EVersa Iudaeorum politia, mirum quantae passim rerum publicarum strages, quantae gentium et populorum ruinae vel migrationes exstiterint. E Prophetarum certe monumentis constat, quibus etiam Iosephus Iudaicus
auctor suffragatur, Phoenices, Palaestinos, Ammonitas, Moabitas, Idumaeos, Syros, Assyrios, Medos, Persas, Elymaeos, Aegyptios, Troglodytas, Aethiopes, aliosque eius aetatis celebriores populos, unius Nabuchodonosoris armis succubuisse, partim gladiis militum mactatos, partim dispersos, partim iugo Babylonico illigatos. Item Iosephus ex Megasthene Indicarum rerum scriptore annotat, Nabuchodonosorem praeter universam Asiam, Africae quoque partem maximam et Iberiam subiugasse, maioremque Hercule habitum, ad columnas, ab ipso denominatas, pervenisse. Strabo addit, Nabuchodonosorem ex Iberia in Thraciam, et Pontum ductasse copias. Aegyptum quinto post captam Ierosolymam anno ingressus, totam imperio suo subiecit, fortunatissimumque ante Regum Apryen, opulentissimo exuit regno, atque, ut Iosephus tradit, etiam occidit. Ex Herodoto autem colligitur, Apryen a Cyrenaeis victum, regno excidisse, iubente haud dubie Nebucadnezare, posteaque ab Aegyptiis intersectum, cum iactasset stolidissime, se nec per Deum quidem regno excuti posse. Ita eum fortunae benignitas Dementaverat, dementatumque exposuit ludibrio. Nec melior Tyriorum sors fuit. Eorum enim ditione occupata, Tyrum ipsam urbium potentissimam, tredecenni obsidione exagitatam ingenti labore expugnavit Nabuchodonosor, expugnatamque diruit. Unde iam minus mirabuntur aliqui, cur Daniel Propheta Babylonicum imperium aureum, Persicum argenteum, Graecum aeneum, Romanum autem ferreum appellaverit. Nam ad magnitudinem Babylonici qua nulli secundum exstitit, accessit ingens litterarum et sapientiae studium, sine quo nulla unquam potestas diuturna et stabilis esse potuit. Vis enim consilii expers mole ruit sua. Itaque Nabuchodonosor (quem alii Nabynitum, libri divini Nebucadnezarem, Herodotus Labynitum appellat) neminem ad ministeria aulica adhibuit, qui liberalibus studiis triennium innutritus non esset. Cumque Danielem regio Hebraeorum stemmate ortum, praeter artium humanarum peritiam, Numinis etiam gaudere familiaritate comperisset, eum omnibus terrarum Sapientibus magistrum praeposuit, cuius tanta exstitit fama, ut qui nimium sibi sapere videbatur, per irrisionem Daniele sapientior diceretur, quod illius viri ingenium supra omnem aemulationem foret. Accessit longaevitas, maximum ad prudentiam momentum. Nam dum imperium Babylonicum stetit (stetit autem annos LXX.) floruit etiam pariter Daniel, quippe qui Cyro iam regnante, subactaque a Persis Babylone, divinas adhuc [(transcriber); sic: adhunc] revelationes ediderit. Bene igitur rebus suis consuluisse tunc dixeris Graecos, qui in Persiam et Babyloniam, tamquam ad sollemnem sapientiae mercatum, excurrisse leguntur, et quidem Daniele ibidem scholas habente, cui Ezechiel Propheta, Hananias item, Misael, Azarias, aliique Hebraeorum Sapientes, divina eruditione suppares fuere. Excursum quoque a Graecis in Aegyptum est, ubi Ieremias et Baruchus Prophetae eadem aetate degebant. Unde constat, quod res erat, dixisse, qui Philosophiam Graecorum a Barbaris acceptam prodidere. Chaldaei enim et Aegyptii Graecos illos, utrosque Hebraei erudierunt. Pherecydes natione Syrus, Pythagorae praeceptor fuit, sacerdotes Aegyptii Thaletis, qui primus apud Graecos Sapiens appellatus est. A Thalete Ionica, a Pythagora Italica Philosophia descendit, quae utraque deinceps in multas familias discerpta, innumera Philosophantium agmina produxit. Daniele autem vigente, primum apud Graecos Sapientum nomen eluxit, septenario quoque numero nobile. Erant hi Tales Milesius, Solon Atheniensis, Periander Corinthius, Cleobulus Lydius, Chilon Lacedaemonius, Bias Prienaeus, Pittacus Mitylenaeus, omnes Daniele iuniores quidem, sed ita, ut videre ipsum et alloqui potuerint. Adiungas iis
licet Pythagoram Samium, Mysonem Chenaeum, Epimenidem Cretensem, Anacharsin Scytham, et fabularum Philosophum Aesopum, Chaldaeorum certe dogmata verioris haud dubie originis sunt. Duo esse principia, bonum et malum, alterum Orimasdam, ignis dominum, alterum Orcum, Deum scilicet et Diabolum a Daniele audiverant. Deum ignis esse Dominum, servatis in flagrantissimo camino cultoribus suis exploratum. Item revicturos esse homines, immortalesque futuros; Rerum naturam sanctorum precibus obtemperare; Ridendos imaginum fabricatores, et illos, qui Deos mares et feminas fingunt. Haec a Daniele hausta, planum est. Pythagorae, qui similiter Orientem adierat, id sapientissimum effatum fuit, nullum hominum sapientem dicendum, nisi solum Deum. Itaque non sapiens, sed studiosus sapientiae dici voluit. Thales itidem animas immortales docuit; Deum etiam cogitata hominum inspicere; principio ac fine carere. Primus praedixit Eclipsin, quae Halyatte et Cyaxare inter se confligentibus accidit. Erat enim inter illos bellum, quod Lydi Scythas, Medorum hostes susciperent. Eos reges Nabunetes seu vi, seu auctoritate in concordiam redegit, et firmandae paci Arienam, Halyattis Lydi filiam, Astyagi Cyaxaris filio uxorem comparavit. Ipse ingentibus malis summam sapientiam et moderationem edoctus est: statuas nulli esse venerationi debere, experimento didicit. Cum enim ex solido auro colossum sexaginta cubitorum erexisset, praesentique ignis metu adorare eum omnes coegisset, tres Hebraei, Babyloniarum provinciarum praefecti, devorari ignibus, quam piaculum committere maluerunt. Itaque vincti manibus pedibusque, in medias flammas coniciuntur. Sed ministros infandi operis, dum promptius damnatos in ignem propellunt, flamma absorbuit, Hebraeos ignis non attigit, cum aspectantibus quartus iis comes additus cerneretur, quem rex filium esse Dei confessus est. Quare divina obstupefactus virtute, missis per omne regnum suum edictis, facti miraculum promulgavit, soli Hebraeorum Deo honorem deferendum professus. Deinde somnio, voceque caelitus demissa praemonitus, quod rebus secundis nimium gloriaretur, mota mente regiam potestatem amisit, herbisque ad iumentorum instar vitam, ad septem annos, sustinuit. Servatum tamen Dei nutu imperium est, et a Nitocri regina (ut innuit Herodotus, qui Labynitum Iuniorem Nitocris, magnanimae et prudentissimae mulieris filium, scripsit) administratum, filioque Evilmerodacho, donec expiata superbia Rex sibi dignitatique pristinae restitutus, maior e lapsu suo surrexit. Nam cum Babylonis ambitus 480 stadiorum, murus 200 cubitorum altitudine, L latitudine esset, Nitocris Euphratem quoque urbi interfluentem utrinque munivit, et ponte utramque eius regionem coniunxit. Flumen ipsum tortuosum, ut placidius mearet, effecit, viasque ex Medis in Babylonem ducentas intersepsit, ne compendiarium iis aut facile ad urbem iter foret. Nabuchodonosor post devictum Zedechiam XXVI annos regnavit solidos, in universum XLV, cum maximum Hebraeorum Numen iterum per omnes populos serio honorandum praecepisset. Eo regnante Tarquinius Priscus Romae Graecum ingenium Italicis artibus miscuit. Senatus maiestatem numero ampliavit, allectis centum, qui minorum gentium Patres sunt appellati. Et attius Navius augur artis suae fidem, secta cote novacula, approbavit, unde Romanis sacer Auguratus. Priscus Latinos bello domuit; Circum maximum aedificavit; Ludos magnos instituit. Duodecim Thusciae populos frequentibus armis subegit. Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae: inde, quod aureo curru quattuor equis Romae triumphatum. Togae pictae, tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii
postmodum dignitas eminuit. Idem murum lapideum urbi circumdedit, et cloacas fieri curavit. Capitolium inchoavit. Cum triginta octo annis regnasset, per Anci filios immissis percussoribus occisus est, regis eius, cui ipse successerat. Dum Priscus ludos Romae facere instituit, Graeci quoque Isthmios, Pythios, Nemeos, Panathenaicos, aut renovant, aut amplificant, immo Pisaei Eleis de Olympicis certaminibus certamen dirum moventes, dum praesidere ludis ambiunt, patriam ipsam seriis pugnis amittunt, Olympiade XLVIII.
Crudeliores ludos Phalaris Agrigentionorum tyrannus edebat Siculis, quem nescio Graecine immaniorem, an ipse Epistolis se suis moderatiorem scripserit. De Perillo constat, quod taurum ei fecerit, mugitus de eo hominis pollicitus igne subdito, primusque eum expertus sit, iustiore saevitia Regis, quam arte artificis.
Eodem tractu temporum Galli in Italiam se Germaniamque effudere. Ambigatus, Celtarum Rex, praegravante turba exonerare terram cupiens, Bellovesum ac Sigovesum, sororis suae filios, cum tanta hominum multitudine dimisit, ne qua gens arcere advenientes posset. Sigoveso Hercynii saltus sortibus obtigere, Belloveso Italia. Hic ergo Bituriges, Ambarros, Carnutes excivit, et per Taurinos Alpes transcendit, cum Phocaeenses Massiliam conderent, Tarquinius Romam exornaret. Fusis acie Thuscis haud procul Ticino flumine, Galli Insubrium agros nacti, Mediolanum urbem exstruxere: mox alia Germanorum manu, quae Elitovio duce intraverat, aucti, locos ubi nunc Brixia et Verona sunt, occuparunt. Secuti Boii Lingonesque, cum iam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto, non Hetruscos modo, sed etiam Umbros agro pellunt, intra tamen Apenninum se continentes, quibuscum postea graves Romanis pugnae fuere. Undecim annis ante mortem Nebucadnezaris periit Apryes Aegypti Rex, qui Adricam Poenorum regem restituturus, Batto Cyrenaeorum regi ingens bellum fecerat. Sed ab illo, Graecorum auxiliis adiuto (Cyrenaei enim Graecorum coloni erant) gravi clade affectus, maiorique mox domi a subditis seditione exceptus est. Aegyptii enim, corruptum, regis culpa, exercitum rati, rebellarunt, regemque dixerunt Amasin, a quo captus Apryes, traditusque Aegyptiis, laqueo abrupit vitam, anno regni vicesimo quinto.
NAbuchodonosore rebus humanis exempto, Babylonici imperii dominium in filium eius transiit Evilmerodachum, anno primae transmigrationis Iudaeorum XXXVII, secundae XXVI. Is miseratus captivitatem Iechoniae regis, qui olim deditione facta regni et urbis Ierosolymae, Babyloniorum fidei se permisisset, summis eum affecit honoribus, omnibusque aliis imperii sui regibus anteposuit. At ipse ob iniquitates et libidines in odium adductus subditorum, a sororis suae marito Neriglissoro, fraude peremptus est, cum annos regnasset duos. Iosephus ponit XVIII, Sulpitius Severus e libro perveteri XII, connumeratis haud dubie annis, quos pater mente captus vacuos filio reliquerat, ac restitutus communes secum fecerat. Neriglissorus iste seu Niglisar, sicut eum nominat Iosephus, quattuor annis, ut Beroso et Megastheni placet, praefuit nomine filii sui Laborosordachi, qui cum ineptissimus imperio haberetur, defuncto patre, nono regni mense oppressus ab aulicis et exstinctus est, suffecto in regnum Nabonito, (quem Herodotus vocat Labynitum, Daniel Balschazarum cognominat) filio Nabuchodonosoris natu minimo, matre Nitocri, quemadmodum memorat Herodotus. Is fuit annus transmigrationis Hebraeorum praecipuae quadragesimus quartus, cum Olympias ageretur quinta et quinquagesima, in quem
annum Cyri Persarum regis, exordia collocant, qui diligentius Olympiadas scrutantur. Dum enim Babylonii, potentiae securi, voluptatibus indulgent, seque mutuis caedibus perimunt, novi apud Medos Persasque imperii fundamenta iaciuntur. Medis iam multis annis praeerat Astyages, cuius patre Astibara, id est, Assuero seu Cyaxare (Nam Daniel Assuerum, Ctesias et Alexander Polyhistor Astibaren, Herodotus Cyaxaren, corrupto per graecanicam inflexionem, aut referentium imperitiam vocabulo, appellant) in Hebraeos commilitone usus erat Magnus Nabonitus. Illi Astyagie Mandane filia et Cambyse Persa nepos fuit Cyrus, vir omnibus bonis artibus, ac militari imprimis robore et magnanimitate praestans, quem infantulum, si Herodoto fides, avus exponi iusserat, quod Asiae dominatum fatis ei destinari, per somnia cognovisset. At Cyrus Dei provisu servatus, comperta per Harpagum Medum Astyagis iniuria, Persas ab Astyage alienos, facile ad res novandas incitavit, sumendaeque libertatis auctor factus, avum eo redegit, ut precarium a nepote imperium vitamque habere videretur. Interim Laborosordachus, Niglisaris filius, peractis nuptiis, quasi per venationem depraedatus Mediam, consultu Cyri ab Astyage repellitur, magnique belli semina sparguntur. Paulo post Astyages, dum ad Cyrum molitur iter, a Petesaca Eunucho in desertis occiditur, anno regni 35, cuius percussor a filia occisi Mandane cruci suffixus, suasorque sceleris Oebaras fame exstinctus est, Cyaxare Astyagis filio in regnum Medorum succedente.
Iuxta haec tempora fuit sextus Romanorum Rex, a patre Tullius, servitute matris Servius dictus, atque in familia Tarquinii Prisci genitus, qua cum se dignum gereret, filiae eius coniugio honoratus est. Occiso socero, Tanaquil socrus ad populum despiciens ait; Priscum regem gravi quidem, sed non letali vulnere accepto, petere ut interim dum convalescit, Servio Tullio dicto audientes essent. Sic ille quasi precario regnare inceptans, anno quarto Olympiadis L, tam industrie regnum egit, ut etiam iure id adeptus videretur. Etruscos saepe domuit, collem Quirinalem et Viminalem et Esquilias urbi addidit. Ab eo populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, curiis atque collegiis distributus. Latinis populis persuasum, ut exemplo Ephesiorum, qui a Croeso obsessi, Dianae se devovissent, et ipsi aedem Dianae in Aventino dedicarent. Censu acto, reperta civium Romanorum LXXXIV milia, cum his qui in agris degebant. Periit anno regni xIV, Cyro iam universam Asiam tenente, cuius prudentiam, si in historia opinari licet, in ordinanda Republica aemulatum esse dixerim Servium. Idem primus signavit aes, cum antea rudi uterentur Romani, signatumque est nota pecudum, unde et pecunia appellata.
REgnabat temporibus Cyri ac Tullii Balthazar, a Babyloniorum Belo cognominatus, illustris apud auctores alios patris nomine; quod Nabonitus, Labynitus, Nabuchodonosor, varia litterarum commutatione, fecerunt scriptores. Hic conspicatus Cyri et Medorum potentiam coalescere, Croesum ad infringendas eorum vires incitat, quod Croesi tum praecipua per Asiam gloria erat. Etenim Croesus, praeter paternum Lydorum regnum, Ionas, Aeolesque, et omnes reliquos intra Halyn fluvium populos, exceptis tantum Lyciis, ac Cilicibus subegerat, Insulanos Pittaci inductus festivitate socios adsciverat. Accensus igitur a Babylonio et Amasi Aegyptiorum rege, consulit oracula, Apollinem praesertim Delphicum, quem bello adversus Persas eventum destinarent. Apollinem immensis donariis veneratus audit, si Halyn transeat, magnam potestatem eversurum. Id ambigue dictum, pro se interpretatus, mittit
ad Athenienses et Lacedaemonios foedus auxiliaque oratum. Athenas antea exitio vicinas ob divitum in pauperes insolentiam, Solon aequissimis latis legibus conservarat, introducta etiam aeris alieni levatione, quam [Gap desc: Greek word] appellavit. Cum regnare potuisset, noluerat, professus tyrannidem praedium esse pulchrum, sed ex quo egredi non liceat. In ius rapere iniurium, etiam non laesis permiserat, communes ratus iniurias, quae singulis contigissent. In seditione neutram partem secutus omni honore arcuerat, ignavum arbitratus eum et malum, qui otiosus spectaret turbas patriae. Sponsas sine ulla dote nubere iusserat, ne quis lucrosas potius quam liberales nuptias faceret, sed ut uxores per se, non per nummos ducerentur. Filius nothus et artium rudis ne patrem aleret, atque ut rationem, unde quisque viveret, Areopagitarum senatui redderet, sanxerat. Quam quidem legem in Aegypto observarat. Latis legibus, ut Pisistratum caverent cives, monuerat, spretusque in voluntarium exilium ierat. Eo digresso, Pisistratus, vulneribus sibi sua manu inflictis, persuasit Atheniensibus, ut 400 ei corporis custodes darent, iisque assumptis arcem occupavit, ac civibus libertatem eripuit. Is tunc Athenis praesidebat, Croesoque per legatos roganti auxilia est pollicitus. Lacedaemoniis Chilon Ephorus erat, rex Euthydemus. Chilonis verbum ferebatur, cotibus lapideis aurum, auro homines explorari, aliaque eiusmodi, ob quae septem Sapientibus connumeratus est. Etiam Lacedaemonii cum Croeso societatem pacti sunt, qui tunc victis tandem Arcadum Tegeatibus, quibuscum anceps bellum gesserant, pleraeque Peloponneso dominabantur. Periander vero Corinthi traditam a Cypselo patre tyrannidem tenebat, Corinthiis semper facessens negotium, ne sibi ab ipsis fieret, senatu etiam constituto, qui provideret ne quis plus absumeret, quam proprii reditus ferrent. Contra Thales Milesius auctor exstitit, ne Croeso in Cyrum opem ferrent. Cyrus itidem, consulto Daniele principe Chaldaeorum, victoriam sibi a summo Numine praeparatam didicit, fidenterque in Lydos duxit. Ac primum sane proelium in Cappadocibus dubii Martis visum, Lydis equitatu praevalentibus. Xenophon autem vicisse Cyrum, solosque exercitus Croesiani Aegyptios egregie pugnasse memorat, qui partim venia impetrata domum redierunt, partim etiam Cyro commilitones facti sint. Herodotus auctor est, Croesum exautoratis mercenariis militibus, Sardes refugisse, ut novam ex sociis Babyloniis, Graecis atque Aegyptiis aciem, sequentem in annum pararet. At Graecos, priusquam promissa mitterent auxilia, captum Croesum regnoque eversum accepisse. Consentiunt scriptores, victorem Cyrum mox Sardes ipsas, contra quam Croesus crediderat, adortum. Itaque Lydos iterum contractos in unum, Cyrus in fugam vertit, equis eorum insolenti camelorum adspectu exterritis. Inde Sardes captae, Croesus se Cyro dedidit. Fama est pyrae admotum, cum magna voce Solonem invocasset, restincto igni veniam meruisse, quod incerta humanorum casuum a Solone sibi commemorata Cyro recitaret, qui verissimum esse professus est Solonis dictum, olim Croeso ingratum, cum divitias suas ostentanti suggereret, neminem ante obitum beatum esse appellandum. Veritatem dicti Croesus suopte casu cognovit, a Cyro tamen deinceps inter praecipuos amicos habitus, et Barce Susianes provinciae urbe donatus. Ceterum Apollo Delphicus per nuntios a Croeso increpatus, quod benefactorem suum tanta in re fefellisset, mendax ut erat respondit, fatis nec Deum quidem posse obsistere. Templum eius paulo post incensum a Pisistratidis, Alcmaeonidae alterius factionis cives instaurarunt, Amasi Aegyptio impensas sublevante. Sic Mermnadum in Lydia Regnum desiit, Olympiade sexagesima, cum referente Alexandrino Clemente, auspicatus id esset Nyges Olympiade XVIII. Duravit annos 170. Paulo post Lydis,
Pactya auctore, rebellantibus, Cyrus per Mazarem Medum arma ademit, permissisque deliciis in mollitiem vertit gentem. Pactyas a Chiis, ad quos confugerat, Persis auro traditus. Inde Harpagus Ionas omnes subegit, exceptis Phocaeensibus, qui in Corsicam Rhegiumque, et Teiis, qui Abderam Thraciae, profugerunt. Milesii vero ex Thaletis consilio foederati Cyro, libertate illibata fruebantur. Reliqui lones Biantis sententiam aspernati, qui iunctis viribus alias petere sedes suaserat, libertati patriam posthabuere. Redacti et Cares in servitutem. Lycii autem libertatis tenentissimi, non prius eam quam vitam ipsam posuere. Dum ita inferiorem Asiam Harpagus perdomat, Cyrus superiorem aggreditur, in quam Babylonii adhuc opibus animisque praeeminebant, sustentati etiam subditorum atque clientum ingentibus opibus atque copiis. Artacamas eis magnae Phrygiae Rex, Gabaeus Hellesponti, Arybaeus Cappadociae, Maragdus Arabum, aliique non pauci suppetias ferebant. Cyrus Medos rege Cyaxare, Persas item populares Susianosque ducens, (quorum rex Abradates in conflictu perierat) subiugavit in itinere offensos sibi quosque populos, ac Babylonios acie victos in urbem compulit. Ei Nabonitus, qui et Balthazar, pridem de XX annorum commeatu prospexerat, civitatemque seu vi, seu fame fecerat inexpugnabilem. Itaque Cyrus longo tempore mops consilii, ab obsessis ridebatur, donec tandem astu eos superavit, superiores cunctis sibi viribus visos humanis. Strategema eiusmodi fuit. Nitocris olim regina lacum immensi operis, ambitu 420 stadiorum foderat, in quem derivata parte Euphratis, et aquas eius diminuerat, et ex egesto limo vallum utrique fluminis ripae obduxerat. Huc Cyrus deducta parte exercitus imbecilliori, iubet renovare fossas, reliquasque copias in procinctu stare, ut simul Euphrates deflueret, in urbem nocturnae irrumperent. Babylonii interim festos dies agitabant, Rex ipse ganeae vacabat et luxui, feralis eos hostium contemptus incesserat. Dum helluantur, Deosque fusiles honorant, productis in contumeliam vasis Deo sacris, quae Magnus ille Nabonitus Ierosolymis asportaverat, en tibi derepente manum in pariete palatii conspicuam, regis regnique fata ductis litteris describentem. Eas cum nemo legeret, monitu reginae matris Daniel accitus, legit statim et interpretatus est; scilicet ob delicta regi temeratamque religionem exitium imminere, regnumque inter Medos ac Persas partiendum. Et mox factum est. Persae Medique eadem nocte femorum tenus aquis immersi, in urbem penetrarunt, Babyloniosque somno vinoque sepultos confertim trucidarunt. Gadatas, et Gobrias tribuni, oppressis arcis excubitoribus, regem ipsum, districto acinace nequiquam se defendentem, obtruncant, cum XVII annos regnasset, anno Babylonici imperii 70. Darius Medus, qui et Cyaxares, avito nomine dictus, permittente Cyro, opulentissimum regnum adiit, sexaginta duos annos natus. Ipse ut erat senex, otii amans, omnem regni curam in Medos Persasque consiliarios devolvit, Danielem illustri opinione compertum, additis duobus aliis, universo imperio praeposuit, secutus Cyri, superiorumque regum iudicium. Iis reliquos Satrapas, numero 120, rationes administrationum reddere praecepit. Sed Danieli, viro Hebraeo, invidiae statim fuit nimia apud exteros potentia, exitioque praesenti vertisset, nisi a Numine Opt. Max. cui totum se addixerat, mirabiliter esset protectus. Dario enim consueta regum arrogantia decepto, persuaserant aulici, ut se solum ad XXX dies adorandum praeberet omnibus, lege lata, ut si quis intra illud tempus alium quemcumque, seu Deum, seu hominem precaretur, bestiis obiceretur laniandus. Danieli pluris pietas quam vita erat. In genua ter prostratum coram Deo, versa Ierosolymam facie, deprehendunt facile aemuli, statimque reum faciunt,
magna contentione, ut supplicium nupera lege sancitum luat efflagitantes, ac rege nequiquam obluctante, in lacum eum leonum abiciunt. Sed postridie obstructum sigillo suo antrum aperiens Darius, ut incolumem Danielem reperit, egredi magna voce innocentem, accusatores praecipitari imperat, qui continuo laniati, exemplum dedere omnibus populis, tam benignum piis Deum Opt. Max. quam infestum improbis habendum. Id cum publico edicto omnibus invulgasset Darius, relictisque superstitionibus Deum Danielis ubique colendum praecepisset, aliquanto post obiit, Cyro Sororis filio et genero, omnium, quas subegerant terrarum, solo herede relicto. Daniel clarus ante, clarior haberi coepit. Exstant aeternae visiones eius, quibus consequentium saeculorum ordinem, divinitus sibi revelatum, satis manifeste exposuit, quas et anno primo tertioque Balthazaris, Susiana nondum devicta, vidisse sese memorat. Sub Dario Deum precatus, ut Ierosolymam templumque, septuagesimum pene annum deserta, clemens respiceret, annorum etiam numerum ab Angelo accepit, intra quem Christus, sicut factum est, e caelo ad terras descenderet, et Iudaei iacentem rem publicam instaurarent.
Eius aetatis Sapientes novum Poetarum agmen recutum est. Arion Methymnaeus Dithyrambum reperit. Renavigans e Silicia Corinthum, mortis adiit periculum ob pecunias, arte musica lucrifactas. Eum vero cum cantu in mare desilientem, Delphinus citharae suavitate demulsus, dorso excepisse traditur, et in Taenarum insulam deportasse; unde ad Periandrum incolumis redierit. Eo paulo inferiores narrantur Ibycus, Stesichorus, Phocylides, Theognis, Simonides, et Anacreon Lyrici. Eodem tempore Pherecyden Syrum prosaicam condidisse orationem, Historiae scriptionem Cadmum Milesium et Anaxilaum, referunt Plinius et Iosephus. Epimenidem vero Cretensium vatem, aestu et itinere fessum, multi tradunt in specu VII et L dormiisse annis, rerumque faciem et mutationes admiratum, veluti postero experrectum die. Hinc pari numero dierum, senio ingruente, centum et quinquaginta septem annos durasse. Hic e Creta evocatus Athenas lustravit, positisque ignoto Deo aris, pestem Attica urbe profligavit.
ANo post abductum Iechoniam septuagesimo, regni sui vicesimo septimo, Cyrus Persa solus toto Oriente potitus est. Babylonii quoque, defuncto Dario Medo, in potestatem ditionemque eius concessere. Id ante ducentos annos per Esaiam Hebraeorum Vatem clarissime praenuntiatum, Danielis indicio comperit. Igitur Deum Israelis supra omnia gentium numina extollens, initio imperii propositis publice edictis, dat potestatem Iudaeis in Solum patrium redeundi: sacra etiam vasa, quae Nebucadnezar templo Ierosolymae abstulerat, reddidit, templumque summi Dei suo sumptu instaurandum praecipit. Illi magno numero (ultra XLII milia hominum fuere) ducibus Iesu sacerdote et Zorobabele, Iechoniae nepote, itineri se accingunt, altare Deo struunt Ierosolymae, sacrificiis eum sollemnibus placant. Sequenti anno templum moliuntur, cuius fundamenta, qui priscum illud non viderant, ingenti cum exsultatione; qui viderant, lacrimantes adspexere. Sed gentium vicinarum odiis vexati, plerique etiam rei familiari potius quam publicae intenti, parum proficiebant, Cyro
praesertim novis bellis implicito, per cuius absentiam accusati apud filium, subsidiis a patre decretis exciderunt. Cyrus enim ultra Araxen fluvium in Massagetas, gentem latrociniis et praedationibus infamem tendens, Cambysen filium regem pronuntiavit, addito ei Croeso amico et rectore. Cumque initio feliciter rem gessisset, allectis ad vinum et epulas barbaris, subitaque oppressione trucidatis, capto etiam Spargapise Tomyris reginae filio; tamen post, ut fit, versa fortuna, decem militum milia amisit. Equitatus ab Elephantis, quos Indi adduxerant, in fugam actus, Cyrus ipse equo excussus, ac vulnus ei grave ab Indo inflictum est: vicissentque Scythae, nisi Amorges Sacorum Rex antea devictus, iam Cyri socius, laborantibus Persis succurrisset. Illo enim viginti equitum milia opportune in auxilium rapiente, recollecti Persae hostem fuderunt, atque, ut ait Ctesias, Amoraeum regem Derbicum, cum duobus filiis, ac XXX militum M concidere. Cyrus paulo post ex vulnere decessit et a filiis in Parasgadis humatus est, anno vitae, ut Cicero ex Dione refert, LXX, regni tricesimo.
Fatis vicinus Tanyoxarem, minorem filium, Mediae, Armeniae, Bactrianae, Carmaniaeque regem constituit, imperium Cambysi dederat. Herodotus praecisum Cyro caput a Tomyri, atque in utrem sanguine plenum humano mersum memorat, additis ludibriis, ut saturaretur tandem sanguine, cuius sitientissimus fuisset. Diodorus crucifixum scribit. Sed et Herodotus fatetur, alios de Cyri morte sermones fuisse. Et Xenophon atque Ctesias, immo ipsum Cyri sepulcrum a Strabone, Curtio, aliisque auctoribus descriptum, documento sunt, eum haud ex alieno arbitrio mortem habuisse. Regnavit a Ponto Euxino usque ad mare rubrum, et ab Indis usque in AEgyptum, rex veri Dei imbutus notitia, foederum et iuris servantissimus, in subditos affectu paterno, in amicos militesque liberalissimus.
Tertio imperii eius anno, Daniel ab angelo Gabriele Dei arcana edoctus, inter alia comperit, tres fore post Cyrum reges Persidis, et quartum potentissimum omnem vim in Graecos conversurum. Is Xerxes fuit, ut suo loco dicetur. Idem Daniel Alexandri Magni, et successorum eius fata tam accurate praedixit, ut vel hoc solo redargui testimonio possint, qui vel de veritate religionis Hebraeorum, vel divina providentia haesitant. Mortuus est Cyrus Olympiade LXII, florente per Italiam Pythagora Philosopho, qui Zaleucum Locrorum, et Charondam Thuriorum, egregios Legumlatores fecit. Luxuriantes, post cladem e Locris acceptam, Crotoniatas ad frugalitatis usum revocavit. Feminis persuasit, vera matronarum ornamenta pudicitiam, non vestes esse. Quo tempore Carthaginenses Liparam occuparunt, Tarquinius Superbus Romae regnum iniit.
UBi Cyrus e vivis excessit, Cambyses iam ante imperio praepositus, licentius se gerere coepit, parum memor paternae moderationis monitusque. Erat enim laxiori disciplina domi habitus, cum pater, per continuata fere bella absens, educationi liberorum minus posset attendere. Ei scripserunt praesides Syriae, non esse dandam Iudaeis restituendae urbis copiam, ne pro contumaci ingenio, resumptis viribus, aliis gentibus imperare soliti, non paterentur sub alieno imperio degere. Ita cessavit templi urbisque Ierosolymae aedificatio. Cambyses ab avo paterno Cambysis, ab avunculo avisque maternis Assueri nomen traxit.
Ceterum persuasus de Aegyptiarum mulierum praestantia Cambyses, ab Amasi rege filiam petit. Amasis ad pellicatum, non ad coniugium postulari filiam ratus, aliam ei Virginem, praedecessore suo Apria genitam, mittit, simulans, suam prolem esse. Erat enim
Amasis rex scommatibus deditus, et poculis, furtis etiam ante regnum, quam natalibus nobilior. Quamobrem spernentibus eum Aegyptiis, idolum e pelluvio conflatum erexit, eoque a praetereuntibus adorato, rem iniquam, inquit, Aurum, quo pedes lavabam, cum consecratum est, veneramini, regem ex ignobili factum contemnitis. Aegyptum, hic bellis Babylonicis et intestinis misere exhaustam, restituerat, exstructis aut reparatis ad vicies mille urbibus; Cyprios quoque primus subegerat. At a Cambyse, ob fraudem matrimonio factam, bello petitus interiit, priusquam Persae Aegyptum attingerent, cum regnasset annos XLIV. Successor eius filius, nomine Psammenitus, sexto cum regnare coeperat, mense vincitur, cadunt acie Aegyptiorum LM, expugnatur Memphis, tota Aegyptus in servitutem redigitur. Cadaver Amasis effossum, post verborum ludibria, flammis exussit Cambyses. Psammenitus procuratione Aegypti honorandus, quod regis filius esset, mox ob attentatam rebellionem damnatus, epoto cruore taurino exspiravit animam.
Dum haec in Oriente et Aegypto geruntur, Lacedaemonii ab exulibus Samiorum incitati, Polycrati bellum intulerant, quod ille praeter Samum, Lesbum quoque, et alias Graecorum insulas oppidaque occupasset. Sed et Lacedaemoniorum fuit irrita expeditio, et Polycrates, nimiae iam felicitati metuens, cum pretiosissimam Smaragdum mari mersisset, in pisce eam donato recepit. Hanc rem edoctus Amasis, amicitiam cum Polycrate cultam dissolvit, praesagus fore, ut rara et iugis felicitas maximo Tyranni infortunio terminaretur. Id quod accidit. Nam Oraetes [Reg: Oroetes] Sardium praefectus, fraudibus allectum ad se Polycratem, tamquam ingentibus instruendum opibus, quibus [Orig: queis] Persarum imperio insidiaretur, cruci suffixit improbissime, maximasque eius spes tetro exitio abrupit, ipse vicissim a Dario rege ob scelera occidendus.
Interea temporis Afri, Cyrenaei, et Aethiopes Ichthyophagi, clade Aegyptiorum consternati, ultro Persicum iugum accepere. Carthaginensibus quo minus id imponeretur, Phoenices obstiterunt, qui, postulante commilitium Cambyse, in posteros suos bellare recusabant. Nec suppetebant aliunde navales copiae, ad tantam rem idoneae. Ibi in Aethiopas Longaevos properanter ducens Cambyses, commeatus penuria corrupit exercitum, milites, fame in furorem stimulati, sorte legerunt decimum quemque, et, horrendum dictu, commilitones suos devorarunt. Ita tandem retro egit Cambyses copias. Memphin reversus, laetantes invenit Aegyptios et ferias celebrantes ob repertum Apim. Bos erat Apis, certis maculis distinctus, pro Deo Aegyptiis habitus. Fremens igitur importunitate gaudii Cambyses, deductum ad se bovem occidit, reliquaque Aegyptiorum numina partim irrisit, partim igni delevit. Nec mitior in iudices iniustos, quam in falsa numina. Sisamnem, corrupti iudicii convictum, cute nudari, eaque, instrato tribunali, Otanem filium imponi praecepit, ut domesticae exemplo vindictae studiosior iuris aequique efficeretur. Dum haec fiunt a Cambyse, frater eius Artaxerxes, quem Xenophon Tanyoxarem, Cresias Tanyoxerxen, Herodotus Smerdin nominat, superiori Asiae praesidens, calumniis oneratur, tamquam imperio insidias strueret. Vocatus cum non compareret, roboratur obtrectatio. Tertia demum vice accitus ut venit, clam mortis damnatus est, suppositusque pro eo Magus, intersecti nomen et speciem ad miraculum usque repraesentans. Ita matrem et amicos quinquennium, caedes facta latuit. Quam ut tandem rescivit mater, dira imprecata Cambysi maiori filio, prae dolore mortem sumpsit. Soror eundem casum miserata, comes funeri, Cambyse imperante, data. Prexaspes ebrietatem heri castigans, in filio experiri coactus est, Cambysen etiam ebrium bene torquere
iacula. Croesus quoque ob liberiora monita in periculo vitae suit. Tantopere efferatum principis ingenium haud diu Deus tulit. Ecce enim, dum Ecbatanis Syriae moratur Cambyses, Caduceator Susis venit, missus a Mago Oropaste, qui magna voce omnibus a Cambyse deficere, fratrique eius, quem Magus se esse fingebat, parere imperat. Ad comprimendam seditionem festinans Cambyses, gladio forte e vagina delapso se ipsum vulnerat, ex eoque ictu perit, cum solus (ut recte Iosephus annotat) sexennium regnasset. Primum enim imperii annum cum patre communem habuerat, quae causa est, ut ab Herodoto septem Cambysi, Cyro XXIX assignentur, quem tamen alii XXXXI annos regnasse consentiunt. Ctesias dum XXII Cambysi annos tribuit, haud dubie a prima eius ad regnum destinatione tempus computat.
DUm ita Cambyses perit, Magi duo fratres sese in imperio confirmant. Regnantis nomen Iustino Oropastes est, Esdrae Artasastes, aliis aliud. Eius fraus tanto efficacior fuit, quod persona regis apud Persas sub specie Maiestatis occulebatur. Ipse relaxatis in triennium tributis, indulgentia et largitionibus subditorum animos facile sibi acquirit, arbitrantium Cyri se beneficentissimi regis filio oboedire. Ad eum litterae venerunt e Syria, atrocius accusantes Iudaeos, qui ad templum reparandum Cyri iussu confluxerant. Magus approbata praesidum sententia, prohibuit aedificationem, priscam Iudaeorum felicitatem, Deique illorum potentiam extimescens. Iamque ipsi Persarum principes credebant, fratrem Cambysis regnare, cum Otanes vir nobilis, et in coniecturis sagacissimus, quod principes excludi animadvertit e regia, dolum odoratus, per filiam, quae inter regias pellices erat, rei veritatem cognoscit. Mago olim privato Cyrus aurem utramque praeciderat. Contrectatus hic per somnum a pellice, sine auribus esse proditur. Res hoc indicio prodita, defertur ad Optimates, in caedem falsi regis coniuratur. Septem tantum conscios fuisse constat, qui ex continenti, non dato in paenitentiam spatio, occultato sub veste ferro, ad regiam pergunt, interfectisque, si qui impedire cuperent, ad Magos fratres penetrant. Illi stricto ferro Aspatinis femur, Intaphernis oculum sauciant, at mox a reliquis conciduntur, ubi Gobriae imprimis et Darii Hystaspis robur enituit. Re ad populum delata, reliqui Magi pari sorte mactantur, festumque Magophonias annuum instituitur. Sic Persicum imperium a fictitii regis fraude liberatum eodem tempore, quo Cumani in Italia ab Umbris, Hetruscis, aliisque Barbaris suam Rem publ. vindicarunt. Illorum enim divitiis insidiantes Hetrusci, peditum quingenta milia, equitum duo de viginti contraxerant, quam multitudinem securissime irruentem sex milia Cumanorum, intra vallem montibus paludibusque clausam adorti, in fugam coniecerunt, Olympiade 64.
SUblato Mago, principes Persarum deliberatione habita paciscuntur, ut rex sit, cuius equus inter solis ortum primus hinniisset. Nam et solem Persae Deum credunt, et equos eidem sacratos. Ibi equus Darii desiderio equae, cui admissus fuerat eo loco pridie, propero hinnitu auspicium regni dedit. Darius patruele Cyri genitus, rex a collegis salutatur, qui ducta Cyri filia, regalibus nuptiis regni initia firmavit Primus ipse imperium totum XX satrapiis, regionibus 127 descripsit, annuosque exinde census in fiscum intulit; Persiam regum matrem, cui pater pro Praeside fuisset, liberam esse iussit. Hinc subditi Cyrum patrem, Cambysen dominum, Darium institorem appellarunt, quod regnum quaestui habere videretur. Mox gratitudo regis in bene meritos eluxit. Silosonti fratri Polycratis, a quo amiculo
erat olim donatus purpureo, Samum insulam restituit. Addita in Deum pietas, quae in praedecessore eius Cyro fulserat. Regulis enim suis praesidibusque imperavit, ut aedificationem sacrae aedis Hierosolymitanae, praebitis impendiis maturarent. Itaque hortantibus id ipsum Prophetis, Aggaeo et Zacharia, templum quadriennio consummatum est, sexto post anno quam Darius regnare coeperat. Eodemque fere tempore Babylon destructa, Ierosolyma restituta est. Templum enim Dei, cum LXX annis in favillis iacuisset, secundo Darii anno novum surrexit. Tam accurate divinae praedictiones per omnia eventis consonant. Erantque superstites non pauci, qui Ieremiam Vatem haec olim praecinentem audierant, aedemque priorem cum secunda non sine fletu comparabant. Iudaeis Zorobabel, vir stemmatis Davidici, et Iesus sacerdotes de stirpe Aaronis praeerant, iidem qui populum ante XI annos e Babylonia in patriam reduxerant. Babylonii vero per id temporis rebellantes, graviorem, quam a Cyro antea, cladem acceperunt. Ipsi obsidionis metu mulieres suas, paucis exceptis, omnes strangulaverant, ut viris militaribus uberior commeatus suppeteret; excubias strenue obibant, omnia ad sufferenda diuturnae obsidionis incommoda pridem comparaverant. Darius contractis in unum copiis, vigesimum iam mensem inexpugnabilem urbem circumsedebat. Ibi Zopyrus Megabyzi filius, unius e Magicidis, dolo urbem capit, viribus cunctis superiorem. Naso auribusque praecisis fidem facit Babyloniis, a Dario se contumelia ista affectum. Mox trucidatis, ex composito, aliquot Persarum turmis, transfugio adiungit gloriam: Sic custodiae urbis praefectus, Dario eam prodit; capta Babylon denuo, diruitur, muri portaeque eius destruuntur, nobiliorum civium tria milia suffiguntur crucibus, novi habitatores e vicinia in eam immigrant, fitque pago deinceps quam urbi similior, quae orbi terrarum imperaverat. Ita impletum Babyloni, quod continuata Hebraeorum Vatum oracula a tribus iam saeculis praedixerant.
Melior Atheniensium sors fuit eo tempore, quos Tyrannide Pisistratidarum Harmodius et Aristogiton, audaces duo iuvenes, coeperunt liberare. Hipparchus, qui et Diocles, Pisistrato genitus, Harmodii sororem, cum ipsum non posset, violarat. Harmodius, adiuncto sibi Aristogitone, amasio suo, tyrannum obtruncat, et dum caedem facit, ipse occiditur. Aristogiton comprehensus ab Hippia, interfecti fratre, et per tormenta conscios caedis edere iussus, omnes tyranni amicos nominavit. Quibus interfectis, quaerenti tyranno, an adhuc aliqui superessent? Nemo, inquit, praeter te, quem amplius mori gestiam. Eius virtute admonita libertatis civitas, Lacedaemoniorum ope captis Pisistratidarum liberis, Hippiam excedere ex urbe coegit, qui, profectus ad Persas, ducem se Dario adversus patriam suam obtulit.
Antequam vero pelleretur Hippias, Darius deleturus ignominiam, quam regnante Cyaxare Asiae intulerant Scythae, in fines eorum septingenta armatorum milia duxit, navesque sexcentas. Transgressus fretum, Asiam ab Europa disterminares, primum Thraces Getasque subegit, Scythae sui copiam non fecere. Eorum regiones latissimas, iuncto ponte Danubio, pervagatus, omnium rerum inopiam extimuit, et pontis Ionibus crediti rescissionem, trepidusque refugit in Asiam, relictis ad detinendos hostes, amissisque octoginta hominum milibus; quae iactura, abundante multitudine, inter damna numerata non est. Inde Perinthios, Paeonasque per Megabyzum domuit. Amyntas Macedonum rex legatis se suaque dedidit, quos mox Alexander regis filius, ob lascivius attrectatas feminas, in convivio trucidavit, submissis iuvenibus femineum in modum comtis, quos mulieres rati Persae, nimium
viros experti sunt. Facinusque impunitum mansit, delinitis vel argento, vel nuptiis regis filiae inquisitoribus. Explorato deinde Oriente Darius, qua flumen Indus miscetur Oceano, Indiam missis ducibus in potestatem redegit. Quin et in Africam fines imperii longius extendit.
Pulsus enim a Cyrenaeis Arcesilaus, cum Samiorum auxilio, regnum recuperasset, a Barcaeis Afris erat occisus. Eius mater Pheretima Aryandem Aegypti proregem, perpulit, ut misso exercitu de Poenis vindictam sumeret. Capta dolo Barca et direpta, cives captivi a Dario in Bactrianos relegati sunt, Cyrenaei Persis subiecti. Proximum bellum Ionicum fuit, cui postmodum omnis Graecia involuta. Eius concitores Istiaeus et Aristagoras Milesii, quorum ille in honore apud Darium erat ob sollertiam, hic Mileto praepositus, volente Istiaeo, cuius filiam duxerat. Verum Istiaeus praepostero amore reversionis in patriam, primum Aristagoram, hinc Milesios, mox totam Ioniam in rebellionem propellit. Athenienses iam pulso Hippia liberos, Aristagoras in societatem pellicit, Cyprum insulam iisdem consiliis implicat. Hinc Iones Sardes occupant, urbem incendunt, Byzantium capiunt, Cares in rebellionem agunt. Lis factis excandescens Darius, per Otanem et Artaphernem, aliosque duces amissa recuperat; Cyprios per Artybium in servitutem redigit. Cares Aeolesque arma iungentes perdomat. Aristagoram prae metu in Thraciam migrantem, Thraces cum exercitu occidunt. Miletus expugnata, incolae aut caesi aut in captivitatem rapti. Chios a Persis exhaustos, Istiaeus tot malorum auctor ad excidium deduxit. Sed dum praedando mare infestum habet, mox ab Harpago victus, atque ab Artapherne in crucem sublatus, poenas dedit perditae patriae.
Interim Macedonum domitor Mardonius, naufragio amissis circa Athon montem copiis, praefectura privatur, Graeci per legatos, quod Ionas adiuvissent, terram et aquam postulantur. Negant imprimis Athenienses et Eretrii. Itur Datis et Artaphernes e Ponto in Graeciam transire iussi, insulas passim et continentem vastant, Eretriam captam diripiunt. Inde ducenta peditum, decem equitum milia in campum Marathona deducunt. Athenienses, tardantibus Lacedaemoniis, persuasi a Miltiade cive suo, quondam Chersonnesi tyranno, vincunt Persas, ipso etiam occumbente Date, cuius cadaver petentibus victis denegatum est.
Herodotus sex Persarum milia proelio cecidisse, Iustinus ducenta memorat. Constat a decem milibus, ducenta milia in fugam acta, rarissimo exemplo fortitudinis. Nec enim facile tam exigua manus tantas opes prostravit. Tantaque virtus singulorum fuit Atheniensium, ut cuius laus prima esset, difficile iudicium videretur. Inter ceteros tamen Themistoclis adolescentis gloria emicuit, et Cynegiri, qui truncatis manibus navem, in quam Persae confugerant, morsu detinuisse scribitur. Cecidit et Hippias tyrannus Atheniensis, patriaeque funestum spiritum reddidit.
Similibus fere fatis Roma functa est. Eodem certe anno (is erat Olympiadis sexagesimae septimae quartus) Athenienses tyrannicidis statuas posuere, et Romani tyrannos eiecere.
Postremus enim regum Romanorum fuit Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluerat quam sperare, immissisque in socerum percussoribus, scelere partam potestatem non melius egerat quam acquisiverat. Nec abhorrebat moribus Tullia, quae ut virum regem salutaret, super cruentum patrem carpento invehi sustinuit. Ipse Tarquinius in senatum caedibus, in omnes superbia grassatus, corpus armatis circumsepsit, latomias, compedes, catenas primus Romae usurpavit. cum domi saevitiam fatigasset, tandem in hostes vertit. Sic valida
oppida in Latio capta sunt, Ardea, Ocriculum, Suessa, Pometia, Gabii, Gabios Sextus Tarquinus, facta ex vulneribus sponte sumptis fide transfugii, dolo occupavit, et de consilio patris, spectante nuntio, papaverum cacumina decutientis, principes civitatis interfecit. Superbus e manubiis Capitolium struens, in fundamentis caput humanum reperit, portentum imperii, per aliorum decisa capita incrementa habituri.
Ad illum Sibylla Cumaea anus venisse fertur, novemque libros carminum venales obtulisse, sed magno pretio. Parcius licitante Tarquinio, illa tres exussit, reliquis idem pretium statuit: et iam magis abnuente rege, alteros tres cremavit, superstitibus tantumdem arrogans pretii. Tum rex miratus mulieris consilium, suasu augurum numeravit ei, quanti indicaverat, librosque emptos duobus viris illustribus custodiendos dedit, quorum alterum mox, quod describendos communicasset Petronio Sabino, culeo insutum in profluentem abiecit. Hi libri incolumes mansere usque ad Olympiadem CLXX, quando exustis cum capitolio, alii Sibyllae Erythreae, aliarumque versus substituti sunt, inter quos aliqui etiam nothi irrepsere. Cumaeam enim praecesserat Heriphile Erythraea, illam Delphica, cuius versus plurimos fertur Homerus operi suo inseruisse.
Ceterum Tarquinii fastum tamdiu perpessus est populus, donec libido aberat. Filius vero eius Sextus, cum ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, illa dedecus ferro excidit, amici id regum exilio ulti sunt. Auctoribus enim Iunio Bruto, (qui brutum se ad id temporis metu regis avunculi simulaverat) et Collatino marito Lucretiae, Tarquinio imperium abrogatum, bona eius direpta, ager Marti consecratus, potestas in libertatis vindices translata est, mutato tamen tempore et nomine. Quippe ex perpetuo annuum placuit imperium, ex singulari duplex, ne solitudine vel mora corrumperetur, Consules pro regibus appellati, ut consulendum a se meminissent civibus. Et dignum se consultis nomine Brutus praebuit. Filios suos fratrisque, quod cum Aquiliis et Vitelliis ad recipiendum in urbem Tarquinios coniurassent, virgis caesos, securi percussit. Collatino quod Tarquinii nominis sensusque videretur, fasces patriamque abrogavit. Substitutus est Valerius Publicola, qui legem de provocatione ad populum tulit, fascesque plebi submisit. Regnatum Romae a VII regibus annos 244, cum adhuc, ubi plurimum, vix ad decimum quintum milliarium urbs possideret.
Hanc infantiam populi Romani facit Florus. Sequens aetas a Bruto Collatinoque Coss. in Appium Claudium; Q. Fulvium Coss. ducentos annos patet, quibus Italiam subegit, tempus viris armisque incitatissimum, ideo quis iure adolescentiam dixerit. Dehinc ad Caesarem 250 anni sunt, quibus totum orbem pacavit vel potius impugnavit. Haec iam iuventa imperii, et quasi quaedam robusta maturitas fuit.
A Caesare Augusto usque ad Alexandrum Mammeae lacertos movit viriles. Post eum varium genus Caesarum, noxios humores iugiter inter se confligentes intulit rei publicae, quibus dum medetur Christianismus, receptus a Magno Constantino, stetit senectute cruda, vegetaque. Sed post Valentinianum III infulis gentibus barbaris, tamquam potionibus venenatis emortua, sub Carolo M. refloruit: Novisque firmata regnis, velut a se genitis liberis, ipsa parens emarcuit, vim opesque eius pristinas filii reges, Roma ipsa, effeta anus, auctoritatem tamen priscam Papaeo dominatu sibi asserit.
Simul liberatus est populus, prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus: deinde pro sociis, tandem pro gloria et imperio, lacessentibus usquequaque finitimis. Prima cum Tarquiniis pugna, Aruns Tarquinius et Brutus Coss. se invicem occiderunt.
Hinc Porsena rex Hetruscorum, Tarquinium tentat restituere, primoque impetu Ianiculum capit. Ibi Horatius Cocles pro ponte sublicio stetit, et aciem hostium solus sustinuit, donec pons a tergo interumperetur, cum quo statim in Tiberim decidit, et armatus ad suos transnavit. Mox in castra Porsenae venit Mutius Scaevola, purpuratumque pro rege, cum neutrum nosset, occidit. Apprehensus et ad regem pertractus, dextram igni exussit, hoc supplicii a rea exigens, quod in caede aberrasset. Unde cum misericordia regis abstraheretur, quasi beneficium referens ait, trecentos adversus eum sui similes coniurasse. Qua re ille territus, bellum acceptis obsidibus deposuit. Inter illos Claelia virgo fuit, quae deceptis custodibus noctu castris egressa equum quem fors dederat arripuit, et Tiberim traiecit. Redditae sibi virtutem admiratus Porsenna, cum quibus optasset captivis, in patriam dimisit. Sic deiectus Porsennae praesidio Tarquinius, Tusculum [Orig: Thusculum] , et mox Cumas ad Aristodemum se contulit, ibique per XIV annos cum uxore privatus persenuit.
Interim Romani per consules, Valerium Poplicolam, Menenium, Virginiumque, Sabinos quadrienni bello edomant, et varias Tarquiniorum molitiones et coniurationes compescunt. Inter eas fuit Latinorum omnium ad Romam exscindendam conspiratio, quam T. Largius primus Dictator creatus, magistro Equitum Sp. Cassio, compescuit. Is magistratus sine provocatione fuit, seditioni sedandae, aut rei bene gerendae in summis periculis dari solitus. Mox alius Dictator A. Posthumius Latinos ad Regillum lacum acri proelio superat, ex quo praeter ipsum nemo ducum incolumis excessit. Capti Latinorum XXXM, ceteris pax indulta, foedusque priscum renovatum. Id cum religiose servarent, et Volscorum consilia Romanis aperirent, sex captivorum M recipiunt. Volsci item Arunci vincuntur eodem anno, quo rex Tarquinius Cumis periit.
Eo defuncto vix modum libertati Roma reperiebat. Plebs a patribus vexata, trans Anienem in montem sacrum secessit, tributi, usurarum, militiaeque onera incusans, nec revocari in urbem potuit. Ibi Menenius Agrippa, qui de Sabinis triumphaverat, concordiae commoda insigni apologo demonstravit. Olim, inquit, humani artus cum ventrem otiosum cernerent, suum illi negarunt ministerium. Cum eo pacto et ipsi deficerent, intellexerunt ventrem acceptos cibos per omnia membra disserere: et cum eo in gratiam redierunt. Sic senatus et populus quasi unum corpus, discordia pereunt, concordia valent. Hac fabula populus regressus est. Creavit tamen Tribunos plebis, qui libertatem suam adversum nobilitatis superbiam defenderent.
Dum Roma Athenaeque libertatem strenue tuentur, Sybaritae luxu opibusque superbi, vitam cum libertate profundunt. In Crotoniatas Tely duce trecenta hominum milia educunt, vi eos ad exules reddendos coacturi. At Crotoniatae centum millium exercitum opponunt, eique Milonem praeficiunt omnium certaminum victorem, prodigiosae fortitudinis virum, qui acie devicit Sybaritas, captosque omnes occidit. Sybaris ipsa capta et solo aequata, eiusque loco deinde a Graecis Thuriorum civitas condita, cui Charondas praeclaras leges tulit. Milonis filiam Democedes Medicus, qui Atossam Persiae reginam ex ulcere, ipsumque Darium luxatione letaliter decumbentes curaverat, cum dolo in patriam effugisset, matrimonio sibi iunxit. Milo quercum in agro fissam divellere manibus conatus, cum arbor excussis cuneis in naturam suam revocaretur, feris praeda factus est. Interea Darius cum bellum in Graecos restauraret, in ipso apparatu decidit, relictis multis filiis; regnavit annos sex et triginta.
Eius imperium non armis tantum sed etiam liberalibus disciplinis, veraque Dei notitia floruit. Per Iudaeam, prae aliis, Zacharias et Aggaeus prophetae divina
sapientia enitebant. In Mileto florebat Hecataeus [Orig: Hecateus] Historiographus, Athenis Aeschilus Tragicus. Alexandro Amyntae filio Macedonii in deliciis erat Pindarus Lyricus. Epheso evocabat Darius Heraclitum philosophum, illum qui omnia humana tamquam meras miserias flebat; Democrito contra omnia tamquam ineptias ridente. Heraclitus etiam Ephesios omnes mortis damnabat, quod civem suum Hermodorum urbe eiecissent, dicentes: Nemo nostrum solus frugi sit. At Europa Occidentalis pleraque erat eo tempore Asiaticis Graecisque incognita. Herodotus neminem noverat, cui visus esset Eridanus, Italiae fluvius, Celtas Europaeorum postremos facit, apud quos Ister oritur: Nos eos esse Germanos novimus, Europaeorum haudquaquam ultimos.
DArius adhuc superstes Xerxen, quem Atossa Cyri filia genuerat, Artabazani licet natu maiori praeposuit, maternae originis dignitatem veneratus. Is Aegyptum, quae a patre defecerat, secundo regni anno recepit, artiorique adstrinxit servitio, praeposito ei fratre Achemene, eodem pene tempore, quo Gelon Dinomenis filius, praetextu tutelae filiorum Hippocratis, tyranni Siciliae, Syracusana urbe totaque Sicilia potiebatur. Ab eo emptum frumentum Marcius Coriolanus consul plebi Romanae magno pretio dandum curabat, ut egestate coacta agros, non seditiones coleret. Ergo a Trib. Plebis Decio die dicta, ad Volscos patriae infestos concessit: eosque duce Attio Tullo adversus Romanos concitavit, et ad quartum ab urbe lapidem castra posuit. Cumque nullis civium legationibus flecteretur, a Veturia matre et Volumina uxore, matronarum numero comitatis, motus, bellum omisit. Dum autem exercitum domum reducit, a Volscis ut proditor acceptus, lapidibus obruitur, qui tamen mox occiso, per quem vicerant a Romanis victi et subiugati sunt. Iuxta idem tempus Hernicorum victor Sp. Cassius legem agrariam, de agris plebi dividendis, primus promulgavit, numquam deinde sine maximis Romae motibus agitatam. Sed cum largitione periculosas libertati opes strueret, regni affectati damnatus necatusque est. At vero Xerxes, devicta Aegypto, paternum in Graecos odium haud diu suppressit, convocatisque, et lautissimo convivio exceptis proceribus, de bello eis terra marique inferendo consultavit. Ibi vino hilarior, Vastim reginam forma praecellentem, principibus conspiciendam dare cupiens, repulsam tulit. Vastis, quod regis mariti imperium sprevisset, de sententia Persarum, regali toro depulsa est. Rex bellum adversus Graeciam totis viribus instruxit, Athon montem, toto longe dorso in pelagus procedentem, qua continenti adhaerebat, perfodit, fretoque navigabili pervium fecit. Erat exul apud eum Demaratus Lacedaemonius, quem collega Cleomenes spurium criminatus, quod septimestris fetus esset, regno deiecerat, substituto Leotychide. Is post fugam patriae amicior, quam post beneficia Xerxi Domino, omnia belli consilia Spartanis magistratibus occultis tabellis perscripsit. Iam vero Xerxes septingenta milia de regno, trecenta de auxiliis armaverat, exceptis lixis et calonibus, classiariis item militibus, qui amplius ter mille navibus vehebantur, copiasque suas, quia numero non poterat, spatio mensus fuerat, ut non immerito proditum sit, flumina ab exercitu eius siccata, terras pelago pontibus iunctas, omnemque Graeciam vix capiendae multitudini fuisse. Herodotus ultra ter vicies centena milia fuisse prodit. Adversus eum Graecia non tam armis, quam consiliis stetit. In itinere Xerxis omnia Asiae templa flammis data, excepto Dianae Ephesiae, Thessali, Dolopes, Peraebii, Locri, Magnetes, Achaei, Phthiotae, Thebanique, per legatos in deditionem accepti. Thespii et
Plataeenses soli e Boeotiis, cum reliquis Graecis foedus percussere. Athenienses enim, auctore Themistocle, horrendis Apollinis oraculis nihil territi, quicquid crat Graeciae reliquum, in Medos pro communi libertate erexerunt, tantaque animorum magnitudo fuit, ut Gelonis potentissimi Siculorum principis societatem, ob coniunctam imperandi ambitionem spernerent, et deditionis faciendae auctores lapidibus obruerent. Itaque tanti exercitus introitus in Graeciam, quam terribilis, tam turpis ac foedus discessus fuit. Primam classi cladem caelum ipsum intulit, subversis procellarum vi ad Magnesiam navibus CCCC. Alteram copiis pedestribus Lacedaemonii, qui Leonida duce Thermopylarum angustias occupaverant. Triduana enim pugna, cum hostes innumeros sustinuissent, ad postremum, discedentibus aliis Graecis, circumventi Spartani, nec tam victi quam vincendo fatigati, inter ingentes stratorum Persarum catervas occiderunt. Viginti Persarum milia a trecentis Lacedaemoniis, paucisque numero sociis, iugulata ferunt. Eademque die pugnatum ad Artemisium classe est, aequo fere marte, nisi quod iterum naufragio complures Xerxianae naves periere. Sed haec detrimenta confluxus devictarum gentium facile resarsiit. Quartam vero cladem, eamque maximam, Xerxes ad Salaminem insulam accepit. Athenienses, auctore Themistocle, urbe sua excesserant, navibus se suaque omnia imposuerant. Persae interim Athenas, Thespias, Plataeas, vacuas hominibus nacti, incenderant. Itaque adunata Graecorum classis trecentarum navium, angustias Salaminii freti tenebat, ibique potius, quam circa Isthmum, fortunam maris experiundam suadebat Themistocles, quod in arto pugnare, pro Graecis duceret, ne usui multitudo hostibus foret. Iungit consilio dolos. Ionas, pro quibus coeptum sub Dario bellum fuerat, inscriptis lapidibus litteris dubiae fidei reddit. Xerxi simulata proditione persuadet, ut proelium ineat, antequam Graeci dilabantur. Metuebat enim, ne sociis ad sua tuenda festinantibus, vires Graiorum minuerentur. Ergo fit atrox proelium et anceps, in quo a parte Xerxis Artemisiae Carum reginae virtus emicuit. At cum Iones monitu Themistoclis, paulatim se regiis subtraherent, fractiores illi animis fugam circumspiciunt. In ea trepidatione captae naves multae, multae mersae, plures non minus saevitiam regis, quam hostem metuentes, domum dilapsae. Hac clade perculsum et dubium consilii Xerxem, Mardonius aggreditur. Hortatur ut in regnum abeat: sibi CCC milia armatorum, lecta ex omnibus copiis relinquat: qua manu aut cum gloria eius perdomiturum se Graeciam, aut si aliter eventus ferat, sine regis infamia hostibus cessurum. Probatur consilium, deducuntur copiae, rex Abydo contendit: Soluto tempestatibus ponte, fretum navi traicit. Exercitus dum trepidi iter faciunt, inopia primum, mox etiam peste laborarunt, tanta morientium foeditate, ut viae cadaveribus implerentur, alitesque et bestiae illecebris suis sollicitatae, proficiscentes sequerentur. Interim Artabazus, in Graecia Olynthum expugnat. Mardonius, Atheniensibus frustra in foedus sollicitatis, in Boeotiam ducit, Thebanorum fretus commilitio. Graeci, coacto centum et decem millium exercitu, duce Lacedaemoniorum Pausania Cleombroti, Atheniensium Aristide Meoclis filio, Masistium equitatus Persici praefectum, in conflictu interimunt. Inde commisso ad Plataeas proelio, universam Persarum sociorumque Graecorum aciem profligant, profugiente velut ex naufragio cum XLM Arthabazo. Cecidit dux ipse Mardonius, castra referta regalis opulentiae capta, splendidissima Graecis victoria data: quos, diviso inter se auro Persico, divitiarum tum primum luxuria invasit, victoribus tandem ipsis exitialis.
Eodem die in Ionia sub monte Mycale adversus Persas dimicatum, Leotychide
et Xantippo ductoribus, Persarum plus XL milia cecidere: fama victoriae ad utrosque exercitus dimanante, die quo pugnatum velocitate incredibili: nisi rectius dixeris, quae divinitus fiunt, certis solere signis antea declarari mortalibus. Sic Ionia Persarum iugo liberata, Europaeorum se fidei addixit.
Ut servitutis periculum Graeci, sic extremi interitus Iudaei eodem tempore adierunt, evitaruntque. Erat in aula Xerxis Hamanus, Amalecita, homo fastu intolerando. Eum rex ad supremos honores evectum regia adoratione coli praeceperat. At Mardochaeus natione Israelita, divini quam humani iuris observantior, profanum hominem, et de gente Hebraeis exsecrabili oriundum, nullo cultu prosequebatur. Ob id invisus Hamano, seque suosque gentiles universos prope exitium esse intellexit. Hamanus enim a rege edictum impetraverat, quo Iudaei omnes stato die necandi curabantur. Et factum esset, nisi Esther, quae et Atossa, olim pupilla Mardochaei, tunc Xerxis post abdicatam Vastim coniux, malum intercessione sua vertisset. Eius enim erga Deum pietate, apud regem precibus, praesentissima a Iudaeis clades in caput machinatoris retorta, Mardochaeo secunda a rege dignitas, hostibusque Hebraeorum pernicies procurata est. Iudaeis se defensantibus, 75000 adversariorum interiisse constat. Mutatio sortis annuis feriis, festaque gratulatione celebratur.
Compertum praeterea est, eodem die a Gelone Syracusanorum rege, Poenos ad Himeram devictos, et Leonidem cum suis ad Thermopylas, in Xerxis castra irruptione facta, strenue proeliatos.
Etenim Carthaginenses inter et Persas convenerat, de Graecis per Siciliam eodem tempore debellandis, cum Persae Atticam subigerent. Quare missus in Siciliam Magonis, qui imperium Poenorum condiderat, filius Amilcar, cum validis trecentorum millium copiis, navibus bis mille, ad Himeram castra posuit. Urbem defendebat Theron Agrigentinorum princeps, qui impar Poenis Gelonem in auxilium vocat. Gelon armatis peditum L milibus, equitum 100, propero agmine in Poenos profectus, aliquot secunda proelia fecit. Hinc interceptis Selinuntiorum litteris edoctus, quo tempore submittere Poenis subsidium vellent, suos pro Selinuntiis in hostilia castra mittit, classem incendi imperat. Ipse eadem hora ex alio latere Poenos adoritur. Sic dum securus sacris operatur Amilcar, ad aras ipse suas obtruncatur, Poeni animis consternati ingenti vincuntur strage, nec pauciores LM occumbunt. Reliqua multitudo in tumultum quendam elapsa, etsi manu se fortiter tuetur, tamen siti subacta in Gelonis manus venit, Siciliamque mancipiis implevit. Naves quae effugerant, tempestatibus subversae, vix nuntios cladis Carthagini reliquere, ut plane intelligas, quam nullae hominum sine Deo vires sint. Tot rebus secundis elatiores Graeci, ipsi inter se dissidere incipiunt. Athenienses reductis e Troezene ac Salamine uxoribus liberisque, urbem flammis absumptam de integro condere, moeniaque maiora complecti moliuntur. Lacedaemonii spei urbis invidentes, dehortantur ab incepto, spreti pro imperio agunt. Ibi idem, qui cives antea servarat, nunc quoque patriam consiliis instaurat Themistocles. Legatus, Spartam proficiscitur, diemque de die proferendo, spatium consummando operi civibus quaerit et obtinet. Refectis muris, senatum Lacedaemoniorum adit, liberrimeque professus communi iure gentium factum, quod fecissent Athenienses, quare si suos legatos recipere vellent, quos Athenas miserant, se remitterent, aliter illos numquam in patriam redituros. Sic Athenas remissus, Pyreaeum portum condit, cives ad rei nauticae studium accendit, inquilinis et artificibus immunitatem impetrat, civitatem a casu multo ampliorem efficit.
Exinde Lacedaemonii adscitis XXX Atheniensium
navibus, illatum a Persis bellum vindicaturi, duce Pausania Cypri urbes maritimas, Byzantiumque secus Bosphorum Thracium occupant. Ibi Pausanias pro ducatu regnum Graeciae improbissime affectans, proditionis praemium cum Xerxe nuptias filiae eius paciscitur, nuntios a se missos interfici, ne res pateat, curat. Sed dux Atheniensium Aristides, eius belli socius, collegae conatibus iustitia et moderatione obviam eundo, proditionis consilia discussit, sibi et Atheniensibus imperium maris peperit. Pausanias tandem Argilii indicio proditus cum in Minervae aedem confugisset, obstructis valvis, quibus primum Alcithea mater lapidem apposuerat, turpi morte magnam belli gloriam maculavit.
Gloriosior mors Fabiorum et Themistoclis eo tempore fertur. Romani enim cum adversum Veientes bellarent, familia Fabiorum illustris, hostes sibi privato nomine subigendos depoposcit, et profecti trecenti sex, assumptis clientibus, duce Fabio consule, saepe victores, ad Cremeram fluvium castra posuerunt. Veientes vero ad dolos conversi, pecora ex adverso in conspectu illorum posuerunt: ad quae progressi Fabii, et in insidias delapsi, ad unum occisione perierunt. Unus ex ea gente propter impuberem aetatem domi relictus, genus propagavit. At Themistocles ob timorem potentiae, testularum suffragiis e patria eiectus, quam servaverat, mox Lacedaemoniorum invidia et cruentis accusationibus exagitatus, ad Molossorum regem Admetum, et ab eo in Persiam profugit. Ibi calliditate animique magnitudine singulari apud Xerxem, eiusque filium gratiam adeptus, Magnesiae domicilium fixit, ac ne bellum ingratae patriae inferret, voluntaria morte obiit. Romae Appius Claudius consularis, tumultuantis iratique populi iudicium infelici dextra praevenit. Graeci interim ducem constituunt Cimonem, Miltiadis filium, qui patrem, ob peculatus crimen, in carcere mortuum, translatis in se vinculis, ad sepulturam redemerat. Is non inferior virtutibus Miltiadis patris, Xerxeis terrestri navalique bello superatis, XX virorum milia, triremes CCCXL in potestatem redegit, Athenienses ad summam Graeciae dignitatem provehit, cum interim Lacedaemoniorum urbs terrae motu pene eversa aegre se adversus Hilotas et Messenios defenderet, Argivi vero Mycaenas, oppidum quondam nobilissimum, solo aequarent.
Etiam Siculi tunc recuperatae libertatis laude floruerunt. Nam post Gelonem quidem Germanum eius Hieronem, Catanensis coloniae parentem, tulerant, at Thrasybulum, alterum eius fratrem, improbissime dominantem, armis expulere, qui exul apud Locros privata in domo consenuit; Syracusae popularis imperii statum L X annos conservarunt.
Eodem tempore exeunte Olympiade 78, Xerxes Persarum Monarcha, cum ultra viginti annos imperium varia fortuna gessisset, ab Artabano, corporis custode, in cubiculo suo interfectus est, additusque funeri filius natu maximus Darius, cui parricidium sceleratus interfector imputaverat. Successit Artaxerxes, qui cognitis proditione Bacabasi insidiis, dolum dolo ultus est, et Artabanum cum septem filiis neci dedit.
REgiae vero Persarum domesticam cladem odorati Aegyptii, occasionem sibi rebellandi sumunt creato rege Inaro, qui Africam tenebat, imploratisque Atheniensium suppetiis, a quibus trecentas naves impetrant. Adversus eos mittitur Achaemenes, Artaxerxis patruus, cum instructissimo trecentorum millium exercitu. Sed conflictu habito, virtute Atheniensium superatur, seque Memphiticis tueri muris cogitur. Interim e Persis supplementum adducunt ingens Artabazus et Megabyzus, qui militem suum exercitatione ad laborem
et fortitudinem duraverant. Igitur statim obsidionem dissolvunt Inari, aversoque fluvio, in quo stabat classis Atheniensium, in sicco eam destituunt. Eam mox ipsi classiarii cremant, ne usui fiat Persis. Qua clade fracti Aegyptii se dedunt, Inarus proditione captus in crucem agitur, Atheniensibus ad pugnam paratis datur venia, ne eorum audacia cladem victoribus concieat. Sic e multis pauci incolumes in patriam reversi sunt, victis tum Corinthiis et Epidauriis, Aeginetarum etiam deditione triumphantem. Roma per id tempus e pestilentia aegre eluctata, intestinis vexabatur dissidiis, Tribunis plebis patricios novis rogationibus, mox utrosque Appio Hordonio infestante, qui armatis clientum 4000 capitolium insederat. Inde gravi cum caede tandem deiectus est, Valerio Cos. in proelio occumbente, qui plebi perferendarum de communi iure legum spem ingentem fecerat.
Iudaeorum tunc resp. ab Optimatibus regebatur, suberatque imperio Persico, vectigalibus tributisque variis obnoxia. Nam Zorobabele defuncto Praesides eam exhauriebant: et sacerdotes ac primores populi, patriarum legum incuriosi, cum profanis gentibus commixti, mores earum ac linguam imitari coeperant. At ineunte septimo anno Artaxerxis, nova lux populo Hebraeorum affulsit, totaque politia eorum priscam integritatem recuperavit, prout iam sequenti libro dicetur. Nam huic finem in tribulationis Iudaicae sine constituere placuit, ubi hoc saltem admonuero, viguisse hoc tempore historiarum conditores Herodotum Halicarnassaeum et Hellanicum, Philosophos, Democritum et Anaxagoram, item Protagoram, quod de diis dubitasset, ab Atheniensibus damnatum. Viguisse et Poetas, Chaerilum, et Phryniscum, Sophoclem et Euripidem Tragicos, Platonem et Cratinum Comicos. Pictores quoque Zeuxin, Timantem Parrhasium, Polycletum et Phidiam statuarios.