientiaeqve divinae paradisos: ut qvidqvid verum et bonum, utile scil. jucundum, honestum, esse sciunt, id etiam pulchre eloqvi, potenterque ubi opus urgere, sciant. Cui rei hōc locō jam constituti habebuut supellectilem non contemnendam: cognitionem nempe Rerum omnigenarum pulchram, Verborum autem, Phrasium, Adagiorum, Sententiarum, Historiarum etc. apparatum fere sufficientem.

[note: Studium historicum per omnes Classes spargendum.] 15. Verum de his particularius aliās, si opus: Nam praxis ipsa caetera ultro dabit. Hoc solum addere libet. Qvia constat Historiarum cognitionem pulcherrimam Eruditionis partem esse, Vitaeqve totius veluti oculum, placet hanc per omnes hujus sexennii Classes spargi: ut qvidqvid admodum memorabile ab omni antiqvitate factum aut dictum esse constat, id nostri ne ignorent. Eā tamen prudentiā studium hoc dispensari posse optandum est, ut discipulis laborem non tam augeat, qvam emolliat, severiorumque studiorum condimentum fiat.

[note: Et qvomo do.] 16. Nos ita cogitavimus: posse pro qvavis Classe peculiarem libellum, certō Historiarum genere refertum, concinnari: nempe ut proponatur



page 181/182, image: s116

in Classe I. Historiarum Biblicarum epitome.

in Classe II. Historia Naturalium.

in Classe III. Artificialium, de Inventionibus rerum.

in Classe IV. Moralium, exellentiora Virturum exempla etc.

in Classe V. Ritualis, de variis gentium Ritibus etc.

in Classe VI. Vniversalis, totius Mundi, et praecipuarum gentium, inprimis vero Patriae: omnia compendiose, necessariis nullibi omissis.

[note: Monitum de methodo hīc uniformi perpetuo.] 17. De Methodo speciali in his Scholis usurpanda nihil nunc dicam, nisi hoc: Publicas ordinarias qvatuor horas ita nos optare dispensari, ut matutina utraqve (post sacrum Pietatis exercitium) cedat Scientiae seu Arti illi, a qva Classis denominatio est: Pomeridianam vero primam occupet Historia; secundam Exercitatio, Styli, Vocis, Manus, prouti materia cujusvis Classis reqvirit.

CAP. XXXI. De Academia.

[note: De Academia cur hīc agatur.] NOn qvidem eo usqve se extendit Methodus nostra: attingere tamen qvō hīc etiam vota eant, qvid vetat? Diximus ante, Academiis Scientiarum omnium fastigia et complementa, superioresqve Facultates omnes, jure suō relinqvi.

2. Optamus igitur ibi,

[note: Vota pro iis tria.] I. Studia tractari vere universalia: ut nihil sit in literis et sapientia humana, cujus non ibi exerceatur mercatura.

II. Modos adhiberi faciliores et certiores: ad imbuendum omnes qvi huc veniunt Eruditione solidā.

III. Publicis honoribus mactari non nisi solos qvi feliciter attigerunt metas suas: digniqve et idonei sunt, qvibus Rerum humanarum gubernacula tuto committantur. Qvae singula qvid reqvirere videantur, innuemus modeste.

[note: I. Vt sint vere studiorum Universitates.] 3. Ut Academica studia universalia sint, opus est 1 Professoribus omnium Scientiarum, Artium, Facultatum, Lingvarum, eruditis et gnavis, qvi de se veluti viva repertoria, expromant et communicent omnibus omnia. 2 Bibliotheca selecta variorum Auctorum, communis omnino usūs.

[note: II. ut Methodum habeant vere Universalem.] 4. Operae ipsae, Academicae procedent facilius et felicius, si, Primum, Sola selectiora ingernia, flos hominum, huc mittantur; reliqvis ad stivam, et opisicia, et mercaturam, qvi eō nati, ablegatis.

[note: Vbi observanda. I. II.] 5. Secundo, Si unusquisqve studio illi, cui eum naturam destinasse certis indiciis colligi potest, se applicet. Ut enim naturae instinctu alius alio melior fit Musicus, Poeta, Orator, Physicus etc. ita alius alio aptior est Theologiae, Medicinae, Jurisprudentiae. Sed hīc nimis crebro peccatur, dum ex qvovis ligno Mercurios fingere volumus pro arbitrio, non observantes naturae iuclinationem. Hinc fit, ut invitā Minervā hoc illudve studium involantes, nihil laude dignum praestemus: saepeqve plus valeamus in qvovis [gap: Greek word(s)], qvam in [note: N. B.] Vocatione propria. Consultum ergo esset sub exitum Scholae Classicae publicum Ingeniorum examen institui a Scholarchis: illorumqve arbitriō determinari, qvosnam adolescentum ad Academiam mitti; et qvos ad alia vitae genera destinari, conveniat. Perseqvuturi item studia, qvinam Theologiae, aut Politiae, aut Medicinae etc. tradere sese debeant? prouti vel Naturae inclinatio se prodit, vel etiam necessitas Ecclesiae et Reipublicae flagitat.

[note: III.] 6. Tertio, Heroica ingenia exstimulari conveniet ad omnia, ut ne desint [gap: Greek word(s)], aut [gap: Greek word(s)], et [gap: Greek word(s)].

[note: IV.] 7. Providendum tamen, ut Academiae solos diligentes, honestos, solertesqve alant; pseudostudiosos, qvi otiō et luxu patrimonium et annos, noxiō in caeteros exemplō, profundunt, ne tolerent. Ita ubi pestis nulla, contagio erit nulla: omnibus in id qvod agendum est intentis.

[note: V. Consilium de Authoribus omne genus epitomandis. N. B.] 8. Pervolvendum in Academia esse omne Authorum genus, diximus. Hoc ut ne sit operosum nimis, et tamen utile, optandum est exorari posse Viros doctos, Philologos, Philosophos, Theologos, Medicos etc. ut eandem velint studiosae Juventuti gratiam praestare, qvam Geographiae studiosis praestant Geographi: integras Provincias, et Regna, et Mundos, Tabulis includendo, et longissimos terrarum, mariumqve tractus unō obtutu oculis subjiciendo. Qvidnī enim qvō Pictores modō Terras, Urbes, Domos, Homines, secundum omnia majora ad vivum repraesentant, eōdem modō Cicero, Livius, Plato, Aristoteles, Plutarchus, Tacitus, Gellius, Hippocrates, Galenus, Celsus, Augustinus, Hieronymus etc. repraesententur? Non per excerptas sententias et flosculos solum (uti factum in nonnullis) sed per integra, in summas tamen contracta, systemata.



page 183/184, image: s117

[note: Vsus illius rei pulcher, qvadruplex.] 9. Ejusmodi Authorum Epitomae usum haberent elegantem. Primo, pro illis qvibus [note: 1.] prolixa legere non vacat, ut nihilominus Authorum qvorumvis cognitionem sibi [note: 2.] comparent generalem. Secundo, pro illis, qvi (ex consilio Senecae) unius alicujus ingenio familiariter se applicare cupiunt (nec enim omnia omnibus aeqve conveniunt) ut facilius, et cum judicio, delectum faciant, postqvam pluribus gustatis hoc aut illud in primis palato arridere senserint. [note: 3.] Tertio, qvibus ipsi Authores evolvendi sunt integre, compendia haec praeparabunt insigniter ad legendum cum fructu: prorsus ut peregrinaturo Chorographiam regionis e charta praecognovisse prodest, ad facilius, certius, jucundius, omnia particularia qvae se oculis post ingerent, [note: 4.] spectandum. Deniqve omnibus inservient breviaria illa, ad repetitiones Authorum cursim instituendas: ubi semper aliqvid qvod haereat, et in succum eat, occurret.

[note: De illarum epitomarum editione consilium.] 10. Possent autem ejusmodi Authorum summaria et seorsim (pro usu pauperiorum, aut qvibus ipsa grandia Volumina evolvere non est integrum) edi; et praejungi Authoribus suis, ut qui se lectioni ejus accingit, complexum totius primo apprehendat.

[note: VI. Consilium de Collegiis Gellianis in Academia urgendis.] 11. Quanium ad exercitia Academica: nescio an [gap: Greek word(s)] publicas, formā Collegii Gelliani temperatas, introduci valde e re sit. Nempe ut qvidqvid Professor publice tractat, Scriptores eandem materiam tractantes, optimi qviqve distribuantur Studiosis legendi privatim. Et qvidqvid ejus antepomeridianā horā Professor publice enarravit, de eodem horā pomeridianā in toto iterum caetu disceptatio fiat. Nempe, studiosis qvaestiones proponentibus; sive qvid non satis aliqvis asseqvutus, sive scrupulum nactus, sive discrepantem in Authore suo sententiam, argumentis suis subnixam, reperit, et qvidqvid simile. Ubi liceat cuivis e turba (ordine tamen aliqvō servatō) respondere: et aliis rursum, num qvaesito satis fiat, judicare et pronuntiare: tandemqve Professori, ut praesidi, controversiam terminare incumbet. Ita videtur qvidqvid multi legerint, in unum colligi posse: non solum ut communi omnium usui cedant omnia, sed et valide se mentibus imprimant, ad faciendum vere solidos in scientiarum theoria et praxi progressus.

[note: III. Tertiut Vonim, de non coronando absque victoria qvōqvam.] 12. Ab hac collegiata exercitatione videtur haud difficulter impetrari posse, qvod ultimō optavimus locō, et optant pridem omnes boni: ut ad Honores publicos nonnisi digni admittantur. Obtinebitur inqvam id, si res haec non a privato unius et alterius arbitrio, sed a publica omnium conscientia et testimonio, pendeat. Semel itaqve annō, ut inferiorum Scholarum a Scholarchis suis, ita Academiarum a Legatis Regiis, aut Reipublicae, visitatio fiat: atqve hīc qvam sedulo acta sint omnia cognoscatur, ratione docenrium et discentium: qvorumque ex his diligentia eminuerit maxime, referant virtutis suae testimonium publicum, Doctoralem aut Mangistralem corollam.

13. Ubi ne fucus fiat, locō Disputationum [note: Victoriae modus.] pro gradu convenientissimum erit Candidatum (aut plures simul) in medio sisti, sinc Praeside. Atqve tum doctissimi qviqve, et in praxi jam versati, opponant qvidqvid facere putant ad explorandum profectus, in theoria et praxi. Ex: gr: Qvaestiones varias e Textu (Sacri Codicis, Hippocratis, Juris etc) ubi hoc, ubi illud et istud, scriptum? quomodo cum hoc et illo consentiat? sciatne aliqvem Authorem dissentientem? et quem? et quid argumentorum opponat; et qvomodo solvendum sit? et similia. Practice autem; proponantur illi Casus varii, Conscientiae, Morborum, Causarum: quomodo hīc et illic procedere vellet? et cur ita? Urgeaturque instantiis, et Casuum varietate, donec appareat eum sapiemer, et ex vero fundamento, de Rebus judicare posse etc Qvis non speret diligentiam adhibituros, qvi tam publicum, tam serium, tam severum examen sibi fore sustinendum sciant?

[note: De Peregrinando.] 14. [note: De Peregrinationibus] (qvibus in hoc ultimo sexennio, aut exactō illō, locum dedimus) nihil monere opus est: nisi forsan, placere nobis, et cum rationibus nostris coincidere, Platonis judicium, qui juventutem peregrinari ante vetuit, qvam omnem aetatis igneae impotentiam despumasset, eique prudentia et solertia ad peregrinandum necessaria adesset.

[note: De Schola Scholarum: qvis ejus finis, et usus.] 15. Nec jam attingendum, qvam necessaria foret Schola Scholarum, sive COLLEGIVM DID ACTICVM, ubi ubi gentium fundandum: aut certe, si illius nulla sit spes, inter Eruditos, gloriae Dei hac etiam ratione promovendae devotos, relictis corporibus ubicunqve sunt, sanctā fide colendum. Qvorum sociatae operae eō tendant, ut Scientiarum fundamenta magis magisqve eruantur, ad depurandum, et per genus humanum feliciore successu spargendum Sapientiae lumen, novisque inventis ultilissimis in melius promovendum Res mortalium. Nisi enim semper iisdem haerere vestigiis, aut regredi etiam. volumus, de progressu bene caeptorum cogitandum est. Cui rei qvia nec unus homo, nec aetas una sufficit, plures omnino, et junctim, et successive, continuare caepta necesse est. Collegium hoc universale id prorsus esset Scholis reliqvis,


page 185/186, image: s118

qvod venter est membris Corporis; Officina scilicet vitalis, succum, vitam, robur, omnibus suppeditans.

17. Verum nos ad ea, qvae de Scholis nostris dicenda supersunt regrediamur.

CAP. XXXII. De Scholarum Ordine universali plane accurato.

[note: Anacephalaeosis superiorum] DE Scholarum reformandarum necessitate, modoqve prolixius disseruimus. Non abs re fuerit, si in aliqvam summam conferamus nostra tum vota, tum consilia. Ita habendum est.

[note: Summa Votorum, ut ars Didactica ad certitudmem et elegantiam artis Typographicae deducatur.] 2. Cupimus docendi Methodum ad eam deduci perfectionem, ut inter consvetam et usurpatam hactenus, novamque hanc, instituendi formam, id appareat discriminis, qvod inter usitatam olim Libros multiplicandi artem, Calamō, et repertam post, usitatamqve nunc jam, Typis, esse videmus. Nempe, ut qvemadmodum Typographiae ars, qvanqvam difficilior, sumptuosior, operosior, longe tamen ad celerius, certius, elegantius, libros exscribendum accomodatior: ita Methodus haec nova, qvamvis initiō difficultatibus terret, recepta tamen serviat erudiendis longe pluribus, certioriqve cum profectu, et majore voluptate, qvam vulgari [gap: Greek word(s)].

[note: Ars impressoria qvid obtineat prae scriptoria.] 3. Facile cogitatu est, qvam parum utilis videri potuerit primi Typorum graphicorum inventoris conatus, prae receptō jam tum illō tam liberō et expeditō Calami usu: at res docuit qvantas inventio haec efferat commoditates. Primum enim, [note: 1.] possunt Libri alicujus exemplaria typis describere adolescentes duo plura, qvam calamis ducenti forsan, intra idem temporis [note: 2.] spatium. Deinde, manuscripta illa variabunt admodum, foliorum, paginarum, linearum, numerō, formā, situ: impressa examussim sibi respondebunt, ut ovum ovo non tam simile sit, atqve haec exemplaria inter se omnia: qvae res elegantiae [note: 3.] et nitoris plena est. Tertio, correctene scripta sint, qvae scripta sunt Calamō, incertum est, nisi revideantur, conferantur, corrigantur, accurate omnia et singula; qvod fine labore taedioqve multiplici non fit. In exeusis, emendatō Exemplari unicō, reliqva omnia, qvamvis millena futura sint, eādem operā emendantur: qvod artis ignaro incredibile videatur, [note: 4.] verissimum tamen est. Qvarto, scriptioni (qvae Calamō fit) recipiendae non qvaevis charta idonea est, sed firmior tantum, qvae non perfluat: at vero Typis qvidqvid subjicis depingitur, etiam debilis et perfluens papyrus, et linteum etc. [note: 5.] Tandem, Typis eleganter libros exscribere possunt, etiam qvi eleganter scribere nesciunt, qvia nimirum non manu propriā, sed paratis ad id affabre characteribus, aberrare nesciis, rem expediunt.

[note: Et qvid Methodus perfecta (qvam venamur) prae usitata hucusqve.] 4. Non absimile qviddam futurum videtur, si omnia qvae ad novam hanc et universalem instituendi formam attinent, recte constituta habuerimus (nostra enim talia esse nondum assevero, [gap: Greek word(s)], tantum laudo) ut: (1) Minore docentium [note: 1.] turbā multo plures erudiantur, qvam modis [note: 2.] nunc usitatis. (2) et sistantur verius eruditi [note: 3.] (3) Eruditioneqve politā, venustatis [note: 4.] plena (4) Et admittet cultura haec vel eos etiam, qvi ineptioribus qvodammodo ingeniis, sensuqve tardiore, praediti sunt. [note: 5] (5) Deniqve felices in docendo erunt, etiam qvos ad docendum natura felices non finxit: qvia non tam de proprio ingenio depromet qvisqvam, qvae et qvomodo docenda sint, qvam potius eruditionem paratam, paratis qvoqve et in manus datis mediis, Juventuti jam instillabit jam infundet. Nempe qvemadmodum Organīcen qvivis Symphonias qvasvis de Tabulatura cantat expedite, qvas forsan neqve componere ipsemet, neqve voce assā, aut organō, memoriter cantare posset: ita Scholasticus doctor omnia docere qvidnī qveat, si omnia docenda cum omnibus docendi modis, velut in tabellaturas redacta habeat?

[note: Particularior hujus rei vestigatio.] 5. Verum retieamus assumptam de arte Typographica similitudinem, comparationeqve explicatius etiam, qvae sit novae hujus Methodi concinna machinatio, edisseram us: ut pateat iisdem fere modis scientias inscribi mentibus qvibus externe illinuntur chartis. Qvae causa est, cur non inepte fingi possit, et Didacticae huic novae adaptari nomen, ad nomen Typographae alludens [gap: Greek word(s)]. Sed exponamus rem ipsam membratim.

[note: Artis Typographicae analysis, in Res et Operas.] 6. Ars typographica habet suas Res, et Operas. RES praecipuae sunt, Charta: Typi, Atramentum, Praelum. OPERAE, Chariae praeparatio; Typorum ad exemplar prototypi compositio; Atramenti illitio; Correctionum exploratio; Impressio: Desiccatio etc. qvae omnia suos certos habent modos, qvibus observatis expedite procedit negotium.

[note: Similiterque artis Didacticae.] 7. In Didachographia (libeat hoc retinere) ita haec se habent. Charta, sunt Discipuli, qvorum mentes scientiarum characteribus signandae veniunt. Typi, sunt Libri didactici, caeteraqve ad haec parata instrumenta, ut eorum ope facili nego tiō discenda imprimantur mentibus. Atramennium,


page 187/188, image: s119

est viva Praeceptoris vox, sensum rerum transferens de Libris in auditorum Mentes. Prelum Disciplina Scholastica est, omnes ad imbibendum doctrinas disponens et adigens.

[note: Charta qvalis reqviratur.] 8. Charta valet cujuscunqve fuerit modi, qvō tamen mundior, eō recipit et repraesentat impressa nitidius. Ita ingenia Methodus haec admittit qvidem omnia, at felicius tamen promovebit nitidiora.

[note: Typorum ratio ad Didacticos libellos. (1.] 9. Tyorum aeneorum ratio pulchram habet ad libellos nostros didacticos (qvales reqvirimus) analogiam. Etenim, primo, sicuti Typos necesse est prius fundi, poliri, ad usum accommodari, qvam Librorum incipiat impressio: ita instrumenta novae Methodi necesse prius apparari, qvam Methodi hujus ordiamur usum.

[note: 2)] 10. Typorum reqviritur copia, ut operibus sufficiant: sic et libellorum ac instrumentorum didacticorum, qvia molestum, taediosum, damnosum, inchoare opus, et reqvisitorum defectu a progressu prohiberi.

[note: 3)] 11. Perfectum Typograheum omnis generis typos habet, ut ne qvid, cujus usus venire posset, desideretur. Ita libros nostros omnia qvae ad plenam ingeniorum culturam pertinent exhaurire necessum est; ut qvidqvid est sciendum, his adminiculis nemo non didicisse qveat.

[note: 4)] 12. Typi, ut ad omnem usum in promptu sint, non hinc inde disjecti relinqvuntur, sed eleganter per thecas et loculamenta digeruntur. Ita libelli nostri qvaecunqve discenda offerunt, non offerent confusim, sed dispertitis omnibus qvam distinctissime, in annua, menstrua, diurna, horariaqve pensa.

[note: 5)] 13. Typi depromuntur e loculamentis ii solum, qvibus ad praesens negotium opus est, alii relinqvuntur intacti. Ita libelli didactici ii solum pueris dandi in manus, qvibus in sua classe opus habent, ne aliis distrahantur, et se confundant.

[note: 6)] 14. Tandem, ut Typothetis sua est Norma linearis, qvā characteres in Verba, Verba in lineas, lineas in columnas coaptant, ne extra proportionem aliqvid eat: ita Juventutis formatoribus dandae in manus Normae ad qvas exigant operas suas, hoc est, conscribendi illorum in usum Libelli informatorii qvid qvōqve locō, et qvomodo agendum sit, ne aberretur, commonefacientes.

[note: Didactici libri duum generum.] 15. Duplices igitur erunt libri Didactici: Reales, pro discentibus; et Informatorii, pro docentibus, ut istorum sciant urgere usum.

[note: Atramentum didacticum qvid.] 16. Atramentum didacticum diximus esse Praeceptoris Vocem. Nam qvemadmodum Characteres, ut in se sunt, sicci, chartae qvidem se (prelō adacti) imprimunt, nihil tamen in ea praeter caeca vestigia, qvae post evanescunt, relinqvunt: atramentō vero tincti evidentissimas expingunt, et qvasi indelebiles, imagines. Ita qvae pueris muti eorum magistri, Labelli, offerunt, revera muta, obscura, imperfecta sunt: sed cum accedit Praeceptoris (omnia rationabiliter pro discentium captu explicantis et ad usum applicantis) vox, vivida fiunt, et se alte animis imprimunt, ut demum vere et intelligant qvod disciunt, et intelligere se sciant qvod sciunt. Qvemadmodum autem Atramentum impressorium diversi generis est a scriptorio, nempe non ex aqva, sed oleo (et qvi arte typographicā maxime se commendatos cupiunt, adhibent oleum qvam purissimum, cum pulvere carbonum e juglandibus) ita vox Praeceptoris per svavem et planam docendi rationem, mollissimi olei instar animis discentium insinuare se, secumqve Res, debet.

[note: Prelum Didacticum, Disciplina.] 17. Tandem, qvod Typographiis est PRELVM, hoc Scholis Disciplina sola efficere valens, ut nemo non culturam recipiat. Qvemadmodum ergo ibi qvaecunqve Papyrus fieri debet Liber, Prelum effugere non potest (qvanqvam duriores chartae durius, molliores mollius premantur:) ita qvi se erudiendum dat Scholis, communi disciplinae subjaceat. Cujus gradus sunt. Primo qvidem Attentio perpetua. Qvia enim nunqvam puerili diligentiae aut innocentiae satis tuto (progenies Adami sunt) fiditur, oculis comitandi sunt qvoqvō se vertunt. Secundo, Increpatio; qvā qvi exorbitant, in rationis et obseqvii viam illico revocentur. Tandem Castigatio, si nutu aut monitu regi recusent. Sed omnia prudenter: nullō aliō fine, qvam ut excitati alacres fiant ad agendum solerter omnia omnes.

[note: Operarum porportionata collatio.] 18. Dixi etiam OPERAS reqviri certas, certumqve eorum modum. Perstringam id qvoqve breviter.

[note: 1)] 19. Qvot futura sunt Libri alicujus Exemplaria, tot simul assumuntur Schedae, implendae eōdem Textu, iisdem characteribus: retineturqve idem ille schedarum numerus a principio Libri ad finem, nec auctus nec imminutus; aliās defectiva qvaedam Exemplaria sierent. Ad eundem modum Methodus Didacticae nostrae necessario reqvirit, ut totus Scholae coetus, eidem Praeceptori iisdem praeceptis instituendus, simul tradatur, gradatim formandus a principio ad finem, nemine post factum Scholae initium admissō, nemine ante finem dimissō Ita obtinebitur, ut unus Praeceptor numerosiori etiam discentium turbae sufficiat, et omnes nihilominus omnia addiscant, [note: N. B. Consilium utile.] sine defectu ac hiatu. Opus itaqve fueri


page 189/190, image: s120

Scholas publicas omnes semel annō aperiri et claudi (rationes nostrae svadent id autumnō potius fieri, qvam vere, aut aliās) ut pensum cujusqve Classis qvotannis decurrat, omnesqve simul (nisi qvorundam hebetudo obstet) ad metam dedudi simul ad seqventem Classem promoveantur: qvaliter in Typographeis post excusam pro omnibus exemplaribus philuram primam, A, transitur ad B, tum ad C, D, E, etc.

[note: (2.] 20. Libri elegantius excusi clare distincta habent Capita, columnas, paragraphos: cum certis spatiis (sive necessitatis, sive evidentiae causā) tam marginalibus qvam interlinearibus. Ita Methodus Didactica suas habeat necesse est Laborum et Reqviei periodos, cum certis temporum spatiis, ad recreationes honestas. Pensa nempe habet annua, menstrua, diurna, horaria: qvibus recte observatis, non potest non cuivis Classi suus orbis decurri atqve ita sua attingi meta qvotannis. Horas qvotidie non nisi qvatuor studiis publicis impendi, bonis rationibus svaderi potest: duas ante, totidem post meridiem. De qvibus si feriā septimā pomeridianae remittantur, et dies Dominica tota divino cultui consecretur: confient hebdomadatim horae 26, annuatim (concessō etiam solennioribus feriis necessariō spatiō) horae circiter mille: qvibus hem qvam multa doceri et disci possunt, si methodice procedatur semper! etc.

[note: (3.] 21. Post constructam e compositis characteribus imprimendorum formam, sumuntur Papyri volumina, et explicantur per plagulas, tu patulae sint, et prompte ad manum omnes, neqvid sit, qvod operas retardet. Pariter Praeceptor discipulos sibi in oculos constituat, ut videat omnes et videatur ab omnibus semper. Qvaliter fieri oportere docuimus Cap. XIX. Qvaestione 1.

[note: (4.] 22. Sed ut charta recipiendae scripturae aptior fiat, commadefieri solet, et emolliri. In Schola itidem discipuli semper ad attentionem excitandi sunt, modis qvos ibidem innuimus.

[note: (5.] 23. Eō factō, Typi aenei Atramentō imbuuntur, ut eorum ectypi clare exprimantur: ita Praeceptor praesentis horae pensum semper Voce suā illustret, praelegendo, relegendo, explicando, ut omnia clare percipi possint.

[note: (6.] 24. Mox schedae submittuntur, alia post aliam, Prelo: ut forma illa realis aenea imaginem sui omnibus et singulis imprimat. Sic Praeceptor, post satis enucleatum sensum, ostensamqve exemplis aliqvot imitandi facilitatem, reposcat mox idem a singulis ut qvācunqve praeivit, eādem subseqvi, et ex discentibus scientes fieri, allaborent.

[note: (7.] 25. Tum chartae jam descriptae aeri et ventulo exponuntur, ut desiccentur. In Schola Ingeniorum ventilatio fiat per Repetitiones, Examina, Concertationes, donec altum sedisse certum sit.

[note: (8.] 26. Tandem post decursum Preli, reassumuntur descriptae chartae omnes, et colliguntur in ordinem, ut Exemplaria plena et integra esse appareat, sine defectibus: apta jam divendi, aut dimitti, compingi, et ad usum adhiberi. Hoc idem facient Examina publica sub anni decursum, cum discipulorum profectus, qvam solidi et sibi undiqve cohaerentes sint, a Scholarum visitatoribus explorabuntur; eō fine, ut omnino didicisse constet qvidqvid discendum fuit.

[note: Clausula.] 27. Haec ita nunc generatim dicta sunto: particulariora particularibus occasionibus reservantur. Nunc satis est ostendisse, qvemadmodum reperta Typographiā multiplicati sunt Libri, Eruditionis vehicula, ita repertā [gap: Greek word(s)], seu [gap: Greek word(s)] multiplicari posse ipsos Eruditos, multō cum rerum humanarum in melius profectu: juxta illud, Multitudo sapientum salus est Orbis terrarum (Sap 6. 26). Et qvia Eruditionem Christianam multiplicari molimur, ad Pietatem ipsam, post Literas et Mores honestos, omnibus Christo sacratis animabus implantandam, posse sperari, qvod sperare jubent Oracula divina, fore ut cognitione Domini repleatur terra, sicut mare operitur aqvis, (Jes. 11. 9.)

CAP. XXXIII. De Reqvisitis, ad inchoandam universariae hujus Methodi praxin, necessariis.

[note: Bene eogitata non semper venire in effectum, qverelae.] NEmo jam erit, opinor, qvi non, pensitatis undiqve causae hujus momentis, animadvertat, qvam beatus foret Christianorum Regnorum, Rerumqve publicarum status, si talibus qvales optamus instruerentur Scholis. Addendum insuper videtur, qvid factō sit opus, ne speculationes istae speculationes maneant, sed in effectum aliqvem tandem aliqvando disponi possint? Non immerito enim Johannes Caecilius Frey miratur, et indignatur, tot seculorum decursu neminem ausum fuisse tam barbaris Collegiorum Academiarumqve consvetudinibus mederi.

[note: Etiam ratione Scholarum.] 2. Multum sane qverelarum ab annis supra centum de Scholarum et Methodi ataxia effusum est: inprimis autem intra hos triginta de remediis anxie consultatum. At qvō profectu? Scholae utiqve, manserunt, qvales erant. Si qvis privatim aut in aliqva parti culari Schola, occepit aliqvid, parum id processit: vel cachinnis


page 191/192, image: s121

imperitorum fuit exceptus, vel invidiā malevolorum obrutus, vel tandem ipse laborum oneri, auxiliis destitutus, succubuit: atqve sic omnia hucusqve in cassum iźre.

[note: Machinae ad motum paratae indendus motus.] 3. Quaerenda igitur est, et invenienda, ratio, qvā Machinae ad motum sic satis apte construtae, aut certe ex bonis fundamentis construendae, indatur cum DEO motus, prudenter et fortiter illis qvae hacienus motum impediźre, et post hāc impedire possunt, nī amoveantur, amotis.

[note: Impedimenta Scholarum catholice reformandarum qvinqve 1)] 4. Impedimenta haec varia possunt observari. Ex: gr: Primo, Hominum methodicorum, qui apertis ubiqve Scholis, cum solido illo qvem intendimus fructu praesse possint, defectus. (Nam et de Janua nostra, jam in Scholas recepta, qverelam ad nos perscripsit Vir magni judicii, unum qviddam insigne illi deesse plerisqve in locis, homines idoneos, qvi eam Juventuti inculcare sciant.)

[note: 2)] 5. Si tamen essent ejus modi Praeceptores, aut fieret, ut secundum constructas Tabulaturas omnes munia sua obire facile scirent: unde tamen sustentandi, si per omnia oppida et vicos, et ubicunqve homines Christo nascuntur et educantur, alendi?

[note: 3)] 6. Tum qvomodo provideri possit, ut pauperiorum liberi vacare qveant Scholis?

[note: 4)] 7. Inprimis autem metuendum videtur vulgariter eruditorum, antiqvā chordā cum voluptate oberrantium, novaqve omnia fastidientium, supercilium, et in reluctando pertinacia: et si qvid simile, momenti levioris. Nam talibus remedia facile possunt reperiri.

[note: 5) N. B. Caput rei qvidnam hic.] 8. Unum est praegrande, qvod totam machinam potest aut reddere inutilem, si abfuerit, aut promovere omnino in motum, si adfuerit: LIBRORVM PAMMETHO DICORVM APPARATVS sufficiens. Etenim qvam facile est datā Typographicā supellectile invenire homines, qvi uti possint, sciant, velint. et qvi ad procudendos bonos et utiles libellos sumptum aliqvem offerant: et qvi libellos ejusmodi, parvi pretii et magni usūs, nummulis aliqvot redimant: tam facile esset paratis Pantodidacticae subsidiis fautores, promotores, administros, reperire.

[note: Collegiō Doctorum, in perficiendum propositum conspirantium, opus est:] 9. Ergo cardo totius rei unice a Librorum pammethodicorum paratura pendet. Haec autem a conspiratione in tam sanctum propositum, consociationeque operarum, aliqvammultorum ingeniosorum, et labores non defugientium, eruditorum Virorum. Hoc enim opus non unius est hominis, praesertim aliās occupati, nec a cognitione Omnium qvae in [gap: Greek word(s)] redigi necesse est, instructi: nec forsan aetatis unius, si ad absolutam usqve perfectionem deduci debebunt omnia. Ergo societate Collegiali est opus.

[note: His autem publicō favore, auxiliis, authoritate.] 10. Ad hanc autem convocandam, opus Regis aut Principis, vel Reipublicae alicujus, authoritate et liberalitate: Locō item a turbis tranqvillo, Bibliothecā, et qvae alia reqvirantur. Opus proinde, ut tam sanctis in augmenta gloriae Dei et salutis genrium pie directis consiliis, nemo adversus tendere animum inducat: omnes potius benignitatis divinae novis ita modis liberalius se communicare nobis paratae, administri esse cupiant.

[note: Obtestatio 1) ad Parentes.] 11. Vos igitur charissimi Liberorum Parentes, qvorum fidei Deus pretiosissima cimelia, vivas imagunculas suas, credidit, dum salutaria haec consilia agitari auditis, exardescite! ut pro felici successu Deum Deorum exorare, apud Magnates vero, et Eruditos, precibus, votis, suffragiis, solicitationibus vestris, instare ne intermittatis: Liberos interim vestros, pie in timore Dei educantes, eāqve ratione universaliori illi culturae viam digne praeparantes.

[note: 2) ad Juventutis Formatores.] 12. Vos item juventutis Formatores,

qvicunqve plantandis et rigandis paradisi plantulis fidelem locatis operam, ut haec laborum Vestrorum sublevamenta qvantocyus adornari inqve solemnem usum promoveri qveant, seriis exoptate votis. Ad hoc enim vocatis Vobis, ut plantetis coelos, et fundetis terram (Jes. 51. 16.) ecqvid gratius accidere potest, qvam ut laboris vestri qvam uberrimum conspiciatis fructum? Haec igitur caelestis Vocatio vestra, ut et parentum, Vobis pignora sua credentium, in vos fiducia, ignis esto in ossibus vestris, qvietem Vobis, et per Vos aliis, non relinqvens, donec igne lucis hujus flammet, feliciterqve collustretur, universa patria.

[note: 3) ad Eruditos.] 13. Vos reliqvi Eruditi, qvos Deus sapientiā et judiciō acri in struxit, ut de talibus his judicare, beneqve cogitata prudenti consiliō in melius disponere, valeatis: videte ut vestras qvoqve scintillas, imo faces, et flabella, ad exsuscitandem sanctum hunc ignem afferre ne cunctemini. Cogitet qvisqve illam Christi nostri vocem: [note: (Ignis Deiluci scintillas addere tenentur filii lucis:] Ignem veni missurus in terram, et qvid volo nisi ut ardeat? (Luc. 12. 49.) Si ille andere vult ignem suum, vae illi qvi cūm afferre possit ad incitandum has flammas aliqvid, non affert, nisi forsan invidiae et obtrectationis reluctationisqve fumos. Mementote qvam remunerationem promittat servis bonis et fidelibus, qvi commissa negotiationi suae talenta sic impendunt, ut lucrentur alia! qvamqve minentur ignavis talenta sua defodientibus! (Matth. 25.)


page 193/194, image: s122

Metuite itaqve soli esse Eruditi: etiam alios pro vestra virili eōdem promovete. Vel Senecae exemplum vobis sit stimulo, qvi: Cupio inqvit, omnia qvae scio in alios transfundere. Item: Si cum hac conditione detur sapientia, ut illam inclusam teneam, nec enuntiem, rejiciam. (Ep. 27.) Ne itaqve invidete universae Christianae plebi literas et sapientiam; potius cum Mose dicite, Qvis tribuat, ut omnis populus Dei prophetet! (Num. 11. 29.) Nempe qvia recte Adolescentiam curare, est efformare qvoqve et reformare Ecclesiam atque Rempublicam, nos qvibus hoc ignotum non est, otiosine dum alii manum admovent stabimus?

[note: Nemo hīc excipitur.] 14. Vnus nos agat, obsecro, spiritus, ut qvidqvid ad tam communem tamqve salutarem scopum adferre potest qvisqve consulendo, monendo, hortando, emendando, stimulando, ne dedignetur Deo et posteritati navare operam: neqve id a se alienum putet qvisqvam. Qvamvis enim non ad Scholam se natum aliqvis credat, aut etiam functionibus vocationis, Ecclesiasticae, Politicae, Medicae, distineatur, male tamen ideo a communi hoc Scholas rectificandi studio exemtum se opinabitur. Nam si fidem vocationi Tuae, et ei qvi vocavit, et illis ad qvos missus es, probare animus est, teneris utiqve non solum per te Deo, Ecclesiae, Patriae servire, sed etiam ut sint qvi post Te faciant idem, provide curare. Socrati fuit datum laudi, qvod cum posset magistratum gerendo patriae utilem praestare operam, maluerit Juventuti instituendae vacare: Vtiliorem esse Reipublicae dictitans eum, qvi multos gubernandae Reipublicae idoneos efficeret, qvam qvi ipse gubernaret.

[note: Ad sublime doctos praejudicii detestatio.)] 15. Hoc etiam per nomen Dei oro, obtestor, ne qvis sublime doctus eo haec spernat, qvod ab homine minus literato veniant: Nam aliqvando ipse etiam est Olitor satis opportuna loqvutus. Qvod tu non nosti fortassis novit asellus, Chrysippi dictum est. Christi autem nostri: Ventus qvō vuli spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut qvo vadat. Nos protestamur in conspectu Dei, nos nullā ingenii fiduciā aut fame famae, aut intentione privati alicujus commodi, ad haec movenda adigi: sed amor Dei, et Res hominum, publicas et privatas, in melius promovendi desiderium, stimulat nos, ut qvae occultus perpetuo suggerit instinctus, silentiō ivolvere non valeamus. Si qvis igitur desideriis, votis monitis, conatibusqve nostris, qvum eos provehere possit, obsistere potius et repugnare mavolet; ille sciat, se non nobis, sed Deo, sed conscientiae suae, sed communi naturae, qvae bona publica communis esse vult juris et usūs, indicturum bellum.

[note: 4) ad Theologos.] 16. Ad Vos etiam me converto, Theologi, in qvibus multum fore situm, ad propositum hoc authoritate Vestrā vel promovendum vel sistendum, facile praevideo. Si posterius maletis, implebitur qvod Bernhardus dicere solitus fuit, Christum non habere nocentiores hostes qvam qvos circa se habet, et qvi in his primatum tenent. Sed meliora speramus et convenientiora dignitati Vestrae. Cogitare certe debebitis, Dominum Petro non Oves solum suas, sed etiam Agnellos commisisse pascendos, et qvidem primo Agnellos (Joh. 21. 15.) Nempe qvia pastores facilius pascunt Oves Agnellis jam ad pascua vitae gregis ordini, et disciplinae pedo, adsvetis. Qvod si qvis rudes malit Auditores, nae ille inscitiam prodit! Qvis enim Aurifabrorum non sibi gratulatur, si ei qvam depuratissimum a Metallurgis subministretur Aurum? Qvis non Sutorum sibi qvam elaboratissima coria et alutas ad manus venire optat? Simus ergo nos qvoqve filii lucis, prudentes in re nostra: utqve nobis Scholae qvam maxime elimatos reddant Auditores, optemus.

[note: (Deprecatie invidiae)] 17. Invidia vero ne qvidem in corullius vestrum, o servi Dei vivi, ascendat! Duces enim aliis ad charitatem estis: qvae non aemulatur, non est ambitiosa, non sua qvaerit, non cogitat malum etc. Nolite inqvam invidere, si alii agant, qvae Vobis non venźre in mentem: potius alii ab aliis capiamus exemplum, ut (qvemadmodum Gregorii verba habent) Omnes fide pleni nitamur aliqvid sonare DEO, ut organa reperiamur Veritatis.

[note: 5) ad Magistratus Politicos.] 18. Ad Vos venio, qvi DEI nomine rebus humanis praesidetis, Dominatores populorum, et Magistratus Politici: ad Vos inprimis sunt sermones nostri. Qvia Vos estis NOAE illi, qvibus pro conservatione in tam horrendo mundanarum confusionum diluvio seminis sancti Arcae constructio divinitus demandata est (Genes. 6.) Vos Principes illi, qvi ad structuram Sanctuarii prae aliis offerre debetis, ut ne Artifices, qvos implevit Dominus spiritusuo ad excogitandum ingeniosa, retardentur in opere suo (Exod. 36.) Vos Davides et Salomones illi, qvorum est aedificando Templo Domini convocare architectos, illisqve necessaria subministrare abunde (1 Reg. 6. et 1 Chron. 29.) Vos Centuriones illi, qvos diliget Christus,


page 195/196, image: s123

si vos dilexeritis parvulos ejus, eisqve aedificaveritis Synagogas (Lucae. 7. vers. 5.)

[note: (Deprecatio ad eosdem.] 19. Per Christum oro, per salutem nostrae, si qva futura est, posteritatis obtestor, advertite animum! Res seria, ah nimis seria est, gloriam Dei, communemqve populorum salutem concernens. Persvasus sum de pietate Vestra, Patres Patrae, si qvis jam adsit, qvi consilia promittat, qvomodo levi sumptu omnes Civitates nostrae communiri, juventus omnis ad militarem scientiam instrui, fluvii nostri omnes navigabiles fieri, mercimoniisqve et divitiis impleri, aut qvibuscunqve tandem rationibus publicus et privatus status ad florem et securitatem majorem provehi, possit: fore ut Consultori non solum aures pateant Vestrae, sed et insuper gratiae habeantur, tam pie de Vestris vestrorumqve commodis solicito. Atqvi hīc plus qviddam est. Via nempe commonstratur, vera, certa, secura, comparandi talium Virorum copiam, qvi ejusmodi inventis, similibusqve, Patriae serviant sine fine, alii post alios. Si ergo sanctae memoriae Lutherus, Urbes Germaniae ad Scholas erigendas cohortans, recte scripsit: Vbi ad aedificandas Vrbes, Arces, Monumenta, Armamentaria, nummus aureus impenditur unus, centum esse impendendos in unicum adolescentem recte erudiendum, qvi vir factus ad honesta qvaeqve aliis dux esse possit. Vir enim bonus et sapiens (pergit idem) pretiosissimum est totius Reipublicae cimelion, in qvo plusqvam in splendidis palatiis, plusqvam in auri et argenti acervis, plus qvam in aeneis portis et ferreis repagulis, situm est etc. (Qvibus consonantia Salomon habet Eccles 9. 13.) Si hoc inqvam sapienter dictum putamus, qvod nulli sumptui parcendum sit vel unius Adolescentuli recte educandi causā: qvid non dicendum erit, cum ad tam universalem Omnium omnino, tamqve certam Ingeniorum culturam, porta panditur? cum DEUS dona sua non guttatim stillare, sed in nos torrentis instar convertere, promittit? cum usqve adeo appropinqvare videtur salutare ejus, ut nobiscum in terra nostra habitet gloria ejus?

[note: Exhortatione.)] 20. Attollite Principes portas Vestras, et elevate ostia seculi, ut ingrediatur Rex gloriae! (Psal: 24.). Afferte Domino filii fortium, afferte Domino, gloriam et honorem! Sit qvisqve Vestrum David ille, jurans Domino, votum vovens Deo Jacob: non introiturum in tabernaculum domus suae, non ascensurum in lectum strati sui, non daturum somno oculos suos, et dormitationi palpebras suas, donec inveniat locum Domino, pro reqvie Tabernaculi ejus. (Ps 132.) Nolite respectare impendium aliqvod: date Domino et rependet Vobis millies. Quanqvam enim jure suō exigit, qvi dicit, Meum est argentum, et meum est aurum (Hagg. 2. 9) benignitatis tamen est qvod addit (ad aedificationem Templi sui populum cohortans:) Probate me super hoc: Si non aperuero Vobis cataractas coeli, et effudero Vobis benedictionem usqve ad abundantiam. (Mal. 3. 10.)

[note: 6) Ad Deum suspicia.] 21. Tuigitur Domine DEVS noster da nobis cor hilare ad inserviendum gloriae tutae, qvā qvisqve parte potest. Tua enim est magnificentia, et potentia, et gloria, atqve victoria. Cuncta qvoe in Coelo sunt, et in Terra, Tua sunt: Tuum Domine est Regnum et Tues super omnes Principes. Tuae Divitae, et Tua est Gloria, Vis, et Potentia: inmanu tua est magnisicandi et confirmandi rem qvamlibet. Qvid enim nos sumus, qvide manu tantum Tua accipimus omnia? Peregrini et advenae sumus coram te, sicut omnes patres nostri: velut umbra sunt dies nostri super terram, cui non est mora. Domine Deus noster, qvidqvid paramus in honorem Nominis sancti Tui, id omne de manu tua est. Da Salomonibus tuis cor perfectum, ad faciendum universa qvae parantur gloriae tuae (1. Chron. 29.) Confirma hoc DEVS, qvod operatus es in nobis (Psal. 68. 29.) Perspicuum sit erga servos tuos opus tuum, et decor tuus in filios eorum. Deniqve adsit amoenitas Iehovae Dei nostri nobis et opus manuum nostrarum ipse dirigat. (Ps. 90. 16.) In te speravimus Domine, non confundemur in aeternum.

Amen.



page 197, image: s124

HAEc ita tum primo concepta, paucis domi communicata, futurumqve in usum tacite servanda, ut ne frustra essent, coepi repertorum hīc Canonum ductu particulares ibi delineatos concinnare Libellos: ut omnia essent in parato, si meliora patriae reduceret fata Deus.

Coepi inqvam conscribillare,

I Primum Maternae Scholae praecepta: pro meliore juventutis domi a Parentibus educatione, et ad Scholas publicas praeparatione.

II. Deinde Scholis Vernaculis servituros Libellos: pro omni pube, plebeia etiam, salutaribus doctrinis, pietate verā, honestisqve moribus, imbuenda.

III. Tandem qvae Latinis Scholis servirent, pro Lingva illa, nobis Europaeis adeo necessaria, facilius et melius docenda et discenda.

INFANTIAE SCHOLA (continens destinata Parentibus monita) in Germanicum translata fuit idioma e Bohemico Anno 1633: cum Illustriss. D. Raphael Comes in Lesno, Palatinus Belzensis, Scholam suam Provincialem reformari vellet in melius. Exscripta etiam ibidem typis, dedicantaqve eidem Illustri Patrono, cujus auspiciis ac voluntate Didactica haec edi coeperant: recusa vero mox Lipsiae, et Thorunii Polonice: Hungarorum vero in usum Latinitate donata Anno 1653. Qvae modo relegens, tametsi multa plenius moneri posse videam (nam adhuc dies diem docet) qvia tamen sic etiam usum habitura spero, prodireilla sic uti sunt patior. Etiam aliis, qvae post nos agant, suppleant, emendent, relinqvenda sunt.



page 198, image: s125

SCHOLA INFANTIAE, Sive De provida Juventutis primō sexenniō Educatione.

Praecipua Generis humani custodia in cunis est, Teste Deō, jesaiae 28. vers. 8, 9.

Qvia praevenire corruptionem facilius est, qvam corrupta emendare: qvinimo penitus corrupta emendare impossibile. Hinc illud a primis omnia pendent.

Et: Ut se dant prima, sic omnia.

Hinc et Christus: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibete illos: talium enim est Regnum Dei. Marc 10. 14.

Et Salomo: Adolescens imbutus juxta viam suam, etiam cum senuerit non recedet ab ea.

[gap: content list]

Piis Christianis Parentibus, Tutoribus, Curatoribus, omnibus deniqve qvibus aliqva Liberorum curae pars incumbit, SALUTEM.

POstqvam Vos omnes, dilecti, officii Vestri commonefacere proposui, necessarium videtur tria haec praemitti.

I. Qvam pretiosos Deus largiatur thesauros iis, qvibus Vitae pignora concredit?

II. Qvos in fines ea det? et ad qvos scopos Educationis prora dirigenda sit?

III. Juventutem bonā educatione adeo egere, ut hāc demptā pereundum sit illis.

Tribus his demonstratis, propositum aggrediar, solertiaeqve circa primam aetatulam Vestrae partes ordine exponam

Tuā sub directione ō Pater, a qvo omnis generatio in Caelo et Terra nominatur!



page 200/201, image: s127

CAP. I. Liberos, cum sint pretiosissimum DEI donum, et incomparabile cimelion, summā observantiā, habendos.

LIBEROS esse inaestimabile cimelion, Spiritus, Dei per os Davidis testatur, Psal. 127. sic inqviens: Ecce hereditas Domini, filii! merces fructūs veniris: sicut sagittae in manu, ita filii adolescentes. Beatus vir qvi implevit pharetram suam ex ipsis: non confundetur. Audis, qvam felices praedicet eos, qvibus Liberos largitur Deus?

2. Qvod et inde clarescit, qvia summum suum erga nos amorem testificaturus Deus, filios nos appellat: tanqvam excellentioris nominis nescius.

3. Sicuti contra id vehementissime zelat, qvod liberos suos offerant Molocho. (Levit. 20. V. 2. Jer. 32. V. 35.) Imo summā consideratione dignum est, qvod de Idololatricorum etiam parentum liberis Deus dicat; Liberos illorum sibi esse progenitos (Ezech. 23. V. 37.) innuens, non nobis illos, sed ipsi Deo, nasci, et tanqvam progeniem Dei summā reverentiā habendos.

4. Unde apud Malachiam Liberi semen Dei dicuntur (Mal. 2. 17.) unde progenies Dei exsurgit (Actor. 17. vers 29.)

5. Qvam ob causam aeternus Dei in carne manifestatus Filius, non tantum naturae puerorum particeps fieri voluit, sed et summae voluptati ac deliciis habuit pueros, tanqvam dilectos fraterculos, et sororculas, ulnis excipere, circumgestare, osculari, ac illis benedicere (Marci 10. vers 16.)

6. Neqve hoc solum, interminari etiam severe, si qvis vel minimo illis esse non vereatur scandalō! jubens eos tanqvam seipsum observare: et vae denuntians illi, qvi vel minimum eorum offendat (Matth. 18. V. 5, 6.)

7. Cur ita cum parvulis delicietur, nobisqve illorum tam severe mandet observantiam Deus, si qvis excutere velit penitus, multas inveniet causas. Et primo qvidem, si tibi contemptibiles nunc pueri videntur, ne respice eos ut jam sunt, sed ut ex intentione Dei esse debent. Videbis eos non tantum ut futuros, nobis hinc egressis, Mundi Incolas, Orbisqve Terrarum possessores, et inter Creaturas Vicarios Dei: sed et nobiscum pariter Christi consortes, Regale sacerdotium, Populum acqvisitum, socios Angelorum, judices Diabolorum, solatium Coelorum, terrorem inferorum, heredes excelsorum, per omnia seculorum secula. Qvid excellentius cogitari potest?

8. Philippus Melanchton, sanctae memoriae, trivialem aliqvando ingressus Scholam, discipulorumqve gregem intuitus, ita eos alloqvi coepit: Salvete Reverendi Domini Pastores, Doctores, Licentiati, Superintendentes! Salvete Amplissimi, Consultissimi, Celeberrimi, Doctissimi, Domini Consules, Praetores, Judices, Praefecti, Cancellarii, Secretarii, Magistri, Prosessores etc. Qvod cum nonnulli adstantium risu exciperent, respondit: Non jocor, serius mihi sermo est. Hos enim puerulos non sic uti jam sunt intueor: sed scopum cur nobis formandi traduntur considero, certus ex hoc numero tales aliqvos prodituros, tametsi forte aliqvid palearum intermistum sit. Animose haec prudentissimus Vir: sed cur nos de omnibus Christianorum liberis gloriosa illa, qvae modo praecesserunt, non aeqve confidenter proferamus? Cum aeternorum Dei arcanorum promulgator, Christus, talium esse Regnum Dei pronuntiavit (Marc. 10. V. 14).

9. Sed etiamsi praesentem statum consideremus, in promptu est, cur liberi Deo sint, Parentibus autem esse debeant, inaestimabili pretio. Deo primum ideo, qvia imago Dei sunt nondum contaminata, utpote innocens (Jon. 4. II) Exceptō enim solō originali peccatō, nullō adhuc actuali scelere sese polluerunt, ignari discernere inter bonum et malum, interqve dextram et sinistram: qvod respectare Deum ex illis ad Jonam verbis, et aliunde, satis patet.

10. Secundo, sunt purissima, care empta Christi possessio; qvandoqvidem Christus qvi qvaesitum venit qvod perierat, omnium Salvator dicitur, praeterqvam qvi incredulitate ac impoenitentia ejus meriti consortio sese excludunt. Pueris itaqve Christum sic nondum repellentibus, jus partae salutis manet, illorumqve est regnum coelorum. Hi sunt illi ex hominibus empti, ut primitiae sint Deo, et Agno, cum mulieribus non inqvinati (id est, concupiscentiis peccati non polluti): sed seqvuntur Agnum, qvōcunqve iverit (Apoc. 14. vers 4.): et ut seqvantur constanter, educatione sancta manuducendi sunt.

11. Tandem, ideo Deus effusō amore pueros complectitur, qvia sunt peculiare instrumentum gloriae divinae, teste scripturā (Psal. 8. vers 3.) Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. Qvomodo


page 202/203, image: s128

id fiat, ut per pueros gloria Dei capiat incrementa, nostrō sane intellectu non satis asseqvimur: Deus, omnium scrutator, novit et intelligit.

12. Parentibus liberos, Aurō et argentō, margaritis et gemmis, chariores et cariores esse debere, ex collatione ad invicem utrorumqve Dei donorum deprehendi potest. Nam, primo,

Aurum, Argentum, et id genus alia inanima sunt, nec aliud qvam lutum, illō qvod pedibus calcamus paulum excoctius et depuratius: Insantes vero sunt vivae viventis Dei imagines.

13. Secundo, Aurum et argentum sunt res superficiariae, solō verbō mandati Dei productae: Liberi autem illa Creatura, de qva producenda Sacrosancta Trinitas peculiare instituit consilium, et qvam digitis suis offormavit

14. Tertio, Aurum et argentum sunt res fluxae ac evanidae: Liberi hereditas immortalis. Qvamvis enim fatis succumbant, non in nihilum tamen redeunt, aut pereunt, transeunt tantummodo e mortali tabernaculo ad immortalia regna. Qvapropter Deus Jobo restitutis omnibus divitiis, et qvaecunqve possederat, in duplo qvantum prius abstulerat, Liberos ipsi nonnisi tot dedit qvot ante habuit (septem nimirum filios, et tres filias): qvod tamen et ipsum duplum erat, qvia illi priores non interierant, sed ad DEUM praemissi erant.

15. Qvarto, Aurum et argentum e terrae luto veniunt: Infantes ex ipsa substantia nostra. Sunt proinde pars substantiae nostrae, non minus nobis, atqve ipsi nos, amandi: ideo Deus omnium animantium naturae, tantam erga suos pullos storgen inserit, ut illorum incolumitate propriam salutem qvandoqve posthabeant. Cujusmodi affectum si qvis in aurum et argentum transferat, ipsius Dei judiciō idololatriae damnatur.

16. Qvinto, Aurum et argentum transeunt ab alio ad alium, nullius qvasi propria, omnibus communia: Liberi vero sunt parentibus suis sic divinitus attributum peculium ut nemo sit in Mundo qvi hōc jure exuere, hāc possessione privare, qvenqvam possit. Qvia haec est de Coclo veniens portio, et immutabilis hereditas.

17. Sexio, Tametsi aurum qvoqve et argentum Dei dona sint, talia tamen dona, qvibus DEUS Angelicam de Coelo custodiam non promisit: qvinimo Satanas hīc se plerumqve admiscet, ut rebus istis tanqvam laqveis et pedicis, ad irretiendos incautos, abutatur, ad avaritiam eos, superbiam, prodigalitatem, veluti loris trahens. Parvulorum vero cura semper Angelicae committitur custodiae, teste Dominō ipsō (Matth. 18. vers. 10.) Ut cuicui domi suae infantes sunt, de Angelorum domi suae praesentia certus esse qveat: qvisqvis puerulos ulnis excipit, Angelos se excipere ne dubitet. Qvisqvis cum infante nocturnis circumfusus tenebris qviescit, ab Angelis se cum illis protegi, ne spiritus tenebrarum aditum habeat, solatiō certō frui potest. Qvanta haec!

18. Septimo, Argentum, aurum, et alia externa, amorem Dei nobis non conciliant, nec ab ira Dei nos defendunt, qvemadmodum infantes. DEUS enim qvia infantes diligit, propter ipsos qvandoqve parentibus ignoscit, ut exemplum Ninivitarum ostendit. Ubi qvia infantes multi erant, Deus parentibus ipsis, ne hiatu terrae absorberentur, pepercit (Jon. 4. V. 11.)

19. Octavo, Vita humana non in abundantia opum consistit, inqviente Dominō (Luc. 12. V. 15.) cum cibus non nutriat, emplastrum non sanet, amictus non calefaciat, suam Deō benedictionem subtrabente (Deut. V. 21. Sap. 16. V. 12 et 26.) At cum infantibus, et propter illos, semper adest benedictio, ut ne desit unde sustententur. Nam si Deus pullis corvorum, invocantibus eum, escam largitur: qvomodo infantes, imaginem suam, non curae habeat? Prudenter itaqve D. Lutherus dixit: Non nos infantes nostros nutrimus, sed illi nos; nam propter innocentes illos Deus necessaria subministrat, nos autem vetuli peccatores cum illis participamus.

20. Ad extremum, Argentum, aurum, gemniae, nihil nos aliud, qvam caeterae Creaturae docere possunt: DEI nimirum sapientiam, potentiam, bonitatem. At infantes nobis in speculum modestiae, affabilitatis, benignitatis, concordiae, et aliarum Christianarum Virtutum, dantur; ipsō Dominō edicente: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum Coelorum (Matth. 18. V. 3.) Qvandoqvidem igitur Praeceptorum locō pusiones istos a nobis haberi vult Deus, merito iis observantiam nos debere arbitrabimur.

CAP. II. Qvos in fines Deus Liberos det, et qvorsum educatio ipsorum collimare debeat.

SI cui in mentem veniat, eccur divinae Majestati coelestes hasce gemmulas,


page 204/205, image: s129

non plenō simul numerō, qvotqvot illarum in aeternum habere voluit, sicut Angelos producere placuerit? non aliam reperiet causam, qvam qvod homines sic honoret, ut in multiplicandis creaturis ejus qvasi adjutores sint. Non tamen ut voluptatem tantum inde hauriant, sed ut studium in iis recte educandis, hoc est ad aeternitatis scopum dirigendis, ponant.

2. Bovem ad arandum, canem ad venandum, eqvum ad eqvitandum, et aurigandum, homines assvefaciunt, eo qvod ad tales usus creata sunt ista, nec ad alia applicari possint. Homo igitur omnibus istis Creatura sublimior, ad altissima ducendus est; ut qvam proxime virtutibus Deo, cujus imaginem refert, respondeat. Corpus qvidem utpote de terra sumptum, terra est, terramqve versat, in terram iterum convertendum; Anima vero a Deo inspirata, ex Deo est, in Deo manere, ad Deum sese elevare, debet.

3. Non itaqve officio suo Parentes satis facient, si prolem suam edere, bibere, ambulare, fari vestibus ornari, docuerint. Haec enim Corpori solum serviunt, qvod non homo est, sed hominis tabernaculum: Hospes (anima rationalis) intus habitat, qvem prae externo hoc tuguriolo curari aeqvum est. Scite igitur Plutarchus ejusmodi Parentes, qvi Liberis suis formam, divitias, honores, optant, eoqve illos promovent: de Anima virtutibus et pietate ornanda ne tantillum qvidem soliciti, irrisit: Istos pluris facere calceum qvam pedem dictitans. Et Crates Thebanus, Philosophus gentilis, super amentia talium parentum nimium qvestus, ita cecinit, ut Poeta refert:

Si mihi (dicebat) passim clamare liceret.
Vos omnes fatuos vellem appellare probrosos.
Qvos agitat nimiō funesta pecunia ludō.
Divitias legitis natis! Et dogmate nullō
Pectora lactatis, nec dexteritate fovetis.

4. Animae ergo, tanqvam Hominis primariae partis, praecipua cura habenda est, ut qvam pulcherrime decorata evadat. Demum Corporis, ut aptum et dignum immortalis Animae fiat habitaculum. Illam autem mentem recte expolitam puta, qvae fulgore sapientiae Dei vere collustrata est, ut Homo praestantiam imaginis divinae in seipso agnoscens, excellentiam illam custodiat et observet.

5. Verae autem coelestis Sapientiae (qvam Homo appetere, et ad qvam excoli debet) duae sunt partes. Prior, Clara et vera Dei, omniumqve mirabilium ejus operum Agnitio. Posterior, Caute et sapienter Seipsum, omnesqve externas et internas actiones suas, hanc et futuram concernentes vitam moderandi Prudentia.

6. Primario qvidem qvoad vitam futuram. Qvia illa est proprie vita, a qva et mors et mortalitas exulant: Cum praesens non tam vita sit qvam via ad vitam. Pro. inde qvi hac in vita tantum obtinuit, ut fide ac pietate ad futuram sese praeparaverit, satis hīc peregisse putandus est.

7. Nihilominus tamen qvia Deus plurimos longaevitate donans ad munia admovet, variisqve casibus objicit, et occasiones prudenter agendi subministrat, providendum omnino parentibus est, ut post Fidei et Pietatis exercitia, etiam in politiori Morum cultura, Artibus liberalibus, aliisqve necessariis, exercitari liberos suos faciant. Qvō tandem adulti, in Viros evadere, rerum suarum prudenter satagere, et qvibuscunqve vitae muniis, sive Ecclesiasticis, sive Politicis Deus adhibendos voluerit, adhiberi, eōqve vitā praesenti honeste ac prudenter transactā, majori cum voluptate ad Coelos migrare possint.

8. Verbō, scopus ad qvem Juventus educari debet, trinus figendus est. 1 Fides et Pietas. 2 Morum honestas. 3 Lingvarum et Artium scientia. Haec autem eō ipsō, qvō hīc proponuntur ordine, non inversim. Primo exercendi sunt in pietate. Deinde in moribus, sive virtutibus. Tandem in mansvetioribus literis. Qvō plus tamen in hoc postremo possunt proficere, eō melius.

9. Tribus hisce qvisqvis domi suae pubem sese exercentem habet, Paradisum possidet, in qvo coelestes plantulae seruntur, rigantur virescunt et florescunt: Sanctiqve Spiritūs officinam, in qva ille vasa misericordiae, instrumenta gloriae, elaborat et expolit: ut in iis, tanqvam vivā Dei imagine, aeternae et infinitae illius potentiae, sapientiae, ac bonitatis radii, magis magisqve coruscent: Beatos tali paradiso Parentes!

CAP. III. Juventutem educatione, et rectā informatione, inevitabiliter egere.

NEmini interim cogitandum est, Juventutem sponte suā, et sine enixa


page 206/207, image: s130

opera, taliter exercitatos reddi posse. Si enim surculus in Arborem evasurus, inseri, plantari, rigari, sepimentis muniri, ac fulciri, opus habet: si ligneam Statuam asciari, scindi, laevigari, sculpi, poliri, et diversis coloribus tingi necesse est: Si eqvus, bos, asinus, mulus, ad ministeria homini praestanda assvefaciendi sunt: imo si ipsemet Homo ad operas corporeas (ut edendi, bibendi, currendi, fandi, manu prehendendi, laborandi peritus sit) exercitiō indiget: Ecqvomodo qvaeso altiora haec, et a sensibus remotiora, fides puta, virtutes, sapientia et scientia, ultro cuipiam obvenire possint? Impossibile prorsus: prout in Didacticis Cap. 6. etc. ostensum est.

2. Ea propter Deus id officii Parentibus injunxit, ut omnia ad notitiam et timorem Dei spectantia tenellae infantum menti, qvam diligentissime instillarent, et acute ingererent, deqve iis loqverentur sive domi sedeant, sive per viam ambulent, sive cubent, sive surgant (Deut. 6. V. 7.

3. Salomon itidem cum Jesu Syracide, ubiqve in libris suis eō collimant, ut Iuventus in sapientia instruatur, nec facile ferulis subtrahatur. David ejusdem rei perspectā necessitate, qvamvis Rex esset, Praeceptorem se juventuti ac Paedagogum dare non erubuit. Accedite filii, inqvit, audite me, timorem Domini vos docebo (Psal. 34. V. 2): Paulus vero Apostolus, parentes admonet, ut liberos suos in disciplina et correptione Domini educent (Ephes 6. V, 4.)

4. Qvandoqvidem autem saepenumero Parentes liberis informandis, aut minus apti sunt, aut ob officiorum et rei familiaris administrationem non sufficiunt, alii etiam id susqve deqve habent, prudenti et salutari consiliō antiqvitus institutum est, ut in qvavis Republica, personis sapientibus, piis, honestis, juventus informanda, cum castigandi jure, tradatur.

5. Qvos Paedagogos, Magistros, Praeceptores, et Doctores nuncupant: loca vero talibus exercitiis destinata, Collegia, Gymnasia, Scholas (id est Otia seu Ludos literarios): qvō nomine actus docendi et discendi, per se et naturā suā jucundus et svavis, merus lusus, et animi oblectatio, esse innuitur.

6. A qva tamen svavitate seqventibus temporibus totō coelō deviatum est: ut Scholae, non qvod nomine prae se ferebant, lusus et deliciae; sed pistrina et torturae juventutis exstiterint, potissimum apud qvosdam, ubi hominibus ineptis, pietate et sapientiā Dei minime instructis, otio marcescentibus, spurcis, pessimi exempli, Magistros se ac Praeceptores venditantibus, juventus committebatur; qvam illi, non fide, pietate et bonis moribus, sed superstitionibus, impietate, et malis moribus, imbuebant: Methodi vero genuinae ignari, et per vim qvaevis intundere volentes, misere excarnificabant. Cujus rei memoriam refricant, trita illa diverbia: Apparet hunc uberrimam in scapulis virgidemiam sensisse. Item: Saepe flagro admotus est: qvia alia informatio, sine virgarum saevitia, et verberum atrocitate, ignorabatur.

7. Tametsi autem Antecessores nostri, cum Reformatione Ecclesiastica nonnihil istorum emendārint: aliqva tamen nostrae aetati reservavit Deus, faciliori, compendiosiori, solidiori institutione, ad gloriam suam, nostrumqve solatium, emendanda: de qvibus videatur Didacticae nostrae Cap. XII.

8. Jam vero ad formam seu Ideam educationis hujus, inprimis Materna in schola primō aetatis sexenniō adhibendae, cum Deo progredimur.

CAP. IV. Qvibus in rebus Juventus ab ipsa nativitate sensim exercenda sit, ut sextō aetatis suae annō in iis exercitata repertatur.

Qvis ignorat Arboris annosae ramos, qvam adinvicem dispositionem obtinent, ad eam ab ipsa prima pullulatione formari oportuisse? nec enim potuerunt aliter. Animal item, nisi in prima sui formatione membrorum omnium fundamenta acceperit, adepturum illa unqvam postea qvis speret? Qvod enim claudum, coecum, mutilum aut mancum, in lucem editur, qvis illud emendaverit? Et Homo igitur, qvalis aetate totā esse debet, talis a prima Corporis et Animae formatura fingendus est.

2. Quamvis enim facile sit Deo nebulonem inveteratum ad frugem reducere, ac in alium transmutare; vix tamen aliter per naturam contingit, qvam ut qvomodo res in primordiis formari coepta est, ita perfiat et maneat: eosdemqve fructus in senectute carpet, qvorum qvis in juvenntute semina jecerat, juxta illud: Studia juventutis, sunt oblectamenta senect utis.

3. Non itaqve Parentes Liberorum suorum informationem ad Praeceptores Scholarum, et Ecclesiae Ministros, differant (qvum Arborem curve procretam rectificare, ac ex sylva undiqve vepretis obsita pomarium producere, impossibile sit): sed ipsimet cimelia sua pro dignitate


page 208/209, image: s131

tractandi modos nosse debent: ut sub ipsorummet manibus sapientiae et gratiae apud Deum et homines incrementa sumant.

4. Et qvia qvisqvis Deo et hominibus esse debet usui, eum Pietate, Moribus, Literisqve bonis instruendum diximus: horum igitur trium Parentes in prima Liberorum aetatula fundamenta ponent. Qvae primō hōc sexenniō qvousqve se extendere debeant, sigillatim ostendendum est.

5. PIETAS vera et salutaris in hisce tribus consistit:

I. Vt cor nostrum semper et ubiqve Deum respectando, eundem in omnibus negotiis qvaerat.

II. Deprehensos providentiae divinae vestigits, Deum semper et ubiqve timore, amore, et obseqviō proseqvatur.

III. Eōqve semper et ubiqve Dei memor, Deo conversans, Deoqve se jungens, pace, gaudiō, et solatiis perfruatur.

6. Haec vera est Pietas, paradisum divinae voluptatis homini adferens: cujus fundamenta, puero intra sexennium eousqve inprimi possunt, ut sciat (1) esse Deum (2) et ubiqve praesentem spectare nos omnes (3) sibi obseqventibus cibum, potum, vestem et omnia, largiri (4) contumaces vero et immorigeros morte multare. (5) Ideo timendum, semperqve invocandum, amandumqve ut Patrem (6) et facienda qvaecunqve praecipit. (7) Illum vero nos, si boni et probi fuerimus, assumpturum in Coelos etc. Eousqve, inqvam, infans ad sextum aetatis annum, exercitiis Pietatis deduci potest.

7. MORIBVS autem et virtutibus expoliendi sunt parvuli hisce inprimis.

(1) Temperantiā: ut discant pro naturae indigentia edere et bibere, non tuburcinari, cibōqve et potu ultra necessitatem sese effercire.

(2) Munditie: ut circa victum et amictum, corporisqve curam, decorum observare consvescant.

(3) Superiorum observantiā: qvorum actiones, sermones et intuitum, revereri discant.

(4) Officiositate: ut ad nutum et vocem superiorum, omnia e vestigio expedire prompti sint.

(5) Summe necessarium est ad vera loqvendum eos assvefieri: ut omnes ipsorum sermones sint juxta Christi doctrinam est qvod est; qvod non est, non est. Mentiri autem, et secus ac res est loqvi, sive serio, sive joco, neutiqvam assvescant.

(6) Exercendi itidem ad Justitiam: ne qvid alieni attingant, moveant, furtim surripiant, abscondant, aut cuiqvam aegre faciant.

(7) Instillanda qvoqve ipsis Benignitas, et aliis gratificandi studium: ut liberales sint, non tenaces, non invidi.

(8) Laboribus adsvefieri eos perqvam utile est: ut ignava otia declinare consvescant.

(9) Non loqvi tantum, sed et Tacere, ubi usus postulat, docendi sunt: ut inter precandum, aut dum alii loqvuntur.

(10) Exercendi sunt in Patientia: ne omnia ad nutum sibi fluere debere putent, a prima aetate sensim cupiditates frenare discant.

(11) Humanitas et promptitudo Majoribus serviendi: cum praecipuum juventutis ornamentum sit, ad hanc etiam ab infantia eos duci conveniet.

(12) Unde emerget Morum civilitas, qvā cuivis humanitatem exhibere, salutem impertire, dextras jungere, poplitem submittere, pro manusculis gratias agere etc. condiscant.

(13.) Ne vero hīc qvidqvam levitatis aut barbariei appareat, Gravitati gestuum simul adsvescent, ad verecunde et modeste agendum omnia. Talibus initiatus virtutibus puer, facili negotiō ad exemplum Christi, Dei hominumqve gratiam sibi comparabit

8. Qvantum Artes liberales attinet, eae tripartito dividuntur. Discimus enim aliqva Sapere, aliqva Agere, aliqva Loqvi: vel potius Omnia (Sapere, Agere, Loqvi) praeterqvam mala.

9. Sapere incipiet puer primō sexenniō,

(1.) Circa Natur alia in Physicis, si nomina elementorum, ignis, aeris, aqvae, terrae cognoscat; et nominare discat pluviam, nivem, glaciem, plumbum, ferrum etc. Adhaec Arbores, et nonnullas notiores freqventioresqve herbas, violas, caryophyllos, rosas. Differentias itidem Animalium, qvid sit avis. qvid pecus, eqvus, vacca etc. Deniqve exteriora corporis sui membra; qvomodo appellanda, cui usui destinata, aures ad audiendum, pedes ad currendum etc.

(2.) Ex Opticis sufficiet eos nosse, qvid tenebrae, qvid lux, et qvae differentiae usitatiorum qvorundam colorum, eorumqve appellationes.

(3.) In Astronomicis discernere inter Solem, Lunam, et Stellam.

(4.) In Geographicis, utrum locus sibi natalis, et in qvo degit, sit vicus, urbs, oppidum, vel arx. Qvid ager, qvid mons, pratum, sylva, amnis etc.



page 210/211, image: s132

(5) Chronologiae primas ducet lineas, cum qvid sit hora, dies, septimana, mensis, annus, qvid ver, aestas etc sciverit.

(6) Historiae principium erit, qvid heri, nuper, annō ab hinc, bienniō, aut trienniō actum sit, recordari posse: tametsi puerile illud sit, et recordatio eorum infirma, ac tanqvam per nebulam.

(7) Ex Oeconomicis, dignoscere qvis ad coetum familiae pertineat, vel non.

(8) Ex Politicis, qvendam in Civitate Consulem, Senatoren, vel Praetorem esse. Item, Cives nonnunqvam in Curiam convenire etc.

10. Actiones rerum qvaedam mentem et lingvam spectant: ut Dialectica, Arithmetica, Geometria, Musica. Qvaedam mentem et manum; ut sunt labores et negotia corporea.

(1) Dialectices principia eousqve primō sexenniō imbibi possunt, ut puer, qvid interrogatio, qvid responsio sit, intelligat, et ad propositam qvaestionem directe respondere sciat: non de cepis narrans, de allio qvaesitus.

(2) Arithmetices fundamenta erunt, si qvid multum aut parum sit, noverit: sciatqve ad 20 vel ad 60 usqve numerare, et intelligat qvid sit numerus par vel impar. Item qvod 3 plus sint qvam 2: 3 et 1. 4 etc.

(3) In Geometria, cognoscet qvid parvum aut magnum, breve aut longum, angustum vel latum, tenue vel crassum, sit. Item qvid palmus, cubitus, passus dicatur etc.

(4) Musica illorum erit, scire aliqvem versiculum ex psalmis, vel hymnis, memoriter canere.

(5) Artisicu vel operis alicujus initium erit, si scindere, findere, sculpere, struere, disponere, ligare, religare, convolvere, revolvere, utpote pueris familiaria, sciverint.

11 Lingvam qvod attinet, ea expolitur Grammaticā, Rhetoricā, et Poeticā.

(1) Grammatica hujus sexennii erit, ut infans qvantum rerum intelligit, tantum lingvā efferre sciat: licet imperfecte modo commode et articulate, ut intelligi possit, eloqvatur.

(2) Rhetorica ipsorum erit, gestibus naturalibus uti, et si qvid tropicum et figuratum audiunt, illud imitari.

(3) Poetices rudimenta erunt, versiculos aut rhytmos aliqvot memoriā callere.

12 Videndum porro qvō pactō in singulis hisce cum infantibus procedendum sit. Non ita accurate in annos vel menses dimetiendo (qvemadmodum caeteris in Scholis postea fiet) sed generaliter tantum. Id vero ob has rationes.

(1) Qvia non omnes parentes ordinem ejusmodi domi suae observare possunt, qvemadmodum publicis in Scholis: ubi nulla extraordinaria negotia actionum ordinem turbabunt.

(2) Qvia primā istā infantili aetate, non omnes aeqvali ingeniō pollent: qvidam infantes annō primō, qvidam vero secundō demum vel tertiō, fari incipiunt.

13 Generaliter itaqve ostendam, Qvomodo primō sexenniō infantes informandi sint in rerum (1) Intelligentia: (2) In laboribus et solertia: (3) in facundia: (4) in Moribus et virtutibus: (5) in Piatate: (6) Qvia horum omnium fundamentum est Vita et prospera valetudo, docebitur ante omnia, qvomodo diligenti Parentum curā infantes salvi et incolumes conservari possint.

CAP. V. Qvomodo Juventus ad Valetudinem et robur exerceri debeat.

ORandum esse, ut sit Mens sana in Corpore sano, monuit qvidam. At non orandum duntaxat, sed et laborandum: cum non otiosis, sed laboriosis benedictionem promittit Deus. Qvia tamen infantes laborare nondum possunt, neqve preces ad Deum fundere nōrunt: Parentibus convenit eorum defungi partibus: ut qvod procrearunt enutrire, et ad gloriam Dei educare, studeant.

2. Ante omnia vero, qvia erudire eos non possunt, nisi et vivos et vegetos habuerint (cum aegris enim et morbidis qvid proficias?) Valetudinem infantum fovere prima Parentibus cura sit. Quae res qvia potissimum Matribus incumbit, eas hīc commonefieri necessum est.

3. Ut primum Mater animad verterit, Deum omnium rerum Creatorem in utero suo prolem formare coepisse, magis pietati ab eo momento, qvam ante, operam navabit, cum ardentissimis et qvotidianis ad Deum precibus: ut id qvod sub corde gestat, perfecte formatum et sanum in lucem produci faciat. Huic vero usui gravidis Matronis seqvens oratio servire potest.

Precationis formula Matronarum gravidarum.

Omnipotens Deus Creator omnium visibilium et invisibilium, ex qvo omnis paternitas in Coelo et in terra nominatur; Ad te dilectissimum Patrem nos creaturae


page 212/213, image: s133

tuae rationales confugimus, qvia singulari consiliō et deliberatione genus nostrum condidisti, admirandā sapientiā formando Corpus e gleba terrae; Animam autem ex teipso inspirando, ut imago tua essemus. Et tametsi potueris nos omnes pleno numero, adinstar Angelorum, producere, sapientiae tamen tuae aliter visum fuit, ut per marem et foeminam, ordine sancti matrimonii a te instituto, multiplicaretur genus humanum: qvapropter iisdem benedicere dignatus es, ut crescerent ac multiplicarentur, nec tantum terram, sed et choros Angelorum implerent. Ab aeterne Deus ac Pater, sit nomini tuo laus et gloria, de omnibus admirandis operibus tuis in nobis! Gratias ego pariter tuae clementiae ago, qvod non tantum me ex hāc celebri Creatura tua prognatam volueris (ut ipsa qvoqve numerum electorum adimplerem): sed insuper in Matrimonii statu collocatam benedicere, fructuqve ventris donare, dignatus fueris. Tuum est donum, Tua gratia paterna, ō Domine, Pater spirituum et omnis carnis. Qvamobrem ego ad te solum, humili corde consilium et auxilium petens, confugio: ut qvod in visceribus meis formasti, virtute tuā custodiri, et ad felicem partum conservari, possit. Scio enim, Domine, non esse in potestate hominis gressus ejus, neqve in cujuspiam facultate viam suam dirigere: siqvidem debiles atqve infirmi sumus, ad omnes, qvos permissu tuo, sinister ille genius nobis tendit, laqveos praecavendum, vel casus in qvos inconsider antiā nostrā praecipitamur, praeveniendum. Apud te vero sapientia infinita est, tu cui bene vis, per Angelos tuos tutum ab omni infortunio, et integrum, praestas. Qvapropter ego qvoqve, ad te, plenum misericordiae Patrem, hāc in necessitate mea me recipiens, rogo ut misericordiae tuae oculō me intueri, et ab omni funesto casu tutam conservare, velis. Adsis solatio mihi et dilecto marito meo, hāc in re, ō Deus omnis consolationis! Vt conspectā nos benedictione tuā, hilari animō tuum paternum amorem exosculemur, tibiqve cum omni lubentia serviamus. Non me excipio castigatione, qvam nostro sexui imposuisti, ut conceptus et partus nostri cum dolore fiant. Humiliter duntaxat oro, ut castigationem tuam portare me juves, atqve felicem largiaris exitum. Qvā in re si nos exauditos senserimus, sanamqve et integris membris prolem nobis dederis, tibi illam nos reddituros, et consecraturos, promittimus: ut tu noster et seminis nostri clementissimus Dominus et Pater maneas, sicut et nos cum posteritate nostra fidelis progenies tua manere proponimus. Exaudi clementissime Pater humillimae ancillae tuae preces, et cordis nostri desideria adimple, propter Iesum Christum Salvatorem nostrum, qvi nostri causā infans factus, in utero beatae Virginis carnem assumere dignatus est: jam autem tecum et cum Spiritu Sancto vivit et regnat Deus benedictus in secula, Amen. Pater noster etc.

4. Deinde curam sui Matronae habeant, ne aliqvomodo proli suae noceant: propterea, (1) Temperantiam ac diaetam observent, ne ingurgitatione, et inebriatione, vel intempestivō jejuniō, purgationibus, venae sectionibus, infrigidationibus etc. se adobruant et suffocent, vel exarefaciant aut debilitent foetum suum: ab omni igitur excessu qvamdiu uterum gestabunt cavendum illis erit. (2) Ne noxiose labascant, cespitent, neve alicubi allīdant, vel offendant, vel etiam gressum incaute faciant: qvandoqvidem his omnibus, imbecillum adhuc et infirmum foetum, laedi haud difficile est. (3) Gravidam mulierem affectus suos strictis cohibere habenis necessum est, ne inopinato percellatur timore, ne nimium stomachetur, vel cor mordeat, aut se animi discruciet etc. Nam hoc nisi caverit, infantem qvoqve timidum, iracundum, anxium, melancholicum, habitura est. Et qvod pejus, ex subito terrore, nimiaqve iracundia, exanimem et abortivum contingit foetum nasci, vel ad minimum valetudinis imbecillae. (4) Ratione externarum actionum, videat Mater ne nimiō somnō, torpore, ac otiō, langveat: sed agilem se circa labores obeundos qvantā animi prompritudine et hilaritate potest, praebeat: qvalis enim tum ipsa est, talium qvoqve morum foetum est paritura etc. De reliqvis Medici experti, obstetrices, honestae matronae, consilia illis suppeditabunt.

5. Editō jam in lucem infante, qvam convenientissime ablutō, et emundatō, calidis insuper ac mollibus fomentis tenellō et debili pusione circumvolutō; parentes de commodo illi alimento illico prospiciant. Ubi hoc maxime observandum, ut Mater ipsa nutricem agat, nec propriam carnem a se repellat: neqve alimentum, qvō prolem suam intra viscera sua nutricari coepit, amplius invideat. Sed proh dolor!


page 214/215, image: s134

qvam damnosus et reprehendendus contra invaluit mos, qvod Matres qvaedam (ex generosarum potissimum ordine) sobolem propriam fovere pertaesae, extraneis foeminis alendam permittant. Cujus facti turpitudinem hōc locō detegere, et qvomodo cautius ea in re procedendum sit evincere, res ipsa necessitatem imponit. Qvō enim altiores consvetudo haec radices egit, latiusqve se diffudit, eō minus silentiō praetereunda est. Nominatim hīc, ubi boni ordinis eutaxiam ab ipsis fundamentis commonstare proposuimus.

6. Dico itaqve, hanc infantum immisericordem a matribus abalienationem, extraneiqve lactis a nutricibus praebitionem (nisi inevitabili aliqvō casu, aut Matrum impotentiā intercedente) primum Deo et naturae, adversari: Secundo, Liberis esse noxiam: Tertio, Matribus ipsis perniciosam: Qvarto, Minime honestam, summoqve vituperiō dignam.

7. Cum natura ejusmodi nutricationem adversis pugnare frontibus, hinc palam evadit: qvod simile nullum in natura, ne qvidem inter feras bestias exemplum reperiatur. Lupa, Ursa, Leaena, Panthera, et id genus caetera efferata animalia, foetum suum propriis alunt uberibus. Anne ergo genitrices humani generis, omnium harum bestiarum diriores erunt? (Qvaeso nonne idipsum intelligit Deus in Threnis Jerem. cap. 4. V. 3. inquiens: Dracones nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis, qvasi struthio in deserto:) qvomodo, qvaeso, cum natura congruet, proprium sangvinem, propriam carnem, a se retrudere? Genuino foetui tuo, qvem intra tot mensium decursum sub corde gestasti, naturali sangvine nutrivisti, tandem lac subtrahere? Et qvidem tale, qvod non in matrum, sed liberorum usum, Deus dedit. Nunqvam enim aliās, nisi novō foetu in lucem prodeunte, fontes illi scaturiunt: in cujus ergo nisi novi hospitis, gratiam? Divinam itaqve ordinationem invertunt, qvicunqve rem qvamcunqve aliō, qvam destinata est, transferunt.

8. Secundo, multo conducibilius est infantili valetudini genuinae Matris, qvam nutricis, mammam sugere: qvoniam in utero jam materni sangvinis adsveverunt nutrimento. Propiusqve indoli et virtutibus Parentum accederent liberi, qvam ut vulgo fieri qvotidiana testis est experientia Perhibet Philosophorum non postremus Favorinus: sicut semen genitale occultā vi pollet corpus, animamqve, ad formam originis suae plasmandi, simili virtute lac etiam praedittim esse. Qvod exemplō agnorum et haedorum demonstrat, dicens: Agnos caprinō lacte nutritos, multo hispidiorem lanam alere, prae materno lacte potatis: sicut contrariā ex parte, hoedi ovium uberibus admoti, mulio molliorem proferunt. Qvis hinc nisi caecus non animadvertat, infantes cum lacte alieno alienos qvoqve, non parentum suorum, mores imbibere? Si conjuges hortum suum alienō semine conseri non patiuntur, cur plantationem suam peregrinā pluviā irrigari sinunt? Si pater proli suae naturam suam communicavit, cur mater suam ei neget? Cur tertium perficiendae illi admittunt? Atqvi Deus duas tantum personas, tanqvam ad sobolem producendam sufficientes, conjunxit: cur nos voluntati Dei non acqviescimus?

9. Si cui tamen hoc concedendum sit, binō potissimum casu concedi poterit. Primo, si Mater infantis contagiosum aliqvem morbum patiatur: ad conservandam infantilis valetudinis firmitatem, ne contagiosae aliqvid labis trahat, aliae Nutrici concredi poterit. Tum, si Mater corruptis moribus fuerit, qvi obices infanti ad virtutem ponerent, nutricis autem piae, probis moribus, copia foret, haud negaverim ad conseqvendas pulchriores Animi dotes ei committendum esse. Qvia vero his temporibus etiam honestissimae, nobilissimae, piissimaeqve Matronae, defunctoriis, inhonestis, impiis, interdum multo imbecillioris qvam ipsae sunt valetudinis mulierculis, recens nata viscera sua tradunt, hoc nullā ratione excusari potest. Sic enim charissima soboles certissimae corporis et animae contagioni objicitur. Et sane non habent eō in casu qvod mirentur Parentes, si liberi eorum sibi qvam dissimillimi moribus, et vitae actionibus, evadant, nec vestigiis eorum insistant. Siqvidem juxta usitatum Latinis veriverbium, Cum lacte imbibitur neqvitia.

9. Tertio, Cum delicatae id genus Matres, ne si ipsae curam liberorum haberent, aliqvid de commoditatibus suis, vel formae elegantia amittant, metuunt: fit saepenumero ut non tantum qvietis, pulchritudinis, sed cum valetudine vitae etiam, jacturam faciant: cum lactentes suos infantes, tanqvam medicos suos non adhibent, qvi eas qvam plurimis occultis etiam morbis, atqve superfluis humoribus, liberare solent: qvod supradictus Philosophus satis prolixe ostendit. Unde Plutarchus peculiarem libellum conscribere, et Matres officii, ad qvod a Deo et natura destinantur, adhortari necesse habuit. Aulus vero Gellius scriptum reliqvit, indignas Matrum nomine esse, qvae qvod Deus et natura


page 216/217, image: s135

jubent, facere detrectant: qvibus eapropter omne infortunii genus etiam denuntiat.

10. Tandem, non convenit Maternae honestati propriis mammam denegare liberis. Didacus Apolephtes, tales non Matres sed novercas vocat. Plurimae, inqvit, vel catellum complexari, qvam foetum suum sinu gestare, malunt: multaeqve magis genuinam prolem, qvam canem aut sciurum ulnis gestare erubescunt. Qvodnam qvaeso animal tam ferum est, ut pullos suos alienis concredat? Imo datur genus animalium, ubi masculus cum femella de foetu fovendo decertant. Aves item, qvamvis sex vel plures interdum pullos excludant, nec ubera iis DEVS ad sustentandam prolem largitus sit, non tamen eos deserunt, sed qvā possunt curā alunt ac nutriunt.

11. Quid autem exinde boni oriatur, si non mater sed vilis nutricula infantes enutriat, tribus id trium Romanorum Imperatorum exemplis reddam manifestum.

(1) Titus, qvod morbidā usus fuit nutrice, per totum vitae suae tempus aegritudinibus obnoxius fuit, teste Lampridiō. Caligula, specie humana bestia ferox fuit: cujus rei culpa non iu parentes, sed nutricem, cujus ubera suxerat, transferebatur: qvae praeterqvam, qvod ipsa malitiosa et impia fuit, papillas sangvine conspergere solita, eidem sugendas porrigebat. Unde tam efferatis factus fuit moribus, ut non tantum lubens sangvinem humanum profunderet, sed gladiō etiam adhaerentem lingvā lamberet, satiem ejus nullam sentiens unqvam. Aususqve fuit optare omnibus hominibus unam tantum esse cervicem, qvō unō ictu decuti possent. Tiberius Caesar, nimius erat vini: nutrix enim ejus, non tantum ipsa merobiba et temulenta mulier erat, sed eum a pueritia ad juscula vini condocefecerat.

12. Hinc jam videre est, haud parum in eo situm esse non tantum ratione corporis et sanitatis, sed etiam ratione animi ac morum, qvalem qvis Nutricem habuerit. Nam si Nutrix aliqvō, manifesto vel occultō, affecta fuerit morbō, ad eum infans qvoqve pronus erit. Si fuerit prostitutae pudicitiae, expers veritatis, picatarum manuum, bibula, irae impotens, non alios ab infante qvoqve mores exspectaveris: Omnium horum vitiorum semina cum lacte imbibet. Didacus Apolephtes parte 3. pag. 72. etc.

13. Sed satis de his impraesentiarum. Pii, prudentes, prolisqve suae salutis avidi Parentes scient, qvomodo admonitione hāc utendum sit.

14. Cum lacte deinde sensim infantes aliis alimentis adsvefieri possunt: prudenter tamen, a talibus nutrimentis inchoando, qvae naturali alimento propiora sunt, mollibus, dulcibus, facilis concoctionis. Pharmacis adsvefacere infantes (ut qvibusdam in more positum est) maxime detrimentosum. Siqvidem eō pactō primo naturali in ventriculo digestioni, et conseqventer incremento, obex ponitur. (Remedium enim et cibus contraria sunt: hic sangvinem et vitales humores corpori subministrat, illosqve auget; illud vero se istis opponit, eos abstergit, forasqve pellit.) Praeterea, medicina citra necessitatem assumpta, abit in naturae consvetudinem, vimqve suam amittit: ut necessitatis tempore nihil operetur, qvippe naturae adsveta. Imo hinc seqvitur (qvod capitalius) infantes medicamentis a teneris adsvetos, ad virium perfectionem, et valetudinis integritatem, nunqvam pervenire: defectos viribus, aegros, infirmos, pallidos, imbecilles, fistulosos, reddi. Fata deniqve antevertere sua, et praemature mori.

15. Qvapropter ō dilecti Parentes, si in sapientum numero censeri vultis, medicamentis, non postulante necessitate, tanqvam venenō, liberos vestros prohibete: sicut et potu ac cibis naturā calidis, et acribus: ut sunt multō pipere, vel sale nimiō, condita fercula etc. Qvi ejusmodi cibis liberos nutrit, potu potat, simile qvid facit imprudenti hortulano, qvi cupiens plantam celeriter crescere, florescere, ut radicem incalfaciat calce conspergit. Verum qvidem est, ocyus illam augmenta sumpturam, gemmas protrusuram: sed citius arescere et marcescere incoepturam, et in medio incrementi sui radicitus perituram. Dubitas? Fac experimentum, et qvam salubria pueris ista sint, comperies. Lac DEUS pueris, reliqvisqve tenellis Creaturis in cibum assignavit et ordinavit: eō itaqve alendi. Qvamprimum autem a lacte abduci poterunt, similibus cibis, modice tamen temperatis, pane, butyrō, pultibus, olere aliqvō, aqvā et tenui cerevisiolā utantur, ita crescent velut herbula ad fluentem aqvam: tantum illis temperatum somnum, freqventes lusiones, commotiunculas sui, indulgendo, salutemqve et valetudinem eorum piis precibus Deo (qvod maxime observandum) commendando.

16. Hinc sapientissimi qvondam mortalium Spartani, prae caeteris qvos terra tulit Nationibus, potissimam recte educandae juventutis curam gerentes: ne ulli juvenum ante vigesimum annum vinum gustare liceret, publicis statutis


page 218/129, image: s136

severe caverunt. Si vini usus adeo juventuti negatus fuit, qvid, qvaeso, hodie de furioso illo nuper in perniciem generis humani reperto potu, videlicet vino igni eliqvato, qvō nunc aeqve juvenilis atqve senilis aetas torretur, dicturos censemus? Tempus profecto est, ut cautius mercari discamus, neve nostros liberos, adminimum infantulos, corrumpamus et occīdamus.

17. Alias qvoqve valetudo infantum summā cum diligentiā curanda est: qvandoqvidem corpusculum illorum debile est, ossicula mollicula, venulae imbecilles, nullum membrum adhuc maturum, vel perfectum. Prudenti ergo circumspectione opus, qvomodo infans manibus excipiendus, attollendus, gestandus, deponendus, fasciis involvendus, in cunis agitandus sit: ne per imprudentiam laedatur, ne manibus excidat, allīdat: inde vero visu vel auditu privetur, claudus vel mancus evadat. Aurō pretiosius Cimelium est infans: sed fragilius vitrō, facile concuti et confringi potest, damnum vero inde veniens irreparabile.

18. Ubi sedere, stare, cursitare occoeperint hīc ne impingant, sellulis, serperastris, vehiculis opus: semper a minimis incipiendo. Alicubi regionum usus est, in modum farciminis gossipiō iufultō pileolō caput infantum circumdare, ut prolapsi non tam facile caput laedant: qvae cautio circa alia qvoqve membra adhiberi posset. A frigore et aeris injuria decens amictus. calidumqve hibernaculum, eos defendet. Ut rem in compendium conferam, ne vel con tusione, vel nimiō aestu, frigore, neve nimiō cibō vel potu, aut etiam fame vel siti, imbecillis valetudo eorum jacturam patiatur, sed ut omnia mediocriter fiant, providendum.

19. Utile qvoqve fuerit diaetam observare: qvoties videlicet de die ad qvietem reponendi, rursumqve attollendi, et cibandi, aut lusu recreandi, sint: qvoniam et sanitati id plurimum conducit, et subseqventis ordinis fimdamentum est. Qvod tametsi alicui ridiculum videri qveat, verissimum tamen est, infantes in satis decentem et svavem ordinem redigi posse: qvod exempla probant.

20. Et qvia Vita nostra ignis est, Ignis autem nisi liberam transpirationem, perpetuamqve agitationem, habuerit, actutum exstingvitur: infames qvotidiana sua exercitia et commotiones habere necesse est. Atqve hunc in usum puerorum cunis agitatio, circumgestatio, de loco in locum translatio, in vehiculis vectatio (anteqvam ipsi discursitando sese agitare valeant) inventa sunt. Ubi vero paulo adultior factus infans, pedibus valere incipit, currendi, et hoc illudve negotium expediendi, facultas illi permitti potest. Qvō magis puer aliqvid facit, cursitat, lusitat, eō jucundiori sopitur somnō, eō facilius stomachus digerit, eō celerius ille crescit, eō plus corpore et animō viget: praecavendo tantum, ne alicubi offendat. Proinde locus qvoqve iis ad discursitandum, et sese exercendum, tutus circumspiciendus, modusqve hujus exercitii, qvi sine noxa fiat ostendendus, custodesqve valetudinis, nutrices et gerariae, adhibendae.

21. Deniqve, qvoniam juxta vulgare adagium, Animus hilaris dimidia sanitas: Imo juxta Siracidem, Laetitia cordis, est ipsa vita hominis (cap. 30. v. 23): In eo qvoqve toti Parentes esse debent, ne liberis suis oblectationem deesse patiantur. Verbi causā: Primō annō spiritus in eis concitantur cunarum agitatione, manuum subagitatione, cantillatione, crepitaculis pulsatione, per aream vel hortum circumgestatione; vel etiam osculis, amplexibus, modo haec omnia circumspecte fiant. Secundō, tertiō, qvartō etc. annō jucunda cum ipsis, aut ipsorummet inter se, collusione, discursitatione, consectatione, musices auscultatione, et qvalicunqve amoenō spectaculō, picturā etc. Et ut compendiō utar: qvicqvid infanti acceptum ac gratum esse deprehenditur, nullatenus ei negandum est: imo si de convenienti oculis, auribus, aliis sensibus, occupatiuncula prospicietur, corporis et animae ipsorum vigor erit. Ea sola qvae pietati ac honestis moribus adversentur. permitti non debent. De qvo plura suō locō.

CAP. VI. Qvomodo infantes circa rerum Intelligentiam exercendi.

CVm essem tenellus filius Patris mei (inqvit Salomon, mortalium sapientissimus Prov. 4. v. 4.) et unicus maris meae: ille me docuit, indicans initium omnium esse sapientiam; conqvirendamqve, et totā possessione comparandam, prudeniam. Parentum igitur prudentiae fuerit, non tanrum providere, ut Liberi ipsorum vivant, aut ut qvam plurimum fortunarum coacervatum habeant: sed et qvomodo mens illorum sapientiā imbuenda sit, totis allaborare viribus. Sapientia siqvidem pretiosior est gemnis et margaritis: et omnia qvae desiderantur, huic non valent comparari. Longitudo dierum in dexira ejus, et in sinistra ejus divitiae et gloria. Viae ejus viae pulchrae,


page 220/221, image: s137

et omnes semitae ejus pacificae. Lignum vitae est his qvi apprehenderint eam, et qvi tenuerint eam beati.
Verba sunt ipsius Spiritūs S. Prov. 3. v. 15.

2. Perpendite vero parentes, qvando haec sapientiae exercitia cum liberis inchoanda sint? Salomon dicit, se a patre suo statim ab infantia institutum fuisse: et qvamvis unigenitum mater haberet, non tamen institui eum prohibuisse. AEqve igitur infantes nostri circa rerum naturalium, aliarumqve, intelligentiam informari possunt. Id vero qvomodo? sic nimirum qvomodo tenera aetas patitur, id est ad ipsorum captum. Qvod per exempla ostendam.

3. Physica recens natorum infantum est, edere, bibere, dormire, digerere, crescere. Sed haec illorum non feriunt intellectum. Alterō demum vel tertiō annō capere incipiunt, qvid pappa, qvid mamma, cibus aut potus. sit etc. Et mox, qvid vocemus aqvam, qvid ignem, qvid ventum, qvid frigus, qvid calorem, qvid vaccam, qvid catellum, et generales qvasdam naturalium rerum differentias. Quod gerariae ulnis eos fovendo, aut circumgestando, instillabunt, dicendo: Ecce eqvus, ecce avis, felis etc. Quartō, qvintō, sextō aetatis annō, in earundem rerum cognitione progredi magis magisqve possunt: ut qvid sit lapis, arena, lutum, qvid arbor, qvid ramus, qvid folium, qvid flos etc. dicatur, sciant. Nosse etiam fructus nonnullos, pyrum, pomum, cerasum; botrum etc. Item appellare suo nomine membra externa corporis, eorumqve officia utcunqve nosse. Qvā in re Pater, Mater, vel geraria, freqventius cum eis occupari, et hoc aut illud monstrando nominare, possunt: jubentes idipsum efferre, exqvirendo: Qvid hoc est? Auris. Qvid eō operaris? Audio. Hoc vero qvid? Ocellus. Cui usui? Ut videam. Qvomodo id vocatur? Pes. Ad qvid est? Ut ambulem etc.

4. Optices principium erit, lucem intueri, qvod pueris naturale est: qvia lux primum visibile, oculos ad se convertens. Custodiendi tamen, nec permittendi sunt, nimiam lucem et fulgorem aciem oculorum praestringentem irretortis oculis intueri, praesertim initiō, ne visus demum sese explicans debilitetur, aut exstingvatur. Mediocrem lucem, et qvicqvid paulatim micat, potissimum vero viridem colorem, spectandi facultas eis fiat. Alterō et tertiō annō Optices exercitium erit, picta et colorata ad contemplandum iis offerre. Pulchritudinem firmamenti, arborum, flosculorum, aqvae fluentis, ostendere. Alligare eorum manibus, et collo, corallia, vestes subministrare pulchellas etc. qvia haec lubentes circumspectant. Imo intuitu Speculi et oculorum et mentis acies acuitur. Quartō annō, et seqventibus, addenda ex Opticis erunt plura, eductis iis. interdum foras, in pomarium, campum etc. vel ad fluvium: ut contemplantes animalia, arbores, herbas, flores, fluenrem aqvam, molarum rotationem, et id genus similia, oculos pascant. Imo picturae in libris, in parietibus etc. gratae sunt iis. Non invidendae igitur, potius de industria eō deducendi sunt infantes.

5. Astronomiae secundō, vel tertiō ad summum annō, principia habere possunt, intuentes. coelum et discernentes inter Solem, Lunam et Stellas. Annō qvartō et qvintō considerare poterunt, Solem et Lunam oriri et occidere; Lunam interdum totam splendere, interdum dimidiatam vel falcatam: qvod monstrari etiam potest, et debet. Sextō annō doceri forte possunt, hieme dies esse brevissimos, noctem vero longissimam: AEsate contra diem longum, noctem vero brevem etc.

6. Geographiae circa decursum primi anni, et dehinc, primordia erunt, qvando cunas suas, et sinum maternum, dignoscere incipient. Secundō et tertiō annō Geographia illorum erit, nosse hypocaustum qvod incolunt etc. Ubi circumspicere debent, qvando edendum, cubitum aut foras eundum, ubi lux aut ubi calor qvaerendus sit. Tertiō annō incrementa in Geographia capient, si non tantum hypocausti, sed et atrii, culinae, cubiculi, eorum qvae in area, stabulo, pomario, in aedibus, et circa eas sunt, distinctiones et nomina tenebunt. Qvartō annō, per plateam, forum, ad vicinum, ad patruum, ad aviam, ad amitam, ad susceptorem suum, exspatiando viam discere. Qvinto vero et sexto omnia illa memoriae penitus infigere, intelligereqve qvid sit Urbs, pagus, ager, hortus, sylva, fluvius etc.

7. Docendi qvoqve sunt differentias temporum nosse: aliud nempe esse diem, aliud noctem. Qvid item mane, qvid vespera, qvid meridies, qvid media nox sit. Tum qvoties de die edendum, dormiendum, orandum. Haec prima erunt Chronologiae rudimenta. Deinceps porro cognoscent, septimanam habere septem dies, et qvi cui illorum succedat: sex esse profestos, septimum vero festum: diebus autem sacris a laboribus externis vacari: sed Templum freqventari, rebus divinis operam dari. Ter vero in anno solemnia recoli festa. Natalitia Christi, hieme; Pascha vere; Pentecoste


page 222/223, image: s138

aestate; Autumnō colligi vina etc. qvae omnia, qvamvis ipsi per se capere et meminisse addiscent, tamen cum illis pueriliter de his confabulari nihil pronibet, secundum occasionum formas.

8. In Historia et rerum gestarum recordatione, exercendi sunt: qvamprimum fari coeperint. Et qvidem primo per pueriles qvaestiunculas, Qvis tibi hoc dedit? Vbi heri fuisti? ubi die Mecurii? Respondeat, Apud Avum, Aviam, Amitam etc. Qvid munusculi inde reportasti? Qvid se daturum Dominus. Propater (Susceptor) tuus pollicitus est? etc. Alia ipsa se memoriae figent: circumspectione solummodo opus est, qvoniam Memoria puerilis thesauros sibi congerere incipit, ut nihil nisi bona, et ad conseqvendas virtutes, Deiqve timorem, utilia congerat: Contraria his nec oculis, nec auribus illis obvenire permittantur.

9. Oeconomices (id est circa administrationem rei familiaris intelligentiae) primo et seqventi annō principium erit, cum incipiunt agnoscere Materculam, Paterculum, Gerariam: postea dignoscere alios etiam in domo. Tertio cognoscent, patrem et matrem imperare, coeteros parere. Qvarto et qvinto discere incipiant frugalitatem: vestimenta sua qvae festis diebus, et qvae profestis destinantur, agnoscant; illa observare, non maculare, non lacerare, non terram iis verrere. Unde facile animadvertent, cui usui sint cistae, armaria, camerae, fornices, serae et claves: nempe, ne cuivis ad qvodvis aditus pateat. Aliam vero necessariam domesticam supellectilem, vel ipsi per se contemplantes eam, qvid sit deprehendent, vel a Parentibus, Gerariis, a fratribus vel sororibus majorennibus, ex familiari colloqvio cognoscent. Cui maximopere servit, ut pueris ad lusum lignei vel plumbei eqvi, vaccae, oviculae, vehicula, bipalia, mensae, sellulae, canthari, patinulae dentur: non propter solum lusum tamen, sed ad promovendum rerum intellectum. Hoc etenim est, tenellos juxta viam suam docere (Prov. 22. vers. 6.) nempe in haec minima sensim oculos illis aperire, ne in majoribus caecutiant.

10. Politica eorum primis annis admodum exigua esse potest. Nam tametsi audiant, Dominum, Praefectum, Consulem, Praetorem seu Judicem etc. nominari, qvia tamen non freqventant negotia qvae ibi obeuntur; et qvia licet interessent, ista captum eorum superant, non comprehenderent: nec ergo eo adigendi. Enim vero vicem istorum praestare poterit, si rudimentis Politicae conversationis adsvescant: paulatim mente comprehendentes (cujus rei infra, mores informando, mentionem facimus) cui ipsi obseqvi, qvem venerari, et qvem respectare debeant: ut domestica eorum cum Patre, Matre, familia conversatio rationalis sit. V. g. si aliqvis eos vocat, qvod teneantur respicere, consistere, et qvid velit auscultare. Ad interrogata item pulchre respondere, qvamvis jocosa sint. (Prout lubentes in hāc aetatula blande vexanda occupamur, hoc vel illud joculariter cum illis, propter acuendum eorum intellectum sermocinantes.) Docendi itaqve et perdocendi sunt, ut qvid joco vel serio. dicatur intelligant: et simul qvando jocus joco reddendus sit, sciant; rursumqve qvando serius est sermo, ut serio agant. Qvod ex vultu et gestibus, joco vel serio aliqvid mandantis, vel significantis, absqve ulla difficultate cognoscere addiscent. Si tantum Institutores eorum indole uti sciverint; ne qvōvis tempore cum pueris, etiam opportunitate non observatā, et inter seria (velut inter orandum, vel adhortandum, aut dehortandum) jocentur: neve dum jocis vacant, adducant supercilium, irascantur iis, aut verberibus saeviant. Hōc enim modō pueri animus distrahitur, ut nesciat qvomodo hoc vel illud intelligendum sit. Qvi puerum prudentem evadere cupit, prudenter cum eo agat necesse est: non vero illum prius fatuum, aut truncum, qvid agatur non intelligentem, faciat.

11. Graviter etiam infantum ingenia, et intellectus, Apologis de animalibus, aliisqve ingeniose confictis fabellis, acuuntur. Ejusmodi enim narratiunculis auscultant libenter, eorumqve meminerunt facile. Et qvia his ingeniose confictis Parabolis plerumqve aliqva moralis doctrina includitur, duplici usu pueris illae concedendae sunt. Puta, ut et mens eorum habeat qvō occupetur, et sensim illis, qvod olim profuturum est, haereat.

12. Tantum de rationali infantum circa rerum intellectum formatione. Unum addam: qvamvis Gerariae et Parentes in his omnibus non parum infantibus operae pretii locare possint, plus tamen eorum coaetanei, aeqve pueri: sive unus alteri narret aliqvid, sive colludant. AEqvalis enim puerilis aetas, aeqvales progressus, mores, ac consvetudines acuunt se melius, dum


page 224/225, image: s139

alter alterum inventionum profunditate non superat. Nulla inter eos, alterius super alterum, dominii affectatio, nulla coactio, nullus timor, aut formido, sed amor, candor, liberae de qvavis re interrogationes et responsiones. Qvod nobis majoribus, pueris conversari volentibus, omne deficit, defectus autem impedimento est.

13. Nemo itaqve dubitabit, plus puerum puero ingenium acuere, qvam qvemvis alium, posse. Et propterea pueros puerorum coetus vel qvotidie freqventare, simulqve in plateis colludere, vel discursare, non tantum permittendum, sed etiam ut ita fiat providendum est. Hoc unum praecavendo, ne se prava sodalitia admisceant, plus damni qvam lucri datura. Cui periculo circumspecti Parentes, si tale sodalitium apud vicinos animad verterint, facile occurrent, neqve suos eā pice inqvinari permittent.

CAP. VII. Qvomodo infantes ad vitam actuosam, perpetuasqve Occupationes, adsvefaciendi sint.

PUeri circa aliqvid semper occupari gaudent, qvia novellus in ipsis sangvis qviescere neqvit: qvod cum sit valde utile, inhibendum non est, sed ut semper qvod agant habeant, providendum. Sunto illi formicae, semper aliqvid versando, portando, trahendo, componendo, transponendo occupatae: tantummodo ut prudenter fiat, qvicqvid fit, juvandi sunt, praemonstrando eis omnium formas etiam ludicrorum (seriis enim adhiberi nondum possunt) colludendo ipsis. Themistoclem Atheniensium Principem legimus aliqvando cum filio eqvitantem in arundine longa, conspectum fuisse a superveniente Cive juvene, coelibe adhuc. Qvem ut mirari animadverteret, tantum Virum tam pueriliter se gerere, rogavit parceret id cuiqvam narrare ante qvam ipse filium haberet: innuens ipsum Patrem factum, melius Parentum erga liberos affectum intellecturum, eāqve re qvam nunc puerilem reputat, offendi desiturum.

2. Quia vero infantes qvicqvid in aliis vident, imitari tentant, permittendum est eis: iis solis exceptis per qvae sibi, aut rebus, damnum inferre qveant, ut Cultros, Secures, Vitra etc. tractare. Ubi non inconveniens fuerit, locō veri instrumenti eorum in usum crepundia habere parata: Cultros plumbeos, gladios ligneos, aratra, vehicula, trahas, molas, aedificia etc. cum qvibus illi vel semper ludant, corpusqve ad sanitatem, mentem ad vigorem, membra corporis ad agilitatem exerceant. Gaudent et domunculas struere, parietesqve e luto, assulis, lignis, lapidibus, formare: ubi se Architectonicum prodit ingenium. Verbō, qvicqvid infantes (modo non sit noxium) ludere volunt, juvandi magis qvam impediendi sunt. Non enim aliud qvō occupentur habent, otium vero animae et corpori detrimentosum est.

3. Jam gradatim secundum annos procedendo, primo anno Mechanicae satis erit, cum os ad cibum aperire, caput erectum tenere, oculos flectere, manu aliqvid capere, sedere, stare etc. addidicerint: qvae omnia naturā magis qvam industriā constabunt.

4. Secundō et tertiō annō Mechanicae usus erit uberior. Hīc enim intelligere incipiunt, qvid sit currere, saltare, varie sese agitare, lusitare, accendere, rursum exstingvere, transfundere aqvam, transportare aliqvid e loco in locum, ponere, tollere, prosternere, statuere, convertere, convolvere, revolvere, inflectere, rectificare, frangere, scindere etc. qvae omnia concedenda, imo datā occasione praemonstranda illis sunt.

5. Annus qvartus, qvintus, sextus laborum et architectationum pleni erunt, et esse debent. Non bonum enim est indicium, nimis tranqvilla pueri sessitatio, aut obambulatio: semper currere, aut semper aliqvid agere, sani corporis et vegeti ingenii argumentum certum. Qvapropter, ut dictum, qvicqvid attentaverit, non solum prohibendus non est, sed juvandus potius, ut qvod agitur, ratione agatur, ulterioribusqve seriis laboribus paret viam.

6. Etiam in pingendo et scribendo exercendi sunt pueri, statim hāc Materna in Schola, qvarto aut qvinto aetatis anno, prout inclinatio animadverti aut excitari poterit: porrectā iis cretā (pauperiores carbone) qvā illi puncta, lineas, uncos, cruces, orbes, pro lubitu scribant. Cujus paulatim modus qvoqve monstrari poterit, vel per lusum, ad oblectationem animi. Hāc certe ratione manum tenendae in posterum cretae, et ducendis literis, conformabunt, et qvid punctum aut lineola sit percipient: qvod postea Praeceptori egregio cedet compendio.

7. Dialectica hīc alia praeter naturalem,


page 226/227, image: s140

et usu comparatam, esse neqvit: qvaliter se gerunt, qvi pueris cohabirant, sive rationaliter sive irrationaliter, ita et pueri consvescunt.

8. Arithmetices vix tertiō annō rudimenta poni possunt: cum primo ad qvinarium, postea ad denarium, numerare incipient: aut ad minimum ista recte eloqvi, qvamvis principio qvid ista sint non intelligant. Per seipsos enim deinde, cui usui haec numerario sit, animadvertent. Quartō, qvintō, sextō annō, si ad viginri usqve ordine numerare: septem vero esse plus qvam qvinqve, qvindecim plus qvam tredecim etc. celeriter distingvere didicerint, sufficiet: qvis numerus par, et qvis impar, ex lusu qvem Par impar vocamus, nullā difficultate intelligent. Ulterius eos in Arithmeticis informare inutile, imo damnosum fuerit. Nihil siqvidem tam difficulter mente nostrā haeret atqve numerus.

9. Geometriae. circa annum secundum percipere poterunt principia, qvid magnum et qvid parvum nominemus: facile post qvid breve, longum, latum, angustum sit, cognituri: Quartō annō, si nonnullarum figurarum differentias, v. g. qvid circulum, qvid lineam, qvid crucem apellemus, cognoverint. Deniqve nomina usitatiorum mensurarum: ut sunt digitus, palmus, spithama, ulna, passus, libra, qvadrans, congius etc. Et si qvid amplius sponte in eorum notitiam venerit, illi vero ipsi metiri, ponderare, aliud cum alio conferre tentabunt.

10. Musica maxime: nobis naturalis est. Nam qvamprimum in lucem edimur, continuo cantilenam paradisi, lapsum nostrum in memoriam nobis revocantem, cantillamus, A, a! E, e! Qviritatio inqvam, et ploratus prima est nostra Musica; qvā prohibere infantes impossibile est: nec (tametsi esset pussibile) expediret, qvia valetudini conducit. Qvamdiu enim caetera exercitia et commotiones absunt, hōc ipsō pectora, et reliqva interiora superfluitatibus suis sese exonerant. Bimulos externa etiam Musica oblectare incipit: Cantatio scilicet, crepitatio, instrumentorum Musicalium pulsatio. Mediocriter itaqve infantibus in eo obsecundandum est, ut concentu et harmonia illorum aures et animi demulceantur.

11. Tertiō annō Musica sacra incipiat usu qvotidiano: nempe ubi usu receptum est, ante vel post prandium, inchoatis vel finitis precibus, cantari, id in praesentia eorum fiat, illiqve attendere, et se composite gerere consvescant: sicut et in coetum sacrum, ubi tota Ecclesia concinit, eos assumi expediet. Quartō annō cantillari ipsosmet, qvibusdam non est impossibile: tardiores cogendi non sunt, sed permittenda fistula, tympanum, fides pueriles: ut fistulando, tinniendo, stridendo, auditum ad varios percipiendos sonos adsvefiant, aut etiam imitentur. Annō qvintō ut ora in hymnos et laudes Dei resolvere, voceqve suā in gloriam Creatoris sui uti incipiant, tempus erit. [Hīc qvarundam cantionum faciliores versiculi, mane et vesperi, ante et post cibum, ante et post preces, nobis usitati; assignati sunt: qvos imitari poterit qvaeqve gens, sua in lingva.]

12. Haec enim talia Parentes et gerariae, cum liberis cantillando et velut colludendo, sine ullā prorsus difficultate menti eorum instillare possunt: qvia memoria illorum multo capacior et celerior est, qvam ante, propterqve rhythmos ac melodiam facilius ac jucundius plura imbibit. Qvō plures autem cantiones tenuerint, eō magis sibi placebunt, Dei vero gloria ex ore infantum augebitur. Benedicta domus, ubi Davidicae hujusmodi Musicae voces resonant!

CAP. VIII. Qvomodo infantes in lingvae usu scito exercendi sunt.

DUo Hominem a brutis distingvunt notabiliter, Ratio et Oratio; Illā homo propter seipsum, hāc propter proximum eget. Utriusqve igitur aeqvalis cura habenda: ut homo sicut Mentem ita et Lingvam, habeat qvam exercitatissimam ac politissimam. Jam itaqve aliqvid de formatione Lingvae adjungamus: qvalia nempe, qvando, et qvomodo Grammatices, Rhetorices, et Poerices principia sint ponenda.

2. Grammaticae initia qvibusdam infantibus ante semestre jam porumpunt, consvete tamen circa decursum anni: cum videlicet in Lingva eorum literae qvaedam formari incipiunt, vel etiam syllabae a, e, i, ba, ma, ta etc. Sed annō seqventi completiora esse solent, cum integra Vocabula proferre adnituntur. Ubi consvetum est, faciliota qvaedam ad eloqvendum verba iis proponere, Tata, Mama, Pappa, Bumba, etc atqve sic facto opus est. Nam. ipsa natura a facilioribus incipere jubet: cum qvomodo nos adulti proferimus, Pater, Mater, cibus, potus etc. primum resolventi se infantili lingvae prolatu difficile sit.

3. Qvam primum tamen illis lingva


page 228/229, image: s141

melius flecti incipit, noxium est indulgere illis, ut blaese loqvi consvescant, Aliās cum ad majora discenda ventum est, fari demum, et qvod prius corrupte didicerant dediscere, coguntur. Eccur mater, soror, geraria, cum infantibus libere jam os aperientibus non oblectationis causā ludendo occupentur? ut literas et syllabas bene, distincte, articulate, efferre discant, sive integra verba (breviora tamen primo) sive seorsim literas, aut syllabas? Haec illorum hōc annō Grammatica erit: qvae exercitatio ad tertium usqve annum durare poterit, interdum qvoqve necesse est, propter nonnullorum tarditatem.

4. Qvartō, qvintō, sextō annō, sermo eorum cum rerum intellectu augebitur: modo ne exercitium praetermittatur, ut qvicqvid domi vident, circa qvod occupantur, nominare consvescant. Ideoqve saepe interrogandi; qvid hoc est? qvid agis? qvomodo id vocatur? semper eo respectando. ut distincte enuncient. Plus hīc formationis haud opus est: nisi ut vel jocos intermiscendo juventur. V. g. qvis melius et citius longiorem aliqvam vocem efferet? Ut Taratantara, Nabuchodonosor, Constantinopolitam, etc.

5. Rhetorica etiam primo anno principia sumit, et qvidem ab ultima sui parte, Gestibus: qvamdiu enim hujus aetatulae intellectus et loqvela in profundis radicibus haeret, gestibus certis, et externis actionibus, in nostrimet et rerum cognitionem eos deducere consvevimus; dum nimirum eos tollimus, cubitnm reponimus, monstramus eis aliqvid, vel arridemus: omnibus his eō collimantes, ut nos vicissim intueantur, rideant, manus porrigant, qvod damus ad se recipiant; Et sic nos invicem prius gestibus qvam sermone intelligere discimus: qvemadmodum et cum surdis procedendum est. Potest, inqvam, iufans statim primo et secundo anno addiscere, ut intelligat qvid caperata, qvid exporrecta frons sit, qvid digitō facta comminatio, qvid nutus, qvid renutus sit etc. qvod fundamentum est Actionis Rhetoricae.

6. Tertiō circiter annō incipent secundum gestus Figuras intelligere et imitari: interdum interrogantes, interdum admirantes, interdum obticescentes cum aliqvid narrant. Ex doctrina de Tropis non multum percipere possunt, qvamdiu propriae Verborum significationi intelligendae student. Attamen si annō qvintō vel sextō aliqvid tale a coaetaneis suis, vel gerariis, audierunt, arripient etiam. Qvod ut vel intelligant, vel sciant, nullā opus solicitudine: qvia ad ista altiora (phalerata verba) satis adhuc temporis habituri sunt. Eō tantum collimo ut demonstrem, omnium Scientiarum et Artium radices in qvovis infante (etiamsi id non attendamus vulgo) tenerā statim aetate surgere: hisqve fundamentis omnia superstrui nec impossibile, nec difficile esse, modo cum rationali Creatura rationabiliter agamus.

7. Idem fere de Poesi (qvae sermonem rhythmis et metris ligat, et qvasi plicat) dici potest, Illius principia ex sermonis initiis fluere: qvia qvamprimum infans verba intelligere incipit, simul etiam concentum et rhythmos amare incipit. Ideo gerariae, cum infans prolapsus aut alicubi allisus plorat, his aut similibus rhythmis eum solantur: Mi puelle, ō pulchelle, ubinam discursasti? qvid inde reportasti? si infans qviete sedisset, non hoc tuber retulisset. Quod adeo infantibus placet, ut non tantum facile contisescant, sed etiam rideant. Solent etiam manibus eorum complodentes haec aut his similia decantare.

O mi pulle, mi puelle, dormi belle:
Claude bellos, tu ocellos, curas pelle.

8. Tertiō et qvartō annō bonum foret ejusmodi rythmos augeri; qvos nutrices ludentes infantibus cantillent: non tantum ad eos a fletu cohibendos, sed etiam ut illorum memoriae haerere, et successu temporis prodesse, possint. v. g. Annō qvartō, qvintō, sextō, poeseos incrementa capient, memoriae pios versiculos mandantes. De qvo infra, inter exercitia pietatis (Capite X.) innuo. Etiamsi ergo nunc, qvid rhythmus aut versus sit, non intelligant, discrimen tamen qvoddam inter ligatam et prosam orationem usu animadvertere discunt, Imo cum suō tempore idipsum in Scholis explicabitur, gratum id ipsis futurum est, qvia prius jam qvidpiam tale didicerunt, qvod nunc melius intelligunt. In eo itaqve puerilis Poesis consistat, ut rhythmorum aut versiculorum aliqvot gnari, qvid rhythmus aut poema, et qvid sermo simplex sit, intelligere qveant. Et tantum de Facundiae studio, qvousqve in ea, sexennis infans, et per qvos gradus, exercendus sit.

CAP. IX. Qvomodo in Moribus ac Virtutibus exercitanda sit fuventus.

QVAE sint Virtutes externae, qvibus juventus a primis annis exercitanda veniat, Capite qvarto enumeravi. Nunc qvomodo prudenter et commode id fieri oporteat, monebo. Si qvis qvaerat, Qvomodo tam tenera aetas ad haec seria adsvesieri possit?


page 230/231, image: s142

Respondeo, qvemadmodum Arbuscula tenella, ut hōc vel aliō modō crescat, multo facilius qvam Arbor adulta inflecti potest: ita multo celerius juventus primis aetatis suae annis ad omne bonum, qvam deinceps, exerceri potest, legitimis tantum mediis utendo. Quae sunt:

1. Exemplar Virtutum perpetuum.

2. Tempestiva et prudens informatio et exercitatio.

3. Moderata disciplina.

2. Exemplō bonō et perpetuō praeiri pueris necesse est, qvia (ut in Didactica Magna sufficienter ostensum) Deus infantibus simininam qvandam ingeneravit indolem: Nempe cupiditatem omne id qvod alios facere vident, imitandi. Ut qvamvis puero nunqvam faciendum qvid qvam praecipias, modo in conspectu ejus aliqvid dicas, vel facias, idem eum imitando tentaturum videbis: qvod perpetuā experientiā confirmatum est. Qvam obrem in domo ea, ubi infantes sunt, summā circumspectione opus est, ne qvidpiam Virtutibus contrarium fiat; sed Temperantiam, Munditiem, Observantiam, mutuum obseqvium, veriloqvium etc. omnes observent. Quod si diligenter fieret, certum est non multis, seu verbis ad docendum, seu verberibus ad compellendum, opus fore. Sed qvia ipsi adulti crebro exorbitant, non mirum est pueros qvoqve qvod in aliis vident imitari: cum aliās qvoqve discipulorum sit ab errore ordiri; et natura nostra per se ad malum inclinet.

3. Informatio tamen, et ea qvidem tempestiva et prudens, adjungenda erit. Opportunum autem tum temporis pueros fuerit verbis docere, cum exempla in eis non satis proficere videmus: vel, dum cupientes ad exemplar aliorum se componere, non satis scite id agunt. Hīc commodum fuerit eos monere, ut hōc vel illō pactō se gerant. Ecce vide, qvomodo ego facio! qvomodo Pater aut matercula facit. Omitte ista, pudeat te! non egregius adolescens eris, si te taliter gesseris. Ita vero mendici, rustici, subulci, agunt etc. vel similiter; prolixis uti admonitionibus, vel super hāc aut illā re concionibus, nondum expedit, neqvidem hilum his profeceris.

4. Castigatione interdum qvoqve opus, ut ad specimina Virtutum, et admonitiones, magis attendant. Disciplinae vero duo sunt gradus: Primus, ut inclametur puer, si qvid indecori agit. Prudenter tamen: non ut attonitus reddatur, sed ad timorem, et habendam sui rationem, commoveatur. Interdum acrior increpatio et pudefactio, ac mox inseqvens dehortatio, ne id amplius admittat, cum interminatione, accedere possunt. Qvod si emendationem videris, bonum erit, vel statim vel paulo post, eum rursum collaudare. Laude enim prudenti, et vituperiō, non in pueris tantum, sed et in grandibus multum proficitur. Primus hic disciplinae gradus si inefficax fuerit, alter erit Virgis caedere, vel palmā ferire: eum in finem, ut se puer colligat, et sibi magis attendat.

5. Ubi continere me neqveo, qvin nonnullorum parentum simininum et asininum in liberos affectum acrius reprehendam: qvi ad omnia conniventes crescere eos sine omni disciplina, et correptione, sinunt. Committant qvamlibet neqvitiam, discurrant, clament, vociferentur, sine causa plorent, responsent majoribus, irascantur, lingvam exserant in alios, qvovis modo licentiose agant, omnia tales tolerant, et excusant. Insans est, inqviunt, non irritandus, nondum ista capit! Sed ō teipsum stupidum infantem! Si defectum intelligentiae in puero advertis, cur ad intelligentiam non promoves? Non eō enim ut vitulus, aut asellus maneat natus est, sed ut rationalis Creatura evadat. Ignorasne qvid Scriptura dicat, Stultitiam alligatam cordi juvenis esse, sed eam virgā castigationis ab eo prosligari? (Prov. 25. V. 15.) Cur eum in naturali stultitia detentum, qvam ex ea ope tempestivae, sanctae et salutaris disciplinae ereptum mavis? Ne tibi persvadeas, infantem non intelligere. Si etenim qvid sit petulantiam exercere, stomachari, debacchari, ringi, buccas inflare, opprobrium alteri facere etc. intelligit, certo etiam qvid sit virga, et cui bono serviat, intelliget. Non infantem recta ratio destituit, sed te imprudens homo: qvi qvid tibi et infanti tuo saluti et solatio serviturum sit, nec intelligis, nec intelligere vis. Nam unde promanat, qvod major liberorum pars postea parentibus refractarii fiunt, multisqve modis eos contristant? nisi qvia revereri eos non consveverunt?

6. Verissime profecto dictum est, Qvi sine disciplina adolescet, sine virtute consenescet. Impleri enim Scripturam oportet, qvae asserit, Virgam et castigationem conferre sapientiam: puerum vero petulantem rubore afficere matrem suam (Prov. 29. V. 15.) Ideo ibidem loci sapientia Dei svadet (vers. 17.) Castiga filium tuum, et comparabit tibi reqviem, ac conciliabit voluptatem animae tuae. Cui consilio dum Parentes non obediunt, non voluptatem et reqviem ex liberis suis, sed dedecus, opprobrium,


page 232/233, image: s143

afflictionem et inqvietudinem, capiunt. Ita saepe: parentum qverelas audire est: Sunt mihi mali et immorigeri liberi: Hic a fide descivit, alter est decoctor, heluo, temerarius etc. Et qvid mirum, amice, si metas qvod seminasti? Insevisti animis eorum licentiam, et vis disciplinae fructum legere? Id monstri simile foret: Arbor enim non plantata, plantatae fructus ferre neqvit. Opera ponenda erat, dum tenera arbuscula fuit, ut plantaretur, flecteretur, ad rectum revocaretur, et non succrevisset tam distorte etc. Cum vero plerique disciplinam negligant, non est mirum, petulantem, efferam, impiam, ubiqve juventutem succrescere, Deum irritari, pios contristari. Prudenter sane qvidam sapientum dixit: Infantem, qvamvis Angelus esse videatur, virgā tamen egere. Nonne Eli ipse piam egit vitam? nonne piam filiorum adhortationem instituit? (1 Sam. 2 vers 2) At qvia disciplinae efficaci parcebat, male illi cessit: mollitie enim suā, et moeroris sibi plurimum, et iram Dei domui suae, totiusqve stirpis. eradicationem attraxit (1 Sam. 2 vers 29. etc. et 3 vers. 13, 14.) Non abs re Doctor Geylerus (celebris Argentinensis ante duo secula Ecclesiae Pastor) Parentibus ejus modi emblema posuit: Pueros capillos proprios vellentes, cultris se pungentes, Patrem autem obvelatis assidentem oculis.

7. Hucusqve generaliter: jam de suprapositis Virtutibus sigillatim monebo, qvomodo in eis decore, prudenter et faciliter exerceri possint.

8. Primum sibi Temperantia et frugalitas vendicat locum: qvia fundamentum sanitatis et vitae, nec non mater omnium aliarum virtutum est. Huic adsvescent, si eis tantum cibi, potūs, et somni indulseris, qvantum natura poscit. Sic etenim caetera animalia, solius naturae ductum seqventia, nobis frugaliora sunt. Ideo infantibus eō duntaxat tempore edendum, bibendum, dormiendum est, cum natura excitat: nempe dum eos fame, siti, somnō urgeri apparet. Anteqvam id conspexeris cibare eos, potare, soporare, imo praeter eorum voluntatem infarcire, obruere, aut ad dormiendum compellere, dementiae est: sufficit illis talia secundum naturam praeberi. Sed et observandum, ne gula subministratis inutiliter lautitiis, et qvibusvis cupediis irritetur. Haec enim sunt uncta vehicula, qvibus plusqvam necesse est introvehitur, et ad plus comedendum venter inescatur: suntqve vera luxuriae irritamenta. Nam tametsi interdum aliqvid sapidius pueris porrigere nihil impediat, cibum tamen ex bellariis facere, ut sanitati (de qvo capite qvinto) ita et bonis moribus maxime noxium est.

9. Munditiei primō statim annō principia poni poterunt, infantulum qvam mundissime fovendo. Qvod gerariae, si ratione non destituuntur, qvomodo fieri debeat, nōrunt. Secundō, tertiō, et seqventibus annis docere eos expedit, ut decore cibum sumant, ne digitos pingvedine inficiant, ne sparsis cibis se maculent, ne sonum inter edendum (complosis suille labiis) edant, neve lingvulam exserant etc. Ut sine liguritione, lambitione, et indecora sui conspersione, bibant. In vestitu qvalisqvalis mundities exigi potest. Ne terram vestimentis verrant, ne de industria maculent et contaminent. qvod pueris ex defectu adhuc prudentiae solenne est, Parentes autem supinitate itidem qvādam ad omnia ejusmodi connivent.

10. Revereri superiores facile consvescent, si Majores sedulam sui curam habere, et sibi attendere, cognoverint. Si itaqve puerum saepe admonebis, freqventer redargues, et castigabis, solicitus ne esto, habebit tui reverentiam. Sin vero omnia infantibus permittes, qvemadmodum efflictim pueros amantes sactitant, nihil certius qvam eos in petulantia et pertinacia victuros. Diligere liberos, naturae est; dissimulare dilectionem, prudentiae. Non absqve sano judicio Siracides scriptum reliqvit: Eqvum indomitum evasurum durum; filium remissum, evasurum praecipitem. Lacta filium, et paventem te faciet: lude cum eo, et contristabit te. Non corrideae illi, ne condoleas, et in novissimo obstupescent dentes tui (Sir. 30. V. 8, 9, 10.) In disciplina itaqve et timore liberos continere, qvam viscera amoris eis revelare, et ad petulantiam ac inobedientiam eō ipsō fenestram patefacere, satins est. Bonum qvoqve est aliis etiam facultatem arguendorum liberorum concedere, ut ubiubi sunt (non tantummodo in conspectu Parentum) rationem sui habere adsvescant: ad radicandam eō modō in cordibus eorum verecundiam, et erga omnes homines observantiam. Qvapropter minus circumspecte imo prorsus imprudenter faciunt, qvi ne limis qvidem oculis liberos suos qvenqvam intueri sinunt. Si qvis vero aliqvid dicat, aut moneat, in praesentia etiam liberorum suonim patronos agunt. Qvā ratione fervens sangvis, tanqvam caballum conscendisset, licentiae et superbiae laxat habenas. Praecavendum hoc igitur.

11. Ad actualem Obedientiam juventutem summo cum labore informari oportet: cum hoc in posterum maximarum virtutum fundamentum futurum sit, si propriam voluntatem coercere, alienam observare, didicerint. Teneram plantulam non sinimus


page 234/235, image: s144

suā sponte crescere, sed alligamus pedamento: ut alligata facilius verticem tollat, roburqve acqvirat. Unde verissime a Terentio dictum; Omnes licentiā sumus deteriores. Qvoties itaqve Pater vel Mater alloqventur infantem: Ne id attingas! sede! cedo culirum! cedo hoc vel illud etc. assvefaciendi sunt, ut qvod jubentur statim agant. Qvod si pertinacia se prodere volet in iis, inclamatione, aut prudenti castigatione, facile pelli poterit.

12. Persas circa exercitationem infantum summō studiō id observasse legimus, ut Temperantiae et Veracitati consvescerent. Nec sine causa: qvum falsitas et hypocrisis hominem Deo hominibusqve reddant detestabilem. Mendacium servile est vitium, et a cunctis mortalibus insectandum, inqvit Plutarchus. De Deo Scriptura testatur, abominationi illi esse labia falsa (Proverb. 12. vers 22.) Cogendi itaqve sunt pueri, ut, si qvid labis admiserint, non factum pernegent, sed humiliter fatcantur; rursumqve qvod non fuit, id ne loqvantur. Eā de causā Plato coram pueris fabulas et ficta commenta recitari prohibet, vultqve eos statim ad seria duci. Haud itaqve scio, qvā ratione probari possit, qvod qvibusdam factitare moris est, qvi pueros docent culpam admissi criminis in alios transferre: atqve si id sciant, jocos et delicias inde hauriunt. Sed in qvem nisi in puerum noxa redundat? Qvi si mendacium jocis permutare consvescet, mentiri consvescet.

13. Fustitiae labes, alienarum rerum cupido, nondum adeo hanc teneram aetatem infecit: nisi ipsae gerariae, aut qvi curam liberorum gerunt, eam corrumpant. Qvod contigit, si in praesentia infantum alter alterius res auferat, et occultet, vel cibos etiam clanculum sibi confervet, alienumve attrectet. Id sive joco sive serio fiat, infantes tamen dum vident imitari adsvescunt: eō ipsō simioli verissimi: qvidqvid enim vident, hoc ipsis inhaeret, idemqve faciunt. Nutrices itaqve aut circa infantes occupatos, in praesentia illorum qvam cautissime agere necessum est.

14. Benignitatem et beneficentiam erga alios observare, sensim primis his annis pueri addiscere poterunt, si a Parentibus eleemosynas inter pauperes distribui viderint, aut etiam ipsi deferre jussi fuerint. Item si aliqvando admoneantur, de his qvae habent, caeteris qvoqve impertiendum esse: qvod ubi fecerint, collaudandi erunt.

15. Otium pulvinar satanae esse, Patres dicere soliti sunt: et qvidem verissime. Qvem enim satanas laboribus occupatum non reperiet, eum ipse occupabit: Prius cogitatione devia, postea etiam pudendis factis, Prudentiae igitur est, hominem mox a teneris otiosum non sinere, sed omnino assiduis exercere laboribus: qvia hōc modō pessimo tentatori via praecluditur. Intelligo autem labores qvos puerorum humeri ferre non recusent, qvamvis nihil aliud sint (uti nec esse possunt) nisi lusus. Ludere praestat, qvam otiari: nam inter ludendum alicui tamen operi mens intenta haeret, saepeqve ingemum etiam acuitur. Et eō pactō nullā difficultate infantes ad actuosam vitam praeexerceri poterunt, cum ipsa natura ad aliqvid agendum eos stimulet. Quā de re supra (cap. VII.) dictum,

16. Qvamdiu infantes fari discunt, tamdiu eis liberum sit, qvidqvid collibitum fuerit fabulari, et qvam plurima possunt garrire. Sed postqvam usum fandi hauserint, summae utilitatis est, ut Tacere qvoqve doceantur. Non qvasi statuas eos habere velimus, sed rationales imagunculas. Qvi silentium rem exiguam esse putat, inqvit Plutarchus, is parum sanae, mentis est. Siqvidem magnae sapientiae initium est, silentio prudenter uti. Nam certe nulli tacuisse nocuit, plurimis autem, fuisse loqvutos obfuit. Et licet noxa abesse posset, qvia tamen utrumqve illud (loqvi et tacere) totius nostrae: conversationis per omnem vitam, et fundamentum et ornamentum est, conjungi ista statim debent, ut utriusqve simul habitum nobis comparemus. Taciturnitati itaqve Parentes liberos adsvefacient, Primo, ut inter orandum, et rem divinam (sive domi sive in Coetu) qviete sedeant: discursitationes, clamores, strepitus, nulli eō tempore illis permittuntor: Ut et Patri aut Matri aliquid mandanti taciti attendere discant. Altera taciturnitatis pars erit, considerata loqvela: ut priusquam loquantur, aut ad interrogata respondeant, qvid, aut quam rationabiliter dicendum sit, considerent. Nam loqui quicquid in buccam venerit, stultum est: nec convenit iis quos intelligentes Creaturas evadere volumus. Attamen, quod semper repeto, quantum aetas patitur: quod circumspecti Parentes summā attendent curā.

17. Patientiae habitum qualiter qvaliter infans, si nimia mollities, et immodica indulgentia abfuerit, contrahet. In quibusdam mox primo et secundo anno malae inclinationis vitium serpere incipit: qvod in ipsa


page 236/237, image: s145

statim herba, ut carduos, eruncare optimum erit. V. gr. Aliqvis obstinatae cervicis, et pertinax, ad qvicqvid animum, obfirmaverit illud clamore ac ploratu impetrare satagit. Alius iracundiam, malitiam, vindictae cupiditatem, morsibus, calcibus, lancinatione aliisqve modis prodit. Qvi affectus qvia praeternaturales sunt, et tantum succrescens lolium, Parentes, gerariaeqve majori utentur ratione, taliaqve in ipsa radice suffocabunt. Facilius id hāc primā aeta tulā, et multo utilius qvam postea, ubi malitia profundas egerit radices. Frustra est qvod dicunt (uti solemne est nonnullis) Infans est, non intelligit. Tales enim ipsos ratione destitui, jam ante demonstratum. Verum qvidem est, nos non statim inutiles herbas, ut primum de terra germinare incipiunt, eruncare posse: qvia necdum eas recte ab herbis sativis dignoscere, nec manu prehendere, possumus. Attamen et hoc verum est, non esse exspectandum donec adolescent, propterea qvia posthāc urtica, pejus uret, carduus magis punget, frugesque aut aliae utiles herbae, suffocabun tur ac peribunt. Nam etiam cum sentes istae firmiter jam radicarae vi evelluntur, saepe et adstantis segetis radices subvelluntur Ideo qvam primum Zizania, urticas, carduos, animadvertis, exstirpa protinus: et provenient verae segetes tanto laetius. Si infantem praeter neceisitatem ligurire, melle, sac charō, fructibus qvalibuscumqve, effercire se velle vides, tu sapientior illō esto, neqve talia permittito: abductum inde qvācunqve aliā re occupa, fletum contemne, postqvam satis fleverit desinet, et desvescet in posterum, insigni cum fructu, Similiter si procaciter ac proterve sese gerere voluerit, ne illi parcito: inclama, caede, id cujus gratiā clamat sepone. Hāc demum ratione intelliget tuam esse voluntatem, non vero qvod illum titillat, seqvendam. Tali exercitio bimulus infans satis maturus est. Hāc tamen cautione, ne infantem lacessas, aut illi stomachum moveas. Nam eō pactō ad contemnendas exhortationes et castigationes tuas aditum ipsi patefaceres.

18. Ad ministeria et officiositatem assvefaciendis infantibus perexiguō labore opus est. Cum ferme per se ipsi omnia prensent; modo ne impediantur, et qvā prudentiā id agendum sit doceantur. Pater itaqve aut Mater, qvod vel ipsi vel per famulum expedire possent, illis expediendum subinde demandanto: Mi pusio, cedo mihi hoc: suffer illud: hoc in scamno colloca: Abi accersuum foannulum dic Annulae ut ad me veniat: En da huic mendicabulo teruncium! excurre ad Dominam Aviam, precare et bonam diem meō nomine, et die me qvaerere qvī valeat; reditum autem qvam ocyssime matura etc. omnia pro aetatis viribus. Exercendi insuper in alacritate et agilitate sunt: ut cum qvidpiam ipsis injungitur, lusu ac reliqvis omnibus omissis, celerrime effectum dent Haec superioribus obseqvendi prompitu. do a primis ungviculis addiscatur, maximo deinde illis ornamento futura.

19. De Morum Civilitate parentes infantibus propinare possunt, qvantum ipsi sciunt: peculiari itaqve hīc instructione nihil opus. Amabilis est infans, qvi tum erga Parentes suos, tum erga alios reverenter, affabiliterqve se gerit: qvod qvibusdam velut connatum est, alii exercitio egent, qvare ne hoc qvidem negligendum.

20. Tandem ne Affabilitas et blandities irrationalis sit, temperanda erit verecundiā et gravitate. Asinus ille, de qvo circumfertur fabella, cum catellum caudā Domino blandiri, gremiumqve ejus insilere conspiciens tentaret idem (qvia blandiciae asino ut asino congruebant) pro gratiis fustuarium reportavit. Qvae fabella pueris narrari potest, ut ipsi qvoqve qvid qvemqve deceat, meminerint.

21. Ut autem qvid deceat vel dedeceat scire qveant, in externis gestibus ac motibus exercendi sunt: qvomodo recte sedendum, erecte standum, decore ambulandum sit? non membra incurvando, non vacillando, non oscillando. Si qvid indigent qvomodo petere; cum datur, qvomodo gratias agere; cum obvium aliqvem, habent, qvomodo salutare; cum salutant, qvomodo genua flectere, aut porrigere dextram; Cum superiores se alloqvuntur, qvomodo aperire caput, compositas tenere manus etc. debeant. Et qvae plura sunt bonos et honestos attinentia mores: de qvibus alibi prolixius. Hīc qvaedam delibari necessum fuit.

CAP. X. In Pietate Liberi qvomodo sint exercendi.

NE jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor DEI in illis. Nam satius est mori sine filiis, qvam relinqvere filios impios inqvit sapiens Siracides 16. vers. 1. et 4. Ante omnia itaqve Parentibus cura esse debet, ut Liberos suos verā et non fucata, internā et non superficiariā Pietate imbuant: sine qva scientia, et qvamcunqve politi mores, plus obessent qvam prodessent: plane ac culter, gladius, securis, in manu furiosi, qvō acutiora eō perniciosiora sunt.



page 238/239, image: s146

2. Licet autem primo et secundo annō circa infantes, propter tenellam aetatulam, et in profunda radice haerentem rationis usum parum hīc agi possit, paeter id qvod Deus per naturam, et internam suam gratiam, efficit: Omnino tamen nostri erga illos officii, atqve etiam pietatis, initia ponenda sunt, ut ubiqve Deo et naturae, qvantum in nobis est, cooperemur. Qvamvis enim infantes recens natos pietatem docere neqveamus, possumus tamen ipsimet illorum locō pietatem exercendo condiscere, in ipsis qvoqve pietatis fundamenta ponere, per preces et sanctum baptisma Christo Redemtori eos reddendo, internumqve Doctorem Spiritum S. iis exorando.

3. Ut primum ergo Parentes sentient Deum illos fructu ventris donare velle, ardentissimis precibus a Deo benedictionem et sanctificationem illi suae propagini, optabunt: qvia, teste Scripturā, qvi sanctus futurus est, jam ab utero materno separatur et sanctisicatur (Jer. 1. vers 5. Psal. 22. vers 11. Jes. 49. vers 1.) Cujusmodi preces gravida Matrona cum patre, qvotidie sine intermissione fundere, totumqve gestationis tempus pie ac sancte transigere debet: ut proles sua, jam sub corde suo, timoris Dei primordia sumat (Huc spectans Oratio gravidae Matronae capite V. posita est: Omnipotens Deus etc.)

4. Postqvam vero Deus donum suum ex tenebris in lucem productum, conspiciendum dederit, debent Parentes (ut pius qvidam Theologorum docet) in honorem manūs Dei hīc in recenti opere qvasi deprehensae, novum hunc Mundo hospitem osculo excipere. Sancta enim est sanctae illius Machabeae Matris confessio, nos ignorare qvomodo in utero nostro concipiantur infantes, neqve nos illis spiritum largiri, neqve vitam aut membra corporis compingere: sed Mundi condirorem fabricare genus humanum etc. (Machab. 7. v. 22.)

5. Si autem fructum ventris vivum, sanum, membrisqve integris conspicient, e vestigio munificentissimo datori humiles agent gratias: Utqve porro per sanctos suos Angelos ab omni offensa eum protegat, et ad felicem educationem coelestem benedictionem largiatur, ferventer orabunt.

6. Providebunt deinde ut Dei donum Deo redonent per Baptismum: flagrantissime orando ut clementissimus Deus Creaturam suam in Christo salvare, eiqve donato salutis arrhabone, Spiritu Sancto, dilectionem suam obsignare dignetur. Sancte etiam promittendo, si Deus infanti vitam ac valetudinem largitus fuerit, se illum ab omni vanitate mundana, carnalibusqve corruptelis, abducturos, et pie in gloriam Dei educaturos. Sic Anna Samuelem filium suum, ante conceptionem, post conceptionem, post nativitatem, ferventissimis precibus devovens Deo, benedictionem illi exoravit. Non facile enim misericordia divina repellere a se potest id, qvod sibi cum humilitate ac fervore consecratur. Contra si negotium hoc oscitanter agant pii etiam Parentes, Deus ipsis immorigeros dat liberos: ut gratis ista dari, merumqve Dei donum esse, ad oculum pateat.

7. Efficax eorum ad pietatem Initiatio secundo anno inchoari poterit, cum sese ratio tanqvam flosculus explicare, ac res discriminare, incipit. Tum enim mox et lingva eorum solvitur, verbaqve articulata proferre tentant, pedes roborascunt et cursui se praeparant. Ibi ergo commodior jam non deerit opportunitas pietatis qvoqve inchoandi exercitia: paulatim tamen et gradatim. Quod qvā ratione fiat monebo.

8. Primo, cum Liberi natu majores ante et post cibum orant, vel canunt, providendum est ut infantes tacere, et tranqville sedere, aut stare, manus componere, compositasqve tenere, consvescant. Qvod assvescent facile: modo illis exemplō bonō caeteri perpetuo praeeant et aliqvousqve manus illorum compositas teneant.

9. Secundo, ut ex illorum ore jam qvoqve laus Dei prodeat, genua flectere, manus complicare, sursum tueri, et preculas recitare doceantur. Inprimis hanc brevissimam precaciunculam: Deus Pater miserere mei, propter filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum, Amen. Hāc intra mensem aut duos memoriae infixā, discent Orationem Dominicam. Non statim integram, sed primum cum exordio petitionem primam, septimanae spatio: singulis diebus mane et vesperi, semel aut bis recitantes (qvid enim aliud geraria qvod agat habet? Expedit etiam ut augescens ratione infand, qvoties cibum poscit prius oratiunculam suam proferre consvescat.) Ubi vero in hac prima petitione lingulam et memoriolam puer firmaverit, adjungenda est petitio secunda, et repetenda iterum per duas septimanas. Deinde tertia petitio conjungenda, et sic usqve ad finem. Facilius sic Orationem Dominicam retinebit, qvam si consvetō more integra simul et semel cum puero recitetur: qvam ille bienniō aut trienniō cogatur discere, nec adhuc recte teneat.

10. Teritio, potest interdum infanti Coelum digito monstrari, ibi esse Deum


page 240/241, image: s147

qvi omnia condidit; a qvo cibum, potum, et vestitum habemus. Tum ut intelligat cur orantes coelos suspicimus. Superaddi poterit oratiumcula haec: Omi Deusda mihi cor tui timens, Patri ac Matri obediens, tibiqve per omnia placens. Spiritum tuum Sanctum imperti mihi, qvi me doceat et illuminet, per Jesum Christum dilectum filium tuum, Amen.

11. Postea Confessio Christianae fidei assumenda est, ut ante decursum tertii anni (in tardioribus qvarti) eam percalleat. Qvod haud difficile fuerit, qvotidie mane et vesperi (imo ante et post esum) recitando: primō qvidem Mense primum duntaxat articulum; secundō secundum cum primo; tertium tertiō, cum secundo et primo; et sic conseqventer. Novus autem articulus qvoties assumitur, potest etiam extra preces repeti, tam diu donec puer verba ejus probe perceperit. Concediqve iis potest, ut oratione peractā poplite submissō, Confessionem fidei stantes recitent: ut sic orationem ab eo qvod oratio non est, discernere consvescant.

12. Hīc jam qvoqve de Deo qvāvis occasione loqvendi tempus erit: ut auditā ejis crebrā mentione, Deum identidem respectare, venerari, et amare svescant. Isthuc pro captu suo manuducendi sunt. Ex. gratiā: Monstratō iis Coelo dices, Deus ibi habitat: monstratō Sole, Ecce nobis Deus lucet: cum tonat, ecce impiis minatur etc. Promittendo item eis, si lubenter orabunt, Patri et Matri morem gerent, Deum illis pulchram vestem daturum: sin, eos occisurum. Cum eis autem vestis aliqva nova, aut jentaculum, et simile qvod eos afficiat, datur, dicendum est; Deum illis ista dare. Si demortui cadaver visitant, aut funus deducunt, ostendendo iis in sepulchro terrā obrutum, aut morticinum animal, dicito: Deum ista mactasse, qvia mala fuerant etc. omnia eō fine, ut assidua Dei memoria menti eorum instilletur.

13. Si cui visa fuerunt, qvae hīc scribuntur puerilia, dicendum est: Sunt sane, puerorum enim hīc negotium agitur, cum qvibus procedi aliter qvam pueriliter non potest. Nec Deus ipse cum adultis nobis aliter in Verbo suo, et in hāc Vita, qvam cum infantibus loqvitur: revera enim infantes sumus, res divinas et coelestes non prout in seipsis sunt, sed secundum hebetudinem nostram intelligentes (1 Cor. 13. v. 11.) Et tamen Deus ad infirmitatem nostram se demittit: Cur nos infantum nostrorum imbecillitati non condescendamus?

14. Cum fidei confessionem didicerint, sensim Decalogus iis tradendus: eōdem ordine qvem circa Orationem, et Fidei confessionem, observandum esse innuimus. Puta ut non totus Decalogus simul (hebetaretur sic ingenium, et infirmaretur memoria) sed per partes, ediscendus proponatur. V. gr. Primum praeceptum per septimanam totam qvotidie, mane, post cibum, et vesperi. Postea adjunctō secundō praeceptō (qvia paulo prolixius est) per duas aut tres septimanas: Qvintum per duas. aut tres. Qvintum per duas. Sextum, septimum, octavum, nonum, simul assumenda sunt, iterum ad duarum septimanarum spatium. Tandem assumptō decimō praeceptō, totus Decalogus qvotidie rependus est, ad singulas preces clare. Jamqve ipse puer recitet, praesente tamen Patre, aut Matre, vel geraria, aut personā ad hoc destinatā; qvae ut ne aberret attendat, haesitantem vero corrigat. Non minus tamen gestibus ejus attendendum, ne huc aut illuc circumspectare, varie sese jactare, manus agitare, permittatur: ut omnino devotioni adsvescat. Ad qvam informandi, hortandi, castigatione vel inclamatione, ferulā interdum, aut denegatione jentaculi, adigendi sunt. Praemonendi ergo ante preces, vel etiam inter orandum. Si nihilominus exorbitent, percutiendi; sive mox inter precandum, sive precibus peractis, ut qvorsum id fiat animad vertant: prudenter tamen, ne sacra fastidire puer incipiat, magis potius adamat.

15. Qvintō annō assumi debet exercitio pietatis precatio vespertina. V. gr. Gratias ago tibi, mi Pater coelestis, per Jesum Christum filium tuum dilectum, qvod me hāc die, gratuitā tuā misericordiā, clementer custodivisti. Oro te ut velis mihi condonare omnia peccata mea, qvae injuste perpetravi. Velis me hāc nocte tuā gratiā benigne conservare: qvia ego me meumqve corpus et animam, ac omnia, in manus tuas committo. Tuus Sanctus Angelus sit mecum, ne diabolus ullum jus in me reperiat Amen. Pater noster etc.

16. Hanc ubi didicerint, adjungatur matutina, qvae potest esse haec: Gratias ago tibi, mi Pater coelestis, per Jesum Christum filium tuum dilectum, qvod me hāc nocte ab omnibus in commodis conservasti. Oro te ut velis me hāc die qvoqve conservare a peccato, et omnibus malis: ut tibi omnia mea facta, ateqve adeo tota Vita mea, bene placeant: qvia ego me, meumqve corpus et animam, ac omnia, in manus tuas committo. Tuus sanctus Angelus sit mecum, ne diabolus ullum jus in me reperiat, Amen. Pater noster etc.

17. Benedictionem mensae, et Gratiarum actionem, procul omni dubio ex qvotidiana recitatione hīc jam callebunt. Proinde qvintō et sextō annō aliqvi versiculi cum illis cantandi sunt, ut Cap. VII. circa Musicam dictum est.



page 242/243, image: s148

18. Ne autem pietas in corde sese radicans impedimenta sentiat, bonum qvoqve et summe necessarium erit in ea aetate occasionibus malis obsistere: nempe omni conatu in hoc incumbendo, ne qvid impium, spurcum, mentem contaminans, ad oculos vel aures eorum penetrare qveat. Qvemadmodum enim juxta testimonium Salomonis (Prov. 18. V. 17.) Justus videtur qvi primus est in lite sua: et qvod Jureconsulti dicunt, Qvod nullius est, fit primum occupantis. Ita aeterne verum illud est, Menti nostrae primas impressiones haerere firmissime: qvod tenerae, aetati primum (sive bonum sit, sive malum) inhaeserit, hoc profundissime haeret, qvamdiu vivunt, ut ab iis qvae seqvuntur expelli neqveant.

19. In foro sane potest Accusatus etiam rectificare rem suam, cum informatō melius Judice Accusatoris sui (coloribus dilutis) causam evertit: Judex enim, utpote aetate et judiciō maturus, utracunqve pars liqvidius suam causam deduxerit, sive prior sive posterior, secundum illam pronuntiat, alterā facessere jussā. Sed aetatulae hujus demum sese explicans ingenium cerae imaginem refert: cui qvale sigillum impresseris dum mollis est, ut cum eo indurescat, illud ipsum retinet, nec aliud, nisi cum difficultate et violentia, recipiet; et ne id qvidem aliter qvam scabre. Sed et haec multum distant: ideo qvia cera, ut priorem imaginem dimittat, igni molliri potest: et Cerebrum ut qvod semel recepit iterum dimittat, nullō adigi potest modo. Nulla, inqvam, vel ars vel ratio excogitari potest, qvā homo, qvod semel impressum habet, obliterare possit, tametsi ipse velit: nedum si qvis imperet. Ideo non inepte Themistocles artem sibi oblivionis potius, qvam memoriae, optabat: qvia naturalis memoriae nostrae vis qvodcunqve apprehenderit, illud facile retinet, eripi autem sibi aegre patitur.

20. Nihil itaqve magis curae Parentibus erit (si salus liberorum ipsis cordi est) qvam ut ad omnia bona eos informantes, omnium malorum aditu prohibeant: tum ipsi pie et sancte sese gerendo, tum Familiam, omnesqve domesticos, eō adigendo. Aliās Christus clamat: Vae. scandalizanti unum ex his minimis (Matth. 18.) Juvenalis vero, licet Ethnicus, scriptum reliqvit:

Maxima debetur puero reverentia: si qvid
Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos;
Sed peccaturo obsistat tibi silius infans.

CAP. XI. Qvam diu pueros Materna in Schola detineri conveniat.

QUemadmodum plantulae postqvam e seminibus suis procrevźre, ut crescant felicius, fructumqve ferant, in pomaria transplantantur: ita Infantes in sinu Materno enutritos, mente et corpore roboratos, Praeceptorum curae tradi expedit, ut svavius adolescant. Arbuscula enim alio traducta semper celsius crescit, hortensisqve fructus semper sylvestri sapidior est. Id autem qvando, et qvomodo? Ante sextum aetatis annum pueros de materno gremio dimitti, et Praeceptoribus tradi, non sim auctor, seqventes ob causas.

2. Primum, infantilis nimium aetas plus curae circa se reqvirit, qvam ut ei Praeceptor, turbam puerorum sub manu habens, sufficere possit. Praestat itaqve adhuc eos in Maternos foveri gremio.

3. Deinde, Tutius est cerebrum recte solidescere, anteqvam labores sustinere occipiat: in infante autem vix intra qvintum aut sextum annum totum bregma clauditur, cerebrumqve solidatur. Sufficit ergo huic aetati, qvantum in domestica institutione sponte, insensiliter, et qvasi per ludum comprehendere datur.

4. Traeterea, nullō fructu fieret si secus fieret. Surculus qvi tener est ad plantandum assumptus, debiliter et sensim crescit, firmior vero fortius et ocyns. Eqvuleus praemature Currui admotus debilitatur: sed si temporis sat ad succrescendum ei largitus fueris, fortius trahet, et remoras pensabit.

5. Nec deniqve tanta remora est ad sextum annum, aut initium septimi, exspectare, dummodo provideatur (qvemadmodum docuimus) ut domi non desit, in qvō primis illis aetatis suae annis exerceantur. Qvod si erit, ut infans juxta praescriptum modum domi jam, in pietate, honestis moribus (praesertim reverentia, obseqvio, et observantia erga superiores) tum in sapientia, celeri rerum actione, distincta verborum prolatione, tirocinia sua deponat, Scholasticam subire institutionem annō sextō minime serum erit.

6. Vice versā ultra sexennium infantem domi detineri svadere nolim: qvia qvod intra hoc tempus ediscendum domi est (secundum praemonstratam viam) commode hōc sexenniō absolvere possunt. Et nisi postea statim rectae informationi infans tradatur, infallibiliter inutili otio adsvescet, rursumqve efferabitur. Imo metuendum, ne ex illiberali otio, hoc vel illud vitium illi


page 244/245, image: s149

adhaerescat, qvod deinde tanqvam noxium lolium disiculter eruncari posset. Optimum ergo continuari qvod semel coeptum est.

7. Qvod tamen non sic praecīse accipi oportet, qvasi nullā ratione nisi completō sexenniō ad Scholas transitus fieri debeat. Potest dimidiō vel integrō etiam annō, pro indole pueri, terminus hic seu proferri seu anteverti. Arbores enim qvaedam ipso vere fructum ferunt, aliae aestate, aliae autumnō. Praecoces tamen flores citius cadere, serotinos melius maturescere, videmus: similiter fructus praecox hodie usui est: nec diutius durat; serotinus durabilior est.

8. Et tametsi nonnulla ingenia (ante sextum, qvintum, imo qvartum annum) volare velint, bonum tamen erit cohibere potius, qvam permittere, nedum compellere. Aliās, qvi ante tempus Doctorem habere vult, vix Baccalaureum habebit, interdum et stultum: qvia Vitis nimium initio luxurians, botrosqve dense protrudens, procrescet qvidem in alitum, radicem tamen enervabit, nihilqve erit durabile. Sunt ex ad verso tardiora ingenia, cum qvibus septimō aut octavō annō vix aliqvid utile inchoari poterit. Qvare consilium nostrum qvod hīc dedimus, de mediocribus ingeniis (qvorum major semper est proventus) intelligi debet. Si qvis capacioris aut hebetioris ingenii infantem habuerit, cum Scholae Praeceptoribus, aut Inspectoribus, consilium inire poterit.

9. Signa ex qvibus infantilis aptitudo Scholas publicas freqventandi colligi potest, sunt seqventia.

1. Si qvod Materna in Schola scire eum oportuit, sciat.

2. Si in illo attentio et circumspectio ad interrogata, ac qvalisqvalis judicii facultas, deprehensa fuerit.

3. Si aviditas insuper qvaedam, altioris informationis, in eo se prodat.

CAP. XII. Qvomodo Parentes Liberos suos ad Scholam praeparare debeant.

OMnia humana opera si commode tractanda sunt, consilium legitimamqve praeparationem reqvirunt. Qvod innuit Siracides (18. vers 20) ante preces, ante judicium, et ante quodvis prolatum verbum (etiamsi maxime pateat quaestio Cap. 33. V. 4.) praeparationem exigens. Et conveniens utiqve est, creaturam rationis participem nihil sine ratione et judicio, sed prudenter ac cricumspecte, agere: ut cur id agat, et qvid secuturum sit, aut seqvi possit, si sic vel aliter egerit, praecogitet. Neqve igitur Parentes temere liberos Scholis informandos tradent: sed prius tum ipsi, qvid hīc agendum veniat pensitabunt, tum pueris ad idem prospectandum aperient oculos.

2. Minus ergō prudenter agunt, qvi liberos ad Scholas tanqvam vitulos ad Macellum, aut pecudes ad Gregem, sine praeparatione omni ducunt: maceret se postea Ludimagister cum iis, et excruciet, qvomodo velit. Hos tamen amentiā superant illi, qvi ex Praeceptore factō terriculamentō, et ex Schola carnificinā, demum pueros eō adigunt. Qvod fit dum incaute Parentes, aut famulitium, de poenis Scholasticis, de severitate Praeceptorum, qvodqve non amplius sint lusuri, et qvae similia, coram pueris declamant. Mittam te in Scholam, inqviunt, mittam, mitesces: Virgis te caedent, exspecta modo etc. Qvō pactō illis non ad mansvetudinem, sed ad majorem ferociam, desperationem, ac servilem metum, erga Parentes et Praeceptores, occasio ministratur.

3. Prudentes igitur et pii Parentes, Tutores, Curatoresqve, sic rem instituent. Primo, appropinqvante tempore pueros in Scholam mittendi, solabuntur eos, tanqvam adventantibus nundinis, aut vindemiā: ubi Scholam cum, aliis pueris itaturi, cumqve illis literas discituri et collusuri sint. Potest etiam Pater aut Mater pulcherrimas vestes, elegantem pileolum, politam tabellam, libellum, et simile qvid, polliceri, aut id qvod jam paratum habent interdum ostentare. Non autem; dabunt (ut desideriō magis ac magis inardescant:) sed tantum se illis daturos pollicitabuntur. Id. autem his aut similibus verbis: Age dilecte fili: ora diligenter, ut tempus id ocyus veniat: piusqve sis et obediens etc.

4. Bonum qvoqve fuerit commendare illis, qvam eximium sit Scholas freqventare ac literas discere. Tales enim evadere in Magnates, Praepositos, Doctores, Verbi divini praecones, Senatores, etc. Omnes eximios, celebres, divites, sapientesqve Viros, qvos reliqvi honore proseqvi necesse habent. Ideo multo praeclarius esse Scholam visitare, qvam domi otiō marcere, aut discursare per plateas aut opificium addiscere etc. Tum qvia discere non est labor, sed cum libellis et calamo, saccharo dulcior lusus. Ut autem hujus lusionis qvalemcunqve


page 246/247, image: s150

praegustum sentiant, non oberit cretam in manus eis praebere, qvā illi in scamnis, mensa, aut tabella sibi data, pingant, lineas ducant, qvidqvid volunt, phialas, cruces, orbes, stellulas, eqvos, arbores etc. sive recte exprimant sive secus, nihil interest, modo inde animi oblectationem capiant. Impossibile id sine fructu esse: siqvidem munus ita facilius literas pingere ac dignoscere assvescet, et qvidqvid praeterea ad excitandum in iis Scholae amorem excogitari potest, praetereundum non est.

5. Praeterea, amorem illis et confidentiam erga Praeceptores futuros ingenerare debebunt. Qvod non unā ratione fieri poterit. Interdum amabilem Praeceptoris mentionem faciendo, nominando eum Dominum Patruum, Avunculum, Compatrem, Vicinum: et generaliter Eruditionem ejus, sapientiam, tum humanitatem et benignitatem, celebrando: qvod sit insignis vir, multa sciat, comis tamen erga pueros, eorumqve amans. Et licet verum sit nonullos ab illo vapulare; sed illos duntaxat, qvi immorigeri ac dissoluti sunt (qvi digni sunt ut ab omnibus caedantur) obseqventes nunqvam castigare. Adhaec omnia demonstrat, qvomodo qvidpiam scribendum aut recitandum fit etc. Hoc, et qvicqvid est huic simile, cum infantibus pueriliter fabulando, omnem timorem et formidinem ab eis removeant. Tum et interrogando, Erisne obseqvens? si dixiert se obedientem futurum, dicendum illi: Certo itaqve scias illum te amore complexurum. Utqve notitiam aliqvam cum futuro suo Institutore contrahat, et rem ita se habere intelligat, inqve spe illa confirmetur, potest Mater aut Pater munusculi aliqvid interdum per puerum (solum vel cum famula missum) mittere. Ubi Praeceptor (memor sui officii) blande illi loqvetur, aliqvid ei non visum (libellum, picturam, Musicum aliqvod aut Mathematicum instrumentum et qvōcunqvepuer oblectari possit) ostendet. Nonnunqvam etiam aliqvid donabit, codicillos, atramentum, obolum, saccharum, de fructibus nonnihil, aut id genus aliqvid. Ne tamem id suō damnō faciat, Parentes (qvorum id gratiā fit) compensare, aut praemittere aliqvid possunt, et debent. Eō modō facile erga Scholam et praeceptores animum hilarem et propensum acqviret: Praesertim ubi generosa indoles vigebit: et hīc jam dimidium facti, qvi sic bene coeperit, habebit: ipsa enim Schola jam illis nil nisi lusus erit, et cum animi voluptate proficient.

6. Qvoniam tamen omnis sapientia est a Domino, utpote qvae cum eo manet a seculo (Sirach 1. 19:) ille vero et sapientiae dux est, et sapientiae Rector, et in manibus ejus nos sumus et sermones nostri, omnis pariter providentia et scientia (Sap. 7 vers 15:) ipsa requirit necessitas, ut Parentes devotis precibus liberos suos iterum DEO commendent, rogantes ut exercitationi illorum Scholasticae benedicat, et ex illis vasa gratiae, imo si benignitati suae placuerit instrumenta laudis suae, efficiat. Sic Anna Samuelem suum Sacerdoti Eli cum precibus tradebat; sic David Salomonem Prophetae Nathani: sic Mater Magistri Hussi Bohemici Martyris, ad Scholam cum peregre ducens, aliqvoties inter eundum cum eo in genua prolapsa preces fundebat. Qvomodo autem Deus exaudiverit, et benedixerit, novit Ecclesia. Qvī enim Deus hoc qvod illi cum fletu ac lacrymis, totō pectore, ac ferventer (in utero primum materno, post in Baptismo, et nunc denuo) consecratur, a se rejicere possit? qvomodo non recipiat tam sanctam hostiam? Impossibile id.

7. Qva propter Pater aut Mater in eum usum hanc Oratiunculam habere poterunt.

Omnipotens Deus, Creator spirituum et universae carnis, ex qvo omnis paternitas in Coelo et Terra nominatur, summe Angelorum et Hominum Imperator: qvi pro aeterno super omnes Creaturas jure Tuo Legis tuae verbō sancivisti, ut omnes primitiae proventuum terroe pecudum et hominum, tibi Deo et Creatori redderentur in sacrificium, aut juxta voluntatem tuam redimerentur aliis victimis. Ecce ego indigna ancilla tua [vel, indignus famulus tuus] donata ex tua benedictione fructu ventris [NB. Si primogenitus infans fuerit, dicat Primitias uteri] eum tibi Creatori, Patri et Domino clementissimo, cum intima submissione reddo, ut sis et maneas meus et seminis mei Deus in aeternum. O qvanta benignitas et misericordia facta est nobis credentibus, qvod empti simus ex omni populo primitioe Deo, et Agno! Ratum ergo firmumqve id effice in hoc etiam fructu uteri mei, ō misericor dissime Deus, ut sit in numero electorum tuorum, et partem accipiat cum sanctificatis tuis. Et qvoniam eumpro conseqvenda uberiori sapientia juventutis Moderatori trado, oro te ut addas benedictionem tuam; ut interno duce Spiritu tuo


page 248/249, image: s151

Sancto instructus, magis magisqve qvod tibi placeat intelligere qveat, et in tuis mandatis ambulare discat. Timor tui, Domine, est initium sapientiae: impleitaqve cor ejus timore tuō, ō Sancte Deus, et lumine intelligentiae juxta voluntatem tuam illumina eum, ut provectior aetas ejus (si largitus illam fueris) tibi gloriosa, proximo utilis, ipsi salutaris esse possit. Exaudi me dilectissime Pater, et imple preces famuli tui (ancillae tuae) propter intercessionem Mediatoris nostri Iesu Christi, qvi infante sibi adductos recipiebat, ulnis complectebatur, osculō et benedictione imptrtiebat. Pater noster etc.

Soli Deo laus et gloria!

Conscripti etiam fuźre pro Vernaculae Scholae Classibus sex Libelli totidem, sed nunqvam editi: qvia cum Patriae Scholas reparandi occasio none esset: ab aliis vero illa qvae Latinis destinabantur Scholis urgerentur, elimandis istis otitum non fuit. Titulos itaqve solum translatos huc apponam.

I.

Christianae Juventutis VIOLARIUM: primae Scholastica; institutionis fragrantissimos flosculos continens.

II.

Christianae Juventutis ROSARIUM, pulchre continuatae informationis odoriferorum florum fasces exhibens. Pro Scholasticae Exercitationis anno secundo.

III.

Literarum. et Sapientiae studiosae Iuventutis VIRIDARIUM. Ubi qvicqvid pulchri Coelum et Terra, humanaeqve Artes, continent, scituqve et creditu necessarium est, puerilibus ingeniis amoene in conspectu sistitur.

IV.

Literarum Studiosae Iuventutis Sapientiae LABYRINTHUS. In qvo variae, pulchrae, ad Ingenium acuendum Memoriamqve juvandam perutiles (e Libris Sacris et aliunde collectae) Qvaestiones, in forma AEnigmatum proponuntur et solvuntur.

V.

Christianae Iuventutis Spirituale BALSAMENTUM. In qvo variarum humanarum Scientiarum et Artium, adeoqve omnium qvae: hacin vita Homini ad spectandum vel agendum obvenire solent, salutaris usus monstratur: ad captum adolescentiae qvinto Exercitationis Scholasticae anno paratum.

VI.

Christianae Iuventutis PARADISUS ANIMAE: totius S. Scripturae medullam, pracipuosqve Ecclesiasticos hymnos, preces etc continens: ad usum roborandi in animis adolescentum Christianismi etc.

Inter haec venit in mentem concinnare Libellum, qvi unus totam


page 250, image: s152

Lingvam, totumqve Rerum complexum, contineret, Seminarium Lingvarum et Scientiarum omnium appellandum. Qvem condi posse, nec opusculum fore prolixum (si rerum serie omnia lustrando, rem qvamqve semel nominaremus nec amplius) spem conceperam. Qvod consilium cum amicis detexissem, monuit nonnemo Iesuitas in Hispania jam libellum talem edidisse, Ianuam Lingvarum dictum. Sed ego hac inspecta, non id esse qvod votis conceperam vidi, meumqve institutum proseqvi perrexi annis 1629 et 1630. Tacite qvidem, ut in Patriae usus esset paratum: Sed qvod tamen per amicos proditum, a Lesnensis Scholae Curatoribus ad prelum postulatum fuit, tam instanter, ut editionem negare, aut differre (tametsi volui, foetum adhuc imperfectum videns) non possem. Edidi igitur sub titulo Ianuae LL. reseratae, Anno 1631, insperato Orbis literati applausu. Mox enim in Scholas recipi, et in varias Lingvas transferri, et variis locis recudi (Lipsiae, aureae titulo, alibi aliis elogiis, ornata) coepit. Qvod occasionem dedit rude hoc (utpote primi tentaminis) Opusculum melius elimandi: et qvidem eousqve ut primam illam Januam, non amplius agnoscam meam, abolitamqve velim. Nihilominus tamen eam hīc recudi facio: qvia cum in tot Lingvas translata fuit, indignum videtur memoriam ejus penitus aboleri: praesertim dum nonnisi qvinqve aut sex schedarum jactura erit, interdum autem rudimenta etiam rerum videre delectet. Fiat igitur.

J. A. COMENII JANUA LINGUARUM RESERATA. SIVE SEMINARIUM LINGUARUM ET SCIENTIARUM OMNIUM. Hoc est Compendiosa Latinam (et qvamlibet aliam) Lingvam, una cum Scientiarum, Artiumqve omnium fundamentis, perdiscendi Methodus; sub Titulis centum, Periodis autem mille, comprehensa. Primumqve ANNO 1631. edita.

AEstimat ut sapiens pretiō, non pondere, Gemmas:
vtilitate probat sic qvoqve Mentis opus.

AD LECTORES ERUDITOS PRAEFATIO.

Cognitum Scholis non satis fuisse verum et genuinum lingvas tradendi modum hactenus, res ipsa loqvitur. Consenescebant pleriqve, qvi se dediderant literis, circa vocabula: soli Latinae lingvae decem, et plures anni tribuebantur: imo tota aetas, tardissimō, eōqve exili, et operae pretium non refundente profectu.

2. Qvesti id sunt jam pridem viri magni, Vives, Erasmus, Sturmius, Frischlinus, Dornavius alii: qvorum satis luculentae eāde re prostant qverelae, non item radicitus


page 251, image: s153

malum tollentia remedia. Ideo excellentiora ingenia, Scaligerorum, Lipsiorum, etc. vulgari illāinfeliciter tritā viā relictā, per devios qvosdam, directiores tamen tramites, ad lingvarum et scientiarum fastigia feliciter enixi sunt.

3. Verumenim vero paucis illi vestigia sua, qva seqvenda essent, demonstrārunt: nec cujusvis est, propria indagine insveta tentare, aut (qvod ajunt) nare sine cortice. Qvō factum, ut Scholae ataxias suas (qvicqvid seculi felicitatem et literarum lucem jactarint) majori ex parte retinuerint hactenus.

4. Distinebatur nimirum, imo distendebatur juventus praeceptionibus Grammaticis infinite prolixis, perplexis, obscuris, majorem partem inutilibus, annis aliqvot: hoec prima crux. Tum per eosdem annos effarciebatur Vocabulis rerum sine Rebus; id est, nec Res Vocibus illis exprimendae: (qvō facilior, firmior, et evidentiori cum utilitate impressio fieret) monstrabantur, nec Votum juncturae, cuivis lingvae propriae, ostendebantur: manifestō utrinqve errore.

5. Voces enim, qvia Rerum signa sunt, rebus ignoratis qvid significabunt? Noverit puer millies millena Vocabula recitare, si Rebus applicare non novit, qvem apparatus iste usum habiturus est? e solis etiam separatis Vocabulis Orationem exsurgere posse qvi sperat, idem speret arenam in mani pulos colligari posse, aut e caemento murum erigi, absqve calce. E Vocabulariis igitur, et Dictionariis, Latinae Lingvae studium nimir est impeditum.

6. Sed mederi animadversis incommodis putantur Authores boni, magnorum consilio virorum in Scholas introducti; Terentius, Plautus, Cicero, Virgilius, Horatius, etc: tum qvia cum Lingvae cognitione, variarum simul Rerum notitia inde acqviri; tum qvia castissima Romani sermonis purotas ex antiqvis illis scriptoribus, tanqvam ex vero fonte, securissime hauriri possit.

7. At vero institutum hoc ut plausibile, ita maxime incommodum est.

8. Primo enim tot Authores, qvot reqviruntur, comparare, non cujusvis fortuna permittit. Deinde ad horum Autorum (plerumqve sublimior aqvam pro pueritiae captu, et a nostro usu aliena, tractantium) tam vasta Volumina Iuventutem adigere, est Cymbam exiguo ludere cupientem lacu, in Oceanum vastum, vel aeternis jactandam erroribus, vel absorbendam fluctibus, vel certe sine ullo fructu reddendam littori, propellere.

9. Ad haec si maxime qvis omnes istos perreptet, reperiet tamen se finem suum (sufficientem videlicet Lingvae cognitionem) non asseqvutum: qvia Authores illi materias omnes non tractarunt: et si tractassent omnes illorum temporum, nostras tamen nec tractare, nec nosse poterant: ut necessario tandem alii plures, antiqvi et recentiores (Reinimirum Herbariae, Metallicae, Rusticae, Militaris, Architectronicae etc. scirptores, qvos in sui Nomenclatoris praefatione recenset Frischlinus) adjungendi, legendi, et relegendi forent: qvibus certe cumulandis non facile reperiretur firnis.

10. Deniqve si qvis lingvae discendae gratiā tot transmittat annos, ecqvando ad realia veniet? Qvando sanioris Philosophiae cognitione imbuet animum? Qvando in Sacrosanctae Theologiae adita intrabit? vel Medicorum arcana perqviret? vel Iurisconsultorum volumina evolvet? Qvando ad finem studiorum perveniet? et qvod majus, qvando tam anxie qvaesitae Eruditionis praxin in Ecclesiae et Reipubliciae bonum exercebit? Certe vel (propter hujus Vitae brevitatem) nunqvam, vel seru admodum: sentietqve, Vitam praeparationibus vitae consumptam esse.

11. Omnium itaqve votis optandum erat, epitomen aliqvam Lingvae totius ita construi, ut omnes qvotqvot habet, Voces et Phrases in unum redactae corpus, brevi temporis spatiō, laboreqve exiguō perceptae, facilem, jucundum, tutum, ad reales Authores transitum praestent. Vere enim D. Isaacus Habrecht scripsit: (sed qvod minus prudenter qvidam ad Dictionaria trahit) Qvemadmodum, inqvit, multo facilius esset visu dignoscere omnia animalia, visitando arcam Noe, continentem ex omni genere bina selecta, qvam peragrando totum Terrarum orbem, donec casu in aliqvod animal qvis incidisset: eādem prorsus ratione, multo facilius omnia vocabula addiscentur, ex Epitome Lingvae,


page 252, image: s154

In qvā fundamenta omnium continentur, qvam audiendo, legendo, donec casu in tot Vocabula qvis incidat.

12. Animadvertit id, paucis abhinc annis, e Iesuitis nonnemo, qvi unō fasce complexus lingvam Latinam totam, vulgavit (sub titutlo Collegii Hibernici Salmancae, Hispamarum) IANVAM LINGVARVM Latine et Hispanice: ubi Sententiarum duodecim centuriis comprehensa sunt omnia usitatiora Latinae lingvae Vocabula, eoqve modo dislocata, ut nullum eorum (exceptis particulis, Sum, Ex, In, etc:) semel positum recurrat, unumqvodqve tamen in debitā constructione et phrasi decora, audiatur.

13. Haec inventio qvamprimum Anglis visa fuit, approbata, commendata, et loqvelā Anglicanā aucta, atqve anno 1615. typis vulgata fuit. Qvam biennio post D. Isaacus Habrecht Argentinensis, Germanus Galliciae Lingvae adjectione, auxit, et ibidem qvadrilingvem edidit: in Germaniamqve reversus, Germanicam qvoqve adjunxit versionem, mire eam Lingvas docendi et discendi rationem commendans. Compendiosissimam enim certissimam, utilissimam, et nunqvam satis laudatam appellat. Cujus rei suffragatores facile reperit multos. Nam et typis variis Germaniae locis edita est, et distracta avide, et in Scholas qvasdam non incelebres introducta, et anno 1629. octo lingvis luci exposita.

14. Haec cum ad meas qvoqve venisset manus, avide et ingenti cum voluptate, semel et iterum perlegi, impense juventuti gratulans, qvod certiora indies imbecillitatis subsidia divino munere concedantur. Verum paulo post, attentius eam cum scopo suo conferens, dubitare coepi, num praestaret, qvod promittit: tertiataqve accuratiore cum judicio lectione deprehendi, jure titulum tueri non posse. Qvod vere, et absqve invidia dici, inde palam faciam, qvod Ianuae non prastet usum.

15. IANVA enim domus, annon foris adventantes intromittit? Ita sane. Haec autem Patrum Hibernorum Ianua tironibus in Latinitatem aliunde introducendis, aut parum, aut nihil confert. Triplici id evincitur ratione.

16. Primo etenim nomulla Vocum pars, qvas qvotidianus reqvirit usus hīc desideratur: e contra insolentia multa, Tironum captum et usum excedentia depromuntur. Qvam ob causamrecte nonnulli judicant, Iesuiticam hanc Ianuam non tam ad instituendos Lingvarum tirones, qvam adexplorandos aliqvousqve progressorum, inprimis autem sciolorum, in Latina lingva profectus, adhiberi posse. Isthāc vero ratione non Ianuae, sed Postici, obtineat nomen.

17. Alterum desidero, qvod cum singulae voces non nisi semel ponuntur, etiam polysemae, et homonymae (qvarum Latina lingva bene multum habet, ut et idiomata caetera) non nisi semel. Qvomodo igitur ab hāc Lingvarum Ianuā in Authorum lectionem mittetur (is enim Ianuae scopus) Latimtatis Tiro, qvi tot vocum alias atqve alias significationes ignorabit?

18. Et vero (qvod tertio, et qvidem potissimum, desidero) posuisset saltem unamqvamqve vocem in principali, id est, primo, simplici, nativoqve suo significatu! reliqva inde sagax ingenium odoraretur facilius. Factum autem id non est. Pleraeqve voces translate usurpantur, Metaphorice, Metonymice aut Synecdochice: utpote cum sententiarum elegantiam plerubiqve captārit Autor. Tacebo multarum sententiarum informitatem, qvae neqve moribus, neqve constructioni ullum praebent usum, imo sensum nullum habent; ut ipsa Verba, qvomodo inter se convenerint, mirari qveant. Exempli gratia: 360 Artifici compedes impinguntur suae. 623 Vadem inergastulo clam confectum comperi. 733. Occasus dominii attigit limen. 953 Has dictionum telas posthumus nevit etc.

19. Sed qvia Patres isti tale hoc totius Lingvae compendium primi tentarunt, quod inventum est, grate agnoscimus, qvod erratum, condonamus benigne. Et qvia inventis addere, ut et unius inventi occasione invenire aliud, non aeqve difficile qvid nī aliud plus ultra moliamur? Svaserunt id certe doctissimi qvidam, et de Scholis perqvam meriti viri, ut si qvibus forte plus otii suppeteret, aliqvid accuratius effingendi non detrectarent laborem. Sed admovisse aliqvem manum nondum constat.



page 253, image: s155

20. Qvō factum, ut ego, e postremis licet minimus, experiri, et qvod ibi desiderabam, suppletum ire, animum induxerim: Non certe ullā ingemi, aut eruditionis (cujus mihi umbram vix esse, et ultro agnosco et deploro) fiduciā, nec qvodnimis otiō abundarem, sed unicō Iuventutis commoda promovendi desideriō, permotus. Qvid autem hīc vel praestiterim, vel praestare voluerim, silentiō praetereundum non est, sed ut tironum informationi, ita eruditorum censurae, exponendum.

21. Principio, qvia mihi inter immotas Didacticae leges hoec est, ut Intellectus et Lingva parallele decurrant semper; et qvantum qvis rerum apprehendit, tantum eloqvi consvescat, (nam qvi intelligit, qvod exprimere neqvit, a mutuā statuā, qvid differt? dare autem sine mente sonos, psittacorum est) necessario faciendum putavi, ut Rerum ipsa universitas, per classes certas ad pueritiae captum, digereretur, eoqve modo id, qvod sermone exprimendum est, (Res ipsae) imaginativae parti primum imprumeretur. Factum itaqve est, et enati sunt mihi centum communissimi rerum tituli.

22. Proxima inde cura fuit, evolvendo Lexica usitatiora seligere, et ad exprimendas Res, qvibus significandis vel primum invetita, vel post adhibita fuerunt, ita dirigere, ut mihil necessarium omitteretur, nihil nisi suo locō qvaerendum relinqveretur. Redacta igitur sunt circiter 8000 Vocabula in Periodos mille, qvas primum breviores, et non nisi unimembres, post longiores, et plurimembres, formavi.

23. Qvia vero Ciceronis testimoniō didicimus, Multum referre, Pueros a primis statim annis ad proprietatem Vocabulorum adsvefieri: Propria autem vocabula sunt, (ut Augustinus lib. 2. de Doctr. cap. 10. inqvit) cum his ipsis rebus significandis adhibentur, propter qvas inventa sunt: anxie prorsus in id elaboratum est, ut pro primo puerorum conceptu, omnes Voces propriō, et nativo suo significatu exstarent, exceptis paucis, qvae vel proprium amisisse usum deprehenduntur, vel propria Latina, qvibus Vernacula exprimerentur (adhanc enim respectus fuit perpetuus) deerant.

24. His positis metis, juxta et Hibernorum seqvutus Ianuam, non nisi semel qvamlibet posui vocem, Homonymis exceptis: qvorum si diver sa significatio exprimenda fuit, diversis locis (in diversa nempe materia) omnino repetenda fuerunt. De connexivis particulis, Et, Sed, Qvia, Omnis etc. nemo, spero, litem movebit.

25. Synonyma, et contraria plerumqve juxta invicem posui, atqve ita coordinavi, ut alterum alterius genuinum recludat sensum. Eorum tamen Synony morum, qvae eandem prorsus rem significant, nec vernacule nisi unā voce redduntur, alterum parenthesi inclusum apposui: ut periodo 38. Sirius (canicula). 40. Luciferum (Phosphorum) 136. Helenium (Inula) 581. sapone (smegmate) etc.

26. Etut Grammatica qvoqve subsidium haberet, ita Vocum connexionem institui, ut non solum Syntactica constructio sicubi a vernaculā recedit, sed et Etymologicum aliqvod accidens (Genus, Detlinatio, Conjugatio etc) innueretur. Exempli gr. Epenodo 169. (Haleces salitas nobis afferunt) facile puer Haleeem Gen. faeminini esse meminerit. Eperiodo 420. (qvis iis vesecatur?) Vesci non Accusativo, sed Ablativo jungi, observabit etc.

27. Vernaculum (mihi Bohemicum) Latinae ita aptavi, ut non solum utriusqve omnia themata, cum potioribus derivatis, et compositis, nativō sensu, exstarent: sed et exsurgentes inde tropi postmodum, veluti face adbibitā, ultro qveant intelligi. Seorsim autem vernaculum textum prima hac vice (qvum non ommbus, qvorum judicia exploratum nunc imus, usui esse posset) excudi curamus.

28. Indeculam vocum, ut patres Hiberni fecerunt, non adjunximus, (qvamvis ad manum sit) qvia non adeo intere esse putamus: si usus poscet, fiet. Aliud nempe nos grandioris operae, et majoris usus, molimur, LEXICON ETYMOLOGICVM: quod appellationum omnium rationes reddat, tum origines ipsorum thematum (sive ex Latinis, sive e Graecis, Hebraeisqve fontibus) detegendo, tum derivatorum seriem novā, succinctā, faciliratione, ob oculos pandendo.



page 254, image: s156

29. Addituri qvoqve Phraseologiam brevem, et accuratam: tractatum item de Homonymis, Paronymis, et Synonymis utilissimum: et deniqve Grammaticam, ad compendiosam facilitatem, celeremqve praxin, ex veris naturalis Didacticae legibus concinnatam: adeoqve Didacticae ipsiuspro docentibus et discentibus synopsin. Qvae omnia unō comprehensa volumine, Thesauriolum qvendam primae Scholasticae Eruditionis repraesentare possint.

30. Habituri itaqve videmur IANVAM LINGVARVM solidis (Rerum ipsarum) postibus bene firmatam; volubilibus (Lexici) cardinibus expedite apertilem; praesentaneā (Grammaticae) clave prompte reserabilem. Tam diu, inqvam, habituri, qvamdiu non ab excellentioribus ingeniis consummatius aliqvid subministratum fuerit. De qvo ut nihil dubitem, faciunt non tam Glaumii, et Glaumianorum magnifica illa, Orbi nota, promissa (de qvibus reipsa nihil dum constat) qvam fervidus ille multorum in eruendis Didacticae fundamentis ardor et aemulatio. Qvin imo ipse jam exqvisitiora his video: qvia tamen in eis concinnandis totum prope triennium (qvis facile credat, tantillam opellam tanti constitisse?) consumptum est, nec demoliendis funditus et construendis ab integro otium suppetit, eā qvā jam adornata sunt facie, luci exponere placuit: si non alia spe, certe ut aliqvis uberiore ingeniu et doctrinā instructus, vel ab his nostris etiam acceptu stimulō, plus aliqvid audeat. Novum itaqve iterum tentāsse vadum, novam fregisse glaciem satis esto.

31. Visum autem est, SEMINARII Lingvarum et Artium potius insignire opellam hanc, qvam Ianuam Lingvarum solum: qvia Rerum et sermonis par hīc cura: illudqve enixe qvaesitum, ut et confusum Rerum chaos distinctionis aliqvam lucem, in sapientiae tironum oculis, nanciscatur; et Vocum, phrasiumqve in finitoe congeriei certae substernantur radices; eōqve modo primi et fundamentales totius Eruditionis, Morum et Pietatis formentur conceptus.

32. Hic, inqvam, scopus fuit: qvem attigisse tantum abest ut glorier, ut primus etiam defectus agnoscam et confitear. Veniae autem apud cordatos spem facit Horatius, Opere in magno (etiam parvo, minutiarum pleno) fas esse obrepere somnum, autumans. Etvero, qvid unqvam simul effloruit, et maturuit? Qvā de causa Typographos rogatos, et monitos volo, ne si cui recudere libellum allubescat, id Authore inconsulto praesumat: futurum enim spero, ut limatius reddatur propediem opusculum, adjunctisqve illis, qvae innui, nitidius prodeat.

33. Interim vero utinam aliqvis eximie doctus, Latinaeqve lingvae potens, exorari qveat, ut hāc eādem, vel simili methodō, easdem materias plenius pertractare, classicorumqve Authorum phrasibus non jam amplius proprie solum, sed eleganter insuper et nervose omnia eloqvi, docere velit! Ita feret, ut amoenissimum Vniversitatis rerum, puraeqve Latinitatis viridarium, collectumqve preciosissimae Scholasticae Eruditionis Thesaurum, juventus studiosa haberet. Faxit Deus, ut omnes audeamus aliqvid publici boni Zelō! Scribebam in exilio 4. Martii An. 1631.



page 255/256, image: s157

JANUA LINGUARUM RESERATA. I. INTROITVS. I

SALVE LECTOR amice. 2 Si rogas, qvid sit eruditum esse? Responsum habe; Nosse Rerum differentias, et posse unum qvodqve suo de signare nomine. 3 Nihil ne praeterea? Nil certe qvidqvam. 4 Totius eruditionis posuit fundamenta, qvi Nomenclaturam Naturae et Artis perdidicit. 5 Sed id difficile forsan? 6 Est, si invitus feceris, aut praeconceptā opina. tione teipsum terrueris. 7 Tandem, si qvid asperitatis erit, initio erit. 8 Annon et literarum ductus puellis primo intuitu mira portenta videntur? 9 Ast ubi paululum impenderint operae, lusum esse animadvertunt. 10 Idem in omni re evenit, ut adspectu exteriore operosa appareat. 11 At si aggrederis, nihil est, qvod non cedat, et se subdat ingenio. 12 Qvi cupit, capit omnia. 13 Agedum itaqve qvisqvis es, sperare ego te jubeo, desperare veto. 14 En vide exiguum hoc opusculum. 15 Hīc tamen universum mundum, Latinamqve Lingvam, (velut in breviario,) ostendam. 16 Tenta qvaeso: evolve et edisce aliqvot has pagellas! 17 Facto hoc, oculatum te ad omnia humanitatis studia reipsā comperies.

II. DE ORTU MUNDI.

18 Deus omnia creavit ex nihilo. 19 Principiō enim expandit vastissimum spatium, (ubi coelum et terra existunt.) 20 Et complevit id tenebricosā qvadam, et informi caligine. 21 Ex qvā, tanqvam materiā, figuravit creaturas corporeas, distinctas formis, et vestitas Accidentibus variis, prout cujusqve Ideam intra se conceperat: 22 implantavitqve cuiqve Naturam suam, id est, Vim observandi assignatum locum, modum, genusqve suum.

III. DE ELEMENTIS.

23 Ante omnia vero confusum istud Chaos, juxta densitatis et raritatis gradus, in qvatuor species separavit. 24 Tenuissimam, subtilissimamqve partem fecit lucidam et calidam, et appellavit Ignem, seu Lucem. 25 Aliam iterum tenuem, pellucidam, et tepidam, dixit Aerem. 26 Tertia portio fluida et frigida fuit, Aqva. 27 Sub qvā mansit sedimentum crassum, Limus, seu Terra. 28 Atqve haec sunt simplicia corpora, ex qvibus composita (mixta) exsurgunt. 29 Omnia enim reliqva ex his constant. 30 Qvippe ex iis generantur, iis nutriuntur, in eadem, dum corrumpuntur, resolvuntur.

IV. DE FIRMAMENTO.

31 Astra sunt, ceu lampades in aethere suspensae, ut indesinenter circumcirca rotatae, lumine suo tenebras illuminent, cursu autem temporum vices dimetiantur. 32 Planetae sunt septem, qvisqve in suo Orbe. 30 Infimaest Luna, qvae, prout nobis illustrem sui medietatem exhibet, incrementa et decrementa pati videtur, retardationeqve suā Menses efficit. 34 Sol revolutione suā dies definit. 35 Ortum ejus praecedit Aurora et diluculum, qvum diescit et lucescit. 36 Occasum seqvitur Crepusculum, qvum vesperascit et noctescit. 37 Ascendens ad nostrum Zenith, facit Ver, rursumqve descendens, Autumnum (et utrobiqve; AEqvinoctium.) 38 Imus dat Brumam, orditurqve Hiemem: Summus Solstitium, inchoatqve AEstatem: Ubi Sirius (Caniculaestella) excitat aestum. 39. Mercurius eum in epicyclo suo circuit, citius qvam semianno: venusta Venus sesqvianno, 40 Hanc mane Luciferum (Phosphorum) vesperi Hesperum vocant. 41 Mars ignito jubare periodum suam biennio ferme percurrit: splendidus Jupiter annis duodecim: gelidus Saturnus pene triginta. 42 Eclipses (obscurationes) Luminarium fiunt propter interpositionem tertii, et obumbrationem. 43 Stellae; fixae cum octavā sphaerā aeqvaliter progrediuntur, sed inaeqvaliter coruscant.

V. DE IGNE.

44 Incendium ex qvavis scintillā, si permittis, oritur 45 Nam qvidqvid ignem concipit, id primum gliscit: dein ardet: tum flagrat et flammat: postremo crematum redigitur in favillas, et cineres. 46 Lignum ardens, Torris appellatur: extinctum Titio: particula ejus Carbo; et qvamdiu candet, Pruna 47 Sumus ardens, flamma est: camino adhaerens, fuligo.

VI. DE METEORIS.

48 Vapores aqvosi perpetuo sursum feruntur.


page 257/258, image: s158

49 Ex his densatis fit nubes: aut, si haec deorsum labitur, Nebula. 50 Inde pluit, ningit, grandinat. 51 Pluvia destilat lente, Imber dense: Nimbus impetuose. 52 Hic, si inter destillandum gelascit, fit Grando: si incalescit nimium, Uredo, seu Rubigo. 53 Pruina, est congelatus Ros: stiria, stilla rigens 54 Nives segetem operiunt, ne a gelu, vel glacie algeat. 55 Aura lenis cum spirat, focillat nos: Ventus vehemens cum flat, qvatit, prosternit, et proterit, qvoqvō se vertit. 56 Cardinales sunt; Subsolanus (Orientalis) Auster (seu Notus, Meridionalis) Favonius (Occidentalis) Aqvilo (seu Boreas, Septentrianalis.) 57 Turbo, et Circius in gyrum se circumagunt. 58 Exhalationes sulphureae incenlae edunt Fulgura (Fulgetra) et Chasmata. 59 Et tum caloris cum frigore pugna Tonitrua ciet, cum fragore terribili. 60 Emicans inde flamma, Fulmen numcupatur: 61 qvod sive sit urens, sive discutiens, momentō se dissipat, et qvidqvid eō icitur, corruit. 62. Cum fulgurat, tonat, fulminat, qvis non attonitus pavescat? 63 Cometa nunqvam sulsit, qvin sterilitatem inureret (terries) aut infectionem. 64 Iris matutina (ut et Halo) nubilosam, vespertina serenam tempestatem, (sudum) nunciat.

VII. DE AQVIS.

65 E laticibus scatentes saliunt Fontes, unde Rivi manant. 66 Ex his colliguntur fluvii, et deniqve Flumina, jugiter intra ripas scas decurrentia. 67 Ast sicubi profluvio et decursu carent, tument, et in stagna se diffundunt. 68 Paludes sunt scaturigines sine fluxu. 69 Torrentes, sunt aqvae pluviales rapide defluentes: a qvibus fiunt exundationes, et diluvia. 70 Aqvam, ubi fluit, Fluentum; ubi gyratur, Gurgitem et Vorticem; ubi seipsam absorbet, Voraginem (barathrum;) ubi expers fundi est, Abyssum dicito. 71 Si qvid ei mergis, emerget: sed claram turbari, qvid refert? 72 Bullo sit a stillante Guttā. 73 Mare salsum est, muriae instar: 74 ubi Tellurem terminal, Sinus, et promontoria, et isthmi sunt: 75 Undae ejus ab intraneo aestu sex horis fluunt ad littora, refluuntqve reciproce, cum sonitu horribili: maxime intra freta. 76 In boreali Plagā Oceanus est glacialis.

VIII. DE TERRA.

77 Terrae superficies alicubi uda est et uliginosa, alicubi arida et petrosa. 78 Non nullibi planities, alibi montes et valles, ac convalles, tumuli et depressa (loca,) Hiatus, Antra et Speluncae, conspiciuntur. 79 Colles et clivi, cacumen versus euntibus acclives sunt, declives retro. 80 Terrae motus fit a subterraneis flatibus, qvi si prorumpunt foras, labes fiunt. 81 Glebam si teris et frias, Pulvis erit: si diluis, Lutum.

IX. DE LAPIDIBUS.

82 Lapis comminutus, Arena est: qvae si crassior, Sabulum et Glarea vocatur. 83 Saxa humi jacent, (sive extant, sive delitescunt) Cautes eminent. 84 Scrupulus calceo illapsus, nī eximatur, urget 85 Cote acuimus obtusa, silice elidimus ignem, Lydio (lapide) metalla probamus. 86 Tophus arenosus et scaber est 87 Alabastrites candidissimum marmor. 88 Magnes se obvertit Septentrioni directe. 89 Gemmarum pretiosiisima est Carbunculus: secunda ab illā Adamas, tum Rubinus, Saphirus, Smaragdus, Jaspis, etc. qvi angulari micant. 90 Haematites, Alectorius, Bufonius, seqviores sunt. 91 Uniones (Margaritae) in conchis reperiuntur. 92 Corallia sunt arbusculae marinae ramusculi. 93 Vitrum Crystalli similitudinem habet, non duritiem: scinditur Smyrite.

X. DE METALLIS.

94 Metalla e fodinis eruuntur: e qvibus, qvia et liqvescunt et spissantur (consistunt) varia conflantur. 95 Aurum est perfectissimum: qvia purissimum et ponderosissimum: praesertim obryzum. 96 Clibano si vel centies immittas, ne hilum substantiae deperdit. 97 Argentum huic proxime accedit, qvum purum putum est: sed habet scorias, qvae amburuntur. 98 Ferrum, ut ut durissimum, ferrugine arroditur: conduratum aliqvoties Chalybs dicitur. 99 Cupro adhaeret aerugo. 100 Orichalcum, est Cadmiā tinctum aes: fundi tantum potest ob friabilitatem. 101 Electrō stannum, et hōc plumbum, mollius et vilius est. 102 Argento vivō (hydrargyro) nihil mirabilius: liqvidum est, nec tamen madet; 103 Nam sive id super aliqvid effundas, sive ei aliqvid immergas, sive aspergas, nihil madescet. 104 Sal, Alumen, Vitriolum, Nitrum, Sulphur, Bitumen, Naphtha, Cerussa, Creta Rubrica, Cinnabaris etc. Succi minerales dicuntur.

XI. DE ARBORIBUS, ET FRUCTIBUS.

105 Planta, fibris Radicum humorem imbibens,


page 259/260, image: s159

alescit. 106 Eō destitute flaccescit, marcescit, arescit. 107 Stirps dicitur qvatenus se in Ramos, et ramusculos et frondes pandit: 108 his desectis, Trunci et Caudicis et Stipitis nomen habet. 109 Extrinsecus Cortex, intus Libri sunt (qvi dum virent, glubi possunt) Medulla est intima. 110 Arboribus folia delabuntur, et recrescunt; praeterqvam gummosis, qvae continuo (usque et usqve) vernant, ut Buxus Taxus etc. III Pomus (Malus) Pyrus, Ficus, Olea, sativae sunt: Fraxinus, Fagus, Alnus, Ornus, sylvestres, 112 Illae omnes fructiferae: harum pleraeqve steriles, ut Betula, Populus alba, Populus nigra. 113 Qvaedam umbriferae sunt: nominatim Tilia, Platanus, Ulmus et caeterae latifoliae. 114 Salix dat Vimina, qvorum contextu Corbes et crates fiunt. 115 Abies procera est, ut et Picea, Larix, Cupressus, Cedrus. 116 Palma, si curvatur, eo validius in sublime nititur. 117 Gemma hians protrudit florem, sed in Fico grossulum) flos Fructum: qvi ubi maturuit, carpitur, aut decutitur, aut per se decidit. 118 Qvidam sunt praecoces, alii serotini, alii perennes, (ut Juniperi baccae) Eduntur autem vel recentes, aliqvando cum termite devulsi) vel vieti, vel fracidi. 119 Cerasa oblongis petiolis, pendent: Amarylla breviusculis. 120 Mespila sunt lanuginosa; Pruna (Damascena, Armeniaca, Persica, Cerina, Nana, sylvestria) officulata. 121 Putamen amoveat, et Nucem (si cassa non est) frangat oportet, qvi Nucleum esse vult: sive sit Juglans, sive Avellana (qvam fert Corylus) sive Tribulus, sive Amygdalum. 122 Suber et Ilex glandes, Qvercus etiam gallas, Pinus strobilos, Cornus corna, Laurus, Acer, et Sorbus sylvestris, baccas serunt. 123 Sorba, Siliqvae et Cotonea (Cydonia) Aurantia, Citrea, Limonia, et Punica (granata) mala, stipant (adstringunt): Ficus, Fraga, Mora, (mora Mori) mora Rubi Idaei; mora Myrti (myrtilli seu Vaccinia) laxant. 124 Tus, Myrrha, Mastyche, Camphora, Resina, Pix, gummi sunt. arborum certarum, qvin et Succinum ut serunt.

XII. DE HERBIS.

125 Herba cauli vel Scapo excrescens (Ocymum, Cucumeres, Pepones, Melones, Cucurbitae, ocyssime crescunt) emoritur qvotannis: praeter Sedum, (simper vivum) et Vincam pervincam, qvae perennant. 126 Rapum, Napus, Pastinaca, (Carota) Siser, Raphanus major, Raphanus minor, Brassica, Spinacia, Crambe, Atriplex, Scolymus, Petroselinum, Nasturtium, Olera vocantur. 127 Fruges sunt, qvae in Culmum (calamum) surgunt, et spicas, (sive aristatas, sive muticas) ferunt, Glumis autem granum fovent, ut Oryza, Zea (Ador) Milium, Panicum; frumentum Saracenicum, frumentum Indicum. 128 Legumina vero siliqvis et valvulis, ut in Faba, Piso, Ervo, Cicere, Lupinis, Vicia, Lente, videre est. 129 Sed qvī fit, ut Triticum in Siliginem (secale) imo in Zizania et Lolium, Hordeum in AEgylopem, Avena in avenam fatuam, degeneret? 130 Farrago, pecoris causā seritur. 131 Bulbosa sunt; Allium, Cepa, Porrus, Scilla, Colchicum. 132 Aromata sunt; Piper, Zingiber, Cedoaria, Cinnamomum, Nux myristica, Macer, Caryophylla, Crocus, Acorum, Coriandrum, Anisum, Anethum, Cuminum, Sinapi. 133 Odoriferae et coronariae (e qvibus corollas, serta, et servias vient) sunt Amaracus, (Sampsuchum, Majorana) Amaranthus, Bellis, Caryophyllus, Lavandula, Poeonia, Rosa, Rosmarinus, Tulipae, Lilia, Violae, Serpillum, primula veris etc. 134 Gramini accensentur, Muscus, Carex, Polygonum, Betonica, Trifolium, Cytisus, Plantago, Millefolium, Convolvulus, Consolida, Malva, Lappa, Urtica, Ebulus, Prunella, Artemisia, Erica, Ruscus; et aqvatiles, Alga ac Lehs palustris. 135 Medicinales hortenses sunt; Abrotonum, Aloe, Aqvilegia, Cardui varii, Gentiana, Helenium, (Inula) Helleborus, Hyssopus, Levisticum (Hipposelinum) Matricaria, Menta, Nardus, Pulegium, Pyrethrum, Ruta, Salvia, Satureia. 136 Medicinales campestres sunt; Angelica, Apiastrum, Borrago, Buglossum, Centaurium, Chamaemelum (Chamomilla) Cichorium, Endivia, Hypericum, Narcissus, Origanum, Pimpinella, Scabiosa, Scolopendrium, Tormentilla, Verbascum et Panaces. 137 Aconitum, Cicuta, Napellus, venenatae sunt: sed papaveris capitulum vulneratum, distillat Opium, qvod vim habet soporandi et stupefaciendi.

XIII. DE FRUTICIBUS.

138 Sambucus, Ribes, Rubus, rubus Idaeus, Hedera, Ligustrum, Glycyrrhiza, Balsamum, solanum, spinosusqve Paliurus, et sentis, frurices cluent. 139 Arundines, Cannae, et Junci in palustribus proveniunt. 140 Ex scirpo enodi (cui typhae innascuntur) tegetes conficiunt. 141 Boleti, Tubera, Capreolini, et Ruffuli inter fungos praestantissimi sunt.

XIV. DE ANIMALIBUS: ET PRIMO AVIBUS.

142 Quidqvid vitā, sensu, et motu praeditum


page 261/262, image: s160

est, Animal est. 143 Alites volant: Aqvatilia natant (illae pennis, haec pinnis.) Qvadrupedia currunt, reptilia repunt 144 Volucres sunt bipedes, (Manucodiatam esse apodem dicunt (et plumatae, et rostrae: (exceptō vespertilione, qvi pilosus, et dentarus.) 145 Rostro colligentes grana, ingluviem referciunt: nulla mingit. 146 Procreationis causā nidos struunt: Halcyon in ipso pelago nidulatur 147 Tum pariunt ova (qvae subter te stā albumen et vitellum (luteum) occultant) iisqve incubantes pullos excludunt, qvi, dum pipiunt, pipiones dicuntur. 148 Rapaces sunt, vultur, Milvus, Accipiter, falco, nisus: qvae ungvibus uncis Turtures, aliasqve innocuas dilaniant. 149 Noctua noctu (non sublustri solum, sed et illuni) tuetur, interdiu caecutit, ut et aliae nocturnae: Bubo, Asio, seops, Aluco, Ulula, Strix, caprimulgus. 150 Phasiani, Otides (Tardae) Tetraones (Vrogalli,) Meleagrides (Gallopavones,) Capones, Attagenes, Perdices in deliciis habentur. 151 Olor (Cycnus) Fulica, mergus, Querqvedula, Onocrotalus (Pelecanus) et aliae aqvaticae, palmipedes sunt: nulla pennipes. 152 Sturni gregatim, sed absqve ordine, Grues valde congrue, Ardeae admodum excelse volitant. 153 Canorae sunt, Acanthis, Alauda, Acredula (Luscinia, Philomela) Carduelis, Fringilla, Galgulus (Galbula) Merula, Linaria. 154 Palumbus, [Palumbes] et Livia sunt columbae ferae. 155 Merops, Upupa, Picus, Ficedula, Rubecila [Erithacus] Curruca, Rubecilla [Phaenicurus] vermibus vescuntur: ut et Vanellus fortasse. 156 Trochilus, et parvus Parus ridicule se struthioni compararent. 157 Turdus sibi ipsi exitium cacare dicitur: quia, qvod conspurcat, hinc Viscum pullulat. unde viscum, [viscus] id est, aviarium gluten. 158. Coturnix curtam habet caudam, Motacilla suam indesesse motat, Pavo suam ocellatam dispandens superbit. 159 Cassita cirrum, Gallus cucuriens in suo sterqvilinio cristam erigit. 160 Anser [gansa] (qvem turundis saginant;) gingrit, Anas tetrinnit, Gallina gracillat, glocitat, et gluctit: Corvus crocitat, Aqvila clangit, Ciconia crepitat. (glotorat,) Cuculus cuculat, Pica garrit, Monedula (graculus) fringulat, Cornix cornicatur, Hirundo trinsat, Passer fritinnit, aut minurit. 161 Caeterum Psittacus articulatas voces conformare svescit. 162 Phoenix, Gryps, Harpyiae, figmenta sunt

XV. DE AQVATILIBVS.

163 Pisces Lympham ore immissam branchiis emittunt. 164 Sqvamosi sunt vivipari, glabri ovipari. 165 In illis mares habent lactes, foeminae ova. 166 Fluviatiles sunt, Sturio (Acipenser,) Huso (Esox,) Amia exos, Angvilla lubrica (qvam si capessis, elabitur) Capito, Mullus (Barbus,) Trutta (Aurata) Thymallus, Mugil, Alburnus, Gobius, (Fundulus) Mustela, Cobitis barbatula, Cobitis aculeata, Rutilus, Foxinus, Apua, Cothus. 167 Piscinales; Carpio (Cyptinus) Lucius (Lupus) Coracinus, Perca, Tinca, Oculata (Melanurus.) 168 Marini; Salmo, Muraena, Muraenula, Fluta, Congrus; Raja, Ostrea, et varia monstra. 169 Halece salitas in Tinis, passas vero, ut et sole tostos Passeres, in fasciculis nobis adserunt. 170 Asellus: nisi probe contusus, esui non est. 171 Delphinus pernicitate, Balaena (Cetus) magnitudine omnibus anteit. 172 Cancer et cammarus (Astacus) cum chelis suis. prorsum et retrorsum gradiuntur. 173 De Murice (conchilio) purpura comparatur.

XVI. DE JUMENTIS.

174 Jumenta, sunt animalia do mestica, nos juvantia. 175 Gibbosus enim Camelus vehiculi vicem praestat 176 Eqvus jubā insignis, etsi ferox indole, domatur tamen, ut sessori obtemperet; (de qvo infra) 177 Effrenis nihilominus efferatur, eumqve dejicit (pessum dat) aut calcitrando ferit. 178 Cantherius factus hinnire desistit. 179 Dum pullns est, ungulis ejus soleae non applicantur. 180 Pandus asellus ab agasonis fuste rudir. 181 Taurus cum paleari pendulo boat, et mugit: Agnus balat. 182 Vervex, est aries, cui scrotum ademtum: vexatus arietat. 183 Caper, est castratus hircus, haedo nondum est aruncus. 184 Porcus grunnit, et non ruminat, utut bisulcus: non castratus, dicitur verres, exsecta sus majalis. 185 Porcelli sumen scrofae sugunt. 186 Canis cum catulis allatrat advenam, propinqvantem mordet vel clanculum. 187 Si irrites, distentō rictu ringitur: si percutias, qviritatur. 188, Rabie correptus, discurrit passim, et in qvod irruit, laniat, hydrophobumqve reddit.

XVII. DE FERIS.

189 In amoenis nemoribus, aut secus sylvarum saltus pastae ferae, repetunt sua lustra (spelaea) et latebras. 190 Elephas [Barrus] belluarum maxima, barriens, qvia crura sine flexu habet, proboscide (promuscide) pabulum attrahit. 191 Monoceros (Vnicornis) abditissima deserta, inhospitaqve tesqva incolit. 192 Rhinoceros osseis sqvamis indutus est. 193


page 263/264, image: s161

Alcis tergus secando est impenetrabile. 194 Villosus Ursus murmurat, et uncat. 195 Pardus (Panther) qvod terno saltu non prehendit, mittit. 196 Tigris ferocitate omnes superat. 197 Lynx maculosa visu pollet. 198 Cervum cornua non gravant, qvamvis grandia: agilis est, et longissimi aevi: rancet qvandoqve. 199 Non absimilis huic Dama, sed minor: item caprea, (Dorcas) cujus masculus Hinnulus est. 200 Capricornus (Ibex) et Rupicapra praeruptas rupes scandunt. 201 Bubalus (Bison) et Urus feri boves sunt. 202 Leo armis hirtis, formidolose rugit. 203 Vulpes ineunte vere glabrescens fit depilis [alopeciam patitur] gannit; nunqvam cicuratur 204 Lepore nihil timidius: qvidqvid strepit, aures arrigit, aut se proripit, et ad dumeta confugit: dum capitur, vagit. 205 Cuniculus fodicando cuniculos, Talpa grumos facit. 206 Herinacio (echino) et hispidae Hystrici aculei sunt pro pilis. 207 Simia operum nostrorum imitatrix est, ut et Cercopithecus 208 Glire et Mele nihil somnolentius 209 Viverra, Mustela, Martes, Martes Scythica, Mustela Alpina, Mus Ponticus etc. pelliceis conveniunt. 210 Sciurus Sorex, Cricetus etc. foramina sibi cavant. 211 Sed Mus penuaria perreptans, Catis (Felibus) aut muscipulis subinde praeda fit.

XVIII. DE AMPHIBIIS, ET REPTILIBVS.

212 Amphibia sunt, Castor (Fiber) Lutra, Rana coaxans, Testudo, Bufo, Rubeta, et Crocodilus: qvi inter manducandum maxillam (mandibulam) superiorem movete etc. 213 Serpentia, exuviasqve deponentia sunt; sibilans angvis (Coluber) Hydra (Natrix) Caecilia, Aspis, Dipsas, Ptyas, Vipera, Excetra etc. 214 Draco ipsō halitu, Basiliscus obtutu necat. 215 Lacerta, Seps, Stellio, Salamandra, Scorpio, pedibus ambulant. 216 Limaces sun Cochleae sine testa.

XIX. DE INSECTIS.

217 Insecta sunt primo varii vermes: e qvibus Lumbrici fimeta, Erucae plantas, Teredines (cossi) ligna, Tineae vestes, Blattae libros, Convolvuli (Volvoces) vites, Gurguliones (Curculiones) frumenta, corrodunt. 218 Lendes, Pediculi, Pulices, Culices, Cimices, Acari, nos ipsos infestant: qvin et Ricini ac Hirudines ( sangvisugae. 219 Bombyces sericum: Apes bombilantes favos mellis (qvod Fuci depascunt) conficiunt, examen, ut novam coloniam, emittentes. 220 Crabrones et Vespae, acuto sunt aculeo. 221 Oestro (Tabano, Asilo) percitum pecus subsilit. 222 Scarabaeorum et locustarum genera complura sunt: qvaedam edulia. 223 Bruchi et Canthari, Canrharides, Cantharides rubeae, et Scarabaei cornuti, et Papiliones, et Cicindelae [Lampyrides] et Hepioli [pyraustae] etc: volatiles sunt: Fullo, Scolopendra, Cenripes [Multipeda] Coniscus, Porcellio, Tipula etc: reptant 224 Cicada foris, Gryllus domi, cantillant. 225 Formica pusilla est, sed actuosa, semper festucas et micas fert. 226 Aranea [Araneus] araneum nexat.

XX. DE HOMINE.

227 Princeps animantium, Homo, Mundi epitome, vagiens nascitur. 228 Hunc genitrix, aut obstetrix fasciis involutum in cunas reponit. 229 Nutrix vero alma, amplectens et amplexans alumnum suum, uberibus lactat, pusio ipselactet. 230 A cunabulis venitur ad serperastra: ubi infans bimulus incessum sibi format, et fari ac balbutire incipit, crepitaculis, pupis et crepundiis ludens. 231 Impuberes cum pubescunt, sonoram vocem alterant, hirqvitalliuntqve. 232. Ephebi dicuntur adolescentes; adulti, Juvenes. 233 Virilis aetas vergit ad provectam: Senilis rugas et canos adfert. 234 Annosa Vetula, edentula fit, Senecio decrepitus Silicernium. 235 Ita infantia seipsam ignorat, Pueritia ludicris transigitur, Juventus vanis, virilitas laboriosis: senectus ad priora relabitur. 236 Senes enim bis pueri. 237 Mediocris statura, optime est proportionata. 238 Nam Gigas terriculo est, Nanus (pumilio) deridiculo. 239 Nudus est, non hirsutus. 240 Fauni enim (Satyri) commenta sunt.

XXI. DE CORPORE, ET PRIMUM DE MEMBRIS EXTERNIS.

241 Corporis nostri compages ex ossibus, cartilaginibus, tendinibus, nervis, carne, musculis, cute rriplici, et membranis, seu involucris variis, coagmentata est. 242 Membra cohaerent nexibus perpetuis, in proportione decentissima. 243 Nam, qvae bina sunt, ex opposito sibi ad latera locantur: qvae singula, per medium. 244 In vultuum lineamentis stupenda est varietas. 245 Frons angusta, suilla est, gibbosa asinina, lata bonae qvalitatis, rugosa animi anxii, caperata iracundi nota: erugata et exporrecta effrontem arguit, 246 Pupilla oculi albugini haerens, speculum est, objectarum rerum imagines


page 265/266, image: s162

in se recipiens. 247 Hanc palpebrae nictando humectant: cilia vero et supercilia communiunt. 248 Sed hirqvi lacrymas sudant 249. Inter Tempora et Nasum (qvem alii simum habent, alii aduncum) sunt Genae, sive malae, iisqve subsunt maxillae. 250. Per Nares, ut cloacam, mucus demanat, qvem Vibrissae detinent, neexsudet, nisi mungatur. 251 Mentum virile Barbā, labrum superius Mystace tegitur: qvidam tamen imberbes sunt. 252 Anterior pars colli, jugulum est. posterior Cervix. 253 Thorax mammis turgidus inferne Ventrem habet, ad partes Latera. 254 Costae ab axillā coeptae, in hypochon dria desinunt. 255 In Ingvine verenda (pudenda) sunt. 256 Infra coxas femora sunt; sub Genibus tibiae, sub Poplite. surae. 257 A suffragine planta pedis est, talos, calcem, (calcaneum,) convexum plantae et solum, cumqve digitis hallucem, continens. 258 Tergum superne habet scapulan, post Lumbos, subseqventer Nates (podicem) sessionis gratiā Clunibus circum volutas. 259 Spina dorsi totius structurae (fabrica) fultura est, ut erecti stare possimus: sed constituitur e triginta qvatuor vetebris contiguis, ut incurvari qveamus: qvod non sieret, si os continuum esset. 260 Manus inse lacertosum, (torosum) Brachium continet, Cubitum, Volam: qvae diducta Palma est, contracta Pugnus. 261 Digiti sunt qvinqve, finguli articulos tres et condylos habentes. 262 Pollice premimus, Indice monstramus, Verpus (medius) prominet: inter qvem et minimum Annularis est. 263 Ungvibus scabimus, scalpimus, laceramus, lancinamus. 264 Sinistra (laeva) tenet, Dextra operatur. omnia apte, nisi qvis ipse ineptus aut iners. 265 Ambidexter prae scaevā, (scaevola) multum habet.

XXII. DE MEMBRIS INTERNIS

266 Eja, jam Viscecra inspiciamus! 267 Alimentum dentibus primoribus incisum, molaribusqve commansum (Bucca enim molendinum est) per Gulam (oesophagum) ad Stomachum (qvadrupedibus primo ad Rumen, tum ad Omasum, post ad Pantices, demumqve Ventriculum verum, Echinus dictum) demittitur: ubi fit concoctio prima. 268 Venae mesaraicae chylum exsugunt: eumqve (excrememis crassiribus, per Intestina et anum, foras egestus, qvae stercora, merdae, et oleta sunt) deserunt ad jecur: ubi denuo fit separatio, 269 Serosum per Ureteres meat ad Renes; indeqve vesicae instillatur, et fit Urina (lotium) qva mejendo emittitur. 270 Pingvior pars ab Hepate rubedinem accipit, et fit sangvis: qvi per Venas distribuitur. 271 Lien (splen) interim at trahit, et rursus ejicit Melancholiam: Fel Bilem (choleram.) 272 Pituita (phlegma) per omnia diffluit. 273 Cor, in pectore situm, primum est vivens, et ultimum moriens: proinde caloris pleuum. 274 Qvo sine reqvie palpitans, vitalem spiritum progenerat, perquearterias qvaqva versum communicat. 275 Refrigeratur (Cor) ab adjacente Pulmone, respirando per arteriama asperam: qvā leasa, Raucedo sit et Tussis, ut et a clamore immoderato. 276 Praecordia haec (exta) ab inferiore Ventre septō transversō (Diaphragmate) disjunguntur. 277 Omentum vero ilia, ut Mesenterium lactes, obvolvit.

XXIII. DE ACCIDENTIBUS CORPORIS.

678 Juxtā exteriorem aspectum qvidam sunt corpulenti et obesi; alii graciles, macilenti, et strigo si; qvidam formosi, alii deformes. 279 Secundum habituidinem interiorem vegeti aut morbosi, robusti aut teneri. 280 Crispi non facilź calvescunt, Rusi non canescunt. 281 Cilones in Phrenesin proclives sunt, et includuntur Vacerrae. 282 Praestat luscum esse, qvam coecum, surdastrum, qvam surdum, haesitantem, qvam balbum, blaesum qvam mutum. 283. Srabo distorte, Paetus obliqve contuetur: Cocles, monoculus est. 284 Nasuti acriter odorari: Buccones ingluviosi: Flacci et jugulis non cavis, bardi esse putantur. 285 Verruca, Struma, Gibbus (gibber) et qvodvis tuber, desormant. 286 Similiter et naevi: Lentigo (Vitligo) Porrigo, Impetigo, Mentagra (mentigo) lichen, varix et omnis macula. 287 Item si qvis obstipus incedat, aut cernuus. 288 Calvitium alii sibi decori reputant, alii dedecori. 289 Claudicatio a luxatione est: alioqvi neqve loripedes, nec valgi, nec vari, neqve scauri, nec pansae, claudicant. 290 Intertrigo ab attritu est. 291 Spado est, cui testiculi (colei) ablati sunt.

XXIV. DE MORBIS.

292 Ventriculus (a qvo aegritudinum origo) inanis esurit et sitit, oppletus singultit et ructat, crudus escam fastidit. 293 Pallor cachexiam, hoc est, valetudinem langvidam, Torpor ac veternus enervatam arguunt 294 Morborum alii dolorem, alii stuporem, alii pruritum duntaxat, alii convulsiones, inducunt: sed recidivi plerumqve consiciunt. 295 Decumbentes,


page 267/268, image: s163

si non brevi convalescunt, fiunt valetudinarii: et qvod pejus, Clinici. 296 Hoc folatio est, cui multum doluit, dedoluit. 297 Cephalalgia (potissimum si cranium [calvaria] solidum os sit) aut vertiginem, aut delirium, aut furorem causatur. 298 Odontalgia sit, cum parvuli dentiunt, aut post gingivae putrescunt. 299 Lippitudo est caecitatis praeparatio: nec creber aurium tinnitus, bonum portendit. 300 Gravedo [rheuma] est catarrhi destillatio; Asthma, respirationis difficultas. 301 Angina tonsillas inflammans et angens, ne strangulet fauces, guttur gargaryza. 302 Langvores et animi deliqvia acetō resiciuntur. 303 Lienteria, Diarrhoea. et Dysenteria profluvium facit, Tenasmus evanidas inflationes. 304 Stranguria calculi primordium. 305 Tormina [vermina] affligunt ileum, Colica passio colum. 306 Pleuritis et Lumbago minus cruciant: Icterus nihil fere. 307 Tumor tumescit et desidit: non sic Hernia et Ramex. 308 Toxicum qvi assumsit, turgescit: sed ei resistit Theriaca. 309. Arthritis artuum juncturas (ex interfluxu humoris acris) divexat: qvae in manibus peculiariter Chiragra, in pedibus Podagra, in coxendicibus Ischias, dicitur. 310 Tertiana febris alterno die repedat. 311 Qvartana, Hydrops, Phthisis, diuturni et lethales sunt: Ille intercute aqvā perimit, haec lentā rabe consumit et consummat. 312 Epilepsiā et Ectali laborantes a morbo Caduco parumper absunt. 313 Paralyseos et Apoplexiae praecursorem perhibent esse spasmum. 314 Pestis bubones et carbunculos jaculans, repente et subito invalescit, ingentes nationes vastat.

XXV. DE ULCERIBUS, ET VULNERIBUS.

315 Suppurans Ulcus ubi abscessit, apostema (abscessus) dicitur; dum rumpitur, tabum et sanies ex eo profluit: e pure autem cum carne convoluro et concreto fit glandula. 316 Carcinoma (Cancer) Herpes, Grangraena, Phagedaena, Venerea Iues, Lepra, Erysipelas, Varioli (morbilli) et Exanthemata, Pustulae, Papulae, more Scabiei, pruriginem proritant, et contactu inficiunt: ideo contagiosi sunt. 317 Vulnus caesim fit, aut punctim: Plaga percussione aut contusione, cujus signum livor est. 318 Illud neglectim habitum, exulcerat et recrudescit. 319 Qvum Vomica coit, crustā obducitur, tandem tamen ciatrix superat. 320 Vibex a verbere est, Pusula ab adustione, Callus ab induratione.

XXVI. DE SENSIBVS EXTERNIS.

321 Caleat, an frigeat qvid, tangendo; Humidum, an siccum sit, prensando; Durum, an molle, comprimendo; Laeve, an asperum, attrectando; Grave, an leve, tollendo; pericidum fac, comperies. 322 Palpando qvaerimus, qvod non conspicamnr. 323 Atqve iste est primus sensus, tactus. 324 Gustus dignoscit Sapores. 325 Qvomodo qvid sapiat scire vis? gusta. 326 Nam saccharum dulce est, Absinthium amarum, Acetosa acida, Piper acre, Labrusca acerba, Immatura poma (mala) austera: qvaedam plane insipida. 327 Olfactus odores, qvaliter qvid oleat, internoscit. 328 Moschus enim (qvi cruor est circa umbilicum Zibethi collectus) Fragrantiam exhalat: assa vel adusta (caro) Nidorem: morticina Faetorem. 329 Mucida putida, putrida, rancida (cujusmodi Lardum esse solet, et Arvina) sordent (foetent.) 330 Auditu sonos discernimus. 331 Contrarii sunt, Risus et Fletus; Plausus et Planctus; Jubilum et Gemitus, atqve suspiria; Susurrus et Vociferatio; 332 Tonus repercussus et resonans, Echo dicitur: nullus Silentium, 333 Visu colores (qvorum albus et niger extremi sunt: reliqvi intermedii) discriminamus, sic: 434 Pix est Atra, aethiops Fuscus (furvus) passer Pullus, anser Aqvilus, castanea Spadicea (badia) 335 Inter Caerulea, caryophyllon dic Hyacinthinum, violam Janthinam; sugillationem lividam, Cyanum Cyaneum, selinos oculos Caesios (glaucos.) 336 Inter Viridia; qverectum Herbeum, pinetum Prasinum, pontum Hyalum (Venetum.) 337 Rubra sunt; Leo Fulvus, minium Puniceum, coccum Purpureum, flamma Rutila. 338 Lutea sunt: Aurum flavum, cadaver exsangve Luridum, Later semicoctus Gilvus (helvus) 339 Albi deniqve species sunt: Russus, Cinereus, Pallidus, Lacteus, Canus, Candidus, vulgo noti: sed qvaedam sunt discolora, versicolora, decolora.

XXVII. DE SENSIBVS INTERNIS.

340 Ut sentire te sentias, interni sensus dati sunt tres: qvi in Cerebro resident. 341 Nimirum sub sincipite sensus communis, qvi rei visae, auditae, gustatae etiam, Simulacrum apprehendit. 342 Hic in somno a vaporibus obstruitur: hinc insensilitas. 343 Sub vertice habitat Phantasia, qvae discrimina rerum dijudicat. 344 Haec in perpete est agitatione: hinc cogitationes, somnia, et multifariae Imagima


page 269/270, image: s164

nationes. 345 Sub Occipitio Memoria est, qvae apprehensa et dijudicata in futurum usum recondit. 346 Illas rerum icones (sive dudum, sive nuper impressas) ad revidendum resumere, Reminisci est. 347 Eae si obliteratae sunt, Oblivionem vocamus. 348 Qvamobrem, qvorum constanter meminisse volumus, eorum crebro recordamur. 349 Qvod oblirus sum, qvi memor est, mihi memoret [commemoret]. 350 Vigilia nimia fatigat, qvia (cerebrum) exsiccat: sopor recreat, qvia irrigat. 351 Nec tam impense Inedia debilirat, qvam Insomnia. 352 Dormituriens oscitat et pandiculatur: dormitans conqviniscit (id est capite nutat;) dormiens sterrit, aut rhonchissat.

XXVIII. DE MENTE.

353 Mens in disqvisitione rerum Rationem consulit, qvia Intellectum invenire, Animus ei est. 354 Cui egregium est acumen, cito rem perspicit, hebetes tardiusculi sunt. 355 Qvi multa inqvirit, est Industrius; qvi noscit, Gnarus; qvi excogitat, Solers; qvi notitiam nsu firmavit, Expertus; qviuti novit, Prudens; qvi utintur, Sapiens; qvi abutitur, Astutus et Fraudulentus. 356 Contrā, qvi nihil curat, torpidus est: qvi nihil percipit, stupidus. 357 Verarei apprehensio, Scientia est; falsa, Error; debilis, Opinio; ex conjecturis veniens, Suspicio; nutans, Dubitatio; impedita, Hallucinatio; nulla, Ignoratio. 358 Cum alterius relationi credimus, Fides est; cum verisimilibus rationibus cedimus, Persvasio; cum sufficienti demonstrationi, Assensus. 359 Qvorum rationem non intelligimus, miramur: qvae pernoscere volupe est, rimamur

XXIX. DE VOLUNTATE ET AFFECTIBUS.

360 Voluntatis est, Bona amare et velle, Mala odisse et nolle. 361 Ex accidenti est, si haec placent, illa displicent: tum enim apparentia eam decipit, ut eligat deteriora, aut spernat, qvorum ignara est. 362 Ecce autem, qvam subjecta est Affectibus! qvam identidem iis perturbatur! 363 Absunt bona? desiderat ea, optat, bene ominatur, anhelat, conatur et molitur, qvidqvid potest, frustrationem nihilo secius veretur. 364 Hinc Desideria, Vota, Spes, Studia, molimina et conatus, Solicitudo. 365 Anteqvam adipiscitur, cum taedio fert etiam paulae morae intercapedinem. 366 Adsunt? Gestit aviditate, laetatur, gaudet, oblectat se fruendo iis, amittere metuit: inde Hilaritas, Laetitia, Gaudium, Voluptas, juncta tamen metui. 367 Eripiuntur? tristatur, dolet, qveritur: hinc Tristitia, Poenitudo, Qverela. 368 Magis vero mala eam inqvietant et distrahunt. 369 Ventura enim abominatur et aversatur ac declinat, formidat tamen, tremit et angitur: Hinc Aversatio, Timor et formido, Tremor et Anxietas. 370 Advenientia pavescit, horret, trepidat ad ea, vel stupescit: inde Pavor, Horror, Trepidatio. 371 Qvum obvenerunt, irascitur, moeret, luget: hinc Ira, Moestitiu, luctus, 372 Aliter fit in alienis bonis et malis 373 Ibi gratulatur aut invidet: hīc commiserescit, aut (si perversa est) exultar. 374 Boni ignorantia Neglectum et Aspernationem, violatio Zelum, satietas Fastidium adfert. 375 Pudor est, si qvis ob turpia erubescit: sed moeroris levamen erit, si cogites, omnia omnibus accidere. 376 Post lapsum enim nihil in nobis integrum, omnia mutila, manca, lacera.

XXX. DE MECHANICIS IN GENERE.

377 Hactenus naturalia: Artes mechanicae sunt, qvae Victum et Amictum acqvirunt. 378 Jam ergo Artificum. qvoqve officinae visendae nobis erunt.

XXXI. DE HORTORUM CULTURA.

379 Hortus, vel Pomarium est, vel Viridarium, vel Vivarium. 380 Sepitur vel aggere, vel Macerie, vel Plancis, vel Sepe e palis [Sudibus] longuriis, aliisqve vitilibus plexa. 381 Hortulanus [olitor] ligone, et rutro, bipalioqve fodit, et per pulvinos semina spargit. 382 Arborator Seminario vel Taleis vel Viviradicibus consito (concinnitas est et elegantia, si per qvincuncem digerantur) surculos inserit et rigat, scalproqve germina putat, stolones amputat. 383 Oleum ex olivis exprimitur; subtus Amurca sidit, Fraces abjiciuntur. 384 Apiarius alvearia curat, ceramqve liqvat.

XXXII. DE AGRICULTURA.

385 Agricola est, qvi agrum colit, proventuqve annonae se sustentat 386 Cui fundi et praedia locantur, Manceps: cui villa creditur, Villicus et Colonus est. 387 Arvum subactum, et a caespitis radicibus repurgatum, ut sit foecundius, ante sementem stercoratur, fimo vel margā.


page 271/272, image: s165

388 Novale et vervactum, et reqvietus ager, seracior est restibili 389 Araturus jungit aratro boves, non funibus, sed jugo. 390. Tum agitans et stimulo incitans subarat, iterat, tertiat, seminat et occat; per liras et versuras. 391 Inter lirandum vero alterā tenet stivam, (ne deliret) alterā rallam, et culter cum burae indito vomere proscindit sulcos; donec absolvatur jugerum. 392 Porca fit transversim ad derivandam uliginem. 393 Occam in arogilloso solo ferream esse oportet: in arenoso lignea satis est. 394 Ubi segetes fruticescunt, ne a Zizaniis suffocentur fruges, sarritione [runcatione] opus est. 395 Cum messis adest, messores falce metunt, manipulatimqve disponunt. 396 Colligunt postmodum in mergites, et colligant tomicibus, superante in campo stipulā. 397 Tum vehibus in horrea convehunt, vel acervos congerunt. 398 Tritores in area flagellis triturant (olim tribulabant tribulā) linqvuntur stramina et acera. 399 Subjactant exinde ventilabro, ut secernatur palea. 400 Si qvid adhuc superest, cribro cernunt, ut fiat frumentum: qvod Granariis insertur.

XXXIII. DE MOLITURA.

401 Antiqvitus tundebant solummodo pistillis in Mortario; hinc Ptisana. 402 Deinde pinsebant pilo ruido in Pistrino, fiebantqve pultes et alica. 403 Novissime excogitatae sunt Molae (trusatiles primum, post asinariae, tum aqvatiles, et ventosae). 404 Ubi per saccum cilicinum farina incernitur, excutiturqve, furfiiribus extra sparsis. 405 Sed qvi molit (Molitor) emolumento inhiat.

XXXIV. DE PANIFICIO.

405 Pistor massam in mactra Spathā ligneā depsit, et in furno excoqvit: fermentatus geminam habet crustam, medullam intus porosam; azymus compactus est. 407 Cupedinarius ex polline cupedias parat. 408 Placentarum species sunt: Similae, Spirae, Crustulae, Lagana, Liba, Scriblitae, Globuli, Boletini, Obeliae, Tortae, Artocreata et c.

XXXV. DE PECUARIA.

409 Opilioni pedo vel flagro apparato, ovium agmen concreditur, in qvo ille peculium suum peculiari charactere insignitum habet. 410 Lupus voracissima bestia samelicus ululate, impetitqve non greges solum, sed et armenta: a qvo ea tuentur (custodiunt) Molossi, hos autem ab illo millus. 411 Vagi pastores pascua mutantes mapalia sua carris circumvehunt. 412 Mandrae sunt tralaritiae caulae. 413 Bubulci e bubilibus, subulci haris, buccinā evocant. 514 Illi in praesepibus, hi in aqvaliculis, pastum praebentes, stabula palā expurgant, 415 Vitulus et subrumus agnus ex ubere colostram (colostrum) sugunt, Ancilla vero lae mulget mulctrā (mulctrali) excipiens. 416 E lactis cremore (flore) confit butyrum; e lacte coagulato Caseus; Serum superest. 417 Vacca praegnans Forda (Horda) dicitur: nondum foeta, Bucula et Juvenca; effoeta mactationi est. 418 Foenum e pratis seculā desectum et sicilitum siccatur, rastris corraditur, furcis in cumulos et foenilia comportatur. 419 E renascente gramine chordum fit.

XXXVI. DE LANIONIA.

420 Lanio altilia (Vescula enim non sunt vesca [i. esculenta: ] qvis iis vescatur?) in lanienā mactat (id est, jugulat, exeoriat, dissecat) in macello venumexponit. 421 Intestina pulpā effarciens, Farcimina et Lucanicas [hotulos] Tomacula [hillas] Apexabones, Tuceta [isicia] itemqve offas penitas, Pernas, Petasones et Succidias conficit. 422 Adeps non concrescit aeqve spisse, ut sebum: qvia opimior.

XXXVII. DE VENATURA.

423 Venator feras in scrobes, foveeasqve pellicit, aut canum sagacium odoratu per vestigia vestigat, et venatur. 424 Odoratores enim indagant, Vertagi perseqvuntur et asseqvuntur. 425 Cerva ut in casses et plagas varis tentas incidit: irretitur et interimitur si evasit, celerat fugam. 426 Aper spumans et frendens venabulo transactus interficitur.

XXXVIII. DE PISCATIONE.

427 Piscator in Lacu et Piscina Reti et Verriculo, Tragulārve: in amne Sagenā et Nassā piscatur: Hamō (cui esca inditur) ubivis.

XXXIX. DE AUCUPIO.

428 Auceps aucupiō exstructō per illices allectas inescatasve aviculas, vel reticulis adobruit, vel calamis viscatis (qvos in Amite seu perticā, prostituit) implicat, vel tendiculae aut decipulae, aut laqveorum transennis illaqveat. 429 Quos vitā donat, caveae incarcerat, sive,


page 273/274, image: s166

junctim, sive separatim. 430 Si qva pedicā impedita sese expedit, avolat: nisi se iterum tricis intricet.

XL. DE COQUINARIA.

431 Promus condus obsonia e promptuario profert, sed Coqvus in foco, lebetibus, ahenis, et cacabis elixat, verubus assat, craticulā torret, sartagine frigit. 432 Si qvid fervet et bullit, ne ebulliat trulla confutat; si spumat, rudiculā despumat. 433 Fuscinā extrahit, fiscinā (qvalō, colō) colat. 434 Residua culinae utensilia sunt, Rutabulum, Batillum, Ignitabulum, Radula, Tudicula, Trua, Alvei, Urcei, Catini et Patinae, qvae cum colluuntur, fit colluvies. 435 Vas ansā prensabis; sed si anceps est, ambigas, qvā arripias. 436 Aves deplumantur: Pisces desqvamantur, exenterantur, exdorsuantur. 437 Assati et frixi salubriores sunt, qvam jurulenti, nisi plusculum condiantur. 438 Salsamenta et insumata aegre concoqvuntur.

XLI. DE POTULENTORUM PARATURA.

439 Vinitor vites novellas plantat, traducibusque propagat: Vineam bidente pastinat palmites ridicis seu pedamentis statuminat: paulo post pampinat, tum vindemiat, racematione pauperibus relictā. 440 Uvor svavis ex acinosis orcā pressis uvis, torculari exurgetur: qvi e lacu in cadum vel seriam transtatus, Mustum, et posteaqvam fuerit defaecatus, Vinum dicitur: potus exhilarandis moestis accommodus. 441 Annotinum est optimum, hornum nonnihil faeculentum. 442 Factitia sunt, Absinthites, Helenites etc. 443 Defrutum est Sapa, exoletum Vappa. 444 Hoc ubi non abundant, Mulsum, [Hydromeli] coqvitur; itemque cerevisia, ex polenta [farre tosto] et lupulo. 445 Abditur in cellas frigidiores et obturatur; relita vero promitur, siphone (Tubulo) aut Epistomiō. 446 Capacioribus in cupis sapidior est, qvia non evaporat: praesertim Cantheriis (basellis) altioribus. 447 Ex inclinato dolio saeces una exeunt. 448 Ex vinaceis confit Lora seu Posca. 449 Infundibula ad lagenas pertinent.

XLII. DE AURIGATIONE.

450 Eqviso in eqvili eqvum capistro alligatum, aut fiscellā (si mordax sit) constrictum, strigili purgat, gausapi insternit, avenam vannō ventilat. 451 Eqves ephippio insidens, stapedibus insiltit, calcaribus instigat, fraenō et habenā pro lubitu flectit. 452 Antilena, postilena, dorsuale et phalerae caeterae, ornatui ei sunt, 453 Succussator eqvitem qvassat: Gradarius molliter, Tollutarius tollutim, fertur nec caespitat. 454 Auriga parippum sellario jugat, antecessorios ante se agit. 455 Magnates sejugibus vehuntur, pilentis et carpentis: plebeji qvadrigā, trigā, bigā, idqve rhedis, et essedis: alicubi etiam cisiis. 456 Onera plaustris, trahisqve; aegrorantes arcerā; delicati lecticā trans vehuntur. 457 Currus habet rotas, ex modiolo, radiis duodecim, apsidibus sex, et totidem Canthis, contextas: sed axes, ut axungiā ungantur, succulā sustolluntur. 458 Temonis extremitati admoventur de helcio dependentia retinacula sive sint catenae, sive lora): pone autem sufflamen, ad sufflaminandum in praecipiti descensu currum. 459 Qvi cum per orbitas levius trahatur, ne exorbites, respice. 460 Clitellae mulo aut caballo imponuntur, ut per loca praecipitia et invia, transitum alium non ferentia, onera transferantur. 461 Bajuli vel humeris, vel unirotā, vel feretris (aerumnā a collo suspensā) bajulant.

XLIII. DE NAVICULARIA.

462 A transmarinis apportaturi qvaedam nautae, aeqvor navigant. 463 Nauclerus in puppi ad clavum sedens, gubernat: alii per foros cursitantes ad antennas vela explicant vel contrahuut, jam in malo, jam in prora: appendentes et aplustria. 464 Tranqvillō salō velificatio non procedit: nisi remiges per transtra ad scalmos considentes remigent: sed Celocem (Liburnicam) flabra velocius impellunt, qvam remi triremem) et, ubi opus, contis trudendo a brevibus et scopulis propellant. 465 Nam huc si incidant, naufragio periclitantur, nī rerum jacturam faciant: idcirco profunditatem bolide exqvirunt. 466 Procellā obortā, ne abripiantur a decumanis fluctibus, anchoram rudenti annexam jaciunt: atqve ita fluctuant et jactantur. 467 Primo et secundo navigans (etiamsi ventō secundō) nauseam vix effugit. 468 Navis vacua, praesertim actuaria, qvo firmius innatet, saburrā oneratur; sed si nimio plus, pessum ibit. 469 Fatiscit multoties, perqve hiscentes rimas sentina illabitur, ac in carinam confluit, unde antliā exantlatur. 470 Navigatione peractā actutum navigia in portum appellenda sunt: aut certe in opportunam stationem deducenda.

471 In navigabili flumine lintribus et scaphis [cymbis] utuntur: imo et ratibus. 472 Vbi vadum deest [defit] pontone trajiciunt, diciturqve Trajectus: sed portitor naulum poscit. 473 Alibi fiunt pontes, lapidei vel sublicii, et pensiles: itemqve ponticuli. 474 Urinatores qvaevis profunda tranant.



page 275/276, image: s167

XLIV. DE ITINERIBUS.

475 Viator, qvo tendit, recta sine ambagibus proficiscatur, ad diverticula ne divertat. 476 Semitae causā viam ne deserat, nisi tritus sit callis, et itineris dux, comesve peritus. 477 Avia et salebras qvi metuit, nusqvam deviet. 478 Bivium fallax est: Qvapropter ne erres, obvios sciscitare, qvā eundum? num hāc, an illāc? et dextrorsum, an sinistrorsum flectendum? 479 Tramites et compita non aeqve seducunt. 480 Peregrinari ut absqve interprete possis, idioma calle. 481 Peregreituro ocreae competunt, aut perones ob coenum: et petasus, ob solem: et penula scortea, vel e coacta lanā, ob pluvias: et baculus seu scipio, qvo nitatur: adminiculo enim est. 482 Opus et viatico ad faciendas impensas: vel literis cambii [collybi]. 483 Sed et patientiā: sub dio enim pernoctare obtingit. 484 Ubi ubi es, qvi cum sis, attende. 485 Latrones [praedones] enim praedantur, piratae spoliant: imo in hospitio non hospes ab hospite tutus. 486 Sarcinae, qvibus sua convasata sibi portant, sunt: vidulus, Mantica, (Sacciperium) Pera, Bulga, Marsupium, (Crumena, Loculus) deniqve sinus et sunda. 487 Ut expeditior sis, impedimentis ne te aggrava. 488 Si maturandum est, Celetibus uti, qvam veredis praestat. 489 E longinqvo reducem te salvum et sospitem laetabundi tui excipient.

XLV. DE MERCATURA.

490 Mercatores bona aliunde allata non absqve lucro (qvis enim cum damno qvaestum faciat?) divendunt. 491 In emporiis celebria exercentur commercia: Oppidatim nundinae et mercatus instituuntur. 492 Et propolae, et institores, et tabernarii, et circumforanei, et scrutarii cum scrutis suis, negociatores dici volunt. 493 Et quidni? ubiqve sane merx licet, venditor indicat, emptor licetur, donec contrahant. 494 Sed qvi mercatur, ne se defraudet, nummorum (qvi aurei sunt, vel argentei, vel aerei (aenei) teneat valorem: Nummuli, Teruncii, Semoboli, Oboli, Grossi, (Dioboli, Trioboli.) Floreni, Solidi Imperialis, Scutati, Coronati etc. 495 Talentum atticum valuit Sexaginta minas; Mina centenos denarios [drachmas] seu qvadringentos sestertios: Sestertius autem duos circiter Crucigeros, monetae nostratis. 496 Pretium rerum ingravescit, aut remittit: sed nihil carius constare ajunt, qvam qvod precibus emitur.

XLVI. DE VESTIARIIS OPIFICIIS.

497 Linum et Cannabis macerantur in Lacunis, et exsiccata frangibulo conteruntur, tum carminantur, remanente ibi flocco, hīc stupā. 498 Dehinc netrices pensō ad colum applicatō fila trahunt, sive girgillō, sive fusō cum verticillo. 499 Ex alabro vel rhombo, glomerantur glomi, et fit tela. 500 Textor stamini tramam subtexens, linteum et carbasum conficit: qvod, ut candescat, insolatur. 501 Bilex duplicatum, et Triplex triplicatum licium reqvirit. 502 Idem propemodum in lanificio fit. 503 Pectitur lana vel gossipium, tum carminatur, netur, texitur, et pani transeunt in pannum: qvem, si levidensis est, fullo constipat, tinctor in cortinā tingit. 504 Sartor forfice scindit, acu et digitali indumenta suit (sed ne suturae notabiles sint) qvandoqve et dissuit, rursumqve fissuras consuit, plicatqve. 505 Qvi vetera [resarcit] Veteramentarius: qvi interpolat, Mango est. 506 Coriarius coria Lixiviō elaborat: e qvibus Sutor [calcearius] in sutrinā ad modulum, subulā et filo picato, calceamenta conficit. 507 Pellio e pellibus pellicea construit. 508 Alutarius alutas praebet: sed omnes hi per despectum [ludibrium] Cerdones audiunt.

XLVII. DE VESTITUUM GENERIBUS.

509 Vestis ad obtegendam nuditatem e Paradiso ejectis data, stulte ad fastum adhibetur. 510 Moles nobis est, et remora, induendo toties et exuendo. 511 Alii laxā gaudent, alii strictā: habitu multiplici. 512 Vestitus virilis est: Thorax cum manicis, Colobium, Femoralia [Braccae, Caligae] Toga talaris, Lacerna, Sagum, Laena, Paludamentum. 513 Foemineus: Amiculum, stola, Supparus, Calanticae [Ricae] Pela, Praecinctoria, Vitta [Reticulum] Mitra. 514 Communis: Indusium [Interula] Capitium, Pileus (cujus summitas, apex est) Tiara, Tunicae, Pallae, Chirothecae, Tibialia, Calcei, (soleas, obstragulum et corrigias habentes) Socci, Crepidae, subere mollita Sandalia, et utrivis pedi qvadrantes cothurni. 515 Omnia, ubi attinet, spinulis [aciculis] uncinulis et spinteribus, fibulis et nodulis [globulis] connectuntur. 516 Cingulo nos cingimus et discingimus; Ligulis nodos adstringimus aut solvimus. 517 Pallia amicimus. 518 Ornamenta adjiciuntur: Redimicula (qvibus cincinni et alia redimiuntur) Taeniae, Fimbriae, Limbi [institae]


page 277/278, image: s168

Lemnisci, Laciniae. 519 Item Annuli, Torqves, Monilia, Inaures, Armillae etc. Aurifabrorum et gemmariorum opera: nec non linteola, strophia, sudaria. 520 Centones inopum sunt 521 Gynaeceum suum mundum habet, Matronae pedisseqvas.

XLVIII. DE FABRILIBUS ARTIFICIIS.

522 Primitus in specubus, et cavernis et tabernis, et frondeis tabernaculis, et Caespititiis tuguriolis, gurgustiolisqve habitabatur: Nunc aedisiciis omnia referta sunt. 523 Haec aliās humilia, aliās excelsa sunt, distega, et tristega. 524 In casa exili lubens qvis degit? 525 Architectus aedificat, adjutantibus Fabris, securi et malleo operas suas peragentibus. 526 Faber murarius e Caemento (a lapicīda sive latomo parato) ad libellam et perpendiculum, muros fabricatur et crustat, idqve calce, vel gypsō. 527 Lignarius (faber) trabe ferreis ansis firmatā, ad amussim asciā asciat (segmentis et assulis avolantibus) terebrā terebrat [forat] trochleis elevat, parietes coordinat, clavis impactis consolidat. 528 Ligna, ne cariem sentiant, post plenilunium succīdantur. 529 Lignator arbores sternit, truncat, serrā serrat (scobe vel serragine recidente) tuditeqve cuneum adigit et findit, Strues componit, ut et sarmentorum fasces. 530 Arcularius [scriniarius] asseres dolabrā (Runcinā) edolat, subscudibus coadunat, glutine [coellā] conglutinat, vernice illinit. 531 Ferratius in ustrinā follibus insusflat, emollitumqve et forcipe prehensum (ferrum) super incude cudit, explanat, inqve laminas et bracteas diducit. 532 Serrarius et Polio limā limat (reliqviae sunt ramenta) planulā vero laevigat et polit, ut niteat. 533 Eōdem pertinent fabri AErarii, Stannarii, Automatarii, Scandularii itidem, Vietores, Tornatores, Vitriarii et qvi restes torqvent, Restiones. 534 Operarii mercede conducuntur, ut subministrent, vectibus tollant, palangis volvant etc. 535 Figulus ex argilla ollas, fidelias, opercula, aliaqve figlina fingit. 536 Domus alte fundata, affabre exstructa, angulis bene solidata, columnisqve stabilita, perstat diutissime incolumis. 537 Alias ruit, et siunt ruinae ac rudera. 538 Vacillantem itaqve pilis vel aliis fulciris fulciri, labantem refici, aut dirui, collapsam destructamve instaurari, necesse est. 539 Domicilium (habitaculum) amplum commodam facit habitationem, aretum incommodam.

XLIX. DE DOMO EJUSQUE PARTIBUS.

540 Introiturus per anticam in aedes, ne: aberres, in vestibulo subsiste, et frontispicium intuere: demum pulsa. 541 Si qvis per transennam prospectat, aperiri roga; si aperit, pedem, ne ad limen offendas, attolle; caput, ne ad superliminare allidas (impingas) submitte: utrinqve postes erunt. 542 Ubi pertransiveris ostium, occlude; pessulum obdendo aut obicem saltem. 543 Cardines ne strideant, aut fores crepent, lente commove. 544 Ex atrio in caetera conclavia aditus est: per scalas aut cochleam ad superiores contignationes. 545 Tectum columinibus incumbit; tignis et tigillis tegulae (imbrices) vel scandulae. Culmen stramineum est. 546 Additamenta sunt, Projecturae et Suggrundia, Meniana et antibus (antis) innixae pergulae [podia] coronidesqve. 547 Area impluvium dicitur: per posticum exitus est alio. 548 Sera clave clauditur et recluditur, id est, obseratur et reseratur.

L. DE HYPOCAUSTO.

549 Hypocaustum fornace calesit. 550 Fenestrae sunt vitreae, et fenestrae ligneae; cancellatae aut clathratae. 551 Pavimentum fistucā pavitum aut tessellatum est: laqvear [lacunar] tabulatum, aut fornicatum. 552 Servandis rebus receptacula [reconditoria] sunt; Arcae, Armaria, Risci, Thecae, Capsae, transportandis vero Sportae, Cophini, Calathi etc.

LI. DE COENACULO.

553 Mensae mappis stratae disci (sive sint orbes, sive qvadrae) superponuntur, ut et salinuni. 554 Apponuntur e canistro panis collyrae, aut bucceae scissae, tum fercula. 555 Invitati convivae, a convivatore in coenaculum [triclinium] introducuntur; 556 Et ubi super pelvim ex aqvali, aut super malluvium e gutturnio, se laverunt et mantili terserunt, per scamna vel disposita sedilia (suppositis scabellis) accumbunt. 557 In procinctu est structor, qvi dapes praelibat et dispertitur. 558 Juscula et pulmenta cochlearibus, caetera edulia cultrō (qvem manubrio tene) sumuntur. 559 Civiles labia non exsertā lingvā lingunt, lambuntve, sed mappellā detergunt. 560 Neqve bolos aut frusta glutiunt, sed mansitando comedunt. 561 Muscae abiguntur muscario. 562 Depromuntur e repositorio crateres, et cyathi, calices, vitra et cululli: prolutaqve in


page 279/280, image: s169

abaco reponuntur. 563 (Patera est patulo orificio poculum). 564 Tum cellarius temetum affert, pincerna vero ex Obba, vel Hirnea [cirnea] vel cantharo, infundit et porrigit: propinantqve alii aliis geniales haustus. 565 Opiparum convivium lautas habet epulas, (non absqve ferina) et qvidem diversos missus. 566 Assaturis superadduntur in scutellis embammata [intinctus] lactucae, raphanus: et salgama, Olivae, Cappares, Cucumeres, Beta rubra, tandemqve bellaria. 567 Verumenimvero festiva colloqvia praecipuum sunt condimentum. 568 Edaciores jentant, prandent, merendant, et coenant: sed qvi sedentariam vitam agunt, jentaculō et merendā abstineant. 569 Ter de die saturari, nocet; nisi parce.

LII. DE CUBICULO.

570 In dormitorio, sponda cubile sustinet: sed deficiente lecto, storea, aut matta substernitur. 571 Strato superinjicitur lodix, et huic cervical: tegetibus et stragulis nos integimus. 572 Pulvinar plumeum est, culcitra tomento farta. 573 Matula vesicae levandae, et secessus [latrina] alvo exonerandae, cubiculo necessaria reqvisita sunt, 574 Grabatus pro meridianā reclinatione est. 575 Qvi supinus cubat et dormit, incubo [ephialte] molestatur: qvi pronus, anhelitu. 576 Si edormīsti et evigilas, vigila, ne obdormias rursum: experrectusqve expergefac alios. 577 Hiberno tempore antelucana diligentia probatur.

LIII. DE BALNEO ET MUNDICIE.

578 Limpidā faciem saepius abluere, munditiei est: fuco fucare spurcitiei. 579 In lavacris, balneis, et thermis, sordes et illuvies, sudores et sqvalores, eluuntur: 580 Ubi tamen, honestatis ergo subligacula et castulae locum habent. 581 Sed vestimenta lavantur sapone [smegmate] aut everruntur setaceo pectine; aut exterguntur spongiā: Collaria roborantur amylo. 582 Ciliciō, et pumice nos fricamur: Vascula stramentō (vel Eqvisetō) stringuntur: Qvisqviliae scopis verruntur. 583 Ubi putei desiderantur, e qvibus (crepidine circumdatis) tollenone, et haustro, vel situlis, haurias, aqvaeductus per tubos et canales, aut per incilia fieri convenit. 584 Tonsor crines forpice tondet, (olim vellebant, ut et ovium vellera) vel deglabrat novaculae acie. (585 Balneator insuper scarificat.) 586 Coma (qvas Germani alunt, Poloni capronas) pectine pectitur: calamistrō cincinni crispantur. 587 Vnctiones, suffimenta et odoramenta, aspersionesqve ex ampullis, voluptariorum sunt, qvibus delibuti fragrant.

LIV. DE CONJUGIO ET AFFINITATE.

588 Conjugium est, cum maritus et marita, ut conjuges cohabitant. 589 Caelebs Matrimonium initurus, despicit sibi, qvam prociat, virginem nubilem, aut viduus viduam. (590 Dos et forma nonnunqvam rivales exciunt). 591 Procus cum obtinet, ut ei despondeatur, fit sponsus, et qvae nubit, Sponsa: ille suum pronubum [paranymphum] haec suas pronubas habet. 592 A nuptiis vir et uxor dicuntur, (postridie repotia fiunt). 593 Qvi natam elocavit, socer est, et Socrus: qvi duxit, Gener: qvae nupsit, Nurus: reliqvi agnati ex eo se Affinium titulo cohonestant: Levir Glorem compellat. 594 Si connubium non arrisit, integrum fuit pridem nuptam repudiare, fiebatqve divortium: hodie nil, nisi alterutrius obitus, sejungit.

LV. DE PUERPERIO.

595 Vt sexus ita conjugalis copula thalamusqve prolis causā est. 596 Vir in utre liqvorem, mulier gravida in utero [matrice, vulvā] foetum gestans, uter plus praestat? 597 Haec profecto: qvae nisi abortit, filios et filias enititur, qvandoqve gemellos. 598 Puerpera sex septimanis (hebdomadis) latitare lege tenetur. 599 Pater gignit; mater parit; ambo educant, svaviant, osculantur, in sinu gremioqve refovent. 600 Vitricus et noverca privignos non eodem modo diligunt: qvia neuter genito est.

LVI. DE COGNATIONE.

601 Qvi ejusdem, sunt progeniei et prosapiae, cognati et consangvinei dicuntur: ut sunt, Fratres et Sorores (praesertim germani: nam uterinos esse, non tanti habetur) Avus et Avia. 602 Item, proavus, abavus, atavus: qvod supra est, Majores vocamus. 603 Collaterales sunt, Patruus et Amita, Avunculus et matertera, Patrueles, Consobrini, et Amitini. 604 In descendentium serie sunt, Nepos et Neptis, Pronepos et proneptis, cum omni posteritate. 605 Sunt, qvi, cum careant sobole ac heredibus, extrancos adoptant: sunt e contra qvi suos (ob inobedientiam) exheredant, abdicantqve. 606 Superstitibus pupillis [orphanis] et


page 281/282, image: s170

minorennibus conservandae hereditatis gratiā (cujus et posthumi participes sunt, minime vero spurii et nothi) tutores Testamento dantur. 607 Qvi si ex fide agunt, repertoria [inventaria, regesta] faci unt. 608 Testanti interea facultas est facultates suas partiendi, deqve iis dispensandi et legandi, cui videtur, dimidium, trientem, qvadrantem etc.

LVII. DE OECONOMIA.

609 Qvomodo Pater et Mater familiās familiam administrare, famuli et famulae obedire debeant, Oeconomica praescribit. 610 Servus est, qvi hero suo servit (nati autem eius vernae sunt) Mancipium, in qvem vitae et necis potestas est: Libertus, manumissus. 611 Pensum facienti demensum suum debetur, diurnum, menstruum, annuum. 612 Liberis parentes multa indulgent.

LVIII. DE URBE.

613 Urbem muniunt moenia, aggeres, valla et valli, propugnaculaqve. 614 Intervallum [interstitium] habet sossam, pomoerium intro est: qvā civibus ad moenia patet accessus. 615 Porta habet claustra sua, valvas, repagula et cataractas. 616 Plateae et vici lapide sunt strati, ut et Forum cum porticibus, ne lutosae sint ambulationes. 617 Angiporti ut plurimum impervii sunt. 618 Suburbiis oppidum ampliatur, Turribus decoratur: potissimum si muratae sint et fastigiatae. 619 Non cuncti incolae privilegiati sunt, sed indigenae et municipes. 620 Exhis qvidam a censu et oneribus publicis immunes, sibi privatim vivunt. 621 Peregrini et inqvilini sunt vectigales. 622 Templum, Armamentarium, AErarium, Granaria, civitatis robur sunt. 623 At Cisternae, Horologia, Scholae, bene ordinata, belli regiminis indicium [documentum. ] 624 Pone praetorium custodia poni solet: in recessibus Foricae, 625 Diversoria, Cauponae, Popinae, pro advenis parantur: Asyla [refugia] pro sontibus: Xenodochia, pro pauperibus. 626 Basilica est augusta aedes, vel domus. 627 Specula in editiore loco sit, vigiles autem vigiles. 628 Vicini mutua sibi ministeria debent.

LIX. DE TEMPLO.

629 AEdituus campanarum pulsu coetum ad sacra convocat. 630 Ubi conventum est, Cantorum chorus ad pluteum psalmos et hymnos spirituales decantat. 631 Concionator [Ecclesiastes] e suggestu Spiritum sanctum invocat, textum Biblicum authenticum interpretatur: Scripturas utriusqve Testamenti citat; ad poenitentiam [resipiscentiam] juxta decem praeceptorum (decalogi) tenorem hortatur: Contrita corda satisfactione meritoqve Christi solatur: hoc scilicet modo Evangelium praedicans, et religione auditores rite imbuens. 632 Peractā precatione (oratione) festa indicit, et concionem (qvae qvo freqventior, eo charior) dimittit. 633 Nonnunqvam catechizat, baptizat, sacram coenam (synaxin, Eucharistiam) ministrat. 634 Absolvit poenitentes, a sacramentis arcet impoenitentes, hypocritas conscientiae suae committit. 635 Encaenia et anniversariae solemnitates debitā festivitate (biduo, triduo, octiduo) celebrantur. 636 Ceremoniae non apud omnes eaedem sunt, nec ordinandi et initiandi Ministros mos idem: sed disparitas haec innoxia est.

LX. DE ECCLESIA.

637 Parochus est suae Paroeciae inspector, illius autem Antistes. 638 Praesules (Abbates, Praepositi, Priores) cucullatis monachis, monasteriisqve, Abbatissae monialibus, (Vestalibus) Sacaellani sacellis, Diaconi collectis et eleemosynae praesunt. 639 Primitiae et decimae sacerdotibus offeruntur: Eremitae Eremum iuhabitant. 640 Episcopi in conciliis schismata et sectas componunt, haereticos blasphemos cum asseclis, apostatasqve ab Ecclesiae unione excommunicant: Doctrinae canonem constabiliunt.

LXI. DE ETHNICORUM, JUDAEORUMQVE SUPERSTITIONIBUS.

541 Pagani (gentiles, ethnici) sacrificuli, in delubris lucisve suis, sacrificia (hostias, victimas) super aras (altarta) immolabant, thura libabant et adolebant, et taliter idolis suis litantes, lustraliqve aqvā sese lustrantes, piacula expiare conabantur: sed abominatio fuit. 642 Profanum appellabant, ceu minus sacrum et non consecratum, qvicqvid extra fanum esset. 643 Pontifex infulatus sacrarium (adytum) intrabat: flamines thuribulo (acerra) suffiebant, cymbalis, tintinnabulis, nolis, crotalisqve tinnientes. 644 Vates eorum, sagae et piatrices, vaticinabantur, non ex Numinis afflatu, aut inspiratione, per raptum [ecstasin] ut Prophetae Israelis, sed ex anspiciis, [auguriis] aruspicinā, sortibusqve superstitiosis. 645 Inde auspices [augures] harioli, (haruspices) sortilegi dicti:


page 283/284, image: s171

hariolari vero et augurari, pro divinare, usurpabant. 646 Habebant et oracula, sed erronea, a Vejove profecta. 647 Demortuos heroas Divis accensebant. 648 Judaei in Synagogis, praeputia circumcīdunt, Sabbadio feriantur etc.

LXII. DE CURIA.

649 In curia Senatus consessus suos, et de Republicā curas agunt. 650 Asservatur ibidem Matricula civium [ Album] et Tabulae publicae, 651 Consul deliberanda proponit, Senatores sententias dicunt, ille concludit. 652 Notarius cancellis septus acta consignat: et ita qvisque suo munere fungitur. 653 Ministratores illis stint Apparitores, id est, Statores, Accensi, Scribae, et Praecones; item Lictores. 654 Plebs in tribus tributa, suos habet tribunos, per qvos plebiscita seruntur ad ratihabitionem Senatusconsulto. 655 Habent et opifices curias seu collegia sua, ordinis causā: ut novitius artificium professus, Curionibus der specimen.

LXIII. DE JUDICIIS.

656 Duobus de qvacunqve controversia disceptantibus, terrium intervenire necesse est, qvi litem dirimat, aut, de qvo al tercantur, diribeat: alias certamina et contentiones in infinitum ibunt. 657 Aut igitur Arbitrum sibi deligant, cujus arbitrio acqviescant utrinqve, aut sectentur Forum, et secum experiantur jure. 658 Qvi adversario dicam impingit [ scribit] citat et arcessit eum ad Praetorem (praeterqvam nefasto die) insimulat et accusat noxae. 659 Ad actoris petitionem accersitur reus, accusatio et excusatio cognoscitur, si dissitetur, admittuntur testes, et illi qvidem jurati, si authoritas per se non sussicit 660 Advocatus seu patronus clientem (utpote, qvi se in clientelam ejus dicavit) ne destituat, sed defendat: ex aeqvo tamen et bono, ne rabula audiat. 661 Vitet et Judex praejudicia maximopere, neqve largitionibus corrupnis, huc aut illuc propendeat: sed nude secundum probatorum evidentiam decernat. 662 Si adsesseres adsunt, Praesidis est, judicia colligere, illorum ferre, liber e, sed juste, ut sontes damnentur, insontes justificentur. 663 Nam decreta et edicta consensu facta, retractari, revocari, ac rescindi., indecens est. 664 Causae decisio ut promulgata est, ocyus exseqvutio fiat: nisi condemnatus protestetur, et ad tribunal superius provocet [ appellet] ibi justitio, comperendinationi, aut etiam seqvestrationi, locus est. 665 Sed et vadantur litigatorem, ad sisstendum se. 666 Interdum dilario adhibetur, propter intercessiones et vadum fidejussiones: sed, qvod qvis spondet, praestare tenetur.

LXIV. DE MALEFICIS ET SUPPLICIIS.

667 In praevaricatores animadvertendum est, et notoriis peccatis multa [ mulcta] irroganda, ne inipunitas in licentiam abeat 668 Ad coercendos atqve compescendos improbos, virgae sunt, flagella, scuticae, compedes, manicae, numellae, cippi, ergastula, carceres, tormenta, patibula: ut per lictores et carnifices facinorosi rapiantur, vinciantur, constrjngantur, cedantur, verberentur, torqveantur, excrucientnr, aut etiam morte afficiantur desperati. 669 Fures enim suspenduntur; Moechi decollantur; Homicidae et sicarii crurifragio plectuntur (qvondam cruci affigebantur;) Parricidae cum serpentibus culeo insuti, et aqvis submersi suffocantur; Anus veneficae [ Lamiae] striges, et incendiarii, rogō cremantur; Calumniatores maligni [ malitiosi] elingvantur: Prostibulis impudicis cauterio stigmata inuruntur. 670 Colapho seu alapā caedi, ob qvidvis contingit: Talitrum jocosum est, 671 Supplicii mitigatio fir relegatione, vel proscriptione. 672 Exul in loco determinato exulat, extorris vagatur.

LXV. DE STATU REGIO.

673 Potestates esse, omnium interest, ne potentior imbecilliorem opprimat: sed cum unus rerum potitur, Monarchia dicitur (qvanqvam Caesares Collegas sibi legere soliti sunt.) 674 Is, si ex legum praescripto regnat, Rex est: si ex libidine (ut qvod libet, liceat) etiam sub coronā (diademate) sceptroqve Tyrannus. 675 Sedes ejus in merropoli est: ubi in solio sedet ebutneo, bysso (sindone) trabeā acu pictā, magnifice vestitus, Aulicorum vero catervā stipatus. 676 Qui vel sunt Consiliarii, vel Praefecti: ut Aulae magister, Ensifer, Dapifer, Pocillator, Magister stabuli, Cancellarius, (suos amanuenses habens) Secretarius, Cubicularii, Atrienses, Celeres (a pedibus.) 677 Aliorsum legat Vicarios, Satrapas, Qvaestores, Publicanos, et Legatos, qvi diplomate Regio instructi res gerunt. 678 In defunctorum


page 285/286, image: s172

locum substituuntur (sufficiuntur, surrogantur) alii, qvi Successores dicuntur. 679 Regiae; aulaeis et tapetibus picturilqve. refulgent, et personant musicā 680 Gerrones, (nugigeruli) Moriones, Parasiti (Gnathones) et Sycophantae, aularum appendices sunt: Eunuchorum usus desvevit [ obsolevit.] 681 Majestas invidiae obnoxia est: sed clementia praesidii vice erit. 682 Non tam Principem satellites tutantur, nec tam locupletat Fisci reditus, aut repositus thesaurus (gaza) atqve subditorum amor. 683 Angariis igitur, censibus, et ex actionibus ne exhauriantur: congiariis potius et donativis (donariis) demulceantur (deliniantur) 684 Imperandum sic populo, ut illi parere lubeat: obseqvia coacta, periculosa sunt.

LXVI. DE REGNO ET REGIONE.

685 Regnum est, ubi sunt liberi status; statutorum vinculō inter se colligati. 686 In arduis hegotiis concientur Comitia, sed e proceribus (Optimatibus) Comitibus, Baronibus, et Eqvestri ordine: Rustici non intersunt, ruri occupantnr, et suis pagi magistris obsecundant. 687 In territorio. suo qvilibet Magistratus sancire potest, qvod vult: Sed velle non debet, nisi qvod publicź expediat. 688 Dicio (dominium) est, ubi qvis dominatut: Districtus, ubi jurisdictionem habet: Provincia, qvam devicit. 689 Gentes finitimae de confiniis et limitibus contendunt plerumqve: sed si limitent, et paciscantur, Foedus est: qvod perjuri temerant, violantqve.

LXVII. DE PACE ET BELLO.

690 Pacatus status optatissimus est: sed aliqvando, nisi vi armorum, retineri neqvit. 691 Siqvidem turbatores clandestinas factiones et conspirationes disseminant, et cum conjurārunt, tumultus et seditiones concitant; qvae nisi sedantur, bella intestina erunt. 692 Hostis externus externe irrumpit: ad versus qvem bello defensivo opus. 693 Quod per Fecialem denunciatur, autper Caduceatorem Pax petitur, si qvis se imparatum, aut hostili potentiae imparem, arbitratur. 694 Imbellis neqvicqvam bellare (belligerare) praesumet. 695 Apparatus enim bellicus multa deposcit, Militem (qvi scribendus, armandus, lustrandus) Commeatum, Confoederatorum auxilia, dapsilesqve sumtus. 696 Mature ergo stips cogenda, sicut et victualia: et praestandi, qvi erogent. 697 Tum cong regandus et ordinandus exercitus, per Legiones, Cohortes, vexillationes, turmas: Praeficiendiqve Deturiones, Centuriones, Magistri eqvitum, Tribuni; omnibus deniqve Imperator. 698 Tirones intermiscentur Veteranis: Volones et Dimachae peditatui vel eqvitatui se agglomerant: Lixae, Calones, et Caculae, ob seruitia adsciscuntur. 699 Armaturae satis erit, si tectus sis loricā, galeā (casside) scuto seu Clypeo (ancili, parma, pelta vel cetrā) instructus vero qvibus dimices. 700 Classis navalis etiam uncos [ harpagones] hamasqve poscit. 701 Gladius accingitur, vel balteo appenditur, ut e vaginā stringatur promitius, evaginatusqve recondatur capulotenus. 702 Sagittarii e pharetrā sagittas promere, arcum nervo tendere, ingruentesque protelare, consvescant. 703 Sclopetarii sclopeta nitrato pulvere onerent, post displodant: sed ad scopum prorsus collimantes. 704 Expeditione susceptā, castra metari, tentoria paxillis figere, munitionibus sese vallare, et excubiis circummunire, opus est. 705 Emittendi subinde (sive armati, sive inermes) speculatores et exploratores, qvorum in militiā insignis usus est: ut et Tesserae [ symboli] qvā sui se recognoscunt. 706 Excursiones pabulationis causā fiunt, non sine populatione. 707 Induciae si panguntur, dantur obsides. 708 Ad praelium eductae copiae, vel in cuneum coguntur, vel in phalangem alis munitam. 709 Vexilla in medio ferunt signiferi: qvos antesignani cum Spathis [ romphaaeis] praecedunt. 710 Tympanistae et tibicines Classicum canentes, tubarum et lituorum ingeminato clangore, atqve tympanorum strepitu, ad alacritatem incendunt. 711 Velites usitate pugnae faciunt initium velitando, moxqve concurritur agmine toto, et pugnatur: 712 Eminus qvidem lapides Fundis et Catapultis, tela Balistis, glandes Bombardis et tormentis, jacula [ spicula missilia] amentis, ejaculando: 713 Cominus autem, Sarissis et Lanceis mucronatis [ cuspulatis] Hastisqve et Bipennibus, magno nisu vibratis transverberando; Caestibus, Clavis, Aclidibus et Calis, proturbando; Frameis et pugionibus pungendo et confodiendo; Ensibus, Acinacibus, et Sicis, caedendo. 714 Fit strages cruenta, cadunt promiscue hinc et hinc, ejulatu et boatu horrendo (tremendo) 715 Conflictu durante succenturiati (nisi receptui canatur) ex insidiis supervenientes, a tergo adoriuntur, [ invadunt] aciem disturbant, fugant, insectantur, trucidant. 716 Illi terrore perculsi, partim se dedunt, aut capiuntur, partim fugiunt, et dispersi palantur. 717


page 287/288, image: s173

Civitas rebellis et Arx, castrumve, qvo se clade affecti et profligati receperunt, obsidetur, undiqve circumvallatur, machinis bellicis oppugnatur. (718 Obsessi, si erumpant, repelluntur, et impetu majore debellantur.) 719 Expugnata ante ultroneam deditionem (urbs) diripitur: aliqvando et aboletur, ad internecionem excīditur, desolatur, et evertitur. 720 Munimenta, si qvae antea fuerunt occupata, recuperantur. 721 Victores spoliis et manubiis onusti, trophaeis erectis, ovantes et paeana canentes, cum triumpho redeunt. 722 Ubi strenui, ob heroica facinora, insignibus condecorati nobilitantur: Proditores, turbarumqve autores, Transsugae item, et desertores plectuntur, saucii sanantur, captivi redimuntur, aut permutatione liberantur. 723 Ad extremum stipendiis (qvantum qvisqve meruit,) exsolutis, miles exautoratur, atqve exarmatur, emeriti rude donantur, qvi pro patriā occubuźre, adoreā afficiuntur.

LXVIII. DE SCHOLA ET INSTITUTIONE.

724 Qvoniam literati ad omnia habiles esse, idiotae vice versa parum societati humanae conferre deprehenduntur, Scholis, ubi rudes erudiantur, opus est. 725 At hae non sunt, ut fatui opinatur, carnificinae, sed ludus, dummodo discipulus docilis callidum cordatumqve nanciscatur Praeceptorem. 726 Ille enim si discit sponte percontatur [ qvaerit] avide, et auscultat attente; hic si docet lubenter, informat provide, et inculcat assidue, uterqve habet eximium delectamentum, 727 (Quod et Rectores, et Ludimagistrorum adjutores Paedagogi, attendant, ob salaria.) 728 Adjungenda tamen est institutioni disciplina (id est, censura et serula) ne vel dissolutio, vel desidia surrepat. 729 Qvi monita non moratur, vapulet. 730 Cathedra docentis est, subsellia discentium. 731 Calamō (cujus crena scalpellō temperatur) scribimus in chartā, vel membranā: Stylo [graphio] in pugillaribus [ codicillis,] ut expungi possit. 732 Qvod formator dictat, tu calamo excipe: ille vero mendas commonstrans emendabit, si qvid vitiose positum; ut qvod dedocet, dediscas. 733 Memoriae qvod mandare vis, relege treqventer: non cursim, obiter et persunctorie, sed rebus intentus, inhaerebit, 734 Repetitio tacita est, recitatio clara: examen qvotidianum vel extraordinarium. 735 Si feliciter proficere vis: qvicqvid modo comprehendisti, statim alteri enarra. 736 Decet enim te praemonstrantem studiose imitari, condiscipulos certatim aemulari. 737 E trivialibus Scholis (gradatim) promovemur ad Gymnasia, inde in Academias; qvae Bacculaureos, Magistros, Licentiatos, et Doctores creant.

LXIX. DE MUSEO.

738 Idoneus Musis locus solitarius est, a turba remotus, ubi studiosus Bibliothecam, Pulpitum, Atramentarium (cum calamario, cultelloqve scriptorio) habebit. 739 Libellos munde tractet, qvos non plurimos habebit, sed selectos. (740 Qvorsum enim numerosa et in tot tomos divisa volumina, qvorum indices vel catalogum vix perlegit possessor?) 741 Lituris ne maculet: asteriscis ad marginem notatis, reminiscentiam nemo sublevare vetat: qvin consultum est. 742 Si qvid incidit, evanescere non patieris, annotabis protinus: non in rejectaneas Schedas, sed in palimpsestum, indeqve in diarium vel adversaria, qvae penes te, aut in promtu habe. 743 Lucubranti ad lychnum, cereus prae sebaceā candelā conducit, cui accendendo igniarium cum fomite adsit. 744 Taedae fumant et fumigant. 745 Candelabrum sit pensile, umbraculum viride, Emunctorium praesto, qvō emunge, ne ellychnium obumbret; sed illud, ne qvid sordidetur, sepone. 746 Proditurus lucernam absqve laterna ne feras: facibus [ faculis] non fidendum.

LXX. DE GRAMMATICA.

747 Grammaticus literas Orthographice, (majusculis sola periodorum capita, et emphatica) pingit, syllabas copulat, dictiones [ vocabula] declinat et conjugat, phrases syntactice construit, sermonemqve legitime pronunciat. 748 Ancillantur huic librari, et Typographus, qvi e loculamentis typos depromens coagmentat, prelo subjicit, libros excudit, et Bibliopego [ compactori] compingendos tradit, qvos Bibliopola venundat.

LXXI. DE DIALECTICA.

749 Dialecticus [ Logicus] ratiocinans, qvid de qvo dici possit, et qvare, pervestigat, ambigua distingvit, obscura declarat, similia dissimilibus confert, effati cujusvis certitudinem examinat. 750 De qvocunqve themate disserens, de qvaestionibus dubiis pro et contra disputat,


page 289/290, image: s174

argumenta syllogismis argute innectit, methodō appositā omnia digerit.

LXXII. DE RHETORICA, ET POESI.

751 Rhetor formulas dicendi conqvirit ad eloqventiam, stylum exercet, verba Tropis (a nativo significatu ad alium sensum transserendo) Sententiasqve Figuris [ Schematis] (verba geminando et ad Euphoniam artificiose transponerido) actionem deniqve gestibus, colorat. 752 Facundus Orator Exordio praemisso sese in sinuat (aliqvando abrupte auspicatur,) post causam proponit dilucide, tum confirmat rationibus valide; illustrat exemplis prolixe (tametsi non dilatat vel amplificat, nec digreditur abs re) objectiones refutat et refellit exacte, Epilogo perorat: qva praemeditate, qva ex tempore. 753 Proverbia et adagia, ut et comparationes, orationem luculenter exornant, qvae si strictim rem enunciat, nervosa dicitur, 754 Sed Poeta disertus e prosā [ soluta] ligatam faciens, versus et rhythmos concinnat eleganter, Carmina [ metrum] modulatur, Epithalamia, Anagrammata etc. fingit.

LXXII. DE ARITHME TICA.

755 Mathematicae disciplinae; pariter sunt utiles et subtiles. 756 Arithmetica numeros computat, qvī compendiose addantur, subtrahantur, multiplicentur, dividantur per se invicem: sive id siat Cifris, sive calculis [ abaculis] super abacem: sed Ruricolae per decusses, duodenas, qvindenas, et sexagenas supputant.

LXXIV. DE GEOMETRIA.

757 Geometra, qvasi [acsi] ludibundus, figuras contemplatur, et mensurat distantias, prope an procul absit [ dister] aliqvid. 758 Ad regulam lineas (puta rectas vel obliqvas, non curvas aut spirales) ad normam angulos, circino vero circulum (cujus medietas centrum, circuitus (ambitus) circumferentia appellatur) ducit. 759 Conus turbinatus est, Cylindrus teres, Graecum *d triqvetrum, Cubus qvadratus, Globus rotundus, externe convexus, interne concavus. 760 Circularis (figura) divinissima est, omnia complectens, nihil habet offensionis, nullam incisuram, nullum anfractum, nihil eminens, nihil lacunosum. 761 Omnis dimensio fit per triangulum.

LXXV. DE MENSURIS, ET PONDERIBUS.

762 Mensurae continuorum sunt: Granum, Digitus, Palmus, Spithama, Ulna, Passus, Orgyia, Decempeda, Stadium, Milliare: his metimur omnia. 763 Liqvidorum: Culeus, Urna, Amphora, Congius, Sextarius, Hemina, Triental, Cyathus. 764 Aridorum: Medimnus, Trimodium, Modius, Semodius, Qvartale. 765 Pondera sunt: Centenarius, Libra [ Pondo, As] Selibra [semissis] Qvadrans, Uncia, Semuncia, Drachma, Scrupulura. 766 Si qvid in bilance penditur (libratur), examen, qvod scapo exit, et per trutinam (aginam) sese agitat, pensita: an aeqvilibrium sit? 767 Statera est lanificum portalis libra, sine lancibus, alterā parte non nisi uncinum habens, alterā pondus: qvod centro admotum plus, amotum minus, ponderat. 768 Si qvid praeter superpondium adjicitur, mantissa est.

LXXVI. DE OPTICA, ET PICTURA.

769 Opticus radios visivos et visibilia objecta scrutatur, cur alia sint pellucida, alia opaca, alia perspicua, alia obscura, discernens: et juxta id perspicilia efformans. 770 Hinc pictor ad exemplar vivi effigiem delineat, penicilloqve discretis pigmentis linit. 771 Statuarius statuam caelat et sculpit, pingit et super basin collocat: si immanis est, Colossum dices. 772 Solaria, (Scioterica) gnomone (horas) indicant.

LXXVII. DE MUSICA.

771 Musicus melodias canit, et post praeludia, instrumenta pulsat. 774 Symphonia est plurium concentus, qvorum consonantia (harmonia) grata est, dissonantia absurda, (absona). 775 Organum tibiis et fistulis constat, Cithara, Testudo, Lyra, Sambuca, Pandura, chordis. 776 Fides plectro plectuntur. 777 Tibia utricularis discrepanter sonat.

LXXVIII. DE ASTRONOMIA.

778 Astronomus siderum meatus considerat: Astrologus eorundem efficaciam et influxum. 779 E Fastis liqvet, a Natalitiis Pascha recedere, ut minimum trimestre, Pentecosten a Paschata prope bimestre; inde Adventum circiter semestre. 780 Illic sunt: Januarius, Februarius,


page 291/292, image: s175

Martius: Isthīc Aprilis et Majus; hīc Junius, Julius, Augustus, September, October, November: December postremus est 781 Quilibet eorum in Calendario Romano suas Calendas, Nonas, et Idus babuit. 782 Intra triennium accessio fit (mensis) intercalaris, Embolimi, id est, decimae tertiae lunationis: Lustrum [ qvidriennium] bissextilem [ annum] reducit.

LXXIX. DE GEOGRAPHIA.

783 Geographus Regionum (etiam qvas ipse non peragravit) situm describit, qvae sint in Continente, Insulis, Peninsulis? qvae maritimae, qvae in meditullio, et qvonam tractu? sub qvā zonā et climate vel parallelo? qvos habeant hi aut illi accolas, et qvibus terminis ab illis dispescantur et disterminentur? et qvi illis antipodes: etc.

LXXX. DE HISTORIA.

784 Qvum res gesta narratur, Historia est, cum ficta, Fabula. 785 Illas Historicus recenseat: has annalium monumentis inferre, capitale sibi ducat. 786 Et ut pateat, genuina, non supposititia esse, rem simul cum circumstantiis in commentaria regerat.

LXXXI. DE MEDICINA.

787 Sanis optima medicina, Diaeta est: qvia securissima, et sine violentiā. 788 Ne bibas vel edas, nisi siti et fame stimulatus, (qvod saliva ad conspectum cibi palatum titillaus innuet) valebis et vigebis. 789 Qvocirca appetitui praestolare jejunus. 790 Sed et invaletudo, si te incessit, abstinentiā et qviete curatur: qvod non advertunt, qvi non nisi saturi jejunant, et non nisi operatione fracti qviescunt. 791 Frictiones, fomentationes, venae sectiones, cucurbitae, emplastra et omnia forinsecus superimposita, non demunt tormentum, sed mitigant et leniunt. 792 Remedia purgantia, evacuantia, sudorisera, corroborantia, efficacius medentur, sive sint potiones sive pilulae etc. 793 Antidotis venena, Amuletis fascina pelluntur: haec etiam verbulo Praefiscini. 794 Salsum in Medicos scomma est, solis licere (licitum esse) impune occidere: utinam non venum! 795 De universali medicamento litigant, an detur. 796 Gregales eorum sunt Chirurgi, et Pharmacopolae; hi pharmaca, ungventa, syrupos, pastillos, trochiscos, et Morsulos praeparantes, in loculis et forulis, pixidibusqve seorsim qvaeqve reservant.

LXXXII. DE ETHICA IN GENERE.

797 Virtus in mediocritate consistit: Vitium est, cum in excessu, tum in defectu: Excedere enim vel deficere, transgredi utiqve est. 798 Si qvis peccat incogitantiā, Delictum est; si voluntarie, Facinus; si studio, Neqvitia; si malitiose, Scelus; si enormiter, Flagitium; si ut aegre faciat alicui, Perversitas. 799 Et talia qvi patrat [ designat] perditus est. 800 Qvi perperam agere susqve deqve habet, pravus est: qvi se a malo prohibet, probus: omnimode impollutus, detestatur et abhorret omne impurum, imo exsecratur. 801 Consvetudo vitiosa sensim irrepit, cui sero obsistitur, postqvam invaluit: qvandoqvidem radicata raro exstirpatur.

LXXXIII. DE PRUDENTIA.

802 Ex dignitate unumqvodqve aestimare, Prudentiae statumen est, ne res nullius pensi et titivillitii magnipendantur. 803 Anteqvam inceptes qvidpiam, operae pretium est pensiculare, utrum e re sit, nec ne? ne frustrā (in cassum) labores. 804 Prospice ergo finem, provide media, et ne qvid obstet aut officiat, attende occasioni. 805 Nam insipientis, stolidi et dementis est, sine intentione ferri: insani, stulti, et vecordis illicita appetere: vesani et suriosi, impossibilia suscipere, imperiti et inconsiderati, negligere opportunitatem. 806 Ubi inter plura optio datur, deliberandum diu, qvod statuendum semel: supervacaneis vero supersedendum. 807 Et qvidqvid instituis, consulta exqvisite, itane, an ita satius sit? post exseqvere celeriter, sed caute. 808 Circumspectus, etsi de eventu confidat, eumqve praevideat, circumspectat tamen, ne sese praecipitet. 809 Qvia usu venit, ut tardus velocem antevertat: Pedetentim igitur. 810 Qvod abscondi debet, non palam venditat, abstrudit, non obtrudit. 811 Qvod ei non certo constat, affirmare [ asserere] aut negare cavet, nedum ut asseveret, aut inficietur. 812 Nam ut credulitas, ira diffidentia noxia est: verum longe magis pertinacia. 813 Praesagiens qvidpiam adversi, praevenire


page 293/294, image: s176

censet melius, qvam praeveniri. (814 Praepostera enim sapientia est, polt factum sapere). 815 Et dum qvisqve suarum rerum satagit, ille sibi neqvaqvam deest. 816 Vaser versute nimis versat omnia, suspicax est dolosus. 817 Veterator astu imponit incautis, ut reprobanda praeoptent, et vice versa.

LXXXIV. DE TEMPERANTIA.

818 Depravatio nostra permulta concupiscit: sed temperans cupiditates moderatur. 819 Sobrietas est continentia a superfluā alimoniā 820 Gulosus Catillo ligurit et pitissando sorbet; Helluo vorando et potando sese ingurgitat; Lurco comessando sua decoqvit: omnes mera abdominis mancipia. 821 Compotatores meracius hauriunt, cum qviseqve vel dat Symbolum, vel solvit. 822 Veteres temperabant merum (aqva) et victitabant simplicissime: nunc qvot gulae illecebrae, tot pernicies. 823 Ebrius enim noxam [ poenam] habet crapulam, Ebriosus tremorem et podagram: et Abstemii mente valent, temulenti amentiā. 824 Inebriati brute bacchantur, titubant, screant, spuunt (sputant) vomunt pedunt (cum reverentiā) et cacant.

LXXXV. DE CASTITATE.

825 Castus est, qvi se nefandā libidine non contaminat: lascivire enim belluinum est. 826 At non adulteria solum, incestus, stupra, scortationes, et concubitus illegitimi, sed et omnis Venerea salacitas, basiationes, imo cogitationes spurcae ac obscenae, impudicitia sunt. 827 Adulter extrarium polluit torum, scortator suum: qvandoqve moechus pellicem vel concubinam alit, Ganeo per lupanaria grassatur, Meretrices pudicitiam suam prostituunt; Lenones [ balliones] alios inqvinant. 828 Vah propudia! foedi et exsecrabiles omnes. 829 Insanit, qvi deperit faeminam.

LXXXVI. DE MODESTIA.

830 Modestus verecunde agit, procacitatem defugit. 831 Non frivolus est, utut qvadantenus blandus et comis: non loqvax, sed taciturnus. 832 Nec tamen morosus, aut torvus, sed gravis, severus, non saevus. 833 Nihil immoderate laudat, vel vituperat, neminem traducit, aut diffamat: ad opprobrium neutiqvam silet. 834 Ad haec non pejerat, nec dejerat, nec jurat. 835 Nemini adversatur, aut facessit molestiam, aut scandalo est: Neminem sciens volens contristat. 836 Quod fama et crebrescens rumor fert [ refert] non vulgat, percontatur prius scrupulose. 837 Curiosus ardelio ingerit se et immiscet, ubi ejus nihil interest, etiam qvae celantur, eliciens. 838 Locutulejus verbosus est; Nugator facta infecta blaterat; Futilis arcana effutit; Sophista captiosus est; Momus omnia carpit et suggillat. 839 Consideratus non qvidem elingvis est, sed tamen non insulsus blatero: in multiloqvio enim vanitas. 840 Non sibi arrogat, qvod non habet, nec aliis sua derogat: non ambit [ adspnrat ad] fasces aut honores, nec sua profuse jactat, aut ostentat, aut in iis gloriatur, aut se insolenter extollit, sed potius humiliat et demisse gerit. 841 Praeconia vulgi non affectat, nec sibi anteferri alios moleste fert. 842 Festivi joci, leporesqve et allusiones facetae, urbanos decent: rusticitas opicam barbariem redolet. 843 Scurrilitas summopere discavenda. 844 Cavillatio virulenta sannionibus relinqvenda. 845 Renidere, et ridere, morati est, cachinnari incivile.

LXXXVII. DE AUTARKEIA.

846 Avarus per fas et nefas ditescere allaborat, cum tamen superna benedictio ditet, 847 Et cui usui in immensum coacervatae [ cumulatae] divitiae? male parta, male dilabuntur. 848 Adeo desipiunt divites qvidam: ut bonis (stabilibus et mobilibus) affluentes, et cistas pecuniā, scrinia cimeliis et cameras supellectile consertas possidentes, egestatem timeant, videlicet in copiā inopiam, in abundantiā (imo redundantiā) penuriam. 849 Tu si tibi opes affatim suppetunt, egenis vicissim suppedita: Sin, etiam de modico imperti, si non largiter, saltem liberaliter. 850 Satius est, liberalem esse, qvam parcum. 851 Frugalis paucis contenrus est; non tenax qvidem, sed parsimoniae navans operam. 852 Qvae qvantum sit vectigal si luxuriosus pervideret, luxu patrimonium non prodigeret. 853 Pauperat enim dispendium, compendium opulentat. 854 Tu ergo qvidqvid accipis et expendis, in codicem accepti et expensi refer.

LXXXVIII. DE JUSTITIA: PRIMO COMMUTATIVA.

855 Justitia suum cuiqve tribuit. 856 Ergo qvi cum alio transegit, et qvidqvid


page 295/296, image: s177

promisit (pollicitus est,) condi xit (sive ultro et suāpte, sive exoratus, et qvibuscunqve conditionibus et exceptionibus) standum est pactis et promissis praecise. 857 Qui stipulanti adstipulatus est, obligavit se. 858 Depositum reddendum est, non adnegandum, non supprimendum. 859 Nil qvod alterius est, tibi sine ejus scitu vendica, aut usurpa [assere.] 860 Qvod utendum accepisti, idem restitue, non aliud: et qvidem, qvoad ejus fieri potest, absqve detrimento. 861 Qvod mutuo datum est, aliud licet remittas, paris tamen aestimii. 862 Si qvis ā te mutuatur, mutua, et ei commoda: chirographum tamen vel arrhabonem, seu pignus, vel praedem, aliamve cautionem postula. 863 Qyia ob mortalitatem, qvin et fidei lubricitatem, cautelā opus est 864 Porro, qvi supra sortem usuras exigit, non creditor est, sed faenerator: pessimus autem et neqvissimus, qvi anatocismis debitorem devorat; qvod nefarium. 865 Iniqvus vero sibi ipsi est, qvi alieno aere se obruit, ut versuram vel auctionem facere cogatur. 866 Proinde debita [ nomina] qvanto ocyus dissolve, et apocham [ acceptilationem ] qvā acceptum tibi referat, fla gita. 867 Furta, Rapinae, Sacrilegia, Peculatus, Plagium, Abactus, perinde in illo mandato, non furaberis, interdicta sunt. 868 Privari enim et orbari suis nemo debet: qvi istud committit, repetundarum tenetur.

LXXXIX. DE JUSTITIA DISTRIBUTIVA.

869 Praemiis et poenis in officio continemur. 870 Ergo qvi laudabiliter agit, collaudationem [ applausum] commendationem, promotionem, honoraria, meretur: qvi secus, expostulationem, reprehensionem, vituperium, probra et castigationem: sed prout persona est. 871 Qvi nolens et inscius maleficium admisit, commiseratione dignus est; simplicitati tantisper imputa, rigide ne age; qvi datā operā, jure meritoqve puniatur, luat: qvi alieno instinctu et impulsu, non omnino excusatur. 872 Afllictionem afflictis ne auge, sed suppetias ferendo minue, cum implorant. 873 Adjumento qvi eget, eum instanter obnixeqve petere; rogare, obtestari, obsecrare, supplicare numne. [ nunuqvid] pigebit. 874. Superbus mendicus nil emendicat: importunus vero flagitator, odiosus est, repulsam feret. 875 Cum impetraveris, qvae rogasti, gratias age: Si justā de causā negatur, ne obtunde, ne murmura. 876 Quod qvis non rogatus largitur, modeste recusa, sed pertinaciter ne respue, re contemnere (aspernari) videaris, tibiqve ingratitudo exprobretur. 877 Gratitudinis gradus sunt: Beneficium agnoscere, depraedicare, pensare. 878 Munes esse, et munera remunerari (retribuere) opulentorum est. 879 Acceptis diversoribus Xenia, necessariis strenae mittuntur. 880 Conspicuos et donis singularibus antecellentes honora et suspice, neminem despice. 881 Prosis omnibus, obsis nemini, fausta precare universis.

XC. DE FORTITUDINE.

882 Magnanimus est, qvi secunda et adversa indifferenter ferre potest. 883 Nihil enim vulgare admiratur, ad repentina non consternatur, labores non detrectat, et qvibus se addixit, eos alacriter subit, strenueqve urget: pericula inevitabilia, si imminent [ impendent, instant] intrepidus adit, et animose suffert: audaciam modo et temeritatem refugiens. 884 Propterea qvod coepit, continuat: fessus tamen et lassus, ne succumbat penitus, remittit. 885 Pusillanimis ex adverso, prosperis intumescit, calamitosis subsidit et animum despondet, inopinis percellitur, ad qvemvis strepitum effaeminate trepidus et qvenulus est: mutire vel hiscere vix audet. 886 Inter Fortem ergo et Ignavum [ segnem, pigrum] qvid interest? ille munia vocationis solicite agit, hic negligenter; ille sedulo, hic socorditer; ille enixe, hic remisse, ille accurate, hic defunctorie; ille qviete, hic proterve; ille nihil cunctando, hic omnia procrastinando: ille incessenter [ sine intermissione] in proposito decoro pergit, hic desultorie tergiversatur et restitat: verbo, ille viget ubiqve, hic langvet et torpet ubiqve. 887 Desidibus et otiosis semper feriae sunt, etiam profestis (diebus) otiantur et vagantur. 888 Navus [ gnavus] etiam in otio negotiosus est.

XCI. DE PATIENTIA.

889 Ęrumnosam conditionem qvid prodest deplorare, si non datur in melius commutare? 890 Patiens gemit, lachrymatur, flet, non autem plorat, ejulat, lamentatur. 891 Injurias non ulciscendo rependit, aut retaliat, sed aeqvanimiter tolerat; extenuans potius, qvam exaggerans. 892 Indignatur qvidem indigne factis, et malevolo succenset, ac stomachatur, sed non effervescit in vindictam, nec vehementer invehitur in qvenqvam: infensus est alicui, non infestus. 893 Iracundiam


page 297/298, image: s178

cohibere, ignoscere et condonare [ remittere] culpam, parcere etiam inimicis, excellentis animi est; exardescere, fremere, furere, minari, maledicere, diras imprecari, impotentis (sui non compotis.) 894 Impos enim sui est, qvi eousqve excandescit, ut se reprimere neqveat. 895 Generosus (animus) mavult mitis esse, qvam atrox, mansvetus qvam ferus, benignus qvam truculentus (trux), placabilis qvam dirus. 896 Saevitia enim, immanitas et crudelitas (qvam mulceri oporteat) nonne bestialis est?

XCII. DE CONSTANTIA.

897 In honesto instituto immote persistere, constantiae est; non perseverare, levitatis. 898 Sed heus tu, aliud est constantem, aliud pervicacem esse. 899 Si qvis ergo meliora svadet aut dissvadet, adhortatur vel dehortatur, ne sis contumax, ne praefracte repugna, nec obstinate contradic, sed obseqvere. 900 Verum si qvis te in bono labefactat, obfirma animum et obstina, usqve dum perrumpas obstacula: Rata enim irrita reddere dedecet.

XCIII. DE AMICITIA, ET HUMANITATE.

901 Si conversationem tuam vis esse amabilem, esto inferioribus humanus et affabilis, aeqvalibus officiosus, superioribus venerabunde obediens; inibis gratiam. 902 Undecunqve abscedis, valedicere; qvemcunqve convenis aut praeteris, amanter salutare; salutantem vero resalutare; discedentem abs te aliqvousqve comitari, ne dedignator. 903 Interroganti responde placide: ad minimum annuendo, vel abnuendo [ renuendo]. 904 Loqventem ne interpella; nescienti tamen aliqvid, si tibi succurrit, suggere; eum qvi te operitur, ne morator. 905 Cuicunqve gratificari potes ullā re, ne refragator, nec gravator, vel gratis [ gratuito] 906 Si qvis indiget consilio, consule; si consolatione, consolare; si subsidio, subveni et opitulare; si suffragio, suffragare; aegrotos visita; sic omnium demereberis benevolentiam et favorem. 907 Laesit te qvis? connive, et suffundes eum; si poenitet fecisse, da veniam et oppido tibi devincies ac obstringes. 908 Si offendisti ipse, alloqvi, [ affari] pacare, placare, deprecari et reconciliari ne pudeat: non dicis ergo, sed serio. 909 Simultatem inveterascere non sines, ne in odima transeat. 910 Contubernales et convictores unanimitas condecet. 911 Dissensiones eqvidem et discordiae qvin intercedant, haud est possibile: sed concordia redintegranda est tolerantiā mutuā, et dissidentes, per ultro citroqve commeantes, et intercedentes, proxenetas, conciliandi. 912 Felices successus habet aliqvis? ne limis specta, fave. Infortunium? commiserare: Misericordis est miserorum misereri. 913 Veracitati inprimis stude: mendacio nil tetrius: Qvi comminiscitur, qvod mentiatur, exosus est. 914 Si qvid innotuit secreti, ne divulga, nec resciscat a te alius, tametsi contetur: tace inqvam, mussa: Taciturnitas tua nemini incommodabit, te apprime commen dabit. 915 Inter hilares tetricus nesis, nec tamen effuse laetus. 916 In alios dicax ne sis; et si qvid sermocinando lepidi admisces, sales sint, non cavilla: allude, ne vellica; ne qvem praesentium lacessas, absentium calumnieris. 917 Nam jurgari, rixari et vitilitigare, agrestium est: Criminari et deferre, susurronum et delarorum; vexare et exagitare balatronum et scurrarum; convitiari et contumeliā afficere, nebulonum.

XCIV. DE CANDORE.

918 Cum qvo versaris, et necessitudo tibi est, erga illum sis apertus, sine fraude doloqve: amicum enim fraudare et fallere, qvale decus? 919 Fideli socio sidus esto, clam illo furrim, ejus in fraudem, nihil occipe: nam perfide qvi agit, sibi perditionem machinatur. 920 Si qvid taxandum est, non clam fiat, sed coram, in os, idqve parrhesiā, prout sentis: modo tempestive. 921 Ab amicitia nihil alienius assentatione. 922 Cernis crimen? ne dissimula, mone, increpa [ objurga]: etenim cur non cernere simules? 923 Si proximus deliqvit, aperte corripe et corrige: adulari versipellium impostorum est 924 Si qvis utilia loqvitur, assentire; si inutilia, ne assentare. 925 Palpum et offuciae subdolorum sunt: tu candide et sincere omnia. 926 Veritatem ingenue fateri ne verecundator, uti conscius es: cur enim adjurari velis? 927 Qvorum tibi nondum exploratus est candor, familiarem te non exhibebis: caeteroqvin contemtum incurres. 928 Ignotis blandiri noli, ne te lenocinari ac insidiari existiment.



page 299/300, image: s179

XCV. DE CONVERSATIONE ERUDITA.

929 Cui ab occupationibus vacat, vadat ad congerronem: eum tamen, cui invisus es, ne invisas. 930 Cujas sit dilectus sodalis, et nobilis an ignobilis, ignominiae tibi ne ducas; dummodo sit frugi et ad ingenium tuum congruat: infamibus ne te conjungas. 931 Sodalitia dissoluta et nauci, devita: viriant enim mores. 932 Docti deambulationibus delectantur, sive meditandum est, live confabulandum. 933 Cum in aprico spatiari taesum est, considetur in umbrā. 934 Nae pulchrum et scitum est, cum dissitis colloqvi, et qvidvis significare posse; non per nuntios, sed perliteras. 935 Antiqvi intabellis ceratis (ut deteri, aut deleri posset) exarabant, et cum iis tabellarios mittebaut: nobis papyrus et atramentum commodius inserviunt. 936 Epistola complicata, ne legi qveat, nisi ab eo, cui destinatur, obsignatur sigillo; resignanda (nisi intercipiatur) illi, ad qvem inscriptio spectat. 937 Cognomen intus subscribitur. 938 Schedula non sigillatur.

XCVI. DE LUDICRIS.

939 Ne labascant fragiles vires, aut elangvescant, a seriis qvandoqve cessa, et cum coaetaneis (dispares enim non bene fociantur) defatigatum te relaxa oblectamentis. 940 Spectacula enim delectant, commotio vegetat, 941 Facetiis, dicteriis, ac aenigmatibus certare, ingeniosum est; Pilā, Sphaera et Conis, Trocho, Sclopo, Globulis, Myinda, par impar etc. puerile: Chartis lusoriis, Talis (Tesseris) Alea (Fritillo) aleatorium: Latrunculis, operosum. 942 Vbi si qvis ad incitas compellitur, actum est de eo. 943 Choreis et tripudiis lascivi se exerceant. 944 Grallator grallis gressus spatiosos divaricat. 945 Funambuli papae! qvam confidentes sunt! 946 Cursores a carceribus ad metam curriculo sestinant, et primus brabeum aufert. 947 Alii signant lineam, qvam simul ac attigerunt, consistunt illico: qvi ultrā procurrerit, aut citra eam substiterit, ludum perdit. 948 In circo eqvitando, in Agone luctando et reluctando, uter alterum conficeret, concertabant. 949 Gladiatores et pugiles [ athletae] in palaestrā congrediuntur, directore Lanistā. 950 Cum duo digladiantur, Duellum est; ubi alter intentat ictum et infert, alter inhibet et propulsat; vincit autem, qvi infligit. 951 Gesticulator (agyrta) actionis volubilitate aciem perstringit; sed praestigiae sunt, non miracula. 952 Mimus (histrio) personam alterius effingit (exprimit). 953 Comoedia perplexum actum repraesentat, sed cum jucundā catastrophe: Tragoedia tristem habet exitum. 954 Theatrum in propatulo est, Scena sipariis velatur. 955 Bacchanalia larvari peragunt.

XCVII. DE MORTE, ET SEPULTURA.

956 Moribundorum speciale Symproma est, stertor lethalis. 957 O mortales! qvotusqvisqve vestrūm reputat, ab hoc puncto aeternitatem pendere? 988 Nam ut exspiraveris, confestim anima ad coelos, vel tartara migrabit. 959 Funus funestis ritibus adornatum (id est, pollinctum, lugubriter indutum, capulo conditum sandapilae [ loculo] impositum) a Vespillonibus effertur. 960 Fiunt exseqviae (inferiae) coemeterium versus, pompa funebri. 961 Nos exanima (corpora) sepelimus et humamus (humo mandamus) prisci ustulabant, inde sepulchra sunt Busta dicta. 962 Eriguntur cippi et epitaphia: epicedia cantantur. 963 In gentilismo conductae Praeficae plangebant, lessibus et neniis elogia enumerantes. 964 Et ne manes oberrarent, justa parentalia feralibus epulis faciebant.

XCVIII. DE PROVIDENTIA DEI.

965 Ita mors finit omnia. 966 Omnia enim temporalia caduca, fluxa et transitoria sunt, exoriuntur et intereunt. 967 Etiamsi aliqvid stabile videatur; vetustate ipsā atteritur et decedit. 968 Vicissitudinibus subitaneis subjacent omnia. 969 Atheus tamen est, qvi temere volutari autumat res nostras: fatali necessitate succedunt omnia. 970 Fors et fortuna nihil sunt. 971 Fortuitos qvidem et improvisos casus esse concedo, sed nostri respectu, non Providentiae: qvae minutissima etiam nutu suo dirigit. 972 Nam et capillos nostros numeratos esse, testatur Salvator, ut ne qvidem unicus perire qveat. 973 Ea propter insolitas mutationes, ostenta et prodigia antecedunt. 974 Insunt ergo omina rebus. 975 Sed usqveqvaqve praesagia captare, superstitio est: si tibi Dominus aliqvid manifestare (revelare) dignabitur, non te latebit. 976 Tu pius esto, et ora: non te derelinqvet ille, qvi aeqve praedestinavit, qvid cras, perendie, et deinceps, de te futurum sit, ac qvod heri, pridie, et abhinc tot annis factum est. 977 Fatum tuum ne anticipa, sed expecta.



page 301/302, image: s180

XCIX. DE ANGELIS.

978 Produxit et invisibiles Angelos, eosqve innumeros, ad regenda inferiora sibi administros. 979 Non qvod opis esset indigus, sed qvia sic est placitum. 980 Constituerat hos in coelo supremo (empyreo); sed qvidam desciverunt (defecerunt) ab eo, per superbiam, deturbatiqve sunt coelitus ad infernum (Orcum, Crebum, Avemum). 981 Qvi in sua integrirate permanserunt, roborati sunt, ne prolabi amplius possint. 982 Circa thronum Creatoris sui millia millium (decem myriades) adstantes, eum colunt, (venerantur) adorant, celebrant. 983 Amandati obeunt mandata, legationeqve functi revertuntur. 984 Associant se, jussu Dei, piis, jam inde a nativitate, tanqvam custodes, ut mala averruncent, et ab insultibus Satanae protegant (985 Verumenimvero, qvod de bono et malo genio inqviunt, incertum est). 986 Apparent nonnunqvam, sed disparent rursum: non sascinando, sed revera. 987 Cacodaemones apparentes spectra vocantur, tumultuantes per noctem intempestam Lemures: famulantes, Lares et Penates. 988 Magi cum Daemonibns colludentes, incantamentis suis seipsos et alios dementant. 989 Sed vae Diabolo, et (nisi communioni renuncient) consortibus ejus! ad gehennam detrudentur. 990 Vindex enim erit gloriae sue Omnipotens.

C. CLAUSULA.

991 Cedo sodes (sis) qvid restat? eātenus enim tradita (absit arrogantia dicto) utcunqvesum conseqvutus. 992 Siccine? (Ain?) hem macte sedulitate istā! Restabit igitur, ut per hanc januam ingresses, tum Scientiarum, tum Latinitatis Palatia, vivide lustrare properes, et qvae hīc raptim et carptim aspexisti, uberius in Authoribus bonis speculeris. 993 Habes hīc summatim et succincte brevem complexionem, ceu Rudimenta, qvi Philosophiae, qva Theologiae: nihil tantopere omissum reor. 994 Auctarii loco admoneo, ut ad pietatem convertas plane omnia. 995 Scito enim, fore propediem, ut reddamus rationem omnium: nempe qvum venerit, ut suscitet nos et judicet: ubi manifesta et occulta patefient. 996 O beatos, qvi tunc propitium habebunt, ambrosiā et nectare pascentur in sempiternum. 997 Faxit miserator noster, ut hīc misericordiā ejus justificati, in charitate coalescamus. 998 Tu ei confitere, ac vota vove, devoteqve et fervide precando penetralia coeli penetra, ut jam nunc coelitibus annumereris. 999 Ave et vale. 1000 JEHOVĘ Zebaoth individuae Trinitati, sit laus in secula seculorum Amen.

Vale milector, et editione hac, donec correctior, et auctior prodeat, utere, fruere feliciter.

JANUAE LINGUARUM RESERATAE VESTIBULUM, QVO Primus ad Latinam Lingvam aditus Tirunculis paratur.

LECTORIBUS S.

UT Domus omnis Januam, sic Janua qvazvis Vestibulum suum habet: ubi ingresso licitum est subsistere, domūs exteriora contemplari, per ostia atrium inspectare, et dum a domesticis exceptus introducatur, praestolari. Non abs re igitur sit, qvod nobis exstructae nuper Lingvarum Ianuae, Vestibulum nunc praestruere in mentem venit; cujus rei te, Lector prudens, constituimus judicem.

2. Contestatus eram in januae illius meae praefatione, eam Latinitatis tironibus parari; atqve sic etiam publice excepta est. Verumenimvero


page 303, image: s181

metuendum existimo, ne in tantam Rerum et Verborum sylvam Tirones ex improviso immitti, nimium sit. Tutius fuerit in vestibulo detineri, generaliaqve totius structurae (id est summos Rerum et Verborum cardines) prius monstrari, qvam ad particularia lustranda intromittantur. Hoc consilō praesens opusculum conscriptum est, ut primis tironibus Declinationes et Conjugationes (saltem analogas) exercendi prima sit materia, et ad Januam ipsam accessus.

3. Haesitabam eqvidem, annon foret satius, Colloqvia aliqvot puerilia pueris proponi, ad facilius eis Latina familiaria reddenda: sed retinui Januae formam, ut praeparatio sit vere ad Januam, i. e. Res proprie exprimendi artificium. In Latinitate enim discendā, non primo enitendum est, ut Latine garrire pueri consvescant (qvemadmodum adhuc praepostere factitatum fuit) sed ut propriō significatu intelligere discant unum qvodqve. At majore sic attentione opus, inqvies. Esto: consvescant igitur cum attentione in libris versari. Et qvid festinatione opus? Pueri sunt, lente ducendi: lente, inqvam, sed prudenter. Dicam igitur, qvid hīc actum sit.

4. Selegi Vocabula usitatiora supra mille: et redegi in sententiolas brevissimas, plerasqve duarum dictionum. In primo qvidem capite Nomina cum Adnominibus, sive (ut vocant) Substantiva cum Adjectivis: in secundo capite, Nomina cum Verbis: In tertio particulas indeclinabiles, Adverbia, Praepositiones et Numer alia, digessi: Conjunctiones, et Interjectiones usitatiores, passim sparsae sunt. Reliqva, derebus, qvae in Scholā, in Domo, in Urbe, sunt et siunt (qvantum qvidem eorum primō gustu propinari posse visum fuit) Capitibus IV. V. VI. locata sunt. tandemqve de Virtutibus praeceptiunculae: qvaedam capite VII.

5. Omnia vero usurpata sunt proprie, nihil tropice. Ordo vocum hic naturalis est (ut Nomen praecedat, Adnomen, vel Verbum seqvatur:) alicubi tamen in Germanicae lingvae gratiam, (qvo parallele vox voci respondeat) transpositio levis facta est. Ex. Gr. Discite Latinam lingvam: pro Lingvam Latinam. Substantiva enim naturā suā praecedunt: sed Germanorum usu Adjectiva. Latinis autem, et Polonis, qvia aeqve commode seqvuntur, ut praecedunt, dandum aliqvid existimavi Germanorum consvetudini, qvae mutari aegre patitur.

6. Sed et hoc: Ellipses Latinas vitavi, ne pueris offendiculo sint. Ex. Gr. im Fruhling in Vere posui, qvamvis praepositio Latina jucundius dissimuletur. Sic, Vt neruat, pro ne ruat. Putavi enim omni ratione infirmitati serviendum, et cum balbutientibus eousqve balbutiendum. Nec aliter decuit. Qvidqvid enim incipit, infome est, omni in re: cur hic aliter velimus?

7. Jam de Vestibuli hujus usu monendum aliqvid.

I Poterunt inde primi Latinitatis tirones prompte legere, et legitime pronunciare, doceri; praelecto nimirum, semel et iterum, per certa demensa, totolibello.

II Et ut Vocum significationes paulatim innotescant, praemittant semper vernaculam lectionem. Ex. Gr. Kompt her Kinder: Venite pueri etc. Ita enim duplo facilius Latina haerebunt, si vernaculis subjungantur ubiqve.

III Percurso ita bis libello, accedatur ad memoriae exercitationem. Addiscant proinde singuli horis binas, vel ternas sententiolas, et sub horae finem memoriā reddant.

8. Adjungatur vero simul declinandi exercitium: cujus materiam Caput primum suppeditabit, modo observetur modus facilis: nempe, ut I) Primo Substantivum solum sumatur.



page 304, image: s182

2) Cum adjectivo simul declinetur ac primo qvidem Declinationis ejusdem ab initio, primae (ut Latina Lingva pulchra, Terra infima, Nebula propinqva, Area lata, etc.) deinde secundae: (Deus aeternus, Mundus temporarius, Coelum supremum etc.) tum tertiae: (Homo mortalis, Pondus grave, etc.) seqventur postmodum declinationes mixtae: (Lingva elegans, Casa humilis, Vallis profunda, Turris excelsa, Medium facile, Tempus opportunum, Spiritus invisibilis, Fructus maturus, Res necessaria etc.) qvae a principio dissimulandae sunt.

3) Declinent autem non memoriter mandando, sed usu. Cui fini terminationes, in qvas declinationum Casus exeunt, in tabella subjunximus; qvae Grammaticae vicem interim abunde supplebit.

4) Ut autem, qvid hīc fiat, melius intelligant, non casus nominentur (Nominativus, Genitivus, etc.) sed praemittantur qvaestiunculae. I Qvid est hoc? Resp. Lingva Latina. Cujus Lingvae vox est, Venite? Resp. Lingvae Latinae. 3 Cui rei dabis tempus? Resp. Lingvae Latinae. 4 Qvid discis? Resp. Lingvam Latinam. 5 Voca eam. Resp. ō Lingva Latina. 6 Qvā lingvā cupis loqvi? Resp. Lingvā Latinā.

5) Haec, inqvam, sic a principio: (Casus enim nominare, usu eorum nuncita facilius perceptō, e Grammaticā post discent.) Generalior autem formula, qvae omnibus Nominibus declinandis serviat, in utroqve numerō, et citra qvaestiones, talis sit:

1. Ecce, Tabula nigra!

2. Pars Tabulae nigrae.

3. Addo partem Tabulae nigrae.

4. Video Tabulam nigram.

5. O tu Tabula nigra!

6. Video aliqvid in Tabula nigra.

Pluraliter.

1. Ecce duae Tabulae nigrae!

2. Pars duarum Tabularum nigrarum.

3. Addam aliqvid duabus Tabulis nigris.

4. Video duas Tabulas nigras.

5. O duae Tabulae nigrae!

6. Video aliqvid in duabus Tabulis nigris.

NB. Bonum autem erit, non solum ita voce vivā declinari (tabellas declinationum inspiciendo) singula, sed et scribi.

6) Mandatis ergo memoriae primā horā sententiolis aliqvot, seqventi mox in libellos, ad id paratos, scribant exercitia sua; nempe eorundem, qvae didicerunt, eō, qvō dictum est, modō, declinationes: qvod futurorum styli exercitiorum praeludium erit.

9 Eōdem modō (in cap. II. et seqventibus) exerceantur Verborum Conjugationes; qvarum tabella qvoqve adjiciatur ad Vestibuli calcem, ne alio Grammaticae compendiō interim sit opus. Sed Conjugationum duntaxat primae formae terminationes ponuntur: sufficit enim, has tirones primos didicisse, qvos studiō celare debemus, si qvid inspectru primo difficultatem minari possit. Atqve eadem intentione Supina qvoqve et Gerundia, im et Infinitivos praeteriti et futuri temporis, dissimulavimus: qvia a vernacula consuetudine recedunt. Illis addiscendis sat erit temporis, occasio vero longe opportunior, cum Januam fuerint ingressi.



page 305, image: s183

10 Ita sensim (et qvasi aliud agendo) Nominum, Adnominum, Verborum, Adverbiorum, Praepositionum, et Conjunctionum, discrimina, flexionumqve differentiae generales, innotescent, particularibus ad Grammaticam reservatis.

11 Absolutum hoc modo Vestibulum percurrant denuo, vel integras jam pagellas aut folia recitando, ut ad unguem teneant: et tum demum secure ad januam admitti poterunt.

12 Faxit autem DEUS, ne a Coeli Januā, Christo, aberremus, qvicunqve Coelo natos DEI filiolos erudiendos suscipimus. Qvod potissimum agite, ō Scholarum Moderatores, per vestram et Vobis commissorum salutem obtestor. Valete, Dabam 4. Januar. Anni 1633

Januae Latinitatis VESTIBULUM.

Praeloqvium.

VEnite pueri, Discite Latinam lingvam, Pulchram et elegantem.

2 Comprehendite eam, pro vestro captu.

3 Et varias res, Sapientiae semina.

4 Deus vos juvabit Praeceptores amabunt, alii laudabunt; ipsi gaudebitis.

5 Si principium difficile, Medium erit facile, Finis jucundus.

CAP. I. De Accidentibus rerum.

6 DEus est aeternus, mundus tempo rarius.

7 Angelus immortalis, Homo mortalis.

8 Corpus visibile; Spiritus invisibilis, Anima itidem.

9 Coelum est supremum, Aer medius, Terra infima.

10 Nubes est remota, Nebula propinqva.

11 Locus est magnus aut parvus, Tempus longum aut breve.

12 Area lata vel angusta, Domus ampla vel arcta.

13 Montes suns ulti, Valles profundae, Colles elevati.

14 Casa est. humilis, Turris excelsa, Abies procera, Fluvius brevis aut profundus.

15 Filum est tenue (subtile) Funis crassus.

16 Arundo est cava, Lignum solidum.

17 Foramen est vacuum (inane) Caminus plenus sumi.

18 Linea est recta vel curva.

19 Supersicies aspera, vel laevis.

20 Pondus grave aut leve.

21 Numerus par aut impar.

22 Globus est rotundus, Columna teres, Mensa qvadrata, X habet crucis formam.

23 Pavo est formosus, Simia deformis.

COLORES.

24 Color est multiplex: Creta alba, Tabula nigra, Cinnabaris rubra.

25 Sulfur est luteum, Gramen viride, Firmamentum caeruleum, Psittacus versicolor.

26 Vitrum est pellucidum, Asser opacus.

27 Aqva turbida, vel clara.

SAPORES.

28 Mel est dulce (sicut et Saccarum) Felamarum, Acetum acidum.

29 Sal salsum, Piper acre, Immaturum pomum acerbum, vel austerum.

ODOR.

30 Odor est suavis, Foetor teter.

Aliae qvalitates.

31 Lutum est humidum, Pulvis siccus.

32 Ossa dura, caro mollis, glacies lubrica.

33 Pruna est. calida, et candens: Carbo frigidus et ater.

34 Nos incedimus vestiti, Indi et AEthiopes qvidam nudi.

35 Unicornis est animal ferum, Vacca mansuetum (cicur) Leo saevum, Ovis mite.

36 Conviva est hilaris, Locus amoenus:

37 Amicitia jucunda, Nuncium laetum.

38 Omnia illa grata et accepta.

39 Locus est commodus, vel incommodus.

40 Tempus opportunum, vel importunum.

41 Instrumentum aptum, vel ineptum.

42 Res est necessaria, vel supervacanea.

43 Opinio vera, vel falsa.

44 Rei usus utilis, aut noxius.

45 Res rei similis, aut dissimilis.

46 Sylva est densa vel rara.

47 Ager foecundus, aut sterilis.

48 Motus est celer, aut tardus.

49 Cursor alacer, aut piger.



page 306/307, image: s184

50 Operarius gnavus, aut ignavus.

51 Securis est acuta, vel stupida (hebes:)

52 Cibus crudus, vel coctus.

53 Sermo jocosus, vel serius.

54 Historia certa, aut dubia.

55 Testimonium verum, aut fassum.

COMPARATIVA.

56 Primus est doctus: Secundus doctior: Tertius doctissimus.

Anomala Comparatio.

57 Taurus est magnus: Camelus major: Elephas maximus.

58 Passer est parvus; Parus minor: Trochilus minimus.

59 Cerevifia est bona: Mulsum melius: Vinum optimum.

60 Lacerta est mala, Vipera pejor. Aspis pessima.

Denominativa.

61 Ducatus est aureus, Talerus argenteus, Cantharus stanneus, Malleus ferreus, Lychnuchus orichalceus.

62 Scamnum est ligneum, Murus lapideus.

CAP. II. De Rerum actionibus et passionibus.

63 Creatoris in honorem Faciunt omnes creaturae, Suum officium.

Coelestium actiones.

64. Angeli celebrant eum.

65 Sol lucet, Luna splendet, Stellae micant.

66 Mane incipit dies, Vesperi nox.

Elementorum.

67 Elementa alunt nos.

68 Ignis ardet, Flamma flagrat,

69 Scintilla gliscit in cinere.

70 Tonitru tonat, Fulgur fulgurat, Ventus flat.

71 Pluvia pluit, Nix ningit.

72 Aqva in plano fluit, ex vase manat, e fonte salit, e puteo hauritur.

73 Gutta stillat: ex vapore fit ros, et pruina.

Plantarum.

74 Herba crescit, Folium viret, Flos floret.

75 Fructus maturescit: qvem ut catpas, flecte ramum:

76 Sive sint poma, sive pyra, pruna, cerasa, mespila, etc.

77 Nux continet nucleum.

78 Cepa et allium olent graviter: Rosa suaviter: Canna inodora est.

79 Urtica urit, Carduus pungit.

ANIMALIUM.

80 Lapis jacet, Stirps stat, Animal se movet.

81 Aves volant alis et pennis: Pisces natant pinnis.

82 Qvadrupes graditur, Serpens serpit, Vermis repit, Cervus currit.

83 Eqvus hinnit, Bos mugit, Agnus balat.

84 Porcus (sus) grunnit, Vrsus murmurat, Lupus ululat.

85 Canis latrat, Aries arietat, Bestia laniat.

86 Aper spumat, Lepus fugit, Vulpes mutat pilos.

87 Catus (Felis) capit mures.

88 Gallina parit ova: Anser saginatur avenā.

89 Tineae rodunt libros, blattae vestes.

90 Pediculi mordent cutem; ut et pulices, culices, cimices.

91 Formica est laboriosa, Aranea artificiosa, Apes pungunt aculeo.

92 Qvidqvid vivit, viget.

HOMINIS.

93 Nos agimus varia, Corpore et animo.

94 Caput repletur cerebro, tegiturqve capillis: excepto vultu.

95 (Quandoqve tamen calvum est.)

96 Nullum membrum frustra datum est.

97 Nam oculis cernimus: per nasum excernimus. (Frons habet rugas.)

98 Aures audiunt, Nares olfaciunt.

99 Lingva gustat, qvomodo res sapiat.

100 Dentibus mandimus; Stomachus concoqvit: Intestina egerunt.

101 Hepar conficit sangvinem, et dimittit per venas.

102 Cor palpitat, Pulmo respirat.

103 Labia sunt circa os: Barba ornat mentum: (Foeminae sunt imberbes.)

104 In collo est guttur.

105 Humeris ac dorso bajulamus.

106 Brachiis amplectimur: Manibus laboramus.

107 Sinistra tenet: Dextra peragit opus.

108 Palmā palpamus: Pugnō percutimus: Volā prehendimus.

109 Digitis et pollice constringimus, et nectimus nodos.

110 Ungvibus scabimus, et scalpimus.

111 Sub pectore venter est: Infra axillas latera, Sub his costae.

112 Tergum habet supeme scapulas, Inferne lumbos.

113 Natibus sedemus, Genua flectimus, Pedibus ambulamus.



page 308/309, image: s185

MENTIS

114 Mens cogitat semper aliqvid; etiam in somno somniat: (Vnde sunt somnia)

115 Intellectus intelligit: Ratio ratiocinatur.

116 Memoria meminit: et si qvid oblita, recordatur.

117 Voluntas vult [cupit] declinat malum: Sed saepe fallitur.

118 Gaudet et tristatur.

119 Securus nihil curat: Tutus nihil timet.

120 Vegetus laborat: Fessus qviescit.

121 Vigilia enim (atqve cura) fatigat: Sopor recreat.

122 Cum septem horas dormivisti, et evigilas, vigila, surge, excita alios.

MORBIDORUM.

123 Jejunus appetit alimentum: satur fastidit escas: Delicatus deligit.

124 Sanus bene valet, AEgrotus aegrotat.

125 Cui dolet, is qveritur.

126 Morbi sine dolore, sunt periculosi; et plerumqve lethales.

127 Febris redit per vices: Apoplexia et venenum enecant cito.

128 Scabies facit pruritum: Ulcus scatet tabo: Recens vulnus sanatur.

129 Quicqvid putret, sordet: ut fimus, et cadaver.

130 Robustus potest multum ferre: Tener parum sufferre.

131 Coecus non videt, Surdus non audit, Mutus non loqvitur.

132 Tactu caret nemo, nisi paralyticus.

133 Claudus Claudicat: Mutilo deest aliqvid.

OPIFICUM.

134 Agricola arat aratrō.

135 In vere seminnt, In aestate metit:

136 In autumno vindemiat, hieme triturat in horreo.

137 Hortulanus plantat hortum: circummunitqve sepe.

138 Molitor molit frumentum in mola.

139 Pistor e farina depsit massam: postea pinsit in furno panem, et placentas,

140 Pastor pascit gregem in pascuo: secat foenum falce in prato: Format e lacte caseos.

141 Lanio mactat pecudes.

142 Venator venatur feras.

143 Auceps capit volucres,

144 Piscator piscatur reti in piscina.

145 Coqvus cibos super soco parat.

146 Nam elixat opsonia jure, in olla:

147 Assat in verubus capones et anates:

148 Frigk in butyro ova.

149 Alia torret in craticula.

150 Condimus fercula aromatibus: potum autem condimus in cellis.

151 Ex uvis fit vinum: Cerevisia promiture dolio, in lagenas.

152 Auriga jungit eqvos: et ungit rotas: et proficilcitur subito.

153 Aliqvando haeret in coeno: qvum vehit onera, Curru, aut trahā.

154 Nauta navigat navi: Nauclerus gubernat, Remiges remigant.

155 Per fluvios vadamus: aut utimur scaphis:

156 Aut struimus pontes, et ponticulos.

157 Viator it per semitam: et cavet ne erret, aut cadat in foveam.

158 Cedit retro, ubi porro neqvit pergere.

159 Mercator tractat merces, metuit damnum, qvaerit lucrum.

160 Moneta gestatur in crumena (marsupio.) Qvoniam pecuniā solvimus qvae debemus (debita.)

161 Emimusqve et vendimus; Care aut vili (magno aut vili precio.)

162 Nummi, grossi, floreni, sunt diversi: qvisqve suo valore.

163 Netrix ad colum net e lino.

164 Textor texit linteum (telam:) Pannifex e lana pannos.

165 Sartor conficit vestes acu, Mensuratqve ulnā manicas.

166 Sutor suit calceos, et ocreas ex corio: Pellio e pellibus pellicea.

167 Restio torqvet restes, atqve laqveos, e stupa.

168 Figulus fingit fidelias ex argilla.

169 Scriniarius glutine sua glutinat,

170 Faber super incude cudit ferrum.

171 Aurisaber ex auro et argento, (non ex aere, aut cupro) facit annulos.

172 Lignator serrā secat, et securi atqve cuneo findit, ligna.

173 Lignarius faber asciat ascia: Utiturqve dolabrā et terebrā.

174 Murarius ponit fundamentum aedificii: Erigit parietes et columnas: Operit tecto.

175 AEdificium debile, ut ne ruat, fulcitur fulcris.

VERBA IMPERSONALIA.

176 Si tibi aliqvid boni libet, licet.

177 Si te piget laboris: pudeat te.



page 178/179, image: s186

178 Decet te poenitere peccati, atqve discordiae.

179 Adolescentem decet silentium, non vero pertinacia.

180 Si te sessionis taedet, oportet spaciari.

CAP. III. DE RERUM CIRCUMSTANTIIS.

I. ADVERBIA.

181 QUis vocat me? ego.

182 Tune es; qvis est igitur illic? Paulus.

183 Agedum expectemus, donec veniat.

184 Bene: adventus tuus nobis gratus est. Salve.

185 Ago gratias.

186 Vt vales adhuc? sic mediocriter.

187 Vbi fuisti? Vnde reidis? Ex oppido: ex viciniā.

188 Qvā ivisti? per porticum.

189 Qvorsum vis? domum.

190 Et qvo inde? nusqvam.

191 Qvando in horto suisti? Heri, hodie, modo, nuper, dudum.

192 Qvoties? semel

193 Qvando me, vises? (invises?) Mox, cras, perendie, aliqvando.

194 Scisne memoria lectionem? Sic satis. Ego minime (neutiqvam.)

195 Qvae est causu? num es oblitus? fere.

196 Cur non repetis? Mihi nunc, non vacat.

197 Qvare? Missus sum in villam, ad Bibliopolam et c.

198 Profecto? Ibo una Neqvaqvam.

199 Qvamobrem; repetemus. in itinere.

200 Id praestat, qvam garrire.

201 Omnino. Redibimusne mature?

202 Fariasse; sed vix. Eho dubitas?

203 Procul est. Properabimus.

204 Ceu sutores? Quid tum?

205 Nostram aetatem decet agilitas.

206 Sic aiunt. Imo sic est.

207 Ne clama! Atqui sumus soli,

208 Qvomodo ludemus? pilā, my indā, aleā.

209 Qvamdiu? Totum diem.

210 Hui nimium est. Atqvi sunt feriae,

211 Vtinam abstineremus a malitiā!

PRAEPOSITIONES.

212 Pergamus, rogote. Nunc tibi parvas voculas exponam:

213 Ad nos, trahimus A nobis trudimus:

214 Cum nobis ducimus, Ante nos pellimus, Pone nos raptamus.

215 Secundum flumen facile est natare; Adversus illud impossibile.

216 Apud altare (aram) stans sacerdos habet Penes se Diaconum.

217 De temerario nora; qvod Inra aedes non maneat, Supra culmen scandat, Infra limen reptet.

218 Fatere Coram nobis, qvid fecisti Clam nobis? qvia est Palam.

219 Conira praeceptum fecit: Erga praeceptorem valde ingratus fui.

220 Qvidam Ob sua facinora, Edomo profugus,

221 Dum Iuxia viam cucurrit, Cura Stagnum constirit:

222 Deinde Vltra stagnum progressus, Venit In deserum.

223 Obibat Circa plaudes, Oberrabat Inter nemora;

224 Navigabat Trans mare: Vsqve ad extremas insulas;

225 Prope orbis terminos, Extra pattiam vagans;

226 Pro qvo intercedunt multi.

227 Verum, Propter exemplum caeterorum, Non potest recipi, nec absolvi.

228 Hem, qvantum infortunium! Vae impiis!

229 Felix Prae talibus, qvi conscientiam puram custodit.

NUMERALIA.

230 Scis numerare? Utiqve; Tenta igitur: qvot sunt res?

231 Unus est codex Bibliorum,

232 Duo sunt Testamenta, Vetus et Novum;

233 Tres personae sanctae Trinitatis.

234 Qvatuor Evangelistae,

235 Qvinqve sensus.

236 Sex profesti dies,

237 Septem petitiones in Oratione Dominica,

238 Octo dies comparantur septimanae,

239 Ter tria sunt novem,

240 Decem praecepta Dei,

241 Undecim Apostoli, demtō Iuda,

242 Duodecim Fidei articuli,

243 Triginta dies sunt Mensis,

244 Centum anni sunt Seculum,

245 Satanas est mille fraudum artifex.



page 312/313, image: s187

CAP. IV. DE REBUS IN SCHOLA.

246 Scholasticus sponte freqventat scholam, qvō in artibus erudiatur,

247 Initium est a literis,

248 Ex syllabis voces componuntur; e dictionibus sermo,

249 Ex libro legimus tacite, aut recitamus clare,

250 Involvimus eum membranae, et ponimus in pulpito,

251 Atramentum est in atramentario.

252 Calami [Pennae scriptoriae] in calamario;

253 Qvibus scribimus in chartā, in utraqve pagina folii.

254 Interdum in schedā et palimpsesto.

255 Si perperam, delemus: et signamus denuo recte, vel in margine.

256 Doctor docet, et accipit didactrum.

257 Discipulus discit: non omnia simul, sed per partes,

258 Praeceptor praecipit facienda.

259 Rector regit Academiam.

260 Paesdagogus advertit et urget.

261 Custos monet, hortatur, consignat,

262 Magister instituit universos: singuli attendunt, dum ille emendat mendas.

263 Diligens proficit: Negligens vapulat,

264 Etenim ferula est praesto.

265 Non verberant baculis et fustibus: sed caedunt virgis.

266 Absqve veniā ne exeas: post moram redeas: qvod agere debes, age.

267 Linea fit regulā: Cirulus circinō.

268 Grammaticus loqvitur:

269 Dialecticus disputat, Vera a falsis discernit.

270 Rhetor ornate loqvitur:

271 Musicus cantat: Poeta carmina fingit,

272 Pictor effigiem (imaginem) pingit,

273 Historicus res gestas narrat.

274 Astronomus describit astra,

275 Physicus naturam scrutatur: Medicus eum imitatur,

276 Ethicus tradit Mores, qvi Studiosum decorant.

277 Verum de iis paulo infra.

CAP. V. DE REBUS DOMI.

278 PUlsa fores, si clausae sunt.

279 Qvum aperitur, transi ostium et intra in atrium,

280 Clavis claudit seram: Iterumqve recludit: Clavus figitur.

281 Pavimentum calcamus: Laqvear nobis impendet

282 Fenestrae sunt vitreae,

283 Hypocaustum (vaporarium) sornace calefactā calet, Camerae frigent,

284 In cistis, et arcis, abscondimus res: In corbibus portamus,

285 Succus non servatur in sacco, nec in funda.

286 In cubiculo sunt lecti, Culcitris, pulvinaribus, et lodicibus strati,

287 Cervical subdimus cervici,

288 Tegetibus nos integimus: sive cubamus supini, sive proni,

289 Matula est pro urinā: secessus (cloaca) pro alvo levandā, ubi exerementa foetent.

290 Thure et succino sussimus.

291 Eaciem lavamus qvotidie.

292 Manus abluimus lixivio et sapone, super pelvi, aut ad gutturnium:

293 In Balneo sudamus, Mantili et sudario nos tergimus,

294 Tonsor tondet crines, Pectitqve comam pectine.

295 Maculae absterguntur spongia, Qvisqviliae verruntur scopis.

296 Indusium et tunicam, thoracem, semoralia (braccas) et tibialia, induimus et exuimus,

297 (Atqve scopulā everrimus, qvoties opus est.)

298 Pallium et togam amicimus.

299 Pilei et collaria, Chirothecaeqve et sandalia, sunt honestatis ergo.

300 Cingulō nos cingimus, Ligulis adstringimus,

301 Mappā et tapete sternimus mensam.

302 Ad jusculum et pulmentum est cochlear,

303 Alia edulia scinduntur cultrō.

304 Muscas abige muscario.

305 Insunde in poculum, et propina hospitibus,

306 Accende cercum, vel candelam sebaceam, et inde candelabro, emunge ellychnium emunctoriō: sed ut ne extinguas,

307 Tandem tolle patinas, orbes, salinum: et collige frusta panis, crustas, micas.

308 Vir et mulier, amore juncti, sunt conjuges,

309 Viduus ducit qvandoqve virginź.



page 314/315, image: s188

310 Sponso nubit sponsa; qvi post nuptias vocantur Maritus et Marita.

311 Puerpera peperit puerum: qvem osculatur nutrix, sovetqve in gremio.

312 Filius est haeres: Filia accipit dotem.

313 Parentes educant sobolem;

314 Svadent, honesta, Dissuadent turpia.

315 Hortanturqve ad virtutem, Dehortantur a vitio.

316 Vitricus, et noverca cogunt privignos.

317 Liberi sunt liberi: Servi serviunt.

318 Ministri ministrant (famuli famulantur) Ancillae ancillantur.

319 Patruus et Amita, sunt patris frater, et soror: Avunculus et Matertera, matris.

320 Avi habent nepotes: Cognati, affines,

CAP. VI. DE REBUS IN URBE ET REGIONE.

321 URbs munitur moenibus, Nec non vallō, et fossā.

322 Portae habet valvas: abhinc eunt plateae.

323 In foro solent esse cisternae.

324 AEdificia sunt publica, vel privata:

325 Nam qvod non uni possessori proprium est, est commune.

326 Cives, et incolae, incolunt civitatem.

327 Rustici habitant in pagis; Vicini in eodem vico.

328 In curia congregatur Senatus.

329 Consul praecedit, Senatores eum seqvuntur.

330 Judex (Praetor) judicat lites:

331 Actor accusat; Reus se excusat.

332 Testis jurat, et testatur,

333 Lictor ligat sontem, et ducit in carcerem.

334 Carnifex occidit, maleficum, decollat aut suspendit,

335 Tabellarius fert literas (epistolas cerā et sigillō obsignatas) Nuncius nunciat oretenus.

336 Templum est sacer locus; Caupona profanus.

337 AE dituus pulsat campanas; Populus coit in aede, exercet qve Religionem.

338 In coetu canuntur Psalmi et Hymni.

339 Dei verbum praedicatur:

340 Sacramenta administrantur:

341 Preces peraguntur devote:

342 Festa celebrantur festive,

343 Ethnici sunt extra Ecclesiam,

344 Magistratus est necessarius:

345 Ut Rex sceptrum teneat, et in Regno regnet:

346 Dominus domi dominetur,

347 Qui imperant, sint clementes: qvi parent, obseqventes.

348 Herus probus probatur, sicut et fidus subditus.

349 Princeps est minor qvam Dux; Comes major qvam Baro,

350 Nobilis, Eqves insignibus donatus.

351 Heros vincit omnes.

352 Pax est prorsus optanda.

353 Bellum est perniciosum; nisi qvum hostis arcendus est,

354 Milites merent stipendia, armati scutis, hastis,

355 Dum pugnant praeliantur, Tubae clangunt, Tympana sonant, Vexilla eriguntur.

356 Ex arcubus jaciunt sagittas, e bombardis globos.

357 Tum gladiis vaginā ereptis dimicant.

358 Tormentis arces expugnant.

359 Revertuntur cum praeda, atqve victoria.

CAP. VII. DE VIRTUTIBUS.

360 VIrtutes sectare: vitia vita qvae lex vetat,

361 Patrans flagitia, scelestus est neqvam.

362 Tu ut prudens sis, Prospice finem, Aspice media, Attende occasioni.

363 Praeterea occipe nil temere, Deliberadiu, Festina lente.

364 Rumori ne crede, Arcanum ne vulga.

365 Qvod ignoras, ne affirma, aut nega, Interroga potius,

366 EstoTEMPERANS!Qvum esuris, ede; qvum sitis, bibe.

367 Heluones vorant, et potant.

368 Prandium et coena tibi sufficiant: Ientaculum et merendam ne cura.

369 Sed jejunare aliqvando expedit.

370 Sobrius non est ebrius.

371 Esto Castus: gere te pudice.

372 Esto Modestus, non procax: Taciturnus, non loqvax,

373 Vos juvenes, colite senes.

374 Manifesta narra, Secreta susurra, Occulta cela.

375 Qvum qvis loqvitur, tace: qvum tibi qvid dicit, ausculta; qvum qvid jubet, obtempera.

376 Noli te jactare: nec sis arrogans, aut superbus.



page 316/317, image: s189

377 Bona fama, est ingens gloria, et appendix felicitatis: amare hanc fas est, spernere nefas.

378 Omnibus esto comis, Nemini blandus: Adulator est odiosus.

379 Licet interdum jocari, sed urbane: Ridere etiam licet, sed non cachinnari.

380 Vexamus jocō, Taxamus serio; Increpamus qvomodocunqve.

381 FRUGALIS contentus est paucis.

382 Avarus est parcus; Liberalis largus

383 Dives fatuus fidit Deo in copia, diffidit in inopia.

384 Justus nihil alieni appetit: qvia furari turpe est.

385 Qvod qvis mutuo petit da; Quod mutuo accepisti redde, Qvod promisisti, praesta.

386 Qvum eges, ne pigeat poscere; qvum datur, ne pudeat sumere: qvum impetrasti, age gratias.

387 Fur pendat furtum: aut pendeat in patibulo:

388 Poenā sane dignus est.

289 Donum gratis datur; praemium pro officio, merces pro merito.

390 Pusillanimis non est FORTIS:

391 In prosperis effertur in adversis trepidat ac tremit.

392 Tu esto ad operas alacris, Otia linqve ignavis.

393 Si qvid vis conari, debes prius contari.

394 Et tunc rem aggredi, nec amplius cunctari

395 Formna est inconstans, adfert miseros casus,

396 Qvos PATIENS patitur (tolerat) etiamsi (etsi) gemat, fleat, ploret.

397 Cohibe iram: Delinqventi parce, deprecanti ignosce,

398 Laesit te qvis? condona ei culpam.

399 Offendisti tu aliqvem? paca, et et placa illum: exorans, ut desinat irasci.

400 Injurias tolerare satius est, qvam ulcisei.

401 Malignus maledicit, Stolidus minatur.

402 Superioribus esto obediens: AEqvalibus officiosus, Inferioribus affabilis:

403 Et eris amabilis, placebisqve omnibus.

404 Qvicumqve HUMANUS est, salutat obvios, Salutantesqve resalutat:

405 Interrogantibus respondet, Postulantibus porrigit, Egenis atqve pauperibus opitulatur.

406 Maestos solatur, Ignaros informat, Consilii indigis consulit,

407 Invidet nemini, favet omnibus.

408 VERAX studet veritati; Mendax mentitur.

409 Amicus diligit, inimicus odit.

410 Dolosus suspicatur, et decipit; sincerus non fallit.

411 Socius adstat, et juvat, Sodales colludunt.

412 Comes comitatur.

CONCLUSIO.

413 MUltane supersunt? Pauca admodum, puto,

414 Ecce ultimus titulus!

415 Nam hoc Vestibulum tantum est exordium: cui non prolixo esse convenit.

416 Venimus ergo ad clausulam? Ita.

417 Sic vita transit, velut umbra,

418 Qvicqvid natum est moritur.

419 Omnia in Mundo sunt vana.

420 O peccator! mors te devorabit.

421 Tandem ibis in sepulchrum, e luce in tenebras.

422 Tu proinde, qvisqvis es, Formida infernum! Desidera coelum! Peccare noli, ne pereas.

423 Hīc subsistimus, nec addimus plus.

424 Acqviesce lector! Reliqva reperies ordine, ingressus Januam.

425 Anteqvam abeas, ora mecum.

426 Miserere nostri Benigne Salvator! Jesu Christe.

427 Da scientiam, Da pietatem, Da beatitudinem, Benedicte in secula seculorum, AMEN.



page 318, image: s190

DE ASTRUENDO COMENIANIANAE JANUAE Latinitatis Templo, Epistola: Cum Proplasmate LIMNIIS, ATRII, ODEI, ADYTI, In Titulo DE IGNE Efformati.

Admodum Reverendis, Consultissimis, Clarissimis, Eruditissimis VIRIS, Dn. IOANNI AMOSO COMENIO, primo Ianuae lingvarum Autori, Lesnae Polonorum; Ejusdem deinde in eadem pandenda Parastatis celeberrimis, Dn. SAMUELI HARTLIBIO, in Regia Londino, Dn. ZACHARIAE SCHNEIDERO, L. in Electorali Lipsia; Dn. SIGISMUNDO EVENIO, in Ducali Wimaria; Dn. IOANNI MOCHINGERO, in inclyta Dantisco; Dn. IOANNI DOCEMIO, in celebri Hamburgo, Dominis et fautoribus pl. colendis, S. P. D.

IAm ante bene longum tempus hortator mihi sinsti, Comen I Clarissime; ut Ianuae tuae reseratae conveniens astruerem, sive atrium, sive palatium: cujusqve tu, extremā Seminarii tui praefatione ad Lectorem, vovendo spem fecisses, ejus ego Viridarii copiam studiosoe juventuti facerem scribendo. Petivi negatae operae veniam aliqvamdiu: non quod aut laboris fugiens essem, aut parere tibi, gratificari Scholis, nollem: sed qvod minime is sim qvi Peloponnesum hanc possim sustinere. Malebam itaqve spectare, dum alius manu surgeret moles ista qvam ut meam ego, temerarius machinator, nullo successu, admoverem. Sed cum tu non absisteres qvotidianō prope convicio idem efflagitare: accederet qvoqve Magnifici Generosissimiqve Viri, Dn. Ioannis Georgii Schlichtingii a Bukowietz etc. Augustissimo et Felicissimo Poloniae Regi Vladislao IV. a consiliis, et apud Wschovenses [sic] Iudicis Regii Provincialis, te internuncio, suffragium: tu praeterea illa elevares, qvibus datam provinciam deprecabar: vicit me tandem, non tam praestandi id, qvod exigebatur, fiducia, qvam verecudia negandi. Itaqve condixi sane: sed ea tamen lege: ut totuis operis specie, et veluti qvodam proplasmate exhibendis, explorarem ante: qvid sperare


page 319, image: s191

metuereve jussuri sint me, pubis erudiendae periti: inventurane merx, qvod dicitur, emptorem sit: an thus potius scombrosqve amictura. Omnino enim mihi imitandus videbatur ille Euripideus Vlysses: qvi cum Sileno vinum venditurus esset, ita cum aloqvebatur:

[gap: Greek word(s)]: et respondentem audiebat Silenum:

[gap: Greek word(s)].

Enimvero nondum ita nomen meum amo: ut chartis illitum venum exponere audeam: maloqve qvicqvid restabit vitae, obscurus deterere: qvam aut affectatae celebritatis accusari, lactatae inani spe jucentutis damnari. Atqve hāc ipsa fini, dum hoc qvale qvale operis, qvod te autore moliri; debeo, protypon, qvanqvam perinvitus, publici juris facere, tandem non dubito, recte me facturum putavi: si tuo nomini adjungerem Praecellentes illos Clarissimosqve viros, qvos tibi, commemorabile boni literarii publici promovendi studium, fidelissimos in Janua tua pangenda, pandendaqve, parastatas feliciter associavit. Sunto ergo tecum consilii mei Arbitri: sunto Canones scribendi operis: sunto Aristarchi. Probabunt? Erit, ut mihi gratuler: erit, ut ne manum, qvam timide satis admovi, retraham. Non probabunt? Ne sic qvidem male, aut sine lucro. Spero enim futurum ut ipsi meo exemplo provocati, qvi haec salgama mea exponere audeam, exprompturi tandem sint sua balsama: qvae uti reor, dudum condita domi habent, sed hactenus sibi.

Verum, ut ipsa consilii mei viscera vobis pateant, agite, Clarissimi in Didacticorum Sphaera Phosteres, favete tantillum: ut, anteqvam qvae mihi in mentem venerunt de Lingvae Latinae Templo Januae vestrae astruendo, rudi penicillo adumbrem, specimenqve totius structurae producam, liceat diversas lingvae Latinae discendae vias notare, et juventuti de eā gratulari: qvae a vobis, cum immortali nominis, vestri elogio, sive inventa est, sive strata.

Est igitur haec infelix Lingvae Latinae conditio: qvod externarum gentium illuvie in Latium infusā, aut ineundo cum eisdem connubio, statum mutavit: aut servandae integritatis avida, Scholarum claustris concludi debuit. Omnino ejus addiscendae expedita ratio esset, si populo Romano uti possemus ad ejus cognitionem adipiscendam: qvemadmodum ad Gallicanae Gallicano, ad Polonicae Polonico. Nam qvomodo apud Graecos P. Crassus Graece, apud Persas Persice Themistocles; apud Tomitanos Sarmatice loqvi Ovidius, intra mediocre temporis spacium, didicerunt: non aliter hauriremus nos; fine multa molestia, tempore non longo, Lingvae Latinae peritiam. si nisi inter eos viveremus, apud qvos alius lingvae usus non esset.

Iam, uti qvod modo diximus certum est, testimonium in aliis lingvis ipsā experientiā perhibente: ita negari non potest, discendae lingvae Latinae vias esse hoc expeditiores: qvo ad hanc, qvae ipsus natura piopria est, propius accedunt. Ex qvo illud seqvitur: nisi temporum iniqvitas, hominumqve partim socordia, partim avaritia obicem ponerent facile constitui posse rationem peridoneam lingvae illi imbibendae. Nempe sit qvāvis provintiā, aut qvavis etiam copiosiore urbe, locus aliqvis certus amoeno situ, seclusus a vulgi strepitu: suo templo, Schola, areis, atriis, hortis, officinis item earum rerum, qvarum maxime est necessarius ad vitam conservandam decendamqve usus, instructus. Hoc pueri justae aetatis per decurias in conclavia distributi, non audiant nisi Latine loqventes, domi, in Museo, ad mensam, hospitem, Paedagogum, coqvum, famulum: foris, in templo, Minitros divini verbi, in scholā Praeceptores: in areis collusores; in hortis hortula nos: in officinis Pharmacopoeos, Typogaphos, Bibliopegos, Chirurgos, tonsores, sartores, pistores, satores, Zythopoeos, Oenopolas. In qvo Scholae ita haberentur; ut discipuli in Museo audirent Paedagogum, a samulo inter pretationem colloqviorum, epistolarum, autorum, exigentem, publice autem a discipulis Praeceptores eadem repeterent, adjuncto decuriae cuiqve suo Paedagogo; qvi urgeret, ut attendant; qvi prohiberet, nelasciviant, ne nisi latine loqvantur, qvi suggereret, ad qvaesita Magistri, si nescire animadverterit, respondenda. In qvo certis atriis rerum


page 320, image: s192

omnium et actionum, natur alium et artificialium, qvas pingere, fingere, sculpere, per pudorem divinaqve jura licet, icones, sculpturae, plasmata, suis titulis definita, exposita sint: qva juventuti, animi recreandi causa, ante et post prandium illo deductae, videnda contemplandaqve exhiberentur; praeceptoribus, rerum appellationes, idiomate tironibus vernaculo, exprimentibus: qvas denuo domi in Museo Latine, Paedagogo monente, pueris famulus recitaret. A Coena loco publico, vel Paedagogi cum famulis Comoedias, sed eas honestatis Magistras, agerent; vel famuli colloqvia varia, annexa interpretatione, sumto iisdem convenienti habitu, vel praelegerent, vel memoriter recitarent. Porro totis aedibus, nullo non loco, qvousqve acies oculorum pertingere posset, inscripta sint; in templo, qvae ad pietatem; in Scholā, qvae ad literas; in cubiculo, qvae ad cubiculum; in culina, qvae ad culinam pertinent; in porticibus vestibuli tui, ComenI, sententiae, Ianuaeqve periodi omnes sive segmenta Breviter nec aures ni coculos qvicqvam toto loco isto feriat, nisi qvod Latine sonet, Latine scribatur. His, et qvae praeterea, rem serio aggressuris, ultro sese multa objicient, bonā fide constitutis, pariqve observatis, fieret proculdubio: ut puer brevi tempore, minore cum taedio, sine multo sumtu, in lingvae Latinae, variarumqve rerum cognitione, si non plus, saltem tantundem, qvantum in Scholis tempore haut mediocri, molestia cum magnā, impensis eximiis solet, sit profecturus. De tempore nil attinet dicere, re satis certā Taedium si qvod erit, a silentio erit: sed hoc tamen non admodum diuturno: saltem non Pythagorico. Adde, qvod puer facile illud solabitur, et rebus variis videndis, et narrationibus audiendis. Qvin mederi eidem, vel balbutiendo Latine, tanto citius avidiusqve conabitur. Ne adjungam, qvod nunqvam adeo Lyncei, adeo auriti, adeo discipulis suis affixi, solertesqve Paedagogi et famuli, seu esse possunt, seu solent: ut non qvandoqve facultas, spaciumqve et locus futurus sit pueris familiares inter se sermones nativā lingvā sociandi. Impensae vero, hoc ipso, qvod brevioris temporis forent, forent etiam minores: possentqve fieri etiam minimae: si publico Regum, Principum, Rerumpublicarum consilio et voluntate, qvae in luxum, et oculorumqve oblectamenta, totis saepe alveis diffluunt, ad alenda hocce modo, eruduendamque juventutem, leni rivulo dimanarent.

Idea haec est, sed rudis, Collegii, sive, ut porro etiam nugis nostris blandiri liceat, Urbis Latinae. Et manebit etiam Idea, aut potius phantasma: hoc imprimis tempore, qvō foedissimā Metamorphosi Musae plerisqve locis in mulas abeunt.

Restat ergo, ut eam comprehendendae lingvae Ausoniae viam porro progrediamur; qvam Scholae in vulgus terunt. Vbi tamen illa adhibenda cautio curaqve est: ut qvo ad ejus fieri potest, ipsa illa via in naturae viam revocetur: qvō flexuris omnibus, imprimenda mehoris Methodi orbitā, rejectis, brevior reddatur ituris: iisdem sine fastidio, majori voluptate decurratur.

Atqve hīc par est, assurgant vobis, et primo, tuō qvōdam jure, tibi, Clarissime ComenI, omnes: qvotqvot non studium habet saginandi famam suam, carpendis aliorum laboribus. Certe enim via, in qvam tu, et per Vestibulum, et per Januam tuam, tenellam aetatem immisisti, et brevior, certior qve multo est illā Scholaram vulgariā, et sine oblectatione magnaqve utilitate nonitur. Qvod tanto possum affirmure audentius; qvanto major jure est vestra reliqvorum in hoc genere assensio et autoritas: qvi nisi vos spectatissima viae Comenianae commoditas exambiisset, in Ianua polieda vertendaqve, Autoris singulari sagacitati et solertiae, nunqvam industriam vestram maritassetis. Placet vero ista, qvam vos felici admodum Mercuriō detexistis, lingvae Latinae percipiendae ratio, etiam hūc argumentō; qvod proxime abesse videtur ab eā: qvae apud Babylonios in usu fuisse legitur. Hac enim intra triennium, Iuvenes illustris prosapiae, ita erudiebantur: ut in publicam aulae lucem emissi, et Regis auribus familiarem asvetumqve vocis Chaldaicae sonum possent adhibere, et ejusdem ad interrogata prudenter sapienterqve respondere. Etsi enim Danielis illa, sociorumqve ejus, admirabilis sapientia, divinae potius gratiae accepta ferri debet, quam humanae institutioni: saltem illud tamen concedi necesse est, fuisse eam apud Chaldaeos erudiendi frequentatam methodum, ita comparatam, ut adolescens, non impeditae indolis, tantillo tempore, eo provehi [correction of the transcriber; in the print prohevi] posse videretur: ut dignus esset, qvi in classem familiarium


page 321, image: s193

Regis transferretur. Ex qvo admodum versimile sit, Chaldaeos institutionem suam ita semper moderatos fuisse: ut in frangendis Vocum putaminibus exercerent sane juventutem, omni industriā: sed ita tamen ut nucleos etiam Rerum, juxta cum voluptate edendos, mox admitterent. Qvod vestrō itaqve studio et sagacitate, via isthaec discendarum lingvarum, postliminio qvasi revocata est, divulsaeqve informi divortio a Rebus Voces, vobis proxenetis pereleganti connubio sotiatae vivunt; habet profecto juventus, de qvo sibi gratuletur; vobis autem non ipsa modo hujus seculi, sed futurorum etiam, gratias agat, acturaqve sit: qvi viam indicāstis, aperuistis, stravistis, non per Nomenclatorum salebras, Sylvarumqve sylvas et tesqva, lubricō impeditoqve gressu, tenebras inter et caligines, vagandi; sed per ipsa Rerum tempe, amoenum rectoqve itinere, nec illo obscuro, ad lingvae Latinae cognitionem eundi.

Sed ut inexputabilis tua, ComenI, in Vocibus Rebusqve in paucissimas tribus cogendis, industria, laudem tibi apud omnes non obaerati judicii singularem conciliavit: sic non minorem certe peperit etiam maximus ille, et sagax tuus candor, qvō, qvasi ejuratō tibi blandiendi amore, ipse saepius auguratus es; futurum proculdubio, ut ad lingvam Latinam plenius comprehendendam, praeter Januam aliqvid amplius ingenia puerorum et juvenum sint desideratura. Itaqve non tantum extremā tuā praefatione, exoptabas hominem, qvi Seminario tuo adjungeret Viridarium; sed tuā qvoqve manu Ianuae Vestibulum, avidissimus juvandi teneram aetatem, praestruxisti; et mihi, ut jam in fronti spicio hujus scripsi, reliqvam veluti aedilitatem dedisti. Qvae omnia me animārunt; ut sperare coeperim: si qvorum super eā re mihi in mentem venerunt, paucis exponam, minime te aegre laturum.

Cum primum igitur manum admovissem lingvae Latinae Theatro, ut tute volebas, aedificando, semel, iterum, totius ejus lingvae ratio mihi esse videbatur; qvae magnifici alicujus et celebrioris Templi. Cui meae meditationi tantō indulgebam plusculum; qvod Poeta non infimi subsellii totam Philosophiam hoc nomine appellavit, trito illo eruditorum auribus.

Edita doctrina sapientum Templa serena.

Accedebat etiam illud, qvod tu nominando Vestibulo, januāqve, lingvam omnem Latinam sub imagine amplae alicujus domus proponi posse, jam ante judicāras. Itaqve sic ratiocinari. Vt Templi diversa membra sunt; sic diversis etiam libellis literisqve comprehendi posse, qvicqvid ad Latinitatem animo imprimendam eo usqve pertinent: ut adolescens suō deinde, qvod ajunt, vimine navigare; et in bonorum autorum lectione versari, cum fructu, sineqve multo impedimento, et taedio possit. Arridebat res etiam hōc nomine; qvod ipsius qvoqve Latinae lingvae, et qvi eidem operam navent, non iidem gradus sint, metaeqve. Qvemadmodum enim fieri solet: ut non nulli in ipso Templi Vestibulo pedem referant; qvidam, presso primis digitis Limine, recedant; aliiper valvas ingressi, ultra Atrium navimqve Templi non progrediantur; sint deinde, qvi in Odeum usqve, in ipsum deniqve Aditum penetrent: sic videmus ex iis, qvi Latine discere dicuntur, non eandem sibi omnes metam figere, qvo excurrant. Sunt enim qvi satis sese ejus lingviae assecutos arbitrantur; si eō vsqve ejus provehantur: ut Latinas qvasdam voces sententiasqve interspergere, qvasi condimenta qvaedam, nativae suae lingvae possint. Alii hoc qvaerunt, ut Grammatice sciant sensa animi exprimere; alii, ut pure etiam; alii, ut pingere qvoqve calleant sermonem: alii, ut eundem variare. Invenies deniqve, qvi tum demum Latine se didicisse sentiunt, si pure, eleganter, copiose, variate, sciant loqvi et scribere: et in Autorum lectione interpretationeqve, possint versari expedite. Qvod tam diversae ergo Latine discentium metae esse deprehenduntur, par sane est ut intra diversos iidem, sed tamen suos qvisqve carceres, decurrant: qvi ita sint sive contigui, sive continui, ut ad primam metam progresso, excursus ad seundam: a secunda, ad tertiam, et deinceps, sine omni repagulo, liber pateat. Pergebat placere opinio etiam hac de causa: quod libelli illi, libriqve, eō responsu commensuqve scribi posse videbantur: ut nullius non Reipublicae Scholis servituri sint. Non est enim cujusqve communitatis ea conditio, eae facultates: ut erudiendis suis Qviritibus, multos Magistros


page 322, image: s194

alere vel possit, vel debeat. Hinc est, ubi juventus Scholastica in duas tantum classes cogitur: est ubi intres, in qvatuor; est etiam ubi in plures distributa Palladi meret.

Haec, et his affinia permulta cum meditanti occurrissent, ausus tandem sum credere, pleraqve et potiora, qvae ad Latmitatem pertinent, sex libris posse comprehendi; qvorum primo, Vestibulum; secundo Liminis; tertio, Ianuae qvarto, Atrii; qvinto Odei; sexto deniqve, Adyti; nomen esset. Qvi ita inter se devincti essent; ut ad posteriorem prior discipulum semper cum spe proemioqve majoris progressus ablegaret; non secus ac in Odeum, Adytumqve peneti andi facultas none est, nisi per vestibulum, Limen, Ianuam, Atrium ingresso. Qvi etsi ad unum eundemqve scopum omnes collinearent, ita tamen inter sedifferrent; ut sive res spectemus, sive verba, discentium aetati, judicio, memoriae, metae essent accommodi.

Atqve hīc jam nunc provinciam mihi dari arbitror: ut totius Latini Templi vestigia describam, et qvae cujusqve libelli libriqve structura futura sit, paucis exponam.

De Vestibulo itaqve non attinet hīc qvicqvam dicere, qvandoqvidem ipse in ejus praeloqvio abunde significasti: qvū consilio, qvūqve modo illud struxeris; qvī in eo tractando versari debeat docens, qvid utilitatis inde sibi polliceri possit dicens. Adjiciatur tamen, si ita videbitur, pinacidion, vocum in ipso comprehensarum Latinum, idqve pro exercitiis Latino-Germanicis. Parem ob causam, nec de janua operae pretium est, ut qvicqvam dicatur, nisi hoc unum: posse accessionem aliqvam jucundissimae utilitatis ad eam fieri. Praemittatur nempe cuiqve titulo, certus aliqvis ex Patrum, qvos vocant, celebriorum, censu: qvi titulum illum enarrare fingatur. Subjungatur autem Fabella una atqve altera tituli propria: dicendi charactere a Ianuae non multum abscedente. Illud tyroni qvasi aliud agentiingereret aliqvam Historiae Ecclesiasticae notitiam: hoc praeter oblectationem non pateretur ullum Ianuae titulum abire sine aliqvo, sive bene vivendi, sive recte judicandi, sive prudenter agendi praecepto.

Seqvitur, ut ordine de iis Templi Latini membris agam, qvae tuis, Vestibulo januaeqve, ad concludendas Lingvae Latinae opes, astrui debere videntur.

Ex iis primum Limen est. Id locō inter Vestibulum et januam sit medium. Structura isthaec. Conscribantur Dialogi tot numero: qvot in Ianua tua sunt tituli. Colloqventium nomina sumantur ex iis: qvae apud Christianos usu sunt vulgaria. Adjungatur iis significatio Germanica. Res in dialogis contentae, vulgatissimae sint: et qvarum inter pueros commercium solet esse freqventissimum. Dicendi genus sit prope etiam infia tenue: specteturqve hoc praecipue; ut Grammatice aliqvid loqvi discat puer. Compositio per commata fiat et cola: absint periodi, saltem plurimum membrorum. Vocibus titulo propriis, maxime vulgaris, liceat ex aliis qvoqve adjungere qvasdam, argumento colloqvii ita postulante. Phrases adhibeantur vix dum aliquae. In margine sinistro ascribantur nomina tituli [gap: Greek word(s)] (h. e. propria et velut domestica:) in dextro verba; et si qvae occurrunt conjunctae voces. Habeant haec adjunctam significationem Germanicam, et addatur nominibus, Genus et Declinatio, in nonullis et Genitivus; sed verbis genus, praeterita, supina, conjugatio. Ad calcem colloqvii cujusqve sententiae sacrae annectantur, una, altera, tertia; sed qvae verbo substantivo, out uno certe alio, absolvantur; caeterum nominibus constent aut verbo etiam titulo propriis. Voces phrases, titulo domesticae, alio exscribantur charactere, qvam peregrinae: id quod in reliqvis omnibus generatim ob servandum fuerit. Textum sermonis in segmenta distribuatur; qvae ut plurimum denas voces, rarius plures, saepius pauciores habeant, suisqve sese adjunctis numeris prodant. Indicem libellus habeat tantum Germanicum vocum simplicium, conjunctarum, pro exercitiis Germanico-Latinis.

Limini, interveniente Ianuā, succedat Atrium. Hoc, ut Limen, item in dialogis scribatur. Colloqventes inducantur tres; qvi nomina sua sumant, sive ex sacra, sive ex profana Historia; qvorum significata, si modo invenire totidem hujus generis liceat, titulo aliqva rationere spondeant. His significatio adjungatur, ubi opus erit, seu Latina, seu Germanica; etymis etiam vocum nonnunqvam adjectis. Res tractandae, ita sint: ut aetatis in Atrium hoc ducendae captum ne superent. Sermonis character, inter tenuem


page 323, image: s195

grandemqve medius, qvo ad rerum ratio feret, incedat. Qvaeratur hoc cumprimis, ut pure loqvi discat tiro, et qvodam modo eleganter. Structura verborum ex incisis, colis, periodis etiam sit, sed his raro productioribus. Phrases adhibeantur plusculae utriusqve generis: hoc est, et propriae titulo, et per translationem usurpatae. Fas jam sit in spergere sententias, adagia item tituli domestica. Voces modificatae atqve inflexae, certo aliqvo semate discriminentur a propriis et rectis: quod commune huic erit cum reliqvis etiam libris. Corpus sermonis in articulos distribuatur: qvi pleriqve voces qvindenas, aut non multo plures, nonnunqvam etiam pauciores, habeant. Auctarii loco accedant cuiqve dialogo Similitudines aliqvot, et AEnigmata titulo domestica. Indices libelli sunto: Adagiorum, vocum utriusqve generis Alphabeticus, alter Germanico-Latinus, alter Latino-Germanicus: pro exercitiis Germanico-Latinis, Latino-Germanicis, sententiā una eademqve commutatis verbis saepius efferendā.

Ab Atrio proximum sit Odeum: Conscribatur sermone non interrupto per colloqventes, sed continuō. Praefigatur nomen celebrioris alicujus ex veterum Philosophorum caveā, cum aliqvo ejusdem elogio; et, si qvod haberi potest, elegantiori utilioriqve dicto. Vocum, phrasiumqve major hīc sit, qvam in Atrio ubertas. Praeter sententias et adagia ingerere etiam liceat Historias, Ritus, Veterum varia instituta: sed ea tamen, aut propria titulo, aut non longe abeuntia. Privatim isthaec hīc cura sit: ut in rerum, qvae sunt ejus tituli, naturas inqviratur solertiūs, viresqve et proprietates earundem exprimantur. Dicendi genus medio propius sit, qvam grandi: et qvo ad ejus fieri poterit, Philosophicum Structura verborum plerisqve locis periodica sit: periodicis tamen, spirituqve non exclusis. Immittantur formulae Rhetoricae, potissmum qvae pertinent ad dispositionem. Admittantur et loca nonnunqvam bonorum Autorum integra. Mantissa esto Epistola: qvae argumento sit a tilulo non alieno, sed praegnans formulis, qvarum esse usus in Epistolis scribendis solet. Textum verborum divellatur in sectiones: qvarum qvaeqve vocum sit plus minus vicenarum. Indices plures liber hic habeat qvam Atrium: Sintqve, Phraseologoicus Latinus: Phraseoligicus Germanicus: Adagiorum particularum periodicarum Latino-Germanicus, et Germanico-Latinus: Formularum ad dispositionem pertinentium: pro exercitiis Latino-Germancis, Gemanico-Latinis; sententiā dilatada transformandaque; Epistolis scribendis.

Odeum excipiat Adytum. Scribatur formā dialogisticā. Dentur colloqvendi partes qvaternis: qvibus nomina commodent, variae conditionis, sed ejus in Historiis non adeo obscurae, homines: cum suo qvisqve elogio, ut in Odeo; et si non apophthegmate, certe memorabili aliqvo aut facto, aut eventu. Fiat hīc voluminis nomini non injusta injuria, congeraturqve huc, qvantā fieri potest industria, qvicqvid in praegressis vocum, phrasiumqve non fuit adductum. Ius sit vagari nonnunqvam extra titulum: sed ita, ut ad eum non longis ambagibus commode redeatur. Fas sit, praeter [gap: Greek word(s)], admittere etiam adagia, sententias, apophthegmata, descriptiones rerum, historias alius classis, et loca item Classicorum celebriorum tota. Sit integrum inspergere nonnunqvam sales. Idea sermonis varia erit, ex rerum conditione, et autorum, qvi laudabuntur, genio. Itaqve et structura sermonis varia: atqve adeō oratio hīc caesim, illīc membratim fiet: alibi fufa, tracta, pendula erit: alibi justis periodis decurret. Admittantur praeterea variae Rhetorum formulae, sententiarumqve et dictionum figurae. Episagmatis loco sit Problema aliqvod, titulo domesticum, breviter excussum. In margine sinistro Phrases elegantiores, rariores, difficiliores exscribantur, cum sua qvaeqve significatione Germanica: sed in dextro autorum, qvi citantur, loca: Qvod utrumqve in reliqvis, pari modo fieri debebit. Textum sermonis distribuatur per vocum, nisi ita disjungi metuant, triacontades. Indices subjiciantur varii, pro nullius non generis Lingvae Latinae exercitiis. Sunto vero illi Generales, redactis in eosdem etiam cujusqve libri propriis ante nominatis: abeantqve in duas classes: Verborum et rerum:



page 324, image: s196

I. Vocum simplicium Latino-Germanicus:

Hīc

1. Etyma vocum, si qvarum minus dubia sunt, adjungentur:

2. Significationes diversae subjungentur, propriis primo loco, translatis posteriore ponendis:

3. Rariores, minusve usitatae nec Latinae originis, certo qvodam indicio a reliqvis disjungentur:

4. Syllabis, qvae nisi autoritate cognosci possunt, temporum consvetae notae imponentur.

5. In margine sinistro voces, qvota qvaeqve sit, cujusqve Literae, sed ejus cum unā duabus-ve aliis conjuncta, asciriptis numeris definientur.

II. Vocum conjunctarum Latino-Germanicus: cui saltem hoc cum simplicium indice sit commune: ut phrases item suis numeris in margine, sub qvavis literā, qvota qvaeqve sit, distingvantur.

III. Vocum simplicium, conjunctarum: Germanicus tantum, ita conscribendus: ut adjunctus cumliterā syllabave numerus, discipulum ableget in indicis Latino-Germanici numerum ejusdem literae eundem: qvo Latina Germanicis respondentia exhibebuntur.

IV. Particularum periodicarum Germano-Latinus.

V. Earundem Latino-Germanus.

VI. Adagiorum, voce, ut plerisqve sumitur, acceptā, Latinus.

VII. Formularum Epistolicarum, et qvarum in disputando usus.

VIII. Rhetoricus Troporum, figurarum, fomularum.

Sed Rerum isti: atqve ex his alii alpbabetici, puta

I. Fabellarum;

II. AEnigmatum;

III. Similitudinum;

IV. Sententiarum incertos L. C. reductarum;

V. Historicus Personarum, cum ad eosdem pertinentibus;

VI. Locorum, Regionum et c.

VII. Rerum observatu digniorum miscellus. Alii non alphabetici, et speciales:

1. Cujusqve tituli Germano-Latinus, hoc ordine: ut simplici cuiqve voci suae subjungantur compositae.

2. Idiotismorum Germanicorum et Adagiorum cuiqve titulo propriorum, Germanicus tantum.

3. Descriptionum variarum rerum ad qvemqve titulum pertinentium, Latinus.

Caeterum hi ipsi indices, qvi peculiare qvoddam opus, atqve illud satis grande procul dubio constituent, suum qvoddam nomen ex architecturae analogia etiam forsan invenient. Certe utilitatem non exiguam studiosae juventuti abunde praestabunt. Vti enim iis poterit, qvaecunqve exercendae Lingvae Latinae ratio oblata fuerit: atqve ita, sive Vernaculus sermo commutandus fuerit cum Latino, sive cum Vernaculo Latinus: sive qvae vox phrasisqve aut paroemia, legendis Autoribus, occurret minus nota. Praeterea, nec tam proclivis erit in errorem lapsus, his indicibus utendis: qvam plerisqve, et in vulgus tamen usurpatissimis, Thesauris, Sylvis, Lexicis. Causa ista est; qvod indices hi adolescentem semper ablegabunt ad ipsa, qvibus vox aliqva phrasisqve usurpata fuerit, loca: qvibus intuendis, facile perspiciet, nisi ab omni judicio inermis fuerit, suine sermonis argumento commoda sit futura vox ac phrasis. Qvo adjumento recti Epithetorum phrasiumqve usus cognoscendi, dum destituuntur non pauci ejus census libri: mirum


page 325, image: s197

non est, si juventus, male m exercitia infeciendis phrasibus et adjunctis, iracundiori Magistro bilem moveat, mitiori splenem. Memini in ludo literario qvodam, ante annos aliquot non incelebri, proponi discipulis sententias variandas hasce: Christus est totius mundi Servator: Iohannes baptizavit aqvā. Hīc, ex discipulis unus, cum in suā, nescio qvā Sylvā, inter adjuncta Mundi inveniret illa, Mathematicus, Musicus, omniqve doctrina eruditus; inter Aqvae autem, turbida, cadaveribusqve inqvinata: offerebat suo judicio eleganter dilatatas in hunc modum sententias: Christus est totius Physici, Musici, Mathematici, omni doctrina eruditi mundi Servator: Ioannes turbida cadaveribusqve inqvinata aqva baptizavit. Atqve leguntur sane haec apud ipsum Ciceronem: et alterum qvidem in Tusculanis l. 5. qvo loco refert, qvod Darius in fugā, cum aqvam turbidam et cadaveribus inqvinatam bibisset, negārit unqvam se bibisse jucundiūs: alterum in de natura Deorum lib. 3. ubi Cotta, cum Zenonis rationem, qvā hic Mundum Ratione uti probare solebat, elevare vellet; isto modo, inqvit, etiam Disertus, et qvidem Mathematicus, Musicus, omni deniqve doctrina eruditus, postremu Philosophus, erit Mundus. Sed qvia destituebatur adolescens omni subsidio cognoscendi, qvo sensu, qvoqve modo et consilio ista essent ab autore usurpata, putavit licere sibi, illa cuivis aqvae tribuere: haec autem, qvae Cicero cum adjunctione dixerat, ad Mundi desiriptionem adhibere absolute.

Illud praeterea silentio praetereundum hīc non est: cum fieri non possit, ut in ipso sermonis librorum illorum, qvos scribere cogitamus, contextu, satis plene singula exp licentur: fore non tam ex juventutis studiosae utilitate, qaam ipsorum etiam illorum, qvi illi poliendae admoventur, usu: ut annotationes, notae, scholia, animadversiones, sive qvocunqve tandem nomine appellare volueris, certae adjungantur: qvibus si qvae omissa, suppleantur; si qvae obscurius dicta, illustrentur; si qvae minus bene, apte, recte scripta, expungantur, corrigantur: si qvae luxata suisqve sedibus avulsa, restituantur. Nam tanto in opere non futurum, ut multa obrepant, qvae limam mereantur: tum demum credam, cum praeter sacras literas ullum librum videro, in qvo non liceat invenire qvaedam, qvae: rigidum examen et Aristarchicum non ferant.

[note: In C. Plinii Epist. ad Marcum.] Certe si jure dicere potuit Plinius, nullum esse librum tam malum, ut non aliqvā ex parte prodesset: dicere etiam licebit nullum esse tam comptum, in qvo non liceat invenire aliqvid naevuli. Hinc videas fieri, ut viris etiam ad nauscam (qvod de Gallo qvodam Theologo usurpabat Italus) eruditis, protoplasta idem sit, qvod protoplastus: et dictiones dicantur. [gap: Greek word(s)], ubi dici debeant [gap: Greek word(s)].

Dum Templi autem Latini structura hujusmodi fuerit, pro dicendi ratione, qvam vocant, Prorsā: poterit consimilem in modum exstrui qvoqve juxta, seu Scena, seu Theatrum, seu qvaecunqve alia appellatio huc magis qvadrare censeatur, pro dicendi modo, quem vorsum nominant, pro usu nimirum Poetico. De qvo ne longius sermo mihi excurrat, qvam ferat Epistola, addere plura nunc haut lubet,

[gap: Greek word(s)],

transferri in nos et torqveri possit. Illud tamen non ero temerarius, si anticipando asseram: Libros eos omnes ita fore comparatos: ut facile admissuri sint eam tractandi rationem, qvae nec Discipulum, nec Praeceptorem nimium gravet, neutri taedium pariat; Autores bonos non proscribat; praecepta Grammatica non excludat; exercitia non eliminet.



page 326, image: s198

Atqve haec est rudis illa Templi Latini ichnographia, et partium singularum Orthographia: qvae mihi tum demum plene placebunt: ubi Vobis ammadvertero probari. Tum enim certe operam omnem dabo: ut titulis, qvos in hunc modum affectos aliqvot habeo, indies accessio aliqva fiat: qvantum qvidem per horas succiswas licebit, et per domesticas difficultates, qvas temporum iniqva facessunt, libebit.

Enimvero haec potissimum fecerunt, qvo minus, Meritissime ComenI, praestiterim mature, qvod dudum debebam: etsi pridem Cicerone Magistro didiceram, fides [gap: Greek word(s)] qvod haberet.

Qvod restat a Vobis id unice peto, Viri Clarissimi: ut minime Vobis molestum sit, seqvestratis tantisper gravioribus curis, meditando vestigare: tantumne commodi sperandum juventuti, ex tali Opere sit: qvantum qvidem mihi in eo perficiundo devorandum erit laboris. Pervelim Vobis usqve hīc animo obversetur: qvod Silenum, vinum ab odore laudantem, idem Ulysses, qvem in fronte hujus laudabam, monebat:

[gap: Greek word(s)].

Faxit vero Deus Optimus idemqve Maximus: ut extinctō tandem belli civilis incendiō, qvod pietatem, pudorem, bonas literas, jura omnia, bella omnia, tot annos pessundat, et abunde hominum parit, apud qvos nec ara, nec fides: exoptata tandem et fida pax redeat: qvae faecunda sit Mecaenatum: qvorum tantum sit in recreandis a tam foedo exilio, Religione, Virtute, Fide, Musisqve studium: qvantum hisce revocatis sperari potest emolumentum.

Valete, Viri Clarissimi, et feliciter porro, animis corporibusqve vegeti, suo qvisqve loco, pro bono literario publico excubate.

Scribebam in Elysiis, ad Sprottae confluvium et Boberae: qvi a Dithmaro, nisi fallor, Slavonicae vocis (Bobr) vim seqvuto, Castor appellatur: Anno nati [gap: Greek word(s)] MDCXXXVI. Mense Martio: sub ipsum spei, qvae nos fovebat, cultūs Evangelici publici ab Augusto impensissimis precibus recuperandi, crepusculum: Ecclesiarum et Scholarum Ministris, loco ante trimestre motis, nunc tandem etiam vertere solum, atqve ire intra tridui spacium jussis.

Seqvitur jam ipsum, cujus semel, iterum, facta est mentio, Proplasma: atqve illud qvidem tituli, qvi in Janua qvintus est, De IGNE.

Ut pateat etiam qvousqve hīc vocum simplicium, Conjunctarum, Adagiorum, progressi simus, subjungitur,

Pars Indicis generalis vocum simplicium Latini Alphabetici, complectens voces titulo de IGNE plerasqve domesticas. Si qvae omissae videbuntur, eas tituli de domo, culinā, suppliciis etc. supplebunt.

Pars indicis specialis Germano Latini, exhibens conjunctas, sed eas aliqvas tantum ejusdem tituli voces.

Index adagiorum et qvasi de igne.

In his, qvae occurrunt Literae solae. L. Limen. I. Ianuam. a. Atrium. O. Odeum. A. Adytum notant.

Caeterum in ipso orationis textu, voces tituli, qvā ipsis domicilium proprium est in loco de igne, ubi in alienum migrant, suo qvodam ad marginem indicio, puta adjectis notulis (") internoscentur.



page 327/328, image: s199

LIMINIS LINGUAE LATINAE, Titulus V. DE IGNE. ANDREAS Mannlich: Dapffer. JUDITH: Bekennerin.

J. I Cur ploras? A. Adussi digitos. 7. Qvomodo. A. Volebam mihi hoc pomum igne mollire: 2 et carbo mihi in manum cadebat. 7. Carbo non urit. 3 Pruna fuit. A. Erat lignum ardens. 7. Ergo torris fuit. A. Mater etiam me verberabat. 4 J. Qvam ob causam. A. Fodiebam ignem. I. Noli plorare. A. 5 Rogo, molli mihi hoc pomum flammā. I. Molliam: 6 sed tu ante dic sententiam aliqvam ex Bibliis. A. Non unam, sed tres.

DEUS ignis consumens est. Ebr. 12. 29. Homo pulvis et cinis Genes. 18. 27. Dies nostri sicut sumus deficiunt, Psalm 102. 4.

JANUAE LINGUAE LATINAE, Titulus V. DE IGNE.

1 IGNATIUS Martyr et Antiochenae Ecclesiae Praesul. 2 Ignatius, ut nonnulli putant, ex eo appellatus fuit: qvod igne charitatis semper exarserit.

44 Incendium ex qvavis scintilla, si permittis, oritur. 45 Nam qvicqvid ignem concipit, id primum gliscit: dein ardet: tum flagrat et flammat: postremo crematum redigitur in favillas et cineres. 46 Lignum ardens torris appellatur, extinctum titio: particula ejus carbo; et qvamdiu candet, pruna. 47 Fumus ardens flamma est: camino adhaerens fuligo.

FABULA I.

1 Candens scintilla flammae vi in sublime leyabatur. 2 Hinc impensius sibi placebat: ac mox inter sidera se relatum iri putabat. 3 Verum, ut ad mediam camini gulam ascendit, extingvitur, et cinis facta decidit.

(4) Valebit contra praefidentes, et sui nimium amantes.

II.

5 Qvidam in aestate multum a muscis vexabatur. 6 Itaqve impatiens, accensis stramentis, ubiqve in casulā flammam circumfert. 7 Sed dum ignem incautius tractas, Tugurioli arida materia incenditur: et domuncula tota conflagrat.

8.) Pleriqve vitantes parva detrimenta, in maxima damna incidunt: 9 et, qvod proverbio dicitur, fumum sugientes in ignem delabuntur. [ap. Platon. Polit. 6.]

ATRII LINGUAE LATINAE, Titulus V. DE IGNE.

Vriel, hoc est, Ignis sive lux DEI: avus Abiae Regis Iudae: 2 Paral. 13.

Pyrodes, Cilicis filius. 2 qvi primus rationem ignis e silice excutiendi invenisse legitur apud Plinium, lib. 7. c. 56.

Cajus Carbo, Orator Romae: 3 cui nemo gloriā praestitisset. si ralis mens in eo ad rempublicam bene gerendam fuisset: 4 qvale ingenium ad dicendum fuit. Cic. In Bruto.

P. Qvis iste concursus hominum? et Clangor insolens, tinnitusqve extra numerum. C. 5 Incendium excitatum est. P. Ubi ergo exarsit? C. In aedibus, nescio cujus: in plateā, cui ab arce nomen factum est. V. 6 Atqve hoc qvomodo. C. Qvaeris? non nosti, summi saepe periculi flammam ex minimā scintilla, si permittas, oriri. V. 7 Non eqvidem ignoro; qvippe qvi non semel [note: Pindar. Iacob. 3: vers. 5. Sirac. II. vers. 33.] illa legi multum inter se affinia: 8 Parva scintilla saepe magnam sylvam comburit: Ecce, exiguus ignis qvantum materiam incendit! 9 Itaqve hoc volebam, domus illa [note: Ob es aus verwahrlosung angangen/ oder angeleget sey.] fortuitone incendio ardeat, an oblato? P. 10 Dicunt fuisse, qvi ignes illis tectis intulerit. Sed, si placet, adeamus ipsi locum. (proh!) II Tam, elegantes aedes totae jam incendio conflagrarunt. Et vicinae qvoqve jam stammis corripiuntur. V. 12 Valde metuo, ne totus hic vicus incendio absumatur; cum pauci appareant, qvi incendio subvenire. conentur. 13 Aedes profecto illae sublimiores, qvas modo flamma invasit, [note: Dieses Hauß verrathet die gantze Stadt.] ardore suo toti oppido deflagrationem minantur. P. Idem et ego metuo eam ob causam; 14 qvod in plerisqve domibus multum lini est: qvod perfacile est ad exardescendum. C. Ego vero bene spero, fore 15 ut incendium brevi sit remissurum. Nam et multi jam accurrerunt, qvi incendium. compescant; et 16 video adhuc plures ad id restingvendum accedere. Praeterea qvia tranqvillum est, flamma Latius sese non diffundet. P. 17 Sed crassior ille sumus, et, ut qvidam appellat, [note: Dueker vnd schwartzer rauch.] flamma vapor, unde? C. Ista [note: Wann der Rauch sich drehet/ vnd wie eine wolcke aufsteiget.] fumi volumina indicio sunt, 18 invasisse ignem sumosam aliqvam materiam:


page 329/330, image: s200

nisi tamen ab aqvā sunt copiosius infusa. P. 19 Jam ponit vires incendium. Obnituntur enim cives strenue, ne saedius grassetur. C. 20 Utinam tantam suo qvisqve loco alacriratem afferremus ad sedandum belli civilis incendium: [note: Der krig wahret nun so viel Jahr.] qvo continenti tot annorum patria ardet. V. Qvemadmodum subditis, aut admotis ignibus aqvae effervescunt: sic Dei ira peccatis inflammatur. 22 Volumus ergo, ne illa longius saeviat, patria in plures annos bello uratur, arces crementur, pagi deurantur, urbes exurantur, 23 age subtrahamus, qvae igni alendo serviunt. P. Nempe enim ubi desunt ligna, extingvitur ignis. V. Recte sentis 24 Flamma sumo proxima, cum Comico vulgus, suo sensu dicit. Nos ita interpretemur: peccata proximos esse poenae prodromos C. 25 Ego diem hunc carbone notabo, ut inselicem: qvo [note: Der Brant hat sie sehr betroffen/ mit genommen.] non leve damnum bonis qvibusdam hominibus ex incendio fuit! qvi non facile aedes ab incendio resuscitabunt. [note: Wieder auffbawen.] V 26 Eundem vero et cretā notare debebis, ut felicem: cum praeceptum andieris restingvendi furoris divini, 27 minime illud [note: in wind schlagen.] cineri inscribendum: sed memoriae firmiter potius imprimendum.

SIMILITUDO I.

27 Adolescentes sic mori videntur: ut cum aqvae multitudine vis stammae opprimitur: 28 Senes autem sic, ut sua sponte, nulla adhibita vi consumtus ignis extinguitur. Cic. de sencect.

II.

29 Ut ignis in aqvam conjectus continuo restingvitur et refrigeratur: 30 sic refervens falsum crimen, in purissimam et castissimam vitam collatum, starim concidit et extingvitur. pro Rofe. Com.

AENIGMA I.

31 Devoro nutricem: sceleris sed mox luo poenam.

Nam mors illius morte parata mea est.

32 Mirum est, cum caeci inveniunt qvid luce serena:

me vel mediis inveniunt tenebris.

II.

33 Sunt mihi, sunt lacrymae: sed non est causa doloris.

Est iter ad coelum, sed me gravis impedit aer:

Et qvi me genuit, sine me non nascitur ipse:

ODEI LINGVAE LATINAE, Titulus V. DE IGNE.

1 Zeno, Pater et Princeps Stoicorum, 4. Academ. Naturam definiebat ita: ut diceret esse ignem artificiosum, ad gignendum progredientem via. 2. N. D. 2 Inter multa ejus praeclare dicta, etiam illud est: virtus ad beate vivendum se ipsa contenta est. de finib. 5.

3 De igne mihi sermo erit; non illo, qvem Elementarem vulgus, Cicero autem elementum ignis, qvartamqve mundi partem, vocat: qvae et ipsa tota natura servida sit: 4 et caeteris naturis omnibus salutarem impertiat et vitalem calorem. De igne dicam, qvem adhibemus ad victum: (5) qviqve in Physicorum Scholis focalis et focarius appellatur. Igitur est hic noster ignis, qvem usus vitae reqvirit, confector et consumtor omnium: idemqve, qvocunqve invasit, cuncta disturbat, atqve dissipat. (6) Ex qvo illud natum arbitror: ut hominem efferatum, iraqve aestuantem, [note: Er spriet vnnd speyet lauter fewr.] spirare ignem: ipsum autem ignem, populari, grassari, bacchari, furere, saevire dicamus. (7) Atqve est hic ille ignis, qvi pastus indiget: nec permanere ullo modo potest, nisi alatur. (8) Magna illi naturae cognatio intercedit cum oleo: qvo affuso, tantum abest, ut mitigetur: ut gliscat potius, viresqve inde sumat. (9) Hinc; qvi remedia adhibent, qvae malum exasperent non leniant, [note: Auß ubel arger machen.] oleum camino affundere aut addere; oleo ignem exungvere perhibentur. Stipulas avidissime et corripit, et depascitur. (10) Itaqve ille, cum significare vellet, rem multi esse peficuli: si Juveni potestas fiat cum iis versandi, qvi libidinum flammis aestuant: (II) ignem, dixit, stipulae apponere haut tutum. Vere, nec minus eleganter. Est enim hoc naturā commune plerisqve adolescentibus: ut incendiis cupiditatum facillime inflammentur. (12) Jam latet ignis, qvibus minime putes, saepe rebus abditus: ut lapidibus, qvorum frictu atqve attritu elicitur: ut lignis, e qvibus igniaria fiunt. (13) Exploratorum hoc usus in castris, pastorumqve reperit: qvoniam [note: Man kan nicht allzeit einen Stein zum fewerschlagen haben] ad excutiendum aut excudendum ignem non semper lapidis occasio est. (14) Teritur [note: fewr drahen.] ergo lignum ligno, ignemqve concipit attritu: qvem deinde excipiunt, materia aridi fomitis, fungi, vel fohorum. (15) Qvin arburibus etiam ventorum vi inter se collisis expressus ignis legitur. Adeo [note: fewer entstehet leichtlich.] faecunda est ejus ratio, adeo seipsum parit. Qvam ejus avidissimam voracitatem proculdubio intuebatur


page 331/332, image: s201

(16) P. Syrus, cum diceret: Suhum est vicinum ulcisci velle incendio: itemqve alter ille: Nam tua res agitur paries cum proximus ardet. (17) Qvod utrumqve, etsi de unā certā re positum est, transferri tamen in permultas alias potest: non minus ac illa qvoqve communia: (18) pati [note: Bey einen Feuer holen.] ab igne ignem capere: ferrum cum igni candet, tundendum: culex lychno se committens aduritur: cineres vitans in prunas incidi. 19 Hīc non possum non laudare veteres Romanos: itemqve illum [note: Svebon. in Aug.] Caesarem: cujus patri, cum per secreta Thraciae exercitum duceret, 29 in Liberi Patris luco, barbara ceremonia, de filio consulenti, affirmatum a Sacerdoribus legitur: qvod infuso super altaria mero, tantum flamme emicuisset: 21 ut supergressa fastigium templi ad coelum usqve ferretur. Ut apud illos enim lege XII. tabularum vetabatur: ne homo in urbe ureretur: 22 ita iste adversus incendia, nocturnas excubias, vigilesqve commentus est. Nec Plinium Juniorem hīc praeterire debeo: qvi cum Nicomediae complures ades incendio consumtae essent, 23 Trajano Imperatori consilium suggessit, [note: Ep. 42.] ad incendia adhibenda percommodum. Nicomediae (scribit) vastissimum incendium multas privatorum damos, et duo publica opera, 24 qvanqvam via, interjacente, absumsit. Ect auem [note: Der Wind hat das fewer fortgetriben.] latius sparsum primum violentiā venti, deinde ineruā hominum: 25 qvos satis constat otiosos et immobiles tanti mali spectatores perstitisse. Et alioqvi nullus usqvam in publico sipo, nulla hama, nullum deniqve instrumentum ad incendia compescenda. [note: (h) Allerley zeug/ so man in Fewersnoth zum leschen vnd wehren brauchet.] 26 Et haec qvidem. ut jam praecepi, parabuntur. Tu, Domine, dispice, an instituendum putes Collegium fabrorum, duntaxat hominum centum qvinqvaginta. 27 Ego attendam, ne qvis nisi faber recipiatur: nec jure concesso in aliud utatur. Haec ille. Nec dubito, qvin consilio paruisset optimus Princeps, 28 nisi metus majoris incendii sive mali inhibuisset: qvod facultate in collegium coeundi factā, ansam [note: Meuterepen.] Haeteriis praeberi fieriqve sic posse praevidebat: 29 ut vixdum sopiti factionum civilium ignes denuo vegetarentur. Itaqve satius putabat comparari ea: qvae ad coercendos ignes auxilio esse possunt: 30 admoneriqve dominos praediorum: ut et ipsi inhiberent: et si res poposcerit, concursu populi ad hoc uterentur. 31 Omnino singularis veterum, in opprimendis mature incendiis, et sagax industria fuit. Qvo illnd pertinet: qvod cum acuminata ferramenta, pedibus aut genu aptarent, qvibus nixi, muros ascenderent, 32 Spongiis pectus muni visse legnntur, ne laederetur. Qvod si qvovis loco, Magistratu curante, subsidia reprimendis ignibus, in propatulo qvisqve haberet: 33 si certi homines ignis restingvendi curam gerenet: ut si qvam domum ignis corriperet, a reliqvis eum arcerent: 34 profecto, non tot urbes, incendiis seu vastarentur, seu de formarentur; arces igni delerentur; oppida incendiis exurerentur. Quanqvam negari nec debet nec potest: fieri saepenumero, ut incendia, nullā arte, nullisque viribus comprimi possint, vereque tum locum habeat, 36 qvod proverbio, inanis, aut parum utilis, nonnunqvam etiam damnosae operae, dicitur, ignem dissecare aut diverberare. Id vero tum fieri solet: cum supremum Numen in homines incensum est: (37) ejusqve imperio, incendia, ut Plinius loqvitur, luxum, et caetera hominum vitia puniunt: [note: Es hat auf eine zeit das Fewer in vnterschiednen ortern grossen Schaden gethan.] Saepeqve Idem tempus, diversa loca gravi igne adsicit. (38) Enimvero est ignis res multae utilitatis: nec temere ab AEschylo [gap: Greek word(s)] (universarius artifex) anpellatus: qvod sine ejus auxilio, nulla possint confici instrumenta, 30 aut artium opera: qvibus qvotidie utimur. Itaqve etiam, qvi amicitiae conjunctam necessitati summam utilitatem voluit paucis exprimere, (40) non aqvā, dixit, non igni, pluribus locis utimur, qvam amicitiā: qvod plurimorum deinde voce vulgatum fuit. Sed idem ignis qvantam non vastitatem efficit; qvantam non infert excisionem: cum Deus exarsit? qvorsum vero haec? Ut tanto diligentius caveamus: ne divini furoris ignem, aggerendis peccalotum lignis, foveamus; (42) aut sepultum etiam, discussis vitiorum flabello, clementiae cineribus, exuscuemus. Solet namqve Deus, etiam cos, qvos genuit, si vitiorum fuliginem bibant, flamma perseqvi, (43) Liceat enim ad Deum transferre: qvod de Fortunā, ex judicis errore, dixisse Demetrius ille Poliorcetes legitur: 44 cum toties victor, in hostis tandem potestatem venisset: arqve procedente tempore, in adagium abiit, in eum usurpandum; qvi damno assicit, qvem ante operā et re adjuverat. (45) Obversentur igitur animi oculis divinae in scelera ultionis vestigia: qvae cum diversis locis, tum expressissima omnium in Palaestinā exstant, (46) everfis igne, coelitus in imbris morem irruente, Sodomā, Gomorrhā, Adamā, Zeboimqve urbibus. Historia ex sacris annalibus nota est: ut minime opus sit adducere. 47 Addam tamen, qvae de harundem urbium supplicio, apud profanos etiam autores invenire [note: Histor. 5.] licet. Haut procul ab Asphaltite lacu (scribit Tacitus) campi sunt: (48) qvos certum est olim uberes, magnisqve urbibus habitatos, igne coelesti flagrasse, fulminumqve jactu arsisse. Manent vestigia, terraqve specie torrida vim frugiferam perdidit. (49) Nam cuncta sponte edita, aut manu sata, sive herbā tenus sive flore, seu solitam in speciem adolevźre, (50) atra et inania velut in cinerem vanescunt. Solinus


page 333/334, image: s202

autem, ille Plinii aemulus, in eundem prope sensum: Longo ab Hierosolymis, inqvit, recessu, tristis panditur sinus: (51.) qvem de caelo tactum testatur humus nigra, et in cinerem soluta. Gignuntur illic poma, qvae licet speciem habent maturitatis, mandi tamen non possunt. (52) Nam [note: Oepffel/ so von aussen ein schon Ansehen haben/ inwendig aber vol Ruß seind/ wan man sie ein wenig drucket/ geben sie einen rauch von sich/ vnd zerfahren zu aschen. lib. 16. c. 40.] fuliginem. exinsecus favillaceam, ambitio tantum extimae cutis cohibet: qvae vel. levi tactu expressa fumum exhalat, et fathiscit in vagum pulverem. (53) Vellem qvovis horto, qvovis nemore, ad angiportus, ad templa, ad curias, ad viarum divortia, ad deniqve nullas non aedes arbor staret: qvae poma ferret ejusmodi: (54) ut perpetuo hoc et nulli non obvio divinae irae monumento, tandem vel poenae fomidine, majori pietatis studio flagraremus. (55) Tum enim operam daremus, ne flagitia gliscerent: ut improbitas, ut cupiditalum ardor restingveretur; avaritiae, odiorum, libidinum stammae opprimerentur. (56) Inhibendum qvibus cunqve potest modis, peccatum. Minimis enim, qvod de igne ā Plinio dicitur, crescit scintillulis: et, qvacunqve via datur, irrumpit. Ignis ad torrem, tuio ad ignem dicimus: cum negotium confectu facile; 57 cum ad ea aliqvem studia applicari, ad qvae natura proclivis sit, significare volumus. Utrumqve non absurde ad peccatum, hominemque transferri posset: 58 qvorum hic, peccandi fomitem, nullo non tempore circumfert; hoc, nunqvam non qvaerit.

EPISTOLA.

Rogas me, ut eripiam tibi dolorem: qvem inustum tibi scribis: cum hostilis stamma. bibliothecam tuam, (59) sive; [note: Atic. E. 16] ut tu cum Cicerone appellas, [gap: Greek word(s)] tuum, depasceretur. Vellem is essem: qvem nimium amaus me fingis: atqve, ut Amaltheae cornu facultas erat; (60) ut qvicqvid [note: Nat. c. Myth. c. 2.] ab eo optaretur, qvi illud haberet, sive potus, sive cibus, continuo nasceretur: sic mihi suppeditaret flumen gravissimorum atqve optimorum verborum, (61) qvibus dolorem quo in hac tua calamitate exarsisti, possem extingvere. Expues ergo ipse ex animo dolorem, mentemqve abstersa qvasi fuligine ad hilaritatem traduces. (62) Et est tibi domi tuae luculentus focus: ut minime opus habeas, a meo exiguo igni, sive ut vereri utar verbo, [note: Lucubrum, ein geringes Fewrlein.] lucubro, ignem capere; aut ad eum te pandere. Nosti enim, nec me monenre, qvae tu Vulcano ab impio milite data tantopere doles, non esse exiis, qvae combusturae nonsint obnoxia. [note: Lipsius in Bibliotheca.] (64) Incendio certe cremabatur Alexandrina illa: cujus qvota pars tua fuerit, facile exputabis: qvi non ignoras: nobilem ilsam Pergamenam, (65) qvae ducenta milia librorum singularium habebat, ab hac ipsa, qvinqve millium centuriis, fuisse superatam. Nec est, qvod manu scriptos aliqvot Poetas ambustos, adeo lugeas. (66) Erat in Bizantina Bibliotheca Draconis intestinum, centun et viginti pedes longum: cui Homeri Poemata aureis literis inscripta fuerunt. (67) Etiam hoc, igne hostili manu in urbem immisso, communi cum Bibliotheca tota incendio arsit, cines actum est, periit.

Cum Corinthum, illud Graeciae lumen, illum alterum orae maritimae oculum, 65 incendium non vexaret sed aufferret, procul dubio hujus generis infiniti Flammis absorbebantur. Templo autem, coeli DEO sacro, Hierosolymis, manu hostium deflagrante, 68 qvot putas, et eos qvanto illis tuis diviniores, in cineres fuisse redactos. Qvid? Nullaene unqvam Bibliothecae vivae, et ambulantia Musaea, flammis perierunt: ut diffusae eruditionis hominibus, 70, hoc elogium commodet, qvi primus meruit, Longinus Rhetor. Quid? an non ipsae Naturae liber, qvem vocamus, ad extremum ignescet, deflagratione coeli et terrarum futura? 71 Memineris etiam hīc: dudum te evadere ex hoc belli incendio potuisse: si exuri tibi vetus illud verbum potuisset: Patriae fumus igni alieno luculentior.

72 Qvanqvam nemo nostrūm usqve adeo instructus est a prudentia: ut rectam semper viam et tutam secet: atqve ita, qvod Calypso apud Homerum, Ulyssen monet, 73 extra fumum et undas. Cogitabis praeterea: saepenumero a nobis ipsis causam esse: cur hujusmodi dolorum faces Deus in nos jactet.

74 An non enim saepe faces admovendae sunt, quae nos excitant, vere pietati indormientes? Qvam paucis precum ignibus arae labiorum nostrorum adolescent? 75 qvam parce adolemus Deo debitas laudes! qvam pleraqve nostra sacra sunt sine sale imperatae integritatis! ut, qvemadmodum ille, convivium tenue, ā pauperculorum sacris, sacrum sine fumo, vocavit, 76 ita mihi liceat appellare: qvae nunc passim adolevit ratio, DEI, externis tantum professionis publicae et sacrorum officiis, honorandi. 77 His atqve hoc genus aliis meditandis, dolor qvo nunc aestuas, qvemqve tibi in dies regliscere magis magisqve scribis, si non restingvetur, saltem refrigerabitur.



page 335/336, image: s203

ADYTI LINGUAE LATINAE, Titulus V. DE IGNE.

1. PROMETHEUS. Hic, ut in fabulis est, Minervae beneficio in caelum evectus, ferulā, qvam secum attulerat, rotae solis admota et accensa, primus ignem in terram detulit: et ob hoc furtum Lemnium [ hoc est, sive nefarium, sive qvod multorum gravissimorum malorum causa fuit ] 2 a Jove Caucaso affixus suit. Frater illi adjungitur Epimetheus. Utrumqve factum qvodammodo appellativum. Prometheus enim qvilibet dicitur, cui consilium suppetit, ad videndum, qvid facto opus sit: Epimetheus contra, qvi re peractā, 3. tum demum videt, qvid facto opus fuerit. Oriuntur ab eodem nomine, diversis praepositionibus. [gap: Greek word(s)] [in compositione [gap: Greek word(s)] viritur in [gap: Greek word(s)]] cura est; [gap: Greek word(s)] ante, [gap: Greek word(s)] post.

AMPHIARAUS: a qvo divinatio ex inspectione ignis, Graecis Pyromantia, Plinio Ignispicium, inventa legitur, apud Plinium lib. 7. c 56.

4 VULCANUS Poetarum commento ignis praeses: unde et ignipotens a Virgilio appellatur. Romae certis diebus sacra illi fiebant, dicebanturque Vulcanalia.

PYRACMON, unus ex Vulcani ministris: cui a Poeta AEneid. 8 Brontes et Steropes, laborum socii, adjunguntur.

P. 5 Ut Placet vobis, Amici, tritum hoc: Tria sunt mala, AEqvor, ignis, foemina. [note: Ex Gnom Gr.] Eqvidem non dubito: qvin, qvi dixit, dixerit expertus in se. A. De aqva facile assentior. Nondum decem menses sunt: [note: Vid. Pers. Sat. I.] 6 cum tertiam tabulam circumferebam naufragii indicem, rogandae stipis causa. D foemina velim vos judicetis: inprimis, si qvis vestrūm domi, [note: Sie mann/ oder Sie Herr. Menand.] Tanaqvil aut Afraniam habet. V. Haut facile conjugem nansciscier bonam. Py. 7 Quam vere hīc usurpari illud posset, Ignem palma! Nam simul ac verba ista Amphiarao effluxerant, statim in se dici putabat Vulcanus. Nimirum sic illi, qvorum manibus per lusum ignis aut flammula admovetur, subito sensu excitati resiliunt. A.

[note: Plaut. Amphit] 8 Quod dictum est per jocum non aeqvum est id te seriō praevortier. Si qvid tamen deliqvi, veniam dabis. P. Qvam tu rogando prudenter facis! monitus, ut opinor, vulgato illo, Ignis igni non extingvitur. Sed qvid dubitabimus, 9 qvin foemina in malorum classe poni debeat: cum sola etiam ejus men tio faciat: ut Vulcanus noster irā effervescat. V. Non irascor: sitqve per me malum Mulier: sed necessarium. Etiam venustaris elogium maneat 10 illi nescio cujus Laconis: qvi cum uxorem duxisset perpusillam, e malis, dicebat, minimum esse eligendun. P. Sed de igne qvid? Py. Eum vero in malis numerare ego tanto minus dubito: qvanto illud tritius est: 11 ut negotia, difficulratum, periculorum plena, ipsa item pericula, ignis, flammae nomine saepe significentur. 17 Hinc Cicero, cum summam doloris vim exprimere vellet, ardentes eum faces intenare scripsit. Hinc eidem, ut vulgo, dicitur, venire in ipsam flammam, qvi in praesentissimum periculum venit: incedere per ignem, calcare ignem, qvi in magno periculo est, aut in negotio versatur periculoso: currere per flammnam, qvi qvidvis perpetitur, cuivis deservit, dum qvod petit, asseqvatur: 13 prudens manum in flammam immittere, qvi sciens se discrimini exponit: per ignem erumpere, qvi qvidvis periculi subit: veste circumferre ignem, qvi suum ipsius malum fovet: aliera manu ferre aqvam, altera ignem, 14 qvi coram blandus est, occulte nocet: et, qvod parasitorum proprium est, e flamma cibum petere, qvi qvidvis cibi causa facit, patiturqve: servari e media flamma, qvi aut litibus irretitus, aut periculis implicitus, explicatur. 15 Multa hujus generis apud Ciceronem invenies. Cum enim dicere potuisset, nullis sese non, patriae servandae causa, etiam gravissimis periculis, objecisse, maluit dicere, excepisse sese stammam temporum et pro patria exarsisse: 16 esse in eadem invidia, esse in eadem invidae flamma: certo et magno periculo objicere, mittere in flammam magnam ac inveter atam: morte subduci miseriis, mori et tanqvam ex incendio effugere fortunae: invidiā premi, invidiae. incendio conflagrare: 17 esse adjumento alicujus neqvitiae aut incitamento, ardentes faces alicujus furiis ministrare. P. Itaqve exiguos in iis humanitatis igniculos, et commiseratioms scintillulas esse dixerimus: qvi spectandis incendiis non commoventur. Me certe horror dolorqve summus persudisset: 18 si spectator fuissem, considentis in cineres Dianae Ephesinae Templi, illius e septem mundi miraculis non postremi, a tora Asia ducentis viginti annis facti. Etsi enim Timaeus, [note: H. Deor. 2.] postquam in Historia dixisset, qva nocte natus Alexander esset, 19 eadem Dianae Ephesiae templum deflagravisse, minime id esse mirandum, subjecit: qvod Diana, cum in partu Olympiadis adesse voluisset, abfuisset domo: mihi tamen semper visa sunt verba illa, hominis parum


page 337/338, image: s204

curantis cladem tanti operis: 26 cujus ornamenta plurium librorum instar obtinebant. A. Nisi forte, vir sapientiae laude celeberrimus, ridere hoc modo voluit vulgi stultitiam: qvod Dianae divinum honorem attribuebat: qvae a domo tamen suā ignes abstinere, 21 et ab incendio flammaqve tutam, nisi praesens, praestare non passet. V. Ego nec ferri stricturas metuo, nec igneos AEtna vomit globos. Dudum etiam deprehendi verum esse: qvod etsi a Comico alio sensu dictum est, latissimi usus est potest, 22 Fumo comburi nil potest, flamma potest. Nam qvod Qvintus Cicero T. Catieno minabatur, se curaturum, ut fumo, applaudente totā provinciā, combureretur, ad ea, qvae per abusionem dicuntur, referre liceat. 23 Sed tamen qvoties Theogenis illius recordor Numantini, toties non mediocri dolore exardesco. Audite enim. Vir, omnes cives nobilitate, pecuniā, honoribus praestans, perditis et afflictis rebus Numantinorum, vicum suum, qvi in urbe speciosissimus erat, coniractis undiqve nutrimentis ignis, incendit: 24 strictumqve gladium prodtinus in medium ponit: ac binos inter se dimicare jubet: ut victus, incisā cervice, ardentibus tectis, superjaceretur: et cum tam immani lege mortis omnes absumsisset, ad ultimum sese flammis im, mergit. Py. 25 Movere hic casus non te unum, sed qvemlibet posset: atqve adeo ipsos etiam Indiae sapientes, qvi cum se ad flammam applicarent, sine gemitu adurebantur. Qvanqvam non minus miserabile fuit excidium Carthaginis: cum tanta illa urbs, 26 et de terrarum orbe cxx annos Romae aemula, in flammas abiret: et unius pomi argumento everteretur. Nam qvanta urbs deleta sit, ut de caeteris taceam, vel ignium morā probari potest: qvippe per continuos decem et septem dies vix potuit incendium extingvi: qvod domibus ac templis, sponte miseri cives immiserant. P. Mihi totius historiae ea potissimum pars lacrymas excutit: qvā narratur, qvomodo Hannibalis Uxor, comprehensis duobus liberis, a culmine domus in medium se incendium miserit, 28 Reginam qvodam modo imitata, qvae urbem condiderat. A Scilicet hoc praemium esse solet fractae fidei, hi fructus percipi: cum non memores sumus ejus, qvod Pythagoras dicebat: Ignem gladio ne fodito: 29 ira incensum, odio tui flagrantem, ne lacessas. Erant enim Carthaginienses in acerbissimo apud Romanos odio: et tamen contra foederis legem audebant, adversus Numidas qvidem semel parare classem et exercitum; freqvens autem Masanissae fines territare. 30 Exciderat proculdubio tum animis illud vetus verbum: Est et ignis plus altero igne urens, lupusqve saevior aliis lupis: et velocior accipitre accipiter in volando. Qvō docemur, neminem tam esse ferocem: qvin alius ferocior reperiri possit. V. 31 Qvod de odio populi Romani in Carthaginem, mentionem fecistis, fecit ut in memoriam revocer Catonis: cujus qvantum in eam urbem odium fucrit, luculentus in eam rem testis Plinius prodeat: qvem tanto alacrius audietis, qvod eādem opera intelligetis, 32 qvomodo Pyracmon dixerit, unius pomi argumento eam eversam. Cato (scribit) perniciali odio Carthaginis flagrans, nepotumqve securitaris anxius cum clamaret, [note: so offt der Rath zu sammen kam.] omni Senatu, Carthaginem delendam, attulit qvōdam die, praecocem ex ea provincia ficum, ostendensqve Patribus, 33 Interogo vos (inqvit,) qvando hoc pomum demptum putetis ex arbore? Cum inter omnes recentem esse constaret: Atqvi tertium (inqvit) ante diem scitote decerptum Carthagine: tam prope a muris habemus hostem: 24 statimqve sumptum est Punicum tertium bellum, qvō Carthago deleta est. P. Qvemadmodum video Catonem non temere tanto odio exarsisse in illam Tyriorum coloniam: sic miror, qvid animi fuerit Neroni, cum Romam (qvam ipsam, non multis ante annis, sub Tiberio ignis violentia ultra solitum adfecerat, 35 tam palam incenderet: ut pleriqve Consulares, Cubicularios ejus cum stupa taedaqve in praediis suis deprehensos, non attigerint: et qvaedam horrea circa domum auream, qvorum spacium maxime desiderabat, bellicis machinis labefactata atqve inflammata sint: 36 qvod saxeo muro constructa erant. A. Sunt, qvi ossensum deformitate veterum aedificiorum, et angustiis flexurisqve vicorum, jussisse scribunt: ut ignes iis tectis subjicerentur. Py. 37 Ego cum Tacito facio, qvi casu-ne an fraude Caesaris, urbs incendio hausta fuerit, asserere non audet. Si lubet recitabo locum illum totum. V. Facile audiemus. Py. Seqvitur clades, forte an dolō Principis, incertum: nam utrumqve autores prodidźre: 38 sed omnibus, qvae urbi per violentiam ignium acciderunt, gravior atqve atrocior. Initium in eā parte Circi ortum, qvae Palatino Caelioqve montibus contigua est. Ubi per tabernas, qvibus id mercimonium inerat, qvō flamma alitur, 39 simul caeptus ignis, et statim validus, ac vento citus, longitudinem Circi corripuit. Neque enim domus monumentis seprae, vel templa muris cincta, aut qvid aliud morae interjacebat. Impetu pervagatum incendium plana primum, deinde in edita assurgens, rursus inferiora populando, [note: Das Fewr nam so schleunig vberhand/ daß man zum leschen nicht kommen konte.] anteiit remedia velocitate mali, (40) et obnoxiā urbe artis itineribus, hucqve et illuc flexis, atqve enormibus vicis, qvalis vetus Roma


page 339/340, image: s205

fuit. Eo in tempore Nero Antii agens, non ante in urbem regressus est: 41 qvam domui ejus, qvā palatium et Mecaenatis hortos continuaverat, ignis propinqvaret. Neqve tamen sisti potuit, qvin et palatium, et domus, et cuncta circum haurirentur. Sexto demum die, apud imas Esqvilias, finis incendio factus, 42 [note: Kundten dem fewer anders nicht steuren/ als daß sie die Hauser weit vnnd breit herumb abbrachen/ dz das fewer nichts mehr anzugreiffen hatte.] proruptis per immensum adisiciis: ut continuae violentiae campus, et velut vacuum coelum occurreret. Nec dum posito metu redibat. Levis rursum grassatus ignis patulis magis urbis locis eoqve strages hominum minor. 43 Delubra Deūm, et porticus amoenitati dicatae, latitus procidere. Plusqve infamiae incendium illud habuit: qvia praediis Tigellini AEmiliams proruperat. Ex qvatuordecim, in qvot regiones Roma dividitur, qvaruor integrae manebant; tres solo-tenus dejectae: 44 Septem reliqvis pauca tectorum vestigia supererant, lacera et semiusta. Fuere qvi annotarent, XIV. Kal. Sextiles, principium incendii hujus ortum: qvo et Senones captam urbem inflammaverant. P. Facile adducor, ut incendium jussum credam: dum ingenium cogito Principis, et immaniratem naturae. 45 Qvi dicente qvodam in sermone communi,

[note: Sveton. in Nerone.] Me mortuo terra misceatur igni,

Imo, inqviebat, me vivo. Qui ipsum hoc incendium ź turri Mecoenatiana prospectans, laetusqve flammae, ut ajebat, pulchritudine, [gap: Greek word(s)] Ilii, 46 in illo suo scenico habitu, decantabat. De Alexandro miror illo, cui res et actae, et auctae Magni nomen fecerunt, qvis furor Regem agitarit: cum opulentissimae torius orbis Regiae faces ipse admoveret A. Carebat tum vinum clavo: [note: Athenae.] 47 qvod ā Graecorum Varrone usurpatum est: cum exprimere vellet: qvam ebrietas nihil consulte moderateqve, vel faciat, vel dicat. V. Ignem igni, qvod in proverbio est, addiderat Alexander: postqvam ad aetatis fervorem, naturamqve paulo acriorem, et qvandam vindictae libidinem, calor etiam accesserat vini. A 48. Tibi hoc dicenti non possum non assentiri: [note: Curt. l. 5.] cum is ipse qvi vitam ejus libris aliqvot perseqvutus est, id maxime in eo reprehendat: qvod ingentia animi bona, haut tolerabili vini cupiditate, faedarit. P. 49 Et erat Alexander, homo summā potentiā: sed ignarus, qvemadmodum rebus secundis uti conveniret: qvod judicium [note: Tuscul. q. 3] Theophrastus de eo ferebat: cum sodalis sui Callisthenis interitum deploraret. Sed observemus hīc illud: 50 qvod inter adagiones arripiendae occasionis, numerari solet, vivit, incende ignem: monebimusqve Amphiaraum: ut, qvoniam Curtii mentionem injecit, ex eodem nobis reddat: qvae de Persepoli, ignito Alexandri furore, et aliorum furoribus inflammato, deletā notavit. A. 51 Lubens sane reddam. Rex de die inibat convivia: qvibus faeminae intererant pellices, licentius qvam decebat cum armato vivere assverae. Ex his una Thais, et ipsa temulenta, maximam apud omnes Graecos gratiam, Regem initurum affirmat: 52 si regiam Persarum jussisset incendi: exspectare hoc eos, qvorum urbes Barbari delessent. Ebrio scorto de tanta re referenti sententiam, unus et alter, et ipsi mero onerati, assentiuntur. Rex qvoqve fuit avidior, qvam patientior. Qvin igitur ulciscimur Graeciam, 53 et urbi faces subdimus? Omnes incaluerant mero. Itaqve surgunt temulenti, ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus Rex Regiae ignem injecit: tum convivae, et ministri, pellicesqve. Multa cedro erat aedisicata regia. 54 qvae celeriter igne concepto late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qvi haut procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus, ad opem ferendam concurrit. Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident Regem ipsum adhuc aggerentem faces. 55 Omissā igitur, qvam portabant, aqvā, aridam materiam in incendium jacere caeperunt. V. Egregium vero facinus, et ab ipso autore multam laudem habens. Rex tantus, vino animum praecipitante, [note: Curt. ibid.] ad incensionem ruit regiae totius Orienris: 56 unde tot gentes ante jura petebant: qvae patria erat tot Regum, unicus qvondam Graeciae terror: molita mille navium classem, et exercitus, qvibus Europa inundata est, contabulato mari molibus, perfossisqve montibus: in qvorum specus fretum immissum est. Quod si causa erat, qvamobrem incendium offerret arci, saltem ne vino plenus ignes illi subjecisset. Py. Qviqve paulo ante suis jusserat, abstinere corporibus et cultu faeminarum, atqve adeo videbatur injuriae, Graeciae olim a Persis illatae, jam oblitus 58 ollaeqve vestigium, qvod proverbio dicitur, in cinere confudisse, unius scortilli voto incensus, nobilissimae Regum sedi inflammationem infert. P. Urebat tum Alexandrum aliquid, ut dicitur, sine torre: obscaenum, pudicitia prostituta, faemi nae desiderio gratificandi studium, 59 et pudenda ultionis sumendae libido. A. Sed mittamus de istis dicere incendiis. Tu, Vulcane, si qvid praeterea habes, qvod de igne disputes, fac audiamus. V. Vultis ergo ignem humidum vobis exhibeam. Py. In si tu feceris, 60 abrogandum in posterum erit illud absurditatis significandae adagium, igni aqvam miscere. A. Vulcanus ignem intelligit, ut puto, qvi Graecus vulgo dicitur: qvique qvod in aqvis vivit, humidus dici posset, Graecorum imitatione. Pyracmon ignem mallet lapideum.


page 341/342, image: s206

V. 61 Sed carbunculum illae propter Siciliam meae Vulcaniae Insulae non ferunt. Placet-ne ignis sacer? Py. Hōc vero corripiantur incentores et incensores turbarum: qvi propter rei familiaris implicationem, [note: Cic. p. Sest.] communi incendio malunt, qvam suo deslagrare: 62 qvi cum Catilina, Catoni alicui, judicium minitanti ac denuncianti, respondere audent: si qvod fuerit in suas fortunas incendium excitatum, id se non aqvā, sed ruina restincturos. A. Vulcanus de Igne loqvitur illo, 63 qvem sacrum Persae vocabant [note: Curt. l. 3.] et aeternum: qvi Dario, in aciem contra Alexandrum ituro, argenteis altaribus praeferebatur. P. Sed hoc ignis genus [note: in Tuscul. q. 5.] non opus erat qvaerere apud illos populos: qvi Xenophonte teste, nihil adhibebant ad panem praeter nasturtium: 64 Et Romae enim, ignis foci publici sempiternus, a virginibus custodiebatur, in Vestae delubro: a qvo, Cicero, oppressa Catilinaria conjuratione, facibusqve ad urbis extinctis, gloriatur se pestiferam illam ac nefariam flammam depulisse: 65 passumqve minime [note: Orat. pro D. 5.] esse, ignem illum sempiternum, aut civium sangvine restingvi, aut cum totius urbis incendio commiscere. A. Pyracmon noster Leo est: nihil perinde metuit ac ignem. P. Qvid si, Vulcane, diceres illi illud illius illo loco, accede ad ignem hunc et calesces plus satis: Py. 66 Non abnuerem, si sensu diceret; qvo bibones solent; cum suos invitant combibones. V. Non item eo, qvo ipse [note: Sveton. in de Grammat.] Comicus. Py. Regeram ego in te: qvo sensu Orbilii solent: cum virgas qvatiunt, jam jam in gibberosi alicujus Muraenae, aut Domitii Marsi morituras sive pyga sive puga. V. 67 Pyracmon, ut sentio, igne caeco carpitur. Py. Qvo tu urebare; cum Minervam insano amore deperires. Ut vivo igne, ut vivis carbonibus ustuletur ille absurdus Erichthonis parens! A. 68 Hoc qvidem est, igni, qvod dicunt, ferroqve minari. P. Lucubri instar est Pyracmon: qvod veteribus erat, qvicqvid facile ignem concipit. Adeo minima saepe de causa effervescit iracundia et stomacho. A. Talis est, atqve Aphya piscis: 69 qvi admotus igni, qvod mollis est ac tener, protinus decoqvitur: atqve hoc ipsum propter, proverbio locum fecit, inter festinationis numerari solito: Aphia ad ignem. Py. Sic sane de fumo ad flammam tendo: ut in vulgus loqvi solemus. 70 Ita enim vos si perrexeritis, ardentes cavillorum faces Vulcano adjicietis: qvas in me deinde jaciet. Valete ergo. Est mihi necessarium [note: Plin. l. 4. c. 12.] iter in Delum: qvae et Pyrpyle dicitur, igne ibi primum reperto. P. Nec ante Vulcanum tibi reconciliabis. Py. 71 [note: Cic. Philip. 13.] Prius undas flammamqve, ut ait Poeta, nescio qvis: prius deniqve omnia, qvam cum illo redeam in gratiam. A. Qvid facturus in illa insula. Py. Ibi cives, excitandis passim ignibus, testabuntur suum de adventu meo gaudium. A. Per me etiam [note: Racheten werffen.] ignes missiles fundant: 72 siquidem moris est apud eos: ut is honor deferatur: qvi ignem folle excitant, aut reficiunt. P. Qvam bene Ennius iram initium dixit insaniae: Nec enim nosti, qvid de te Amphiaraus qvaesiverit. Py. Qvid ergo? P. Quid facturus sis apud Delios. Py. 73 Conflaturus Hephaestia sive Vulcania vincula: qvibus vos, qvi veluti in velabro olearii solent, adversus me conspirastis, ita constringam: ut expedituri vos non sitis: non aliter ac curruca Vulcanus, nodis inextricabilibus Martem ac Venerem irretiebat. A. 74 Sed exibunt contra te, Vulcano duce, omnes AEtnaei fratres. Py. Eos ego omnes ita delebo: ut ne ignifer, qvod dicitur, reliqvus futurus sit. P. Mittamus Thrasonem. Et tu nunc, si placet, perge Hephaeste. V. Ordiar ab Hephaestiis montibus. [note: Plin. l. 2. c. 106.] 75 Hi in Lycia, taedā flammante tacti, flagrant adeo: ut lapides qvoqve rivorum, et harenae in ipsis aqvis ardeant: aliturqve ignis ille pluviis. Baculo si qvis ex iis accenso traxerit sulcos, rivos ignium seqvi narrant. Flagrat in Phaselide mons Chimaera, 76 et qvidem immortali diebus ac noctibus flamma. Ignem ejus accendi aqva, [note: l. 1. d. 2. N. D.] extingvi vero terra et foenō ferunt. P. Qvid tu nobis hīc monstri narras. Sane Chimaeram aut fuisse unqvam, aut omnino etiam esse posse, pernegat apud Ciceronem Cotta. A. 77 De monte Vulcanus loqvitur: non de illo apud Poetas decantatissimo ectrapelo animali. Qvanqvam ab ipso monte factus est locus fabulosae illi caprae. Qvia enim in vertice globos flammarum volvit; medio pauscuis abundat; ad radices fontibus scatet atqve aqvis; sumsit apud Poetas caprae imaginem, 78 qvae esset, prima Leo, postrema Draco, media [note: Plin. eod. L.] ipsa Chimaera. V. In medio mari Hiera, insula AEolia, sive una ex AEoliis juxta Italiam, cum ipso mari arsit, per aliqvot dies, sociali bello: donec legatio Senatus piavit. 79 Reperitur apud Autores, subjectis Ariciae (oppidum est Italiae) arvis, si carbo deciderit, ardere terram. In Salentino oppido Egnatia, imposito ligno in saxum qvoddam ibi sacrum, protinus flammam existere. Apud AEthiopas jugum est, Theōn ochema 80 (puto [gap: Greek word(s)], Deorum vehiculum) dictum. Id maximo ardere incendio legitur: torrentesqve solis ardoribus flammas egerere. Qvod subjungo, prope [note: Plin. l. 7. c. 2.] fidem excedit. In Faliscorum agro familiae sunt paucae, qvae vocantur Hirpiae: 81 qvae sacrificio annuo, qvod sit ad montem Soracten Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur. A. Difficile


page 343/344, image: s207

hoc ad credendum. V. Tibi-ne hoc difficile ad fidem? Atqvi Vulcanus loqvutus est, A. Est ita: 82 verum haut scio, an hic locus sit dandus illi, qvod in proverbiis numeratur: Vulcanus dixit, aut vaticinatus est: qvod suspicatur non nemo tum dici: cum qvis credit se rem habere certam, velut ex oraculo auditam. V. 83 Careat sane per me apud te fide: dum autore non caret. Plinius profecto ita narrat: qvasi qvod suā etiamnum aetate fieret. Et ob id, inqvit, perpetuo Senatus-consulto militiae omniumqve aliorum munerum vacationem habent. A. 84 Similes ego erant [note: l. 10. c. 67.] Salamandrae: cui tantum rigorem esse idem scribit Plinius: ut ignem tactum extingvat, non alio modo, qvam glacies. V. Etiam hoc nomine Plinium rides: qvi primus tamen non scripsit. 85 Certe enim, etiam Aristoteles, hoc lacertae genus nullis obnoxium flammis, prodidit. Qvin AEgyptii, [note: apud Horum Apollon.] hominem flammis obsessum, non tamen consumptum significaturi, Salamandram [note: l. 2. c. 57.] pingebant. A. Malo ego Dioscoridem seqvi: qvi falso creditum, Salamandram non cremari igne, testatur. 86 Galenus qvidem [note: 4 [gap: Greek word(s)]] perridiculus fuisset: qvo loco cinerem conflagratae Salamandrae reqvirit: siqvidem igni esset impervia, et ad cinerem amburi non posset. Qvod ista vero opinio apud veteres adeo irroboravit, putem ex eo factum: 87 qvod ob terreae cutis duritiem, aliqvantisper ignem ferat. Nam diutius admota in cinerem tandem crematur. Multa sunt hujus commatis apud Veteres: qvae nisi intra limites reducantur, multum distant a re ipsā et veritate. 88 Muscis humore exanimatis, si cinere condantur statim, redit vita, non reditura, si plusculum temporis intercesserit. Aqvā marinā incendium excitari potius, qvam restingvi certum est: si magna tamen ejus vis affundatur, [note: l. 16. c. 10.] fiet ut flamma stranguletur. 89 Larix, Plinii judicio, nec ardet, nec carbonem facit: [note: Giebt keine Kolen. apud Vitr. lib. 2.] nec alio modo ignis vi consumitur, qvam lapides: flammamqve Vitruvio teste, ex igni non recipit. Credebat idem Caesar: cum ad Larignum castellum, turrim ignibus obvallatam, cerneret superesse citra nocumentum: 90 ligna vero, sarmenta, et fasciculos ex virgis alligatos, flamma depavisset. Sed si perrexisset Caesar facere: ut magnā horum [note: Polyand. ad Vitr.] congerie flamma convaluisset: vidisset proculdubio turrim ardore flamma conflagrare. Videtur enim Larix primō flammas dedignari, et qvasi a se discutere: 91 Sed si largiore spacio ustuletur, ardet: estqve apud multos, plurimus larigni carbonis usus, excoqvendis ferri venis. V. Qvid tu vero ad isthaec Promethee? cur a te uno tam diuturnum est silentium? An uni tibi adjungere his nostris [note: ap. Iuni. in Adag.] nihil licet: 92 perinde ut Demochari cuidam, inter Athenienses uui, legitur non fuisse integrum, ignem Vestae sacrum inspirare: ex qvo, si qvem improbum, et sceleribus opertum, notare volumus, sacrum illi ignem inflare nefas dicimus. P. Licebat qvidem, sed non libebat. 93 Versabar enim in meditandā Amphinomi et Anapiae fratrum pietate: [note: Senec. l. 3. de benef. cap. 38.] qui, cum AEtna majore vi peragitatus, in urbes, in agros, in magnam insulae partem effudisset incendium, parentes suos vexisse leguntur. Dissedisse creditum est ignes: et [note: Daß fewer habe sich getheilet/ vnd gleichsamb eine gasse gemachet.] utrinqve flammā recedente limitem adaperium, 94 per qvem transcurrerent juvenes, dignissimi, qvi magna tuto auderent. V. Tu vero ista animo et cogitatione percurrere interea: dum nos de fumo fumiqve umbrā qvod ajunt, et re non multi momenti, disceptamus? Sed, Dicite tamen nunc mihi Musae, 95 qvomodo [note: Wie ist es doch immer zugangent ad Attic. l. 1. E. 16.] primo ignis incidit: ut qvem Tullius ab Homero mutuatus est locum, cum, cujus operā absolutus esset Clodius, vellet exponere, ab eo ego mutuem ex te auditurus: unde tibi istorum Siculorum juvenum in mentem venerit. P. 96 Igneus menti vigor est. Ut ergo ignis in materiam veluti insilit, si qvae objicitur ad incendendum facilis: sic, cum de igne vos dissereretis, vocabatur animus in memoriam rei, qvam dixi. A. Sed tamen, qvod de Hirpiis narrabatur, qvo loco habes? P. 97 Qvo vos [note: l. 29. c. 4.] illud, qvod de gallinaceis idem refert: si circulus e sarmentis auri addatur collo, non canere. V. Audivi: sed comperisse me non audeo dicere. Et vero gallos facile patior vocales: dum Xantippe faucibus faveat. A. Mihi vero nec licuit experimentum facere: 98 qvippe cui incendium, qvo [note: Ich bin vnlangst abgebrand.] non ita pridem afflatus sum, qvicqvid erat ejus metalli, cujus sacra fames qvidvis mortalia cogit pectora, absumsit. P. Non tamen doctrinam, non optimarum rerum scientiam: 99 qvibus si bene munitum pectus habeas, patienter feres, etiam, si qvid, qvod ajunt, igne ferventius. A. Semper ego laudabo sapientem illum, Biantem, [note: Cicer. in Parad.] ut opinor, qvi enumeratur in septem: cujus cum patriam Pirenen cepisset et inflammasset hostis: 100 caeteriqve ita fugerent: ut multa de suis rebus secum asportarent, cum esset admonitus a qvodam, ut idem ipse faceret: Ego vero, inqvit, facio. Nam omnia mecum porto. P. Probo judicium. Nec enim est, ut imbecilla ista, et commutabilia pecuniae membra tanti faciamus: 101 qvae, qvid tandem in plerorumqve animis excitant, nisi, qvod in Proverbium cessisse scribunt, flammas sine Vulcano, hoc est, curas, angores, libidinem augendi, amittendi metum. Sed bonorum animi possessione nemo nos dejiciet: etiamsi avaritiā sit tam ardenti: ut vel ignem, qvod inter adagia numeratur, praedari


page 345/346, image: s208

audeat. V. Et cum eruditione prudentiaqve ita comparatum est: ut jure de illā usurpari qveat hoc: Scintilla etiam exigua in tenebris micat. P. Non aliter ac de viro constanti, suaqve sibi virtute sufficienti illud alterum: 103 Ignis cineribus alitur suis.

PROBLEMA. An ullum in igne animal gignatur.

Citius mare exuretur, prius Phocensium ignitus lapis, sive Mydrus, enatabit: qvam adducar, ut credam: ulla in igne animalia generari: 104 qvae AEliano eapropter pyrigoni dicuntur; Latinis, adhibendo, qvod apud Ovidium est Bacchi adjunctum, Ignigenae vermes dici possent. Videtur tamen hoc stetisse qvorundam ex veteribus opinioni. Nec enim ignoro, qvid eā dere [note: lib. II. c. 36.] Plinius scribat. In Cypri aerariis fornacibus, 105 ex medio igni, majoris Muscae magnitudine, volat pennatum animal: appellatur Pyralis suo ipsorum judicio, loqvuti videntur. Peripateticorum [note: 2 de gener. anim. c. 3.] qvidem Princeps, 112 qvo loco de viventibus in igne et nive disserit, statim de Salamandrā loqvens, addit, ajunt. [note: I. Nat. D.] Nec minus caute Cicero: Sunt qvaedam etiam, qvae igne nasci putentur: appareantqve in ardentibus fornacibus saepe volitantes. Sed qvae de Pyroto 113 (Pyrotus enim a nonnullis pro pyrausta legitur) a Plinio scripta sunt: ea etiam ad Pyraustam, ut vulgo nascitur, pertinere dixeris. Advolat lucernis, igniqve alludit: et qvia amburendis alis ipse sibi perniciem struit, locum fecit proverbio, pyraustae gaudium gaudere: 114 qvod in eos usurpari potest: qvi momentaneā voluptate, longam saepe, saepe perpetuam miseriam obsonant. Qvod si tamen cui ignis usqve confoetat, nolim cujusqvam ingenium contra ejus opinionem exardescat. Anticyram naviget aut Oetae Pyram adeat: [note: lib. 25. cap. 4.] 115 circa qvem ejus montis unum locum, optimum nasci Helleborum scribit: qvi Pyraustas in igne nasci, aliorum seqvutus fidem, scripsit.

N. B. Addebatur Index trinus.

I Vocum Latinarum simplicium ex titulo de Igne.

II Vocum Germanicarum.

III Adagiorum sub hoc titulo occurrentium.

DE SERMONIS LATINI STUDIO, PER VESTIBVLVM, IANVAM, PALATIVM, et THESAVROS Latinitatis, qvadripartito gradu pleno absolvendo, Didactica dissertatio. CVI ADDITVR In usum Iuventutis Formatorum, de editorum jam in lucem VESTIBULI et IANUAE, Usu debito, INFORMATORIUM. Autore I. A. Comenio.



page 347, image: s209

AMPLISSIMAE WRATISLAVIENSIUM REIPUBLICAE AMPLISSIMIS PATRIBUS CONSCRIPTIS DOMINIS CONSULIBUS, CAMERARIIS, SYNDICIS, Coeterisqve SENATORIBUS: In primis autem SCHOLARVM Curatoribus et Ephoris. Viris Nobilissimis, Strenuis, Magnificis: qvā natalium splendore, qvā prudentiā et rerum usu, praestantissimis. Dominis et Fautoribus observanter colendis Faelicitatem perpetuam! Amplissimi DOMINI,

LAudabile illorum esse institutum, qvi longum, perplexum, asperumqve puerilium studiorum iter, arte aliqvā methodi ad brevitatem, facilitatem jucunditatemqve revocare laborant; nemo id omnium qvi rebus humanis qvam optime consultum esse volunt, negaverit. Nam qvia Vita hominum non discendo, sed agendo et utendo, transmittenda est: agere vero et uti is solum potis est, qvi didicit: didicisse autem solus is, qvi recte fuit doctus: patet utiliter omnino eos ponere operam, qvi faelici aliqvo successu id agunt, ut docentibus et discentibus qvam optima saluberrimaqve suggerantur, et utriqve nauseā et taedio (qvae a minus ordinatā horum laborum pertractatione nimis qvam ubertim proveniunt) liberentur. Plus dicam, qvia dicendum est: qvi id praestent, ut Docentes minus doceant, qvam vulgari [gap: Greek word(s)]: Discentes autem plus discant, qvam usitatā ingeniorum tortura.

Hoc qvum nos praesenti etiam opusculō agamus, aut certe qvomodo in Scholis agendum sit, certā indagine exqviramus, certasqve rationes et vias commonstremus: Vestro id HONORI, Amplissimi Domini, Vestraeqve literariae pubis (qvae florentissimae Reipublicae vestrae seminarium est) USIBUS consecramus. Habeant sane id sibi commune, si volent, alii qvoqve: sed ita, ut qvidqvid inde utilitatis sperari, aut percipi poterit, id splendori Prudentiae Vestrae acceptum feratur: qvorum laudabilis pro recta Juventutis institutione cura, his cudendis, et in lucem edendis, ansam dedit.

Valete PATRIAE LUMINA et COLUMINA. Supremus Rerum humanarum praeses, Ter optimus Maximus DEUS, faxit, ut OMNIA VESTRA, Publica et privata, in primis autem ECCLESIAE et SCHOLAE,


page 348, image: s210

floreant in perpetuum! Qvo vestrae Sapientiae ac Prudentiae radii, successivo lumine, ad seram usqve posteritatem faeliciter se exporrigant!

Sic animitus vovet Nobilissim. et Amplissim. Dignit. Vestrarum Observantissimus Iohan. Amos Com. [gap: Greek word(s)].

1637, Dec. 22.

Ad Virum Clariss. J. A. C. POST VESTIBULUM IANUAMQUE Latinitatis, Commonstrantem ulterius ELEGANTIAE LATINAE PALATIUM ac THESAUROS: Deniqve PANSOPHIAE opus emolientem.

VEstibulo solo sine cultu posteriorum,
Fertur Epicteti clara fuisse domus.
Vestibulum solum potuit Te reddere clarum:
Vis tamen ut per Te splendeat ampla Domus.
IANUA proestructa est. Nunc deinde Palatia monstras;
Thesaurosqve mones, qvi pote, subjiciat.
Cedat Epictetus nomen Tibi, Clare Comen I:
Sint ut Epicteti Tu dabis innumeri.
Annuat e coelo DEUS; ut Sapientia per Te
Indatur posthac omnibus omnigena.

Scribeb. Georgius Vechnerus Th. D.

De Latinae Lingvae studio perfecte instituendo Dissertatio Didactica.

APELLEM Plinius Autor est, picta opera sua exponere solitum in pergula, atqve post tabulam latitantem subauscultasse judicia: non tam ut se laudibus titillaret suis, si qvas audisset, qvam ut vitia qvae a vulgo, curioso rerum censore, notari animadvertisset, corrigeret.

2 Qvod Exemplum cum liceat cuivis artificiose aliqvid tentanti imitari, ut censuras publicas, in artis profectum transferat; putabam etiam licere mihi, circa rem publicae utilitati nuper a me cogitatam et effictam, novam scilicet illam Lingvas compendiosius docendi formam, qvam (aliorum idem antenos tentantium Exemplo) Lingvarum Januam appellari contigit.

3 Exposui proinde opellam meam luci, meqve abdidi, sexennio toto varia variorum judicia explorans: qvae in tria omnino abierunt genera.

4 Alii enim et qvidem plerique, inventum laudarunt, hanc Lingvas docendi et discendi rationem talem rati, qvā non detur melior: qvippe ad normam Rerum ipsarum accommodatam.

5 Unde factum, ut non solum variarum lingvarum versione ornata, variisqve in locis typis descripta, sed et passim in Scholas, non triviales duntaxat, verum et illustres recepta sit.

6 Vnus et alter repertus est, qvi defectus notare, publiceqve non ita plaudendum esse, monere coepit: opus esse inchoatum, non perfectum, qvod perfici et emendari publica literarum salus postulet.

7 Fuerunt deniqve, qvi nec laudare nec vituperare sustinuerunt: id solum mussitantes, non pervidere se, qvā ratione libellus iste promissum praestaret usum, ut ejus beneficio facilius, jucundius, celerius, in Autorum lectionem immitti queat Latinitatis tyro.

8 Unde factum, ut cunctantius reciperent: exspectantes videlicet, vel consummatius


page 349/350, image: s211

aliqvod, et magis ad scopum accommodatum, opus: vel saltem de vero et genuino hujus opusculi usu, informationem. Qva de re variis e locis, etiam transmarinis, admonitus sum.

9 Qvid egoigitur ad haec omnia? Primum, patior commune fieri, adeoqve factum esse laetor, qvidqvid utiliter adinvenire dedit is, qvi dat omnia.

10 Non enim sapere possunt Beselcel et Ooliab, ad excogitandum qvidqvid affabre fingi potest (Exod 31. v. 2.) nisi dono ejus, qvi fabricat mutum et surdum, videntem et caecum (Ib. 4. 11.)

11 Et qvia Servator noster dixit; Ignem veni missurus in terram, et qvid volo nisi ut ardeat? (Luc. 12. 49.) ardorem hunc charitatis omnes Christi servos imitari fas est, ut qvascunqve luminis scintillas excussisse dedisset luminum Pater, eas in flammam abire optent et gaudeant.

12 Qvod autem sint, qvi qvod carpant inveniunt, illorum qvoqve opera grata est; dummodo non livore, sed publici profectus amore, agant qvod agunt: (qvanqvam et Zoilorum den e perpoliri potest, cui undecunqve prosiciendi occasiones cap are est animus:) ut qvidqvid mendorum au defectuum animadvertunt, suppletum et correctum eant: sive Autorem, aut qvi succenturiant, admonendo, sive ipsimet aliqvid elaboratius, cui nostra haec jure merito cedere debeant, concinnando.

13 Quod a qvocunqve fuerit factum, credat me pro defensione meorum non verbum unum esse perditurum: laudabo potius melioris inventi autorem; et gratulabor seculi profectibus; et DEI bonitatem, qvae ita gradatim dona sua communi cat mortalibus, celebrabo; et deniqve ipsemet omnibus ad haec qvae certioris fuerint usus seqvendum (qvantum in me erit) serius hortator ero.

14 Interim tamen, dum tale qvid adornatur, placet illis qvi circa nostrorum u sum haerent gratificari, id, qvod non satis se videre fatentur, clarius commonstrando.

15 Qvod ut commode fiat, totius propositi nostri rationem plenius recognosci opus erit: non in eo solum qvod jam factum est exstructa illa Latinitatis IANUA, et praestucto ei VESTIBULO) sed et qvid praeterea fieri posse, atqve adeo debere, dies nos docuit, ipsumqve jam adauctius et defaecatius redditum didacticum lumen.

16 Dicam igitur distincte. Primum, De Moliminum nostrorum scopo et fine. Deinde, De Mediis ad hunc finem. Tandem, De Mediorum modo seu ratione et Methodo, data media sic dispensandi, ut a scopo aberrari non possit.

17 Finis didacticae hujus disqvisitionis est, ut Lingvae Latinae (qvae postqvam unius gentis propria esse desiit, communis Europearum gentium Mercurius, Scholisqve inclusa, eruditorum vinculum, et eruditionis vehiculum, facta est) studium reddatur expeditius: h. e. facilius, celerius, fructuosius, qvam hactenus.

18 Nempe, ut non tanta cum docentium et discentium molestia, fastidio, nausea; nec tanto cum aetatis annorumqve dispendio; nec deniqve tanta cum remora et jactura scientiarum realium, uti sit, ad lingvae hujus usum veniatur: sed ut cito et nito, facile et jucunde in optimos Autores, illorumqve auxilio in divinarum et humanarum rerum scientiam, deducatur Christiana Iuventus.

19 Non enim Psittacos suscipimus formandos, qvos sine mente sonos tinnire satis sit: sed Creaturam rationalem, Rerum Dominam, expansae per omnia sapientiae DEI spectatricem, testem, interpretem. Qvam Verbis distendere, non Rebus implere, est a divini consilii scopo aberrare, hominis majestatem diminuere, menribusqve pro Rerum scientia imagines et umbram instillando, turpiter imponere.

20 Hoc ergo agendum est, ut Lingvarum (Latinae inprimis) studium in Restendat: qvo non in loqvacita em vanam, sed in sapieniem Eloqventiam, desinat.

21 Id qvod nullā ratione aliā impetrabimus, qvam si perpetuo verba Rebus connexa tradantur: qvo unā eādem operā Mens et Lingva semper erudiantur.

22 Verba sine Rebus, putamina sunt sine nucleo, vagina sine gladio, umbra sine corpore, corpus sine anima.

23 Verborum proin copiā, qvi eruditionem metitur, qvoties loqvitur, nihil nisi loqvitur, h. e. garrit.

24 Sapientia Rebus constat, non Verbis: sapiensqve et vere eruditus res cogitat, res loqvitur, res agit.

25 Unde conficitur, Verborum a Rebus divortium cavendum esse: Librosqve, qvi Vocabulis solum occupantur et juventutem occupant, ad sacram hanc intentionem esse inutiles. Vulgaria intellige Vocabularia, Dictionaria, Nomenclatores, Sylvas, Phraseologias, abstractasqve illas Grammaticorum varias et operosas Speculationes et commentationes.

26 Res e Rebus discendae sunt: Sermo vero de Rebus ex idoneis, qvi Res discripserunt, Autoribus; Ex his eleganti compendio,


page 351/352, image: s212

usuqve solidissimo, cum Rerum cognitionem, tum de rebus, sapienter, varie, prompte, disserendi facultatem simul nobis comparare possumus: alias nunqvam.

27 Stet hoc igitur fixum, Latinam Lingvam, ut hauriendae realis eruditionis reale sit instrumentum ex Autoribus esse discendam: et proinde, Autorum bonorum enarrationem, Scholis [gap: Greek word(s)] esse.

28 Opera ergo danda est, ut optimi qviqve Autores, qvi necessarias Eruditioni materias pertractarunt, deligantur, et aliqva insigniter facili methodo propositi, in mentis succum et sangvinem converti doceantur: qvo Juvenes Scholā egressi, aeqve animo ac manu et lingva prompti reperiantur, idoneiqve tum ad sapienter de rebus judicandum, nun ad statum vitae feliciter inchoandum.

29 Hic siqvidem Verus Scholarum est, esseqve debet finis, ut nos vitae praeparent, et negotus vocationis qvemlibet parem reddant: qvod alia ratione fieri haud potest, qvam ut alienis cogitatis, observatis, inventis, nostrum exsuscitemus genium et conformemus ingenium, ad optima qvaeqve similiter (qvisqve enim homo natus divinos in se fovet igniculos ipse qvoqve) cogitandum, loqvendum, agendum.

30 Qvemadmodum enim lumen a lumine accenditur, et magnetis Virtus ab admoto ferro provocatur, ita ingeniorum affrictu excitantur ingenia et exserunt vim suam.

31 Maneat ergo, Latinam Lingvam non nisi Rebus et cum Rebus, docendam discendamqve esse: nempe Ex autoribus Res tractantibus.

32 Verum enimvero, qvia qvidqvid fit, gradatim fit; (ut Naturae et Artis exempla ostendunt) adeoqve etiam, qvod discitur, non nisi gradatim disci potect: in evidenti est, Latinitatis tyronem in vastum illud autorum mare propelli non posse, sine praeparamentis, et praemunimentis qvibusdam.

33 Alias, vel allidetur difficultatum (qvas nondum superare didicit) scopulis, vel insuetae adhuc et abyssi ad instar hiantis, varietatis fluctibus absorbebitur.

34 Discat ergo in exiguo ludere cymba lacu, anteqvam se committat pelago.

35 Sinatur pusio eqvitare prius in arundine longa, qvam phaleratos fraenaqve mordentes conscendat sonipedes.

36 Discat ante balbutire infans qvam loqvi: et puer ante loqvi, qvam dicere: qvia et Cicero (tantus alias docendi artifex) negat se eum docere posse dicere, qvi nesciat loqvi.

37 Et qvomodo possit? Omnia non nisi gradatim eunt, qvae sursum cunt.

38 E Plantae semine, aut nucleo, nihil nisi Virga primum nasci potest: E Virga demum lentis auctibus Arbuscula, ex hac Arbor.

39 Et in humana vita, nemo viriles annos, staturam, robur, asseqvitur, nisi qvi prius embryon, infans, puer, adolescens, fuit.

40 Nec aliter aedificia surgunt, qvam ut primo loco rude ponatur, sed solidum, sundamentum; huic post super erigantur parietes; parietibus addantur trabium aut fornicum concamerationes; ultimoqve loco omnia illa communiantur tecto.

41 Etiam qvi ad turris, rupis, aut montis alicujus fastigium conscendit, non nisi gradatim se elevando scandere potest: adeo Natura et Ars, nusqvam saltum faciunt, nusqvam ferunt.

42 Manifestum inde fit, Latinae Lingvae studium non ab integris completisqve operibus, puta Autoribus, auspicandum esse: sed a rudimentis et tyrociniis qvibusdam, qvae ad majora illa rite animos praedisponant ac praeparent.

43 Sed et Praeparamenta haec non unius esse posse generis patet: qvia valde distantia unius alicujus interventu conjungi vix possunt.

44 Altum certe aedificium dum erigitur, diversis aliqvot contignationibus operarii habent opus, anteqvam fastigium imponant.

45 Et qvemadmodum vitae hominis certi sunt gradus seu aetates, distinctae; plane: ita culturae Animorum et Lingvae, necesse est certos constitui gradus, coordinariqve ita, ut alter ab altero surgar.

46 Qvemadmodum enim non ideo praemittitur aurora diei, ut maneat aurora, sed ut paulatim clarescendo tenebras in lucem, noctem in diem, commutet; et Pictor non ideo lineamenta prima ducit, ut lineamenta maneant, sed ut magis magisqve diducta, distinctam omnium membrorum formam accipiant, eoqve totam rem perfecte uti est repraesentent: Ita Lingvae formatio a rudimentis incipit, ut ulteriore progressu perficiatur, tandemqve in eloqventiam terminetur.

47 Commodissimum autem videtur Latini studii gradus, seu aetates qvatuor constitui: ut nempe sit

AEtas Prima infantilis, balbutiens.

AEtas Secunda puerilis, adolescens.

AEtas Tertia juvenilis, florida.

AEtas Qvarta Virilis, valida:



page 353/354, image: s213

ubi discant loqvi. Qvalitercunqve.

ubi discant loqvi. Proprie.

ubi discant loqvi. Eleganter.

ubi discant loqvi. Nervose et potentner.

48 Primus itaqve et infimus gradus erit, aliqvid Latini intelligere, et qvaliterenqve efferre posse. (Verum enim maneat oportet illud: Qvidqvid incipit, rude est. Item: Qvi nunqvam male, nunqvam bene: et: Nemo non errat, nisi qvi qvam saepissime erravit.)

49 Secundus gradus altior erit, qvasvis obvias res, omnesqve usitatiores mentis conceptus, exprimere posse, vero, proprio, genuinoqve sensu: Sine ullo noxio in vocum significationibus errore, earundemqve formationibus vitio.

50 Tertius gradus sublimior etiam docebit unam eandemqve rem et rei conceptum, aliter atqve aliter esserre, et veluti coloribus variis varie pingere.

51 Qvartus deniqve et supremus gradus erit, didicisse, qvomodo sermo non ad luxuriem se diffundere et diluere; sed potius accurato Verborum et sententiarum facto delectu contrahere se, et circa Res ita solidare, debeat, ut se, secumqve RES, valide mentibus imprimat.

52 Qvod apex Eloqventiae est, Res qvasqve narivis suis, non spuriis aut fucatis, coloribus ad vivum depingere, eoqve Mentes sub Rerum imperium captivare posse. Unde Salomonis illud: Verba Sapientum sicut stimuli, et qvasi clavi in altum defixi (Eccles. 12. 11.)

53 Ita erunt qvatuor distinctae qvasi Latinitatis Scholae, aut Classes: prima pro balbutie, secunda pro loqvela, tertia pro Facundia, qvarta pro Eloqventia Latina, comparanda.

54 Qvibus singulis sua deputanda sunt demensa, metaeqve, unde incipere, et qvousqve progredi debeat, qvaeqve: modusqve describendus certus et exqvisitus, qvo intra tempus datum, necessario ubiqve attingatur meta.

55 Distincta haec sunto et sua propria singulis, tam metae qvam media, et media applicandi modus: harmonice tamen sibi invicem succedentia et respondentia.

56 Hoc enim volumus omnibus illis classibus esse commune, ut iisdem proportionate auxiliis instruantur: libris nempe omnia scienda gradatim, majori semper plenitudine, proponentibus, consimilibus fere exercitiorum generibus pertractandis.

57 Libro pro Classe prima nomen dedimus, VESTIBULI; pro secunda, JANUAE; pro tertia, PALATII; pro qvarta THESAURI Latinitatis.

58 Horum cujusqve structuram conveniet esse tripartitam.

59 Prima et fundamentalis pars contineat [gap: Greek word(s)] materiale seu demensum Rerum et Verborum illi Classi debitorum, hoc est, Textum seu Autorem: Secunda pars explicet [gap: Greek word(s)] formale, seu mensuram et directorium verborum, h. e. praecepta et Regulas, qvibus ratio structi sermonis in Autore praemisso detegatur, ad faciliorem verioremqve ejus intellectum. Tandem, adjungatur Index contentorum, qvi sit omnium praecedentium veluti Repertorium, celerem eorum usum et praxin adjuvans.

60 Ratio hujus methodi prima haec est, qvod mollius, melius, essicacius, exemplis docemus, qvam praeceptis: (qvippe Exempla sensu intellectum formant, qvod naturale ect: praecepta intellectu sensum, qvod contra naturam.) Praecedat igitur Oratio facta: eamqve demum Praecepta, qvomodo facta sit, et ad imitationem ejus alia similiter fiat, illustrantia, seqvantur. (NB. illustrantia dico: debent enim talia esse, qvae lucem huic studio inferant, non tenebras; adjumentoqve illi sint, non remorae; nec offerant ingeniis novam, ipso textu graviorem, luctam, sed luctam a verbis illatam solvant.)

61 Deinde, qvia non omnia simul memoriae sic imprimi possunt, ut inde qveant ad usum expedite depromi; succurrendum est imbecillitati, annexō Inventario, ut qvidqvid reassumere sit opus, ad manum sit.

62 Ita VESTIBULUM primo loco continebit Balbutiei Latinae materiam, Vocabula aliqvot centena, sententiolis inclusa. Deinde formalis loco, Declinationum et Conjugationum tabellas, cum aliis Grammaticae rudimentis primis. Tandem Vocum comprehensarum Indicem Vernaculum: nec praeterea qvidqvam. Horum enim ope metam attingemus pulchre: nec opus est ullis additamentis inutilibus augeri, libro molem, ingeniis laborem, tenuiorum marsupiis redimendi difficultatem.

63 JANUA similiter proponat, primum loqvelae ad necessitatem materiam: Omnia scilicet usitatiora lingvae vocabula, circiter decies mille, redacta in sententias, structurā et sensu faciles: qvippe qvibus Res ipsae summatim, ordine suo, simpliciqve et nativo vultu, exprimuntur.

64 Nihil ergo hīc admiscendum tropicum, figuratum, insolens, particulare nimis. Non enim aliud adhuc agitur, qvam ut adaperiatur Janua, suo tempore et loco distinctius res cognoscendi et eloqvendi. Cujus consilii immemores qvidam, aut incuriosi, Januam hanc inutilibus additamentis onerarunt: nescio qvid non huc


page 355/356, image: s214

infarcire volentes, cum certa discentium remora et fastidio. Qvod cavendum posthac erit.

65. Potius hoc agendum, ut habeamus vere JANUAM (qvod in praefatione ejus prima promiseram) RERUM ipsarum solidis postibus bene firmatam; volubilibus LEXICI cardinibus expedite apertilem; praesentaneāqve GRAMMATICAE clave prompte reserabilem: h. e. ut Januae textui addamus Grammatica praecepta, et Lexicon illud promissum; ut qvicqvid hujus classis usus reqvirit, simul habeatur.

66 Nempe constituenda sunt Grammatica praecepta brevissima et lucidissima, veram et genuinam simplicemqve sermonis Latini scribendi, pronunciandi, formandi, construendiqve rationem, planissime ostendentia; Sed tamen nihil insolens, figuratum, valde anomalum, attingentia. Exemplis enim e sole JANUAE textu, (ubi nihil adeo anomalum et figuratum habetut) illustranda erunt.

67 Indicis demum loco addatur, LEXICON ETYMOLOGICUM, vocum Latinarum, Januā comprehensarum, Radices, seu Verba primigenia: cum sua Derivatorum et compositorum serie, significandiqve rationibus, ob oculos pandens.

68 Pro tertia Classe, PALATIUM erit Latinitatis, specialiorum jam Rerum, Verborum, Phrasium, Regularum, Diductionem exhibens, cum omnibus praecipuis orationem ornandi artificiis, et materias qvaflibet, varie eloqvendi modis.

69 Instituendi ergo erunt varii de Rebus discursus: et qvidem rerum ipsarum Methodo, qvam centum illis Rerum titulis Janua designavit.

70 Tum addendum ( [gap: Greek word(s)] jormalis loco) qvidqvid Grammaticarum praeceptionum restat, de Anomaliis, Syntaxi figurata, Hellenismis. etc. nec non praetcepta Rhetorices, de Sermone ornando, Et prima Logicae rudimenta, populari methodo (qvalem partim GRAMMATICA ipsa subministrare qveat, partim RHETORICA necessario ante se reqvirat) concinnanda. Cujus rei in Juventutis commodum egregie praestandae, jam hīc ausim fieri de non nemine expromissor.

71 Commodum autem videtur hoc Latinitatis purae PALATIVM qvadruplicatum conctrui secundum styli gradum.

72 Nempe ut Latinitatis Candidati discant, in PALATIO primo stylum Epistolarem: cursorium qvidem illum neg ligentioremqve, purum tamen et fluidum. In secundo stylum Historicum, altius paulo assurgentem, magisqve cum cura elaboratum. Intertio stylum Oratorium plane accuratum, gravem, sublimem. Tandem Poeticum, numeris adstrictum: tum simpliciorem et magis planum, (qvalis est in Elegiacis,) tum grandem et pomposum, (qvalis est in Heroicis, Lyricis, Tragicis carminibus.)

73 Omnia vero illa non Verbis et sententiis nostris, sed Autorum classicorum.

74 Ita lente gradatim, per cancellos ducti, facilius discent styli characterem, et discernere, et distincte aeqvaliterqve imitari.

75 PALATIUM igitur EPISTOLICUM contineat centum Epistolas, singulas singulis JANVAE titulis respondentes: per qvas distribuatur qvidqvid elegantiorum est salutandi, resalutandi, narrandi, petendi, gratias agendi, etc. formularum: ut qvasi totum epistolare artificium hīc exstet: cum adjunctis brevissimis, de arte epistolas scribendi monitis.

76 PALATIUM HISTORICUM insigniores contineat iisdem de rebus enarrationes: assignatis ad marginem Autorum et locorum, unde unumqvodqve desumptum sit, allegationibus.

77 Atqve hos tales de Rebus Discursus formā dialogisticā concipi, qvatuor haec suadent.

78 Primum, nihil est homini naturalius colloqvio: qvo sensim sine sensu perduci potest qvocunqve. Facilius ergo haec adaptari poterunt, puerilibus ingeniis, ne sibi hanc rerum seriarum tractationem vel impossibilem, vel arduam nimis et difficilem, imaginentur.

79 Secundo Colloqvia excitant, animant, foventqve attentionem. idqve ob qvaestionum et responsionum varietatem, earundemqve varias occasiones et formas, intermixtis subinde qvae oblectent. Inescandi sunt igitur his illecebris animi, ut per has operas sine fastidio progrediantur.

80 Tertio serviunt Dialogi, cum Rerum impressioni firmiori, tum repetitioni (etiam inter discipulos ipsos privatim) faciliori. Qvemadmodum enim facilius memoramus rem gestam, cui interfuimus ipsi, qvam acceptam auditione solā: ita discentium animis tenacius haerent qvae per modum Comoediae aut Colloqvii, (cum et hīc non tam res audire qvam ipsimet videre, loqvi, agere, nobis videamur) addiscuntur, prae illis qvae nuda recitatione imbibuntur.

81 Denique, qvia potior vitae nostrae pars conversatione constat, eleganter compendioseque ad eam manu ducitur juventus, si


page 357/358, image: s215

Res non solum intelligere, sed et de illis expedite disserere consuescat.

82 Volumus ergo hīc totum docte colloqvendi, et de rebus discurrendi artificium tradi: conqvisitis undiqve interrogandi, respondendi, insinuandi, se res explicandi, urgendi, excipiendi, digrediendi, ad propositum redeundi etc. Occasionibus et formulis.

83 Sed et hoc pulchrum erit, ut pro colloqvetium personis assumantur Autores, qvi res illas tractant, aut qvorum de Rebus variis, variae sententiae exstant: maxime autem, qvorum libri citantur. Ita enim eādem operā et catalogum Autorum, et praecipua eorum de rebus testimonia, eleganti compendio addiscentur: gradusqve ad Autores ipsos evidentior fiet.

84 PALATIUM ORATORIUM easdem repetatt materias, eādem titulorum serie, sed in Declamationum forma: congestis e Cicerone, Qvintiliano, Seneca Rhetore, et aliis probatis Oratoribus, apteqve digestis (jam in didascalico, jam in demonstrativo, jam in deliberativo, jam in judiciali genere) variis, iisqve optimis, exordiendi, narrandi, proponendi, confirfirmandi, transeundi, concludendi etc. formulis. Vt pariter hīc, totius artificii Oratorii exstet idea: citaris iterum ad marginem a qvo Autore veniat unumqvodqve: et ad calcem annexis de Orationum artificiosa compositione brevissimis regulis.

85 PALATIUM POETICUM eadem relegat vestigia, easdemqve illustret materias, stylo ligato: adjunctis iterum de carmine condendo praeceptiunculis.

86 Videtur a. factu optimum, non nova cudi carmina, sed exantiqvis Poetis sententiosos desumi versus, et in unum continuum redigi textum: ad eum modum, qvo Rossaeus Angius integram Evangelii Christi historiam meris Virgilianis versibus elegantissime contexuit

87 Usus POETICI hujus PALATII erit: Primo ad reddendam discipulis familiarem syllabarum qvantitatem: ut Poeseos studiosis, pro Smetio et similibus prosodicis libris, sufficiat. (Hoc enim agimus et agere suademus, ut discipuli cujusqve Classis omnia sua secum portent, sine mentis a multitudine et varietate librorum veniente distractione.) Secundo clarius illis patescet, qvid poeticus character oratorio distet: ut dicendi genera in Autoribus, ad qvos jam mittentur, facilius discernant. Deniqve Elegantissimarum sententiarum, qvarum per totam Eruditionem creberrimus usus est, jam hīc sibi copiam insignem parabunt.

88 Index contentorum qvaterni hujus PALATII, meo judicio, erit LEXICON PHRASEOLOGICUM: sive qvidem illud Vernaculo Latinum, sive Latino Latinum. Puta in qvo simplices Rerum appellationes (alphabeti ordine positae) elegantioribus permutantur: hoc est ostendatur, qvomodo rerum appellationes propriae, synonymie, periphrastice, tropice, et omnino varie et ornate, efferendae sint. Ubi semper praemittantur humiliora, ad Epistolarem vel historicum stilum spectantia: tum phrases sublimiores, Oratoriae; tandem Poeticae: assignaris Palatii locis, ubi occurrant, si occurrunt.

89 Qvo fine, idem poterit in PALATII constructione observari, qvod in VESTIBVLO et JANVA: ut textus sermonis in segmenta distribuatur, puta Periodos: qvae signentur numero continuo, per diversa etiam capita, a principio libri ad finem; nempe ob citandi commoditatem. Qvaliter et Doctissimum D. Baldovium in Medulla Grammaticae Hebreae fecisse video.

90 Vt pateat melius, qvale illud Latino Latinum Lexicon velim, apponam exempli causa, qvomodo verbi DUBITO varietas et elegantia gradatim exprimenda esset.

DUBITO. haereo, haesito. Ambige. Fluctuo, Incertus sum qvid agam. Incertum mihi est. In ancipiti sum. Non mihi consto. Animi pendeo. Incertus pendeo. Sus pensas habeo rationes. Voco in controversiam. In magna qvaestione id habeo, an etc. Haec me res in diversum trahit. Incerlior multo sum qvam dudum. Poerice, sum dubius. Virg. Dubius feror. Ovid. Hoc me dubium dat. Plaut. Hoc meum incertat animum. Idem.

91. Atqvi ita esset studii Latini classis tertiae PALATIUM.

92 Seqvetur tandem ipse Latinitatis THESAURUS, cujus [gap: Greek word(s)] materiale erunt Autores Latini, omnem rerum et sermonis varietatem explicantes: Physici, Geographi, Ethici, Medici, Politici, Theologi, Historici, Oratores, Poetae et c. Veteres et novi, nati aut nascituri, qvicunqve aliqvid insigniter utile adserunt, vel allaturi sunt, atqve tersā et purā dictione utuntur.

93 Omnia enim Autorum genera huc. non solum admitti, sed accersi, postulat inchoatae methodi ratio.

94 Amplos scilicet studio huic posuimus fines, totam Rerum et Verborum, h. e. sapientiae et Eloqventiae, qvanta esse potest, plenitudinem. Huic ergo fini media ut capacitate sua respondeant, necesse est.

95 Et qvoniam in Vestibulo ponimus rudimenta, in Thesauro autem complementa, Rerum et Verborum; intermedia vero illa, JANUA et Atrium, seu


page 359/360, image: s216

Palatium, interponuntur saltem ut huc veniri possit: seqvitur, qvemadmodum janua nihil est nisi supplementum Vestibuli; et Palatium supplementum JANUAE: ita Autores necessario afferre debere supplementa omnium praecedentium.

96 Non autem afferent, si tantum Historicos cum Oratoribus et Poetis admittimus, (qvaliter fere adhuc Scholis mos fuit) qvia illi omnia, qvae ad Eruditionis amplitudinem spectant, non perseqvuntur, sed circa certam aliqvam specialem materiam eorum qvisqve deliciatur.

97 Si methodus nostra solam et nudam styli concinnitatem intenderet, sufficeret illi vel unus idoneus Autor, usqve adeo familiaris redditus, ut ejus dictionem ad vivum exprimamus. Verbi causa Terentius: qvem verbis et phrasi purum esse et tersum, suavemqve omnes nōrunt, ut etiam Cioeroni fuerit in delitiis. Qvem tamen materiae parum habere, nemo non videt, qvi cum judicio legit. Unde Scaligerum dicere solitum refert qvidam, qvod inopia Latinae Lingvae Terentium adeo celebrem fecit.

98 Plena vero methodus qvia plenam proponit Eloqventiam; haec autem sine plena Rerum cognitione haberi nullo modo potest; patet ab Eloqventiae plenae candidatis totum Rerum circulum exambiri oportere.

99. A toto enim et perfecto nihil excipi potest. Eloqvi autem velle, qvod non intelligas, qvam insulsum est?

100 Nec metaphorae, adagia, gnomae, apophthegmata, hierogly phica; allusiones variae, (in qvibus singulis multa Eloqventiae vis sita est) vel satis vere intelligi, vel satis commode, adhiberi, et satis acute stringi, possunt, sine justa rerum, unde petitae sunt, praecognitione.

101 Sunt autem petitae a rebus naturalibus, artificialibus, mathematicis, logicis, etc. et qvae circa haec aliqvando acciderunt. Qvae unde melius qvam ab Autoribus suis cognoscas?

102 Si qvis e locis communibus (Polyanthea Langii et similibus) rerum cognitionem, in qvantum sat est, hauriri posse putat, nae ille parum qvo consilia haec tendant recogitat! Solidam nos hīc jam, et virilem, sibiqve ipsi intra se cohaerentem, Rerum cognitionem, et Res interpretandi potentiam qvaerimus; non illam puerilem, frustillatam, laceram, confusam, obtusam.

103 Habent loci communes, omnesqve similes illi subsidiarii libri, (praesertim si recte conformentur) suam laudem et usum: mempe ut sint Autorum Indices generales, ad inveniendum qvis Autor, et qvid, de hac vel illa materia scripserit: aut Eruditionis jam partae Promptuaria, breviter varia de variis subinnuentia Insignis utiqve hic usus est.

104 At si se pro Autoribus ipsis ingerant, (qvae deceptio ut pervulgata est, ita jucunda: imponit enim specie compendiosae ad eruditionem vitae) tum plus nocent qvam prosunt: qvia ad veriorem et pleniorem eruditionem praesentissimo sunt obstaculo, fiuntqve ut dicuntur, Compendia Dispendia. Hinc et illud: parum sapit, qvi ulira locos communes non sapit.

105 Nisi forte hīc tamen Langii Polyanthea, ut a Grutero tomis pluribus aucta sunt, alium mereri censum videantur. De qvo judicare et statuere poterunt, qvi periculum fecźre: num ita ad omnem materiam volumina illa suppetant, qvemadmodum de fronte promissum gerunt.

106 Interim tamen, qvis non delirare credat Theologum, qvi Concordantiis Biblicis, aut Collectaneis nescio qvibus, satis sibi prospectum esse credens, ipsum sacrum Bibliorum codicem posthabeat? Aut qvis bonorum terrestrium haeres usqve adeo desipit, ut assignatis sibi alieno arbitrio certis proventuum portiunculis, integros proventus, uha cum fundis, unde redeunt, videre negligat? non bona ipsa sua integre poscat?

107 Praestat utiqve Rebus uti, qvam rerum fragmentis; messes agere, qvam spicilegia; hortos floriferos vindemiare, qvam flosculos decerptos, et dispersos, vietos plerumqve et exsuccos factos, recolligere.

108 Accedit, qvod ex methodo nostra Classicis in Scholis seu Gymnasiis, omnia qvae universali Eruditioni fundamenta conferunt, absolvenda sint: nihil Academiis et peregrinationi, praeter propriam cujusqve Facultatem, in qva transigere vitam et servire DEO humanaeqve societati decrevit, reservandum. Nempe ut ad magnos faciendos in propria facultate profectus, et in ea post excellendum, nec tempora justa cuiqvam, nec debita praeparamenta desint.

109 Cum ergo Catholicae illi Eruditioni materiam omnigenam ferant Autores, advocandi sunt, et in ordinem redigendi, ut qvisqve in medium deponat, qvidqvid utiliter et pulchre, aut invenire, aut cogitare illi datum est: qvo ex omnibus particularibus in unum redactis, universalis colligatur, et intra mentis abdita deponatur, Sapientiae Thesaurus.

110 Operosum id, aut simpliciter impossibile, dicet aliqvis. Utiqve, si rem tantam impetu aggrediamur, non consilio et arte.



page 361/362, image: s217

III At nos, primum, non omnes intelligimus Autores, qvi exstant, sed de omni genere qvosdam, optimos nempe: et tantum ex qvibusvis etiam seu omnibus optimum, vel illud, qvod apud optimos alias desideretur: Siqvidem nec optimus auctor aliqvis optime aliqvando aliqvid tradidit.

112 Deinde, nec selectos illos omnes totaliter totos, sed qvosdam per indices tantum, aut potius per compendia, qvae in usum illum construi optamus: ne scilicet Academiae se praeparans juventus, nomina, libros, numerum, ordinem, contenta, opti morum qvorumqve Autorum, qvi de singulis materus scripserunt, ignoret; sed omnium illorum de omnibus praecipuis mentem, tractandiqve modum, jam hīc praesciat.

113 Ad Academiam delatis, licebit Philosophis futuris Philosophos; Medicis Medicos; Politicis Politicos; Theologis Theologos, tandem plene aggredi et eviscerare, ad particularem et solidam omnium qvae suae professionis erunt notitiam et praxin sibi comparandam.

114 Tertio, nec illos qvi integre proponentur, aeqvali curā dignandos existimamus: sed in styli Magistros deligendos ex optimis optimos tantum, e. g. pro Autore primo et perfecto Asiatici styli sumatur <