06/2006 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - spell-check performed


image: bs003

IOHANNIS CLUVERI HISTORIARUM Totius Mundi EPITOME, A prima rerum Origine usque ad annum Christi M DC XXX, E sexcentis amplius Auctoribus sacris profanisque, ad marginem adscriptis, deducta, et historia unaquaeque ex sui saeculi scriptoribus, ubi haberi potuerunt, fideliter asserta. Accessit per ipsum Auctorem continuatio Historiae ad annum M DC XXXIII. nunc aucta usque ad conclusionem pacis inter Anglos et Batavos initae, anno M DC LXVII. Editio septima multo correctior et emendatior. CUM UBERRIMO INDICE. [illustration:

EXSPECTANDO

Elia and two ravens bringing bread and meat (1 Kings 17) ] AMSTELAEDAMI, Apud IOANNEM RAVESTEINIUM, Civitatis et Illustris Scholae Typographum Ordinarium. CIC ICC LXVIII. Cum Sacrae Caes. Maiest. Privilegio.


image: bs004

[gap: praeliminaria; body text]

page 343, image: s343

PHOCAS.

PHocas Tyrannus verius quam Imperator, ut acquisivit potestatem, ita gessit, crudelitate, temulentia, fraudibus, nequitia nobilitatus apud posteros. Cosrhoes, Mauritii interfecti amicus, ob caedem amici iniquam, parricidae bellum intulit. In eum missus Narses, a Phocae descivit imperio, victorque iam Germani, quem ei Phocas successorem dederat, ac celebris apud Persas victoriis, a fratre Tyranni Comentiolo iuramentis inductus est, ut fidei se Phocae traderet. Sed Phocas, contempta iurisiurandi religione, fortissimum virum, cum Constantinopolin venisset, vivum incendit. Interfecit et cognatos omnes Mauritii, praeter Philippicum, monasticen amplexum. Nec Commentiolus Thraciae Praetor evasit exitium, iamque id ipsum priscus timebat Patricius, cui Phocas Domnentiam iunxerat filiam. Peractis enim splendide nuptiis, cum signa Prisci ac Domnentiae, Tyranni essent statuis pari columnarum ordine copulata, indignissime rem Phocas accepit.

Gregorius Papa Phocae de imperio gratulari sustinuit, alteroque eius anno morte avocatus, Sabiniano reliquit sedem avaritia et tenacitate infami, cui post sesquiannum successit Bonifacius III. Hic contendit a Phoca, ut sedem Romanam caput omnium Ecclesiarum constitueret. Eo enim saeculo Constantinopolitana Ecclesia parem sibi cum Romana honorem vendicabat, atque haud dubium in Oriente tenebat primatum. Sed annuit Tyrannus ambitiosis Papae postulatis, gnarus quanti referret in italia Pontificum amicitia niti. Sed Bonifacio III, post VIII menses ac dies XII, vita functo, eiusdem nominis IV suscepit gradum, et ex Pantheo, omnibus quondam diis Romanorum sacrato templo omnium Sanctorum et Mariae virginis Rotundae Basilicam effecit, eiusdem indultu Phocae, commutata in melius, non abolita superstitione.

Dum ita Romano insultatur Imperio, Persae Syriam, Phoeniciam, Palaestinam subigunt; Cappadociam, Paphlagoniam et Galatiam vastant excursionibus; populabundi Chalcedonem usque procurrunt. In Europa Avares persultant Thraciam, ac Romanae legiones utrobique occidione occiduntur.

Super haec omnia pestis humani generis Phocas, cum nescio quid populi in eius temulentiam cavillarentur, furore percitus multos necavit, alios mutilavit, aut demersit mari: aliquos praetorio inclusit, quo a multitudine incenso captivi diffugere. Iudaei quoque Antiochiae, excitata seditione, complures Christianorum, interque eos Anastasium Patriarcham trucidarunt, cadaver Antistitis in foro cremarunt publice. Ea ob facinora aut capite aut genitalibus puniti sunt, anno Phocae septimo.

Verum ut nulla tyrannis vel quieta est vel diuturna, Heraclius Africae Dux, a Prisco et Gregora patriciis adiutus, ea pacta iniit, ut qui praevenisset ex iis Phocam, imperio frueretur. Praevenit Heraclii filius Heraclius, ac navali superior pugna, urbe regia potitur. Photius vir illustris cuius coniugem Phocas stupraverat, occupata regia, solio eum deturbat, vinctumque exhibet Heraclio. Dicente Heraclio, Itane miser administrasti Rem publ.? amens dolore Phocas, ac fortunae praesentis oblitus, Tu vero, inquit, melius eam administrabis? ob quod dictum calcibus in eum insiliit Heraclius, detractisque ob multorum uxores adulteratas, virilibus, aereo eum camino exurit, anno tyrannidis VIII. Ex universo Phocae exercitu, qui per seditionem eum creaverat Imperatorem, duo tantum milites supererant: reliquos varia mortis via perdiderat magistratuum vindex Deus.

Nec minus in femina apparuit iudicii divini specimen. Caganus, id est, Rex Avarum, immensa cum multitudine incursans Longobardiam, occiso cum copiis Gisulpho duce, qui Agilulpho Regi suberat, Foroiulium arto


page 344, image: s344

premebat obsidio. Hic dum lustrat munitiones, a Romilda Gisulphi coniuge visus, impudicos eius oculos pulchritudine ac aetatis flore capit, proditione urbem obtinet, proditrice matrimonium eius pacta. Ad hunc modum multa Longobardorum agmina servitute, aut vita sua, unis emunt mulieris voluptatem. At Caganus, nefariam Romildae perosus libidinem, una ei nocte, quod promiserat, exsolvit, de cetero cum militibus tradidisset polluendam, postremo transfixam palo interemit. Filiae Romildae matris dissimiles, arte conservarunt pudicitiam. Nam pullorum carnes mammis substratas, calore corporis putrefecerunt, eoque foetore abegerunt milites, omnes ob id Longobardas pro foetidis exsecrantes. Earum altera deinde Alemanorum Regi, altera Baioariae Principi nupta, egregia custoditae pudicitiae praemia habuerunt. Agilulphus Longobardorum Rex, Theudolindae iudicio allectus, in matrimonio iuxta ac regno Anthari successit, ac coniugis impulsu, quam Gregorius Papa libris litterisque instruxerat, catholica religione imbuit Longobardiam. In Hispania Vittericus, qui Liuvam Recaredi filium occiderat, id quod fecerat suo Regi, est passus, septimoque regni anno inter epulas a suis caesus occubuit. Eum Gindemanus bienni, inde Sisebutus octenni imperio est secutus. Hoc tempore Sclavini qui et Winidi, durum et flagitiosum Hunnorum Avarumque (qui postea Hungari uno nomine dicti sunt) imperium excusserunt, sumpto Rege Samone, negotiatore Franco, cuius auxilio Hunnos acie superaverant.

Iohannes Grammaticus, dictus Philoponus, Monophysitarum haeresin instauravit, Tritheitarum condidit, refutatus a Leontio Monacho et Georgio Pisida. Iacobus Syrus, ob tenuitatem vocatus Zanzalus, Armeniam Syriamque Severiani et Eutychiani implevit dogmatis: ex eo Iacobitae dicti.

HERACLIUS.

HEraclius dissolutam tyrannide Rem publicam, egregie sed lente resarsit. Comperto Cosrhoem Christiano nomini infestum, imperio illudere, et Avares Europam depraedari, cum maxima laboraret militum inopia, legationibus tentavit pacem componere. Sed cum nullum effusioni sanguinis modum statuerent hostes, confidenter, quantiscumque in unum contractis copiis, contraivit. Tardius illud factum, quam res postulabat. Nam cum primo Heraclii anno usque Antiochiam processissent Persae, altero expugnarunt Caesaream Cappadociae, tertio etiam Saraceni Syriam incursarunt, quarto Damascus venit in potestatem Cosrhois, quinto Palaestina et Ierosolyma, dicente Cosrhoe, numquam se parsurum Christianis, nisi crucifixum inficiati, Solem adorarent. Morabatur interim heraclium Caganus Avarum perfidus, pacem saepe bello mutans, Cosrhoes, expugnata Ierosolyma, infinitam Christianorum multitudinem perdidit. Fertur, Iudaeos vili pretio commercatos sanguinem Christianorum, ad XC milia captivorum occidisse. pretiosum crucis lignum, et Zacharias urbis Episcopus, captivitatem subiere Persicam. Anno Heraclii sexto protulerunt Persae arma in Aegyptum, captaque Alexandria, totam Aegyptum, et Libyam, usque ad Aethiopes subegerunt, ditatique immensa praeda ad suos remearunt fines. Septimo anno capta a Persis Carthago, Heraclium adhuc Cagano fatigante et praedae habente Thraciam, Ioanne etiam Lemigio, Smaragdi successore, et deinde Eleutherio Exarchis, per Italiam tyrannidi inhiantibus, militumque coniuratione interemptis. Hasce tantas calamitates attraxerat imperio Phocas, quod indignissima Mauritii caede et filiorum eius efferasset animum Cosrhois, Christianis interim plerisque verbum divinum ac ius fasque omne conculcantibus. Ne tamen ludibrio esset hostibus


page 345, image: s345

nomen Christianum, indutus tandem zelo Dei Heraclius, composita quomodocumque pace Avarum, exercitus Europaeos in Asiam transtulit, ac detracto etiam templi auro, quod daret militibus, profectus est in Persas. Hortatus suos ut memores Dei ac iniuriarum, quas Barbari intulissent cultoribus eius, pietatem iustitiamque sectarentur, improvisus Armeniam intravit, coactumque pugnare Sarbarum ducem hostilis exercitus, acie devicit, et castris exuit. Reversus XIII anno Imperii, penetrata interiori Perside, variis proeliis multa Persarum milia orco demisit, lucos eorum cum igni, quem colebant, sacro evertit, et in obvia quaeque ferro et igni grassatus est. Tanta eum captivorum copia onerabat, ut cum in Albania hibernaret, L milia laxatis vinculis abire sineret libera.

In hoc tempus, annum scilicet Domini DC XXIII incidit manifestatio pseudoprophetae Mahumedis Saraceni. Hic cum pauper esset et orphanus, ad cognatam suam praedivitem, nomine Chadigam, primo ut mercenarius, deinde ut sponsus se applicuit, perque eam nactus est divitias vix speratas. Chadiga cum aegre ferret maritum morbo vexari epileptico, specioso eius mendacio est decepta, fingentis apparere sibi Gabrielem Archangelum, cuius consternatus aspectu, mente defecta concidat. Id mendacii Sergius monachus ob Nestorianam haeresin Byzantio pulsus, audacter firmabat, cuius adiutu et Iudaici cuiusdam impostoris, novae prodierunt revelationes, quibus honoratur quidem Mariae filius, ut Propheta magnus et lux gentium, sed Deus esse aut Dei filius negatur. Infideles appellantur, qui crucifixum colunt, et qui sanctam Trinitatem credunt; Laudatur circumcisio, licentia datur utendi uxoribus quibuslibet: E Christianismo, Iudaismo, Ethnicismo inusitatum religionis chaos struitur, illaqueandis indoctis et simplicibus, ac deliniendis voluptatum sectatoribus aptum. Mecha urbe pulsus metu civium suorum Mahumedes, ab Heraclio petiit habitandi locum, et anno eius XV, ut habet Diaconus, Arabaum Princeps coepit haberi.

Cosrhoes tunc furens, quod premeretur ab Heraclio, expilavit templa suae ditionis Christianorum, coegitque eos Nestorianismum, qui iam ante Armenios tenebat et Georgianos, amplecti. Atque ut undique circumdaret bello Caesarem, missis ad Avares, Bulgaros, Gepidas et Sclavinos nuntiis, paciscitur cum eis de invadenda Constantinopoli. Id cum gnarum esset Heraclio, partitus et ipse copias, in auxilium vocat Turcas, quos Chazaros nominabant, ad XL milia Obsidetur ergo ann. Christi DC XXVI. ab infinitis Barbarorum copiis Byzantium, sed miro DEI favore, post decem dies ignominiosa fuga dissipantur: Solus persarum Dux Sarbarus Chalcedonis obsidioni inhaerescit. At Turcae auxiliares, cum non ferrent crebros Persarum insultus, sensim sunt dilapsi, heraclius eo magis ad fiduciam animatos milites, ad Niniven usque deduxit, acerrimoque proelio fusis hostibus, Razate etiam duce et multis Principibus interfectis, ferias natalitias egit in Assyria. Cosrhoes semet inclusit Seleuciae, ac misso Sparthario ad Chardarigam, collegam apud Chalcedonem Sarbari, ut eum interficeret, quasi cum Heraclio sentientem, implevit confusionis Persas. Comprehenso enim a Romanis internuntio ac re vulgata, Heraclius offert pacem Cosrhoi: Hanc cum repudiaret Tyrannus, facile auxit Caesar in maius eius odium. Gundabundas Sarbari Chiliarchus transfugit ad Romanos ac plerique duces Syroi se applicarunt primogenito tyranni, quem ille privare hereditate, ac Merdasen, Syra uxore genitum, diademate ornare constituerat. Convenit ergo inter Heraclium et Syroen de pace, si captivi et adempta loca restituerentur. Syroes Rex lectus, subito oppressit patrem fugientique catenas iniecit. Congestis


page 346, image: s346

deinde auri et gemmarum acervis: Ob haec, inquit captivo, Romanos in Persas concitastit, tantumque fudisti sanguinis: Fruere ergo divitiis tuis. Sic fame maceratum ad dies quinque Cosrhoen, cum prius Merdasen, quem regno destinaverat, aliosque filios in conspectu eius iugulasset, tandem sagittis configi Syroes iussit. Dignum vastatore mundi exitium, ut qui in Romanos, a quibus regnum receperat, tam ingratus exstitisset, ab eo vita pariter ac regno privaretur, qui suam ipsi vitam deberet. Restitutis utrinque captivis, et quae bello occupata fuerant, lignum quoque crucis et Zacharias Praesul Ierosolymam redierunt; septimoque anno Imperator triumphabundus de victis Persis, partaque pace, Constantinopolin introivit.

Ceterum ut erat aliis disciplinis liberalibus, ita et Astronomiae addictior Heraclius, comperisse per Astrologos dicitur, imperium suum a circumcisa gente vastandum: Ratus ergo Iudaeos designari, cogit eos abiurare perfidiam, et Christiana sacra suscipere, reluctantes undique eicit, vetans quoque eis, intra tria milliaria appropinquare Hierosolymae. Id ipsum Sisebutus in Hispania, et Dagobertus Francorum in Gallia rex, in Iudaeos statuerunt, quem zelum vocat Dei Isidorus, sed non secundum scientiam. Iudaeorum sane aliqui Mahumedi se aggregabant, messiam hucn esse suum rati, sed cum camelo eum vesci vidissent, retrocesserunt; Mahumedes in nonum annum propagata ferro et fraudibus ditione sua, constitutisque quattuor Amiris ad expugnandos Christianos, dolo uxorum suarum periit, ann. Heraclii XXII, Christi DC XXXII. Quo tempore et Suintilla Gothorum in Hispania rex, qui primus pulsis undique Romanis, tota Hispania potitus fuerat, a Sisenando regno deiectus est.

Obiit tunc etiam Lotharius Francorum rex, qui Brunichildem reginam, Chilperici matrem, quod perpetua discordiarum semina sparsisset inter reges Franciae, ac decem reges suis machinationibus peremisset, altero pede et brachio mutilavit, religatamque ad equae indomitae caudam, membratim discerpi fecit. Lothario Dagobertus in Austrasia, Neustria et Burgundia, Aribertus alter filius in Aquitania successit.

Porro Amirae Mahumetici volentes irruere in Arabicum castellum, a Theodoro Begario repelluntur: tres eorum cadunt, quartus aufugit, Chalegus nomine. Frenari sic potuisset licentia praedonum, ni successum eis praebuisset Spadonis cuiusdam Romani importunitas, qui militibus, eremos illas tuentibus, iussus stipendium persolvere, per ludibrium Saracenos canes appellavit portioneque eos sua fraudavit. Hac enim ignominia exacerbati milites, assuetam latrociniis Saracenorum gentem in rebellionem propellunt, ac duce Abubecher, cognato Mahumetis, occupant regiones Gazae, ac Sinae montis aditus, frustra obnitente praefecto Caesareae Palaestinae, rarumque in multos praedones militem armante. Defuncto post biennium Abubechero, Principatum sumit Homar, statimque aggressus Arabiam, Bosram urbem capit, Theodorum Heraclii fratrem Edessam usque fugat. Heraclius duos opponit Saracenis duces, Theodorum Sacellarium, et Bahanem, instructos XL millium exercitu; Sed cum Sacellarii agmina vicissent Saraceni, Bahanes a suis renuntiatur Augustus. Quamobrem desertus a Sacellario, vento etiam proeliantium Romanorum ora pulveris implente, in angustias cogitur Bahanes, caediturque a Saracenis; Homar Damascum et mox Phoeniciam occupat. Hinc in Aegyptum profert arma, eamque tributo subdit. Anno Heraclii XXVI aciem dirigit adversus Hierosolymam, obsessamque biennio capit, cum Sophronio Episcopo ac totius Palaestinae Christianis securitatem promisisset. XXVIII Heraclii anno, qui erat istius saeculi XXXXIII, expugnatur


page 347, image: s347

Antiochia: Muhavias ab Homaro Praetor seu Amiras ab Aegypto ad Euphratem ordinatur. Inde Hyaidus Dux Edessam et Daras cum Mesopotamia occupat. Sequenti anno potentissimum Persarum regnum, quod post annum Syrois dominatum, tenebat Hormisdas, addorti Saraceni, in fugam coniciunt Hormisdam, captisque filiabus Cosrhois, cum omni apparatu regio, mire tot victoriis triumphantes, late imperitant Orienti. Quarum nuntio cladium in diffidentiam coniectus Imperator, ex Athanasii Syri colloquio haereseos labe etiam aspersus est. Nam cum inquisivisset apud Patriarchas, Sergium Constantinopolitanum et Cyrum Alexandrinum, essetne una in Christo voluntas et operatio, an duae; audissetque unam esse, in errorem per inscitiam incidit. Decessit aqua intercute, anno imperii XXXI, illegitimis quoque nuptiis Martinae, filiae fratris sui, indignatione Dei irritata, quae et in posteros, ut solet eiusmodi in crimine, desaeviit.

Columbanus ex Hibernia his temporibus in Galliam, comitatusque S. Gallo in Helvetiam devenit, firmaturus Christianismum. Amandus Gandavi superstitiones confutavit ethnicas, Eduinus rex Northumbrorum in Britannia, praedicante Paulino, suscepti Christianismum, ab Oswaldo successore deinceps propagatum.

At Constantinopoli Martina, ut contra leges ducta, ita secundum leges mota imperio est. Comperto enim eam suo privigno Constantino III. post quattuor mensium potestatem, venenum propinasse, conscio Patriarcha Sergio, perbrevi usa est imperio.

Idque solo Caesareae Palaestinae excidio memorabile factum, quam septennio obsessam, expugnavit tunc tandem Muhavias Saracenus. Martina, exsecta iudicio senatus lingua, filius eius Heraclionas abscisso naso, post semestre imperium, pulsi sunt in exilium. Constantini filius Constans, nepos Heraclii, avitum obtinuit principatum. Pyrrhus patriarcha in Africam aufugit, successore Paulo, Ecclesiae Oeconomo, Isaacius Exarchus Ravennae, certior Honorio Papae congestos pecuniarum thesauros, eos sibi rapit, Mauritiumque chartularium, qui Italico regno, adactis in sua verba militibus inhiabat, capit, ac Ravennae supplicio afficit. Longobardis post Ariobaldum regnabat Rotharis, eorumque leges scripto comprehendebat, anno postquam in Italiam venerant LXXVII. Isidorus eo tempore Hispalensis rem Catholicam in Hispanis scriptis adhuc durantibus promovit.

CONSTANS II.

COnstans II. qui et Constantinus laudato ob punitam Martinam Senatu, sopire conatus Episcoporum de voluntatibus Christi dissidia, exstinctam esse controversiam iussit. Sub eo Homar, structo Ierosolymae templo Mahometico, a Persa quodam transfossus interiit, succedente Hormano, qui Gregorium patricium, Constanti rebellantem in Africa devicit proelio, et Africae partibus Saracenicum tributum imposuit. Anno sequenti (erat is Constantis septimus) Muhavias expedita mille septingentarum navium classe, invasit Cyprum, captaque a Saracenis Constantia, Insulae eius metropoli, imposuit ei iugum. Aradus Insula restitit sane acriter, sed pertinaci Muhaviae oppugnatione superata, dedit tandem manus, cum pro civibus et habitatoribus suis liberam, quo vellent discedere, potestatem hosti extorsisset. Ne Constantinopolin invaderent Saraceni, fratrum duorum (buccinatoris filii erant) stupenda impedivit audacia, qui effractis foribus carceris trucidarunt Amiram, et iniecto in classem igni, cum omni eam apparatu cremarunt.

At nihilo Muhavias mitior, novam struit classem, ac prope Phoenicem Lyciae portum, navali bello profligat Constantem, tanta Romanorum caede, ut


page 348, image: s348

mare eorum sanguine purpurasceret, et Imperator vili circumdatus amiculo, inque dissimulationem sui compositus, elaberetur hostiles manus. Tunc etiam Rhodus Insula a Saracenis subacta, qui celebratissimum in ea Solis Colossum demoliti, aes eius statuae Iudaeo cuidam Emiseno vendidere, onus nongentis camelis asportatum.

Sed mox cum intestinis quaterentur dissidiis Saraceni, quod aliqui Muhaviam, aliqui sequerentur Halin Mahumetis generum, qui novum se iactabat prophetam, et Gabrielem ad se missum divinitus, per errorem adiisse Mahumetem mentiebatur, repressa nonnihil audacia est gentis, invidiosis tumidae successibus. Muhavias quottidiano se mille nummorum tributo obstrinxit Imperatori, quoad redintegrata concordia suorum dependere illud neglexit. Idemque Muhavias cum partes Halis, aqua intercepta, siti excruciaret, sine dolore de iis victoriam tulit, Constantis anno XV.

Constans Martinum, Romanorum Pontificem, qui acto Episcoporum concilio Monotheletas damnasset, per Olympium Exarchum iussit Constantinopolin deportari. Inde auditum in Synodo, cum non satisfaceret adversariis, misit Chersonam in exilium, suffecto in Episcopatum Eugenio. Abhinc in dies peior, Theodosium fratrem suum, licet Clericum pridem, interficit, eiusque parricidii agitatus furiis, quod frater ei in somnis subinde calicem cruore plenum exhiberet, de deferenda Constantinopoli, et transferenda aliorsum sede cogitat. Aiunt voluisse eum Romam migrare, quod plus diceret honoris matri quam filiae deberi. Sed cum Imperatrix et filii, cognatorum ac populi deliniti precibus, Byzantii remanerent, evanuit hoc consilium. Ferunt Byzantium quoque venisse his temporibus Persarum regis coniugem, et Christianismo imbutam exemplo movisse regem, ut eidem religioni nomen suum daret.

Ceterum Constans in Italiam transgressus, cum Longobardis et Romoaldo eorum principe varia fortuna depugnavit. Primum Luceriam et plerasque Apuliae civitates, a Longobardis possessas devicit, Grimoaldo eorum rege, patre Romoaldi trans padum tum occupato. Nam cum Rodoaldus filius Rotharis, a Longobardo quodam, cuius uxori stuprum obtulerat, periisset, Aripertus successor eius, Theudelindae reginae fratre genitus, duobus filiis adolescentibus reliquerat regnum. Oborta ut fit fratrum dissensione, Grimoaldus Beneventanus princeps, dum suspectum habet insidiarum Godobertum, a quo accitus auxilio fuerat, interfecerat eum, ac regno potitus, altero ex fratribus profugiente, Romoaldo filio dederat Beneventanam ditionem, quacum Constans Imperator bellum gerebat. Sed cum comperisset adventare Grimoaldum Caesar, soluta Beneventi obsidione, Neapolin se recepit, atque exinde affectus clade a Romoaldo, Romam. Ei sexto ab urbe milliario, Vitalianus Papa, cum clero populoque Romano occurrit. Constans cum B. Petro pallium, auro intextum obtulisset dono, paulo post multo plura Romanis, quam dederat, abstulit. Duodecim diebus omnia urbis ex aere ornamenta mandavit detrahi, etiam tegulas, quibus opertum erat pantheon, a Bonifacio IV omnium Sanctorum honori dicatum. Inde Siciliam, Calabriam, Sardiniam, Africam insolitis exhausit tributis, tanta Graecorum avaritia, ut a maritis uxores, filios a parentibus avellerent. Quare ut haud lenta suevit esse malorum poena principum, mulieribus Siculis, saevitiam eius exsecrantibus, ab Andrea Troili situla capiti eius impingitur, ad eumque modum in balneo exstinguitur Constans, anno imperii XXVIII.

Anno mortem eius praecedente Sapor Armeniae praefectus, qui ad Muhaviam Saracenum defecerat, equo perfidum caput per lasciviam ad portam affligente, interiit. Amorium Phrygiae oppidum


page 349, image: s349

insigne, quod Saraceni expugnarant, feliciter est a Romanis receptum.

Anno imperii Constantis undecimo, cinerem de caelo narrat decidisse Diaconus; addit cum illo Sigebertus secutam esse diram pestilentiam, visumque spectrum venabulo circuire et pulsare domos, totidemque exinde mori cuiusque familiae, quot vicibus ostium esset pulsatum. Id ipsum anno huius LXXXII contigisse vult Regino Prumiensis, ac imperante bono angelo, pulsationem illam mali genii manu factam.

Vitalianum Papam hoc tempore organna musica ad concentus sacros adhibere coepisse, liber Pontificalis memorat. Flandri, docente Eligio, Noviomagensi Episcopo, Christum induerunt, Mercii etiam in Britannia, Osuii regis exemplum secuti, referente Beda, qui illa tempora attigit.

Constante Augusto, decessit Dagobertus Lotharii filius, Saxonico, Sclavico, et aliis bellis clarus. Is cum superstitionem circa corpus S. Dionysii Parisiensis propagasset, percrebuit de mortuo rumor, debuisse animam Dagoberti ob exspoliationem Ecclesiarum, a diabolis abripi, sed interventu Dionysii, cui se devoverat, esse liberatam. Successerunt ei filii, Sigebertus Austrasiae, et Clodoveus, qui et Ludovicus, Burgundiae reges.

Zechius Croata, e gente Sclavorum nobilis, perpetrato domi homicidio, iudicium ultionemque fugiens, in regionem eam venit, cui nunc Bohemia nomen est, ac Bohemicam condidit gentem. Frater eius Lechus, paupertatis et exilii comes, in aliam locorum planitiem [orig: planiciem] coloniam deduxit, cui Polonia nomen datum. Nam planicies Sclavorum lingua Pole nominatur. Eius heredes in numerosam multitudinem brevi colaverunt, ac Russiam, Pomeraniam, Cassubiamque sui generis hominibus impleverunt, sicuti Zechii Moraviam Lusatiamque.

CONSTANTINUS IV. POGONATUS.

COnstantinus IV. Constante genitus, eoque adhuc superstite insignibus ornatus imperii, prima lanugine vestiebat maxillas, cum genitor eius in Sicilia occideretur. Eam cum ad ulciscendam patris mortem in expeditione nutrisset, rediens promissa barba, Pogonati invenit cognomentum. Mizizium seu Mazentium quendam Armenium, conspicuum decore corporis ducem, legiones Sicilienses Imperatorem dixerant; Sed Theodorus Calliopa Exarchus, ac vicini in Sardinia Africaque exercitus, aegre ferebant novi hominis potestatem. Itaque classe victus, et a Constantino interemptus est. Sociis tyrannidis, inter quos Iustinianus erat patricius, poenae inflictae. Ceterum clamantibus Orientis proceribus, Heraclium et Tiberium fratres Constantini, pariter esse coronandos, ut sicuti crederent Trinitatem, it et a tribus regerentur Principibus: Constantinus simulato assensu, evocatos principes pro seditiosis interfecit, praecisoque fratribus naso, spem capessendi omnino ademit imperii.

At Saraceni in omnes occasiones intenti amplificandi dominatus, vastarunt Africam, raptis in servitutem LXXXM. hominum capitibus. Direptis deinde Syracusis, septem in circuitu Byzantii promontoria occupant. Varia inter Byzantinos ipsosque proelia commissa narrantur, donec septenni bello, pluribus navibus hominibusque amissis, redire ad sua coacti sunt Arabes, dum domum cogitant, obortis divina indignatione tempestatibus, mari demerguntur omnes. Quam cladem correcturus Suphiam, accepit parem, Callinici Mathematici artibus invento igni marino, quo omnis Saracenorum classis combusta est, perierunt hominum XXX milia. Accessit alia calamitas Saracenis anno Constantini nono. Mardaitae Libanum et reliqua Palaestinae montana insederant, auctique


page 350, image: s350

servorum et indigenarum transfugio, nihil eis tuti relinquebant. Idcirco rati id, quod res erat, Mahumetani, Christianorum imperium divina muniri virtute, pacem ineunt ad triginta annos tributariam, terna milia auri pondo, quinquagenos viros, totidemque equos promittunt Caesari annuos.

Hoc intellecto, hostes Graecorum Europaei veriti, ne ad se vis belli transiret, concordiam ab Imperatore missis legatis muneribusque petierunt. Ita Oriente atque Occidente pacato, factus est sequenti anno terrae motus, ingruentium malorum praenuntius, Muhavias Saracenorum Princeps decessit, successore Gizido filio.

Nec diuturnam mortalibus quietem peccata permittunt sua: Bulgari gens Scythica a Volga fl. devocati, in Transdanubianas provincias semet effundunt, effuse omnia vastantes. Illis terra marique, non sine gravi animi motu, occursans Constantinus, terrorem incussit quidem, ac munitioribus se locis tenere compulit: at protracto bello, dum levandae pedum aegritudini, in mesembriam sese balneis lustraturus abit, editur per castra rumor, metu perculsum cessisse, fugaque exercitus, nemine persequente, oritur. Tum vero cedentium tergis inhaerentes Bulgari, caedes faciunt maximas, ac positis cis Istrum tentoriis, Sclavinos sibi subigunt. Necessitas etiam tributi imposita Constantino, ut Romanis ditionibus parceretur, dedecore eius maiore quam damno.

Constantinus deinceps quietus unire Ecclesias studuit, iam inde a Proavi Heraclii tempore, ob Monotheletarum errorem dissidentes. igitur concilium indicit Constantinopoli, ac CCLXXX Episcopos contrahit in unum. Iussi sunt omissis disputationibus Philosophicis, pacifico colloquio de vera fide perquirere, datis de bibliotheca Constantinopolitana, sanctorum patrum, quos petebant, libellis. Ibi convicti, qui unam voluntatem, et operationem in Christo adstruebant plurima patrum loca falsasse, Georgius Byzantinus Patriarcha correctus est, Macarius vero Antiochenus cum suis sequacibus simul et decessoribus, Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo et Petro anathemate notatus. Theophanes Abbas Antiochenae praepositus Ecclesiae est. Ierosolyma et Alexandria Episcopos ad Synodum non misere, a Saracenis occupatae. Agathonis Romani legati primas ibi tenebant, praesidente tamen Imperatore. Decretum, venerandas esse quinque Oecumenicas Synodos, Nicaenam, Constantinopolitanam, Ephesinam, Chalcedonensem, Constantinopolitanam alteram sub Iustiniano, et hanc sextam Universalem, qua ut duae in Christo sunt naturae, ita duas esse voluntates et operationes in unum conspirantes, placuit.

Cum deinde iterum civilibus laborarent dissidiis Mahumetani, et Muctar novus pseudopropheta Persidem occupasset, Abdimelechus ab Aegyptiis, Palaestinis et Phoenicibus probatus, devicit tyrannos, pacemque a Muhavia quaesitam instauravit. 365 nomismata, totidemque servos et equos tributo Constantino obtulit, qui paulo post obdormivit anno Imperii XVII.

Pecuniam hactenus pro ordinatione Pontificis, Roma dependerat Augustae potestati. Eam relevavit hic Imperator, hac tamen lege, ne quis citra decretum Caesaris Papa consecraretur. Ravennati Episcopo mandatum, ut Romano se ordinandum sisteret, quod ille Exarchorum fretus auctoritate facere antea neglexerat.

Partharis Longobardorum Rex, e dissidiis cum Godoberto fratre varios expertus exilii casus, Grimoaldo ob laesum post sectionem venae brachium, exstincto, velut a Deo revocatus successit, iustitiae et liberalitatis cultor egregius. Similis ei Bamba Hispaniarum Rex, qui laudabiliter gesto regno, victisque etiam Saracenis littora carpentibus, monachi habitum sumpsit. Hildericus rex Franciae, Bodilonem e nobilibus, cum servili verbere castigasset, in venatione ab


page 351, image: s351

eo cum praegnante uxore caesus est, sic Theodorico in coenobium ante detruso, reditum ad sceptrum aperuit, et Ebroino Maiori domus (sic proximam regiae potestatem vocitabant Franci) ad regni administrationem. Ex eo nimia Maiorum domus vis facta, regibusque ipsis formidolosa. Ebroinus Leodegarium, antea sibi adversatum, post varia tormenta, capitis affecit supplicio.

IUSTINIANUS II. RHINOTMETUS.

COnstantino Barbato successit filius Iustinianus, Anastasia Augusta natus, acris quidem sed praecipitis ingenii, qui cum suo omnia arbitratu faceret, rem publicam seque in gravissimas coniecit calamitates, et magna fortunae varietate supremam orbis potestatem habuit. Primum duce Leontio, Iberos, Albanos, Armenios, Medos, aliasque Orientis nationes in suam redegit ditionem, Saracenis inter se ipsos decertantibus. Nam Abdimelecho grande cum Persiae et Arabiae tyrannis bellum erat, quibus [orig: queis] tandem devictis, totam Persidem, Mesopotamiam, maioremque Armeniam subiugavit; ac per id intestinis Mahumetanorum dissidiis imposuit finem, anno Iustiniani V.

Interea tamen Saraceni rerum suarum prudentes, pacem cum Iustiniano, reddita ei Africa, inierant tributariam, pendentes in dies singulos millena nomismata: servumque simul et equum, addita lege, ut Mardaitae, in sessores Libani et montium reliquorum, amoverentur a Iustiniano, quippe, qui omnes Arabum civitates a Mopsuestia in Armeniam usque infirmas inhabitatasque efficerent: Contra vero Iberiae, Cyprique tributa ex aequo dividerentur. Sed ea cautio, Mahumetanis, quam Graecis oportunior erat. Mardaitae enim Christianarum propugnatores partium, perpetua e Saracenis praeda victitabant, quorum XIIM cum suis Iustinianus copiis sociasset, nudavit per imperitiam fines sui imperii, eosque barbarorum insultibus patefecit. Idem secundo regni anno, foedus a patre suo ictum cum Bulgaris dissolvit. Inito victor, postea in angustiis oppressus est, corruptoque exercitu, pene solus Byzantium revolavit. Anno deinde septimo cum e Sclavicis gentibus evocasset XXX armatorum milia, quem populum [gap: Greek word] appellitabat, elatus robore copiarum, Saracenicam pacem disrupit, praetendens, monetam non pendi sua signatam imagine.

Saraceni implorato periurii ultore Deo, scriptas pacis conditiones hastae alligarunt, sublatisque in acie instar vexilli, cum Romanis conseruerunt manus. Sed primo congressu inferiores, pecuniis corrumpunt Sclavorum ducem, quorum cum XX milia transfugissent ad Saracenos, dempsere animos reliquis, foedamque in Romanis fugam excitarunt. Iustinianus ipse cum paucis servatus, ut Leucarem pervenit, reliquias Sclavicae illius acquisitae gentis omnes occidi, cadavera in mare abici praecepit. Agareni ab eo tempore impune Romanas incursarunt provincias, et Sabbatius, Armeniae Praetor, cognita Imperatoris clade, Armeniam eis tradidit.

Hinc acta Constantinopoli Synodo, decretum inter alia est, nequis presbyteros cogeret a ductis legitime uxoribus abstinere, quod scriptum sit, honorabile in omnibus coniugium, et torus immaculatus. Cui refragantem Sergium Papam, qui Cononi post ingentes eligentium turbas et dissidia successerat, Iustinianus mandavit trahi Constantinopolin: sed renitente exercitu Ravennate, frustra fuit Imperatoris legatio, qui et paulo post imperio excidit. Cum enim Stephano Persae, Eunucho, et Theodoro Monacho, hominibus avaris et atrocibus, qui nec ab Imperatoris matre cohiberent manus, se suaque omnia permitteret, civium promeruit odia. Itaque Leontium ducem suspectum sibi, et biennio in vinculis habitum, dimittit ad Graeciae praefecturam,


page 352, image: s352

parum sibi boni ab reconciliato Principe exspectantem. Leontius Pauli Monachi Astrologicis inflatus vaticiniis, audendum aliquid dicentis pro secundis adeo fatis, Byzantium regreditur, assumptisque fidissimis effringit carceres, quibus non pauci nobilium ad supplicia servabantur. Eorum concursu, adiuvante praesertim Callinico Patriarcha, a quo caedem publicam auspicari velle Iustinianus dicebatur, extrahitur e regia sua Imperator, praecisoque naso (unde ei Rhinotmeti nomen) et lingua, relegatur Chersonam, anno imperii X. Ministri tyrannidis funibus raptati per urbem et incensi sunt.

Ita Leontius Imperium arripuit, et triennio qualitercumque tenuit.

Nam Arabes tum alias provincias incursando, tum Africam subigendo multum Imperio damnum inferebant. Lazicam Sergius eis Patricius prodidit. Sed Ioannes frater Imperatoris Leontii, universis cum copiis missus, mascule recuperavit Africam, expulsis Saracenis, perbrevi vincentium gaudio. Caliphas enim mox adornata ingenti classe, iterum invasit Africam, cui impar Iohannes Constantinopolin maiores postulatum vires proficiscitur. Interim Classe Romana in Cretam appulas, partim ignominia sua, quod victi cessissent Saracenis, partim metu Leontii, cum res novare cuperent praefecti, persuadent classiariis, ut Absimarum Cibyrraeotam Drungarium salutent Augustum, qui Tiberius appellatus est. Hic Byzantium pervectus, proditis sibi clavibus, urbem occupat, Leontium desecto similiter, ut ipse Iustiniano fecerat, naso, custodiae tradit, ac principibus, qui ab illo stabant, exilii damnatis, imperio potitur.

Dum ita gliscentibus Christianorum vitiis, propagatur Mahumetismus, Germaniae quibusdam populis melior Dei notitia coepit illucescere.

Nam praeter Kilianum, ducis Francorum Gosberti coniugis dolo peremptum, Wigbertus, Willibrordus, Suidbertus, Wilibaldus, Eovaldi, ex Anglia profecti, Frisiis, Rugis, Danis, Saxonibus, Bructariis, Francis Orientalibus ac vicinis eorum, Christianam instillare religionem tentarunt, conatu non prorsus irrito. Nam Suibertus Westphalis, Willibrodus Traiecti Frisiis Episcopi sunt facti, annitente et Pipino, novo palatii magistro per Gallias, qui post multas antecessorum neces, dignitatem hanc erat adeptus, ut Radbodus Frisiorum Rex Euangelistis illis pacem vel invitus daret.

Ceterum Tiberius Absimarus, simul rerum potitus est, fratrem suum Heraclium in Orientem adversus Agarenos, Theophylactum Patricium, Ioanni Exarcho successorem in Italiam misit. Heraclius Samosata usque peragratis Syriae regionibus, hostium ad ducenta milia vel cepit, vel occidit, praeda ditatus immensa, ipso Christi anno septingentesimo. Et Armeniorum Principes, occisis per seditionem Agarenis, in Romanorum ditionem se restituerunt. Sed Mahumetes tum Princeps Arabum, acerbam de eis exegit vindictam, coactisque iterum parere incolis, Principes gentis Armeniae vivos cremavit. Inde cum arma inferret Ciliciae, acerrimis repulsus est proeliis, ac maiore exercitus eius parte deleta, Heraclius reliquos fere omnes cepit, et ad fratrem Absimarum transmisit, pro mancipiis futuros.

Sub haec elapsus custodia Iustinianus, Principis seu Chagani Chazarum amicitiam et affinitatem impetrat, ducta eius sorore Theodora. Fretusque illis fidei vinculis per annum fere degit in Phanogoria, donec Barbarus Rex, Absimari auro correptus, illum tradere promisit, hospitem et affinem suum. Sed ille fuga antevertit exitium, praesentiens scelus a Theodora, quae per servum insidias suo marito locari intellexerat, cuius et instinctu vocatis ad se seorsim percussoribus ambobus fauces elisit. Relicta


page 353, image: s353

deinde coniuge, ad Trebellin Bulgarorum regem profugit, cuius et armis protectus, et in patriam reductus est, anno exilii decimo. Castris ad moenia positis, largiter proscissus conviciis a Byzantinis, tertio post die aperto grandi aquae ductu intravit urbem, fugiente Absimaro. Sed is in urbem retractus, atque interempta magna civium multitudine, cum altero usurpatore imperii Leontio, ad pedes Iustiniani iacuit vinctus, clamante populo: super aspidem et Basiliscum ambulabis. Calcati ergo pedibus ambo, in medio circi spectaculum fuerunt, supplicio de eis sumpto. Callinicus Antistes, demptis luminibus, Romam est exulatum missus, suffecitque ci Iustinianus Cyrum, a quo exul animatus ad recuperandum imperium fuerat.

Indulsit inde Iustinianus nimium dolori suo, utpote qui Leontii odio, quoties truncas emungebat nares, unum aliquem, qui in eius fuisset partibus, ad supplicium iuberet rapi, quod et antea, cum promittere Deo clementiam in hostes, tempestatibus iactatus admoneretur, crudeli proposito iactaverat se facturum.

Trebellin quidem Bulgarorum Regem magnifice donatum dimiserat: sed oborto postmodum de finibus dissidio, rupta pace, bellum genti maximo apparatur intulit. Bulgari, ut imparatiores, territi initio in montes se abdidere; at conspicati postea palabundos otio indulgere Graecos, tanta eos strage ceciderunt, ut Iustinianus, conscensis propere navibus, multo cum dedecore Constantinopolin refugeret.

Iram deinde in Chersonaeos exspuit, memor se, cum apud eos exularet, pene in ipsa novarum rerum molitione ab illis oppressum. Itaque misso exercitu, quoscumque nancisci potuerunt, Maurus Patricius, et Helias, Praetor creatus Chersonae, crudelissime mactarunt, primoribus etiam igni assatis, solos impuberes ad servitium custodierunt. Sed nec illis parcendum decernens ultor sanguinarius Caesar, classem eos advectum misit, frustra dehortante Constantino Papa, quem Roma evocaverat, magnoque in honore habebat. Nam laetari etiam visus, quod oborta tempestate septuaginta tria Chersonaeorum milia fluctus rapuissent.

Tum vero patuit pro miseris et innoxiis vindicem Dei oculum vigilare. Nam quia exscindi Chersonaeorum oppida, et parvulos, allidi ad parietes mandarat, illi implorato Chazarorum ope, Philippico Bardani persuadent, qui nuper ab exilio revocatus, classis praefecturam acceperat, ut imperium induat, adiuvante Helia Praetore. Bardanes transfugio classis in ipsum missae confirmatus, in Iustinianum insurgit, qui interemptis in sinu matris Heliae liberis, ipsam coquo Indo nubere coegerat. Quare Helias Amastri urbe capta, ubi erat Iustinianus, sua ei manu caput amputavit: Filiusque eius Tiberius, quem a Theodora susceperat, atque imperii crearat consortem, e templo abstractus, pecudis instar secto gutture occubuit, de stirpe Heraclii ultimus, cui soli contigit Augustorum, ut sextum haberet e sua progenie successorem. Imperabat Iustinianus post exilium annum VII, cum exercitae crudelitatis poenas exsolvit.

Nec Longobardis per italiam civilia arma defuere illa tempestate. Alachis dux Tridentinus Guniberto Regi rebellavit, occupato etiam Ticino, sede Longobardorum regia, quam absente Rege duo ex optimatibus fratres defectori prodiderunt. Erat sacro imprimis ordini infestus Alachis, ac iam olim Perthari rebellis, patri Cuniberti, intercessione Filii recuperaverat gratiam Patris. Cunibertus contra in tantum aestimabatur viris Ecclesiasticis, ut Clericus ei corpore persimilis, habitu industus regio, congrederetur acie cum Alachi, mortemque oppeteret pro rege. Quamobrem eo vesaniae processit Alachis, ut iuraret, si denuo victoria potiretur, se puteum Clericorum testiculis impleturum. Sed mox infandi odii damnatus a


page 354, image: s354

Deo, in proelio cecidit, suoque exitio antecepit, quae in alios crudelis consultaverat. Cuniberto post duodecenne regnum vita functo, filius successit Luitbertus, qui a Taurinensium duce, agnato suo, victus acie, atque mox a filio eiusdem Ariperto captus occisusque, eadem traxit ruina tutorem suum Ansbrandum; cui tamen ad Boioarios profugo, Luitprandum filiolum clementia victoris an contemptus remisit. Aripertus ita potitus regno, Alpes Cottias, factam olim a Nerone Imperii provinciam, Pontifici Romano donavit, ac donationis instrumentum aureis perscriptum litteris ad Iohannem VII Romam misit. Id initium temporalis Paparum dominii exstitit. Ecclesiasticum in transmarinas Ecclesias, iam inde a Leonis primi temporibus, sibi arrogare coeperant, et a Phoca Tyranno Oecumenicum sumpserant cognomentum, quod decessoribus suis, licet oblatum inde ab Chalcedonensi concilio, contemptum tamen pro fastus Antichristiani nota, praeclare scripsit Gregorius. Sed nunc Constantini ad pedum usque oscula se demisit Iustinianus: Cerdualla vero Westsaxonum in Britannia Rex, Romae initiari Christo voluit, initiatus sacro fonte statim decessit, successore Ina.

At Conredus Merciorum in Anglia Rex, assumpto secum Offa, Sigeri Orientalium Saxonum regis filio, pro regiis monastica Romae indumenta sumpsit. Felix Archiepiscopus Ravennas, qui subesse Romano nollet, dignitatem amisit et oculos. Iudaei per Hispanias regno Egicae comperti insidias struere, omnes in servitutem redacti sunt, bona eorum fisco adiudicata, liberi eorum septimum egressi annum Christianis traditi, quorum institutione avitas traditiones desuescerent.

Magnae tunc erant Pipini ducis Austrasiae, in regno Francorum vires, qui magister palatii sub Theodorico, Clodoveo et Childeberto regibus, regiam exercebat potestatem, et Lambertum Traiectensem Episcopum creaverat. At cum postea Plectrudi coniugi pellicem superinduceret Alpaidam, ex qua Carolum Martellum genuit, nec ferret mulier Lamberti censuras, Dodoni eum fratri suo trucidandum obiecit Leodii, qui sceleris poenas exigente Deo, vermibus postea corrosus, ob intolerantiam foetoris Mosa flumine demersus est. Pellex expiando flagitio scilicet et caedi, collegium Canonicorum suo sumptu instituit. Ea tunc temporis deploranda devotio inolere coeperat, ut maxima flagitia templis excitandis expiari putarentur. Sed quam Deus abhorreat libidines ac scelera, Hispaniae exemplum monstravit istis temporibus.

Ibi Recesuindi nepos Rodericus, Vitizae Regi, a quo pater eius, Gordubensis Comes, privatus oculis fuerat, adiutu Iustiniani Imperatoris acie devicto paria reddit, ac Gothorum in Hispania regnum familiae suae debitum recuperat. Inde subditis, ne filios Vitizae revocarent, exarmatis, viam pandit Saracenorum turmis, ut impune depraedentur littora. Mox effusus in libidines, cum Iuliani comitis uxorem adulterio maculasset, sibi totique regno attraxit perniciem, Iuliano Saracenos, Taricho duce, ex Africa in Hispaniam transportante, ut domus suae casum patriae ruinis ulcisceretur. Hi in monte, qui Gebel Tarich, hodie Gibraltar, ex duce appellatur, castra munierunt, ac bellum Hispaniis exitiale e flagitio Regis ortum intulere.

PHILIPPICUS BARDANES.

INterim Philippicus Bardanes, iugulato, ut dictum est, Iustiniano, invadit imperium Graecum, tenetque biennio et mensibus novem. Constantinus Papa cum populo Romano nomen, litteras et imagines eius plane respuit, praetexens haereticum esse Imperatorem, cui nulla debeatur oboedientia.

Nam Philippicus, Monachi cuiusdam


page 355, image: s355

Monotheletae, qui ab eo adhuc exule Synodi sextae abrogationem stipulatus, imperaturum esse praedixerat, secutus iudicium, Monotheletarum sententiam approbabat, eiectoque Cyro Patriarcha, alium istius factionis substituerat, per quem acto conventu infirmavit, quae in Monotheletas erant decreta. Idem melior verborum, quam rerum gerendarum, congestos a decessoribus thesauros prodegit stolide, nihil pensi habens, cui quid largiretur. Bulgari sub eo Thraciam, Saraceni Asiam vastarunt, occupantes Pisidiae Antiochiam. Quare in odium venit apud proceres, atque ab illorum duobus, ut e convivio digressus somno indulget, domi suae privatur luminibus. Postridie (erat dies pentecostes) Artemius Secretariorum Princeps, publice renuntiatur Imperator. Theodorus et Buramphus, quorum fraude excaecatus erat Bardanes, proximis sabbatis passi sunt, quod fecerant suo Imperatori. Primus Pontificum Constantinus, adspectu haereseos, oboedire renuit summae in terris potestati. Onuphrius ex imaginum despectu obortum Philippici hunc contemptum memorat, cum Petrus regi qualicumque propter Dominum iubeat parere.

Similem fere casum expertus eodem tempore Longobardorum Rex Aripertus, is qui Alpibus Cottiis donarat Pontificem, sollerti quidem ingenio Princeps, dissimulata maiestate passim explorate solitus, quid de se, quid de iudicibus populi sentirent; numquam ostentare legatis divitias aut rerum abundantiam, ne aliis de se quam ipse sibi plus crederet; ad extremum praecipiti metu pristinam felicitatem ac prudentiae laudem corrupit. Nam ex dubio cum Ansprando exule proelio [orig: praelio], quod Ticinum refugisset, auxit hosti animum, suis dempsit. Quorum reveritus offensam, dum auro gravis transire in Franciam festinat, demergitur pondere, ac Ticino amne suffocatur. Ita potitus rerum Asprandus novennio exul, actaque trimestri potentia, Luitprando filio transmisit sceptrum.

ARTEMIUS ANASTASIUS.

ARtemius, qui et Anastasius, Philippicum imperio male parto, male gesto, male exuit, post biennum et ipse paulo molliori fortuna eodem exuendus. Agareni tunc depraedati Galatiam, Ulidis iussu classem instruebant in Phoenicia, qua urbem obsiderent regiam, quos praeveniendos ratus Artemius, tum civibus imperavit de commeatu sibi prospicere in triennium, et qui re artiori essent, emigrare, tum classiarios ire iussit armatos igni marino, ut apparatum Saracenorum incenderent. Sed ex his audentiores, Ioannem Diaconum pro imperio eos alloquentem Rhodi confodiunt, et Theodosum Adrumettenum, tributa colligentem, cogunt imperare invitum. Qui progressus Constantinopolin versus, semestribus proeliis fatigavit Artemianos, ac tandem proditione quorundam admissus in urbem, diripiendam permisit seditiosis et auxiliaribus suis Gottho-Graecis, Germanum novellum Patriarcham ac Principes pro Artemio stantes constrinxit vinculis: Imperatorem ipsum Nicaeae se tradentem, eiurato imperio, tonderi in Clericum, et Thessalonicae exulare iussit. Artemio huic cum Constantino Papa bene convenit, quod missis legatis confiteretur se assentire sextae Synodi canonibus; ac proinde Romae Petrus Dux, Philippici portans imaginem, ob quam Romani seditionem moverant, eam sponte abiecit. Tum Rodericus Hispaniarum Rex, collectis regni viribus, proelio congreditur cum Saracenis, occisisque licet XVI eorum milibus, cadit tamen ipse, et Barbari potiuntur Hispania, Hispalin, Legionem, Cordubam occupant, Francis ea, quae Gothorum adhuc erant in Galliis, ad se rapientibus. Eorum tunc Ductor praecipuus Pipinus fatis concessit. Vidua eius Plectrudis Carolum Martellum privignum suum mancipavit


page 356, image: s356

custodiae, ex qua tamen ille, mortuo paulo post rege Dagoberto, elapsus, paternam adeptus est dignitatem, eamque tanta gessit felicitate, ut stirpi suae Francorum regnum acquireret.

THEODOSIUS III.

THeodosius vero Imperator arbitrio militum sibi obtrusum principatum, vertente anno deposuit. Quia enim Dux Orientis Leo, Artemii secutus partes, nequaquam consentiebat per vim invasae dominationi, eiusque virtus timori Saracenis, exercitibus reverentiae erat, capto per eum filio Theodosii, pater suas vires tanto conspicatus impares fastigio, exuit semetipsum purpura, atque accepta fide, nihil in se consultum iri gravius, vitae reliquum tranquillus pro Clerico exegit Ephesi. Filius eandem sortem amplexus, sibi potius quam aliis imperare didicit.

Hoc regnante, Pergamum cepit Musalmas Saracenus. Nam cum oppidani, Magi cuiusdam instinctu, dissecto mulieris praegnantis utero, fetus eius sanguine dexteras inunxissent manicas, iusto DEI iudicio victi, nefariae impietatis suae poenas exsolverunt.

LEO ISAURUS.

LEo inter familiares adscitus Iustiniani, atque ab eo Abasgis domandis in Alaniam seu Albaniam missus, exstincto ipso, et Philippico excaecato, Orienti Rector datus ab Artemio fuerat. Quo amoto, favore fisus militum et Artabasdi Praetoris Armeniorum, cui filiam desponsarat Annam, ad imperium emersit, fraudesque elusit Musalmae et humaris, principum Arabicorum, sub tegmine pacis faciundae provincias depraedantium.

Itaque ingenti adornata classe, Constantinopolin pene triennium obsident, atque interim cum frigore, bello, fame, pestilentia, sine numero periissent, navibus partim fluxili in aquis igne, partim fulmineae grandinis tempestate consumptis, partim etiam demersis, qui remanserunt abscedunt, ex tribus navium milibus, ut ferunt, vix quinque cladis nuntias domum retrahentes, documentum potentiae DEI, quem Christiani venerabantur. Bulgari soli XXII milia ex iis, praedatum excurrentia cecidere. Hoc urbis regiae periculum occasionem suam ratus Praetor Siciliae Sergius, inhiat tyrannidi, eamque Gregorio cuidam e suis dat gerendam. Sed Paulus Chartularius missu Leonis profectus in Siciliam, in fugam egit Praetorem, peremptoque Gregorio, deprecantem Sergium recepit in fidem.

Similiter tertio Leonis anno Nicetas Xylinites in novas spes recuperandae dignitatis impulit Artemium, Thessalonicae exulantem, qui et Bulgarorum fultus auxiliis Byzantium appulit, conatu ut temerario, sic infelici. Nam cum minime admitteretur a Byzantinis, Bulgari accepta pecunia Artemium produnt Leoni, a quo peremptus est cum coniuratis: Opes Xylinitae praegrandes fiscum implevere augustum.

Nec immunis tamen a flagellis mansit seu Romanus seu Byzantinus populus, pestilentia atroci ad ter centum habitatorum milia depascente, Romanosque muros transcendente Tyberi, ut pateret in Christianis etiam suis quam plurima animadversione digna reperire omnipotentem Deum. Eodem tempore insignis Satanae fraus in Iudaeos, Ethnicos et Saracenos eluxit. Iudaeos novus quidam Pseudomessias Syrus delusit, quos cum ob id promiscue baptizari cogeret Leo, reperti sunt, qui desperatione icti semetipsos cum familiis cremarent.

In Germania Radbodus Frisonum Rex, ethnicismi propugnator acerrimus, cum alterum iam pedem in sacro fonte haberet, salutaribus aquis aspergendus, interrogare coepit de maioribus suis, ubi plures eorum degerent. Dato ei responso, plures in inferno esse, Satius est, inquit, ut plures quam pauciores sequar. Itaque ludibrio est habitus a Daemone, qui


page 357, image: s357

ad tertium diem incomparabilia ei bona promiserat, ac pernicie eadem die subitanea oppressus, damnatorum numerum auxit.

Similiter Gizid Saracenorum princeps, cum Iudaeo cuidam praestigiatori fidem adiunxisset, diuturnum ei promittenti imperium, si omnes Christi et sanctorum imagines aboleret altero anno periit. Alia longe Leonis Augusti sors fuit, qui et ipse anno imperii decimo ad venerationem dudum consecrari coeptas imagines iusserat deponi. Inter Constantinum enim Papam et Philippicum Bardanem, ea lis agitari coeperat, dum ille passim in templis imagines Patrum, qui conciliis interfuerant, locari, hic eas amoveri imperat. Leo autem addidit, idololatriam committi, cum quis imagines et statuas religiosa vener atione colit, atque in ea sententia Iudaeorum quoque auctoritate est confirmatus, quibus diserte ab summo Numine imaginum cultu interdictum, nec id uspiam Christi ullo verbulo Christianis relaxatum edocebatur.

Percepta Imperatoris sententia, Gregorius II Papa detinet Romanae urbis et Italiae tributa, dicens: Imperatoris non esse, quidquam in fide innovare, tamquam fidei Christianae sit, manuum humanarum opera colere, quod clarissimo Dei verbo est damnatum. Quare cum de Leone in suas partes pertrahendo frustraneam sumpsisset operam, populum militiamque in Imperatorem et Exarchum exacuit, quorum vicissim petitus ira, universam Italiam seditione, rapina, caede implet, ac tale suscitat incendium, quo tandem cum fide, Imperii Augusta auctoritas in Romana urbe deflagravit. Et sicut eo tempore praecedente horribili flammarum fumo, inter Theram et Therasiam nova emersit insula; ita e conflictu Imperatoris et Papae portentoso, novus in Italia Ecclesiae dominatus surrexit.

Nec mirum exarsisse saevitiam Leoni, eum suos etiam Byzantii imaginum demolitores e furente turba occidi persentisceret, ipsamque ob id urbem ab Agalliano et Stephano ducibus bello quati: quorum seditiosa classis, Graeco igni combusta interiit, sicut e Saracenorum gente horrenda adversus Nicaeam Bithyniae evanuit expeditio, qui prostrata licet muri parte, urbem tamen invito labore oppugnarunt. Ad eundum fere modum Pelagius, regiae Gothorum stirpis in Hispania, cum filiae suae vim illatam didicisset, collecta popularium manu Asturiae montes occupat, ac reliquiarum suae gentis libertatem, mascule adversus Saracenos tutatus, novum inibi regnum condit, sicut et Garsias Gentilis eius in Cantabria.

Hinc Eudonis Aquitaniae Ducis accitu, infusi in Galliam Barbari, ad Caroli Martelli vires infringendas, Abdirama duce Garundam capiunt et Burdegalam. Carolus contra Longobardorum et Germanorum succinctus auxiliis, ipsum ducem proelio interimit, Eudone, ut iam facti paenitentia tacto, castra Saracenorum invadente. Trecenta septuaginta quinque Saracenorum milia cecidisse, narrant Anastasius, Sigebertus, Annales Fuldenses, et scriptores eius aevi similes; cum Francorum mille tantum et quingenti desiderarentur.

Tanta ergo Victoria insignem Carolum, legatione adit Papa Gregorius, ut Romanam urbem Ecclesiamque imaginum patrocinio laborantem sublevet. Veneti et pentapolitani subnixi Papae auctoritate, exuunt se Leonis oboedientia, deque alio eligendo Imperatore consultant. Exhilaratum Campaniae ducem adorti occidunt, cum filio, mox etiam Exarchum ipsum Paulum Patricium. Ei suffectus Eutychius notatur Romae anathemate. Romani sanctissimis se iurisiurandi vinculis adstringunt, numquam se passuros, ut Gregorio, imaginum defensori, vis ab Imperatore ulla afferatur.

Contra Exarchus cum Luitprando paciscitur, ut Rex Spoletanum Beneventanumque


page 358, image: s358

ducatum; Exarchus Romam, imperio palam rebellantem, subigat. Sed ducibus in Luitprandi venientibus fidem, Gregorius Oratione mitigavit Regem Luitprandum, eiusque interventu resarta et cum exarcho par est, et Tiberius iam regni invasor bello peremptus.

Inter haec accrescunt vires Pontifici. Inas Westsaxonum in Anglia Rex, vectigales ditiones suas Romanae Ecclesiae fecit, iussa quaque domo denarium pendere S. Petro, ut loquebantur, annuum. Luitprandus Longobardorum Rex, Alpium antedictam donationem renovat.

Quibus [orig: Queis] rebus clarior Gregorius, cum Leo Imperator Germanum Patriarcham aliosque Episcopos morosius sibi obluctantes, sedibus expulisset, Anastasium Germano substitutum, advocata Synodo damnat, acriusque instans, ut Leo mutet sententiam de imaginibus, decedit vita, anno Pontificatus XVI.

Vunofridi Angli, qui et Bonifacius, in Germaniam ablegatione clarus hic Pontifex, per quem apud Cattos, Frisios, aliosque Rheni accolas, propagatus Christianismus.

Successit Gregorius III. flagrantissimo in imaginum venerationem zelo, adeo ut Leo classem dirigeret in Italiam ad compescendos Pontificis ausus; qua disiecta tempestatibus, Papa acto concilio excommunicavit omnes imaginum oppugnatores, eoque in Deum et magistratum impietate, se ipsum exemit e filiorum Dei coetu, quicquid posteriorum temporum scriptores monachi, Paulus Diaconus, Sigebertus, Zonaras, Cedrenus, ac fidus Pontificum satelles Anastasius, pluresque alii, poculo Romanae Babylonis dementati, pro imaginum cultu disserant. Leo rectius e divinis informatus litteris, idololatricam statuarum adorationem, et Sanctorum ambiendas, ut fingebant, precibus intercessiones, cum superstitioso reliquiarum cultu, quibus insanire coeperat orbis Christianus, constanti animo damnavit, susque deque habens, quae de maiorum quorundam institutis denarrabant impoliti nugarum patroni. Nec laudaverim tamen saevitiam, nisi atrocioribus forte accensam facinoribus, ut quod Oecumenicum, quem vocabant, magistrum, qui bibliothecae praeerat Byzantinae, cum XII collegis, ob improbatam imaginum demolitionem, incendio punivisse dicitur, aliosque aliis affecisse poenis conquisitissimis. Sed haec eo quis zelo gesta dixerit, quod David quondam Ammonitas Idololatras simul et magistratuum contemptores, caminis exsussit, non sine laude, ardentibus.

At Gregorius spiritu percitus erroris, Romam Italiamque, quantum in se erat, abscidit a Graeco imperio, initoque cum Francis in Luitprandum Longobardum foedere, quod is ob receptum defensumque Thrasamundum, Romana circumsideret moenia, obtinuit a Carolo Martello, ut pro sua apud Luitprandum auctoritate et amicitia perficeret, ne gravius quid ab ipso Romani paterentur.

At Leo Imperator postquam suos detineri census vidit ab eo, qui Christi, censum reddere iubentis Caesari Ethnico, vicarium se venditabat, Ecclesiae Romanae per Siciliam Calabriamque proventus suo addixit fisco, impeditusque crebris Saracenorum incursionibus, qui Caesarea Cappadociae et castris quibusdam captis, ad ipsos Turcarum fines excurrebant, ulcisci defectionem non potuit.

Sub haec Gregorius III vibrato in Imperatorem anathemate, moritur, atque ad tribunal vocatus Dei, dispensationis suae poscitur rationes. Quem non multo posti secutus Leo, praecedente mortem eius terrae motu maximo, quo Constantinopolitani muri, Nicaea, Nicomedia, multaeque urbes aliae gravibus prostratae sunt ruinis. Imperaverat annis XXIV et mensibus duobus, nisi imagines destruxisset, multo benigniores imperii


page 359, image: s359

sui scriptores habiturus. Sub eo decessit Beda, Epitaphio ei a Discipulo conscripto venerabilis dictus, ad numeros versiculi implendos. Ioannes Damascenus, vir cetera doctissimus, suscepto et ipse imaginum patrocinio, infensum expertus Imperatorem, inter Saracenos fulsit.

CONSTANTINUS V. COPRONYMUS.

COnstantinus V. Leonis Iconomachi filius, sacrum fontem foedasse fertur ventris onere, cum infantulus adhuc baptizaretur, unde ei Copronymi cognomen, ut et ex Caballinarum aestimatione sordium Caballini.

Imperii fideique paternae iam inde a teneris particeps, ob imaginum detestationem plerorumque subditorum odia incurrit et diras. Unde dum abest in bello Saracenico, Artavasdus Curopalates, sororis eius maritus, annitente simul Anastasio Patriarcha, et Constantino imputante Nestorianismum, restituit per regiam urbem imagines, atque imperium sibi sumpsit, vanissimo vulgi favore intumescens. Hinc intestinum inter affines bellum, multo cum Rei publ. damno, tertium in annum terra marique gestum, quo victor haud sine expresso Dei favore Constantinus, capit Artavasdi filium et primores, fame capit urbem, excaecatumque cum duobus filiis tyrannum exponit ludibrio, quemadmodum et Anastasium Patriarcham. Hunc enim verso ad asini caudam capite, ignominiose per urbem circumduxit: Sed paenitentem facinoris postea, Ecclesiam regere iterum sacrisque operari passus est.

Interim in Francia, Carolus Martellus, cum debellatis Saracenis, Saxonibus, Frisonibus, Gothis, per XXVII annos regia vixisset potestate, regibus Francorum domi fere abditis, Pipino et Carolomanno hereditarium reliquit regimen Galliarum, magnaeque partis Germaniae. Illi Saxones Thuringiam vastantes communi reprimunt marte, donec superstitione captus Carolomannus pro regno habitum sumpsit monachi, atque Cassinense Coenobium, recens a Petronacte quodam studiose instauratum ingressus, abiectissimam fortunam subiit.

Anno imperii quinto Constantinus, dum Saraceni domesticis flagrant dissidiis, Syriam pervasit Assyriamque et Germanicia potitus urbe rem Christianam restituit. Traduxit et in urbem Bulgaros, Augustae cognatos, quae cum Cagani esset filia, sacris imbuta Christianis Irenes nomen tulerat.

Sed felicitatem Principis maculavit infelix de imaginibus disceptatio. Earum enim venerationem gentilismi dicebat errorem redolere, intercessionem Sanctorum ficulneum appellabat praesidium, reliquias, quae dicebantur Sanctorum, ad cultum prostantes vulgi, partim terra obruebat, partim demergebat mari, vel igni curabat exuri. Hinc acerrimum adversus illum odium, Pontificum praesertim Romanorum, et monachorum rudium, superstitiones quaslibet mordicus retinentium, quos proinde cogebat aut civilem amplecti vitam, relictoque impuro caelibatu matrimonio se applicare, aut plagis affectos in Cyprum iubebat deportari insulam, quam a Saracenis invasam egregie defenderat.

Sextum eius septimumque annum insignes reddidit pestilentia atrox, quae Calabriam, Siciliam, Graeciam, Thraciamque pervagata, tantam induxit Constantinopoli solitudinem, ut cadaveribus vespillones deessent, catervatimque iumentis deposita exportarentur urbe humanda. Quod DEI flagellum praecesserant tenebrae insolentes, quae mensis Augusti dies pene decem ad stuporem mortalium obscurabant, ostentum simile caligini illi, qua relicto Deo vivo, lignis et lapidibus stupidus se orbis incurvabat. Secutus est terrae motus in Syria, quo urbes nonnullae e montibus praecipitatae in valles, quaedam ad sextum lapidem transpositae, quaedam ipso in iactu conservatae incolumes,


page 360, image: s360

incredibilem fecerunt mortalibus admirationem potentiae caelestis.

Praeerat tunc, post Luitprandum Longobardis Ratechisus, oblitusque pacis vicennalis, quam iuramento firmarat Pontifici Zachariae, Perusiam obsidebat. Ad eum in castra profectus Papa, muneribus eum delinivit, blandaque deinde oratione adeo perculit animum regium, ut violatam iurisiurandi religionem conaretur monastica eluere paenitentia, depositisque insignibus, cum filiis et uxore coenobium intraret, Clericorum adscriptus ordini. Diversa incedens via Aistulphus Ratechisi germanus et successor, expugnata Ravenna, totum Exarchatum in suam redegit ditionem, Eutychio Exarcho Byzantium fugato, cum illustris hic principatus in Italia viguisset annis CLXXXII. Inde ademptis Pontifici, quas ille ad iura D. Petri pertinere dicebat, civitatibus, nullis eas precibus ut redderet, movebatur. Quare accensus Papa Stephanus, is qui plumbo primus tabulas obsignavit suas, et humeris baiulorum portari in Lateranum voluit, ad Francias confugit opes, easque ex memoria beneficii, nuper a Zacharia in Pipinum collati impetravit.

Etenim Pipinus, altero fratrum Carolomanno monasticen amplexo, altero Gryphone, post varias molitiones trucidato, cum regnum concupisceret Francorum, Zachariam Pontificem per legatos consuluerat, deceretne frui regno eum, qui stupidus et ignavus nihil commodaret Rei publ. an eum potius, qui quottidie pro ea domi militiaeque pervigilaret. Zacharias mentis Pipini gnarus, Chilpericum Regem, ut rebus gerendis inutilem, privari sceptro, Pipinumque inungi Regem iusserat. Id praestitit Bonifacius, recens Moguntinorum Archiepiscopus; Chilpericus Merovaei stirpis postremus, pro regio paludamento monachi sumere cucullam coactus est. Ita rerum potitus Pipinus, ac iam de filiis Carolo et Carolomanno ad consortium successionemque evehendis regni cogitans, facile assensum praebuit Stephano, per omnia sacra oranti, D. Petro ut suppetias ferret. Transgressus cum exercitu Alpes, Exarchatum et Pentapolin bello extorquet Aistulpho, quodque id ad animae salutem, et peccatorum remissionem valiturum sibi persuasisset, Ravennam, Bononiam, Imolam, Faventiam, Ferrariam; et in Pentapoli, Ariminum, Pisaurum, Anconam, Auximum, Urbinum, id est, provincias, quas hodie vocamus Romandiolam et Marcam Anconitanam, Aemiliam olim, Flaminiam et Picenum, hereditarias assignat Romanae Ecclesiae.

Sed Pipino in Gallias regresso, Aistulphus paenitens transactionis, denuo circumdat Romam exercitibus, vicinaque omnia ferro ac flammis vastat. Quamobrem implorata a Pontifice iterum Pipini ope, coactus a Pipino Aistulphus tertiam thesaurorum partem et stipendium dare Francis, paulo post in venatione proiecti sui equi interiit. Pipinus cum Guaiofarium Aquitaniae ducem, ob iura Ecclesiis denegata, longo fregisset bello, eo tandem a suis interfecto, universam adiecit regno Aquitaniam. Constantinus Imperator missis muneribus, inter quae fuit et organum, amicitiam expetiit Pipini, et Exarchatus Ravennatis restitutionem, sed frustra; quod eas regiones Divo Petro acquisitas donatasque diceret. Sic vita decessit Pipinus Parisiis, data Austrasia Carolo, alterique filiorum Carolomanno Burgundia et Alemannia, Aquitania vero divisa utrisque, anno Christi D CC LXVIII. Saltzburgi, Ratisponae, Aichstati et Frisingae fundavit Episcopatus, cum Burchardus Herbipolensi Ecclesiae, Coenobio Fuldensi Bonifacius initium darent.

Ceterum exstincto Aistulpho, Ratechisus repetere regnum coeperat Longobardicum, despectui habens Desiderium, qui ex Thusciae rectore ad fastigium regni assurgebat. Sed eum Papa Stephanus isto consilio depulit, confirmatisque Desiderii partibus, Faventiam ab eo


page 361, image: s361

Ferrariamque recepit. Sie immensis aucta divitiis Ecclesia Romana, moritur successore Paulo fratre suo, eodem anno quo Alphonsus, qui Catholicum nomen sumpserat in Hispania Froiolae filio reliquit regnum, qui Iuzaphum Saracenorum principem in Gallaeciae finibus insigni proelio fudit, a quo tempore Hispania Miramolino Babylonio vectigalis esse desiit, quod Abderamen, pulso Iuzapho, Cordubae se regem scriberet. Etenim Saraceni dudum in factiones distracti, partiti erant dominatum, Abubales Persiam, Salimus Aegyptum, Syriam Habdallas occupaverat. Sed Habdallas, peremptis aemulis, potitus imperio Saracenico annis XXI, Christianis auxit tributorum onera, templorum pretiosa Iudaeis concessit emenda, Antiochenis tamen permissa iterum Patriarcham legendi potestate. Persarum Magos aliquod incantamentorum fiducia volare conatos, cum decidissent in terram, sustulit e medio, praecipuosque eius delirii magistros XVI affecit suppliciis.

Interea Constantinus Imperator acta Byzantii Synodo CCCXXXVIII Episcoporum, Theodosio Ephesio et Pastilla Pergano praesidentibus, damnat imaginum cultum, eique superstitioni inhaerentes Ecclesia eicit, inter quos fuere Georgius Cyprius, Iohannes Damascenus, aliique doctores non pauci. Id Concilium septimum Oecumenicum appellavit Imperator, reclamante Papa, et secundum praedecessorum vias iconolatriam pertinaciter asserente. At nihili auctoritatem faciens Pontificis Constantinus, perstitit in demolitione statuarum, reliquiarum, et quae alia divinis tabulis dissona irrepserant Ecclesiam. Templum Euphemiae martyris multa hactenus religione cultum profanavit, loculumque in quo servari putabantur ossa odorifera, proiecit in pelagus, quae ad Lemnum appulsa Insulam, nocturno, ut putabatur, Euphemiae monitu suscepta iterum, et postea relata Chalcedonem sunt, Irene iam imperante. Etenim mortuorum apparitionibus et oraculis indigebant sacra ista, divinis monumentis improbata, quibus [orig: queis] mortuos audire prohibemur.

Constantinus vero in dies irritatior, Stephanum Monachum, quod multos ad vitam allectaret solitariam, doceretque contemnere regias dignitates, protractum e claustris affecit supplicio, atque adegit iureiurando subditos, ne quisquam domi aut publice, imaginem haberet venerationi. Nec paucos illustrium capite punivit aut exilio, quod consilia agitasse seditionis, cumque Stephano clam congressi dicerentur. Mox et Constantino Patriarchae, qui Anastasio successerat, imputata sunt cum principibus relegatis clandestina commercia, ob quae in exilium, ac tandem probrosam in mortem actus est. Atque eo processit atrocitatis ferale dissidium, ut siquis familiari in sermone exclamasset, Dei genitrix adiuva, aut noctu advigilasset mortuorum coemiteriis, pro imperatoris perduelle notaretur ignominia.

Vigilantiam tuendo imperio non exiguam adhibuit Constantinus. Animadversus enim Saracenorum dissidiis, Theodosiopolin et Mitylenen, Armeniorum oppida cepit, multosque e Syris et Armeniis traduxit Constantinopolin, ut vacuefactae per contagia urbi frequentiam redderet civium. Anno imperii vicesimo secundo, occasione arrepta e Bulgarorum discordiis, qui principes suos per seditionem interfecerant, Zeletinem novum eorum regem proelio devicit memorabili, qui eam ob cladem necatus a suis, successorem habuit Sabinum, mox propter ambitam pacem regno pulsum a popularibus.

Secutae Turcarum eruptiones e portis Caspiis, qui Armenia persultata, inde et Iberia, praeda graves reverterunt domum. Is motus incidit in annos eius saeculi sexagesimum tertium et quartum, quibus [orig: queis] tanta memoratur hiemis saevitia, ut Euxinus Pontus glacie stringeretur triginta pedes alta, perviumque esset mare pedibus ad centum milliaria, immo


page 362, image: s362

omnes a Lycia usque ad Danubium, et rursus ad Euphratem usque regiones, interveniente gelu tamquam vinculo sociarentur. Excepit hiemem aestas siccissima, ut fontes arescerent. Fragmenta glaciei, ad instar montium, muros quarundam pulsarunt urbium subverteruntque. Visae et stellae delabi caelo, inductaeque cogitationes mortalibus, adesse finem huius universi, scriptor Miscellarum oculatum se harum rerum testem nominat.

Ceterum Imperator, cum novis expeditionibus, pacem petere Bulgaros adegisset, eamque immissis inopinato in Romanos copiis violare decrevisset Telerichus, gentis eius princeps, per aliquos procerum vulgatis sibi arcanis, locavit oportunis locis insidias, ac praedones intercepit, incruenta plane victoria. Telerichus emanasse secreta contemplatus, astuto id agit consilio, ut in proditoribus ulcisci acceptam cladem queat. Fingit se in fidem venturum Constantini, habere quae secreto cum illo colloquatur, petit describi eorum sibi nomina, quos dignos familiariori congressu, explorataeque fidei inter Bulgaros iudicet Caesar. Ita nominatos ab eo per imprudentiam amicos, Telerichus iugulat, quod per eosdem comperisse Caesarem arcana suspicabatur. Ob eam Barbari fraudem renovata expeditione in Bulgaros, ardenti corripitur febre Constantinus, vivumque se velut in ignem mitti questus, consumitur actis in imperio annis XXXIV, mensibus III. Pessime audit apud scriptores ob reprobationem imaginum, persecutor Ecclesiae, Diocletianus, Daemonum socius, hostis Sanctorum proclamatur, sed ab iis, qui operibus humanarum manuum colendis addicti, imperitorum more, nisi quod ipsi faciunt, nihil rectum putant. Uxores duxit tres. E prima Irene Bulgarica suscepit Leonem, cui uxorem dedit Irenem Atticam, quae avum eum fecit procreato nepote Constantino, cum annum ageret imperii tricesimum.

Quo mense exstinctus est Constantinus, periit et Habdallas princeps Arabum, eodemque anno Adalgisus, Longobardorum Regis Desiderii filius, ad Imperatorem venit profugus, Carolo Magno paternas eius ditiones armis invadente.

Eam Longobardico regno, quod annis CCVI duraverat, perniciem conciverunt Pontifices Romani, Stephanus III et Adrianus I.

Stephanus Constantino surrogatus, fratri ducis Nepesini, adhuc superstiti contracta Synodo perfecerat, ut excaecatus Constantinus, quod per vim creatus videretur, ignis periret supplicio: Inde obstitit vehementer, ne Carolomannus, frater Caroli Regis Franciae, Desiderii filiam matrimonio sibi iungeret, clamans foetidam esse Longobardorum gentem, periuram, horridam, leprosam; effectumque dedit criminatione, ut Carolus viduam fratris paulo post defuncti, cum filia remitteret ad Desiderium genitorem.

Mortuo post triennium Papatus Stephano, suffectus ei Hadrianus acrius exarsit in Desiderium, iam universa, a Pipino donata Ecclesiae Romanae, infestis armis repetentem, eique viribus impar, sueta decessoribus via, Caroli implorat opem, qui dimissa nuper filia Desiderii Bertha, ductaque pro ea uxore alia, Hildegarde Sueva, alieniori a Longobardis animo apparebat. Carolus, cum neque deprecationibus neque donis flectere valeret Desiderium, transgreditur Alpes armatus, ac Longobardos cum rege suo in fugam propellit, Ticino inclusos obsidet. Adelgiso interim Constantinopolin migrante, Romam pergit, Apostolorum, ut loquebantur, limina visurus. Fatigatum deinde diuturna obsidione Desiderium, seque et sua dedentem, misit cum uxore in Galliam, Italiaque universa potitur dempta Neapoli, et ceteris, quae Siciliam spectant provinciis. Exarchatum et Pentapolin reddit Hadriano, coactaque Romae


page 363, image: s363

Synodo Patricius, (quam dignitatem largiri Augustae erat potestatis) creatur, ac ius ei tribuitur Episcopos investiendi, addita lege, ne quis nisi a rege Carolo laudatus probatusque accipiat Episcopatum. Ita completur annus Domini septingentesimus et septuagesimus quintus. Biennio ante bellum Italicum, cum Saxonibus, daemonum adhuc cultui addictis, proeliari coeperant Franci, populo natura feroci ac retinentissimo moris patrii, qui XXXIII annos continuos Caroli arma mirabili pertinacia exercuit.

LEO IV. PORPHYROGENNETUS.

LEo IV. quod puerulus purpuram induisset, consors factus imperii, sicut et pater, Porphyrogenneti cognomen tulit. Ac post obitum Constantini solus tenuit gubernacula, avitae haeres mentis et sententiae. Initio statim regiminis eam de se praebuit opinionem, ut proceres filium eius Constantinum, Irene genitum matre, postularent ad participationem provehi dominatus. Sed Leo haud ignarus instabilitatis et perfidiae mortalium, non est suffragatus, nisi iurati promitterent Senatores, et populus, se nulli praeterquam Constantino et semini eius parituros. Quod cum fecissent, Constantinus puer Imperator pronuntiatus est. Et mox apparuit, nullius vinculis religionis compesci perfidiosos posse. Compertum enim, Nicephoro quosdam auctores esse capessendae tyrannidis, fratri Leonis. Quos Imperator rebellionis convictos multavit exilio, itemque Nicephorum fratrem. Alterno anno Telerichus a Bulgaris suis regno eiectus quod finxerat quondam se facturum, fecit revera, atque in fidem venit Leonis, cuius hortatu baptizatus consobrinam Irenes Augustae accepit uxorem, patriciique honore insignitus est. Secutum deinde a Saracenis bellum, quod Ithumas Madys Principis Legatus excitavit in Syria. Id strenue repulit Leo, quinque Saracenorum Amiras et sex Arabum milia proelio occidit, Syros Iacobitas magno numero transtulit in Thraciam. Accensos vero dolore Mahumetanos, et Dorylaeum usque persultantes Asiam, subtracto undique commeatu et in urbes convecto munitas, coegit re infecta retrocedere, Madye interim in Christianos suae ditionis, contra datam fidem saeviente, e quibus aliqui Martyres effecti, sanguine obsignarunt divinam veritatem.

Sub haec Carolus a rebus gestis Magnus dictus posteris, ductis in Saxones copiis, Ostphalos, Angarios, Hessos se dedentes, in fidem recepit et clientelam, reliquis intulit clades multas, ac dedit vicissim. Tandem etiam Westphali datis obsidibus, imperata se promittunt facturos. Sed comperto, Regem ad Rodgaudi Longobardi comprimendam rebellionem in Italiam rediisse, expugnant Ereburgum ad Lippam fl. castrum: Sigeburgum obsidione claudunt, vano recipiendae libertatis flatu turgentes. Nam mox Carolus, recepta Longobardia, suo eos reditu ad baptismum adegit, Witekindo rege ad Sigfridum Danorum (qui et Normanni) principem, socerum suum confugiente. Qui fortem Carolo operam navassent in subigendis Saxonibus, eos nobiles creavit, ac de publico sanxit alendos.

Militari viro numquam defuit bellandi materia. Nam dum Paderbornae moratur, venit Ibnalarabas Saracenorum regulus in Hispania, ac pollicitus Christianisimum, se suaque dedit, si armis Caroli principatum recipiat. Reducitur ergo, capta Pampilone. At prosperam cum infidelibus pugnam infaustus obnubilavit reditus Caroli, cuius exercitus in iugis Pyrenaei saltus a Vasconibus, peritia nitentibus locorum, foede caesus est: Eginhardus, Anshelmus, Rolandus et alii insigniores ducum occubuerunt. Saxones, Witikindo duce, resumpta audacia, procursarunt ad Rhenum usque, obvia quaeque ferro et flamma prosternentes.


page 364, image: s364

Sed Alemannorum repulsi virtute, denuo fidem iurant Carolo, oblata mox rursus occasione rumpendam. Nam crebris vicinarum gentium motibus incitati, ac iugi impatientia extranei, annuas pene Francis expeditiones fecerunt, subnixi Danorum imprimis et Vandalorum auxiliis, quorum et in finibus non pauci eorum consedere. Carolus destructis passim Idolis, interque ea Crodone, quem Hardesburgi colebant Saxones, Mindensis, Paderbornensis, Osnabrugensis Episcopatus iecit fundamenta. Wittikindus tandem Attiniaci baptizatus est, anno DCCLXXXV. Dum ille Saxonum delet Idola, Leo similiter mysticam ratus Idololatriam, quam sacrarum imaginum venerationem dicebant imperiti, eam in aulicis, ipsaque Irene coniuge damnavit. Theophanem et alios eius superstitionis propugnatores, affecit poenis. Sed post annos v Imperii praematura abreptus morte, impuberem filium reliquit successorem. Mors eius superbiae adscribitur, quod coronam e templo Sophiae insignem gemmis applicuisset capiti, qua gestata febri correptus, enatisque in capite carbunculis, decessisse fertur. Paulus Diaconus Aquilegiensis et Alcuinus Anglus hoc tempore pro eruditis habiti.

IRENE, CONSTANTINUS VI. PORPHYROGENITUS, NICEPHORUS, BYZANTINI: CAROLUS MAGNUS ROMANUS IMPER.

IRene Augusta cum filio Constantino potita rerum, prout testamento erat cautum Leonis, varia fortuna gessit imperium, et calliditatis impotentiaeque muliebris specimen praebuit populis. Imaginum cultui dedita superstite adhuc marito, clam habuit superstitionem suam, quam defuncto ipso prodidit in vulgus, eoque facto rudis plebeculae et patronorum superstitionis laudes promeruit. Ceterum insidias passa a fratribus Imperatoris demortui, fautores eorum exilio, ipsos multavit dignitatibus; ac pro clericis rasos fungi sacris iussit. Mox ut filio adstrueret potentiam nuptiis, Rotildam Caroli Magni filiam ei curavit desponsari, misitque Elisaeum Eunuchum, a quo virgo regia Graecas litteras moresque doceretur. Interim Elpidium Siciliae Praetorem, Nicephoro faventem Constantini patruo, crebris fregit proeliis, atque in Africam ad Saracenos confugere adegit: a quibus cum metueret sibi, relicta eis Africa, pacem pepigit. Aaroni autem Saracenorum principi impar, tributarium reddidit imperium, primamque ei imposuit labem, fructum corruptae per imaginum vanitatem religionis.

Tertio anno corruptior Pauli Patriarchae ineptiis, qui paenitens iconomachiae, subitaneus ex Episcopo monachus evaserat, successoris eius Tarasii cura concilium fieri imperat apud Nicaeam Bithyniae, quod septimum appellarunt Oecumenicum, ab Adriani quoque Papae concelebratum nuntiis. Ibi quae a tribus Augustis, Leone Isauro eiusque filio ac nepote, circa imagines decreta fuerant, et praecedentium Synodorum roborata auctoritate, omnia sunt abolita, et veneratio imaginum postliminio reducta in Ecclesiam. Sed prius arte quadam muliebri exarmati erant, et relegati ab urbe, qui praecedentium Imperatorum sententiam tuebantur. Hi enim cum anno sexto disturbassent Synodum, Irene, simulata expeditione in Saracenos, ac demisso Episcoporum coetu, arma ab eis reposcit, quae partita inter suae factionis milites, facile instauravit Synodum, anno imperii VIII. firmavitque auctoritate publica, quae patribus Iconolatris probabantur. Quo patrato facinore, addidit aliud mulier Deo hominibusque foedifraga. Etenim matrimonium Constantini cum Rotilda, a se ipsa inchoatum, temerario ausu dissolvit, Mariam quandam Armeniam filio iungens invito, atque


page 365, image: s365

ut aegre Carolo faceret, Adalgisum Desiderii filium, adiunctis copiarum ductoribus, ablegans in Longobardiam, turbas ibi daturum novas, sed comprehensus a Francis Adalgisus, amara luit morte mulieris intemperiem.

Anno Imperii decimo Constantinus, animadverso matris consilio, pro arbitrio agentis omnia, ac per Stauratium Patricium exercentem sceptrum, se, qui legitimus potestatis haeres esset, excluso, arripere imperium cogitat. Carolus Magnus eodem tempore devictis iterum Saxonibus, magnoque numero translatis in Flandriam et Brabantiam, pulsis itidem Slavis et Vinidis, Magdeburgum populantibus, Thassilonem Baioariae Ducem Luitbergae coniugis suasu renovantem rebellionem, ut Soceri sui Desiderii cladem ulcisceretur, capit bello; atque maiestatis damnatum, in monasterium misit cum suis. Ibi tam religiose vixit Thassilo, quam libenter illud vitae genus erat amplexus. Accessio eius belli fuit Hunnorum Avarumque, id est, Hungarorum irruptio in Germaniam. quos Thassilo adsciverat socios, qui et ipsi Caroli viribus succubuerunt.

In Oriente Irene, persuasa fato sibi deberi non filio imperium, comprehendit amicos eius omnes, eosque affectos plagis aut contumeliis in Siciliam vel aliorsum relegat. Filium iam vigesimum agentem annum, verberibus excipit, ac domi tenet, legiones adigit sacramento, ne se viva, Constantino sint dicto audientes. Verum Armeniaci exercitus, cum constanter adhaerescerent Constantino, traxerunt exemplo reliquos, ut violata iurisiurandi religione redirent ad filii obsequium; qui seposito Stauratio per se egit potestatem, ac Matrem Eleutheriano in palatio, quod ipsa construxerat, regaliter haberi iussit, alteroque anno cum tentasset Bulgaricam expeditionem, et Arabicam, restituit dignitati. Irene admota iterum gubernaculis, id egit omni modo, ut filium suppliciis cognatorum et familiarium, ac divortio uxoris Mariae, invisum redderet subditis. Quibus rebus occasionem suppeditavit infelix in Bulgariam expeditio, ubi inferior proelio Imperator, Optimatum iacturam fecit grandem, quam secutae suspiciones de Nicephoro, Christophoro et Niceta patruis, quibus velut affectatae tyrannidis reis oculos eruit instinctu matris, eaque atrocitate vehementer Armenios offendit, deinde abdicata coniuge, tamquam veneno eius esset petitus, ac profugatis Saracenis elatior, Theodatem e gynaeceo virginem creat Augustam, frementibus monachis, ac anathemate dicentibus notandum bigamum. Sed eos in exilium expulit Constantinus, suffragante etiam tum matre Deinde iterum in Bulgaros profectus, insolenter efflagitantes tributum, ut comperit, natum sibi filium, propere contendit in urbem, relicta apud exercitum Irene. Quae filii absentiam occasionem rata suam, corruptis auro, aut delinitis blandimento muliebri, Ductoribus persuadet, ut sibi reddant potestatem, usa fideli ad id opera Stauratii, aliorumque amicorum veterum. Illi avocatum ab Saracenico bello Imperatorem, dum comprehendere student, detecta fraude, in fugam propellunt. Ac parum aberat, ut ipsi insidiat ores concursu interiissent populi Verum Imperatrix gnara esse apud filium coniurationis conscios, scribit eis, nisi maturent factum, omnes suo indicio perituros. Quare ab eis reductus in urbem incautus Imperator, effossis crudeliter oculis excruciatur, quinto post anno eodemque die, quo patruis ille suis idem intulerat supplicium. Exinde mors consecuta confestim eum exstinxit, Irene filii sanguine recuperatum solium denuo insedit, ipso sole septendecim dierum tenebris tam tetrum aversante scelus, anno ab incarnatione Filii Dei duodeoctingentesimo.

Melius occiduas Imperii partes Carolus administrabat, qui Saxones Transalbinos, a quibus praesides ipsius erant


page 366, image: s366

trucidati, et Slavos Aistosque maris Balthici accolas, armis ultus; Hunnos etiam octenni bello ita contudit, ut excisa eorum nobilitate, congestos ex longo tempore thesauros diriperet, Pannonia pene omni evacuata. Hinc sepeliendis doctorum dissidiis incubuit. Igitur convocata Francofurtum Synodo, plus quam trecentorum Episcoporum, decernitur, Christum etiam secundum carnem dicendum non adoptivum, sed verum Dei Filium, quod Elipandus toletanus et Felix Orgellitanus Episcopi Nestorianismum reducerent, Christumque hominem minori dicerent afficiendum honore quam Deum. Damnatur et imaginum veneratio tamquam impia ac divinis contraria legibus: Synodus Nicaena II tamquam spuria reicitur.

Alphonsus quoque Asturum et Galliciorum in Hispania Rex, pertaesus tributi virginum, quod exigebant Saraceni, acri eos pugna superat, Ulyssibonam capit, multisque hostium milibus caesis, iugo Saracenorum eximit magnam partem Hispaniae; insignia victoriae Carolo mittit, qui Saracenum quendam profugum eo tempore Barcinonem reduxerat.

Non minor pene Romae sub haec, quam Byzantii exstitit tumultus. Leo III Adriano Pontifici successor datus, populum in Caroli verba adegerat, vexillo Romanae urbis adipsum transmisso. Ob id et ob crimina, quae ipsi obiectabant aemuli, indignissime habitus ab Adriani necessariis, oculorumque suorum privatione damnatus, miseratione eorum, quibus demandatum erat supplicium, laesis tantum leviter oculis, aciem eorum retinuit incolumem, atque elapsus custodia ad Carolum profugit in Germaniam, eiusque auctoritate et armis reductus Romam, recepit thronum, ringentibus frustra adversariis. Irene interemptis mariti sui patruis, ne respirare ad imperium possent, legatos de pace mittit ad Carolum, qui benigne auditi, e captivitate recipiunt Sisimnium Tarasii fratrem, et novas cruentae et insidiosae mulieri spes firmandarum opum afferunt. Nam imperii deinde ditiones cum Carolo partita, ut ipsa e Neapoli Siciliam versus omnia retineret, reliqua Italiae Carolo cederent.

Anno igitur Christi octingentesimo rerum maximarum et insolentium exordia memorantur.

Carolus Romam profectus, ut accita Synodo cognosceret de criminibus intentatis Pontifici, audit nefas esse, Papam Romanum a quoquam iudicari, ac proinde, cum nemo criminum probator esse vellet, permittit Leoni, ut iureiurando se purget, purgatumque in sede relocat Pontificia.

Leo gratiam relaturus benefactori tanto, ac ponderans secum, quanto odio laboraret Irenes Augustae infame ac cruentum imperium, Natalitiis Christi feriis Carolum in Divi Petri Basilica sollemniter pronuntiat Augustum, corona ad id capiti eius imposita, acclamantibusque Romanis: Carolo Augusto, a Deo coronato, magno et pacifico Imperatori Romanorum, vita et victoria. Unde mos inolevit, ut Imperatores Occidentis ab Romanis Pontificibus acciperent coronas, atque ex ea sollemnitate Augusti in Italia haberentur, cum romae iam a multis annis, ex quo de imaginibus disceptatum, perexigua aut nulla Graeci Imperatoris reverentia esset. Pontifex Carolum Imperatorem, antiquorum more Principum, adoravit, memor quantum deberet illi Patrono ac Domino. Sed successores eius, vice versa Caesares postmodum ad suorum detraxerunt pedum oscula, ut suo tempore dicetur. Rei pub. hanc mutationem, cum Episcopus corripuisse visus Augustae iura Maiestatis, notavit gravissimus terraemotus, ac dira pestilentia, quibus [orig: queis] totus Occidens laboravit. Carolus Siciliam sibi subicere cogitans, a legatis retinetur Irenes, pacemque ac nuptias prae bello amplectitur.

Obierat enim praecedenti anno Luitgardis, tertia uxor Caroli, ideoque haut


page 367, image: s367

inconsultum videbatur imperii utriusque opes connubio principum copulari. Irene satis ad id propensa, sed Aetius Spado tanti negotium momenti dissipavit, cupiens per Irenae nuptias, Leonem Thraciae ac macedoniae ducem, fratrem suum, rerum potiri in Oriente, eaque spe inflatus cum Stauratio Patricio validas exercebat inimicitias; quo exstincto solutior illustriores quosque despectabat, quae vis tandem ipsi et Augustae vertit exitio.

Etenim aegrotante forte Irene, optimatum aliqui persuadent Legionibus, Augustam destinasse Imperio Nicephorum Logothetam, eumque velle ad fastigium evehi Rei publ. ut importunis Aetii sollicitationibus liberetur. Extemplo milites, quod fidem virorum dignitati adhibendam ducerent, Nicephorum Imperatorem consalutant, inque eius semet verba adigunt. Nicephorus obsepto custodibus palatio, Irenem cogit thesauros indicare absconditos, fatentem iam sero, peccatis se suis commeruisse hanc contumeliam. Sic dimota a gubernaculis mulier impia, in Lesbium denique relegatur insulam, ubi appositis excubitoribus tam arte eam habuit Nicephorus, ut maerore contabesceret misera, actis potentiae annis XXIII.

NICEPHORus nihilo melius aut fortunatius administravit rem Graecorum, homo omnium receptaculum vitiorum, avaritia inexplebili, fallax, perfidus, qui nec iis pepercit, quorum opera Principatum acquisierat. Bardanem Patricium ab Orientalibus creatum Imperatorem, iurata fide, se nihil ei incommodaturum, ad deponenda insignia pellexit, monachumque sponte factum, per subornatos a se Lycaones excaecavit, fingens se invito id factum, simulatisque lacrimis deplorans tanti casum ducis. Adscito inde ad consortium potestatis Stauratio filio, Saracenis occurrit apud Crason Phrygiae, ac certamine inferior amissis quam plurimis, aegre effugit manus hostium. Sed dum Aaron Persiam componit tumultuantem, munitur a Nicephoro Ancyra Galatiae, aliaque oppida, ad hoc saltem utili consilio, ut ne insequenti anno omnia prosterneret Saracenus. Nec subterfugere tamen potuit dedecus ab Irene susceptum antea, ut Christiana in terris summa potestas tributo se obligaret Mahumetanis. Impar enim Aaroni, cum trecentis milibus percursanti Romaniam, trecenta ei milia numismatum obtulit annua, atque ut agnosceres servile Imperatoris caput, terna pro se filioque coactus pendere, addita lege, ne instauraret munitiones, ab Arabibus destructas. Sed mox Nicephorus solita levitate contempto foedere, irritavit in Cyprum Saracenos, a quibus templa eius Insulae diruta, incolae expulsi sunt. Tentata est et Rhodus, multo cum Insulanorum exitio: Sed urbs expugnari nequivit, classisque ipsa Arabum tempestatibus disiecta periit. Mox et Aaron ipse in Perside vita defungitur, succedente Mahumete eius filio, qui agitatus fratris bello intestino, res Arabum et Christianorum illis in locis degentium vehementer afflixit, Ecclesias ac monasteria multa aequavit solo. Nicephorus interim Stauratio Caesari sponsam delecturus, dum formarum virginearum spectatorem agit, duas sibi sumit stuprandas, praestantissimo puellas corpore: Filio Theophaniam quandam Atticam, Irenae cognatam, iungit, sed avulsam ab alieno toro.

Delinitus deinde Caroli Magni legationibus, recepta Venetia, foedus cum eo amicitiamque firmat, subditis ipse molestissimus novis iniquisque legibus; intolerandus praesertim tributo, Manichaeorum insuper, qui Pauliciani vocabantur et Athingani, amicus et defensor. Admonitus a Theodosio patricio, quod omnibus exsecrationi esset, ac casibus eius nemo ingemisceret. Quid inquit, si Deus cor meum obduravit, ut olim Pharaonis? Tu noli exspectare a me alia, quam quae vides hactenus. Landulphus Sagax, qui Miscellas Diaconi pertexuit, ex Theodosii ore se id accepisse


page 368, image: s368

refert. Voluit videri tantae calliditatis Nicephorus, ut diceret, Imperatorem a nullo circumveniri posse, siquidem vigilanter principatum teneat.

Tandem nono imperii anno ulturus damnum a Crunno illatum Bulgarorum rege, qui direptis stipendiis, a Nicephoro submissis exercitui, occupataque Sardica, multa Romanorum milia occiderat, nullis induci legibus potuit, ut pacem deprecanti Barbaro concederet. Itaque vastatis late Bulgarorum agris, nocturna Crunni invasione capiuntur eius castra, caesisque, ut in re improvisa, copiis, suo in tabernaculo perimitur Imperator, ac malus male interit. Caput eius recisum ligno figi Crunnus, atque exponi ostentui curavit. Amissi procerum praecipui, cum armis omnique imperiali instrumento, Stauratius Caesar in collo ictus, cum plurimum sui sanguinis amisisset, marcidus refugit Byzantium, ubi plerique Michaelem Curopalatem, sororis eius Procopiae maritum destinabant imperio, filium Nicephori ut mali corvi malum ovum perosi. Michael cum ob id insidiis se cognovisset appeti, praevenire tutius quam praeveniri aestimans ab Affine, per Theoctistum et Stephanum, praecipuae auctoritatis viros, devinxit sibi milites noctu, ac postridie in Hippodromum vocato Senatu, Imperator salutatur, tertio mense postquam exstinctus erat bello Nicephorus. Stauratius audita acclamatione plebis, monachi sumpsit habitum, inque eo decessit post trimestre, fetente admodum vulnere, quod a Bulgaris acceperat.

Michael largitionibus, comparata benevolentia omnium ordinum, cum Carolo etiam et Leone Papa iunxit amicitiam, petens Theophylacto filio suo uxorem de filiabus Caroli. Hinc in Bulgaros ductat copias exitu infelici. Barbari enim praevalentes Thraciam et Macedoniam depraedando, exegerunt Christianos e Beroea et Anchialo, vociferantibus multis, nec immerito, ob imaginum stolidam venerationem praedae esse gentibus orbem Christianum, ac proinde Constantini Copronymi filios e Panormo reposcendos, ad imperium de Barbaris liberandum. Igitur eos Michael, erutis oculis, exilii damnavit atrocioris: Neque impune tulit. Nam Crunnus petita in hanc conditionem pace, ut veteres haberet Bulgariae limites, ac fugitivos reciperet, cum minus adstipularetur Michael, Mesembriam oppugnavit. Ea Arabis cuiusdam Christiani, quem stipendio fraudarat Imperator, instrumentis potitus, immensum reperit variarum opum thesaurum. Mox et Michaelem, inanimatarum defensorem imaginum, adeo ut Monacho cuidam ob erasam statuam, oculos eraderet, tanta perculit strage, ut arrepta ex desperatione fuga, spoliatusque exercitu, imperium cum monastico habitu commutaret, ac Leoni illud Armenio prudentius gerendum relinqueret. Theophylactus eius filius, iam Imperator appellatus, exsectis virilibus, cum matre Procopia et fratribus exilio vertit solum. Tam bellos se Iconolatrae Imperatores praebuere. Tanti stetit populis, quod relicto Deo vivo, auro lignoque insipienter se incurvarent.

At Carolo propagandae intento religioni, felicius provenit Occidentis imperium.

Erat illis temporibus haut parva Danorum, quos Normannos, septentrionales scilicet viros, appellitabant, potentia, sed maiorum adhuc immersi tenebris Christianismum detestabantur. Angliam aliquoties classe adorti, magnas ex ea praedas egerant. Horum Rex Godefridus graviter acceperat Caroli in Nordalbingos Saxones, nunc Holsatos, impressionem, atque educto exercitu morantem in eis Carolum statuebat opprimere. Sed procerum praepeditus consiliis, confinia Eidorae munivit vallo, utriusque Oceani complexus littora, ut currus saltem aut bini equites per eam munitionem recipi ac emitti possent. Carolus desperato ulteriori progressu, castrum munivit ad Storam fl. haud procul a


page 369, image: s369

Crempa, translatisque in Franciam Nordalbingiorum plurimis, pagos eorum Obotritis Vandalis concessit habitandos.

Biennio post Godefridus ducentis navibus advectus in Frisiam, victis proelio Frisonibus, tributum imperat; ne cum Carolo congrederetur, morte est praeventus. Occiso ei a Satellite quodam successit Hemmingus, fratris eius filius, eodem anno, quo Pipinus Italiae Rex, Caroli primogenitus, qui Beneventanos ac Venetorum duces subegerat, e vita migravit, restitutaque Nicephoro Venetia, pax inter Graecos Francosque coiit.

Anno sequenti, qui erat noni post Christum saeculi undecimus, sancita inter Francos et Danos pace, Carolus vastavit Lunonum agros et castrum Hamburgense vel Hohenburgense ad Albim, a Wilzis destructum egregie restauravit. In Pannoniam quoque misso exercitu, Slavos Bohemosque Hungarorum populantes ditionem repressit, et Aquisgrani donis Hemmingi Danorum Regis cultus, Eardulphum Regem in Britanniam restituit. Hemmingus mox fatis consumptus, Sigefrido et Aniloni regnum reliquit armis disceptandum, qui cum ambo interiissent proeliis, ac Danorum fere XIM, fratres Anilonis Hazaldus et Regnifridus Dania potiti sunt, eodem tempore, cum Michael Curopalates Imperio Byzantino. Sed hi fratres paulo post ab alterius factionis exulibus, e Suionibus reversis, pulsi regno sunt, anno Domini octingentesimo XIV, quo et Carolus Magnus, maxima bonorum parte Ecclesiasticis pauperibusque testamento legata, gravis senio, et continuis febribus decessit, LXXII annos natus, Rex Francorum XLVII, Italiae XLII, Imperator XIV annis. Eius corpus nullo non genere honoris adhibito Aquisgrani, ubi decesserat, est sepultum in templo beatae Virginis, ab ipsomet aedificato. Princeps fuit adeo deditus litterarum studiis, cum per otium liceret, ut plerisque sui saeculi eruditis maior haberetur, ac primus Parisiensem Academiam excitarit, maximas opes in Graecae ac Latinae linguae studium impenderit, concordiae in Ecclesia amantissimus.

Praecedente eius obitum anno deflagravit pons sumptuosissimus, quo Rhenum apud Moguntiam straverat, incensus a Richolpho Archiepiscopo, quo eo latrones ad praedas abuterentur nocturnas. Carolus iuxta propriam, id est, Teutonicam linguam ventis mensibusque imposuit nomina, ut ait Sigebertus, ac per manum Pauli Diaconi decerpens optima quaeque de scriptis Catholicorum patrum, lectiones unicuique festo competentes in Ecclesia recitandas curavit. De eius ania, auctore Turpino Rhemenis Episcopo, turpis rumor circumlatus est, debuisse eam daemonibus tradi ad in feros rapiendam, nisi in statera aedificationes templorum coenobiorumque malis facinoribus praeponderassent. Fridericus I. postea Imperator, auctoritate subnixus Alexandri Papae, eum consecravit, ut Aquisgrani ei caneretur, velut est in Chronico Belgico:

O spes affictis, timor hostibus, hostia victis,

Regula virtutis, iuris via, forma salutis,

Carole, servorum pia suscipe vota tuorum.

Eginhardus notarius Caroli, atque ob furtivum Immae filiae eius amorem, tandem gener factus, recenset provincias, ab ipso Francorum imperio adiectas; In Galliis scilicet Aquitaniam et Vasconiam. Hinc Pyrenaei montis iugum et fertilissimos Hispaniae agros usque ad Iberum amnem. Postea Italiam totam ab Augusta Praetoria usque in Calabriam inferiorem. Tum Saxoniam, duplo latiorem, quam erat reliqua Germania Francis olim subiecta. Pannoniam similiter utramque, et oppositam in altera Danubii ripa Daciam, Histriam quoque et Liburniam atque Dalmatiam, exceptis maritimis quae ex foedere Constantinopolitanus sibi Imperator vendicabat.


page 370, image: s370

Denique nationes Barbaras inter Rhenum et Vistulam, Danubiumque et Oceanum positas, ut lingua fere similes, ita moribus atque habitu dissonas, inter quas numerat praecipuos, Welatabos vel Sclavos, Sorabos, abotritas, et Bohemos, quibus [orig: queis] tributum ab Carolo imperatum. Nicephorus, Michael, et Leo Caesares Byzantini, ultro amicitiam Caroli et societatem expetivere, suspectam habentes eius potentiam, adeo ut proverbio diceretur Graecis, Francum amicum habeas, vicinum ne habeas. Aaron Saracenorum Princeps ex ipsa Persia missis ad Carolum legatis, Elephantem, horologium et alia ei munera donavit. Cum novem genuisset filias, e duabus uxoribus (nam e tertia nihil liberorum tulit) et IV concubinis, nullam earum marito elocavit, eamque ob causam domesticis maculatus infortuniis alto silentio pressit dolorem. Duabus coniurationibus, una Pipini gibbosi, filii sui e concubina, altera Germanorum, Fastradae reginae crudelitatem non ferentium, appetitus, feliciter ultus auctores, evasit. Ex Hildegarde Sueva tres susceperat filios, Pipinum, Carolum et Ludovicum. Pipinus Italiae Rex, et Carolus, fato rapti ante patrem, Ludovicus solus superstes, de patris manu Augustae dignitatis hereditatem adiit. Una et viginti metropoles thesaurorum Caroli heredes scriptae. Eae erant Roma, Ravenna, Mediolanum, Forum Iulii, Gradus, Colonia, Moguntiacum, Saltzburgum, Rotomagus, Treviri, Senones, Visuntium, Lugdunum, Remi, Arelatum, Vienna, Tarantasia, Ebrodunum, Burdegala, Turones, Bituriges.

Turpinus auctor est, Aigolandum Saracenorum in Hispania regem, fractum proeliis [orig: proeliis] a Carolo, venisse ad eum baptismi suscipiendi causa. Sed cum vidisset tredecim pauperes, quos de more Carolus semper alebat in atriis male vestitos, humi iacentes, inquisivisse qui essent: acceptoque responso, esse populum et amicos DEI, qui sub numero XII Apostolorum Christi pascerentur, resiliisse a proposito, dicentem falsam esse Christianorum legem secundum quam melius haberent Regis amici, quam DEI. Sed eundem postero die congressum acie cum Carolo, cruenta morte peremptum. ait Turpinus se interfuisse expeditioni Hispaniae, ac solem aliquando per triduum stetisse immobilem, donec Carolus comprehenderet Saracenos, fabularum maior auctor quam historiae.

LEO ARMENIUS, MICHAEL II. BALBUS. THEOPHILUS, IMPERATORES ORIENTIS. LUDOVICUS PIUS, CAESAR GERMANICUS.

LEo V. Armenius ex Orientis duce Byzantinus Imperator paulo ante excessum Caroli factus est, Michaele coenobii claustra ingresso. Crunnum Bulgarorum Principem, tot Imperatorum ferocientem cladibus, magno proelio devicit, sagittaque ictum pene interfecit. Parta victoria, cum a monacho quodam, cuius futuri scientiam venerabatur, didicisset imaginum cultum idololatriam esse, tolli eas de Ecclesiis imperavit. Nicephorum Patriarcham sibi adversantem exulatum misit Proconnesum: cui suffectus Theodotus, Imperatoris subscripsit sententiae, Protopsalte etiam animante eum in detestationem imaginum, prolatis Esaiae divini Prophetae verbis, quibus inquit: Cui assimilabitis Dominum, quam imaginem effingetis ei? Unde Leo in delinquentes implacabilis, acer et vigilans in Repub. magistratuum censor, qui nihil prece aut pretio cuiquam concederet indigno, Michaelis balbi appetitur insidiis. Hunc convictum in iudicio facinoris, atque ad ignem damnatum, rogatu coniugis Augustae, sed non sine praesagio mali, e clementia sua orituri. distulit, ne feriatos natali Servatoris dies improbi hominis supplicio videretur


page 371, image: s371

contaminare. Cum autem carceris clavem suo asservaret sinu, noctemque illam curis insomnem duceret, ingressus forte custodiam, reperit Balbum alte stertentem in lecto, ac praefectum Papiam ei custodiendo destinatum, iacentem humi. Hoc papiae in sontem affectu commotior, minaci manus agitatione iram prae se ferens, observatur a quodam vigilum, atque extemplo res excitato Papiae indicatur. Ille Imperatoris praevertendum ratus minis, communicato cum captivo perduelle consilio, conscios Michaeli insidiarum subitis perterret nuntiis, impellitque ut metu attoniti, ne Michaelis perirent indicio, in necem conspirent Leonis. Nec mora sceleri. Sumpto Clericorum habitu abditisque sub veste pugionibus, coniurati psallentium se in templo choro miscent, ac Leonem cum reliquis DEO cantantem adorti, amputatis capite et manu, indignum in modum ipso in sacrario perimunt, dissectisque compedibus, e carcere ad imperium protrudunt sceleratum Michaelem.

Michael nefandam sacrorum violationem susque deque habens, mox in eadem aede, quam Leo sanguine imbuerat suo, corona insignitus est. UXOR Leonis, et quattuor filii, demptis partibus quibus [orig: queis] viri sumus, exilio deportati, atrocis exemplum vindictae DEI, quod Manichaeis multum detulisser Imperator, si vera sunt, quae Zonaras et Cedrenus furibundi cultu imaginum, impingunt crimina defuncto. Sed profundior caelestium abyssus iudiciorum est, quam ut eorum semper ratio nobis homunculis constet.

Felicior sub haec Ludovicus, ex liberalitate in sacros ordines Pius cognominatus, nec prorsus tamen. Tricesimo post excessum patris die ex Aquitania advolavit Aquisgranum, susceptisque imperii gubernaculis, cum Leone percussit foedus. Bernhardum, fratris sui Pipini filium, Italiae donatum regno a patre, cum muneribus dimisit in Longobardiam, suorum filiorum alteri Lothario Baioariam, alteri Pipino Aquitaniam regendam dedit. Herioldum Danum, a Godefridi filiis pulsum regno, frustra instituit reducere. At Sorabos Sclavos mixti Francis Saxones ad oboedientiam redegerunt, uti et Bernhardus Romanos, qui decumbente Leone Papa, praedia eius cremarant igne. Leoni post XXI Pontificatus annos mortuo, successor datus Stephanus V. maximis itineribus ad Ludovicum contendit, exquisitisque exceptus honoribus, diademate eum insignivit Rhemis, iam tertium imperantem annum. Ei post exiguam honoris istius usuram, substitutus Paschalis, excusavit se Ludovico per nuntios de sumpto apice, ipso inscio. Ludovicus tunc ruentis Aquisgrani porticus impetu prostratus, mortis adierat periculum. Ex eo vulnere recreatus, dum Sclaomirum, Abotritorum, id est, Orientalium Sclavorum regem, ob defectionem castigare parat bello, audit Bernhardum in Italia, obstructis Alpibus, res moliri novas. Bernhardus autem mox deseritur a suis, seque patruo infestis cum copiis venienti tradit. Acto concilio, seditionis auctores, qui Laici essent, oculorum, Clerici dignitatis damnantur. Quam poenam non ferens Bernhardus, paucis diebus migravit e corpore, ingemiscente postmodum praecipiti sententia Ludovico.

Mox nova Britonum seditione compressa, Irmengardin amisit coniugem, ex qua Lotharium, Pipinum, et Ludovicum filios habebat. Id infortunium captivus Sclaomir aliqua parte leniebat, qui a Saxonibus perductus ad Caesarem, cum parum defenderet, quae egerat, multatus regno est; Ludovicus lustratis nobilium filiabus, Iuditham Welpho Bavaro genitam applicuit toro consanguineam suam: unde plurimum in domum eius exuberavit mali. Friderico Traiectinorum Episcopo id coniugium stetit capite. Nam cum Imperator eum obstringeret iureiurando, quo libidines Selandorum acriter se sponderet correcturum, ille liberius in Iudithae


page 372, image: s372

invectus matrimonium, ut piscis, inquit, caput primum edi, sic Principum vitia primo reprehendi decet. Ob quod dictum immissis a Iuditha percussoribus, sanguine post suo altaria conspersit. Agebatur iam annus Ludovici septimus, ac bellum cum Luidevico Hungarorum rege flagrabat, diuturnum et atrox, morte tandem finitum Luidevici, quo tempore celebratis Lotharii nuptiis, consortem eum imperii pronuntiavit pater, Haraldus a Godefridi filiis in regni Danici adscitus est societatem. Michael Balbus Graecorum imperio potitus est.

Balbus Phryx genere, linguae intemperantis et corruptae, sectarum sentina, osor disputationum, quod eas evertendis opinionibus esse suis cernebat, male partum imperium non administravit melius, quam acquisierat. Principio nemini molestus ob religionem, ut firmiores res nactus est, laxavit animum. Statuas quidem oderat iuxta ac Leo, sed et resurrectionem carnis repudiabat et Iusiurandum. Daemones esse negabat, scortationem habebat in levi. Igitur eum aggressus Thomas, foederatorum legionis Tribunus, bellorum felix, Oriente toto in potestatem redacto, coercitisque Agarenis tumidus, terra marique vicit, et magna vi oppugnavit Constantinopolin: Hieme quidem depulsus, cum vere statim rediit, crebrisque ac dubiis congressus proeliis, ad extremum a Bulgarorum Principe, ipsoque etiam Michaele profligatus, inclusit se Adrianopoli. Qua urbe fame perdomita traditus, truncatis pedibus manibusque miserabili periit cruciatu. Perinthus et Panium, eius etiam mortui partes pertinaciter tutatae, multo labore expugnatae sunt. Quibus dum distinetur bellis Balbus, Agareni Hispanienses Cretam invadunt, ductique eius insulae fertilitate, sedes in ea, redactis in servitutem incolis, Achapso duce ponunt. Hos Michael maioribus semper suorum cladibus pellere conatus, Siciliam quoque amittit, proditam Saracenis a quodam Euphemio, quem ob monachae amorem capite punite Praetor eius Insulae voluerat. Dalmatia quoque Graecorum excussit iugum. Ita debilitato undique ac foede lacerato Imperio homo avarissimus praefuit, aut, ut verius dicam, defuit, annis VIII et mensibus IX, phrenitide tandem et urinae compressit absumptus. Cum Ludovico Imperatore, dum vixit, pacem coluit.

Haud paulo melius Occidentis se res habuerunt eo tempore. Ludovicus excitata Corbeiensi in Coenobio schola, bonas litteras iussit propagari, Canonicis vitae ac laborum praescripsit normam. Monachi Corbeienses Rugianos Christianismo imbuerunt. Caesar Paschalem Papam, qui nuper Lotharium insignierat diademate, iuramento se purgare coegit, de occisis Romae Imperatori fidelibus ministris. Paschalis paulo post exstinctus, locum fecit novis Romanorum dissidiis, quibus superior Eugenius ambitiosum ascendit thronum, exacto triennio eundem Gregorio relicturus. Ludovicus interim gratulabundus excepit Ebbonem, Rhemorum Archiepiscopum, qui publico consilio ad Danos Christiana fide imbuendos profectus, effecerat, ut Haraldus dudum in Daniam reductus, adiutu Caesaris, cum magna Danorum multitudine Christianismo initiaretur Moguntiae, anno eius saeculi XXVI. Edem id factum tempestate, qua Ranimirus Alphonsi Casti successor in Hispania, de Saracenis luculentam tulit victoriam, interfectis acie LX milibus Barbarorum. Sed eam felicitatem novi bellorum interruperunt tumultus. Danum expulerunt filii Godefridi, vel Gotrici Regnerus et Hella, veteris subnixi superstitionis aemulis. saraceni ex Hispania Barcinonem vastarunt et agros Gerundensium, Bulgari Pannoniam. Haraldo attributa pro regno Frisia est, velut religionis auctoramentum: qui tamen, ut praecipuum inchoatae pietatis specimen, ita primum neglectae spectaculum fuit, Saraceni praedis onusti aufugerunt.


page 373, image: s373

Bonifacius Corsicae Comes, regessit cladem Afris, nec laxamenti quicquam dedit Saracenis, firmandi suas in Sicilia opes, quam nuper de Balbi praefecto ceperant. Duces Pannoniae ob rem adversus Bulgaros male gestam, exemplo ut essent ignavis, loco sunt moti et dignitatibus. Dux Foroiuliensis ditione etiam sua exutus.

Nec leniore in castigandis Ecclesiasticis censura usus est Ludovicus. Cingula enim auro gemmisque radiantia, exquisitae vestes et calcaria clericorum praecipuos onerabant. Id monstro simile ducebat Imperator, adspirare ad saecularis gloriae ornamenta, qui Christi se profitentur legatos. Parisiensi etiam Synodo habendas ad memoriam imagines, neutiquam adorandas decrevit. Sed quae est hostis Tartarei immanitas, non destitit se oppugnantem oppugnare, et per membra sua Christi amicum lacessere. Inducti enim principum aliqui Pipino Aquitaniae regi persuadent, indignum esse diuturniori imperio patrem, qui Bernhardum Iudithae Augustae corruptorem ferret, nec domesticum scelus ultore gladio exscinderet. Horum conspirationi simul accessit ex Italia Lotharius. Pene desertus a Gallis Imperator, amandat e Palatio Iuditham, instantibus suis, ut et ipse coenobio se manciparet. Sed adventus Germanorum in comitiis factionum seditionem discussit, Lotharius primum, mox et Pipinus atque Ludovicus reconciliati patri, auctores rebellionis inclusi monasteriis sunt, Iuditha iudicio absoluta Augustam recepit dignitatem.

Sub id tempus Egbrechtus Westsaxonum Anglorum Rex tota est potitus insula, et Theophilus Balbi filius, imperio Orientis. Is mira iustitia, parricidas Leonis Armenii, quorum ope pater suus e carcere ad imperium esset protractus, omnes affecit supplicio. Petronam uxoris suae theodorae fratrem, qui luminibus cuiusdam viduae obstruxerat aditum, cum demoliri illud aedificium nollet, verberibus affecit, aream viduae dedit dono. Ita et bona ducis cuiusdam attribuit viduae, quae mariti sui equum Imperatori donatum, quasi ducis esset, probaverat, eamque donationem causam mortis in proelio marito suo factam. Nec indulgentior in coniugem, navem eius mercimoniis onustam allato igni incendit exclamans, Imperatorem se a Deo constitutum, quem uxor nauclerum et institorem conaretur facere. Idem imaginum veneratores detestatus, multos ex iis exilio multavit, multos morte. Ioannem Syncellum, virum eruditissimum, maximis cum opibus ad Amiram Saracenorum, Bagdem versus (ubi vetus erat Babylon) ablegavit, imperii negotia curaturum.

Puellae cuiusdam aulicae forma captus, iuravit se nullam praeter hanc et uxorem cognovisse suam, delictique veniam humilis petiit. Cumque non desisterent imagines adorare superstitiosi, Theophilus Lazaro monacho iis pingendis dedito adussit digitos, ne opera eius digitorum stulti colerent mortales. Qui convalescens it erum, nec cessans agere solita, miraculum insipientibus fuit. Theophilus meliori studio melodiis vacavit componendis, ac Arabum vastationes frequentibus expeditionibus, varioque marte repressit. Cum Sozopetram Syriae, Amirae patriam cepisset, doloris impatiens Amiras, ut paria redderet, Amoriam Phrygiae, unde originem ducebat Theophilus, obsidione fractam pertinaci expugnavit, multisque occisis hominum milibus, clarissimos quosque captos redimere cupienti Theophilo non restituit. Quamobrem maerore confectus Imperator et inedia, interfecto tamen ante Theophobo, quem XXX Persarum, quibus praeerat, milia Caesarem dixerant, animam exhalavit, anno Imperii XIII. Dum ita habet Graecorum Res publica, Latina intestinis motibus foedissime est collisa Ludovicus Imperator solita clementia, ut superioris concitores rebellionis in gratiam receperat: ita et Bernhardum Barcinonensium comitem, adulterii suspectum cum Augusta, quod


page 374, image: s374

armis probare innocentiam vellet, ac deficiente adversario, iuramento dilueret culpam, reposuit pristinae dignitati, nolentemque assentiri Pipinum Aquis tenuit. Pipino in Aquitaniam, inscio patre, dilapso, male resarta aula deteriorem egit. Animadvertendum namque iudicans Imperator in filii contumaciam, Treveris eum custodire iubet, subductumque noctu a suis, Turonum citat ad Comitia. Sed Pipinus obfirmatis in Aquitania suis partibus, improviso excursu fregit paternas copias, persuasisque susurronum instinctu fratribus, scelerata sumuntur arma, quibus filii patrem deponere imperium adigerent. Adsciscitur in consortium Gregorius IV Papa, ordinari olim vetitus a Ludovico, donec Legatus Caesareus electionem eius examinatam probasset. Hic cum Ecclesia diceretur eiecturus Ludovicum, Episcopi, qui cum Caesare faciebant, mascule, Si excommunicaturus, inquiunt, venit, excommunicatus vicissim abscedat. Tandem utraque acies prope Basileam in campo mendaciorum (lugenfeld [orig: lügenfeld] dicto Teutonibus) dimicatura constitit, cum Pontifex subdolo ad Ludovicum transitu, tamquam reconciliaturus patri filios, proelium antevertit, ut occasionem praeberet suae catervae, Caesarianos ad defectionem allectandi. Extracta enim per aliquod dies consultatione, promissis interim aut minis traducitur Caesaris ad filios exercitus, Ludovicus in periculo constitutus, cum se honorifice putaret habendum a filiis, procedit ad castra eorum, et custodiae mancipatur. Ita nequissime ab iis exuitur regno, qui vitam ipsi regnumque post Deum debebant. Ac tanta rei indignitas visa est subditis, ut haud diuturnam ingratis esse contumaciam sinerent. E quibus Varinus et Bernhardus comites, collecta manu valida, per Legatos denuntiarunt Lothario, ut aut patrem redderet libertati, aut armis secum divinum experiretur iudicium. Qui coniecta in Episcopos culpa, patrem Dionysiano in monasterio reliquit, ipse in Burgundiam deflectens, stativa ibi coepit habere. Ludovicus consilio et ope suorum facile recuperata dignitate, tanta recreatus laetitia est, ut ipsum caelum, ex nubilo turbidoque inopinanter serenum per plures dies, congratulari communi felicitati videretur. Mox Lotharius, expugnato licet incensoque Cabilone castro victor, desertus tamen a fratribus Ludovico et Pipino, supplex ad patrem venit, verbisque pro tempore castigatus, dicto patri sacramento, remeavit in Italiam. Ludovicus aditus obstruxit Italiae, ne quis se invito in Germaniam transiret. Ebbo Danorum ille Euangelista, et Theodulphus Floriacensis, multique Episcoporum alii, quod fidem Imperatori fregissent, ordinibus moti verterunt solum. Theodulphus tamen cantato Caesari carmine, non veniam solum, sed et Aurelianensem Episcopen deinde est consecutus. Reliqui consultores Lotharii divinam non effugere manum, intra IX septimanas dira omnes peste absumpti, nequaquam insultante hostium morti Ludovico, sed alto cum gemitu Deum illis propitium comprecante. quinto post receptam potestatem anno, Pipinus patri poenas pependit, praecoci leto mersus, praecedente eius mortem minaci Cometae signo. Cometam conspicatus Imperator, accivit eum, qui annales, a nobis ad marginem laudatos concinnavit, quidque hoc Sidus portendat, percunctatur. Cum ille propheticum illud produceret, A signis caeli nolite timere, quae pavent gentes. Bene, inquit Ludovicus, illum timemus solum, qui nos et ista creat. Sed et clementiam eius veneremur, qui nostram inertiam talibus admonere dignatur iudiciis. Itaque mane largissime distributis eleemosynis, omnes aulicos precibus iussit divinum placare Numen. Hinc instigatu Iudithae, divisit inter filios regiones, quorum Lotharius imperium cum Italia accepit, partemque regni Francici Australem, ad Mosam usque fluvium; Carolo Iudithae filio Francia; Ludovico


page 375, image: s375

Baioaria obvenit. Sed Ludovicus sua nequaquam contentus portione, quicquid trans Rhenum erat, sibi asserendo, novis Germaniam concussit motibus. Ad quos compescendos, festinante Augusto, deliquium solis maximum, ut stelae tamquam nocturnis e tenebris promicarent, lumen aliquod mundi mox ei subtrahendum praenuntiavit. Itaque eodem mense II Kal. Iulii, Caesar curis confectus et apostemate intraneo, spiritum Deo reddidit prope Moguntiam, anno vitae LXIV, Imperii XXVIII, Christi DCCCXI. Drogo frater eius, Episcopus Metensis, funus Caesareum maximo honore Metis sepeliendum curavit.

In haec tempora locantur Oecumenius, Suidas, Graeci: Haymo Halberstadensis Episcopus, Rabanus ex Abbate Fuldensi, Episcopus Moguntinus, Aimoinus et Freculphus Historiographi. Tunc etiam Ansgarius Hamburgo Episcopus datus, Holsatorum Euangelista, Brema ad Visurgin munita, Stada portus ad Albin, intercludendis Danorum irruptionibus obiecta. Georgius presbyter Venetus Organum coepit fabricari Aquisgrani. Paschasius Ratbertus Abbas Corbeiensis contra Bertramum asseruit, Corpus et sanguinem Domini vere sumi in S. S. cena. Ionas Aurelianensis ita defendit adversus Claudium Taurinensem imagines, ut nullum eis cultum deberi pateretur, peregrinationem tamen ad loca sancta propugnaret.

LOTHARIUS I. OCCIDENTIS, MICHAEL III. ET THEODORA ORIENTIS AUGUSTI.

LOtharius Imperator susceptam Caroli fratris tutelam mala fide gessit. Cum enim ipsi et Ludovico Germaniae regi, non ut fratribus consulere, sed ut Imperator dominari cuperet, nec arbitris decerni litem pateretur, ad vim conversus, intestinum commovit bellum, quo Francicae conciderunt opes. Ludovicus et Carolus Fratres absentis Lotharii copias magno superant proelio, centena ex utraque acie virorum milia cadunt. Ita flos regni Francorum decussus, Lotharius regerere avidus cladem, pellitur denuo Germania, Ludovicus Carolusque Galliam et Germaniam dividunt pro tempore: Placati tamen deinde fratris legationibus ex aequo partiuntur regiones, et Lothario media inter illos provincia obvenit, cui ex eo lotharingiae superest nomen, Pipino iuniori, regum nepoti, ex fratre, relinquitur Aquitania. Hanc dum deinde Carolus affectat, proprii damnum pertulit exercitus, nec semel caesus, tandem Pipinum Lothariumque captos a suis, regno Aquitaniae exuit, et pro monachis in coenobia detrusit. Nec mitior in Bernhardum, matris quondam suae, ut habebatur, amasium, inopinato illum obruit leto.

Ludovicus Germaniae rector Abotritos defectionem molientes, interempto eorum rege, bello perdomuit, terramque illorum per duces administrandam ordinavit. XIV Bohemorum duces, Christianismi candidatos, sacro curavit fonte ablui. Nihilominus Bohemos paulo post rebellionem agitantes, instructo terruit exercitu, ut imperata se promitterent facturos. Sed cum de pace cum iis agit Thachulphus, Sorabici limitis dux, primates alii indignati, velut ad ipsum inclinaret Res publica, irruunt in Bohemos, et grandi sternuntur clade, coacti obsides dare iis, a quibus accipere noluerant. Additque Annalium scriptor Fuldensium, eo tempore spiritum nequam ex arreptitio quodam professum, suo instinctu ac sociorum, discordiam fastumque inspiratum belli ducibus, ut tanta clades acciperetur, quemadmodum solens est satanae, quandoque vera maligno animo profari.

Lothario regnante, Mauri Arabes primam in Campaniae littora exscensionem facere ausi, Beneventum occuparunt,


page 376, image: s376

Cassinum depraedati sunt, mox et Romana suburbia: quo tempore Sergius II, victo Iohanne aemulo, capessit Papatum, Lotharii suffragio firmatus. Is cum antea os porci vocaretur, nominis detestatus foeditatem, Sergii sumpsit vocabulum. Unde mos Papis nomina immutandi. Qui triennio potitus throni, reliquit eum Leoni IV, qui romanam Urbem adversus Saracenos muniit, atque eorum classem, adiuvantibus Neapolitanis et Caietanis, vicit. Munita nova urbs Leonina civitas appellata, quam Corsi Sardique a Saracenis pulsi impleverunt.

Non minores fidei Christianae hostes erant Nortmani eo tempore. Hispaniae maritima incursantes, atque a Ranimiro rege haud exigua cum clade reiecti, in Galliam converterunt impetum, eamque allecti potius Caroli calvi regis largitionibus, quam aversi, ad Parisios usque persultando, praedae ac direptioni habuere. Nec meliori loco illis Frisia, Anglia, aut Saxonia fuit. In Saxonia Cisalpina destruxerunt Hamburgum, quod Carolus M. retinaculum cohibendae eorum irruptioni obiecerat. Ad ultimum cum Valacram insulam occupassent, Selandiam eis dictam a patria sua, ac per XX annos Franciae plurima intulissent damna, in Daniam reversi sunt accepto auro, atque intestino semet bello deleverunt, Deo sanguinem Christianum de manibus eorum exigente. Lotharius Imperator, grassante in suos pestilentia, quos acervatim mori conspiciebat, cum paulo ante mortem habitu se onerasset monastico, febri exstinctus est Placentiae, anno dominii XV.

Ipso imperante et vetus et nova Roma feminae subierunt dominatum. In veteri enim Roma Leoni IV substitutum narrant Radulphus, Marianus Scotus, Sigebertus Gemblacensis, Gotfridus Viterbiensis, Martinus Polonus, Platina, Laonicus, Hartmannus Schedel, Matthaeus Palmerius, Volaterranus, Rolevincius et alii, Iohannem quendam nomine VIII, specie Papam, re feminam scortum, cum sacerdote olim Anglicano versatam Moguntiae, et e coenobio Fuldensi ductam Athenas, ubi ea litterarum floruerit laude, ut Romam profecta, Pontificatum promeruerit. Sed cum sexum Reip. non amasio mentiretur, conceptum e scortatione fetum enixam publice, ac partus doloribus sollemni in processione exstinctam, cum biennium, et VI menses orbi Christiano turpiter illusisset. Indignitatem rei notarunt terrae motus, grandines, ac insolitae aeris concussiones. Contradicitur historiae huic ab Romanae sedis amicis, qua fronte, quo fundamento, no est huius loci dispicere, quo compendia rerum assignatis auctoribus sine circuitione sectamur.

Apertius Theodora Augusta, Theophili Imperatoris vidua, pro Michaele adhuc puero, dominata est Constantinopoli. Manuel, Theoctistus et Barnas, tutores erant a patre dati Michaeli Porphyrogenneto, non sine emolumento Reip. sed Theodora, de gente orta Paphlagonum, ut erat imaginum venerationi dedita ab incunabulis, ita laxatis ingenii habenis pergebat. Itaque rescindere acta Theophili, Ioannem Syncellum deicere Episcopatu Constantinopolitano, Manueli imperii tutorem per monachos eodem imbuere errore, Methodium sibi assentantem in thronum Episcopalem evehere. Sed Methodius mox stupri reus, nova et pudenda probatione, arefacta ostendit iudicibus genitalia, professus se Petro et Paulo Apostolis hoc debere donum, q avibus istam Romae continentiam obtinuerit. Igitur femina et illo precatore annitentibus, imaginum restituta veneratio apud Graecos, dignis illo dogmate miraculis roborata.

Apud Bulgaros Christianismus invaluit, Principe eorum Bogore pestis ac famis levamentum invocato Christo ferente acceptum, quem soror apud Constantinopolitanos captiva, et veri imbuta Numinis notitia ad id faciundum instigavit.


page 377, image: s377

Cum autem Bulgari more gentium tumultuarentur, atque ob novatam religionem bellum inferrent regi, ille devictos acie, ad eadem traxit sacra, suorumque incrementum finium ab Theodora Augusta meruit.

At Manichaei a Paulo et Iohanne eius sectae auctoribus Pauliciani dicti, tantum abfuit, ut in viam se reduci paterentur, ineptis praesertim doctoribus, quos miserat Imperatrix, ac poenarum doctioribus quam artium sacrarum, ut ad Agarenos plane defecerint ingenti numero, eisque iuncti multas intulerint Byzantinis clades. Centum eorum milia suppliciis periisse, ait Cedrenus, reliquos exstructis urbibus, omnes Imperii in Asia provincias incursasse.

Eo tempore Hincmarus Rhemensis et Rabanus Moguntinus Episcopi Godescalcum refutarunt monachum docentem esse aliquos absoluto DEI placito ad exitium destinatos aeternum, alios ad vitam, proque his Christum oppetiisse mortem, pro illis non. Eum Ludovicus regno Germaniae expulit. Rabani discipulus fuit Strabus, qui ex patribus coepit decerpere notas in sacrum codicem, glossae ordinariae insignitas vocabulo, Eulogius, Angelomus, Simeon Metaphrastes, litterarum similiter laude floruerunt. Edelvolfus rex Angliae, Cantiam et Northumbriam ad redimendum popularibus suis paenitentiae onera, in vectigal obstrinxit Pontifici.

LUDOVICUS II. OCCIDENTIS, MICHAEL III. BASILIUS MACEDO ORIENTIS AUGUSTI.

LUdovicus II. de sententia Lotharii patris regnum Italiae cum Augusta dignitate, frater eius Lotharius Lotharingicum, Carolus Provinciae Phocensis accepit dominium, Carolo Calvo reliquam Galliam, Ludovico Germaniam tenentibus, qui Dalmatiam quoque et Bohemiae multa adiecit regno suo, et invitatus a quibusdam Galliarum proceribus, pene excussit regno Carolum fratrem. Sed cum ad Soraborum comprimendam seditionem iter acceleraret in Germaniam, Carolus facile recepit amissa, tandemque anno eius saeculi sexagesimo Confluentiae concordia inter reges restabilita est.

Eo tempore spiritus nequam, singulari DEI permissu, Moguntiam eique vicinos locos mire perturbavit. Primum lapides iaciendo, et parietes pulsando domorum infestus hominibus, paulatim loqui et furto sublata in dicare coepit, eoque pacto discordias serere inter vicinos. Denique omnium animos in unum quendam exacerbavit, quasi peccatis illius exigentibus, ceteri talia paterentur. In quamcumque is domum se recepisset, ea extemplo deflagravit: nec in agris tutus, congestis eo frugibus igni absumptis, fuit. Cum ob id irruerent in eum vicini, caedem facturi, ille candens gestando ferrum innocentem se probavit. Ergo missi urbe presbyteri cum reliquiis et crucibus, aquaque lustrali, qui malignum spiritum depellerent: Sed hos lapidibus impetitos abegit spiritus, unum ex iis filiam vitiasse procuratoris vociferans. Talia per triennium agitando non cessavit, donec universa aedificia incendio consumeret, planissimum documentum, quantum Satanae in superstitiosos mortales liceat, quamque parum reliquiis, crucibusque percellatur. Sub haec per dissidia procerum, nudatam consilio Galliam contemplati Britones, arma corripiunt, transeunt Ligerim, et ad Pictavos usque omnia caedibus ac rapinis depopulantur. Carolus Calvus collecto exercitu ulcisci se cupiens, gemino vincitur proelio, turpique se fuga proripit. Britones Francorum opibus ditati pacem extorserunt Carolo, ut datis utrinque obsidibus Herispius Rex eorum, muneribus honoratus, sub fide Francorum genti suae imperaret, quo postmodum a suis interempto, Salomon


page 378, image: s378

eadem lege Britanniam minorem possedit.

Aliquanto post Lotharius illicito correptus amore odium induit coniugis suae Tietbergae, et communicato cum Episcopo Coloniensi consilio, simulat se neptem eius ducturum, si Tietberga damnari iudicio possit. Gunterius Episcopus, adducto in sententiam collega Trevirensi, convocat Metis Synodum, gravia impinguntur crimina reginae, inter quae et incestus, separatur a regali toro, fit potestas Lothario ducendi aliam. Rex liber iam a vinculis tori, repudiata Episcopi nepte, Waldradam, forma conspicuam, matrimonio sibi iungit, Nicolao Papae per legatos eum increpanti obtendit Synodi sententiam. Ergo citantur Romam Episcopi, actoque ibi concilio multantur dignitate. Ea affecti ignominia, Ludovicum Imperatorem Beneventi tunc morantem adeunt, inauditam dicentes Papae tyrannidem, citra Principum et Metropolitanorum suffragia Episcopos exautorantis. Sed spe frustrati, Thietgandus quidem Trevirensis paruit Nicolao, Guntherius nihili fecit prolatam in se sententiam: deinde veniam ambiens, surdas pulsavit Nicolai aures. Lotharius vero, ne sacris prohiberetur, recepit ad tempus reginam, sed mox novis obrutam criminibus iterum deiecit, quae ad Carolum Francorum confugit regem, patruum mariti. Papa sub haec Waldradam diris devovet, minatur Lothario, Carolum collaudat de suscepto expulsae patrocinio.

Actiones has bellum interrupit. Nordmanni iterum Metenses, Andios, Pictavos, Turonenses populantur: Rupertum Marchionem et Ranulphum Aquitaniae ducem superant proelio, ac praeda graves domum abeunt. In Anglia similiter Eboracenses vastant, Northumbrorum occidunt Regem, Mercios ad pacem adigunt, ac Britanniam pro lubitu agunt ferunt.

Eodem modo Saraceni Beneventanam depraedantur ditionem, quos tamen Ludovicus Imperator, advocata Lotharii fratris ope, feliciter profligavit, Capuam et Beneventum recepit de barbaris: Gallicanum exercitum pestilentia attritum reduxit ad sua Lotharius. Inter haec Nicolaus decimum annum Pontifex decedit, successore Adriano; qui permisit Lothario, ut Romae disceptaret causam suam, id quod Nicolaus abnuerat. Itaque Lotharius cum Optimatibus suis, sumpto corpore et sanguine Domini, iurat se innocentem esse, nec commercium cum Waldrada amplius habiturum. Sed antequam Italia excederet, intra annum correptus peste, Placentiae exstinguitur, eodemque morbo Summates periere.

Quo Tempore Ludovicus Romano potitus imperio est, Michael quoque Theophili filius, amota matre, Graecorum coepit administrare Rem publicam. Iam enim pueritiae annos egressus, iniquius ferebat, penes alios esse vim Augustam, sibi nomen relinqui vacuum. Itaque incitatus a Barda avunculo suo, Theoctistum matri adhaerescentem, cum praesertim paedagogi sui obniteretur honoribus, concursu satellitum interemit. Theodoram matrem metu cedentem, coenobio inclusit cum sororibus, cum mulier, traditis mille ac nonaginta centenariis auri, tribus milibus argenti, parce ac frugaliter demonstrasset a se administratam Rem publicam. Nec diu calamitati huic mansit superstes, auri ac imaginum patrona.

Michael a custode et magistra liber, thesauros in mimos profudit, et aurigas, cum congerronum liberos e baptismo susciperet, solitus centum auri libras vilissimis dilargiri homunculis. Igitur brevi egens platanum auream, leones, vestes, aliaque aurea imperii monumenta conflari ac procudi in nummos iussit. In Saracenos progressus Samosata, Syriae urbem, cinxit obsidione, repulsus iteravit expeditionem, nihilque felicior periculum adiit vitae, fortissimorum vix virtute ereptus. At per Petronam, avunculum, praeclaram de Saracenis


page 379, image: s379

adeptus est victoriam, Amira ipso in acie trucidato. Cum autem ludis suis nihil non seriae rei posthaberet, Bardas interim Theodorae frater ad gubernacula sedit imperii, quem et Caesarem creavit tandem.

Is vir Philosophiam et liberalia studia, quorum vix scintillae supererant, aggressus instaurare, cuique disciplinae scholas instituit, professoribus de publico stipendia ordinavit, Leonis praecipua usus opera, qui tunc eruditorum apex habebatur. Leo is in Andro Insula a Michaele Psello Rhetoricam, Arithmeticam et Philosophiam hauserat, ac per quendam discipulorum a Saracenis captum, depraedicatus eorum Amirumni, ea impleverat fama orbem ut Amirumnes centum auri libris et perenni foedere aliquantam informationem eius emercari cuperet ab Imperatore Theophilo, patre Michaelis. Sed Theophilus adspectu eminentiae, quam artes praestarent ingenuae Graecis, noluit pecunia commutare istam Rei publ. dignitatem, ne ut armis, sic ingeniis superarent Graecos Agareni. Igitur Leonem Thessalonicensium creaverat Episcopum, apud quos in maxima positus auctoritate, exciderat tamen sacerdotio, quod Ioanni Syncello, cognato suo, in oppugnanda imaginum veneratione subscripsisset, regnante Theodora. Huic pro Episcopatu Scholasticum orbis magisterium tradidit Bardas Caesar, atque hoc pacto animam agentes, si non intermortuas litteras, feliciter resuscitavit. Idem vero Bardas, ob repudiatam uxorem, sacris prohibitus ab Ignatio Patriarcha (is Michaelis Rangabis quondam Augusti, filius erat spado) deiecit eum sede Byzantina, ac Photium insignem doctrina virum, cuius bibliotheca thesaurum praebet adhuc priscae eruditionis, primarium tunc a secretis, evexit in thronum, per quem Nicolai Papae, quos Byzantium miserat imaginum curaturos adorationem, legati, tracti sunt in sententiam, ne rem sacris contrariam legibus morosius perurgerent.

Paulo post Rossi, Tauri montis ad Boream accolae, classe invadunt Pontum Euxinum, ac Byzantium annituntur expugnare: sed manifesta de caelo ira impediti, renavigant domum, ac Deum, cuius manum senserant, revereri incipiunt.

At Michael in dies corruptior, ne interpellari quidem passus est nugas suas. Cum forte certamen ludicrum interturbasset nuntius, qui per ignium dispositorum in montibus indicia cognoverat, Saracenos in provincias imperii fecisse irruptionem, stolidus homo amoveri praecepit stationes excubitorum, ut securius deinceps indulgere voluptatibus suis posset. Neque contentus imperii maiestatem lusitando exponere derisui, sacras etiam templorum caeremonias histrionicis vecordium adolescentum gestibus imitabatur. Per quae tandem exitium sibimet ipse comparavit. Traduxerat in aulam Basilium quendam Macedonem, e prisca quidem Arsacidarum nobilitate, sed longa annorum serie obscurata, hominem pauperculum, exulem, mercenarium, fortitudine et circa equos curandos dexteritate commendatum. Hunc cum stabulo praefecisset, brevi tantum dilexit, ut ad eius et aliorum calumnias Bardam avunculum, ineptiis suis morosius refragantem, sineret se adspectante trucidari, Basiliumque iuncta ei Eudocia nobilissima coniuge, pellice sua, Caesarem pronuntiaret. Sed cum per amentiam familiaris suos variis exciperet ludibriis, naso unum, alterum manu, capite etiam multaret aliquos, subvereri coepit novus Caesar, ne idem aliquando sibi eveniret lusus. Nec vana fuit suspicio. Paulo post ebrius Michael, remigem quendam, effusius sibi adulantem purpura induit, torvumque ob id videnti Basilio, Nonne, inquit, licet mihi, sicut te feci, sic et alium Imperatorem facere? Atque exinde insidias ei ponit. Basilius cognito periculo, anticipare insaniam hominis certus, effracto cubiculo, crapulabundum et semisomnem percussorum


page 380, image: s380

gladiis interemit. Dominatus erat Michael cum matre annos XIV, solus XI. Basilius rara felicitate ex equisone Imperator, annis XVII gubernavit Orientem.

Is Iustitiae et legum studiosus, quos noverat ab avaritia alienissimos, praefecit iudiciis, ipse omnium querelis faciles praebuit aures, Pauperibus iudiciorum implorantibus opem, alimenta ordinavit, ne inopia coacti, vadimonia desererent. Cum statuissent Optimates, adigendos ad restitutionem eos, qui malis rationibus a Michaele pecuniam obtinuissent, Basilius mitigata sententia, dimidium reddi iussit. Hoc modo auri ccc centenaria recuperata sunt aerario. A Photio sacris prohibitus, tamquam homicida, Ignatium ab exilio reduxit, Photium expulit. Insidiis quorundam patriciorum denudatis, filios suos Constantinum, Leonem, tandemque et Alexandrum Augustalibus ornavit insignibus, quartum Stephanum adscripsit clero. Adversus Orientales Agarenos aliquot secunda proelia fecit, totamque peragravit Asiam ad Euphratem usque, et captis, eorum pluribus castellis, triumphans rediit Constantinopolin.

Eadem fortuna Ludovicus pugnavit, Germaniae Rex, missis filiis in Sorabos, Siuslos seu Silesios, Bohemos et Sclavos. Carolomannus Boioarios defendit, Ludovicus iunior Thuringos et Saxones, Carolus Rasticen Sclavorum regem devicit. Bohemi in fidem Caroli, datis dextris sunt accepti, cum interim Ludovicus pater decumberet, et Carolus Calvus, occupata Lotharii ditione, imperio inhiaret, qui tamen deinde convalescenti Ludovico alteram Lotharingiae partem restituit, in qua erant Argentoratum, Treviri, Traiectum, Metis.

Sed contra Adrianus Papa Ludovicum Imperatorem coronat, ut Regem Lotharingiae, ac litteris minacibus iubet patruos fraternas Augusto ditiones restituere, quod et Engilberga Augusta precibus iuxta contendit. Basilius interea defuncto Ignatio Patriarcha, reddidit honorem Photio, quem Synodus acta Constantinopoli damnarat, asserto imaginum cultu, sed in favorem Pontificis, contra antiquos Canones, ut habet Aimoini Continuator. Idemque Basilius receptis liberatisque aliquot Italiae oppidis, incitavit Adelgisum, Beneventanum Ducem, missisque auxiliis roboravit in Ludovicum Imperatorem. Ludovicus cum aliquoties rebellem superasset, dolo tandem persuasus dimittit exercitum, atque ita inermis in potestatem Adelgisi redigitur. Solutus est ignominiosis conditionibus ne unquam fines intraret Beneventi. Verum a Iohanne IX Papa, qui Adriano successerat, solita Pontificum indulgentia, iuramenti religione eximitur, novumque Adelgiso infertur bellum. Imperator tamen, reverentia exsecrationum, quibus suum devoverat caput, per coniugem et duces Beneventum recuperavit, Adelgiso ad Corsos profugo.

Domesticis sub haec calamitatibus implicantur reges. Ludovicus Imperator expers prolis moritur, anno eius saeculi LXXV, Imperii XX. Carolus Calvus, cum ex Hirmandrude regina tres haberet filios, Carolum natu maximum fortuita amisit caede: Carolomannum, quem coegerat invitum sacros ordines suscipere, ex clerico rebellem factum excaecavit, Ludovicum solum retinuit incolumem. Ludovicus Germaniae rex, Sclavis, per Moraviam et Bohemiam rebellibus, magna caede prostratis, Caroli silii insidiis petitur. Sed Carolus, qui patri suo laqueos tendebat, ipse in laqueos diaboli incidit, tam atrociter vexatus a malo spiritu, ut vix a robusti corporis viris teneretur. Sedata tandem infestatione Satanae, multis audientibus confessus, meditatum in patrem scelus, documentum fuit fratribus, omnibusque adeo liberis, ne quid sinistri in parentes suos machinentur. Ea tempora prodigiosis locustarum agminibus, pestilentia, frigoribus insuetis, fame, infensa feruntur mortalium generi,


page 381, image: s381

peccati mole onusto; tertiam hominum partem intempestivis absorptam perhibent mortibus. Ludovicus Germaniae rex, specie patris oblata in somnis, liberari se precantis a tormentis inferorum, multa excitavit monasteria, ut animam patris eriperet cruciatibus. Ea enim opinio tunc animos hominum pervaserat, spectris firmata et mendacibus miraculis, ut mortui a vivis, vicissim vivi a mortuis opem auxiliumque poscerent.

Bulgarorum rex, aucto per Basilii, Pontificis, et Ludovici regis episcopos, Christianismo in gente sua, se ipsum disciplinae damnavit monasticae, filio tradidit sceptrum. Sed postea contemplatus filium ad Ethnicismi revolutum tenebras, resumptis regni gubernaculis, oculos ei ademit; alterumque filium evexit ad dignitatem regiam.

Basilius Graecorum Augustus, Chrisochirem Manichaeorum Principem, fines populantem suos, acie devicit atque occidit, Manichaeorum res ad summum elatas fastum redegit ad extrema. Recepit et Caesaream Cappadociae, et Agarenorum terras late praedando exhausit adeo, ut captivorum gravis multitudine, plerosque tolleret e medio, et plurima Arabum castella deleret. Cum autem Tarsenses Saraceni resurgerent atrocius, eorumque Amiras contumeliosis litteris iactaret suam potentiam, ac nihil adversus eam valiturum diceret Mariae filium: Andreas Scytha, Patricius ab Imperatore creatus, audenter in eum ivit, consertaque manu iactabundus Mahumetista sensit divinam Filii Mariae virtutem, deletus adeo cum exercitu, ut pauci admodum Tarsum se reciperent, cladis nuntium allaturi. Sed hic suum tenuit morem invidia, calumniis onerans Andream, ut qui cunctatione ignava Tarsum expugnare distulisset; Igitur abrogato ei imperio, successit Stypeiota, verbis quam manu promptior, qui cum munire etiam castra negligeret, Saraceni, fraudulenta equorum immissione territis Romanis dum instant, castra incauti ducis opprimunt.

Basilio et Ludovico regnantibus, Agarenorum etiam occidentalium vires non parum diminutae sunt. Qui enim per Michaelis socordiam Dalmatiae, Siciliae, atque Calabriae multos locos occupassent, Basilii vigilantia Ragusii obsidione (caput ea urbs Dalmatarum) depulsi sunt. Quam rem apud animos reputantes ceterae nationes, quas Saracenica premebat tyrannis, eandem postulant ab Caesareis opem, iunctisque Basilii et Ludovici copiis capitur Sultanus, et Capuam perducitur. Qui tristis alias, cum rotae volubilitatem aliquando data opera risisset, atque interrogatus causam insolitae laetitiae, symbolum esse eam diceret rerum humanarum inconstantiae, amicitiam obtinuit Ludovici intimam, prudentiam viri mirantis. Sed fides habita Barbaro Ludovicum foede delusit. Cum enim persuasisset Imperatori Sultanus, ut illustriores Capuanos Beneventanosque, ne quid rerum molirentur novarum, alio transferri curaret, evulgavit eis, adversus quos dederat, consilium, effecitque suis artibus, ut ab Imperatore urbes deficerent, Sultanumque in Africam reducerent. Hinc ipse reparatis viribus, obsidione iterum pressit civitates, atque ad Francorum coegit refugere auxilium. Sed Ludovicus, cum supplicarent, laetari se, respondit, repertum esse perfidiae eorum, qui credidissent, vindicem. At Basilius ab iisdem imploratus, promisit opem, cuius legatus a Sultano captus, insigne dedit fidei in patriam documentum. Iussit enim negare obsessis auxilium, quod a Basilio petiissent, dissimulato, donec exaudiri posset, consilio, magna voce exclamavit, mox adfuturam ab Imperatore classem: ob quod factum a Saracenis dissectus, sua morte Beneventanis salutem attulit. Nam Sultanus, desperata urbium expugnatione, abscessit. Exinde Capua et Beneventum Graeco devinctae imperio, praedictas Ludovico turbas excitarunt. Crobatae, Servii, aliaeque


page 382, image: s382

circa Dalmatiam Scythicae nationes, ad Basilii oboedientiam rediere.

Photius sub haec, ut dictum, Anastasius bibliothecarius, vitae Pontificum scriptor superstitiosus satis et ineptus, Ado Viennensis Episcopus, eruditione et scriptis claruerunt.

CAROLUS II. CALVUS, BASILIUS MACEDO.

CArolus II Calvus cognomento, Magni nepos, defuncto in Italia Ludovico secundo, muneribus sibi conciliavit Papam Iohannem, Italiamque ingressus, frustra reluctante fratre eius Ludovico natu maiore, diadema accepit Romae, et Imperator salutatus est. Secundis nuptiis iunxerat sibi Rothildem, Lotharii quondam augusti viduam, ex qua liberos quidem tulit, sed natos mox amisit, exsecrante. DEO incestum matrimonium. Ludovicus interim occuparat pene Galliam, sed obsistente Hincmaro Episcopo, et deprecantibus francis, ne superbiam regis in subditis vindicaret, abscessit ultro, et paulo post morbo exstinctus est, anno post mortem patris Ludovici Pii XXXVII. Filii eius, Carolomannus Bavariam, Bohemiam, Moraviam, Carinthiam, Pannoniam, annos tres; Ludovicus Belgium, Franciam, Saxoniam, Thuringiam, Sorabos quinque: Carolus Crassus Sueviam, Alsatiam, Lotharingiam, donec imperio potiretur, tenuit. Calvus, creato Italiae Duce Bosone, coniugis suae germano (qui Hirmingardin, Ludovici Augusti filiam, uxorem duxit) iam ultra se elatus, insolentes affectabat habitus. Cumque esset lepore timidior, et hostes fugere paratior quam fugare, fratrem tamen minaciter bello lacessebat. Cuius comperto obitu immaniter gavisus, ut iniuriam in ipsum meditatum evomeret in filios, cum L hominum milibus in Germaniam properavit. Ludovicus Iunior, pace frustra implorata, prope Andranacum, indicit suis ieiunium, atque instructus exiguis copiis, vadit in patruum, eumque ingenti perculsum proelio, fuga quaerere salutem compellit. Victori demum aggregantur fratres, divinam extollentes opem, non suam. calvus vehementi post acceptam cladem morbo oppressus, recuperata denuo valetudine, accersitur in Italiam, ut Saracenos Pontifici imminentes repellat. Eo cum pervenisset, regem creat Bosonem, Carolomanno patrueli opponit exercitum: ipse Romam meticulosus refugit. Carolomannus falsis territus nuntiis, relinquit Italiam. Mox Calvus in Franciam rediturus, corripitur febre apud Mantuam. Eum Sedechias Iudaeus pulvere veneno temperato interemit exemplum daturum posteris, quam tuto ac prudenter Christiani valetudinem suam Christi hostibus committant curandam.

Eo tempore Pasquitanus et Varfrandus duces Britonum, interempto rege suo Salomone, mox in se ipsos iram vertunt, acerrimoque confligentes proelio, Pasquitanus Nortmannorum licet subnixus copiis succumbit. Varfrandus prodigiosae homo audaciae, ingentem exercitum modica prosternit manu. Dein reparantem bella Pasquitanum aeger lecto iacens fugat denuo, patrataque victoria exspirat, novus Epaminondas Britonum. Nec segnes Basilius habuit duces. Oeneiates Graeciae praefectus, Euripum mascule adversus Saracenos Tarsenses defendit: Osmam Amiram in proelio occidit. Nicetas Oryphus Cenchreensem in portum delatus, naves per continentem in alterius lateris mare curavit deportari, improvisoque insultu palabundos obruit Saracenos, e Creta tunc populantes Graeciae maritima. Similiter Nasar, cum securos in Cephalenia et Zacyntho oppressisset Africanos Arabes, traiecti in Siciliam Calabriamque, ac stipendiarias ibi Mahumetanorum urbes vastando, praeda implevit Constantinopolin.



page 383, image: s383

LUDOVICUS III. BALBUS.

LUdovicus III. e sermonis vitio Balbus cognomento, audita patris in Italia morte, donis sibi conciliavit, quoscumque potuit procerum, atque indignis largiendo bilem movit cordatis. Coronatus tamen ab Hincmaro Rhemensi Archiepiscopo, ac novercae Richildis adventu confirmatus in regno Galliae, gravem in morbum incidit. Ex quo cum aliquantum revaluisset, advenit Ioannes VIII, aut IX potius, (nam eum, qui VIII est, ob rei indignitatem, e Pontificum plerique albo expungunt) ut anathema dictum a se Lamberto et Adelberto Comitibus, ac Formoso Portuensi sociisque eorum, firmaret per Episcopos Gallicanos. Hi Comites cum manu valida Romam ingressi, Optimates in Carolomanni verba adegerant, Papa interim altaria cilicio operiente, omniaque suspendente sacra; Assumptoque post annuam fugam Bosone, Italicum regnum ei vendicare annitente. Episcopi Galliarum adstipulati Pontifici hoc in negotio, promotionem Ansegisi Senensis Episcopi, quem praesidere Synodis suo nomine iusserat, neutiquam comprobarunt. Ibi Ludovicus Augustalibus a Papa insignibus exornatus, pacem cum patruele suo Germaniae rege fecit, ut Lotharii quondam regnum ex aequo possiderent, Italicum in ambiguo esset, quoad Carolomannus tunc decumbens, et Carolus, fratres Ludovici, conventui possent interesse. Ita Balbus nulla re memorabili gesta, altero imperii anno decessit Compendii, non sine veneni suspicione. Moriturus coronam regiaque Ornamenta ad Ludovicum filium, adolescentem adhuc, destinavit; Bosone instinctu suae coniugis, quae Ludovici Augusti filia esset, Hugone contra Waldradae filio stirpis Lotharianae fiducia, ad regnum adspirantibus.

BASILIUS MACEDO, CAROLUS III. CRASSUS.

CArolus III. Crassus, filiorum Ludovici Germaniae regis natu minimus, Caroli Magni pronepos, superstitibus adhuc fratribus, Carolomanno et Ludovico, regnum Italicum occupavit, defuncto Balbo. Frater eius Ludovicus Viridunum usque processit populabundus, partemque Lothariani regni extorsit Francis. Ei ad se accito Carolomannus paralyticus, et iam lingua captus, scripto commendavit uxorem, et filium Arnolphum nobili concubina procreatum, ac paulo post spiritum emisit. Ludovicus posthac Nordmannos, Scaldin tenentes fluvium, affecit clade, quinque eorum milibus peremptis. At in Saxonia cum iisdem per duces suos pessime pugnavit. Duodecim Comites ac duo Episcopi ceciderunt proelio, inter quos et Brunno Dux, Brunsvigae urbis conditor. Ea Francorum clade audentiores Sclavi, Dalmatiam, Bohemiam, Sorabiamque habitantes, invadunt Thuringos, sed a Poppone Sorabici limitis duce ad internecionem caeduntur.

Sub haec Ludovicus, Balbi filiorum tutelam gerens, alteri eorum Carolomanno Burgundiam et Aquitaniam, alteri Ludovico Neustriam assignavit, accedente et Caroli Crassi sententia. Hi cum Hugone et Bosone, qui Reges se ferebant Francorum, varie dimicarunt. tandem Hugo in fidem venit Ludovici, largiterque ab eo muneratus aliquandiu interquievit. Sed cum postea res novas moliri coepisset, a Carolo Crasso oculis multatus, tandemque manu Reginonis Abbatis Prumiensi in monasterio tonsus est, Bosonem Carolus coniunctis cum patruelibus suis copiis, Vienna expulit; inde perrexit in Italiam, citatoque itinere Romam profectus, ab Iohanne VIII accepit diadema. Is Papa tres, sed brevis aevi Augustos, coronis


page 384, image: s384

exornavit, Calvum, Balbum et Crassum.

Interea vero Nordmanni ex cladibus suis reviviscentes, Cameracum, Traiectum, Coloniam Agrippinam, Bonnam, rapinis atque incendiis vastant, ac Ludovico mox Cometam, mortis praenuntium secuto, omnia Rheni confinia ad Confluentiam usque cremant: Inde et Treyirorum urbem, Episcopo interempto. Ludovici filius unicus, Ratisbonae e fenestra delapsus, fractis cervicibus statim exspiravit.

Quare cum Gallia Germaniaque iam a multo tempore Danorum patuisset insultibus, Carolus Imperator, quantis potest copiis munitionem eorum ad Mosam flumen oppugnat. Ubi dum diutius haeret, prodigiosa grandine tam obsessi percelluntur quam obsessores, et ad pacis conditiones inclinant utrique. Godefridus Rex icto foedere, ut sibi Frisia provincia et Gisela Lotharii regis filia darentur, baptismo initiatus est. Milites tributis muneribus placati, aliquanti temporis quietem praestitere.

Agebatur iam annus istius saeculi LXXXIII, cum Iohannes VIII Papa veneno potatur a quodam suo propinquo, eoque non, ut putabatur, confectus, malleorum ictibus occiditur, actis Papatus annis X. Constructor factionis, invaso throno, brevi post interiit. Successit Marius Archidiaconus, quem Carolus Imperator rumoribus excitus in Italiam, excepit honorifice. Ibi Vido Comes Thusciae, Dux Spoletanus, maiestatis reus, ut effugeret iudicium, Saracenos sibi Mauritanos adiunxit foedere, gentesque Italicas timoris implevit. In hunc Carolus Berengarium, consanguineum suum, dirigit, a quo Vido magna ditionum parte est exutus. Ne debellaretur, morbus obstitit, totam Italiam, inque ea milites foede tunc populatus. Igitur Carolus Baioarios in Italiam perduxit. Illorum terram atrociter affixerat Zuentibaldus Moravorum Dux, societate usus comitis Arbonis, quem a Caesare constitutum, principum duorum filii, eam dignitatem ex maioribus sibi deberi praetexentes expulerant. Involutus est iisdem calamitatibus Arnulphus, Carolomanni filius, Pannoniae rector, quod Arbonis comitis tueretur inimicos. Nam Zuentibaldus Pannoniam viris opibusque exhausit. Tandem advenienti Carolo sacramentum dixit Moravus fidelitatis; Carolusque per Carinthiam in Vidonem profectus, redegit eum in ordinem, Vido purgatis iureiurando culpis, in fidem receptus est Caesaris. Dehinc Carolomanno (Balbi is filius erat) Francorum rege, ex vulnere, quod venanti aper inflixerat, mortuo, reversi ad ingenium Nordmanni, et cum rege dicentes, non cum regno pactas indutias, necessitatem imposuerunt Francis, Carolo se Imperatori subiciendi. Et Godefridus sane Nordmannus Batavia in insula dolo peremptus est: Carolus tamen inexpugnabiles hostium vires aestimans Parisios obsidentium, pacem ab illis ea conditione est mercatus, uti regiones ultra Sequanam sibi haberent; qui tractus abhinc Nortmanniae nomen tulit.

Postea Caroli felicitas, qui Germaniam, Galliam, Italiamque pene solus teneret, more sortis humanae, praecipiti lapsu ruit. Cum enim corpore simul animoque inciperet languere, ac Luituardo Vercellensi Episcopo, cui totum se permiserat, litem de stuprata Richarde Augusta intenderet, adoptata iam Bosonis, rebellis istius, ex filia Ludovici prole, iras accendit Germanorum. Franci, Saxones, Thuringi, Bavari, Arnulphum e Carinthia accersunt Francofurtum, eumque Regem sibi statuunt, frustra obnitente Carolo. Qui cernens ab omnibus se deseri, missis ad Arnulphum muneribus, pauca Alemanniae loca ad necessarios vitae usus sibi dari petiit: quibus impetratis, sequentis anni initio diem clausit ultimum, novo exemplo patruus nepotis sui cliens aut pupillus factus, acto Imperii fere novennio.

Nec Basilius Graecorum Imperator


page 385, image: s385

perpetua fortunae blandimenta sensit. Dum enim templorum aedificationibus Michaelis expiare caedem nititur, et classiariorum in iis abutitur opera, ratus se ab Elia Vate, quem colebat eximie, in caelum rapiendum: Agareni arrepta occasione oras maritimas impune depraedantur, et Syracusas, insignem ac pervetustam Siciliae urbem, prorsus evertunt. Mox Abdalla, novus Africae Calypha, Mahometum exsecratus, et Halyn secutus atavum suum, ritus et orationes Saracenorum immutavit. Produxit deinde de se nepotem Elmedinallam, qui potitus Aegypti, Carium urbem struxit, et regnum ibi Babylonico aemulum condidit. Id Christianae rei publicae detrimentum resarcire visi Russi, Christi se familiae applicantes. Cum enim Episcopus eis a Basilio Imper. missus, Dei potentiam extolleret, atque inter alia servatos mediis in ignibus referret cultores eius, Russi istius rei postularunt documentum sibi dari, et Euangeliorum librum in ignem mitti, veritatem dogmatis hoc signo exploraturi. Episcopus Deum obtestatus, ut virtutem suam tantae multitudini approbare dignaretur, obtinuit quod poscebatur. Liber flagrantissimo in camino nihil laesus, consumptaque tandem omni ignis materia incolumis repertus, movit Russos, ut extemplo nomen Christo darent.

Sequiori miraculo illusus est Imperator Basilius, profana curiositate inductus. Cum enim Constantinum, filiorum vetustissimum, aegritudine fatali exstinctum, ardentius desideraret videre, Theodorus Santabarenus monachus speciem defuncti, tamquam viventis, repraesentavit eius oculis. Admirante Basilio, alter filiorum Leo praestigias has dicere Satanicas, Santabarenum magiae insimulare; haud immerito. Monachus in longum iacere doctus odium, id egit interim sedulo, ut retenta Imperatoris gratia filio exitium strueret. Persuadet Leoni, ut ad incertos casus pugionem secum ferat clam in ocreas abditum. Fingit deinde apud Basilium, insidiis eum a filio peti, testimonio esse gladiolum, quem occulte in ocreis Leo gestet. Ita circumventus calumnia praestigiatoris egregius iuvenis, in vincula mittitur, multis civium miserabilem eius fortunam lamentantibus. Quorum voces obiter haustas Psittacus quidam palatinus, sollemni in convivio, ut consuetudo fert avis illius, repetens crebrius ingeminansque, Heu Domine Leo, profundam epulantibus tristitiam incussit. Cuius ut causam postulat Imperator, illi arrepta e garritu avis occasione, deprecantur pro Leone, hominemque innoxium vinculis eximunt. Basilius haud impune tulit Satanicae artis commercium. Nam paulo post in venatione, ingentem percussurus cervum, zonam mirabili casu ramis cornuum eius implicat, itaque raptatus confestim periisset, nisi aliquis Comitum dissecta ense zona exemisset eum periculo. qui ob id facinus, ut qui gladium strinxisset in Imperatorem, cui salutem attulerat, capite truncatus perniciem pro praemio tulit. Mox vero Basilius Servatoris sui perditor, inversis ex vulnere intestinis, cum cruciatu interiit, imperio functus annos XIX.

Remigius Antisiodorensis, Ambrosius Ansbertus, Regino Prumiensis, monachi his temporibus claruerunt.

ARNULPHUS, LEO VI. PHILOSOPHUS.

ARnulphus Caroli Magni abnepos, Carolomanni Germanici e nobili pellice filius, ab Optimatibus Germaniae suffectus est patruo, corporis animique viribus enervato. Miseranda rerum facies, ex nobilissima Caroli Magni stirpe nullum superesse legitimo procreatum matrimonio, qui summam orbis capessat dignitatem. Habebat et Carolus Crassus e pellice filium Bernhardum, quem xeniis instructum Arnulpho commendavit. In Gallia supererat e Ludovici Balbi filiis posthumus quidam Carolus, quo neglecto,


page 386, image: s386

Franci Odonem Parisiorum conos qui urbem adversus Nortmannos mascule defenderat, Regem sibi praeficiunt, cuius prudentia ac moderatione flexus Arnulphus, regnum ei sub fide et clientela sua habendum permisit. Rodolphus autem Conrado prognatus, Hugonis Abbatis filio, occupatis inter Iuram et Penninas alpes terris, regem se Burgundionum fecit, profectusque Ratisbonam ad Arnulphum, data acceptaque fide, toto vitae suae tempore deinceps in rupibus Penninis, adversus Arnulphi et filii eius Zuentibaldi vires se tutatus est. In Italia Guido Lamberti filius, Dux Spoletanus, cum Berengario, Foroiuliano Duce, de regno contendebat, fractumque proeliis aemulum ditionibus tandem expulit.

Illas principum dissensiones occasionem sibi sumpserunt Nortmanni, Galliam et Germaniam infestandi, Hungari Italiam, Pannoniam, Carinthiam, Moraviam. Britones etiam Christiani cum gentis suae paganis atroci collisi bello, uno proelio ad quindecim eorum milia prostravisse memorantur.

Hungaris aditum in Germaniam aperuit Arnulphus, dum Bohemos ob impositum sibi ducem Zuentibaldum rebellantes, eorum auxilio comprimere annititur. Nortmanni a Parisiis aliquoties reiecti, navibus per aridam ad duo passuum milia tractis, iterumque immersis Sequanae, Burgundiam populantur, anno sequenti (is erat nonagesimus eius aevi) Constantiam exurunt; nonagesimo primo Arnulphi copias ad Mosam magna profligant strage, Imperatore interim cum Sclavis Bohemiae incolis bellante. Arnulphus animoso in pectore versans illatum sibi damnum transmittit Rhenum fluvium, et Nortmannos cum insultatione et derisu improperantes fugam exercitui, ad Tiliam amnem atroci proelio devincit, vix cladis nuntium eis relinquens. Ubi et Dani, Nortmannorum praecipui, nec ullo proelio, ut ferebatur, domiti antehac, duos amiserunt reges, Godfridum et Sigfridum, signaque militaria XVI. Inde accersitus a Berengario, in Italiam Arnulphus, ut Guidonem Imperatoris nomine superbum amoveret, Zuentibaldum praemisit filium: quo parum promovente, subsecutus ipse in Longobardiam, Placentiam usque pervasit, reflexoque in Galliam itinere, Rodolphum Penninis se tuentem iugis, deicere non valuit. Guido Arnulphum insectans, ad Tarum amnem sanguinis vomitione exstinguitur, aut promortuo latet, anno eius saeculi XCIV. Arnulphus filio suo acquirit regnum Lotharianum, et Ottonem Galliarum Regem, adversus quem Carolus, Balbi ex Adelheide filius, regnum sumpserat, honorifice dimittit, mox a Zuentibaldo armis affligendum.

Deinde alteram in Italos expeditionem suscepit, quod Lambertus Guidonis filius, diademate insignitus a Formoso Papa, minus ex sententia Pontificis imperaret. Peragrata igitur Italia, obsidione cingit urbem Romanam Arnulphus, eamque miro ac ridendo casu occupat. Lepusculum forte versus urbem fugientem, exercitus pars cum clamore sequebatur. Romani in muris excubantes, impetum hunc in se ferri putant, metu dilabuntur, facilemque hostibus irrumpendi in Leoninam viam praebent. Sic velut a lepore captam urbem, mundi Dominam, Arnulphus ingreditur, acceptaque de Formosi manu corona, adversarios eius plectit capite, Romanos iuramento, ad fidelitatem sibi praestandam obstringit, urbem ipsam Faroldo cuidam custodiendam tradit, Agildrudem inde eiusque filium Lambertum bello persequitur. Dum Firmi obsidet vafram mulierem, illa femineo astu famulum corrumpit Imperatoris, perque eum veneno vitam ipsi tentat adimere. Quo ille hausto, triduum semianimis iacuit, inde paulatim ad se reversus, retro coepit ferre pedem. Lambertus carpere ausus et lacessere eius copias, interficitur, per venationem, ab Hugone Mediolanensi


page 387, image: s387

comite, cuius patrem rebellionis causa supplicio affecerat, rex solam ob severitatem Italicis exosus. Arnulphus paralysi languens, redit in Germaniam; Ludovicus Bosonis filius, e Provincia in Longobardiam irrumpit, Zuentiboldo interim, ob expulsum ducem Reginarium, civilibus cum armis conflictante. In hunc irritatus et Carolus Simplex, qui iam exempto rebus humanis Othone, Gallia potiebatur, legatorum interventu placatur, eodem anno, quo Ludovicus, fugato Berengario, ingressus Romam, Imperatoris nomen a Stephano Papa obtinuit.

Etenim Formosum Pontificem Bonifacius homo nefarius, Bonifacium XV die podagra consumptum, Stephanus excepit, homo coopertus flagitiis. Hic Formosum antecessorem suum, quasi vivum, traxit in iudicium, devovit diris, corpus e sepulcro productum Papalibus nudavit ornamentis, abscissisque tribus dextrae digitis, praecipitari in Tiberim iussit. Regino Abbas Prumiensis, aemulorum factione detrusus, Richarium, ut scribit, invidiosum successorem habuit: Sub excessum anni nonagesimi noni Arnulphus Imperator, longa dissolutus aegritudine cum uxor eius adulterii esset convicta, migravit e mundo, anno imperii fere duodecimo. Luitprandus et sigebertus phthiriasi consumptum scribunt.

Orienti tunc imperabar Leo, ob studia artium et Philosophiae sapiens aut Philosophus dictus, filius Basilii. Is Santabarenum, iam e monacho Episcopum, flagris caedi, Athenas deportari, demptisque oculis ibi exulare iussit. Ne defenderetur a Photio Patriarcha, seposuit et illum in Armeniorum monasterium, suumque fratrem Stephanum levavit in thronum. Angaeum (Berengarium voluit forte dicere Cedrenus) Longobardiae ducem expeditione infestavit infelici. Nam Dux Leonis omnibus pene suis amissis aegre fugam evasit. Male audit Leo ob pellicem, Augustae Theophanae superinductam, cui nomen Zoe Eius patrem Zausan nova dignitate Basileopatorem salutavit, defunctaque coniuge, Zoen legitimae habuit uxori loco. Zausas, mercimoniis Bulgarorum ex urbe regia translatis Thessalonicam, iniquitate vectigalium, accendit bellum Bulgaricum. Leo cum vincere non posset Simeonem regem Bulgarorum, Turcos Istri accolas, qui Ungari vocabantur, irritavit in Bulgaros, a quibus illi cladem acceperunt ingentem. Sed eam brevi post regessit Simeon, et Leonem reddere captivos, quos ab Ungaris emerat, adegit. Deinde omnes Leonis copiae Bulgaris succubuere, cruento utriusque certamine, quo annales eo scripti tempore narrant, XX Bulgarorum milia cecidisse. Leo ipse domesticas vix effugit insidias, Zoes detectas vigilantia, quae pauxillum eis supervixit. Alias ei postea intendit Zoes patruelis Basilius, quarum conscius Samonas Agarenus, indicium fecit Leoni, Basilioque exilium procuravit, sibi honores ingentes. Mox et tertia Leonis coniux Eudocia in partu exstincta cum fetu. Imperator ipse Sacro Pentecostali, dum oraturus templum ingreditur, valido fuste percutitur caput, letali utique ictu, nisi eius vehementiam candelabrum, a percussore minus observatum, nonnihil infregisset. Creditus insidiarum auctor fuisse Alexander, sed nullo latronis indicio aspersus est, quamquam ille amputatis artubus in circo cremaretur. Leo Arnulphum anno saeculi eius nonagesimo sexto insigni legatione coluit, perque Lazarum Episcopum munera ei transmisit Ratisbonam. Post illum in templo casum, decennium adhuc Graecorum rebus praefuit, fortuna mediocri, Ludovico interim IV Germanis iura reddente. Luitprandus lepidum Leonis factum memorat, quo excubitorum palatii integritatem exploraverit. Dissimulato enim quis esset, noctu solus, velut ad lupanaria egressum quaereret, custodes coepit pretio demulcere. Cum prima et secunda statio lucri


page 388, image: s388

potiorem quam fidei rationem habuissent, tertia nihil mota prece aut pretio, flagris caesum in custodiam dedit donec illucesceret. Tum vero re cognita, corruptos expulit aula, fideique expertae vigiles donis magnificis ac reliquorum fortunis muneratos, excitavit ad virtutem.

LEO PHILOSOPHUS Et ALEXANDER, LUDOVICUS IV.

ZUendeboldus Arnulphi nothus, Lotharianum possederat regnum hactenus, qui ob iniuriose habitos quosdam procerum, desertus a plerisque, dum redigere ad oboedientiam eos nititur, bello peremptus cecidit, cum paulo ante principes Germaniae Ludovicum duodecennem, iusta Arnulphi uxore genitum Imperatorem designassent Forchemii: Hattone Moguntino et Ottone Saxonum duce praecipuam Reip. curam gerentibus. Sed Ludovicus Bosonis filius Italiam sibi usurpabat, Hungaris interea Germaniain affligentibus. Iis viam Arnulphus aperuerat, ut dictum, dum Bohemos eorum auxilio in ordinem cogit. Ludovicus, filius eius, in Baioaria quidem et Carinthia eos profligavit; sed illi dissidiis Germanorum robustiores, continuis postea populationibus Baioariam, Thuringiam, Saxoniam exhauserunt. Leopoldus Saxonum et Burchardus Thuringorum duces occisi in proelio, Ludovicus ipse Imperator quinto regni anno (erat saeculi decimus quartus) grandi pugna victus, Franciam Ungaris tributariam facere coactus est. Neque ea contenti insolentia Barbari, Transpadanas Italiae civitates caede similiter atque incendiis pessundant, nihil sacri profanique habentes. Ludovicus Bisonis, cum pulso in Bavariam Berengario, Italiam sibi securus videretur possidere, exauctoratis copiis, Veronae otiabatur. At Veronenses, Berengario addicti, citatis eum nuntiis e Baioaria accersunt, qui contracto undecumque exercitu, nocturna irruptione improvidum oppressit Ludovicum, eumque regno pariter oculisque privavit. Ita Berengarius, quaesito tot infaustis proeliis dominio, per solam aemuli desidiam potitus, atque exinde Italicus Imperator salutatus est. Sub haec Leo, Graecorum Imperator, a Nicolao Patriarcha ob quartas nuptias, prolis causa masculae initas, sacris prohibetur, multisque, ut in gratiam reciperetur, precibus frustra connixus, pellit sede obstinatum antistitem, atque in monasterium quoddam deportandum curat. Suffectus Nicolao Euthymius Syncellus, vehementer obstitit, ne regio diplomate tertii quartique matrimonii libertas sanciretur. At Deus benedixit Augusti Leonis coniugio, ac Zoe filium ei ex voto, nomine constantinum peperit, imperii deinde aviti potitum.

Ceterum Samonas Saracenus, opum quam Christianismi amantior, collectis, quos paraverat in aula, thesauris, fugam molitur ad populares suos, sed retrahitur a Constantino Duca, Convictusque perfidiae, custodiae mancipatur. Reconciliatus postmodum leoni, familiarius uso transfuga, machinatur Constantino, ac familiae eius perniciem, Saracenis interea Tauromenium Siciliae, Lemnum Insulam, et thessalonicam urbem expugnantibus. Mox vero nimia familiaritas contemptum Leonis peperit Barbaro. Cum Eunuchi cuiusdam sibi suspecti exitium non impetraret, omnia ex arbitrio suo decerni suetus famosum de Imperatore libellum spargit, proditusque a conscio quodam, exilii damnatur. Ita Leo varie gesta per XXV annos Graecorum Republica, ventris morbo contabuit, Alexandro fratri suo tutela Constantini parvuli commendata. Alexander annua administratione in omni deliciarum ludorumque genere functus, cum iam castrare moliretur


page 389, image: s389

pupillum suum, homo gulosus per nimiam corporis iactationem vasa rupit spermatica, multoque sanguine per veretrum et nares reiecto exstinctus est. Constantinum aliorum reliquit insidiis obnoxium.

Constantinus enim septennis adhuc, statim Constantini Ducae factione est impetitus, cuius familiam Samonas perfuga foede afflixerat. Sed tutores, concitatis in Ducam praetorianis, id operam dederunt, ut adempto ei capite comprimerent rebellionem. quod cum feliciter peregissent, atrocius persequendo interfecti necessitudines, odia accenderunt publica, ac novum fere bellum suscitarunt. Simeonem tamen Bulgarum iam ad urbis haerentem moenia, pactis demulserunt et muneribus. Nec ipsi diuturno exsultarunt dominio. Nam quod Constantinus matris suae Zoes, quam Alexander palatio depulerat, pio flagraret desiderio, revocata illa brevi administrationem Reip. ad se traxit, tutorum plerisque dimotis gubernaculo.

Peior erat Romanae urbis conditio, quam deteriores feminis Pontifices lacerabant.

Nam Romanus I. Praedecessoris sui Stephani acta improbaverat; eiusque vestigia legens post tertium mensem Theodorus II., cui XX die suffectus Ioannes IX, aut X, Formosi tutando decreta, tantam conflavit seditionem, ut paulum admodum ab iusto proelio abfuerit; profectus Ravennam, LXXXIV Episcoporum habito conventu, Stephani VI rescidit omnino sanctiones.

Sed et huic biennium acto Papatu, successit Benedictus IV eodem tempore, quo Ludovicus Bosonis, postremus e stirpe Caroli Magni Principum in Italia regnum oculosque amisit, ut solent occidere quae orta sunt et aucta maxime senescere, praesertim ubi remissa exercitatione virtutis, voluptatibus thermisque ad effeminandas potius, quam roborandas mentes vocatur. Quod idem Pontificali accidise dignitati fatetur Platina, nullo Principe coercente portenta illa, a quibus sanctissimam Petri auctoritatem occupatam dicit potius quam possessam.

Igitur Leo v, Benedicto post triennium substitutus, quadragesima die vincula pro ligandi potestate subiit, dolore animi enecatus, quod Christophorum, ut lupum, domi suae aluisset. Sed et Christophorus septimo mense deiectus, monasticam vitam, unicum calamitosorum refugium, obire cogitur. In monasteria enim velut in insulas, clerici et Principes male de Republ. meriti, tum relegabantur. Eius Successor Sergius III, Gallorum Regis amicitia fultus, Christophorum artiore custodia revinxit, et Formosi facta improbavit adeo, ut cadaver eius investigatum capitali iuberet supplicio affici, iterumque in Tiberim proici. Quod deinde repertum a piscatoribus, ferunt Basilicae Apostolorum illatum, et si credere fas est, ab imaginibus Sanctorum venerabunda capitum demissione exceptum. Sergius hic e Marozia scorto Iohannem XI Papam genuit, teste Luitprando. Sic saevientibus in se invicem Christianae legis antesignanis, crudeles Hungari a DEO ultores immissi sunt. Illi enim Ticinum, praedando delati, Berengarium tunc Italiae Regem immensis subnixum copiis, ad Brennam fl. ingenti strage ceciderunt Cum enim a tumido viribus suis rege, ablata licet omni praeda, incolumitatem corporum obtinere nullis precibus possent, versi in desperationem Hungari, tripartitis insidiis aggrediuntur secura agmina, et quos placare muneribus nequiverant, implacabili caede sternunt Italicos. Neque fuit deinde quisquam, qui eorum vim sustineret, nisi munitissimis forte in locis. Pars Italiam, pare Germaniam effusissime devastarunt. Similiter in Thracia Bulgaricum recruduit bellum.

Simeon, Bulgarorum Princeps, Adrianopolin proditione cepit: Zoe Augusta iisdem eam artibus recuperavit, vario utrinque marte gesta res est. Augusta ut resisteret fortius Bulgaris, pacem cum


page 390, image: s390

Agarenis Orientalibus fecit. Contractis in occidentem omnibus copiis, exorta est inter duces discordia, Phocam imprimis et Romanum, qui ambo muliebris contemptores aut puerilis imperii, potentiam affectabant supremam.

Sed Romanus (cognomen ei Lacopeno fuit) tam fortitudine praestans, quam genere humilis, praefectus maris, astu Phocam superavit. Dicto enim iureiurando, nec imperatori se nec imperio insidiaturum, intromissus est in regiam, dataque Constantino in uxorem filia Helena, generum sibi fecit Augustum, vicissimque ab eo pater appellatus est. Quo comperto, deseritur a suis Phocas, mox ut perduellis excaecatur. Paulo post Imperatrix Zoe seponitur in monasterium, Romanus Caesaream a genero dignitatem impetrat. Interiecto tempore apparuit, nec generum a socero tutum, nihilque non sacrum regnandi causa violari. Romanus enim fortunae elatus blanditiis, non habuit satis secundas a genero partes tenere Imperii, sed par ei initio, ac paulo post maior haberi concupivit. Igitur Christophorum filium suum ornat diademate, et infra se Constantinum deicit, pro arbitrio Rem publ. temperans, frustra queritante se delusum a genero, soloque Porphyrogenneti nomine, quod in conclavi Porphyra, legitimis imperii heredibus destinato esset procreatus, Socerum superante.

Sub haec Siciliam tenentes Saraceni iterum coeperunt infestare Italiam, quibus impar Constantinus, per Eustachium Calabriae praefectum XXII aureorum milia pro tributo eis addixit annuo. Addit Sigebertus, Garelianum illos occupasse montem, ibique constructa munitione permultas Italiae urbes debellasse.

Nec Germania intestinis caruit motibus. Adalbertus Francorum Comes, Othonis Saxonum Ducis e filia nepos, per septennium rebellis Ludovico Imperatori, Conradum Francorum Comitem, ob interceptam quorundam locorum iurisdictionem, occidit, neque vi ulla redigi in Ludovici potuit manum. Eum Hatto Moguntinus praesul, data dextera, se indemnem eum reducturum in urbem, fraudulento consilio circum scripsit. Simulata ex itineris taedio defectione corporis, ad prandium, quod antea abneverat, revertit cum Adalberto. Hinc velut expleto iuramento, quo se comitem reducturum promiserat, offert eum Ludovico, a quo damnatus maiestatis, capitale supplicium luit, frustra Hattonis perfidiam exsecratus.

Biennio post Ludovicus, anno imperii XII ob tyrannorum in Italia insolentiam, multamque ingruentium malorum molem, non additu Italia, morbo absumitur XXIV annorum iuvenis, in quo Caroli Magni mascula stirps defecit, ut et Chronicon Reginonis. Cui suppares feruntur, Marcus Eremita, et Radulphus Flaviacensis.

CONRADUS I. OCCIDENTIS IMPERATOR ROMANUS. LACOPENUS et CONSTANTINUS VII. PORPHYROGENNETUS, ORIENTIS AUGUSTI.

CUm Otho Brunsvicensis annis gravis abnueret imperium, ad commendationem eius Conradus Francorum Dux, illius ab Adalberto occisi filius, a proceribus Germaniae designatus est Imperator, regnavitque septennium absque benedictione Pontificia, quam recusasse traditur a Gotfrido Viterbiensi. Altero anno Arnoldum Baioariae, Burchardum Sueviae, Eberhardum Franciae, Giselbertum Lotharingiae Principes, illisque omnibus maiorem Henricum, Othonis iam defuncti filium, Saxoniae et Thuringiae rectorem, rebellionem meditantes, qua sapientia, qua fortitudine revocavit ad oboedientiam. Solus Arnoldus cum suis profugit ad Hungaros. Eos ex Berengariano foedere Alemaniam infestantes, gravi proelio ad Inum fl. iuncti


page 391, image: s391

Alemannis Bavari fuderunt. Saraceni interim liberius a Fraxineto et Gareliano monte Calabriam percursarunt, Apuliamque. Sed cum parum cohaereret inter se Germania, reversi post biennium Hungari, penetrarunt Fuldam usque, hinc et in Alsatiam se effuderunt, Lotharingiamque, late omnia prosternentes. Henricus Saxonum dux, invidiosa suspectus potentia, Hattonis Moguntini petitur insidiis, per aureum monile eum capere, et Conrado tradere molientis. Sed patefacto veteratoris dolo, incanduit Henricus, missasque in se Conradi copias tanta cedidit strage, ut proverbio iactarent Saxones, Ubi infernus, qui tantam caesorum capiat multitudinem? Hatto conscientia scelerum ictus, ut alii volunt, fulmine; ut Siffridus Presbyter, murium infestatione periit, a quorum se morsibus nec insulis poterat, nec arcibus defensare.

Nec diu superstes Conradus, imperii insignia ad Henricum aemulum mittit, commendatum proceribus ac potentia animique virtute ad illud culmen aptissimum. Ita decedit Imperator, eo maxime nomine memorandus, quod fati praescius maiorem Rei publ. curam, quam suarum necessitudinum cupiditatumque habendam duxit.

Pugnatum sub haec a Byzantinis ad Lemnum cum Saracenis, et classis eorum mersa. Pugnatum et cum Simeone Bulgaro, sed illatae tantum acceptaeque clades. Bulgarus iterum ad Blachernas progressus, colloquio Imp. Lacopeni a caede eum dehortantis, si Christianus audire vellet et esse, oblatis muneribus cessit. Sed ut erat homo inquietus et sanguinarius, a Crabatis deinde et Serviis, quibus bellum inferebat, in montium angustiis circumvenitur, et mox cordis dolore exstinguitur. Petrus eius filius neptem duxit Lacopeni Mariam, et pacem cum Graecis coluit. Inde Lacopenus haud contentus inferiorem se esse Constantinum, etiam filios ei suos tres anteposuit. Porphyrogennetus genuinus Imperator quasi pro adscriptitio fuit, adeo ut Luitprando et Sigeberto testibus, pingendis imaginibus lucrum faceret, inopemque in purpura vitam toleraret. In Apulia suffectus Eustathio Ioannes Muzalo, imperiosa in subditos insolentia exitium sibi attraxit. Calabri Dandulpho, (Landulphum vocat Platina) Longobardorum deinde regi, semet subiecere, Graecorum abiecto imperio.

Sed Romanus, misso Cosma Patricio, blanditiis an minis perfecit, ut Landulphus, icto foedere provincias Graecis restitueret. Luitprandus, Saracenos ait a Graecis attractos, qui in Lucanos Campanosque moventes, urbi Romae exitium sint comminati, a Iohanne XI. vel X. qui Anastasio et Lando, brevis aevi Papis, successerat, spiritusque militares magis et meretricios, quam religioni deditos fovebat, adiutu Alberici Marchionis repressi. Sed Saraceni occupato monte Gargano, loca circumquaque posita incursionibus valde vexarunt.

Felicius in Hispania Alfonsus, ac deinde filii eius Garsia et Ordonius Saracenos debellarunt, adeo ut Almansor uno aliquando proelio, amissis LXX milibus, cum paucis arriperet fugam.

Cluniacensis Ordo ab Odone Musico initium sumpsit, cum Conradus capesseret imperium.

ROMANUS ET CONSTANTINUS VII. ORIENTIS AUGUSTI. HENRICUS AUCEPS, OCCIDENTIS.

HEnricus, qui de Saxonum gente primus imperavit, Auceps dictus est, quod dum aviculas caperet, renitenti oblata sunt insignia.

Arnoldum Bavarum ab Hungaris reducem, armisque sibi asserentem Augustam dignitatem, non tam bello quam prudentia pacavit. Iam enim constiterant acies, cum Henricus petito colloquio


page 392, image: s392

ostendit aemulo, divinitus sibi unanimo procerum suffragio datam esse coronam, inque eorum se futurum potestate, si adimere eam velint. Immaniter facturum Arnoldum, si divinae ordinationi obsistere contumaciter pergat. Ea oratio ambitiosum fregit ducem, qui accepta ab Imperatore potestate, ut Episcopos suae ditionis ipse confirmaret, sceptro se submisit Henrici. Non tam facile fuit Hungaros mitigare, Christianismo nondum tinctos. Hi non persoluto, quod Ludovicus Imper. promiserat, tributo, Henrici Saxoniam pervagabantur, omnesque supra pubertatem mares dabant leto. Imperator licet corpore invalidus, indicta praepropere Saxonibus expeditione, ad Mersburgum, in confinio Saxonum, Thuringorum et Sclavorum oppidum, obruit Hungaros. Primas sagittas prudenti scutorum obiectu excipere mandat, ac dum secundo tendunt arcus, maximo impetu irruere. Sic in fugam aguntur Turcorum coloni Hungari, atque in fuga ad internecionem caeduntur. Reliquias latrocinantis exercitus roborabant e nobilibus multi, qui stemmatis indignitatem infami militia maculabant. Hos miro consilio delevit Imperator. Data enim captivis et capite damnatis venia, non exiguam facinorosorum armavit manum, eaque adversus praedones feliciter est usus. Ita victis hostibus, intestinam regni eluit labem, Simoniam appellabant, qua Spiritualia munia pecuniis elocabant multi. Id cacoethes, si Hungaros profligarent, abolituros se voverant Magnates. Et rei votorum praestiterunt, quod iuraverant. Egregio Imperatori ditiones dilatavit Francorum regum dissensio.

Rudbertus, Odonis quondam regis filius, Galliam sibi adversus Carolum Simplicem vendicabat. Pugnatum est tanta utrinque clade, ut ambo sibi aemuli victores viderentur. Carolus tamen Sacrilego Rudberti ori ita inflixit lanceam, ut diffissa lingua cervicis posteriora penetraret. Inde Lothariense regnum, ad Moguntiam usque, sibi hostiliter usurpans, territus Henrici copiis, quae Vormatiam pervenerant, aufugit: Henricus obsessa Metensi urbe, redactoque in potestatem Episcopo, adegit Carolum restituere Lotharingiam et Franciae regnum Augusto apici submittere. Sed Carolus hic ex ingenii hebetudine Simplicis cognomen adeptus, ab Heriberto mox Comite in Aquitania comprehensus est, alteroque anno decessit in custodia: Filius eius in Hiberniam profugit. Itaque Rudolphus, dudum Burgundis dominatus, Galliam occupat, Ludovico eius agnato Italiam tenente, quam Adalberti Marchionis opera, Berengario extorserat. Sed cum lustraret Thusciam, excidit Ludovico verbum, nihil videri inferiores Adalberti opes regiis. Quo dicto offensa Marchionis uxor Berta effecit apud maritum et alios italiae principes, ut proditus Berengario Ludovicus, et regno multaretur et oculis. Ex eodem Alberto Marozia, scortum impudens Sergii III concubina, Albericum Romanae urbis Principem genuit: Berta pari ingenio Vidonem, Lambertum, et Ermengardem, dignam matre sobolem, quae impudico cum Principibus commercio maximam sibi potentiam fertur comparasse. Sub haec Berengarius recepta Lombardia, dum Lambertum emere cogit Praesulatum Mediolanensem, et in vinculis habet quosdam Principes, rebellioni ansam praebet. Itali Rudolfum Burgundum advocant, cui impar Berengarius conducit Hungaros, perque eos occidit aut capit factiosos. Gilibertum comitem dimittit. At Gilibertus immemor beneficii, intra XXX dies reducit in Italiam Rudolphum, qui receptus ab omnibus, nil Berengario, praeter Veronam relinquit, totoque triennio Italiae imperat. Sed ut erat in horas pene mutabilis, alienat quorundam a se animos, quorum affluxu, recreatus Berengarius, vicisset proelio Rudolphum, ni affinis eius Bonifacius, in insidiis latens, labentem aciem erexisset. Tantam tunc hominum


page 393, image: s393

stragem scribit factam Luitprandus, ut maxima deinceps militum raritas per Italiam exstiterit. Berengarius paulo post Flamberti cuiusdam, quem summis affecerat beneficiis, scelere necatus, vindicem habuit Melonem familiarem suum, qui suspendio percussorem punivit.

Hungarorum rabies, defuncto Berengario, regressoque in Italiam Rudolpho, Salardo duce ingravescit per Italiam, qui Ticinum circumsessum capiunt, atque incendio delent. Urbs tamen paulo post instaurata, prout Luitprandus eiusdem Ecclesiae minister, et huius scriptor temporis memorat. Nec immerito clades has sensit Italia, cum magnates turpissimae obnoxii libidini Ermengardis Principis, Rem mulieri publicam permitterent, atque ipse Papa Ioannes eo nomine pro Ravennate Romanam obtineret Ecclesiam, ut Theodorae, scorto Romani, propinquior esset toro. Mox et Rudolfum, in Italiam cum exercitu reversum, eadem delusit Ermengardis, amore se eius fingens attineri, quo minus familiaribus necandum tradat. Igitur amens Rex et credulus meretrici, desertis suis, ocissime ad eam transit, qui indignati turpitudinem, Mediolanum coeunt, atque Hugonem Arelatensium Comitem evocant in Italiam. Rudolphus desertus haud immerito ab iis, quos ipse prior deseruerat, in Burgundiam revolavit, ac frustra misso in Italiam Burchardo Suevorum duce, socero suo, Hugoni coactus est regno cedere. Tanti illi meretricis amor stetit.

Hugo utrumque Imperatorem legationibus coluit honorificis. Ad Romanum Byzantinum legatus ivit Luitprandi pater. Henricus tunc, capto Brandeburgo, Sclavorum castro, constitutoque ibi Marchione Sigfrido, numerosissimam Sclavorum gentem subiugarat. Misniam deinde exstruxit contra Sclavos Bohemicos, primumque Misniae creavit Marchionem cognatum suum: obsessaque Praga, cum Wenceslao Bohemorum duce Christiano foedus pepigit, qui anno sequenti fratris Boleslai perfidia in templo est trucidatus.

Hinc et Vandalos Saxoniam vastantes Transalbinam, per Luneburgicum ducem Bernhardum profligat acri proelio ad mare Balthicum, ubi 120 milia cecidisse hostium prodit Crantzius, atque exinde ab Imperatore Marchionatum Slesvicensem conditum, qui postea in Episcopatum transiit. Translatum deinceps in Daniam bellum, Vormiumque regem tributo subditum: impetratum ab Hamburgensi Episcopo Hunni, ut Christianismum apud Boreales neglectum instauraret. Obetritos Vandalos ad Christiana traductos esse sacra constat.

Parum aberat, quin Rhedariorum (Sclavicus hic populus erat) ingens multitudo felicitatem obnubilasset Henrici, iam multis popularium in rebellionem depravatis. Sed Bernhardo et Dithmaro ducibus, omnes perempti, seditio restincta est.

Imperator et Danos Frisiam incursantes repressit, Chiupa rege eorum ad Baptismum compulso.

Interea Romana civitas iterum tumultuatur. Guido Thusciae Marchio, Maroziae maritus, clam collecto milite, Petrum, Iohannis Papae fratrem, spectante Papa occidit, ipsumque tradit custodiae, in qua cervicali occluso eius ore suffocatus est, successore Iohanne XI, quem ipsa Marozia adulterino concubitu e Sergio Papa susceperat. Mortuo paulo post Guidone, partes eius apud Maroziam, Herodiadem novam, sustinet Guidonis frater Lambertus, donec accitus ab ea Rex Hugo incesto succederet cubili.

Hugo per Maroziam Roma potitus, cum Albericum, quem illa ex Marchione genuerat Thusciae, incautius aquam sibi affundentem, pugno percussisset, tantum incussit audaciae in iuvenem, ut concitatis ad arma civibus Regem urbe expelleret. Rex pulsus cum indigne ferret,


page 394, image: s394

Lambertum fratrem dici suum, captum eum luminibus privat, et Bosonem creat ducem Thusciae: Rodolphum tradita Provincia placat, ne Italiam deinceps repetat. Arnoldum Baioariae ducem et Carinthiae, iam Veronam usque progressum, sternit proelio, atque in Germaniam retro agit. Sed Romam, asylum tunc improborum, recuperare non valuit, quantumvis Albericum, data ei in coniugem filia, demulceret. Nec Saracenorum e Fraxineto populationes avertit, nec Africanorum irruptiones, qui Genuam eo tempore adorti, necatis pauperibus, imbelle vulgus omne, in servitutem abripuerunt, ebullitione fontis sanguinei tristem civitati cladem praenuntiante.

Nec mirum infeliciter Hugoni multa provenisse, qui optimas animi dotes foedavit libidinibus, et Manassi cognato suo, primus Veronensem simul Tridentinamque et Mantuanam commendarit, seu quod verius est, in escam dederit Ecclesias, pessimo in posteritatem exemplo. Idemque defuncto Rodolpho rege Galliarum et quondam Italiae, viduam eius Bertham concubinarum, quas amabat, gregi superinduxit, eiusque Berthae filiam iunxit filio suo Lothario, iam regiae potestatis consorti.

Sub haec Henricus Imperator, victis iterum Hungaris, et tributo quod petebant in pauperes distributo, pacis studiosior quam gloriae, Italia tyrannis relicta, paralysi correptus obdormivit, anno regni XVIII. Sepultus Quaedlinburgi Saxonum. Iam quaestui coeperat esse et ostentationi passim pietas. Defuncto apud Byzantinos Stephano, surrogatur Tryphon monachus, sed ea lege, ut Theophylacto, Romani Imp. filio, admodum adolescenti, post aliquantum temporis decedat Episcopatu. Tryphon nihil minus in animo habens quam fructuosa abire dispensatione, Theophanis Caesariensis Episcopi illaqueatur dolo. Is persuadet homini, rudem eum credi litterarum, nec parum ipsi adstrui dignitatis posse, si charta pura titulum ei nominis sua scriptum manu exhibeat. Cum id fecisset Tryphon, additur deinde a Caesarianis resignatio Episcopatus, suaque quasi manu convictus stipulationis Patriarcha deicitur sede, ascendit Theophylactus, et contra morem maiorum sedecennis adolescentulus potitur summo sacerdotio, equorum quam sacrorum studiosior, qui saltationes, vociferationes et insulsas cantilenas divinis admiscuit laudibus, narrante Georgio Cedreno et adiciente, praefuisse tunc Romanis Iohannem, eiusdem notae Pontificem, ad omnem lasciviam malitiamque propensum.

Nihil ergo mirandum, si Russi et Saraceni periculum excitarunt Byzantinis, Africani et Hungari Romanis. Russorum enim rex Inger comperto, quod Graecorum exercitus in Saracenos essent emissi, animum adiecit ad expugnandam Constantinopolin, adductisque aliquot navicularum milibus (XV milia Graeci ferunt fuisse) tam securus victoriae fuit, ut Graecos non tam occidi quam capi praeciperet. Sed Iohannes Curcuas et Bardas Patricius, variis usi artibus, classem hanc dispersere, ut paucae cladium nuntiae domum dilaberentur. Saracenis quoque inter alias urbes adempta est Melitena, quae magnos Graecorum aerario reditus fudit. Qui Edessae erant Agareni, incolumitatem effigie Christi Graecis tradita redemerunt, Curcuas pleramque Syriam ditioni restituit Byzantinae. Meridionales Saracenos Siciliam tenentes, ac praedae habentes Italiam, donis demulsit Romanus, quibus demonstratis, Phatlumus Africae Amiras tributi, quod a Graecis pendebatur, semissem eis ultro remisit. Ludovicus Carolo Simplice natus, aerumnose tandem avitum recepit regnum Galliarum. Luitprandus, ut testis oculatus, suae aetatis historiam in litteras misit.



page 395, image: s395

OTHO I. MAGNUS Occidentis. CONSTANTINUS VII. PORPHYROGENNETUS, ROMANUS II. Iunior. NICEPHORUS II. Phocas, Orientis Augusti.

OTho ex Mathilde Saxonica Henrici filius, patri in imperio successit, ob felicem eius per XXXVI annos gubernationem, Magni cognomine honoratus.

Primum copressis Bohemis, grave et diuturnum adversus seditiosos bellum, exitio illorum finivit. Etenim Tancmarus iratus fratri Othoni, quod Marchionatum Brandeburgicum in Geronem Comitem non in se transtulisset, nactusque consilii socios, Eberhardum Comitem Palatinum, et Gislibertum Lotharingiae ducem, Barduicum urbem diripuit. Sed mox captus Ereburgi, confoditur. Eberhardus Henricum, Othonis alterum fratrem, quem captivum abduxerat, dimittit e custodia, et in novas armat molitiones, Boleslao Bohemorum Principe, qui regnandi cupiditate Wenceslaum fratrem occiderat, iam ad obsequium retracto Caesaris. Accedit et Fridericus Moguntinus, haud inefficax rebellionis instrumentum. Itaque Imperator, subiugatis Arnoldi Bavari filiis, ab obitu patris hereditatem armis cernentibus, instaurataque in finibus Saxonum Magdeburga, et Editae attributa Anglicanae coniugi, versus Lotharingiam movet copias. Transgressus Rhenum cum paucis, supplicando vicit magis quam pugnando. Plerique enim hostium, incusso divinitus timore, tergum nullo insequente verterunt. Hinc Friderici Moguntini, qui pro amico erat apud Caesarem, artibus cum multi corrumperentur, nudareturque in dies defectorum perfidia Otho, repertus est comes quidam, qui Laurishamense coenobium ab ipso peteret, nihil a trepido Imperatore negari iis, qui remanerent, posse autumans. Sed longe sublestae fidei hominem sententia fefellit. Imperator enim odoratus fraudem, Deo sacrata negavit in profanos usus vertenda, ac si vellet desciscere comes, id ei integrum fore respondit; sibi maioris Dei quam hominum gratiam esse. His dictis, importunus precator confusus animi, veniam delicti petiit.

Otho deinde, cum in Alsatia templum, orandi causa, ingrederetur, laeto affectus est nuntio, victos esse prostratosque perduelles prope Andernacum. Ibi enim a clerico quodam, cui iumentum ademerant, proditi Eberhardus et Gillebertus, inopinato sunt obruti proelio a Conrado Sapiente duce Suevorum. Eberhardus gladiis militum, Gillebertus Rheni undis periit. Moguntinus Episcopus a suis exclusus, subiit captivitatem. Henricum Othonis germanum, soror Gilleberto nupta, non admisit in castella; qui cum nihil tuti reperiret usquam, atratus occurrit Imperatori apud Francofurtum, sacra petenti Christi natalitia, atque ad pedes eius provolutus veniam impetravit, constanti in posterum fide compensatam. Fortunam, ut solet, favor aliorum Principum est comitatus.

Ludovicus Francorum Rex, non tantum a bello, cui se recipiendae causa Lotharingiae miscuerat, destitit, sed et viduam Gilleberti, Othonis germanam duxit. Bertholdus Baioariae dux filiam eius nubilem viduae matri praetulit, Conrado Luidgarda Imperatoris filia obvenit cum Lotharingia. Hermannus dux Suevorum opulentissimus Liuthulfo Othonis filio, unicam, quam habebat, natam iunxit matrimonio Idam.

Eodem tempore Romanus Lacopenus Orientis Augustus perfidiam, quam genero suo Constantino praestiterat, recepit a filiis. Sane paenitentia tactus periurii, pauperum exsolverat debita, largitiones multas fecerat, sed opinatus se peccata expiare eleemosynis,


page 396, image: s396

alienas prodegerat opes. Iamque vicesimum sextum annum cum duobus filiis (nam Christophorus decesserat) ludificabatur Constantinum, cum vindicta, lento quidem gradu eum secuta, sed tamen assecuta est, monstro duorum puerorum biformi tetram praemonstrante imperii combinationem, atroque simul sole ac diro cometa scelera mortalium accusantibus.

Etenim Porphyrogennetus vias circumspectans, quibus amissam recuperaret potestatem, Stephanum, collegam scilicet in imperio suum et affinem, per idoneos artifices in Romanum facile excitat, dudum infensiorem filiorum suorum vitiis.

Stephanus captata occasione, comprehendi patrem, tonsumque in Insulam deportari Protam imperat. Inde praemonitus ab amicis Constantinus, tetriora in se consilia a Romani filiis coqui, adiutus ab uxore Helena, sorore eorum, ambos secum prandentes conicit in vincula, patrique exilii comites addit. Eorum quidem Stephanus fortiter fortunam tulit, et annos XIX Lesbo in Insula degit: At Constantinus impatientior, saepe molitus fugam, cum tandem custodum proximum interfecisset, a reliquis necatus est anno exilii altero. Ita Romanus et suam in Constantinum generum, et filiorum in se fraudem, iusto Dei iudicio agnovit vindicatam.

Domitis ita rebellibus, Constantinus VII. cum filio deinde Romano, ex relegati Imperatoris filia genito, Orientem: Otho iam Magnus occidentem disponere pergit.

Constantinus artes liberales pene emortuas refocillavit, invitatis ad eas excolendas praemio, qui ingeniis pollerent. Segnior autem in administranda Rep. et in poenis sumendis inexorabilis, multorum et passus est insidias, et ultus. Ungaros, qui et Turci appellantur Zonarae et Cedreno, adduxit ad Christianismum, uti et reginam Russorum Elgam. Hugonis Italiae regis filiam Romano, potestatis iam paternae consorti, uxorem dedit, eaque defuncta Anastasiam, vili quidem loco, sed ad miraculum usque pulchram natam. Quo tempore Theophylactus Augustae frater, equis quam sacris aptior, laeso ex ferociore equitatione corpore, sanguinem vomens, decessit aqua intercute, et Constantinopolitanam Ecclesiam regere coepit Polyeuctus. Hic cum Senioris Romani necessarios accusaret avaritiae, odium incurrit Imperatricis, a qua incitatus Constantinus, pellere Patriarcham sede instituit. Sed dum hoc agit, praevenitur a filio, habere volente, quam exspectare imperium. Venenum, quod is dari iusserat, medicamento mixtum purganti, cum maximam partem forte effudisset Constantinus, hausto eo quod supererat, non penitus superavit. Nam paulo post ex itinere in Olympum montem suscepto reversus interiit, aetatis anno LIV. Dux eius Bardas Phocas cum Orientalibus Saracenis, ductu filiorum suorum, prospere; Gongylas navarchus cum Cretensibus infelicissime dimicavit. Imperavit Constantinus tot annis, quot vixit; Sed puer cum patre, patruo et matre, annis XIII, pene ut pupillus cum Romano eiusque filiis XXVI. illis submotis solus XV. In Italia Stephanus VIII Pontifex, natione Germanus, tam male multatus est a suis civibus, ut ob inhonesta vulnera prodire in publicum erubesceret. Cupiebat quidem Rex Hugo tantam iniuriam ulcisci, sed quod Albericus, instaurata Romanis quasi ad veterem formam Rep. In potestate haberet civitatem, cremare quae extra urbem erant potuit, urbem expugnare non potuit: Saracenis praesertim et Berengario Iuniore, qui ad Othonem perfugerat, negotium ei facessentibus. Saracenos sane adiutu Romani et Constantini, navali devicit proelio, et Fraxinetum, eorum propugnaculum, occupavit armis: sed cum delere eos posset, in foedus adscivit Christi perduelles, ut Berengarium, Othonis suffultum auxiliis opprimeret, consilio tam infausto, quam impio.


page 397, image: s397

Etenim licet intentus esset in peregrinas expeditiones Otho, tamen Berengarius, adiutus ab eo qui Adalberto Marchione Eporegiae, et Gilla Berengarii quondam regis filia ortus, odio Hugonis amorem contraxerat Italicorum. Is exploratis clam per Amedeum, astutissimum nobilem, animis principum, dum Saraceni Christianos in Alpibus depraedantur, perrepsit in munitionem Formicariam, suaque vafricie omnes ad se primates pellexit Italiae. Hugo abiecta spe tuendae Italiae, collegit gazam, atque in Provinciam digressus, Lotharium filium Berengarii fidei tradidit, ovem lupo: mox ipse explevit mortalitatem. Berengarius obviis omnium exceptus animis, ingens in capita, etiam lactentium, imperavit tributum, quo Hungaros Italia dimoveret. Expletis facile decem modiis nummorum, quantum et olim Hugo pependerat, reliquum in suam rem convertit, uxore eius Willa interim domi presbyterum, filiarum praeceptorem, deamante. Sub haec Otho, adscito in consortium regni Luithulpo, liberat Ludovicum regem Galliae, qui, quod Heribertum patris sui inimicum suspendisset, et Wilhelmum Normannum trucidasset ex insidiis, Hugonis in Parisiensis custodia detinebatur. Cui regis affinis contumeliae vindicandae, Otho cum XXXII legionibus aggressus Galliam, libertati restituit Ludovicum, Luitprando interim Ticini Imperatoris admirante magnificentiam, cui et Otho Imp. suum legatum adiunxerat. Paulo post Danicum exoritur cum Haraldo rege bellum. Eius pater Gormo templum Sclesvigae ab Henr. Imp. conditum everterat, Haraldus Marchionen ibidem constitutum trucidarat. Quamobrem Otho, nactus Iutiam, regio ductu vacuam (Haraldus enim in Hollandia erat, memorem damnorum iram adversus invisam Erici, Sueonum regis, dominationem distringens) ad Lymicum usque sinum penetravit, cuius obiectu in Wandaliam excurrere prohibitus, coniecta in undas lancea, iter ad Eydoram fl. reflexit. Interim pro Marchionatu slesvigae excitat Cathedram, itemque Oldenburgi Episcopalem, et Danis Christianismum imperat. Haraldus rebus cum Imperatore compositis, consortium Christianae religionis amplexus, divinam humanamque pacem regno suo concilavit, cum mater eius Thyra, Edeldrado Anglorum genita rege, quantum a Sclesvico ad occidentalem Oceanum patet, vallo fossaque proscindere aggressa est, deinde opus Waldemaro regi reliquit absolvendum. Nam Haraldus superbius subditis usus, Svenonis filii sui armis expulsus regno est; Sveno totam religionis stirpem ab radice convulsit, ingenti ob id favore sublatus Danorum, qui ter a Iulinensibus piratis captum, impenso etiam mundo muliebri, redimere non abnuerunt.

Mox Lothario, filio Hugonis, phrenesi exstincto in Italia, novis exarsit motibus Imperium Occidentis.

Berengarius, qui tutelam quasi egerat regni pro Lothario, viduam eius Adelheidem, Italiae heredem (erat enim Rudolpho nata rege) canusiana in arce obsedit. Regina indigne habita, implorat auxilium Othonis, accedente et Agapeti II Pontificis voto. Mittit Otho filium Luithulphum; cumque is socordius rem gereret, ipse conscriptis maioribus copiis in Italiam vadit, deturbatisque statim e regno Berengario et Alberto, Adelheidem e carcere eductam Augusto iungit toro Papiae, Berengarii filias in Germaniam servandas ablegat. Inde Conradus, gener Othonis, praeficitur Italiae, qui captum Berengarium cum filio deduxit in Germaniam, cum iam filius Caesaris Ludolphus, ob novas patris nuptias, alieniori ab genitore animo esset. Nec Conradus satis gratum reperit officum suum, Othone vix in conspectum admittente Berengarium. Quare gener et filius conspirant in Othonem; Berengarius iurata Imperatori fide, remittitur in Italiam; sed Aquileia et Verona


page 398, image: s398

Henrico Imperatoris fratri assignantur. Intestinum id dissidium multo Germanis sanguine stetit. Conradus, dedita Othoni Moguntia, rediit in gratiam cum socero. Ludolphus pertinacior, cum occupasset Bavariam, Ratisbonae inclusus, et fame domitus tandem, assumpto habitu miserabili veniam obtinuit, non sine Henrici patrui obiurgatione, impietatem ei in eos exprobrantis. Neque sic finis erat turbarum. Rebelles isti Hungaros antea exciverant in Germaniam, molestiam creaturos partibus Othonianis. Hungari, composito inter Othonem filiumque dissidio, cum atrox movere certamen pergerent, grandi proelio sunt victi apud Augustam. Centum enim Barbaris militum milia, octo Othoni legiones erant. Sed Hungari occidione occisi sunt. Conradus bellator acerrimus eorum gladiis in proelio cecidit, quos malarum auxiliatores molitionum adsciverat. Eademque tempestate et Sclavi, qui erectis per infortunia Germanorum animis arma moverant, fusi domitique. Hermannus Bilingus, conspicuae vir severitatis, Lunaeburgensem ab Imperatore ducatum accepit, finesque ditionis sibi attributae egregie tutatus, stemma principum de se longa serie propagavit.

Eo tempore vetus Roma a Iohanne XIII Papa; nova, id est, Constantinopolis, a Romano, Constantini VII filio, quem puerum, a moribus magis, quam ab aetate appellant, pessimis corrumpebantur exemplis. Romanus enim Imperator puerilibus vacabat lasciviis. Percunctatus Nicephorum Phocam, qui fieret, quod adeo res Romana pessum iret, magnae libertatis accepit responsum: Ideo fieri, quod ipse imperaret, atque ipsius Nicephori pater exercitui praesset. Nam tu, inquit, imperium male geris, et ille studet pecuniis. At si tu volueris, et animi Romanorum et Res publica sat brevi mutabuntur, nec tamen subito. His dictis, iussus suo arbitratu rem disponere militarem Nicephorus, disciplinae ante omnia attendit animum, legiones priscas reformavit, conscripsit novas, bellicis utrasque studiis exercuit. quibus [orig: queis] artibus Cretenses Agareni succubuerunt, pleraeque urbes receptae, interque eas Candace metropolis, unde Insulae nomen Candia. Curupas Cretensium Amiras, et Anemas secundus ab illo dignitate, vivi in potestatem redacti Nicephori. Leo Phocas, frater Nicephori, pari animo Halepi Dominum devicit proelio, quo tantam Saracenorum multitudinem prostravit, tantam cepit, ut illos desiderarent agri, his implerentur affatim. Cumque Chabdanus Amiras instaurasset bellum, fugatus a Nicephoro iterum; Beroea Syriae expugnata est. Romanus triennio in potestate acto, exhaustoque voluptatibus corpore obiit, relicta Anastasia (quae Theophano dicebatur) uxore cum filiis duobus. Sorores, urgente coniuge, ex aula remotas, monasterio incluserat invitas.

Ergo Bringes cubicularius, et ad clavum sederet Rei pub. Nicephoro in Cappadocia agenti insidiatus, coegit virum, instigantibus praesertim Zimisce et Curcua, arrepto semet imperio tueri. Nicephorus facile ab Orientali exercitu dictus Imperator, a Constantinopolitanis etiam admissus odio Bringis, ut firmaret auctoritatem Theophano Augustam matrimonio sibi iunxit, oblatrante secundis nuptiis Polyeucto Patriarcha, sed frustra. Obtendit Polyeuctus spiritualis necessitudinis vinculum, quod Nicephorus aliquem Theophanus filiorum e baptismo suscepisset, ideoque aut dimittere eam, aut Ecclesia abstinere praecepit. Nicephorus, ut in re sacra dicto audiens Episcopo, abstinuit aliquantisper: Sed mox acta Synodo, iudicatum est lege illius necessitudinis nihil Imperatorem teneri: Fuit etiam, qui negaret, contractam necessitudinem. Rudes sacrorum Episcopi, colare culices, deglutire camelos didicerant.

Inter quos vel praecipuus erat Romanus Papa Ioannes XIII, octavo illi persimilis, nisi quod hunc marem satis fuisse


page 399, image: s399

constat, illum feminam. Homo sane, (ut verbis dicam Platinae) ab adolescentia omnibus probris ac turpitudine contaminatus, venationibus magis, si quid temporis a libidinibus supererat, quam orationi deditus. Erant tum Romae duo annui consules, ex nobilitate praefectus unus, qui ius populo diceret: ex plebe autem Decuriones XII, qui vicem gererent Senatus. Supra hos Iohannes (Octavianus antea dictus) Alberici patris fretus potentia, pontificium sibi munus sumpserat. Cuius improbitatem cum ferre non possent Cardinales quidam, imploratus est Otho, cuius paulo ante filius Ludolphus febri in Italia perierat. Igitur Othone, septenni adhuc, Aquisgrani coronato, Italiam valido cum exercitu ingressus Imperator, tyrannos Berengarium, Adalbertum, et alios maiestate nominis sui ita exterruit, ut vel latibula quaererent, vel Saracenorum patrocinia. romae a Iohanne benedictus, confirmatis auctisque de suo praedecessorum donationibus, redit in Germaniam, cum iureiurando obstrinxisset Iohannem et Romanos, ne unquam Berengario filiove eius studerent. Sed cum Imperator, ut ait Luitprandus, earum rerum testis oculatus, ea quae Dei sunt saperet, Ioannes illis omnibus adversabatur, perinde ut Diabolus creatori. Itaque fidei immemor datae, Adalbertum e Fraxineto, Saracenorum receptaculo, Romam revocat, sanctissime promittens se ei contra Othonem adfuturum; invitat et Germanos ad lacerandam Germaniam, ut domi Imperatorem distineat. Imperator his cognitis, Puer est, inquit, Papa, facile bonorum immutabit ut exemplo virorum, atque hac mente Ravennam pergit. Ibi obvios habuit Iohannis legatos, querentes, eum hactenus iuventutis igne flagrantem, multa designasse puerilia, in posterum de Imperatoris arbitrio vitam correcturum. Sed nihil Iohanni minus erat cordi, quam turpitudinis definere et perfidiae. Mox enim iterum susceptus ab eo Romae Adalbertus, ut urbi adversus Othonem praesidio esset. Sed adventante cum copiis Othone, Papa comes statim Adalberto fugae additus. Imperatori urbem ingresso sacramentum dixere Romani, numquam se ipso, silioque eius Othone insciis aut invitis, Papam electuros. Citatur Ioannes, atrocissimorum reus criminum, ut in Synodo se purget, si possit. Ille tantum abest ut pareat, ut congregatos Episcopos et Cardinales anathemate ausit notare. Retorquetur extemplo in ipsum anathema, damnatoque totius Synodi suffragiis substituitur Leo, Protoscriniarius, ut vocabant, Ecclesiae, eique sacramento se obligat civitas. Imperator his gestis, captoque iam Berengario, et cum uxore in Bavariam relegato, ne oneri sit Romanis, dimittit milites, cum paucis Romae moratur. Interim Expapa largitionibus corrumpit cives, ut Imperatorem improviso obruant dolo. Canitur classicum, concurritur a Romanis, ut Imperatorem contra omne ius fasque occidant. Sed ille suorum durato bellis robore, profligat periuram multitudinem, multos terga vertentes caedit: ne pergat ad exitum reliquorum, exoratur a Leone Pontifice; qui et obsides reddi obtinuit, ac se civibus, ovem lupis, committi. Etenim dum Adalbertum persequitur Augustus, meretriculae Romanae Iohannis amoribus, divitiisque suis in urbe potentes, perficiunt apud plerosque, ut Leoni letales struantur insidiae, quas tamen ille fuga antevertit, Ioannem paulo post digna facinoribus suis mors oppressit. In ipso nimirum adulterio tempora percussus a Satana, octavo die interiit, et sine Domini viatico, ad eum cui servierat, migravit.

Romani tali Pontifice digni, calcata sacramenti religione Benedictum sibi Papam statuunt, nec minus pro eius salute, quam nuper pro Imperatore et Leone sua devovent diris capita adversum eos, quibus se sacerrima iuramenti religione dudum addixerant.


page 400, image: s400

Adeo illis nulla DEI aut fidei cura fuit.

Sed Otho machinis et fame adeo afflixit periuram Civitatem, ut Leonem VIII acciperent, annum et quattuor menses potitum sede: Benedictus Hamburgi apud Adelgagum Archiepiscopum exulem vitam clausit.

Dum ita Romae furorem castigat Deus, meliorem sui notitiam per Septentrionis regna spargit.

Sveno Danorum Rex, Scanico bello ab Erico sueonum rege devictus, Olaum Norvegum petierat auxilio; ab eo spretus Eduardum anglum. Cum et is eum adversaretur, confugerat ad Scotos, atque ab illis levamen senserat, unde nihil sperarat, fortunae saevitia ad Christianismi, quem antea abiecerat, amorem revolutus. Quare reverso in Sueciam suam Erico, Sveno amore sui receptus in regnum avitum, praeceptoris saepe partes apud nobiliores desumpsit, suasurus religionem, quam olim exciderat, cupidiore tamen instituto, quam efficaciore. Populus enim Daniae, patriis innutritus superstitionibus, Christiana sacra pro externis et adventitiis adhuc aversabatur, concedens sane Deum esse Christum, sed suis Diis nihil quicquam maiorem. Sed eam opinionem Poppo, ingenio vir et sanctitate conspicuus, sermone miraculoque discussit. Regnante Haraldo id contigisse Dithmarus, Witichindus, qui tum vixit, Adamus Bremensis et Albertus Stadensis notant: Saxo Svenonis, filii Haraldi, tempore. Percunctatus enim Poppo, an monitis suis obsecuturi essent populares, si ad flagrantis ferri tactum manum suam illaesam conspexissent, universis haud dubie parendum respondentibus, candentem ferri laminam ceu chirothecam brachio induit, eamque per omnes intrepide circumlatam ante Principis pedes excussit, incolumi dextera omnibus demonstrata. Eius miraculi evidentia moti dani idola sunt demoliti, Popponi Episcopatum dederunt Athusiensem: felix deinde et larga Christianorum messis secuta per totum Septentrionem. Eodem tempore et Poloniae Christus illuxit, per Micislai cum filia Bohemorum Principis Boleslai, nuptias. Cum enim haud annueret coniugio sponsa, nisi sollemnibus aquis ablueretur Micislaus, et Seminaria Christianismi per Poloniam institueret, iuvenis amoris vi subactus, amare et illum coepit DEUM, quem tanti fieri ab ea, quam amabat, intellexerat. Itaque baptizatus, Kracoviensem et Cnesnensem fundavit Ecclesias, cathedrasque Episcopales. At Roma novis exarsit seditionibus. Ioannem XIV suffectum de sententia Othonis Leoni, Iofredus Campaniae comes accitus a Senatu urbe expulit. Unde iratus Otho, magnis itineribus contendit Romam, consules exilio multat, decuriones laqueo suspendit, Petrum urbis praefectum virgis caedi, asinoque impositum, verso ad clunes vultu, circumduci imperat. Hac severitate territi Romani, Iohannem deinceps Pontificem ferre didicerunt.

Cesserunt et Saraceni armis Othonianis. Primum eos Sclavi Dalmatae de monte Gargano deiecerunt; deinde Hungari Consentia: tandem Otho reliquias eorum Fraxineto expulit.

Obortum denique et de Apulia Calabriaque cum Graecis bellum, Imperatore Nicephoro tam inviso domi, quam militiae claro, quod gloriam bellicam avaritia et expilationibus foedaret. Hic cum Imperium Orientis felicibus multum expeditionibus instaurasset, indigne tulit Calabriam Apuliamque Othonem sibi vendicare. Nam Siciliam Nicephorus, misso Manuele duce, recuperare de Saracenis voluerat, fecissetque, nisi rudis per adolescentiam Manuel, nec senioribus auscultans, classe in Syrtes impacta corrupisset exercitum. Idem Nicephorus Ciliciam, captis Taro et Mopsuestia urbibus, receperat. Cyprum etiam et maritimas urbes Syriae; tributariam reddiderat sibi Tripolin Phoeniciae et Damascum. Igitur Otho filiam eius ambivit, filio sibi cognomini, cui


page 401, image: s401

in dotem daretur, quidquid esset Graecorum in Italia. Et iam convenerat de nuptiis, cum qui accepturi venerant sponsam, partim occiduntur fallacia Graecorum, partim capti affectique ignominia, mittuntur Constantinopolin. Helena sponsa Uladomiro Russorum postea regi nupsit. Qua rei indignitate exasperatus Otho, contractis copiis Gunthero et Sigfrido ducibus, Graecos iam Mauris foederatos, gravissimis proeliis ita attrivit, ut tributariam deinceps ab Othone calabriam haberent, et Apuliam.

Interim Nicephorus Antiochiam Syriae per Michaelem Burzen cepit, sed invitus; quod ea urbe expugnata, interitum sibi imminere praedictionibus nescio quibus comperisset. Quare egregio duci, tantaeque civitatis victori ademit ducatum. Nec tamen fatum mutare potuit, quod odium ei publicum struebar.

Ecclesiarum fundos augeri prohibuerat, causatus opes a Sacerdotibus male collocari: Episcopos se inscio nullos fieri sinebat. Monetam a se cusam pluris volebat esse, quam veterem. Cumque duplicem reperisset nummum, graviorem fisco solvi, leviorem quottidianos in sumptus erogari ordinarat. Sustulerat et donaria, senatoribus templisque dari solita annuatim.

Quas ob res gnarus se exosum esse populo, murum circumdedit regiae, et fame pressam plebem detenta flagellavit annona, quam dein care vendidit, oblitus exsecrationis, quam tales incurrere ait Dei spiritus. Notatum ferunt festivo militis dicterio, qui interrogatus, cur senior iam dedisset nomen militiae, respondit, robustiorem se nunc esse senem, quam olim iuvenis fuerit. Tunc enim dimidii aurei frumentum tollere nequivisse, iam duorum facillime sustinere. Cumque muro palatium cingeret Nicephorus, audita vox est: O Imperator, si vel ad caelum educas fastigia, intus exsistente malo, facile captu munimentum est. Auctor vocis reperiri nulla inquisitione potuit. Igitur qua die claves accepit portarum, quas muro indiderat, a coniuratis interfectus est, anno imperii septimo, aevi sui LVII. Conscia insidiarum traditur Theophano Augusta, tum quod frigidius se comperisset amari, tum quod filiis metueret suis, ideoque clam ad Iohannem Zimiscem, ducem strenuum, amorem transtulerat. Zimisces cum conspiratis, inter quos et expugnator Antiochiae Burzes, sporta susceptus noctu intra murum, Nicephorum suopte in cubiculo iugulavit, vociferantem hoc solum, Domine miserere, adiuva Deipara. Saraceni cladibus, quas sub Nicephoro pertulerant, exacerbati, templum sepulcri Domini celeberrimum, ipsumque Patriarcham incendio concremarunt.

Interempto eum in modum Nicephoro, Zimisces a Polyeucto diademate cupiens insigniri, repudiatur ut homicida: cumque diceret, suis manibus caesum haudquaquam esse Nicephorum, iubetur Theophano reginam, et percussores in exilium agere, et libellum Nicephori, quo Episcopos Imperatore inscio legi vetuerat, abolere. Obsequenti in omnibus coronam imponit Patriarcha, ac tricesimo quinto post die abit vita, successore Basilio, monacho Scamandreno.

Zimisces Antiochiam maximo apparatu obsidentes Saracenos, per mesopotamiae ducem vicit, Ut pax esset cum Othone, Theophaniam neptem suam misit coniugem Othoni iuniori, quae a Ioanne XIV Augustum diadema suscepit.

Inde reversus in Germaniam Otho, condidit metropolitanam Magdeburgi Ecclesiam, dato ei praesule Alberto Trevirensi, ac sequenti anno (qui erat supra nongentesimum tertius et septuagesimus) migravit ex hoc mundo, cum paulo ante Hattonem Moguntinum Antistitem, Wilhelmi filii Imperatoris successorem, ob illusos murium nomine egenos, mures devorassent, et Saraceni in Aegypto Cairum aedificassent urbem maximam. Ioannes XIV ea tempestate campanam de suo nomine appellavit,


page 402, image: s402

unde mos inolevit praeposterus, tintinnabula aquis consecrandi, humanisque insigniendi vocabulis. Otho primus venas auri et argenti prope Goslariam, quam etiam exstruxit urbem, industria sua aperuit. Sclavicas gentes per verbi divini praecones imbuit Christianismo et Magdeburgensem, quae eis praeesset, statuit cathedram, cui Merseburgica, Misnensis, Cicensis (quae et Naumburgica) Havelbergensis, Brandeburgica et Posnaniensis dioeceses attributae sunt. In Dania fundasse dicitur Ecclesiam, quae ex ipsius nomine Ottensea, vel Othonia est cognominata.

Eo regnante Huldericus Augustanus, Luitprandus Cremonensis Episcopi; Witichindus Corbeiensis, Frodoardus Rhemensis monachi, Rosuita Monacha, litterarum et pietatis laude floruerunt. Bruno, Othonis frater, simul Archiepiscopus Coloniensis et dux Lotharingiae, novo exemplo fuit.

OTHO SECUNDUS, IOANNES ZIMISCES. BASILIUS II. ET CONSTANTINUS VIII.

OTho secundus Magni ex Adelheide filius, iam annum undecimum paternae successor designatus eminentiae, eo defuncto plenam adiit Imperii administrationem. Primum rebelles Ragineri filios in Hannonia, et henricum patruelem in Baioaria domuit. Inde movit in Danos, quorum rex haraldus cum Henrico ad imperium adspirante senserat, Sclesvicumque progressus, pace finivit bellum, Wismariae conventu habito. Henricus subinde instaurans bellum, Ducatu excidit Baioariae, quem Otho Dux Sueviae accepit, Ludolphi filius, Magni Othonis nepos: Bohemia, quod receptaculum esset Henrici perduellis, late vastata est quidem: Sed Imperator ad Pilsnam urbem a Boleslao, Bohemorum Principe gravi affectus est clade, ut Cromevam se reciperet, et sequenti demum anno Henricum subigeret patavium fugientem.

Sub illa Benedictus VI, a Cincio, praepotenti cive Romano, in carcerem detrusus suffocatur, succeditque Donus II, neque malis neque bonis factis memorandus; Illi Bonifacius VII, invasor sedis, et sacrilegus. Quare conspirantibus bonis civibus, Constantinopolin profugit, ac divenditis, quae sacrilegio abstulerat, revertitur instructus pecunia, ut largitione repetat amissum Pontificatum. Sed perbrevi felicitate usus, cum Ioannem Cardinalem privasset oculis, ut conatibus suis refragatum, gliscente maiorem in modum seditione, turpiter vitam finivit. Ita turbatam trienni propemodum tumultu sedem arripit Benedictus VII, qui octo eam annos insedit, quibus omnia Romae venalia habuit.

Dum illa fiunt Romae, Othonem Aquisgrano pellit Lotharius v. Francorum Rex, Ludovico rege et amita Othonis genitus, eoque modo Lotharingiam sibi imperii provinciam vendicat. Sed eum celeriter abeuntem Caesar insequitur, depopulatis omnibus et incendio consumptis, usque ad regiam parisiorum sedem. Incensis Parisiorum suburbiis, dum in patriam copias reducit Otho, tergo eius inhaeret Lotharius. Flumen Axonam transeuntes Caesarianos, vadi nescios, unda rapit confertim: reliquos ad Arduennam usque persequitur Rex, et Caesarem, plurimis amissis, cogit redire ad sua-Paulo post tamen Rhemis sancitur concordia, redditurque Othoni Lotharingia, indignantibus Hugone duce Francorum et proceribus plerisque. Sed Lotharium septuagesimo sexto huius saeculi anno defunctum, excepit Ludovicus filius eius valde iuvenis, qui post novennium Carolo, fratri suo, morte vacuum reliquit solium, in quo plane Caroli M. posteritas defecit, Hugone Capeto dignitatem arripiente regiam.

Felicius Augustum recuperavit splendorem Basilii Macedonis progenies, Basilius et Constantinus VIII. Ioannis autem


page 403, image: s403

Zimiscae felicitas unius fraude Eunuchi concidit. Praeclare quidem rem gesserat Graecorum Zimisces. Russos, hortante Nicephoro Imperatore, immensis agminibus inundantes Bulgariam, eaque subacta iam Thraciam vastantes, primo per Bardam Sclerum, uxoris suae, quam privatus habuerat, fratrem: deinde et suopte ductu vicerat.

In quo bello memorabilis Scleri astus enituit. Cum enim rescivisset, longe praestare hostes multitudine, inque tres exercitus divisisse Sphendoslabum Russorum Principem copias; Pazinacas primum, qui Bosni, tum Hungaros et Bulgaros singulatim aggressus fudit, attritisque singulis turmis expeditiorem Imperatori victoriam fecit. Zimisces, superato Phoca, nepote Nicephori decessoris sui, assumptaque in matrimonium Theodora, Constantini VII Porphyrogenneti filia, multa Russorum castra et urbes, inter quas Persthlaba et Dorostolum fortiter expugnavit. Cepit Borisen, Bulgarorum regem: Sphendoslabum multis proculcatum proeliis, veniam petere adegit domum revertendi. Qui postea a Pazinacis Scythis, per quorum ditiones ei iter erat, cum exercitu est deletus.

Mox et Nicephoro Phocae, patrique eius Leoni, Imp. Nicephori germano, iterata perduellio concivit necem; nam primam clementius vindicaverat Zimisces. Recte quidem Filio DEI imperium tulit acceptum hic Imperator, cum nummos Christi imagine signari primus iusserit, addita inscriptione: Iesus Christus Rex regum: quem morem servarunt deinde posteri. At perperam Theodoro Martyri victoriam tribuit, de Russis, quod sacro eius die pugnasset, credulus nimium superstitiosis aliquibus, obequitantem se vidisse ordines Theodorum, religioso mendacio, asserentibus. Itaque ingentem rimam egit prosperitas Ioannis. Nam dum Orientis quasdam urbes debellat, perspecta Basilii Eunuchi sui iis in locis potentia, quod iniquum diceret, tot praestantium virorum sanguine partas possessiones, ab uno spadone detineri, dato per eum tabifico veneno, et prostrata corporis habitudine periit, annos sex totidemque menses rerum potitus. Sic reddita potestas filiis Romani Iunioris, Basilii Macedonis abnepotibus.

Sed eorum Constantinus, mollioris vitae homo, involuptatibus volutabatur. Basilius XX annorum iuvenis acri et excitato ingenio, praeerat Rei publicae. Primum Basilio Eunucho ut rerum perito publicarum obsecutus, matrem Theophano revocavit in aulam. Bardam Sclerum, qui in Oriente multa fecerat fortiter, potentiam eius et imperii cupiditatem veritus, detraxit ad inferiora, ac solius Mesopotamiae ducem esse iussit. Quo praepete consilio hominis non tam exstinxit ambitionem, quam inflammavit ardentius. Bardas enim velut ignominia notatus, totius Orientis dominium, favente exercitu, corripuit. Basilianos exercitus fudit proeliis, aut occidit. Nicaeam Bithyniae metropolin redegit in potestatem. Basilii res una velut sacra anchora sustentabantur, divino quodam ac caelesti praesidio.

Ergo reducitur ab exilio vir fortissimus Phocas Bardas, et copiis praeficitur fratrum Caesarum. Is singulari certamine vulnerato Sclero, perturbatas illius casu legiones fugavit, et ad Cosrhoen Babylonium Sultanum se recipere compulit, ad quem mox Sclerus proditionis delatus, carcerem pro regali intravit palatio.

Basilius intestino bello liber, Calabriam Apuliamque pro dote attributas Theophaniae, recuperare Graecis instituit. Otho eas provincias, ut coniugi suae dotalitias, defensurus, valido cum exercitu in Italiam proficiscitur, anno regni VI, non revisurus Saxones suos.

Per eius absentiam Sclavi, sublatis animis, Brandeburgum capiunt, bohemi Cizensem Ecclesiam; Mistuis Obotritorum Dux Hamburgum cremat.


page 404, image: s404

Sed Duces Comitesque Saxonum, inter quos et Sigisfridus fuit, Dithmari Merseburgensis Episcopi, ex quo haec narramus, pater, muniti sacro Domini viatico, compellunt in collem quendam Sclavos, et praeclaram de iis victoriam reportant.

Imperator in Italia videns Graecorum iuxta et Saracenorum incursionibus expositam Apuliam, accitis e Germania Baioariis et Alemannis, occupat Tarentum. Deinde missis speculatoribus, Graecos alicubi improviso obrutos insultu tanta sternit multitudine, ut putaret esse deletos omnino, unde pallida mors Saracenorum dicebatur. Sed quemadmodum nihil est bellicis inconstantius successibus, conglobati iterum ex inopinato Graeci, ad Basentellum ingentem edunt Caesarianorum stragem. Otho plurimis illustrium occumbentibus, comite Othone fratris filio, ad littus properat, insiliensque in aquam, ab Henrico Zolunta milite, qui forte ibi in navi erat, agnitus, pro gregario quodam offertur, recipiturque navarcho. Patefactus autem petit ad oppidum deduci Rossam, ubi Theophania Augusta maximis se opibus praestoletur. Nautae praedae avidi applicant loco navem, intromittuntur aliqui Othonis necessarii, Imperator viribus et arte natandi confisus, dum exutis vestibus simulat se meliores assumpturum, e prora in mare desiliit, natandoque remeat ad suos, egregie delusis Graecis. Reparato deinde exercitu, animadvertere in Romanos et Beneventanos constituit, a quibus initium fugiendi esset factum. Beneventum capit incenditque, Romanorum, qui maxime nobiles essent perfidia, ad convivium invitatos occidit; cum reliquis epulari pergit, unde Sanguinarii ei cognomen inditum. Theophania quoque Augusta venit in odium, Graeca et feminea levitate insultare visa Latinis, quod suae gentis hominibus bello succubuissent. Nec diu superstes malis Otho, taedio angoreque animi defecit; aut vulnere potius, quod victis iterum mari Saracenis, acceperat, decennio acto potestatis. Moriens unam pecuniarum partem Ecclesiis, alteram pauperibus, tertiam Mechtildae sorori, antistitae Quedlinburgensi, quartam Benedicto legavit Pontifici et reliquis Episcopis. Germani Othonem tertium, filium eius Caesarem designarunt Romae, Italis Crescentium Nomentanum, aliis Henricum Bavarum, exilio nuper solutum, sibi regem deposcentibus.

Ea tempestate Adelbertus Pragensis Episcopus, cum Bohemorum non ferret mores, in Pannoniam descendit, et Geisam Ungarorum regem salutari fonte abluit. Inde profectus in Borussiam, a Barbaris laniatus interiit. Eduardus Angliae rex egregius novercae dolis occiditur, successore Edelredo, cuius regnum Canutus Daniae Rex miserrime est depraedatus, et fere pro suo habuit.

OTHO III. BASILIUS II. PORPHYROGENNETUS. BULGAR OCTONUS.

OThonis Tertii pueritia, quantum ex patre amoris, tantum a matre Graeca odii apud proceres nonnullos traxit. Igitur raptum Henricus patruelis Baioariae Dux, custodivit factiose, uti et sororem eius Adelheidam, seque pro Imperatore coepit gerere. Sed praevalente apud Saxones fide, quam Othoni iuraverant, meritisque nitente paternis, extortus est Henrico Imperator a principibus, redditusque matri Theophano et aviae Adelheidae. Ubi litteris divinis humanisque adprime instructus, tanta virtute emicuit, ut mirabilia mundi vulgo appellaretur. Quedlinburgi Caesarem egit. Henricus ei Bavarus ad mensam, Conradus Marchio ad Cameram, Hecil ad cellarium ministravit, Bernhardus Saxo equis praefuit, ut Dithmari, qui tum vixit, verbis utar. Principes ii etiam Francos denuo insidiantes Lotharingiae, et Bohemos represserunt. Miseco


page 405, image: s405

Polonus, adducto inter alia munera Camelo, Othonis se commisit clientelae. Oborto deinde inter ipsum et Boleslaum bohemum dissidio, Boleslaus Luiticios seu Lusatos, Miseco Theophaniam Augustam auxilio iungunt sibi. Sed territus Miseco, transactionem amplectitur, Theophonia decedit Neomagi, anno eius saeculi undenonagesimo. Adelheidis avia exinde Othonem educat, donec protervorum depravatus consilio iuvenum, tristem a se eam dimisit. Anno nonagesimo Selavi iterum appetiti bello, subduntur Othoni, renovatis iuxta Albim castellis. At Dani occupata Stada, plurimos capiunt Saxonum, gravesque praeda, ut remeant domum, deducti in insidias a quodam Herberto, strage ceduntur magna. Henricus Baioariae Dux, a comitiis Magdeburgensibus ad Gerbergam sororem deflectit in Gandersheimanum monasterium, ibique correptus aegritudine subitanea, silium homonymum sibi accurate hortatur, ut fidem praestet Caesari illibatam, atque implorata DEI misericordia, obit diem supremum. Arserat tum iterum infandis seditionibus Roma.

Iohannem XV (antea Petrum Papiensem) tertio Pontificatus mense captum, Ferrucius Bonifacii VII parens, pedore carceris et inedia exstinxerat. Successor eius Iohannes XVI divina humanaque omnia, posthabito Dei amore dilargitus, clericorum omnium odia excitavit, habitusque est pestis, famis et terrae motus causa, per Dei ac hominum, quo se maculaverat, contemptum. Illo post mensem VIII exstincto, Ioannes XVII, qui successerat, a Crescentio Consule imperium sibi urbis vendicante in Hetruriam est expulsus, Othonemque invitavit in Italiam. Eius adventum pertimescens Crescentius, memor eorum, quae decessores Othonis egissent Romae, Pontificem venerabundus revocat, pedesque eius humillime exosculatur. Iohannes ita clavium potitus, Gerbertum, qui Archiepiscopatum nactus Rhemensem, multa in Romanos Pontifices disseruerat, sede detrusit, restituitque Arnulphum, quem Hugo Capetus, amotis Carolovingiis, Galliarum rex, proditionis reum abdicare se praesulatu coegerat.

Otho diu desideratus, pronuntiat expeditionem Italicam, actoque Ticini Paschate Romam venit. Ibi defuncto nuper Iohanni substituit Brunonem, Othone duce (Ludolphi is, patrui Othonis, filius erat) genitum, qui Gregorium se V appellavit. Mathildis interim, Othonis amita, praerat Saxoniae, cui defunctae suffecit germanam suam Imperator, Adelheide avia eodem tempore mortalitatem exuente.

Sed abeunte in Germaniam Imperatore, Bruno seu Gregorius seditionibus exagitatus Crescentii, ad Othonem confugit. Crescentius iterum consul Ioannem quendam Graecum, non minus pecuniosum quam doctum, largitionibus corrupto Clero populoque, creat Pontificem, seque moli includit Adriani, quae exinde arx Crescentii dicta. At superveniente iterum Imperatore, urbemque oppugnare adorto, Romani clementia Othonis freti, portas ei aperiunt. Crescentius, dum arce sua prodit spe veniae, multis vulneribus a multitudine confoditur. Ioannes erutis prius oculis Pontificatu simul privatur et vita, in pristinamque sedem Gregorius, undecimo ex quo pulsus erat, mense, restituitur. Is expensa imperii imbecillitate et varietate fortunae, quo diutius apud Germanos summa potestas permaneret sanctionem retulit haud abnuente Othone, ut solis Germanis liceret Principem deligere, qui Caesar et Romanorum Rex esset, habereturque etiam Augustus, cum eum Pontifex approbasset. Erat autem tunc Praesulum Moguntini, Coloniensis et Trevirensis antiquissima auctoritas, Ducum Baioariae, Saxoniae et Marchionis illius, cui Henricus I limites Imperii adversus Sclavos commiserat tuendos Brandenburgi. Tulisse hanc legem iniquo


page 406, image: s406

animo Francos aiunt: Verum, quia in Carolo Ludovici fratre, desierat mascula Caroli M. prosapia, iamque exstincto Hugone, Robertus eius filius Galliae adierat regnum, Ecclesiasticis clarus Canticis, contentus ea fortuna, conciliandis vulgi animis incubuit, ut recens acquisitam familiae suae dignitatem defenderet.

Brunoni tertio Papatus anno vita functo, substituitur Gerbertus, ille quondam Rhemis pulsus, Roberti praeceptor Regis: ab Othone Ravennati praepositus Ecclesiae, dixitque se Silvestrum II. Homo erat Mathematicus, atque ut ferunt, Diabolo mancipatus, ut eius opera summos in orbe honores consequeretur. Quos et adeptus est, variante admodum fortuna, admirantibusque eius litteraturam regibus, in illa saeculi barbarie. Imperator Otho peregrinationem suscepit superstitiosam ad ossa Adalberti, in Poloniam delata, exceptusque a Boleslao duce magnifice, regem eum creat, Gnesnensem Ecclesiam Archiepiscopalem statuit, subiecta ei Cracoviensi, Colbergensi, Viotislaensi. Inter quae approperans annus Christi millesimus multa protulit mundo prodigia, malorum sequentibus imminentium saeculis praenuntia.

Terrae motus ingens, Cometa, facula ardens longo tractu instar fulguris illabens terrae, eaque evanescente figura serpentis, capite semper crescente, caeruleis pedibus, denuntiarunt graviorem serpentis antiqui seductionem in dies incubituram orbi Christiano. Nec mirum, cum Romae praesideret, tamquam Christi vicarius is, qui diabolo semet addixisset, atque Imperator eodem reversus, insidiis peteretur eorum, quos maximi aestimabat. Quibus vix elapsus, impudicae mulieris artibus intercipitur. Erat illa coniux Crescentii, quae regnandi cupiditate ad sui amorem pellexerat Imperatorem, trigesimum agentem annum; eoque privata, missis chirothecis veneno infectis, bonum Principem mala amica interemit, anno imperii XIX. Maria Augusta ob adulterium, quod ipsa cogitaverat, Comitique Mutinensi innoxio impegerat, supplicio affecta, perierat. dithmarus facie laetum, at conscientiae in secreto multa gementem facinora, ieiuniis ac eleemosynis indulsisse Othonem narrat, suorumque conspirationem praevertisse leto, emicante maxima Henrici ducis fide, qui patris sui memor monitorum, assensum haud praeberet coniuratis. Otho enim clam scrutando ossa Caroli M. et ad instar veterum Caesarum adornando cenas, quibus [orig: queis] superiori loco solus accumbens epularetur, alienarat multorum animos. Decessit orbus, intestina eius Augustae, corpus Aquisgrani conditum ab Henrico successore, anno christi millesimo secundo. Silvester Papa a Domino suo, cui servierat, percussus, peractis in Basilica Cruci Hierosolymitanae sacris, cum mortem sibi adesse persentisceret, professus peccatum suum, salutisque aeternae dubius, migravit de vita, exemplum relinquens tam sanctitatis Pontificiae posteris, quam fraudis Satanicae, qua multi illaqueati, ob huius delicias saeculi caelestia tabernacula aspernantur.

Sub haec tempora Basilio, Imperatori Graecorum, perpetua cum Bulgaris bellorum seges nata est. Cum enim regia apud Bulgaros familia, Petro exstincto, defecisset, quattuor fratribus summo loco natis delato Principatu, tres eorum variis casibus sunt consumpti, quartus vero Samuel nomine, occasione usus civilis Graecorum belli, multas eorum urbes ditionis suae effecerat. In eum suscepta expeditione, Basilius ducum suorum fraude delusus, non tantum repulsus facile est, sed et iterum civili impetitus bello Phocae, eius qui Sclerum antea devicerat. Is enim indignatus, nullam sui rationem haberi a Basilio, quem tanti curis adversarii liberasset, invasit tyrannidem, variisque demum proeliis prostratus, subitanea morte antevertit fortunam graviorem. Tum vero Basilius anno


page 407, image: s407

Imperii XXIV, cum sororem Patricii Byzantini Romani Argyri, Venetorum Principi elocasset, et Urani ducis industria fregisset aliquantum Bulgaros, totam Graeciam persultantes, grandem exercitum trans Haemum montem misit: qui captis maiore et minore Persthablis oppidis, victor revertit Byzantium. Sequenti anno ipse a Thessalonica adortus Bulgariam, Sarmatarum, et Soraborum colonos pervasit Servios, dirutasque in Thessalia instauravit munitiones Graecorum, eo tempore, cum Veremundus Hispaniarum Rex Almansorem, Saracenorum Cordubensium Dominum, maximo proelio profligaret.

Auctum ferunt superstitionem hoc tempore, narrante Peregrino, auditas sibi in Sicilia, apud ollas Vulcani, animarum tormenta patientium querelas, quin et daemonum, eripi sibi animas plangentium precibus monachorum Cluniacensium. Itaque Odilo Abbas memoriam omnium animarum sanxit, sicut antea omnium festivitas sanctorum erat instituta.

HENRICUS II. SANCTUS, qui et CLAUDUS. BASILIUS II. PORPHYROGENNETUS.

HEnricus Baioariae Dux, primi Othonis ex fratre nepos, regni insignia ab Heriberto Coloniensium Praesule extorsit, conciliatisque sibi nonnullorum animis principum, turbidum discordiis aliquantisper gessit imperium. Aemulus erat Eghardus Marchio, Thuringorum dux, rebus gestis clarus ac pro rege exceptus Hildesiae, haud exiguis Saxonum suffragiis subnixus. Sed eum Sigfridus Northemius Comes, incertum cuius instinctu insidiis circumventum apud Paderbornam interemit. Exuvias eius uxor Ienae condidit. Hoc exstincto, Boleslaus Bohemus, Henrici fautor partium, Budissinam, Misnam, aliaque occupavit oppida. Hermannus contra Alemanniae et Alsatiae Dux insessis Rheni ripis, ne Moguntiae inauguraretur Henricus, impedire conabatur. Sed Henricus astu elusit hostem. Simulata enim in Bavariam reversione, ut comperit abisse Hermannum, repente traiecit Rhenum, atque a Willegiso Archiepiscopo consecratus est. Is Willegisus fabro ortus, rotam insignibus intulit Moguntinorum Praesulum, grandibusque litteris in conclavi iussit scribi, Willegis, Willegis, recole unde veneris. Hermanni milites Argentinam, caput Alemanniae, quod Episcopus urbis Henrico studeret, captam deformarunt incendiis. Sed cum Saxonum Magnates, et Fridericus Palatinus Henrici comprobarent electionem, incassum laboravit Hermannus. Nec Henricus Othonis M. ex Ludolpho nepos, quicquam ad rei summam profecit. Sublevabant eum Boleslaus Polonus, invasor Bohemiae, Bruno Augustanus Praesul, frater Imperatoris, et comes Bambergensis Henricus. Comitem hunc omni ditione exuit Imperator, Schueinfurtum eius castellum pene excidit. Instauravit deinde Ecclesiam Merseburgicam et alias, Giseleri praesulis Magdeburgici avaritia, et Sclavorum incursu vastatas, suumque Diaconum Tagmonem Giselero defuncto substituit. Boleslaus interea Baioariis multum intulit damni: Bruno ad Hungaros profugit. Henricus habitu paenitentis se offerens Caesari, mancipatus est custodiae, Caesar improbis, ut scribitur, precibus Principum impulsus, duxit uxorem Kunigundam, filiam Sigisfridi Comitis Palatini. Inde Henrico, per priorem coniugem genero suo, attribuit Baioariam, commendataque Regina Tagmoni Episcopo in Italiam proficiscitur, Harduigum pro rege se gerentem Lombardia depulsurus. Ei in itinere occurrit frater Bruno, et annitentibus, quos secum duxerat, Hungaris, in gratiam recipitur. Sic pacata mediocriter Germania, per Carinthios Italiae aperiuntur aditus, ingressisque Harduicus


page 408, image: s408

Rex securum fuga sua patefecit iter. Introitur Verona, mox Brixia, Bergomum, Papia. Henricus ibi ab Archiantistite et regni primoribus regale in solium collocatur, murmurantibus interim civibus, quos indulgentia demulserat Harduigi. Qui et concitata subito seditione, Heribertum Coloniensem lapidibus impetunt, Giselbertum Kunigundis fratrem occidunt, omnibusque modis palatium oppugnant Henrici. Verum tuentibus se viriliter, qui pauci aderant, Germanis, excitati interim clamore, qui foris erant, Alemanni, Franci, Lotharingi, fractis intrant muris urbem, eaque direpta et incensa, ac plurimis civium trucidatis reliquos gratiam petere cogunt supplices. Sunt qui in hoc tumultu luxasse crus Henricum, atque exinde claudicasse memorant. Digressus papia Mediolanum usque, compositisque, ut poterat, Italiae rebus revisit Alemanniam, Hermanni nuper ducis obitu vacuam. Eam filius eius, puer admodum, Imperatori regendam tradidit: cui successit Ernestus, in venatione pro fera occisus postmodum. Tandem ulturus Boleslai Poloni iniurias Henricus, suscepto Iaromiro, exule Bohemiae duce, Satzam a civibus traditam ingreditur, mox et Pragam, iam a Iaromiro praeoccupatam, ibi Godescalci Frisingensis Episcopi contione in misericordiam flexus, Henricum carcere absolvit, captaque deinde Budissina, Wilzienorum urbe, Lusatorum auxiliis daemonia adhuc colentium, Polonos oppugnare instituit. Traiectum fluminis Crosna in urbe sedens Boleslaus custodiebat: Sed Henricus, reperto per speculatores vado, transmisit sex legiones, quae irruentes in castra, tantum ingesserunt Polonis metum, ut Henrico Posnaniam usque progredienti nihil obiectarent impedimenti, nisi sicubi per insidias lacessere pabulantes possent. Itaque pacem Boleslaus per legatos precatus, obtinuit, perturbatores pacis Sclavi suspendio sunt puniti.

Inde cum fame pestilentia adeo orbem afflixit, ut taedio sepelientium, aegri adhuc spiritum trahentes cum mortuis obruerentur, et pecudes sine cura hominum per arva oberrarent palabundae.

Defuncto interim Othone duce Lotharingiae, Imperator Godefrido eam Arduennae principi assignat, invito Balduino Flandrorum comite: unde novum exstitit bellum, anceps et calamitosum. Robertus Francorum rex, et Richardus Normannorum Dux, opem Henrico ferebant, captoque tandem Gandavo et vastata Flandria, Balduinus dedit manus, et Valentinam urbem, cum Selandia Insula, pro feudo a Caesare impetravit.

Ceterum Henrico, ut erat Ecclesiasticis addictissimus, magni nominis Ecclesiam in Germania placuit excitare, eluendis, ut tum ferebat opinio, peccatis conscientiam prementibus. Ea condita est Bambergae, quem comitatum nuper acquisierat, omniumque ei bonorum Caesaris hereditas legata. Henricus Monachorum pater audire publice coepit.

Illas largitiones impatientius ferens Theodoricus, Metensium Episcopus, Kunigundis Augustae frater, et si orba decederet, haeres, arma occepit agitare. Sed urbs metensis ab Imperatore obsidione cincta, ac pene desolata, deditionem fecit, Episcopus cum Henrico in gratiam rediit.

Fervebat eodem tempore in Anglia bellum, quo Sveno rex Daniae subegit tandem Edelredum Regem, totaque Britannia est potitus. Boleslaus Iaromirum Bohemia eiecit iterum, et adductis in foedus Bernhardo Luneburgensium duce, ac Mislibogo Mechlenburgensi Vandalo, vastata est omnis Vandalia Imperio subiecta; Vandali Sclavique ad Idola sua redierunt.

Tandem Bernhardus Episcoporum monitis resipuit, solutaque Caesari multa, pacem est amplexus. Boleslaus excidit Lebusiam, recens ab Henrico conditam: Sed a Boleslao Polono sub epulis captus, oculorum lumina et Bohemiam


page 409, image: s409

foede amisit. Boleslaum vicissim expulit Othelricus, pariterque fratrem suum Iaromirum, damnatum et carceris postea a Caesare, quod Bavaros quosdam, iniussu Caesaris munera ferentes ad Boleslaum, trucidasset. Nec diffitetur Dithmarus, eo tempore Merseburgi Episcopus, perperam consuluisse eos Henrico, qui ad hanc fido principi infligendam poenam eum stimularint. Othelricus iniuste usurpatam hactenus Bohemiam tunc gratuito Caesaris munere suscepit. Boleslai Poloni filius Miseco, allatis donis, fidem sacramento firmavit Henrico Merseburgi, mox et pater ipse Padebronnae. At cum repressisset Caesariano auxilio Russos, facile mutavit fidem, neque ex condicto expeditionem adiuvit Italicam, quam iterum Henricus adornabat, et Pontificis precibus, et suorum in Longobardia querelis imploratus.

Eius copias veritus Harduicus Longobardiae Rex, munitionibus se tuebatur, campestri impar proelio cui comitatum saltem petenti obstinate refragatus Henricus, multum ea re familiaribus damni peperit. Interim profectus Roman, quo Benedictum VIII. Pontificem remiserat, pulsum a Gregorio aemulo, exquisitis suscipitur honoribus, pronuntiaturque Augustus, Ecclesiae advocatus.

Praecesserat Benedictum Sergius, quo sedente, Guilielmus, Tancredi Normanniae ducis filius, adiuvante Mele seu Molocho Basilii Imp. praefecto, Saracenos eiecit Sicilia. Inde maligna praedae divisione exacerbatus, assumpta suorum manu valida, Apuliam Graecis obtemperantem occupat, victumque proelio Melen in suas traducit partes, qui missos adversum se Sami ac Cephaleniae rectores, navali pugna devicit, atque ita regnum Apuliae a Graecis ad Normannos transiit.

Successore Sergii Benedicto in sedem relocato, reflectit in Germaniam iter Henricus, fratremque suum Arnulphum Ravennae relinquit Episcopum. Tum vero prodiens e latebris suis Harduicus. Vercellis recipitur, ac denuo regium induit fastum, multumque Caesarianis molestiae creat; Imperatore interim cum Rodolfo Burgundorum rege, ut avunculo suo, de tradenda sibi Burgundia agente. Ea tractatio tandem peracta offendit Burgundionum primates, nihilque profecit Imperator, nisi quod vastatae sunt intestinis dissensionibus Burgundorum ditiones.

Sub haec cum Sveno subacta in Britannia subito interiisset, successit ei Canutus filius: Anglis interim Edelredum e Normannia revocantibus, Haraldus et Canutus Anglorum ulturi rebellionem, CCCXL navibus advehuntur, et Londinum urbem obsident: quam, defuncto Edelredo, tuebantur filii Edelstenus et Ethmundus. Ethmundus congressus acie cum Thurguto duce cadit, cumque eo flos Angliae: Canutus potitur insula. Mox recrudescit etiam cum Polono bellum, quod filium eius Miseconem a Bohemorum duce captum, et Imperatori traditum, non extemplo restituisset Imperator. Miseco effuse populatus est Bohemiam, Henricus Glogoviam processit cum exercitu, variae utrinque caedes factae, donec Budissinae transigi sineret litem Imperator, non ut decebat, sed ut poterat. Echardi marchionis filia Polonorum regi nupsit, anno eius saeculi XVIII, quo et Lusati Mistislaum principem, quod bello Polonico negasset suppetias, Suerinum in oppidum compulerunt: iuxta Obotritis et Varis pararunt facultatem ad Idola redeundi. Canutus, destructor antea Britanniae, adversus piratas eam strenue defendit.

Boleslao Polono aliud grande cum Iarislao Russorum principe exortum est bellum, quod is Suentipolcum Christianum ducem, expulisset, et in Poloniam iram verteret. Sed Poloni a Germanis adiuti expugnarunt Kioviam, fugatoque Iarislao, Suentipolcus regnum recepit.


page 410, image: s410

Nortmannis inde Frisiam pro more non depraedantibus, Godefridus Lotharingus Comitem ibi quendam castigaturus, a Frisonibus capitur, impetrataque eis ab Imp. impunitate, dimissus obit, successore fratre. Eo tempore Benedictus Papa Bambergensem consecrarat Ecclesiam: cuius e Germania discessum prodigiosa siccitas, caelique intemperies, animalibus quam plurimis letifera, excepisse traditur. Aquisgranensi in conventu repertae columnae sudantes, quem Babo, vir Baro, XXXII filiis, et filiabus octo, legitimo susceptis matrimonio conspicuus, illustriorem reddidit.

Compositis ergo Germaniae rebus, tertio profectus in Italiam Henricus, Saracenos Capua expulit, Harduicum Longobardia, ac Bubaganum Graecorum ducem, qui Mauris faverat, acerrimo bello adeo est persecutus, ut eum quoque e Troia eiecerit castro, in finibus Apuliae eo loci condito, ubi olim Annibalis castra sunt habita. Felicitatem Caesaris maculavit pestilentia, qua confertim milites interiere. Sunt qui scribunt, Henricum cum uxore Kunigunda ita caste ac sancte vixisse, ut coniugali consuetudine mutuo e consensu abstinuerint prorsus, cuius rei, si vera, miror nullam inici mentionem a Dithmaro Henrici coaetaneo, curioso satis etiam somniorum annotatore monasticorum. Compilator vetus et Hulricus Mutius Kunigundam aliquando adulterii suspectam, candenti ferro probasse innocentiam memorant. Illud certius constat, insigni pietatis et munificentiae laude floruisse hunc Imperatorem, orbumque decessisse anno imperii XXII. sororem suam Gislam Stephano collocavit in uxorem, regi Hungarorum, cuius opera rex ipse, et populi omnes imperio eius subiecti, Christianismum susceperunt. Proximo ante obitum anno cum Roberto Francorum rege collocutus, de emendando Ecclesiae Reique publicae statu, pactusque ut opportune Papam Ticini convenirent ambo, non implevit quae destinaverat, fatis eum praevertentibus. Consultus de successore, Conradum de meliore nota commendavit principibus, quod et iudicium illi sunt secuti. Sic moritur Groningae, aetatis anno LII, sepeliturque Bambergae, ubi adhuc sepulcrum coli videmus.

Eodem pene tempore et Basilius Graecorum Imperator, decessit orbus, victor bulgarorum, quibuscum multis annis dimicaverat, variis certaminibus et cruentis. Dum autem illos annuis expeditionibus fatigaret, singulare domi tributum instituit, quod divites pauperum in bello consumptorum heredibus dependerent, idque graeco vocabulo allelengyum appellavit.

Tandem anno imperii XXXVIII, cum Samuel Bulgarorum rex angustias regni sui obsepsisset, Basilius, circuito magnis itineribus monte, subito a tergo aggreditur praesidiarios claustra custodientes, eosque in fugam agit. Capta eorum ad XV milia, ademptis oculis, relictoque singulis turmis uno duce lusco, ad Samuelem remittit. Qui non ferens tantam suorum calamitatem, vertigine propere oborta concidit, biduoque post exhalavit spiritum. Eius patruelem Ioannem Bladistlabum cum in acie interemisset Basilius, subacta est demum Bulgaria, illustriores quique gentis Constantinopolin translati. Bulgarorum fortunam Crabatarum mox natio, et Sirmium, Pannoniae urbs potentissima, imitatae, anno Basilii XLII.

Eodem tempore Turci, Gens Hunnica, populosissima et liberrima, Caucasiorum montium Boreale accolens latus, a Mahumete, Persidis et Mediae Sultano in auxilium vocati sunt, cuius antecessor cosroes, Byzantinorum opera adversus Persas erat usus. Etenim Inargus, regii generis Persa, populares suos diutinam coquentes iram in Saracenos, facile ad rebellionem incitaverat, recuperandaeque potestatis spe inflatos, multis conflictibus Cosroe superiores effecerat. Cosroes, qui Bardam Sclerum, ut


page 411, image: s411

ante dictum, multosque milites Christianorum in vinculis haberet, statuit eos liberare, si forte Persas illorum virtute debellaret. Nec fefellit sententia. Sclerus cum suis Persas felicibus proeliis stravit, potitusque victoria refugit ad Christianos, Bardae Phocae se aggregans, qui tunc cum Basilio de imperio decertabat. Eius Scleri astutum memoratur consilium. cum enim Basilii in perudelles felicitatem suopte exemplo comperisset, Romanum, filium suum, pro transfuga subornavit ad Basilium, ut si Imperatoris partes praevaluissent, filii deprecatione evitaret periculum, seu vicisset Phocas, filio ipse veniam impetraret.

Romanus consilium id gnaviter exsecutus, brevi collegit gratiam Imperatoris, intimisque adhibitus deliberationibus, Eunuchum illum Basilium, cuius fraude Zimiscen diximus peremptum, ut rei publicae privataeque onerosum, depulit a gubernaculis. Imperator ablatis homini opibus, lento eum maerore animique aegritudine absumpsit. Sublato deinde repentina morte Phoca, Sclerus valde iam senex, e vastatore terrarum, studio filii, Curator palatii designatur: Sed antequam perveniret Byzantium amisso oculorum lumine, caecus est introductus. Basilius ea tempestate defuncto Iberiae principe, pleramque sibi addixit. Tripolitanum, Damascenum, Tyrium, Berytium, Dynastas, qui conspiratione inita Antiochiae agros populabantur, tributarios sibi reddidit. Mediam et Chazariam Romanae recuperavit ditioni, anno xi imperii.

Sed redeo ad Turcos. Cosrhoen vita functum Mahometus exceperat, a Pisasirio Arabum Babyloniorum exagitatus principe. Cui impar attraxit turcos, eosque profligatis Babyloniis Indisque, detinuit in Perside, ut eorum opera in alios etiam hostes uteretur. Obseptus iussu Sultani Araxes amnis custodiis, ne turci ad suos remearent. Sed pravum consilium et ingratum in caput auctoris vertit. Turci enim dolore incensi, quod partia prohiberentur ab eo, cui ipsi suam reddidissent, desciscunt a tyrannos, et montes occupant, homines ad tria milia; praedae habentur Saraceni, Mahumetus eos depellere conatus, misso exercitu cum ducibus xx millium. Eos Tangrolipices Mucaletus, Turcorum princeps, in fugam compellit. Asperatus ignominia Sultanus oculis multat duces, et dira minatus suis, facit, ut ad Turcos fugiant, eorumque augeant vires. Ita confluente ad Tangrolipicen acerrimo quoque, proelio certare ausus est cum Sultano, quingenta hominum milia offerente certamini, profligatumque occidit. Inde patefacto Araxis transitu fluminis, innumera suorum agmina adducit in Babyloniam, et Saracenicum imperium in se suosque populares transfert. Ab eis Hierosolymam hoc tempore captam, nonnulli scriptores memorant.

Basilius interim crebris elatus victoriis, cives iuxta ac milites coepit contemptui habere, eruditionem ut rem supervacaneam et inutilem spernere. Fiscum, obstructis liberalitatis foribus, refersit thesauris, ducenta milia talentorum auri, praeterque gemmas et margaritas, infinitam argenti copiam congessit, quae opes in conclavibus, inutile terrae pondus, iacebant. Pertinax ipse decretorum, irae dissimulator, sed quam differret, non auferret, metum incussit subiectis. Cum praemissis copiis, in animo haberet Siciliam repetere, fatis interceptus subsequi duces suos non valuit. Vixit et regnavit annos LXXII exemplo nullo: solus quinquaginta et amplius: reliquo tempore collega primum patris, deinde Nicephori Phocae, ac post illum Zimiscae, sed nomine tantum tenus. Ipso regnante, Bruno Episcopus Borussos cupiens ad Christum traducere, peremptus ab iiis praeivit morte.



page 412, image: s412

CONRADUS II. SALIQUUS, Occidentis, CONSTANTINUS VIII, ROMANUS III, ARGYROPOLUS, MICHAEL IV, PAPHLAGO, Orientis Augusti.

DEfuncto Imperatore Henrico, congregati cum praecipuis Episcopis principes, Benno Saxoniae, Adelberto Histriae, Hetzilo Baioariae, Ernestus Alemanniae, Lotharingorum Fridericus, Ribuariorum Gozelo, Cuno Francorum, Uldaricus Bohemiae duces, in quadam Rheni insula creant Imperatorem Cunonem seu Conradum maiorem, Francorum ducem, patruo Brunonis, quondam Papae, genitum, materna stirpe e priscis Franciae regibus ortum. Is patruelem suum Cunonem minorem, competitorem imperii, modestia et gravitate superavit. Uxorem habuit Giselam, Henrici Imper. consanguineam, Hermanno Alemanniae quondam duce ortam, matre Burgundica. Ea Suevorum ante nupta duci Arnolfo, Ernestum ei et Hermannum pepererat: Conradus ex illa Henricum filium tulit. Kunigundis Augusta insignia Caesarei apicis publice Conrado tradidit. Archiepiscopus Mediolanensis, reliquique Italiae Optimates constantiae iurarunt Caesari: Ticinenses repudiati sunt, quod regium in urbe sua palatium destruxissent. Basilea urbs in confinio Burgundiae, Alemanniae et Franciae sita, ditionis erat Rodolphi, regis Burgundionum, cuius e sorore neptis Gisela Augusta erat. Is rex, quod liberis careret, Henrico II delegaverat regnum, proceribus invitis. Conradus ergo Basileam occupavit, tentaturus, utrum pactis Rodolphus staret: eique civitati Episcopum praefecit, non sine pecunia, quam tamen post eum pro sacro munere accepisse paenituit, teste Wippone, qui a sacris Conrado fuit, et vitam eius mandavit litteris. Principia igitur imperii tranquilla et felicia fuere Conrado, celeriter discussis, quae a Boleslao Polono, et Roberto Franco ingruebant, bellis. Item quae Cuno minor et Ernestus Imperatoris privignus, et Fridericus Lotharingus moliebantur. Erat enim constanti pectore ac imperterrito Conradus, virtutis indomitae ac pene infatigabilis, strenuus violatorum pacis vindex.

Tertio imperii anno Henricum sibi filium, puerum adhuc, destinavit successorem, actis Aquisgrani comitiis, conscriptoque exercitu Italiam adiit. Papienses bello coegit reficere arcem, quam demoliti fuerant. Ravennates mota seditione expellere eum urbe tentantes, Teutonica vicit virtute, misericordiamque supplices petere compulit. Ibi militem quendam, cuius pes supra talum eo proelio fuerat abscissus, plenis argento ocreis remuneratus est.

Inde Romam profectus, a Iohanne XXI Papa accepit diadema, mediusque duorum regum Canuti Angliae, Daniae et Norwegiae et Rodolfi Burgundiae regis, ad cubiculum deductus legitur.

Iohannes iste nullis ante sacris initiatus, Benedicto VIII successerat, cuius speciem atro in equo ferunt occurrisse cuidam Episcopo, rogantem, ut eleemosynae quaedam Benedicti nomine de iuste partis erogarentur, nam quae ab ipso praestitae essent, nihil iuvare, quia e rapinis datae fuerint. Talibus spectris satisfactiones vivorum pro mortuis nitebantur.

Oborto tum Romae de corio bovis litigio inter milites duos, Germanum et Italum, ad verbera, et mox ad proelium processit tumultus quo innumeri perierunt. Inferiores congressu Romani, nudis pedibus, insertisque collo laqueis veniam precati obtinuerunt. Subiugata deinde Conrado Apulia, Nortmannis attribuitur, ut eam Imperatori Teutonico adversus Graecos pro feudo defenderent.


page 413, image: s413

Potiebatur tunc rerum apud Graecos Romanus III. quem Constantinus successorem legerat.

Basilio enim orbo e vivis sublato, constantinus frater eius iam senex, Ventris ac Veneris mancipium, dominari liberis capitibus coeperat, insano aleae studio, theatrisque et venationibus addictus. Hic in barbara prodigus mancipia, in optimos quosque tenax, tantum inertia sua afflixit rem Christianam in Oriente, quantum eam frater Basilius instaurare concupierat. Praecipuae urbes Syriae et Phoenices, interfectis praesidiis, libertatem resumere ausae. Pazinacas tamen, Scythicam gentem, Dux eius Constantinus Diogenes, Syrmii et Bulgariae praeses, ultra Istrum profligavit: Classem Agarenorum, Cycladas vastantem, devicit dux Sami. Morti confinis Constantinus, ut imperium filiae relinqueret, alaborare omnibus modis coepit. Itaque Romanum Argyrum, virum illustrem, simulata primum ira, coniuge sua spoliat, quae attonsa, quasi liberando e discrimine marito, coenobium ingreditur. Inde in palatium accito, filiam suam Zoen cum imperio dat pro uxore habendam, tertioque post nuptias illas die, naturae persolvit debitum, rebus humanis LXX annos, summa potestate usus triennium. Laudatur in ipso placabilitas, et de iniuriis praecipitanter illatis paenitentia. Nam illustrium plerosque, vanis perduellionis criminibus circumventos, ut Michaelis Burtzae filium, Nicephorum Comnenum, Romanum Scleri filium, Romanum Curcuam et alios, aut interfecit, aut privavit oculis. Sed turpissimum principi, ea per iracundiam committere, quae infecta fieri nulla paenitentia queant.

Romanus, dictus Argyropolus, quod ad prodigalitatem usque videretur munificus, allelengyum tributum funditus sustulit, refocillavitque Episcopos per id pene ad egestatem redactos. Zoes Augustae sororem Theodoram, ob clandestina consilia seposuit in insulam, Constantinumque diogenem ob affectatae crimen tyrannidis in turrim coniecit, qui postea, ne proderet conscios, suopte se praecipitio interremit. Cum autem Romanus per decessoris Soceri desidiam receptas sciret Saracenis urbes Syriae, repetere eas bello perseveravit, magni nominis avens, etiamsi hostes sine sanguine eas parati essent restituere. Sed sanguinis fundendi cupidus largiter eum dedit, clade nobilitatus maxima, cum Saracenis castra eius fame fatigantibus, amisso omni instrumento regi, aegre evaderet Antiochiam. Nec in Sicilia Italiave quicquam actum prospere, pudenda ducum inscitia. Normanni Apuliam, Conrado Caesare adiuvante, possederunt. In Syria tamen, coita cum Tripolitano Amita, qui ab Aegyptio desciverat, societate, duo recepit castella Romanus. Georgius Maniaces expugnavit Edessam, epistolamque Christi scriptam manu Abgaro, ut putabant, regi, transmisit Constantinopolin.

At Romanus ex infortuniis suis peior, ut amissa pensaret, pro Imperatore Exactor, acerbus quaestor, e tanto opum contemptore factus est, obsoleta patrum debita a liberis postulando, multos ad egestatem adegit extremam. Nec parcior aedificationum interim, diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis. Profligatis vero per duces classiarios e mari Saracenis, unde imperium acceperat, perdidit.

Nam dum e sterili sua Zoe iam quinquagenaria, sexagenario maior ipse sobolem exsculpere omni arte humana magicaque annititur,irritus propositi rarius eam coepit attingere. Qua alienatione irritata mulier indomitae libidinis Michaelem Paphlagonem, cuius faciem natura expolierat ad venustatem, deperire incipit, qui ob id suspectus Romano, eiurat facinus, correptusque ob periurium morbo comitiali, firmat Imperatori opinionem innocentiae, non iudicanti amari illum aut amare posse, qui


page 414, image: s414

tanto malo conflictaretur. Quare deleta adulterii suspicione, Paphlago noctu pedes fricat Romano, nec segnior Augustae concubinus, tandem incantamentis et balneis exanimato domino, post annos quinque imperii et semestre, pro moecho Imperatur est declaratus, mira aeterni Numinis tolerantia.

Dum illa fiunt, et Italiam componit Conradus, Occidentis Augustus, conspirationem in Germania obortam clementia divina brevi discussit. In coniuratis erant Fridericus Lotharingus, Cuno Wormatiensis. Ernestus Alemannorum dux, privignus Imperatoris. Friderici molitiones (vitricus is erat Cunonis) mors antevertit, Gothelo dux Mosellanam exinde ditionem accepit. Cunonis odium vi sua maius erat, Ernesti maxima audacia enituit. Hic collecta iuventutis praevalida manu, Alsatiam vastat Burgundiamque, vocatusque Ulmam, minime supplex venit, certus nihil concedere Imperatori. Sed cum Comites quidam negarent arma se laturos in Caesarem, desertus a suis, deditionem fecit, et Gibichinstainum pro captivo missus est. Cuno propugnaculorum destructione emercatus Conradi gratiam: Rodolphus Burgundiam tradidit, quae a temporibus Arnulphi Caesaris annis plus quam CXXX gentis suae habuerat reges. Adelbero dux Histriae, id est, Carentanorum, reus item maiestatis, excidit Principatu, quem Cunoni, iam ex hoste socio, assignavit Imperator. Werintharius Argentinensis praesul, legatus ivit ad michaelem, novum Orientis Caesarem, quo Byzantii consumpto, Michael aureis litteris legationi respondit, haud dubie, ut coniunctis viribus Saracenos, Sicilia pellerent. Ierosolymam instituerat proficisci Episcopus, ubi tunc templum sepulcro sacrum Dominico, incendio deletum a Mahumetanis, coniux Amirae Aegyptii Christiana instaurabat, impensis adiuta Romani et Michaelis Imp. Sed variis impeditus casibus in via defecit peregrinator. Conradus Augustus, exempto rebus humanis Rodolfo, hereditatem Burgundiae sine bello non crevit. Odo eam Campanus, Imperatricis matertera, Rodolfi sorore genitus, armis sibi asserebat; quicum Conradus fortibus congressus auxiliis, trucidato tandem in fuga aemulo, in provinciam redegit regnum, anno MXXXV. Eodemque tempore Miseconem Polonum revocavit ad oboedientiam, qui Othonem germanum suum deiecerat regno. Laudatur in eo bello Conradi magnanimitas, qui captum ab Udalrico Bohemo, ad quem confugerat Miseconem accipere noluerit, proditorias detestatus artes. Miseco ambivit deinde gratiam Conradi per Giselam Augustam, tertiamque in Poloniae partem restitutus, Casimirum reliquit filium Imperatoribus tributarium.

Obortum deine et cum Stephano Hungarorum rege, et Luiticis paganis bellum, quod pari felicitate Conradus Caesar finivit. Stephanus filio suo Emerico, quem ex Henrici II sorore pocreaverat, Bavariam vindicabat, sed progressus in mediam Imperator Hungariam, ad pacem adegit Stephanum, morte praesertim Emerici adeo fractum, ut silium, cui ditiones quaesierat, iam pro Deo tutelari superstitiose inciperet venerari. Luiticos duello probantes (quae tunc nimium vigebat stultitia) iustam sibi in Saxones belli causam esse, caedibus et insectationibus acerrimis vectigales Christianis reddidit. Henricus filius Imperatoris subegit Bohemos, cui mox Canutus Anglorum Danorumque rex, filiam iunxit Chunelindam: quae post biennium, edita in lucem filia, vitam in Italia clausit, et Limburgi, quam arcem Conradus in coenobium verterat, tumulata est. Italia eo tempore pestifero quassabatur motu, Episcoporum imprimis culpa, Mediolanensis, Placentini, Vercellensis, Cremonensis, quos Imperator suscepta expeditione comprehensos misit in exilium, murmurantibus non paucis, qui id absque Synodo haud rite fieri


page 415, image: s415

censebant. Sed Conradus Parmensium seditionem severe ultus, transcendit Apenninum, Troiamque, Capuam et Beneventum legibus firmavit et iustitia. Dum ulcisci atrocius Mediolanensium perfidiam statuit, terretur quorundam sermonibus, Ambrosium se vidisse narrantium, minaci vultu poenas Conrado intendentem. Igitur compositis dissidiis revisit Germaniam, aegrotantem exercitum refecturus, dumque omne regnum serenitate pacis illustratum comperit, Burgundiam tradit filio, ac paulo post iam de otio sibi blandiens, Ultraiecti Frisiae moritur, anno potestatis XV. Corpus eius Spirae conditum. Praecesserat obitum trabis igneae in terram lapsus, secutum et solis deliquium.

Deterior graeci et Asiatici imperii sors fuit, cui Zoe Augusta cum Michaele malis artibus marito praesidebat. Nam totum illud septennium, quo adulter tori soliique Augustalis potiebatur, Cometis, pestilentia, siccitate, fame, terrae motibus, omnique infestum infortunio fuit. Locustae tantis catervis depascebant agros, ut incolae novas sedes quaererent, quae vento in Hellespontum demersae, cum aliquandiu iacuissent in littore, revixerunt demum, thraciamque triennium depopulatae, apud Pergamum tandem mira multaque strage interiere.

Zoe Regina, quae Michaelem tori primum, inde imperii fecisset consortem, aliquantisper simulato demulsa obsequio, at brevi redacta in ordinem, poenas dedit fraudis in Romanum maritum admissae. Amoti ab ea Michaelis iussu ministri, appositi custodes, nec quisquam admissus, nisi qui vigilum praefecto causas adventus sui explicasset. Id de Ioannis Spadonis consilio gestum, hominis vigilantis et acuti, nec epulis addicti, nec vino, qui Michaelem, ut germanum suum, ad apicem rerum imprimis promoverat. Quocirca in eum praecipua imperii administratio incubuit, Michaele ob morbum (daemoniacam invasionem ex Cedreni sententia) publico abstinente. Cum eo Amirae Aegyptii vidua tricennales pepigit indutias. Georgius Maniaces usus Saracenorum dissidiis, de Siciliae dominio dimicantium, totam Francorum adiutu recuperavit insulam, quemadmodum pactus erat cum Conrado Graecus Imperator. Sed postquam Stephanus, cui Michaelis erat nupta soror, incuria sua Sultanum dimisisset, atque ob eam inertiam increpationibus esset et verbere impetitus a Maniace, homo aulico praevalens favore et affinitate regia, tyrannidis crimine sugillat Principem egregium, effecitque ut dignitate multatus, carceris sordes haberet rei bene gestae mercedem. Stephanus fallendi melior quam dimicandi cum hoste, totam mox Siciliam amisit; exemplum evidens, quantum calumnia et praeposterus in suos amor apud mulierosos valeant. Catacalon Ambustus Messanam defendit Graecis, plurimoque Saracenorum sanguine litavit Christianis. At Germani stipendi fraudati a Doceano, Maniacis successore, desciverunt a Graecis, belloque petiti, ad Cannos eos profligarunt, vindicata sibi exinde Italia, quattuor tantum urbes Brundusium, Hydruntem Tarentum et Barin Byzantinis reliquerunt.

Claruerunt huius in saeculi barbarie Fulbertus Episcopus Carnutensis, Berno Augiensis, Glaber Rodolphus monachus, Historiarum sui temporis scriptor, Wippo presbyter, Guido aretinus Musicus, qui sex syllabis modulatim appositis, Musica intervalla digitis distinguere docuit.

In Gallia aliqui tamquam per delatas caelitus litteras militiam damnavere, et direptorum repetitionem; impetrarunt ieiunia omnibus, aliaque his similia, quibus Gerardus Cameracensis antistes restitit. Godescalcus Obotritorum dux, quod Nordalbingi patrem eius Vidonem interfecerant, universam evastavit Holsatiam Stormariamque:


page 416, image: s416

at perculsus tandem animi, recipit Christianismum, deletamque apud Sclavos religionem mascule instauravit.

HENRICUS III. NIGER. MICHAEL PAPHLAGO. ZOE et CONSTANTINUS IX, MONOMACHUS.

HEnricus IIII, a crinium colore Niger dictus, Conrado patri successit. Adversus eum cristas erexerat Pretislaus, Bohemiae se ferens Regem, adiutusque ab Hungariae Rege Petro, concaedibus silvarum obstruxerat aditus. Henrico prima expeditio infeliciter cessit; dum irrumpit vastatque Bohemiam egregios amisit duces. Sed cum Hungari expellerent Petrum, substituto ei Ovone, Henricus suscepto in fidem exule, regressus in bohemiam, contumacem Principem obsides dare, et Ratisponae deprecari culpam coegit. Poloni requirunt Boleslai filium, Cluniacensem amplexum disciplinam, eumque promisso Pontifici tributo, ad Rei publ. administrationem evehunt. Inde cum Hungaris, minaciter reposcentibus regem suum, ut pro arbitrio de eo statuerent, grande et diuturnum bellum exarsit. Imperator in Pannoniam progressus, expugnatis licet urbibus aliquot, non persuasit recipere Petrum; Principem ab ipso constitutum, mox Ovo rex in Bohemiam depulit. Sed altera expeditione obsides, munera, pacis per iusiurandum confirmationem, Hungaris vix impetrantibus, accipiens, discessit. Sic constituta Imperii pace Agneten Wilhelmi, Pictavorum Principis, filiam regalibus sibi nuptiis Inhelheimi sociavit, ubi gravitas enituit Imperatore digna. Nam histrionibus et Saliis certatim eo confluentibus, neque cibum dedit, neque praemia; ea quae in illos essent impendenda, egenis erogari praecepit. Tranquillitatem hanc geminum interrupit bellum, Lotharingicum et Pannonicum. Illud movit Gotfridus, Gozzilonem fratrem suum, ignaviae obtentu, ducatu a patre relicto privans. Hoc renovavit Ovo, iureiurando violato iterum sibi usurpans Pannoniam. Hic mascule devitus ab Henrico, ac deinde a Petro restituto comprehensus, capite exsolvit poenas scelerum. Pannonia feudum Imperatoris factum, cuius partem dictam Austriam, Albertus Bavarus accepit, primus Austriae Marchio factus. Gotfridus desperans rebellioni, cum se suaque dedidisset, in custodiam missus est. Eodemque tempore Michael Paphlago, Graecorum Caesar poenis ultricibus maturescebat. Frater eius Iohannes Spado, dictus Orphanotrophus, tributis vexabat subditos: Michaeli persuaserat, ut quoniam ingravesceret morbus in dies, adoptaret sororis suae filium, Michaelem Calaphatem, summae potestatis heredem futurum. Michael dat Zoae Augustae negotium, quae obnoxia ipsius imperio, nec ausa refragari, Calaphatem sollemnibus caeremoniis sibi arrogat filium, avunculus eum Caesarem appellat.

Evidens tum superstitionis vanitas apparuit. Cum enim totis sex mensibus non pluisset, fratres Imperatoris circumtulerunt per urbem reliquias, quas putabant, Sanctorum, interque eas et Epistolam christi ad Abgarum olim, quemadmodum iactabatur, scriptam; atque a palatio Blacernas versus procedentes pedibus, supplicant Deo. Sed rudes verae peccatorum expiationis homines, non tantum pluviam hoc modo nullam impetrarunt, sed et grandine insuper percussi sunt horrenda, qua arbores comminutae, tegulaeque domorum prostratae. Pari pietate Michael ipse, iam quoque hydropicus, Demetrii martyris imploravit opem Thessalonicae. Nam nihil adiutus, Bulgariam quoque amisit, ob inique mutatum tributum. Igitur nimis dedecorosum professus sibi, si, qui nihil attulisset ad imperium, partem eius ullam rapi a quoquam pateretur, expeditionem in Bulgaros pronuntiat, haud irrito conatu.


page 417, image: s417

Nam Alusianus quidam, Aaronis quondam Bulgarorum regis filius, cognito popularium errore, qui subdititium quendam pro se creassent ducem, occulte se insinuat familiaribus, factusque imperii consors, Dolusianum supposititium inter pocula captum excaecat. Inde gentem Bulgarorum ad Michaelis reducit oboedientiam. Ea potitus insperata victoria Michael facinora sua confitetur Sacerdotibus, abiectisque Augustalibus, initiatur divinis mysteriis. Itaque mortem peccati voluntariam elegit, iamiam caelesti succubiturus indignationi. Zoen ne ad colloquium quidem admisit postea, sed exsecratus flagitia sua paulo post vita cessit, acto potestatis septennio, perpetuo numinis irae obnoxio.

Successit Michael Calaphates, picatore olim navium genitus, homo improbus et ingratus. Hic Zoen, cui iuraverat obsequium, relegavit. Ioannem avunculum suum, cuius studio tantae culmen dignitatis ascenderat, depulit gubernaculis. Cognatorum plerosque emasculavit, maritos etiam et patres. Sed scelestum mortalem vindicta non dormitans celeri apprehendit pede. Byzantina civitas impium detestata Principem, excitato tumultu, Theodoram a Zoe sorore ad monasticum damnatam exilium, in theatrum portat, Augustam consalutat. Sedandae seditioni, constantinus, Calaphatae avunculus, subito revocat Zoen, sed maiore et suo et consobrini malo. Zoe enim memor iniuriarum acrius factiones accendit. Commissa in urbe pugna, interemptis licet per praetorianos tribus civium milibus, superiores tamen urbani, Michaeli, et Constantino, in monasterium abditis, eruunt oculos, urbeque eos pellunt, potentiae quattuor solum mensibus elapsis, iisque assiduo terrae motu horridis. Ita Byzantinum imperium in gynaeceum devolvitur, tristi interitus praesagio. Quae tamen dominatio trimestris tantum fuit. Nam Zoe viri cupida, Constantino nupsit Monomacho, neptis quondam Romani Argyropoli marito, quem ob suspicionem consuetudinis cum Zoe, Michael exilio punierat. Monomachus Scleraenam exilii habuerat comitem voluntariam, feminam pulcherrimam, quam potitus imperii, pari cum Augusta loco habuit, non refragante iam propter senium. Quali regiae statu non mirum, si male imperium habuit.

Triballi et Servii latrociniis vexati a Scythis, duce Stephano, patre Calaphatae. Michael Dyrrachi praefectus a Monomacho, rei militaris rudis, caesus cum XL militum milibus, Georgius Maniaces, dum Rem publ. strenue gerit in Italia, domi calumniis agitatus et iniuriis, tyrannidem arripit, proelioque [orig: praelioque] superior, vulnere demum accepto letali, concidit in bulgaria. Theophilus Eroticus Cyprum alienat, qui classe vincitur. Ioannes Orphanotrophus Theodorae, ob exilium ei suum iratae, oculis pendit supplicium. Leoni, Tornicio Monomachi cognato, multorum votis maxima potestas destinabatur. Monomachus raso eius capite, fortunam se simul erasurum ratus, hominem tanto citius ad res novandas impulit. Nam quod acceptissimus esset Macedonibus Leo, recipitur Adrianopoli, collectoque celeriter exercitu oppugnat Byzantium, cepissetque, si victoria uti scisset. Sed tardior ingenio, dum occasionem fronte capillatam dimittit e manibus, reicitur ab urbe postmodum, interque importunas moras, evocatis e Media et Abasgia legionibus, deseritur a suis excaecaturque.

Eo hoste domito, confestim alius emersit, Russorum Princeps Uladomirus. Ille ob unum e suis, per litem forte obortam, Byzantii occisum, infinitis cum monoxylis (navium id genus erat) aggressus Constantinopolin, nullam pacis admittebat conditionem, quantumvis honestissimam. Multitudine confisus pugnatorum, quorum ad c milia adduxerat, nihil moderatum sapiebat. Sed Deo iniquitatem adversante Barbarorum, partim triremibus Graecorum,


page 418, image: s418

partim ventis adversantibus, internecione fere occiderunt: eo tempore cum in Germania etiam Sclavi Saxoniam vexantes, victas Henrico porrexerunt manus.

Romanae urbis inquilinos solitis sub haec factionibus intumuisse, lego. Benedictus IX Magus Papa iam duodecennis, ob immania scelera deicitur sede, Silvestrumque III, pecunia inducunt aliqui. Mox benedictus, favore factionis suae restitutus, pellit Silvestrum, et Ioanni Gratiano Britannicis reditibus elocat thronum. Ita tres simul Papae Romanae insultabant sedi. Indignitatem rei detestatus Imperator, licet Hungari excaecato rege Petro denuo eum irritarent, tamen in Italiam adornavit iter, actisque Synodis, Sutrii praesertim, Pseudopapas canonica notatos censura, depulit Ecclesia, et Suidegerum Saxonem, Bambergensem Episcopum, praefecit cathedrae renitentem, qui nomine Clementis II auctus, consecravit henricum Caesarem, iurantibus Romanis se citra Imperatoris suffragium neminem Papam facturos. Henricus plurimum tum Ecclesiis per Italiam Germaniamque prospexit de pastoribus, Normannis duces dedit, relictoque Benevento Graecis revertit in Germaniam. Ea novis Gotfridi, cui captivitas erat relaxata, et Theodorici Comitis, ob ereptum pagum, seditionibus coeperat laborare. Imperator suffecto in locum Clementis II, qui post menses IX Benedicti decesserat veneno, Episcopo Brixiensi, firmataque cum Henrico Galliarum rege amicitia, Theodoricum Comitem in Phladirtinga accipit occisum, per Episcoporum Leodiensis et Traiectensis copias. Mox paucis Papatus diebus, exstincto Damaso II, substituit Brunonem Alemannum Tullensem Episcopum, qui Leonis IX nomen sumpsit. Ab hoc diris devotus Gotfridus, Imperatoris iterum exambiit gratiam: Balduinus Flander eius socius contempsit anathema Pontificis. Sed vastata a Caesarianis provincia sua, aliam induit mentem, placatoque Henrico, obsides dedit.

Papa, actis Rhemis, Moguntiae, Romae Synodis, Simoniacos et Berengarianos damnat. Etenim Berengarius Presbyter Turonensis, perspectis absurditatibus, quae transmutationem panis in corpus Christi, a nonnullis assertam, sequi videbantur, in mystica Christi cena non corpus eius, sed figuram esse corporis docebat, unde et adversus eum, et pro eo multum a variis, tam scriptum est, quam disputatum, donec eum Pontifices abiurare dogma, contrariumque ei errorem stabilire coegerunt. Graeci vero Pontificum Romanorum ambitionem, toti se Ecclesiae Christi pro dictatoribus obtrudentium palam detestabantur, clericorum etiam coniugia, ut divina lege permissa asserebant. At caeremonias quasdam Latinorum imperite cavillando, zelum in quibusdam scientia vacuum inaniter ostentabant.

Erat tunc in periculo Graecorum imperium ob Turcarum invalescentem potentiam. Cum enim e Babylonia, Basilio regnante, occupata, Mediam incursarent, repulsique a Byzantinis, iterarent expeditiones, misso tandem Seriphe (is Sultani successor erat, tali ex lege, quali apud Byzantinos Syncellus Patriarchae) foedus postularant, sed indignum adeo, ut Imperatorem Sultano tributo vellent obstrictum. Oratore, ut par erat indignanter dimisso, percursabant Orientem Turcae, et ad oram maritimam Constantinopoli obversam proferebant castra. Monomachus Imperator, qui nuper Pazinacas Scythas, ductu Regenis transfugae reguli, devicerat, ad Christanismum adductos collocaverat in Bulgaria, eorum XV milia in Iberiam deduci iubet, adversus Turcas militatura. Nam Turci ab Aarone Mediae praeside erant victi quidem, sed Liparitas Iberum rex captus, Sultano iuraverat, non se in Turcas amplius pugnaturum. Verum Pazinacae Chrysopolin transvecti, progredi ulterius recusarunt, traiectoque ut erant


page 419, image: s419

in equis, audacter Hellesponto, suis se iunxerunt popularibus, thraciamque et Macedoniam, immo et vicina Byzantio quoque populati, multis acceptis illatisque cladibus, vix tandem XXX annorum indutias pepigere. Turcae interim pro libito grassabantur, quibus ipse Monomachus, profusis in aedificationes thesauris, ac deinde avocatis limitum praesidiariis, ut stipendiis parceret, stultissime aditus patefecit. Nationes enim, quae angustias provinciarum tuebantur, ab antiquo liberas, eo nomine, illigare tributis stolidus Princeps conabatur, eaque intempestiva avaritia eas Turcis faciebat obnoxias. Quorum impetum, ne laxatis habenis omnia prosternerent, divina cohibuit manus, immisso in Sultanum Persiae, eiusque fratrem Abrahamum intestino dissidio, quo mutuis Barbari cladibus tardarentur. Eum in statum deducta re Graecorum, Latinus Imperator Hungaros, quod male fidem pacemque colerent, primo per Ratisponensem Antistitem Gebhardum, inde etiam per Albertum Marchionem Austriae et Bavaros, tandem suopte ductu adortus, novam postulare veniam coegit. Sed male resarta gratia mox dissiliit, Andrea rege modo hoc, modo illud sibi indulgeri cupiente. Imperator Berzisburgum, id est, Presburgum, multiplicibus oppugnans machinis, cum frustra niteretur, nec Leonis IX interventu mitesceret Andreas, anathemate eum papali perculit. Papae pro Bambergicis et Fuldensibus, quae reposcebat, legatis, Samnium, Calabriam, Campaniamque velut cambii iure tradidit, quibus in locis tum Normanni violentius dominabantur. Leo instructus Teutonum auxiliis, Normannos, quamquam subiectionem promittentes, bello aggreditur, excedere Italia iubet. Conserto proelio, Germani plerique occumbunt, deserti ab Italis, Papa gravi afficitur clade, occulto DEI iudicio, ait Hermannus eius temporis scriptor, quia tantum sacerdotem spiritualis potius, quam pro caducis rebus, carnalis pugna decebat, et nefarios homines ob impunitatem scelerum, vel quaestum avarum ad se confluentes, militatum ducebat secum. Igitur in castello quodam obsessus abolere cogitur anathema Normannis dictum, ac Beneventum in custodiam abripitur.

Henricus filium suum adhuc infantem Tribuatiae regem curat designari, et Conradum Baioariae ducem Comitiis abstinentem, privat ducatu, mussantibus cunctis ordinibus, Imperatorem a tenore virtutis ac iustitiae in dies deflectere. Conradus Andreae se applicans, Carinthiae partem ab eo impetrat, quo tempore Leo correptus languore, restituta est a Gisulfo Sedi Romanae, ac paulo post obiit diem, ad quinquennium Papa. Huic Imperator Gebhardum, Aichstatensem Praesulem substituit, Victoris II nomine insignitum, petitumque mox toxico, sacro Romae calici indito; quo liberatus, convocato Florentiae concilio, multos Episcopos Simoniae aut scortationis damnatos exautoravit, praesente Caesare. Henricus Beatricem principem Italicam, Marchionis Tusciae viduam, quam Gotfridus Lotharingus, denuo rebellis, uxorem duxerat, ut eius praetextu opum italiam posset invadere, redegit in potestatem, et Othonem Novariensem Episcopum ablegavit Byzantium ad Constantinum Monomachum, articulari morbo nuper et pleuritide exstinctum, anno imperii XIII, cui successerat Theodora, Zoes Augustae soror, quae sequenti anno (is erat supra millesimum LVI) legatis suis Episcopo adiunctis, amicitiam pactumque vetus cum Henrico renovavit. Ipsa annum unum et menses IX ad clavum sedit; exutisque interim honore et facultatibus nonnullis procerum, Iliaco morbo periit, sequente mox Henrico, cuius exercitum Luitici Sclavi, interemptis ducibus, prostraverant: Balduinus etiam Flander Belgicam inquietabat Galliam. Quibus in turbis infirmatus Caesar, Bothfeldii Saxonum moritur, praesenti Papa Victore II. Vixerat annos undequadraginta, imperaverat XVII, maiestatis


page 420, image: s420

Caesareae adversus ambitionem Pontificiam egregius, ac pene ultimus conservator, successit Henricus IV, septimum annum agens.

Eo tempore defuncto Canuto, magno illo Daniae, Angliae et Norwegiae Rege, ci non minor iustitiae et religionis, quam imperii prolatandi cura fuerat, Canutus eius filius, Daniae et Angliae Rex, Norvegorum defectione, ac titubante Anglorum fide territus, foedus inierat cum Olai Norvegi filio Magno, ut eius, qui prior decessisset, superstiti regnum cederet. Cumque priora Canutum fata abstulissent, Dani curiosius foederis pignus, quam debitam regno prosapiam intuentes, exclamationem extorserunt Saxoni Grammatico, qua adultae religioni eam exoptat vim auctoritatemque, qualem inter antiquos tenera atque enervis habuerit.

Verum ut Magni votis Danica fides respondit, ita Svenonis, consanguinei eius, crudelitatem Anglica perfidia circumventam oppressit. Nam haraldus Godovino natus, participato cum incolis consilio, Danicum, ut erat per praesidia distributus, exercitum excipi vicatim conviviis iussit, meroque ac somno sopitum unica nocte trucidari. Ea nox vetustam Danorum dominationem, diuque maiorum virtute elaboratum finivit Imperium; Angli dominium ignavia perditum scelere an arte receperunt. Haraldus Eduardo permisit Angliam, vernae procerum, contentoque quod alii fructum potestatis, ipse umbram tantum ac speciem teneret. Sveno Anglia pariter Daniaque extorris adivit Sueciam, e qua, excussu equi pereunte Magno, revocatus, avitum regnum recuperavit, sed nequaquam a felicitate, ut propagatum publici sementem odii rerum gestarum gloria aboleret.

HENRICUS IV, OCCIDENTIS: MICHAEL V, STRATIOTICUS, ISAACIUS COMNENUS, CONSTANTINUS X DUCAS, Orientis Augusti.

HEnricus IV, quinquaginta annis, inter varios fortunae ictus summum Occidentis apicem tenuit, eodemque temporis tractu multi Graecorum Augusti fuere, utrumque imperium hinc Pontifices, isthinc Turcae miseris labefactarunt modis, ipsique vicissim mutuo attritu labefactati.

Henrico puero primum a Saxonibus, ex odio patris, periculum fuit, cuius iniurias, dum oportuna insidis filii aetas esset, exscindendas iudicabant. Igitur Othonem, Wilhelmi Thuringi fratrem, nuper latebris e Bohemicis reducem, in spem vocant magnarum rerum, manifesti rebelliones. Agnes Augusta Mersburgum convocat Principes, filii sui honorem defensuros. Quo dum properant Bruno et Egbertus Saxoniae duces, obvium in itinere offendunt Othonem. Concurritur statim paribus utrinque odiis, praeter publicam causam, privata inimicitia natis. Cadunt mutuis vulneribus Otho Brunoque; Res publica maximo metu liberatur, Saxones adempto Seditionis signifero, nihil sequis in Henricum moliuntur.

Sub haec Victorem II excipit novus Papa Stephanus VII, frater Gotfridi Lotharingi, multos annos perduellis, qui legatus olim ad Byzantinos maiestatem Pontificiam Apostolica quadam Sandaliorum excussione asseruerat; nunc e Cassinensi Abbate Praesul Romanus, citra Imperatoris suffragium, Mediolanensem Ecclesiam ducentis annis a Romana alienam, eidem subiecit, septimoque mense ivit ad plures. Ei nobilium


page 421, image: s421

quorundam factione subrepsit Episcopus Veliternus, Benedicti X nomine sumpto; sed Hildebrandus Cardinalis, cuius tunc astu praecipuo ea fulciebatur cathedra, Gerardum Florentinum Antistitem produxit. Eum Imperatrix per Gotfridum Lotharingum, tunc rerum potientem in Italia, Henricoque reconciliatum, collocavit in sede Romana, NIcolai II titulo insignitum. Nicolaus statuit, Pontificem iniuste potitum sede, non Apostolicum, sed Apostaticum dicendum: Berengarium fateri coegit, in cena Domini [orig: Domni] verum Christi corpus edi, Lanfrancus id ipsum editis etiam libris adstruxit. Robertum guiscardum, id est, erroneum, qui Normannia egressus, Campaniam aliaque maritima, ignavae plebis victor, occupaverat, Apuliae et Calabriae creavit ducem, acceptisque ab eo copiis, Praenestinos, Tusculanos, Nomentanos subegit, bellatori, quam Episcopo propior.

In Oriente a muliebri manu theodorae, ad militarem Michaelis Stratiotici morositatem defluxit imperium, id agentibus Eunuchis, ut sub principe civilium rudi artium, rem suam facere possent. Ideo senem decrepitum, a puero in castris versatum, nec ullius rei, nisi militiae gnarum (unde ei Stratiotici nomen) admoverunt regimini, iuramento adactum prius, nihil sine eorum consilio acturum. Hic in alios potius omnes, quam in milites optimatesque liberalis, cum neque artes nosset conciliandi sibi animos eorum, quorum viribus tuenda ipsius dignitas esset, perbrevi ea excidit. Nam congregati in unum viri militares, Isaacio Comneno imponunt imperium: quem maxime adiuvit Catacalo Ambustus, fusoque in acie altero Stratiotici corna, ac direptis castris, Nicaeam occupavit. Stratioticus a vi in dolum vertit consilium, et Isaacium per legatos Caesarem appellat, cum iureiurando interim obligasset Senatores, ne unquam eum imperare paterentur. Georgius Cedrenus, hisce affinis temporibus, a fide dignis se accepisse narrat, Legatos Stratiotici, Michaelem praesertim Psellum, auctores fuisse Comneno, ne oblatas acciperet pacis conditiones. Itaque promoto Byzantium versus agmine, facile potitur rerum Isaacius. Primarii sacerdotes Stratioticum e regia eduxere, quos percunctatus, quid sibi daretur pro regno; illi, caeleste illud, responderunt. Ita per annum gestatis insignibus exutus, coenobium intravit. Ambustus a Comneno praemissus palatium occupat, anno Christi MLX quo Cedrenus historiam suam clausit.

Isaacius Comnenus, ut aerario mederetur exhausto, Ecclesiastica bona accidit, donationes a decessoribus factas rescidit, criminationes ea de causa nuntiatas sprevit. In Hungaros et Pazinacas suscepta expeditione, illis pacem petentibus dedit, hos vicit. Spectro apri territus, aut vento perstrictus prodigioso, deposuit purpuram, eaque cum humili lacerna commutata, imperium biennio et tribus mensibus gestum tradidit Constantino Ducae. Regni affectationem obiectanti cuidam respondit, ferre se non potuisse conservari imperium, iusta sibi praemia denegantis. litterarum expers Comnenus, imbutos tamen iis in honore habuit.

Ceterum Pannoniae non licuit pace frui, quam a Comneno impetraverat. Andreas rex Hungarorum id pertulit a propinquo suo Bela, quod Petro fecerat ipse. Cuius pavefactus armis, Salomonem filium, cui sororem Henrici desponderat, maximis cum opibus ad Henricum mittit, auxiliaque eiusdem implorat. Missi Guilelmus Thuringus et alii duces, cum plurimos Hungarorum occidissent, intersepto reditu, dederunt poenas genti. Andreas rex equo excussus, pugnantium pedibus conculcatur. Guilelmus Marchio, cum se dederet, ob virtutem restituitur libertati, qui reconciliatione tentata Henrici et Belae, decessit in thuringia, successore Othone fratre, anno MLXII. Paulo ante Henricus


page 422, image: s422

Palatinus, infestationi obnoxius Daemonis, coniugem suapte manu occidit, vexatusque ad mortem mali insultu spiritus interiit.

Eodemque tempore Imperatrix Agnes, nimia Henrici Augustani Antistitis familiaritate, cuius consiliis gubernabat imperium, in suspicionem incestae consuetudinis venit, indignantibus etiam principibus, per unius superbiam, obliterari publicam auctoritatem. Quare Hanno Coloniensis, communicatis cum Ecberto Comite et Othone Bavaro consiliis, Henricum post epulas forte hilariorem. navim quandam producunt spectatum, eamque ingressum, repentino remigio in medium Rhenum propellunt. Henricus adolescentulus necem sibi parari arbitratus in flumen se dat praecipitem, essetque suffocatus, nisi Ecbertus statim, dato post eum saltu, periclitantem suopte periculo eripuisset morti. Exin blanditiis, quibus poterant, delinitum, Coloniam perducunt, ac mitigandae invidiae pronuntiant, in cuiuscumque ditione principis pro tempore versetur Caesar, ut ei potestas sit potissima delatas ad ipsum causas diiudicandi. Agnes Augusta necessitatem in voluntatem vertit, reiectoque non solum honore regni, sed et onere saeculi, Romae privato deinde in otio consenescere eligit.

Sed in ipsis Christiani gregis pastoribus, et monastici rectoribus ordinis tanta regnabat ambitio his temporibus, ut nec conscientiae plerique nec fronti parcerent. Romae Anselmus Lucensis, imposito ei alexandri II titulo, Pontificalem ascenderat thronum. Cisalpini Episcopi, annuente Henrici, eligunt Cadolum Episcopum Parmensem, qui accitus Romam, Alexandro Lucae delitescente, in pratis Neronianis commisit proelium grande, cum alterius factionis antesignanis, in quo multi utrinque cecidere. Repulsus tandem ab urbe, comparato maiori exercitu rediit, et Leoninam cum D. Petri Ecclesia, armis expugnavit. Sed iterum eruptione Romanorum fugatus suorum ope perfecit, ut Hanno Coloniensis Episcopus componendae ex arbitro rei veniret Romam. Qui ab Hildebrando persuasus, Alexandri consecrationem habuit ratam, hac lege, ut Mantuana in Synodo iuramento se purgaret Simoniae crimine, quod et fecit. Tali ab exemplo in inferiores praesules idem manavit malum. Hildesiensis Episcopus et Abbas Fuldensis, de proxima Moguntino sessione, goslariensi in templo armis disceptarunt. Episcopus occupato editiori loco classicum cecinit, admonitisque suis, ut fortiter rem gererent, potitus victoria est, mox tamen a Fuldensibus interpellata, adeo ut caedibus nox aegre imponeret finem. Caesar qui aderat, subtraxit se periculo. Postridie Fuldensis, Episcoporum oneratus invidia, largitionibus tantis eorum emercari coepit gratiam, ut coenobitas antea ditissimos secum ad egestatem redigeret, parumque abesset, quin suorum monachorum seditione necaretur. Sed hi adspectu maioris scandali, suprema auctoritate repressi regi supplicia pependere.

Gesa Ungarorum regis filius, mortuo patre, fidem promisit Henrico, maluitque moderatis opibus in pace perfrui, quam immodicas periculose affectare. Ita Salomon in solium Andreae patris relocatus est, adiutu exercitus Henrici, cui Moguntinus et Coloniensis erant a consiliis Episcopi. Sed cum hi Adelbertum Bremensem in partem adhibuissent administrationis, ille qua assentatione, qua obtrectatione perfecit apud principem, ut omnem ad se potestatem declinaret, eiusque suasu Goslariae gladio se accingeret, anno aetatis XV; mox propulsus in bellum, cum per adolescentiam parum, quid hoc rei esset, caperet. In Coloniensem imprimis Episcopum ardescebat, memor discriminis ante triennium aditi ipsius culpa, at matris suasu impetum intempestivum cohibuit.

Reliqui Teutonum Pontifices, Sigefridus Moguntinus, Guntherus Bambergensis, Otho Ratisponensis, Wilhelmus


page 423, image: s423

Traiectinus, aliique non pauci, nova impulsi superstitione, versus Ierosolymam iter arripiunt, qui iusto Dei iudicio male multati a Saracenis et Turcis, plerisque suorum amissis, ne ipsi quidem omnes redire domum incolumes potuere; de septem M vix duo milia Germaniam reviserunt. Bambergensem praesulatum, sueta tum mundi via, redemit sibi Hermannus, Moguntinensis Canonicus. Eberhardo Trevirensi defuncto, substituit Hanno Conradum, praepositum Coloniensis collegii, sed invitis iis, quibus praeesse debebat. Itaque comprehensus Conradus a Trevirorum Comite Theodorico, confectus est militum manu, quos tamen mox divina nemesis corripuit, ut miserandis mortibus interirent. Imperator Comitem expulit in exilium, qui petita voti causa Ierosolyma, cum omnibus suis in itinere exstinguitur. Erat sub haec maximo in odio Henricus, quod sibi et Bremensi omnia indulgeret. Bremensis communibus procerum studiis oppugnatus, abiit tandem tutela, magno cum probro exercitae insolentiae. Quo anno (erat eius saeculi LXVI) Haraldus post Eduardum rex Angliae, a Guilelmo, Normannorum duce, et Haraldo Norvego pariter invasus, regno vitaque excidit. Et Haraldum quidem Norvegum omnia effuse populantem occiderat: Contra autem infelici cum Normannis pugna recentis victoriae omnem amisit gloriam.

Guilelmus Angliam annis XXII rexit. Ex eo Normannici sanguinis reges Angliam tenuerunt, usque ad Henricum VII. Dania quoque ab Norwegis afflicta, occiso per Anglos Haraldo, respiravit. Sveno Rex ab hoste iam liber, rudem adhuc Sacrorum Daniam, ad cultiorem religionis usum provexit, Sclavis contra Hamburgum et Nordalbingiam evastantibus, priscamque idolomaniam in usum revocantibus. Henricus Caesar Bertham, Marchionis Italorum filiam duxit, de qua questus postea, ut inepta ad matrimonium, et divortium petens, aegre cessit Petro Damiano, Pontificis Alexandri legato, et proceribus Germaniae postulantibus, ut maiorem publicae honestatis, quam iuvenilis desiderii rationem duceret. Iuventutem certe Henrici non paucis flagitiis obnoxiam, illorum temporum scriptores tradunt. Orientis tum Imperio fungebatur Constantinus Ducas, sine sudore suo elatus, moribus sat commodis, nec a pietate alienus, quamquam ingenio tardiori. Valde obfuit Reip. vel ipsius, vel ducum avaritia. Etenim viros bellicosissimos, quod nimium stipendii poscerent, sacramento solvit Ducas, vectigalibus augendis intentior. Ita ferocitatem aluit Barbarorum, suis animos dempsit. Uzi, gens Scythica, transgressi Istrum ad LXM armatorum, in Macedoniam et Graeciam penetrarunt. Imperator omni militum ope, ob accisa eorum stipendia, destitutus, ad preces confugit et lacrimas, obtestatusque Deum anxie, auditur. Immissa Uzis pestilentia absumpsit plerosque, reliquos Bulgari et Pazinacae gladiis confecere. Eas calamitates ingens antecessit terrae motus, quo templa et aedes sacrae passim conciderunt: Fulsit et Cometa horrificus, lunae par plenae, sed paulatim diminutus, quantum illa crescebat, defecit. Regnante Duca, Ioannes Xiphilinus Trapezuntius, mortuo Lichude, Patriarchalem adeptus est thronum, quod Ducas magni faceret viros eruditos, aiens, malle se doctrina nobilitari suorum quam militia. Obiit sexagenario maior, dominatus in annum octavum: Eudoxiae uxori tribusque filiis reliquit potestatem.

HENRICUS IV, CAESAR GERMANICUS: ROMANUS IV, DIOGENES, MICHAEL VI, DUCAS, NICEPHORUS III, BOTONIATES, Imperatores Graecorum.

COnstantinus Ducas iuramento adegerat Senatum, et Patriarcham


page 424, image: s424

Xiphilinum, ne alii, praeterquam filiis suis, parerent: Eudoxiam Augustam, ne alii nuberet viro. Sed cum virum posceret Res publ. qui Turcis Orientem praedae habentibus obsisteret, dilapso praesertim ob adempta stipendia milite, Eudoxia post menses septem tori imperiique consortem adscivit Romanum Diogenem, affectati iam imperii damnatum. Is spe elusa Eudoxiae, quae ei marito imperitare cupiebat, in Asiam transivit. Sultanumque et Turcas in fugam actos, praeda, quam Neo-Caesarea expugnata luculentam ceperant, luculenter exuit. Hinc in Syriam progressus, Halepum capit et Hierapolin. Turcas ingenti cum suo suorumque periculo clam adortus, fugam coegit arripere. Altera deinde expeditione procedit in Cappadociam, varioque cum Barbaris marte proeliatur. Turci Iconium desolarunt, sed ab Armeniis omni praeda spoliati sunt. Diogenes ut erat ingenio acer, quamquam ambiguis certaminibus maximam copiarum partem amiserat, tamen proelii subire aleam cum Azane Sultano, quam pacis amplecti conditiones maluit. Et perculit sane audaci impressione Turcas, quodque serum diei esset, in castra se recipere voluit. Id fugam interpretatus Andronicus, Constantini Ducae frater, properanter abducit suos, proditoque et deserto Imperatori, necessitatem imponit extremi periculi faciundi: In quo certe non defecit animo Diogenes; sed obtruncatis Turcarum plurimis, ad ultimum captus, et premente primum collum eius, mox vero fortunam miserante Sultano, gratis recepit dignitatem, quam mascule esset tutatus. Sed durius ab suis, quam ab hoste habitus Imperator privignorum conspiratione amisit potestatem. Illi Michaelis Pselli usi consiliis, obsessum Adanae allectant ad deditionem, interposito iureiurando nihil passurum mali. Dedito crudelissime erutis oculis, nec curatis indignissimam necem inferunt, cum quadriennium fere imperassetn.

Eadem tempestate, anno eius saeculi LXX Alexander Papa Romam evocavit Moguntinum, Coloniensem, Bambergensem Episcopos, acerbeque obiurgatis, quod sacros ordines venderent, ipse eadem semet polluit labe. Nam Bambergensis corruptus muneribus, non solum impunitatem ei criminis obiecti dedit, sed et pallium, aliaque insignia Archiepiscopatus. Henricus Othonem Baioariae Ducem, suspectum insidiarum, quia minus se purgare videretur, bello petiit, Guelfoni Othonis genero dedit Baioariam; Ducem ipsum haud segniter se vindicantem, ad deditionem compulit. Robertus Balduini Flandri filius tentata Gallicia, Graeciaque, Frisiam tandem occupavit, coactus ad id a patre, qui conservandae claritati stirpis, uni filiorum dederat principatum, ac more gentis alterum quaerere sibi opes, propriamque gloriam iusserat. Hunc cum frater Balduinus excutere parta possessione iniquissime niteretur, occubuit proelio: Robertus Philippi quoque Francorum regis, sororii sui, prostrato exercitu, Flandriam sibi soli vindicavit, frustra obnitentibus, quibus Henricus id muneris delegaverat. Albertus quoque Bremensis, iterum possessor IMperatoris, pertinacibus odiis hominum moriendo tandem litavit, cum videndo non potuisset. Hanno Coloniensis pro ipso suscepit clavum, vir spectatae probitatis, sed per iracundiam convicia in quosvis amarissima rotare solitus. Caesar ipse fervidioris ingenii, cum cognovisset Romanos, se inconsulto, Hildebrandum, de nomine Gregori VII celebrem, statuisse sibi Papam, per legatum eos increpavit. Gregorius Deo teste confirmans se consecrationem hactenus distulisse, ut regio assensu obtineret thronum, placavit animum Henrici. Hic cum vellet, manicas suas discutiebat, et in modum scintillarum dissiliente igni, hoc quasi signo sanctitatis, homo praestigiator, Laurentii et Benedicti in schola necromantica eruditus, simplicium oculos ludificabatur. Mox Caesar


page 425, image: s425

atrociori in Saxones ira intumuit, aegerrime ferentes, quod per montes et colliculos exstructis castellis, avitam eis libertatem ereptum iret. Res legationibus cum componi neutiquam posset, ad arma devenit utrinque.

Henricus hartesburgo in castro obfessus, crebra nuntiorum permutatione detinuit eousque Saxones, donec venatoris cuiusdam ductu per invios saltus in Hassiam evaderet. Ibi convocat Duces, quos praetextu expeditionis Polonicae dudum in armis esse iusserat. Interim Hermannus Saxo, Magni Ducis iam captivi frater, Luneburgum obsidet, cogitque Henricum, ni deserere suos malit, iam ad extrema redactos, liberare custodia Magnum, quem Ducatu Saxonico privare nitebatur. Castella etiam aliquot diruuntur a Saxonibus, et de Rodolfo Suevorum Duce, cui soror quondam Henrici nupta fuerat, ad imperium evehendo, instituitur consultatio. Lutitii Barbari ab Henrico incitati in Saxones, et vicissim a Saxonibus in Henricum, dum inter se disceptant, utras partes iuvent, ad intestinas cades deduxerunt controversiam; Rex Daniae suorum consiliis revocatus est a Saxonum infestatione. Iamque in arto erant res Henrici, quod Rodolfus Suevus, Bertholdus Carinthius, et alii, persuasi insidias sibi strui a Caesare, eum deserebatn. Soli wormatienses magnifice exceptum aliquantum refocillarunt; Regingerus delator, qui principes fictis in regem calumniis alienasset, ac duello coepisset veritatem narrationum adstruere, paucis ante congressionem diebus dirissimo daemone arreptus, horrenda morte interiit.

Tandem Henricus conspicatus suos diminui in dies, maluit vitam honeste, quam per dedecus regnum amittere, collectis, quascumque poterat, copiis acie decernere statuit. Sed Episcoporum interventu placati Saxones, bellum omiserunt. Henricus arces destrui passus, promisit se non semper Goslariae incubiturum Saxonico solo, sed et reliquas Imperii provincias de more circumiturum Sic refarta qualitercumque pace, Colonienses aemuli Vangionum, qui Caesaris adversam fortunam egregia fide fovissent, concurrunt in Episcopum suum, non minus sibi ob iracunda convicia, quam ob suspectam perduellionem, Caesari exosum. Arrepta cuiusdam mercatoris navis oneraria, ut eiectis mercibus antistitem quendam portaret, idoneum seditioni fomitem attulit. Conclamatur undique iniuriam fieri civibus, nec ferendam diutius Episcopi insolentiam. Post multas caedes suorum, vix evadit ex urbe Episcopus, et contractis dioeceseos subditis, Colonienses ad satisfactionem adegit.

Iam tum Gregorius VII, sine ullo maiorum exemplo, anathema erat ausus dicere Henrico, quod Ecclesiasticas vendidisset dignitates; perque nuntios, ut vocabantur, Apostolicos concilium postulabat fieri, quo homines per Simoniam intrusi officiis moverentur. Sed abnuentibus id, velut inusitatum, Episcopis, et concilii indicendi potestatem haud ipsi competere asserentibus, Hildebrandus frequentibus per Italiam Synodis, presbyteris uxores habendi facultatem adimit, praecipitque per litteras Gallis et Germanis, ut et ipsi a contubernio sacerdotum omnes omnino feminas perpetuo anathemate resecent. Aversus hoc decretum protinus infremuit tota Clericorum cohors, hominem plane haereticum, et vaesani dogmatis esse clamitans (oblitus sermonis Domini, quo ait: Non omnes capiunt hoc verbum, qui potest capere, capiat. Et Apostoli: Qui se non continet, nubat; melius est enim nubere quam uri) violenta actione cogeret homines ritu vivere Angelorum, et dum consuetum naturae cursum negaret, fornicationi laxaret frena et immunditiei. Sin pergeret, malle se Sacerdotium quam coniugium deserere, et tunc visurum eum, cui homines sorderent, unde gubernandis Ecclesiis Angelos esset comparaturus. Nihil minus


page 426, image: s426

instabat ille, minis dirisque urgens Episcopos, ut ocius iniunctum sibi negotium exsequerentur. Moguntinus, evocatis Erphordiam presbyteris, abiurare coniugium aut Sacerdotium Pontificis nomine imperat. Illi velut ad consultandum egressi, partim non redeundum, partim Episcopum iniqua praecipientem, vi eiciendum multandumque morte disserunt. Commonitus a suis Antistes dat operam, ut latere saltem tecto abscedat. Inde Romam profectus, ut Hermannum Bambergensem adversus suorum criminationes, seu auro seu gratia tueretur, infecto negotio, rediit. Mox bellum recruduit Saxonicum, quod Saxones templum Hartesburgi constructum cremassent, nec principes Imperatori dederent Magnum et Othonem, cum Episcopis aliquot maximopere exosis Henrico. Ibi rodolfi Suevi consilio obruuntur Saxones, securius agentes, vulgus ad satietatem victorum iugulatur, principes diffugiunt. Altera expeditione, sed cui rodolfus Suevus, Guelfo Bavarus, Bertholdus Carinthius auxilium denegaveratn, plebe Saxonica iam taedio affecta belli, in deditionem venerunt Magnates, Wezil Magdeburgicus Bucco Halberstatensis, Otho dux quondam Baioariae, Magnus dux Saxoniae, eiusque patruus Hermannus, Fridericus Palatinus, Didericus Comes Cadlenburgius, Adelbertus Thuringus, et eminentiores opibus nobiles, qui contra quam speraverant, per omnes imperii provincias deportati, triste exilium pertulerunt. Otho tamen paulo post suum recepit locum.

Dum haec fiunt, et Henricus imperiosius sacras distribuit stationes in Ecclesiis, Hildebrandus Papa eum citare audet Romam, ad crimina, quae obicerentur, in Synodo responsurum: Ni comparcat, de corpore Ecclesiae anathemate rescindendum. Interim Pontifex ipse a Quintio praefecto urbis, quem diro ipse carcere et tormentis maceraverat, de altari abripitur et priusquam populus auxilio esse posset, ducitur in carcerem, ipsa nocte Domino nostro natali. Sed plebs ad arma convolans postridie, coegit Quintium dimittere e custodia Papam: nihilque minus mutuis in se cladibus utraque factio desaeviit. Caesar indignatus ad illatam sibi a Gregorio contumeliam, Wormatiae concilium egit omnium regni Antistitum, quo peropportune intervenit Hugo Blancus Cardinalis, deferens secum historiam Hildebrandi, quam perditis artibus perversoque ordine sedem occupasset, quae ante, quaeque post Papatum egisset nequiter. Cuius amplexati, qui aderant, auctoritatem, scripto et voce denuntiant Hildebrando, ut male invasa, et peius usurpata potestate semet abdicet, sciatque post eam diem, quicquid agat, iubeat, decernat, irritum se habituros. Contra ille nihil territus, Imperatorem et tot Episcopos anathemate ferire audet, destinatisque in Germaniam et Galliam nuntiis, in rebellionem animat, quoscumque potest, proceres Sed XIII Cardinales praecipui ipsius Papae communionem deseruerunt.

Caesar quod in dediticios Saxones atrocius consuluisset, nec fidem principum eis, priusquam dederentur obstrictam liberaret, invisus erat multis. Accedente iam Pontificis flabro, in flammam exarsit odium. Hermannus Metensis Episcopus nonnullos Saxonum, inscio Caesare, dimisit e custodia, qui recepta libertate mox instaurant per Saxoniam bellum, arces compescendae seditioni inaedificatas montibus diruunt, Othonem Hartesburgo excedere cogunt. Caesar Wormatiam indicit Comitia, hinc Moguntiam: Sed alienatis iam Rodolfi Suevi, Bertholdi Carinthii, Guelfonis Bavari animis, et ad alia diversis consilia, pauci ad edicta comparebant. Cum igitur et Halberstatensem effugisse intelligeret, quem Coniugi Salomonis, Regis Hungariae exulis, sorori suae, ad fines Pannoniae deportandum commiserat, reliquos Saxones ultro absolvit deditione, et sacramento obligatos novo fidelitatis, promptiores


page 427, image: s427

se habiturum ad obsequia opinatur. Sed cum Misnensem Marchiam audirent duci attributam Bohemico, omnes infremuerunt. Egbertus Marchio adolescens adhuc statim eam armis repetere ausus est. Itaque fenestra iam aperta rebellioni, per ausus Pontificis et clientum eius suggestiones, Rodolfus, Welfo et Bertholdus, allectis ad se Episcopis, Papam respectantibus, alium sibi creant regem, Henrico tamen denuntiant, si intra vertentem annum anathemate absolvatur, et statim dimittat a se armatos, Pontificis se sententiae parituros. Caesar laetus aliqua vel foeda conditione, extremam declinari calamitatem posse, rigidissima hieme perrepit in Italiam, Hildebrandum apud Mathildem, Canusina in arce morantem, humilis deprecator adit. Ea Mathildis coniux erat Gozelonis Lotharingorum ducis, nec maritum sequi in Galliam, nec eo nuper defuncto aliud amplecti matrimonium certa, sed Hildebrando semper individua comes adhaerebat, iactante fama, eum dum prohiberet Clericis uxore uti, die ac nocte impudenter in Mathildis amplexibus volutari, ipsamque furtivis Papae amoribus praeoccupatam, facile secundas detrectare nuptias.

Tam indulgens in mariti desertricem Hildebrandus, cum leniter obiurgatos Episcopos, qui cum Henrico fecerant, absolvisset, Caesarem per aliquos Italiae principes deprecantem relaxari dirarum vincula, aegerrime admisit in conspectum. Receptus miser intra secundum murorum arcis ambitum, sine comite, sine cultu regio, nudis pedibus, ieiunus, a mane usque ad vesperam perstabat, sententiam praestolans Pontificis. Hoc secundo, hoc tertio die fecit. Quarto demum die, exceptus vultu Hildebrandi tetrico, his conditionibus absolvitur, ut evocatis ad concilium principibus Teutonicis, die locoque, quem Papa designasset, ad eius arbitrium, vel retineat regnum vel amittat: intereaque temporis nihil pro rege agat, cultuque omni regio abstineat; sin persistat regno, subditus Romano Pontifici, semperque dicto obtemperans sit. His conditionibus datis, Papa corpus Dominicum sumpsit, imprecatus sibi subitaneam mortem, si Simoniacis artibus Papatum obtinuisset. Quo manducato, invitavit Henricum, ut si nosset se innocentem, quorum argueretur criminum, intrepidus idem faceret. Sed ille eam sui purgandi viam prudenter aversatus, in comitiis appariturum duxit, quam rite imperio esset perfunctus.

Extemplo eluxit, quam vanum id Henrici de reconciliando sibi Papa consilium foret. Exclamatum mox est ab Italis, crimen eum gloriae suae intulisse, numquam abolendum, quod Papae haeretico, omnibusque probris contaminato, maiestatem regiam submisisset; quem iustitiae patronum, legumque Ecclesiasticarum vindicem sibi parassent, eum cum hoste publico privata necessitudine in gratiam rediisse. Indignum iam esse imperii fascibus, filium ei, licet impuberem, substituendum, per quem Papae illius apostatici gesta delerentur. Vix sedata verbis seditione, cum nil sibi regii honoris usquam exhiberi perspiceret Henricus, sera ductus paenitentia, Papam auctorem turbinis illius, quo concuteretur, agnovit. Quare eum detestatus, deflagrare ilico Italorum furorem, incalescere denuo principum studia animadvertit. Sed cum praecipiente Hildebrando, non statim Forcheimum ad accipiendam eius sententiam revolaret, iussi sunt principes de alio sibi rege prospicere. Missa est ab Hildebrando corona Rodolfo Suevo, hac inscriptione:

Petra dedit Petro, Petrus diadema Rodolfo.

Novoque exemplo omnes subditi Henrico oboedire prohibiti. Verum paulo post iudicium Dei longe a Papali diversum eluxit. Nam Rodolfum a Sigfrido Moguntino consecratum, ipsimet cives Moguntia expulerunt, Henricus, frustratis Papalium insidiis, feliciter


page 428, image: s428

ex Italia Ratisponam assecutus, Rodolfum vertit in fugam. Inde Sueviam depopulatus, Hermannum Metensem Episcopum, Papae mancipium, patriae finibus eiecit. Hilbebrandus cognito, quod Italiae exitus Henriciani praeclusissent, captos insuper Bernhardum Cardinalem, Sigfridum Moguntinum, Adelbertum Vormatiensem, occisumque Werinherum Magdeburgensem in proelio, oblitus prioris ferociae, praecepit Germanis, ut discussa utriusque regis causa, iustiorem retinerent, seque eum, qui id impediret, pro anathemate habiturum. Vehementer ea Papae inconstantia perturbavit Teutones, qui repetitis tertio litteris, vix dormitantem et exterritum quasi galliciniis ex citare potuerunt, auro interim utramque factionem per crebros legatos emungentem.

Dum ille ita fluctuat, et Henrico ad Fladersheimum profligato, iterum blanditur Rodolfo, Henricus conventu Moguntiae habito, Papalem Hildebrando honorem secundo abrogat; petensque Longobardiam, Guibertum Ravennae Archiepiscopum, in locum eius substituit. Hildebrandus ad usitatas pseudoprophetiae artes versus, falsum regem eo anno praedixit moriturum. Nec fefellit novi Caiaphae vaticinium. Eodem namque anno MLXXX Pseudo-Caesar Rodolfus, quarto tandem proelio, licet victor, ad Elistrum fl. ab Henrico caesus, cum multis Saxonum principibus, suo exitio fallacem Papae mentem, sed dicti veritatem revicit: magnumque mundo documentum datum est (verbis loquar auctoris coaetanei) ut nemo contra dominum suum consurgat. Nam abscissa Rudolfi dextera, dignissimam periurii vindictam demonstravit. Manifestus mendacii Papa, de anima se Henrici, non de corpore vaticinatum, mentitus est. Godefridus Bulioneus vexillum, quod gerebat, impegit in pectus Rodolfi, eoque transverberato, cruentum rursus erexit.

Exstincto aemulo, Imperator ad comprimendum incendii civilis fomitem in Italiam proficiscitur, expugnatisque urbibus et castellis, pro Papa adversus se munitis, Romam obsidet, Saxonibus interim novum sibi regem Hermannum designantibus. Capta Leonina, cum pax simulatione Pontificis non conveniret, et percussorin Henricum ab Hildebrando subornatus cum saxo, quod in ipsum orantem moliebatur, decidisset in pavimentum, Romani et Episcopi Italiae plerique a Papa desciscunt. Eo ad Normannos refugiente, Henricus intrat urbem, eiuratoque a Romanis Hildebrandi pontificatu, Guibertus in sede collocatur, clemens III appellatus. Ab eo Henricus Augustalibus ornamentis redimitur. Reversus in Germaniam, Comitiis Moguntinensibus abdicationem Gregorii firmat, Guibertum aliquibus ore et manu approbantibus, corde adverso. Vicit deinde ingenti proelio Hermannum, regni invasorem, qui, dum in castellum quoddam irrumpit, deiecto molae fragmine est necatus. Pacem petunt Saxones, et pacti proscriptorum restitutionem in integrum, nec compotes promissi, ut volebant, rebellant iterum, incentore praesertim Egberto Marchione, Imperatoris consanguineo. Eodemque anno, eius quidem saeculi LXXXV, Hildebrandus Expapa obiit Salerni, confessus ante mortem scelera, prout Sigebertus se legisse profitetur. Benno Cardinalis Archipresbyter, qui tum vixit, oculatus testis asserit. At Monachi, partium studiis abrepti, Lambertus, inquam, Schafnaburgensis, Marianus Scotus, Leo Ostiensis, qui illa astate scripserunt, vel dubitanter attingunt Hildebrandi vitia, vel laudibus eum immeritis ferunt.

In Oriente iam tum inierat regnum Alexius Comnenus, Michaele Duca et Nicephoro imperio dimotis.

Michael Ducas scelere paternum solium receperat, ut dictum. Potitus rerum, orationibus et iambis scribendis a psello adhibitus praeceptore suo, cum nullius esset ingenii, eadem dexteritate artes


page 429, image: s429

tractabat ingenuas, qua rem publicam, id est, nulla. Nicephorus Logotheta regia potestate fruebatur.

Ea occasione inescatus turcorum Sultanus, impune vastabat Orientem: Crabatae, qui et Servii, Bulgariae vim inferebant. Nicephorus botoniates vacuam a custode Rem publicam, conciliatis sibi in Asia Turcis, mutua laborantibus discordia, ad se trahit: Bryennius novus in Thracia rex consurgit. Botoniates Nicaeam occupat eodem fere tempore, cum Xiphilino viro eruditissimo, Cosmas litterarum rudis successit. Quare deponitur Michael, et cum Augusta sua includitur monasterio, expletis potentiae quantaelibet annis VI, mensibus VIII. Botoniates in Bryennium mittit Alexium, fratres in ordinem redigere nititur Botoniates, illi sumunt imperium, et obsessam constantinopolin proditione Francorum occupant. Crudeliter in cives, matronas, virgines, sacra profanaque omnia saevitum: multo cum sanguine sacerrima inita potestas.

Botoniates annis regni tribus actis, in monasterium seponitur; Alexius Augustus, Isaacius frater eius, natu maior, novo nomine Sebastocrator appellatus. Admota et gubernaculo utriusque mater, quae muliebri impotentia multos afflixit illustrium. Ei suasu Pontificis, quem Michael imploraverat, bellum fecit Robertus Normannus, et Graecos prope Epidamnum devicit. Sed Alexius simulatione fugae, cum repararet interea copias, ex insidiis maiorem Normanno cladem regessit. Robertus in Italiam regressus, cum Hildebrandum e mole Adrani secum avexisset, iam pene Henrici in manibus positum, defunctum deinde subsecutus est morte, relictis Rogerio fratre et filio Boemundo. Boemundo Apulia obtigit et Calabria, Rogerio Sicilia.

Invalescebant sub haec Turcarum vires, et percursata Syria Antiochiam redegerant on ditionem suam, quandoquidem et Botoniatae facesseret negotium Bryennius, et Hildebrandus cum Henrico ferali dissidio dimicaret. Boleslaus Polonus coronam sibi, hac oportunitate usus, sumpsit. Vratislaum bohemum, pro navata fortiter opera, Henricus diademate exornavit.

Canutus Daniae Rex, decimas impositurus incolis, religionis causa solvendas, Othoniensi in Basilica fraude peremptus occubuit, pro sancto deinceps cultus.

In Hispania Amful Galliciae Rex, Toletum, Saracenorum urbem maximam, aliquot obsessam annis, tandem expugnavit, et Christianisimum haud mediocriter instauravit in illis Hispaniae partibus.

At per Italiam, mortuis romae Henrici praesidiariis, factio Gregoriana, cum Odonem ex Monacho Cluniacensi ad Papatum evexisset, novas sibi vires comparavit. Odo Urbani II sumpto titulo, renovatisque adversus Henricum diris, Turbanus a Bennone appellatur. Unde in Ecclesia (verbis dicam Sigeberti) et in regno aucta sunt scandala, dum alter ab altero dissidet, dum regnum et sacer dotium dissentit, dum alter in alterum excommunicandi auctoritate magis ex suo libitu, quam ex iustitiae respectu, abutitur. Nimirum haec sola novitas, ne dicam haeresis, necdum in mundo emerserat, ut sacerdotes illius, qui dicit regi, apostata, docerent populum, malis regibus nullam deberi subiectionem, nec periuros esse, qui contra regnum sentiant. Immo anathema dici, qui Regi pareat: perduellis a noxa iniustitiae absolvatur.

Sed iudicium Dei celeri assecutum est rebelles pede. Nam et Egbertus, qui tertius Imperatoris appetebat thronum, brevi usus felicitate, ab exploratoribus Henrici in molendino quodam est oppressus, Timoni Lansbergio Marchioni data est Misnia: Godefrido Bullionio, strenuo Henrici propugnatori, Lotharingia.

Sic vario peremptis marte seditionum antesignanis, pertaesi malorum Saxones,


page 430, image: s430

composita tandem pace, ab armis conquiescunt. Henrico in Italiam profecto prospere sunt recuperata, quaecumque a factionum Pontificiarum spectatoribus tenebantur. Occurrentibus et a Roma legatis, et pactum pacis ferentibus, cum inimici mox moliminis fama sequeretur, Imperator relicto in Italia filio Conrado, qui se grassanti Mathildi opponeret, regressus est ad Teutones. Sed persuasus a Mathilde Conradus (quem enim astutia non subvertat feminea?) inescatusque filiae rogerii Normanni nuptiis, regem se fert Italiae, et multos parentis secutos partes in sua castra trahit. Henricus impietatem detestatus silii, exheredato eo in Comitiis, Henricum minorem natu designat successorem, iureiurando adactum prius, ne quid unquam inscio aut invito patre imperii sibi arrogaret. Iamque ad intestinum bellum res spectabant, cum iustus rerum humanarum arbiter, leto Conradi praecipiti, sueta contumacium filiorum poena, metum communem sustulit. Unde hostes Caesaris, detruncato toties capite, non habentes, cui adhaererent, pactione subacti, bellum omisere.

Regnabat iis temporibus fames valida, pestilentibus morbis plurimi mortales absumebantur, terra quoque et aether insolitis motibus damnabant humanae gentis scelera.

Quibus commoti et iniuriis Turcarum irritati Principes Christiani, uti et Petri Eremitae, quas iactabat, revelationibus, Urbano Papa imprimis id agente, ut bellum a se suaque factione transferret longissime, novum consilium capiunt de terra sancta, inimicis Christiani nominis eripienda. Quare alii ab aliis animati, praesertim quod nupero pacis decreto ad egestatem redigerentur viri militares, crucis signum insuunt vestibus, concurrunt undique viri feminaeque, ab Germania, Gallia, Apulai, Hispania, Britannia, Scotia, Normannia, Lotharingia. Longobardia, Burgundia, aliisque item regnis et provinciis, atque ultum ire parant contumelias, ut rebantur, DEI a Mahumetanis ei illatas.

Et primo Iudaeos in urbibus, ubi erant, aggressi, ad credendum eos Christo compellunt; reluctantes bonis, patria, vita multant, quorum plerique postmodum ad Iudaismum revoluti, specimen praebuerunt, non esse salutarem per arma viam homines ad Christum adducendi.

In hac expeditione eminebant, Dux Lotharingiae godefridus, et frater eius Eustathius, et Balduinus, Robertus Flander, Balduinus Montium, Stephanus Blesensis, robertus Normanniae, Raimundus S. Aegidii Comites, Hugo frater Philippi, Regis Francorum, Boemundus dux Apuliae. Illos antecessit Petrus Eremita, qui tamen absque iustioribus Principum copiis nihil momenti ad causam contulit, sed per intolerandas Graecorum expilationes, Alexium Byzantinum Caesarem, iam ante parum Hesperiis aequum, accendit ad iras, ut conatibus illorum qua vi, qua fraude obsisteret. Petri exercitus XL millium variis cladibus, pene totus periit, Godescalci presbyteri sectatores ad Belgradum, a Colomanno Hungariae rege caesi sunt, similiter Hugonis copiae a Bulgaris. At Godefrido cum suis paulo melius res cessit. Cum pervenissent Byzantium vastatione suburbiorum coegerunt Alexium praebere commeatus. Iuncti deinde Boemundo, qui in Graecia hibernarat, foedus ineunt cum Alexio, ut armis et annona adiuvet negotium, ereptasque Turcis ditiones, demptis Ierosolymis, sibi habeat.

Sic pergitur in Asiam. Dum Nicaeam obsident, advolat etiam Robertus Normannus, inventaque sunt peditum promiscui sexus sexcenta milia, centum equitum. Nicaea capitur cum uxore Solymanni Sultani. Turcae conspicati se Asiam tueri haud posse, diffugiunt: Ciliciam occupant Christiani. Inde Balduinus progreditur ad Euphratem usque,


page 431, image: s431

lectusque ab Edessanis princeps, Samosata urbem expugnat. Godefridus reliqua trahens agmina, tandem pervenit Antiochiam, ubi post summam rerum abundantiam intercepto commeatu, dum obsidioni inhaerent, prae inedia plurimi aut mortem subeunt, aut capessunt fugam, copiaeque admodum diminuuntur.

Nono tandem obsidionis mense capta urbe, et Boemundo commissa obsidentur vicissim a Mahumetanis victores, ac dira iterum cruciati fame multi, immemores iuramenti, quo se Ierosolymae obstrinxerant capiendae, effugiunt. Alexius ingentibus cum copiis laturus auxilium Christianis, terretur obsidentium multitudine. Quapropter desperata liberatione, eruptione pugnant Occidentales, cadunt hostium ultra centena milia, solvuntur castra Turcarum et luculenta victoria paratur; sed quam secuta pestis, qua L Christianorum milia perierunt, atra caligine obfuscavit. Hugo et Stephanus Blesensis Galliam suam repetivere.

Qui remanserant, expugnatis et aliis Turcarum castellis, dum longius provehuntur, tanta iterum fame sunt afflicti, ut nec a fetentibus Saracenorum cadaveribus abstinerent. Sed ab illorum locorum Christianis refocillati, Ierosolymam, ab Amira Aegyptio interceptam, tandem aggrediuntur, ubi cum denuo laboraretur victu, et praesertim aquae penuria, omnes communi decreto nudi pedes circumeunt moenia precando, octavoque eam die expugnant, ex quo obsessa fuerat, XXXVIII. Tantum ibi narrant sanguinis fusum hostilis, ut ad equorum genua pertingeret. Godefridus, qui primus insilierat in muros, Rex designatur, Coronam recusavit, professus, Dominum suum spineo ibi serto per contumeliam illusum. Hinc Ascalonem itum est, quo Rex Saracenorum Admiravistus quadringenta milia peditum, centum equitum ducens pervenerat. Feliciter ibi a Christianis dimicatum, caesis Mahumetanorum centum ferme milibus, Godefridus Bullioneus initium regni Hierosolymitani fecit, anno Christi millesimo undecentesimo, cum sub Saracenis urbs fuisset, annos ad CCCLX.

Sic recuperata urbe sancta, tandem etiam Clemens et urbanus moriendo finem suae de Papatu contentionis fecere: Reginerus, qui et Paschalis II, obtinuit sedem. Eum Simoniae insimulatum, Romani quinto post anno honore indignum pronuntiarunt, recepto in eius locum Maginolfo Archipresbytero, qui Silvester IV dictus est. At Paschalis in Galliam migrans, actis ibi Synodis, dignitatem recuperavit.

Centesimus supra millesimum annus multis principibus fatalis exstitit. Boemundus dux Antiochiae a Turcis est interceptus, successore Tancredo, Comite Tiberiadis; Godefridus novus Hierosolymus Rex decessit. Frater eius Balduinus, princeps Edessenus, accepit regnum. Wilhelmus Rufus Rex Angliae, a Waltero Gallo improviso ictu, quem is in cervum contorserat, traiectus occubuit. henricus Lovaniensis Tornaci in hastiludio periit. Bretislaus Bohemiae rex a latrone, dum e venatione redit, peremptus.

Ericus I. Canuti frater rex Daniae, ob inanes et falsas suspiciones exsecratione multatus ab Hamburgensi Antistite, Romam e vestigio petivit, cunctisque defensionis partibus actore superior, Lundiae oppido Archipraesulatum obtinuit, non tantum Saxonicae praelationi subtrahens Daniam, sed et Sueciam illi Norwegiamque religionis titulo subiciens. Suscepta deinde ierosolymam peregrinatione, Cypro in insula defecit, succesore Nicolao fratre. Italorum ingens multitudo victoriis excita Syriacis, dum incolas terrarum iniuriose tractat, in solitudines abducitur Paphlagonicas a Raimundo comite. Ibi horrenda clade a Turcis caesi supra CLXM.

Ceterum Balduinus, adscita in auxilium Genuesi classe, Caesaream Palaestinae,


page 432, image: s432

Ptolemaidem aliasque urbes maritimas expugnat, tertia civitatum parte Genuensibus assignata. Boemundus pretio redemptus, cum Tancredo, et aliis societatem init, de Carris Mesopotamiae obsidendis. Sed dum illi de capta iam urbe, cuius accedere ditioni debeat, litigant, vi depelluntur: Ioscelinus et Balduinus in potestatem Turcarum veniunt. Boemundus repetit Italiam, ductaque Constantia, Philippi Gallorum regis filia, Antiochiam tandem redit.

Paschalis Papa nihil in Henricum decessoribus suis mitior, curat persuaderi eius filio Henrico Iuniori, ut Ecclesiae, quam vocabant, oboedientiam subiectioni patri iuratae praeferat, parum memor, quam nulla divinae legis sanctio filium culpae patris vindicem constituat. Hic simulata tandem deprecatione, et renovata fraudulento iure iurando fide patrem eo deduxit, ut exautoratis copiis pro captivo esset, et Moguntiae regni insignibus vi spoliatus, resignaret filio potestatem: Exarmato fortissimo Principi institit legatus Pontificius, ut fateretur, iniuste ab se Hildebrandum, et Pontificiam maiestatem esse violatam. Sed ille nullis minis, ut id faceret, adigi se passus, ad legitimam causae cognitionem provocavit. Quamobrem certior a suis factus periculi, Coloniam aufugit, indeque Leodium. Utrobique defensus a civibus fortiter, elusis vindicatisque impii filii conatibus, decessit, anno Domini post millesimum centesimo sexto, misericordiae in supplices, et placabilitatis in inimicos exemplar, inimicis ipsis fatentibus.

Eodem anno Philippus Galliarum Rex, cum abdicata Bertha regina, Fulconis Andegavensis uxorem rapuisset Bertradam, atque ex ea liberos genuisset, paenitens adulterii, abiit Miliduni, praesente Ludovico VI filio.

Tam sterili pietatis et eruditionis verae saeculo monachorum aucti sunt greges. Bruno Coloniensis Carthusianum: Robertus Molismi Abbas Cistertiensem condidit ordinem. Prisci Benedictini, ut plurimum a regula maiorum deflectebant.

Theophylactus Bulgaroroum Episcopus, Anshelmus Cantuariensis, Ivo Carnutensis, Valtramus Naumburgicus, Auselmus Laudunensis, glossae auctor, ut vocant, interlinearis, sacra eruditione celebres: Avicenna Arabs naturalium rerum scientia fuit.

HENRICUS V. ALEXIUS COMNENUS, eiusque filius IOHANNES.

HEnricus senior leodiensi e sepulcro eiectus, iussu Pontificis, inhumatusque totum quinquennium iacuit.

Henricus Iunior, usurpatum impie adversus patrem imperium haud minori Pontificum odio, quam ante gratia gessit. Quae res cordatioribus patefecit, Apostolicos istos non tam ex virtutibus aut vitiis Principes, quam ex avaritiae et ambitionis suae favore et patrocinio aestimare. Cum Goslariae haberet Comitia Henricus, oborta subito tempestate, fulgur acumen gladii eius perstrinxit, absumpsit baltheum, corium interius clypei corrugavit, infausto omine, quod arma imperii per ipsum essent hebetanda.

Primum in eos gladium strinxit, qui patrem adversus improbas machinationes filii defendissent. Hi erant, Henricus Lotharingus et Robertus Flander. Henricus Lotharingus, cum ut reum maiestatis se tradidisset, custodiae mancipatus, per industriam suam evasit. Affectans deinde repetere ducatum, quem Caesar Godefrido dederat Lovaniensi, Aquisgrano, quod oppidum invaserat, expellitur. Godefridi laudatur moderatio, qui uxorem aemuli dimiserit, indignum ratus, in imbellem sexum, a quo arma non gestantur, carceribus armisve grassari. Adversus Flandrum cum parum valuisset Caesar, simulato magis utrinque,


page 433, image: s433

quam composito pacis foedere, discessum. Henricus, Rex Angliae, eo tempore cum Roberto Ierosolymitano fratre suo, Normanniae duce, funestum super Angliae dominatu bellum ducebat, quo victoria potitus, omnes pene Principes Normannorum aut occidit, aut cepit, Normanniam sibi vindicavit. Cum de Gisortio arce dimicaret cum Ludovico Crasso, proceres Francorum regi suo infensiores sollicitavit, iuvit, armavit. Sed cum liberi eius tranquillo mari ex Normannia solvissent, in medio cursu, atroci exorta tempestate, naufragio periere: tristi suis, sed salutari ad posteros exemplo, spem regiae simul universam, fortunae discrimini, ventorumque ludibrio credendam non esse. Superfuit filia Anglo unica Mathildis, quam Caesar Henricus duxit. Mox ad preces Almi (frater is erat Colomanni regis Hungariae) ereptam sibi potestatem quaerentis, frustra tentavit Hungariam. Hinc adiutus a Suantoploco Bohemo qui Botivoium, Vratislai successorem, Bohemia eiecerat, in Polonos movit, tributa veteri ex pacto debita dudum denegantes. Sed delapsis ob caedem clandestinam Suantoploci Bohemis, victus acri proelio Caesar, abduxit ab obsidione Glogoviae copias, transegit cum Polonis. Boriveius irrito conatu laborans in recipienda Bohemia, captus est a Caesarianis, Bohemia Ladislao attributa.

Alexius Imperator Graecorum, cum perfidiose haberet peregrinos, Ierosolymitanos roborantes regnum, Boemundi armis adactus, operam promisit Latinis fideliorem. Bertramus Raimundo natus, provinciae Comes, Balduini Regis auxilio, Tripolin subegit et Byblum, mox et Balduinus ipse Berytum, et Norvegorum confirmatus classe Sidonem.

Henricus vero Caesar, quinto a morte patris anno, Italiam intravit cum exercitum sedaturus dissensionem inter regnum et Sacerdotium, plurimis mortalium exitialem; asserturus simul auctoritatem sibi et consuetudinem, per trecentos et amplius annos inde a Carolo Magno usurpatam Regibus Teutonum, qua Episcopatus et Abbatias per virgam et annulum conferebant. Papa Paschalis contra a laicali manu potestatem eiusmodi dari non posse contendebat. Sed cum Imperator nervos regni Ecclesiis erogatos ostenderet, Papa iureiurando confirmavit, quaecumque Episcopi et Abbates, praeter decimas et oblationes, haberent, se imperio redditurum. Confectae sunt litterae, quibus Paschalis promittebat, se civitates, ducatus, marchias, comitatus, monetas, telonia, mercatus, iura centurionum, turres, villas, militiam, castra, Ecclesiasticis omnibus in perpetuum ablaturum; praedia et privilegia regalia, quae a Carolo; Ludovico, Othone et Henrico concessa essent Ecclesiis, redditurum imperio, eo quod divina lege sancitum sit, ne Sacerdotes curis saecularibus occupentur. Sed Papa tam luculenta promissa implere aut non voluit, aut non valuit, praecipuis Clericorum in faciem ei resisentibus, a quibus datum Caesari privilegium pravilegium appellabatur. Quare delusum se contemplatus Henricus, inque extremo insuper positum periculo, advocatis militibus Romam occupat, Papam cum Episcopis et Cardinalibus redigit in potestatem, nec nisi comprobato sibi praedecessorum omni iure, liberati eos suae restituit. Paschalis, porrecto Imperatori sanctissimi corporis Christi pignore, collationem Episcopatuum ei publice roboravit. Ita reversus ad Alemannos Henricus, patrem demum suum Spirae magnifice sepelit, mox ipse eandem cum ipso fortunam subiturus. Etenim assentatores Papae, et tyrannidis Ecclesiasticae avidi Antistites, gnari, quantum fastigii accederet suo ordini, si maximas tenerent opes, nulli sceptro obnoxii, extortam vi pactionem pronuntiarunt irritam, anathemati illigantes Henricum, ni propere Simoniam (eo nomine veniebat Imperatoria presbyteriorum collatio) abiceret,


page 434, image: s434

et eiuraret. Sed Fridericus Suevus, sorore genitus Henrici, omnia, Rheno finitima, ubi maxima vis imperii erat, mascule subegit. Non quiescebant interim paterni odii heredes Saxones, Censuras Ecclesiasticas rebellioni praetexere docti. Illos anno eius saeculi XV apud Guelfonis Silvam aggressi Caesariani, magistro militiae Hoiero Mansfeldio, acri proelio conflixere. Contrarias ante partes tutatus erat Hoierus: Nunc inferior acie cecidit; Adelgotus Magdeburgicus, Reinerus Halberstatensis, praesules, Luderus, qui et Lotharius, Saxonum dux, profligarunt Henrici copias. Quare omissis Saxonibus, hereditatem occupaturus Mathildis, in Italiam reflectit iter, anno illo tristissimo (erat eius aevi XVII) quo terrae motus concussit orbem, terrae hiatibus urbes, castella, villae, homines absorpti sunt, Leodii non pauci in ipsa sanctorum veneratione fulmine deflagrarunt, scissi montes, siccata, immo librata in aere flumina, visa caeli ostenta: denique ea facta sunt, quae mundo aut extremum, aut extremo proximum pronuntiarent exitium. Paschalis in Apuliam secessit, Henrico Romam contendente, quo cum rediret iam armatus a Normannis Papa, mox exstinctus, Ioanni Caietano, qui et Gelasius II, fecit locum. Eo tempore et Balduinus, ex felici in Aegyptum expeditione aegrotus, obiit Ierosolymae, successore Balduino II, quondam apud barbaros captivo, affine suo. Similiter Alexius Comnenus, multiplicibus et continuis pene appetitus eluctatusque insidiis, cum mediocrem Imperatorem praestitisset (ut nulli non Principi maxime ad perfectam laudem plurimum deest, prout recte hic, historiam finiens, iudicat Zonaras) difficillima absumptus est morte, anno XXXVII, inhumaniter extremo in periculo a suis pene omnibus desertus.

Ceterum novus Papa Gelasius, cum minime absolveret iniustis exsecrationibus Henricum, pulsus Roma, Caietae delituit, donec a Guilelmo Apulorum duce, et Roberto Campano instrueretur copiis. Caesar ob id indignatus, Mauritium Baccarensem Archiepiscopum, creat Antipapam, eumque Fregepanum familiae, quae dudum in vincula misisset Gelasium, commendat. Inde motis castris abit Italia. Gelasius, quod Romae ei esse haud liceret. Cluniacum in Galliam profugit, ibique Pontificatus anno primo, die quinto obiit. Eodem tempore Templarii milites, prope sepulcrum Domini degentes, id muneris in se receperunt, ut peregrinos, ad sacra Palaestinae loca euntes, indemnes praestarent a maleficiis. Rogerius Antiochiae Princeps a Turcis caesus, ultorem habuit Balduinum Regem, qui affectis strage Turcis, Antiochiam Ierosolymitano regno adiecit.

Ceterum exstincto Gelasio, a Cardinalibus, qui tum Cluniaci aderant, sufficitur Guido Viennensis, qui rara huic generi modestia Pontificio abstinuit habitu, quoad constaret, Romanos electioni suae consensisse. Continuata deinde cum Caesare discordia, Burdinum Antipapam expugnat Sutrii, cameloque impositum in triumpho Romam ducit, omnique notatum ignonimia, Cavensi includit monasterio. Maius cum ipsomet Henrico negotium erat, quem Saxonicis denuo oppugnare armis instituerat. Sed Principes regni tantarum pertaesi cladium, persuadent Imperatori, iam quoque Gallis ob Papae studium infesto, ut cedat obstinationi Pontificiae, investitura, quam vocabant, per annulum et virgam in aliam Augustae propiorem commutata. Quare sinis certamini impositus is fuit, ut deinceps electioni renuntiaret Sacerdotum Caesar, ac per sceptrum concederet regalia designatis: sin dissiderent votis suffragatores, sua auctoritate melioribus robur adderet. Ita Callistus ille III, bellisime rem gessit Pontificiam, Caesaream diminuit, anno saeculi duodecimi secundo et vicesimo. Idem Rogerium, Siciliae Principem, frustra dehortabatur ab invasione Apuliae


page 435, image: s435

et Calabriae, indignum ratus spoliari Principatu Guilelmum, cum nuptiarum causa abesset, Comnenam ducturus, Iohannis Graecorum regis sororem. Sed Rogerius oppressa vi illa parte Italiae, ad imperium sibi struere aditum nitebatur. Callistus Venetorum Ducem Dominicum Michaelem excivit, ut Balduino a Saracenis capto, res lapsas Christianorum in Palaestina erigeret. Veneti instructa classe Ioppen, a Turcis Babyloniis obsessam liberant, Tyrum, celeberrimam Phoenicum metropolin, terra marique mensibus quattuor oppugnatam capiunt, pacti prius cum Wilhelmo Palaestinae prorege, ut maritimarum urbium tertia ipsi parte fruerentur. Paulo post moritur Papa, quem morte secutus Traiecti Imperator, anno regni XIX, cum Balduinus II, multo se auro Turcica captivitate exemisset. Henrico et maioribus, iucunda cuiusdam Poetae ruditas Spire Epicedion, divisim tumbis applicatum, condidit: Filius hic, pater hic, avus hic, proavus iacet istic [orig: isthic].

Orientis imperium tunc moderabatur Ioannes Comnenus Alexii primogenitus, spirante adhuc patre potitus rerum, sed dissimulante iniuriam, quod Irene mater generi Nicephori Bryennii iusto studiosior erat. Ac sororis quidem victus sagacitate periisset Ioannes, ni socordior Bryennius tarditate sua occasionem corrupisset, Ioannes clementia et moderatione flexit in paenitentiam sceleris matrem et cognatos, firmatisque domi rebus, Sultanum Persidis, spreto foedere vastantem urbes ad Maeandrum fl. sitas bello agressus est. Cepit Laodicaeam, cinxitque moenibus.

Sozopolin, Pamphiliae munitissimum oppidum, strategemate occupavit. Iusso enim equitum tribuno aliquoties adequitare ad munitiones, coniectisque sagittis silvas petere, effecit, ut Turcae aliquanto longius abstracti a vallis, nudatam fere urbem Graecis invadendam exponerent. Eius oppidi fortunam alia eius tractus secuta.

Quinto imperii anno Iohannes Scythas Hamaxobios, qui et Pazinacae, innumera multitudine transgressos Istrum, donariis vanam in spem pacis impulit, atque hoc modo versos in ignaviam, albescente caelo, adhuc stertentes aut semisommes acri proelio devicit. Plurimi eorum capti, pagos deinde ad Istrum accepere, plerique pro mancipiis venditi, aliqui et cohortibus adscripti. Eadem felicitate foedifragos Triballos (aliis Servios dictos) domuit, captiva eorum turba in Bithyniam translata.

Postea ab Hunnis, Danubii et Savi accolis, ob susceptum Stephani, Principis eorum fratrem, insperato bello lacessitus, principiis quidem censuit obstandum, ac imparatus ab idoneo milite, Philippopoli se tenuit, donec instructior Franco chorium, fertilissimam Hunnici territorii partem subegit, ipsumque deinde adortus Chramum, maximam de eo praedam cepit.

Per haec tempora Norbertus, nobilis Lotharingus, loci et ordinis Praemonstratensis fundator strictiorem monachis vitam praeire, Augustini nixus regula, coepit.

Apud Graecos Ioannes Zonaras Monachus, et Euthymius Zigabenus, apud Latinos Sigebertus Gemblacensis, Rupertus Tuitiensis Abbas, Algerus Cluniacensis, Theologicae atque historicae eruditionis laude claruerunt. Pomerani Othonis Bambergensis opera Christianismo tandem tincti, aut Pontificii Christianismi traditionibus imbuti. Namque etiam tum meliores Ecclesiae praesules verbum Domini viva docere voce consueverant.

LOTHARIUS II, SAXO. IOHANNES COMNENUS.

EXhausto per civilia bella regiarum apud Teutones familiarum sanguine, cum vix reperiretur provincia, quae Dominos non mutasset, abrogato etiam Caesaribus iure dandi Sacerdotia, plurimum


page 436, image: s436

erat maiestati illorum detractum in animis popularium. Nec Henrico V (memori in oppressorem patris ira Numinis) proles erat, quae Augustum apicem propagaret.

Gotfridus Viterbiensis, Conradi III notarius, auctor est, quattuor Teutonici imperii Optimates, diversis studiis rerum summae destinatos: Lotharium scilicet Saxonem, cuius pater Gebhardus Saxonico bello occubuerat, Fridericum Suevorum ducem, Henrici IV e filia nepotem, Leopoldum Marchionem Austriae, et Carolum Comitem Flandrorum, Canuti Daniae regis ex sorore Roberti Comitis filium: quem anno sequenti severius habita nobilium turba in templo Brugensi orantem nefarie interemit. Piaculum id Ludovicus VI teterrimis sceleratorum cruciamentis eluit. Fridericus Suevus studebat fratri suo Conrado, duci Francorum Orientalium. Carolum Flandrum popularitas, et in egenos munificentia, praeter alias virtutes commendabant. Sed vicerunt vota Saxonum, ius imperii ad suam gentem retrahentium. Sic Lotharius, renitens, ut aiunt hortatu Alberti Moguntini et Oratoris Pontificii, suscepit dignitatem. Qui iudicatus olim ab Henrico V perduellis, et quamvis nuptias eius lugubri habitu adiisset, carcere multatus, memor postea contumeliae, Henricianam familiam omnibus modis affixit. Interim Conradus a sua factione Rex creatus, munitis pro se Ulma, Noriberga, Augusta, intravit Italiam, contemptoque anathemate Pontificis, Mediolani se pro rege gessit.

Sed cum Henricus superbus Baioariae Dux, gener Lotharii, urbes Teutonicas, et in his Spiram, labore maximo, ad obsequium traxisset soceri sui, attenuatis viribus Conradus remeavit in patriam; Fridericus et Conradus fratres, dimisso regno, interventu Bernhardi, Abbatis Clarevallensis, aliquam in gratiam cum Lothario redierunt. Conradus exinde primam inter Principes sedem honoris ergo tenuit.

Saxonum magna vis a Bohemis caesa, cum Othonem Moravum imponere eis vellet Lotharius: Moravus ipse occubuit. Gesserat his quinque annis Pontificatum Lambertus, qui et Honorius II. Orator quondam a Callisto ad Germanos missus, ut Henricum v ad deponendam cum Pontifice litem induceret. Intrusus Leonis Frangepanis astu, ita praefuit Ecclesiae, ut Arnulphum in Cleri lasciviam et fastum liberius invectum, occidi Romae pateretur. Huius successor Innocentius II, dum Rogerium Siculum Apulia nititur depellere, eumque acie profligatum, Galucii obsidet, filii eius Guilelmi superventu capitur, cum Cardinalibus militiae sociis; sed opinione sanctitatis indulgenter satis habitus, dimittitur custodia postmodum. Interim Romae Petrus, Petri Leonis potentissimi civis filius, creatur Papa, Anacletusque appellatur, qui expilatis templis, cum esset, unde militem aleret, vi tueri dignitatem nihil dubitavit. Innocentius vero attributa Rogerio Apulia, redditus suis, sed impar viribus aemulo, in Franciam profugit. Siculus utrinque auctior factus, ab Innocentio cetera impetrarat; eo profugo se causae Anacleti coniunxit. Ab eo Rex Siciliae, contributis etiam cis fretum Brutiis, Lucanis, Apulis, Calabris, salutatus. Innocentius concilium Claromonte habuit, Anacletique factionem damnavit. Ludovicus Crassus Francorum, Henricus Anglorum reges, Innocentii partes amplexi. Crassi filius iam diademate ornatus, dum in suburbano Lutetiae equitat, occursu feminae suis pavefacto equo effunditur, paucisque post horis exspirat. Innocentius eius fratrem Ludovicum VII, rogatu patris, regiis sacris initiavit, cum Rhemis concilium maxima celebritate ageret. Solus Crassus in Gallia opem implorantes Papas vidit, Urbanum, Paschalem, Gelasium, Callistum, Innocentium.

Sub dimissum Rhemis Consilium,


page 437, image: s437

Pontifex in Eburones profectus, cum Lothario Caesare egit, de sede Petri a schismate asserenda. Caesar coepit repetere ab eo potestatem dandi Sacerdotia, nuper decessori suo Henrico V ereptam. Quibus postulatis turbatus, et iam anxius reditus sui Innocentius, Bernhardi intercessione securus recessit ab Caesare. Lotharius Episcoporum suorum precibus delinitus Innocentii probavit electionem, et anno tricesimo secundo istius saeculi, in Italiam ivit, armata eum manu reducturus. Sed cum Romanos a dissidio partium revocare nequivisset, irritus pene coepti rediit domum, nisi quod Pontificem suum Lateranense in Patriarchium relocavit, et Augustalibus Romae insignibus exornatus est. Revertentem altero anno, solis iubare intercepto, nox mero die obnubilavit. Bernhardus et Norbertus, fautores Innocentii, cum eo ex Italia remearunt, quorum hic Magdeburgensi praepositus Ecclesiae, vitam ibi clausit, ille innumeris de se monachorum fusis gregibus, Cisterciensis regulae potissimus habetur illustrator.

Lothario in Germaniam abeunte ad compescendos Luticiorum motus, rursum Anacletus, licet Pisis quoque damnatus, Rogerio adiuvante, in Pontificem surgit. Nicolaus Danorum Rex, ob caedem patruelis Canuti, a filio suo Magno patratam, invisus populis, Ericum fraternae necis vindicem persensit, a quo et Lotharii arma Sclesvicum versus pertracta, Cimbris metum incussere. Sed tantae Iutorum copiae Vallum, quod opus Danorum vocant, circumfuderant, ut Lotharius inaniter a se teri tempus conspicatus, speciosam solvendae expeditionis rationem excogitaret. Magnus Canuti interfector, supplex Caesarem veneratus, ut castra trans Eidoram metaretur, effecit. Inde Adolfum, cui Lotharius multo ante Holsatiam assignaverat, extremos tunc curae iussum, adortus per insidias Magnus, non solum copiis spoliavit, sed etiam arma deformiter abiectantem, nando coegit fugam capessere. Ericus Caesaris ope destitutus, Magni Norwegi, sororis sibi matrimonio devincti, ambivit amicitiam: quam auro Danico corruptam esse edoctus, Lalandorum evasit auxilio. Magnum deinde equitatus subitaneo oppressum insultu, et plerosque cum eo Danorum antistites occidit. Nicolaus Magni pater, dum Sclesvicenses sibi reconciliare parat, in ipsa regia cum praetorianis caesus est. Ita crudeliter fuso Canuti sanguine haud minori crudelitate parentatum. Ericus sublato patruo, et qui partes eius sectus erat, Haraldo fratre, Danorum regno potitur, eo fere tempore, quo Henrico Angliae regi, Stephanus de sorore nepos successit, cui Mathildis filia Henrici, Goffrido nupta Andio, ademit Normanniam, inque Anglia maximas turbas dedit.

Porro Lotharius anno istius aevi, XXXVII revocatus in Italiam, ut Rogerium pro arbitrio dominantem compesceret, Cisalpinas partes prope sine ferro subegit. Transgressus Apenninum, Anconam, Spoletum, aliasque urbes accepit in ditionem. Pisanorum adiutus classe Rogerium terra marique oppugnatum, amissis rebus omnibus, Italia in Siciliam pepulit. Cuius victoriae magnitudine motus Ioannes, Byzantinus Imperator, legatos ei gratulatum misit, conciliataque sibi Lotharii amicitia, Persarmenios spoliavit Castamone, triumphumque redux Byzantii egit splendidissimum, Mariae virginis commilitio victoriam imputans, quam rectius aeterno et uni Numini adscripsisset. Quare haud diuturna ei adversum Turcas felicitas obtigit. Digresso eo, Tanismanius, atque illo exstincto, Mahumetes, non solum amissa recepere, sed et Gangra, Ponti urbs potentissima, in Turcarum ditionem venit.

Lotharius sesquiannum fere in Italia moratus, maximis rebus gestis, et commissa Reginaldo Apulia, Henrico genero Thuscia, dum per Tridentinos saltus


page 438, image: s438

in patriam reverti parat, sub vilissima casa obiit diem, imperii anno XIII, funeratus in monasterio Ducatus Bruswigii, quod ex ipso Regis nomine Lotharium appellatur.

Eius temporibus Gratianus Bononiensis Monachus, post Ivonem, collegit Canones Ecclesiasticos et decreta Pontificum; Hugo Rector monasterii sancti Victoris apud Parisios, eruditione sacra inclaruit; Vernerius libros legum Romanarum, multis neglectos saeculis, renovare conatus, favente institutis Lothario, nova doctoribus iuris, primum civilis, inde et Canonici, privilegia et immunitates praeparavit.

Ierosolymis, praeter Hospitalarios, quibus peregrinorum et aegrorum cura erat, et Templarios, itinera tuta praestantes, Teutonicus etiam ordo invaluit, Xenodochium suae gentis procurans. Initia exigua magnae opes secutae. Vicelinus Hameliensis ab Adelberone Archiepiscopo Hamburgensi, vel Bremensi, deductus Meldorfium, per Sclaviam et Nordalbingiam, ubi rara etiam tum pietas, Christianismum propagavit, fretus imprimis Henrici Sclavorum reguli, et Adolfi Schaumburgici favore et studio. Sed cum filii Henrici, Suentepolcus et Canutus, intestinis se bellis confecissent, Canutus Erico Dano genitus, Sclavorum principatu potitur. Illo autem necato, Vicelinus persuasit Lothario, ut exstructa Sigeberga arce, adversus Pribislaum Wagirensium et Polaborum ducem ethnicum, praesidium sibi compararet.

Anno Lotharii altero, Balduinus II, Hierosolymorum rex, Fulconem Andegavensem, Fulcone et Bertrada (postea pellice Ludovici Crassi) progenitum, suasu amicorum toto ex orbe delegit, cui maiorem filiam Meliscendam in spem successionis collocaret. Elisa, minor eius filia, Boemundo iuniori Antiocheno principi nupsit. Tentata inde non sine clade Damasco, et Boemundo genero a Turcis interempto cum invita filia, et impie ad Turcicum principem Sanguinum respectante, subdidisset sibi Antiochiam, tricesimo primo eius saeculi anno abiit vita, successit Fulco. Edessenus princeps Ioscelinus, aegro in corpore validos animos gerens, lectica deportari voluit in proelium, eaque constantia depulso ab obsidione Cressi Sultano Iconiensi, laetus reddidit Deo spiritum. Raimundus, Guilelmo Aquitaniae natus duce, inimico quondam Fulconis, secundas ab eo partes in regno, Antiochenum nempe principatum, et Constantiam Boemundi filiam obtinuit. Ita opes Asiaticae Latinorum virtuti, nobilitatique dotales erant; et Francorum nomen tam illustre, ut omnes Latinos Francorum nomine Barbara religio censeret.

Sic inveterascere in Oriente Latinum nomen et imperium, invidiae erat apud Graecos, suetos imperare Syriae. Ioannes Comnenus a contemptu vindicaturus Graecorum Remp. destinavit Antiochiam recuperare Byzantinis. Sanguinus Halapianus Satrapes, Christianorum simultates occasionem suam ratus, Fulconem saevo adoriri bello statuit. Tharso, Baca, Anabarza, captis a Comneno, foedus ictum, ut Raimundo Ciliciam redderet Augustus, Raimundus ipsius beneficiarium se profiteretur, praesidium Graecorum reciperet Antiochia. Itaque ab illo et Tripolitano adiutus Ioannes, Pizam ad Euphratem, aliasque urbes Syriae et Mesopotamiae extorquet Barbaris: Sed Antiochenis adversus praesidiarios tumultuantibus, deducere eos coactus, de amovendis e Syria Latinis agitavit consilia. Iamque in arto erant res Antiochensium, Edesseno Ioscelino obsides imperatos mittente, cum respondit patriarcha et cives, rata sibi publice non esse, quae iniussu procerum populive egisset Raimundus. Missis et ad Fulconem legatis, quibus sacra invisere loca poscebat Comnenus, et adversus Barbaros commilitium, renuntiatum est, non esse alendis exercitibus tantis regiones


page 439, image: s439

istas. Sin cum decem milibus veniret, regio apparatu excipiendam Graecam maiestatem. Ita utrinque exclusus Ioannes, in Ciliciam se Tharsum recepit, ubi in aprum forte venabulum iaculatus, eversa impetu pharetra, venenatis telis referta, laevae infixit vulnus, eoque incuriosius curato, tumescentem manum abscindi noluit, negans unimano Caesare terras regi recte posse. Hoc casu magnanimo Imperatori mors attracta, anno dominationis XXV. Antequam exspiraret, Manueli, inter superstites filios natu minori, regnum legavit, negans Isaaci impotentem irae animum administrandae Reip. idoneum. Sub idem tempus obiit Ioannes a Stampis, quem a temporibus multi vocitant, ob vitam ad miraculum usque longaevam. Plus enim trecentis sexaginta annis eum vixisse faciunt; Sub Carolo Magno meruisse stipendia, Ludovico Crassi filio decessisse.

CONRADUS III. MANUEL COMNENUS.

ANtequam vita emigravit Ioannes Comnenus, iam aliquot annis Germanorum imperio potiebatur Conradus III, Henrici V sorore genitus, quem maxima pars principum, Confluentiae, ad id fastigium evexerant. Sed Henricus superbus, gener Lotharii, qui insignia ab socero accepisset, Augustae dignitati inhiabat. Ratisponam accitus Augustalia sane tradidit, sed titulo necessitudinis multa sibi reservando, quae Reip. erant, iram Conrado movit, unde bellum civile natum. Conradus acto Herbipoli conventu, proscripsit Henricum, ducatum Saxonicum Alberto Urso consobrino eius, Noricum Leopoldo Austriaco, fratri suo uterino, dedit. Ita Henricus, principum Germaniae potentissimus, derepente pauperrimus, notabili Dei iudicio, apparuit. Sed idem Saxonum nixus favore et auxilio, Albertum Saxonia depulit; reddita et Adolfo II Holsatia, qui eam novis e Belgio, Westphalia, Frisiaque colonis frequentavit, et secus Dravum amnem Lubecam condidit.

Leopoldus Ratispona subiugata, ad Lycum amnem protulit castra, verum affectus aliqua clade recessit in Austriam. Ei revertenti occursare moliens Henricus, fatis praevenitus, ac Lothariensi in monasterio soceri exuviis apponitur.

Nihilo segnius Saxones, parvuli eius filii amore, propagarunt bellum. Guelfo frater Superbi, Leoppoldum in fugam egit, nec impetrato ab Caesare Norico, vim maiorem attulit. Caesar obsedit Winsbergum, a quo eum depellere omnibus modis conatus Welfo, arci pugna vincitur, ira Caesaris omnis in obsessos vertit. Hi pacti tandem imbelli turbae salutem, et quantum illa exportare humeris posset. Tunc ipsi viri uxorum suarum elati humeris, misericordiam exciverunt egregio Imperator, eoque multo quam antea placabiliore usi, incolumitatem impetrarunt. Tantum etiam virtus in hoste agnita valuit. Ea in obsidione invisa Guelforum et Gibelinorum nomina orta, hostibus Caesaris se a duce suo Guelfos, et Caesarianos a Veiblinga, natali eius solo, Gibelinos denominantibus. Conradus et Ladislaum, a Moravo expulsum, Bohemiae restituit.

Non multo post rapto morte Leopoldo, cum frater successisset, vidua ei iuncta Superbi, quasi dotale attulit Noricum, maioris discordiae seminarium. Welfo enim nihil ob id sedatior, provinciam sibi armis asserebat, illectus et Rogerii Siculorum regis muneribus, qui ut ex arbitrio disponeret Italiam, suo periculo in alieno defungi cupiebat. Romani enim multos annos cum Tiburrinis, Tusculanis, Albanis, Praenestinis, et reliquis Latii populis gesto bello, Tusculi excidio illud finierant, eaque occasione submoto ab administratione Rei publ. Innocentio II. Senatum, quique ei praeessent, Patricium et iudices aliquot constituerant. Conradum memorando, quas iniurias maioribus ipsius intulissent Romani Praesules, ad firmandam sibi Remp.


page 440, image: s440

hanc invitabant: Petrum Apostolum tributum solvisse, nec competere Episcopis dominatum terrenum, contendebant. Quibus in litigiis anathemate notati, vulgato Pontificum telo, sed obtuso saepius, non approbarunt lectos a solo Clero suo Pontifices, Caelestinum II. quinque mensium, et Lucium II Bononiensem: eaque causa Rogerio in Italiam reverso, amissa brevi recuperandi potestatem praebuit. Quae ut teneret, studii duxit Conradum Transalpino haud extricari bello, ne otium ei esset Italiam more maiorum ingrediendi. Iamque ad maiores turbas spectabant res Germanicae, cum subito audita Edessae expugnatio, aliorsum abstulit impetus, neque hostes Christiani nominis torsit. Eius expeditionis, quae et maxima fuit, et omnium in se populorum traxit animos, occasiones nobis paucis memorandae.

Fulco rex Ierosolymorum, dum recreationi indulget, et leporem forte oblatum apud Ptolemaidem, fervidius insequitur, excussus tam gravi ruina est, ut cerebro per aures naresque effluente, statim exspiraret, relicto filio tertium decimum agente annum, et Almerico sex annis minore.

Mater meliscendis tutelam gerebat regni, sexus quem neque hostes formidarent, neque subditi admirarentur. Simul in Syria progenies eorum procerum, qui imperium Turcarum prope everterant, non pietate modo religioneque animi, sed armis etiam virtuteque et consilio a parentibus degeneraverat. Ioscelinus suo more usus, Edessam raro inviserat, mercenariis eam tradiderat, ipse deliciis vacans stipendium tarde persolvebat. Cum Raimundo insuper Antiocheno principe haud obscuras exercebat inimicitias. Contra Sanguinus, Persarum et Assyriorum princeps, in omnes augendi imperii occasiones intentus, Edessam, (quae Rages olim) Mesopotamiae metropolin, obside, obsessam capit, et magna Christianorum edita strage tendit ulterius. Sed dum crapulabundus iacet in tentorio, confoditur a suis, filiusque Noradinus, genitore cautior, legisque Mahometicae studiosior, suscipit gubernacula. Is Edessam, furtim receptam a Ioscelino, trucidatis ingenti caede Christianis, subegit denuo. Orbis Christianus universus tristissimi rumoris impletus.

Regnabat eo tempore in Anglia Stephanus, et Davidem Scotorum regem Angliae infestum, variis proeliis sustinebat. Eo repulso, Mathildem quondam Augustam, Henrico rege, avunculo suo genitam, adversariam reperit constantiorem; cuius filius Henricus ab Ludovico VII, Dux Normanniae erat creatus. Mathildis transmisso mari, multa in ipsa Britannia proelia cum Stephano, et in his aliquot secunda fecit. Tandem collatis signis, captus Stephanus, eiusque filio Guilelmo bellum reparante, foedus ictum his legibus, ut Stephanus omni deinceps vita regnaret, defuncto succederet Henricus: Guilielmus certis in Anglia Normanniaque oppidis potiretur. Itaque ab Anglia tunc intestinis implicata bellis, praesidium Christianae rei nullum.

In Gallia Ludovicus VII, ducta Eleonora, Aquitani ducis filia, dotalem acceperat Aquitaniam. In Theobaldum Blesensium Comitem exarserat nimium, quod is dimissionem Petronellae (soror ea erat reginae) armis urgeret apud Rodolfum Veromanduum, obtendens Petronellam, repudiata iusta uxore, praeter leges Rodolfo ductam. Rex direpto Victoriaco, theobaldi oppido, in supplices Divorum saevierat, combustis eorum in aede principe MD.

Ob id facinus se lamentis afflictantem, aggreditur Bernhardus, delendo sceleri esse, expeditionem Syriacam suggerit, firmatus auctoritate Lucii et mox Eugenii Papae: res insuper ipsa Asiaticorum, et legatio missa auxilium flagitabat. Persuaso Franco itum ad Germanos, simul oratoribus Latinorum fidem


page 441, image: s441

opemque Caesaris implorantibus. Nec mora, depositis ad tempus rixis signa moventur utrinque in Turcas Asiaticos, Caesarem equitum loricatorum LXXM, peditum ad CCM secuta. Pronuntiatur iter per Hungariam, ubi Geisa rex, profligato Boricho aemulo imperabat; attinguntur provinciae manuelis Comneni, Graeci Caesaris, foedere et affinitate iuncti Conrado, quod duae sorores, Berengarii Sulbacensis filiae, illis nupserant. Francus rex eadem perrexit via.

Conradus, subdola exceptus magnificentia a Manuele, Bosphoro Thracio transit in Asiam. Graeci a se omnia polliciti, auctores fuere, ne rei frumentariae prospiceretur. Hinc proditis Iconiensi Sultano consiliis, ferro, fame, errore viarum, atque omni miseria vexati Teutones; vix decimus quisque superfuit. Coactus Imperator laceras reliquias ex hostico deducere. Subsequebatur Francus, mendacio fidens seductorum, qui viam in Orientem, expugnato Iconio, apertam Germanis ferebant. Sed Fridericus, Conradi fratre genitus, rapidissimo adequitans cursu, fraudis Graecorum admonuit Ludovicum, et iungere cum Germanis castra induxit. Fertur enim, gypsum farinae permixtum a Graecis, quo cum pernicie necessario Latini ignari vescerentur. Sic perventum est Ephesum, ubi Conradus multarum egens rerum substitit, inde Byzantio novam Manuelis opem quaesiturus. Franci ad Maeandrum progressi amnem, haud exiguam cladem a Turcis pertulere.

Interim Rogerius Siculus, vindicaturus illatas nostris ab Graeca perifidia iniurias, classe Corcyram occupat, omnemque populatur oram Graecorum maritimam. Unde atrox inter illum et Manuelem orta concertatio. Conradus Graeca, Francus sua classe Syriam tandem tenuere. Ingressus Antiochiam Ludovicus, a Raimundo principe, Eleonorae coniugis et sociae itineris patruo, rogatus est, ut in Noradinum arma verterentur. Sed Balduini regis preces, et parum pudica inter luxurias Antiochenses Eleonora, fecerunt, ut Rex in Iudaeam festinaret. Conradus advectus Ptolemaidem, indeque deductus Ierosolyman assensit consilio, ut Damascus oppugnaretur. Eo XLVII eius saeculi anno omnibus copiis ventum est. Suburbanae munitiones urbis nobilissimae multo Latinis sanguine stetere. Expugnatis, illis, dum pro capta habent Damascum principes, deque eius imperio praemature litigant, conspicati duces veterani, inclinare ad Theodoricum Flandrum vota, satius duxere, non capi urbem, quam fructum militiae ab recentibus advenis praeripi.

Quocirca occulta fraude, transferri in alterum latus castra suadent, quo facilior pateat in urbem aditus, receptisque interim per Damascenos suburbanis, iras conciunt Caesari, qui deserta obsidione Byzantium, Byzantio domum rediit inglorius. Francus sequenti vere secutus, captivitatem pene subiit Graecorum, e qua Rogerianus eum Praetor explicuit. Manuelis enim classis, post multas clades, recuperata arce Corcyrana, mare Siculis infestum aegre tuebatur. Rogerius eo tempore inter alias praedas, repertos Chalcide serici confectores in Siciliam Apuliamque traduxit, et adversus Michaelem Palaeologum, Manuelis ducem, vario marte dimicavit. Alia sub haec Christianorum manus per mare Britannicum Ulyssiponem iverat, eamque urbem et vicinas oras extorserat Saracenis non sine dubio belli ictu, et plurimo sanguine. Ea urbs Alfonso, Lusitaniae duci nuper a Castellae rege creato tradita. Saxones et Dani in Sclavos profecti sunt, ad Christianam eos fidem pertracturi. Sed Teuto miles, pecuniis Sclavorum corruptus, deserto in proelio Danos gladiis obiectavit infidelium. Ipsi vero Dani, duobus tunc regibus, Iuti Canuto, Sialandi et Scani Svenoni parebant, privatisque gliscentibus iris, publica minus concorditer tractabantur. Itaque promissa de Sclavis pietas suo exitu caruit.


page 442, image: s442

Conradus Imp. et Ludovicus novis domi turbis excepti. Ludovicus e Sicilia revectus in Galliam, ante omnia diremit matrimonium cum Eleonora, obtentu consanguinitatis usus, ne difficiliore adulterii probatione laboraret. Illa mox Henrico Andegavensi nupsit, materno iure Anglorum regi, et duci Normannorum; paterno, Comiti Andium, Turonum, Coenomannorum; uxorio, iam Comiti Pictonum et duci Aquitaniae. Quae delicatissime apud novum habita maritum, feralium bellorum facem inter Anglos Gallosque praetulit: Constantia, Adelfonsi Gallaecorum regis filia, toro Franci sociata. Romanis Episcopis, per hosce annos, vix vitam in urbe, aut mortem pacatam civitas sua concessit. Indignatus enim populus, Tiburtinis favere antistites, ad priscum morem reformavit Remp. Pontifices sacra curare, et e decimis atque oblationibus alere semet iussit. nec segnius reliquae Italiae civitates intestinis inter se bellis concertabant. Eugenius tamen III, Bernhardi quondam discipulus, cui illos egregios de consideratione libros dicavit, Tiburtinorum auxilio coercuit populum Romanum, pacemque, sed infidam, eo tenore dedit, ut abdicato Patriciatu, Senatores de sua auctoritate urbem gubernarent. Idem Viterbii Armeniorum legatos, de caeremoniis quibusdam consulentes, Romano ritu imbuit, edoctus ab iis, Ioannem extremi Orientis regem (quem Presbyterum aliqui nominant) potentissimum, Ecbatana nuper expugnasse, et cruentissima acie Medorum ac Persarum reges eo prostravisse nomine, ut iter sibi Ierosolymann versus patefaceret: qui tamen conatus irritus exstiterit. Legationi interfuit Otho Frisingensis Episcopus, Conradi Imp. frater uterinus, historiographus, quem vitae iam tum taedebat, foeculentam ausus dicere tumultuosissimi Imperatoris improbitatem. Coaetanei fuere Petrus Cluniacensis: Dodechinus presbyter, Guilelmus Malmesburiensis, Richardus de S. Victore, petrus Lombardus, quem magistrum vocant sententiarum, Petrus Comestor historiae auctor Scholasticae, Malachias Hibernorum Episcopus, atque eius generis alii, pro sui saeculi genio sapientes.

Ceterum Conradi ad Germanos reditum praeverterat Guelfo, infirmitatis causa in Siciliam delatus, ad veterem belli tubam Rogerium. A quo iterum incitatus, civilia per Germaniam dissidia coepit renovare: Sed Friderici, qui Conrado successit, prudentia repositus in gratiam patrui, conquievit tandem. Conradus, dum Italiam pacare cogitat, Bambergae moritur, imperii anno XV, non sine suspicione veneni Italici, per Rogerii medicos dati.

Eo tempore, Petrus Abelardus et Gisilbertus Pictaviensis Episcopus, sinistre de Trinitate visi ab Eugenio Pontifice damnati sunt.

Alius stolide dictus Eum, cum stolidius sibi divinum honorem arrogaret, in carcere exstinctus est.

FRIDERICUS I, AHENOBARBUS [correction of the transcriber; in the print AENOBARBUS], Vulgo BARBAROSSA, Imperator Romanus. MANUEL COMNENUS, ALEXIUS II, COMNENUS PORPHYROGENNETUS, ANDRONICUS COMNENUS, ISAACIUS ANGELUS, Graecorum Augusti.

COnrado Caesari suffectus est, tam ipsius commendatione, quam principum suffragio Fridericus, a capillo et barba dictus Barbarossa, fratre genitus Conradi Friderico, et Henrici superbi Noricorum ducis filia; in quo duce Teutonum nobilissimae conspirarunt familiae, cum pater esset e stirpe Gueiblinga Henricorum Caesarum, mater de sanguine Guelforum Altorfensium. Simul consecratus est Aquisgrani, Traiectinis


page 443, image: s443

datum ab Conrado Imp. Episcopum Hermannum confirmavit. Reos maiestatis iudicaverat Traiectinos Conradus, quod a summi Principis sententia ad Papam provocassent; Fridericus pecuniis eos multavit.

Actis deinde Mersburgi Comitiis, Canutum Magni, regis quondam Danorum, filium, et Svenonem nuper defuncto Erico procreatum, de regno controvertentes, ita reconciliare tentavit, ut Imperatoris Sveno, Svenonis vero Canutus beneficio potiretur Dania; Valdemarus, nefarie quondam a Magno interempti Canuti filius, vadimonio se obstringeret utrisque. Sed reversus in regnum Sveno, deque aemulo comitem nactus, remissis e vestigio litteris, in eas se conditiones fallaciter adductum affirmavit, in quas Danicorum adhuc regum nemo concesserit. Novas inde cum Canuto pactiones iniit, motisque in Svenonem Suecum armis, ob filii eius iniurias: Finnos et Verendiam subegit. At hiemis rigore subactus ipse, ut retro ferret pedem, domi turbata omnia factionibus reperit; atque a Sclavis insuper vexatus, ad Henrici Saxonis speciosam magis, quam utilem confugit opem.

Erat ille Henrico superbo natus, fratre Guelfonis, ac post multam Friderici diligentiam, avitum Baioariae ducatum receperat. Henricus Caesaris patruus, ex Marchione Austriae Dux creatus, in compensationem damni, exemptus fuerat Baioariae dominio, cuius principem antea ut superiorem reverebatur. Guelfoni avunculo suo, attribuit, Caesar Thusciam, Spoletum, Sardiniam, et Mathildis principatum. Conradum fratrem Palatinum Rheni fecit, Guichmannum Antistitem Magdeburgicum, obnitentibus frustra Eugenio, ac post eum Anastasio Pontificibus. Pacata sic quomodocumque Germania, firmataque auctoritate, tertio imperii anno expeditionem suscepit Italicam, ab exulibus Appulis, Laudensibus item et Ticinensibus, quos Mediolanensis infestabat civitas, multis precibus exoratus. Cum de more in campis Roncaliensibus ad Padum fl. aliquandiu stativa habuisset, ut ibi civitatum causas cognosceret, progressus, aliquot Mediolanensium munitiones destruxit: Evertit Terdonam, pertinacius rebellantem, ac Ticini sueto in palatio Corona Longobardica redimitus, iter Romam flexit. Viterbii exceptus est ab Adriano IV, qui nuper e sedis Romanae legato, cum Nidrosiensem in Norvegia Archiepiscopen instituisset, ac Lundano Danorum Antistiti primatum concessisset in Suecos, cathedram illam adeptus, invito populo, fuerat. Romani ab Arnoldo Brixiensi, Doctore suo persuasi, velut Petri Abelardi discipulo, non convenire clericis aut Monachis civilem dominatum, sed humilem sacrae rei curam, Christi fretam robore; minime erant dicto audientes Pontifici, Fridericum per legatos, vetera Romae iura iactantes, ut priscam eis redderet libertatem, insolentius alloquebantur. Ille a Carolo et Othone referens subactam vi Italiam, Desiderium et Berengarium, Romanorum tyrannos, in Germaniam abductos, nec accipere victorem conditiones, sed dare victis oportere, recipi in urbem sine tergiversatione postulavit. Mox praemissis mille armatis, urbem Leoninam cum Basilica S. Petri occupantibus, praecedentem subsequitur Adrianum, stipatusque exercitu, diadema Augustum sumit. Frementibus ob id Romanis, et castra pariter eius ac templum invadentibus, occursum est fortiter. Caesi hostium aut Tyberi amne mersi pene mille, uno tantum e Caesarianis necato. Repulsi in urbem, cum commeatum Friderico negarent, insuperque eum urgeret Sirius, Nari fl. admovit Caesar castra. Huc annonam iussi expedire Spoletani, non paruerunt, Guidonem ab Caesare ad Guilelmum Apuliae regem legatum, coniecerunt in vincula, nulloque contumaciae genere omisso, repentinum sibi attraxerunt exitium.


page 444, image: s444

Expugnata urbs, et in favillas redacta est, anno saeculi duodecimi LV. Accepta in fidem Apulia, et Veronensium insidiatorum quingentis patibulo affixis, in Germaniam revertit Imperator. Hermannum Comitem Palatinum, ob violatam se absente pacem, canes gestare per milliare Germanicum (probrosi id supplicii instar erat) coegit. Duos Henricos, Saxonem et Austriacum, sine sanguine reduxit ad concordiam.

Sed eius praesentia ut Germanis pacem redditi, sic Italis absentia subtraxit, Guilelmus Siculus, Rogerio patre importunior, Apuliam et Campaniam, ipsasque Romani Antistitis ditiones bello vexabat. In eum profectus Papa, magna regni parte exutum compellit pacem poscere, et Manuelis Graecorum Augusti succinctus auxiliis, omnia Italia nititur eicere. At mox versa belli fortuna, captus a Guilelmo, utriusque regni, Siculi et Apuliensis, titulus redemit sibi libertatem: nec a suis receptus, voluntarii semet exilii damnavit, quoad captus a Caesarianis Arnoldus, qui Pontificem subesse urbano debere magistratui contendebat, a praefecto urbis exustus est.

Fridericus interea, repudiata dudum, ob sanguinis propinquitatem, fidemque dubiam, Adela Hochurgica, Beatricem Burgundam, Reinoldi filiam duxit, quae ei ex morte parentis dotalem attulit Burgundiam, Bertoldo duci Zaringio, Lausannae tantum et Genevae finibus, quaeque Iuram interiacent montem, de veteri Burgundionum regno reservatis.

Italicam expeditionem, quam nova Ligurum rebellio exigebat, inhibuit aliquantisper Boleslai Poloni vis, qui pulsum regno Lobislaum, consobrinae Caesaris maritum, suumque fratrem, recipere, nisi armis adactus, detrectabat. Transgressus Oderam fl. Caesar, effusa Poloniae vastatione leges pacis accipere Boleslaum compulit, sed oblata necessitate Polonis, ilico rescissas.

Maior inde cum Ariano Papalis exorta, beneficium suum asserente esse imperium, Friderico contra se id a Deo accepisse, circummissis litteris, praedicante. Imperator deleri picturam, Lotharii repraesentantem acta imperavit, quam Lateranensi in palatio fixam a Pontifice compererat, additis versiculis.

Rex venit ante fores, iurans prius urbis honores,

Post homo fit Papae, sumit quo dante Coronam.

Igitur Viennensi, Lugdunensi, Valentiano, Avinionensi, aliisque regni Burgundici Episcopis, Arelate sacramento sibi obstrictis, ac deinde Ratisponensibus in Comitiis Ladislao Bohemo, ob fidelem in Polonia fortemque operam, ex duce in regiam evecto celsitudinem, praemisit in Italiam Othonem Witelspachium Palatinum, et Reinoldum a Dasselis Cancellarium, qui occupata angustiis in Veronensibus Rivola arce, plerasque dubiae fidei civitates in verba adegerunt Caesaris, Legatos Graecorum, res novas molientes, minacibus dictis protelarunt. quibus [orig: queis] territus Papa, quod beneficium dixerat, bonum factum interpretatus est callide, eaque importuni vocabuli emollitione, fremitum Caesaris et Germanorum principum mitigavit, cum omnes permitterent, bonum factum dici, quod Papa Caesarem corona exornasset.

Sub haec inveteratum inter Mediolanenses et Cremonenses odium, apertum in bellum erupit. Mediolanenses, olim Lotharii iudicio Cremonam, ut proscriptam, bello vexare assueti, a nullo iniuriarum genere temperabant. Prohibiti severitate Friderici Augusti, et ad causam citati dicendam, adiunctis sibi Brixianis et Placentinis, imperata facere renuebant, instauratisque quas Caesar diruerat munitionibus, Novariam Papiamque rapinis exhauriebant. Itaque Fridericus ad centum milia armatorum in Italiam duxit, urbem circumvallatam, ferro ac fame ad deditionem adegit. Imperatum, ut Cumas et Laudam sinerent


page 445, image: s445

instaurari, palatium Caesari in urbe struerent, in verba eius iurarent, consules de sententia eius legerent, monetam, telonea, portus, imperio resignarent, novem milia marcarum argenti multae loco dependerent. His legibus advoluti pedibus Friderici, in gratiam recipiuntur.

Mediolanensium exemplo territae, aut castigatae sociae civitates, atque in his Verona et Ferraria, in ius ditionemque Imperatoris concesserunt. Latis deinde italiae legibus, de principum et Iurisconsultorum arbitrio, ordinatisque Rebus publicis, Albam hibernaturus processit, vicini incolis soli commeatum advehentibus, quae res Adriani iterum alienavit animum, accensum et illo nomine, quod tenacior priscae maiestatis Fridericus, ab Episcopis terrenas tenentibus possessiones, homagium sibi praestari postularet, et Cardinalibus a latere Papae legatis civitates clauderet. Regessit Fridericus, quaecumque regalia teneat Ecclesia, largitione principum tenere, ac proinde iure sacramentum eis Episcopos dicere. Cardinalibus non patere urbes, quia praedatores veniant, non praedicatores: si mutent mores, stipendiis et commeatu non fraudandos.

Ita flagrante utrinque odio, Mediolanenses ab Adriano animati, resumunt spiritus, legatos Caesaris lapidibus incessunt, percussores ei et veneficos parant. Quare revocatis in Italiam, quos antea habuerat, belli sociis, imprimis Henrico Saxoniae et Baiorariae duce, Crema oppidum Mediolanesibus foederatum diruitur, Mediolanum denuo omnibus copiis oppugnatur. Meditabatur interim diras in Fridericum Adrianus, easque expuisset, nisi musca gutturi eius inhaerens superbam exclusisset animam. Adstrinxerat autem iureiurando XIV Cardinales, ne quem se mortuo Pontificem crearent, nisi qui adversum Caesarem Guilelmi Siculi et Mediolanensium tueretur partes. Eiusdem coniurationis labe Mediolanum infecerat. Unde accidit, ut plures Cardinales suae factionis socium eligerent Rolandum, meliores autem, nec innodati conspirationis vinculis, Octavianum, qui et prior consecratus, atque a Clero populoque receptus, Victor appellatus est. Duodecimo post die, apud Cisternam Neronis, Rolandus ab altera parte pronuntiatur Papa, et Alexandri III nomen sumit. Tollendo schismati, Imper. vestigiis insistens, ut aiebat, Constantini, Theodosii, Iustiniani, Caroli M. penes quos ea potestas fuisset, concilium indicit Ecclesiae praesulum, qui Papiae congregati, Rolandum defugientem iudicium, nec se a quoquam iudicari posse, insolenter iactantem damnant. Octavianum, qui in Synodi se potestate futurum profiteretur, rite electum pronuntiant. Subscribunt Imperator, et reges Angliae, Daniae, Hungariae, Bohemiae. Mediolanenses religione se sacramenti attineri aiunt, ne pacem in vito Pontifice amplectantur, ac proinde, dimissa licet maxima Caesarianorum parte militum, nova cinguntur obsidione. Imperator haud sine vitae periculo, victoriam tandem adeptus, urbem secundo in suam redegit potestatem. Cives absque conditione supplices facti, et in crucis formam advoluti eius pedibus, gratiam veniamque scelerum petierunt. Vita donati quidem; at urbe bonisque omnibus multati sunt. Qui postmodum miserabili per Italiam cultu vagantes, necessitatem in religionem versam, Humiliatorum ordinem pepererunt. Mediolanum solo aequatum, Placentiae, Brixiae, aliorumque illis foederatorum oppidorum propugnacula deiecta sunt.

Dum illa occiduis in partibus fiunt, Oriens quoque haud leves sensit rerum publicarum mutationes. Nam reversis ad sua Conrado Caesare, et rege Ludovico, audacia creverat Turcis, reputantibus indemnem sibi exstitisse maximorum orbis regum praesentiam, quorum antea etiam nomen expavissent. Itaque


page 446, image: s446

abhinc ultro incessere Christianos Damascenus et Iconiensis Sultani: Noradinus excursiones principatum in Antiochenum facere, Raimundum fortius quam prudentius, prosilientem ad certamina, occidere, vacuasque duce terras pro arbitrio agere ferre. Mox et Edessanus Comes. Ioscelinus, ubi forte alvi causa levandi secesserat, capi et in carcerem compingi, uterque principatus ad viduas devolvi. Iisdem diebus et regnum ipsum Ierosolymae Melisendi matri extorserat Balduinus III, qui reputans imparem se tuendis terris, XV dierum itinere dissitis ab Ierosolyma, postulanti Edessanum Comitatum Emanueli Graecorum Augusto cessit, deducto ex urbibus Latinorum praesidio. Sed effeminati Graeci, vix annum vertentem defensis oppidis, Noradino succubuere: tres cathedrae principes orbis Eoi, Edessena, Hierapolitana, Coricensis, a Turcis subactae. Iacturam hanc resarsit defensio Hierosolymae quam qui venerant expugnatum Barbari, ingenti caede repulsi sunt. Hinc et Ascalon munitissima urbs, pervicaci obsidione victa Ioppensi Comiti accessit, repertaque ibi annona famem sublevavit Palaestinae, quam annus 1154 advexerat vehementissimam.

Emanuel Imperator cum Armeniis decertabat, qui Ciliciae occupaverant pleraque. Reinoldus Castilionaeus, qui ducta Raimundi vidua, Antiochenum acceperat principatum, latrones ex angustiis Cilicum expulit. Sed fraudatus mercede, ab Augusto Graecorum promissa, Cyprum sibi sumpsit depopulandam, dum Balduinus de Paneade cum Noradino ambiguis proeliis disceptaret. Hospitalarii et Templarii, praedis ditati et oblationibus, iam nec decimas Patriarchis amplius praestare volebant, Romanaeque curiae auro emercati gratiam facile pervincebant, ne quid Patriarchae Ierosolymitano ab ea subsidii exsisteret. Exorta esset et exitialis Reinoldo a Graecis pugna, ob devastatam Cyprum, nisi ille humillima deprecatione, Manuelis iam in Syria versantis, iram mitigasset, ac Balduinus Rex, nuper Theodorae (Manuelis ea neptis erat) matrimonio devinctus Byzantinis, et Reinoldum et Armenios reconciliasset Caesari. Caesar vicissim Balduino, qui fracto per venationem brachio Antiochiae decumbebat, Chirurgi exhibuit ministeria, suaque manu applicatis quottidie medicamentis, Augustam maiestatem dilectionis obsequio vicit.

Diversa Pontifices indole, et illis onerosi, quorum amorem experiebantur, in Orientem quoque dissidiorum suorum semina dispersere. Balduinus rex negabat legato opus esse Papa, qui Ecclesias impensis gravaret, extorsionibus attenuaret. Archiepiscopus Tyrius Alexandrum, alii Victorem probabant Pontificem. Praevaluit inutile consilium, et mox gravis repertus legatus Alexandri, quibus [orig: queis] initio benignus apparuerat.

Balduinus III, missa Manueli Augusto Principis Antiochiae filia pro uxore (nam Reinoldus eius vitricus in vinculis agebat Turcicis) Berythi obiit, tabefactus pharmaco, quod ei alienus a Christianismo Medicus praebuerat, anno eius saeculi secundo et sexagesimo. Successit frater Amalricus.

Hunc negatum ab Aegyptiis tributum perpulit armis ius suum persequi. Sultanus Aegypti Dargan, placato sibi Amalrico rege, gravem mox expertus hostem Savarum, Noradini succinctum copiis, de Christianis conquirit auxilium. Sed Dargane interfecto a suis, Savarus Syraconi (fiduciarius is erat Noradini) armis restitutus, cum Syraconum pro amico aemulum comperisset, Amalricum donis illexit, ut eius ope Syraconus pelleretur. Fecit id quidem Amalricus, sed dum longius ipse abest a suis, Antiochenus principatus invaditur a Noradino, capiuntur proelio victi Bohemundus princeps, Raimundus Tripolitanus, Colomanus Ciliciae procurator, illuditur Christianis. Capitur et Caesarea Philippi, alio nomine Paneas, capitur a Syracono


page 447, image: s447

spelunca Tyria. Dum liberat auro captivos Amalricus, Syraconus a Calypha Babylonio impetrat exercitum, quo successorum Halys in Aegypto dominationem subvertat. Per Saladinum, fratre suo genitum, occupat Alexandriam, et toti inhiat Aegypto. Verum Amalricus, maioribus inescatus Elhadechi Calyphae tributis, auxilio ei venit, pellit Aegypto Turcas, regrediturque divitiis onustus Ascalonem, anno Domini MCLXVII.

Ut Amalricus Aegyptiacis, ita Fridericus Pontificiis semet implicuit dissidiis. Alexander III, cum videret ditionem Romanam, dempta Anagnia, a Caesarianis teneri, conscenso navigio, ad id Guilelmi Siculi iussu comparato, in Franciam contendit, conventuque in Claromonte habito, anathema in Imp. et octavianum statim enuntiat; Veronenses, Vicentini, Patavini, Veneti, auxilia Friderico denegant. Fridericus ira incensus, Veronam ducit, oppugnandae urbis causa. Cum eo pervenisse aliarum civitatum auxilia intellexisset, tollendi schismatis ergo, novam apud Divonem Synodum indicit. Sed recusante eius iudicium Papa, redit in Germaniam. Victor Lucae moritur, eique Guido Cremensis surrogatur, Paschalis nomine insignitus. Tum vero Romani, creatis consulibus Alexandro amicis, eum revocant, Lombardicae civitates resumunt arma, praesidia Friderici ex arcibus deiciunt. Imperator quarto regressus in Italiam, ac praeter spem nulli noxius, Padum traicit. Anconam aliquandiu obsessam capit. Per Christianum praesulem Moguntinum et alios, XV milia Romanorum, pro salute Alexandri apud Tusculum [orig: Thusculum] depugnantium, occidit, pulsoque Alexandro, Paschalem Lateranensi in palatio collocat, Romanos sua in verba adigit.

Verum oborta peste, cum Reginoldus Coloniensis, Eberhardus Ratisponensis, Godefridus Spirensis Episcopi, adhaec Fridericus Conradi Caesaris filius, Berengerus Sultzbacensis, Welfo iunior interissent; Graecorum quoque Augustus Alexandro Graecam offerret opem et conspirationem, si sibi Latinum diadema redderetur: Veritus graviora mala Fridericus, evitatis Cisalpinorum insidiis, rediit in Germaniam.

Illis temporibus Waldemarus, postquam Svenonem Canuti interfectorem, suique avidum sanguinis, per Iutos interemisset, potitus Daniae, assiduas in Sclavos, piratica infestantes Danorum insulas, expeditiones fecit. Foederatus tandem Henrico Leoni, et Alberto Urso Marchioni, Niclotum Sclavorum ducem in eas redegit angustias, ut Mechlenburgum, Suerinum, aliaque oppida ipse destrueret, sola ad Varnum Verla sibi incolumi reservata. Henricus et Albertus, accitis e Flandria, Hollandia, Frisia colonis, vastatam frequentarunt Sclaviam, praesertim ripas Albis fl. Ab iis excultae regiones, urbesque instauratae, Sclavorum nationes diminutae, Ecclesiae passim erectae, conditum et Rostochium a Primislao, filio Nicloti. Alter Nicloti filius, Christianismo tinctus, apud Danos exulabat, compertoque occisum patrem, nulla tristitia victus, impietatis eum dedisse poenas fatebatur. Ita Waldemarus Rugos vicit, Ericus Suecorum Rex Finlandos, Bremensium, et nuper ab Henrico Leone aucti Lubecensium mercatores, Livones armis ad Christianismum pertraxere. Episcopatus Altenburgicus, petente Geroldo praesule, Lubecam translatus est. Dantiscum a Danis in Vistulae ostio conditum. Imperator sub haec fratruelis sui ditionem universam, simul Guelfonis terras, quod henricus Leo aurum, seniori Guelfoni postulatum haud praestaret, sibi vendicavit.

Interim in Italia rebelles, nacti adiutores Alexandrum et Caesarem Byzantinum, Latini cupidum imperii, instaurant Mediolanum; apud Tarum amnem, condunt oppidum, de nomine Pontificis Alexandriam nuncupatum, inque


page 448, image: s448

id XV hominum milia mittunt. Alexander vero Anagniae sedens, Francis Anglisque imperitabat. Angliam pro eo turbaverat Thomas Cantuariensis, iura regni in Episcopatibus, in quae semel iuraverat, enervando. Qui ad tempus exul, ut ope Pontificis recepit sedem, quod anathemate non solveret adversarios, interemptus est a regiis, nec multo post Sanctorum annumeratus pontificialium gregi. Henricus iunior Collega factus patris, coniuncto cum ipso iureiurando, provocationes ad summum Pontificem sancivit per Angliam. Pater ducentos milites in Palaestina se aliturum suo sumptu recepit. Ita Alexandri gratia Anglis recuperata, anno MCLXXII. Sed Henricum seniorem, duritia in filium, cui Ludovici Francorum regis filia nupserat, multis postmodum molestiis implicuit, regnumque Anglicanum Scoti regis incursionibus, et procerum ipsorum intestinis populationibus reddidit obnoxium. Verumtamen Deo, impietatem flii in patrem, licet duriusculum, adversante, tum ipsius, tum Ludovici eius soceri copiae, Anglis succubuere. Guilelmus Scotorum rex captus, Philippi Flandri expedition irrita fuit, pertaesique sumptuum adiutores filii, pacem cum genitore inierunt. Scotus captivitate solutus regnum tamquam de beneficio Henrici recepit. Henricus ipse iunior anno post sexto obiit, saeculi istius secundo et octogesimo.

Graecorum rei labem imposuit Andronicus, Manuelis agnatus, homo in flagitiis versatissimus. Hic toties carcere elapsus, quoties in illum missus, recuperata tandem Imperatoris gratia, cum Toruse Armenio bellum gessit infeliciter, duasque nobilissimas feminas, Philippam principis Antiocheni filiam, et Theodoram, Balduini III viduam, in stupri consuetudinem pellexit. Manuel interim Hungaros ad suscipiendum regno Stephanum, affinem suum, infelicibus armis urgebat. Postquam cos tandem acerrimo proelio prostravisset, Serviisque dedisset principem, inescatus celeberrima Aegypti opulentia, coniunxit cum Amalrico copias, praefectoque classi Contostephano, bellum ambitiosum et avarum movit. Captum est Pelusium, obsidione cincta Damiata, quae Memphis quondam, coactusque in angustias Calipha Aegyptus. Sed dum fraude Sultani pecuniam offerentis, et segnitie Amalrici trahitur bellum, accitus ex Assyria Syraconus erigit partes Aegyptias, infectaque re disceditur. Plerique Graecorum, dum redeunt domum naufragiis interiere. Syraconus temporum opportuna speculatus, immisit Sultano et filiis eius percussores, habitoque honore Calyphae, summo Aegyptiorum Imperatori, Aegypti universae procurationem adipiscitur. Ita avaritia vitiorum radix, amicam antea Christianus Aegyptum, inimicissimam eis reddidit, quae altero anno Saladino cessit, Syraconi fratre nato, nostris infensissimo. Hic cum veluti Calypham pro more adoraturus, intrasset regiam, eum clava deiectum soloque affixum interemit, ac supremam eiusce terrae potestatem ad Turcas transtulit.

In eum novam moliti expeditionem Manuel et Amalricus, frustra desudant, incensaque partim classe, partim deinde fluctibus absorpta, innumeram vim hominum disperdunt. Saladinus adiecit animum ad regni Ierosolymitani eversionem, praevio, ut solet fieri, terrae motu, quo Antiochia, Laodicea, Alapia, Caesarea, Emissa, Tripolis, aliaeque urbes nobilissimae pene conciderunt. Ceterum parum ad rei summam profecit, dum in vivis fuit Amalricus, annuis irruptionibus vastavit, quaecumque insederat loca; Christiani fortiter ei subinde occurrerunt.

Sub haec in fata concessit Amalricus, duobus insuper magnae rei conatibus frustratus, Assisinorum ad Christianismum allectatione, et restitutione Paneados.

Assisini (Arnoldus vocat Heissesim)


page 449, image: s449

populus erant in Antarado Phoeniciae, castella incolentes decem, homines ad LX milia, qui Mahumeticae legis observantissimi, hoc imprimis studio sibi ducebant, ut quisquis eorum iussus a Magistro esset, Christianum quemcumque Mahumetismo perniciosum, clam sumpta sica, quavis data occasione interficeret. Illorum Magister, expensis nostratium divinis monumentis, inclinaverat ad Christiana sacra animum, si Templarii duo aureorum milia, quotannis in tributum pendi solita, relaxarent. Id auri cum Amalricus de aerario suo solvere promisisset, legatum Assisinorum Templarii in itinere occiderunt, auctore facinoris occulto. Ita pium consilium foedo facinore disturbatum. Similiter Paneadem Noradini vidua, qua pretio, qua armis sibi servavit. Amalrici solio impositus est filius, Balduinus tredecennis, institutus a Guilelmo Tyrio, Ierosolymitanae historiae scriptore, anno duodecimi saeculi LXXIII.

Interim Pontificias molitiones disturbaturus Imperator Fridericus, quintam expeditionem in Italiam parabat. Sed Moguntinos prius, qui Arnoldum Episcopum suum, arma in proprias oves agitantem, occiderant, datumque ei successorem Christianum eiecerant, muro et munitionibus nudavit: Conradus autem Moguntinus praepositus, Alexandri se applicuit partibus, hostisque Friderici capitalis factus. Quamobrem Caesar, anno LXXI eius saeculi, destinavit in Italiam Christianum, a Moguntinis reprobatum, qui Anconam, civitatem maritimam, expulsis Graecis, Imperatori restituit, totoque quinquennio cum multa fortiter fecisset, adunatis anno tertio Caesarianis copiis, Alexandriam obsidione cingebat. Ea urbs grandibus munita fossis, opinione diutius, exercuit Friderici militem, nec parva clade affecit. Nihilominus validissimas Lombardicarum civitatum copias, priusquam iungerentur Alexandrinis, adeo perterruit sua Caesar fortitudine, ut veniam eius mallent, quam pugnam experiri. Cum prostratos et supplices recepisset in gratiam, indutiasque Alexandrinis dedisset, maiorem exercitus partem exautoravit. Mox nova Lombardorum defectione agitatus, suos revocare e Germania, eandemque aleam multo imparatior subire cogitur. Praecipua tunc erat Henrici Leonis apud Teutones potentia, quod teneret Baioariam et Saxoniam, omnemque Sclavorum terram victricibus armis subiugasset. Quamquam enim Pribislaus, dolens, ereptum sibi Obotritorum dominium, et Guncelino attributum Suerinensium Comiti, bellum renovarat, dirutoque Mechlenburgo, et attractis in partes suas Casimiro et Bugislao, Pomeranorum ducibus, occisis quoque ad Demminum Adolfo Holsato, et Reinoldo Dithmarso Comitibus, formidolosus apparebat, tamen Henricus, sociatus Waldemaro Danorum regi, potenter eos devicerat, ac Stolpam usque progressus, Pribislaum omni paterna ditione exuerat. Adeptus etiam erat comitatum Stadensem et Dithmarsicum, nec pauca per universam Saxoniam territoria, quorum possessioni alii principes inhiabant; cumque ob id bello simul a plerisque Germanorum Magnatibus peteretur, fortissime se defenderat. Inde Mathilde Henrici II. Anglorum regis filia ducta, Voldemarum regem, Rugia potitum, novo sibi devinxerat foedere, Adolfo III addixerat Holsatiam, sub tutela Henrici eius avunculi, Pribislaum in gratiam receperat, pacataque universa ditione sua, Ierosolymam adierat. Revertentem magnifice exceperat Sultanus Iconiensis, quem admonitum ab Henrico Christianismi, dixisse ferunt, haud incredibile sibi videri, Deum de virgine nasci, qui hominem de limo finxerit: sed eum non uno ab omnibus velle honorari cultu. Itaque Mahometi se probare sententiam, nec aegre ferre, si Christiani suum Christum sequantur. Henricus omisso eo, iam redux in patriam, sollicitabatur a Caesare, ut quia


page 450, image: s450

Germanorum potentissimus esset, honoremque eius Fridericus amplificasset, memor beneficiorum labantem erigeret Rem publicam. Ille corruptus a factione Pontificia, praetexuit senium, et labores hactenus exsantlatos, nimiumque demisse supplicantem sibi, Caesarem reiecit, ea tantum lege exorabilis, si Goslariam praemii loco obtineret.

Quod postulatum cum iniquius videretur Friderico, augere cupienti imperium, haudquaquam diminuere, accusavit eum postea laesae maiestatis. Tunc vero dissimulata ira, qua potuit, virtute adortus Ligures, Brixianorum insidiis vincitur. Corruit suffosso equo, rapitur eius aquila, ab uxore pro mortuo lugetur. Sed quinto post die, Ticini prius Imperatorio habitu conspectus est, quam vivere crederetur. Ibi plerique Antistites aperte testati, defecturos se a Friderico, nisi Pontifici reconciliaretur, rem ad legationes de pace deduxerunt. Narrant Antonius Sabellicus, Ioannes Nauclerus, Iac. Philippus Bergomas, venisse venetias Pontificem, in dissimulationem sui compositum, quod parum fideret Italis.

Proditum ibi, postulatumque ad deditionem a Caesare, apud Venetos tanto in honore fuisse, ut bello eum navali defenderint, quo filius sit captus Imperatoris. Filium sub fide ad patrem missum effecisse, ut pax componeretur de sententia Pontificis, redditaque ditione Ecclesiastica, perferret Fridericus, quicquid pro perpetrata culpa Alexander iniungeret. Hac lege ingressum urbem, et ad ianuas aedis D. Marci prostratum, ut absolveretur, premente collum eius Alexandro, audivisse illud Psalmographi: Super Aspidem et Basiliscum ambulabis, et conculcabis Leonem et Draconem. Cum responderet Pontifici, Non tibi sed Petro, cuius es successor, pareo: regessisse illum solita insolentia; Et mihi et Petro. Acta haec anno post millesimum centesimumque septimo et septuagesimo: Veneti multis a Papa privilegiis ornati. Alexander post XVIII annorum turbas redditus urbi Romanae, concilium egit magnum stabiliendo Papatui, ius allegendi mortuos in Divorum gregem, sibi soli et successoribus asseruit. Waldenses multa Pontificiae docentes sedi contraria, bello domandos statuit. Petrum Lombardum inique damnavit haereseos, parum intelligens eorum, quae ille de Trinitate alicubi disseruisset. Legem quoque tulit, ne quis Pontifex haberetur, nisi quem plures Cardinalium elegissent, Romanorum magistratus Pontifici sacramentum dicerent. Ita decessit, anno eius saeculi LXXXI, quo et Manuel Graecorum Imperator, eiusque aemulus Iconiensium Dynasta Solymanus. Manueli et cum Venetis navale bellum fuerat, quod eorum mercatores, opum fastu contumaciores, comprehendi, bonisque multari praeceperat. Illi enim cum praesentissent periculum, instructa classe, insulas vastarunt imperii, adiutique a Guilelmo Siculo, pro bonis publicatis quindecim auri centenarios Augusto extorserunt. Secuta in Sultanum Persicum expeditio, ex Dorylaei oppidi instauratione nata, per quam violata foedera Iconiensis querebatur. Conspicatus autem Manuelem maximis copiis Iconium tendere, praeoccupat angustias, et pacem petit. Qua spreta a Manuele, incantius procendentem obruit ex insidiis, et gravi afficit clade, ut perparum Imperator ipse a certissima morte abesset. Stipulatus ergo destructionem Dorylaei et Siblaei Sultanus, ut reliquias exercitus Graeci dimitteret incolumes, intellexit Manuelem parvi facere vi expressam pacem. Itaque Tralles et Phrygiae Antiochiam deditione cepit. Sed ad Maeandrum per duces Graecorum victis Turcis, variis deinceps proeliis est certatum, donec moris utriusque principis finem turbis attulit. Manuel fatis vicinus, monasticum sumpsit habitum, astrologorum, quibus attenderat, vanitatem sera paenitentia piaturus. Illi enim XIV vitae annos ei adhuc superesse


page 451, image: s451

praedixerant. Cessit vita, dominatus ambitiose annis XXXVIII, successore Alexio II filio, cui Annam Ludovici Francorum regis filiam desponderat.

Ludovicus eodem tempore obiit, coronato iam Philippo eius filio, cui Comes Flandriae nupserat, ex quo coniugio, ob dotales Flandrorum provincias, larga bellorum seges nata. At post Manuelis obitum, improbissimos gubernatores Graecorum imperium habuit.

Alexius Comnenus ex ephebis nondum excesserat, magnates interim pro arbitrio tractabant rem publicam. Alexius Protosebastus, Augustae amoribus fidens, nihil patrueli suo, praeter nomen Imperatoris, reliqui faciebat. Sororem eius Mariam Caesarissam, compertam defectionis ad Andronicum exulem, ipso in Sapientiae templo oppugnabat. Per haec Andronico, apud Turcas Chaldaicos exulanti, invadendae tyrannidis occasio data. Ille enim conciliatis sibi passim animis Asiaticorum, quod ex testamento Manuelis, vindicaturum se profiteretur illatas filio eius iniurias, contraxit exercitum: Andronicum Angelum, a Protosebasto missum, proelio devicit in Bithynia, ac proditionis reum Byzantii factum, paulo post socium sibi adscivit. Inde promotis ad obversa Byzantio littora castris, plerosque nobilium ad se traducit. Protosebasto iniecta vincula, mox iussu Andronici adempta lumina. Sic rerum potitus profanissimae mentis homo, Latinos pro Xene Augusta, eiusque amasio proeliantes, expellit urbe, aut capitis damnat: regiamque ingressus, ut erat mira calliditate, primo tutelam simulat Alexii, eumque propriis humeris deportat in templum, corona decorandum: Ioannem Comnenum Batazen, Philadelphiae praesidem, adoritur bello, quod edicta eius contemneret. Iconii Sultanus interea Sozopolin, Attaliam, aliasque urbes suae ditionis facit. Punitis deinde atrociter coniuratis, remotisque ex aula Reip. primoribus, Andronicus Xenen Alexii matrem, insimulatam conspirationis cum Bela, Hungarorum rege, suffocat. Ipse collega additus Alexio, et paulo post ex tutore interfector eiusdem, strangulatum corpus mari demersit, anno aetatis eius XV, imperii tertio, tyrannusque impius undecennem sobrini coniugem, toro adhiberi suo non abhorruit. Nicaeam postea Prusiamque, ubi erant, quos timere poterat, quique crudelissimum eius imperium aperte detrectabant, illam deditione, hanc vi redegit in potestatem; victoriam atrocissime exercuit. Quare metuentes eum, Alexius Emmanuelis nepos, et Latini milites, ad Guilelmum Siciliae regem profugiunt: Isaacius Andronici Consobrinus, Cyprum quasi pro praetore occupat, tanto crudelior ipso Andronico, quanto Andronicus aliis. Pari ingenio Siculi, expugnatis Thessalonica et Dyrrachio, nihil non contumeliae civibus irrogarunt, nec illis sacri quicquam humanique fuit, cum Andronicus interim Byzantii in suos ferarum in morem grassaretur. Cuius tamen illa laus fertur egregia, quod rapaces quaestorum manus coercuit, magistratus, non pretio sed iudicio dedit, egenos sublevavit, naufragos spoliari ante solitos iuvari praecepit a litoralibus, eos qui secus facerent, altissimis in rupibus suspendit. magnates suos aut iniurias coegit relinquere, aut vitam. Disputationes de rebus divinis inhibuit rixosas, eruditos in pretio habuit. Ceterum impulsus a Gnathonibus, ut captivos, omnesque eorum cognatos una sententia neci daret, hydromantas consuluit de successore: doctusque ab duabus litteris I. S. incipere nomen eius, vix assensit Hagiochristophoritae cuidam assentatori, ut Isaacium angelum interficeret. Ille vero comprehensurus virum, ab eo trucidatur. Angelus metu Andronici, qui ab urbe tum aberat, in templum confugit, et concursu populari salutatur Imperator. Andronicus frustra vocatis ad arma suis, frustra delinito precibus populo, frustra arrepta navi, assurgente in


page 452, image: s452

fluctus mari, retrahitur e fuga, et per mille contumelias interimitur, acto tyrannidis biennio. Praecisa dextera, per aliquot dies inedia maceratur, deinde altero oculo effosso, scabioso imponitur camelo, productusque in theatrum, inter duas columnas pedibus suspenditur. Ibi uncis et harpagonibus petitus miser, saepius iteravit vocem: Domine, miserere: et quid calamum fractum conteritis? Itaque vario corporis laniatu interiit, lamentabile factus exemplum punitae in altiori fortuna insolentiae.

Eiusdem specimen Henricus Leo eodem tempore praebuit tantae felicitatis, ut aequalium fere omnium invidia peteretur. Fridericus eum ter citavit ad dicendam in Comitiis causam criminum, minimeque comparentem proscripsit. Othoni Witelspachio eius Baioaria, Bernhardo Anhaldino Saxonia, Coloniensi Praesuli Westphalia accessit. Sed Coloniensis Adolfo et Holsatis ad Osnaburgam succubuit: Halberstadensem cepit Henricus, itemque Ludovicum Thuringum, et Hermannum Palatinum Northusam exussit. Verum paulo post, cum captivos iuberet gratis restituere Adolfum, obtendente illo, proprio se sumptu militasse, ac stipendium e captivorum redemptione petendum, iratus tam fido militi Henricus, ditione eius occupata, multorum a se animos abiunxit. Quam rem, ut est edoctus Caesar, tamquam tempestas prostravit pleraque omnia Henrici propugnacula, in iis Hartesburgum, Lavenburgum, Blanckenburgum, Regensteinum. Bogislaus Pomeranus in fidem venit Barbarossae, cumque eo Sclavi omnes Henricum deseruere.

Imperator Albim transgressus, obsidione clausit Lubecam. Cives per Episcopum requisito principis sui consilio, qui tum Stradae erat, tradunt se Imperatori, a quo aucti privilegiis, laetanter eum suscepere. Adolfus mediam vectigalium urbanorum partem, ob praestitam Caesari opem, obtinuit. Ibi et Danorum rex Waldemarus, potentiorem expertus vicinum, quam amiciorem Henricum, amicitiam cum Caesare iungit, eique firmandae, filiae suae nuptias promittit Friderico Iuniori, duci Suevorum. Cum Luneburgo admovisset Caesar castra, sub fide ad eum venit Leo, Sigefrido Bremensi interim Stadam recuperante, haud sine auxilio Philippi Coloniensium Antistitis. Henricus Erfordiam accitus, abiuravit ad triennium Germaniam, salvo tamen patrimonio Brunsvicensi, quod filius eius teneret. Imperator fidem principibus dedit, numquam se restituturum in integrum Leonem, nisi de communi omnium suffragio. Ita Henricus apud socerum exulavit. Bernhardus dux usurpavit sibi Saxoniam superbissime. Dithmarsiam conatus adimere Adolfo, itemque Todesloam et vectigalia Lubecensium, frustra fuit. Adolfus enim, adiunctis sibi Raceburgensi et Suerinensi comitibus, destruxit Lavenburgum, depopulatus est Sclaviam. Boruinus, Henrici Leonis gener, filius Pribislai, Rostochium obtinuit et Mechlenburgum, roboratus et Pomerani Ducis auxilio. Niclotus et Boruinus capti, ille a Bogislao, hic a Germaro Rugiano, ea dimissi sunt lege, ut Canuto Danorum Regi, qui Waldemaro successerat patri, clientum fide subessent, Canutus, Absolonis Lundani Roschildensisque Antistitis subnixus prudentia et viribus Sclaviam pleramque suae ditioni subdidit, indignante Imperatore. Coepere tum pietas, et bonarum studia litterarum caput attollere per Daniam, conditumque ab Absolone Soranum monasterium, et aliae meliorum artium officinae.

Anno eius saeculi LXXXII, Fridericus filium suum Henricum, Comitiis in Moguntinensibus gladio accinxit, et Caesarem designavit; ubique grassante in monachis superbia, quod religio peperisset divitias, et filia praefocasset matrem. Abbas Fuldensis sinistrum Caesaris latus, prae Coloniensi praesule, ambitioso


page 453, image: s453

claudere conatu voluit, sed irrito. Sequenti anno oborta lis Caesari cum Lucio III Papa, quem Consulum nomen abolere annixum, Romani expulerant urbe, fautoribusque eius eruerant oculos. Lucius enim pollicitus restitutionem iis, qui sub Alexandri schismate ordines amiserant, mutaverat postea consilium. Disceptabatur et de principatu Mathildis, quem Caesar Imperio, Papa Ecclesiae datum affirmabat. Praeterea Trevirorum Episcopum Rodolfum defendebat Caesar, quod suo esset electus suffragio, Papa probabat Volomarum, a maiori Canonicorum parte designatum. nec Augustalia dabat Henrico Lucius, nisi pater imperium deponeret. Interim morante in Italia Friderico, Henricus Leo, expleto exilii triennio, reversus est Brunsvigam, Imperator Guilelmi, Siculorum regis sororem Constantiam, dedit filio suo Henrico coniugem, celebratis magnifice nuptiis apud Mediolanum, perque id coniugium Sicilia Apuliaque ad imperium rediere. Henricus Rex, de pace agens inter Conradum Moguntinum et Landgravium Thuringiae, in cenaculo Erphordiano, tristi est exterritus casu. Rupto enim derepente pavimento, quattuor comites multique nobiles in cloacam deciderunt, turpi confecti morte, quidam ingenti cum vitae periculo extracti documentum fuere, quam displiceant Deo de lutosis putidisque rebus dissidia.

Defuncto sub haec Veronae Lucio Papalem ascendit thronum Urbanus, qui quod Mediolanensis erat, acceptum a patria odium adversus Caesarem, propagavit, atque ob turbatam Italiae pacem, Turbanus dici meruit. Cum vehementius urgeret traditum a decessore certamen, iamque in Fridericum coqueret diras, praeventus morte est, sicque Imperator maledictionis eius iaculum evasit. Vitriacus et Platina dolore animi exstinctum referunt, quem ex calamitate Christianorum amissa Ierosolyma, contraxerit: Quae quomodo occiderit, paucis erit exponendum.

Balduinus IV corpore quidem leprosus, at animo validus, cum caelibem e morbo torum elegisset, sororem suam Sibyllam Guilelmo Montisferratensi elocaverat, ex quo illa filium tulit posthumum Balduinum. Mortuo interim Noradino, Damascena Syria potitus erat Saladinus, acer, impiger, audax, liberalitate mira, in acie ferox, in victoria mitis, nulla voluptate nisi dominandi, animo magno verius quam pio. Idem Noradini filium Alapiae regnantem, exuerat imperio; Tripolitanum Comitem, regni sacri tutorem, auxilium ferre Aladiensi parantem, beneficiis demulserat, redditis ei obsidum nobilissimis, qui apud Barbaros detinerentur.

Anno quarto regni Balduini, Philippus Flandriae Comes Ptolemaidem (quae et Accos) classe tenuit. Coeptum agitari de invadenda Aegypto. Sed cum Saladinus universas eo copias cogeret, deposito consilio, obsessa a Christianis Arethusa. Sic vacuum milite regnum Ierosolymitanum ingressus Saladinus, omnia ferro et igni miscet, Ascalonem XXVI milibus equitum petit. At Balduinus, supra aetatem fortis, palabundos nactus Turcas, admirabili victoria potitur. Ferunt equitibus CCCLXXV, peditumque paucis cohortibus, ingentem illam hostium vim succubuisse. Auctor est Tyriorum Pontifex, eius belli aequalis, e quo haec descripsimus, Turcarum nobilissimos, qui Arabice. Amiri vocitantur, servos sive bello captos, sive emptitios, sive vernas, assuefacere disciplinae militari: ac ut cuiusque profectus animi indolisve fuerit, ita eos honoribus, stipendiis, fortunis augere, qui lingua eorum Mamaluci appellantur. Horum delectissimis stipatus Saladinus, non nisi fusis omnibus, finem pugnandi fecit. Ab Arethusa vero robur Latinorum veterum novorumque, re infecta, decessit. Saepe bellum intermissum repetitumque, ambigua utrinque sorte. Odo Templariorum magister, homo


page 454, image: s454

nequam, captus ab hoste, in carcere interiit.

Intrantibus sub haec regnum Boemundo Antiocheno, et Raimundo Tripolitano, subveritus Rex, ne quid monstri alerent, sororem suam viduam Guidoni Lusiniano e summa Pictonum nobilitate collocat, cum Saladino indutias facit, mox et Tripolitanus. Hic secundae ab regio genere maiestatis, quod suspectus rerum novarum esset Balduino, prohibitusque ab eo finibus regni, perniciosam rei Christianae iram animo concepit. Saladinus eo tempore, intercepta apud Damiatam navi, qua mille quingenti peregrini vehebantur, solvit indutias, praetexens Antiochenum principem infideliter pacem coluisse. In hunc tendentem Barbarum antevertere voluit Balduinus, nudatoque praesidiis regno, aliquot castella reliquit Damascenis occupanda. Fusus tamen a nostris Saladinus, ne victus diceretur, in Mesopotamiam duxit copias, exegit Noradini fratrem, nec Edessam modo, sed et Carras Parthiamque recepit. Ita potitus a Tigri usque ad Nilum, et a Cilicia ad mare rubrum omni Asia, insuperque Aegypto, nil mirum, si facilem postea de Christianis victoriam habuit, praesertim nec Deum rite venerantibus, nec invicem sibi fidis. Balduinus apud Nazaretham aegritudine correptus valida, pro curationem regni mandarat Guidoni Comiti Ioppensi, sororio suo: Sed, cum socordiorem eum comperisset, anno LXXXV moriens Tripolitanum Balduino puero tutorem constituit. Puer diademate ornatus, paucis mensibus superstes avunculo fuit. Quare Sybilla redditam sibi a Templariis coronam, marito suo Guidoni imposuit, primoribus regni plerisque, et in his Tripolitano, inconsultis. Renata continuo simultas inter Tripolitanum, Raimundum et Guidonem, peccatis Hierosolymitanorum fata approperantibus. Apertum odium minus obfuit: simulatio gratiae reconciliatae res evertit. Saladinus obsidebat Tiberiadem. Ne urbs nobilis amicaque amitteretur, auxilio eundum erat. Tripolitanus, qui antea sub specie indutiarum transitum praebuisset Saladino, non ferens, urbem, uxorio iure ad se pertinentem, foeda cum nominis sui ignominia occupari a Turcis, Guidoni se coniunxit. Mille ducenti circiter equites loricati, peditum ad XX milia censebantur. Hostes cum L equitum milibus aderant. Annus eius saeculi agebatur septimus et octogesimus. Saladinus cognito, Christianos, dissuadente Tripolitano, ad Sepphorianum fontem progredi, aquatione eos interclusit. In sitiente iniquoque loco noctem sollicitam agere compulit. Antequam affectae iam vires totae deficerent, proelio erat decernendum. Sed priusquam consererentur manus, Tripolitanus in fugam se suosque subducit. Reliquos acriter pugnantes, lassitudo, vulnera, ieiunium, aestus, sol, (quod imprimis captarat Barbarus) simul paucitas, ut a summo duce desertos, confecere. Nobilissimus quisque cum rege capti. Capta crux, fatale sacri Regni pignus, Templarii et Hospitalarii a Saladino necati: Cetera omnia Saladino prona exstitere. Insultatum passim nomini Christiano, vacuae prope urbes in potestatem venere Turcarum, Ptolemais, Berytus, Byblus sine sanguine cesserunt. Tripolin dum Comes tradere conatur, noctu mortuus in cubili fertur inventus. Ascalonitae negarunt se parituros Saladino, nisi Ierosolyma expugnata. Guidoni et captivorum nobilissimis libertatem obtulit Saladinus, si Ascalonitis deditio persuaderetur. Sancta urbs undenonagesimo, quam de Barbaris recepta fuerat anno, Sexto nonas Octobris Victori Saladino, cum non superessent, qui propugnarent, circumsiderenturque, conditionibus reddita est, ut nostris incolumibus abire liceret. Latini emigravere, in quibus regina fuit. Reliqui Christiani nominis remansere, Graeci, Syri, Armenii: Iacobitae, Georgiani, Nestoriani; Terna nomina, illa gentium, haec sectarum.


page 455, image: s455

Heraclius Caesar de Persis Cosroeque crucem recuperaverat, tunc Heraclio Patriarcha rursus amissa est, quem neque caste neque integre vixisse ferunt. Urbano II Pontifice sancta urbs recepta. Urbano III recidit in servitutem. Inde cum Ascalonitis convenit, ut rege et magistro Templariorum dimissis, urbs traderetur. Iuravit Rex, se ius regni armis ultra non prosecuturum. Sed fidem hosti religionis haud servandam, visum malae fidei patribus.

Tres tantum urbes Tripolis, Tyrus et Antiochia Christianis remansere. Fama rerum in Oriente adversarum animos Pontis´ficis Augustique Germani, ac regum Optimatiumque maerore implevit. Urbanum secutus Gregorius VIII, decessit Pisis, Pontificatus die LVII. Ita Pontificatus ad Clementem III devolvitur. Hic statim de bello in Saracenos gerendo proponit edictum. Nam Saladinus secundo victoriae cursu usus, iam civitates quinque et viginti de principatu Antiocheno ceperat, ipsamque Antiochiam, corrupto largitionibus Patriarcha, occupare parabat, occupassetque, nisi Guilelmi Siculi classis desperatis rebus levamentum attulisset.

Adeo Deus Christianorum vitia gravius, quam infidelium inscitiam immanitatemque ulciscitur.

Ceterum Imperator Fridericus, sumpto crucis signo contractis XXX milibus militum, ereptum ivit Turcis Palaestinam. Negatum sibi a Bulgaris transitum ferro aperuit, Graecam astutiam Germana fortitudine prostravit, Philippopolin expugnatam diripuit. Hibernavit Orestiade et Philippopoli, invito Isaacio Angelo, Imperatore Byzantino. Isaacius ille, recepta de Siculis thessalonica, captivos eorum fame et siti confecerat, stolide persuasus, licere quod libeat victori de victis. Sed a Cypri Tyranno Isaacio Comneno, et Valachis (qui Mysi olim) rebellantibus, eurumque destinato domitore Alexio Brana, passus erat in suis, qualia fecerat aliis. Branam forti opera conradi, marchionis Montis ferrei prostraverat, qui exinde Tyrum abiit, eamque urbem mascule adversus Saladinum est tutatus. Isaacius a Dositheo quodam, monacho fatidico delusus, opinabatur Byzantino imperio insidiari Alemannos, ac proinde omni eos iniuria afficere cogitabat. Nicetas Choniates, qui tunc praeerat Philippopoli, aegre eum de sententia deduxit. Tandem vi territus Graecus, placavit sibi muneribus Fridericum, et data, quantam vellet, annona, structisque summo studio navibus, eum per Propontidem in Asiam cum exercitu transvexit. Angliae Franciaeque reges primum bello intestino, deinde Anglo mortuo, et Richardo filio succedente, tempestatibus impediti sunt, quo minus Fridericum mature sequerentur.

Ille benigne exceptus a Laodicenis, omniaque bonis bona imprecatus, Turcarum fines intravit. Choechosroem Sultanum Iconiensem filii sui expulerant. Hi cum barbarica feritate, pro commeatu quem promiserant, ferrum et insidias pararent, Alemannorum virtute sunt concisi: Sultanus ipse ad deditionem coactus. Tantae ad Iconium strages Turcarum editae, ut unus Ismaelita cc stateres pollinctoribus penderet, uti cadavera e suo tantum horto exportarent. Unus Germanorum, isque lassatus ex itinere, L Turcas profligavit. Quo spectaculo attoniti Barbari, datis obsidibus, per fines Fridericum suos benigne deduxere. Fridericus supplici Sultano restituit Iconium, exercitumque spoliis ditatum Tharsum versus direxit, ubi et Armenii laetanter ad eum confluxerunt. Sed (o inexplorata hominibus Dei iudicia!) cum in flumine (Cydnum vocant aliqui) lavandi refrigerandique sui causa nataret, vorticibus hauritur aquarum, extractusque ingenti labore militum, triduo elinguis, accepto Domini corpore, diem clausit extremum, Princeps nulli virtute aut Christi amore secundus, quem quieti et deliciis domesticis longe praetulit,


page 456, image: s456

imperio functus annos XXXVIII.

Maestissimas velut defecto capite copias, Fridericus iunior, Caesaris filius produxit Antiochiam, ubi exitiali correpti tabe plerique cesserunt fatis. Reliquias egregius iuvenis Christianis in obsidione Ptolemaidis desudantibus aggregavit, mox febri ibidem confectus. Patuit ita omnibus, nondum desaeviisse iram aeterni Dei, absque cuius favore vel honestissime agitata publico nihil conferunt.

Haec aetas fertilis scriptorum visa, Ioannis Sarisberiensis Clerum obiurgavit, nugas curialium irrisit. Petrus Blesensis multa sapienter scripsit. Guilelmus Tyrius, Ierosolymitanam, Nicetas Choniata Byzantinam, Urspergensis Abbas Conradus, Otho de S. Blasio, Godefridus Viterbiensis, Robertus de monte Latinam; Guilelmus Neubrigensis, Rogerius de Hoveden Anglicanam: Helmoldus Butzaensis Sclavicam, Saxo Grammaticus Danicam Historiam in litteras misere. Ioachimus Abbas Calaber etiam praedictionibus pollere creditus.

HENRICUS VI, CAESAR GERMANICUS, ISAACIUS ANGELUS, ALEXIUS III ANGELUS, qui et COMNENUS.

POstquam Syriacae expeditioni se dedisset Fridericus, Henricus VI, superstite adhuc patre successor designatus, imperii administrationem adiit. Leo interim Saxonicus, ob invasam Thuringiam, captumque Landgravium, novi damnatus a Friderico exilii, ne deesset occasioni, absente Caesare Stadam appulit, ibique exceptus ab Hartuico Bremensium praesule est, sperante se viri bellatoris auxilio Tithmarsos, Woldemari nuper Dani, Sclesvicensis Episcopi, ditionem amplexos, ad Bremensem dioecesin revocaturum. Nec spes eum fefellit. Holsati Stormari, quod Adolfus comes abesset in Syria, proni transibant in partes Leonis; Hamburgum, Plona, Etzehoa restituuntur. Dithmarsi cum universa Holsatia auctoritatem secuti Ducis. Hac ille tumens felicitate, Bardevicum, nobilissimam eo tempore urbem, quam Bernhardus Anhaldinus praesidio firmaverat, expugnat et excidit, templa domusque sacras delet igni. Exemplum tam atrox subegit Lubecam, ubi erant Mechtildis, mater Adolfi, cum coniuge eius et Dasselio Comite. Mox et Lavenburgum ab Henrico receptum. Ceterum Holsati, miseratione exulum mutatis animis, dum Sigebergam obsident, capiunt legatum Henrici, capiunt Helmoldum Suerinensem, seque ad Comitis Dasselii partes transferunt; qui per absentiam nepotis sui reliqua Holsatiae tenebat. Ea res fortunas Henrici deminuit. Accessit et Imperatoris Henrici ira, qui Brunsvigam vastaturus, cum parum promovisset, Hartuicum Antistitem, belli huius facem, expulit Bremensi territorio. Henricum, interventu praesulum quorundam, Fuldae recepit in gratiam, ea lege, ut Lubecae mediam partem redderet Adolfo, cum universa Holsatia; destrueret Lavenburgum. In has conditiones obses datus Leonis filius, qui paulo post decessit Augustae: alter Henricus iunior militavit Caesari, in Italiam eunti, qui Romae Caelestino III, Clementis successore, coronam obtinuit, restituto ei Thusculano. Romani receptum oppidum ilico diruerunt, magno imperii, cuius asylum fuerat, dedecore. Bertoldus Zeringius, qui ante duodecim annos Friburgum condiderat, Bernam anno XCI huius saeculi egregiam urbem exstruxit. Roma in Apuliam movit Imperator, regnum cis transque fretum Siculum, uxoris nomine, quae Rogerii Siculi filia esset, sibi vendicaturus. Romanus Pontifex eas terras, morte legitimi Regis Guilelmi, redire ad summam sedem contendebat. Tancredus, pellice procreatus


page 457, image: s457

Rogerii, opibus et studiis domesticae nobilitatis plus poterat. Itaque iam studiosior Caesaris causae, quam Tancredi erat Caelestinus, cui tamen, si Arnoldo fides, possessionem illarum terrarum, ante Caesaris adventum indulserat. Tancredus paulo ante Philippum Augustum Francum, et Richardum Anglam reges, e Sicilia dimiserat, Francum tamen prius; qui in Syriam delatus, velut caelo missus, refecit Latinos, iam vicesimum tertium mensem Ptolemaidi assidentes, cum multa tamquam eorum, qui obsidebantur, clade. Ex eo obsessi artius premi coepti. Anglus serius Messana solverat, extorto prius dotali auro Siculis, quod sorore sua sine liberis mortua, sibi ut heredi reposcebat. Tempestate in Cyprum compulsus, cum littoribus arceretur, virtute terram tenuit; insulaeque tyrannum Isaacium Comnenum bello cepit. Totam insulam sui fecit iuris, praesidia arcibus imposuit. In itinere maximam Saladini navem intercepit. Ita exscensione ad Ptolemaidem facta, obsidentibus se coniunxit. Tantum non capta urbs erat, certa internecione si vi expugnaretur. Deditio facta hac lege, ut cives et praesidiarii ad Saladinum deducerentur, Christiani crucem, et quicquid captivorum in vinculis esset, reciperent. Leopoldus ibi Austriacus vexillum suum in turri quadam posuerat; Richardus id deici, et luto conculcari iussit, gloriam captae urbis sibi vendicans. Cum vero crucis signum non compareret, fraude id factum interpretatus, quotquot Barbarorum ei obvenerant, ad septem milia interemit. Francus prudentior, suorum permutationem fecit. Pestilentia in Syria plus L Pontifices principesque absumpserat inter paucos dies: In quibus Philippum Flandrum, et Sibyllam reginam cum liberis quattuor. Francus valetudine affectus, irritatusque insuper Richardi aemulationibus, Othoni Burgundieo quingentos equites, decem peditum milia reliquit, repetitoque mari domum revertit.

Simile infortunium Henrici Caesaris consilia de Neapoli et Apulia interrupit. Nam miles aestu et pestis saevitia exhaustus, occupatis iam CLX castellis, a Neapoli re infecta discessit, omnibus pene ductoribus amissis. Quo comperto, Salernitani ad gratiam Tancredi recuperandam, Constantiam Augustam apud se degentem, custodibus sepsere, nec nisi fulmine Caelestini territi, libertati eam reddidere post biennium. Sub haec Henricus Leo Holsatiam et Lubecam, ut convenerat, minime restituens Adolfo Comiti, iam reduci e Palaestina, armis Bernhardi ducis et othonis Brandeburgici adiuto, cedere coactus est. Adolfus etiam Stadam cepit, et Lubecam. At a Canuto Danorum rege, ob adiutum praesulem Waldemarum, bello petitus, pacem pecuniis redemit. henricus Iunior, Leonis filius, ducta Palatina Principe, patruo Caesaris genita, tandem gratiam eius emeruit, discussisque in Saxonia bellorum facibus contentus Brunsvigia et Luneburgica ditione Leo in pace decessit.

In Syria, post Philippi Franci abitum, uni Richardo Christianorum omnia parebant, dempta Tyro, quam Conradus tenebat, Ferratensis Marchio, cui Elisa, Sibyllae reginae soror nupserat. Is, (ut fama tulit) immissis a Richardo Assasinis percussoribus, dum otiosus Tyri in foro inambulat, peremptus est. Elisa vidua conciliante Anglo, iungitur Henrico Campaniae Comiti, sorore nato Richardi. Guidoni regi semel salutato persuasum, ut regnum Cypri a Richardo capesseret, cederetque iure, quod sibi esse in regnum Hierosolymitanum, ceteramque Syriam contenderet. Guido in Cyprum transmisit, sublatis secum rebus suis: quo regno Lusinianorum familia usque ad trecentos annos potita est. Haec Ptolemaide acta, inde ad tentandam Hierosolymam itum, occurrensque apud Antipatridem Saladinus, acerrimo proelio victus est, tot barbarorum milibus caesis, quot illa patrum


page 458, image: s458

memoria una acies vix absumpserat. Fortitudinis palma eo die Iacobo Aveniensi Comiti opinione omnium tributa, eaque illi morte empta.

Prope in oculis erat urbs sancta, quae accendere animum debuisset una tot hominum conatibus petita. At Richardus causatus hiemem instare, Ptolemaidem reduxit copias, Franci Tyri hiemarunt. Inde cupidine tactus revisendi patriam, quod diceretur Ioannes frater eius regno Anglicano, Philippus Francus Normanniae insidiari, in quinque annos indutiarum conditiones ab Saladino accepit; ut continuo muros Latini diruerent urbium Ascalonis, Gazae, Dari, et aliarum, quascumque post receptam Ptolemaidem munivissent. Id erat, ut tanto duorum regum, tot principum conatu nihil actum videretur; utque in Syria ac Phoenice nihil integrum praeter Tyrum, Ptolemaidem, Antiochiam, nostri obtinerent. Cum fluctibus in Illyrici oram eiectus, sumpto Templarii habitu, per Pannoniam iter faceret, agnitum ex annulo per hospitem Leopoldus Austriacus cepit, et ad Caesarem Henricum duxit, multis criminibus oneratum. Duodeviginti menses custoditum non dimisit Caesar, nisi centum milibus ac quingentis pondo argenti redemptum.

Continuo auro Anglico auctus, in Italiam duxit exercitum, mortuoque Tancredo rege, cum filio eius Rogerio adhaererent populi, Campaniam, Lucaniam, Apuliam, Brutios, Siciliam in ius ditionemque redegit. In coniuratos quosdam, qui necem Henrico intentarant, atrocius animadversum ferunt, alios rebellionis insimulatos, exquisitissimis tormentis periisse. Atque haec agitanti Caesari Augustam iam quinquagenariam, Panormi peperisse filium Fridericum, postea Augustum. Reperta et Panormi Irene, Isaaci Graeci Augusti filia, quae desponsa Rogerio fuerat. Eam Henricus Ph lippo fratri nuptum dedit, eumque ducem creavit Thusciae. Manfredi uxor, filius, et filia thesaurique incredibiles capti.

Hortante instanteque Caelestino, ut Caesar tam secundis rebus Syriacam susciperet expeditionem, domesticas occupationes, ac nondum firmatas opes suas causatus, duces cum exercitu in Asiam mittit, Conradum Moguntinum, ac Henricum Saxoniae ducem, Palatinatu etiam nuper potitum. Novae autem semper res in Syria exoriebantur, Henricus Campanus, capta a Saracenis Ioppe, iam aut reditum cogitans in patriam, aut peregrinorum Teutonum expulsionem, dum Ptolemaide superiorem aedium partem incautius circumit, praeceps delatus exspirarat. Elisa matrimonio copulatur Haimerico, Guidonis Lusiniani fratri, iam Cypri et Ierosolymae regi salutato. Sublatus et Nostrorum terror Saladinus. In cuius, ut iusserat, funere, qui signifer in proeliis esse consueverat, praetulit lancea sublimem interiorem illius tunicam, clamitans; Illud unum ex domitore Orientis restare. Filios eius undecim Saphadinus patruus omnes necavit, praeter unum Noradinum, Halapiae Sultanum, fide virtuteque paternorum amicorum tutum a patrui insidiis. Ea quidem ingens erat reparandarum rerum Christianis occasio: Sed illi iisdem languentes dissidiis, ultorem Deum vix sero agnoscebant.

Nec deerat suum Hispaniae terrae malum. Dani, Frisii, Hollandi, coniunctis classibus Barbariae Africanae bellum intulerant, quod non contenta finibus suis Hispaniam tentaret ureretque, Sylvinam Saracenorum urbem vi captam diripuerant, et everterant. Inde in Siciliam profecti, Iacobo Aveniensi se adiunxerant, in Syriam tunc ituro. Eam cladem ulturi Numidae, Mauri, Afri, transmisere in Hispaniam, congressique cum Alphonso Castellae rege, tantam vastitatem victores edidere, ut etiam Gallos metus incesserit, ne illi Pyrenaeum saltum sibi putarent transcendendum.

Balduinus Philippi Flandri, qui in


page 459, image: s459

Syria perierat, sorore natus, ex hereditate Artesiam sibi asserebat, beneficii nomine Flandris a Franco attributam. Eodem tempore Francus dotem repetebat germanae, cui Rex Richardus repudium dederat. Foedus a Franco cum Balduino ictum ut eius esset Hannonia, Atrebates Franci. Ductam deinde Canuti Danorum regis sororem dimittere ausus Rex Philippus, praetenso propinquitatis nomine, recipere eam ad se Synodorum auctoritate coactus est. Bellum cum Richardo varia sorte tractum.

In Sicilia seditiones exercuerant Henricum, iam LX hominum milibus instructum, quos ad Palaestinam ablegarat. Contigit autem ut comprehenderet perduelles, et regem adversum se creatum, diademate clavis acutissimis affixo capiti, necaret filios eius suspendio ig nique. At tertia expeditione principes Normannorum crudelius persequendo, ipsam a se alienavit Constantiam, qua conspirante cum popularibus in castro quodam obsessus, ad uxoris arbitrium pacem iniit, mitigatisque oratione Siculorum iris, de cetero Palaestinam curae habuit. conradus Moguntinus eius legatus, regem Cypri corona insignivit. Inde Sidonem delati principes, urbem destruunt, Berytum expugnatam instaurant, Toroniam obsident, iamque illud conditionibus recepturi, ferali invaduntur discordia, atque occurrentibus auxilio Barbaris, Tyrum et Ptolemaidem recedunt. Percrebescente tum morte Imperatoris, qui ex venatione aestuans, largiore gelidae aquae haustu febrim, ex febri interitum attraxerat, Archiepisopus Duxque quorum in deligendo Imperatore auctoritas praecipua esset, nulla obsecratione Francorum, qui Simone Ferratensi Duce advenerant, retineri potuere. Factae igitur indutiae, cautumque, ne Tyro et Ptolemaidi arma inferrent Barbari, qui fuit annus eius saeculi duodecentesimus. Henricus imperaverat octennium.

Haec inter Isaacius Angelus, homo vanus et sacrilegus, deliciarum melior quam belli, a duobus Pseudalexiis, qui se Manuelis Augusti filios asserebant, infinitisque aliis exagitatus tyrannis, a Walachis insuper per exactiones incitatis ad rebellandum, varias accepit clades. Illi non contenti agrorum populationibus, urbes quoque non paucas, in his Anchialum, Sardicam, Barnam, devastarunt. Constantinum Angelum, acris, sed insolentis animi iuvenem, qui terrori Mysis erat, postquam ob affectationem imperii oculis multatum acceperunt, manifestam per irrisionem multos annos precati sunt patruo eius Isaacio, gnari, florituram Valachorum Remp. tam ignavo hoste. Isaacius enim imperii securus, modo Balsamonitae morbido, modo pueris permittebat gubernacula, convivia struebat in colles panum, saltus ferarum, piscium maria, vini flumina, vestibusque se et unguentis instar pavonis ostentabat. Aliis largiebatur, adulter abat monetam, auctionabatur magistratus. Tandem consulto Basilacio praestigiatore de sorte sibi imminente, subsannatur ab eo. Magus imaginem Caesaris in pariete pendentem oculis spolians, mox fidem praestigiis secit. Isaacius a proprio fratre, quem forte in castris reliquerat, fugatus captusque, et confestim oculis exutus est, anno dominationis X, aetatis XL, diceres excaecatum corpore, qui animo videre noluerat; in quo vix quod laudaret reperit Nicetas, nisi quod magnum facit imaginum beatae Mariae veneratorem, dignum sane umbratili numine, qui statuam potius Imperatoris, quam Imperatorem praebuerit. Nec illo oculatior fratricida Alexius, suspensa adversus Scythas expeditione, largitionibus emercatur auram popularem: Byzantiumque coronandus festinat. Eum equus Caesareus recipere dorso abnuit, ac vi impositum excussit, fracto diademate, ut brutum animal indignari intelligeres, cum civitas regia sceleribus serviliter plauderet. Solutus inde in voluptates, et communicato quasi cum


page 460, image: s460

Euphrosyna, impudica coniuge, imperio, in Pseudalexium movit, sed proelio lacessere non ausus hominem plebeio favore subnixum. Eo autem nocturnis insidiis iugulato, impetitur ab Isaacio Comneno, qui a Richardo Anglo cuidam amico donatus, cum servitutem arte evasisset, novas tyrannidis spes conceperat. Sed et hoc venenata potione interempto, frustra Valachis pacem obruit, doctis et duces Graecorum, et Caesares ipsos in fugam agere. Ipse contempto Angeli, sumptoque Comneni cognomento tumens, nec Scythis Valachis, nec Persis Galaticis resistere idoneus, utrinque carpebatur.

Henricus Imperator provincias omnes, ab Epidamno ad Thessalonicam usque sibi, ut Siciliae regi vendicabat, veteresque offensas, patri Friderico et Conrado propatruo illatas ulturum minabatur. Ostentantem divitias vestiumque elegantias Alexium, irriserunt Alemanni muliebria ornamenta viri.

Alexius cum tributum a subditis non impetraret, ad pacem redimendam, sepulcra Imperatorum scrutatus, LXX centenarios argenti, aurique nonnihil inde corrasit, quod Germano augusto penderet, principi pallido et severo, atque vix vesperi curanti corpus, uti quidem Nicetas memorat. Sed eum ingenti cum Siculorum gaudio, plausuque Alexii, mors rapuit, priusquam funebris pecunia aerarium eius subiret.

Eo tempore Theodorus Balsamon, vir eruditus, Antiochenae praeerat Ecclesiae, Constantinopolitanae, post Dositheum praestigiatorem, Georgius Xiphilinus praesidebat. Fulco presbyter per totam Franciam homines a vitiis revocare studuit, non sine notabili auditorum emendatione: Sed quo fine defecerit, ignoratur.

PHILIPPUS II. SUEVUS, ALEXIUS III COMNENUS, ALEXIUS IV ISAACII ANGELI Filius, ALEXIUS V DUCAS MURZUFLUS, BALDUINUS FLANDER, BYZANTINI CAESARES.

HEnricus VI, filium suum infantem designaverat successorem, solo Coloniensi praesule refragante. Paulo ante mortem destinatus Germaniae filium, evocaverat Philippum fratrem, cui nuper, exstincto altero fratre Conrado, Alemanniae Ducatus cesserat. Ille perducto Romam infante, decessisse comperit Caesarem in Sicilia, remissoque ad matrem Friderico, haud fine vitae periculis in Germaniam reversus, id egit, ut rata maneret nepotis sui electio, ipse ut patruus tutelam imperii capesseret. Decreta ei potestas Arensbergae, plerorumque principum suffragiis: sed Coloniensi, Treviro, et Henrico Palatino invitis, qui Bertoldum Zaringium ad summam potestatem extollebant. zaringius amicorum suasu detrectavit honorem, cumque Leopoldo Austriaco, Landgravio Thuringiae, et Rege Bohemiae partes Philippi amplexus est. Nihilominus Episcopi, ab Innocentio Papa incitati, qui Barbarossae familiam, Pontificiae ambitioni adversantem oderat, accitum ex Anglia Othonem, Henrici Leonis filium, Caesarem creant Coloniae, praesidio etiam subnixum Richardi, et mox Iohannis, regum Angliae avunculorum suorum. Iohannes enim Richardo fratri, in obsidione castri Cuiusdam Aquitanici sagitta traiecto, successerat. Tantum ea principum dissensio emolumenti attulit curiae Romanae, ut exclamet aequalis eorum temporum Abbas Urspergensis: Gaude mater nostra Roma, quoniam aperiuntur cataractae thesaurorum in terra, ut ad te confluant rivi et aggeres nummorum in magna copia. Iucundare


page 461, image: s461

super adiutrice tua discordia, quae erupit puteo infernalis abyssi, ut accumulentur tibi multa pecuniarum praemia. Habes quod semper sitisti, decanta canticum, quia per malitiam hominum, non per tuam religionem orbem vicisti. Ad te trahit homines, non ipsorum devotio, aut pura conscientia, sed scelerum multiplicium perpetratio, et litium decisio, pretio comparata. Quam haec ille vere, docent, quae dicta hucusque e scriptoribus suorum temporum: Et haec ipsa duorum Caesarum tristissima dissidia. Philippus enim Augustalia tenens ornamenta et opes, multos promissis, multos minis ad se traducebat: Otho Aquisgrani coronatus a Coloniensi et Treviro, iura iactando et loca, summique auctoritate Pontificis, Philippi partes subinde diminuebat.

Certatum utrinque armis, quae cum a parte Othonis essent debiliora, adiuta sunt aliquandiu fulminibus Innocentianis, sed Philippo innoxiis. Tota enim fere Germania bellis involuta, Argentina, Colonia, totaque superior Teutonia perdomita a Philippo fuit, Saxonia Othoni suo adhaerente. Primislaus Bohemiae Rex, initio vastando Saxoniam, sibi et successoribus regium nomen a Philippo meruerat: sed ob repudium sorori Marchionis Misnici datum, offenso Philippo, Othonem adeo coluit, ut Othocarus exinde diceretur. Conradus Moguntinensis reversus e Palaestina, quietemque reducere cupidus, insperata praeventus erat morte: Ecclesia schismate distracta, duobus in cathedram insilientibus, Philippus Imp. Probabat Leopoldum Vormatiensem, qui Moguntiae remanebat, discedentem Siffridum Innocentius. Octennio integro Moguntinenses, fidelium communione exelusi a Papa, simulata eius rei ignorantia, nihilominus sacris operabantur; Hermannus Landgravius Siffridi tuebatur partes, et Philippum Erphordiae obsidebat. philippus item a Bohemo et Thuringo non desertus tantum, sed et oppugnatus, clam egreditur Erphordia, et terras eorum ferro ignique vastat, donec recedente Othocaro, hermannum reduxit ad obsequium. Henricum Palatinum a fratre Othone minis abstraxit: Bohemum dimidio regno multavit. Coloniensis Adolfus muneribus expugnatus, Aquisgrani Philippum consecravit, anno decimi tertii saeculi quinto. Duces Brabantiae et Lotharingiae ibidem recepti in fidem, Siffrido Moguntino a latere Papae fulmen dirarum intentante Adolfo, quod et vibratum eo anno, et Adolfus dignitate sua exutus est, suffectusque ei Bruno, praepositus Bonnensis. Quae res dioecesin Coloniensem omnibus iniuriis reddidit obnoxiam. Capta a Philippo Nussia, obsessa Colonia, copiae ab Anglia venientes dissipatae, Bruno novus Antistes, Wassenburgi captus. Otho sub fide admissus ad colloquium, in Angliam abiit, auroque onustus in Germaniam revertit. Philippus anno eius saeculi septimo, redacta in potestatem Colonia, iniustas exactiones abolevit, atque ut diuturnis bellis finem imponeret, elocatione filiarum principes sibi obstringere artius, aut conciliare studuit. Bohemo Wenceslao, et Duci Brabantiae, despondit duas natu maiores: Innocentii Pontificis, qui fortunam secutus, ab Othone semet ad Philippum transtulisset, nepotem Richardum sibi devinxit tertia. Othoni aemulo quarta destinabatur, ut adeo Bellonae faces hymenaeis exstinguerentur, afflictaeque Germaniae lene e regiis nuptiis medicamentum proveniret. Sed strenuo, doctoque, et egregio principi unius filiae matrimonium capite stetit. Otho Vitelspachius Palatinus, cui eam ob caedis cuiusdam probrum denegaverat, repulsae, dolore accensus, Imperatorem nefarie in ipso palatio Bambergensi, dum salutare simulat, interemit, anno Christi MCCVIII, imperii X. Urspergensis cruentam mortem ideo putat Philippo immissam divinitus, quod pecuniis exhaustus, multas Ecclesias et monasteria nobilibus oppignoraverit, ut


page 462, image: s462

esset, unde militibus stipendia persolverentur. Nobiles enim isti non tam patronos se fiduciarios Clericorum, quam Tyrannos aut expilatores gerebant.

Ardente civilibus dissidiis Germania, Marchio Brandeburgicus rem suam facere molitus, Sclavos quosdam Canuto Danorum regi subiectos, ad se traxerat. Regis legatus Petrus, Roschildensium Antistes, classe ingressus Oderam, exposuit in Marchia militem, et congressus acie cruenta, captus est. Sed delinito custode elapsus, Marchionem, adiuvante Adolpho Holsato, vastantem Sclaviam, meliori marte oppugnavit. Reinholdesbergum, vetus ad Eidoram flumen castrum, Adolpho extortum. Sociatus inde Petro Valdemaro Sclesvicensium Duci, Regis germano, Comitem fere omni ditione exuit. Lubecam occupavit deditione. Scacco quidam Thitmarsiae comes impositus. Adolfus a Valdemaro cum oppido Hamburgensi captus. Accessit tandem et Travemunda Sigebergumque: mortuoque Canuto, frater eius Valdemarus 11, Rex Danorum, Sclavorumque, et Nordalbingiae Dominus Lubecae salutatus; Lavenburgum munitissimum ad Albim castrum, pro liberatione Adolfi deditum Regi est. Valdemarus Episcopus Slesvicensis, qui cum Adolfo sensisset, pulsus Episcopatu, cum postea Philippi Caesaris auxilio Bremam se contulisset, a Burchardo Antepiscopo eiectus est; rex Valdemarus ei defendendo Horneburgum communivit. In quem meditatus expeditionem Philippus, Bambergae, prout dictum, occubuit. Uxor Irene tam tristi consternata casu, ut erat praegnans, gemino dolore contabuit.

Eodem tempore Imperium Byzantinum a stirpe domoque Irenes ad latinos transierat, mira divinae manus dispositione.

Alexius Angelus, seu, ut malebat ipse vocari, Comnenus, fraterno sanguine madens, ita gesserat imperium, quasi id esset praeesse aliis, voluptatum tyrannidi subesse. Iconiensem Sultanum ob detentum par equorum bello lacessere ausus, Caniam et Tantalum ad Maeandrum fl. oppida amiserat. Barbarus tanta allectabat humanitate Graecos, ut multi, cupide relicta patria, in colonias ipsius commigrarent. Nam crebrae tyrannides subditis sobriam cordatamque vivendi rationem extorserant, plerisque Imperatorum nihil in suos moderati vel cogit antibus, vel facientibus. Inde cum Chryso et Ibanco, Scitharum Valachorumque ducibus, cum improspere pugnatum esset saepius, desidiaque et muliebri mollitie omnia torperent apud Byzantinos, ab armis ad fraudes, aut turpes conditiones descendebatur. Illi permissae regiones, quas occupaverat: Ibanco contra fidem datam vincula iniecta. Nec deerant seditiones interim crebrae, iisque sopitis expilationes, caedes, incesta coniugia, libidines. Interdum metus ad Astrologorum et Magorum venanda ludibria rapiebat.

Inter haec Isaacius, imperio oculisque privatus, liberiori fruebatur exilio. Alexius filius eius custodia eductus, consilium fugae circumspexerat, incitatus a patre, ut a Latinorum opibus recuperandae dignitatis spem aliquam mutuaretur.

Veneti irati Byzantinis erant, veterum nomine iniuriarum, quas Henricus eis Dandalus Dux subinde refricabat. Itaque ad sororem Irenem, Philippo Caesari nuptam, pervectus Alexius, facile obtinuit, ut rationes eius reducendi inirentur.

Philippus proprio certamine, adversus Othonem aemulum, implicitus, Philippo Augusto, Francorum regi affinem commendabat, et proceribus novam expeditionem in Syriam professis, Bonifacio, inquam, Marchioni Ferratensi, Balduino Flandro, et aliis. Divina occasio Venetis visa, qua terrestres Francorum vires maritimis suis sociarentur. Aedificata toto triennio classe, ad egestatem redacti, qui crucem sumpserant,


page 463, image: s463

ingentem vim auri a Venetis mutuantur, inde Iaderam, quae a Venetis desciverat ad Hungaros, perdomant, contempto Innocentii fulmine, cuius consilio reges duo Hungarorum intestinum bellum in Syriam transtulerant. Alexius nihil non pollicitus Latinis, inter alia et depravatae eorum religionis commercium, excipitur classe, et Byzantium perducitur, iam multo ante gnaris occidentalibus, Graecum imperium nihil esse aliud, nisi crapulam et ebrietatem, nec aliud Constantinopolin, quam Sybarim illam luxu celebratam, CCL naves vehebant mille cataphractos, peditum XXXM. Istis copiis oppugnata Constantinopolis, fugatus tyrannus Alexius, cum molliter et timide sedisset in solio per octennium, nihilque minus nosset quam bellare. Vulgata eius fuga, Constantinopolitani Isaacium, manu productum aliena ad solium, adorant. Latinis portas patefaciunt, Alexium adolescentem ei collegam poscunt. Datus ea lege, ut senex Augustus rata haberet filii promissa. Sed collatio tantae pecuniae gravis ingrataque Graecis erat, solitis exigere aurum, non pendere. Fremebant, oppignoratum addictumque imperium a puero avarae superbaeque genti. Ergo discurritur ad praedam a Latinis, nec sacro auro parcitur: Incenditur Saracenorum Synagoga, indeque orta flamma pleramque urbem vastat. Nullus statuitur finis modusque exactionum, conniventibus ad iniurias Augustis, ne potestatis suae auctores offenderent, quod indignatio populi, ducem nacta, in saevitiam efferbuit. Erat in urbe vir regii generis Alexius Ducas, ob coniuncta supercilia Murzuflus dictus, qui edito in grassatores fortitudinis specimine, popularem auram meruit. Itaque concursu in templum maximum civitatis facto, iactantur in Caesares, ut malos angelos, convicia, alius Imperator poscitur. Moritur interea senex Isaacius, iam infestus ipsi filio, et ad vanitatem auguriorum suorum pristinam revolutus.

Nicolaus quidam Canabus Imperator dicitur. In eum advocat Alexius Bonifacium Marchionem, Latinosque in urbem invitat, novum Tyrannum depulsuros. Eius consilii gnarus Murzuflus, adiit clam Alexium, docet enotuisse populo insidias, suadet fugam, et quasi liberaturus eum producit e regia, teterrimumque in carcerem conicit. Mox et Canabum e templo extrahit, Alexio guttur elidit laqueo, mense imperii VII. Deinde aliquanto tempore haud instrenue defensa urbe, ad pacem resarciendam egreditur, oppressusque pene a Latinis, refugit intra moenia, novamque oppugnationem paucis diebus sustinet. Ad extremum contemplatus, ni abiret, paratum se brevi obsonium maxillis Latinorum fore, LXXV sumptae tyrannidis die discedit, abductis secum Euphrosyna Augusta, et filia eius, quam deamabat Eudocia. Theodorus Lascaris, gener Alexii Comneni, cum frustra incitari videret ad vim propulsandam Byzantinos, fuga et ipse salutem quaesivit. Ita ad supplicationes versi Graeci, inexorabili Latinorum saevitia spoliati, laniati, et miserrimam in servitutem redacti sunt, exsecrante impietatem eorum Niceta, paulo ante summo Logotheta, tetramque eorum hypocrisin posteris denudante. Latini, cedentibus urbe, quotquot poterant, Graecorum praestantissimis, reliquis semet dedentibus, post innumera scelera flagitiaque, sortiti sunt provincias. Balduino Flandro imperium obtigit, caeci imprimis Henrici Dandali studio, quippe qui eo eniteretur, ne quis Latinorum mari potens, vicinusque Byzantio, tantam adeptus dignitatem, unitis opibus, gravis exinde Venetis exsisteret. Balduinus XXXII aetatis annum non excesserat, piusque ac pudicus prae reliquis, ac dignus eo apice visus. Cum peragratis provinciis Thessalonicam venisset, cives exemplo Byzantinorum territi, introitum in urbem militum deprecantur, perficiuntque officiis, ut redeatur Byzantium, ubi


page 464, image: s464

Bonifacius Marchio iam res novas agitabat. Balduinus eum placavit concessa Thessalonica, quam modeste ingressus Ferratensis, mutato paulo post animo, spoliavit opibus, ostentatoque e Maria Hungarica (fuerat ea quondam Isaaci Imperatoris coniux) filio, Graecos ad se pellexit, ut Beroea, Larissa, totaque Peloponneso potiretur; quod et Factum, Graeciaque occidentalibus collum subdidit, anno Christi supra millesimum ducentesimumque quarto. Balduinus firmandarum opum cupidus, traiecit in Asiam, praemisso Henrico fratre, qui per Idae montis angustias, Adramytium usque processit. Prusa Bithyniae portas ei clausit, clademque haud modicam intulit. Murzuflum erronem maior error Alexius Latissae orbaverat luminibus, Latini eum et de altissima columna praecipitatum, crudeliter necarunt. Alexius solita ignavia ad Marchionem profectus, panis et vini demenso imperium commutavit. Comites eius a Walachorum principe suscepti, Macedonum Thracumque urbes, inque his Adrianopolin et Didymotichum ad defectionem impulere, eoque facinore et Balduinus ex Asia, et e Graecia Marchio est revocatus. Adrianopolis a Graecis defensa, tempus Ioanni Misorum Duci dedit armandi suos, qui interceptos insidiis Balduinum et Latinos, partim occidit, partim vinculis oneratos in captivitatem rapuit. Balduinus unius anni Imperator, maceratus carcere, foeda tandem morte interiit. Nicetas refert, cum pedibus manibusque truncatum, et volucribus escam factum, tertio demum die exspirasse: Scythisque haud multo mitiores Latinos, terram marique rapinis et caedibus complevisse. Utrisque populis victae civitates cum poenas miserabiles darent, ipsi vicissim Latini Scythaeque alternis cladibus atterebant. Dandulus Venetorum Dux, ruptis e fuga intestinis periit, vulneribus Pleae Comes Doloicus; Henricus Balduini frater capessit imperium. Bonifacius Marchio, a Scythis Berrhoea, Serris, aliisque oppidis exutus, Thessalonicae se inclusit. Latini passim a Scythis male multati.

Philippopolis, Rusium, Perinthus, Daonium, Arcadiopolis, Mesena, Athyra, captae destructaeque. Duae tantum urbes Thracum, Bizya et Selybria, rapinas et vastitatem effugere. Latini lupis Byzantio velut ovili insidentibus, Graecia a variis distrahebatur tyrannis. In Oriente Prusa, Nicaea, Lydi, Smyrna, Ephesus, et interiecta oppida, Theodoro Lascari parebant, qui et fabricatis navibus plerasque Insulas subegit. David et Alexius fratres, Andronici quondam tyranni nepotes, alter Ponti Heracleam, et Paphlagoniam, alter Oenooeum et Sinopen urbes, ipsamque Trapezuntem tenebat. Attaliae Aldobrandinus It alus dominabatur. Ita dilacerati imperii membra quaelibet praedonum manus infestabat. Genuenses piratae, pro mercatoribus ingressi Cretam, eius insulae potiti sunt. Vix a quoquam principum in commune consulebatur, quisque sibi captabat dominia, iisque moribus Graecorum Res publicas pene omnes pessumdabant.

Eadem tempestate inter Philippum Galliarum, et Ioannem Anglorum regem, flagrabat bellum, quod Arcturus, Angli fratre maiore genitus, qui potiorem se Britanniae heredem contendebat, ad Mirabellum captus occisusque esset, idque Francus, contemptu legum Francicarum a Ioanne patratum diceret. Arrepta igitur occasione, totam Normanniam armis recuperavit Philippus, ducentesimo et septuagesimo anno, quam attributa Rolloni Dano fuerat. Duodecim inde a Rollone Duces eius numerantur: ex iis sex iidem Anglorum reges. Ac ne quid deesset ad mutationem rerum humanarum, eodem temporis tractu Tartarorum in Asia dominatus, auctore quodam sollerti eius gentis viro, quem Chamum appellarunt, institui coeptus. Et Livonia cum tertium iam haberet Episcopum, e Bremensi Canonico Albertum (Meinardus Sigebergensis primus


page 465, image: s465

fuerat) novum sacrorum militum accepit ordinem, qui pari Pontificum indulgentia, quo Ierosolymitae, ad abolendum apud Livones gentilismum animati, magnas sibi iis in locis opes pepererunt.

Apud Graecos agitata quaestio, an corpus Domini in sacra Cena perceptum, sit maneatque in omnibus incorruptibile, praecessit eius Ecclesiae servitutem. Nicetas haec mysteria silentio veneranda, omnique humana disputatione maiora, pie ac prudenter iudicat.

OTHO IV, GERMANICUS CAESAR. HENRICUS FLANDER, PETRUS ANTISIODORENSIS, Byzantini.

EXstincto Philippo, turbatam valde Germaniam ad tranquillitatem revocare annixus Otho, aemulus eius, multum impendit laborem conciliandis sibi animis principum. Saxones Halbersteti, Alemannos Francofurti ad comprobandum imperium suum induxit. Frequentissima haec fuisse comitia ferunt, quibus multa egregie constituta. Otho Palatinus Philippi interfector proscriptus, possessiones eius heredibus delegatae. Sublata et latro cinia, quibus multi civilium praetextu bellorum insueverant. Firmata VII Electoribus suis iura. Tollendis inter Saxones et Suevos suspicionibus odiisque visum, ut Philippi filia Othonis connubio sociaretur. Obstabat propinquitas sanguinis, quod Othonis pater henricus, avunculus fuisset Friderici Imperatoris, e quo Philippus genitus. Sed ei peccato remedium reperit Papa facillimum. Dispensatum est, ut vocant, imposita culpa universo Monachorum ordini. Abbas quidem publice illam in se suosque transtulit, modo Imperator Cistertiense monasterium suo sumptu strueret, et Ierosolymitis subveniret. Paulo post innotuit, Henricum Caletinum Marescalcum, et Welfonis quondam a Witelspacio occisi filium, supplicium exegisse de Philippi Caesaris interfectore, caputque eius mersisse Danubio.

Otho Imperator perrexit in Italiam, coronamque de Innocentii manu excepit, perexiguo cum fructu suo. Oborta enim statim lis de Mathildis principatu, coniugis quondam Conradi, filii Henrici IV, quem illa olim circumventa a Pontifice Ecclesiae Romanae assignaverat, cumque ab Imperatoribus semper repeteretur, Innocentii astu interceptus fuerat, ardente dissidiis Germania. Otho imperii iura sibi asserenda ratus, et Marchiam istam, et alia territoria, a Friderici II tutoribus praerepta armis recuperare statuit. Eam rem indigne tulit Innocentius, pertinacemque propositi Othonem, nec, nisi iuramenti religione, quo dignitatem imperatoriam se promiserat defensurum, absolveretur, ablata restituere volentem, anathematis vinculo innodavit. Otho vicissim, dispositis passim custodiis, ne cui adeundi Papam facultas esset, interdixit.

Idem Pontifex Ioannes Angliae regem percussit fulmine suo, quod Cantuariensem Praesulem repudiaret, ad arbitrium Monachorum, ab Innocentio seductorum designatum. Nam cum duo alii electi essent, Papa Stephanum Langetonium Cardinalem intrusit, cui suffragantes monachos expulit regno Ioannes, conspicatusque ob id sacra, ex edicto Papae, per universam Britanniam intermitti, multavit reditibus suis Clericos, et fugibundo cuidam plumbeam iniecit tunicam, in qua animam exspiravit. Nimius autem rex in exigendis tributis fuit. Iudaeo cuidam singulos quottidie excussit dentes, donec septimum omni patrimonio suo redimeret. Subegit Hiberniam Walliamque: Alex. Caementario Theologo habuit fidem, dicenti, non esse Pontificis aliena curare regna. Idque ipsum per Galliam Germaniamque


page 466, image: s466

plurimi asserebant eo tempore, addentes, Romanam Ecclesiam esse coetum malignantium, ignarum Euangelii, meretricem Babylonicam, Papam ipsum caput errorum, subnixum suis Scribis et Pharisaeis, Praelatis et Monachis. Episcopos bello se miscentes, homicidarum in numero habendos. Deo oboediendum prae Episcopis; perniciosas esse Cleri divitias et dominationes saeculares; in traditionibus humanis numeranda, quaecumque praeter Scripturas observent Monachi; Conciliis et Synodis non obstringi conscientias. Baptismum et S.S.cenam duntaxat esse Sacramenta, exonerandaque exorcismis et gesticulationibus, praeter divina mandata superadditis. Errasse, qui matrimonio interdixerint Clericis Occidentalibus, quandoquidem et orientales coniugiis utantur. Quod e sacris litteris auctoritatem non habeat, pro fabula censendum; Sacra vulgari lingua, quam omnes capiunt, peragenda. Neminem sanctum, nisi solum Deum invocandum. Consecrationes, translationes, vigilias mortuorum, nihil esse; Crucis signo nullam inesse vim, nec efficaciores ducendas in templo preces, quam in cubiculo. Praestare pauperes vestire, quam ornare parietes. Multa post Gregorium in Ecclesiam irrepsisse, priscis incognita aut damnata; nec esse nisi duas vias, alteram electorum in caelum, aliam damnatorum ad infernum, si bonus sit qui decedit vita, non indigere ope aut suffragio viventium: sin malus, nihil iuvari. Purgatorium nugas esse humanas. Hi aut ab auctore, aut aloco, aut ab hostium ludibriis, vocabantur Valdenses, pauperes de Lugduno, Albigenses, Beggini haeretici; circumibant vicos et castella, prompti et Scripturarum. Eorum loco Innocentius Minores, Francisco magistro, erexit; aliusque ordo Praedicatorum, Dominico inventore, appellatus. Sed quia verbis expugnari haud poterant Valdenses, in arma propulit Papa suos, qui hinc inde plures variis enecarunt suppliciis. Simon comes Montisfortis strenuam navavit Pontifici operam, qui redactos in potestatem, quoscumque minis blanditiisque dimovere haud poterat a sententia, instructo rogo cremavit.

Otho sub haec Imperator, subactis Apulia Calabriaque revertit in Germaniam, iam instinctu Papae et praeconio Sifridi Moguntinensis tumultuantem. Sifridus enim promulgata Imperatoris exsecratione, Bambergae cum rege Bohemiae, et Hermanno Thuringo consilia tractabat de electione Friderici, nepotis Barbarossae, Siciliae regis, cui quondam puerulo dixissent principes sacramentum. Sed pluribus assensum minime praebentibus, frater Othonis, Henricus Palatinus, dioecesin Moguntiacam incendio et rapina devastavit. Imperator, demonstratis Norimbergae causis dissidii inter se et Innocentium, Comitiorum decreto abrogavit regiam potestatem Odoacro Bohemo, eamque filio eius cum VI vexillis assignavit. Thuringiam quoque populatus, quarto demum a morte Philippi anno, celebratis cum filia eius nuptiis, quarto eam die amisit, rebus humanis praepropere exemptam. Eodemque anno Saxones, Westphali, Frisones, Austriaci, in Begginos susceptam expeditionem, cum illi castra et urbes desererent, in Saracenos laudabilius vertere, auxiliatique Hispaniae regibus, Maroccae tyrannum acie devicerunt. Saraceni ad naves suas profugi, plerique fluctibus sunt mersi.

Ferunt et pueros ingenti multitudine, fanatici cuiusdam hortamenta secutos, tamquam per ipsos Palaestina esset recuperanda, in mari et Silvis, miserabilibus leti viis interiisse. Saeviebatur interea in Albigenses, quibus Petrus Aragonum rex et Tolosanus Comes suppetias ivere. Crudeliter utrinque exercitas victorias lego, Petrum bello occubuisse; Albigensium multos, quod fidem suam eiurare nollent, combustos igni. Fervebat eodem tempore inter Othonem et Fridericum aemulatio. Fridericus Moguntiae a praesule et Alemannis susceptus, Innocentii et Italorum suffragiis nitebatur,


page 467, image: s467

suisque opibus. Accedebant et Philippi Francorum regis subsidia, qui perniciosam suis rebus Othonis potentiam duceret, nati sorore Ioannis, regis Anglorum, ob ereptam sibi Normanniam, appetitamque de consilio Papae Angliam, infensi. Ferdinandus Lusitanus, e nuptiis cum Ioanna filia Balduini, Flandriae Comes creatus, cum Anglo sentire visus; exutusque pene ditione a Franco, maiori eam virtute recuperavit. Ioannes Rex transmisit in Aquitaniam, Andegavum antea receptum, novis munitionibus firmavit. Pictones, obliterata pristinae simultatis memoria, ei affuere. Caesar Otho Reginaldo Bononiensi, Ferdinando Flandro, Guilelmo Brabantino sociatus, conflixit cum Franco acerrime iuxta Tornacum, ad Bovinum pontem. Sed cum se inprimis cerneret peti, circumacto ex vulnere equo excessit acie. In exercitu eius CL milia peditum fuisse narrant, equitum vim tantam, ut mille et quingenti ex iis aurata balthea virtutis causa gererent. Reginaldus in vinculis Peronam, Ferdinandus Lutetiam ductus, Otho cum suis evasit; sed eo proelio dignitatem amisit suam.

Fridericus ad Mosellam Mosamque omnia subegit, desertoque a suis Othone, et Coloniae incluso, Aquisgrani a Sifrido coronatus est. Mox et Colonia Friderici in nomen adacta, instaurataque divina, quae sesquiannum fere cessaverant, dum civitas anathemati Pontificio subiaceret.

In Anglia rem suam fecit Innocentius. Ioannem regem metu Franci, cui universam Angliam, cum venia quoque peccatorum, occupandam concesserat, et suorum insidiis territum, ad turpissimas adegerat conditiones, ut resignato in manus Pandulfi legati regno, beneficiarium se Pontificis profiteretur; exules omnes reciperet regno, Stephanum pro Cantuariensi praesule haberet. Ita coactus expeditionem relinquere Francus, in Flandria etiam affectus clade fuerat. Proinde Ioannes, intellecta exulum adversus se molitione, et Innocentii ambitione, et avaritia inexplebili; quem auro in quodvis scelus certum effici didicerat, largitionibus eum devinciendum sibi existimavit. Itaque Nicolaum Thusculanensem, Legatum Pontificis, observantissime excipit, ad eius pedes regia ponit insignia, regna Angliae Hiberniaeque tradit Pontifici, receptaque ei, tamquam feudi Domino, vectigalia facit. Legatus vicissim differri curat restitutionem oblatarum Clericis opum, vacantes locos implet Clericis, suo solius arbitrio creatis, offendit praesules, et Stephanum ipsum Cantuariensem, tantum Pontificis clientem, morositatis et insolentiae accusat. Postea, licet in Normannia, et Pictonibus prospere bellaret Ioannes, tamen infelici partium proelio ad Bovinas consternatus: Postquam me, inquit, meaque regna Romanae subieci Ecclesiae, nulla mihi secunda amplius, sed adversa omnia evenerunt. Convenit ergo de quinquennalibus inter Gallos Anglosque indutiis. Anglus domi novis exceptus, iisque maioribus turbis. Petebantur a Baronibus et Clericis immunitates, ab Eduardo olim et Henrico primo datae. Rex contra sacerdotibus satisfacere cupiens de ablato, aurum rapacius exigebat. Ea dissensio manifestam in rebellionem exarsit. Appellatus iterum Francus, ut invaderet Angliam ne indutias violare videretur, filium misit Ludovicum IX, qui rex salutatus, Londinum urbem regiam introivit. Innocentius omnes Angliae Barones notavit anathemate, Regem fide immunitatum data absolvit, Stephanum Cantuariensem, quod abnueret exsecrari magnates patriae, movit cathedra. Ipse eo anno (erat XV eius saeculi) frecuentissimum egit Romae Concilium Episcoporum CCCCXII, Metropolitanorum LXXII. Intererant utriusque Imperatoris, Henrici Byzantini, et Friderici Siculi, legati: Patriarchae etiam Orientalium Ecclesiarum aut ipsi venerant, aut miserant


page 468, image: s468

nuntios. Nihil dignum tanto coetu actum.

Recitata ab Innocentio capita, aliquibus onerosa, aliis grata visa. Inprimis agitata adversus Palaestinenses Barbaros expeditio, solutoque concilio extorta a praelatis pecunia ingens, quam Romae a faeneratoribus duris coacti sunt legibus mutuari. Haud diu superstes tantis ausibus Innocentius, diem clausit extremum, Pontificatus anno XVIII, successore Honorio III. subsecutus Ioannes Rex Angliae, et maerore animi confectus, Henrico eius filio aequiores fuere gentis proceres, eique contra iurisiurandi, quo se Francis addixerant, religionem, affuere adversus Ludovicum, iam undique omni Anglia evastata, vibrato nominatim in Barones, ipsumque Ludovicum fulmine Pontificis, Anglisque iam sero, quod in servitutem inciderent Francicam, paenitentibus indignantibusque. Igitur Ludovicus non una prostratus clade, Londinique obsessus, eiurat Angliam: Normanniam Pictaviamque Henrico restituit, anno supra millesimum ducentesimum septimo decimo. Ludovicus postmodum Albigenses domare conatus est frustra. Simon Comes, qui velut in praemium militiae Tolosam sibi vindicaverat, Lateranensi concilio ei adiudicatam, ob pericula adversum haereticos suscepta, in obsidione ipsius Tolosae saxo ictus occubuit. Albigenses omnia castra feliciter recuperarunt, filiosque Simonis captos interemerunt. Iactabat sub haec Honorius Papa, revelatum sibi divinitus Ierosolymam se Pontifice recipiendam a Christianis, quemadmodum et Innocentius ex Apocalypsi asseruerat, Saracenicam tyrannidem annis DCLXVI terminandam. Sed ambo falsi convicti vaticinii. Nam Honorio sedente, Damiata quidem Aegypti maximis Christianorum impensis et laboribus capta, at biennio post, maioribus eorum probris cladibusque amissa est, anno XXIV huius saeculi, ut suo dicetur loco. Potuerat recuperari Palaestina, si cupiditatibus modum scivisset statuere Legatus Pontificius: At dum nimia ambit, pro gloria ignominiam retulit.

Nec Latini propagarunt suum in Thracia Graeciaque imperium. Theodorus Lascaris, Alexii quondam profugi gener, Sultanum Alexio patrocinantem, in Phrygia devicit, captumque socerum liberaliter habuit Nicaeae. Cum Henrico Byzantino coluit pacem. Eo post XI imperii annos defuncto, Petrum Antisiodorensem, per nuptias Iolantes, potitum Byzantii, Romaque, ubi ab Honorio coronatus fuerat, revertentem cum copiis, depulit Dyrrachio. Tendentem inde in Macedoniam intercepit, et bienni maceratum captivitate interemit.

Haec pleraque debemus Arnoldo Lubecensi, Godefrido Coloniensi, Roberto Antisiodorensi, qui historias huius saeculi cuius ipsi pars erant, in litteras misere.

FRIDERICUS II. CAES. GERM. ROBERTUS et BALDUINUS Byzantini, THEODORUS LASCARIS et IOHANNES DUCAS, Nicaeni.

CUm Friderico, Aenobarbi nepoti, omnia se superioris Germaniae Italiaeque permitterent, Otho in latebram se recepit Saxoniae, et Hartespurgi, pestilenti correptus febre ac dysenteria, discessit, anno gesti post Philippum imperii decimo. Ita Fridericus, favente Honorio, ex sententia Principum potitur rerum occiduarum, quo tempore Ioannes, Brennae Comes, Hierosolymitani regni titulo ornatus est, consilio Philippi Francorum regis; et Robertus Antisiodorensis, capto ab Lascare necatoque patre, Byzantinum conscendit solium. Is Brennus abdicato, et nimia auratarum ingurgitatione mortuo Almarico, Cypri et Ierosolymae rege, ducta eius filia Maria, regium susceperat nomen, ac rem Christianam in Palaestina haud segniter


page 469, image: s469

administrabat. Sed ab Andrea Hungarorum rege, qui corpore ter in Iordane abluto voti se religione solutum putarat, domumque copias reduxerat, desertus, speque recuperandae Palaestinae exutus, castrum peregrinorum inter Caesaream et Caiapham montem communierat. Ex ea velut arce omnia infesta barbaris circa incolentibus, faciebat. At confirmatus novis peregrinantium auxiliis, statuit invadere Aegyptum, quod ea incolumi viderentur vix operae pretium nostri in Syria facturi. Petitur classe Damiata (Heliopolis quondam) munitissimum Aegypti emporium. Perrumpitur virtute arteque catena, ingressu Nili interiore arcens. Turris validissima Barbarorum ingenti labore nostratium, plurimoque cum sanguine expugnatur, Saphadinus interit. Filius commeatus inopia fractus, abducit exercitum quem defendendae urbi habebat. Conradinus Damasci et Hierosolymorum Sultanus, filius et ipse Saphadini, conditiones offert pacis; pollicetur, sacrosanctam se crucem, et quidquid de Christianis in Syria Phoeniceque, ipse aut decessores cepissent, redditurum. Franci, Angli, Germani, Itali, leges comprobabant. Obstabat Pelagius Cardinalis, perdomandam clamans prius, fanandamque Aegyptum. Conradini Oratores infecta pace dimissi. Ille indignabundus Hierosolymam, Caesaream, Saphatum, muris discinxit, magnificentiora aedificia et monumenta diruit, ne usui nostris fierent. Sub haec pestilentia nostros, at obsessos, cum lue dira, etiam fames populatur, capiturque tandem sesquiannum oppugnata Damiata, anno eius saeculi undevicesimo. Cum eam Pelagius, iure legationis, Pontifici attribuere niteretur, Brennus rex Ptolemaidem secessit, atque vix nobilissimorum precibus procerum mitigatus revertit. Revocato instat Pelagius, Cairum ducat, Aegyptum subigat. Reponit Brennus, de sancto solo certamen esse, in Syriam, non quo necesse non est, non unde nullus usus exstet, arma vertenda. Legatus perstitit in sententia, praecedere Ludovicum Bavarum, sequi ceteros iubet: qui dicto audiens non foret, eum se exsecrari. Iverunt metu dirarum ad LXX hominum milia: Castra ad decimum ab urbe regia lapidem locant. Munitionibus se continebat Aegyptius, quoad gnarus locorum temporumque, incautos improvidosque incruenta debellaret victoria. Patefactis enim Nili, maxime tunc increscentis, emissariis, castra nostrorum aqua superfusa operuit, usque eo, ut commeatus corrumperetur, nec in sicco consistendi locus esset. Ita plurimis submersis, superstites abiurare Damiatam, cedere Aegypto coacti: irriti tot labores redditi. Damascenus indutias in octo annos dedit: quibus fretus Rex Brennus, venit in Italiam, nova auxilia corrogaturus. Eam ingressus anno huius saeculi vicesimo Fridericus, ab Honorio acceperat Augustalia, eiusque gratiam dato Fundano Comitatu sibi auctoraverat. Sed cum Anagniae Comites, Innocentii III fratres, Othonis quondam partes secutos, in potestatem redegisset, unus eorum Thomas, custodibus frustratis ad Honorium confugit, a quo perbenigne susceptus, nova inter regnum et sacerdotium sevit dissidia. Fridericus filiolum suum Henricum, quem e Constantia genuerat Arragonica, consecrandum curavit Aquisgrani ab Reginaldo Coloniensi, dum horrendi terrae motus Europam quassarent, et Romae mixtum sanguine pulverem pluerent nubes, insequentium malorum portenta. Erat annus XXII illius saeculi, Waldemari etiam II Danorum regis captivitate insignitus. Ille enim rex a bellica felicitate Victoriosi sortitus cognomen, cum omnem maris Balthici oram Sclavicam, Teutonicamque, adiecisset Daniae, et Hamburgum de Othone IV recepisset, florentissimum armorum decus Veneris impotentia maculavit, summamque fortunam una actione pessundedit. Henricus Suerinensium Comes, Sacram professus


page 470, image: s470

militiam, uxorem regi suam commendaverat, nuspiam ratus tutiorem, quam apud Dominum suum fore. Redux comperit violatum a rege torum, dissimulat iram, agit gratias de servata coniugis pudicitia, vindictae cupiditatem quovis obsequio velat, donec obvium fraudulento consilio regem venatio maritima apud Fiones, largiorque Bacchus fecerunt. Sopitum enim lassitudine et vino Valdemarum nocturnus aggreditur, obstructoque ore, vinctum portat cum filio in navem, quam in hoc antea parari iusserat, abreptumque in alterum littus, Dannebergensi castro includit. Sic princeps armis inclitus, inopinanter regno et libertate excidit. Biennio post XXXV argenti redemptus talentis, regnum quidem recepit; at quia ditiones Germanicas repetiverant iam plerique, quibus antea ablatae bello fuerant, Vandalicae urbes per hoc regis infortunium in libertatem se vindicarant. Maior motus inter Fridericum Caesarem, Honoriumque Papam, et Europae perniciosior exstitit. Brennus, auctore Honorio, Iolen aut Isabellam filiam Friderico collocavit, ut dotali sacro regno, sacrum maiore animo capesseret bellum, unde Siculis regibus mos Hierosolymitani imperii titulos usurpandi.

Philippus II. Galliarum Rex eodem tempore moriens, sexagena milia aureorum Brenno, et duobus magistris Templariorum Hospitaliumque legaverat; Ludovico filio dederat praecepta, rei Christianae omnibus modis adiuvandae. Sed cum is instinctu Honorii, novam in Tolosanos et Avenionenses haereticos, ut habebantur, persecutionem adornasset, tertio post patris obitum anno periit pestilentia, cumque ipso nobiliores expeditionis socii plerique Francia ad Ludovicum IX, puerum devoluta. Fremebat sub haec Honorius, ac dira coquebat in Fridericum, quod is minime expedit ionem sacram absolveret, Lombardorum licet Saracenorumque impeditus turbis. Balduinus quidam Flandriam reposcebat, fingens se Constantinopolitanum esse illum Caesarem, quem Nicetas trucidatum narrat. Sed filia eum sua minime recepit, proditusque tandem, capite poenas luit, licet haud desint, qui verum eum fuisse Balduinum arbitrentur. Engelbertus, Coloniensis praesul, a Comite Isenbergio, suo consanguineo, quem ob tyrannidem increpaverat, trucidatus, successorem vindicemque nactus est Henricum, qui captum Isenbergium rota, ad latronis instar, punivit. Fridericus Imp. Cremonam evocaverat Principes, ut Palaestinae negotium urgeret, cumque Veronenses, infessis Alpium claustris comitia impedirent, iaculatus est in eos diras suas Papa. Verum ipse mox mutatus, Veronensium se Lombardorumque aggregavit partibus, et coniurationem in Fridericum iniit, quam ne perageret, morte est praeventus, anno Papatus XI. Hugo Ostiensis, Gregorii IX nomine sumpto, strenue eam peregit, fulmine in Fridericum torto, tamquam voti reum, cui nequiquam aegritudo praetexeretur. Atque ut appareret, patres illos raptam maiestatem, depressis Augustis, firmatum ire, transire iam volentem mare Imperatorem inhibuit Pontifex, minime ex dignitate Augusta instructam classem obiectans. Th. Fazellus Monachus Fridericum tradit, pro pede dextro Pontificis Gregorii genua eius exosculatum idque altius in Pontificis animo, quam ut unquam excidere posset, haesisse.

Sed Fridericus refutandae calumniae ursit iter, spretaque Papali ira, pervectus ptolemaidem, munit Ioppen, Sultanum domestico intricatum bello cogit reddere Ierosolymam, Bethlehemum et Nazaretham. Gregorius interim Ioannem Brennum sacratis instruit pecuniis, perque eum Apuliam occupat et Calabriam, adiecta et fama, mortuum esse Caesarem, fulminis Pontificii telo ictum, ut facilius in suas alliciat partes subditos. Inducit et Templarios, qui exitium


page 471, image: s471

Friderico parent. Sed frustra fuere ista. Sultanus ipse exsecratus Pontificiam perfidiam monstravit proditrices litteras suis, addiditque: En fidem Christianorum!

Fridericus sua coactus repetere, Reinaldo Bavaro committit Syriae principatum, reversusque in Siciliam, brevi recuperat amissa, socerum perfidum proelio sternit et profligat, Soram uno die oppugnatam exscindit. Gregorium ab ipsis Romanis expulsum, qui aliquandiu decimis hinc inde avarissime exactis militem saginasset, iamque auri egeret, per Leopoldum Austriacum, immensa placavit pecunia, ut absolutus mensae eius gloriose adhiberetur. At de istis artibus populari dictum est verbo:

Non habet eventus sordida praeda bonos.

Anglia expilationes Romanensium detestata, decreto sanxit, ne quid ulterius erronibus istis penderetur.

Hinc Papa et Imperator in rebelles versi, igni eos cremant. Fridericus Messanenses in Sicilia, Papa per Conradum quendam innumeros Teutones, haereseos insimulatos. Eodem die, scribit Godefridus Coloniensis, quo quis accusatus est, seu iuste, seu iniuste, nullius appellationis, nullius defensionis refugio proficiente, damnatur, et flammis crudeliter inicitur. Quamobrem Conradus iste, immanissimae persecutionis administer, a quibusdam nobilibus, nullum gratiae locum apud eum invenientibus, iuxta Marpurgum trucidatur. In Stadingos, Saxoniae Frisiaeque populos, arma sumpta a Pontificiis, quae illi mascule repulere. Gregorius iterum a civibus exactus, libertatem spirantibus vetustam, Reati se defendit Teutonicorum militum praesidio. Ceciderunt uno proelio armatorum xxx milia. Exinde circummisit praedicatores, qui novas in Palaestinam copias excirent, pecuniis populos emungerent, eorumque opera ingens multitudo confluxit, ducibus Theobaldo Navarrae rege, Almerico Montefortio, Henrico Campano et aliis.

Quae plebs, cum navibus haud posset, pedestre molita iter passimque caesa et attrita, attigit Ptolemaidem. Verum non multo post, superveniente Turcarum exercitu, fortissimus quisque occubuit; pauci admodum in patriam inglorii rediere. Illis temporibus Ferdinandus Rex Castellae, Hispalin et Cordubam: Iacobus rex Aragonum, Valentiam et Maioricam de Saracenis recepere, Barbaris in Africam expulsis. Friderico Imperatori Henricus filius, qui Germaniae praeerat, se opponere ausus ex subiugata Bavaria, vindicem sensit paternae maiestatis Deum. Tradunt Longobardorum coniuratione corruptum, quod Conradum e Iolanta, Hierosolymae regina susceptum, tenerius diligeret Fridericus; sed cum in castello quodam captus, ad genua accidisset patris, demptisque vinculis, veniam pene impetrasset, convictus postea venenum procurasse genitori, oneratur catenis, et infensissimo hosti, Duci Bavariae, quem spoliare hereditate voluerat, custodiendus traditur.

Eodem anno Isabellam duxit Imperator, tertiam coniugem, Henrici III Anglorum regis sororem. Papa Gregorius decretales edidit: usurarios defendit Anglicanos; voto peregrinationis Syriacae absolvit pretio, quos voluit. Franciscani, eandem praedicarunt peccati indulgentiam iis fore, qui pecunias in recuperationem terrae sanctae erogarent, quam qui laboriosum iter susciperent. Quibus auditis, infremuerunt multi, admirantes tot reperiri vias Romanensibus, quibus [orig: queis] loculos expilarent populorum.

Anno XXXVI saeculi Christiani decimi tertii, in Longobardos, eorumque insolentissimos Mediolanenses, arma paravit Imperator, cum interfuisset consecrationi Elisabethae, viduae Cattorum Landgravii, Andrea Ungarorum rege genitae, quam quinquennio anno defunctam,


page 472, image: s472

Gregorius Divam pronuntiaverat. Godefridus eius aetatis scriptor, duodecies centena hominum milia ob hanc causam Marburgum confluxisse narrat. Tanta superstitionis vis fuit.

Interim ille Divorum creator Gregorius occulte fovebat rebelliones Longobardicas, Simoniam sine rubore exercebat, filia Sion, ut meretrix effrons, prostabat populis. Fridericum ab obsidione Mediolani retraxit Friderici Austriaci violentia, qui Hungaris, vicinisque omnibus ferebatur infestus, citatusque ad comitia edictum contemnebat. Is tota ditione exutus, quumque satisfecisset Imperatori, receptus iterum, a libidinibus suis non discessit.

Graecis Byzantinis dominabatur Robertus, Henrici et Balduini sorore genitus Iolanta, qui susceptis Alexio et Isaacio Comnenis exercitum dedit, ad Asiaticos Graecos subigendos. Indignabantur enim Comneni, Iohannem Ducam, generum Theodori Lascaris, rerum potiri post socerum, regiumque stemma contemni. Sed infeliciter cessit ambitiosa expeditio. Theodorus Lascaris octodecim annis illas imperii reliquias collegerat, filiamque Irenen Ducae, egregio et cordato iunxerat viro, qui nec inconsulto quicquam faceret, et consulta celeriter expediret. Itaque non tantum acie devicit aemulos, sed etiam civitates Asiae, olim Henrico subactas, Latina servitute liberavit. Theodorus Angelus, absente Montisferratense Marchione, regebat Thessaliam, atque ut erat acer, et rebus novandis ingeniosus, Thessalonicam occupavit, regemque se a Primae Iustinianae Episcopo inungi fecit. Quem ut Bulgariae suae vidit imminere Ioannes Dynasta, accitis Scitharum auxiliis, proelio vincit Theodorum, et oculos ei eradit. Ioannes interim Ducas Lesbum, Chium, Samum, Rhodon, aliasque insulas subigit, cui paulo post et Sestus, Calliopolis, Cardia, et Chersonesus accessere. Itaque Bulgarus sororem Helenam filio Ducae despondet, Theodoro, inquam, Lascari iuniori, eoque pacto Ducas Thraciae et Macedoniae urbes, perpetuis conflictatas miseriis, dum modo huic, modo illi subiciuntur praedoni, sibi subdidit, atque a Byzantio Strymonem usque fl. progressus, Graecorum refovere Remp. coepit. Ioannes Brennus sub haec extorris Ierosolymae Rex, tutor Balduini pueri, cui Roberto fratre mortuo Byzantium cesserat, Latini imperii curabat rudera, quem Matthaeus Paris aut Parisiensis, huius scriptor temporis, anno XXXVII eius saeculi memorat defunctum, Graecamque Ecclesiam penitus a Romana defecisse: cum, si Godefrido fides, Iacobitae, Nestoriani, Marmaritae, aliique Orientales Christiani, Pontificiam subirent ditionem, Armeniam et ulteriora quaeque Tartaris Scythis effusissime vastantibus. Eorum dux Sitzis Chanus, conditor Tartarorum Reip. duobus filiis relictis, decessit.

Telepugas alter filiorum, meridianas Caucasi partes, Caspiique maris littora pervasit, perque Massagetas, et Sauromatas progressus omnes ad Maeotidem paludem et Tanaim fl. gentes subegit. Deinde Tanais fontibus superatis, impetum in Europaeas nationes vertit. Hunni et Comani, Istri ostiorum accolae, intolerabili Tartarorum perterriti impressione, mutandas sibi sedes censuerunt. Neque enim ullis gentibus satis erat ad resistendum fiduciae, sed velut spicae in area terebantur. At priusquam certam sibi sedem legerent, Ioannes Ducas Imperaror beneficiis eos allectavit, suisque adscripsit legionibus complures, aliis alibi sedibus attributis, partim in Thracia et Macedonia, partim in Asia ad Maeandrum Phrygiaque.

Alter Sitzis filius Chalaus, (M. Paulo Veneto forte Cublai, aliis Cobilas est) relictis ad Caucasi radices hibernis, populos superioris Asiae ad Indos usque, annuis praedatus excursionibus, ad Chaldaeos et Arabes pervenit, tertioque anno,


page 473, image: s473

postquam Iaxartem fl. transierat, Mesopotamiam tenuit, tribunisque suis et Satrapis, aliis alio missis, Persas primum, et Parthos Medosque subegit: Deinde per Armeniam maiorem ascendendo, eo tempore quo Damiatam expugnabant nostri, versus Septentrionem ad Colchidem, et finitimam illi excurrit Iberiam, auri deliciarumque contemptor initio, postea vero per fortunae blanditias cum aliis amator.

Turcae, impares se Tartaris simul Graecisque rati, foedus cum Duca Imperatore inierunt, quod ille cupide amplexus, ad agros vineasque colendas incitavit suos, iisque effecit artibus, ut alimentorum egentes Turcae, aurum suum gemmasque vili cibo commutatas, haud gravatim Graecis permitterent. Peregrinas contra vestes, Assyrias, Babylonicas, sericas, inhibuit prudentissimus Imperator, nobilitatis insignia virtute et Graeco definiens amictu, divitiasque domo, quod aiunt, domum deferens, Notavit et Germanus, Byzantinorum praesul, Honorii et Romanensium tyrannidem avaritiamque, hortatusque epistolis, ut saniorem ad mentem redirent, nihil profecit. Ex eo Graeca Ecclesia, quae a Latinorum dominatu Romam coeperat ut matrem venerari, deinceps edocta mores eius, tamquam meretricem novercantem exsecrata est. Nec Scotiae rex ullum intra regni fui pomoeria Legatum Pontificis admisit. Henricus III, tanto pronior in Honorium, adeo peregrinis indulgebat consiliariis, ut alienatis a se indigenis Magnatibus, intestino Britanniam bello implicaret. Fridericus Imp. Mediolanensibus fortiter punitis, praeter urbes quattuor, inter quas Bononia, universam Italiam suis partibus adiunxerat. Balduinus contra, Petri Antisiodorensis filius, a Byzantinis suis Burgundionibus ablegatus, in Anglia, aliisque Latinorum regnis, opem commendicabat, imperio recuperando firmandoque, anno istius saeculi XXXVIII. Saraceni similiter in Franciam Angliamque profecti, auxilia in Tartaros petitum, quos a Taro fl. dictos putat Paris, additque Episcopum Wintoniensem dixisse: Sinamus illos canes invicem se laniare, Christi inimicos, ut nos superstites, mundum Ecclesiae catholicae subiciamus. Sane Marinus Sanutus tradit, Olacos et Siculos, Pannoniae populos, montium aditus Tartaris occlusisse, ne in occiduas terras licentius se effunderent: Sed paucis post annis, XLII praesertim, Russiam eos invasisse, vicinasque regiones, Turciamque ipsam, ac XXX regna integra, praedae ac ludibrio habuisse. Chan princeps Tartarorum nuntium se scripsit Dei excelsi, ad edomandas gentes sibi rebelles missum. Sed tanta incesserat Christianorum principes discordia, ut eo flagello opus esset ad veternum oculis detergendum, quod tamen nec illis vibicibus effectum.

Fridericus Lombardica e victoria tumidior, nullam Mediolanensibus pacem, nisi se suaque omnia permittentibus, dabat. Subegerat et Sardiniam insulam, ab antiquo Siculis oboedientem regibus. Ea fortuna male habebat Gregorium, iam inde a principio Papatus parum Friderico aequum. Iubet ergo reddere Sardiniam Ecclesiae: ni faciat, anathemate plectendum. Imperator professus publice, nihil se alienum appetere, Sacramento obstrictum imperio recuperare sua, Gregorii indignis modis potestate sua abutentis iudicium non vereri, diris devovetur, haereticus appellatus et hostis Ecclesiae. Ille vicissim circummissis ad reges litteris, innocentiam demonstrat suam, Papam multorum redarguit criminum. Sed nisi Romana avaritia devotionem populorum ab Gregorio avertisset, totus mundus Papae epistolis exasperatus, in Imperatorem, ut christi inimicum, unanimiter insurrexisset. Nam et Ezelinus de Romano faciebat ei invidiam, copiis a Friderico acceptis, in Transpadana Italia tyrannidem exercens, redactis in potestatem suam Tarvisio, Patavio, Vicentia, Verona, Brixia.


page 474, image: s474

Pontificem vero cives Romani lucro, quod e praesentia eius capiebatur, adducti, in urbem receperant. Venetos et Genuenses, de imperio maris decertantes, sibi conciliaverat Gregorius ipse, foedusque inter eos in nonum annum stabilierat, ut communibus bellum auspiciis gereretur.

Robertum, Ludovici Francorum Regis fratrem, vocabat ad imperium, Germanos nequiquam ad defectionem incitari expertus. Responsum a Francis, plus se religionis in Friderico reperisse hactenus, quam in ipso Papa. Ausu eum temerario abiudicasse potestatem summo principi: qui si apice isto deiciendus sit, meritis id exigentibus, penes solum concilium sententiae dictionem fore. Helias, Franciscanorum caput, absolvit etiam ligatos ab Gregorio, multorumque eum criminum publice reum fecit. Carthusiensis quidam in Anglia diserte eum haereticum, et Ecclesiae pollutorem confirmavit.

Paulo post Francorum rex Ludovicus, et Anglorum Henricus, inimicitiam induerunt Friderici, quod Raimundum Provinciae comitem, utriusque regis socerum, Tolosani Comitis oppugnaret armis, praetexens eum minus dicto audientem esse, neque in Flandrum, hostem imperii, bellum ex edicto sumpsisse. Gregorius interim pene oppressus a Friderico, indutias interventu Ioannis Columnae cum Caesare init, quas tamen mox dissolvit, auro Anglicano et Francico refocillatus, quod mellitis sermocinationibus, et fellitis comminationibus miscuerat, dicente Parisiensi. Columna iussus renuntiare Caesari datam de indutiis fidem, abnuit, oggerentique Papae, eum de cetero sibi haud pro Cardinali fore, reposuit, nec tu mihi pro Papa. Etenim sacratum a Papa exercitum iam orco mactaverat Imperator, Venetosque paludibus conclusos vehementer afflixerat. Ferraria tamen Pontifici recuperata, et Azoni data Estensi.

Fridericus, cum non satis constaret, qui partes suas, quive Pontificis sequerentur, antiqua Guelforum Gibellinorumque nomina innovavit. Inde Florentini nobiles suos Gibellinarum, id est, Caesarianarum partium eiciunt, Aretini et Senenses Guelfos. Exemplum reliquas pervasit civitates; ubique plus quam civilia bella, pleraeque urbes a Pontifice descivere. Defecissent et Romani, ni Pontifex, delatis per urbem supplicando Apostolorum capitibus, populum ad commiserationem flexisset.

Imperator Beneventum vi captum diripuit, Cassinensi monasterio eiecit Benedicti sectatores, Saracenis Nuceriam concessit, ravennam repentino incursu petitam, in potestatem suam redegit. Hanc ob rem Gregorius concilium apud Lateranum indixit, in quo de abrogando Friderico ageretur. Verum Fridericus, testatus diplomatibus, locum, tempus, patres, indictionem, omnia pro Gregorio, omnia contra se esse ordinata, terra marique praeclusit vias, quosdam Cardinales atque antistites mari captos, adiuvantibus Pisanis, in carcerem coniecit. Qua ex re tantum cepit doloris Gregorius, ut animam cum pravis molitionibus dimitteret, anno pontificatus plus quam XIV, vitae fere centesimo. Faventia diuturna obsidione subacta, se dedidit Friderico, et misericordem experta victorem est.

Fusi etiam ab eius filiis Conrado Henricoque, et fugati Tartari, iam ad Danubium progressi; Polonia, Hungaria, Silesiaque vastatis. nam Hungariae rex Bela subditorum odiis laborabat: ob exceptos regni visceribus Cumanos, maiorique quam Reip. expediebat, liberalitate cultos. Itaque invadentibus eum Tartaris, nihil feliciter gesserat, Barbari incendio, libidinibus, rapinis omnia foedarant. Cum autem Fridericus Austriacus, Conrado regi iunctus, expulisset Tartaros, Hungari Cumanos eis exilii comites addidere. Verum mox revertentes Cumani magna Hungaros affecerunt strage: regnumque totum,


page 475, image: s475

fugiente Bela, depraedatione habitum Barbaris; qui exsaturati vix tandem, onustique spoliis, Mysia, Bulgariaque peragrata, avitas ad Ostia Istri sedes repetierunt. Belacum crucigerorum, (quorum larga tum ubique seges) et Caesaris auxiliis, regnum recepisset, Austriacum adortus est bello, ob ademptos sibi profugo thesauros, eoque caeso, raptis ipsius opibus, expilatam Hungariam coepit solari.

Apud Polonos, post Lesci Albi obitum, dubiis casibus diu nutavit Resp. Boleslaus puer (cui ex votiva abstinentia Pudici cognomen inditum) ambitiosa tutorum inquietudine pene amiserat regnum. Conradus, eius patruus, tutelam sibi adversus Henricum Vratislaviensem vendicabat: unde crebri conflictus, et utrinque damna, donec tandem Conradus potiores tulit partes, invita matre Boleslai. Pupillus ipse genitricis secutus affectus, Henrico impensius favebat, ac proinde captus a Conrado, et in monasterio quodam delitescere coactus est. Deceptis autem vino custodibus, cum ad henricum evasisset, eius ope operaque principatum recuperavit, aegreque per proceres impetratum, ut tutores ambo potestate se abdicarent. Ita attritam intestinis malis Poloniam Tartari irruperunt, sub annum salutis MCCXL. innumerosque mortales aut vita privarunt, aut libertate. Pudicus cum coniuge in Hungariam profugerat ad socerum: sed cum eadem tempestas, et illum regno exegisset, Tartarique iam Silesiam vastarent Moraviamque, castello se quodam abdidit. Submotis inde Germanorum virtute Barbaris, Henrici Vratislaviensis, qui in acie occubuerat, filius Polonia potitur, mox vicissim amotus a Conrado, Boleslai patruo. Verum nec illi diuturnum imperium stetit. Ubi enim sumptus bellorum severius exigeret, in odium adductus Polonorum extremum, Boleslao reditum aperuit in patriam: qui anno demum XLVII, mortuo Conrado, principatum in pace possedit.

Ea tempestate Balduinus, Latinorum apud Graecos imperator, urgente re nummaria, sertum spineum, ac crucem Domini (ita habebantur, quamquam Saladinus crucem perhibetur veram abstulisse) Venetis grandi pecunia oppigneraverat. Illud nomen luit Rex Francus, Sanctissimaque deposita occurrens reverendissime excepit. Sed ea impietas visa Balduini, sacras opes nundinantis, odium invidiamque ei apud Graecos auxit, et novam ad occidentales oras profectionem imposuit. Successerat Gregorio IX, Caelestinus IV, cum Fridericus, deprecante Richardo Anglo, e Palaestina reduce, Cardinales ad tempus liberasset. Caelestinus duodeviginti dies, nec sine schismate sedit. Exin unum et viginti menses sine Papa egit Ecclesia, quo tempore Bononiensis Academia Patavium migravit, auctore Caesare. Balduinus vero, omissa spe bene gerendae rei in Asia, cum Raimundo Tolosano in Italiam veniens, tantum precibus valuit et auctoritate apud Fridericum, qui tum Parmae erat, ut Cardinales, aliosque praesules missos faceret, iuberetque designationi Pontificis intendere. Dissidentes cunctantesque ipse armis, Ludovicus IX minis ursit, malis ambo suis, quantamque rei Christianae perniciem procurarent, ignari.

Creatus Anagniae anno MCCXLIII Sinibaldus Fliscus Ligur, cui Innocentii IV nomen impositum. Statim ex amico Cardinali Pontifex Caesari inimicissimus factus, suspicionem firmavit, sedem Romanam dare potius vitia sessoribus, quam accipere ab illis. Deluso enim spe pacis Imperatore, in quem statim more maiorum fulminaverat, insidias sibi strui suspicatus, mentitusve, Genuam Roma profugit, exinde in Franciam profectus navi, Lugdunum pervenit. Viterbienses Romanis iuncti, cladem quandam ingesserant Friderico, subitanea conspiratione praesidibus suis oppressis, ultionem meditanti. Ibi habito conflictu, quidam Imperatori persimilis occubuit,


page 476, image: s476

vulgataque exitii ipsius fama, multos, ut est mobile semper vulgus, in diversas partes abstulit. Summa, nuspiam erat quies, nisi Deo fidentibus soli.

Papa et Imperator perpetuis inter se confligentes dissidiis, alebant Tartarorum, Saracenorum, Turcarumque errores, iactantium, benigniorem esse sibi ac suis Deum, quam Christianis, mutuo semet odio perimentibus. Inter Francos Anglosque vix coierant iterum indutiae ex bello, quod Hugonis, Marchiae Comitis, ambitio, et Isabellae quondam Anglorum reginae, uxoris eius, conflaverat.

In Syria Templarii ab Hospitalis Teutonicique ordinis militia dissidentes, classicum canebant, occasionem quoque praebentes Sultano Babylonico, Chorasmios a Tartaris pulsos in Palaestinam immittendi. Qui Gaza et Ascalone expugnatis, plurima intulerunt rei Christianae damna, caesisque ad Iordanem sacris militibus, ipsam Ierosolymam sine labore occupatam evertere, civibus et inquilinis immaniter trucidatis. Sultanus Aegypti novus, e Mamalucis electus, Damascenum, Christianis foederatum subegit; Tiberiadis castrum, aliaque a Navarreno, Richardo, aut ceteris munita, destruxit. Turcomanni, qui et Mamaluci, exinde et Antiochenis formidini esse coepere. Sacra profanaque Christianorum minabantur ruinam. Minores et Praedicatores monachi subitis inflati successibus, utri potiores essent, inter se rixabantur: Subtilius, quam par erat, de visione Dei, de natura divina et Angelica, disputaturientes, humanis etiam viribus ad caelestia acquirenda nimium deferebant. Innocentius continuando expilationes, nationibus, et inter eas Anglicanae, fastidium creabat regiminis Pontificii, Cistertiensium intercessione humillima apud Ludovicum IX reperit patrocinium, qui rex deliquio oppressus letali, cum admotis cruce et lancea, respirasset, vovit expeditionem Syriacam, Pontificiamque tutatus est inscienti zelo auctoritatem.

Igitur legit novos Cardinales Papa, atque ut augustiores efficeret, purpureis eos vestibus pileoque nobilitavit. Imperatorem denuo exsecratus, cum Germanis sedulo egit, ut Henricum Thuringiae Landgravium sibi praeficerent regem. Sed Fridericus, qua auctoritate, qua armis, filii imprimis Conradi opera, perfecit, ne quid illi motus pestiferum procrearent. Itaque Papa altiori intentus negotio, contraxit e variis mundi partibus Synodum Lugdunensem. Ubi eleganter et animose defendentibus Imp. Thaddaeo Suessano, Petro de Vineis, Waltero Ocrano, et aliis, cumque parum proficerent, ad plenius concilium provocantibus, nihilominus multo cum audientium horrore, Fridericus e coetu sanctorum exclusus, omnibusque diris devotus est, anno eius saeculi XLV. Mandatum et principibus, ut actutum novum sibi deligant Caesarem. Impletum ante omnia Pontificis aerarium thesauris ambitiosorum hominum, accusatoribus avaritiae et Simoniae Romanensis nihil responsum. Iniectus tamen regibus scrupulus, ne forte deinceps Romani, plebeia licet stirpe orti dicerent: Nos maximum Imperatorem Fridericum conculcavimus, et quis tu es, qui nobis audeas resistere? Creditum interea plerisque Imperatorem varias ob noxas haud immerito damnatum.

Ille contemptis initio diris, Mediolanenses graviter affligebat: deinde conspicatus se a sponsa Austriaca, ac multis principibus, ut Ecclesiae extorrem sperni, obtulit Innocentio perpetuam in Palaestina militiam, modo sibi anathematis nexibus soluto, Conradus filius sufficeretur. Sed Innocentius erecta cervice, adeo irrisit conditiones, ut indignaretur et Ludovicus, quod speratam modestiam in servo servorum Dei minime reperiret. Nec annuit Francus incitanti eum Papae, ut Angliam negatas ob


page 477, image: s477

contributiones armis adoriretur, pluris faciens fidem regiam, quam importunam nefandamque suasionem. Non desinebat sub haec Fridericus inculcare regibus, intolerabilis exempli rem esse, si Episcopo Romano, cui ut alii praesuli, clavibus regni caelestis legitime utenti oboedientia minime denegaretur, in summas potestates tyrannidem liceret usurpare. Innocentius contra largitionibus devicit Henrici Landgravii cunctationem, et capessere imperium subegit. Conradus Friderici filius, dum pugnam adversus eum init, ignarus corruptos esse promisso aut muneribus duces, deseritur in proelio, et ad patrem inglorius redit.

Duo sub haec nova carcinomata Ecclesiae gubernationem insederunt. Si qui principes armis decertarent, ilico alteram partem anathematis, urgebat Papa, hac via ex omni dissidio lucraturus. Et si quem solita inescatus ambientium prodigalitate, ad maiorem provexisset dignitatem, illi etiam priores relinquebat census, utrinque hiantes impleturus rictus suorum familiarium.

Gemebat interim pietas, in Syria multi Mahumetismum amplectebantur. Fridericus iam malleus Romanensium, haud permittebat subsidia advehi Palaestinensibus, asserens, nulla arte ditiores effectos, nulla sophistica magis intumuisse saginatos Pontifices, quam specioso liberationis Palaestinae glaucomate. Indutias aut pacem petenti Innocentio rescripsit Sultanus Babylonicus, cum Friderico sibi foedus patrique suo ictum, absque eo nullum cum Christianis commercium fore. Innocentius autem sicarios subornavit Caesari: sed deprehensi capite luerunt scelus. Magnates Franciae, Papam ad humilitatem Ecclesiae primitivae reducere molientes, partim beneficiis, partim minis emolliti: Pecuniam tamen nec mutuaticiam dedere, fallacia Romanorum iam nimis denudata.

In Germania Episcoporum subnixus opibus Landgravius, pro Imperatore se gerebat; sollemniter inaugurandus tendebat Ulmam. Ibi excipitur proeliis a Conrado rege, qui fata Martis ambigua metuens, XV bellatorum milia arcano cuidam diverticulo incluserat. Conserta acie, cum victoria ad Landgravium inclinaret, erumpunt ex insidiis armati; Pontificius Imperator accepto vulnere fugit, auro ab Innocentio submisso spoliatur, praecipui eius fautores cadunt. Ipse Isenacum deportatus, maestissimam paulo post animam exhalat, anno eius saeculi septimo et quadragesimo.

Tanta ictus calamitate Innocentius, quattuor Oratores in Alemanniam, Italiam, Hispaniam, Norvegiam legat, pollicitus per eos peccatorum regibus veniam, si unanimes in Fridericum insurgant, deploratamve ex inopia curiam liberalitate iuvent. Fridericus Apuliae Siciliaeque praeposito filio Henrico, quem ex Isabella Anglica genuerat, captoque per Hensium nothum Sardiniae Regem, praecipuo Innocentii agnato, cum comperisset se filiumque Conradum atrocissimis denuo perstrictum diris, Sic fecerunt, inquit, qui christum crucifixum mortuumque lancea perfoderunt. Exinde submissos a Papa Guilelmo Hollando, ad sumendum contra se imperium, thesauros, per Comitem Sabaudum intercepit. Sed legatus in Germaniam destinatus ab Innocentio, Conradum Coloniensem, aliosque praesules sibi devinxit; extortaque variis artibus infinita pecunia, validas armavit copias, quibus firmior iam Guilelmus, Conradum regem Germania exegit, piscantibus non homines, sed nummos Franciscanis Dominicanisque, quos dudum Pontifices cursores dromedariosque, et publicanos passim ordinarant.

Quare in Burgundiam cogitabat Fridericus, Lugdunum Pontifici ea parte infestum facturus. Iter ei habenti, Parma largitionibus corrupta Innocentianis, portas clausit. Ibi haesit, statuens non prius ultra progredi, quam ea expugnata


page 478, image: s478

deletaque, ceteris terrorem hoc exemplo iniceret. Plus annum ea obsidio tenuit. Ibi novae urbis condendae spatium mensus, Victoriam eam appellat, nummum Victoriarum. Sultanorum Orientis, simul Africae regum socius, missis ad se elephantis ferisque, spectacula edidit; Caesarum veterum magnificentiam, aut potius vanitatem, alieno tempore aequare conatus, ad penuriam pecuniae recidit. Victoriatos ex aureis scorteos cudi fecit, fiscum suum aureis eos commutaturum pollicitus. Parmensibus deditionem offerentibus, in superbiam elatus et truculentiam, respondit: parce ac prudenter annona sua uterentur, quia vivente Friderico, nihil ultra quam nunc haberent, manderent. Ea austeritas a Thaddaeo ut emanavit, ita in eius caput vertit. Aberat forte ab exercitu Caesar, valetudinis se causa recreaturus, magnamque partem militum secum abduxerat, proposito castris Thaddaeo. Ista occasione usi Parmenses, et repentina et fortissima, qualis esse desperatorum solet, eruptione in fugam agunt Caesarianos, castris et impedimentis exuunt, praeter aliam opulentiam, XV iumentorum milia capiunt, ipsumque Thaddaeum concidunt in frusta. Victoria urbs, ante victa eversaque, quam plane in basi consisteret.

Ea res prostravit partes Caesaris, Pontificias erexit. In Germania similiter fervebat bellum. Guilelmus consecrationis cupidus Aquisgranum obsidebat. Dux Saxoniae et Bavarus, cuius filiam duxerat Conradus, haud assentiebantur Guilelmi electioni: Coloniensis, Clericique ditiores eam armis dirisque urgebant. Victa tandem urbs aquarum inundationibus, admisit Guilelmum; Conradus a cruce signatis repulsus est cum clade.

Pio magis bello Ferdinandus Castellanus Hispalin, quae et Sivilia, edomuit eodem anno XLVIII, centumque Maurorum milia expulit urbe. Eadem mente Ludovicus IX, relicta matri Blancae administratione Franciae, in Palaestinam susceperat iter, quem prope fame confectum in Cypro, Imperator commeatu largiter misso refocilavit. Quo nomine monitus a Ludov. et Blanca Innocentius, rancorem in Fridericum conceptum demitigare, tantum abfuit, ut morem eis gereret, ut multo acrius Imperatorem oppugnaret. Patuitque eodem tempore horrenda proditio Petri de Vinea, qui depravatus, ut fama erat, ab Innocentio, per Medicum tollere veneno voluerat Fridericum. Detecto autem scelere, cum instaret aegro Imperatori, potionemque suaderet sumere toxicatam, praegustare eam iussus Medicus, effudit in terram medicamen. Petrus effossis ob id oculis circumductus, ne Pisanorum moreretur arbitrio, allisum columnae cerebrum excussit.

Innocentius ad Imperatorem Tartarorum quattuor Monachos miserat, e Praedicatorum coetu, si gens, horrido caeli cardine profecta, beatioresque quaerentes regiones, imbui Christianismo posset, ac ab insita feritate mansuefieri, ne vastitatem orbi terrarum inferret. Et percrebuit, susceptum a Tartarorum rege baptismum, ac missos ad Ludovicum Oratores, animantes eum premere fortiter Damiatam, Tartarum interim superiora Asiae invasurum. litterae Arabicis erant litteris scriptae, quas a Mahumeticae superstitionis antesignanis addidicerant Scythae; Sed inspectis Christianorum vitiis, moribusque corruptissimis, obfuit magis legatio novae religionis rudimento, quam profuit.

Ab Chorasmiis, qui Palaestinam caedibus impleverant, periculum amplius non erat. Excitata enim adversus Sultanum rebellione, iam internecione erant deleti. Itaque Ludovicus Francus, comitatus principibus et copiis, quas pestilentia ei variique casus reliquas fecerant, Damiatam ab Aegyptiis desertam, incensamque occupavit. Inde promotis Cairum versus copiis, duobus fluviis clauditur. Hostes ex adversa ripa tormentis


page 479, image: s479

tela ingerebant. Nulla evadendi patebat via. Plurimi tunc occidentalium ad Barbaros defecere, multi Christum, pro quo se militare putabant, subsannantes, Mahometi acceperunt legem. Monstrato tandem, transfuga indice, vado, pervenitur ad castra hostium, Robertus Atrebas cadit, variis proeliis certatur, quibus nobilissimi Barbarorum duces desiderati. Calipha Meledinus, cladis nuntio perculsus, animam exhalavit. Eius filius Melexala, multo vicinis omnibus acceptior, Babylonicis Arabicisque stipatus auxiliis, advolavit in Aegyptum; pugnandi aequo loco copiam non fecit, quod Christianos sciret peste, rerumque omnium penuria laborare. Rex Ludovicus corpore tam exhausto erat, ut se, quantocumque animo, sustinere vix pedibus posset. Qui pauci a morbis integri adhuc erant, aut minus languebant, ii correptis armis, hostem ad pugnam provocant. Exigui numero, locis iniquis, multitudine hostium circumventi, vincuntur; fratres regis Carolus Alphonsusque cum rege capiuntur. Perpaucis receptus in castra patuit, quae ab aegris, rege capto, defendi non poterant. Mori sanctissimum videbatur. Sed conditiones ultro obtulit vitae Melexala; deduceretur exercitus, Damiata cederetur: captivi utrinque redderentur, indutiae in decem annos fierent: ingens vis auri penderetur. Has conditiones necessitas iniungebat, cum antea, nisi superbiissent nostri, tota offerretur Palaestina, modo Aegypto cederent. Ceciderunt equitum duo milia, peditum XV. Sunt, qui LX milia occubuisse tradunt. Revalescebant interim partes Friderici in Italia et Germania. Conradus Guilelmum in Hollandiam abegerat. Fridericus Parmenses pace securos oppresserat. Bononienses, qui filium eius Hensium ceperant, Avenionenses item, Arelatenses, et alios pacem petere compulerat. Vulgantur in Francia rumores, submersum regis fratrem, regem ipsum, reliquosque duos fratres captos. Tam incredibilis res visa, ut regina mater nuntios suspendio puniverit. Mox firmata rei veritate, apud aliquos incredibilis planctus, apud plures indignatio in Papam, qui Fridericum tanto belo idoneum procaciter persequeretur, cruce signatos absolveret mercede, triennalibus decimis emunxisset Franciam, qui onerosus toti orbi Christiano, nil nisi bullas coqueret et diras. Venetiae, aliaeque civitates plenae semi-Christianis, plane vacillarunt fide: multi in blasphemias prorupere manifestas, nefarium Mahometum Christo Deo Dominoque praeferentes. Ludovicus Ptolemaide remansit, Alphonso et Carolo fratribus in Franciam remissis. Iniunxit his, denuntiarent Papae, uti Fridericum reciperet in gratiam, qui solus Ecclesiae periculis posset medelam adhibere, ni faceret, Lugdunensi statim excederet urbe. Sed dum Innocentius tenax propositi, Burdegalae hospitium sibi ab Rege Anglorum petit, exul ab Ecclesia sua et extorris, in Apulia sua stupor mundi Fridericus, acutissima correptus febri absolvitur a Cistertiensis ordinis Episcopo, legatisque testamento immensis thesauris, ad recuperationem Palaestinae, moritur, anno imperii XXXVIII, saeculi istius L, cum eodem die gravis terrae motus secutura mortalibus mala praenuntiaret.

Caesar hic Aristotelem, Ptolemaeum, Galenum, ex Graeca aut Saracenica lingua in Latinam curavit transfundi, studiaque discentium iuvit.

Hugo Cardinalis, concordantiarum Biblicarum, ut vocant, auctor primus, Alexander de Ales, Bonaventura, Vicentius Burgundus, speculorum scriptor satis insulsus: Matthaeus Paris Anglus historiographus, Accursius Iuris Consultus, hac tempestate claruerunt, Albertus ex amplitudine doctrinae dictus Magnus, Episcopae Ratisponensi, quae interdum armis tuenda videbatur, eruditum otium praetulit. Rodericus Toletanus Praesul de rebus Hispanicis novem libros contexuit: de Ostrogothicis et


page 480, image: s480

Arabicis singulos. Hallis Suevorum multi Papam haereticum, potestatisque spiritualis expertem esse praedicarunt, utpote a vita ac doctrina Apostolica alienum.

Fertur Friderici Epitaphium, eius saeculi Poesin repraesentans.

Si probitas, sensus, virtutis gratia, census,

Nobilitas orti, possent obsistere morti,

Non foret exstinctus Fridericus, qui iacet intus;

Eo temporis tractu redditus Danis suus Waldemarus, post abiuratam vindictam, coepit absolutioni fidere Papali, et cum Suerinensi Comite, cum Adolfo Holsato, vadibusque pro se datis, apud Bornhovedam infelici proelio concurrit. Ubi victus, damnata fortunae inconstantia, acquievit regno paterno, cum in Russia Frisiaque septem Episcopatus Christianismo acquisivisset.

Waldemarus III, regni consors, fortuito ministri telo ictus in venatione ante patrem decesserat. Patre sub annum XLII exstincto, Ericus Lubecanos, iam Hamburgensibus foederatos, sub iugum redigere cogitabat. Sed a fratre suo Abele, Sclesvicensium duce, nefarie peremptus, quam impatiens sit consortis dominatio, exemplum fuit. Miracula ad sepulcrum eius facta, sanctitatis ei opinionem apud credulum istius saeculi vulgus pepererunt, ut passim aliis. Nec effugit Abel, in Cainum versus, vindicem Dei manum. Dum enim Frisones armis ad imperata vectigalia adegit, plebis armatae impetu trucidatur, Acone Norvego, qui a Legato Innocentii coronam acceperat, septentrionem gubernante.

CONRADUS IV, Rex Germaniae et Siciliae. IOHANNES DUCAS Nicaenus, Imperator. BALDUINUS Constantinopolitanus.

SUperstes adhuc Fridericus, Conradum filium Regem creaverat Romanorum et Siciliae. Henrico, quem ex Angla genuerat, regnum Hierosolymitanum, Manfredo procurationem Italiae delegaverat. Sed illi telo Innocentiani fulminis icti, nihilo amiciores Pontificiae tyrannidi, quam pater, exstitere. Nec gentium in eos favorem Romana exstinxit insolentia, sed auxit. Guilelmus Hollandus propensissimo Innocentii studio, maximisque largitionibus tueri dignitatem haud potuit, suaeque sibi conscius tenuitatis, anno post obitum Friderici altero, sumptum temere imperium abiecit.

Pontifex valedicturus Gallis, quibus fastidio coeperat esse eius in Fridericianos pertinacia, orationem habuit ad populum Lugdunensem, faciente verba Hugone Cardinali: quem non depuduit dicere, Veniente Papa, quattuor se reperisse lupanaria Lugduni; recedente eo, superesse unum saltem, sed illud ab Orientali urbis porta ad occiduam extendi.

Incussit ruborem femineo coetui, ista audienti, Curiae Romanae mores parum emendavit. ne Romam rediret Innocentius, metus fecit civium, quos Senatorem creasse maxima potestate, cognoverat, velleque repetere sumptus, in Fridericianum erogatos bellum. Itaque Perusiae substitit, Mediolanensium protectus armis, Petrique Veronensis, et Stanislai Cracovii, consecrationibus se ostentavit apud nationes. In Syria senescebat Ludovicus Francus: ne exscinderetur sacrum regnum, non cura Pontificis, quam Italici tumultus circumstabant, sed Mahumetanorum discordia fecit. Illi Sultanum, quod Francorum regem, nobilissimam praedam scilicet, auro commutasset, repentino capti furore trucidarant, percussori sceptrum tradiderant. Qui ab Halapiensi Sultano oppugnatus, indutias Ludovico datas firmavit, quod debebatur pro redemptione eius, instantius exacturus. Sub haec in Galliis, ad praeconium cuiusdam Magi Hungari, ultra centum milia congregantur pastorum,


page 481, image: s481

sumptisque cum cruce armis, ut Palaestinam regemque suum liberaturi, Blancae reginae et civitatum favore provehuntur, exsecrantium Innocentii segnitiem malitiamque, qui in Christianos Principes crucem praedicari iuberet, omissis Saracenis. Sed cum miracula promissa non praestaret Magus, haberetque praedae Gallias, a quodam bipennifero trucidatur. Successor ad Sultanum, cuius instructu illa fiebant, ut viris armisque evacuaret Franciam, profecturus, mergitur mari a nautis: Tertius Monstreoli frustillatim conciditur. Multitudo dispersa aut periit, aut in Palaestinam deducta, errore agnito, Ludovico regi dixit sacramentum, Sidonem tunc et Caesaream, Ioppenque restituenti.

Invalescebat interim odium Innocentii. Robertus Lincolniensis in Anglia Praesul, Si Pontificiis, inquit, emissariis custodiam mandarem animarum, satanizarem. Magnates Franciae increpabant Monachos, vocem commodantes Innocentio, ad suadendum hominibus, quod veniam essent habituri peccatorum, tum ipsi, tum parentes largissimam, modo cruce insigniti arma capesserent in Conradum, filium Friderici. Blanca Ludovici mater, manus iniecit eorum facultatibus, qui ferali tacti insania, in egregium illum principem insurrexissent. Quare elusis artibus suis, Innocentius neptem suam Henrico voluit collocare, Conradi germano. Sed Teutones id rati dehonestamentum stemmatis Caesariani, nuptiis contradixere. Thomas vero Sabaudus, et alii, quondam Pontifici hostes, per consanguinearum illius amplexus, non tantum anathematum nexibus exempti, sed et maximis opibus locupletati sunt. Conradus cum armis et benevolentia nationum facile superiores ferret partes, venenis, gladiisque petitus sicariorum, elapsusque divina ope, Papalium infamiam auxit. Romam commeantibus interclusit iter, iustum asserens bellum in eos geri, qui iniquo Ecclesiae tyranno adderent robur.

Guilelmus Hollandus cum Frisiis ducebat bellum, quos portentosa aquarum inundatio pene absorpserat.

Ludovicus a Francis etiam suis derelictus est, quod Normanniam spoponderat Anglo se redditurum, si maturam sibi opem in Palaestina ferret. Sed et Angli sui oderant Henricum, decimis inhiantem regni, quas et Ludovicus a Gallis, belli causa sacri, exegerat. Itaque spe frustratus Francus, Sultano se Babylonico artius adversus Halapiensem coniunxit, eiusque beneficio Palaestinam cis Iordanem suscepit gubernandam, anno eius saeculi LII, quo et Alfonsus, subacta fere Hispania universa, et Blanca Gallorum regina, cesserunt vita. Papa vero Innocentius, rebus desperatis, Richardum Angli regis fratrem, pecuniosissimum simul et avarissimum, ad regnum invitavit Siciliae. Sed Richardus prudenti suorum monitu sprevit hamum aureum, perindeque esse hoc munus dixit, ac si quis Lunam daret, ea lege, ut ascendens detraheret ipsam. Robertus quoque Lincolniensis demonstravit Anglis, Innocentium IV. multo percipere abundantiores ex Anglia census, quam ipsum regem Henricum, ac LXX marcarum milia suis ibi clientibus lucrari annua. Moriens in Curiam Romanam hos torsit versiculos:

Eius avaritiae totus non sufficit orbis,

Eius luxuriae meretrix non sufficit omnis.

Verum Civitas ipsa Romanorum Brancaleonem sibi praefecit Bononiensem, adstrictissimae virum iustitiae et severitatis, qui priusquam iniret magistratum, iureiurando adegit populum, ut triennio sibi audiens dicto esset. Tandemque serio monuit Innocentium, rediret ad coetum sibi commissum, quippe qui non Lugduni, non Perusiae, non Assisii, sed Romae Episcopus esset. Additae minae, numquam rediturum, ni iam rediret, exscindendamque urbem, quae eum foveret,


page 482, image: s482

manibus Romanorum. Ita tremebundus pater revisit demum filios, anno, postquam abierat, decimo, parumque abfuit, quin Romani in male quaesitos eius involassent thesauros, ni Brancaleo dedecere oves eam in pastorem saevitiam, docuisset. In Burgundia mons revulsus subito, ad alios transivit longe dissitos, civitatesque et villas interiectas, lapidibus obrutas delevit. Sub haec Conradus Neapolin, Capuam, aliasque urbes sibi adversantes contrivit, nudavitque moenibus. Henricus Anglus Vasconiam, quae ad Alfonsum defecerat, revocare ad oboedientiam connixus, profusis inaniter sumptibus, Eleonoram, Alfonsi uterinam, Eduardo despondit silio, eoque coniugio Vasconiam felicius, quam armis recepit. Ludovicus misso e Palaestina edicto, Iudaeos exegit Francia, haud temere motus falso Saracenorum cavillo, exprobrantium, regi minus carum esse Iesum Christum, qui infensissimos eius hostes visceribus regni foverat. Itaque nemo eius gentis remansit, nisi qui victum suis sibi manibus pararet: qua de causa haud indignum sancti nomine hunc regem exstimaveris.

Mox redire eum compulit Margaretae Flandricae intemperies. Ea clam e Burchardo Avennio tres susceperat filios. Postea Guilelmi Tampeti oblectata amplexibus, dum Burchardus Romae ambit legitimationem, ut vocant, liberorum, totidem Guilelmo parit. Ioannes e priori natus concubitu, cum adolevisset, Guilelmum Tampeto genitum, Flandriae iam imperantem, petit bello, affinitate subnixus Guilelmi Hollandi, cuius sororem duxerat, simul et Germanorum auxiliis, Guilelmo ut regi opitulantium. Consertis proeliis, capta caesave ad centum milia hominum, necatoque Guilelmo, cui Flandriam adiudicaverant Galli, captisque ceteris fratribus, potitus Flandriae Ioannes. Tantum unius mulieris luxuries vulnerum populis attulit; Ludovicumque e Palaestina in Franciam retraxit. Alii Margaretam, post excessum Burchardi, nupsisse Guilelmo aiunt, iustumque ei fuisse cum utroque matrimonium. Guilelmus Frisones subinde vexando, exitium sibi concivit tandem. Etenim cum recederet incautius, equus eius onere ferri pressus, haesit in palude, desertumque a suis Frisones in arundineto latitantem operuerunt telis, ac miserabiliter precantem parci sibi, in frusta conciderunt, anno eius saeculi LV. cum praecedenti et Conradus rex aemulus eius, et protector Innocentius occidissent.

Etenim Conradus, Henrico fratre per Ioannem quendam Maurum exstincto, Innocentii calumnias deterserat, fuderat eius exercitum, Guilelmo nepoti Pontificis commissum. Apuliam potenter defenderat. Sed cum Innocentius Henrico III Anglorum regi, vano et credulo persuasisset, Edmundo eius filio dandam a se Apuliam Siciliamque, ditatus auro Anglicano, odore eius inescaverat cruce signatos quam plurimos. Quamobrem aeger animi Conradus, dum resistere parat, veneno interit, ingenti Innocentii laetitia, qui brevi totam Apuliam subegit. Sed impio perparum saginatus gaudio, Manfredi, quem Apuli dixerant regem, incursionibus citius amisit, quam occuparat aliena, caputque iam inter nubes condere visus, quasi ad Tartara decidit. Pleuresi laborantem cum plangerent circumstantes amici, sublevans oculos iam in morte natantes, Quid lamentamini, ait, nonne vos omnes divites relinquo? quid ultra requiritis? Atque haec dicens, subituram Dei iudicium animam exhalavit.

Graecis dominabatur adhuc Ioannes Ducas, et Irene Augusta mortua, Annam, Friderici Imperatoris filiam duxerat: cui cum praeferret magistram eius et nutricem Marcesinam, philtris illectus et deliciis amatoriis, tamen impetrare a se haud potuit, ut Nicephorum Blemmydem, qui sacris pellicem excluserat, puniret, sed accusata potius suamet libidine, laudavit incorruptam Doctoris integritatem,


page 483, image: s483

Pontificem Rom. de fidei vitaeque erroribus vehementer increpavit. Inde Michaeli Angeli, Thessalorum et Aetolorum Principi male fido cum Macedoniam ei et Thessalonicam ademisset, Despotae indulsit titulum, et Michaelem Comnenum Palaeologum iuramento adstrinxit, de regno numquam affectando. Correptus ad ultimum epilepsia atroci, decessit Nymphaei anno imperii XXXIII. successore filio, Theodoro Lascari secundo. Ei praematurum diadema imponere noluerat, veritus ne tamquam potitus eo, indignum se fastigio praeberet, volensque, ut virtutis via velut ambiendo, constanti id potius subditorum voluntate, quam paterna indulgentia compararet.

Eo tempore Bela Hungarus, et Othocarus Bohemus, qui diu inter se de Austria Styriaque armis contenderant, pacem tandem hac lege fecere, ut Austria Bohemo per nuptias Margaretae Austriacae: Styria Hungaro relinqueretur. Othocarus cruce signatus in Prussiam abiit, magnamque istius terrae partem cultui subdidit Christiano.

RICHARDUS ANGLUS, Rex Alemanniae, BALDUINUS IMPERATOR Byzantinus. THEODORUS LASCARIS II. Et MICHAEL PALAEOLOGUS, Nicaeni.

COnradus moriens heredem scripserat fratris filium Conradinum, tutoribus institutis Bavaris, quod hi et puero, et matri suae gentis fideles futuri erant. Erat enim Conradinus Elisabetha, Othonis Bavari filia procreatus, cuius fratres Ludovicus et Henricus felices Bavarorum terras tunc tenebant. Sed Manfredus, apud Siculos Apulosque natus educatusque, potior eis regno videbatur, iamque victor Innocentio, Saracenis Nuceriam tenentibus accinctus, formidolosus cunctis erat. Episcopus Ostiensis, Gregorii IX nepos, ascenderat Papalem thronum, Alexandri IV nomine notior. Hic videns Nuceriam refugii sinum pandere Manfredo, obsedit eam, duce Octaviano Ubaldino Cardinale. Erant LX milia armatorum in urbe, parque eam numerus militum circumsedebat. Ficto autem a Manfredo Conradini apud Bavaros obitu, maxima obsidentium pars discessit. Reliquas copias eruptione fudit, fugavitque Manfredus, Edmundi Angli inaugurationem ventis rapiendam dedit. Igitur quasi nulla iam iusta Regiae Siculae stirpe, Rex Manfredus salutatur, cum Petro rege Tarraconensium contrahit affinitatem, collocata illi filia Constantia. Alexander Contionatores circummittit, ad lacessenda piorum in eum sacro aere arma, praeque Saracenis iam Manfredus, Ecclesiae hostis praedicatur. Apuli contra indignantes, se pro infidelibus haberi, artius adhaerescunt Manfredo, ac ne matris obstet ignobilitas, docent matrimonio eam aliquando iunctam Friderico. Nec erat Praesulum quisquam, quem avarissimi hypocritae Alexandri cura afficeret, cuius Dromones Franciscani, a nullo iam genere sceleris, quod occultari putabatur posse, abhorrebant. Neque tamen effugere erat tot mortalium observationes, neque illi semper fronti parcebant.

Londini patuerat insigne Iudaeorum nefas, puerum quendam e Christianis annuo velut sacrificio immolantium. Eius facinoris auctores aliqui supplicio sunt affecti: plures eorum Nigri fratres, pecunia corrupti, suis intercessionibus liberarunt. Hinc Anglicanae in ipsos plebis tepuit devotio, simul in praedicatores Gallicanae, qui receptas Academiae Parisiensis consuetudines, Papalibus tumidi privilegiis, eversum ibant. Ne quidem in urbe Romana integra Pontificis auctoritas erat. Brancaleonem sane sua austeritas invisum reddiderat nobilitati, captivusque tenebatur: Sed Bononienses,


page 484, image: s484

e quibus sanguinem trahebat, contempto Alexandri fulmine, coegerunt Romanos eum eximere vinculis. Brancaleo, ut erat multitudini acceptissimus, dignitatem facile recepit, destructaque nobilium insolentia, moriens avunculo suo transmisit potestatem, invito Alexandro.

Nemo regum dicto audientior erat Pontificibus, quam Henricus III Anglus, ut supinae princeps de exteris crudelitatis, ita suspiciosus in suos.

Eius fratrem Richardum plerique Germanorum Principes Regem sibi deposcunt, missusque in Angliam Coloniensis, electionis nuntius, viam praeparabat Caesari novo; aliis contra, nimirum Treviro, Saxone, Brandeburgico, Bohemio, Alfonsum X, eruditissimum iuxta et ambitiosissimum Hispanorum regem designantibus; anno istius saeculi LVII. Pontifex exitum speculaturus consiliorum, neutrius partis videbatur. Richardus prior insignibus potitus, Rhenanas urbes traxit in obsequium, aliquas oppignoratas redemit, Italicas etiam nonnullas (nam pleraeque, exturbato a Pontificiis copiis Ezelino, in libertatem se asserebant) accepit in fidem. Alfonsus Richardi fratrem appellavit de foedere, quo auxilium sibi de eo in hostes esset stipulatus. Verum Anglus festive; Igitur in fratris, inquit, mei inimicos tuam imploro fidem, quia mutuam nobis in communes stipulati sumus hostes opem. Richardus interea Trevirensem ditionem, quod Episcopus Alfonso studeret, igni ferroque vastat, Saracenis impedientibus Alfonsum, Cordubam infestando, ne suppetias suffragatoribus suis iret.

Sed perbrevis Richardo apud Teutones mora fuit, dispersis, quibus amabatur, nummis, reque Anglicana eum in patriam revocante, quae dudum per Henrici III socordiam ad perniciem spectabat. neque enim tantum emunxerat aere suos, octingenta marcarum milia in Apuliae occupationem effundendo, sed et omnibus Romanorum nugatoribus adhibebat fidem; alienigenis linguaeque ignaris Anglicae assignabat Ecclesias, adeo ut Eboracensis praesul morti vicinus, ad tribunal summi iudicis Alexandrum Papam citaret, paulo etiam post secutum. Fames insuper maxima conficiebat multos, nec praestabantur seu Baronibus, seu Praelatis, quae Comitiis erant promissa non unis. Quare trepidus rerum suarum Henricus, pacem componit cum rege Ludovico, Normanniaque ei cedit et Andibus, ccc sibi milia pactus Turonensium libratum. Richardus transmissurus in Angliam, non recipitur, nisi obligatus iuramento, nihil adversus pacta conventa in Comitiis moliturum. Germani, perspecta eius apud suos vilitate, revocare eum spreverunt ad Caesaris dignitatem. Ita ad interregnum deducta Res publica, donec anno eius saeculi LXXI in Anglia Richardus viam universae carnis ingressus, novis locum consiliis fecit.

Alexander interim IV Papa suum in Manfredum fulmen eiaculatus, perierat, anno LX: successerat Urbanus IV Gallus, patre sutore veteramentario, e Patriarcha Ierosolymae Pontifex, qui patrimonium Petri, ut appellant, a Romanorum exercitu, cum Siculo sentientium, vindicavit, ac primus Carolum Andegavensem, Ludovici IX fratrem, spe implevit occupandae Apuliae, iamdudum ad id uxoris, quae reginarum, Anglae, Francaeque et Augustae, Richardo nuptae, soror esset, stimulis incitatum.

Alexandri deceptus absolutione Anglus, discessit a fide, quam dederat suis, de immunitatibus indigenarum, electionumque iure sacris collegiis conservando. Post multa et cruenta certamina, Franci iudicio lis permissa, qui pro Anglo rege sententiam tulit. Sed turbata semel Anglia, extractae dimicationes ad annum istius aevi LXIV. cum commisso proelio, Henricus Richardusque reges capti, et multa utrinque bellatorum milia ferro sunt perempta.


page 485, image: s485

Eduardus Henrici III filius, Londinensium patrata caede, quos in fugam propulerat, in eosdem incidit casses, seque Simoni Montifortio, Baronum duci, obsidem tradere est coactus, in pacem perbrevi reformandam. Verum regiarum duces partium, Simonis vastando ditiones, irritarunt eum acrius, ut assumpto Leolino, duce Walliae, atrocem vindictam exerceret. Nec profecit Urbani quicquam anathema, cum Episcopi susque deque haberent eius diras; cessissetque imperio Baronum universa Britannia, nisi, ut fit, suborta inter pares simultas, de captivorum redemptione, animos viresque disiunxisset.

Igitur Eduardus, simulato exercendi se equis studio, elapsus custodia Herefordensi, recolligit vires, separatasque nactus Simonis a ceteris copias, occidit eum in acie, cum filiorum maximo, patremque et patruum vinculis exemit.

Henricus proscriptionibus grassatus in eos, qui arma contra se tulissent, velut ignem affudit oleo, nec spatium respirandi Angliae dedit.

Luxit dirus sub haec Cometa, et Urbanus Papa Perusii eadem nocte, qua sidus illud deflagrabat, decessit, herede solii Clemente IV Gallo, marito antea, et aliquot filiarum patre, qui e Consiliario regio ad Narbonensem Cathedram, hinc ad Pontificatum evolavit. Carolum hic Andegavensem, memor patriae, senatorem pronuntiavit urbis, et regem creavit Siculum, Manfredum exercitu cruce signato, ut impium et haereticum debellavit, commisso ad Beneventum proelio victus Manfredus, et proditione cuiusdam Comitis, cuius coniugem violarat, interemptus est, anno istius saeculi LXVII. Cremona, Mediolanum, Brixia, Placentia, Ticinum, Dertona, excusso Palavicini imperio, legatos Pontificis susceperunt.

Conradinus, Friderici nepos iam adultus, cum paternam repeteret hereditatem, adiuvantibus Pisanis, Thuscis, et Veronensibus Longobardis, Friderico Austriaco comitante, intravit Romam, ubi a Senatore urbis Henrico, Alfonsi regis fratre, augustum in modum recipitur. Verum iam victor pene Siciliae Apuliaeque, et magistro militum Caroli interempto, postea infelici ad Beneventum proelio fusus proditusque a nauta, in vincula conicitur, nec multo post inclementi Clementis sententia, percutitur securi Neapoli, supplicii socio Friderico. In iis duobus capitibus Caesarum simul Suevorum, et Austriacorum familia principum, tristi fato defecit. Robertus Flander promulgatorem sententiae, carnificem alius interemit, ne tam nobili sanguine a se fuso superbirent. Carolus Andegavensis, Rex novus, vectigalia a Pontifice suscepit regna, XL aureorum milia fisco Romano solvere annua iussus, Augustumque eiurare nomen, ut in officio semper fideque Pontificis foret. Nucerini fame perdomiti, Pisani et Senenses frequenti assultu subacti, Caroli subierunt iugum. Confestim et Clemens Viterbii moritur, vacavitque sedes triennio.

Eodem fere tempore (erat annus LXIX) praevaluit Henrici per Angliam tyrannis, ac Baronibus partim auro, partim exilio, partim capite multatis, pax parum amica agros illos revisit: rex ipse quinquaginta sex annis acta potestate, vivendi finem fecit, peregrinante in Palaestina filio eius Eduardo, sub annum LXXIII.

Nunc et Graeca nobis et Asiatica sunt dicenda, haud minores passa per ea tempora mutationes, quam occidentalia haec nostra, cum et Byzantinum imperium Latinis, et Syriacum Latinis iuxta Saracenisque pene adempta memorentur, ut verissime dixeris, Latinam potentiam, cum Friderico Imperatore eiusque sobole, prostratam concidisse.

Theodorus Lascaris, Ducae aut Batazis filius, avi referens nomen, Imperium Nicaenum, faventibus populis, Arsenio Patriarcha eum coronante, susceperat.


page 486, image: s486

Asanem Bulgarum principem, et Michaelem Angelum, Thessaliae Despotam, in ordinem redegerat. Sed eo in Graecia absente, Michael Palaeologus, a veteri Comnenorum et Palaeologorum stirpe ortus, quod aut aliorum calumnias aut facinora sua extimesceret, ad Iconiensem profugerat Sultanum, cui cum Tartaris bellum erat, qui nec parva eum ditionis parte multarunt. Eum Theodorus imper. novo adactum iureiurando, quo fidem sibi et Ioanni silio stipulabatur, revocavit Nicaeam; Constantino Taecho Theodoram elocavit filiam, ut bellum Bulgaricum cum matrimonio principi eius gentis commutaret. Inde triennio acto imperii, ut fatalem vidit adesse diem, in monastico habitu exspiravit, Georgio Muzaloni sexennis filii tutela commendata:

Muzalo, novae homo potentiae, gnarus quam sibi difficile esset nobilitatis invidiam sustinere, maluit resignare tutelam, quam perpetuis subiacere insidiis. Sed non licuit ei hoc consilio uti, urgentibus aliis, ut retineret commissam sibi provinciam, aliis paucos post dies dexteras periuras in caedem eius armantibus.

Muzalone nefarie interempto, Palaeologo, procerum nobilissimo, committitur imperium, additurque Despotae titulus: quo insignitus, Thessalum Michaelem, duobus subnixum generis, Manfredo Siculo, et Guilelmo Peloponnesi Principe, ad Bellegradum profligat, ductu fratris sui Constantini; eoque facinore imperatoris cognomentum emeretur, Peloponnesius captus Monembasiam, (quae et Epidaurus) Mainam et Spartam addixit Palaeologo, ut principatus reliqua recuperaret.

Palaeologus ea oppida fratri dedit Victori, qui earum usus opportunitate, Graecorum auxit Rem pub. pignusque hoc velut maioris fortunae suscepit. Etenim Byzantini, a Palaeologo munitis circum castellis inclusi, ob lignorum inopiam pulcherrimis iam aedificiis pro ignis materia abutebantur. Mox in ipsam Constantini potestatem subito redacti, documentum facti sunt mortalibus, exigua spe manuque maximas saepe urbes subigi, opesque dissipari. Etenim Constantinus, cum DCCC omnino militibus, Propontidem transgressus, cum in cives quosdam Byzantinos incidisset, edoctus ab iis est, Latinas copias Daphnusium oppidum circumsedere, vacuamque praesidiis urbem cuniculo posse intrari. Eo igitur a civibus monstrato ingressus, ignem immisit aedificiis, Balduinumque Imperatorem cymba quaerere salutem coegit. Similis somnio res visa Palaeologo, orbis terrarum miraculum Constantinopolin, octingentis a viris expugnatam. Eius Latinorum infelicitatis causam praebuit Venetorum et Genuensium discordia, quorum praecipue opibus res Balduini steterant.

Uterque populus Ptolemaide suum forum, suum praetorem, suas areas, suas sibi leges habebant. Philippus a Monteforti, Praetor Ptolemaidis, aequiorem se Genuensibus ferebat. Genuenses fanum divi Sabae, quod Venetus sibi vendicabat, occuparant, septumque instar arcis emunierant. Veneri indignatione accensi, mota Tyro classe, tres et viginti Ligurum onerarias incenderunt, fanumque diruerunt, anno eius saeculi undesexagesimo. Hoc initium funesti belli, cruentorumque inter Venetos ac Ligures certaminum fuit, quibus inter se dimicantibus, facile fuit Proceribus Graecis Latinos exigere, potentiamque maiorum recuperare.

Receptum est Byzantium anno MCCLXI ut illius aetatis habent Historiographi, Nicephorus Gregoras, Guilelmus Rishanger, Monachus Patavinus, et alii, qua ex die captum a Franco Venetoque de Graecis fuerat, octavo et quinquagesimo. Michael Palaeologus, instaurata urbe, Graecisque in ea sacris, ut firmaret sibi imperium, Ioannem Augustae dignitatis heredem excaecavit; sorores ipsius, Latin orum devinctas connubiis, amandavit


page 487, image: s487

in Italiam, fratrem suum, a Peloponnesio Guilelmo captum postea, Manfredi permutavit sorore, Ioanni Batazi quondam Augusto nupta. Mox impar tantae felicitati, Arsenium Patriarcham, qui sacris ei, ob facinus in pupillum, periuriumque ob apertum, interdixerat, eicit in exilium, eique Germanum Adrianopolis praesulem substituit, Latinos opifices et negotiatores pellit urbe, eisque Galatam assignat oppidum; servata tamen mercium immunitate. Euboeam, proditione cuiusdam Icarii, Venetis adimit, insulasque Aegaei maris, Latinis servientes, reducit ad Graecos.

Igitur velut Numine Latinis irato, piacula quaerenda omnes censebant, moresque deformatos ad veteris sanctitatis aemulationem revocandos. Sed dum alter alterius accusat culpas, oboritur Perusii subito flagellantium se hominum caterva, propagaturque ad infinitos alios exemplum, nemine praecipiente, ut multa adeo milia passim per vicos discurrerent et oppida, iniquitatum suarum veniam hoc pacto deprecantium. Manfredus, Henricus Bavarus, Palavicinus Marchio, aliique, novum paenitentiae genus suis e ditionibus exclusere, aliaque magna ingenia, ut sumptam temere religionem, pro stultitia aut superstitione aversabantur.

Mox maior ex Oriente calamitas Latinorum mentes consussit. Mango rex Tartarorum, Aitonis Armenii consilio, Christianismum amplexus, Saracenos late in Asia dominantes bello petierat, deleverat Assisinos. Frater eius Haalo, Perside subiugata, Baldacam (Seleucia quondam ad Tigrim nominabatur, de ruinis priscae condita Babylonis) expugnaverat, Calypham tyrannum avarissimum, inter medios auri acervos collocatum, exstinxerat fame. Mesopotamiam postea ingressus, Halapiam obsedit cepitque. Edessa etiam et Samosata subactis, contendit in Syriam; Antiocheno principatui per Saracenos adempta recuperavit, munivitque praesidiis. Cum semel atque iterum Damascum frustra tentasset, Halapiensem Sultanum, quem in vinculis circumducebat, sub ipsis moenibus concerpi in frusta iussit, ad terrendum eius filium, pertinacius urbi incubantem. Qui cum nihil tam atroci spectaculo moveretur, oppugnatam acrius Damascum tandem occupavit, eique Abagam filium rectorem dedit: ipse cognito, fratrem vita excessisse, expeditionibus anno sexto domum revertit ad suos, ubi domestico implicatus est bello, sicut et Guiboga Christianorum Syriensium seditionibus.

Tum vero Neledinus, Babylonius Sultanus, qui Aegypto se tuebatur, CCC instructus equitum milibus, invasit praesidia Tartarorum, et ad pugnam eos excivit in agris Tiberiadis, potitusque victoria, removit Barbaros ultra Euphratem, Saracenis sua reddidit. Sed eum Babylonem revertentem Aegyptiam, occupat in itinere Bendocdar, dudum imperii aemulus, et occisi statim tyrannidem corripit violenter, quaeque illarum erat levitas gentium, tota Aegypto, Arabia Syriaque potitur, ut veteris istius Saladini potentiam videretur aequaturus. Ab Antiochiae eum quidem obsidione Tartari, ab Armenio rogati, depulere: Ptolemais quoque tentata frustra fuit: At Caesarea, a Ludovico rege munita, proditione cessit Bendocdaro, anno istius aevi LXIV. Hugo Lusinianus maritus Isabellae reginae Cypri, defendit quidem adhuc Ptolemaidem, Saphatam vero Sultanus expugnavit. Caesi ibi sexcenti, quod Christum abnegare nollent. Venetis et Genuensibus, his Ptolemaide, illis Cypri receptum habentibus, mutuamque in mari exercentibus piraticam, capitur proditione et Ioppe, anno LXVIII. Sequenti anno, Bendocdarus Armeniam depraedatus, Antiochiam Orientis oculum, abstulit Christianis; XVII ibi hominum milia interfecit, ultra centum milia in servitutem rapuit, factaque est urbs nobilissima miseranda solitudo. Iacobus Rex Aragonum senex


page 488, image: s488

naufragiis quassatus, nulla ope Palaestinensibus allata, redit inglorius. Armenii, et qui Scitharum ad eos confugerant, communi missa legatione, Ludovicum Francum, et Carolum eius fratrem, Siciliae simul et Hierosolymorum regem nuncupatum, ad bellum concitarunt, sed infausta auxilia laturos.

Carolus firmius regnum suum sperabat futurum, Africanis Saracenorum opibus eversis. Placuit Ludovico consilium, quod Tunetani in Palaestinam tendentibus crebra detrimenta inferebant. Iungitur cum Eduardo Angli regis filio societas, ut in Syria rem Christianam tueatur, dum Franci Siculique Afros premunt. Decurritur ad Carthaginis moenia, toties excisae, et prope veteris istius vestigia dudum restitutae. Capitur tandem urbs, transferuntur Tunetum castra, ipsa Carthagine maius certamen praebiturum. Dum commeatus inopia subigi posse urbs speratur, exorta pestilentia, Ioannem Trestannum, filium regis, mox regem ipsum Ludovicum, cui Sancti cognomen impositum, absumit. Eius morte perculsos Francorum animos, superveniens confirmavit Carolus, novisque perterrito hostibus Barbaro, leges dixit: ut verba facere de Christo liceret civitatibus Africanis, et quadragena aureorum milia persolverentur Siculo, quae summa Pontifici ex formula debebatur.

Inde in Siciliam recursum, magna spe, mutatione caeli leniri luem posse. Sed et classis pleraque absorpta est tempestatibus, et Theobaldus Navarrenus cum uxore, filia Ludovici, aliaque nobilia simul et ignobilia capita eidem fato cessere. Eduardus aegre evitatis Assasini cuiusdam insidiis, cum nihil a Latinis suis perciperet auxilii, invitavit Tartaros, qui discursando per Syriam, ad Stratonis usque Turrim, quicquid erat obvium Saracenorum, trucidarunt. Hac via novas pactus indutias, ad regnum avitum recessit. Henrico etiam Richardi Caesaris filio, ad aram viterbii maximam, a Guidone Montefortio, in patris sui vindictam mactato.

Illi saeculo, cum praeceptore suo Alberto M. Thomas Aquinas, Bonaventura item Cardinalis, Guilelmus de S. Amore, Martinus Polonus, Reinerus Dominicanus, aliique id genus scriptores, lucem adferre studuerunt. Robertus Sorbones Theologus, collegium Theologorum Parisiis excitandi auctor Ludovico regi fuit, cui ab eo nomen Sorbonae. Cardinales de successore Clementis IV triennium disceptarunt, apparuitque Ecclesiam sine tali esse capite posse. Ioannes Teutonicus, primus decretorum Pontificialium interpres, a flaminis Romani explicationibus ad communem Christianorum conventum provocavit. Urbanus IV Papa corporis christi sollemnitatem sanxit, anno Domini MCCLXIV.

RODOLFUS I. HABSPURGENSIS. MICHAEL PALAEOLOGUS.

FUncto fatis Richardo, et Gregorio X, post triennes Cardinalium altercationes, in Papalem thronum evecto, respirare coepit a calamitatibus suis Germania, quibus durante interregno misere conflictabatur. Cum enim metu eorum principum, qui Fridericianas partes adversus Pontificias tuebantur, nemo sumere gubernacula auderet, patebat potentiorum violentiae Alemannia, et cuique sua lubido pro lege ducebatur. Intutae erant viae, nobilitatem generis et maiorum, multi ad latrocinandi rapiebant impunitatem.

Igitur querimoniis afflictorum motus Gregorius consilio inito praecepit Electoribus, ut sibi de more regem designarent Romanorum, ni maturarent, vacanti imperio semet prospecturum. Cum convenissent Francofurti principes, Wernerus Moguntinus magnanimitatem praedicavit et prudentiam Rodolfi, Comitis Habspurgensis, qui tutum ei, Romam pergenti, iter ad Alpes usque praestitisset, atque in aestimando principe,


page 489, image: s489

divitiis potentiaeque egregias animi dotes, disserebat longe praeferendas. Inducti in eandem sententiam Trevir et Coloniensis. Mox et Bavarus, cum Saxone et Brandeburgico, filiarum sibi Rodolfi matrimonia stipulantes. Burggravius urbis Noricae, Rodolfi consobrinus, Basileam oppugnanti ei (nam dudum e vicinis civitatibus, et nobilium terris, incrementa rerum suarum venabatur) electionis nuntium attulit, suaeque tenuitatis conscio, vix fecit iureiurando fidem. Pace statim Basiliensibus data, Aquisgrani ornatur diademate Rodolfus, cumque eo Anna coniux, Burchardo Comite Hohenbergensi genita, ex qua sex filias, filiosque duos habebat.

Aberat a Comitiis Othocarus, rex Bohemorum, qui ex Margaretae heredis Austriacae matrimonio, Austriam, Styriam, et Carinthiam sibi vendicabat, atque tam late propagaverat ditiones, ut longe Rodolfo potentior videretur. Cum Bela, Stephano, Ladislao, Hungarorum regibus, de Austria Styriaque feliciter dimicarat. In hunc incitarunt Rodolfum expulsi a Bohemis et Cumanis proceres, perfeceruntque, ut pro imperio reposceret edictis prius, mox armis provincias, ab Othocaro occupatas. Bavarus neapolin Austriacam astu, paulo post Imperator ipse Viennam deditione cepit. Viennenses ipsi excursionibus vastarunt Bohemica, nec fuit fiducia Othocaro impetum sustinendi Teutonum. Itaque Alberto, Rodolfi filio, pactus suae nuptias filiae, in fidem venit Imperatoris. Studio erat Rodolfo, vestium contemnere splendorem, et superbas pomparum praestigias. Eam consuetudinem adversus Othocarum curiosius tenuit, insolentiam hominis suo exemplo castigaturus. Accessit exquisitissime ornatus Bohemus ad Imperatorem, vili in habitu ingentem prementem animum, apertoque de industria eius tabernaculo, prostratus ad genua sui quondam ministri (magistrum enim aulae Bohemicae egerat aliquando Rodolfus) omnium oculis patuit. Coactus cedere Austria, maximosque ex ea reditus Alberto resignare, haut diu perstitit in fide, instigante praesertim Kunigunde Cumana seu Russica coniuge, quam abdicata Margareta, praeter leges duxerat, et indignum dicente, magnificum regem pauperculo Caesari genua flectere.

Igitur filia Bohemi monasterio sacratur, conscribuntur occulte X milia militum, qui insidias Rodolfo struant, tentantur pecuniis proceres, ut deserant Caesarem, aut saltem debilius iuvent. Sed cum male ista celarentur, Rodolfus collecta Germanorum et Hungarorum manu, ad Viennam proelio congreditur cum Bohemo, et licet impari exercitu, iamque deiectus equo, vincit tamen perfidum regem. Othocarus ab ignobili quodam captus, dum ad Caesarem ducitur, insequentis cuiusdam militis manu, cuius quondam fratrem interfecerat, cadit: in acie XIV bellatorum milia caesa. Subacta mox et Moravia, novum foedus percutitur inter Caesarem et reginam Bohemorum, ut filia Caesaris nubat Othocari filio Wenceslao, isque ut beneficium Caesaris Bohemiam capessat: Rodolfus iunior sorori iungatur Wenceslai, et Austriacas possideat terras.

In hasce leges reformata pace, Bernenses Helvetios, hinc et Burgundos, imperata facere cogit Caesar, cumque XIV conflictibus priores tulisset, Victoriosi cognomento insignitur. In Thuringia vicinisque locis, ubi Albertus Landgravius, ob pellicem matri eorum superinductam, a filiis dissidebat, LXVI latronum arces diruit. Duodeviginti imperavit annos, numquam Italiam ingressus, semperque novas occupationes causatus publice: apud amicos non dissimulans, se ab Italia deterreri, quod Caesarum versus eam vestigia laeta, magnifica, plenaque bonae spei videret: Sed retroversa, tristia, misera, luctuosa. Romandiolam Pontifici donavit, in detrimentum imperii, ut ait Albertus Argentinensis. Superbia sub eo et fastus Romanensium


page 490, image: s490

accrevit in Italia, Augustorum vires ex eo tempore vehementer diminutae: Bononiensibus, Florentinis, Genuensibus, Lucanis, auro data libertas a Rodolfo. Cum rebellantem sibi Columbariam obsideret, quidam Friderico Imper. simillimus, Rhenanas pervagatus partes, Wezlariam pervenit, metumque incussit Rodolfo amittendi imperii. Quare admissis ad pacem Columbariensibus, descendit ad inferiora Rheni, fingensque obsequium erga Imperatorem novum, cum fraudes eius deprehendisset, igni hominem exussit. Valde senex iam, postquam vitae finem sensit adventare: Eamus Spiram, inquit, ad alios reges: iamque vicinus urbi, decessit Germersheimii, et reliquis Germanorum Augustis appositus est, numerosa a se sobole relicta, Princeps facilitate et clementia laudatissimus.

Dominabatur Graecis eo tempore Palaeologus Michael, excaecato, ut diximus, Ioan. Lascari, cuius soror Constantini Bulgari in matrimonio agebat. Confugerat ad Michaelem Azatines, Sultanus Iconii, a Tartaris pulsus imperio. Hic cum artius custodiretur, impulit Bulgarum, iam domesticis suae coniugis stimulis concitatum, ut bellum Palaeologo inferret, Bulgarus XX Scitharum milia, sibi sociata, intrusit in Thraciam, quorum latrociniis misere ea terra evastabatur. Palaeologus aegre evasit insidiatorum manus: Sultanum Scythae custodia liberarunt. Comites eius, qui plurimi erant et bellicosissimi, Christiano baptismate regeniti, nomen Romanae militiae dederunt. Palaeologus Imperator multam Barbaris sternendae Christianorum potentiae occasionem praebuit. Sultano Aegypti et Arabiae patefecit Hellespontum, qui petitis hac via Europaeis Scythis, ad Tanaim degentibus et Maeotidem paludem, mancipia vel transfugas complures in Aegyptum coepit transferre, quorum virtute fretus, quod perpetuo in armis exercerentur, Celtas Gallosque in Oriente adhuc reliquos partim expulit, partim interfecit. Gregorius senex, Palaestinae magnus amator, e qua ad Pontificium venerat culmen, Lugduni egit concilium, quo Rodolphum Imperatorem, Philippum Francum, Ludovici Sancti filium, Alfonsum Castilionensem, aliosque Europae principes, incitavit ad recuperandam Palaestinam, Palaeologo Graeciae adiudicavit dominium, Balduino profugo etiam atque etiam reclamante. Sed paulo post e vita sublatus Aretii Pontifex, nihil ad rei summam profecit. Eo concilio Palaeologus Graecos, tertia decima vice in sententiam Romanae Ecclesiae, iam toties deficientes, retraxit, ut habet in Gregorio X Platina. Novaeque ibi leges editae de Pontificis electione, in conclavi undique custodito facienda, ne forte per ianuam illabens ambitio vel avaritia Cardinalibus sese immisceret. Lectus post Gregorium Petrus Tarantasiensis, Innocentium se vocavit v. Florentinos anathemate solvit, Genuenses et Venetos ad concordiam nequivit reducere. Semestrem hunc Pontificem secutus Adrianus v, qui undequadraginta dies sedit, iamque pertaesus Caroli Andegavensis, Romae pro arbitrio agentis plurima, frustra Rodolfum in Italiam accersivit. XII tamen milia librarum argenti Patriarchae misit Ierosolymitano, ad triremes instruendas. Eum excepit Petrus Hispanus, Ioannis XXII nomine assumpto, omnibus instructus disciplinis, sed, ut Annales habent Colmarienses, magus, religiosis infestus, decretorum concilii Lugdunensis contemptor, inverecundi et socordis ingenii. Scripsit multa, principes orbis Christiani frustra cohortatus, ut positis dissidiis in Barbaros insurgerent, Camerae Palatinae ruina periit, Pontificatus mense octavo.

Nicolaus III, dictus ante Pontificatum Ioannes Caietanus, cum post semestres Cardinalium discordias, invito Carolo Siculo, thronum conscendisset, abrogavit ei vicariatum Hetruriae, seque ipsum senatorem urbis fecit. Ubique


page 491, image: s491

Franco nomini infensus, Philippo regi mandavit, ut arma vimque omnem ab Hispania abstineret. Volebat enim Francus Castilionense regnum parare sororis suae filio, quae ea lege ferdinando, Alfonsi regis filio, nupserat, ut qui ex ea nasceretur, avo succederet. Sed Sanctius, minor Alfonsi filiorum ipsi patri imperium praeripiebat, eiusque petitus exsecrationibus, procumbebat supplex ad genua senis, veniamque aut supplicium postulabat. Itaque resarta parentis gratia, in haud dubiam spem regni alebatur. Ius nepotum contra armis prosequi nitebatur Philippus. Sed Nicolao Pontifici nimiae Francorum opes iam timori coeperant esse, quemadmodum et Palaeologo Graecorum Imperatori, a quo Carolus Rex, Philippi patruus, Byzantium repetebat, ut dotale suae filiae, quam Balduini Imperatoris filio despondisset. Igitur foedus inter Nicolaum, Graecosque et Tarraconenses ictum, ut Palaeologus Graecos, qui iterum defecerant, ad Pontificis oboedientiam reduceret. Petrus Rex Tarraconensium, uxorio nomine, quod Constantia Manfredi filia uteretur coniuge, Siciliam Apuliamque occuparet, auro opibusque eum Graecus adiuvaret. Pontifex interim Caroli in Graecos expeditionem impediret. Ioannes a Prochyta, prorex quondam Siciliae, tantae coniurationis internuntius, omnia sibi terra marique pervia Minorum tectus habitu fecit. Dum dolus ingens cruentusque struitur in Francos, decessit Nicolaus. Huius consobrina, quod puerum ursinis ungulis peperisset (alii concubinam fuisse Pontificis aiunt) rubore perfusus, omnes ursorum imagines e domibus suis abrasit. Succedit post tumultus semestres Simon Turonensis, Cardinalium Gallorum suffragiis, Martinus IV appellatur. Hic Francorum studiosior, exsecratur Palaeologum, Carolo dignitatem a Nicolao ademptam restituit: Tarraconensem sciscitatur, quid sibi velint tanti in adornanda classe apparatus: Cumque Oratores n ullum percunctandi finem facerent; Comburam, inquit Petrus, tunicam hanc interiorem, si supicer, eam arcanorum meorum gnaram. Comparata iam classe, in Africam contendit, atque Hipponensium populatus littora (ne quis subolfaceret fraudem) flexit in Sardiniam iter, exspectans coniurationis in Sicilia eventum. Ibi rei atrocis conspiratio, anno eius saeculi octogensimo primo, ipso Dominicae resurrectionis die, erupit. Cum ex templorum turribus, Campanae sonitu signum ad vespertinos hymnos daretur, caedes subito omnium Francorum tota insula factae. Tanta superbiae ac libidinis eorum detestatio apud Siculos fuit, ut nec mulieribus Gallico compressu praegnantibus pepercerint. Inde Siculus vesper proverbio increbuit. Naves etiam occupantur, quae in Siciliae portubus stabant, paratae ad Graecos invadendum. Petrus tanto pignore devinctos sibi animos sentiens, quid Carolus moliretur, exspectabat. Ille ex Gallia classem evocarat, transportatoque exercitu, Messanam obsidebat. Nulla multis saeculis tenuit acrior et oppugnatio, et propugnatio; animis utrinque pari odio ardentibus. Tandem Tarraconensis Panormum appulit, suceptusque maximo populi affluxu, perterruit Carolum, et in Calabriam recedere subegit. Maximae hinc contentiones insecutae, et perpetua inter se Hispanis Francisque materia bellandi. Cum apud Pontificem de hac consternatione ageretur, Carolo Mamertinos premente, missi a Panormitanis Oratores, non exhorruerunt Martinum, ut Christum salutare, stratique ad pedes eius exclamare: Qui tollis peccata mundi, miserere nostri. Pontifex in agere dixit Siculos, quod illi, qui, cum regem Iudaeorum salutarent Christum, caput eius ignominia et verberibus affecere. Siciliae sacris interdixit. Carolus autem contraxit ex omni Gallia vires; e filio Carolo Claudo neptem despondit Franci regis filio, tantumque brevi effecit, ut non tantum terrestres copias haberet pares


page 492, image: s492

Siculis, sed etiam maritimis praestaret. Nec aurum Palaeologus, commissis iam inter se Latinis regnis, Petro ultra subministrabat. Itaque Arago astu procellam procul vertit, provocat ad duellum Carolum, paucorum iubet certamine diiudicari, utra gens bello sit melior. Placuit utrinque, ut equitibus uterque inter se centenis dimicarent burdegalae, quod eius loci dominus rex Anglorum esset Eduardus, affinitate iunctus utrique. Ingentem exspectationem gentium, mentemque mortalium suspensam, frustratio ludificationque excepit. Nullus Petrus comparuit, id solum consecutus, ut praesentem tempestatem devitaret, Francorumque vires a limine verteret Siciliae. Excusatione ea usus est, quod Francus rex cum iusto exercitu appropinquare Burdegalae diceretur. Paulo post Rogerius Dorius, exul Apulus, filium Caroli Claudum, in mari pugnantem cepit, Rososulem in Macedonia Palaeologus: tanto dolore senis, ut luctu taedioque adversarum rerum fractus, exspiraret animam. Ita nobilissimo Conradi sanguini parentatum. Francus Rex Robertum Atrebatem misit in Apuliam, qui continentem a vi speque Petri tutaretur, desperata iam Siciliae possessione.

Martinus interim Pontifex in numero impiorum decernit habendum Aragonem, sacrum in eum bellum decernit, regnum Aragoniae Carolo Valesii Comiti, Regis Franci ex sorore Petri filio attribuit, ne in alienam cognationem transferri sceptrum populares conquererentur.

Anno eius saeculi LXXXV. Perpenianum perventum a regibus, quae urbs Iacobo Balearium regi, qui ad Francos transierat, deditionem fecit. Genua, Ruscinonis Comitatus oppidum, magna vi oppugnatum, quod interfectorum, eo bello peccata sua faceret Pontificis legatus. Caesi tandem puberes impuberesque, viri, feminae. Ad ulteriora transgressis, Gerunda resistebat, tertiumque mensem Francos morabatur; Petrus locum quendam insidiis opportunum occuparat. In eum missus magister equitum cum turma lectissima, acerrime pugnantem, inflicto vulnere, fugere coegit, ex quo paulo post fuit exstinctus. Gerunda a Francis capta, pestilentia simul eos, novumque a Rogerio Apulo bellum invasit. Qua pulsi urbe, in angustiis montium atrocibus Hispanorum proeliis excipiuntur, perque infinita vulnera et mortes, cum Perpenianum attigissent, Philippus ibi ingravescente morbo decessit, eodem prorsus anno, quo et Martinus, Francorum amantissimus Papa, Carolusque Philippi patruus, et Petrus utriusque hostis, interierant, Petro Iacobus 11, Philippo Philippus Pulcher, filii patribus successere, Honorius IV Martino.

In Palaestina interim Barbaris res ex sententia proveniebant. Maria Domicella, regio Hierosolymitanorum creta sanguine, cum regnum sacrum sibi adversus Hugonem, Cypri regem, assereret, et Romanam sectaretur Curiam, ad ultimum ius suum Carolo Siculo resignaverat, qui anno LXXVII, misso prorege, in sua verba adegit proceres, quo et anno Bendodacarus a Tartaris ad Euphraten profligatus, accedente ex veneno ventris profluvio interierat.

Eius filius Melechsaitus, ingenti e Tartaris proelio ad Calamelam fusus, brevi occubuit, successore Helpi. Adversus eum Armenii, cum iterum Tartarorum implorarent auxilia, et aliquamdiu egregie dimicassent, deserti ab eis in acie sunt, quod Tangodomor, Scythici dux exercitus, in fugam declinabar. Magna sic Christianorum recedentium strages edita.

Abaga rex Tartarorum, reversos domum milites suos, muliebri damnavit habitu, mollitiem hoc pacto exprobrans; Sed dum ipse congredi cum Saracenis parat, veneno tollitur; imperium Tangodomori delatum. Hic pro Christianismo Mahometis amplectitur deliria, Argoni etiam fratri infestus, a quo foveri


page 493, image: s493

nostros noverat. Nec odii saturatus, intercipere eum insidiis conatur, quod dum agit, suopte praeventus dolo interiit. Argon e captivo Rex factus.

Ea Tartarorum dissidia respirandi Aegyptio tyranno occasionem lautam dedere. Quare cum Henricus, Hugone genitus Cyprio, laceras sacri regni reliquias vix teneret, Melech Messor obsidione cinxit Tripolin, perque cuniculos expugnatam tandem igni exussit, XII Christianorum milibus in urbe interemptis. Ita res iterum ad indutias deducta, mortuoque Messore, Seriphus eius filius gubernacula suscepit. Hic anno XCI eius saeculi, quo et rodolphus Imperator obiit, immensis opiis circumsedit Ptolemaidem. Marinus eius aetatis scriptor, LX equitum, CLX milia peditum ei adfuisse dicit. Capitur ita tandem corona Ptolemais, asylum Christianorum Syriensium, XXX hominum milia ibi horribiliter trucidantur, quae remanserant. Plerique enim antea, dum evadere in Cyprum sperant, tempestatis saevitia prope omnes sunt fluctibus obruti. Hinc Sidon et Berytus spoliatae dirutaeque. Tyrii profugerunt urbe, Berytii simulata indutiarum fide, nefaria a Barbaris caede sternuntur. Tyrus mox deditione capitur. Destruitur et castrum peregrinorum munitissimum, nihilque ex eo Christianis occidentalibus in Syria relictum. Reliqui peregrinorum, sarcinis peccatorum onerati, in Cyprum se recepere. Dum illa superiorem per Asiam fiunt, Minorem incursare coeperunt Turcae. Palaeologus Imperator viros doctos, Pontificis Romani obluctantes imperio, omnibus modis est insectatus, nudavitque Ecclesiam simul et arces propugnatoribus, qui poterant, tum a finibus Graecis Barbaros, tum barbariem ipsam a templis scholisque propulsare.

Etenim postquam Azatinis Sultani, eius qui ad Palaeologum a Tartaris pulsus profugerat, filium sui occidissent, eversus est Turcarum Iconiensis principatus, divulsumque inter Satrapas regnum, quos quia parum metuebat Palaeologus, sublatis castellorum praesidiis, latrocinandi quibuslibet viam aperuit. Accessitque mox gravius malum, ut propulsi a Scythis Turcae, quam infirmi adversus illos, tam validi in Graecos fierent, ac pro desertis suis, plenas omnibus opibus copiisque terras Graecorum infestarent.

Coactus ergo iusto pugnare exercitu Augustus Graecorum, in Paphlagonia cum Turcis conseruit manum, eosque ad flumen fugibundos egit. Illos incautius secuti duces, opprimuntur insidiis, atque hinc flumine, illinc ab hostibus interclusi, cadunt pene Graeci omnes, ex eoque tempore Turcae ad Sangarium amnem omnia pro arbitrio populantur. Thracenses interim exercitus distinentur Bulgaricis moribus et Illyricis, quos Terteres Despota, pulso Imperatoris genero, excitaverat; Phryges vero Lyciique aliis Turcarum molitionibus obviam eunt. Visumque Imperatori, quae reliqua adhuc essent, tueri potius, quam amotis et inde copiis, omnia simul in extremum casum dare. Andronicum filium, dudum imperii consortem, instauratum Tralles, ultra Maeandrum sitas miserat. Sed Turcae quadrienni assultu, quicumque fame aut siti non perierant in urbe, deditione tandem cepere, haud pauciores XX milibus. Hinc dum Palaeologus Ioannem Thessalum, qui rupta saepius pace animum eius exacerbaverat, Scythicis petere auxiliis molitur, et prope Lysimachiam recenset copias, palpitatione cordis inopinata exstinguitur, a filio Andronico, nec plebeia affectus sepultura, quod a fide maiorum ad Romanam Ecclesiam defecisset. Potestatem egerat annos XXXV.

Praeerat tum Romanis Nicolaus IV, iterum post annuas pene Cardinalium rixas lectus, qui post novam Francorum cladem, annuit paci inter Aragones Francosque. Cum enim Robertus Atrebas Catanam Siciliae Francis subegisset, classem eius ad Neapolin cepit Rogerius,


page 494, image: s494

interque alios proceres, etiam Guidonem a Monteforti, qui hac via poenas Anglis dedit, quorum regio sanguine, necato quondam Richardi Caesaris filio, Viterbii aras perfuderat. Annitente ergo Eduardo rege, qui Vallia tunc subacta triumphabat, foedus his legibus inter Francos Aragonesque percussum: ut Carolus Claudus dimitteretur; viginti milia pondo argenti penderet, praestaretque intra triennium, liberam Iacobo regi Siciliam: ni faceret, in custodiam ipse rediret. In hac formulam dati obsides, Carolus, postea rex Ungariae, et Ludovicus, ob accurate actam ex regula Francisci vitam, Sanctus appellatus, filii Caroli ambo.

Hungaris vero tunc regnabat Andreas, vocatus ex Veneta matre educationeque Venetus, Andreae regis e Stephano filio nepos, quem, perosi Ladislai regis libidines Pannonii, regem sibi statuerant. Ladislaus et Boleslaus Pudicus vix tandem submoverant Tartaros, Hungariam Poloniamque persultantes. Boleslao apud Polonos, Lescus Niger successerat, Iazygum victor et Russorum, Conradi etiam Masovii, quem aliqui procerum regem dixerant.

Apud Danos Ericus VI. Waldemari ex Christophoro nepos, paucorum insidiis interierat, cum Waldemarum amitae suae maritum Sueciae regno depulisset, idque Magno fratri eius conciliasset. Suffectus ei filius Ericus VII. admodum puer. Regnum consiliis Agnetis Brandeburgicae et procerum, egregie administratum. Interfectores regis hostes iudicati, regnoque pulsi, piratica vexarunt populares; sed haud impune. Nam paulatim omnes poenas exsolverunt sceleris. Ericus iam adultus, pacis bellique artibus claruit. Holsatos, Vandalos, itemque Marchiones inter se dissidentes reduxit in concordiam. Rostochiensem ditionem, aliasque in obverso Danis littore provincias, suae iterum potestati subdidit.

In Belgio Ioh. Dux Brabantiae emptam ab Henrico Limburgensi provinciam, haud sine armis occupare potuit. Impugnatus enim ab hostibus validissimis, prope Coloniam eos insigni proelio postravit. Capti Coloniensis praesul et Adolfus Nassovius. Henricus Lucelburgensis, et alii bellatores caesi magno numero. Reinhardus Geldriae Comes eiuravit Ducatum, atque ita libertate donatus est. Henrici filius, ducta Brabantini filia, dotalem Comitatum recepit, cuius postea nomen Augustum erit.

Hamelenses ad Visurgin, cum Magi conducta opera, mures fistulae cantu eicientis, mercedem ei non persolvissent, eiusdem nefandis artibus CXXX pueros amisere, mirando Dei iudicio. Alfonsus Rex Castiliae sapientia et Mathesi clarus, divina monumenta in Hispanicam traduci linguam curavit. Guilelmus Durandus, Iacobus Vorago, Becus Byzantinus, Aegidius Romanus, sacrarum professi litterarum scientiam, Arnoldus Villanovanus et Thaddaeus Florentinus, Medicam excoluere.

ADOLFUS NASSOVIUS. ANDRONICUS PALAEOLOGUS.

ADolfus Nassovius auctoritate Gerhardi Eppensteinii, consanguinei sui, Electoris tunc Moguntini, ad imperium promotus, nihil fere tanto nomine dignum gessit. Eduardo Anglorum regi cum Philippo Pulchro bellum erat, e spoliatis quibusdam Anglorum navibus, ac caede nautarum ortum. Vastabantur Normannia Aquitanique, provinciae in Gallia Anglorum. Guido Flander cum filia, quam Anglo desponderat, evocatus, vix e custodia erat dimissus Francorum. Sponsa attinebatur. Adolfus ergo cum Guidone Flandro stipendiariam pollicitus militiam Eduardo, LXXV ab Anglo milia pondo argenti suscepit. Robertus eum Atrebas antevertit; Flandriamque ingressus, metu cepit provinciam; Rex Anglus classe oram maritimam tenuit. Albertus Austriacus, Rodolfi Caesaris filius, Si Dominus, inquit,


page 495, image: s495

meus stipendiarium se Anglo facit, quidni ego me Franco; Ita in contemptum venit Adolfi principatus. Cum Alberti filiam suo ambiret filio, repulsam tulit, addito cavillo: Si Comes esset Austriacus, velle et suam filiam principem facere. inde simultas inter Nassoviam Austriacamque domum firmata. Mox et aliud supervenit dissidii incrementum.

Albertus Thuringus, Friderici Imperatoris e filia nepos, invitis filiis, suum vendidit Adolfo principatum, intestinoque subditos bello implicuit. Adolfus hostilem in modum vexavit Thuringiam Misniamque, et plurimis Fridericum Dizemannumque, Alberti filios, cladibus affecit. Repulsus ipse vicissim a Friderico, ex admorsa materno osculo maxilla denominato, conspirantibus adversus eum Pragae, dum Venceslaus II coronatur, Imperii principibus, indignus sceptro iudicatur.

Idem Moguntinus, qui eum evexerat, imputata ipsi ingratitudine, Ecclesiarum vastatione, diminutione imperii, stupratione virginum, mercenaria militia, deiectionis auctor fuit. Albertus Austriacus Moguntiae Rex designatus Romanorum. Inter duos reges nihil non pro conservanda potentia tentatum. Ad extremum Adolfus, quod esset animi vehementior, equitatum suum rapit in Austriacos, haud exspectato, ut prudentissime monebatur, peditum exercitu. Albertus, qui id operam dederat, ut adversum haberent solem hostes, armis eos astuque devicit. Adolfum ipsum in proelio vulneravit secus oculum. Prostrati in terram cum galeam armiger levasset, modico in collo vulnere inflicto obiit, anno potentiae octavo.

Otho Bavarus, Rodolfus Palatinus, et alii, Adolfi partes secuti, fuga periculum declinarunt. Factum in agro Spirensi, anno saluti millesimo duodetrecentesimo, cum iam Anglus Francusque foedeve inter se affinitate iuncti, bellum deposuissent, et Albertum iuvandum, adversus perfidum Adolphum ducerent, quod a Rege in Regem auro corruptus, fidem minime praestitisset.

Nicolaus Pontifex, quod omnia male ei cederent, taedio animi exstinctus, duodetriginta mensium altercationes purpuratis suis reliquerat. Lectus tandem Petrus Brutius, vir lucis purpuraeque ignarus, et nascente dignior, quam senescente Christianismo, Caelestinum V vocaverunt. Eum mira fraude Benedictus Cardinalis abire provincia, cui impar erat, adegit. Longa arundine per parietem ei quiescenti acclamavit, cede Caelestine, cede: Nisi papatum dimittes, animam amittes: id aliquoties factum, ut exueret se Pontificatu, perpulit. Creatus Papa Benedictus, Bonifacius esse VIII voluit. Caelestinum eremum repetentem retrahi, et custodiri imperat, animique dolore exstingui, gnarus nomen eius sanctum mortalibus, facile motum aliquem procreare posse. Ludovicum Pulchri regis avum, in superos memoria sacrata retulit. Conciliasse quoque visus est pacem inter Francos Tarraconensesque, ut Siciliam Iacobus Carolo Claudo redderet, Adela eius filia ducta, Sardinia insula dotali. Sed Fridericus Iacobi frater, classe in Siciliam ex Hispania vectus, Rex obviis cunctorum votis salutatur. Asia interim variam experitur fortunam.

Argon Tartarorum Princeps, a regibus Armeniae Georgiaeque imploratus, cum foederibus sibi conciliaret vicinos ad recipiendam Palaestinam, obierat diem. Frater eius Quegatus, ventris Venerisque mancipium, acta sexennii luxuria, a Scythis suffocatus est. Serisus quoque Christianorum eversor in Syria, cum classem struere suos, et Cyprum invadere iuberet, interemptus est a ducibus, qui dissidio inter se oborto, intestinis concurrerunt aliquandiu, dedissentque ansam respirandi nostris, nisi et Armeniorum reges mutuis semet odiis perdidissent, eadem tempestate.


page 496, image: s496

Verumtamen [orig: Veruntamen] Cazanus, Argone genitus, invitatus a Saracenis ad legem Mahometi accipiendam, ut pro Baytone, Quegati consanguineo, imperium capesseret, simulavit pro tempore obsequium, iunctisque sibi Saracenis facile Baytonem devicit, tenendisque in officio Saracenis, Christianorum destrui permisit Ecclesias. Verum firmatis opibus, refovere Christianos, Saracenorum proceres, somnia sibi Mahumeti importunius inculcantes, interficere coepit. Quamobrem petitus bello a Melecho Nasero, Aegyptiorum tyranno, ac pene victus, desiliit in pedes, tantoque ardore instauravit proelium, ut caesis XX Saracenorum milibus illustri victoria potiretur. Mox LX Tartarorum milia tradidit legato, Sultanumque in Aegyptum usque persecutus, Baldacae, id est, Babyloni se includere compulit. Ipse distributa omni militibus praeda, solum Sultaniensem, victoriae documentum retinuit. Ita aliquantulum resurgere visa res Christiana anno millesimo trecentesimo: sed minime durabili felicitate. In Britanniae insulae parte boreali, iam inde e lapsu rei Romanae, dominabantur Scoti, gens ingenii et armorum laude felix. Georgius Buchananus, rerum Scoticarum scriptor indigena, XCV regem facit alexandrum, Henrici III Angli generum, cum tota stirpe circa haec tempora exstinctum. Ioannes Baiolus, quod uxorem haberet generis regii, patruo quondam magno Alexandri prognatam, Eduardi Angli opera sceptro potitur; Sed expressa antea regni deditione, qua illud, invitis proceribus plerisque, in Angli ius ditionemque concessit. Flagrante ergo inter Galliam Angliamque bello, Baiolus recuperandae avidus libertatis, Francorum amplectitur partes; vicissim aemulus eius, pari gradu regium attingens sanguinem, Robertus Brussius, armatur in Scotos. Capitur ab Anglo Bervicum, hinc alia oppida. Tota fere Scotia in potestatem eius venit, captivoque Baiolo, proregem Anglum accipit, praecipui nobilium, ne quid novi audeant, in intimam Angliam relegantur.

Sed dum in Gallia abest Eduardus, Guilelmus Vallas, nobili, sed paupere ortus lare, manu hominum collecta, quos par fortuna, aut similis patriae amor ei conciliaverat, primum castella aliquot expugnat. Inde Anglicanum prosternit exercitum, brevique adeo bello fortunam circumegit, ut neminem Anglici generis, praeter captivos, in Scotia reliquerit. Igitur Eduardus, compositis cum Pulchro rebus, subito in Scotiam advolat, atque invidia nobiliorum, desertum in acie Vallam ingenti profligat clade, ceciderunt a Scotis supra X milia. Vallas livori cessit, neque post eum diem pro imperio quicquam ausus. Ioannes Cuminius Prorex a Scotis legitur, variisque rex extracta proeliis est, donec necato etiam Valla, Robertus Brussius solium conscendit Scoticum, anno interregni X.

Nec quietiores res in Polonia erant. Obierat sine prole Lescus. Boleslaus Masovius, Henricus Vratislaviensis, et Ladislaus Locticus, Lesci frater, de principatu contendebant. Wenceslaus Bohemus Sendomiriam Cracoviamque, velut legatas ab regina ditiones, invadebat.

Nec Tartarica deerant latrocinia. In istis turbis Vratislaviensis moritur; Primislaus a Polonis rex creatus, cum septimo mense decessisset, Ladislaum habuit successorem. Sed ille difficillimis laboribus partum regnum, otio ignaviaque amissit. Abrogatum ei a proceribus imperium, delatumque Venceslao Bohemo, anno ipso MCCC.

In graeco imperio, ob Michaelis cum Romana Ecclesia collusionem, eo exstincto nihil non turbatum. Patriarcha Becus clam se subducit: rediit Iosephus ad dignitatem, quam olim pro Arsenio acceperat. Ita scissa in tres factiones Ecclesia, cum aliqui Beco, nonnulli Iosepho, alii Arsenio mortuo adhaerescerent. Andronicus


page 497, image: s497

natura mitis, ut tolleret scandala, Gregorium Cyprium provexit ad Cathedram: Sed eo consilio dissidia haud conciderunt. Tandem Adramyttii Synodus acta, placuitque post multa verborum certamina, cuiusque opinionem libro consignatam in ignem mitti, divinumque de ea experiri iudicium. Cuius charta incolumis transisset, ea pars vinceret. At ignis chartas omnes subito redegit in cinerem, non sine derisu eorum qui Ecclesiam alieno tempore, nullamque ob sufficientem causam turbarent. Itaque omnes Gregorio Cyprio assensi, interque se uniti, Becum et reliquos Pontificiarum partium, exilio aut dignitatum amissione damnarunt. Sed cum a contumeliis non abstinerent, Gregoriusque imprimis in Becum exulem, scriptis detonaret, nec aurem praeberet mitiora monentibus, conspiratione Chilae Ephesii, et Danielis Cyziceni, exutus honore est: qui Episcopi vicissim a suis clericis sunt deiecti. Substitutus Gregorio Athanasius eremi sectator, Episcopos ad suum quemque gregem pascendum abire iussit, eoque rigore homines, urbanarum amantes voluptatum, adeo offendit, ut quarto post anno eum repetere solitudines suas cogerent.

Imperator sub haec persuasus a quibusdam, rei privatae amantioribus, quam publicae, classem destruxerat, qua hactenus imperium maris valide asseruerat Graecis, et adversus Francos, Graeciae insidiantes, littora defenderat. Tunc Tarraconensibus iunctus matrimonio, Siciliam obtinentibus, nullum esse amplius tanti apparatus usum iudicabat. classiarii partim Latinis locarunt suam operam, partim ad agros se colendos transtulerunt. Imperium exinde Graecorum cuivis insultationi patuit. Accessit mox aliud malum. Cum enim delatores suspectam fecissent Caesari, fratris eius Constantini munificentiam et comitatem, transgressus in Asiam Andronicus, commorantem apud Lydos germanum subito in carcerem detrusit, addito socio ei michaele Strategopulo, qui hactenus fortiter cum Barbaris dimicarat.

ALBERTUS AUSTRIACUS. ANDRONICUS PALAEOLOGUS.

ALbertus ex veneno quondam altero captus oculo, principum suffragiis, et victoria de Adolfo parta firmavit imperium. Philippo Pulchro affinitate est iunctus, sorore eius filio suo Friderico desponsata. Carolus Valesii Comes, Pulchri frater, quicquid Flandriae superiore bello occupatum non fuerat, Francis subegit: Pulcher a Flandris apparatissime excipitur. Effusam laetitiam amoremque maior mox luctus odiumque secuta. Cum enim regius praefectus nobilitatem colendo, plebem onerando, rebellioni fomitem subministraret, tanta infremuit seditione vulgus Flandrorum Brugensium, ut quem quisque Francum hospitio acceperat, necaret. Pulchrum bello ulcisci conantem facinus, soror Eduardo nupta, Flandrorum protectori, de insidiis domesticis admonuit, inhibuit impetum, conatum disturbavit.

Bonifacius Papa Alberto erat infestus, quod se inconsulto imperii insignia sumpsisset. Mortuo autem Iacobo Aragone, cum Robertus, Caroli Claudi filius, in Siciliam traiecisset, Catanamque cepisset, tantum subito bellum exortum est, ut tota fere Italia trepidaret. Nam Siculi Aragonensibus faventes, comparata classe, Philippum roberti fratrem bello superant, captumque in carcerem coniciunt. Fridericus non Siciliam modo, sed et Calabriam recuperat armis. In Etruria vero adeo contra Pisanos Genuenses exarserant, ut et Liburnum caperent, incendioque everterent, et naves onerarias demergerent in fluminis ostio, ne Pisanis navigare amplius liceret. Et ne existimares, tum Deum cum hominibus pacem coluisse, tantus repente terrae motus exortus est, quantus numquam: quo quidem multis diebus, per intervalla durante, plurima aedificia corruere.


page 498, image: s498

Instabat nimirum ferale saeculum, quo solvendus e carere Satanas, sursum deorsum omnia volutare cogitabat. Reati tum erat Pontifex, ubi rem divinam faciens, prae horrore defecit, casulamque ingressus delituit in ea aliquandiu, hiatum terrae pertimescens. Apparuit et Cometes, usitatus calamitatum nuntius publicarum.

Tum vero, quod nemini in mentem venerat, Bonifacius VIII, sibi redditus, lustralem annum (iubilaeum vocant) instituit, largissimamque peccatorum omnium indixit veniam iis, qui sacra Romanae urbis loca rite visitassent. Ibidem insolenti se habitu, Regem simul et Pontificem praelatis duobus gladiis gessit. Tanta undique multitudo confluxit Romam, ut vix incedere per urbem amplam vastamque liceret. Venit et Carolus Valesius, ductaque Balduini, ultimi ex Latinis Byzantinorum Augusti filia, soceri iure, Augusti titulum a Bonifacio emendicavit. Praefectus ab eodem patrimonio S. Petri, legatusque in Etruriam missus est, ad novas ibi seditiones comprimendas. Nam a Gibellinis et Guelfis ad Albos et Nigros transierant. Valesius Florentinos continere non potuit, quo minus Albos, id est, Gibellinos ab urbe sua pellerent, interque eos Dantem Aligerium, Poetam ingeniosissimum. Inde Carolus in Franciam ad Pulchrum fratrem revocatus.

In Asia Tartarorum opes rursus ingentes erant, anno millesimo trecentesimo. Cazanus pulso, ut diximus, Aegyptiorum Imperatore, Syriae iure dabat. Religione noster erat, Armenii Regis filiam habebat in matrimonio. Cum sederet ad fluvios Syriae Damascenae, comperit Caydonem suum consanguineum in Persia moliri res novas. Ergo praeponit Damasco, Capchicum, vel Caycaphum, Saracenum transfugam, Damasci quondam rectorem sub Aegyptio; Oratores ad Francum regem, Bonifaciumque Pontificem mittit, cum Latinis proceribus foedus icturus, ut communi animo consilioque sacrum regnum recuperaretur. Ea spe inflatus Bonifacius, ad Pulchrum regem dat litteras imperiosas, ac ni continuo sumatur bellum, minarum et fulminis plenas. Itaque datur in custodiam Episcopus Apamensis, solitus fando male de rege sentire. Pontifex eum dimitti imperat, Epicopos Francorum Romam ad concilium vocat. Vetuit Pulcher a Francia discedi. Maiore accensus ira Bonifacius, Pulchrum nominatim exsecratur, ius ei regni abrogat, proceres sacramento solvit, diploma Narbonensi Archidiacono tradit vulgandum. Id priusquam coactis Lutetiam patribus recitaretur, Atrebas raptum igni dedit, facessere Archidiacono procul iusso. Philippus Bonifacio scribit: Sciat tua maxima fatuitas, in temporalibus nos nulli subesse. Ipsi Bonifacio domi periculum conflatum. Petro Iacoboque Columnis Cardinalibus ius pilei rubri ademerat, quod Gibellinae factionis essent. Illi vicissim malis eum artibus dicebant invasisse sedem, haeresisque et caedis reum. Pulcher quasi vacante sede, ad concilium appellavit.

Ea re percitus Bonifacius, Philippum, eiusque regnum Alberto Imperatori subicit, quem initio repulerat. Albertus non annuit, nisi hereditarium sibi suisque fiat imperium. Ibi vero reputans secum curia Romana incrementa domus Habsburgicae subita, servitutem ex hoc verebatur, si cui familiae perpetua lege Augusta dignitas addiceretur. Bonifacius etiam animo contemplatus, Elisabetam Augustam sororem esse Conradi uterinam, pertimuit eius progeniei dominatum, quae tantum Pontificiae sedi certaminum procurasset. Sic spes clusa tam Pontificis, quam Alberti. Franci, per Atrebatis praecipitantiam, insignem accepere cladem ad Curtracum. Duodecim eorum milliam cum nobilissimis ducibus perierunt, interque eos ipse Atrebas, cuius terras Otho Burgundus occupavit.

Auxit spiritus Flandrorum, quod Guido


page 499, image: s499

Comes eorum, spe veniae et impunitatis proposita, eos redire in fidem Pulchri precatus, obierat, relictis filiis victoriae auctoribus. Audebant ergo et Hannoniae Comiti inferre bellum, qui Hollandiam sibi Selandiamque usurparat, occiso dudum florentino Hollando a suis, eiusque filio Ioanne sine liberis exstincto. Sed dum circumferunt bellum incidunt in insidias, et altera post alteram affecti clade, has leges accipiunt, ut ducenta aureorum milia Guidonis filii Francis numerent: Robertus stirpis maximus in rem Flandricam patri succedat.

Interim bonifacius, principibus populisque terrorem potius, quam religionem inicere conatus, regnaque dare et auferre pro animi arbitrio, auri sitientissimus, indignum suo fastigio, dignum factis exitium subiit. Sarra Columna et Wilhelm. Nogaretus, quasi ad vulgandam Pulchri appellationem, in Italiam venerant. Admissi Anagniam a suae factionis hominibus Pontificem nil tale metuentem, in domo paterna capiunt, captumque Romam perducunt, ubi quinto et tricesimo die post, dolore animi confectus, periit, anno potestatis IX. dictum de illo percrebuit. Intravit ut vulpes, regnavit ut leo, mortuus est ut canis. Suffectus homini Benedictus XI. Pulchrum censuris absolvit: Columnios recepit in gratiam, intra mensem octavum veneno decessit. Creatus deinde post annuam contenionem Bertrandus Burdegalensis, Clemens V. vocitari voluit. Purpuratos excivit in Galliam, Lugduni Pontificatum iniit, tribus regibus coetum celebrantibus, Franco, Anglo, Arragone. Dum pompa coronationis per urbem agitur,Ioannes Britanniae dux ruina opprimitur muri, Philippus rex eadem debilitatur, Pontifex ex equo deturbatus, excussa tiara, longe maximi ex ea pretii gemmam amittit. Hoc omine in Galliam transiit purpurata cohors et Papatus, anno infelicis huius saeculi quinto, ibique ad LXXII annos mansit. Tres Cardinales cum Senatoria potestate Romam missi, quorum auspiciis urbs atque Italia gubernaretur.

Interea, desinente Christianismi regnantis millenario, Christianorum in Syria principatus corruit. Saracenus ille, quem Cazanus Damasco praefecerat, amicior patriae, ut putabat, quam benefactori, totam Syriam revocavit ad Sultani Aegyptii oboedientiam. Malaius, Syriae Prorex, in Mesopotamiam recessit. Sequenti anno, saeculi illius altero, confluxerant ad recuperandam Syriam Armenii Cypriique: Sed Cazani aegritudine nihil agi potuit. Corruptis dehinc astu Sultani graminibus, atque inducta provinciis solitudine, penuria conflictabantur Christiani pabulorum. Gotholosa quoque Cazani legatus, adversus Damascenos male dimicabat. Inter haec moritur ipse Tartarorum Imperator, eiusque frater Campanda, vel, ut Haythonus Armenius, istius aevi scriptor, eum nominat, Carbaganda, haud diutius Christianam coluit fidem, quam mater eius vixit. Ea defuncta, Mahumentanis se adiunxit, quorum vires augeri perspiciebat in dies. Anno sexto huius aevi Cyprii proceres (Templarii erant) Henrico regi abrogarunt imperium, gubernatore de se constituto, qui velut relegato in Armeniam rege, quadriennio post a quodam familiarium est interemptus. Percrebuitque eo tempore, Templarios ad Saracenos defecisse. Quamobrem passim cremati sunt, qui comprehendi potuere: eorumque bona partim Rhodiis militibus, (hi Hospitalarii erant) qui insulam paulo ante occupaverant, partim Papae et Pulchro regi, partim novis religionibus cesserunt. Oborta et Fratricellorum haeresis, qua mares et feminae in omnem provolvi libidinem ferebantur, qui in Alpibus armis sunt Pontificiis oppressi.

Fuerat virgo quaedam Anglica, inauditae auctor haereseos, quae Spiritum Sanctum se esse asserebat, in salutem mulierum incarnatam, baptizabatque femineum


page 500, image: s500

sexum in nomine Patris, et Filii, et suo. Haec cum vita exisset, Mediolanum deportata et combusta est.

Albertus sub haec Caesar, cum Rhenanis Praesulibus gerebat bellum, iniquas eis imputans vectigalium in Rheno fl. exactiones. Moguntinus etiam Rodolfum Bavarum, qui fratrem possessionibus expellebat paternis, defendere ausus frustra fuit. Caesar et Ducem Rodolfum in ordinem redegit, et expugnata Binga, Moguntinum aliosque praesules, imperata facere compulit.

Per Hungariam, exstincto Andrea rege, Carolus, Claudi Siculi nepos, et Robertus Caroli patruus, et Venceslaus Bohemus de regno contendebant. Magnates Othonem elegerunt Bavarum, qui a Transylvano captus, uxoris eius beneficio evasit ad suos. Albertus Carolum traduxit in regnum, qui pluribus procerum eiectis, aemulis suis praevaluit.

Cum Wenceslao II affine suo, super terris quibusdam dimicatio Alberto grandis fuerat. Wenceslaum paulo post exstinctum, sequitur filius Wenceslaus III in cubili suo ob turpitudinem occisus, filioque Alberti Rodolfo regnum Bohemicum traditur, cui vidua Wenceslai II matrimonio copulatur. Barones designaverant Henricum Carinthium, Caesare inconsulto. Ille, cum rodolfus sine prole periisset, regnum sibi iterum vindicabat. Albertus contra suis id asserere molitus, inter apparatus hosce a Ioanne, Rodolfi fratris sui filio, quod Kyburgum, aliaque eius bona diutius pro tutore teneret, prope Scafhusium interficitur. Anno praecedenti MCCCVII, Dicemannus, Marchio Misnensis, a sicario Lipsiae in templo erat confossus, quem ei Adolfi regis patruus Philippus immiserat. Eoque tempore helvetii foederis sui initia ex Austriacorum iniuriis cepere.

Raimundus Lullius, ex mercatore Eremita, admirandas adinvenit artes, quas ut caelitus revelatas persuadere conatus mortalibus, multis delirandi materiam praebuit, ut et Ioannes Scotus nimiae subtilitatis.

In eadem tempora Nicephorus Callistus, Siffridus presbyter, Henricus Stero historici incidere.

Andronicus Graecorum Augustus, Caroli Valesii filiam, Michaeli suo filio, quem Caesarem creaverat, oblatam repudiavit, perque Theodorum Methochitem et Ioannem Glycyn legatos, Armeniorum ei regis despondit sororem. Ioannem Sozopolitanum creavit Patriarcham Byzantii. Turcas tum primum Maeandrum flumen transgressos, per Alexium Philanthropenum, et Lebadarium Ioniae rectorem repulit.

HENRICUS VII. LUCELBURGIUS, ANDRONICUS PALAEOLOGUS.

TRucidato Alberto Caesare, Proceres Germani contrariis studiis scindebantur. Philippus Pulcher non tantum aboleri Bonifacii VIII memoriam, sed et transferri Augustam potestatem a Germanis ad Gallos contendebat. Clemens V ea de causa Avenionem, Provinciae urbem, quae Roberti Italiae regis erat avita possessio, se contulit, ne in potestate Pulchri esset. Inde properatis epistolis maturari electionem, atque Henricum Lucelburgium creari Caesarem curavit. Adiecta a Pontifice lex, ut intra primum biennium, ad motus Italiae compescendos, Romam novus Caesar properaret. Civitates enim Cisalpinae, praefectos urbium suos in Dominos commutaverant. Verona Scaligeros, Mantua Passerinos, Patavium Carrarienses. Veneti Ferrariam, Florentini Pistorium expugnaverant.

Henricus fratris sui Balduini, Trevirorum praesulis opera, Caesar lectus, Albertum et Adolfum, decessores suos, uno die Spirae sepelivit.

Tenax maiestatis quam gerebat, Argentinensibus legatis privilegia suae civitatis innovari petentibus, nihil respondit,


page 501, image: s501

quod dominorum suorum iussu se venisse dicerent. At cum mutatis verbis praefarentur: Cives vestri Argentinenses hoc orant: benigno eos prosecutus est responso. Eberhardum Comitem Wittenbergicum, non satis facientem de contumacia in aliquot imperii subditos, cuius reus agebatur, ditione sua expulit. Percussores Alberti Caesaris, lata sententia, capitis damnavit, quorum nonnulli lentis, aliqui subitis casibus interiere.

Frid. Marchioni, cui cum Adolfo et Alberto de Thuringia Misniaque certamen fuerat cruentum, avitas confirmavit possessiones. Lusatiam regno abdixit Bohemico, idque filio suo Ioanni per coniugium Elisabethae, Wenceslai filiae, armis acquisivit, expulso Carinthio. Frid. Austriaco Austriam, ob quam quinque reges periisse ferebantur, contulit pene invitus.

Vituperasse fertur proximorum Caesarum ignaviam, qui Italiam intrare non ausi, decus ibi imperii corrupisset. Quare exercitum ex duxit, sperans velut exule sede Romana, imperii maiestatem sanctius omnes culturos. Sed exitus docuit, Henrici spiritus Pontifici nimios visos, qui statim cum novo Apuliae rege roberto, Claudi filio, consilia contulerit arcana, quibus Caesareos impetus coerceret. Ea re freti Florentini de recipiendo in urbem Caesare, tunc se deliberaturos responderunt, cum propius accessisset, Cisalpinarum tamen legati civitatum, honoris officiique causa obvii statim fuere. Mediolanum duae factiones, ut omnia ubique, distrahebant. Vido Turrianus Guelphorum, Matthaeus Vicecomes Gibellinorum principes erant. Sed tunc Matthaeus domo exactus, inopem sollicitamque agebat vitam. Ad Astam Caesari venienti occurrit: quo ingens vis exulum, spe patriae recuperandae, confluxerat. Pergitur Mediolanum. Anno eius saeculi undecimo ferrea ibi corona redimitur Caesar, aurum coronarium exigit, magna plebis querela.

Insurgitur in caput Caesaris, nec deest occasioni Turrianus. Sed revocatis, qui in suburbiis tendebant, Germanis, caesi Mediolanenses, vicariusque eis Matthaeus impositus. Cremonenses, funibus collo insertis, pacem coacti petere. Brixiam ingenti obsessam exercitu, quamquam a Guelfis omnibus defenderetur, Henricus subegit, transfosso tamen apud eam sagitta fratre Valramo, plurimisque peste absumptis. His vicinorum calamitatibus perterriti Mantuani, Veronenses, Vicentini, Patavini, Tarvisini, Veneti, mandata Imperatoris fecere. Qui Placentia Genuam profectus, Beatricem ibi Augustam amisit. Pisas classe delatus, Ioannem Austriacum, istic [orig: isthic] repertum, carcere damnavit perpetuo. Per Wernerum Hohenburgensem multas de Longobardis victorias tulit. Igitur Papa, Philippus et Robertus Reges, simul exterminium fortissimi principis spirabant. Robertus Romam praeoccupavit, Ursinorum factione adiutus. Columnii intromiserunt Henricum, purpurati eum legati tertia corona exornarunt. Romani omnes in verba eius adacti. Tum vero neque assurrexit amplius Cardinalibus Imperator, neque ad mensam eos invitavit, indictoque tributo, fremitum facile populi movit. Tumultu exorto Tibur, inde Pisas regressus, Roberto diem dicit. Ubi ea venit, absentem sacri imperii hostem iudicat, maiestatis damnat: Regni nomen, ius, insignia ei abrogat. Hoc decretum deinde Clemens Pontifex irritum pronuntiavit, cognitionem causae ad se pertinere contendes. Idem Clementinas, ut vocant Constitutiones sanxit, a successore eius Ioanne XXIII editas, Pontificii regni robur.

Imperator, assumpto in foedus Siciliae rege Friderico, Calabros, Apulos, Lucanos, Picentinos, Campanos, magno terrore perculit. Cum in Florentinos et Lucenses copias duceret, occupato Bonitio, ad Bonconventum substitit, in itinere morbo implicitus. Ibi superante


page 502, image: s502

magnitudinem animi vi morbi, haud dubia veneni suspicione decessit. Virus sacro calici, Florentinorum, ut volunt, conductu, miscuerat Bernhardus Monachus Praedicator, perque ultimum scelus et inauditum, columnam magnanimitatis et iustitiae, florem germinis Germanorum, ut est apud Albertum, subvertit. Sunt, qui sacrilegum parricidam vivum postea excoriatum ferunt. Henrico in quintum annum imperium fuerat. Germani eo orbari, Italici belli concilio destitere. Cum eo vigor Germanici imperii apud Transalpinas gentes concidit: eodemque tempore, cum paulo post Clemens V interiisset, de pontificio apice purpuratos, de Augustali principes Electores longa et feralis incessit contentio, Suitenses, Urienses, Unterwaldenses, qui veterum Helvetiorum terras colunt, excusso Austriacorum iugo, in libertatem se vindicarunt. Leopoldus Dux haud exigua ab iis clade affectus, foedusque helveticum Lucernensium Turigensiumque accessione roboratum.

In Asia res Christiana partim intestinis, partim externis Turcarum armis inflicta, pessum ivit. Hucusque Alexius Philanthropenus et Libadarius, Ioniam et ulteriora Asiae feliciter defenderant, repressis furoribus, Turcarum, quibus Othomannus quidam Ertugulis filius, Carmaniae antea regulus, manu et consilio promptus, coeperat praeesse. At cum Alexius a Turcis suisque iuxta coleretur, subveritus Libadarius eius potentiam, calumniis effecerat, ut minime cogitatum antea scelus, defendendi sui causa admiteret Philanthropenus, et Augustalia sibimet capesseret. Tardiorem in exsequendo eo consilio oppressit Libadarius, corruptisque custodibus, captum excaecavit. Sic magna Turcis ianua exercendae tyrannidis aperta. Etenim Andronicus, suspecta iam suorum omnium fide, Alanos (qui et Massagetae) Scitharum fugientes imperia, accepit in foedus, eorum opera Turcas debellaturus.

Horum adventum ingens praecessit terraemotus, futurarum praenuntius cladium. Illi enim ex Transistrianis partibus in Aisam perducti, et iussu Caesaris, gravi subditorum incommodo, armis instructi equisque, quos defendere debuerant, tamquam hostes spoliarunt. Insuper e Turcis fusi fugatique, depopulatis undique agris, per hellespontum in Europam traiecere, quasi ea de causa duntaxat e Scythia acciti venissent, ut Turcis maturius iter ad mare praemonstrarent. Neque enim probabile erat, rem bene gesturos eos, qui lacrimas et exsecrationes pro viatico secum abstulissent. Andronicus eorum cladem edoctus, Magnesiae se tenuit. Quo mox Byzantium reverso, Turcae descenderunt ad littus, omnibus fere terris ad oram usque Lesbiam occupatis. Eodem tempore, Veneti Byzantini, suorum damna praetexentes, aperte illuserunt Andronico, et quod classe careret armata, domos civium spoliare, onerariasque naves in ipso eius conspectu dirimere sunt. ausi. Quibus rebus tumidiores ferocioresque facti Turcae, provincias Asiae inter se diviserunt. Satraparum potentissimo Othmano, Olympi confinia et Bithynia obvenerunt. Sorte, Halisurio Carmania Phrygiaque, Hellesponto finitima Calami, aliis regiones aliae. Oblata tamen mox Andronico alia hostes reprimendi occasio.

Ronzerius seu Rogerius, Catelanorum Aragonum dux, qui Friderico regi in Sicilia militaverat, compressa Caroli ambitione, et foedere inter duas regias icto, pervagatus fuerat oceanum, et e piratica quaesierat opes. Tunc Constantinopolin profectus, Andronico suam obtulit in Turcas opem, honoratusque ab eo, et in Asiam missus, Turcas in veteres submovit terminos. Sed vetitus ulterius ire miles, cum stipendiis fraudaretur, ex amico se hostem praebuit Asiaticis, primoque Asiam, deinde et thraciam foedissime devastavit. Graeci, per insidias caeso Rogerio, quam sopire voluerant, accenderunt acrius seditionem.


page 503, image: s503

Auxiliares Turcae, qui dudum Graecis militaverant, pars factionis Catelanicae facti. Catelani in Thessaliam delati, pecunias extorserunt proceribus. Inde cum Athenarum ac Boeotiae princeps transitum eis intercluderet, conserta cum eo manu, ipsum exercitumque eius occidione occiderunt, ac mox Athenis Thebisque potiti, in media consederunt Graecia. Turcarum pars ad Cralem Serviae Principem se contulit, pars in Asiam reducenda a Graecis, postquam insidias sibi tendi intellexit in Chersoneso, ob manubias, de Graecis ablatas, contraxit auxilia popularium. Res acie disceptatur; victi a Turcis Graeci. Michael Andronici filius, ornamenta Imperatoria amisit, quae ludibrio Turcis fuere. Sic res in Asia Europaque corruptae, dignitas Imperii conculcata, Magogicae et aliae gentes, impulsore iterum Satana, quemadmodum ante annos mille, Ecclesiam circumsedere, et oppugnare undique coeperunt: quarum potestas ex hoc tempore invaluit in dies, Christianismus in deterius vergit. Imperium utrobique, et in Oriente, et occiduis in partibus, in contemptum venit: Romanensium nugae et ambitiosae artes orbem Christianum implevere. Sacros Syriae et Palaestinae locos exinde Barbarica tyrannis insedit. Turcae tam effuse populati sunt Thraciam, ut Constantinopolitanis toto biennio vix porta exire liceret. Apud Gallos Templarii falsis, ut volunt, Pulchri criminibus circumventi, ignibus deflagrarunt. In regias eorum opes Pulcher involavit.

Pulcher, mortua uxore Ioanna Navarrae regina, Ludovicum filium Pampelonem missum, coronandum curavit. Nurus regis omnes probri causam dixere. Ioanna, Philippi uxor absoluta. Margarita Ludovici, Blanca Caroli, flagitii convictae. Adulteri verendis convulsis, cute nudati, unca tracti, reste tandem suspensi, poenas insessi illustris tori graves illustresque dedere. Ludovicus, adultera in carcere exstincta, Clementiam Roberti Apuli sororem duxit; Carolus Ioannam, Henrici Imperatoris, Eburonum Comitis filiam: Pulcher per venationem excussus equo, mortuus anno eius saeculi tertio decimo, quo et Henricus VII decesserat.

Hic noni libri, quo feliciora Christianismi tempora depinximus, finis esto; graviora deinceps mala, haud sine animi cruciatu dicturi, cum et Turcae praecipua orbis terreni spatia, latitudinem terrae, ut vocat Apocalypsis, occupaverint, oppresso iis in locis, aut exstincto Christianismo: et doctrina salutari Iesu Christi in ipsa Ecclesia oppugnata, et propemodum deleta sit, omnium vitiorum sentina naviculam Petri inundante.

Durandus Mimatensis Episcopus de Ecclesia reformanda bene, sed irrito conatu scripsit. Dantes quoque Aliger, et Arnoldus Villanovanus, maximam in Ecclesia corruptelam agnovere. Dantes Pontifici nullam esse asseruit creandi Caesaris potestatem.

LIBER X. Continens Saeculum ultimum Ecclesiae obsidionem patientis a Gentibus, praesertim Gogo et Magogo.

HActenus viguit per Asiam et Europam Christianismus. Quamquam turba Mahumetana occidit multos, potiori tamen semper loco Christiana res stetit, melioresque terrarum orbis provincias et urbes tenuit. Multi quoque de belluae Romanae superstitionibus, characteribus, auctoritate, potentia, omnique eius nomine et valore triumpharunt. Graeca Ecclesia Romani Pontificis dominatum sprevit. Imperatorum, invitis ut plurimum


page 504, image: s504

Papis, maxima per Italiam, Galliam, Germaniam, auctoritas habita. Tartari etiam, Armenii, Russi, Christum Dominum coluere. Turcarum nationes praedationibus magis, quam stabili potentia insultarunt Christianismo. Non pauca illorum milia sacro fonte tincta, pro ipso Christo depugnarunt.

Sequitur saeculum infelix, malum, triste, turbidum, ultimorum ultimum. Rara dehinc per universam Asiam Christianismi habitacula. Totam hanc mundi partem latissimam Scythicae gentes implent. Ascenderunt in latitudinem terrae, ut praedixit Apostolus. Mox Europae praecipua occupant, ipsum imperii Christiani oculum tollunt, Constantinopolin. Alteram mundi metropolin, eamque vetustissimam, Romam, Papa tenet, exclusis inique Imperatoribus: firmam ibi superstitiosi dominatus sedem figit, imperium exercet in reges terrarum. Testes Christi ferro inique oppugnat, vincit, occidit. Graeca Ecclesia perpetua obsidione premitur Turcarum. Imperatoribus Teutonicis vix per Germaniam integra auctoritas manet. Tartari Mahumetum venerantur. Armenii, Russi et remotiorum terrarum Christiani, plus superstitionis et nugarum, quam religionis habent. Turcarum vires valido stant talo, et semper res Christiana diminuitur. Plerisque in mundi partibus, ne mutire quidem veritati Christianae licet. Solutus e carcere suo Diabolus, pertinacius astutiusque Ecclesiam Christi obsidet, quam unquam regnante Ethnicismo fecit. Haec nobis deinceps cursim contemplanda, ut Dei veritas et potentia in suis elucescat, Daemonumque malitia in pravo hoc mundo agnita devitetur, obsidentique Satanae repugnetur constanter, ne locum sanctis in cordibus reperiat. Igitur Orientis Imperatores mihi posthac erunt, non qui laceras imperii ruinas apud Graecos possident, sed qui florentissimas Asiae provincias ad nutum circumagunt, ipsamque tandem arcem doctioris mundi expugnant, habentque Constantinopolin. Eorum primus fuit, ut constat, Turca Othomannus, rerum potitus maxime, cum, qui auxiliares antea Andronico fuerant, Turcarum exercitus Christiani, ipsam urbem regiam, totamque Thraciam incursarent. Itaque tunc Imperatores erant.

LUDOVICUS IV. BAVARUS, ET OTHOMANNUS, et mox ORCANES, eius filius.

LUcemburgensi mortuo, diversa Electorum studia fuere, nonnullis Fridericum Austriacum, maiori parte Ludovicum Bavarum probante, unde gravium bellorum semina enata. Eodem tempore, cum sedes Romana ultra biennium vacasset, Iacobus Cadurcensis, Portuensis Episcopus, se tandem ei, ut sequester litium, suamet sententia imposuit, Ioannes tertius et vicesimus dictus Platinae, et aliis qui Ioannem VIII Pontificem agnoscunt. Apud Francos Philippo patri successerat Hutinus Ludovicus X, cui brevis aevi regnum fuit.

Altero enim anno decessit, Clementia uxore gravida: unde natus Ioannes, octo tantum dies vixit; Philippus V, cognomine Longus, Frater eius, et ventris procurationem, et infantis tutelam gessit. Reliqua erat Hutini sobolis Ioanna, ex Roberti Burgundiae ducis filia procreata, cui avunculus regnum asserebat deberi. Sed Francorum proceres legis Salicae haec verba defendebant: In terram Salicam mulieres ne succedant. Longus rex nemine ultra contendente salutatus, trium filiarum maximam Othoni Burgundo despondit, alteram Ludovico Flandro, tertiam Delphino Viennensi. Delphinos enim suos Principes Allobroges vocitabant. Anno eius saeculi XXI Rex Longus obiit peste, nulla ex se virili prole, Frater eius Carolus Pulcher suscepit regnum. Pestilentia haec fraude humana potius, quam vitio caeli saevire credebatur. Iudaei, gens pervicax,


page 505, image: s505

ac exsecrabili in nos odio furens, cum ab Hutino recepti essent, ut bona sub Pulchro, patre eius, direpta ulciscerentur, accepta ab Turcis pecunia, elephantiacis, qui stipe mendicanda vagi victitarent, persuaserant, venena in puteos spargere. Eorum quam plurimi comprehensi. quaestione habita, de confessis supplicium sumptum. Iudaei quoque in custodiam alii alio divisi: ex quibus multi suis morientes manibus, ludibriis se suppliciorum subtraxere.

Anno XVI eius saeculi dira fames, et Cometa, extrema quaeque mortalibus minabantur, cum Ludovicus Imperator Rodolphum Palatinum fratrem suum, quod Friderico Austriaco studeret, ditione avita expulit; qui in Anglia est defunctus. Successit anno XVII, qui millesimus ab eo, quo Constantinus Magnus, victis tyrannis gentium, gubernaculis mundi a Christo, Satana depulso, es admotus. Tunc ad Eslingam infestis aciebus concurrunt Ludovicus Bavarus et Fridericus Austriacus Caesares, Consobrini; vix usquam pertinacioribus animis pugnatum. Extractum in atram noctem certamen, tanta utrinque clade, ut neuter sibi victoriam arrogaret. Fridericus essingensi obsidio inhaesit, a quo eum Ludovicus diversione abstraxit belli. Nulla non calamitas premebat interim Germanos. Ludovico fovebant Ioh. Rex Bohemiae, Trevir, et Moguntinus Electores. Fridericum Coloniensis, Saxo et Palatinus adiuvabant. Brandeburgicus Legatus Ludovicum, inscio domino elegerat, ob id domi inedia interfectus. Ludovicus Aquisgrani a Moguntino et Treviro, loco quo debuit, sed non a quo debuit: Fridericus Bonnae a Coloniensi, a quo debuit, sed non loco, quo debuit, erant consecrati. Inferioris Germaniae civitates Bavarum, Argentina et superiores Austriacum sequebantur, sed valescente Bavari parte, Argentina ad eum transsit. Negotiationes, quibus crescunt civitates, iam totae propter infesta itinera cessabant. Omnibus malis, bello, fame, seditionibus, latrociniis, Germania vexabatur. Ioannes Papa, neutrius Caesaris amicus utrumque regem appellando, ex illis dissidiis, auctoritatis venabatur et potentiae incrementa. Dividebat Episcopatus, alios divisos redigebat in unum, mutabat in Abbatias Episcopatus, vicissim in Episcopatus Abbatias, novas dignitates, nova collegia instituebat, constituta invertebar. Clementinas confirmabat traditiones, mandans doctoribus, ut publice praelegerent librum. Novum creabat militum ordinem, in Lusitania adversus Saracenos dimicaturum, cui Templariorum in Hispania opes attribuit. Thomam Aquinatem Divorum addidit gregi. Declaravit edicto haereticos, qui affirmarent, Christum et Apostolos nil proprii habuisse.

Cum octennio inter se vario marte dimicassent Caesares aemuli, Bavarique imprimis et provinciae Rhenanae aegrescerent cladibus continuis, tandem in agro Salisburgensi, absente Leopoldo, Friderici fratre, consertae sunt validae manus. Fortissime pugnavit Fridericus, L amplius sua manu confodisse milites fertur. Sed superveniente cum recenti exercitu Friderico norimbergensi, victus captusque cum Henrico fratre Austriacus, Ludovicus solus rerum potitus est, princeps eo fastigio haud indignus, si citra ambitionem et clades publicas id assequi potuisset. Accidit ea strages Austriacis, anno liberationis humanae XXIV post MCCC, festo Michaelis die, quo ante annos L, rodolphus auctor illius stemmatis, lectus Caesar fuerat.

Leopoldus ex hoc casu semper tristis, Badensi Marchione et Civitatibus aliquot subnixus, nihil non liberandi causa fratris tentabat. Egit et cum Necromantico, ut Daemon sub habitu viatoris Fridericum educeret custodia. Sed cum venisset ad eum exsecrabilis ulator, precibus se Deo commendavit princeps egregius, atque tam fodi liberatoris gratiam est aspernatus.


page 506, image: s506

Ergo armantur in Ludovicum, Pontifex et Carolus rex Francorum. Francus imperium ambit, Papa in Bavarum dira et exsecrationes iaculatur. Sed Germani, spretis hisce artibus, Ludovicum iam sequebantur, id agentes interim, ut custodia Austriacus exiret. Quod et factum, triennio exacto, ea lege, ut uterque, quoad viveret, regio uteretur titulo; Fridericus vero Italiam non intraret, quod et sancta fide servavit. Sic restituta fuisset pax Rei publ. nisi et Leopoldus, et Bohemiae rex Ioannes, partium studia armis fovere perseverassent. Leopoldus varie debacchatus per Alsatiam Helvetiamque, insania denique correptus, sine paenitentia obiit. Ioannes autem Bohemus et Carolus Hungariae rex, cum altero Friderici fratre Othone, Austriam rapinis et incendiis pervastabant. Paulo post Otho, hinc et Fridericus amatorio, ut ferunt, poculo tabefactus, interiere, anno XXX saeculi istius. Ludovicus Alberto Contracto Austriam, Styriam, et Carinthiam contulit, eque re Bohemum, cuius filius Carinthiam matrimonii lege tenebat, vehementer offendit. Auxitque iras, cum Margaretam Tyrolensam, filio Bohemi impotenti nuptam, suo sociaret filio Ludovico, quem Marchionem Brandeburgensem creaverat, eique Tyrolensem hoc pacto compararet Comitatum. Papa vero Ioannes Caesari iam Victori litem intenderat, quod minime a se confirmatus, nomen vimque Imperatoriam usurparet, quodque Vice-Comiti mediolanensi adversus Guelfos auxilia submitteret. Etenim Henrici VII virtute, Gibellinorum in Italia partes revaluerant, quibus Bavarus haud obscurum impendebat favorem, uti et quibusdam Minoribus, quos Papa diris insectabatur. Fraterculi hi vocabantur, purpuram, opes, dominatum, a Sacerdotio aliena esse praedicabant. Christum et Apostolos non exemplum modo, sed et legem hanc successoribus dedisse. Hanc sententiam Ioannes Pontifex impiam censuit damnavitque. Illi vicissim Pontificem haeresi laborare, novumque creandum contendebant. Wilhelmus Occamus Minor, cum Augustorum iura copiose tutaretur, Ioannem haereseos aliorumque criminum coarguit.

Ludovicus anno eius saeculi XXVI Tridentum progressus, obvios habuit rectorum Longobardiae legatos. Miserant eos, Galeatius Vice comes Mediolanensis, Canis Scaliger Veronensis, Castrutius Lucanus, et alii Italici gibellini, quos Pontificis legati vexabant. Corruerunt apud Bononiam et passim Pontificii pugnatores. Itaque magnifice exceptus Mediolani Caesar, secundam ibi de more coronam accepit. Sed cum aurum a civitate exigeret coronarium, Vice comites sibi adversantes movit imperio, quos tamen postea restituit. Pisanos in potestatem redactos, Castrutio iussit oboedire. Ibi pestilentia exercitum vastavit.

Papa exsecratus Ludovicum, mandavit Electoribus, ut alium crearent Imperatorem. Sed Ioannes Bohemiae rex eiusque patruus Balduinus, Trevirorum Praesul, illa consilia disturbarunt. Ludovicus perrexit Romam, invitatus a populo et principibus, ubi tertia redimitus corona, auctoribus praesertim Stephano et Sarra Columnis, Petrum Corbarium Reatinum insignibus Pontificiis exornavit, hominem maioris, quam sanctioris litteraturae; at ad res gerendas non ineptum. Illi Nicolai V nomen inditum, a quo denuo Caesar coronatus. Si statim in Apuliam Movisset, eam Roberto, Pontificias tuenti partes, adimere putuisset. Sed moram trahendo in urbe, et muniendi sui spatium hosti praebuit,e t civibus oneri fuit. Quare discedere coactus in Thusciam, dum Florentinos obsidere parat, morte impeditur Castrutii: Inter Castrutii filios et Lucanos, cum parum conveniret, abstulit iuvenibus civitatis dominium, Accium Vicecomitem Mediolanum remisit, Antipapam reliquit Pisis,


page 507, image: s507

Marcus, frater Galeatii, Luca potitur, quam tamen mox milites Spinolae cuidam Genuensi vendidere. Quam ob rem Ludovicus, vacillantem Veritus Italicorum fidem, cum diceret, Caesares multos veneno, paucos ense ab Italia abactos, revertitur in Germaniam, re omni, quam susceperat, infecta, nisi quod civitatibus Procuratores dedit, Vicarios nomine, re dominos terrarum. Eo digresso, Bonifacius Pisanus Comes rem gratam Ioanni facturus, antipapam Nicolaum Avenionem (ubi tum curia erat) perducit. Ibi eiurato honore, in carcerem conicitur Pseudonicolaus, vitamque in aerumnis absolvit.

Dum illis Occidens factionibus quassatur, Oriens conculcatur a Turcis, Byzantinus principatus in dies imminuitur.

Andronicus Iunior, senioris nepos, flagitiosam agebat adolescentiam, nocturnis grassationibus rivales suos persequebatur. Factum casu, ut dispositi milites, dum genio heri obsequuntur, fratrem eius Manuelem letali telo transfixerint, hucn de Andronici rivalibus esse rati. Eo infortunio adeo consternatus est Michael Palaeologus, pater utriusque, Thessalonicae tum degens, ut prae maerore vita abierit. Andronicus interim senior avus, altum mente dolorem concipit, et de redigendo in ordinem nepote, consilia agitat. Erat eidem nepos e Constantino filio spurius nomine Syrgiannes, cui multum tribuebat. Hic avi consilia adolescenti denudavit, fecitque, ut adiunctis sibi Ioanne Cantacuzeno et aliis, Thraciam per illos clanculum occuparet. Senex interim obiurgatum, convictumque de flagitiis nepotem, carceri volens mancipare, a Theodoro Metochita persuadetur, moram consilio interponere, quod instante Carnisprivio, lautioribus dediti conviviis cives, faciles in seditionem proruere solerent. Quo tempore ex equo ad parietem depicto clarissimus resonuit hinnitus, malorum impendentium, ut et olim, praenuntius.

Elapso igitur quadragesimali ieiunio, vocatus denuo in senatum nepos, iureiurando adigitur, de non struendis vitae, aut imperio avi insidiis. Sed illum coniurati adeo in diversum egere, ut et impunitatem illis per Metochitam, Andronici generum, auderet postulare. Ea audacia ingemiscens senior, aperte fassus est, sua aetate et imperii maiestatum et pietatem Ecclesiae obiisse, atque comprehendendi nepotis consilium Gerasimo Partriarchae, qui Ioanni Glycae successerat, aperuit.

Antistes male tegens arcanum, accurrit ad iuvenem, exponit periculum, accelerare fugam suadet. Itaque nocte Paschali profugit Andronicus Adrianopolim, anno mundi (ut Graeci corruptis e libris putant) 6829, secundum Hebraeos libros 5237, salutis anno MCCCXXI. Ibi in castra delatus Syrgiannis et Cantacuzeni, colligit militem, et avo bellum facit. Seniorem oderant subditi, per bella Turcica continuis exactionibus et tributis pressi, atque tum maxime in perpetuam classem adversus Turcas annui census poscebantur. Quare iunior, pronuntiata per urbes et pagos immunitate, totam fere Thraciam Macedoniamque ad se traxit, in eumque egit terrorem avum, ut thraciam addiceret foedere nepoti, sola Constantinopoli et Macedoniae parte sibi retenta. Quo tempore Turci, animadversa imperii labe, classes aedificare, et mare ingredi coeperunt, idque adeo impune et magno numero, ut Thraciam quoque et Macedoniam incursarent, magnasque clades maioribus cumularent. Unde factum, ut exhausto fisco, veterum Imperatorum ornamenta venderet Andronicus, urgente inopia. Sub quod tempus primum visi sunt Byzantii funambuli, et alii curosarum simul, mirabiliumque artium ostentatores, qui ex Aegypto profecti, theatrumque sibi terrarum praestituentes orbem, suis plerique technis consumpti


page 508, image: s508

sunt. Paulo post Syrgiannes indignatus, se consortem potestatis non fieri Andronico iuniori, ad senem transfugit, speique illum implet fore, ut universum recuperet imperium. At iunior, ficta avi morte, ad ipsa Constantinopolis suburbia promovet exercitum, incensus et matris suae Zenes infortunio, quam Constantinus Despota thessalonicam ingressus, vi impositam navi avexerat Byzantium, carcerique incluserat. Eius tamen dimissae interventu nova pax coiit, flagitante id etiam Philadelphiae periculo, cum a Turcis tunc obsessam, Philanthropenus ante XXXVIII annos oculis captus exemit manibus Barbarorum. Iunior Andronicus diademate ornatus, collegam se avi gessit. Syrgiannes pro palatio subiit carcerem, opes eius populus diripuit. Nicephorus Gregoras, unde haec descripsimus, Pascha haud iusto tempore celebrari ostendebat Andronico, sed senex adspectu scandali, nihil censuit innovandum, temporis esse quaestionem, non fidei arbitratus. Interea neglectis Orientalibus oris, tota fere Bithynia in Othomanni venit potestatem. Decumbente ex pedibus Othomanno, filius eius Orcanes Prusam, bithynorum urbem praecipuam, fame perdomuit, anno Christi MCCCXXVI, ibique anno sequenti patrem argentea in tumba sepelivit, functum principatum annis XXVIII.

Quo anno Othomannus, eodem et Carolus IV, Rex Francorum obiit: Eduardus III Anglus, sorore eius genitus, hereditatem postulavit regni. Ex lege Salica Philippus Valesius, patruelis defuncti, Rex salutatur, sacraturque, quanta non alius multis saeculis celebritate. Bellum cum Flandris gessit, natum e seditione, qua illi Ludovicum Comitem ob exactiones asperiores premebant. Comes, superatis ad Casletum Flandris, restitutus suae ditioni, de auctoribus motuum suplicium sumpsit, quorum circiter sex milia exstitere.

Eduardus II senior, Anglorum Rex, quod Scotos sibi subicere tentasset, varias ab iis acceperat clades; Isabellam et Eduardum filium, quod diutius in Galliis abessent, exules pronuntiaverat; e primoribus multos affecerat suppliciis; Spensios pravorum consiliorum auctores, altius quam propinqui eius ferre possent, extulerat. Quare a filio atque uxore, modicis copiis transmarinis freta, comprehensus, atque in artissimam custodiam datus, foedo mortis genere interiit. Transmisso in anum per fistulam corneam ferro calido, intestina eius ita sunt adusta, ut nullo exterius indicio, facinus immanissimum proderetur. Nulla quaestione de tanto scelere decreta, uxor et filius ab eo consilio haud alieni crediti. Eduardus III, cum nihil adversus Robertum Scotum efficeret, pacem iniit, salva Scotis libertate. Apud eos Roberto Brussio David filius successit aetate pupillari. Sub eo Scotia multis calamitatibus, per indigenas exterosque hostes affligitur.

Ioannes sub haec Bohemiae Rex, rarus domi et in regno suo, frequens apud exteros, aut Lucemburgensi in principatu, Lituanos, a Wernero Cruciferorum Prussiae Magistro, invitatus, multis affecit cladibus, qua expeditione alterum oculum ex aeris intemperie amisisse fertur. Boleslaus dux Silesiae, eiusque cognati, huic se regio obstrinxere, deserto Loctico, Polonorum rege. Hinc cum anno eius saeculi XXX et Fridericus decessisset, et Ludovicus ex Italia repetiisset Germaniam, Ioannes rex a Brixianis, aliisque Lombardis invitatus, multas Italorum urbes subegit, ac Pontifici simul Caesarique simulans obsequium, ambobus displicuit. Quare ne de bohemia periculum subiret, Caesari semet excusaturus, rediit in Germaniam. Bononieses, et aliae Civitates, caesis Papae praesidiis in libertatem se vindicarunt. Legatus Avenionem proficiscitur, anno MCCCXXXIV, quo ipso Ioannes Pontifex vita abit, anno aetatis XC, Papatus paulo plus XIX, relicto inaestimabili thesauro


page 509, image: s509

1250000 aureorum, sive ut alii, millionibus XXV, ut vel hinc appareat, haud frustra illum sutoris filium omnibus modis restitisse, ne crederetur publice paupertatem Christi, non dominatum mundi, Ecclesiae pastoribus competere.

Ludovico Alemania, spretis Ioannis exsecrationibus, oboedire non abnuit, licet multa inter clerum populosque altercatione. Iam enim proverbio ferebatur illud: Curia Romana non pascit ovem sine lana. Ioannes pertinaciter, omnem potestatem spiritualem civilemque Petro commissam a Christo, contendebat.

Eo tempore nova Byzantinos Principes discordia invasit. Andronicus iunior longos pertaesus dies senis, Michaelem Bulgariae Despoten foedere sibi iunxerat, avum aut purpura, aut vita privaturus. Proditis seni insidiis, auxilia quidem ille contrahit, sed frustra, populorum animis ad orientem potius nepotis fortunam, quam ad ignavum avi senium respectantibus. Duces ipsi intestinis dissensionibus exitium sibimet, nepoti victoriam peperere. Iunior proditione cepit Constantinopolin, avumque ab omnibus derelictum, blande allocutus, non prorsus dignitate exuisset, nisi pravis aliorum, Niphonis praesertim Patriarchae, suggestionibus iniquior ei esset redditus. Amotus denique gubernaculis senex, tanta doloris acerbitate est perculsus, ut utriusque oculi usum amitteret, reliquamque vitam in meris ageret tenebris. Interim iunior suscepta in Asiam adversus Orcanem expeditione, ob vulnus in pede acceptum, proelio excessit. Eum milites fugere rati, etiam ipsi in effusissimam proiecti sunt fugam, totumque exercitum perturbavere. Ingens a Turcis clades, ignominiaque accepta. Profectus inde Didymotichum Andronicus, ex frigore post balneum, subito gravem contraxit morbum, quo omnis ei salutis spes adempta. Id cum percrebuisset, Senior Byzantii monachum cogitur induere a Theodoro Synadeno, eiuratoque imperio, nomen immutare, ut pro andronico iam Antonius diceretur. Mox convalescit iunior: a Bulgaro ad societatem belli in Triballos invitatur. Sed cum Bulgarum minus sincere amaret; fortunam eius exspectare, quam periculum adire maluit. Bulgarus a Crale Serviae cum copiis caesus occubuit. Andronicus tantum abfuit, ut afflictis Bulgaris opem ferret, ut et oppida eorum invaderet. Sed perfidiam ultro sequitur a tergo Deus. Occiditur a suis Crales, Alexander, Bulgari filius omnia receperat. Triballi Amphipolin usque simul Bulgari ad Orestiadem, cunctas Graecorum provincias devastant. Mox etiam Orcanes celeberrimam Bithyniae Nicaeam, diuturnae obsidionis. malis fatigatam, expugnavit. Reliquos illorum locorum Christianos, tributis paulatim exhaurire, quam uno impetu delere maluit. Inter haec publica privataque mala, Andronicus senior tandem, in cucullo suo decessit, anno vitae quarto et septuagesimo, potestatis L, saeculi istius XXXII. Iunior bellum Alexandro Bulgaro intulit, affini suo, audo multa Haemi montis castella teneret. Alexander vim deprecatur, Turcas potius petendos, quam Christianos Imperatori Christiano, ait. Cum nihil proficeret, copias contrahit, vincit Andronicum, victum obsidet, fame urget. Nihil ei exercituique supererat spei, cum ultro misertus tot hominum Alexander, pacem hosti obtulit, hortatus, ut memor periculi moderatior esset in posterum.

Hac clade depulsa, Syrgiannes vocatur in iudicium, maiestatis ei crimen intenditur. Ille fugit, coniurat cum Triballis, Macedoniam occupat. Andronicus impar viribus, fraude eum tollit per sicarium. Crales, id est, Dynasta Triballorum pacem concedit Caesari, muneribus placatus. Macedonia ad officium redit. Missi tunc a Pontifice Episcopi duo, Byzantinos ad disputationem provocarunt. Sed Nicephorus Gregoras


page 510, image: s510

auctor fuit Graecis, ne id certamen subirent, cuius neque fructus, neque iudex appareret ullus. Rescriptum Ioanni a Graecis Laconice: Potentiam tuam summam circa tuos subditos firmiter credimus, superbiam tuam summam tolerare non possumus, avaritiam satiare non valemus; Diabolus tecum, quia Dominus nobiscum. Papatum susceperat Iacobus de Furno, Pistore genitus Tolosano, Benedictus XII voluit appellari. Ab eo cum nihil non impetraturum se confideret Philippus Valesius, alienavit a se hominis animum, contemni sacrosanctam potestatem indignantis. Quare coepit favere Ludovico Benedictus, in quem tamen decessoris diras renovaverat. Ludovicus Rupertum Bavarum, et Wilhelmum Iuliacensem, Oratores ablegat, reconciliationem petituros. Sed obnitente purpuratorum cohorte, quae Franco regi studebat, nihil efficitur, fatente licet Papa Ludovici innocentiam. Iam enim proverbio Romanensium ferebatur, maxime eis expedire, Germanos esse quam stolidissimos.

In Italia quasi vacante imperio, quilibet rapere ex alieno conabatur. Scaligeri Parmam, Gonzaga Regium, Estensis Mutinam, Florentini Lucam appetebant. Imprimis vero crescente Mastini Scaligeri potentia, qui et Parmam, et Lucam, et Patavium, dedente Ubertino Carraria, in potestatem suam redegerat; ad tantum dominatum exstinguendum, omnes fere Italiae populi et principes coniurarunt. Cinxerunt Veronam obsidione Veneti, Gonzaga Estensisque, dum Luchinus Vice comes Brixiam et Bergomum ditionis suae faceret. Mox alterante ex metu potentiae odio, ne Vicecomes augesceret nimium, pax a Venetis constituta, ut Veronam, Vicentiam, Parmam, Lucamque, Scaliger retineret. Romanis persuasum, ut Senatoriam dignitatem, quam diu regio nomine gesserant, suis et Ecclesiae auspiciis administrarent. Stephano Columnae potestas ea in quinquennium data. Franciscus Petrarcha, qui intermortuas litteras, velut ab inferis revocavit, corona Poetica in Capitolio donatus. Pontifex veritus, ne Italia iterum ab externo quodam hoste invaderetur, Luchinum Vicecomitem, eiusque fratrem Mediolani, aliarumque urbium Vicarios instituit. Scaligerum Veronae et Vicentiae, Philippinum Gonzagam Mantuae et Regii, Albertinum Carrariam Patavii, Obicionem Estensem Ferrariae, Mutinae, Argentae, suo (ut ipse dicebat) iure, quod vacante imperio, omnis eius potestas in Pontificem recideret.

Ceterum Ludovicus, congregatis Francofurti omnibus Imperii proceribus, decreta protulit contraria: Electorum esse, nec alterius cuiusquam, Regem constituere Romanorum; cui plura accedunt suffragia, Imperatorem esse, regem esse. Nomina diversa haec, rem eandem: designatum posse imperii exercere iura, citra Pontificis approbationem. Teneri Pontificem inungere eum quem Principes elegerint, nisi horrendo quodam scelere, eoque notorio, sit commaculatus. Sin id recuset, posse ab alio quocumque Antistite Imperatorem proclamari et Augustum. Inunctiones istas esse sollemnitates adventitias. Pontifici nullum ius competere in Imperatorem, cum sint distinctae potestates, civilis et Ecclesiasticae. Falsissimum esse, quod imperio vacante, potentia ad Papam devolvatur. Imo in Palatino eam et Saxone remanere. Eluendo crimini haereseos plane confessus est omnes fidei articulos Imperator. Acta haec anno XXXVIII. Comes Iuliacensis Marchio: Geldrus, Dux ibi creatus. Additum aliis Comitiis, si qui deinceps Ludovicum in impiorum numero haberet, aut ob sententias Papales a divinis cessaret officiis, proscriptorum poenis fore obnoxium.

Ea tempestate, maximum inter Eduardum III et Philippum VI, reges, subortum est bellum, auctore inprimis Roberto Atrebate, cui Artesia ablata, et Mathildi amitae eius, Burgundo nuptae,


page 511, image: s511

adiudicata esset. Anglus suum esse ius regni Francici praedicabat: se Philippi Pulchri nepotem, filia ortum, Valesium patri Pulchri stirpem debere, remotioremque a solio censendum. Bavarus Caesar, Guilelmi Hollandi gener, alienior a Francis erat, quod consilia Pontificum ab iis regi sibi persuaserat, Francorumque artibus factum, ut neque supplex, neque armatus, benedictionem impetraret. Ipse Eduardus in continentem transgressus, obtinuit ab Caesare, ut Vicarius imperii in Germania Galliaque institueretur: ut ea potestate Augusta auctus, proceres imperii cogeret ad nomina danda in Philippum, Valesii Comitem (ita Francum appellabat) iam a Bavaro hostem iudicatum, quod oppida Romanae ditionis, in quibus [orig: queis] Cameracum, detineret. Nec deerant Eduardo inferioris Germaniae principes; Cameracum obsidebatur. Philippo tres aderant socii reges, Bohemus Ioannes, eiusque filius Carolus, David Scotus et Navarrus. Duces sex, in quibus Britannus et Lotharingus. Sexaginta milia pugnatorum sub signis Anglus, centum milia Francus habebat, inque iis quattuor milia equitum, baltheo virtutis causa donatorum. Cum pugnam detrectaret Francus, Roberti Apuli dehortationibus motus, qui unius proelii alese publicam salutem negabat committendam; Germani duces, qui in spem propinquae gloriae praemiorumque venerant, dimissionem petiere. Eduardus regem se Franciae scripsit, ut Flandros, qui regi Franco sacramentum dixissent, periurii noxa liberet. Parisios usque praecedente Ludovico Imperatoris filio, igne ferroque omnia devastavit. Segnescente autem bello, exre nummaria laborare coepit Anglus. Interim Philippus ad filiam sororis, uxorem Caesaris, Oratores mittit, Reginam Alemanniae Augustamque, quod ad eam diem non fecerat, salutat: petitque ut Augustum maritum Franco nomini, ipsa Francico sanguine orta, conciliet. Ergo Bavarus, cum Anglus, quod convenerat, aurum non penderet, foedus cum Franco percussit, Anglo vicarii nomen iusque abrogavit. Promissa Bavaro reconciliatio cum Pontifice, Franci ope conficienda. Verum saepius missi Oratores reinfecta redierunt, variis occasionibus dilato negotio, adeo ut Francus crederetur, quod noluisset, simulasse se velle, Benedictus, quod voluisset, simulasse se nolle. Hanc enim Ludovici Francique confoederationem novam Pontifex, suis utilitatibus intentus, aegre tulit, qui et inter illas moras migravit vita, successore Clemente IV, qui ex monacho Praesul factus Rothomagensis, et Carolo IV imperium erat ominatus, et ipsi Papatum Carolus, prout is in vita sua narrat. Anno praecedenti, qui erat eius saeculi XL, pro Slusa, Anglicarum partium oppido, stans classis Francica, Eduardum appulsu littorum prohibitura, gravem iniit cum Anglis pugnam, vincenteque Anglo, XXX circiter milia utrinque periisse feruntur. Inde dum Tornacum premit Anglus per sororem Franci indutiae in triennium, inter duas cognatas regias factae.

Ceterum Clemens, mulierum, honoris ac potentiae cupidissimus, instante Franco, ut absolveret Caesarem, diem ei dicit, quo post triduum, Ecclesiae satisfaciat. Acto triduo, impedivit Francus, ne novas detonaret in absentem diras. Tandem praescripta a Pontifice formula reconciliationis, quam ne captus quidem vilissimus quisque de se darer Nimirum per Humbertum Delfinum, et aliquot Clericos, confiteretur Ludovicus omnes errores haeresesque, resignarer imperium, nec nisi de gratia Papae resumeret; se, filios, dignitatem, opes universas, in manus Clementis deponeret. Indigna et crudelis res visa principibus imperii, iudicatumque, perniciem strui Augustae potestati; missi qui turpitudinem negotii tam bello pastori ob oculos statuerent. Id Pontificem ita exasperavit, ut mox cum Boemo et filiis, ac Trevirensi eorum patruo, exterminium


page 512, image: s512

Imperatoris, ac liberorum eius meditaretur. Quadragesimus sextus agebatur eius saeculi annus, cum renovatis exsecrationibus in Ludovicum, iussi sunt a Clemente Electores novum principem creare. Motus loco Henricus Moguntinus, quod nova comitia haud indiceret: suffectusque ei Gerlacus Nassovicus, Adolfi Caesaris nepos: Ioannes Bohemus et Carolus id Avenione agebant, qui et Pragensi praesuli Archiepiscopalem impetrarunt mitram, ne deinceps Moguntino subesset. Ioannes rex paulo ante Caesari reconciliatus, Tyrolensi comitatui renuntiaverat nomine filii; Sed Carolus et Ioannes fratres eam pacem improbarant. Igitur novus ille Moguntinensium Antistes, ut Pontificis expleret voluntatem, contrahit in unum principes, ac facile obtinet, cum Balduinus patruus, et Ioannes pater Caroli largitionibus pugnarent, ut Rodolfus Saxo, et Valramus Coloniensis, auro corrupti suffragia commodarent Carolo, Marchioni Moraviae, qui in baptismo quidem Wenceslaus, at a Carolo Franco, cui amita eius nupserat, Carolus erat appellatus. Mox properatur Aquisgranum, ut novus Caesar diadema accipiat. Sed civitates Teutonicae solide Ludovico adhaerebant, inter quas Aquisgranum. Annitebatur et Margareta Augusta pro marito, quae occiso a Frisonibus fratre suo Guilelmo, hereditatem adierat Hollandiae.

Incidit in hunc annum atrocissimum illud Anglorum Francorumque proelium, ad Silvam Cressiacam, quo Ioannes Bohemus periit. Antecesserat pugna cum Mauris, quorum tres reges in Hispaniam transgressi, et cum veteribus Saracenis Baeticam incolentibus coniuncti, nostros terra marique vicerant. Sed duo Alfonsi, alter Castilionensis, alter Lusitanus, refecta spe, opeque divina adversus pietatis hostes implorata, vicissim Barbaros profligarant. Caesa eorum parte maxima, reliquis receptaculum Baetica factum. Auxilia Hispanis Francus tulerat. Hic per indutias Anglicanas, quaestiones exercendo maiestatis, cum multos Anglicarum partium proceres damnaret, et aliqui ad Eduardum transfugerent, resuscitavit bellum. Anglus plus mille navium classe in Normanniam transmisit, (de qua pridem inter se Carolus Blesensis, et Comes Montfortius, eoque defuncto, uxor Montfortii, haeres Normanniae, depugnabant) devicit Vasconiam Pictaviamque. Normanniam ferro ignique populatus, praedam et captivos in Angliam transportavit. Philippus rex, praeter domesticas copias, auxilia accersierat externa. Ioannes Bohemus cum Carolo filio, recenti Caesare, adfuere: Rodolfus item Lotharingus, Ludovicus Flander, ducesque alii. Hi omnes in pugna illa occubuere. At Carolus cum insignibus Augustalibus e proelio fugit, ad nomen ingens in Germania capessendum. Pater eius Ioannes, iam oculis captus, et Carolus Franci regis frater, cum XXX milibus pugnatorum caesi, in quibus et praecipua nobilitas. Eduardus victor. Itium, quod et Cales oppidum unde in Angliam commodissimus est traiectus, pertinaci obsidione expugnavit, Coloniamque Anglorum fecit. Davidem Scotorum regem, bellum interea facientem, magna clade repulerunt Angli, regemque ipsum ceperunt, eodem anno, quo Imperator Ludovicus, dum venenum agitatione corporis discutere studet, excussus equo, ex convulsione decessit, anno potestatis XXX. Obtestatus antea devotis precibus Deum, misereret animae suae, omniaque sibi ignosceret delicta. Pestilentia tunc horrenda Asiam, Europamque depopulabatur, quae nec tertiam Europae partem reliquit incolumem. Florentiae LX hominum milia absumpsit, Lubecae nonaginta milia. Viginti quattuor horis, aiunt, ibi ad mille quingentos interiisse. Auctores habeo, in Anglia Franciaque VIX nonum hominem superfuisse contagio. Eduardus III post Cressiacense proelium,


page 513, image: s513

Garterianum ordinem equitum, quorum insigne est ligamen auro fibulatum, condidit cum symbolo: Probrum ei, qui male cogitat.

Istis temporibus Manichaei, positis erroribus, ad Ecclesiam Graecam redierant, Turci maritima quaeque et insulas classibus coeperant populari, unde consilium Graecis Latinisque uniendi vires, ut Barbaris resisti posset. Sed provocato tot sceleribus Deo, irritum factum. Catanes, Genua oriumdus, qui ab Andronico seniore Phocaeam possidebat, contemplatus Rhodios et Cycladum principem Lesbo inhiare, Mitylenen intercepit, omissoque in Turcas bello, Andronicum recipere sua de Latinis adegit. Nam et Genuenses, Galatam seu Peram incolentes, Imperatorem Andronicum audebant aspernari. Quamobrem Andronicus Phocaeenses redegit in ordinem, Mitylenen Philanthropeno ductore recuperavit, cum interim Scythae transistriani, Thraciam percursando, Graecos iuxta Turcasque, ibi vagantes, in servitutem raperent, hominum ad XXXM. Orcanes vero Byzantio struebat insidias. Producti celeriter LXX Graecorum equites, numerosum Turcarum peditatum, Cantacuzeno duce, fuderunt, argumentum Byzantinis ponendae in Deum fiduciae, cuius solius auxilio insperatam victoriam obtinuissent. Sed vecordia principum, an ulciscendi libido, attraxit paulatim Turcarum in Europam arma. Andronicus, ut securior Aetoliam occuparet et Acarnaniam, principis tum morte vacantem, Turcas accersit in Illyriorum agros, quod suis rebus iniquiores Illyrios comperisset. Sed dum ille Aetoliam Epirumque (quae tamen defecere postea) subigit, Orcanes expugnat Nicomediam Bithyniae, ac sequenti anno Turcae, magno numero, Thraciam impune persultant. Mox et Hellespontum cum iumentis traicere ausi, Callipolin tentarunt, eamque duce Solimanno, maiore Orcanis filio, postmodum obtinuere, Irruptionem Graecis exitialem partus monstrosi et biformes, ac habitus maiorum commutatio, dudum portenderant. Sub haec Andronicus, XLI eius feculianno, exsplenis vitio interiit, expletis potentiae annis XX, cum paucos dies Barlaamus monachus Italus iactantiae et vanitatis suae editis documentis, Graecorum esset calculo damnatus.

Caesar filio, infra pubertatem adhuc posito, tutorem dederat Ioannem Cantacuzenum, opibus praepotentem, sed iureiurando obstrictum, ut bona fide regnum pupillo conservaret. Cantacuzenus, sueta mortalium ambitione, imbellem aetatem despexit, primores Graecorum coluti. Orcani Turcarum Sultano filiam dedit coniugem, omnique arte viam sibi ad firmandam potentiam struxit. Orcanes XXX annis gesto imperio, cessit vita, et ante eum filius Solimanus, qui Hellespontum transmittere Turcas edocuerat. Ita ad Amurathen Turcica pervenit potestas.

Apud Septentrionales quoque Europaeos inquietas illis tempestatibus res invenio, Ericus VII, sexti filius, a Burgero Sueco, multisque aliis principibus adiutus, Stralesundam, olim a Waldemaro I fundatam, subigere decreverat, ingenti, sed irrito apparatu. Cum enim Ericum Saxonem Stralesundani cepissent, disiectaeque essent terrestres copiae, reges, qui maritimum bellum susceperant, domum discessere. Triennio post (erat annus XIX istius aevi) obierat Ericus; Burgerus, fratrum suorum interfector Suecia erat pulsus: Christophorus II, frater Erici, exul regnum suscepit Danorum. Et regnante, Dithmarsi, Altenvurdensi in templo obsessi et supplices, cum ignem inici tectis cernerent, fortissima eruptione Gerhardum et Ioannem, Holsatos Comites, in fugam egere, duodecim illustres occiderunt, anno eius saeculi XXII. Christophorus rex civitatibus infensus, Rostochium Henrico Megapolensi restituit, Rugiam principe vacuam Danorum asseruit iuri. Contra


page 514, image: s514

eum Cimbri, qui et Iuti, Valdemarum, Erici V nepotem, adiuvantibus Gerhardo et Ioanne, Comitibus Holsatis, regem dixere. Gerhardus ab eo Slesvicensem accepit ducatum: Christophori filium Gottorpio depulit. Christophorus regno pulsus, exulavit Rostochii, donec adiutus opibus atque copiis Holsati Ioannis, fratris sui uterini, reductus est Wardingburgum. Dani eum, dominationis Gerhardi iam pertaesi, obviis animis recepere. Mox Cimbri, pro Valdemaro pugnantes, caeduntur, Ioannes Selandiam, Helsinburgum, Lundam, aliaque oppida Danica, praemium reducti Christophori nactus est, Gerhardo Fionia permissa, Valdemaro Sclesvicensis ducatus. Sed Dani nihil mali timentes Holsatos, per occasionem adorti, in Scania trucidarunt. Scaniam addixerunt Magno regi Sueco, Erici, quem Burgerus occiderat, filio, iam per matrem quoque Norvegiae heredi. Christophorus in istis aerumnis clausit vitam, sepultus Sorae anno XXXIII. Res ad interregnum devenit septennale. Gerhardus interim Iutiam tenens, filium Christophori Othonem, regnum repetentem, collatis apud Wiburgum signis cepit, anno 1337. Lubecenses a Caesare Ludovico iussi, frustra eum Segebergensi ex arce eripere tentarunt. Sed cum ad certas leges captivitatem exiisset, easque minus implere videretur, renovavit Gerhardus bellum, Valdemaro Slesvicensi Daniam acquisiturus. Eo consilio progressus in Iutos, a nobili quodam, latenter eius castra cum LX armatis ingresso, trucidatur. Percussorem armis insectatus Gerhardi filius Henricus, cui a ferreo indutu cognomen, non conquievit, donec captum vulturibus devorandum exponeret.

Ludovicus Bavarus, Caesar, Othonem et Barnimum, duces Pomeranorum, denuo adiunxit imperio, qui cum filio Caesaris, Brandeburgico Marchione, bellum gesserant: initumque est pactum, ut deficiente Pomeranorum stirpe, Marchiones hereditatem adeant Pomeraniae. Valdemarus IV, Christophori II filius, qui Caesari militabat, accitus a Danis, regnum suscepit paternum. Ludovicus Marchio, Caesaris filius Holsatorum motus precibus, Lubecae evicit, ut posita lite, Slesvicensis Valdemarus Quarto cederet, Slesvicensique acquiesceret ducatu, et quae paternae ditionis fuissent, oppidis. Pax firmatur nuptiis; soror Slesvigii Valdemaro regi nupsit. Cimbri ei apud Wiburgum sollemni sacramento devincti. Ita potitus rerum Valdemarus IV. Holsatos Fionia molitur eicere. Fraus non latuit. Valdemarus Slesvicensis Neuburgum in captivitatem ductus, servatusque biennio, magno se ab Holsatis aere redemit. Callundburgum Wardinburgumque arces, postea eadem fortuna tentatae. Capti caesique ab Holsatis regii. Tandem agente Magno Suecorum rege, Comites Ioannes et Henricus, persoluto sibi auro, arces oppignoratas reddidere. Magnus Ericum natu maiorem Sueciae, Haquinum minorem filium Norvegiae regem constituit. Valdemarus IV Estoniam vendidit ordini Teutonico: pecuniae maximam partem prodegit in itinere Ierosolymitano, consilio inepto et superstitioso.

Eo tempore apud Graecos Georgius Pachymeres, Nicephorus Gregoras, Maximus Planudes, eruditissimi viri enituere: Apud Latinos Guilelmus Occamus Theologus Anglus, Marsilius Patavinus, Franciscus Petrarcha, Nicolaus Liranus, Christianus e Iudaeo. Permulti ea aetate Pontificem Antichristum scripsere. Minori laude Franciscus Maironis Scotus, Pelagius Alvarus Hispanus, Petrus Bertrandus, Simon de Cassia Hernicus, palpum obtrusere Pontificibus: Iurisconsulti quoque Ioannes Andreas, et Calderinus, et Bartholus. Nec defuerunt qui Papam articulos fidei condere posse, in caelo, terra, infernoque vices Christi tenere, tribunal unum cum Christo habere, a quo appellare non liceat, assererent; immo Pontificem diserte Deum


page 515, image: s515

Dominumque vocitarent. Ioannes Villanus Italice historiam texuit.

CAROLUS IV. AMURATHES I.

CArolus quondam Moraviae Marchio, post occiso ab Anglis patre, Rex Bohemorum, empto Coloniensis et Saxonis suffragio, ut dictum, insignia Bonnae obtinuerat imperii, clauso ei Aquisgrano. Electionem eius, ut vitiosam, culpantibus plerisque, varia passim proelia studiis partium sunt exorta. Trevirensis et Leodiensis Praesules dum Carolum defendunt, Leodiensium X milia occidere. Romana civitas cum gubernatore careret, factionibusque insuper laboraret continuis Columniorum et Ursinorum, notarius quidam prudens et facundus, Nicolaus Laurentius, Tribunus a plebe legitur, factiosos eicit urbe. Clementi VI mandat, ut Romam intra annum revertatur; ni faciat, alium se Pontificem creaturum. Carolus, audita morte Ludovici, Ratisbonae, Noribergae, Argentinae, fremente populo, pro Imperatore receptus, Basiliensibus plane non persuasis, nisi divina officia ante omnia iuberet instaurari. Neque enim Ludovicum Imper. haereticum, neque haeresim eam esse dicebant, designatum ab Electoribus Caesarem sequi. Iniqua se Pontificis exsecratione petitos, quod Bavarum Caesarem coluissent, legitime creatum. Nam id ipsum se quoque in posterum, quod fecissent, facturos. Quare cum duo viri, ex formula a Pontifice praescripta, seorsim absolvi peterent, Legatus toti civitati libentissime veniam indulsit. Wormatienses armis praesentem Carolum adegerunt, uti praeciperet Legato anathema revocare. Moguntiam intromissus non est, nisi hac lege, ne Gerlaco, quem Clemens Praesulem creaverat, tradere urbem moliretur. Ibi rescivit, a Ludovico Brandenburgico, Erico Saxone, Rodolfo et Ruperto Palatinis, et Henrico Moguntinensi electum esse Rensi ad Rhenum, Anglorum regem Eduardum, e victoriis nuperis, Francica Scoticaque, inclitum. Quamobrem cum reversus Spiram Carolus non satisfecisset hospitibus, repertus lanio est, qui promissionem a Caesare exigeret, ne exiret urbe, donec fidem liberasset. Per Sueviam deinde et Noricum in Bohemiam regressus, Constantiam, Tigurum, aliaque oppida frustra sollicitavit. Ruperti Palatini ditionem vastavit quidem, at vicissim Cuno Falkensteinius LXX Gerlaci Nassovii villas combussit, laniavit ubicumque repertas Pontificis litteras, exegit census, Praesuli Henrico debitos, nec ipsi cessit Imperatori, donec defuncto Henrico, et praebenda sua servaret (erat enim praepositus collegii) et omnibus Ludovicum secutis veniam a Pontifice exprimeret. Qui vir Episcopen adeptus est postea Trevirorum, Teutonicae exemplar constantiae habitus. Ceterum Eduardus, quod indutias ei Francus nullas concederet, imparem se utrisque et Germanis et Gallis ratus, promisso Electoribus favoris sui auxilio, gratias de oblato imperio egit. Mox iidem principes invitarunt imperio Fridericum, Misnorum Marchionem, abnepotem Friderici II ex filia, Bavari Caesaris generum. Sed Fridericus arthritidem contemplatus suam, et ingentem pecuniae vim a Carolo oblatam, partes eius amplectitur, hoc unum stipulatus, ne in uxoris quondam suae fratres pugnare cogeretur. Carolus Albertum Austriacum nuptiis filiae, Anglum regem donatione Hollandiae, quae Ludovici filiorum erat, sibi devinxit, Marchioni Brandeburgico per supposititium Valdemarum ingentes excitavit turbas. Haec gesta anno XLVIII.

Eodem tempore Humbertus, Delphinorum princeps, dolore amissi filii unici, statuebat coenobio Praedicatorum se sacrare, dominatumque suum, cuius caput est Vienna Allobrogum, Pontificibus non magno pretio addicere. Nobilitas persuasit, ut Francorum


page 516, image: s516

fidei tutelaeque traderentur. Placuit, filii regum, ut quisque in proximam spem regni suscepti essent, Delphini vocarentur, iuraque Delphinatibus rederent.

Meliori haec eis iure, quam Ludovico Tarentino Apulia, Pontifici Avenionensis urbs cessere.

Robertus Apulus Ioannam, neptem suam, Andreae, Caroli Hungari minori filio, ad se in spem regni evocato, collocaverat. Ludovicus Tarentinus, Caroli Claudi nepos, propiorem se hereditati putabat, Ioannae placebat magis. Neatur ergo Atellae faucibus compressis Andreas, adultera Ludovico nubit. Rescripsit Ludovicus Hungarus, exstincti frater, Ioannae: Et vita antea flagitiose acta, et retentum regnum, et ultio praetermissa, et subsequens matrimonium, et nullo dum accusante defensio tentata, haec omnia te parricidii arguunt. Mox cum exercitu in Italiam profectus, cum Ioanna Tarentinusque Massyliam refugissent, omni cis fretum regno potitur. Sed pestilentia exercitum vastante, decessit, procuratione rerum Stephano Vaivodae demandata. Facile Ioanna Clementis gratiam, attributa ei Avenione urbe, emercata, recepit eius auxiliis regnum, cuius censuris notanda ignominia fuisset. Annus iste XLVIII terrae motibus et contagiis adeo est nobilitatus, ut Albertus Argentinensis inde a diluvio, haud regnasse tantam vim morborum et mortium putet. Quaedam provinciae hominibus plane evacuatae. Clemens VI Camerae inclusus, continuos habenti ignes, neminem ad se admisit, neminem visitavit. Non uno anno hoc malum grassabatur. Quadragesimo nono plurimos principes absumpsit, in his reginam Ungariae, Caesaris filiam, eiusdemque sororem, Ioannis Franci regis coniugem; sola Argentina eo anno XVI milia Libitinae dedit. Iudaei passim veneficii, corruptorumque fontium accusati, incendiis ad clamorem vulgi periere.

Eodem anno Guntherus Suartzenburgicus, princeps strenuus et bellicosus, imponi sibi Caesaris nomen passus, Francofurtenses agros cum exercitu insedit, sextaque hebdomade in urbem receptus, Wetteraviam dicto audientem reperit. Carolus cum suis collocutus, allectat in partes Rodolfum Palatinum, filiae eius matrimonium paciscitur, Guntherus, ab expugnato Fridburgo Francofurtum reversus, in morbum incidit. Freidancius medicus, qui pharmaca ei parabat, venenum admiscuit potioni, coactusque eam praegustare, periit intra triduum. Gunthero aegrotanti, interveniente Ludovico Marchione, Caesaris filio, XX milia marcarum argenti data, duoque oppida. Hac lege electionis iuri renuntiavit, aegritudine magis et perfidia Rodolfi, quam alia causa motus. Sexto post mense decessit. Ita tandem potitus exambito honore Carolus, Aquisgrani de more coronatur, Francofurtensibus, quas abstulerat, nundinas restituit, Rhenanis civitatibus telonea indulget nova, quae tamen mox, quod Argentinenses Rhenum clauderent, abolere est coactus. Comites Megapolitanos Albertum et Ioannem, duces creat. Cum Ludovici Bavari filiis transigit Noribergae. Personatum Marchionem (is molitoris erat filius, armiger quondam Valdemari, ac proinde secretorum eius conscius) se defendisse ait, persuasum ab Rodolfo Saxone, et Alberto Megapolensi. Romano, Ludovici filio, Brandeburgicum principatum, Ludovico natu maiori superiorem attribuit Bavariam, Guilelmo Hollandiam Hannoniamque; Margaretae Augustae, Guilelmi matri, pensiones annuas. In hasce conditiones tradidit Carolo Ludovicus insignia, inter quae lancea, qua vulneratum putant Christi latus, clavi, spongia, pars crucis Domini, gladius Caroli Magni, dens Baptistae, et alia, quae praeter datam fidem, Pragam translata, et sollemnibus a Pontifice feriis celebrata sunt. Sed Margareta, vidua Ludovici Caesaris, cum adspiraret


page 517, image: s517

ad imparis cuiusdam matrimonium, repoposcit a filio Hollandiam, maximasque ei excitavit turbas. Minata filio, si eum caperet, supplicium, moderatissimo eius responso haud lenita est. Rescripsit, se matrem, si in suas deveniret manus, non pro hoste, sed pro matre habiturum. Bello inter se atroci mater et filius concurrerunt, anno MCCCLI. Tandem Imperatrici Hannonia ad vitam concessa, Guilelmus matre defuncta, plures annos impos mentis egit.

Expiandis vero contagiis, novi Flagellantium greges prodiere, quos Henricus Rebdorfius, eius temporis scriptor, Baalitis, semet cultris quondam et lanceolis configentibus, confert. Clemens Pontifex abrogavit eam superstitionem, ipse novam adinvenit, sed lucrosam aerario. Ut enim olim Bonifacius VIII centesimum, ita Clemens quinquagesimum sacravit annum, quo Romam euntes peccatorum omnium relaxationem impetrarent, Romani messem argentariam meterent. Sed pestis triennio adeo pervagabatur Italiam, ut vix decimus quisque e millesimo homine superesset. Id malum ex Asia in Europam transierat, creditusque est nullus orbis angulus eo vacasse. Rebdorfius, qui Romae tunc spectarat sudarium Domini, multos se praesente suffocatos narrat; cumque dies XV peregrinis destinatos, in octiduum commutasset Legatus Pontificis, Romanos indignantes dies decurtari messis suae, sagittis eum petiisse, quas cum mitra ferrea elisisset, toxico infectum consumptumque.

Eodem anno Philippus Valesius clausit vitam, frustra tentato Calesio. Ioannes regni haeres, decem purpuratos una promotione curavit pronuntiari a Clemente. Eduardus, cum nec de uno audiretur, ira incensius, beneficiarios Pontificis omnes Anglia expulit, poenamque intendit submersionis ei, qui papales bullas in ditiones suas importaret.

Anno LI Carmelita quidam Papam et Cardinales in OS reprehendit acerrime, eamque ob causam honore excidit. Alius, Minor professione, quod multa Papatui et Imperio praediceret infausta, in carcerem est missus. Paulo post affigitur palatio Clementis epistola, qua princeps tenebrarum salutabat Vicarium suum et Cardinales, collaudans eorum vitia, quibus iam feliciter devinceret Christum, nitentem exaltare pauperes, adversus huius mundi potestates. Salutabant eosdem mater ipsorum superbia, et sorores, Avaritia Luxuriaque, cum cetero grege iniquitatum, ut Romana ope bene solideque triumphantium. Clemens lecto scripto, cum non reperiret auctorem, in morbum incidit gravissimum, annoque sequenti interiit. In vinculis erat apud eum Nicolaus Rentius Tribunus, qui metuens factionis, quam offenderat, ex urbe in Bohemiam profugerat ad Carolum, ab eoque Clementi dono erat missus. At qui successit Clementi, Innocentius VI, donationes et provisiones, quas antecessor Simoniacus sibi reservarat, sustulit. Nicolaum Tribunum absolvit vinculis, ut per eum Franciscum Baruncellum, eiusdem potestatis invasorem, debellaret. Obstrictus Pontifici Rentius, Romam vadit, receptaque populi favore dignitate, Baruncellum e Capitolio deiectum interfecit. Paulo post ipse, dum nobilitatem persequitur, pellitur in idem Capitolium, indeque fugiens, instinctu Columnensium, a civibus obtruncatur.

Decollaverat Nicolaus quendam Hospitalium magistrum, qui societati bellatorum praefuerat, Caroli Caesaris in Italia partes propugnantium. Carolus interim Sanctorum circuibat sepulcra, quorum membra, aut ossa abrasa, deportabat in Bohemiam, eiusmodi thesauris regnum illud ornaturus. Societas vero illa militaris, Marquardo Augustano ductore, persecuta quoslibet, tributa pendere abnuentes, turbarum implevit Italiam, iam ante factionibus civitatum Principumque tumultuantem. Quamobrem imploratus Carolus, intraverat


page 518, image: s518

Longobardiam, Vicecomitibus suum Mediolani firmarat principatum, ferreoque ibi diademate redimitus, Romam festinabat. Florentini pecunia redemerunt [note: Franc. Petrarcha ad Carol. Epist. Blond. d. 2. l. 10. P. Iov. lib. 8. de vita Vicecom. Mediol.] libertatem. Romae hac conditione exceptus, coronatusque est, ut statim urbe Italiaque discederet. Igitur eodem die, quo Augustalia acceperat, abiit, oboedientissimus Servo Servorum Augustus, anno eius saeculi LV. Pisanorum seditiones adversus eum excitatas Marquardus virtute compressit. Qui Praesul, vicarius Imperatoris in Italia relictus, ob aes alienum, quo laborabat domi, valde vexavit Italicos, donec Mediolanenses captum in vincula coniecere, e quibus altero anno evasit.

Eodem anno Franci, temerario in Pictonibus proelio commisso, et clade affecti sunt grandi, et rex ipse Ioannes cum filio in potestatem Anglorum venit. Id bellum festinaverat Carolus Navarrus, qui ob simultates Ludovicum Hispaniensem, Caroli Blesensis generum, eumdemque magistrum equitum trucidaverat, impetrataque ab rege venia, cum novam insolentiam superiori adiecisset, Lutetiam fuerat in vincula missus. Quare cum Ioan. Rex Haricuriam et Eburovices subigere anniteretur, tota Normannia, in exspectationem rerum novarum erecta, Anglum exciverat. Conserta acie, die Gallis quinque armatorum milia occubuere: Princeps Valliae Eduardus, Ioannem regem in Angliam transvehi curavit. Navarrus, furto mox e custodia subductus, per suam factionem, magis turbavit rem Francicam: solum Numen regnum texit. Rex Scotus cum beneficiarium se Angli faceret, dimissus custodia est. Ioannes, ut idem promitteret, adduci nulla ratione potuit. Interim Gallia seditionibus quoque, supra cetera mala, laborabat. Carolus Delfinus vix tandem Lutetiam suam placavit. Indutiae cum Anglis profuerunt biennio populis Francorum. Cum exivisset dies, Eduardus ad suburbanum Lutetiae vicum processit, copiam pugnae fecit. Nihil fortunae commisere Franci. Sua uri vastarique malebant; et ille omnia ferro flammaque miscet. Ei Dux Claudiocestriae: Nudum, inquit, solum relinquere Francis potes: ipsi vero malorum assuetudine indomiti, caesisque patribus subinde succrescentes, te in rebus nullo exitu gerendis, omni vita tenebunt. Verba haec repentina tempestas, cum caeli fragoribus subsecuta, ita perterruit Eduardum, ut aequam se pacem Francis daturum voveret. Facta his legibus, ut Aquitaniam et Comitatum Pontivensem Angli haberent iure quoque optimo. Eduardi duo iureiurando sollemni exuerent se iure, si quod illis in summum Franciae dominatum, spemque hereditarii diadematis exstitisset. Eis numerarentur tricies centum scutatorum milia. His conditionibus, quarto quam captus fuerat anno, revertitur Ioannes rex, professusque Sacram militiam, antequam moveret quicquam, Londinum transmisit, ibidemque morbo obiit, anno eius saeculi LXIV. Ei filius Carolus V. Sapientis clarus cognomento successit.

Vicina Gallis Helvetia hisce temporibus artiora in foedera coivit. Tigurinos incolis Suitiae Vallium foederatos, obsederat Albertus Austriacus, inani conatu. Depulsa, Bernatum aliorumque vicinorum ope, obsidione, Berna se addidit corpori Helvetico, eiuratoque Austriacorum dominio, foederati iam XXXVI annis liberi, iugique vexati bello, Carolos semet Imperatori subdunt. Eodem auctore, Suevicae civitates, iuramento interposito, se ad mutuam obstrinxerunt opem; Ulricus Comes Wittenbergicus invitus illi foederi nomen dedit.

Carolus sub haec Bohemiae suae ornator maximus, novam Pragam condit, Academiam excitat, collegia doctorum instituit: Vicegradum munit, regnum in duodecim regiones distribuit, Flagellatorum sectam delet, multa boni principis officia implet, linguarum etiam quinque, Latinae, Italicae, Gallicae, Germanicae, Bohemicae gnarus. Ambitionem


page 519, image: s519

simultatesque Electorum ac principum sustulit sanctione illa, quam auream bullam vocat posteritas. Eam approbante frequentissimo procerum Senatu, promulgavit Noribergae, qua gradus ac potestatem principum, aliorumque ordinum, ita discrevit, ut nullus de iure suo possit conqueri. Imprimis vetera Caesarum de eligendo rege Romanorum placita, eum in modum renovavit, ut hodiernum in diem Carolina constitutio de mandandis suffragiis, sola apud principes vireat, vigeatque. Clarus certe Imperator, nisi Bohemici regni gloriam [note: Cuspin. in Carolo IV. Theod. de Niem. l. 2. de schism. c. 25. et in Nemore unionis tract. 6.] magis quam Romani quaesivisset. Nam in Italia omnia ubique omnibus concessit, e quibus pecuniam abradere potuit, venditurus imperium, si emptorem habuisset. Gallis iura regni Arelatensis indulsit. Silesios principes, quos pater eius a Polonico regno disiunxerat, partim emptione et pretio, partim armis, partim matrimonio Annae Suidnicensis, Bohemiae adstrinxit. Marchiam Brandeburgensem a Bavari posteris versute emptam, Sigismundo, suo ex Elisabetha Stetinensi filio, attribuit. Anno LXI natus erat ei filius Venceslaus ex Agnete Palatina, quem maxima sollemnitate baptizandum curaverat, tantique ponderis aurum, quanti infans esset, miserat Aquisgranum, ut Divae eum virgini commendaret. Ei bimulo diadema Bohemicum, quindecenni Augustum nomen comparavit. Nam cum principes Electores haud facile ad eam rem trahi possent, ut duos adsciscerent Augustos, quod virtute non poterat, pretio obtinuit, promissis cuique Electori centum milibus aureorum. Quos cum repraesentare non posset, publica illis Romanae Rei publicae vectigalia obligavit, perpetuum Imperii detrimentum, libertatis Electorum pignus. Hinc enim Augusta potestas pene ad nihilum redacta, attollere deinceps caput nequivit, Electoribus semper iureiurando adigentibus Caesarem, ne pignora addicta revocet. Sigismundum, cui Mariam, Ludovici Hungari filiam, desponderat, pro spe regni in Pannoniam misit, litteris moribusque Hungaricis imbuendum.

Gessit potestatem annis XXXI, defunctus anno eius saeculi LXXVIII. De eo postmodum [note: Iac. Spigel ad l. 5. Ligur. in principie Chron. Belg. Plat. in Inn. VI. et Urb. V. Blond decad. 2. lib. 10. Benev. lib. Augustali.] Maximilianus I. Caesar dixisse fertur, pestilentiorem illo pestem numquam Germaniae contigisse. Lucenburgensem ditionem, cui frater Wenceslaus praeerat, in Ducatum provexit. Si quis Clericum in carcerem compingeret, eum infamem pronuntiavit. Urbano V. Avenione Stratoris praestitit officium, Papamque equitem secutus est pedes. Is Urbanus Innocentio VI erat suffectus Pontifici, qui alios omnes oves proprias hortaretur pascendas, ipse interim Avenione procul a grege suo desideret. Urbanus Italiam semper factione principum tumultuantem, per Aegidium Hispanum, quo et Innocentius erat usus, pacare instituit, Bernabovemque Vicecomitem, Gonzaga, Carrario, Estensi adiuvantibus, arduo proelio vicit. Aliqua ex eo pax refloruit, sed incerta. Urbanus ipse in Italiam, ut eam componeret, frustra venit; advolavit et Carolus. Sed cum fecisset metum Florentinis Pisanisque, et undecumque pecuniam abrasisset, tertio mense retrocessit, maiori infamia quam opulentia. Urbanus quoque, dehortante Brigitta Sueca, et revelationes iactante, Avenionem reversus, periit toxico, anno LXXI. Eius locum accipit Gregorius XI, a Clemente quondam vi, patruo suo, Cardinalis creatus adolescentulus, et a Baldo Icto institutus Romae tum Senator semestris ius dicebat, urbis custodia et administratio penes decuriones erat, qui a Vexillis Banderessii dicebantur. Veneti et Genuenses inter se decertabant, quod Petrinus, Rex Cyprius, in Venetos propensior, priorem iis in coronationis suae pompa locum dedisset.Cyprus ob id a Genuensibus devastata, Famagusta capta. Mox Florentinis auctoribus, quos Legatus Pontificius offenderat, multae urbes Italicae a Pontifice descivere, Tifernates, Perusini,


page 520, image: s520

Tudertini, Spoletini, Viterbienses, Eugubini, Forolivienses, Asculani, Vexillis Libertatis vocabulo inscriptis, id effecerant Florentini, quibus et Bononienses accessere. Gregorius frustra, misso exercitu Britonum, ad oboedientiam eos revocare conabatur. Cum Episcopo cuidam praeciperet, ne diutius nudam pastore Ecclesiam relinqueret suam: Ille, cur tu, inquit, ceteris exemplum daturus, tuum Episcopatum non repetis? Iis verbis, damnoque Italico motus, Romam revertitur Gregorius, anno MCCCLXXVI, excipiturque gaudio civitatis ingenti. Nam et urbanitas et aedificia conciderant, diuturna per LXXII annos absentia Pontificum. Nihilo magis Florentini, vel anathemate, vel armis movebantur, ut ad Gregorii redirent iugum, qui paulo post intolerabili vesicae dolore exstinguitur.

In Gallia adhuc bellum erat de Britannia minori, quae caeso Blesensi, devictoque Navarro, cessit Ioanni. Militia in Hispaniam transiit, ubi Petrus Castiliae rex Blancam coniugem, reginae Gallicae sororem, veneni insimulaverat, captusque amore Padillae pellicis, sustulerat e medio. Vexabatur ab eodem rex Tarraconensis, et frater Petri nothus Henricus oppidis, quae habuerat, exutus ad Francos refugerat. Itaque Bertrandus Gasquinas Brito per Tarraconensium fines, in Castilionensem duxit, exegit Petrum, Henricum restituit. Petrus Burdegalam ad Anglum profugit, Princeps Anglus reducit Petrum, Gasquinatem acie vincit, capitque, Henricum fugat. Mox cum Petrus militi stipendia, ut convenerat, non dissolveret, Henricus novo Francorum exercitu adiutus, destitutum iam Anglicis auxiliis, fratrem victor occidit, rerumque potitus, rex salutatur Castiliae. Eduardus Aquitanis nova, insolitaque genti vectigalia imponebat, tam magnis rebus gestis, ob Petri Tyranni perfidiam, egens. Obsides Francorum, qui apud Anglum asservabantur, ut suos inviserent, dimissi, domum redierunt, nequaquam reversuri in custodiam. Comitatus Pontivensis ad Carolum regem defecit, mox et urbs Cadurcorum. Hinc bellum inter Anglos Francosque, terra marique instauratum. Recepta Francis Rupella: utrinque magno conatu, multa hominum civitatumque strage, res actae, cum anno eius saeculi LXXVI Eduardus filius, insequenti Eduardus pater rex, decessere. Richardus, Eduardi iunioris filius duodecennis, Anglia potitur, nulla ei mota a patruis, clarissimis Ducibus, controversia. Interim tota Britonia, excepto uno Bresto, in fidem Franci redierat, legem tunc ferente, ut mortuo rege, maximus stirpis filius, si XIV annorum esset, statim sine tutela regnaret. Idem Vectigal sali ac promercali vino imposuit.

Carolo IV regnante, Ioan. Cantacuzenus, pueri Ioannis tutor, cum Graecorum dominatum septem fere annis tenuisset, tandem adulto pupillo, a Graecis ob luxuriam, in monasterium seponitur. Ioannes Francisco Catalusio, cuius ope tyrannum exegerat, Lesbum insulam cum Mitylene dedit, anno Domini 1354. Paulo post anno Agarenorum DCCLVIII id est, Christi 1356 Solimannus Orcanis filius occupavit Callipolin, maximamque Turcarum multitudinem in Chersonesum traxit, amoenitate Europae captam. Agros vicinos sine intermissione vastabat. Tandem, dum leporem effusius insequitur, labente equo corruit, et confestim exspirat: quem pater Orcanes duos post menses secutus, anno eius saeculi LVIII. Laonicus Chalcocondylas a Solimanno captus Adrianopolin tradit, et Philippopolin: Sed Sultanorum annales, Georgius Phranzes, Paulus Iovius, aliique historici, id Amurathi eius fratri tribuunt, quem et perhibent patri Orcani solum successisse, exstincto ante Orcanem Solimanno. Itaque Amurathes, tertius Turcarum Imperator, pace cum Calo Ioanne facta, traiecit in Europam: Cralem


page 521, image: s521

et Unglesem, Triballorum duces, Graecis permolestos, castigaturus. Eum Triballi primo congressu fundunt. Vicissim auctus copiis Amurathes, utrumque fratrem vincit proelio, occidit Unglesem; Crales nescio quo casu interiit. Hinc Didymotichum, aliaeque Chersonesi et Thraciae urbes, a Turcis captae. Itum est Adrianopolin, compulsisque in urbem Christianis, secuta deditio, anno eius saeculi LX. Cumque ingentem captivorum vim in Asiam transportare vellet Amurathes, de consilio suorum, Sacerdotum praesertim, quintum sibi quemque, elegantissimum forma delegit. Hi inter Turcas distributi, ut disciplinae laboribusque adsuescant, Turciceque instituti triennio, ad Portam reducuntur, Genizarorum ordinibus adscribendi. Ex his praetorianus miles, et robur belli Turcici adversus Christianos constat. Amurathes Adrianopolin sibi regiam statuit, populatur Macedoniam, praedam liberalissime indulget suis. Cognito autem, Triballos Mysosque ingentem parare exercitum, voluit sane accepta pecunia, restituere Graecis urbes, et in Asiam reverti: Sed cum terrae motu multorum moenia oppidorum concidissent, armatis ea Turcis dedit occupanda. Mox et Triballis, per ebrietatem suam acie devictis, Pherae urbs eorum, et finitima Rhodopae monti omnia, Barbaris cessere. Susmanus, Mysorum rex, data filia, placavit Sultanum, alteram Andronico Ioannis filio iunxit, cui pater Augustus regni curam commendavit, eumque stipendiarium, et vectigalem Amurathi fecit. Oborta deinde simultas inter Ioannem et Andronicum, quod filius patri, apud Venetos aeris alieni causa detento, minime succurrisset, plurimum Graecis damni dedit. Interim praefecti Asiatici ab Amurathe desciscunt, quos ille, regressus cum Ioanne in Asiam, maxima utrinque clade superavit, paulo post Sauzis filii sui, quem in Europa reliquerat, rebellione exagitatus. Etenim Sauzes, absentibus et Amurathe et Calo Ioanne, cum Andronico Ioannis filio conspirationem iniit, ut ambo parentes suos imperio deicerent. At Amurathes, cum revertisset in Europam, blanditiis ad se retraxit exercitus, filium Didymotichi obsedit, captumque (ut inter ipsum et Ioannem convenerat) multavit oculis, idemque Andronicus, sed lenius, a patre suo passus. Platina in Gregorio XI. Genuensem hic intervenisse operam indicat, qui Tenedon insulam, praemium facinoris, ab Andronico tulerint: Sed vicissim Venetos (ut erant perpetua fere inter Ligures Venetosque dissidia) reducto per se Ioanne, eandem ab eo insulam pactos. Quae deinceps cruenti causa belli inter utrumque populum fuit.

Dania et reliqua Septentrionis, non unam eo tempore mutationem experta. Valdemarus VI. cum Rostochiensem terram Alberto Megapolitano in feudum contulisset, filio eius Henrico Ingeburgin elocavit filiam, Polono Casimiro foedere se devinxit. Atirae obsequentior rex, Cimbros suos adeo offendit, ut Comitibus Holsatis iuncti, tyrannidem ei et libertatis avitae diminutionem exprobrarent. Multis tractatibus vix compositio tenuit, ut secundum priscas leges omnia deciderentur. Rex Avenionem abiit; reversus adulterinam cudit monetam, servitia impetravit insolita. Hinc renovatur bellum, varioque inter Cimbros reliquosque Danos Marte geritur.

Nec Suecia pace fruebatur. Rex Magnus vitae dissolutioris, quam ut ferri a Republica posset, Benedicto cuidam familiarium Scaniam, ab Ioanne Holsato emptam, dederat. Is potiori apud Regem loco quam filius Ericus erat. Res indigna visa regio iuveni; concitat nobilitatem, bello extorquet patri Scaniam, Benedictum novum principem exturbat.

Valdemarus sub haec Bugislao, Barnimo, Wartislao, Pomeranis ducibus, Rugiam contulit. Haquino Norvego,


page 522, image: s522

alteri regis Magni filio, Margaretam despondit, septennem filiam: Ericus, cum paulo post iterum faceret bellum patri, Blancae Valesiae, matris suae, veneno intercipitur. Scania ad Valdemarum et Danos redit, anno eius saeculi LX. Occupatur iis sequenti anno et Gotlandia, ubi pridem Visboea, emporium Arctois gentibus opportunum fuerat, ex quo Vinetam Pomeranicam exciderat primus Valdemarus. Damni ibi civitatibus maritimis illatum haud parum, direptis a milite Dano mercibus, quarum maxima istic [orig: isthic] copia servabatur. Ergo foederantur Suecis, expugnant Hafniam, Helsinburgum obsident, damna damnis pensant. Sed Dani, VI civitatum navibus in freto captis, solvunt obsidionem urbis regiae. Ioannes Wittenburgius Lubecensium Consul, quod eius inertia clades Lubecensibus accidisset, domi cervice luit. Dum ita bellum inter Danos Suecosque trahitur, Haquino Elisabeta Holsatica adducitur sponsa, quam Dani, ut in fraudem Margaretae nupturam Norvego, e mari abductam detinent. Haquinus nuptias cum Margareta peregit, cui datam fidem Sueca nobilitas impugnaverat. Elisabeta monasticam amplexa vitam. Verum enimvero Holsati perfidiae postulant Suecos, perficiuntque, ut Albertus Megapolitanus, amita genitus Haquini, frater uxoris Henrici, Holsatiae Comitis, Rex appelletur Suecorum. Hic bello congressus cum Magno rege, capit eum, septemque annis in custodia habitum, dimittit hac lege, ut regno se abdicet. Quod factum, submersusque est in Norvegia tandem Magnus, ann. MCCCLXXIV. Albertus rex Elsburgum, Gotlandiam, Verendam, Vindevidam, addixit regi Valdemaro: Valdemarus Adolfo Holsato Femariam. Eodemque tempore Albertus Megapolitanus Hamburgum pronuntiavit subiectum esse Holsatis Comitibus: sententia a Carolo IV Lubecae confirmata. Hamburgenses deiciunt Rolandi statuam, quam pro signo libertatis in ponte, qui hodie nomen tenet, erexerant, comitibus suis deinceps (ut semper) coniunctissimi.

Ceterum urbes Germanicae, cum minus sibi in principum favore auxilii esse cernerent, mutuo semet foedere colligarunt, quod Hansae appellatur. Ei nomen dedere sex Vandalicae, Lubeca, Hamburgum, Rostochium, Vismaria, Stralesunda, Lunaeburgum. Pomeranae: Stetinum, Anclama, Golnovia, Gryphisvaldia, Colberga, Stargardia, Stolpa, Rugenwalda. Prutenicae: Colmaria, Thuronium, Elbinga, Dantiscum, Regiomontium, Brunsberga. Livonicae: Riga, Derbatum, Revalia, Pernovia. Saxonicae: Magdeburgum, Brunsviga, Goslaria, Eimbeca, Gottinga, Hildesia, Hannovera, Vlyssaea, Buxtehuda, Stada, Brema, Hamelia, Minda. Westphalicae: Monasterium, Osnabruga, Dortmunda, Susatum, Hervordia, Paderbronna, Lemgovia, Bileveldia, Lippa, Coswaldia. Clivicae et Montenses: Colonia, Vesalia, Duisburgum, Emerica, Warbergum, Unna. Geldricae. Neomagum, Sutphania, Ruraemunda, Arnacum, Fendloa, Elburgum, Hardervicum. Transisulanae: Daventria, Campi, Suolla. Frisicae: Groninga, Staverda, Bolschuerda. Similiter, quae anno MDLIV descivere, Stendalia, Soltquella, Berlinum, Brandenburgum, Francofurtum, Vratislavia, Cracovia, Halla, Ascherslebia, Quedlinburgum, Halberstatum, Helmstadium, Chilonia, Northeimum. Istae civitates bellum denuntiarunt Valdemaro, inter quas reperio Ultraiectum quoque, et Dordracum, et Amstelodamum. Rex Danus per irrisionem, LXXVII Hansas, et LXXVII Gansas, haud devoraturas iactans suos anseres, haud parum tamen damni pertuli a classe civitatum: ideoque profectus Avenionem, peregit apud Pontificem, ut anathemate ferirentur et ipsae omnes, et rebelles Cimbri. At interim Senatus Danorum pacem iniit cum civitatibus, eisque attribuit Scaniam ad annos XV, ea lege, ut tertiam redituum


page 523, image: s523

partem fiscus perciperet regius. Iamque convenerat in ter Gregorium XI et Valdemarum, ut absentes signis quibusdam se invicem edocerent quid cuique e re sua videretur, cum Dani missis Oratoribus a Papa obtinent litteras, quibus praeceptum Valdemaro, ut leniter tractaret subditos, ni anathema vellet subire Apostolicum. Ille ut erat iracundior, rescripsit: Naturam habemus a Deo, regnum ab incolis, divitias a parentibus, fidem a tuis decessoribus, quam si nobis invides, per praesentes remittimus. Quinquennio post decessit rex durus, et sententiae tenax, arcium Gurrae et Vardingburgi nimius aestimator. Sepulcrum eius apud nos Sorae visitur.

Illis temporibus Ioannes Taulerus, interioris Sapientiae praeco, et Ioannes Wiclefus Anglus, liberioris puriorisque Theologiae Doctor, Pontificiae superstitionis subversor, Franciscus Petrarcha melioris litteraturae instaurator, enituere. Albertus Argentinensis, Ioannes Bocatius, Henricus Rebdorfius, historias condidere. Apud Graecos Nicolaus Cabasilas claruit. Feruntur et Gregorii Ariminensis, Richardi Armachani, Brigittae Suecicae libri, hac aetate editi. Ioannes Columbinus Senensis, Iesuitorum ordinem instituit. Iuris peritia Baldus claruit Perusinus.

VENCESLAUS Romanorum Imperator. AMURATHES I. Et BAIAZEFES TURCARUM Sultani.

VEnceslaus, ut corrogatis coemptisque suffragiis imperio potitus, haud maiori illud fide quam acceperat, gessit. Voluptatum sequax. laboris fugiens, vini quam regni curiosior, neque praeterita corrigere, neque futura praecavere doctus. Si a vino et ebrietate abstineret, haud imprudens: at mero madens, furoris et amentiae intolerabilis erat. Cum evocaretur in Germaniam, respondit: Si qui indigeant sui, quidni ad regem suum ipsi veniant; Nihil esse, quod e re sua istic agendum videat. Quarto eius anno pestis saevissima Bohemiam populata est: Pragae quattuor mensibus una parochia tria milia funerum et quinquaginta dedit. Quo tempore in Germania novum illud machinarum genus inventum, quod bombardas vocant.

Venceslaus ne a foedis quidem abstinuit lustris: a quibus cum dehortaretur eum Ioanna regina, Alberti Hollandi filia, offensionem subiit tantam, ut Caesar Sacerdotem, cui confiteri ipsa consueverat de more Christiano delicta, omnibus modis cogeret arcana effari, renuentemque Muldavia fl. demergeret.

Regina aut animi dolore, aut, ut Chronicon Belgicum habet, a molosso, quem Venceslaus in cubiculo alebat, perempta est. Tyrannus assiduum penes se carnificem habuit, quem familiariter Compatrem salutabat, quod filium eius de sacro fonte levaverat. Eum secum equitantem aliquoties desilire, subitoque homines ad poenam rapere iussit. Cum Pragenses per tumultum aliquot Iudaeorum milia delerent, impune id facinus fuit: Sed ut multi qui timent, saepe uni qui timetur praevalent, sic Venceslao accidit. Recenti adhuc duorum procerum, duorumque civium caede madentem capiunt Pragenses, publicoque in carcere quattuor mensibus foetore et squalore macerant. Ille exorat Senatum, ut illuviem et sordes balnei lavacro liceat eluere. Inde dum secedit, refrigerandi sui causa conspicitur lembum piscatorium: in quem nudus cum nuda balneatrice desiliit, novamque in arcem, ad flumen nuper structam, evadit, ubi a Ioanne fratre, Marchione Lusatiae, et Procopio Moravo defenditur. Nec mitior abhinc, quam ferae solent caveis elapsae, nullius, nisi Susannae illius (id balneatrici nomen) alloquio flectebatur, quam ad lectum quoque suum adhibebat; nec


page 524, image: s524

segnius, per compatrem suum carnificinam exercens in eos, quos suspectos sibi vel invisos habuit.

Iam tum Sigismundus, Venceslai frater, regno erat potitus Hungariae, defuncto Ludovico, cuius filiam habebat coniugem. Attriverat Caroli Neapolitani factionem, quem nonnulli Hungari induxerant, tantosque in eam rem fecerat sumptus, ut Marchionatum Brandeburgensem Iodoco et Procopio, patruelibus suis, in pignus daret. Itaque placuit coniuratis, ut ex voluntate Sigismundi statuerent, de inicienda iterum in Venceslaum manu. Deliciantem ergo cum paucis iuxta Beraunam, invadunt, captumque turri includunt Pragensi, inde Viennam ad Albertum Austriacum transportant, quem deinceps Sigismundus, elocata ei filia, generum habuit. Nam Ludovicus Austriacus ab Helvetiis proelio erat interemptus. Ibi piscatorem, qui pietate ductus, captivis pisciculos frequenter donabat, promissis onerat Venceslaus, ut zona sibi allata serica, demittatur in scapham, Vicegradumque deportetur. Eam arcem mendici propemodum habitu ingressus, exclamat: Qui regius est, ad auxilium regi suo ferendum accurrat. Plures quam viginti praesto fuerunt, iniectaque praefecto catena, vinctum illum Venceslao tradunt. Mox ille litteras signat annulo praefecti, magistratus aliquot evocat in arcem, eorumque neminem incolumem restituit. Piscator in equestrem ordinem adscriptus. Tuendis deinde opibus, Ioannis Palatini ducis filiam ducit Sophiam, ludionibus interim magis et praestigiatoribus addictus, inter quos quidam Zyto, impostor celeberrimus, a Daemone fertur abreptus, memorabili eiusmodi artium documento, Principatus Venceslai multis, eisque mirandis regum tyrannorum, Rerum publicarum, casibus insignitur. Sub initium eius curiam Romanam, post LXX annorum in Galliis exilium, feralis discordia incessit. XIII Cardinales Gallici, Pontificem e suo corpore volebant, Italici quattuor Papatum cupiebant suae genti, urbique restitutum. Romani stationibus militum cinxerant Vaticanum. Creatur rite Bartholomaus Barensis, Praesul Italus, Urbanusque VI appellatur. Mox Galli electionem, ut fraudibus metuque extortam, calumniantur. Post mensem tertium, ut aerem mutaturi, Anagniam, inde Fundos concedunt. Ioanna regina favente, Gebennensem Cardinalem Robertum, qui ante legatus in Italia fuerat, Pontificem deligunt, cui Clementis VII indita appellatio. Nec eo contenti schismate, Britones, multa tunc Ecclesiae castella tenentes, in Pontificem Urbanum, et Romanos mittunt: quos tandem Romani ad internecionem cecidere. Discordia haec totum pene orbem Christianum ultra XL annos divexavit, clarissimum piis documentum, non esse in eo coetu divinum spiritum, qui horrendis in se ipsum diris grassatur: neque ex eo capite Ecclesiae pendere corpus, quod ipsi eius oculi, Cardinales inquam, partim ignorant, partim exsecrantur.

Itaque Franci, Neapolitani, Scotique Clementem, ceteri Urbanum secuti. Hispani variarunt sententiis, Arragonii Hannonesque neutras partes adscivere. Pax inter regna, Anglicanum Francumque tanto minus convenire potuit. Gandavenses Flandri comitis sui mores perosi, arma in eum corripuerant, insigne factionis alba capitia sumpserant. Brugenses, Dammum, Hypras, redegerant in potestatem. Pacem, auctore Philippo Audace, Flandri genero, resartam, tegmina ponere iussi, resciderant. Inter nobilitatem plebemque flagrabat bellum.

Angli in Britoniam tendebant, cum interim Carolus Sapiens decessit, relicto impubere filio. De quo rege questum lego Anglum, nullum sciri hostem, qui illo minus armaretur, et plus negotii facesseret. Flandros intestinum, externum Venetos bellum ad extrema consilia adegit.


page 525, image: s525

Petrus Auria Genuensium praefectus Gradum, Comaclum, Caprulas vi captas incenderat. Clugiam aliquandiu egregie defensam expugnarat: Carrariensis, Patavinorum tyrannus, terra ei subministrabat commeatum. Multa Venetorum milia, nec pauca occubuerant Genevensium. Fracti cladibus Veneti, cum nec terra, nec mari auxilia sperarent, captivis Genuensium e carcere liberatis, per eos veniam pacemque petunt, eas accepturi leges, quas clemens victor imponeret. Genuenses prosperis rebus elati, quod solent victores; nullam spem pacis ostendunt, nisi se suaque omnia dedentibus. Desperatio animos accendit Venetis ut extrema, quam indigna mallent pati. Portus suos catenis obducunt ferreis, dispositisque in littore equitibus, Victorem Pisaneum (qui ob rem ad Polam male gestam in carcere latebat) rei maritimae praeponunt. Instabant sane Genuenses, et captis circumquaque castellis, ingredi urbem parabant. Sed eos, post longum certamen, Ioannes Barbadicus armatis lembis repulit, cum progredi ulterius in aestuariis illis triremes Genuensium haud possent. Attulit opem tormentum bellicum (bombarda ei a bombis et ardore nomen) a Germano nuper machinatore Bertholdo Nigro repertum, atrox bellicis rebus et anceps instrumentum. Nulla enim erat Venetorum scapha, quin duas pluresve bombardas veheret. Singulae uno ictu binos ternosve plerumque prosternebant, impetu ob novitatem rei improviso, ac proinde pluribus letali.

Pisaneus intra portus se fauces tenens, in quaslibet occasiones hostibus nocendi erat intentus. Bernabos Mediolanensis Venetorum socius, divertendis Genuensibus, versus urbem eorum copias misit, sed irrito conatu. Calo Ioannes Graecorum Imp. ut debitam ex foedere praestaret Veneto opem, Peram urbem Genuensium Byzantio vicinam, oppugnavit. Sed Andronicus, excaecari olim iussus, infuso aceto oculis, patri iuxta ac Venetis erat infensus: qui Turcorum succinctus Bulgarorumque opibus, Peram acerrime defendit, eoque terroris deduxit patrem, ut falsa Venetis fide, in Genuensium partes transiret. Multa insuper variis locis utrinque accepta, illataque damna, in hoc opusculo omittenda. Unares civitatem Venetam mire recreavit. Carolus Zenus opulentissimam Genuensium navem, ab Alexandria venientem, intercepit, inque portum Venetum deportavit, cuius merces trecenta aureorum milia superabant. Inde duas onerarias Clugiensi in portu demersit, eoque deduxit necessitatis Genuenses, ut ipsi exinde maiore quam Veneti penuria laborarent. Prostratus et Auria, dux eorum fortissimus, fulmineo tormenti ictu. Tandem deditionem facere coacti Genuenses, anno supra tredecies centesimum octogesimo: capti eorum ultra quattuor milia, plures ab hoste et fame interierant. Cum finem belli non faceret Genuensis, captaque praeter arcem Iustinopoli, nova peteret classe Venetias, nemo ad certamen prodiit. Fessum cladibus utrumque populum, reconciliavit tandem Sabaudus, hac formula, ut permutatis utrinque captivis, Hungaro Genuensibus foederato Venetus septem milia aureorum quoque decennio persolveret. Aquileiensi Pontifici, idem quod antea ius, in Foro-Iulio permaneret. Arx Tenedi Insulae, belli fomes, exscinderetur.

Urbanus Papa non intentus paci, ut par erat, componendae, Hungarum in Ioannam Neapolitanam incitarat, quod ea Clementis Antipapae partes tutaretur. Carolus Hungari nepos, qui in Tarvisinis contra Venetos dimicasset, cum in Ioannam ductaret copias, meliusculas res Venetorum effecerat. Iam subegerat Aretium, Florentinos auro multarat, superatisque Ioannae ducibus, Neapolin deditione ceperat, cum nova belli nubes Italiam inumbravit. Sed hanc, priusquam demonstrem, Flandrici, qui praecesserunt, tumultus, paucissimis exponentur.


page 526, image: s526

Etenim Gandavenses, cum, ut dixi, pilea non ponerent, factionis insignia, principis sui animum optimatumque acrius irritarunt. Hyprensibus etiam submiserant subsidia, quos ob caesam urbis suae nobilitatem plectere Flander cogitabat. Sed auxiliares istae cohortes interierunt, domitisque Hyprensibus, pleraeque civitates exemplo territae, redierunt ad Comitis fidem. Cum autem Gandavenses artius obsideri, propter urbis magnitudinem, non possent, oppugnabatur Gavra. Sex milia Gandavensium, qui suppetias ibant, intercepta. Eodemque tempore plebs Anglicana, Sacrifico quodam praedicante, parem esse omnium conditionem mortalium, natales eosdem, neminem alteri praestare, tremendam seditionem moverat. Progressi Londinum homines ad LX milia, direptis potentium fortunis in via, aegerrime mitigati sunt ab Richardo rege, omnia illis promittente, ut insanam multitudinem blandiendo dissiparet. Quod factum est.

Flander obsidione cinxit Gandavum, ex Hannonia et Artesia, cuius non ita pridem a morte suae matris potiebatur, milite convocato, Petrus Silvanus, et Philippus Artevillanus, furenti plebi duces se praebebant. Parisienses etiam, aliique Gallorum populi, ob novas exactiones ad cruentam spectabant seditionem, quae arte principum sedata. Flander inopia commeatus pressos Gandavenses, adegit pacem petere: Sed cum eam non daret, nisi nudi et inermes universi, permitterent liberam de capitibus suis statuendi potestatem, sensit superbiae vindicem Deum. Quinque enim Gandavensium milia, quod destinatos mori, aut vincere animos attulissent, maximum eius exercitum profligarunt; ipsumque iam vitae dubium, ad Carolum Francorum regem compulerunt profugere. In victoris populi potestatem pene omnis Flandria concessit.

At vero Carolus VI patrui sui (is gener Flandri erat) precibus, communique omnium principum et nobilitatis periculo, id dedit, ut alacriter in Flandros susciperet bellum, LX bellatorum milia in Gandavenses ducta. Prima prope Cominum pugna fuit. Flandrorum sex milia caesi. Hypra deditionem fecit. Altero certamine L Flandrorum milia cum Gallis conflixere, Philippo duce. Ad horam circiter unam pugnatum refert Frossardus, eius aetatis scriptor, tantilloque tempore viginti quinque milia Flandrorum desiderata. Cecidit Philippus seditionis caput. Si secus evenisset, qui tum erat passim rerum status, in summum, ait, esse periculum adductos reges, principes, nobiles. Nam multos populos eius proelii eventum avide exspectasse, fortunam in consilio habituros. Necdum tamen sopitum erat bellum, quod Gandavenses, Silvano auctore, ut principem suum Ludovicum agnoscerent, nulla ratione inducerentur. Carolus rex etiam tum adolescens, in regnum rediit.

Clemens sub haec Papa Avenionensis decimas, vitamque aeternam largiebatur diplomatibus suis, si qui in Urbanum dimicarent. Idem vicissim Urbanus suis promittebat. Huius hortatu patruus Angli regis in Galliam, Episcopus quidam in Flandriam classe appulit, quantumvis Flandri pervicaciter Urbanum sequerentur. Ad Duncquercam novem Flandrorum milia Angli occiderunt: iunctique Gandavensibus, novum Ludovico crearunt bellum. Sed cum iterum maior Gallorum adventaret exercitus, recessit Episcopus: Britoniae Dux rem ad indutias deduxit, in quibus Flander pene exul clausit vitam, exemplum principibus, ut leniter et moderate habeant suos, nec unquam in universam plebem citra discrimen grassentur, Philippus Burgundiae Dux, Caroli VI patruus, uxorio nomine Flandriam suscepit, suamque filiam Guilelmo, Alberti Bavari filio, Ludovici Caesaris nepoti, collocavit. Ita septennale Flandrorum bellum, quo nimium humani sanguinis fusum,


page 527, image: s527

data per Philippum pace conquievit tandem. Silvanus multitudini diffidens, in Angliam commigravit.

Haud minoribus interim Italia motibus turbabatur. Ioanna Neapolitana, quae primum maritum interfici curasset, altero in Hungariam abducto, Balearium regi nupserat. Eo in expeditione adversus Hispanum exstincto, postremo adsciverat Othonem Brunsvicensem. Is contra studium uxoris Urbano cupiebat: in bello tamen fidem Ioannae adversus Hungarum praestabat. Mira visa Hungari felicitas. Urbes advenienti ei victoriam acclamantes, deditionem fecerant. Neapolin receptus, Ioannam in arcem novam inclusam obsidebat. Othonem, qui uxori opem ferret, proelio commisso egregie pugnantem, tandem ruente saucio equo, incantatoris cuiusdam fraudibus comprehendit, Ioannamque, amissa iam omni spe, dedititiam, coniecit in carcerem. Verum illa periculum contemplata suum, iam Clementi Apuliam Siciliamque donarat. Ille eadem regna Ludovico Andium Duci, Franciae tum Rectori contulerat, Caroli VI regis patruo.

Ludovicus ergo Provinciam Phocensem, quod ea ditio Ioannae esset, metu, vi, malo, domuit. Ad triginta milia equitum (numerus peditum incertus est) in Italiam traduxit. Per Marsos regni fines ingressus, sperabat hostes potestatem pugnae facturos, ac se tanto exercitus robore facile brevique victoria potiturum. Sed Carolus cunctando eum ratus frangendum, iniecto interim faucibus Ioannae pulvino, animam ei interclusit. Iam ad Cassinensem saltum pervenerat Ludovicus, cum alia eius equitum decem milia Aretium, opera exulum admissi, diripuere. Verum ipse, dum trahitur tempus in Apulia, morbo an veneno (utrumque traditur) decessit. Galli, ut capite resecto, bini ternive mendicantes in patriam rediere. Aretium Florentinis venditum. Is finis tumultus Gallici fuit.

Tum vero Urbanus terrore Gallico liberatus, cum nepoti suo Campaniam ab Hungaro non impetraret, Luceriam digressus, novos creat Cardinales, ingentem turbam; septem ex veteribus dat in custodiam, quod diceret eos cum rege et Clemente adversum se coniurasse. Mox Carolum Luceriam citat. Responsum ab rege, affuturum brevi, verbisque iuxta et armis obiecta crimina diluturum. Cum obsideretur Luceria, Urbanus favore Raimundi Ursini exceptus navi, Genuam deducitur, ubi quinque Cardinales saccis involutos mari mersit, homo rusticus et inexorabilis.

Elisabeta sub haec Hungariae regina, iudicium viri secuta, ut Sigismundus gener adolescentulus in Hungaria regnaret, elaborabat. Bona procerum pars exstincti regis nepotem, recenti fulgentem Neapolitani regni gloria, in Pannoniam accersebant. Advolat Carolus, coronatur, solatium vocatur viduitatis Elisabetae. Sed regina dolorem simulatione fraudeque atroci armans, parato domi percussore, venientem ad se Carolum, in sinu prope suo occidendum curat. Sigismundus ab Hungaris, Ladislaus Neapoli reges agnoscuntur. Urbanus ditionibus metuens suis, regnique Neapolitani cupidus, Genua Ferentium movet, Ladislaum hereditate paterna deturbaturus. Sed cum Caietani, aliique populi repugnarent, Romam infecto negotio reversus, Banderesiorum excipitur insidiis, quos creatis una die novem et viginti Cardinalibus sustulit, qui omnes, tribus demptis, Neapolitani fuere.

Avitum Mediolanensi erat Vicecomitum familiae in Pontifices odium. Hoc tempore Ioannes Galeatius Bernabovem patruum, insidias filiae eius veritus, coniugis suae, interceperat dolo, captivumque ad mortem tenebat. Placentiam, Parmam, Laudam, Brixiam, Bergomum, quae in divisione patrimonii patruo obtigerant, sibi sumpserat. Valentinam filiam elocaverat Ludovico


page 528, image: s528

Aurelianensi, Caroli VI germano, dote attributa decies centenorum millium Francorum. Superatis Scaligeris, Veronam, Vicentiamque; Carrario Patavium eripuerat. Tremendam Italis omnibus, et in his Pontifici potentiam sibi parabat. Florentini metu servitutis, Franci regis imploraverant fidem. Comes Armeniacus, qui auro Florentinorum motus eam sibi provinciam depoposcerat, educere permissus e regno perditissimorum hominum manum, quindecim milia equitum, decem peditum conscripsit. Iacobus Vermis, praefectus Mediolanensium, passus advenientem eum circumvolitare, provocareque frustra ad cominus conserendas manus, in oneratos praeda, incompositosque, impetum repentinum facit: Ad sex milia eorum occidit: Armeniacum cepit saucium. Quo exstincto, reliquiae aegre domum sunt reductae.

Sub haec Urbanus VI undecimo infelicis Pontificatus anno obierat: Successor erat Bonifacius IX vir iuvenis, sed tanti animi, ut primus populi Romani vim omnem in Pontificem transtulerit, creatis suo nutu magistratibus omnibus, munitaque Sancti Angeli arce, in mole Adriani sita. Huic insueta decessoribus felicitas obtigit, ut messem Iubilaei argentariam bis uno decennio meteret. Nam annum sui saeculi nonagesimum sacraverat Urbanus, velut tricesimum tertium, quod id aetatis habens Christus, mortem pro nobis oppetiisset. At minime eum viderat: veneno aut aegritudine luci subtractus. Bonifacius, vorago pecuniarum insatiabilis, non lucratus inde, quantum vellet, mutata mente, centesimum deinde colere, ut sacrum iussit. Litem super Pontificatu cum eo Clemens primum, eoque deinde mortuo, Petrus Luna, cui Benedicti XIII nomen, pervicaciter continuavit. Franci, cum obsecratus Benedictus cedere sententia nollet, oppugnare eum armis tandem coepere. Ille sacra sua praeferens, ne a quoquam violaretur, ad natales suos Tarraconensesque concessit. Venceslaus Augustus in sedanda ea seditione, nihil memorabile gessit: nullum specimen religionis, magnive animi praebuit. Tantum Ioannem Galeatium, ingenti pondere auri exoratus, ducem Mediolani designavit, contributis latissimis finibus.

Eo regnante, vir quidam nobili genere Wiclefi libros Pragam detulit, Ioannique Husso, ingenio et mundiori vita claro, eos commendavit, uti thesaurum singularem. Hussus, cum magistratum Academiae Teutonicis abstulisset Caesar, illique maximo numero commigrassent Lipsiam, princeps Doctorum Pragensium habebatur. Ille, laudatis Wiclefi scriptis et Waldensium, ingenti clericorum et plebis plausu coepit docere. Romanum praesulem, aiebat, reliquis Episcopis parem esse, inter sacerdotes nullum discrimen, nisi quod vitae sanctitas conciliet. Animas e corporibus excedentes, aut in aeternas e vestigio poenas mergi, aut perpetua consequi gaudia. Purgatorium ignem nullum inveniri: Dei et sanctorum imagines, quae ad venerationem prostarent, delendas. Aquarum palmarumque benedictiones irridendas. Mendicantium religiones malos Daemones invenisse. Confirmationem, quam chrismate Pontifices inducunt, et extremam unctionem inter Ecclesiae Sacramenta minime contineri. Baptisma fluvialis undae, nulla inter iecta sacri olei mixtura, recipiendum. Templum Dei immensi ipsum mundum esse: coarctare maiestatem eius, qui Ecclesias, monasteria, Oratoriaque construunt, quasi praesentius ibi Numen habituri, Sacerdotales vestes, altarium ornamenta, pallas, corporalia, calices, patinas, vasaque huiusmodi, nil habere ad pietatem momenti. Sacerdotem quocumque loco, quocumque tempore, sacrum Christi corpus petentibus ministrare posse: sufficere, si verba sacramentalia tantum dicat. Suffragia sanctorum in caelis cum Christo regnantium frustra implorari. In canonicis horis cantandis dicendisque frustra


page 529, image: s529

tempus teri. Ieiuniis feriisque ab Ecclesia institutis, nihil inesse meriti. Sbinco Praesul libros Ioannis publice cremavit: auctorem ipsum Praga expulit, qui natali in villa (Hus ei, quod anserem sonat, nomen) docere non destitit. Mox Petrus Dresdensis et Iacobellus Misnensis communionem calicis, a Christo praeceptam, impie intermitti praedicabant. Sbinco cum in Venceslao parum reperiret praesidii, Sigismundum eius fratrem adsit. sed leto praeoccupatus inhibere Euangelii cursum desiit.

Perpetuis sub haec Italia motibus quatiebatur, in quibus Albericus Cunii comes, consociatis militarium virorum animis, Italicos docuit bellare, iampridem arma gestare desuetos, ac proinde exterorum obvios iniuriis. Ex eius officina militari Brachiani sunt orti et Sfortiani milites, quorum armis Italia aut deterruit postea peregrinos, aut aditum tentantes depulit. Galeatius eius opera tantum incussit Florentinis metus, ut actum de sua libertate putarent, nisi ipse e medio auferretur. Nam Pisas vendiderat ei Gerardus, Perusini, excusso Pontificis iugo, Bonnonia item Lucaque Galeatio se adiunxerant.

Hispania quoque bellis ardebat. Ferdinando Lusitano successerat Ioannes filius nothus. Ioannes Castiliae Rex quod gener Ferdinandi esset, uxorio iure Lusitaniam ad se trahebat. Compertum tamen postea, nec uxorem Ioannis legitimo ortam toro: Ferdinandus enim matrem eius abduxerat a marito. Galli Ioannem, Angli Lusitanum adiuvabant. Cum Lisbonam Ioannes frustra obsedisset, pestilentia exercitum eius populante succinctus Anglorum copiis Lusitanus, Gallos et Castilianos duobus proeliis fudit. Perpetratis insignibus malis, qui mos principum, indutiae convenerunt. Comes Lanclastrius, Angli regis patruus, qui Petri, Castilia quondam pulsi filiam, et ex ea prolem haberet, strenue adiutabat Lusitanum, alteramque filiarum ei connubio sociabat. Sed aegritudinibus vexato exercitu suo et contagiis, migrare Baionam compulsus, ne omni spe excideret, alteram Petri neptium Henrico, Ioannis filio, coniugem dedit, ut quomodocumque res caderet, suam prolem in Hispania regnantem videret. Carolus rex Navarrae improbus, cum proceribus suis exitium minatus, somno se dedisset, fortuito an insidioso incendio ambustus, misere vitam finivit. Richardi Angli regis iuvenilem animum Hiberniae princeps pene excantaverat. Narrante illo credidit rex, insidias sibi strui a patruis, quia fremente ob iniquas exactiones plebe, quaestores aliquot capitis damnassent. Nec latebant Scotos intestina dissidia. Collecta enim manu, Anglos memorabili pugna profligarunt.

Indutiae inter Anglos Francosque erant. Ad petitionem Genuensium visum utrisque, Africanos aggredi barbaros. Iverunt duce Borbonio, cinxerunt obsidione urbem, Africam nomine. Sed aestu et penuria vexati, plurimis amissis, liberatis tamen captivis non paucis, domum rediere. Secuti multorum regum miserandi casus.

Carolus VI, cum in Britonum ducem, Gallis permolestum, aestuosissimo die, citatissimo cursu ferretur, subita correptus amentia, et lingua pene captus, quamquam per intervalla respirabat a morbo, perparum deinceps pro rege egit. Ei oblectando multa excogitabantur. Nocturnis aliquando ludis pice delibutus, semiferi portenti speciem spectantibus praebebat, eodemque habitu quinque alii in coetum matronarum virorumque prodibant. Frater regis, studio clarius visendi, correptam facem propius admovit. Scintilla ex ea in regem forte incidens, repentinum in omnes illos effusa flamma conflavit incendium. Duo inopes auxilii miserabili ululatu periere. Duo inter manus elati, cum biduum animam traxissent, exspirarunt. Unus ruens in propinquam Promi cellam, aqua vinoque se perluens salutem


page 530, image: s530

sibi peperit. Femina princeps regem veste, ut caudata fluxaque erat, involvit, ignemque restinxit. Exin valetudo regis multo magis suspecta mortalibus, bacchantium ritus exsecrationi prudentibus fuere.

Interim Angli Hiberniam insulam, captis quattuor eorum regulis, in ditionem suam redegere. Franci regis filia septennis Richardo tradita. Id coniugium Thomae Glocestrio, patruo regis, acerbissimum accidebat, anhelanti per bella ad sceptri potentiam Anglicam: qua spe, ubi pax inter duas regias coaluisset, se deiectum providebat. Itaque adhortatus populum, ut exactiones tolli flagitaret, capitur per venationis speciem, Caletumque ductus, linteo strangulatur. Londini de coniuratis supplicium, iubente rege, sumptum, ac pro more Anglicano, pupillorum bona eius administrationi subiecta sunt. Paulo post defuncto Ioanne et Lanclastrio, filius eius Henricus, ob quaedam liberius in regem effusa, exilio multatur. Rex similiter in patrimonium eius involat, distribuit ex eo quaedam hominibus, nulli praeterquam sibi charis. Nec eo contentus, proditionis insimulat Henricum apud Gallos, quo confugerat. Haec cum implacatissime ferrent Londinenses, concurrerentque alia, quae odium incenderent regis, mittitur clam Praesul Cantabrigiensis, Henricumque, iniecta spe regni, Lugdunum perducit. Extemplo Richardus in custodiam datur, vitaeque dubius, gubernacula cogitur tradere Henrico, cum annos regnasset XXII. Nec multo post vitam claudit. Haec in Anglia.

In Turcia, Amurathes multis maximisque victoriis florebat. Cum Mysos, Epirotas, Macedones profligasset, quoslibet deinceps bellis lacessebat. Emanuel Palaeologus, Calo Ioannis filius, castra eius sequebatur. Placebat Triballorum (Servios vocant) principem Lazarum invadere. Is Hungarorum implorata ope, quam maximis poterat copiis, Savum fl. tenebat. Ibi Milois cuiusdam armigeri egregia fortitudo enituit. Simulat transfugam se, producitur in conspectum Amurathis, confestim tyrannum hasta transfigit, vitam suam publicae saluti donat. Amurathes humani cruoris sitientissimus, in suos blandus, sermonis parcus, XXXVII proeliis defunctus, tali fato periit.

Iagupe altero Amurathis filio strangulato, Baiazetes arripit tyrannidem. Triballos fudit fugavitque, Lazarum acie peremptum, concidit in frusta, Filiam eius forma conspicuam toro adiunxit. Ad eum Andronicus, oculos iam meliuscule habere expertus, cum Ioanne filio se recepit, oblataque tributaria adversus quosvis ope, auxilia impetravit ad expugnandam Constantinopolin. Ita potitus rerum, patrem cum Emanuele germano in custodiam mittit, Ioannem filium regem declarat Graeciae. Quartum annum macerati carcere, Calo Ioannes et Emanuel, cum custodem corrupissent, evadunt ad Turcam, promissisque aureorum triginta milibus, et quantuscumque posceretur, in quosvis hostes, exercitu, reducuntur Byzantium.

Emanuel ergo Palaeologus, vectigalis Turcae Imp. inane Augusti nomen gessit. Andronicus, eiusque filius ianuas Baiazetis secuti. Prolata deinde in Orientem arma Turcarum, Armeniorum regia capta: duces Asiae, tametsi sanguinis Turcici Turcici essent, Mahumetumque prophetam colerent, ditionibus suis pulsi. Hi ad Temirem Lancum, id est, Claudum confugere. Temir Scytha aut Parthus, magna vi animi corporisque, audendo, agendo, moliendo, fortunam industriae parem nactus, Parthos Indosque subegerat, e gregario milite maximi exercitus dux, restitutionem exulum a Baiazete amice postulabat. Nihil aequi respondebatur. Baiazetes interim Macedoniam perpopulatus, Illyrios vexabat. Thessaliam deinde subigebat, et Phocidem. Ne Peloponnesum perdomaret, Hungarorum Gallorumque audacia obstitit.


page 531, image: s531

Ioannes Philippi Burgundi filius, Sigismundo ferebat opem. Sigismundus aliquandiu profugus, occiso per Blasium Forbachium Carolo, et vicissim per Croatiae Banum sublata Elisabetha, socru sua, revocatus erat per uxorem, punitisque Elisabethae interfectoribus, Hungaria potiebatur. Auxilia undique contraxerat, ut formidolosissimam Turcarum potentiam, priusquam maiora sumeret incrementa, protereret. Galli auxiliares, primi fortunam proelii admodum secundam habuerant. Baiazetes, cum rescivisset ad Nicopolin processisse hostes, doctusque esset a Galeatio Mediolanensi, qui Gallos ob Valentinam filiam iniuriosius habitam oderat, quantis inter se dissidiis laborarent Christiani, audenter obviam ivit, coactis ferme milibus ducentis. Artem viribus miscuit. Octo milia praemisit velitum, quae cladis occasionem nostris praebuere. Avidissimi enim laudis galli, tamquam ad certam de tantilla turba victoriam, prosiliunt in certamen. Sequuntur paulatim Hungari Germanique, ne desertores videantur. Sed circumfusi omnibus Turcarum copiis, Galli sternuntur, proceres agniti e splendore armorum, innectuntur vinculis: Equi sessoribus vacui, cum occursarent Hungaris, late terrorem fecere. Sigismundus vitae ambiguus, triremi arrepta, Byzantium profugit, captivi partim caesi, partim ingenti pretio redempti. felix igitur tam nobili victoria Baiazetes; At victor paulo post multo infelicior victis fuit. Tam fallax rerum humanarum fides. Turcarum enim in pios ingruentem procellam, maius in orbem terrarum fulmen inhibuit.

Marcus Dacorum (qui Moldavi et Valachi) princeps, impetum strenue repulerat Baiazetis. Turca denuo Byzantium obsidebat, pervicax instituti, fame exhaurire urbem cupiens. Causa praetexebatur conspiratio, quam ab Emanuele initam, Ioannes eius patruelis fingebat. Superstes etiam tum Calo Ioannes, fertur filii sponsam (ea Trapezuntii regis filia erat, venusta supra modum) violasse. Turca suspicatus, iunioris Ioannis fraude expeditionem trahi, necessitatem ei quaerendae reconciliationis cum patruo imposuit. Ab eo receptus, et urbi ipsi praepositus, difficiliorem Turcis expugnationem faciebat. Emanuel interea occidentalium corrogabat auxilia. Theodorus frater eius Spartam Venetis vendebat: Argos urbem expugnabant Turci.

Dum in annos aliquot obsidio tantae urbis ducitur, Iconium, Amasia, Sebaste, eripiuntur Turcis, illis qui Tamerlanis auxilium poscebant. Nova Scythae legatio cum irrisione excipitur, uxor eius quoque, quae impetum viri cohibuerat, probro afficitur a Baiazete. Igitur frenare nulla gens iram Temiris potuit. Praedae fuit Oriens. Quadringenta milia equitum, sexcenta peditum, sub signis habuisse fertur. emporia, quae aurum defoderant, astu circumventa. Misit, qui partas direptione merces vili et praesenti pecunia divenderent. Ita plenus auro, vetere rursus praeda repente opprimens potiebatur. Ditissimae Civitates, in quibus Damascus, Halapia, Sebaste, ludibrio, direptioni, caedi fuere.

Aegypto tenus Tamerlanis procella omnia pervasit. Primo adventu signa candida proponebat: deditionem eo die facientes, sine insigni iniuria recipiebantur in fidem. Postero die purpurea, ut sanguine luendam inoboedientiam scirent. Tertio atra, velut undique funesta. Interempto apud Sebasten Baiazetis filio, patrem ipsum, Scitharum Europaeorum, multarumque gentium auxiliis munitum, proelio in Cappadocibus excepit. Scythae, et qui exulibus favebant plurimi, a Baiazete ad Tamerlanem defecere. Explicatis ad Stellam montem aciebus, tanta ferocia concursum a barbaris, ut CXL hominum milia occubuerint. Proelii exitus Baiazeti exitialis fuit. Equo plurimis confosso sagittis


page 532, image: s532

captus, cum superbius loqueretur, miserabile domitae ferociae spectaculum toti Asiae praebuit. Catenis vinctus aureis, inque cavea ferrea circumductus, dorsum victori equum ascendenti supposuit. Expugnata Prusa, thesauri et concubinae Turci in potestatem Tamerlanis venere. Uxorum potissimam, Lazari despotae filiam, ubi contemptim haberi, seque Samarcandam, Scythiae urbem deportandum inaudivit Baiazetes, impatiens calamitatum, illisit ad caveam caput, sibique ipsi in Ionia mortem conscivit. Tamir fessus potius, quam satiatus cruore, vastitateque terrarum, ad comprimendam Indorum rebellionem revolavit in Scythiam, exornataque spoliis et captivis sua Samarcanda, salacissimus regum, interiit. Mortuo successere filii, neque fortuna, neque indole pares, ac parum inter se concordes. Proinde variis semet et diuturnis cladibus pessumdedere.

Haec circa annum millesimum quadringentesimum, quo innumera hominum multitudo Romam confluxit, haud exiguum Papatus Bonifacii sustentaculum. Venceslaus easdem peccatorum expiationes illis venditabat, qui Pragenses reliquias viserent. Idem Coloniae et alibi factum, Bonifacio indulgente, sed porrigentibus Ecclesiae romanae manus adiutrices. Electores Venceslaum, ut imperii dehonestamentum, sordibus ignaviaque infamem, potestate eodem anno exuerunt. Perque id tempus Iagello Lituaniae princeps, Christianis sacris initiatus, Ladislai nomen, et Hedvigem, Ludovici Poloni filiam, coniugem accepit. Igitur Poloniae rex creatus, Lituaniam, Samogitiam, Russiam adiunxit Poloniae, eaque accessione auctum regnum ad posteros in centesimum ferme annum propagavit. Academia Cracoviensis illo auctore nata, sicut Heidelbergensis Ruperto, et Coloniensis et Erfurtensis, Senatu urbano procurantibus.

Apud Danos exstincto rege Valdemaro IV, Olaus undecennis, e filia eius Margareta nepos, rex erat pronuntiatus, tutrice matre. Decretum tunc Slagelosae fertur, ut quisque presbyter villam pagi sui possideret optimam: Nemo cogeret extra Daniae fines militatum proficisci; bellum ne moveretur, magnatibus invitis. Haquinus Norvegus, Olai pater, Orcades insulas Henrico Sanclaro Comiti contulit. Defuncto patre, Olaus Norvegiam Daniae coniunxit. Scaniam civitatibus Hanseaticis possessam hactenus, Danorum restituit sceptro. Mira eo tempore esculentorum vilitas traditur. Medimnum siliginis XI nummis, vaccam solidis tribus, tonnam cerevisiae quattuor veniisse, mercedem servi diurnam ternos nummulos exstitisse. Sed neque India tunc praebebat Europaeis aurum, neque Islandia, anno 874 habitari primum ab exulibus Norvegis coepta, nisi regibus, adibatur. Olaus, ubi Gerhardum, Henrici Comitis Holsati filium, ducem Slesvigae, et regni Danici fiduciarium creasset, immatura morte praereptus, Sorae inter materni proavi, avique tumbam conditur.

Margareta Herois regnorum gubernationem retinuit, assentientibus provinciis. Cum prole careret, Ericum neptis suae e sorore filium, heredem curavit declarari regni Norvegorum: Alberto Megapolitano, quem soror ipsa Ingeburgis pepererat, infensior, quod Daniam Norvegiamque bello impetiisset. Eam ob causam patruelis Alberti, Sueciae rex, bellum Danis movit, multisque modis, femineum contempsit dominatum, missa cote iubens aciculas suas cultrosque acuere reginam. Nec blandior suis Suecis, praecipuas dignitates indigenis debitas, in Teutones transtulit, postulans insuper tertiam praediorum, quae nobilitas teneret, partem, ut regiam curaret splendidius. Hinc simul Suecico Danicoque vexatus bello, ad extremum Gothia in Occidentali cum filio capitur, duce Danorum Ivaro Luckio. Bahusam perductus, iubente regina, quam contempserat, in carcerem mittitur. Megapolitani,


page 533, image: s533

quo nocere Danis possent, edicunt, ut cuiuscumque generis nautae piraticam in Danos, Suecos, Norvegos promiscue exerceant. Praedae illecta dulcedine plebs confluxit. Iis nihil pensi erat, in quorum bona involarent: utrumque pervolitabant Oceanum, nemini, nisi unde lucrum deesset, parcentes. Septimo anno dimissus Albertus, ea lege, ut LX marcarum milia persolveret, aut tradita Stockholma, Suecico regno renuntiaret. Civitates foederatae praeda factae. Cum solvendo non esset Albertus, Stockholmam reginae tradiderunt. Itaque Ericus VIII Pomeranus, a Danis, Suecis, Norvegiae rex lectus, decretumque in Comitiis Calmariensibus, ut tria haec regna perpetuo unita foedere, uni semper principi parerent, singulaque ex suis legibus et statutis regerentur.

Ea tempestate Paulus Burgensis Episcopus, Ioannes Hussus, et Hieronymus, Doctores Pragensium, Manuel Calecas Graecus, Ioannes Rusbrochius Belga, sacra eruditione, Frossardus et M. Paulus Venetus, historica claruerunt.

Albatorum maxima multitudo, linteis amicta candidis, Sacerdote quodam ductore, in Italiam descendit. Clamabant, corruptam esse erroribus Ecclesiam, dignamque lacrimis. Cum multo applausu exciperentur, Bonifacius throno suo metuens, comprehensum sacerdotem igni tradidit.

Emanuel Chrysoloras Byzantinus litteras in Italiam Graecas attulit, quae quingentis ibi annis conticuerant. Ex eius schola Guarinus, Victorinus, Philelphus, Leonardus Aretinus, aliique viri docti, tamquam ex equo Troiano prodiere. Latina etiam lingua, quae silvescebat, excoli diligentius coepta.

RUPERTUS Imperator Romanus. ISA CELEBIS, SOLIMANNUS, MOSES CELEBIS, Baiazetis filii, Turcarum Imperatores.

Cum quattuor Electores, Moguntinus, Coloniensis, Trevir, et Rupertus Palatinus, Venceslao imperium abrogassent, Coloniensis et Moguntinus, Iodocum Barbatum, Marchionem Brandeburgicum dixerunt Caesarem, consilio inani. Nam neque par tantae dignitati visus, neque coronam adeptus est unquam, sed sexto post mense defunctus. Ferunt, Venceslao non invito, delatos Iodoco fasces, quod patruelem mallet, quam se imperii curis onerari. Chronici collector Belgici eam Iodoci designationem, mortuo Reperto, factam narrat. id constat, communi principum suffragio designatum Fridericum Brunsvicensem, non imparem tanto fastigio. Sed eum Moguntinus Praesul, scelerata Waldeccii Comitis opera, cum ad diadema suscipiendum veniret, in itinere interemit. Unde proverbio vulgatum: Moguntia ab antiquo nequam.

Igitur deinde Rupertus Bavarus, Elector Palatinus, de Ludovici IV genere, insignis iustitiae cultor, ingeniique acerrimi, Caesar creatur Bopardiae, anno ipso salutis millesimo quadringentesimo. Fridericus Coloniensis diademate eum Coloniae insignivit, quandoquidem Aquisgranenses fidem Venceslao datam praetexerent. Rupertus autem postea et illos, et alias civitates Venceslao studentes, redigit ad oboedientiam.

Italia tunc, praeter luem, bellis vexabatur Mediolanensis Galeatii. Bononienses, qui Bentivolum legerant Dominum, et Faventini, magno in discrimine erant, nec in minore Florentini. Ergo vocatur Rupertus, ducentena ei promittuntur florenorum milia, sed ea conditione, ne percipiat pecuniam, nisi cum Galeatii


page 534, image: s534

terram exercitus eius attigisset. Bonifacius Papa decimas interim sacras Caesari indulgebat. Quas cum Electores, Moguntinus, Trevir et Coloniensis, dare abnuerent, imperium, quod sub Boemis, Carolo et Wenceslao, languescere coeperat, sub Ruperto defecit aperte. Nam tota Italia a tyrannis undique subacta, ingressus ipsi Ruperto interclusus est. Venit sane in Brixianum agrum Caesar, pernegans Ducem esse Galeatium, quem largitione corruptus dixisset is, cui ob indignitatem imperium sit ademptum. Sed Galeatii copiis impar, accepta clade, Tridentum rediit. Inde vocantibus Venetis, Patavium est delatus, quo Florentini Oratores sumptuosissimo quidem apparatu, sed copias illius desiderio minores, ut bellum resumeret, transmiserunt. Ductores erant Sfortia Attendulus, tunc primum nosci coeptus, et Balthasar Mutinensis. Quumque copiarum tenuitati pecuniarum quoque paucitatem addidissent Florentini, nec Pontifex Venetique palam in auxilium descenderent, austerus re infecta Caesar, rediit in Germaniam.

At Bonifacius Pontifex, Simoniacus et indoctus, Romae ad subiectionem reductae gloria et pecuniis Iubilaeo anno perceptis auctus, rem aggressus est novam, quae Pontifices Romanos non minus orbis Christiani, quam Romanae urbis dominos reddidit. Legem promulgavit, non licere cuiquam sacerdotii, ad quod promoveretur, beneficium adipisci priusquam primi anni reditus, pecuniis aestimatos, Pontificali aerario dissolvisset. Soli Angli, cum legi in summis sacerdotiis parerent, in minoribus eam contempserunt. Ladislaus Neapolitanus, Caroli filius, auctore bonifacio, Caietae coronatus: Urbani in Carolum sententia antiquata est.

Ceterum Mediolani Dux, digresso Ruperto, copias illius respectu in Lombardia retentas, ad Albericum misit, Bononiam et Bentivolum oppressuras. Fusi fugatique Bononienses, eorumque auxiliatores Florentini: occiso Bentivolo, Albericus patentibus portis in urbem introductus. Trepidatum tunc per universam Italiam, apud Florentinos praesertim, incendio propiores. Sed Galeatius, oborta inter summas cupiditates et furores febricula exstinctus, metum dempsit Italicis: filiis Ioanni et Philippo Mariis ditiones, cum odiis subditorum, subditis bella reliquit. Albericus a Ladislao Magister equitum creatus, Neapolin Ludovico Andegavensi, prioris illius filio studentem, recepit; Balthasar Cossa Pontifici, Bononiam; Florentino Pisas, a Gabriele Maria, tyranno exule sibi venditas, armis subegerunt.

Ladislaum mox in Hungariam nova procerum conspiratio traxit. Sigismundus ibi olim de duobus et triginta nobilibus sontibus supplicium sumpserat, quod nullum sibi regi officium praestare voluissent. Conflatam ex ea severitate maximam invidiam, res eius prosperae aliquantisper texerant: Clades Nicopolitana in lucem eam protulit. Facta, auctore Papa, coniuratione, comprehensus duobus a iuvenibus Gariis custodiebatur, filiis Niconis, inter ceteros interrempti. Ladislaus, nondum satis confirmato Apuliae regno, in Hungariam evocatus, Iaderam oppugnabat. Sigismundus interim matri iuvenum Garensium persuadet, non defore, si interimatur, vindices necis suae: Sin ipsorum opera dimitteretur, maxima a se et certissima eos praemia manere. Dimissus brevi, aut perterruit, aut punivit adversarios. Ladislaus, Iaderam urbem obsidione premit recipitque, festino perculsus est nuntio. Neapolitanos in rebellionem animis apparatibusque propendere. Quare Iadera Venetis, quorum pluries fuerat, vendita, Neapolin rediit, et severiori quam prius disciplina usus, neminem in regno esse permisit, qui vel oppidi, vel arcis retineret dominatum. Galeatii interim mortui ditiones, aut pulsi antea tyranni, aut praesidiorum duces occupabant.


page 535, image: s535

Multi per ea tempora, sicut et semper, post schismatis originem de unione Ecclesiae tractatus sunt habiti. Quibus dum intenditur, nonus Bonifacius, putrescente virili membro periit. Carmen ei dictum a Theodoro Urico Theologo:

Heu Simon regnat, per munera quaeque reguntur,
Iudiciumque pium gaza nefanda vetat.
Curia papalis fovet omnia scandala mundi,
Templaque sacra facit perfidiosa forum.

Suffectus Bonifacio in Septimum Innocentium Cosmas Sulmonensis, iureiurando spopondit, quam primum esset pro unione requisitus, Pontificatui renuntiare. Eo defuncto, purpurati singuli dira caput suum exsecratione detestati, se, si deligerentur, in auctoritate concilii futuros. Interim cum et vero Pontifice, et optimo Imperatore carerent Itali, unicuique scelerato peccandi licentia data est. Ioannes Galeatius Maria, Mediolanum, Philippus frater eius Ticinum tenebat: reliquae civitates ad quinque et viginti variis artibus caedibusque agitatae, ab imperio Vicecomitum defecere. Franciscus Cararius multa improbe ausus, cum Venetos aestuariis se et paludibus suis iuberet continere, ab iis Verona Patavioque spoliatus, necatusque est. Romani Innocentium VII. crudelius dominantem urbe exegerant. Sed fuso Ladislai regis milite, quo utebantur, eundem in urbem recepere. Delectus, illo mortuo, Angelus Corrarius Venetus, anno eius saeculi sexto, Gregorium duodecimum nomen edidit. Iusiurandum, quod verbis conceptis purpuratus nuncuparat, Pontifex confirmatum in acta referri iussit. Ceterum cum locus congressui patrum consensu deligendus esset, nullus proponi poterat, nisi quem Benedictus, qui et ipse evocabatur, aversaretur. Collusio haec visa, et uterque in sacra causa praevaricator. Sanctius egere patres. Convenit inter utriusque partis Cardinales, ut Pisas convenirent. Ibi utrique Pontificatus aemulo ius sedis claviumque abrogatum: Delectus Petrus Minor, Theologus, genere Cretensis, quo Oratore quondam Galeatius Ducis exambierat titulum. Hic solitus dicere, divitem se Episcopum, inopem Cardinalem, mendicum Papam factum, Alexandri V nomen brevi tempore gessit. Tarraconenses, Scoti, Armeniaci, in Benedicti fide mansere: Carolus Malatesta Gregorium Arimini regebat. Ecclesia Romana triceps exinde visa, monstra simul biformia aut triformia nata. Alexander hostem iudicat Ladislaum regem, quod urbes Imperii pontificii, inque his Romam suae ditionis faceret. Ius regni adiudicat Ludovico Andegavensi. Bononiae moritur, octavo sedis suae mense. Ibi largitionibus factis, suffectus Balthasar Cossa Neapolitanus, bellator melior quam Pastor, unionis Ecclesiae nullam curam habuit. Ei Ioannis XXIII nomen inditum.

Genua tunc in fidem regis Franci venerat. Florentini Pisas occupaverant. Fucinus Canis, tyrannus potentissimus, Vercellas, Alexandriam, Dertonam, Novariam, obtinebat, ingentesque insuper divitias, Lombardiae direptionibus quaesitas. In Galliis varii erant rerum motus, temporum conditio misera, qualem fides sit esse rege mente affecta, ducibus dissentientibus, pace incerta. Ludovicus Aurelianensis, frater regis, immisso per Ioannem, Philippi Burgundi filium, percussore, occubuit. Auctori gratia delicti facta. Idem Ioannes Eburones domuit, Episcopo suo infensissimus, quod inflatus spe dominatus Hannonum et Hollandorum (erat enim frater Comitis) maioribus initiari ordinibus nollet, aversus a sacerdotio. XVII milia Leodiensium cecidere. Chronicon Belgicum XXIII milia habet. Ioannes Episcopus de plurimis supplicum sumpsit, qui mortuo postmodum Guilelmo fratre, cum Hannoniam, Hollandiam,


page 536, image: s536

Flandriamque hereditate cepisset, a milite quodam suo trucidatus est.

Et ne male Christianis tantummodo iratum diceres Deum, in gentes etiam efferas indignationem suam effudit. Filii Baiazetis, patris exemplo nihil emendatiores, cruentis se invicem bellis attriverunt, quae occasio exsitisset optima rem Christianam in Asia reparandi, ni feralis discordia Romanensium animos principum distraxisset. Sex Amurathi erant filii. Mustaphan Tamerlanes occiderat. Mahumetes in Cappadocia indulgebat quieti. Isa (Iosuam aut Iesum vocat Chalcondylas) et Moses, se invicem oderant. Isa regni sedem invasit Prusam, brevique Asiae et Europae pleraque in verba sua adegit. Solimannus militiae peritissimus, Byzantii se tenebat. Casan Celebis sextus aetate erat tenera. Solimannus ergo, allectis ad se militaribus, Europam, absente in Asia fratre, peragravit, firmusque ab exercitu transgressus in Asiam, in Cappadocia eum vicit proelio, comprehensumque trucidavit, anno tyrannidis quarto.

Cum ergo Solimannus regnare coepisset, rediit dimissus a Tamerlane Moses, conciliatisque sibi ducibus, qui Isam secuti essent, Marcum Dacorum regulum, traducit in partes, et Adrianopoli rex salutatur. Solimannus contra, ut Emanuelem sibi adiungat, Theodori fratris eius filiam ducit uxorem, transgressusque Byzantium, bellum Mosi infert. Mosen, praeter Dacos et Triballos, adiuvabat Stephanus, Lazari Despotae filius. Hunc ad defectionem impulit Graecus Imperator. Nihilominus victor Solimanni Moses, dum fugientes insequitur, per insidias fratris, castris exuitur. Quare dissipato Mosis exercitu, Adrianopolin recipit Solimannus, defunctumque se periculis arbitratus in ignaviam ac voluptates quasque provolvitur. Graecis, qui fidam attulissent operam, maritimam Asiam restituit. Interea Moses instaurat vires, adiuvante iterum rectore Daciae. Magister equitum et auxiliarium copiarum praefectus, ab rege inerti et vinolento, ad Mosen deficiunt. Solimannus Byzantium refugit, in animo habens Graecis reddere Europam, ut commodius posset Asiam tueri. Sed illa agitantem, in itinere comprehendunt Turci, et ad fratrem deducunt, a quo ilico necatus est. Comprehensores pariter igne cremati a tyranno, quod diceret eos impia in regem suum commisisse. Acta haec anno eius saeculi XI. Praecedente Rupertus Palatinus, cum improbasset Pisanum concilium, et Gregorio XII adhaereret, insperato diem obierat Oppenheimii, decennium potestate functus. At qui a confessionibus Pontifici erat, repetit ostio affixam epistolam, cuius hoc exordium: Satanas regnorum Acherontis Imperator, tenebrarum rex, profundissimae perditionis dux, superbiae Princeps, omnium damnatorum aeternus comes, fidelissimo dilecto nostro Ioanni, Dominici ordinis praedicatorum, perditionis filio. Peior etiam Gregorio Ioannes, nihilque habens sanctitatis, adeo ut meretrices ei Bononienses singulis mensibus trecentos penderent aureos, multorum mentes offendit. Cum plenam delictorum omnium veniam offerret iis, qui in Ladislaum, Neapolitanum regem, arma sumerent, exclamatum est Pragae ab Hussitis, Ioannem Papam Antichristum esse. Eorum aliquos clam interfectos a Senatu, populus per omnia urbis templa circumtulit, praedicantibus Ecclesiasticis: Isti sunt sancti, qui pro testamento Dei sua corpora tradiderunt. E dispersione Pragensis Academiae Lipsiensis nata, Friderico Misnensi auctore, sub annum MCCCCIX.

Petrus de Alliaco Cameracensis Episcopus, Ioannes Gerson, Poggius Florentinus, ea tempestate claruerunt.

Inter Gerhardum ducem Slesvicensem, eiusdem fratres, Dithmarsos ortum est bellum, quod ericus Saxo Dithmarsos diripuisset, idque Damni Holsatis ferretur acceptum. Initio Dithmarsi, quod innocentibus Holsatis crimen impegissent perfidiae, male multati. E Delburgensi


page 537, image: s537

castro et Hanrovia, incursiones in ipsos factae. Sed postea Comes Albertus, dum praeda gravis festinat in Holsatiam, excussu equi moritur. Gerhardus dux fervidius instans Dithmarsis, et subigere cupiens populum, ex insidiis trucidatur, cumque eo nobiles trecenti. Inhumata mansere cadavera, nisi quae multo auro redimerentur. Rusticae id inclementiae datum. Foedus tandem ictum, ut caveret uterque populus, ne alterutri per conniventiam damnum inferretur. Henrico, Adolfo, Gerhardo, filiis Henrici puerulis, tutores constituti, defensorque Ericus Rex Danorum. Sed cum Gottorpiensis arx tradenda esset Margaretae reginae, suspicio oboritur, eam insidiari ducatui obtentu tutelae, impleturque armatis castellum. Discedente regina, Ericus demolitur quaedam Slesvicensium: unde natum bellum, ingenti cum Danorum Holsatorumque clade per multos annos gestum.

Pluris stetit Cruciferis in Borussia, quod Lituaniam invaserant. Iagello seu Vladislaus IV rex Poloniae, ad Grunevaldum XL eorum milia, deinde post semestre X milia occidit. Ita Cruciferorum Resp. quae ab anno Christi M CXC variis surrexerat incrementis, ad interitum proclinata.

SIGISMUNDUS, Imp. Romanorum. MUSA et MAHUMETES, filii Amurathis I. AMURATHES II. Turcarum Sultani.

EXstincto, ut dictum est, Ruperto Caesare, continuo Ioannes Pontifex auctor per litteras fuit proceribus Germanis, ut Sigismundum regem Hungariae, Turcico bello sanctiorem quam feliciorem, crearent Caesarem, eius gratiam tanto iudicii consiliique beneficio initurus. Sigismundus maiestate regia, quam in procero ostentabat corpore, liberalitate simul et virtute animi, quam multarum peritia linguarum quoque exornabat, omnes facile anteibat suae aetatis reges. Aequaturus erat Carolos et Othones, si ad pacis artes parem bellandi felicitatem, pudicitiamque corporis addidisset. Designatus est ab Electoribus eodem anno, quo Martinus e Barcinonensi familia postremus obiit Rex Tarraconensium, destinatusque est successor Ferdinandus rex Castiliae. Cruciferi in Borussia maximas a Polonis clades accepere. Italia tunc bellis partim Vicecomitum, partim Ladislai Neapolitani quassabatur. Ioannis Mariae, Mediolanensis ducis, exosa erat subditis crudelitas: unde pronum fuit urbium praefectis distrahere Vicecomitum provincias. Fratri eius Philippo, ob tenellam aetatem, minus erant audientes dicto Ticinenses. Qua occasione intromissus a gibellinis Canis Facinus, urbem diripuit, tutelamque prae se ferens Philippi, Brixianos, Bergomates, Cremonenses, vexavit incursionibus, Philippus per stupendam paterni principatus eversionem, ad eam devenit rerum inopiam, ut praefecti Ticinensis beneficio vitam inibi tutatus, singula educationi necessaria, a singulis emendicaverit amicis. Mater eius Mediolani, ob truculentum, cui insueverat, dominatum veneno exstincta: frater domestica factione caesus. Philippo vix vicenni obiit Facinus Canis, potentissimus tunc Longobardiae tyrannus, ut qui Vercellas, Alexandriam, Tertonam, Novariam, plurimaque per eam regionem obtinuerit oppida, ingentesque insuper divitias, direptionibus Lombardiae quaesitas. Eius filiam Beatricem, quadraginta annis maiorem, duxit Philippus, perque illud connubium, et principatus paterni partem recuperavit, et cum opibus militum acquisivit favorem et ducum, quorum usus opera, patrueles suos a Mediolanensibus revocatos expulit, et Brixiam, Cremonam, Placentiam, aliaque oppida redegit in potestatem. Sigismundus eum postea, datis insignibus,


page 538, image: s538

ducem Mediolani appellavit. Beatrix adulterii postmodum insimulata, capite caeso finivit vitam.

Agebantur haec in Insubria, cum Franciscus Gonzaga, Mantuae Dominus, Bononiam adversus Malatestam, Ladislai mercenarium, acerrime est tutatus, Ladislao interim Romam, Latium, Umbriam et hetruriam late occupante, non sine spe universae Italiae regno potiundi. Ludovicus sane Andius, rex ab Alexandro V. et Ioanne dictus, clade eum aliqua affecerat; sed Ladislaus nihilo segnius bellum instaurabat, adeo ut Ioannem Pontificem Roma exigeret, murosque dirueret urbis, anno eius saeculis XIII. Florentinos urgens, tam opportune obiit, ut veneno sublatum non absit suspicio. Florentina virgo venustissima, cuius amore flagrabat, accepta a patre cicuta eum confecisse perhibetur, non memorando artificio. Successit soror Ioanna, nihilo illa superiore Ioanna sanctius feliciusque Neapolitanis nomen. Matrimonium pacta Ioannis Aragonis, mutato consilio nupsit Iacobo Borbonio. Sfortia duce, Romanam urbem adversus Brachianos milites strenue defendit. Interea Sigismundus Romam, ut aiebat, diadematis causa iturus, in Venetos validum miserat exercitum, captoque Foroiulio, Tarvisium oppugnabat. Sed eum Carolus Malatesta cunctando potius, quam pugnando fregit. Caesar Laudae congressus cum Pontifice, denuntiat ei, ut concilium tollendo schismati indiceret. Aut dicto audiendum, aut offendendum genus humanum fore. Delecta tandem Constantia, Italis, Gallis, Germanis opportuna, miro gaudio Augusti, in cuius fide urbs erat. haudquaquam dubium, in conventus eius potestate futuros Ioannem Gregoriumque, utrumque Italum. Ioannes, amicis dehortantibus, eo se contulit anno MCCCCXIV. Tam frequens erat concilium, ut discrimina et velut classes essent faciendae, divisis in quinque partes patribus. Initio Itali, Germani, Galli, Angli praecipuae dignationis erant. Postea et Hispani advenere. Ceterae nationes aliae aliis harum adscribebantur. Quod tribus harum generatim placebat, id reliquae ratum sanxere. Cum diu multumque disputationibus incertos ambiguosque tenuisset Ioannes, qui potissimum decernerent, superveniente Sigismundo, factaque omnibus dicendi, quod liberet, potestate, multa crimina Ioanni obiecta. Probabatur, eum largitionibus et suam emisse, et plurimas aliis vendidisse dignitates, dedisse et Laicis spiritualem potentiam. Incestis et adulteriis se polluisse, negasse pertinaciter animarum immortalitatem, et corporum surrectionem. Audiens haec agitari Pontifex, sumpto militari habitu, Scafhusam, Friderici Austriaci oppidum refugit, ad Ioannem Burgundum iturus. Sed Imperator, confluentibus subito copiis, coegit Fridericum semet et Papam resistere. Retractus e fuga Ioannes, cum non haberet, quod testibus opponeret, in carcerem traditur et convictus XL criminum, abrogato ei de concilii sententia Pontificatu, Ludovico traditur Electori Palatino custodiendus. Manheimii servatus est, dempto sermonis commercio. Iamque prolatum erat decretum, concilium generale legitime congregatum, statim habere a Christo potestatem, Pontifices concilio subiacere.

Gregorius Carolum Malatestam misit cum tam liberis mandatis, ut ei facultas, iusque cedendi Pontificatu daretur. Is insignia Pontificis indutus, in augustissima sella consedit, ac velut Gregorii personam gerens, depositis insignibus, relictaque sella, se abire Pontificatu effatus est. Gregorio ius pilei redditum, Legatione Piceni et principatu Cardinalium attributo. Sed non diu superfuit, dolore (ut aiunt) animi propter subitam abrogationem (nam in mora spem posuerat) absumptus. Sublatis duobus Pontificibus, restabat tertius Petrus Luna, qui et Benedictus, animi pervicacior. Duces Franci eum de sententia non moverant.


page 539, image: s539

Sigismundus, cum oratoribus Concilii ad Franciae et Angliae reges ivit, hortatus, ut in abdicatione Benedicti eius sequerentur sententiam. Perpauci Caesares, ut de hoste victoriam armis ferrent, tot labores adiere, quod Sigismundus bello infelix, ut pacem Ecclesiasticam constitueret. Perpeniani cum Benedicto et rege Aragonum in colloquium venit. LXXVII annos natus erat Benedictus facundia litteraturaque praestans. Verum se Pontificem esse contendit, atque etiam si non sit, solum omnino ex omnibus Cardinalibus superesse, qui a certis Pontificibus purpura sint donati: reliquos a controversi iuris aemulis creatos. Itaque si interregnum sit, penes se solum, nonnullosque Romanos, ius Pontificis eligendi fore. Expugnari fando non potuit, concessit Panoscholam, munitissimum etiam mari oppidum, exprobrans suum Ferdinando iudicium, quo dictus ille post Martini utriusque obitum Tarraconensium rex esset. Imperator cum Oratoribus Castellae, Aragoniae et Navarrae regum, moram apud Francos Anglosque traxit, pacisque inter eos nomen redintegravit.

Pendente sic lite Pontificia, causa fidei adducta in quaestionem est. Ioannes Hussus et Hieronymus Pragensis, fide publica ad Synodum evocati, plerosque Ioannis Wiclefi, pridem defuncti, articulos propugnabant. Congressi cum doctoribus stetere constantes. Se veraces, se Christi discipulos esse, Romanam Ecclesiam, ceterasque per orbem dispersas, longe a traditionibus Apostolorum abiisse. Dominatum et delicias plerosque exquirere, nescire prorsus divina mandata, aut scientes contemnere. Poggius Florentinus, qui interfuit, ait, neminem se vidisse unquam, qui in causa dicenda, praesertim capitis, propius accederet ad facundiam priscorum, quam Hieronymum, nihilque protulisse indignum bono viro: adeo ut si id fide senserit, quod verbis profitebatur, nulla in eum mortis causa, immo ne levissimae quidem fuerit offensionis. Dixit, hunc morem priscis, doctissimis, sanctissimisque viris fuisse, ut in fidei interdum sententiis discreparent, non ad pessundandam, sed reperiendam veritatem. Prior Hussus combustus est, cantato hymno, quem vix flamma et fragror ignis intercipere potuit. Hieronymus in fundo turris foetidae atque obscurae, trecentis quadraginta diebus habitus, ubi ne videndi quidem facultas erat, tot Ecclesiasticos Doctores in sententiam suam protulit, quasi summo in otio sapientiae interim studiis operam dedisset. Cum lictor ignem post tergum inicere vellet, Huc, inquit, accede, et in conspectu accende ignem; si enim illum timuissem, numquam ad hunc locum, quem effugiendi facultas erat, accessissem.

Cecinit Symbolum, et Davidicum illud: Circumdederunt me viri mendaces. Ambo (teste Sylvio Aenea, qui postea Pontifex Pius II fuit) pertulerunt animo constanti necem, et quasi ad epulas invitati, ad incendium properarunt, nullam emittentes vocem, quae miseri animi posset facere indicium, viri sempiterna memoria digni. Sangerhusae eodem tempore multi haereseos nomine cremati. Cineres exustorum, ne raperentur a bohemis, in lacum proiecti. Sed discipuli terram, in quo ignis fuit, velut sacram secum in patriam detulere. Mox sequaces Ioannis et Hieronymi, Ecclesias nonnullas a Venceslao postularunt, in quibus suae praedicari plebi, Sacramentaque ministrari libere possent: Et impetrarunt.

Constantiae, quasi id ageretur, ut pateret multitudo suffragatorum superstitionis, subducta ratione repertum est, in europa esse monasteria Benedictinorum 15107: Consecratos ex eo ordine 35449.

Sed cum de restituenda Ecclesia, emendandisque moribus Clericorum, mentio haberetur, placuit, velut vacante iam quadriennium cathedra, prius novum Pontificem creari, consilio, quo nullum


page 540, image: s540

rei Christianae pestilentius, nullum Sigismundo et Germanis ingratius. XXXII Cardinales, adiunctis e quaque natione senis, Othonem Columnam crearunt Pontificem maximo plerorumque gaudio, qui quod sacra Martino die electus esset, Martinum se V appellavit. Confirmata concordiae ergo acta trium Pontificum aemulorum. Constitutum, ut ex ea die quinto post anno concilium haberetur, alterum septimo, tertium decimo. Exin perpetuum id esset, legitimumque, ut decimo quoque anno convenirent in unum patres omnium gentium. Reformatio Ecclesiae in capite et membris, quam Germani Gallique maxime urgebant, et in iis Ioannes Gerson, in illud tempus dilata a Pontifice, qui anno XVIII eius saeculi, invito Imperatore, concilium dimisit. Nec puduit patres illos innoxiorum suppliciis defendere illam potestatem, quam tot annis a sceleratissimis hominibus gestam agnoscebant: non puduit Sacri calicis usum, non obstante scilicet Christi mandato, laicis adimere: eoque eniti, ut receptae superstitiones armata regum manu tegerentur.

Sigismundus ibi Adolfum Clevensem e Comite Ducem, Hermannum socerum suum e Barone Ciliae Comitem, Amedeum Sabaudum e Comite Ducem, Fridericum e Burggravio Noribergensi Marchionem Brandeburgicum creavit. Ericum Saxonem Lavenburgicum privavit eligendi Caesaris iure, idque in Fridericum Misnensem transtulit.

Martinus inter Philippum, Mediolani Ducem, et Pandulfum Malatestam, aegre pacem composuit, quae mox rursus disturbata, cum Malatesta reliquique reguli, gustata semel imperandi voluptate, quas occupaverant ditiones, non tantum tueri studerent, sed et augere aliorum iniuriis damnisque. Receptis tamen Philippo Brixia et Cremona, Nicolaus Estensis sponte fecit, ad quod cogi poterat, reddiditque Parmam Philippo. Gonzaga Mantuanus, cum minus comi fronte inspiceretur Mediolani, odoratus id, quod res erat, Philippum sua repetiturum, Venetis se Florentinisque adiunxit, metu Principum quemvis omni arte in suas partes allicientibus. Hi Francisco Carmignola duce, cum multiplicibus proeliis Brixianum territorium subegissent, Bergomum quoque ex foedere tandem acceperunt. Carmignola postmodum proditionis compertus, cervice luit, cui substitutus Sfortia. Brachius vero Montinius interim pontificias ditiones insederat, ut Martino Romam proficisci tuto haud liceret. Martinus florentiam pervenit, ubi Ioannes XXIV, empta XXX aureorum milibus libertate, eum adoravit, iussusque uti pileo, et Thusculanae praeesse Ecclesiae, maerore periit. Cosmus Medices, Ioannis Expapae familiaris, maxime crevisse eius opibus fertur. Porro Brachius, Florentinorum opera reconciliatus Martino Bononiam ei, quae libertatem denuo sumpserat, subiecit, viamque Roman versus aperuit. Florentinorum Ecclesia ob id Metropolitano honore exornata.

Cum Romam denique anno XXI venisset novus Pontifex, adeo direptam eam vastamque reperit, ut nullam civitatis faciem agnosceret. Collapsae domus, templa, palatia, moenia destructa, coenosae desertaeque plateae, omnium rerum penuria, rusticitas mera regnabat. Refectam aliquantulum inundavit Tiberis, templumque Pantheon ad maius altare implevit.

Haud paulo feliciorem eo tempore reperio Constantinopolin. Musa vel Moses eam urbem obsederat, iratus Emanueli Palaeologo, quod Solimanno opem tulisset. Sed victus navali bello abscesserat, quo in certamine filii Emanuelis nothi enituit virtus, postea ob patrui invidiam carcere diuturno macerati. Imperator Graecus, ut se ulcisceretur, Orcanem Solimanno genitum opposuit Musae: qui in Thessaliam progressus, ibique custodis sui fraude proditus, poenas patruo elisis faucibus dedit. Minimus


page 541, image: s541

filiorum Amurathis Byzantii Christianis imbutus sacris, eo tempore migravit vita. Supererat Mahumetes, qui metu fratris Musae chordis se fabricandis aluerat, et Caramannum apud principem latitabat. Hic Graecorum Turcorumque ope, tyrannidem Musae detestantium, Asia facile potitus, transcendit in Europam, proelioque [orig: praelioque] primo inferior, Constantinopolin refugit. Musam, ne in Asiam transiret, Graeci occupato traiectu impediere. Refectis viribus, denuo tentatur proelii alea; victusque Mahumetes Triballorum adit Ducem, Turcarum proceres ad defectionem invitat, haud irrito conatu. Nam transfugio quorundam confirmatus, instaurat certamen. In eo Musa tyrannus, dum Cazanem peregrinorum ducem transfugam occidit, a ministro eius manu truncatur. Saucium deserit exercitus, ad Mahumetem signa rapit: qui fratrem in paludibus latentem nactus, praefocavit laqueo, itaque imperio potitur.

Hic Graecorum beneficiis motus, qui et Mustapham, e Baiazetis se sanguine ferentem, in vincula misissent, perpetuam cum eis pacem coluit, Triballum finibus auxit, Dacorum regulo imperavit tributum. Oborto cum Venetis de insulis Ionii maris certamine inferior, Lampsaco cedere coactus est. Emanuel munito Isthmo, Peloponnesios principes redegit in potestatem, filiumque Ioannem Graecis regem dedit. Mahumetes, punito Caramanno, qui Prusam urbem cremaverat, ablatisque aliquot oppidis ei reconciliatus, rara inter Turcas humanitatis laude decessit, anno istius saeculi vicesimo secundo; Amurathes II eius filius rei Turcicae praefectus est.

Italia interim, Francia, Bohemia, mirandis motibus agitabantur. Ioanna Neapolitana haud maiori fide Borbonium, quam antea Tarraconensem, amabat. Ob id administratione rerum submota, palam se lusibus ac deliciis, amplexibusque marti dabat, auctores conspirationum ultro deserebat, ut nulla Iacobo uxor fidelior videretur. Sed mox muliebris enituit dolus. Occasionem enim nacta, Sfortiam eximit carcere, Iacobum in eam arcem, in qua delituerat ipsa, compulsum obsidet, ac navi profugere in Franciam cogit. Pollicita deinde Pontifici duces subsidiaque, adversus ditionis Ecclesiasticae invasores, eo auctore, coronatur, Alfonsumque Tarraconensium regem novum, veterem Siciliae Dominum, adoptat. Verum cum minus promissa implerer Martino, Ludovicus ab eo Andegavensis, secundi Ludovici filius, rex appellatur, qui protinus Calabriam nulla contentione obtinuit. Aquilam urbem pro Alfonso obsidentem Brachium, Sfortia iunior interimit proelio, Senior enim Aterni flu. undis perierat.

Idemque iuvenis Perusiam, Tudertum, Assisium, ad Martini obsequia reduxit. Ibi vero indignatus Alfonsus, non sibi concedi, quod aemulo, missis ad Senense concilium Oratoribus, postulat causam Benedicti cognosci, qui superstes adhuc Panoscholae sedebat, haud obscuro Aragonum, Scotorum et Armeniacorum studio. Ea tantae rei mentio absterruit Pontificem, ut velut renascente schismate, ne qui denegaret Alfonso. Continuo Alfonsus gratiam retulit. Benedicto enim sub idem tempus mortuo, duo eius Cardinales delegerant Aegidium Barchinonensem Canonicum, eum Clementem VIII appellantes. Et viri et loca in ditione Tarraconensis erant. Missus ergo Alfonsus Borgia, qui postea Callistus v fuit, Panoscholam, pervicit, ut Aegidius nomine pontificio cederet, Balearium Episcope accepta. is finis L annorum schismatis certus, uno iam certo Pontifice.

Ex eo tempore parum sancta societas regni inter matrem Ioannam, vario mutabilique ingenio, et filium Alfonsum, non genitum, sed assumptum. Accedebant factiones, altera Tarraconensium, altera Andegavensium. Tandem regina, ut ingrati animi Alfonsum abdicat,


page 542, image: s542

Andegavensem adoptat. Tarraconensis classe advolans Massiliam, repentino adventu captam diripuit.

Ludovicus secundus, qui socer Delphini foret, et patruelis regis, tantum apud Gallos poterat, ut omnia eius consilio agerentur, nec eius Francos paeniteret. Eius morte mala Franciae, quae interquieverant, recruduere. Armeniacus, magister equitum, avaritiae et impotentiae flagrabat invidia, e templis pecuniam ab regina depositam abripuerat. Regina Burgundionem evocat, praedicantem se afferre malis Franciae levamentum. Facile receptus, quod Anglus, Cadomo expugnato, Rotomagum obsideret, Parisiis etiam proditione potitur, regemque et aulam omnem sui arbitrii facit, aegre Delphino elapso. Armeniacus per tumultum occisus.

Cum nullus videretur malorum futurus finis, nisi morte Burgundionis, evocatus velut ad colloquium Delphini, trucidatur. Ita caedes Aurelianensis caede auctoris piata. Philippus occisi ducis filius, acerrimus necis paternae ultor exstitit.

Cum Anglo Rotomagi iam potito foedus icit, urbem regiam, Carnutes, Tricasses, regem, reginam, Catharinam Virginem, quae omnia in potestate patris fuerant, ei incruenta victoria, nullo negotio tradit, anno eius saeculi duodevicesimo. Tam atrox telum indignatio praebet. Catharina, patre Carolo, qui nec sui, nec regni, nec mentis potens foret, nihil detrectante, nubit Henrico, his legibus, ut rex gener, si socero regi superstes foret, liberive ex Catharina procreati, in regnum Franciae succederent: interea rem Francicam administraret Anglus, rectorque Franciae diceretur. Eo nomine bellum gerens, adiuvante Burgundo, Senones, Meledunum, Meldas cepit. Frater eius in Andibus impetu multorum in se ruentium cecidit. Henricus ad nuntium occisi germani, relicta domi Catharina, et ex ea filio bimulo Henrico sexto, in continentem rediit, spe Franciam debellandi, anno eius aevi XXI. insequens fuit eius vitae postremus. Tres et quinquaginta dies illi superstes rex CaroluS VI fuit. Catharina vidua Ovino Tedertho Vallio nupsit, ex quo Edmundus, Henrici VII, postea Anglorum regis, pater ortus est.

Annum primum et vicesimum agebat Carolus VII, Sexti filius, cum allata morte patris, maiore conatu res gerere constituit, ratus in primordio regit nominis a se suscepti positum esse, qualis apud suos maiestas, apud hostes terror, an contemptus imperii sui foret. Aderant egregii bellatores, ex his civitatibus, quas integras ab Anglis sua vel virtus fidesve, vel fortuna servarat. Ad Crepantum duo milia Francorum desiderata, oppidum amissum. Mansit tamen animus, adversis obluctandum visum. Hostes in Normanniam vim pecorum ingentem abigentes, praeda exuit Carolus. Fani Michaelis obsidionem solvit. Variante belli fortuna, ad Vernolium novam accepit cladem: Ligerim usque Anglorum pervenit imperium. Carolum Biturigum regem per ludibrium vocitabant. Aurelianensium fides eo bello enituit, qui suburbia sua aequarunt solo, obsidionem Saleberiensis Comitis fortiter sustinuere. Ingravescente fame, Burgundo se credere parabant. Id Saleberiensis aspernatus, minime dixit convenire, cum ipse plagas feris tetenderit, capturam alteri cedere. Clementius responsum reddi poterat nobilissimo duci, quod cum tantum belli superesset, segniorem eum non efficeret. Eamque ferociam etiam eventus damnavit. Comes enim e moenibus tormento ictus, biduo post decessit.

Iam Deus ipse Franciam respiciebat. Ioanna puella Lotharinga sub patre pascere oves solita, ad regem ducitur, praedicans se Anglos Francia exacturam. Mirabundo rege, multiplici percontatione procerum versata, semper sibi constitit, nullumque ei verbum nisi pudicum sanctumque fertur excidisse.


page 543, image: s543

Militari ergo habitu muliercula, accepto ab rege exercitu et ducibus, clausis iam septimum mensem Aurelianensibus, auxilia commeatusque intulit, crebrisque eruptionibus obsidionem solvit. Anglum deinde levibus proeliis, sed quae in summam universae rei spem proficerent, fatigavit. Ad tria hostium milia in Belsia caesa, anno eius saeculi undetricesimo, quo Burgundus Isabellam, Ioannis Lusitani filiam, duxit. Nec fortunae se offerenti defuit Carolus: auctore ac duce puella, Rhemos ad suscipienda regni insignia profectus est. Coronatus sacratusque ad urbem Parisiorum duxit copias Betfortus Anglus dux, diligentia virtuteque nullum locum, omnia attentanti hosti opportunum, reliquum fecit. Puella vulnerata reduxit copias, obsesso Compendio opem latura. Irrupit sane in urbem, sed eruptione deinde infausta in potestatem Anglorum venit, a quibus, fassa se spiritu agi familiari, ut superstitionis et diabolici rea consortii, crematur. Obsidione tamen exemptum Compendium, Meledunum, Corvolium, aliaque oppida recepta.

In Belgico sub haec, interquiescente tandem post varia bella Guilelmi hollandi fratre, Leodiensium designato Episcopo. Iacoba Guilelmi filia nupserat Ioanni, Antonii filio, duci Lotharingiae, Brabantiae, et Limburgi, qui anno XXVI huius aevi Lovaniensem Excitavit Academiam, quemadmodum Ericus Danorum rex anno decimo octavo Hafniensem, et Ioannes Albertusque Megapolitani cum Senatu urbis, Rostochiensem condiderant, eodem Martino Pontifice tribus Academiis privilegia indulgente; Sed dempto eisdem Theologorum collegio, quod successores demum addidere. Sed cum Brabantinus minus extolleret factionem Houxensium, quae Ioanni, provinciarum Hollandiae, Selandiae, Frisiae, tutori adversabatur, abstractam a toro eius Iacobam tradiderunt Humfrido Glocestrio, Angli regis Henrici V fratri. Sed eum Hannonia Ioannes Brabantus expulit, exstinctoque tutore aemulo, ut legitimus Iacobae maritus, Hollandiam occupavit, anno supra millesimum quadringentesimum vicesimo quarto. Triennio ante infra Dordracum LXXII parochiae aquarum diluvio absorptae. Triennio post in Catalonia concidere XXI civitates, ad montem Pessulanum Tertona terrae motu in voraginem hausta. Erat mater Iacobae nupta Philippo Burgundo, eidemque Flandrorum comiti. Is a factione Cabeliaviensi invitatus, domitis bello Anglis, Hollandiam sibi subegit. Iacoba comes renuntiare etiam Selandiae Frisiaeque coacta, dedit se tandem amplexibus Franconis, Dynastae Borselii, quem Ostervandiae Comitem Philippus designavit. Cumque tricesimo huius saeculi anno sine prole decessisset Philippus, Ioannis Brabantini frater, Lotharingia quoque et Brabantia et Limburgum in ditionem Burgundi concessere, qui exinde maximis par regibus, Burgundiam, Lotharingiam, Brabantiam, Limburgum, Lucenburgum, Flandriam, Artesiam, Hannoniam, Hollandiam, Selandiam, Frisiam, usque ad annum MCCCCLXVII Mediocri in pace tenuit, et Carolo Burgundo, unico filio transmisit, ordine aurei Velleris equitum condito, in quem XXIV heroes adscivit.

At vero tricesimo secundo huiusce saeculi anno Angli, ut maiestatem partibus in Francia suis conciliarent, Henricum sextum, quinti e Catharina Franca filium, in Galliam evocant, qui annum duodecimum agens, Lutetiae coronatur. Carolus interim Carnutes arte cuiusdam aurigae, in porta pisces donantis excubitoribus, recipit, rerumque secundarum cursui, nihil consiliis Anglorum territus, insistit, praesertim quod Philippus minus iam acer Anglicarum defensor partium, propiora respiciebat. Verum enim vero universa Gallia diuturni belli mala sentiebat. Vastitas in agris, in urbibus inopia; armorum caedisque assuetudine mortalium animi efferabantur.


page 544, image: s544

Multi igitur ad Burgundionem se contulere, ne bonis universis ab Anglo exuerentur, dederuntque operam, ut deflagrante Ducis ira, ac odiis cruore vastitateque exsatiatis, in Atrebatibus de pace ageretur. Conventum anno XXXV. Sed Anglo regni Franciae aemulo, satisfieri haud potuit. Burgundus Matiscone, Fano Gengonis, Altissiodoro, aliisque datis oppidis, placatus. Ita indignatio, quae sumpta Anglos Franciae Dominos imposuerat, eadem deposita externum brevi dominatum discussit. Lutetia statim animos sustulit, Anglosque eiecit urbe. Burgundio Francis opem tulit. Mox, pars curarum bellum in Italicum, Neapolitanasque res versa.

Ludovicus enim tertius Andegavensis decesserat. Ioanna eius per adoptionem mater, annum ei superstes fuerat. Ferdinandus Alfonsi frater, Ludovici aemuli, in Sicilia degebat, vetere iam Tarraconensium regno. Ioanna testamento, seu vero, seu supposito, Renatum heredem scripserat, fratrem Ludovici. Is a Burgundo captus bello Lotharingico, quod nondum persolvisset lytron, tardior aderat. Isabella uxor eius classem militemque paravit. Alfonsus expeditior, Caietam terra marique obsidebat. In ea urbe Genuenses magnam habebant fortunarum suarum partem, professique iam partes Andegavensium, pervicerunt apud Philippum Mediolanensem Ducem, in cuius tum fide Genua erat, praesidium Caietam terrestre mitteret, ipsi classem adornarunt. Alfonsus contra e Sicilia Hispaniaque milites, et nobilitatem imprimis regiam, excivit. Inter Caietam et Pontias navali proelio concursum. Ibi singulare Genuensium stratagema eluxit. Calcem vivam effudere in hosticas naves, ut velut densa nube oculis offusa, declinare ictus nequirent. Alfonsus cum duobus fratribus, et praecipua nobilitate captus. Blasius Agereus, non genere, sed virtute nobilissimus, Genuensium dux, reges et trecentos amplissimis familiis ortos, Mediolanum ad Philippum duxit. Ille rara moderatione magnificentissime exceptos captivos, cum muneribus dimisit, ratus nullum imperio suo firmamentum, quam tantorum regum procerumque benevolentiam fore. Renatus, redempta Casleti traditione libertate, cum Genuensibus firmavit amicitiam, infensis iam Philippo, quod sudore ac periculo alieno partam victoriam, in propriam gratiam gloriamque vertisset, eaque de causa in libertatem suam respectantibus, deserto Mediolanensi. Itaque sua et Genuensium classe Neapolin Renatus tenet, rex salutatur, res gerere incipit.

Dum haec in Italia Galliaque geruntur, maiores Bohemiam motus agitarunt. Coeperat ibi statim populus, ob indignissimam Ioannis et Hieronymi necem, tumultuari. Venceslaus rex aliquot templa Hussitis concesserat; plura petentibus dira minabatur, Sigismundi fratris opem implorabat, vetuerat dominicam Cenam sollemni ab eis pompa agi. Illi impediti a Pragensibus, consulum plerosque mactant. Venceslaus ex ira paralysi correptus, signatis eorum nominibus, quos neci destinaverat, interiit, aetatis anno LVII. Ioannes Trosnovius, qui et Zisca, id est, Caecus, quod strenue olim pugnans oculum amiserat, dux ab Hussitis lectus, simulacra sanctorum et imagines perfregit, monachos, qui velut sues in claustris saginarentur, migrare alio iussit. Brevi supra XL hominum milia contraxit, qui Sigismundum, ut Sanctorum interfectorem detestati, Pilsanam et Vicegradum occuparunt, et pontem Muldaviae fluv. impositum Pragae. Intercesserunt indutiae, restituerunt occupata Hussitae: Sed audito, Vratislavienses quosdam a Sigismundo securi percussos, manifesto descivere. Invasus apud Auscam Zisca, proicere mulieres in terram pepla iussit, quibus implicati per calcaria equites prius exstincti sunt, quam pedes expedire valerent. Prope Auscam munivit locum, cui Thabor nomen indidit, ex quo erumpens, Nicolao


page 545, image: s545

Sigismundi duci mille ademit equos, equitibus interemptis: exinde equestri etiam pugna certaturus. Confluxerant eodem tempore, qui Adamitae vocabantur, promiscuo concubitu utentes. Ut quisque libidine in aliquam exarserat, in hanc, inquit, spiritus meus concaluit. Cui princeps: Ite, respondit, et replete terram. Hosce omnes Zisca gladio delevit.

Sigismundus interea convocatis Silesiae ducibus, Graetziam, exinde Cuthnam, infesto exercitu petit. Zisca a Pragensibus accitus, tenebat urbem, arcem obsidebat. Sigismundus, illato in eam commeatu, regni coronam accepit de Conradi Archiepiscopi manu, qui postea Hussi dogma amplexus. Albicus enim, qui familiam edentem ferre non potuerat, dignitate se abdicarat. Zisca de consilio suorum omnes basilicas delere adorsus est, quae hominibus essent dedicatae. Neque enim fas dicebant, alteri, quam soli Deo, templa sacrari. Inde oborto cum Pragensibus dissidio, abscessit, et Vicegradum expugnat. Martinus V. oblata peccatorum venia iis, qui adversus Theaboritas et Orebitas militarent, permultos gladiis Hussitarum mactandos misit. Sigismundo Bohemia pulso, Comitaviam cepit Zisca, ad Rabum oppidum alterum, quo uno caeli lumen adhuc videbat, amisit oculum. Iamque plane caecus, Peronam, Brodam Teutonicam, Cuthnam expugnavit, nihiloque remissior, Imperatorem ipsum cum omnium Electorum copiis in fugam egit. Cuthnam illi recuperatam exussit, ob argenti fodinas, crumenam eam vocans Antichristi. Hungarorum XV milia, Sigismundum secuta, fracta quam transibant glacie, undis hausta interierunt.

Iamque subacta Bohemia, in Austriam excurrebat Zisca. Sigismundus Moraviam Alberto genero suo, ne defensore careret, dono dedit. Sed Zisca eam Procopio commendavit, qui irritas Alberti molitiones effecit: Auscam, Friderico Electori Misnensi donatam, interemptis novem pugnatorum milibus, eripuit. Pragenses ob basilicarum demolitionem rebellantes, proelioque [orig: praelioque] fusos, interventu Ioannis Rochezanae presbyteri, ad obsequium reduxit. Quamobrem Sigismundus omnia et ex sententia cedere conspicatus, gubernationem totius regni et militiae praefecturam, cum ingenti vi auri annua ei obtulit, si in verba sua adigeret civitates. Supplex nimirum summa maiestas facta homini seni, caeco, haud admodum nobili, ad infamiam imperii, adversus innocentes exerciti, sempiternam. Sed Ziscam conventa impleturum, pestis exstinxit. Aiunt, priusquam decederet, iussisse e pelle sua tympanum fieri, arrepturos fugam hostes, quam primum eius sonitum audivissent. Eo mortuo, divisi Hussitae, quidam orphanos se ob amissum ducem dixere; alii Procopium assumpsere ductorem. Silesiam Moraviamque assidue populabantur. Retium Austriae caput diripuere. Nemo impetum virorum sustinebat.

Ergo Martinus Pontifex, misso cardinale Vintoniensi, vicinas gentes in arma excivit, tres conflavit exercitus. Unus erat Saxonum et Civitatum, quas Hanseaticas appellant. Alter Francorum, duce Brandeburgico. Tertius Bavarorum, Rhenensium et Suevorum, duce Trevirensi. Iuncti, castra ad Misnam urbem ponunt, sed cum Bohemi, collecto raptim milite, in eos properare nuntiarentur, non visum hostem fugientes, gravi clade sunt multati.

Machinis bellicis, impedimentisque omnibus potiti Bohemi, divitem exercitum reduxere. Hinc Iuliano Cardinale auctore, Noribergae nova decernitur expeditio. XL milia equitum in Bohemos, plurimi pedites ducti, rectore Friderico Brandeburgico. Villae oppidaque crudeliter habita. Mox iterum subitus pavor castra invasit, et priusquam Bohemus in conspectum se daret, foedissima coepta fuga, ut abiectis armis salus quaereretur; Lusatia, Misnia, Franconia, Noricum, direptionibus Bohemorum patuere.


page 546, image: s546

Interea appetente tempore concilii Basiliensis, Iulianus illud Cardinalis Martini iussu inchoavit, anno Christi millesimo quadringentesimo tricesimo primo. Ad id blandissime invitati, et a Caesare, et patribus Bohemi, venerunt cum trecentis equitibus, ducibus Procopio, Guilelmo Costa, Ioanne Rochezana, Petro Anglico. L diebus causa eorum acta. Martinus sub id V. decessit, apoplexia ictus, qui viris doctis commisisse Ecclesias, et laborasse in reparanda Roma fertur, cumulandis thesauris intentior. Eius successor Gabriel Condelmerius Venetus, Eugenii IV. vocabulum adscivit. Cum primum ageret Senatum Cardinalium, obtritus est Senogalliae Episcopus. Inde in Columnios saevitum, quod fama ferret, immensos iis thesauros a Martino derelictos. Qui adductum venerant, vi usi, miserabilem in urbe tumultum excitarunt. Ne diutius dimicaretur, effecit Sigismundi metus, qui tunc in Italiam venerat, diadema accepturus, et Florentinos Venetosque, iterum cum Philippo Mediolanensi atrociter bellantes, redacturus in ordinem. Impedire quidem nixus Eugenius iter Caesaris, misso Nicolao Tollentino, qui Arnum flumen insideret: Sed dum Tollentinus Senenses vexaret, Caesar amnem traiecit, Romamque profectus, diadema sumpsit, multis de more in equestrem ordinem in ponte Adriani adscitis, Mantuanum Gonzagam creavit Marchionem. Eo digresso, Mediolanensis cum Venetis transegit.

Mox in Eugenium ira vertit. Is Nicolaum Fortebrachium, ducem ingenio et manu promptum, stipendio privaverat. Ob id a Mediolanensi et Sfortia nactus copias, tam celeriter Romam occupavit, ut vix consilii capiendi otium Eugenio relinqueret. Romani damnis affecti gravissimis, fugientem mutato habitu Pontificem, lapidibus et sagittis petiere, magistratus ab ipso creatos expulerunt urbe: Solus arcis praefectus, cum veluti castrum traditurus Riccius quidam, potentiores ad se pellexisset, et in carcerem misisset, urbem ad obsequium Pontificis retraxit. Novem tamen annis Eugenius ab Ecclesia sua abfuit. Bohemos quoque interim invasit dissidium. Mainardus vir nobilis, Procopii aemulus, Alscionem quendam praefecit genti, Thaboritae et Orphani Procopio adhaerebant, Synodum aspernanti. Certamine prope Pragam inito, Procopius non tam victus, quam vincendo fessus, telo in incertum misso, transfoditur. Coapcho valida cum manu Coloniae se inclusit. Mainardus, simulatus se captivis, qui militare cuperent, adversus Coapchonem velle uti; in horreum quoddam congregatos immaniter combussit. Id eo tempore actum, cum Basilienses in Eugenium coepissent ipsum insurgere, quod concilii veritus iudicium liberi, Bononiam illud transferre moliretur. Denuntiabant Eugenio, nisi Basileam se conferret, constituturos se in illum, quod in desertores sacrae causae decerni conveniat. Compulsus Pontifex Iulianum legatum confirmare, cum non assentiretur Synodo, nec sui copiam ipse faceret, aegre placavit per Sigismundum patres, ne clavium sibi ius abrogaretur. Inde cum Ratisponam venisset Sigismundus, probavit acta et conventa in Synodo de sacro calice Bohemis concedendo: profectusque Budam, proceres Bohemorum muneribus delinivit, Ecclesiarum praedia occupatoribus reliquit, Rochezanae Pragensem promisit Archiepiscopen; qui oboedientiam concilio pollicitus. Ea lege Pragae summis Caesar honoribus excipitur; qui Thaboritis permisit suis moribus quinquennio uti. Quod dum mutare postea, et monachos reducere coepit, Rochezanae et sociis denuo accendit bilem: Sed maiores turbas morte interrupit. Aeger comperit Barbaram Augustam, adulteriis assuetam, novum agitare cum Casimiro, Ladislai Poloni filio, matrimonium, ut regna sibi retineret. Itaque Albertum generum commendavit procerbus, uxorem in vincula dedit. Sic clausit vitam Znoimae, anno vitae


page 547, image: s547

LXX, imperii XXVII. Doctos fovit, licet humiles natos, amtestare eos natura aliis affirmans, qui ingeniis pollerent. Divitias et munificentiam principum fato obtingere, querenti de fortuna sua ministro (ut erat facetus) optione duarum pyxidum monstravit, quarum alteram auro, alteram plumbo impleverat. Querulus enim iste plumbo plenam delegit. Saepissime in adulterio deprehensae Barbarae, adulter ipse ignovit. Haec in occidente.

Orientalibus plagis dominari occoeperat Amurathes II, Mahumeto genitus. Adversus eum Ioannes Palaeologus, iuvenis Graecorum Augustus, ad regnum produxit Mustapham, multum dissuadente patre, qui religionem foederum temeranti nihil prospere eventurum disserebat. Sed Ioannes Callipolin recipere cupidus, quam Mustaphes offerebat, expugnata ea, Adrianopolin versus ductavit exercitum. Turcae Europaei Mustapham, ut Baiazetis filium, regem salutarunt, qui Adrianopoli potitus, in Asiam transportavit copias, sectante eum et Zunaita Smyrnensium duce, multisque aliis Amurathi infestis. Sed hi, cum a Mahumete Bego blandissime compellarentur, parum fidentes fortunae Mustaphae, quisque ad sua refugere. Mustaphas desertus, in Europam quam celerrime revolavit. Graecus Imperator Ioannes in Periconneso interim amoribus dabat operam, cum Amurathem, quem stolide lacessierat, Europa arcere debuisset. Amurathes castra hostium ingressus, pedites, qui remanserant, occidit, conductaque Genuensi nave quantolibet pretio, exercitum transportat in Europam. Mustaphas ex arbusto quodam extractus, laqueo elisis faucibus, pependit de muris Adrianopolis, anno tyrannidis tertio.

Sic de facili utraque potitus continente Amurathes, rex salutatur. Mox impetum in Byzantinos vertit, qui inimicum non iuvissent tantum, sed et e latebris eduxissent initio. Obsessa magna vi Constantinopolis, haud minori defenditur. Tormentis aeneis (bombardas vocari diximus) certatum horribiliter, recentibus etiam tum apud Graecos et Turcas hisce machinis. Amurathes re infecta discedere coactus. Cum pacem a Graecis oblatam aversaretur, novum illi hostem Ioannes excitavit. Laonicus filium Amurathis, Turcae fratrem fuisse asserit. Eum Niceae potitum, educator prodidit Amurathi, a quo praefocatus laqueo est. Graecis exinde maior afflictio orta. Direpta a Turcis Valachia, quae defecerat, Smyrnensis princeps ditione sua pulsus. Graeci Thessalonicam, urbem nulli secundam, Venetis vendidere, rati eam facilius defendi ab Latinis posse. Sed opinio eos fefellit. Amurathes divinitus se motum professus, in eam maxima vi irruit, expugnatamque proditione, exhausit incolis. Cives passim venditi per Asiam et Europam trahebantur, praesidium Venetum classe evasit. Aetolia eandem fortunam subiit. Graecis ea lege pax data, ut Isthmi munitiones destruerent, nec quicquam deinceps novae rei molirentur. Cum Albanis deinde vario marte pugnatum: Sed ad extremum victi manus dedere. Cares, Pisidae, Caramanni, imperata secere, filii principum merere apud Amurathem iussi, qui exstructo ingenti apud Adrianopolin templo, Mahumetem filium maxima sollemnitate circumcidit.

Dicenda et septentrionis gesta. Apud Danos Margareta Herois clauserat anno 1412. vitam, cum a pactis Slesvigae indutiis ad suos navi remearet. Corpus eius a Roschildensibus ablatum Sorano monasterio, et sequenti anno Roschildiae conditum. Regina tantum Danis suis laudata, quantum vituperata Suecis.

Ericus exinde VIII, primus Danorum rex advena, Holsatis Slesvicensem abiudicat ducatum, praetexens, intra vertentem eos annum feudum haud petiisse, insuperque Danis bellum excitasse. Exstruit arces ad Sliam et Traeam flumina; quibus conservare ditiones istas


page 548, image: s548

regno suo possit. Ea usi occasione Dithmarsi, Eidorostadios populationibus vexant, et pro arbitrio pecuniis multant, causati suorum aliquos suspendio ibi periisse innoxios. Holsati Fresenburgum et Tunderam, Femeriamque insulam occupant. Ericus, coactis a Dania, Suecia, Norvegiaque, centum milibus armatorum Slesvicum expugnat, Gottorpium arcem obsidet. Sed audito, Hamburgenses Dithmarsosque Holsatis suppetias festinare, solvit obsidionem intempestive: hostibus spatium semet colligendi praebet, qui a Brunsvicensibus et Lunaeburgicis adiuti (hi duces avunculi erant Comitum Holsatorum) Slesvicum recepere, arces Danorum aequarunt solo. Ericus contra Femariam invadit, ubi magna incolarum strages edita. Foedus cum Hanseaticis civitatibus iungit anno eius saeculi XXIII. quo et Albertus Saxo, ex Anhaldina familia elector ultimus, decessit, ius suffragii ad Fridericum Misnensem cum Saxoniae parte delatum. Sequenti anno Sigismundus arbiter lectus, Slesvicenses ditiones Erico addixit. Holsati Pontificem appellarunt. Rex, sumpto peregrinatoris habitu, invisit Hierosolymam, haud sine periculo. Depictus enim antea, agnitusque ex imagine, clam in Palaestinam praemisso, multo se auro redemit a Barbaris. Nihil ex ea peregrinatione melior, monetam domi corrupit, Slesvigam denuo obsedit frustra. Civitatum, quae iam alio spectare coeperant, apparatus eum exterruere. Henricus Comitum natu maximus, dum Flensburgum incautius oppugnat, hasta confoditur: Adolfus ei frater succedit, ex inimico deinceps amicissimus Danis factus. At Civitatibus haud impune violatio foederis stetit, XXX naves navali proelio amisere. Rex missis ad populos litteris, quibus perfidiae senatores urbium accusabat, perfecit, ut Rostochii, Vismariae, Lubecae, et alibi, multi primores necarentur. Hinc variis tractatibus lis versata, quod Caesarem, ut regis consobrinum, non paterentur iudicem Holsati et Civitates. Tentata ab Holsata classse Hafnia, a Danica Stralesunda, irrito utrinque conatu. Philippa regina, Henrico IV genita Anglorum rege, maerore rei, ad Stralesundam suo auspicio infeliciter gestae, Vadsteinum ingressa coenobium, sine prole decessit. Rostochium et Stralesunda, adspectu damni, e sublatis trium regnorum commerciis pullulantis, Erico reconciliatae. Reliquae urbes biennio post indutias amplexae. Interea expugnato ab Holsatis Flensburgo, Comites Adolfus et Gerhardus intestino vexantur dissidio. Adolfus Gerhardum fratrem coegit abdicare coniugem Annam Badensem, quod septimo post nuptias mense gemellos peperisset, quantumvis et Medici et obstetrices, id negarent infamiae cuiquam esse. Gerhardus prosecutus uxorem, in itinere exstinguitur. Adolfus ex eo solus Holsatiae potitus, sobolem, e coniuge Mansfeldia nullam tulit. Verum surgente in Suecia adversus Ericum tumultu, quod sub regiae exactionis umbra, sua quidam marsupia implerent, neque rex Engelberto auscultaret, afflictorum causam agenti, necessitas ei imponitur, cum Holsatis et Vandalicis urbibus transigendi. Permittitur Adolfo Australis Iutiae ducatus, Civitatibus prisca libertas negotiationum redditur. Sic externum tricennale bellum finitum. Graviora confestim domestica exorta, quod Suecicae turbae Daniam quoque invitare in perniciem videbantur. Itaque Ericus cedendi secreto sumpsit consilium. Ubi enotuit, regem Gedanum enavigasse, parati mox ad eum revocandum nuntii. Reversus, Bugislaum Pomeranum, patruelem suum, postulat aut regem, aut, dum id nollent Dani, adiutorem regnorum institui. Traditae illi arces aliquot. Sueci interim se proditionis invicem arguunt: Alii per tumultum, alii quasi per sententiam capite puniuntur. Caesus mactator Engelberti Olaus Bentzius; Christianus Nicolai praetor regni, et Magister equitum Carolus Canuti omnem ad se Suecam


page 549, image: s549

vim traxere. Ericus rex Gothlandiam cum aliquanta suorum manu insedit, Rugiam Vratislao dedit Pomerano. Quibus rebus moti Dani, quodque reverti in regnum rogatus nollet, Christophorum III Bavarum, sorore eius genitum, designant sibi regem. Ericus frustra scriptis excusationibus, traiecit in Pomeraniam, et in arce Rugenvaldensi consenuit, consumptus demum anno MCDLIX, inconstantis fortunae exemplum. Floruerunt hac tempestate sacra eruditione celebres, Ioannes Gerson, Thomas de Kempis, Ioannes Capistranus, Alfonsus Tostatus Abulensis, Nicolaus Panormitanus, Antoninus Florentinus, Ioannes de Turre cremata, Ioannes Nider: Graeca Latinaque, Laurentius Valla, Leonardus Aretinus, Georgius Trapezuntius, Ambrosius Camaldulensis. Blondus Flavius Foroliviensis Historiam Romanam condidit: Eugenio Pontifici a secretis fuit.

ALBERTUS II. AMURATHES II.

ALbertus gener Sigismundi, paucis pene mensibus ex duce Austriae dux Lucemburgensis, Marchio Moraviae, rex Hungarorum, Bohemorum et Romanorum creatus, duobus tantum annis in summo rerum fastigio sedit, argumentum rerum humanarum instabilitatis, quae quo cuius in altum surgunt, eo facilius graviusque ad ima decidunt. Casparus, Scliccius ad Bohemos missus Orator duplici nomine regnum ei deberi contenderat; tum quod matrimonio teneret Elisabetam, regio prognatam sanguine bohemorum, tum quod priscum foedus exstaret inter reges Bohemos et duces Austriacos, ut deficientibus in altera domo masculis heredibus, altera acciperet regnum. Hungari, qui priores eum regem dixerant, aegre assensum praebuere, ut rem Romanam susciperet gubernandam, causati, quod dum Sigismundus Italiam Germaniamque, et alias regiones peragrasset, Turearum direptioni patuisset Pannonia. Fridericus Iunior nepos Alberti, precibus evicit, ut eam domui Austriacae accessionem fieri paterentur. Plus apud bohemos negotii fuit, quorum aliqui proceres Casimirum, Poloni Ladislai fratrem ad regnum invitabant. Eorum partes roborabat Ptarsco Hussitarum caput, gnarus Albertum in Romanenses pronum, suis parum faventem et propitium fore. Itaque civitates, quas Hussitae tenerent, impigre munivit, Georgii etiam Poggiebracii, regis postea Bohemorum, opera fideli usus. Thaboritis iuncti Poloni, cum in proelium provocare Austriacos auderent, Alberti maxime Brandeburgici opera, cui XXX militum milia parebant, inferiores tulere. Fridericus Elector Saxonicus, dum properaret domum, pene victus in itinere a Bohemis, vicit fortitudine, plurimosque Hussitarum captivos abduxit. Hac suorum fortuna motus Ladislaus, populatis hostis agris, rediit domum. Caesar relicto, qui Bohemiae praeesset, Vratislaviensibus Brandeburgicum Achillem (is Albertus erat) ducem praeficit, qui late Poloniam depraedatus. Sed cum de pace actum venisset legatus Basiliensi e concilio, Caesar e gradibus prolapsus, multis diebus decubuit, claudusque in Austriam revertitur. Ulricum Ciliensem iam regnum affectantem, subtractis stipendiis, datisque successoribus, Meinardo et Ulrico Rosensi, omittere malignas spes coegit. Mox vocatur in Hungariam, cui extrema Amurathes minabatur, fugato iam Serviae, quam Rasciam vocant, despota, contemptaque ritu Turcico affinitatis necessitudine. Nam Georgii despotae filiam in matrimonio Amurathes habebat. Despota reliquerat filios duos, Sinderoviam oppidum defensuros: ipse ad Hungaros, quibus Belgradum antea tradiderat, certae commutationis lege, profugus properam opem postulabat. Sed filii continua oppugnatione subacti, seque et urbem dedierunt. Hi cum postea


page 550, image: s550

clam adiutare patrem dicerentur, hostilia agitantem, emasculati a tyranno exoculatique, documentum Turcicae fidei fuere: Amurathes occupata omni Triballorum regione, Belgradum quoque Savo et Istro fluminibus circumfluum, omnibus copiis obsedit, iamque irruperat in urbem, cum praesidiarii et cives ingenti eum caede repulerunt, solutaque obsidione, ut fugam circumspiceret, adegere.

Albertus cognito eum abiisse, dimisso exercitu, Budam rediit. Sed insolito ferventis Augusti calore vexatus, peponum abusu, in ventris solutionem incidit, Viennamque repetiturus, decessit prope Strigonium in itinere, princeps liberalitate et fortitudine clarus, cum annus ageretur saeculi quattuordecentesimi nonus et tricesimus. Vidua Elisabeta posthumum proximo vere Ladislaum edidit, coronamque Hungaricam occulte custoditam, quadrimestri ei infantulo imposuit.

Basiliense sub haec concilium, ut Pontificatum, nimia tyrannide Ecclesiis insultantem, in ordinem cogeret, defugiente eius iudicium Eugenio, Pragmaticam sanctionem (ita vocabatur) edidit, e qua rex Francus Carolus VII publice mox ius dici imperavit. Per eam exspectationes et reservationes functionum spiritualium prorsus reprobatae. Iure equidem Annatae (id est, primi anni e quaque provincia reditus) interdictae, simul quae pro palliis, investituris, (inventa Romanensium sunt) consecrationibus, ordinibus exigebantur, recisa omnino. Praemetuit aerario suo Pontifex, Ferrariam se transferre Synodum pronuntiat, praetexit Ioannis Palaeologi Graecorum Imperatoris adventum, qui dirimendis inter Graecos Latinosque controversiis, maximo comitatu adventaret. Sed eum tam Basilea poterat, quam Ferraria excipere, Basilienses immo Patres eum maximis sumptibus invitarant. Profectus Veneta classe Ferrariam venit, quod ibi Pontifex esset, exortaque mox peste, Florentiam itum. Alto in suggestu Eugenius; e regione Augustus sedit. Descenderunt Graeci in sententiam nostram, Spiritum sanctum a Patre Filioque procedere: quin et sedem Romanam Armenii principem agnovere, persuasi et purgatorium dari post hanc vitam, Ephesius Pontifex expugnari noluit, in persuasione pristina cum suis permansit.

Coniugio, quemadmodum consueverant Graeci Sacerdotes, deinceps eis uti permissum, et pane fermentato in mysteriis, similiter utraque specie, Armeniis et Indis confirmationis quoque impositum Sacramentum. Basilienses discessu purpuratorum magis irritati quam territi, damnato Eugenii nomine, Amadeum Sabaudum Pontificem salutavere, Felicem V. nuncupantes. Id schisma decennium duravit, Germanis plerisque neutrum Papam probantibus. Auctores habeo, sententiam Basiliensis concilii, qua concilio subiciebatur Papa, toto eo saeculo maximis suffragatoribus et constantissimis esse defensam.

FRIDERICUS III. Austriacus. AMURATHES II. MAHUMETES II. BAIAZETES II. TURCAE.

ALberto Caesare exstincto, patruelis eius Fridericus, Ernesti filius, Leopoldi Austriaci nepos, Alberti (qui idem proavus Alberti II Caesaris) pronepos, Francofurti Rex Romanorum designatur. Bohemia et Hungaria, quae Imperatoris Alberti fuerant, alios reges accepere. Praegnantem reliquerat coniugem Albertus, Proceres Hungariae, dubio adhuc partu reginae, auctores ei erant novicum Ladislao Polono connubii, ut tori esset, quem et solii successorem Alberto destinarent. Visa initio annuere Elisabeta; cum masculam prolem edidisset, abnuit nuptias, quibus spes regni paternis filiolo demeretur. Polonus


page 551, image: s551

nihilominus Hungariae potitus. Elisabeta cum infante Ladislao ad Fridericum se recepit, qui et Austriae tutelam, ut stirpis maximus, capesseret. Inde bellorum inter Hungaros et Austriacos seges. Bohemi partim pupillo, partim Alberto studebant. Regem a regendo dictum, disserebat Ptarsco: reges regno dari, non regna regibus: qui regendus sit, eum regis titulo indignum. Vicit haec sententia. Albertus ea virtute atque animi moderatione usus est, quae postquam reges esse coepere, rarissima semper fuit. Noluit cum alterius iniuria oblatum accipere regnum, paternam hereditatem nulli, nedum pupillo, dixit, auferendam. Ergo ad Fridericum itum, ab allis tutela, ab aliquibus ipsum regnum ei delatum, cui id ex foedere ut principum Austriae vetustissimo deberetur. Negavit ille se orphani hereditatem quoquo pacto invasurum, gnarusque insuper, se tutelam, sine profusione maxima pecuniarum, retinere non posse, quod Bohemici Barones accipere potius ab regibus suis, quam dare eis consuessent, suasit, ut per se ipsi provinciam regerent, quoad adolesceret Ladislaus. Lecti gubernatores Ptarsco et Meinardus, concordi aliquantisper discordia rem Bohemicam disposuere. Hussitis Ptarsconem, Pontificiis Meinardum colentibus, donec illo defuncto, et Meinardi gliscente auctoritate, Georgius Poggiebracius rector factus, Hussitarum conspiratione Pragam occupavit. Meinardus carceris taedio exstinctus est.

Italia sub haec perpetuis bellorum incendiis urebatur. Philippus, Dux Mediolanensis, Nicolai Picennini opera Venetos adeo premebat, ut a Florentinis Franciscum Sfortiam, multa ditionis Ecclesiasticae oppida tenentem, contentissimis precibus auxiliatorem poscerent. is validis cum copiis missus, aliquot secunda proelia fecit, Veronam etiam, expulsis Picennino et Mantuano, recepit. Eugenius Pontifex decem et octo Cardinalium creatione, inter quos duo Graeci, Bessarion Nicenus, et Isidorus Rutenus, suas partes firmabat. Florentinos et Hetruriam suis copiis adversus Picenninum tueri conabatur, minima felicitate, nisi in Sfortiam reducturus exercitum Picenninus, dum iniquo loco proelium committeret, cladem magnam accepisset, signis etiam militaribus amissis.

In Apulia, post adventum Renati regis, exarserant maiori odio partes. Renatus fideli Genuensium opera Neapolin defenderat. At Alfonsus Sinuessae, Fundorum, et Nolani principum, favori innixus, postquam Capuam, Caietam, Acerras, et complura vetustae Campaniae oppida cepisset, Neapolin adeo afflixit, ut civibus pene destituta, tamen fame laboraret. Tandem transfuga quodam ingressum occultum, subter muros per cloacam, ostendente, urbem nocturno furto irrupit, eodem prope fato, quo tot ante saeculis Bellisario recepta de Gothis fuerat. Renatus nulla spe defensionis reliqua, incolumitatem sibi suisque discessu pactus, in Franciam remigravit, anno eius saeculi altero et quadragesimo. Potitum ergo regni Alfonsum Philippus rogat, quo Franciscus a Venetis distraheretur. Sed ea re Sfortia ab instituto revocari non potuit, quin ultro Picenninum ad certamen provocaret. Post multum utrinque sanguinem fusum, pax componitur eodem anno, ut Franciscus, Blanca Philippi filia ducta, Pontremolum et Cremonam dotem acciperet: reliqua utrinque capta iis redderentur, quorum ante id bellum fuissent. Fremebat ad eas conditiones Eugenius, quod Bononia, se posthabito, in Picennini potestate permaneret. Romam ergo profectus, novum vectigal vino impositum sustulit, audivitque: Vivat Eugenius, cum antea succlamassent: Moriantur nova vectigalia, eorumque inventores. Hinc Laterani concilium generale indixit, ut Basiliensibus derogaret, memorque iniuriarum, Picenninum ipsum accivit, bellique ducem in Picentes misit, Florentinis incommoda allaturum, qui frustra


page 552, image: s552

renitente Sfortia in ditionem Ecclesiae redegit. Bononiam Bentivolus revocavit ad libertatem, Picenninum, dum eam punire nititur, dolor animi exstinxit. Franciscus eius filius, praeter opinionem omnium obsidere Cremonam coepit, iubente Mediolanensi: unde bellum Florentini Venetique resumpsere; occupatisque passim oppidis, nil praeter Cremam citra Abduam fl. Philippo est relictum. At Sfortia ab Eugenio simul et Alfonso in Picentibus oppugnatus, qui rem Venetam augeri indignabantur, omisso denique Piceno, Philippi militiam secutus est, eiusque copiis praeficitur. Iamque Florentinos adoriri statuebat cum Alfonso Eugenius, cum Pontificatus anno decimo sexto, mors virum rapuit, in omni vita varium. Leonardum Aretinum, Carolum Poggium, Trapezuntium, Blondum, viros doctissimos secretis suis admiserat, non una re pessime meritus de Christianismo. Nam et superior omni esse concilio voluit, et Delfinum, Caroli regis Franciae filium, composita prius inter regem et Burgundum pace, cum magno equitatu in Basilienses concitavit, cuius impetu dissipatus ille conventus est. Viginti milia equitum, decem peditum, pauci numero Helvetii sustinuerunt, ad extremum non tam victi, quam vincendo fatigati, victoriam lugubrem Gallis reliquere, inter rarae fortitudinis exempla numerandi.

Gravius damnum Hungaris eiusdem Pontificis perfidia attulit. Vladislaus Polonus Hungariae rex, Ioannis Hunniadis auspicio rem strenue adversus Turcas gesserat, Georgium Despotam restituerat in integrum. Amurathem felicibus proeliis eo redegerat, ut pacem ipsius arbitrio faceret, Hungaris Serviam relinqueret Moldaviamque. Iuratis utrinque decennii indutiis, Amurathes in Ciliciam profectus, Caramannum principem punire cogitabat, Pontem Bithyniamque in cursantem. Dum ille ibi bellum trahit, Eugenius per Iulianum Legatum Cardinalem instigat Vladislaum, ut violato iureiurando, quod minus e Rep. praestitisset, novum Turcis bellum faciat. Morem gerit Vladislaus, in Mysiam progreditur. Amurathes composita facile Asia, praepropere in Europam revertitur, classeque Italica, quae Hellesponti aut Bosphori transitu eum arcere debuisset, metu aut perfidia quiescente, Genuensi etiam adiuvante transfretat. itaque inopinatus ad Varnam oppidum supervenit Vladislao, iamque inclinata suorum acie (XXX enim Turcarum milia ceciderant) Deum, ut fama est, Christianorum in ultionem perfidiae implorans, ingenti eos clade sternit, rege etiam ipso et Iuliano Cardinale interfectis. Turcae eum sui numinis petiisse opem ferunt, maximoque gaudio hanc victoriam celebrasse, amoreque otii voluisse regni gubernationem Mahumeti relinquere filio: Sed Genizaros eum ad gubernacula retraxisse, filio amoto. Nisi Huniadis, qui cum decem milibus excesserat acie, et a Dracula Walacho captus se redemerat, virtute servata tunc esset Hungaria, haud difficile fuisset barbaris, eam tanta perculsam clade omnino subiugare. Sed Amurathes fugientes persequi non ausus, nec exsultare de victoria, nollem (inquit) hoc modo saepius vincere. Ita collectis sarcinis, copias, quas proelium superstites reliquerat, domum remisit. Elisas utrinque vires aliquanti temporis otium secutum.

Ladislaus inde, Alberti posthumus, mortua et matre et aemulo Polono, rex ab Hungaris appellatur; postulatur a Friderico, ut eum in Hungariam dimittat coronandum. Responsum, recte egisse Hungaros, qui regem tandem suum recognoverint: sed eum tutoris indigere, coronatione, quae semel peracta sit, nova opus haud fore. Irritati ob negatum regem Hungari, infestis copiis Austriam petunt, duce Huniade. Sed neque coronam ab Elisabeta asportatam, neque castella a Ladislai partibus praeoccupata, neque ipsum obtinuere. Huniades gubernator regni Hungarici, Podiebracius


page 553, image: s553

Bohemici permansit, donec duodecimum Ladislaus annum explevisset.

Infelicitatem eorum temporum novum Typographicae artis inventum parte aliqua resarsit. Ioannes Gutenbergius Argentinensis, genere ingenioque nobilis, primum specimen edidit. Ioan. Faustus Moguntinus civis invenit, decennioque pressam artem inter secreta habuit. Magnum certe ac divinum munus, de quo Poeta eius aevi Teutonicus:

Nuper ab ingenio Rhenanae gentis et arte,
Librorum emersit copia larga nimis.
Et qui e divitibus vix regi obvenerat olim,
Nunc liber in tenui cernitur esse casa.
Quae doctos latuit Graecos, Italosque peritos
Ars nova, Germano venit ab ingenio.

Et Aprutinus Episcopus: Imprimit ille die, quantum non scribitur anno.

Mox sublectus etiam Eugenio Pontifex, qui doctrinae gradibus subito ad id fastigii evolavit, uno anno Episcopus, Cardinalis et Papa creatus, e Thoma Barzano Nicolaus V, librorum, et quae ex iis petuntur, artium fautor insignis et promotor. Cum pacem inter Philippum Mediolanensium Ducem Venetosque compositam cuperet, et bellum a decessore suo, Alfonsoque rege in Florentinos ac Senenses meditatum, restinguere conaretur, legatus eius Philippum apoplexia mortuum reperit, anno eius saeculi XLVII. Mediolanenses, lacerato Philippi testamento, quo heredem Alfonsum scripserat, in libertatem semet asserunt. Ergo Venetis Laudam Placentiamque occupantibus, Franciscus Sfortia, gener Philippi, a Mediolanensibus obducitur, cui Ticinenses confestim deditionem fecerunt. Placentia ab eo vi expugnata est, Alfonsus in Hetruria multa castella cepit. Sequenti biennio adeo ubique peste laboratum, ut pauci de multis superfuerint. Nihilominus bella invalescebant, Sfortia Venetos adeo premente, ut actum pene de iis videretur, nisi inter ipsum Sfortiam et Mediolanenses simultas orta, tempestatem in Mediolanenses convertisset. Etenim Veneti icto foedere, ut quae citra Abduam caperentur, ipsorum essent, Sfortiam ex hoste socium sibi fecere, qui brevi omnibus pene Mediolanensium civitatibus potitus, maiorem Venetis, quam prius pavorem incussit. A quibus ob id desertus, oppugnatusque insuper ab Alfonso, qui Mediolanum sibi iure hereditario deberi diceret, constantia sua urbem mediolanensem tandem subegit, anno MCCCCLIX. Veneti Alfonsum, et Florentinos, ut Sfortiam ducatu pellerent, invitarunt, Nicolao contra pacem omnibus modis urgente, ut sequenti anno quinquagesimo ad Iubilaeum populis venire libere liceret. Nam apud Fridericum iam effecerat, ut Sabaudum Pontificatu se cogeret abdicare, Felicemque ex aemulo Cardinalem et Germaniae legatum crearat: Venientibus et in arbitrium Nicolai, quicumque a Felice purpuram erant consecuti. Itaque auctoritate maior, animos principum aliquandiu repressit, magnaque celebritate Iubilaeum egit. Tanta affluxit multitudo superstitiosorum illius saeculi, ut occursante forte mula in ponte Hadriani, ducenta hominum corpora mutua collisione obtererentur. Sequenti anno munivit urbem Pontifex milite simul et turribus, quod venturum Fridericum intellexerat, tum coronae, tum nuptiarum causa. Desponderat enim sibi Imperator Leonoram, Eduardi Lusitani filiam, Alfonsi Neapolitani agnatam, quam Senis offendit, iam ex Hispania advectam. Benedixit Nicolaus nuptiis, ambosque Augustalibus exornavit, anno LII. Antoninus, qui tum vixit,parum maiestatis in Friderico deprehendit, neque libertatem, neque liberalitatem, immo nec sapientiam quidem, quod semper quasi per alium loqueretur. Cupiditatem ait apparuisse


page 554, image: s554

multam, cum munera quaereret et aciperet libenter. Laudatur sane in eo pacis studium. Sed id cum ingenti orbis Christiani incommodo coniunctum fuisse putatur. Sfortia enim Mediolanensium ducatum, aliique reguli alias imperii provincias decerpserunt. Borsius Estensis Mutinae, et Regii dux creatus. Clivensis dux et Antistes Coloniensis de Susatensi territorio, Frid. Saxo Elector, fraterque eius Guilelmus, de hereditate armis contendebant. Apollonius Vicethumius auctor erat tristissimi certaminis inter fratres, quod maximo Thuringiae et Misniae malo annis quinque continuatum, exilio demum inventoris est finitum. Albertus quoque Brandeburgicus, Teutonicus Achilles dictus, urbem Noricam et alias diuturno bello vexabat. Octo proeliis victor, uno defecit. Imperator rerum suarum satagens, cum Alfonsum Neapolitanum invisisset, celeriter in patriam iter arripuit, ubi Austriaci simul Hungarique, expulsis Friderici praefectis, aut tradere regem Ladislaum, aut bellum exspectare iubebant. Postulatis non tam reiectis, quam suspensis, Neapolis Austriae infestis signis petita, victisque Caesarianis, moenia machinis quassata. Obsessus a multis milibus Fridericus, interventu Caroli Badensis et Sigismundi Saltzburgensis, Ladislaum tradidit Ulrico, Ciliae Comiti, qui mox Viennam ductus, principatuum regnorumque administrationem duodecennis adiit, alieno triumvirorum, Huniadis, Poggiebracii et Ulrici, arbitrio subnixus. Penes Ulricum maior auctoritas, qui regem in potestate habens, illis quoque imperare posse videretur. Sed eum Ulricus Eizingerus apud regem accusatum, aula et potestate deiecit; Ladislaus Pragae diadema suscepit Bohemum.

Ardebat adhuc inter Venetos et Sfortiam certamen, hunc Florentini, illos Alfonsus adiuvabat, terra marique pollens. Itaque Florentini grandi stipendio conducunt Renatum Lotharingum, paulo ante Sicilia pulsum, cuius adventu magna fortunae inclinatio facta. Sfortia Brixianis et Bergomatibus ad XL oppida, partim vi, partim deditione cepit, Veneti loco pulsi. Sensit haec Ciliae Comes, suam Venetis opem obtulit, perosus iam terras, in quibus e summa dignitate ad cuiusque opprobrium esset devolutus.

Ad eum modum distractis Christianorum principum animis peropportuna Turcis occasio amplificandae suae rei fuit. Post Varnensem cladem impetus in Peloponnesum, servitutem nobilissimae provinciae attulit, cuius princeps Constantini Imp. frater, Pindum, Boeotiam et Locros, Atticam quoque, Rainerio Florentino parentem, infestaverat. Rainerius Amurathem iuvit, ut expugnatis Isthmi munitionibus, Sicyonem, Patras, aliaque oppida diripienda daret. Peloponnesiacis antea liberis tributum imperatum. Altera expeditione Amurathes Ioannem Castriotam, qui et Alexander, seu Scanderbegus vocabatur, periit, quod is, obses olim datus Amurathi, effugisset in patriam Epirum, eamque ad resumendam libertatem concitasset. Perpopulatus totam Albaniam Turca, et aliquot oppidis potitus, Croiam urbem, neque armis, neque fame, perdomare valuit. Moenibus eius adhaerentem abstraxit generosa Huniadis audacia, qui progressus in Cosovae campos, arduo cum Turcis proelio conflixit, quo tandem inferior, Valachorum proditione septendecim amissis milibus, quattuor Turcarum occidit. Simulata vero in castra Amurathis irruptione, capessit fugam, captusque a Georgio despota, sancito inter filiam eius, suumque filium connubio, evasit. Amurathes biennio post apoplexia ictus, quam nimia vini ingurgitatione conciverat, exspiravit, anno tyrannidis XXXII, istius saeculi L. Paulo ante Ioannes Palaeologus decesserat, relicto successore filio, cui Constantinus, fatale Constantinopoli nomen, et salutare, cum Christum rite coleret, et exitiale,


page 555, image: s555

cum suis voluptatibus indulgeret, fuit. Patrui eius Demetrius et Thomas, spreto et sanguinis et iurisiurandi vinculo, insanum inter se de Peloponnesi principatu bellum gerebant, auxiliante Demetrio Amurathe, ut mutua collisione frangerentur. Filius vero Amurathis Mahumetes II, interempto ante omnia fratre parvulo, foedera cum Graecis sanxit, itemque cum Triballis et Peloponnesiis, ut adversus Halisurium Caramannum tutius se defenderet, quem et brevi reddere ablata, pacemque petere adegit. Canum accipitrumque curatores, ad VII milia in militiam allegit, negans se aliturum tot homines ad rem nihili vanamque. Quamquam vero Tzanises, Persarum rex Armeniam percursaret, omisso tamen eo, mahumetes ad Bosphorum urbem validissimam Laemacopiam, tresque turres struxit, ut expeditum semper in Europam transitum pararet. Interiecto tempore lacessivit Byzantinos; Peloponnesios iterum dissidentes pacaturus, Isthmum diruit. Inde omnia ad oppugnandum Constantinopolin maximo studio comparavit, nactus praesertim tempus, quo Imperator Fridericus et reliqui Christianorum reges nihil minus, quam de Constantinopoli defendenda cogitarent. Fridericus enim eo anno, Ladislaum Austriacis et Hungaris tradere, armis compulsus.

Carolus VII Francorum rex, ruptis per Anglos indutiis, Normanniam Aquitaniamque de Anglis tum imprimis recipere conatus, peregit negotium multis proeliis, cum interim Henricus rex domesticis seditionibus agitaretur. Et Scotia e Duglassii Comitis, qui in regem Iacobum II protervierat, nece conflato tumultu quassabatur. Renatus Andegavensis, ut dictum, Mediolanensi iam Sfortiae foederatus, regna Siculum et Neapolitanum, ab Alfonso repetebat. Ne quidem inter Electores Germanos conveniebat. Palatini cum Moguntinensi et vicinis principibus dissidium, iam ad arma processerat. Borussi quoque a Magistro militiae vexati sine modo, Polonis se in clientelam dabant. Nicolaus Pontifex Cardinalem Rutenum, patria Byzantinum, ad Constantinum XI miserat, qui auxilium ei et civibus polliceretur, sed hac lege, si ad Romanam subiectionem, ut in Florentino concilio promiserant, redire voluissent. Iamque ipse Romae cum Stephani Porcarii coniuratione conflictabatur, qui Pontificem et Cardinales capere, libertatemque reddere civitati, conabatur. Qua oppressa, morosior tum in omnes, tum praesertim Romanos, factus Nicolaus, neminem facile ad colloquium admittebat. Quibus dum laborat vitiis Occidens, advolavit subito fama, Constantinopolin esse expugnatam. Etenim Mahumetes, contracto in Europa Asiaque quadringentorum millium exercitu, terra marique urbem, cuius ambitum centum et undecim stadiorum prodit Laonicus, obsederat. Erant ei sternendis moenibus tormenta aenea praegrandia, inter quae unum a LXX boum iugis, viris bis mille trahebatur, globum torquens trium talentorum. Cum XL dies continuos in muros detonuisset, promisit ei, qui primus per ruinas irrumperet, amplissimam Europae provinciam, exercitui triduanam ditissimae urbis direptionem. Si quis segnius rem gereret, ei capitis poenam statuit. Indicto tridui ieiunio, omnes vel ad moriendum, vel vincendum paratos esse iussit. Constantino pacem petenti, centena imperat aureorum milia annua, aut salvis opibus incolumem ex urbe discessum. Cum eae conditiones minime placerent, renovatur oppugnatio: pellitur loco Iustinianus Genuensis, qui cum trecentis armatis primum impetum sustinebat. Constantinus ipse, et qui circa eum erant, in fugam versi sternuntur. Portae obstruuntur cadaveribus, ne fuga pateat fugibundis. Ianitores etiam abiciunt quarundam claves, ut retentos in urbe cives redintegrare cogant proelium. Mascula pubes pene universa occiditur, virgines et matronae


page 556, image: s556

meliores rapiuntur in servitutem, ultra LX milia. Isidorus Cardinalis, missus ut Graecos Pontifici reconciliaret, cum id iam, sed sero nimis peregisset, captus venditusque, ignorantia sui tectus effugit. Pera Latinorum urbs, obversa Byzantio, eodem infortunio perculsa, tradidit se Turcis. Eius muri statim destructi. Qui effugerant Graecorum, ibi postea receptum habuere. Hic finis imperii Graecorum. Is casus urbis, ubi Christus praecipue undecentos circiter ac viginti annos erat cultus, quaeque sanctissimos, doctissimosque viros genuerat. Nec periit nisi deserentibus illis, in quibus duodecim ante annos maiorem, quam in avita religione, spem ponere occoeperat. Imagines et reliquiae sanctorum, quae ad venerationem prostabant, omnibus ludibriis irrisae. Visum a Turcis obsidentibus ingens lumen e caelo in urbem demitti, alteraque nocte in caelum redire. Indicatum, illuminatam olim divinitus urbem, iam tenebris relinqui. Mahumetes tamen frequentandae urbi, instaurare conventus suos iussit Christianos, lectumque ab iis Patriarcham, pedo ei pastorali tradito, palam confirmavit.

Nicolaus, dum impactam Pontificatui suo labem abolere, coactis in Turcas copiis studet, arthriticis doloribus totum corpus pervadentibus exstinguitur, anno potestatis octavo. Tristis nuntius religionem piis animis iniecit, bellorum amplius in eiusdem Numinis cultores gerendorum. Itaque lugubres in Italia caedes festa tandem pax excepit, nisi quod Genuensibus cum Alfonso parum conveniebat.

Peloponnesi duces tantus pavor incesserat, ut fugam circumspicerent. Novo foedere devinctos, Mahumetes adversus Albanos quoque defendit, fractisque Albanorum viribus, duodecim milia staterum aureorum utrisque imposuit: unde mox nova discordia, dum Albani renuunt tributum, nisi aequaliter provinciae dividantur, ipsique fratres Thomas et Demetrius, suas quisque roborant factiones.

Barbarus interim Novopyrgum Triballorum capit oppidum, caecos Georgii filios, praeficit Serviae, Belgradum (Taurinum veteres, alii Albam Graecam vocant) quod olim Triballorum fuisset, reposcit. Mittit et Colchos triremes, qui maritimas Trapezuntii regis oras carpant.

Alfonsus Borgia Hispanus, qui Calixtus III Papa sedecim triremes, e Symbola passim corrosa aedificatas, duce patriarcha Aquiliensi in Asiam misit, Insulasque nonnullas, in iis Lemnum, cepit; Sed triennio post amissae. itali capti interfectique sunt. Hic Campanis in meridie signum dari iussit, ut orationibus iuvarentur, qui in Turcos dimicarent. Crediderim tunc precibus omnium Christianorum datam victoriam, quam Ioannes Huniades reportavit. Mahumeten enim ingenti cum exercitu Belgradum oppugnantem, strategemate devicit. Receptis videlicet in urbem Turcis aliquot, derepente iussit suos et ex arce et e latibulis irruere in discurrentes iam ad direptionem aedium, alios in tormenta immisit Turcica, eisque potitus, occisis XL milibus Turcarum, saucium tyrannum solvere obsidionem coegit. Res summa virtute acta, clamante Ioanne Capistrano monacho: O Deus, o Iesu, ubi sunt misericordiae tuae antiquae, veni in adiutorium genti tuae. Huniades paulo post peste infectus, maximis rebus gestis decessit, simulque Capistranus, acerrimus vitiorum, aleae praesertim, ebrietatis, aliarumque nugarum insectator, aemulus Bernardini, qui in Italia Guelforum Gibellinorumque factiones magna ex parte abolevit. Vicerat Capistranus saeculi pompas, fugerat delicias, calcaverat avaritiam, subegerat libidinem, contemnere gloriam non potuit. Describens enim bellum, nulla Huniadis facta mentione totum suum esse dixit, quod gestum erat. Scilicet ingens dulcedo gloriae facilius contemnenda dicitur, quam contemnitur.


page 557, image: s557

Eo tempore Baptista Mantuanus vitia quoque Romanensium versibus castigabat, Georgius Heimburgius provocationem a Pontifice ad concilium ratam esse docebat: Nicolaus vero Cusanus Cardinalis, veniae papalis praeco, in carcerem a Sigismundo Austriaco ob iniqua postulata coniectus, magno auri pondere se redemit. Matthaeus Palmerius historiam contexuit. Nicolaus Perottus Cornucopias, Bartholomaeus Platina ruinas Campaniae, quas terraemotus fecerat, lustravit. Pomponius Laetus, nimio profanarum litterarum amore, pro Petro Pomponii nomen sumpsit. Georgii Trapezuntii, et Georgii Phranzis, et Bessarionis Cardinalis, Graecorum, eruditio eluxit. Academia Gryphisvaldensis in Pomerania, Basiliensis in Helvetia, Friburgensis in Brisgoia originem habuere.

Calixtus cum Senenses a Iacobi Picennini incursionibus liberasset, mortuo, qui eum defendebat, Alfonso, sine prole legitima, regnum Siculum feudali, ut aiebat, iure ad sedem pontificiam retrahebat. Usumcassanum, Persarum et Armeniae principem, uti et regem Tartarorum, multis muneribus, uti bellum Mahumeti facerent, induxit. Exstinctus anno eius saeculi duodesexagesimo, successorem habuit Aeneam Sylvium Picolomineum, bonis artibus excultissimum virum, qui Pius alter appellatus est. Hic multa, quae exstant, ingenii reliquit monumenta, in quibus historia Bohemica, et Europae status illo tempore. narrat Ladislaum, Huniadis filium, oborto iurgio, Ciliae comiti, qui iam gratiam regis Ladislai, ut avunculus, recuperaverat, intulisse necem, quod is perpetuus virtutum patris eius obtrectator et hostis exstitisset, nihilque moderatum in filios eiusdem cogitaret. Regem dissimulato aliquantum dolore, postmodum iussisse capite plecti percussorem, fratremque eius Matthiam Corvinum in Austriam captivum abduxisse, inde in Bohemiam, quo nuptias cum Magdalena, Caroli Franci regis filia, peracturus ibat. Ibi nobilissimus adolescens, duodeviginti annos natus, in ipso gloriae culmine, inter maximos nuptiarum apparatus, deliciis atque opibus affluens, infra sex et triginta horas, postquam aegrotare coeperat, exstinctus, Georgio Poggiebracio Bohemiam reliquit, matthiae captivo Hungariam. Singulare prorsus humanae inconstantiae documentum. Alter ex regio solio, dum novae nuptae thalamum exornat, defertur ad tumulum; alter, dum capitale iudicium trepidus manet, ex carcere vocatur ad regnum. Mirabile, quod matrem matthiae repentina laetitia non exanimaverit, cum tot cladibus afflicta, prius regem appellatum audiverit filium, quam vinculis exemptum.

Inde Fridericus Imperator Austriam cum Alberto fratre et Sigismundo patruele dividere coactus. Factus sub idem tempus e notario quodam Basiliensis Concilii Pontifex Aeneas Sylvius, Ferdinandum Alphonsi nothum, diademate donat Siciliae, ea tamen exceptione, ne id fraudi cuiquam foret. Mantuam deinde profectus, quo convenire Europaeos iusserat, bellum communi omnium decreto Turcis inferendum disseruit, oratione, ut poterat, comtissima. Verbis modo sacrum bellum decretum, controversiae privatae effecerunt, ut intestinis potius armis semet ipsos lacerarent. Surgunt Germani partim in se ipsos, partim in Pannonios. Excitatur Britannia duplici factione, quorum altera veterem in insula regem Henricum, altera novum, Richardum Eboracensem, fugato veteri, retinere conatur. Margareta Andegavensis, Henrici coniux, acie fusum Richardum occidit. Sed recepto iam ex hoste viro, post multam suorum stragem ab Eduardo pellitur regno, Henricus iterum in carcerem conicitur. Surgunt Hispani Barchinonensibus auxilio futuri, quos Aragoniae rex, Gallorum armis adiutus, bello premebat. Et ne quid ad disturbanda


page 558, image: s558

omnia deesset, Ioannes Renati regis filius, Ferdinandum Apuliae regno pellere conabatur, unde duplex in Italia factio, cum ii Ferdinando, illi Renato faverent. Ferdinandus felicioribus proeliis et Pii favore subnixus, hostes regno expulit. Pius fortunae indulgentia mutato animo, ex hoste tyrannidis pontificiae, maximus eius defensor, Annatas exegit rigide. Sigismundum, Friderici Imp. fratrem, quod reiecta Pontificis sententia, concilium appellasset, exsecratus est. Diterico Isenbergio, Electori Moguntino, imperare ausus, ne se inscio collegium principum convocaret; cum exactionibus suis et ambitioni resisteret, dignitatem abrogavit, Adolfum ei Nassovium substituit. Inde bellum. Elector Palatinus Ditericum, Metensis Episcopus, Marchio Badensis, Comes Wittembergicus Adolfum tuebantur. Sed Palatinus cepit adversarios; captis quod molendina corrupissent, obsonia sine pane apposuit, multam grandem imperavit. Adolfus postmodum, adiutu Bavari Nigri, nocturna irruptione superatam Moguntiam diripuit, destruxit, incendit, vacuavit incolis, praedoni quam pastori propior. Ditericus tandem restitutus, Academia exornavit urbem, ut vel hinc appareret, quantum a lupo bonus pastor distaret. Idem Pius Georgium Bohemum regem, a Friderico confirmatum, damnavit haereseos. Matthiam Hungarum Bohemiae regem dixit, unde nova bellorum incendia. At Georgius a Friderico, quem cives Viennae obsidebant, imploratus, summa arte eum liberavit, ut neque periret neque vinceret. Papa cum eundem Matthiam, Philippumque Burgundum ac Venetos, expeditionis in Turcas socios adscivisset, Anconam lectica delatus, in itinere magnam hominum multitudinem quod belli impensam secum non detulissent, domum remisit.

Sed dum classem Anconae moratur, febri lenta et aegritudine animi moritur, anno Pontificatus sexto, saeculi eius LXIV. Ludovicum XI, Franci regis filium, a patre suo multis annis alienum, adeo ut apud Burgundum degeret, ob paternorum amicorum impotentiam, accusatum contumaciae absolvit. Carolum subincusavit. Decessit Carolus curis et inedia, anno LXI. Ludovicus ingenio asper et varius, iure pragmaticae sanctionis cessit Pontifici. Inter multa Pii egregie dicta laudantur et illa: Sacerdotibus magna ratione sublatas nuptias, maiori restituendas videri. Lubricum esse primum apud reges locum. Ut in mare flumina omnia, sic vitia in magnas aulas fluere. Cui plura nosse datum est, eum maiora sequi dubia. Neque avarum pecunia, neque doctum cognitione rerum unquam repleri. Sed non erat in fatis, ut ambitiosus Pontifex quicquam adversus Turcas proficeret. Demetrius et Thomas, Palaeologi fratres, malo genio agitati, neque pacem inter se, neque cum Albanis colebant fidem. Ea intemperie opportunam Turcarum iniuriis Peloponnesum praebuit. Turcarum iniuriis Peloponnesum praebuit. Turca expugnavit Corinthum, Athenas, Spartam, multasque post caedes universam occupavit Graeciam, praeter non multa oppida, quae Venetis parebant. Demetrio Oenum attribuit cum stipendio. Thomas, relicto Epidauri praesidio, ad Pontificem profugit. Capta et Amastris, Genuensium in Ponto urbs, et Sinopensi Principi, quod cum Usumcassane conspiraret, Sinope, Castamona, ditioque universa adempta, reddita in Europa Philippopolis. Hinc in Trapezuntium regem itum, cuius maiores Pontum et Colchidem ad ducentos quinquaginta annos tenuerant, Comnena domo prognati. David Comnenus tunc iis gentibus imperabat, neptemque e Ioanne fratre uxorem Usumcassani iunxerat, ac per eum laxari petebat tributum, quod ab Ioanne Mahumetes esset stipulatus, dum Trapezuntem subigeret.

Eo postulato accensus Turca, utrumque armis aggredi statuit: Sed placatus


page 559, image: s559

a matre Usumcassanis, quae nefas esse dicebat, eiusdem consortes religionis affligere, abstinuit a Partho manum, in Davidem solum iram effudit. Ille impar tyranno, deditionem fecit, pactus aliam provinciam: Turca imperium Trapezuntinum pro arbitrio disposuit.

Davidem paulo post e litteris, ab Usumcassanis uxore ad eum scriptis interceptisque, proditionis insimulatum cum filiis omnique familia Byzantii interemit. Hinc in turpissimos puerorum et concubinarum solutus amores, a Dracula quodam concubino pene necatus, fratri eius assignavit Delum, quam ille optimis quibusque interfectis crudelissime exhausit. Viginti hominum milia absumpsisse fertur suppliciis.

Postea rebellionem molitus, Turcas etiam non modicis affecit cladibus. Mahumetes haud impune perpopulatus regionem, Draculae eam exoleto suo dedit, qui allectis ad se popularibus, Blandum fratrem eiecti. Eodem anno Lesbun subegit. Nic. Catelusius, princeps insulae dedit eam, inescatus spe novae ditionis potiundae. Sed stupra sceleraque vindices non effugiunt Dei manus, quibus maculatus Catelusius, cum assumpto ritu Turcico evadere poenas cogitaret, nihilominus capitali tandem supplicio periit. Interposuit aedificationes urbium Turca, quibus Hellespontum cinxit, mox in Illyricum movit, cuius rex Stephanus, eiecto antea patre suo, tributum denegabat. Centum et quinquaginta milia equitum, praeter pedestre robur, in felices Illyriorum terras ducta, postquam Dorobyzam vi cepissent, Iaizam et pleraque alia oppida facile subegerunt. Clissam rex ipse refugerat, quae summis viribus oppugnata, non sustinuit impetum. Stephanus ipse, accepto iureiurando se nihil mali passurum, Mahumetis in fidem venit, a quo, nequiquam allegans pacta, capite est truncatus: idemque reliqui Illyriorum duces passi. Tum vero Veneti, periculi vicinitatem apud animum reputantes, icto cum Pannoniis foedere, classem in Peloponnesum mittunt, Lacones et Arcades facile ad defectionem trahunt, Isthmum munire incipiunt. Sed cum Corinthus, reliquaque Achaia, in Turcarum fide manerent, adventaretque dux Europae Mahumetes cum exercitu, Veneti relicto Isthmo diffugiunt. Argos recipitur a Turcis, Laconica metu defecit. Peloponnesus, post varias caedes et proelia, in pristinam servitutem recidit. Matthias rex, cum Bosniam recuperasset propemodum, vulnere affectus recessit.

Romana iam sede potiebatur Paulus II, omnia habens venalia, humanitatis artes adeo contemnens, ut omnes carum studiosos, uno nomine haereticos appellaret; Romanis satis esse diceret, si legere et scribere didicissent, Platinam et Pomponium Laetum carcere et tormentis excruciaret. Mandavit, ne quisquam bireta coccinea (sic capitis tegmina appellant) praeter Cardinales ferret; quicquid gemmarum in pretio est, suam in mitram congessit. Romanis ludos et venationes ad veterum imitationem exhibuit. Comitis Aversi filiis novem castella, suis et Ferdinandi Neapolitani armis ademit. Petentem ob ea merita relaxata tributa Ferdinandum, invadere bello statuebat, cum mirandae solis ac lunae eclipses regnorum mutationem portendere visae. Secutus Francisci Sfortiae obitus, Genuae etiam dominatum adepti, pertaesis Gallici dominatus civibus. Galeatius, Sfortiae filius, in Gallia erat cum exercitu, ubi Ludovicus XI cum principibus regni, haudquaquam obtemperantibus, bellum gerebat, cum Burgundo imprimis Carolo, qui ei expeditioni boni publici nomen imposuerat, Francorum se vindicem professus.

Bartholomaeum Bergomatem, qui Florentinos exules, factione Petri Medicis pulsos, reducere armis conabatur, Ferdinandus rex et Galeatius acerrimo proelio repressere.

Ludovicus XI cum Burgundo et sociis


page 560, image: s560

ambiguo marte conflixit. Plus fugae quam caedis fuit: ambo duces parum ab exitio abfuere. Philippus Comineus, qui prima pugna Burgundo adfuit, utrinque minimum duo bellatorum milia cecidisse, auctor est. Sed cum Carolo, fratri regis, Rotomagum se permisisset, rex cum Burgundione congressus: Normannia, inquit, fratris esto, tua sunto ad Somanam oppida. Ludovicum Lucemburgensem magistrum equitum creo. Ioanni Lotharingio ingens auri pondus ac militem do, ad regnum Neapolitanum repetendum. Duci Borbonio reliquum aurum dotale appendo. Boni publici species hoc exitu terminata.

Matthias rex fortissimus, diplomate inescatus pontificio, ab Turcis in Bohemos arma vertit, Georgium, ut haereseos anquisitum, regno deiecturus. Septenne id bellum fuit, quo Moraviam, Silesiam, et Lusatiam Matthias subegit. Fridericus summa in patriae perturbatione paucis venerabilis, nemini formidabilis, Romam quasi ex voto petiit, Paulum ad reconciliandos principes in Germaniam vocaturus. Quod frustra fuit. Digresso Imperatore, Pontifex, cum die quadam laetissimus apparuisset, nocte in cubiculo nemine vidente periit, eius saeculi anno LXXI. Multitudinem propositis ab ipso indulgentiis excitam, Georgius facile dissipavit. Cumque Casimirus Polonus, cui soror erat nupta regis Ladislai, regnum Bohemiae ad se quoque traheret, Matthias cum Georgio pacem fecit, Moraviam Silesiamque sibi reservavit.

Veneti per id tempus regno Cypri singulari plane fortuna potiti. Eius insulae Rex Ioannes Carolottam filiam Ludovico Sabaudo collocaverat, Iacobum filium nothum exheredarat. Is Ludovicum conspicatus, pronis Cypriorum animis suscipi, ad Messeraphum, Aegyptiorum Calipham profugit, iuratoque ei obsequio, expulit armis Sabaudos. Sic eius regni potitus, Catharinam Marci Cornelii, patricii apud Venetos sanguinis, filiam duxit. Senatus Venetus eam adoptavit. Non multo post profluvio ventris moritur Iacobus, relicta coniuge praegnante, quam Venetorum tutelae commendat. Posthumus fetus cum vitalis minime esset, Cyprus in Veneti potestatem, velut hereditario iure devenit.

Multo inferior Ioannis Lotharingi fortuna fuit, Tarraconense regnum animo complexi, cum Neapolitanum adipisci non potuisset. Pyrenaeum superavit, egregia facinora edidit, pestilentia exorta decessit. Ludovicus Francorum rex revocavit suos. Omnis Ludovici cura exinde in Britonem, quem a fratre Carolo serendis alendisque suspicionibus disiunxerat, fratremque ipsum versa, ut Philippi Burgundionis in Eburones. Philippus Leodiensem Episcopen Ludovico Borbonio, sororis suae filio exoraverat, admodum adolescenti. Borbonius, ubi per aetatem initiari poterat, noluit, magistratus praefecturasque intimis avunculi amicis credidit.

Permoti rei indignitate cives ab eo deficiunt, parere iussi permanent in sententia, a Pontifice impii iudicantur, bello velut ad sanitatem revocandi dantur Philippo duci. Is fines populatur, Dinantum oppidum evertit, proelio victis leges imponit durissimas. Papa dicto audientes esse Episcopo iubet, obtemperantibus sacra restituit; Ludovicus tandem sacratus populo benedicit. Decedit sub haec Philippus anno eius aevi LXVII, summa apud suos gloria, et virtutis, et felicitatis. Eburones iam solutos se Burgundionis imperio rati, finium suorum oppida recipiunt. Linium deiectis Caroli propugnatioribus occupant. Carolus suo paternoque odio plenus, maiorem quam pater finibus vastitatem infert, proelio Leodienses fundit, urbem moenibus propugnaculisque nudat, graviores parendi tributique pensitandi conditiones imponit. Interea Ludovicus rex Britonem fratremque subigit, ad pacem paciscendam. Carolus


page 561, image: s561

quasi confecto Eburonum bello, simul revocatis ad obsequelam Gandavensibus, qui gravitatem tributorum et ipsi questi, officio decesserant, in Britoniam movit, auxilio ducibus foederatisque futurus. In itinere rogatur, ut communis pacis sanciendae causa, Peronae cum rege det colloquendi facultatem. Dum ibi de pace agunt, compertum est, Eburonum exules in patriam rediisse, occupatisque Tungris, provinciam Burgundo infestam reddere. Confestim ille regem inquieti animi per simulationem colloquii, res suas turbare inclamat, eumque velut in custodia asservat. Ludovicus blandimentis pollicitationibusque effecit, apud ducis familiares, ut excusata imprudentia, expeditionis in Eburones socius fieret, vindexque seditionis, quam per legatos ei exciverat. Facile captum Leodium, oppositis iis viribus, quibus virtutem cedere necesse foret. Caedibus incendiis, ruinis foedatur; spoliatur armis, machinis, opibus, viris. Nulli aetati, sexui, dignitati, parcitur: urbs quae CXX animarum milia moenibus contineret, redigitur in solitudinem.

Ludovicus nato sibi Delphino animosior, id coepit agere, ut Carolum attributis ad Somonam amnem oppidis finibusque deiceret. Egit cum Optimatibus, ut iura sibi aut non reddi, aut sordide per libidinemve reddi a Burgundo, conquererentur. Prompta via haec statuendi, fidem conventorum ab ipso violatam. Missus qui ei diem diceret, primum per iram retentus, deinde dimissus.

Lucemburgii magistri equitum occultis artibus factum, ut Fanum Quintini Ambianique Gallis reciperentur.

Reliqua porro aperto bello tentabantur. Frater, regis interea, non sine veneni suspicione, decessit. Aquitania Ludovico se reddidit. Tectior Ludovicus erat, Carolus apertior, liberius intemperantiusque indignationem prae se ferens, Magister equitum utrique suspectus erat.

Studia Francicarum partium ex continenti iam multo ante in Angliam transcenderant, et ipsam suis atque his atrocioribus morbis aegram. Duae factiones iam inde ab amissa Aquitania Normanniaque eam distinebant. Altera Henricum Sextum Regem ingenii mitioris, quam tempora belli postularent, dehonestamentum regiae maiestatis dictitabat. et proelio his, qui ab eo stabant, victis, in custodia habebat. Ab ea Eduardus Plantageneta, Richardi ducis Eboracensis filius, Eduardi III abnepos, rex salutatus, sororem Burgundioni caelibi despondit. Margarita regina Henricum captivum proelio victrix liberavit, Eboracensem securi percussit. Sed victor altero proelio, quo pleraque Britanniae nobilitas occidit, Eduardus rex rursus Henricum in vincula compegit, prout supra indicatum. Et hoc parum malorum visum. Pristina recrudescunt. Comes Vervicus, acerrimus nuper hostis Henrici sexti, repente ab Eduardo IV, cuius summus modo propugnator fuerat, defecit. Acie victus, transmisit in Franciam, ne a Franco rege adiutus, ad instaurandum bellum, redire in patriam posset, Burgundionis classis observabat. Sed disiecta classe tempestatibus, Vervicus auxiliis Franci subnixus, Henricum e custodia educit, collatis signis Eduardum fundit fugat. Pulsus, ad Burgundionem sororis virum traiecit, qui simul et reconciliationem tentat, et occulte restitutioni necessaria parat. Igitur Eduardus prius Angliam classe tenuit, quam hostis eum solvisse suspicaretur. Pugnatum, caesus Vervicus. His de regno inter Anglos contentionibus, permulta cruentaque proelia facta. Cecidere plus sexaginta summi proceres, amplissimae regiae cognationis, non pauci extorres. Horum nonnulli ne ausi quidem aperire quinam essent, vitam mendicitate diu tolerarunt. Eduardus IV. rursus rerum apud Anglos potitur. Henricum, et uxorem quod bellum instauraverat, in carcere exstingui curat. Periscelidem Burgundio sumit,


page 562, image: s562

ordinis apud Anglos regii insigne. Pater Burgundionis anno MCCCXXX Velleris aurei ordinem, in Isabellae Lusitanicae nuptiis, condiderat. Rex Francus alium divi Michaelis instituit, idque insigne ad Britonem misit.

Burgundio, Eduardo ope sua in regnum restituto, habere se ratus, quem Franco regi opponeret, novi belli maiorem molem suscepit. Arnoldum, Geldrum ducem, adolescens filius, Adolfus nomine, in carcerem miserat, iuraque popularibus dabat. Eo pulso Carolus imperium seni restituit, ab eoque ob id meritum haeres instituitur, exherede filio. Tanta ditione praeter spem auctus, alia parte Comitatum Feretanum pignori accepit a Sigismundo duce Austriae, Augusti fratre, Helvetiis infenso. His tam inter se longinquis inductus opibus, multo maiorem concepit animo spem, quicquid terrarum inter hos duos iaceret dominatus, sui arbitrii faciendi. In Treviris caesarem convenit, illata mentione filiae Maximiliano Caesaris filio despondendae. Illam enim in tantas opes successuram, appeti ab omnibus, a nullo dum haberi cupiebat. Ceterum cum contenderet, ut Rex aut Vicarius interea imperii crearetur, deprehensa cupiditate, Fridericus, eo ne valere quidem iusso, repente discessit. Non tamen ob id Carolus conatu destitit. De pontificatu Agrippinensium contentio erat: pulsum ab adversariis Rupertum Palatinum restituere Burgundus nitebatur, foedere ac cognatione iunctum. Caesar indigne passus, res Germanicas ducem externum ad se evocare, conventum gentis habuit, auxiliaque Novesium misit, quod oppidum Coloniae propinquum Carolus oppugnabat. Dum ibi haeret dux, sedendoque Caesar victoriam de feroci hoste reportaturum sperat; Ludovicus quoque novos in ducem hostes excitavit, et iungendarum et disiungendarum amicitiarum efficacissimus artifex. Occiso ab Helvetiis Hagenbachio, Caroli praefecto, pervicit, ut Sigismundi ea gens sponte ad imperium rediret, foedusque insuper fieret, quo Sigismundus et Suitenses ad mutua auxilia obstringerentur.

Renatum iuniorem induxit, ut Lotharingiam, velut avitum patrimonium, bello repeteret. Tandem et ipse quaedam Caroli oppida capit. Vicissim sollicitante Carolo, Eduardus Calesium traiecit, auctorque per oratores duci erat, ut Novesium omitteret. Aegre Carolus Pontificis Max. auctoritati cessit, qui tum Sixtus IV. erat, ut crematis castris abscederet. Ferunt explicatis ad statariam pugnam utrisque aciebus, procerum quorundam Belgicorum opera, de nuptiis inter Maximilianum Caesaris filium, ac Mariam Caroli heredem rursus agi coeptum, proclamataque ob id subito pace, cruentum bellum in optatissimi spem coniugii desiisse. Rupertus postmodum in carcere mortuus, Hermannus Landgravius Hassorum Episcopen sortitus est. Soluta obsidione annua, Carolus Renato facessit negotium, Lotharingas res Francicis anteponit. Profectus ad Anglum modico comitatu, Quintinum velut a magistro equitum tradendum, invadi ilico suadet. Sed cum id parum succederet, Anglus legatos de pace facile admisit, filiam Delphino despondit, Aquitaniam ei dotalem stipulatus, indignante supra modum Burgundo. Fides interim Magistri equitum (Franci Constablium vocant) nutabat, fortunam, non causam in consilio habentis. Ludovicus Rex, excusantibus eum legatis, inconsiliis, inquit, capiendis tali capite opus esset. Sed truncatum intelligebat. Itaque Carolus rexque simul, in perniciem hominis ambidextri, ac bellorum cupidi incubuere. Carolus Nancium tunc obsidebat, cum placabiliorem eius iram ratus Lucemburgicus, vel Sancto-Paulianus Comes, supplex ad eum se recepit. Postulabat rex supplicium de eo sumi, ut convenerat. Carolus propinquitatem excercitus regii veritus, tradidit supplicem, quod mox,


page 563, image: s563

deditione a Nanciatibus facta, infectum frustra exoptabat. Igitur Lutetiae de eo capitis exacta poena: neque quicquam posthac prospere Carolo cessit. Bellum Helveticum suscepit, Helvetiorum auxiliis a Sigismundo Comitatu Feretano spoliatus. Deprecabantur illi vim, lacessitos se iniuriis sumpsisse arma, pluris inquiunt, sunt equitum tuorum calcaria quam patrium nostrum solum. Dicta Carolus aspernabatur. Parat exercitum validissimum, quantumque aetas illa vix viderat. Lausanam prope sine certamine capit. Granosone plus quingentos Helvetios reste suspendit. Apparuit tunc genti, quo cum hoste sibi res foret. Tanto furore, cum eo conflixere, ut funderent, fugarent, castris, impedimentis, machinis exuerent. Granonem recepere: Burgundiones ibi inventos restibus sublimes tollunt, pari mortis foeditate.

Reparat bellum Carolus, Murtiam obsidet. Renatus extorris Helvetiis se iungit. Hi prostrati in genua, Numinis ante omnia auxilium poscunt. Vincitur iterum Burgundica acies. XXX Virorum milia sternuntur, vinci animo Carolus, nisi moriens, non potuit. Renatus Lotharingiam recepit, summa popularium voluntate. Carolus cum fortuna pariter hiemeque ipsa pugnaturus, obsidet denuo nancium. Antea fusus fugatusque erat, hic occiditur, ineunte anno eius saeculi LXXVII. Princeps cetera omnia, si ambitionem excipias, egregius.

Fuit deinde Eremita, qui Carolum se mentiretur, septennemque paenitentiam vovisse, ob temere suscepta bella; qui ob id a permultis visitatus, tandem ne agnosceretur, se subduxit. Renatus adnitente etiam Arausiensi principe, pauco tempore totius Burgundiae potitur, nomine regis Ludovici, qui Perona, Monstrolio aliisque oppidis captis, Atrebates quoque in ditionem redegit, pertinaciter Mariae Caroli filiae adhaerentes. Ideo translati in interiorem Franciam sunt; urbs novis colonis repleta, Franciaque nominata est. maria Maximiliano, Caesaris filio, viginti et duos, annos nato nupsit, reclamante frustra in Comitiis Francofurtensibus Ludovico rege. Cum Arausiensi avitus non redderetur dominatus, multi eo auctore a Ludovico defecere, quo bello Francus sex Helvetiorum milia perpetuo alere stipendio coepit. Plura oppida auro pollicitationibusque, quam vi militari expugnavit.

Undecim diebus antequam dux Burgundiae caderet, Galeatius, dux Mediolani, in templo ab Andrea Lemponiano cive suo, ob ereptum ei fundum occiditur, relicto filio admodum puero. Exinde rerum administratione obortis certaminibus, Robertus Severinas, ducis consanguineus, domo exactus, ad Francum regem venit, ad res Italicas affectandas eum impulsurus. Eam provinciam abnuit rex, praedicans documentis compertum, Italiam a Francis teneri non posse. Florentiam a Sixto Pontifice et Ferdinando impugnatam, non armis, sed consilio iuvit. Simul ad verecundiam terroremve Pontificis, de pragmatica sanctione restituenda Concilium Aureliani habuit, ne ob Romana diplomata aurum e Francia exportaretur. Itaque Pontifex, et illo et Turcico metu perculsus, ius sacrorum Florentinis reddidit, pacemque indulsit. Genua, velut Euripi agitata aestu, modo Mediolanensi subdita, modo libera sub ea tempora fuit, Spinolis, Doriis, Severinate, Flisco ad surarum factionum arbitria plebem trahentibus retrahentibusque.

Maiora Graecorum et orientis mala fuere isto saeculo. Mahumetes, repressis Venetis, omnes vires in Alexandrum Epiri ducem effudit, qui fortissime hactenus paternum defenderat principatum, maritimis praesertim munitionibus se tenens, unde, cum res ad extrema venisset, in Italiam pateret traiectus. Quare cum tueri se ultra non posset, in Italiam evectus, omnes ad bellum Turcis


page 564, image: s564

inferendum inflammat, facturus utique operae pretium, nisi febris eum praematuro leto demersisset. Veneti interea acriter cum Turcis depugnabant. Si qui Graecorum defectionem pararent a barbaris, prompte [orig: prompti] iis aderant. Ludovicus Canalis, Classis Venetae praefectus, Oenum occupavit et diripuit. In Macedonia per legatum feliciter rem egit. Ad Imbrum Turcicae classi occurrit: sed explorata eius magnitudine, deflexit Scyrum. Ferox hostis mox Euboeam petiit, excisisque duobus sub primum appulsum oppidulis, Chalcidem oppugnavit. Tanta ibi caede circa muros dimicatum, ut XL hominum milia castra Turcica desiderarint. Ad postremum, quia Veneta classis iam in conspectum urbis venerat, Mahumetes, satraparum consultu, a nocturna diurnaque oppugnatione nihil remittens, perrupti munitiones. Saevitum sine discrimine in omnem sexum et aetatem. Ferunt. praefecti filiam, corpore animoque praestantem, mori maluisse, quam tyranni explere libidinem. Insignis ea insula Turcicae tyrannidi subditur.

Nondum bellandi consilium Usumcassanes exuerat. Armeniam ingressus, Tocatam urbem eius provinciae maximam populatur. Iustufzes Begus in Carmaniam irrumpit. Europaeos hortatur, ut manu facta simul Turcas invadant. Avintes Asiae maritima vastata, multae urbes captae. Reliquis surdis cecinit. Mustapha, qui patris nomine iis locis praeerat, Iustufzen proelio captum Byzantium misit. Mox Mahumetes ipse comitatus Baiazete, Mustapha, et Zeme filiis, octoginta bellatorum milia adversus parthos ducit. Usumcassanes ex insidiis adortus Turcicum Beglerbegum (id principi principum, qui toti Asiae vel Graeciae praeest, nomen) cum maiori eum exercitus parte occidit. Sed dum incomposito agmine fugientes insequitur, in tyrannum ipsum incidit, ubi acerrimo proelio, tormentis praesertim aeneis victus, amittit filium et impedimenta omnia; arreptaque fuga ad sua tuenda recedit. Meliori marte Ioannes Castriota, Scanderbegi filius, Scodram urbem tutatus est. Ingenti accepta clade, Solimannum Bassam repulit in Moldaviam, ubi is a principe gentis Stephano fusus fugatusque est, anno eius saeculi LXXV. Sequenti missis XX militum milibus, Capham, Genuensium in Taurica Chersoneso urbem, proditione cepit Turca, Tartarosque vicinos subegit, a Matthia interim Hungaro Sabbatia castello spoliatus. Cum ergo Stephanum Moldavum debellare cogitaret, Turcas simul Tartarosque concitat. Stephanus solo Dei subnixus auxilio, ex insidiis lacessit Turcas, commeatum intercludit; acie inferior subducit se quidem, sed Turcae interim lue etiam correpti domum abire compulsi sunt. Infelices quoque eisdem in Peloponnesum et Hungariam expeditiones susceptae. Duces Matthiae regis multa Turcarum milia cecidere: Scodra demum fame subacta, manus dedit, cum Castriota sibi, suisque salutem pactus, omnibus cum facultatibus inde emigrasset. Venetus cum Turca pacem fecit. Non contentus eo sucessu Barbarus, ingentes in Hungariam copias ablegat, quas proelio inopinato acerrimoque aggressus Rex Matthias delevit, caeso duce Isabego. Nihilo felicior Rhodi oppugnatio fuit. Tres continuos menses tormentis variisque machinis urbs quassata, Petro Danbussione, magistro militiae, acriter eam tuente. Virtus Rhodiorum militum tanta enituit, ut Mesites Bassa, amissis circiter XXX milibus, turpiter refugeret domum. Itaque furorem Mahumetes in Italiam vertit, Hydruntem Apuliae armis cepit. Archiepiscopum urbis serra dissecuit lignea, multosque mortales omni crudelitatis genere excarnificatos peremit. Trepidatum tota Italia est. Cardinales iam ad fugam se comparabant, Xystus vel Sixtus IV, qui in Laurentium et Iulianum Medices, superbiae eius adversantes, coniurationem tunc inierat, eaque parum feliciter peracta, Florentinos bello vexabat,


page 565, image: s565

eo terrore consternatus, pacem hostibus dedit. Mox vero mors tyranni Turcici ex veneno consecuta, dum in Natoliam proficisceretur, permagno Italiam metu liberavit, anno imperii eius XXXI, a capta Constantinopoli XXVII. Subegerat Byzantinum et Trapezuntium imperia, regna quattuor, Syriam, Peloponnesum, Armeniam, Sclavoniam, Provincias ademerat Christianis XX, urbes CC.

Romanam tunc cathedram, qui tenebat, Sixtus IV, olim Minor, nihil unquam praeclare in Turcas gessit. In suos indulgentissimus affectu, multa praeter ius fasque egit. Fridericum Feltrium creavit Urbini ducem. Morte Mahumetis, et receptae Hydruntis nuntio animosior, Venetis favere coepit, Herculem Ferrariensem atroci tunc bello petentibus, volens ex Herculis calamitate, Hieronymi Riarii, cognati sui, potentiam amplificare. Sed foederatorum Italiae principum sollicitatione mutatus, subito adversus Venetos stetit, quorum cum iam fractae contusaeque vires viderentur, Ludovicus Sfortia a sociis discedens, aequissimam eis pacem, invito Sixto attulit; Sixto ex dolore animi et podagra mortem approperavit anno MCD LXXXIV. Liberalissimus hic idem fuisse et quaestuosissimus dicitur. Primus Pontificum nova instituit collegia, quae non nisi pecunia emerentur; coniecitque velut in compedes aulam Romanam, sublata omni industrii et laboriosi ingenii sollertia, cum venderet officia, gratuito antea doctis et probis viris tribui solita. Ianiceros et Mamaluchos milites instituit, qui Turcarum exemplo praetorium eius munirent, certosque adstipulatores, sine quibus nullae tabulae conficerentur. Ex iis Mamaluchos et adstipulatores, qui ei successit, Innocentius VIII abrogavit. Sixtus veteribus novas sollemnitates adiunxit, ut conceptionis et oblationis mariae, Annae, Iosephi, Francisci. Urbem velut e lutea lateritiam fecit. Bibliothecam in Vaticano palatinam, advectis ex omni Europa libris, construxit, certosque proventus, unde plures emerentur, assignavit. Id praecipuum Pontifice dignum operatus est. Sed et nobile aedificavit lupanar, nonnihil emolumenti ex meretricio quaestu aerario suo accumulans.

Ad eum visendum, conficiendamque in Italia pacem, iter arripuit Christianus Daniae, Sueciae et Norvegiae rex, cum anno sequenti Iubilaeum indixisset Sixtus, tempusque illud, prout et antecessori visum fuerat, quinto quoque et vicesimo anno celebrandum ordinasset.

Igitur monemur re notissima, ut Septentrionis intermissam historiam repetamus.

Dani, cedente Erico, Christophorum Bavarum, Ioanne Palatino et Sophia, sorore Erici regis, genitum, evocaverant in regnum, anno saeculi decimi quarti tricesimo nono, diademate ornandum, cum trium Borealium regnorum consensus accessisset. Anno quo appulit Christophorus, Vandalicarum urbium piratae Bergas Norvegiae, insultu captas, diripuere. Rex novus, omissis bellis, Carolo Canuti, Magistro equitum apud Suecos, Finlandiam Olandiamque permisit, Adolfo Holsato Slesvicensem principatum ad pontem usque Coldingensem, Erici regis patrueles Dania dimovit. Ineuntes regni curas aggravarunt agrestes per Cimbriam, qui Erici exulis incensi litteris, Escillum Brocium, duodecimque primariae nobilitatis viros per tumultum occidere. Christophorus acie devictos rebelles poenas pendere seditionis coegit. Coronatus a Suecis, traiecit Gothlandiam, avunculum ibi regem invisurus, cui exinde naves spolianti onerarias minus succensuit, perhibens indulgendum exuli, unde viveret, commeatum. Ab eo reversus, naufragii periculum scapha arrepta vix evasit. Upfloae a Norvegis, tandemque Ripis a Danis coronatus, de nuptiis coepit cogitare. Duxit Dorotheam Brandeburgicam,


page 566, image: s566

Ioannis Marchionis filiam. Triennio post obiit. Exuvias Roscildia habet.

Deligendus ergo rex erat, qui latissimas septentrionis provincias pacifico sceptro gubernaret. Erant e Danica nobilitate, qui id decus haud obscuris vortis indigenae cuidam servari poscerent. Sed eo in consilio, praeter aemulationem procerum, consensus etiam vicinarum gentium timebatur. Suecia statim praevaricata pactum, de trium regnorum coniunctione, e suo corpore regem assumpsit Carolum Canutium. Dani ad Adolfum respiciebant Holsatum, vicinas Nordalbingiae ditiones ex infestis dudum, amicissimas regno facturi. Renuente propter aetatem Adolfo, Christianus Oldenburgicus, veteri ac nobili domo Comes, Hedvige germana Adolfi genitus, eique pro filio educatus, quem multae corporis animique virtutes ornabant, rex Daniae Norvegiaeque adsciscitur, Dorotheamque reginam ducit. Hoc matrimonio abolitum Danicae regiae opprobrium, quae sterilitatis incommodo percussa, intra annos XC nullum heredem masculum tulerat. Dorothea intra annum enixa Olaum, eoque parum vitali, Ioannem et Fridericum, longam sceptris borealibus posteritatem divino munere daturos.

Christianus deinde Gotlandiam, Erici refugium, vi capit, Adolfi avunculi armis adiutus. Wisbu, florentissimum quondam insulae emporium, disicit. Gravissimis, quibus [orig: queis] Prussia laborabat, bellis, imploratus se non miscet. Olaum Nicolai, Bergensem in Norvegia praefectum, neque sibi satis fidum et Vandalicis negotiatoribus molestum, cum circumsistens Saxonum multitudo, simulque Episcopum loci interemisset, mitior in auctores visus est.

Carolus Canutus, ne idem sibi a Suecis, violenti pertaesis dominii accideret, collectis clam thesauris, in Prussiam se recepit. Itaque Christianus Sueciae, volente procerum senatu, potitur: cumque biennio post Adolfus, Sclesvicensis familiae ultimus, vitam sine prole finiisset, Sclesvicensem ducatum, regni Danici feudum, sibi ut proximo heredi asserit. De Holsatia maior erat quaestio, quod more Teutonici imperii, cuius ea terra pars est, ad masculam propaginem crederetur pertinere, superessetque Otho Scaumburgicus, Adolfo agnatione, quamquam remotiori iunctus, qui octo conspicuus filiis avitam hereditatem postulabat. Nobilium plerique defensorem quaeritabant, trium regnorum potentem; alii masculae Comitum stirpi adhaerescebant. Repertum transactionis remediu8m, magno Holsatiae bono. Placati auro Scaumburgici omni in Holsatiam iuri renuntiarunt; Mauritius et Gerhardus, fratres regis, pacti et ipsi pecuniam sunt, ut solida regi, eiusque posteris, Holsatiae possessio foret. Pinnenberga, Hatzburgum, Barmsteda, vetus Scaumburgensium inde a morte Adolfi Wagrii ditio, Othoni eiusque filiis relicta. Holsatiae praelati, nobilitas, civitates, viri, cum iusiurandum Christiano, designato iam principi, dicerent, insignibus ornantur privilegiis, inter quae et illa, ut indigenae Remp. regant, Sclesvicensi ducatui Drostus (sic vicarium appellabant) Holsatiae Marscalcus praesit, nec divellantur hae provinciae, nec arma cogantur extra limites ferre. Hamburgum, ut antiquissima Stormariae Civitas, fidem Christiano regi datis dextris sanxit, dominum eum suum successoresque legitimos Holsatiae rectores appellavit. Rex Marinum Pontificis legatum, qui oves trium regnorum totondisset, id est, argento emunxisset, portione privavit lanae. Reliquum exactori mercatores, mercibus involutum edocti, surripuere. Ita praeda iniuste parta, haud multo meliori iure distracta est.

Mox exactiones Suecicum tumultum excitarunt. Proceres praefecturas alienigenis dari, plebs regem diutius abesse questa, in seditionem exardescunt. Pugnatum


page 567, image: s567

maiori regnorum clade; Carolus Gedano ad sceptrum revocatur. Sed paulo post, desiderata suorum integritate, sponte se abdicat regno: Archiepiscopus Upsaliensis semel motam loco fidem Suecorum, difficulter Christiano restituit. Interquiescente hac tempestate, aliam Gerhardus, regis frater, in Nordalbingia movet, pro administratore principem segerit, gravis nobilitati, popularis vulgo. Igitur accusatus, Segebergae detinetur, donec persoluto ei auro provinciis decederet. Intervenit Anglicanum bellum, cum nec stipendium, proavo Christiani Henrico ferreo debitum, exsolveretur, insuperque Islandiae praefectus caesus ab Anglis esset. In eo Vandalicae civitates ingens damnum ab Anglis passae, compositionem demum octavo anno Traiecti obtinuere. Plus negotii cum Suecis fuit, qui duce Ivaro Axelio, arces a regiis insessas oppugnabant. Clade fracti, Lubecam veniunt, de pace agunt. Rex Carolum Canuti decedere regno iubet, tubam seditionis ablaturus. Cum id passuros se Sueci negarent, infecta pace disceditur. Rex angustias Suecicas nivis tempore ingressus, cum enotuisset consilium, magnam pertulit cladem. Surrexitque iterum Gerhardus, ac popularitate sua Eidoranos, Frisones, Marososque Crempenses et Wilstrios in sua verba adigit. Visis deinde, quibus impar erat, armis regiis, deserit quos animaverat. Plebs aegre ad renovanda regi sacramenta compellitur. Capiti seditionis Henningo Wolfio latibulum Dithmarsis fuit, dudum praedas agere e vicinis sueta. Christianus rex Orcades insulas Iacobo II1 Scoto, elocata filia, dotales addixit, donec persoluto nuptiali auro redimi Norvegis possent. Scoti omne ius Orcadum ad se transiisse contendunt. At continuator Hectoris Boetii I. Ferrerius, qui vidit tabulas, L milibus florenorum Rhenensium redimi posse insulas confitetur.

Secutum regis ad limina Apostolorum (ut loquuntur) iter, LXXIV eius saeculi anno, cuius multi scriptores meminere: uti et Simonis pueri Tridentini, in quo Iudaei omnes Christi cruciatus renovarunt. Conventus Imp. Fridericus, Dithmarsiam cum Holsatia Stormariaque coniunxit, inque unum ducatum vertit, edito super ea re diplomate. Loquente apud Romanos multa per interpretem rege, Sixtus nullas tanto in principe litteras mirabatur. Magnifice ubivis exceptus rex, Carolum Burgundum cum Caesare frustra reconciliare laboravit. Domum reversus, ad Suecorum tergiversationem exstincto Carolo Canuti, nulli iam regi, sed Senoni Sturaeo, sorore Caroli genito, ut gubernatori parentium, connivet, temporum occasiones speculatus. Ioanni interim filio Christinam, Ernesti Saxoniae Electoris filiam, maximo apparatu iungit. Indicto Reinholdesburgi conventu, Dithmarsis Augustales insinuat litteras, suumque agnoscere imperium praecipit. Illi inde a Friderici I. aevo Bremensi se subiectos Ecclesiae, respondent, Caesarem de alieno largitum. Rex in speciem hoc praetendi certus, quod aliis interea Dominis Dithmarsi paruissent, cogitare gentem de sua salute iubet, recisisque, quas magnates Holsati postulabant, usuris, regressus Hafniam, carnem exuit, anno regni XXXIV. Rex omnium suffragio iustus, moderatus, septentrioni perutilis, solo Ioanne Magno, Upsalensis Ecclesiae Pseudomysta contrasentiente, Danicarum odio partium, quod nimium quidem ubique prodit.

In regna Daniae et Norvegiae haud dubius successor, Ioannes, natu maior filiorum Christierni erat. At Sueci, Helmstadium exciti, ut ex foedere prisco, trium concordiam regnorum restabilirent, simulatione Stenonis Sturaei, quem gubernatorem assumpserant, corrupti, Danorum spem frustrabantur. Ioannes cum Friderico germano, ditionem Sclesvicensem et Holsaticam aequo iure divisit. Post reliquos Stormaros, etiam Hamburgenses ab utroque principe in fidem


page 568, image: s568

accipiuntur. Sic denuo Holsatia, contra quam constitutum initio fuerat, in partes distracta, nobilitas utrique fratri iuramentum dixit. Ioannes, imperatis in vomerem binis aureis, grande aes alienum, quod pater emendis ducatibus conflaverat, fideliter dissolvit. Octogesimo tertio eius saeculi anno, Hafniae sacratur rex Daniae a Ioanne Laxmanno, maximo regni Antistite; apud Nidrosios Norvegiae Steno quoque Sturaeus Calmariae tandem regium Ioannis nomen comprobavit, modo rimam haberet, quo defectionem pro tempore renovandam tegeret. Ea erat adiecta electioni conditio, ut rex Sueciae Ioannes aes parentis alienum dissolveret. Mox enim incusans neque id fieri, neque Gotlandiam Suecis reddi, novis Sueciam factionibus implevit, Ivarum Axelium Gotlandia Oelandiaque insulis deicere conatus. Quod periculum animis expendentes Dani, educta classe, Gotlandiam, tradente Ivaro, repetunt, Stenonemque fidem regi novare compellunt, quam nihilo sanctius ille, atque ante datam coluit, foedere insuper occulto, Vandalicas sibi devinciens civitates, nihilque exinde sacri aut profani habens. Tandem, cum indictis iterum comitiis praesentiam suam subtraheret fraudibusque omnia misceret, in apertum bellum, quo plurimum humani sanguinis fusum est, erupit discordia, multis Suecorum procerum perfidiam viri detestantibus.

Eo tempore enitebant Domitius Calderinus et Rodericus Santius Romae, Marsilius Ficinus Florentiae, reliqua in Italia Angelus Politianus, Philippus Beroaldus, Hermolaus Barbarus, Hieronymus Donatus, Georgius Valla, Franciscus Philelphus, Ioannes Annius Viterbiensis. Nicolaus Helveticus Undervaldensis multorum annorum inedia et praedictionibus inclarescebat.

In Germania Rodolfus Agricola, Conradus Celtes, primus e Germanis Poeta laureatus, Ioannes Reuchlinus, qui et Capnio, Hebraismi instaurator, Dionysius Carthusianus scripturarum interpres, Ioannes de Monter regio Astronomus. Ioannes Wesselius Pontificiorum Censor errorum, Moguntiae damnatus: Petrus Uxamensis Toleti. Academiam Ingolstadiensem anno LXXI Bavarus, Tubingensem anno LXXVII Eberhardus Wittenbergicus excitarunt. hartmannus Schedel historiam contexuit.

Sixti IV locum implebat Ioannes Baptista Cybo Genuensis, Innocentium VIII vocarunt. Is innatam avaritiam dicteriis scommatibusque solitus velare. Liberos ante Pontificatum susceptos ad summos honores provexit. Ursini sub eo et Columnenses atroci se bello laniabant, quod alio graviori ipse interpolavit.

Aquilanos enim, opulentam Civitatem, suo adiungere imperio cupiens, adversus Ferdinandum regem eos tuendo, cruentum tumultum excivit. Venetos, et Columnenses adscivit socios, Insubres, Florentini, et Ursini regem sequebantur. Caedibus incendiisque saevitum. Alfonsus, Calabriae dux, Latium hetruriamque, captis direptisque oppidis, foede laceravit. Tandem Innocentius, relicta Aquila, ut aerario consuleret, damnum bellicis impensis acceptum, institutis venalium officiorum collegiis, resarsit. Ferdinandum, ob negata sibi tributa, anathemate notatum exautoravit. Zemem Mahumeti filium in custodia habuit, ingenti ob eum a Baiazete fratre auro cultus. Id ita accidit:

Byzantii morte Mahumetis tumultuatum, partesque in contrarias itum fuerat, aliis Baiazetem stirpis maximum patre nondum Imperatore, aliis Zemem vel Zizimum eodem iura dante natum, ad imperium vocantibus. Cum abessent ambo, Baiazetis filius in regia sede locatur, dum pater advolaret. Baiazetes ergo Byzantium, Zemes Prusiam occupavit Bithyniae. Baiazetes, revocato ex


page 569, image: s569

Apulia exercitu, Neapolitanis recuperandi Hydruntem ansam praebuit. Matthias Hungarus Turcas ultra Danubium removere annixus, importuna Caesarianorum irruptione revocatur. Quare Viennam expugnavit, totamque subegit Austriam, ab Alberto demum Saxone fractus, ut pacem amplecteretur. Baiazetes interim cruento fratrem proelio devicit in Bithynia, qui pulsus procul in Syriam, atque inde per Arabiae deserta in Aegyptum se contulit, fidem Sultani implorans. Ab eo perhumaniter exceptus, cum a fratre nihil aequi impetraret, spem concepit, vicinos Turcis Satrapas ad sese defecturos. Apud Cilices invenit auxilium, sed maximis impar viribus, descendit in maritima Ciliciae, fideque publica ad Rhodios traiecit. Rhodii honorificentissime exceptum in Franciam transvexere: a Ludovico rege Innocentio petenti transmissus est.

Provincia tum ad Francos devenit, stemmate Andegavensium exstincto. Maximilianus Romanorum rex dictus Francofurti, Francos in Morinis acie profligavit. Maria eius coniux delapsa equo, per venationis studium, occubuit, relictis Philippo et Margareta parvulis. Ex eius morte Maximilianus in Belgio parum auctoritate valebat. Margareta trimula Delfino despondetur, doti adscriptis Atrebatibus, et comitatu Burgundiae. Delfinus, exstincto paulo post patre, tertium decimum annum agens, praeesse regno haud poterat. Latine eum scire pater vetuerat, praeter illud unum: Qui nescit simulare, nescit regnare, Sorori regis et duodecim paribus Res pub. commissa. Decesserat et Eduardus IV Anglus, Henricus VII gener eius e Britonia, ubi exulabat, furtim elapsus, Richardum tertium, Eduardi regis, soceri sui, fratrem, qui matri propriae adulterinum impegisset concubitum ex eoque Eduardum susceptum iactasset, necassetque eius filios, sub signis occurrentem proelio vicit, occidit, ac eo regno potitur.

In Hispania Elisabeta vel Isabella, Ioannis II Castilionensis filia et haeres, castiliam secum dotali nomine ad virum Ferdinandum traxit. Lusitanorum magna pars ad Alfonsum Galliciae regem inclinabat, unde factum, ut universa terra gravi exarserit bello.

Post varias hinc inde acceptas illatasque clades, in Numantino agro vincitur Alfonsus, speque omni occupandae Castiliae deicitur. Ferdinandus iam late Hispaniae imperans, plurium annorum bello Maurorum opes in Baetica (quae nunc Granata dicitur) oppugnavit, ac postremo totius regni viribus, cum Isabella coniuge connixus, anno eius saeculi nonagesimo, regnum barbarae gentis in ea terra funditus evertit, Mele seu Baudele Maurorum rege cum urbe regia in potestatem redacto, anno circiter DCCLXX, quam Saraceni Hispaniam invaserant. Inquisitionis officium exinde in Mauros Iudaeosque institutum. Ferdinando Catholici nomen datum. Centum viginti quattuor milia familiarum migrare Hispaniis iussae. Ex eo tempore gens Hispanica multo per orbem illustrior facta, altero velut orbe terrarum, Hispanorum regum auspiciis, gentibus patefacto. Christophorus Columbus Genuensis naucleri cuiusdam naufragio edoctus, incognitas latere occidentali in Oceano terras, primus omnium classe rem tentare ausus est, anno MCCCCXCII. Cum Fortunatas insulas (Canarias vocant) tribus navibus tenuisset, inde centesimo, quam Gadibus solvisset die, Leucaias inter Cubam et Floridam insulas attigit: Mox Hispaniolam, aliasque regiones lustrare coepit.

Fridericus sub haec Imperator Maximilianum filium, a Brugensibus Flandris captum, praecipua usus Alberti Saxonis opera, liberat. Albertus, Hector dictus Teutonicus, non Brugenses solum ad deditionem compulit; verum etiam Eburones, Sicambros, Batavos, novenni bello attritos, Maximiliani agnoscere coegit imperium. Frequens iis proeliis rex ipse interfuit, ducemque suum


page 570, image: s570

Frisonum provincia remuneravit. Eoam vero Frisiae partem Ulricus Nordanus, empta ab Hamburgensibus Embda, tenebat, Comitis titulo ab Imperatore Friderico fatis vicino exornatus. Fridericus enim anno imperii LIII, ex carcinomate desecto crure, decessit Lintii, pacis et otii, quam Res publica ferret, studiosior. Africa (inquit Langius) amissa, Asia sub iugum missa, Europa, eo imperante, adeo in angustias coacta, ut fidem, qua totus pridem personabat orbis, exiguus occidentis, incomtusque hirti septentrionis angulus vix audeat tuto profiteri. Triennio ante obierat Matthias rex Viennae, cum litteris simul armisque Pannoniam exornasset: a cuius excessu Maximilianus Austriam recepit. Ladislaus, Casimiri Poloni filius, Bohemiae Hungariam adiunxit. Anno XCI Carolus VIII Francus Rex, Margaritae, quam impubis ipse impuberem sibi desponderat, repudium dedit, Britoniaeque heredem, Maximiliano pactam, suo toro applicuit, gemina in Maximilianum iniuria, cum et filiam eius aspernaretur, et praeriperet sponsam.

Baiazetes variam expertus sortem est, fratre pulso. Moldaviam a Walacho adiutus subegit, a Sultano Aegyptio multas in Cilicia pertulit clades. Tharsum, Adanem, larandam, multo sanguine Aegyptius expugnavit. Cum bellum utrinque maximis esset viribus gestum, modestior tandem Baiazetes Oratorem Aegyptii humaniter habuit, pacemque restitutis sibi Tharso et Adane fecit. Deterior Barbaro Alexander VI, Rodericus ante Borgia, Pontifex fuit, qui emptis Cardinalium suffragiis, quos auro corruperat, ut dignitate potiretur, potitus ea suffragatores exitio dedit. Tam impudenter nundinatus sacra, ut versu notaretur:

Vendit Alexander claves, altaria, Christum.
Vendere iure potest, emerat ipse prius.

Pessimo tamen saeculo doctissimi effloruere viri, Ioannes Picus Mirandulanus, Ioannes Trithemius Spanheimensis, Antonius Coccius Sabellicus, Iacobus Philippus Bergomensis historiarum scriptione insignes. Rostochienses interempto collegio canonicorum, quos Magnus et Balthasar principes introduxerant, praeposito Thomas Rhodio, plurima civitati suae incommoda accersivere, quae auro tandem et deprecatione humili sublata sunt.

Iacobus Usumcassano genitus, cum veneno ab impudica uxore peteretur, praegustare insidiatricem coegit. Quod cum illa fecisset, rex accepto eodem poculo, datoque filio, cum uxore filioque interiit. Ismael Sophus, sororis filius, avitum Persarum regnum recuperavit.

Reddita fuerat et Friderico Austria, avitus principatus: Verum Ladislaus Polonus, Matthiae Corvini apud Hungaros, et Poggiebracii apud Bohemos successor, Hungariam sibi pro peculio asserebat. pactum id impugnabat Maximilianus rex Romanorum, coactoque e Germanis potissimum milite, Belgradum cepit, parumque aberat ut totam Hungariam revocaret ad Austriacam domum. Sed cum milites parum obsequentes haberet, conventum est in conditiones, ut, si Ladislaus e vidua Matthiae regis liberos non gigneret, regnum ad Maximilianum, eiusque heredes devolveretur. Belgradum (Albam regalem vocant) Ladislao receptum.

Poloniam, defuncto Casimiro, patre Ladislai, frater eius Ioannes Albertus, literatum quam armorum melior gubernabat, mox Barbarorum incursionibus affligendam.

Adscribere iuvat Philippi Cominaei, cordatissimi scriptoris, de eius saeculi, quo et vixit, rebus iudicium. Nihil, inquit, praestabilius est mediocri vitae genere, quod qui honeste acquisitum tuetur, is omnium certe est felicissimus. In rebus humanis ita comparatum est, ut nullus fere sit populus, quem non aemulus aliquis


page 571, image: s571

exerceat. Gallis oppositi sunt Angli, Anglis Scoti, Hispanis perpetua quaedam simultas intercedit cum Lusitanis. Italiae principes magna ex parte retinent possessiones, nullo fere titulo, et acerbe suis imperant. Iis adversantur reliquae potentiores civitates, Venetiae, Florentia, Genua, nonnumquam etiam Bononia, Sena, Luca. Aragoniae reges oppugnantur ab Andegavorum ducum familia: Mediolani et Insubriae Vicecomites ab Aureliana domo. Venetis sunt infesti principes Itali et Florentini: Seneses autem et Genuates oderunt Florentinos. Genuates laborant, et sunt divisi civilibus factionibus Fregosiorum, Adurnorum et Auriorum. In Germania magnae sunt inter Austriacam et Bavaricam domum aemulationes, et quae sunt ex Bavariae ducum stirpe natae familiae, inter se ipsae dissident. Austriacis principibus grave est odium cum Helvetiis. Impugnantur a Clivensibus Geldri: et hi valde sunt iniqui Iuliacensibus. Quae sunt ad Oceanum Germanicum et Balthicum mare civitates, bella saepe gerunt cum Daniae regibus. In Germania plurimae sunt arces et castella munita, quae res licentius agendi multis occasionem praebet. Populi Asiae Africaeque, dicuntur inter se non minus quam nos, immo turpius aliquanto dissidere. Nam in servitutem se pertrahunt ipsi, seque invicem nostris hominibus venundant. Et videmus, quam multi quottidie ad Lusitanos deportentur. Itaque nihil est in hac aerumnosa vita praestantius, quam divinum metuere iudicium, et studere in omnibus aequitati, contentumque esse mediocri citae genere: neque defatigari iis curis, quales fere suscipiuntur a plerisque nimia quadam cupiditate et ambitione augescendi. Haec ille, quibus nihil verius, consuevitque Deus excitandis torpentium animis ostentare mundo prodigia. Sic designandae dissidiorum foeditati natum reperio monstrum in Scotia (cuius regem Iacobum in coniurati interfecerant) biforme a capitibus ad umbilicum, inferius unus homo, diversis pugnantibusque inter se voluntatibus, quod XXVIII annis produxit vitam. Prope Basileam lapidem trecentarum librarum de caelo cecidisse prodit Trithemius. Hermannus Risvichus Batavus, cum immortalitatem animae, universamque Christi doctrinam, fabulas esse nugaretur, maluit vivus exuri, quam teterrimas blasphemias retractare, haereticorum stolidissimus.

MAXIMILIANUS I. Romanorum Imp. BAIAZETES II, ET SELIMUS I, Turcae.

MAximilianum unicum e Leonora Lusitana filium, Fridericus pater imperii consortem adsciverat, annuente Electorum collegio. Exstincto deinde Friderico, Maximilianus attritam valde Caesaream dignitatem, varia fortuna XXV annis gessit. Par utrique sorti visus, a magnitudine animi, munificentia, pietatis literarumque meliorum amore, antiquitatis praesertim studio, plerisque laudatus. Viennae collegium Mathematicorum Poetarumque erexit, ubi poetas laurea ornandi facultatem Conrado Celti tribuit. Comitiis Wormatiensibus sedes Academiis singulos deligere Electores iussit. Illis auspiciis Academia Witebergensis in Saxonia a Friderico Electore, anno secundo supra sesquimillesimum et Francofurtensis ad Viadrum, annitente Ioachimo Brandeburgico, anno eiusdem saeculi sexto, effloruit. Nec facile alia aetas plures historia omnique eruditione celebres fudit. Nobilitarunt imperii Maximiliani initia repertae ad Sudetes montes argenteae venae.

Locus a Silvis horridis Schreckenberg dictus, novos exinde nummos praebuit, oppidumque Annaebergam, quod subito effossis e terra opibus auctum est. Prima Caesari in Turcas, croatiam vastantes, expeditio fuit: Sed illi


page 572, image: s572

Christianorum mactatis, pluribus in servitutem raptis, abierant. Croatia tamen in fidem Maximiliani rediit. Mox versa in Carolum Geldrum arma, qui hereditatem, patris Adolfi impietate amissam, multisque annis Burgundo possessam, a genero eius Maximiliano repetebat. Eum fregit Albertus Saxo, qui dextera manus imperii appellari meruit. Philippus Maximiliani e Maria Burgundica filius, Belgarum princeps salutatur. Alberto Saxoni praemium militiae datum a Caesare Frisia, e qua ille nihil fere praeter labores et sanguinem tulit. Nam dum eam feralibus dissidiis fluctuantem subigere tentat, morte intercipitur. Filii Georgius et henricus, quod imperfectam victoriam prosequi anniterentur, cladibus quidem implevere Frisiam, sed semetipsos simul viribus pecuniisque exhauserunt; Frisii alieni, multoque servilis impatientes iugi, in libertatem semet, sed cruento Marte, vindicarunt.

Durius bellum Italiae incubuit. Ferdinandus Rex Neapolitanus, mente subdola, nemini fidus, decesserat anno M CCCCXC IV. Rem paternam susceperat Alfonsus, nihilo gratior Italis quam pater, cuius imitabatur sordes, impietatem, saevitiam, libidines. Francis imperabat Carolus VIII, qui Francisci Britonum ducis filiam, Maximiliano pactam, praeripuerat, Henricum VII Anglorum regem auro placarat, bellum Galliae inferentem. Ei spes ingestae amplissimae, per odia subditorum in Aragones, totius Apuliae, ac per eam Siciliae Graeciaeque occupandae. Favebat iuris species, quod exstincta familia Andegavensium, ultimi ex ea stirpe regis testamento haeres esset scriptus. Incitabant Neapolitani exules, incitabat Ludovicus Sfortia, ut nepotem suum, cui Alfonsi regis filia nupserat, per bellum Gallicanum Mediolanensi ducatu depulsurus. Incitabat initio et alexander Pontifex, Alfonso infensus: qui cum se ei metu Gallorum submitteret, Caroloque insuper tributum offerret, remorari tamen iter institutum, in quod plurimi sumptus effusi erant, nequivit. Carolus paulo XX annis maior, XX peditum, quinque equitum milia in Italiam duxit. Ioannes Nauclerus L milia armatorum ei, praeter aliorum fidem, tribuit. Maximilianus Caesar, oblata sibi a Ludovico Sfortia in coniugem Blanca Maria, corpore animoque elegantissima virgine, ducis Mediolanensis Ioannis Galeatii sorore, exuerat offensam, quam ex intercepta Britonica sponsa conceperat in Carolum. Ferdinandus Hispanus, restitutione Perpeniani et agri Ruscinonensis, Gallis erat devinctus. Itaque a nemine impeditur Carolus: urbes Italicas, novis passim imperiis studentes, sibi adiungit. Ioannes quoque Galeatius, dux Mediolanensis, adolescentulus, seu fato, seu veneno raptus, vacuum Sfortiae patruo locum facit. Petrus Medices Reip. Florentinorum princeps, quod metu adductus Pisas, Liburnum, aliaque ditionis Florentinae oppida, Carolo permisisset, urbe eicitur. Florentini pecunia adiuvant Carolum, oppida ei concedunt sua, quoad Neapolin intrasset. Alexander Romae exceperat Ferdinandum, Alfonsi filium, cum copiis: Sed audito, omnia prospere Carolo evenire, iamque teneri ab eo Viterbium, inops consilii dimittit Neapolitanos, Carolum in urbem, se ipsum Adriani in molem recipit; conscius sibi, quam turpiter solium Romanum adeptus, quanta cum infamia ei praesideret. Sic Romam intrat Carolus, extremo anni nonagesimi quarti die, largitione et promissis corruptus, ne a spurcissimo Pontifice poenas scelerum exigeret.

Inauguratur ibi regno Siculo, Gemum vel Zizimum, Baiazetis fratrem, bello adversus Turcam gerendo usui futurum, ad se traducit. Sed Pontifex petitioni Baiazetis satisfacturus, quicum occultam contraxerat amicitiam, id egit, ut vixdum Neapolin translatus Gemes vitam finiret, non sine perspicuis


page 573, image: s573

propinati veneni notis. Sola arx Neapolis impetum Gallorum aliquandiu sustinuit. Cetera regni omnia ultro Gallis deditionem fecere. Alfonsus rex gnarus, quanto in odio apud suos esset, Ferdinando filio tradiderat regnum, Iovinianus Pontanus abdicationis formulam conscripserat. Nemo enim crudelis vir fortis esse solet. Messanam profectus, abstinentia coepit monastica veteris vitae flagitia piare. Eum Ferdinandus filius, arreptis navibus, celeriter insequitur, nullo fortitudinis specimine edito. Simul Fridericus, frater Alfonsi, qui classe tenebat mare, inglorius fugit. Diceres, Dei nutu, adultos reges ac senes per adolescentem castigari. At sicut per aestatem extremo in septentrione sol ubi occidit, modico post intervallo oritur vicissim: Sic et quae Gallis affulsit fortuna, repente evanuit, Aragonensibus refulsit iterum. Ut enim in summo erant Galli honore initio, ob virtutis opinionem: Sic cognita eorum rapacitate, aliisque flagitiis, foedum sui odium excitarunt. Rex ipse, cum antea bellum spiraret in Turcas, subitaneae felicitatis sensu corruptus, nihil seriae rei agitabat. Nobilitas Italica contemptui erat Gallis, eum rerum successum virtuti suae tribuentibus. Quare cum Alfonsus et Pontifex Venetos, Ferdinandumque et Caesarem de auxiliis sollicitarent, iamque Ludovicus Sfortia metueret Gallos, quos adiuverat, praesertim Novaria spoliatus nuper a Ludovico, Aurelianensi duce, facile ictum foedus est de Gallis Italia exturbandis. Carolus exhausto opibus regno Neapolitano, modica ei pro tempore praesidia imponit; ipse reflectit iter Romam versus, exiturus Italia, priusquam confoederati copias in unum contraxissent. Sed antequam discederet neapoli, Ferdinandus Hispanus Rhegium, extremis in Calabriae finibus oppidum, munierat. Mox Calabriam quoque et Apuliam, adductis e Sicilia praesidiis, Aragones recuperarunt. Novem milia reducebat secum Carolus, quae nec ipsa retinuit integra, cum et Senensibus imponeret praesidium, et Genuam aliquot cohortes mitteret, Florentinos alienavit, non redditis, quae illi tradiderant, oppidis. Igitur Veneti eum et Sfortiani cruento ad Tarum amnem proelio excepere, quo victores quidem Franci, at per Stratiotas Graecos, Venetis militantes, praeda et impedimentis exuti sunt. Morbum, quem Gallicum vocant, Neapoli secum in Galliam miles traxit. Ferunt Hispanos eum ex Africa novoque orbe advexisse. Novariam confoederati obsidebant, quam a Ludovico, qui post Francis imperavit, interceptam diximus, antea Mediolanensibus subiectam. Ibi Gallorum iam duo milia fame interierant: reliquorum miseriis motus Phio. Cominaeus, Orator regis Francorum, omnibus modis id egit, ut pactis indutiis, liceret eis egredi salvis, atque interim pax cum Sfortia et Venetis fieret. Ea confecta fuit sane, sed infida, cum nec Sfortia suppetias Gallis promissas praestaret, sed Ferdinando subministraret subsidia: nec Veneti conditiones admitterent alias, nisi si in Turcam duceret Carolus, et Ferdinando regnum Neapolitanum sub tributo possidendum, relinqueret.

Maximilianus sub id temporis conventum agebat Wormatiae, Eberhardum Wirtenbergicum creabat ducem, iudicium Camerae formabat, Sfortiae Mediolanensi parabat subsidia. Francus rex cum in Galliam revertisset, nihil fere rerum per se ipsum agebat, neque per aetatem cavere sibi satis a deceptoribus poterat. Itaque commeatus subtractionem indignati milites, quo in Italia reliquerat, aut defecere ad Ferdinandum, aut turpes cum eo conditiones pacti, tradebant castella et urbes. nec deerant, qui mera perfidia transirent statim ad hostes. De multis Francorum milibus pauci, iique infirmi remearunt in Franciam. Mox vero et Ferdinandus, cum caietam obsideret, nuperque toro adiunxisset amitam suam, febri vexatus discessit e vita. Horrescit animus Cominaeo ista


page 574, image: s574

referenti, notantique, matrimonia eius generis haud pauca Ferdinandi maioribus contracta. Iam ante eum pater Alfonsus interierat, cuius frater Fridericus rem Neapolitanam arripuit. Sic biennio quinque Neapolis reges exstitere, Ferdinandus, Alfonsus, Ferdinandus, Carolus Galliae rex, et Fridericus, Nec mirum sane, regnare illustribus in familiis calamitates, cum praeter ceteram licentiam vitae, in matrimoniis etiam ius fasque omne conculcant, rati, leges plebeio tantum sanguini latas, se supra omnia divina humanaque iura positos. Igitur in Ferdinandi quoque Hispani domum haud exigua irruit clades. Unicus, qui erat filius, morte rapitur. Nurus, Maximiliani Caesaris filia, fetum edit mortuum. Gener Alfonsus, Lusitaniae regis filius, tertio post nuptias mense delapsus equo, perfringit cervicem. Filia Emanueli, demortui patrueli elocata, partus doloribus exstinguitur. Ita ad Ioannam Philippo nuptam, devolvitur hereditas.

Neque Carolo VIII praereptio alienae sponsae feliciter cessit. Sobolem ex ea vitalem nullam tulit. Ipse cum Ambosae ludentes pila spectaret, apoplexia ictus eo loco, ubi conciderat, nonam post horam exspiravit. Id ei fatum praedixerat Hieronymus Savonarola, hortatus simul in coram et litteris scriptis (quemadmodum Philipp. Cominaeus et legisse se, et audisse memorat) ut Ecclesiam reformaret, nec ad suorum conniveret rapinas et flagitia. Hunc caelestis sapientiae praeconem Florentini in cineres redegere cum sociis, Pontificis instinctu, cuius horrenda flagitia carpebat et tyrannidem. Viro, sanctitate vitae et praedictionibus claro, imputata est dissidii excitatio in Republ. crimen Apostolis, aliisque Christi testibus solitum impingi. Neque vero melior Caiapha Alexander VI, Pontificiis historiographis testibus. Primum Cardinales, a quibus Pontificatum emerat, varie ab eo damnati, debitas, ut ait Onuphrius, scelerati studii, venalisque suffragii poenas dedere. Tum Ursinos bello persecutus aestate una, cum nihil inde praeter dedecus reportaret, in gratiam eos recepit. Spurios deinde suos, Innocentii exemplo, palam iactare, solutaque omni disciplina honoribus et divitiis cumulare unice studuit. Lucretiam filiam Hispano, cui nupserat, ademptam tribus principibus, primum Ioanni Sfortiae Pisaurensi, deinde Aloisio Aragoni, tertio Alfonso Estensi, Ferrariae duci, contra ius fasque elocavit, simul ipse eam in amoribus deliciisque habuit, filiis rivalibus patris: unde Pontanus et Sanazarius versibus in haec facinora lusere.

Pontanus.

Hoc iacet in tumulo, Lucretia nomine, sed re
Thais, Alexandri filia, sponsa, nurus.
Actius Sanazarius.
Pollicitus caelum romanus et astra Sacerdos,
Per scelera et caedes ad styga pandit iter.
Et in Lucretiam idem.
Ergo te semper cupiet, Lucretia, Sextus!
O fatum diri numinis, hic pater est.

E nothis minimum, principem regni Siciliae, medium, Caesarem Borgiam Cardinalem, maximum Candiae ducem in Hispania fecit. Sed hunc Cardinalis noctu vagantem per insidias occidi, proicique in Tiberim iussit. Post cuius mortem spreto sacerdotio, cupidus dominandi, se in Galliam cum magna vi auri ac supellectilis contulit. Regnabat iam Ludovicus XII, patruelis Caroli VIII, qui cum regno Neapolitano, Insubrum quoque imperium, hereditatis iure, ad se pertinere contendebat: Quippe cuius avia Valentina fuerat primi Insubrum ducis Ioannis Galeatii filia. Ergo


page 575, image: s575

contra Ludovicum Sfortiam, et regem Fridericum, cum Pontifice, Florentinis, Venetis, et Ferdinando Hispaniae rege, exsecrabile, ut ait Onuphrius, ac Italiae funestum foedus, his conditionibus percussit, ut principatu Mediolani acquisito, Cremona Venetis dederetur, Caesar Borgia Papae filius, qui sacram purpuram, ducta uxore Carlotta de Aliberto, Francorum regis propinqua, deposuerat, Aemiliam, Flaminiam, Picenum et Umbriam, veteribus dominis eiectis, obtineret. Reges vero Hispaniae et Francorum, regnum Neapolitanum sibi dividerent. Ingentibus igitur et potentissimis copiis comparatis, Sfortia parvo labore a Ludovico rege Mediolani imperio exuitur. Borgia, eiectis aut necatis Aemiliae Hetruriaeque principibus, maximum sibi in Italia dominatum comparat. Dici paucis nequit, quantum doli caedisque patraverint Pontifex eiusque filius, ut exsecrandas cupiditates adimplerent. Volaterranus, Guicciardinus, Iovius, et ex illis Onuphrius, idonei testes sunto. In urbe, inquit Volaterranus, gladiatorum numquam licentia maior, numquam populo Romano libertas minor. Delatorum magna frequentia, brevissimo maledicto poena mortis erat; grassatorum insuper omnia plena, nec noctu tutum per urbem iter, nec interdiu extra urbem. Roma gentium refugium, et arx populorum, nobilis iam carnificina erat, quae quidem omnia Alexander suorum causa, quibus omnia indulserat, permittebat. Hic vero inter reges partiebatur orbem novum: Quae ad Orientem spectarent, Ioanni Lusitano, occiduas partes Ferdinando attribuens.

Lusitanus, superato suis auspiciis Bonae Spei promontorio, clausit vitam, Emanuele, Ferdinandi eius patrui filio, successore. Americus Vesputius Florentinus novam continentem, cui nomen ab ipso Americae inditum, Ferdinando Hispano aperuit.

Ut felix illis expeditionibus Hispania, sic misera suis Polonia fuit, Ioanne Alberto rege. Hic enim dum Albipolin et Lycoscoviam, instigante Moldavo, bellis appetit, in angustiis montium a perfidis Valachis spoliatur exercitu, barbarisque in Poloniam irrumpendi audaciam praebet. Adiuncti enim Valachis Tartari, cum omni saevitia in Polonos essent grassati, ad centena hominum milia maestam in servitutem rapuere.

Haud multo felicior Austriacorum in Helvetios expeditio fuit. Austriaci enim successu rerum insolentes, cum Sigismundo, Maximiliani patruo, habenas principatus extorsissent, in Curienses, Engadinos et Grisones iniurii, ademptas Episcopo Curiensi arces non reddebant. Erat enim eis in animo, Rhetos Helvetiosque sub excussum pridem iugum reducere. Praetexebatur causa, quod Helvetii Suevico foederi nomina dare nollent. Rheti Helvetios, Austriaci Suevos Francosque in societatem armorum traxere. Sed erant illi disciplinae militaris observantissimi, virtuti plurimum, fortunae in omnibus minimum tribuebant: Caesarianos duces plerosque et peritia rei militaris, et militis oboedientia deficiebat. Itaque cum octies pugnaretur, semper victoria ab Helvetiis stetit. Apud Constantiam urbem M D Helvetii decem Caesarianorum milia fugarunt, cumque duo hostium milia occidissent, vix unum aut alterum desiderarunt e suis. Maximilianus tandem ipse, licet Geldrensi distentus bello, advolavit. Quo praesente, paulo quidem melius res gestae, vastatum passim hosticum solum, in proeliis complures etiam Helvetiorum perempti, sed nihil tamen solidae victoriae partum. Fames utrinque foeda plurimos mortales absumpsit. Bilibaldus Pircheimerus, qui octingentos tunc Norimbergenses pro Caesare ductaret, greges puerorum puellarumque, ait, se vidisse, pastum actos prata, ad herbas iumentorum instar vorandas. Caesarianis praeerat Henricus comes Furstenbergius, magnus contemptor hostium, qui disciplinae


page 576, image: s576

militaris neglectu, ad Dornecum arcem a Bernensibus et Solodurensibus prostratus, cum quattuor milibus occubuit. Sfortia Mediolanensis, quem tunc maxime urgeret rex Francus, pacem facere inter Caesarem et Helvetios summopere annixus, priusquam pax plane coiret, omni fere ditione expellitur. Tandem Basileae, cum dura bellantium corda auro emolliisset eius legatus, sopitum est crudele dissidium. XX pugnatorum milia occiderant, nec alterutris quicquam accessit, nisi quod ante discordiarum initium possedissent. In hoc bello novissimum virtutis suae specimen edidisse helvetios, Bilibaldus, qui id descripsit, censet: deinceps incrementa eorum fastum avaritiamque communes felicitatis pedissequas, excepisse.

Tum vero Sfortia omnibus modis stimulare Maximilianum, ut pro salute Italiae Alpes ilico transcenderet. Idem Veneti et Pontifex per Oratores postulare. Caesar vicissim flagitare, ut rem pecuniariam celeriter expedirent Veneti, festinatoque itinere in Italiam contendere. Verum cum ex condicto neque aurum Veneti, neque copias ad oppugnandam Florentiam sisterent, nequiquam tentato Liburnensi portu, Caesar indignationis plenus in Germaniam revertitur. Galli, qui exterriti Caesaris adventu, trans Alpes reduxerant exercitum, eo digresso, mox in Liguriam et Transpadanam oram irrupere. Caesar interim tentatis Francorum finibus, cum nihil a confoederatis auxilii veniret, Geldricum metuens bellum, placem cum Ludovico fecit Cameraci, qui Sfortiam mox tota Insubria eiecit, maximoque cum splendore ingressus Mediolanum, Longobardorum dux appellatus est. Sfortia ad Caesarem profugit. Ei frater Ascanius Cardinalis, versutissimi homo ingenii, brevi amissa recuperavit, quod Insubres aegre ferrent Gallorum militum insolentiam. Id Ludovicus non ferens, novos scribit milites, interque eos sex helvetiorum milia. Sfortiae suaserat Caesar, ut solis uteretur Suevis, quod inter Helvetios Suevosque haud facile conveniret. Id ille consilium aspernatus, malo suo optimum fuisse didicit. Cum enim ad certamen ventum esset, helvetii Sfortiani noluerunt cum gentilibus suis, qui Franco militabant, manus conserere: Sed congressi iungebant dexteras, felicia sibi invicem comprecati. Ita desertus Sfortia, capitur a Gallis, inde et frater eius Ascanius a Venetis, amboque Gallicano in carcere contabuere. Ita quattuor mensibus Mediolanensis ditio, omnium Italicarum pulcherrima fecundissimaque, dominum mutavit.

Baiazetes, tyrannus Turcicus, Methonem Venetis ereptam, omni pube mascula spoliavit. Ambitione Graecorum incitatus, a Ioachimo Patriarcha tria ducatorum milia exegit annua.

Inter haec Alexander anno MD Iubilaeum celebrat, his qui venire neglexerant, seu minime poterant, per diplomata licitatus. Angelum supremum, Hadriani moli impositum, deiecit fulmen, ruituri papatus omen: quem Alexander restituit. Eo, qui secutus est, anno primo eius saeculi, cruces variae, interque eas cruentae admodum in vestibus, indusiis, mulierum peplis, ipsaque adeo cute multorum apparuere, maximo cum spectantium horrore. Indignari diceres Deum, oculisque subicere crucis signa, quam contemptim adeo haberent mortales, ut vel tantis e prodigiis commonefacti crucis Christi, desisterent a superstitionibus et vitiis, vel sanguine suo poenas penderent. Sed latius terrent portenta, quam emendant, uti finiens suam historiam, ait Iohannes Nauclerus, Praepositus Tubingensis, qui tum vixit. Subiungit is, qui tredecim sequentium annorum pertexuit historiam, Nicolaus Basilius, monachus Hirsaugiensis, statim seditionis malo coeptum laborari passim, pestilentibusque morbis et contagiis, quibus [orig: queis] nonnullis in locis tertia, alicubi dimidia pars hominum interierit.


page 577, image: s577

Basilea, Scafhusa Mulhusium, deserto Imperio, foederi se adiunxere Helvetico. Dioeceseos Spirensis rustici coniurarunt in capita magnatum, sacerdotibus imprimis infensi: Sed auctores conspirationis suppliciis affecti sunt.

Iudaei tum arbitrati Ismaelem Sophum, patre natum Alcorani interprete novo, qui collecta undique exulum et miserabilium hominum manu, Mediam, Parthiam, Persiam, Mesopotamiam, Armeniam, secundo victoriarum cursu peragraret, Messiam esse suum: brevi didicerunt illum Iudaicam gentem ut caecam et infidelem detestari, legis Mahumeticae nova, atque a Turcis aliena instituta, urgere.

Parturiebat enim hoc saeculum plurima ubique terrarum nova. Mahumetismus findebatur in sectas, cum aliam Persae, aliam Turcae inciperent tueri. Petrus Alvarus Brasiliam et Calecutium Ferdinando indagabat; Emanueli versus Orientem et Austrum novae insulae acquirebantur, qui et Ormusium et Malaccam postmodum, et Goen in India Alfonsi Alburquercii armis cepit, expulsis Saracenis. Prorsus Hispanae genti novum surgebat imperium, id quod novus Ferdinando Hispano titulus, quem Catholicum Papa dixit, praesagiebat. Poscebat et novum curia Romana censorem. Nam canente Mantuano:

Vivere qui sancte cupitis, discedite Roma:
Omnia cum liceant, non licet esse bonum.
Sanctus ager scurris, venerabilis ara cinaedis
Servit, honorandae Divim Ganymedibus aedes.
Templa, sacerdotes, altaria, sacra, coronae,
Ignis, tura, preces, caelum est venale Deusque.

Et:

I pudor in villas, si non patiuntur easdem
Et villae vomicas: urbs est iam tota lupanar.

Vulgatis proverbiis: Quo quis Romae proprior sit, eo peiorem esse Christianum. Item, in nomine Dei (id diplomatum Papalium exordium) incipere omne malum. Similiter: Qui semel it Romam, videre scelestum: qui secundo, recognoscere: qui tertio, in patriam referre. Non defuerunt divinae veritatis praecones, Ioannes de Vesalia Vormatiae, Ioannes Wesselus Groningensis, Gocchius Mechliniensis, Andreas Archiepiscopus Carniae, Nicolaus Rus Rostochii, Paulus Scriptoris Tubingae, Andreas Proles Lipsiae, et alii graviori censurae praenuntii.

Interim saeculi istius anno secundo Ludovicus XII, ex foedere clam cum Ferdinando icto, maximas in Fridericum Neapolitanum mittit copias, Ferdinandus Consalvus Cordubensis exercitum Hispaniensem Siciliae applicat, praetendens se auxilio venire Friderico. Sic Fridericus, eodem tempore a duobus potentissimis regibus circumventus, facile opprimitur. Oppressus maluit aperto se hosti Ludovico, quam fucato consanguineo Ferdinando credere. Nec falsus opinione, pro regia maiestate a Francis humanissime habetur. Hic imperii Aragonensium, quod LXXIX annis duraverat, in Italia finis, novique dominatus primordium.

Neque enim diu inter victores reges mansit in societate concordia. Exorta inter eos de finibus contentione, magno se ambo iudice tuentes, ad arma devenerunt. Consalvus Baroli obsessus, collectitia manu maiores Gallorum copias fudit. Variis deinde proeliis superior, oppidatim cuncta subegit, ac Neapoli demum recepta, munitissimam illam arcem sollertia expugnavit. Summa denique belli ad Caietam redacta, quo se Gallorum reliquiae ad octo milia ex fuga receperant, clausisque obsidione, supplementum post annum, armatorum fere decem milia, supervenere. At


page 578, image: s578

Consalvus maluit Fabianis artibus bellum ducere, quam fortunam periclitando, ac militum sanguine abutendo, repentina hostem acie debellare. Itaque ad ultimam redacti famem Galli, deditionem tandem fecere, postque eos civitas ipsa anno MDIV. Hispanus regno potitus, Alexandro album equum pro tributo misit: reliquum Pontifex condonaverat.

At ille, cum animo adhuc maiora de filio conciperet cenamque venenatam Adriano Cardinali, aliisque Senatoribus instruxisset, fatali ministri errore, e lagena infecta potus, suamet fraude interiit. Borgia filius insutus ventri mulae, recens exenteratae, vim quidem veneni discussit, at gravi valetudine affectus, ausis plerisque excidit. Consumptus Alexander anno pontificatus XI, saeculi istius tertio. Thesaurum Borgia omnem corripuit, Vaticanum, XII armatorum milibus insedit, ut Cardinales, successorem dicturos, in sua vota compelleret. Mox populus, velut capta urbe ad arma discurrit. Borgias aeger adhuc, Nepet se deferri lectica iubet, Patres militem scribunt. Tandem Pius III legitur, Piccolomineus antea, qui tricesimo post creationem die periit, haud sine veneni suspicione, Borgiam in mole Adriani detinet. Sequitur Iulianus Cardinalis, armiger magis quam claviger, qui Iulii II nomen sumpsit. Borgiam mille neces meritum, copiis urbibusque, ac omni dignitate exutum, ea dimisit conditione, ut Caesenae et Forolivii arces, eius praesidio munitas, reciperet. Ille libertate impetrata, Neapolin proficiscitur, ubi a Consalvo captus, transmittitur in Hispaniam. Inde cum ex custodia ad Ioannem Navarrae regem profugisset, ignobili quodam in proelio a Cantabris occiditur e Caesare nihil factus.

Ceterum Iulius Ecclesiasticam ditionem non tantum recuperare, sed et latius proferre cupidus, Bentivolum Bononia pellit, ad Veneti nominis excidium cum Caesare, Hispaniaeque et Galliae regibus, cum ducibus quoque Ferrariae et Mantuae, Cameraci in Belgis foedus percutit.

Maximilianus iam defunctus erat bello Bavarito, quod e Georgii Divitis testamento conflatum erat. Is enim Ruperto Palatino genero suo, omnem addixerat Bavariam, exheredatis patruelibus, Alberto, cui Caesaris soror nupserat, et Wolfgango. Caesar, cum honestis pactionibus edictisque nihil proficeret apud Rupertum, proscriptionis eum sententia ferit. Philippo contra Electore filium protegente. Insurgunt ergo cum Caesare et Bavaris Frid. Brandeburgicus, Guilelmus Hassorum Landgravius, Ulricus Wittenbergicus. Saepius ambiguo marte concurritur, Bohemis Palatinum adiuvantibus. Sed vicerunt tandem partes Alberti. Caesar Bohemorum mille sexcentos uno congressu occidit. Subacta Palatinarum ditionum pleraque, e quibus Maulbronnam, Winsbergam, Lauensteinum, Wirtenbergicus; Altorfium Noribergenses, alii alia decerpsere. Rupertus ea ex infelicitate contracto maerore moritur, mox et coniux eius Elisabeta. Ita Georgius, dum iniuste ditare filiam conatur, ipsam generumque perdit. Philippus Elector reconciliatur Caesari, deprecatus culpam: Ruperti filiis Neuburgum, Lauginga, aliaque oppida redduntur. Comes Leiningensis tantum hoc bello incendiorum excitaverat, ut neque templis parceret, neque coenobiis, irritatoque Caesare, tandem Germania pelleretur.

Deposito hoc bello, Maximilianus Philippo filio suo, adversus Carolum Geldrum submiserat auxilia: qui morte socrus suae avocatus in Hispaniam, Geldro provinciam avitam permisit, servato sibi in eam iure integro. Fuggeri Augustani Kirchbergensem comitatum emerunt a Caesare, quinto eius saeculi anno, quo et Cometae bini cruenta mundo bella, potentissimoque inter Europaeos principi Philippo Burgundo praematuram mortem denuntiabant. Ille primus Belgicas provincias cum Hispania coniunxit,


page 579, image: s579

accitus a proceribus Castiliae, ut defuncta socru regni administrationem capesseret, Ferdinando socero refragante, qui et ob id in Italiam se recepit. Sed Philippus inter summas spes fatis abreptus, vir annorum XXVIII, exemplum dedit quam fallax incertumque sit illud, quod flagrantissimis omnium votis petitur, divitiarum honorumque culmen. Ex Ioanna Ferdinandi Catholici, et isabellae Castiliae heredis filia, Carolum reliquit et Ferdinandum filios, postea imperaturos.

Insequenti anno ictum est Cameraci foedus, cum Veneti armato Maximiliano iter per suas terras denegassent, Ariminumque et Faventiam ac Ravennam, Romanensis ditionis urbes, sibi subiecissent. Eo bello, Tergestum et Guizensem Comitatum Maximiliano ademerunt. Iulius damnis accensus, fulmen suum torsit in Venetos; coactoque exercitu valido, ad Abduam caeduntur copiae Venetorum, Livianus dux eorum capitur. Expugnatur Ravenna, sed ingenti cum Pontificii exercitus caede. Maximilianus Tergestum, Veronam, Vicentiam, Forum Iulium, Gurzium subigit, Patavium supina suorum negligentia, cum recepisset, amittit. Ludovicus Bergomum, Cremam, Cremonam, Brixiam suae facit ditionis. Hispanus Tranum, Monopolim et Barlettam in Apulia, Ferrariae dux Rodigium, Mantuanus Asulam occupant; Veneti intra urbem suam, circumflui maris beneficio permunitam, rediguntur. Annus ille MDIX non Venetis tantum, sed et Dominicanis funestus exstitit, qui convicti malarum artium, quibus statuae Marianae lacrimas excusserant, Bernae exusti sunt. Similiter Iudaeorum non pauci, qui emptum a Paulo Formio sacrilego panem consecratum, ad malefici adhibuerant, infantesque Christianorum nonnullos nefarie iugularant, Berlini et alibi poenas exsolvere.

Ceterum Maximilianus, cum apud principes, Wormatiae congregatos, non obtineret aurum, ad bella per Italiam sustinenda, Augustae eos exoravit, anno MDIX. Ibi Ludovici regis orator acerbissima oratione Venetos venenatos, perfidos, insolentes, Christianae rei proditores, appellare ausus. Iulius vero suasmet ductans copias, tantum illis ingessit terroris, ut obsequia ei deferrent humillima. Quorum ille motus delinimentis inconsulto Caesare, rege Francorum invito, discessit a foedere, novamque cum Venetis amicitiam inivit. Quin et Alfonsum Ferrariae ducem armis adoritur, quod Franco nomini studeret. Ad hanc Pontificis intemperiem indignati Caesar et Ludovicus, prompta Cardinalium plerorumque utuntur opera, concilium Pisis indicunt, Iulium ad dicendam causam citant, Bononiam ei eripiunt, Mirandulam eis Ioannes Franciscus Picus tradit. Ille vicissim, destruendis Cardinalium placitis, aliud indicit Romae concilium, quo et ipsos invitat, non oboedientes diris insectatur. Interim suetis Pontificum artibus circumspicit, quem regibus tantis opponat. Repertus est Ferdinandus, gentes tunc Africanas felicibus armis premens. Ei persuadet, in Gallos et Caesarem utilius, quam in Christianismi hostes dimicari. Hispanus, imperato Numidis tributo, exercitum transportat in Italiam, castella aliquot capit. Incitatur et Henricus VIII, Angliae rex, nuper patri Henrico VII suffectus, Hispani gener. Anglus contra Aquitanos movit, in quibus ius sibi vendicabat: Hispanus contra Ioannem Navarrae regem, quod sibi, ut Gallis foederatus, transitum armato non concederet. Eum homo alieni cupidus, a rebus omnibus imparatum, regno spoliat. Nec id satis Iulio, tiarae suae metuenti: Helvetios in Italiam evocat, Ioannem Medicen, cum tota domo Florentia exulem, legatum creat, alit rumorem, transegisse cum Venetis Maximilianum, ut interim Brixiani, Gallis praesidiariis infensi, urbem eis tradant. Id quod accidit. Levati clam in muros Veneti, Brixiam occupant; fit dira Gallorum


page 580, image: s580

caedes. Sed rem edocti duces alii, caesis Venetorum subsidiis, recuperant urbem, oppidanos mactant. Cumque carpi fines regni sui ab Anglo Hispanoque rescivisset Ludovicus, constituit belli aleam in Italia iacere. It Ravennam cum universis copiis Gasto Foxius. Obsidionem soluturi adveniunt Hispani, Pontificiique. Fit acerrimum certamen ipso Paschali die. Vincunt andem Caesariani Gallique Pontificios: novem eorum milia occidunt, tria amittunt suorum, inter hos duces plerosque, ipsumque tandem Foxium. Germani flexis genibus, Deo grates pro victoria exsolvunt.

Raimundus Cardonus, Prorex Neapolitanus, aufugit: capitur Ioannes Medices, paulo post Leo X, ducesque aliquot. Foxiano funeri XVIII vexilla, Hispanis erepta, praeferuntur, Ravenna, Faventia, Forolivium, Imola, Gallorum ditioni se addunt.

Tum vero omnibus modis id agere Pontifex, ut Maximiliani recolligat gratiam, et impetrare. Caesar Trevirensibus in Comitiis tunicam Domini inconsutilem, in ara absconditam, visus reperisse, felicior utique futurus, si vel consutilem inter Christianos concordiam reperisset. Nam Erfordia, Spira, Colonia, Vormatia, Halla Suevica, Lubeca, Ratisbona, Noriberga, Sueinfurtum, aliaeque civitates sub ea tempora, cum senatoribus male administrati aerarii culpam impingerent, cruentis seditionibus exarserunt. Plerarumque finis is fuit, ut punitis, qui utrinque ansam praebuissent, tribuni aerarii etiam e populo legerentur.

Mox auctore Iulio, inter Caesarem et Gallum foedus rumpitur. Maximilianus Iulio et Ferdinando aggregatus, Helvetiorum, quos Galli, occiso eorum legato, offenderant, conscribit copias. Imperium Coloniae decem in provincias seu circulos partitur, Austriacum, Bavaritum, Suevicum, Francicum, Rhenensem superiorem, Electoralem, Burgundicum, Westphalicum, Saxonicum superiorem et inferiorem. Helvetii magno numero in Italiam perrumpunt, quorum subnixi viribus foederati, Gallos Mediolani possessione, quod iam XIII annos tenuerant, expellunt, Maximilianum Sfortiam Ludovici f. reducunt. Rex Francus ab infesto Pontifice proscriptus, cum redintegrato exercitu, rursus Mediolanum, duce Ludovico Tremollio repeteret, ab Helvetiis sanguinario ad Novariam proelio victus, totaque fere Italia exclusus est. Concilii Pisis inchoati, et Mediolani parum prospere renovati patres, Helvetiorum timore perterriti, Lugdunum se transtulerant, Iulium exsecrantes. At ille, pulsis Bononia Bentivolis, Ravennaque recepta, Parmam et Placentiam adicit suo dominio. Genuam Fregosii: Cremam et Brixiam Veneti; Florentiam Medicei, factionis Pontificiae, occupant. Helvetii specioso assertorum Italiae titulo ornantur.

Ceterum cum Veneti Veronae Vicentiaeque imperium Caesari cedere obstinatissime recusarent, Pontifex novum cum ipso in Venetos cudit foedus: Illi cum Ludovico in Pontificem et Hispanos. Quos avertere ab amicitia Gallorum frustra conatus bellorum artifex Iulius, contracta ex animi dolore, metuque schismatis febri exstinguitur, tumultus excitatos Ioanni Mediceo, id est, Leoni x, sepeliendos relinquens. Claves hic in Tiberim proiecisse fertur aliquando, addens, valiturum Pauli gladium, cum claves Petri nihil possent. Ulricus Huttenus in illum, ut multa, ita et illud:

Fraude capit totum mercator Iulius orbem,
Vendit enim caelos, non habet ipse tamen.

Ludovicus Francorum rex nummis inscripsit aureis: Perdam Babylonis nomen. Sed qui tam artam cum Alexandro VI affinitatem contraxisset, qui repudiata coniuge, Caroli VII sorore, eiusdem Caroli viduam sibi iungere non


page 581, image: s581

abhorruisset, quid prosperi ex eo Ecclesiae? Hic ut Anglo domi facesseret negotium, Iacobum IV Scotum in eum armavit: qui inito proelio occubuit, cumque eo XV milia Scotorum. Erant, qui et Ludovicum, et Ladislaum Hungariae Bohemiaeque regem ad persequendos Waldenses incitarent. Sed illi edita fidei confessione, calumnias mascule refellunt, factaque inquisitione, meliores obtrectatoribus suis visi, avitam religionem in pace conservarunt.

Sub haec Iulio Leo X delicatulus Pontifex militi sufficitur, auri patrio more (ut ait monachus Citizensis P. Langius) sitientissimus, Romanae Florentinam iungens avaritiam, cuncta pecuniis venalia habens, Basilicam D. Petri a Iulio inchoatam ita exstruens, ut lapides die secti, noctu ad palatium grande Mediceorum Florentiam transvolarent. Sanctus adeo, ut inter vina et lautitias Euangelium Christi, ut quaestuosam sibi suisque fabulam, irrideret. Quietis et otii cupidissimus, apud Ludovicum XII obtinuit, ut omissa Ecclesiae reformatione, Lateranensi concilio subscriberet. Cardinales, qui a Iulio defecerant, in gratiam reduxit. Sorori suae Magdalenae obaeratus, quae prodigalem eius vitam ante Pontificatum aluisset, pecuniam a Quaestoribus indulgentiariis conficiendam illi donavit: Magdalena eam curam committit Episcopo Aremboldo: ille praeconibus, qui eos thesauros plurimo licitarentur.

Sub ista Ludovicus XII, pace cum Anglo facta, et post con iugis suae Annae Britonicae repudium, ducta Regis sorore, dum recenti amori senex licentiosius indulget, moritur: regnum Francorum defertur ex lege Salica, proximo agnato Francisco Valesio, eidemque genero simul regis defuncti. Huic Iubilaeum mittit Leo, divulgandum per Gallias, ceteraque orbis climata, abyssum malorum. Emungebantur sub umbra Turcicae expeditionis crumenae vulgi. Exemptio animarum e purgatorio igni decem solidis aestimabatur. Aucta ex eo rei indiguitas, quod eius thesauri nundinatores, in lustris et popinis, aleae lusu aut deterius id profundebant, quod populus suum defraudans genium redimendis peccatis e diario miser comparcebat.

Strigoniensis praesul, per Hungariam legatus (ut vocant) Apostolicus, validam contraxerat manum, Papali instinctu in Turcas pugnaturam. Sed dum pax cum Selimo initur, commeatu destituti, qui cruces sum serant, ducem sibi, mox regem legunt Georgium Ceculum, proeliis in Turcas clarum, Pannoniasque sine discrimine depraedantur. Uno quadrimestri LXX occidunt hominum milia, in iis nobiles CCCC. Horrendam cruciatorum (sic appellabantur) turbam Ioannes Zepusiensis tandem fame domuit, captisque ducem suum immisit devorandum. Atrox sane spectaculum, et quod testimonio esse queat, e quo spiritu ista praeconia.

Exactiones Simoniacas iuvit etiam Albertus Brandeburgicus, Germaniae primas, idem Magdeburgicus simul Moguntinusque Praesul, qui ut pallium redimeret (aucupium et hoc Romanensium est) sine onere Ecclesiae, quam decessores duo, expensis hoc nomine bis tricies mille aureis, depauperaverant, aurum a Fuggeris mutuo sumpsit, idque licitando expiationes animarum recolligere cupiebat.

Sed displicebat hic quaestus sanctis Ecclesiae filiis, quorum acerbae passim querelae ferebantur. Natio Germanica fidem operamque Imperatoris, consignatis gravaminibus, implorabat. Coepit et ventilari quaestio, unde haec novissimis patribus auctoritas et doctrina, priscis ignorata: Imprimis Martinum Lutherum, apud Wittebergenses acri ingenio Theologum, ac sincerae impietatis zeloten, urebat imprudens Ioannis Tetzelii et sociorum eius blasphemia, qui nihil non scelerum papalibus deleri indulgentiis praedicarent. Hic refutatis primum, mox damnatis praeconum contionibus, eo postremo devenit, ut ipsam Pontificis


page 582, image: s582

potestatem, quam sibi per illa diplomata arrogabat, in dubium revocaret: ac tandem ad doctrinae examen, quam successu temporis labefactaram dicebat, crescentibus per adversariorum, Wimpinae, Eccii, Hochstrati, et similium pertinaciam animis, descenderet. Sed haec postea acciderunt.

Anno MDXV Maximilianus adornato magnifice trium regum, Ladislai, eiusque filii Ludovici, et Sigismundi Poloni conventu, cum eis Viennae transigit, ut quoniam mascula iam stirps Ladislao esset, Ludovicus adolescens, ei Maria nuberet, neptis Maximiliani e Philippo; et vicissim Anna, Ludovici soror, Ferdinando Caesaris nepoti, eoque pacto Austriacis in regna Hungariae, Bohemiaeque ius maneret. Promittit et Polono, se Albertum Borussiae magistrum, qui ne provincia sanguine Teutonum parta alienaretur a Germanis, subicere semet Polono abnuebat, deserturum, pacemque Polonis cum Basilio Moscho curaturum, qui Smolensco eis erepto, acie victus postea, ingentes animo iras coquebat.

Dum Tractatibus illis Caesar advigilat, Franciscus rex, cum Anglo et Venetis iungit societatem, Maximilianumque Sfortiam, munitum armis Caesaris, Hispanorum Helvetiorumque, aggreditur. Helvetiis apud Meletianum fere ad internecionem caesis, Mediolanum nullo negotio obtinet. Sfortiam se dedentem in Galliam mittit, Placentiam et Parmam, non auso repugnare Leone, occupat. Immo Pontifex, mutata partium fortuna, quam fere semper innata vanitate ac perfidia sequebatur, foedus cum Francisco Bononiae percutit, additque munus, ut sublata veteris Ecclesiae consuetudine, ius sit regi, quos velit, apud Pontificem proponere, et eos in Episcopos, aut coenobiorum Praesules, diplomate suo creare Pontifex obstringatur. Verum id pactum adeo prudentioribus displicuit, ut exitium Francisco, eiusque generi deinceps attulisse crederetur. Caesar, ne obsessum Mediolanum reciperet, inopia fecit. Milites ob non persoluta stipendia difugere. Qua occasione Veneti, singulares amplificandarum ditionum magistri, Brixiam vi, Veronam ex pactione Noviodunensi, dato Caesari auro, feliciter recuperarunt. Cum enim defuncto Ferdinando Catholico, heredi eius Carolo, Belgarum principi, pernecessaria Francisci regis amicitia haberetur, Maximilianus certis legibus deposuit bellum Venetum, et novo Gallis foedere iunctus est, qui in octenne hoc bellum XV centena milia aureorum impenderant.

Interim Leo Pontifex Franciscum Feltrium Urbino spoliat, ut Laurentium intrudat, nepotem suum. Alfonsum Petruccium Cardinalem eicit Senis, mox ex indignatione in caput suum conspirantem strangulat; insidiarum conscios Cardinalium non paucos, ordine movet: complendoque senatui unum et XXX Cardinales una lectione creat, insolenti liberalitate, sed e qua grande auri pondus sibimet compararet. At in Germania crescebat Lutheri nomen, cuius causae plerique magni viri ac principes, contra Pontificem, iam manifesto favebant. Cui cum diras tantum minasque opponeret Leo, nec de corrigenda suorum audacia impudentiaque cogitaret, irritatum potius, quam sanatum vulnus est: maiorisque periculi, quod a Turcis imminebat, metu, animum a rerum Germanicarum curis revocavit.

Etenim Selimus Turca, insigni fraude tyrannidis potius, eam haud minori felicitate propagabat. Baiazetem nimirum patrem velut invisurus, imperio deicere cogitarat: eumque Adrianopoli abeuntem assecutus cum copiis, cum dolo non potuisset, armis cogere addeponendum principatum voluerat. Victus, refugerat Capham ad Tartaros, quorum regis filiam duxerat: instructusque novo exercitu, pronis ad rebellionem Genizarorum animis, et altero ex fratribus Corcute non alieno a consiliis, Constantinopolin erat receptus, patremque abdicare


page 583, image: s583

se compulerat regno, ac Didymotichum euntem, veneno interceperat. Inde fratrum filios Prusae, Corcutem latebris extractum, Achmeten alterum fratrem, dolosis deceptum litteris, strangulavit. Postea Aladulorum in Armenia rege necato, et Sopho Ismaele acie victo, occupavit Taurisium. Vexatus aliquantulum seditione suorum, Campsonem Aegyptium Sultanum, iter eius novum in Parthos remorari cupidum, ad Singam profligavit, Syriamque omnem, captis Gaza et Damasco, redegit in potestatem. Mamaluci et Circasi, Alcairum fuga delati, Tomumbeium crearunt Sultanum. Selimus audito quod legatum suum interemissent, conceptis Ierosolymae et Bethlehemi precibus, per solitudines in Aegyptum contendit, dissipatisque Mamalucorum exercitibus, expugnavit Alcairum. Tandem post varias utrinque caedes, Tomumbeium profugum, et nihil sani aut pacati spirantem, interclusis per Arabes itineribus cepit, quo in furcam acto, Mamalucorum imperium evertit. Tantis igitur per Orientem et Aegyptum partis victoriis, arma in Europam versurus videbatur: ubi anno XVIII actum de conscribendo communibus Christianorum impensis in Turcos exercitu. Maximilianus Caesar Augustanis in Comitiis sedulo rem egit, nepotesque suos Carolum et Ferdinandum commendavit Electoribus, cupiens Carolum, qui iam Geldria et Westfrisia quoque potitus erat, maximarum ditionum decus et fastigium, Augustam dignitatem adipisci. Ad ea comitia accitus et Lutherus, dicta coram Thomas Caietano causa, cum assertam veritatem negare iuberetur, interposita appellatione, Wittebergam rediit. At Maximilianus sinceritate animi, et castimonia corporis, peritia linguarum et modestia, inter Caesares conspicuus, cum quinquennium integrum secreto sarcophagum suum circumtulisset, Welsae in Austria pridie Id. Ianuarii pie vitam siniit, natus annos LIX, praecedente in sidere Geminorum solis deliquio.

Decumbens, passionum Domini Iesu historiam identidem relegi mandavit, et sub illa verba, quibus tradidisse spiritum narratur Servator, suum et ipse spiritum dimisit. Singularis id pietatis habuit ac modestiae, ut neminem sacerdotem circa se stare sineret, sed posita sella assidere semper iuberet.

Arctoo in orbe Danis, Suecis, Norvegis, late imperitabat illis temporibus Ioannes, filius Christiani: cui cum Steno Sturus, gubernator Suecorum popularis, pertinacius adversaretur, decreto Senatorum motus officio, et a Danis victus, necessitati cessit, impetrataque delictorum venia, patefecit Ioanni Stockholmum, ubi corona Suecica sollemniter insignitur: Biennio post coniux eius Christina, Ernesto Saxone prognata. Suecorum regina; filiusque eius Christianus II, qui et Christiernus, rex pronuntiatur, anno salutis millesimo undequingentesimo.

Sed qui secutus est annus, ut sunt res mortalium, felicitatem regis Ioannis atrae clamitatis nube obfuscavit. Dithmarsos, gentem extrema Nordalbingiae, intra Albis et Eidori ostia, tenentem, Fridericus Imper. Holsatis subiecerat: Populus id imperium detrectabat. Ioannes igitur Rex, et Fridericus eius frater evocant peditum phalangem, quae magna Guardia dicebatur, ipso tum nomine terribilem, quod vastatores terrarum invicti haberentur, eorumque robur in Belgio, Frisia, Hadelia, nuper etiam in Suecia enituisset. Tendebat etiam in Dithmarsiam solito alacrior miles Danus et Holsatus, facile ratus, sparsam per pagos, et longa pace opulentam Dithmarsam gentem debellare. Meldorpium capitur, iugulantur incolae: Heidam itur, alteram provinciae Metropolin. Sed quia caelo hiberno dies humectus et decolor vel contiguum eripiebat adspectum, Dithmarsi iuvante locorum gnaritate, obsepta vallis via, prope Hemmingstedam pagum, adorti legiones regias, in proelium nec opinantes cogunt.


page 584, image: s584

Regii imprudenti consilio a tergo curribus annonariis impediti, cum nec perrumpere urgentes a fronte hostes, nec reverti Meldorpium propter currus possent, interclusi a latere utroque fossis altissimis, miseranda strage caeduntur. Flos ipse Danicae Holsataeque nobilitatis periit, infinito suorum gemitu, quem auxit Dithmarsorum intemperies, qui in ipsa cadavera saeviebant. Itaque splendidissimi bellatores in luto sub sole computruere, conspicuum argumentum, quam perniciosa militantibus res sit, nimium hostem contemnere.

Rex qui cladem effugerat, consolatus suos, cum ulcisci tot virorum mortem statuisset, tandem exorari se pacem passus est. Adversam enim eius fortunam, Sueci in occasionem novae rebellionis traxere. Dissidebant ibi Iacobus praesul Upsaliensis, et Steno Sturus: utrique sua factio adhaerescebat. Iacobus Danis, Steno Suecis plerisque nitebatur. Persuasum regi, tum Sueciam disponenti, Stenonem in caput eius conspirasse: nec defensione Stenonis tam deleta suspicio, quam aucta, in manifestam exarsit alienationem. Ipsa comitatus regii vilitas animos insolenti viro addebat. Timens autem sibi a maiori assultu, communicat cum suis consilia, ait regem pactis conventis haud stare, extraneis praefecturas et imperia committere: teneri eos patriam a violentia tueri Danorum. Nec mora; Regi fidem oboedientiamque renuntiant. Rex haud satis fisus Suecis, reginam quidem Stockholmi relinquit cum mille praesidiariis; ipse in Daniam festinat, exercitum domando Stenoni adducturus. Sed cum per hiemis rigorem tardius classem expediret, Steno arces exteris creditas subigit: Stockholmum proditione occupat, arcem octo mensibus circumsessam fame expugnat. Regina liberam cum suis abitionem pacta, ut detineri se vidit, Wadstenum intrat coenobium, necessitatem in religionem vertit. Filia eius unica Elisabeta, Ioachimo interea Brandeburgico Electori nupsit, Ioachimi soror fratri regis Friderico. Illis in nuptiis torquati tantum principes auctoratique equites: nobili domo orti annulis insignes apparuere. At Steno diversurus in Norvegos belli molem, totum regnum, auctore Herlovo Hudefato, in seditionem agit: Bahusam tantum Otho Rudus Danis defendit, qui et Olsburgum arcem, per temulentiam suam oppressis Suecis, eripuit. Mittitur in Norvegiam Christiernus regis filius, qui victo acie Herlovo, multos cum eo nobiles affecit supliciis, domitosque Norvegos, mascule et severe ad officium reduxit, maxima avitae libertatis parte diminutos. Ex eo magis heredes se Norvegiae Danorum reges gessere. Christiernus, cum per decennium ei regno praeesset, apud Bergenses virginis cuiusdam Batavae pulchritudine captus, adolescentiae famam impuris maculare amoribus coepit. Divica erat puellae nomen, matri Sibritta, quae et infandarum credita artium magistra fuit.

Apud Danos Ioannes rex, iusta in Suecos indignatione fremens, hortatur Lubecenses, ne arma vel commeatum in Sueciam importent: Sin faciant, pro hostibus fore. Cum autem nihil minus illi, quam gratificari regi suopte incommodo vellent, spoliati aliquot navibus, bellum sumunt; quod mox multa utrinque clade gestum. Concordiam resarsit Raimundus, Alexandri VI legatus, sui causa lucri Lubecae agens, qui et a Suecis impetravit, non una calamitate fractis, ut reginam dimitterent, deque tota lite Stralesundam se missuros, qui transigerent, pollicerentur. Verum postquam Steno, deducta ad Daniae fines regina, subito interiisset, suffectus ei Suanto Nicolai, neminem e suis misit. Calmarniam et Bornholmum obsedit frustrat. Paulo post et Bogislaus X Pomeranus, Stralesundam ipsam, tractandae paci delectam, quod iurisdictioni se ducali subduceret, armis adegit fidelitatem iurare. Tracto igitur diutius bello, Sueci denuo compositionem quaerunt; locum, tempus condicunt.


page 585, image: s585

Cumque iterum datae fidei immemores, ludificari velle regem viderentur, citati ab iis, qui convenerant Calmarniae, infamiae et laesae maiestatis damnantur: sententiam Maximilianus Imper. confirmat. Diploma proscriptionis Lubecae et alibi affixum.

Eam tunc urbem, insolentes ineptiae quorundam civium difficili bello implicarunt. Detinuerant illi duo rusticos Irmengardis Buchwaldiae, matronae nobilis, quod per temulentiam convicia iactassent. Tertius id queritur, tumultum movet, nobiles Megapolitani confluunt. Conclamatum et ad arma Lubecae, missi villas cremare incipiunt. Id principes sui despectum interpretati, serio inferunt bellum Lubecanis, qui ob id opus sibi gratia regis rati, eam exambiunt, Suecosque desertos indutias requirere a Danis cogunt. At dirempta post biennium inter Lubecenses et Megapolitanos lite, ad ingenium mercatores redeunt, Suecos iterum armis et commeatu iuvant; excubitoribus regiis ut in naves eorum involent, praebita occasione, de vi conqueruntur, foedus cum Suecis renovant. Sic male sarta gratia rescinditur turpius. Rex depraedando pagos Lubecensium, concessaque quibuslibet piratica, Suecos quidem ad eam inopiam redegit, ut tributo se obstringerent, quoad vel ipsum, vel filium in lolio relocarent: At Lubecenses reliquarum civitatum, Hamburgi, inquam, Stralesundae, Wismariae, Rostochii et Lunaeburgi implorare subsidium compulit. Hamburgenses, auctore Langebecio Cos. causas sibi bellandi cum Danis esse negarunt: eoque consilio, cum soli tuto utroque Oceano uterentur, rem suam luculenter fecere. Reliquae urbes foederatae Suecis, ut resilirent illi a pactis, effecere. Praetexebatur paucorum arbitriis promissa regi obsequia, totum regnum non obstringi. Haec sueta illis elabendi rima. Foederati Langelandiam, inde Moenum, insulas Danorum, mox iterum Langelandiam invadunt. Modicum grassati rapinis atque incendiis, virtute insulanorum repelluntur, et Travemundam revolant queruli. Mox et Aco Iansonius, Suecorum dux asperrimus, occiditur in Hallandia a Tychone Krabbio cum copiis. Sueci fortunam maris tentandam cum Lubecensibus decernunt. Uruntur ab iis Bornholmiae et Blekingiae littora, Calmarniam obsidentes suos commeatu iuvant, Lalandiae pleraque diripiunt. Vicissim Dani armata classe spoliant Lubecensem portum, e Wismariensi abducunt naves XV, ditiones Sundensium et Rostochiensium maritimas evastant. At Sueci interim Calmarniam et Bornholmum castra expugnant, quae hactenus ut claves Sueciae in Danorum fuerant manu. Sequuntur pugnae navales. Una ad Bornholmum acerrima qua civitatum quinque naves laceratae: reliquae elapsae noctu, cum Belgicas reperissent CCL, e Livonia redeuntes, sed in quibus quattuor tantum instructae machinis essent, disiecere universas, captis earum non paucis. Id edoctus Ioannes Holgersonus, regiae classis praefectus, insequitur classiarios civitatum, plerasque Belgarum naves possessoribus recuperat. Dani, contra quam fieri decennali bello solet, locupletati praedis, abundantiam; Lubecenses ex impedita negotiatione, inopiam persensere. Ideo per consules suos, promisso regi in Suecos ni imperata facerent, auxilio, pacem et priscam immunitatem recuperarunt. Sueci fida hac ope destituti, et exstincto Suantone, filio iam eius obnoxii, paciscuntur indutias; intra annum vertentem aut recepturos se regem filiumve eius, aut perpetuum XIII millium Marcarum Holmensium vectigal pensuros, spondent. Sed sequenti anno prolapsus in aquam rex, corruente equo, contraxit e rigore febrim, ex eaque decessit Alburgi, anno regni XXXII, frugalis, benignus, fortis, ut rudis litterarum, ita earundem fautor, qui Academiam Hafniensem imprimis auxerit.

Succedit Christianus II, saevus ingenio,


page 586, image: s586

et praeter Danorum regum indolem, simulator, infestus nobilitati, veneri addictior: ceteroquin prudens, magnanimus, bellator strenuus, plebi blandus et exteris. Ei Elisabetha Maximiliani neptis, Caroli V soror quindecennis nupsit. Cum necessariam sibi iudicaret vicinorum principum amicitiam, praeter alios sanguine aut affinitatibus devinctos, Anglos etiam et Russos foedere sibi adiunxit. Hollandorum amans industriae accipit e Waterlandia, qui Amaccam, confinem Hafniae insulam, incolerent: quorum adeo probavit diligentiam, ut Helsingoram, ad hellespontum Danicum sitam urbem, Batavis tradere statueret: id quod indigenarum impedivit constantia, patrio solo cedere nolentium. Permultis tamen exteris, per huius favorem regis, patefacta Dania, a quibus hodienum habitatur.

Cum navem quandam Stenonis Sturaei, qui post patrem Suantonem sumpserat Sueciae gubernacula, e portu Lubecensi abstulisset, gavisi Sueci, ansam sibi rumpendi indutias datam, nihil eorum, quae Ioanni promiserant, praestitere, quantumvis repetentibus res Lubecensibus esset satisfactum. Tubam inflarunt Steno, et Gustavus Trollius, praesul Upsaliensis, inimici inter se, quod Steno procurationem regni Erico Trollio, patruo Praesulis, delatam suffragio procerum, subnixus populari affluxu, praeripuisset. Itaque Gustavus multa pro Danis in Suecia moliri ferebatur. Auctus in tantum rumor, ut Ericus Trollius caperetur, Praesul metu Stenonis arcem Steccanam communiret. Addebatque Suecis animos, quod iam Christiernus male audiret apud suos, ob impurum Divicae concubinatum. De quo reprehensus Rex ab Anna Maenstrupia, aulae magistra, indigne adeo tulerat, ut accusatam iniquitatis in rusticos matronam, regno eiceret. Cumque deinde repente exstinctam comperisset Divicam, percunctatus Torbernum Oxium, arcis Hafniensis praefectum, apud quem illa paulo ante mortem cenasset, ediceret ingenue, verane esset fama de consuetudine Torberni cum defuncta: Illo parum circumspecte fatente, se quondam eius amorem ambiisse, stupri viro et veneni actionem intenderat, capitisque eum tandem affecerat supplicio, ingenti cum fremitu nobilitatis, aegerrime ferentis, quod resolutus a senatoribus reus, quasi per rusticos damnatus periisset. Ex eo Sibrittam rex, aliosque plebeios tanti fecit, ut ab interioribus eos consiliis haberet, spreta patrum auctoritate. Creditum vulgo, excantasse annum regis animum. Sic sine publico concilio exambita Leonis Papae exsecratio, qua Steno et complices eius Sueci feriebantur. Missus et in Sueciam miles subsidiarius, Gustavum obsidione exempturus, sed a Stenone profligatus. Gustavus coactus se dedere, auctoritate et officio excidit. Rex eo irritatior, obsidet Stockholmum: cumque vi parum proficeret, in dolum versus, simulat colloquium velle, si obsides sibi dentur. Datos sex e prima nobilitate pro captivis avehit in Daniam, interque eos Gustavum Erici filium, qui postea regnavit. Ille enim impetrata ab Erico Bannero, cui erat traditus, venandi facultate, qua fide abductus e Suecia fuerat, eadem, mutato habitu, per Lubecenses in patriam rediit. Totas eruditorum cohortes isthaec aetas protulit, Deo res humanas benignius respiciente. E multis paucos, sed insigniores notasse sufficiat, Ambrosius Calepinus, Bergomensis Episcopus lexicon latinum edidit. Gabriel Biel Tubingae claruit argutiis Scholasticis. Iacobus Faber Stapulensis, Iodocus Clichtoveus, atque illis maior Martinus Lutherus, sacre eruditione floruerunt. Ludovicus Vives, Desiderius Erasmus Roterodamus, Guilelmus Budaeus, Philippus Beroaldus, Beatus Rhenanus, Alexander ab Alexandro, Ulricus Huttenus nobilis, Thomas Linacer Anglus, et alii iam in historia laudati, bonas litteras egregie illustrarunt. Ioannes Cuspinianus, I. Nauclerus, Bil.


page 587, image: s587

Pirckheimerus, Ioannes Aventinus, Robertus Gaguinus, Albertus Crantzius, Pandulphus Collenutius, historias contexuere. Santes Pagninus sacrum codicem ex Hebraeo rite Latinum fecit. Franc. Ximenius Compluti Heb. Graece ac Latine Biblia S. excudi curavit.

I pudor in villas, si non patiuntur easdem
Et villae vomicas: urbs est iam tota lupanar.

CAROLUS V. Romanor. Imp. SOLIMANNUS Turcarum Sultanus.

PHilippo natus Carolus, a patre Belgii, a matre Hispaniae et magnae Italiae partis, a Maximiliano avo amplissimi in Germania patrimonii haeres, postremo etiam imperii potitus admodum iuvenis, totam Europam spe et fatali potentia complecti videbatur. Tot nationum princeps, ex Germanis oriundus, in Belgio natus educatusque, in Hispania, quantum per bella Germanica et Gallica licuit, versatus maxime, tandem deposito imperio, abdicatisque a se regnis, ultro privatus decessit, raro et memorabili ad posteros exemplo. Caesareum apicem ei praecipue Friderici Saxonis Septemviri suffragium peperit, qui a Treviro et Brandeburgico, regi Franco studentibus, lectus, abnuit honorem, suaque sententia Caroli, ut Germani, partes confirmavit.

Tumultuum, factionum, bellorum sub eo satis fuit, a Turcicis partibus Solimanno, Selimi filio, pari cum Caesare potentia rem Mahometicam propagante; Francisco Gallorum rege subinde Mediolanensem repetente provinciam: Germania dissidiis de religione exardescente; Anglia Pontificum excutiente iugum, Dania totoque orbe Boreali, per admirandos bellorum euripos, novam regiminis faciem inducente: quorum motuum omnium praecipua pars Romanorum Maximi Pontifices fuere.

Principio, cum cautum lege Pontificia esset, ne rex Neapolitanus Caesar posset creari, Carolus veniam eius legis VII aureorum milibus a Leone redemit: eodemque die, quo Francofurti renuntiabatur Caesar, Henricus Lunaeburgicus et Hildesiensis praesul Ioannes cum Erico et Henrico Brunsvigiis, prope Soltaviam proelio congressi, quattuor bellatorum milia prostravere. Capti Ericus et Wilhelmus Henrici F. virique nobiles CXX. Causae ferebantur, praeter simultates, quod alteri alterorum rebelles subditos foverent, ditionesque Ecclesiasticas vellicarent. Creditum autem publice, ab Henrico Lunaeburgico, Caroli Geldri genero, libentius susceptum bellum, quod Gallorum partibus addictior, Caroli electionem vellet remorari. Verum id Friderici Saxonis Septemviri (qui sapientis elogio posteritati commendatus, imperii tum vicarius erat) interventu paulisper sedatum, quumque Hildesensis Caroli edictis non pareret, acrius sumptum, ditionibus eum plerisque excussit. Nec periculosius, sed maioris molis certamen suscitaverat Hulricus Wittembergicus eodem tempore; qui exortam plebis ob tributa imposita seditionem, severius ultus, cum arma in Reutlingenses vertisset, totum Sueviae foederatae corpus in se irritavit. Pulsus omnibus iis, quae cis Rhenum possidebat, XV annis exulavit Montepelicardi. Ducatus eius Austriacis cessit. Cumque Ferdinando, in dividenda hereditate, ditiones Austriacorum Germanicae obvenissent, Ulricus armis impar, deprecatoribus commisit causam, donec exolescente foedere Suevico, et in belli Turcici apparatibus occupato Ferdinando, ab Philippo Hesso, et Baioariis fratribus, prospera ad Lausanum pugna, in patrimonium avitum est restitutus. Ferdinando ut placatiore uteretur, in clientelam se suosque domus Austriacae tradidit.

Anno quo imperium coepit Caroli, coepit et nummus uncialis, quem a valle Ioachimica, ubi cudebatur, Talerum nostri appellant. At annum vicesimum coronatione Caroli insignem, insigniorem fecit Suecorum calamitas, et Pontificis Leonis exsecratio, qua ipse in Lutherum, Lutherus vicissim in ipsum fulminavit.


page 588, image: s588

Suecorum sane principes internecioni dedit Christierni regis furor, diris pontificiis armatus: At Lutherum Pontificis ira erexit.

Christiernus, conscripto e Danis Holsatisque suis exercitu, cum Gallis eum, Scotis, Anglis, Alemannisque roborasset, Othonem Krumpium praemiserat in Westrogotthorum terras, ubi commissa in stagno congelato pugna, ictu tormenti in femore vulneratus Steno, paulo post obiit, sublatoque duce, numerosus Suecorum exercitus facile est dissipatus. Itaque Christiernus a pleraque nobilitate evocatur, reliquos partim vi, partim blanditiis subigit, deditaque Stockholmia, corona regali exornatur. Sed praemetuens gentis dudum sibi infestae mutabilitatem, flagransque odio in illos, qui fomitem hucusque incendiis subdidissent, subornat Gustavum Trollium, regni Archiepiscopum, qui de iniuriis sibi illatis publice conqueratur. Ea occasione arrepta, damnat capitis, quicumque praesuli vim fecissent, populoque adstante et trepidante, nonaginta quattuor e primoribus Suecorum, in his duos Episcopos, obtruncari iubet, relictis ante praetorium ad horrorem per triduum cadaveribus. Stenonis ipsius corpus, dudum terrae mandatum, novi tyranni iussu effoditur, et cum reliquis, ut papali itidem fulmine ictis, crematur. Viduae denique et filii interfectorum bonis spoliantur. Exsecutorem se Pontificii anathematis, ut oboedientem Ecclesiae filium deceret, hoc facto professus, cum multa saeve in alios quoque passim perpetrasset, praeter fidem, contra ius iurandum, quo impunitatem antea omnibus promiserat, relicto post se nominis foetore gravissimo, in Daniam rediit. Gustavus, Erici Ioannis cum ceteris truci dati silius, miris modis evasit pericula, atque ad Dalekarlos metallarios delatus, oppressam tristi servitute Sueciam paulatim ad resumendam libertatem excitavit, conatu non minus generoso quam felici.

Ceterum M. Lutherus, cum hactenus Papae auctoritatem nequaquam violare voluisset, arbitratus, ipso inscio, quaestores indulgentiarios abuti sacra potestate, postquam se anathemate ab eo plecti, librosque suos exuri intellexit, tanto est zelo inflammatus, ut Leonem praedicaret esse Antichristum, ac diploma eius iusque ipsum Pontificium proiceret in flammas, addens illud Samsonis heroicum: Quemadmodum fecerunt mihi, ita feci eis.

Carolus vero Caesar, primis comitiis, quae anno sequenti Vormatiae habuit, ut Leonis gratiam aucuparetur, Lutherum accitum, intrepideque professum veritatem proscripsit. Cuius capiti metuens Fridericus elector, Wartbergam abductum curavit custodiri, donec turbulenta Andreae Carolstadii Iconoclastae commotus reformatione, sponte sua Vitebergam reverteretur.

At Pontifex, inito cum Carolo foedere, de Gallis Insubria, atque adeo tota Italia expellendis, omnia consilia ad bellum vertit. Mediolanum facile captu fuit, foederatis Helvetiis, qui iam a Caesare sollicitati fuerant, ob non persoluta a Lautreco stipendia, a Gallorum castris discedentibus. Mediolanum Francisco Sfortiae Maximiliani fratri, uti convenerat, a Caesare attributum, Parma et Placentia Pontifici. Leo incredibili hinc gaudio perfusus, cum maiora quaeque in dies moliturus videretur, subita morte, veneno, ut putatur, a cubiculario dato obriguit. De quo Sannazarius:

Sacra sub extrema, si forte requiritis, hora,

Cur Leo non poterat sumere; Vendiderat.

Suffectus propitia Caesaris fortuna Hadrianus Ultraiectinus, praeceptor quondam eius, Hispaniae tunc rector, ab infima sorte ad supremam industria et eruditione evolavit. Questus ab Italis se prodi, Belgis tantum hominibus, quos praeclara fide esse aiebat, se credidit. Solimannum cupiens debellare, frustra fuit. Is, quod Hungari legatum eius in


page 589, image: s589

carcerem misissent, Sabbatiam, Albamque Graecam expugnarat, iamque Rhodum gravissima obsidione tertium mensem infestabat. Naves ab Adriano instructas cum detinerent venti, Rhodii pacti incolumitatem vitae rerumque, deditionem Turcis fecere, ipso Christi natali MDXXII, quo die et saxum ingens prodigiose decidens, Pontificem pene oppressit. Hic ut scandalis aliquomodo mederetur, coepit officia venalia abolere, empta quibusdam adimere, feneratores et aversae Veneri deditos castigare, ingenti delinquentium offensa. Cognatis suis nihil more antecessorum tribuit, negans Sionem in sanguinibus aedificandam.

Atroci pestilentia Romam vastante, ipse nec pavidus multum, nec anxie pharmacis armatus, in urbe permansit, mirifice eo officio incolis gratificatus. Antonium Praesulem florentinum, et Brennonem Misnensem in sanctos retulit, Luthero eiusmodi consecrationes, ut errorum plenas, insectante. Hunc ut supprimeret, concilium omnibus deposcentibus, quo tantae de sacris rebus lites deciderentur, promisit; haud inficiatus, multa in Ecclesiam irrepsisse vitia per desidiam decessorum aut malitiam, quae censura acriori indigerent. Verum ipse rebus peragendis lentior timidiorque visus, adeo ut Hieronymus Balbus, Ferdinandi legatus, palam auderet dicere, corrumpere Hadrianum cunctando rem Christianam; ut quondam cunctando restiruerit Romanam Qu. Fabius. Foedere tamen iunxit Carolum Caesarem, Henricum Anglum, Ludovicum Hungarum, et minores aliquot Italiae principes, exclusis Gallis, a quibus et Veneti descivere, Papae observantia. At interim Hadrianus seu veneno, seu curis confectus, altero Pontificatus anno moritur, expertus, ne licere quidem Pontifici, cum velit, benefacere, iterque eius undique sentibus conseptum. Proinde sepulcro eius inscriptum. Hadrianus VI hic situs est, qui nihil sibi infelicius in vita, quam quod imperaret, duxit. Eo sedente, inquisitor Hochstratus, flamma coepit in Lutheri asseclas saevire, cremavitque Bruxellis Henricum et Ioannem Monachos. Lutherus constantiam eorum cantico celebravit: responditque mascule Angliae regi, qui calamum in se strinxisset, defensoris Ecclesiae titulum a Leone Pontifice eblanditus. Movit et Huld. Zwinglius, Tigurinus Canonicus, certamen Romanensibus, ac disputando effecit, ut Senatus Tigurinae Civitatis e sacris scripturis docendum esse populum, sepositis hominum traditionibus, decerneret.

Maiores motus Daniam et Septentrionem a Romanae sedis cultu avertere. In Suecia, quam exercuerat tyrannidem Christiernus, eam Pontifex Leo, misso Ioanne de Potentia Cardinali, iustam pronuntiarat. Sed nihil ob id melius Rex apud suos audiebat. Gustavum adversa eius saevitiae fama armaverat in regios, qui collectis undecumque profugis, brevi iustum exercitum effecit, arces aliquot deditione, alias vi cepit, neque armis profecit magis quam contemptu sui, ut quem regii facillime se superaturos somniarent. Id quod contra accidit, Gustavo advigilante, ut victis rediret aliquando virtus in praecordia popularibus. Primum a Dalekarlis, inde apud oppidum Westeras, a plerisque Suecorum ordinibus Gubernator lectus, Stockholmiam obsidione cingit. Christiernus interim profectus ad Caesarem, diploma adfert, quo Fridericus Holsatus iubebatur, clientelae se Danorum regum, nomine Caesarum, adstringere, feudumque Holsaticum de eorum suscipere manu. Iamque se ipso elatior rex, interdicebat suis omnem cum Vandalicis civitatibus negotiationem, praecipiens venalia quaeque in oppida Danica convehi. Suecorum praefectis imperabat, ut rebelles quoscumque neci darent: per Severinum a Nortby importato Holmiensibus commeatu, solvebat obsidionem, nihilque moderati spirans, Lubecanos simul et Holsatos alienissimo tempore offenderat. Quare


page 590, image: s590

cum Lubecensium classe adiuvaretur Gustavus, Stockholmiam pariter Calmarniamque obsidet.

Civitatum Vandalicarum classiarii, armatis triginta navibus, Helsingoram, profugientibus incolis, exurunt; aliis locis repulsi mascule. Sialandia nequiquam tentata, Bordingholmum occupant. Interim pressi obsidio Stockholmienses emittunt ad regem, qui rerum ei difficultatem exponant. Sed hi Abrahamsburgi nocturnis suppliciis enecti, auxere regis infamiam, qui nuper etiam promptum crudelitatis suae promotorem Theodoricum Slagheccium, quem Lundanum fecerat Archiepiscopum, variis oneratum criminibus incenderat.

Eodemque tempore novarum factus legum auctor, curias, Iudicia, et consuetudines Danorum habebat in animo immutare, et ad Belgarum Teutonumque ritus componere: imprimis vero perpetuum ab omni ordine tributum fisco pacifici.

Sed pertaesi insolentioris dominatus Cimbri, cum Kalindburgum citati hiemem praetexuissent, iamque advolante in Iutiam Christierno, Wiburgensia formidarent comitia, quibus vim facturus repugnantibus dicebatur, maximi rem periculi audent, seque eius imperio deinceps nequaquam parituros, datis ad eum litteris aperte protestantur. Eas Magnus Munchius, Praetor Iutiae, oblitis de industria chirothecis indiderat, discedensque a convivio reliquerat regi inspiciendas. Ipse arrepto navigio in Holsatiam contendit, Fridericum regis patruum regno initiaturus, quod ille extemplo, partim odio in nepotem, partim metu exitialium Daniae ac suae stirpi consiliorum, suscepit. Christiernus, cum nullis conditionibus placare Cimbros posset, Fiones, Sialandos, et Scanos, denuo in sua verba adigit, remque omnem celeriter ad fratrem reginae Carolum v, et Ioachimum Brandeburgicum sororium, et Fridericum Saxonem avunculum, VII viros perscribit. Hafniam Sialandiae, Malmogiamque Scanorum metropoles, munit praesidio. Mox autem praeveritus civitatum classiarios, ne mari incubantes periculum abeunti crearent, statuit matura sibi suisque consulere fuga, contractaque XVIII navium classe, ad Belgas enavigavit. Insulani cum se desertos contemplarentur, urgente armis Friderico, in eius Partes transiere. Hafnia maius negotium fuit: quae dum obsidetur, rex profugus scribit militem, quem per Holsatiam traducere in Danos conabatur. At Fridericus LXXX Holsatorum milia armat, cum quibus priusquam consererent manus Teutones, de stipendio sibi caveri poscunt, eoque non impetrato, per Marchiam dilabuntur. Nonis Ianuariis Hafnia et Malmogia, post octo mensium obsidionem, deditionem fecere, cum iam Calmarniae et Stockholmiae potitus Gustavus, Suecorumque rex esset renuntiatus. Nam simul percrebuit, Christiernum Aprili mense, anno vicesimo tertio eius saeculi, Dania cessisse, statim Calmarnia Maio, Stockholmia Iulio sequente, in potestatem Suecorum rediere, eaque ratione avitum foedus de trium regnorum Borealium coniunctione exspiravit. Novi reges, Fridericus et Gustavus, quod Vandalicarum civitatum ope perutili fulcirentur, cum illis atque inter se foedus percussere Malmogiae, eoque ad mutua se subsidia adversus Christiernum devinxere. Eorundem postea auctoritate subnixi praecones puriores Euangelii, per Daniam Sueciamque, et reliquum septentrionem, Papismi errores denudarunt. Prior Gustavus convictos neglecti officii Episcopos, redegit in ordinem, iussitque contentos honesto stipendio sacra curare, civilis autem bellicaeque rei administrationem domui regiae permittere, ni facerent, se regno abiturum. Fridericus rex protexit sane Episcopos, sed Euangelii praedicationem per Daniam, Norvegiam, et Holsatiam, fideliter adiuvit.

Per haec Carolus Caesar Gallicano implicitus


page 591, image: s591

bello, omissa Dania, quomodo Franciscum regem debellaret, consultabat. Ille enim motuum Hispaniensium occasione, totum Navarrae regnum receperat, maximasque in Italiam miserat copias, Mediolanum subacturas. Idoneum belli instrumentum visus Carolus Borbonius, qui indignatus litem sibi a rege Franco de hereditate intendi, instructu matris, cui nihil non Franciscus indulgeret, Galliam Caesari Angloque tradere nitebatur. Caesar, profligatis ex Italia per Marchionem Piscarium Gallis, Borbonium in Provinciam ablegavit, qui captis Aquis Sextiis, et tentata nequiquam Massilia, contendit ad Italos. Franciscus rex eum consecutus, Mediolanum, deserente id Sfortia, occupat. At cum in Papiae obsidione securius, quam decebat, ageret, et ex consilio Clementis VII (is Iuliani Medicis e concubina natus, Adriano nuper successerat) exercitum separasset, sanguinolento proelio, suo equique vulnere retardatus capitur, ingenti totius Galliae detrimento.

Attamen ut solent afflictae res praepotentum allicere ad misericordiam, dum quisque in iis efficacius suae conditionis admonetur, Clemens, aliique principes, acrius exinde dispicere, qua via gliscentem Caesaris in Italia potentiam labefactent. Dolebat et Pontifici ereptum Regium Lepidi, Parmensisque agri depraedatio. Igitur consilia ineuntur cum Gallis Venetisque occulta, ut Sfortia iam Caesari suspectus, in avitam ditionem restituatur. Caesar minuendae invidiae ergo dimittit Franciscum, sed duris conditionibus. Iuribus enim regni Neapolitani ac Mediolanensis ducatus renuntiabat; reddebat Burgundiam, filios obsides dabat. Sed liber factus, negat promissionibus se teneri, quas Caesar ultima carceris necessitate expressisset: atque ita cum Clemente et Venetis foedus pro Italica libertate sancit. Caesar vicissim nominis Pontificii auctoritatem per omnem Hispaniam abolet, exemplo ad posteros memorabili, posse Ecclesiasticam disciplinam, soluto Papismo, conservari. Feliciter interim in Insubribus proeliantur duces eius, arcem Mediolani capiunt. Mox Columnii proceres invadunt Romam, Clementem ab insigni avaritia omnibus exosum, in Mausoleo Adriani obsident, palatium Vaticanum diripiunt. Nec multo post, cum interpositum foedus Pontifex foedius abrupisset, incensis quoque per vindictam XIV Columniorum oppidis, totis viribus Romam itur, duce Borbonio, qui se Germanici Fronsbergii legionibus coniunxerat.

Anno salutis humanae MDXXVII, capitur impetu Roma, vastatur caede et rapinis, nemo servatur, nisi qui vitam et libertatem universa re familiari redemisset. Templa fere omnia, multis necatis aut excruciatis sacerdotibus, direpta. Pontifex fame subactus, deditionem ea conditione fecit, ut quaecumque Caesar imperasset, faceret. Conflavitque omnia templorum ornamenta, pileos ad hastam proposuit Cardinalitios, obsides militibus nummatissimos quosque, Caesari quinque Cardinales dedit, ut imperiosam turbam ex urbe, quam decem menses tenuerant, amoveret. Ita Caesaride ambigua Clementis fide, ita piorum hominum manibus Romanensium sanguine litatum. Interea Florentini, eiectis Mediceis, se in libertatem vindicant. Vicissim Genua in potestatem redigitur Gallorum, multisque in Cisalpina urbibus captis a Lautreco, qui auctore Anglo, iam Gallis foederato, ad id bellum destinatus fuerat, de consilio Pontificis clanculum elapsi, in regnum Neapolitanum exercitus ducitur. Arausiensis Prorex Neapoli inclusus, magna constantia obsidionem sustinuit. Hugo Moncata, prorex Siciliae, a Philippino Auria navali proelio victus, occisusque, spem opimam potiundae urbis dedit. Sed exercitum Gallorum vastante morbo, cum ad xx milia periissent, dispersae reliquiae, Lautrecus ipse animi maerore exstinctus est. Nec in


page 592, image: s592

Liguria, aut Gallia Cisalpina, feliciores Pontificiae partes erant, Andreas Auria, qui ab iis defecerat, Genua et arce potitus, Savona Gallos expulit. Fr. Borbonius, fani Pauli Comes, ab Antonio Laeva clade affectus, captusque. Tot icti infortuniis foederati, ad pacem cum Caesare faciundam spectarunt, de qua priusquam dicamus, Germania eique vicinus orbis, quas mutationes intersenserint, subinseremus. Primum Papismus in plerisque Germaniae, Saxonum imprimis civitatibus, continuato casu ruit, quantumvis exorta lis inter Lutherum et Carolostadium (cui deinde etiam Zwinglius et Oecolampadius accessere) de cenae Dominicae aliisque Christianismi mysteriis, cursum Euangelii haud parum remoraretur, nec deessent persecutores saevi et potentes, qui fictis criminibus obrutos Lutheri sectatores raperent ad supplicia; inter quos Henricus Zutphaniensis Dithmarsorum, et Leonhardus Caesar stulto Bavarorum zelo cremati, Adolfus Clarenbachius Coloniensium.

Teterrimam vero notam praedicationi Euangelii inussit rusticorum rabies, qui eius praetextu omnia libera esse debere contendebant, arreptaque occasione a servitiis, quibus [orig: queis] indignius a plerisque magistratibus premebantur, confluebant in Suevia armati, nihil non vi expressuri a principibus. Lutherus eos revocare a seditione conatus, cum insanabiles comperisset, acri scripto damnavit eorum insaniam. Illi tremendo Dei iudicio conglobati, pellunt nobiles, arces diruunt, resistentes quoscumque, rabidorum instar canum, laniant. Sed a Sueviae foederatae duce Truxesio, caesi sunt ad Ulmam, inde in Franconia et passim, ad I. milia; auctor lento igni assatus est. Cum ductu Thomae Muntzeri, contionatoris fanatici, aeque Luthero et Pontificiis infesti, resumerent bellum, virtute praecipua Landgravii Philippi fusi, ac tandem omnino deleti sunt. Francisci etiam Siccingi adversus Trevirum Praesulem seditiosae molitiones, eo interempto, conciderunt. Muntzerus captus cervice poenas exsolvit.

At Lutherus excitatior in dies, edita N. T. et Psalmorum translatione Germanica, canticis etiam suavissimis praecipua complexus dogmata, ritus primitivae Ecclesiae conformiores ordinat, sacrum ut populari lingua fiat, praescribit, probantibus eius pietatem, Ioanne Saxonum VII viro, qui fratri successerat Friderico, Georgio Brandeburgico, Ernesto et Francisco Luneburgicis, Philippo Landgravio, Wolfg. Anhaldino, Philippo Pomerano, Ulrico Wirtenbergico, Alberto Manfeldio. Ii anno undetrigesimo contra decreta Ratisponae primum, dein Spirae de religione facta, quod iis libertatem superiori conventu Spirensi permissam impediri dicerent, protestati sunt: unde Protestantium nomen ad omnes postea, qui eorum, quae perperam in religionem invecta sunt, emendationem amplectebantur, atque ob id a Romana Ecclesia secessionem faciebant, dimanavit.

Eodem anno Albertus, a Magistro ordinis Teutonici, Borussiae dux creatus. Cum enim Borussiae, ut finibus inclusae Sarmatarum, clientelam Poloniae reges sibi vindicarent, Germani contra eam, ut suo sanguine partam, ad se traherent, diu quidem armis certatum, postremo tamen fides Polonis data victoribus fuerat. Istam litem Ernestus Saxo, ac post eum Albertus Brandeburgicus, varie renovarant. Ad ultimum desertus a Caesare et Germanis, quorum de maiestate et iure agebatur, Albertus, imminentem belli procellam, in occasionem sibi privatim consulendi vertit. Qua mente, contracta cum Sigismundo rege, cui nuper etiam Masoviae ducatus accesserat, pace, Prussiae dux renuntiatur, mutataque religione, voti vinculum solvit, ac Dorotheam, Friderici I Danorum regis filiam, adsciscit matrimonio. Provinciam, quam ususfructus titulo tantum tenuerat, Polonus ei iure proprietatis ad heredes transmittendam, concessit.


page 593, image: s593

Eodemque tempore Rhodii milites Melitem insulam tuendam accepere, et sudor Anglicus, novum genus morbi, plurimos mortales delevit.

In Pannonia longe peiore loco res erant, regnante Ludovico adolescente, in quo omnia fuisse praecocia, recte dictum est. Praemature enim editus in lucem, exstincta in puerperio Anna matre, praemature patri Ladislao in regnis successor datus, anno aetatis decimo; praemature barbatus anno decimo quarto, nec non immature iunctus uxori Mariae quindecennis; postremo et mortem obiit praematuram, vicesimo primo vitae anno a Turcis occisus. Etenim Solimannus cum digladiantibus inter se Christianis, commune periculum negligi animadverteret, potentissimis instructus copiis in Hungariam descenderat. Hungaris Ioannes Zapolia, qui et Zepusiensis, auxilio veniebat. Sed ante eius adventum conserta temere pugna, caesus est cum exercitu Ludovicus: Victor Turca Budam, Pannonum regiam, aliaque oppida nullo labore cepit. Mox Zapolia prono magnatum favore exceptus, Albae regali rex creatur, praeterito Ferdinando, qui tum aliis nominibus, tum per coniugium sororis Ludovici, Hungariam Bohemiamque ad se pertinere contendebat. Ferdinandus a Bohemis susceptus, nec ullorum subnixus Pannonum obsequiis, Ioannem post infelicem Toccaiensis proelii exitum, regno depulit, veterumque amicorum opes coegit implorare. Qui ne quid inexpertum relinquant, Hungariam Solimanni clientelae offerunt, modo eius auxilio regni Ioannes potiatur. Eam gloriae imperiique amplificandi occasionem nactus Turca, tertio in Pannoniam movet, restitutoque in regnum Zepusiensi, castra ad Viennam locat. Sed eam gnaviter defendente Philippo Palatino, postquam mensem integrum frustra eam oppugnasset, amissis LXXX milibus, vastatisque late agris, in Thraciam recessit.

Antequam Turcis summam opponeret virtutem Carolus, foedus cum eo percusserat Barcinone Pontifex, pactus inter alia, ut Margaritam, ab Caesare caelibe procreatam, duceret Alexander Medices, atque in avitum Florentiae dominatum restitueretur. Deinde et Franciscus Cameraci, ac tandem Veneti, traditis, quae in Samnitibus, Piceno et Apulia tenebant, oppidis, pacem cum eo certis conditionibus fecerant, inter quas et illa, ut Gallus, persolutis vicies centenis milibus aureorum, liberos obsides reciperet. Inde fugato Solimanno, profectus in Italiam Caesar, Bononiae magna pompa a Pontifice coronatur, stipulato et Lutheranorum exitium, qui tentata Marpurgi cum Zwinglio concordia, nec peracta, Augustanis mox in Comitiis confessionem exhibuerunt fidei, quae recitata quidem publice, sed a Caesare tum reiecta est. Iussi principes Lutheri partium omnia in integrum restituere, ni facerent, proscriptorum nomine censendos, cum interim confutationem suorum dogmatum describere, aut cum aliis communicare prohiberentur. Itaque Lutherus evulgato libro monet Germanos, ne impio pareant edicto, nec idola, libidines et iniquitates Pontificias propugnent. sin inferant bellum, haud iniquam principum defensionem fore.

Caesar, arridente fortuna, nullam amplificandae potentiae occasionem praetermittens, ut Imperium Germanicum in familia firmaret, Ferdinandum fratrem Romanorum regem Coloniae renuntiandum curavit, obnitente Saxonum VII viro. Eodemque anno, post diuturnam obsidionem, in qua Philibertus Arausiensis vel Auriacus cecidit, eique Ferdinandus Gonzaga surrogatus est, Florentia Caesari dedita, et uti inter Caesarem et Papam convenerat, Alexander Medices, nothus Laurentii F. Florentinorum dux creatur, abutente Papa Christianorum viribus, ut privatae ambitioni et suorum libidini inserviret:

Hoc facto cum provideret sibi a Turcis negotium impendere Carolus, pacem


page 594, image: s594

Protestantibus, interventu Alberti Moguntini et Ludovici Palatini dedit, Viennamque praegressus ingenti cum exercitu, suborta inter milites, ut fit, ob non soluta stipendia, seditione, in Italiam atque inde in Hispaniam rediit. Turcae praeda graves, dum reditum ad suos parant, pene ad internecionem cassi.

Anglia Helvetiaque miris sub haec tempora mutationibus agitatae. Henricus rex Catharinam, Arturi fratris coniugem, Caroli Caesaris materteram duxerat, Iulio II annuente. Per xx circiter annos concordia coniugalis steterat. Regina aliquoties gravida, vel abortum fecerat, vel partum ediderat non diu vitalem, praeter unicam natam, nomine Mariam, quae postea regnavit. Rex prolis masculae cupidus, simul et in amores pronior, matrimonium cum fratria, ut illegitimum, coepit adversari. Scrupulum ei seu auxit, seu iniecit Thomas Volsaeus, quem vili ortum loco, Eboracensem Archiepiscopum fecerat. Is enim cum spe decidisset, quam ei Caesar de consequendo Pontificatu excitarat, Francorum regis sororem Henrico, odio Caesaris, destinabat. Sed audito, regem Annae Boleniae amoribus imbutum, tepidior factus in stabiliendo divortio, excidit gratia, metuque supplicii anxius, abrupit vitam. Thomas Morus, doctrina spectabilis, ei subrogatur, cui et improbatio repudii capite stetit. Clemens, qui diu nutaverat, praetulit tandem Caesaris gratiam, secundum Catharinam iudicat. Henricus contra Boleniam geniali locat toro, factum tuetur Academiarum, et in his Parisiensis, suffragio. Mox sub initium anni MDXXXIV, omnem Pontificis oboedientiam detrectat, suisque omnibus edicit, ut neque Romam pecuniam deferant, neque divi Petri denarios quotannis colligi solitos, cuivis quaestori dependant. Tum ordinum Angliae decreto, se ipsum Ecclesiae Anglicanae caput a Christo proximum professus, nihil praeterea in religione mutat, aeque Pontificiis ac Prorestantibus invisus. Bolenia, multis animi corporisque praestans virtutibus, enixa filiam Elisabetam, haud diu in gratia Henrici floruit, ex adulterii insimulatione securi percussa. Rex Ianam duxit Semeram, quae in partu periit, Eduardo procreato. Catharina dolorem non ferens, iam vivis excesserat. Henricus Cliviam deinde quartam coniugem, vix ductam repudiavit. Ita res, quae lucrum importare maximum Romano fisco solita matrimoniorum puta regalium dispensatio, grande ei detrimentum peperit.

In Helvetia, cum Tigurinorum ac Basiliensium exempla secuti Bernates, Pontificatum reprobassent, quinque pagici a Ferdinando et Clemente stimulati, contumeliosis verbis contentionem de doctrina exacerbaverant.

Tentata nequiquam a Gallis compositione, ad arma ventum, commissaque angusto loco pugna, victi Tigurini. Ipse Zwinglius in primis ordinibus pugnans cecidit, cadaver flammis absumptum. Ex interitu amici saucius supra modum animo Ioannes Oecolampadius, cessit vita. Nec fractiores tamen Tigurini iterum proelii aleam subeunt, aequataque fere clade succumbunt. Unde pertaesi utrinque caedium paciscuntur, ut positis foederibus externis, durante licet religionis dissidio, ab intestinis bellis quiescant.

Atrocius bellum in Westphalia, Anabaptistis auctoribus exortum. Venerat Monasterium Ioannes Leidensis sartor, Muntzeri infectus delirio, qui infantium baptismum cavillando, iactandoque revelationes spiritus, Bernardum quoque romanum Ecclesiae ibidem doctorem, traduxerat in partes. Tantaque vis erroris erat, Ut praecipuam civitatis partem subito pervaderet. Apud eum cum disputando nihil efficerent, Glandorpius, Buschius, alii, discedunt ab urbe; Anabaptistae peregrinos advocant suae factionis, pulsoque Senatu novum eligunt. Lacessiti ob id armis ab Episcopo, increbrescente insania, novos Apostolos,


page 595, image: s595

reges, iudices, carnifices somniant, Ierosolymam novam dicunt urbem suam, omine sinistro. Nam adiutus imperii Germanici viribus Praesul, Hierosolymitanam induxit famem obsessis, intus nullo non calamitatis genere per fanaticos vexatis. Decimo sexto demum mense capta ex insidiis urbs, puberes trucidari, Ioannes rex, Knipperdollingus et Bernh. Krechtingus Pastor, ignitis lancinati forcipibus, et ad turrim suspensi, documentum sunt posteris, ne quis inhonestas cupiditates religionis glaucomate obtegat.

Interea Clemens, cum novum Capucinorum ordinem confirmasset, promissamque Synodum miris extraxisset ludificationibus, onus successori Alexandro Farnesio, qui Pauli III nomen sumpsit, morte praeventus imposuit. Paulus sobrietate, vultus gravitate, doctrina, 2c postremo corpusculi adfectata imbecillitate profundam ambitionem diu celaverat, quam mox adepta dignitate manifestam omnibus fecit. Cum enim concilii et reformationis cupientissimum se simularet, mox Cardinales creando, quos e liberis nothis habebat nepotes, adhuc pene ephebos, summi senatus porro deformandi studium, detexit. Neque candidior indicendo concilio, si id re, locoque liberum esset, Mantuam primum, dein Vicentiam nominavit, ubi ipse, licet alteram litis partem sustinens, sententiam velut e tripode dictaret. Unde e Protestantibus xv principes, et XXX civitates, Legato eius Vergerio per suos Smalcaldiae ostendunt, Concilium non solius Pontificis, sed omnium Ecclesiae ordinum esse tribunal: tyrannidem sapere, si Papalis auctoritas toti Ecclesiae praeferatur. Nec tolerandum, quod exsecratus pridem Lutheri dogmata Pontifex, nunc in praecipitis sententiae suffragium adigere Synodum concupiscat.

Lutherus Smalcaldiae articulos contexuit, qui a Theologis subscripti, Mantuano concilio exhiberentur.

Dum haec aguntur, Rei publicae Christianae utilitatem aliquam Caesar attulit expeditione Africana. Cum enim Solimannus Hariadenum Barbarossam, piratam Mitylenaeum, copiis instruxisset, quibus ille Coronam, aliaque Peloponnesi oppida ab Andrea Doria occupata receperat, et Muleassen Tunetanum deiecerat regno: Carolus occasionem speculatus, quod Turca iam in interiore Persia cum Thoma Ismaelis Fi. conflictaretur, profugum ad se Maurum reduxit, victo securitate sui Barbarossa, exstructaque Guleta arce, navigationem Christianis securiorem reddidit. Solimannus interim exciso Taurisio, expugnataque Seleucia, faustam principio militiam varia clade corrupit. Exercitum enim populante fame atque inedia, tumultuario in reditu, invaditur a quodam Thomae satrapa, multisque suorum occisis, laceras atque egentes copias aegre Constantinopolin perducit.

Reversus ex Africa in Italiam Caesar, vacantem ex obitu Francisci Sfortiae ducatum Mediolanensem, sibi ut feudi domino adiudicat. Rex Francus contra eum ad se pertinere hereditario iure demonstrat, renitentemque Sabaudum pleraque cis Alpes ditione multat. Caesarem tanta ex eo indignatio incessit, ut durius Romae in Gallos contionaretur, quam Pontifex ipse ferre posset, auctoreque Antonio Leva, in Galliam Narbonensem irrumperet, sed irrito conatu. Paulo post Turcarum metus, qui Cliassam Dalmatiae expugnaverant, Corcyram Venetis parentem, duce Barbarossa, nudaverant fere incolis, Moldaviam subegerant, impulit Paulum, ut indutias inter Caesarem et regem decennales componeret, apud Niceam Provinciae urbem, ubi et Alexandri Medicis viduam nepoti suo Octavio impetravit. Etenim Alexander, dum libidinis causa toros sectaretur alienos, a Laurentio patruele suo saevissime erat interemptus, Cosmus Medices, dux Florentiae, ab Caesare, sed invito Papa, creatus est.


page 596, image: s596

Ceterum Pontificia in Turcas expeditio, licet Caesariana et Veneta classis Papali iungerentur, effectu caruit, navibus apud Actiacum promontorium, post improsperam cum Barbarossa pugnam, dissipatis. Nec efficacior Henrici Angli proscriptio fuit, in quem fabricatum diu fulmen eiaculatus est Paulus, exeunte anno duodequadragesimo eius saeculi. Causae afferebantur, Catharinae divortium, abdicatum Ecclesiae obsequium, Cardinalis Roffensis caedes, et D. Thomae Cantuariensi impacta dica. Ob haec regem regno abiudicat, fautores eius omnes bonis, honoribus, fortunis omnibus exigit. Imperatum subditis, ne parerent: extraneis, ne cum gente Anglicana commercium haberent: omnibus, ut contra principem ac populum armis insurgerent, regno et fortunis in praedam, populo in servitutem addictis. Sed nemo repertus, qui furiali edicto oboediret: immo repertus Caesar ipse Carolus, qui foedus amicitiamque cum Anglo iungeret.

In Germania vicinisque terris invalescebant Protestantium partes. Lutherus sacrum codicem a se Germanice versum vulgaverat typis. Exemplum docti aliarum gentium sequebantur, translatisque in vernaculum sermonem Scripturis, mysteria regni Dei cum plebeiis et idiotis communicabant, testantes, ideo divinitus revelata esse, ut neminem lateant, sed omnibus divinae cognitionis affulgeant lucem. Marpurgi iam florebat Academia a Philippo condita Landgravio: nunc etiam Argentinenses eodem fine illustrem aperiebant scholam, anno MD XXXVIII.

Ignatius contra Loiola Hispanus societatem instituit novam Monachorum, qui Iesuitae appellantur, habenturque acerrimi traditionum Papalium vindices. Nec reliqui quicquam faciebat Pontifex, quod ad exscindendum Lutheranismum pertineret. Principes vicissim, qui secessionem a Romanensibus tuebantur, foedus inter se firmant Smalkaldiae, quo se ad mutua auxilia, si vis fiat, obstringunt, cui et Christianus III Danorum Rex novus nomen dedit, qui nuper in Dania Norvegiaque Pontificios praesules officio deposuerat. Quam rem tristes illorum regnorum perturbationes praecessere, breviter nobis dicendae.

Carolus quidem Caesar, et Maria eius soror, Belgii Gubernatrix, sedulo annitebantur, ut Christianus II. exul in regna aut partes regnorum Borealium restitueretur. Sed cum tandem anno XXXI Hamburgi compositio exspirasset, et rex profugus per Severinum a Norby in Scania, perque Nic. Kniphovium piratam in Oceano varia vane molitus, novas subinde spes melioris fortunae indueret, contracta demum in Frisia et Hollandia classe XXV navium, subvehitur ad Hallandiae Warbergam. Sed reflante subito Euro, ad Norvegicum reicitur littus, plus tertia suorum parte amissa. Ibi tamen dum haeret, Olai Nidrosiensis et Gustavi Trollii Upsaliensis praesulum opera, Norvegorum animos ad defectionem sollicitat, totumque regnum sibi adiungit isthac hieme, solo Magno Guldensternio Aggershusam fideliter tuente, cuius exemplum duo Bildii praesides, Aeschyllus Bergensis, et Nicolaus Bahusanus secuti.

Fridericus rex armata classe, cui Vandalicarum civitatum egregia aderant et fida tum auxilia, praesulem Ottoniensem Canutum Guldensternium mittit, qui fratrem Magnum, a Christierno obsessum, annona et milite sublevat. Interpositis aliquot septimanis, utrumque exercitum per rigorem hiemis inopia invadit. Profecti interea ad regem Petrus Schramus et alii, larga cum spe subsidiorum, revertuntur. Sed dum in itinere haerent, Canutus Christiernum, facta spe benignae transactionis cum patruo, ad deditionem pellicit. Si transigi non possit, restitutionem pollicetur in Norvegiam. Illi pactioni, quamquam legati nuper a Friderico venientes subscribere abnuerent, tamen Canutus Christiernum Hafniam perducit, auctorque


page 597, image: s597

fit regi, ne dimittat dedititium, qui ipso in itinere, contra quam convenerat, Caesarem per litteras de auxiliis interpellasset, quemque simul Dani, Sueci, Holsati, Vandalicaeque civitates, in custodiam dari postularent. Igitur Christiernus Sonderburgum in carcerem ducitur eadem ferme hora, qua filius Ioannes in comitatu Caesaris Ratisbonae in fata concesserat. Ita rex quondam potentissimus, cum in religione ambidexter, Episcopos Suecos, et Norvegos, Papismi, patruum vero et civitates Vandalicas Lutheranismi professione demulceret, fideique ambiguae multa dedisset documenta, vicissim fide haud satis sincera circumscriptus, in carcerem ruit e solio. Proximo anno, regni sui decimo. Fridericus rex Gottorpii moritur, Danorum libertatis auctor, praesertim nobilium, quibus tantum sane indulsit, ut dempto tantum nomine, Comites eos omnino aut Barones effecisse videatur. Exuvias eius Slesviga habet.

Secutum interregnum, quod Episcopi Christianum III, quem ex Anna Brandenburgica genuerat Fridericus, aversarentur, gnari dogmatibus eum Lutheri tinctum, quae ipsi e Dania exstirpata cupiebant, Magno Goe, Erico Bannero, et aliis procerum contra tendentibus. Fit ergo decretum. de sola maiorum religione per Daniam tenenda; Ioannes Tagonis et alii proscribuntur. Ioannes e Sophia Pomeranica natus, octennis Friderici filius, magno Episcoporum studio producitur, qui regium titulum gerat, dum ipsi sceptrum suo nutu moderentur, Christianus, laudabili admodum modestia, integrum Senatoribus relinquit, quem velint e fratribus, (erant ii Ioannes Adolphus, et Fridericus e Pomerana) regem constituere. Sed erat in fatis, ut Episcopalis ambitio et fraudes labascerent. Occasionem Lubecani consules, Georgius Wollenweberus et Marcus Meierus, per seditionem creati dedere. Hi praetextu perficiendae reformationis, quam Episcopi Dani morarentur, Hafniensium Consulem Ambrosium Bibliopegum et Malmogiensem Georgium Monetarium, in suas trahunt partes, perque eos totius se potiri Daniae posse confidunt. Apud principes alia erat specie opus. Inducitur ergo Christophorus Comes Oldenburgicus, ut velut liberando Christierno scribat militem, inque Daniam irruat. Plebi Lubecanae, ut aperiat loculos, persuadetur, subigi posse per intestina ordinum dissidia septentrionem, sic Belgis per Hellespontum Danicum intercipientibus lucrum, obsisti facillime, universumque e Borussia, LIvonia, Sarmatia quaestum ad Lubecenses derivari. Tentatur et Anglus, ut pecuniam praeministret, ostentata spe tradendae ei Daniae.

Hac mente statim procurritur in Holsatiam: Eutinum Episcopi sedes, Trittovia, Plona, Arensboca obruuntur.

Exuritur Segeberga oppidum, arx in monte sita obsidetur: sed frustra. Classis Lubecana Oresundam delata, a consule Malmogiensi, ut convenerat, suscipitur: Hafnia et Malmogia traduntur Comiti, nomine captivi regis: Sialandia et Scania adiguntur in ipsius verba, mox et insulae minores. Initia feliciter proveniunt, plebe tam Episcoporum violentiam, quam nobilitatis fastum detestante. Interim Christianus Dux indignatus, se iniquissimo a Lubecanis bello peti, Travemundam, Slucopiumque oppida eorum diripit, abducit e portu eorum naves, iunctisque Dravi amnis ripis, obsidione ipsam urbem claudit. Ibi dum occupatur, Cimbrorum Fionumque nobilitas verita periculum, regem Christianum dicit, consilio non minus necessario quam felici. Sed populus Fionum, a quo rex captivus amabatur, discurrit ad arma, multasque post clades, ab Holsatis, quibus [orig: queis] praeerat Ioannes Rantzovius, vel acceptas, vel illatas nobilitati, Christophoro tradit insulam. Cimbriam simul vexare coepit Clemens nauta, piratarum caput, quos Christophorus emiserat ad excitandum


page 598, image: s598

adversus nobilitatem vulgus. Eo duce, agrestes turmas aliquot prostravere equitum, inque iis nobilium non paucos, arcibus illorum passim igni datis. At rursus nobilitas, munita iam cohortibus peditum, quas novus rex submiserat, apud Horsensum oppidum profligavit turbam rusticorum. Quo tempore et Henrici Megapolitani et Hamburgensium studio, discussum inter Christianum III et Lubecenses bellum, atque pax HOlsatis solutione obsidionis redempta, Dania Martis arbitrio relicta est.

Confestim Ioannes, Hoiensi Comes, e sororio Gustavi, Suecorum regis, dudum hostis eius, Lubecanas cohortes transportavit in Daniam. Rex cum equitum duo milia, peditumque firmas copias haberet, tradit partem Ioanni Rantzovio et Erico Bannero; qui occidunt in acie agrestium duo milia, Alburgum recuperant, puberes ibi omnes necant. Clemens pirata, a quodam Cimbro captus, plumbea ornatum corona caput carnifici amputandum praebuit. Rex Suecus affinitate (nam soror coniugis eius Christiano III nupserat) et communi periculo adductus, auxiliarem manum submiserat in Scania, cui offensa vulgi intemperie nobilitas se coniunxit, questa prius de Oldenburgici et Lubecensium erga plebem indulgentia. Igitur pleraque Scania brevi quidem, sed multo cum sanguine, redigitur in Christiani obsequium, cuius exemplum secuta Norvegia Australis, regem eum appellat. Eo bello insignis Marci Meieri dolus enituit Captus enim a Tychone Krabbio in pugna Helsinburgensi, et Trudoni Ulfstandio traditus, qui arcem Warbergensem tenebat, omni humanitate effecit, ut data fide, ne quid novaret, cum civibus confabulandi acciperet potestatem. Ea abusus, persuadet LXXX militibus, ut allatam noctu scalam demisso a se funi alligent, pertractique in conclave, dum abest Trudo, arcem occupent, opesque ibi depositas diripiant. Sed cruentae fraudis poenam luit Meierus capite, Ulfstandio tandem mascule arcem expugnante. Sub haec Lubecenses Alberto etiam Megapolitano vellunt aurem, qui filiam sororis Christierni captivi duxerat. Is Hafniam profectus cum coniuge, partes ab iis susceptus claritate nominis roboravit. Caesar quoque, cum filias Christierni, Dorotheam quidem Friderico Palatino, Christinam vero Sfortiae Mediolanensi, eoque exstincto, Francisco Lotharingo iunxisset, spem eis auxiliorum fecerat, quibus [orig: queis] ius in Septentrione suum vindicarent.

At interim in Fionia Ioannes Rantzovius, cum nobilitate Fionum egregio certamine Lubecanam aciem prostravit. Caesi Ioannes Hosiensis ex Nicolaus Teclenburgius Comites, Praesul Trollius, tot bellorum auctor, ex vulnere interiit Gottorpii, Fionum deinde oppida quaedam direpta, de seditiosis sumptum supplicium. Ulterius tendenti regi classe opus erat; sine qua nec expugnari regnum Danicum, nec expugnatum defendi potest. Igitur contracta e Danis, Suecis, Borussis, classe XXXVII navium, praefecto Petro Schramo, decem Lubecensium bellicas capit, mox et Corsoram, obiectum freto castellum; parataque via advectus in Sialandiam, terra marique Hafniam, Anconam, (quae et Malmogia) Coronam, Callundburgum obsidet. Dum ibi laboratur, civitates Vandalicae (nam Rostochium et Wismaria in partes concesserant) Anglis offerunt Daniam, refusione sumptuum, quos ipsae expendissent, emendam. Verum illis consultantibus, Christianus Hafniam, dira et miseranda cum fame praestolantem Belgica et Palatina auxilia, acerrime oppugnat. Coronam Scaniae urbem Oliger Ulfstandius, Malmogiam Consul ipse adegit in obsequia regis. Ne Maria Belgica succurreret Hafniae, missus est a rege in Groningensem agrum exercitus, qui expugnata cum Geldrensibus Dammo oppido, distinuit ibi Belgas. Iamque taedebat Lubecenses belli,


page 599, image: s599

cum opportune ab Caesare iussi Nicolaum Bromsium recipere consulem, abrogant Wollenvebero imperium, antisenatum LX virorum abolent, purgatamque seditiosorum colluvie civitatem melioribus instituunt consiliis gubernare. Igitur priusquam dederetur Hafnia, pacem Hamburgi cum Danis ineunt, avocant suum militem, Christianum regem inter se et Suecos arbitrum legunt, Bornholmiae sibi paciscuntur usum fructum. Paulo post urgente omnium rerum inopia, Albertus et Christophorus deprecati coram rege culpam, arcem urbemque Hafniensem tradunt, integrum annum obsessas. Rex omnibus ingenti clementia ignovit. Wollenveberus autem tuba belli, comprehensus postmodum a Christophoro Verdensi Episcopo in itinere, apud arcem Guelphicam supplicium exsolvit scelerum. Consul Hafniensis, ob nefas quoddam anquisitus capitis, veneno se confecit. Georgius Malmogiensis perpetuam de facultatibus suis sanxit eleemosynam egenis. Episcopi septem Danorum, quod electioni Christiani obstitissent, multaque in fraudem regni apud indigenas exterosque essent moliti, de sententia senatus populique, officio moti; gubernatio regni ad illos, qui extraneo haud tenerentur iuramento, translata est.

Mox reformatio doctrinae ac cultus, de M. Lutheri et Ioh. Bugenhagii Pomerani consilio, Danis Norvegisque praescripta. Episcopos sane in custodiam rex dederat, sed eodem anno stipulatus ab iis, ne propagationem Euangelii impedirent, dimisit omnes, concessis non tantum patrimoniis, sed et coenobiis aliquibus, unde statum suum tuerentur. Solus Roscildensis Iacobus Ronnovius, acre et fallax ingenium, in custodia retentus. Olaus Nidrosiensis Antistes, qui multa apud Norvegos perfide ac crudeliter egisset, conscius sibi etiam necis nefariae, quam D. Vincentio Lungio intulisset, voluntarii semet exilii damnavit. Reliquis per Norvegiam episcopis similiter potestas adempta, Ecclesiis dati rectores Euangelici. Apud Scanos Fr. Vormardus Lundae, apud Sialandos Petrus Pelladius Hafniae, Georgius Sadolinus apud Fiones Othoniae: Apud Cimbros Arthusienses Matthaeus Langius, apud Wiburgenses Iacobus Sconingus, apud Alburgenses Ioan. Thomaeus, denique apud Ripenses Ioan. Wandalus episcopi aut Superintendentes facti.

Composita in hunc modum Dania, Rex Christianus Brunsvigae Protestantibus foederi adscribitur, cum interim Pontificii Noribergae conspirarent, ducemque foederatorum crearent Henricum Brunsvicensem, qui una cum Georgio Saxone acerrimum se priscarum traditionum defensorem gerebat, multa cum contumelia eorum, et persecutione, qui maiores incusabant erroris, omniaque dogmata a Scripturis examinanda dictitabant. Certatum inter ipsos principes litteris aculeatis, donec chartarum proelia in sanguinem desinerent. Georgium sane Saxonem Luthero infensissimum mors rapuit, maerentem filiorum fata, quos in continuationem certaminis alitos, Numen aeternum vitales esse non sinebat. Henricus eius frater, statim Ecclesias Protestantibus permisit.

Ioachimus Elector Brandeburgicus Marchiacis, fraterque eius Albertus Cardinalis Magdeburgicis et Halberstadensibus, auro exorati, imitationem Protestantium religionis indulsere. At Brunsvigius, turbulenti princeps ingenii, neque casti, cum bellum diu coctum animo, in Brunsvigam et Goslariam effunderet, suo malum capiti accersivit. Pulsus enim ditionibus a Ioanne Friderico Electore et Landgravio, ad Bavaros fratres, Guilelmum et Ludovicum, refugit. Illud quidem postea contigit. Ceterum anno undequadragesimo Caesar a Ferdinande fratre interpellatus, Francofurti conventum indicit conciliando religionis dissidio, ubi Protestantibus indutiae datae. Mox Caesar,


page 600, image: s600

exstincta Isabella Augusta, Ioannis Lusitani sorore, cum eluxisset, pergit in Galliam, ubi perhonorifice exceptus a Francisco rege Lutetiae et Eleonora sorore, Francisci coniuge, per legatos monet Venetos, ut in Turcarum oppugnationem conferre omnia velint, quorum regia Constantinopolis tunc incendio erat corrupta: at arx Guleta Barbarossae recuperata. Sed illi vim experti barbarorum, tantum abfuit ut id consilii amplecterentur, ut traditis Nauplia et Epidauro, pacem a Solimanno redimerent inviti. Hinc in Belgium festinans Caesar, Gandavenses, rebellionis suetos, privilegiis avitis multat, auctores seditionis capite plectit. Vormatiae inter Protestantes et Pontificios colloquium haberi iubet, quod tamen iniecto ei a Pontificiis metu schismatis, si natio Germanica aliquid seorsim statueret in fide, abrupit. Aderant ibi frequentes Protestantium doctores, Philippus Melanchthon, Martinus Bucerus, Wolfg Capito, Andreas Osiander, Ioan. Brentius, Ioan. Calvinus, Alesius Scotus, Wolfg. Musculus, Simon Grynaeus, Ioannes Sturmius. E Pontificiis familiam ducebant, Laur. Campeggius Cardinalis, Petrus Paulus Vergerius et Ioan. Eccius. Interim Francus Anglusque reges ignibus gladiisque in Protestantes grassabantur, in quibus illustres Thomas Cromelius et Robertus Barnus ab Anglo necati. Vicissim domi infelix Anglus, comperit quintam coniugem Catharinam Havardam clam cum alio consuevisse: quare et de illa sumpto supplicio, Catharinam Parram ducit.

Mitior etiam tum Carolus in Protestantes, Ratisbonae operam dedit, ut delectis moderati ingenii collocutoribus, aliquot dogmata conciliarentur. Sed Caspar Contarenus Cardinalis, praemetuens offensae apud herum Pontificem, institit apud Carolum, ne compositio illa valeret. Igitur ingruente Turca, ad concilium reiecta res, Pontificiis reformatio abusuum imperata.

Etenim Solimannus a Ioannis Zepusiensis vidua imploratus, in Hungariam movebat, filiolo eius Stephano asserturus regnum, quod Ferdinandus rex capto Pesto, obsessaque Buda, eripere ei conabatur. Et solvit obsidionem Turca, ingenti cum Ferdinandicorum clade, et Pestum Budamque occupavit, vidua cum infante in Transylvaniam ablegata. Carolus sub haec in Africa facturus Turcis negotium, cum Algieram appulisset, exsortis tempestatibus horrendis, laceram classem, exhaustumque militem in Hispaniam reportavit. Exorantur ergo Spirae Germani, ut viritim Ferdinando in bellum Turcicum pecunias contribuant. Sed negligenter habitus miles nullum operae sumptusque pretium facit, ad haec contagiis absumitur. Nec mirum valescere hostes Christi, quando orbis Christiani reliquum dissidiis indulget, et quorum res agitur maxime, divine veritati obsistunt. Acciderunt enim haec eo tempore, cum rex Francus, fefellisse sibi spem reddendi Mediolani questus Caesarem, caesosque Fregosum et Rinconem legatos suos, ad Turcam ituros, indutias abrupit, ac Guilelmum Clivensem, cui Caesar Geldriam non concederet, traduxit in partes, qui Antverpiam, victo acie Renato Auriaco, intercipere conatus. Nam Carolus Egmundanus, paterni cum domo Burgundica certaminis haeres, Geldriam moriens Guilemo Iuliacensi eiusque unicae filiae Mariae transcripserat. Qua ducta, Ioannes Clivensis filio e Maria Guilemo amplissimum reliquerat dominatum, coniunctis sub uno principe Iuliaco, Clivia, Marca, Geldria. Quas opes ut tueretur guilelmus, adversus maximi Caesaris potentiam, Gallicana sibi amicitia utendum existimabat. Unde mox grande bellum emersit. At Carolus Pontificem sibi ducebat demerendum, renato cum Gallis dissidio. Ideo Metensibus purioris doctrinae exercitium abstulit, Iudicio Camerae, ad proscriptiones Protestantium facili, habenas non adstrinxit:


page 601, image: s601

Induci tamen haud potuit, ut Pauli nepoti Octavio Farnesio Parmam Placentiamque Mediolanensis quondam ducatus partes, indulgeret: Sed Cosmo Medice, in redemptionem arcium suarum, supra ducenta aureorum milia persolvente, ad bellum cum Francis et Clivensi gerendum se instruxit. Eius pars facti etiam Christianus III et Gustavus reges, Francisco auxilia subministrabant, quod Caesar neptium suarum causa, regnis Borealibus certam dare pacem abnueret. Nam ante triennium Fridericus Palatinus, haud obscure irruptionem in Holsatiam minatus, Crempam et Rendesburgum munire perpulerat Christianum: et Ioannes Olausque Magni fratres, e Suecia profugi, adversus patriam varia moliri ferebantur. Itaque Christianus et Gustavus ad communicanda invicem auxilia se obstrinxerant.

Rex Gallus quinque simul locis adortus Caroli terras, maioris strepitus, quam consilii bellum fecisse visus est. Sparsis enim viribus, quas satius fuisset unitas habere, quae occupaverat loca, facile amisit. Caesar Clivensem, Dura oppido expugnato incensoque, Iuliaco et Ruraemunda ad deditionem compulsis, adegit supplicem sibi fieri, ereptaque ei Geldria (quae tot bellorum seges) reliquas Provincias, Iuliacum, Cliviam, Montes, fruendas reliquit. Vicissim Galli Landresium et Luceburgum occupant, Turcis ad expugnandam Niceam praebent auxilia, Caesareanos, duce Friderico Borbonio Angiano, ad Carignanum Pedemontii, fundunt magna strage. Quare Caesar Spirae dat pacem Protestantibus ad comitia usque; Ioanni Friderico ratam habenti electionem Ferdinandi, firmat pactionem dotalem cum Clivensi, ut eo sine masculis heredibus exstincto, Sibylla Saxonis coniux, soror Guilelmi, ex eaque nati mares succedant. Mox viribus succinctus imperii Germanici Caesar, recipit Luceburgum, multa expugnat Gallorum oppida, populabundus ad Parisios fere penetrat, cogitque Gallos pacem postulare, et Sabaudiam restituere, cum Anglus, Caesari foederatus, Boloniam expugnasset.

Potuerat et Turca profligari, qui Quinquecclesia, Strigonio, Belgrado captis, tum maxime in Hungaria saeviebat, si pacem Caesar Protestantibus conservasset. Illi enim officinas condebant pietatis et ingenuarum artium, augescebantque in dies. Per Saxoniam Misnae, Grimmae, Portae a Mauritio, per Pomeraniam Stettini, apud Westphalos Tremoniae, illustres Scholae aperiebantur: apud Regiomontanos Borussos Academia, auctore Alberto duce. Iamque et Palatinus Otho Henricus et Elector Coloniensis Hermannus, fermentum Pontificium expurgaverant: Comitiis Vormatiensibus omnes pacem precabantur, non adstrictam Concilii Papalis arbitrio, quod neque liberum foret, neque eos pateretur iudices, qui incorruptam dicere sententiam possent.

At Caesar compositione Crepiensi cum Francisco pactus, ut iunctis virbius priscam religionem, id est, Pontificiam, proximis saeculis inveteratam tuerentur, edicto vetuit per suas ditiones, ne quis quid novaret, experimentumque novi consensus dedit, exusto statim Tornaci petro Brulio, quod sedi Romanae contraria docuisset. Franciscus simul Valdenses per Provinciam puniendos permisit Trivultio, Pontificis legato, et Aquensi iudici Minerio, per quos captis eorum oppidis exustisque, horribilem in modum cum viris praegnantes, puerulique, omni saevitiae genere perierunt. Nec deerant, qui ipsis in comitiis Vormatiensibus, iam nunc tollendos contionarentur Protestantes, nec interponendam moram. Paulus quoque miserat Tridentum suos, inchoaturos concilium, ad cuius defensionem Caesar, Francus, Polonus, litteris semet adstringebant. Increpatus enim Caesar minaci epistola, ob pacem Protestantibus prolongatam, recolligere gratiam Pontificis cogitabat. Sed ei Epistolae librum opposuit


page 602, image: s602

Lutherus acrem, refutatisque, quae Papatui stabiliendo Romanenses e Scriptura depromunt, a Satana eum manasse contendit, picturis insuper ludibriosis ei insultans. Interim Henricus Brunsvigius, prohibente Caesare, scribit copias, foederatis Smalcaldicis dira minatur, obsidet Wolferbytum. Sed victus a Landgravio, captivum se sistere cum filio adigitur. Anno proximo Lutherus, dum Mansfeldios inter se comites reconciliat, Islebiae placidissima morte XXIX annorum certamina claudit. Mox cum colloquium Ratisbonense inter Protestantes et Pontificios, ob duriores Protestantibus dictas leges, esset abruptum, nec Concilium Tridentinum, quod solo Pontificiorum arbitrio regeretur, idoneum agnoscerent Protestantes, cui salutis committeretur negotium, discessionem a Friderico Palatino et Hermanno Coloniensi, (nam et illi Protestantium religionis erant nuper facti) Saxone et Brandeburgico, faciunt Moguntinus et Trevirensis, defendendumque Concilium aiunt.

Igitur Caesar cogit copias, Coloniensem proscribit Papa, cum Solimanno fiunt indutiae, ne bellum in Protestantes interpellet. Madrucius, Cardinalis Tridentinus, pro Caesare stipulantur a Paulo duodecim milia peditum, et equites quingentos, aurique pondus immensum. Interrogatus molitionum Carolus, non in civitates, sed in principes quosdam se animadversurum edicit, qui paci ac iuri praecludant viam. Saxo et Landgravius, quia nemini erat obscurum, ipsos peti, dilutis, quae obiectabantur a Caesare criminibus, nihil in se culpae esse, nisi praetextum haereseos, demonstrant: eamque belli causam a Pontifice diserte enuntiari. Nihilominus Smalcaldiae foederatorum non pauci Caesaris sequebantur castra, traductique in eius partes erant Mauritius Saxo, Electoris patruelis, Ioannes Brandeburgicus, Philippus, Ericus, Georgius Brunsvigii, Ioannes, Albertus, et Georgius Megapolitani; Palatinus et Brandeburgicus Electores privatim sibi consulebant. Rex Danus ante biennium foedus inierat cum domo Burgundica, Carolumque semper bella minantem septentrioni, praevalida classe in Belgium missa, quae Francis subsidio esset, pacem ad perpetuam adegerat. Additum erat foederi, ne unquam Caesar armis urgeret ius neptium, quodcumque ab iis in Daniam praetenderetur.

Iamque etiam Pontificiarum partium eruditissimi per Daniam, octiduana disputatione evicti Hafniae, praesente rege manus dederant. Insuper quo anno Smalcaldicum bellum coeptum est, renuntiabat Christiernus captivus omni iuri in regna et ditiones paternas, suo filiorumque nomine, pactus saltem eis dotem et dotalia, digna stemmate, sibique ipsi Sampso insulam et praefecturam Calundburgicam: quam et obtinuit. Igitur Christianus 111, ne Burgundicam offenderet familiam, foederatis Protestantibus opem nullam tulit. Nec illis tam copiae deerant, quam consilium concors et pecunia. Proscripti a Caesare duces, Saxo et Landgravius, bellum ei indicunt, iunctique Suevis et Alemannis Erebergum, impositam Alpibus arcem, Dillingam et Donaverdam iam tenentibus, tardius Caesarem, tum quidem imparatum, adoriuntur. Mox ille Pontificiis, Hispanicis, Germanicisque instructus copiis, Landeshuto, quo diverterat, prodit, ac prope Ingolstadium validum e Belgio assequitur exercitum, frustra obnitente Protestantium manu. Neuburgum Ottonis Henrici capit: Apud Norlingam conserturos manum milites cohibet, cunctando frangendum potentiorem hostem arbitratus. Interim Donaverda ab Octavio Farnesio, Pauli nepote, expugnatur, Protestantibus ponuntur insidiae, sed exploratae frustra fuere. Iam contagia Caesarianos invaserant, nec rei bene gerendae deerant Protestantibus occasiones, cum subito Mauritius, a Caesare stimulatus, per Saxoniam movet


page 603, image: s603

bellum Electori, qui cum antea simultates exercuerat, probata et Iulii Pflugii electione, quem Caesaris filium creditum Ioannes Fridericus ad Episcopen Naumbergicam non admiserat.

Ergo decernitur transferendas in Saxoniam copias Protestantium, relicto apud Suevos praesidio, Landgravius suos abducit domum, religioni habens in generum pugnare. Sic facile Caesari Suevos et Noricos vincere fuit. Fridericus Palatinus, qui aliquantum Protestantibus subsidii ministrasset, deprecatione id luit, Ulmenses etiam auro et tormentis, simul praesidium alere coacti. Francofurtenses, quia maturius deditionem facerent, etiam irrisi a Maximiliano Burensi, ductore Belgarum. Uldaricus Wirtembergicus humillimis conditionibus transegit. Memmingi, Bibraci, Ravensburgii, Campodunenses, Isnenses, delusi a Navio, qui satis cautum eis diplomate Caesariano de religione diceret; itaque supplices facti.

Verum longe aliud Tridenti agebatur. Ibi traditiones non scriptas aequiparaverant Patres sacris litteris, nec paucos dubiae auctoritatis libros pro divinis habendos sanxerant. Peccatum originis apud sanctos proprie esse peccatum negarunt. Nunc etiam iustificari docebant hominem per bona opera, exsecrantes eos, qui fide certa aiunt statuendam singulis peccati sui in Christo remissionem. Mox septem Ecclesiae sacramenta ab omnibus veneranda edicunt.

Inter haec Saxo non tantum sua recuperat feliciter, sed et Mauritium propriis oppidis exuit, incolumi tantum Lipsia et Dresda. Magdeburgicum et Halberstandensem Episcopatus ad se traducit. Caesare Augustanos et Argentinenses, multam pendentes, in gratiam recipiente. Verum Coloniensis Hermannus, exoratus a suis, cedit praesulatu, Adolfus Scaumburgicus successor, coeptam reformationem statim abolevit.

Sub idem tempus moritur in Anglia rex Henricus. quinquennio ante victus ab eo Iacobus V. rex Scotus, curisque confectus, Mariam reliquerat infantem. Eam filio pactus erat Eduardo Henricus, regna coniungere cupidus. At Mariae mater Guisia ad Gallos trahebat Scotiam. Unde bella pro connubiis nata, captoque ab Anglis et incenso Edinburgo, Scotia factionibus distinebatur. Exstincto iam patre, tutor filii praecipuus, Comes Herfordius, traditiones Pontificias in Britannia expunxit, Thomae Crammeri Eboracensis Praesulis adiutu: doctrinaeque melioris sementis exinde in Scotiam. profuga iam regina matre, victisque Scotis, sparsa.

Germaniae tanto deterior conditio fuit. Iodocus Gruningus in inferiores Saxones legatus a Caesare, Teclenburgium et Lippiensem comites, Osnabrugam, Mindam, Ritbergam subegerat, Bremam obsidebat. Inde quidem depulerant eum et occiderant Bremenses, auxilio Hamburgensium, et Elector Rochliciam expugnaverat capto Alberto Brandeburgico: Sed mox ad reliquam Caesaris felicitatem Francisci regis mors accessit, Protestantibus bene cupientis, non amore religionis, sed Caesaris invidia, qui cum omne genus eruditorum mirifice foveret, Protestantibus quoque magnam submiserat vim pecuniae. Hoc nudatum amico Saxonem, adoriri parat Caesar, iunctis sibi Ferdinandi fratris ac Mauritii exercitibus. Saxo, qui magnam virium suarum partem per oppida sparsisset, Vitebergam festinat, munitione se defensurus. At Caesar, reperto per Albim vado, assecutus eum celeriter, pugnare cogit, vulneratumque maxillam, dum mascule se tuetur, per Germanum quendam capit, IX Kal. Maii. Sol sudo caelo pallidus triduo, lamentari visus calamitatem afflictae veritatis. Misenae, dum paeana canunt pro capto Electore Canonici, templum fulmine incenditur, turres prosternuntur, aere et ante et postea tranquillo. Elector mortis damnatus, vitam abdicatione Septemviratus redemit, renuntiavit foederi Smalcaldico, Vitebergam et Gotham


page 604, image: s604

Caesari tradidit, Henricum Brunsvigium, et Alb. Brandeburgicum absolvit custodia. Sed ut concilio se submitteret Papali, nullo vel mortis metu adigi potuit. Bona illius publicata, Ferdinandoque aut Mauritio assignata sunt, relictis, unde aleretur, censibus. Igitur quamquam ad Dracenburgum Mansfeldiis et Hamburgensibus egregia esset, de Erico Brunsvigio et Caesarianis, victoria parta, tamen Saxonis calamitas foederatis animos dempsit. Landgravius a Mauritio genero et Brandeburgico persuasus, cum supplicem se Caesari sisteret, praeter factam spem captivus detinetur. Repertum vocabulum, quod levissima mutatione pro nulla captivitate non perpetuam sonaret. Caesar ad quingentas machinas tormentarias e Germania in suas provincias avexit, a Protestantibus decies sexies centena aureorum milia exegit. Ferdinandus similiter Bohemos, quod Electoris ditiones tueri, quam invadere maluissent, duriter excepit. levia illa erant, si conscientiis salva libertas permansisset.

Ecce enim Comitiis armaris adiguntur Protestantes in Concilii Tridentini verba, nequiquam obsecrantes, ut legibus illud certis adstringatur. Sed vindex suorum Deus, consilia contra se inita discussit. Nam quod mireris, Pontifex victori Caesari clam infensus, qui compedes vellet inicere concilio, qui Papalem dignitatem per Praesules quosdam sugillaret, qui iniquior esset filio Pontificis, Placentiae duci, Bononiam transfert suos, Tridentinum aerem per Medicos cavillatur. Missi Bononiam Oratores Caesaris, illegitimam hanc esse migrationem protestantur. Paulo iam apertius fremente, cuditur per Iulium Pflugium, Michaelem Sidonium, Ioannem Agricolam Antinomum, liber, dogmatum complectens rationem, observandam interim, donec concilium rite fiat. Interim ex eo dictus codex, qui cum neque Protestantibus, neque Pontificiis satisfaceret, lucem ferre non potuit, editusque lites de adiaphoris, synergia, aliisque quaestionibus peperit, pomum eridos Theologis. Mauritius, quod fidelem Caesari operam navasset, Septemvir creatus Academiam Wittebergensem statim instaurat: at alibi Caesaris metus Euangelii praecones, aut exautorari, aut eici, aut occidi fecit. Profuit multis Francisci Spierae exemplum, qui ob agnitae veritatis abnegationem desperatione punitus Patavii, Vergerium et alios ad ingenuam Orthodoxae pietatis professionem excitavit. Mart. Bucerus, Paulus Fagius, Petrus Martyr, in Angliam commigrarunt. Ioannes Brentius, Musculus, et alii, mire servati e faucibus leonum. Elector captivus, Ioannes Brandeburgicus, Wolfgangus Palatinus, Interreligionem Caesaris constanter improbarunt. Cumque reliquae civitates demissius agerent, Magdeburgenses, Bremenses, et paucae Resp. Saxonum, animosius tuebantur libertatem. Ad Magdeburgicos Matthias Flacius Illyricus, relicta Witteberga, ubi Melanchthonis fidem ut nutantem improbarat, transiit, oleum igni additurus. Proscripti a Caesare Magdeburgici: oppugnatio Electori Mauritio commendata, cui Lazarus Suendius sublegatus. Tentata simul Ferdinandi dignitas, quem Romanum regem Septemviri crearant, si forte ad Philippum Caesaris filium, iamque ex Maria Lusitana parentem, derivari is honor posset. Sed Electorum constantia praevaluit.

Nec Magdeburgici maxima totius Imperii vi premente, quicquam de animi robore remittunt: Immo hostes Otterslebiensi in pago obruunt, ad ducentos nobiles, et Georgium Megapolitanum, inquieti principem ingenii, capiunt. Perit interim maerore et ira Paulus III, curiosarum artium, et in his necromantiae sectator: perierat ante eum Petrus Loisius, turpissimus eius filius, insidiis Ferdinandi Gonzagae ob nefandam tyrannidem trucidatus. Idemque Gonzaga praefectum Comensem, qui


page 605, image: s605

captivi cuiusdam uxorem, pudicitia redimentem liberationem sui mariti, perfidiose trucidato eo, fefellerat, iusta ultione est prosecutus, dum dotis, contrahendique cum stuprata matrimonii damnato praeside, pro sponsa ei carnificem immisit, cervicem mox impii hominis dementem.

Paulum, post trium mensium litigia excepit Iulius III, ante Ioannes Maria Montanus, e concilii Tridentini praeside continuator eiusdem, homo impurus, fruendoque potius Pontificatui, quam regendo vacans, voluptuarii secessus amator. Gallias moderabatur Henricus II, Francisci F. Catharina Medicea coniuge, magnus renati Euangelii hostis. Hic Octavium Farnesium, Pauli III nepotem, qui invitis Caesare et Pontifice avo, Parmam occupaverat, defendendum, connivente Iulio, suscepit; cum Eduardo Anglo, Boloniam persoluto sibi auro reddente, firmavit pacem. Mox Mauritii pertentat animum, quem ob Landgravii soceri captivitatem, vimque illatam religioni, iniquiorem factum Carolo sciebat.

Mauritius, re cum Alberto Brand. et Megapolitanis occulte communicata, init cum Gallo foedus, pro libertate Germanica: ducit bellum Magdeburgicum, donec tempestiva sit in Caesarem expeditio: facit deinde pacem, qua multam Caesari grandem solvunt Magdeburgici, salva religionis et maiorum libertate.

Interim in Borussia rixatur Andreas Osiander de iustificatione cum Maximiliano Morlino, Georgius Maior de necessitate operum adsalutem, Stancarus de Mediatoris Christi divina in officio natura, controversias movent. Mauritius Melanchthonem et alios instruit, ituros ad concilium. Veniunt etiam Tridentum legati Protestantium, Theologique Wirtembergici et Argentinenses. Sed quam exhiberent librum complexum dogmata, publice defendenda, sibique iuxta formulam concilii Basiliensis caveri postularent, numquam sunt aditi. Nec multo post Elector Mauritius, petita saepius liberatione Landgravii, pro quo vadimonio esset obstrictus eius filiis, bellum denuntiat simul Caesari et infert, Augustam Vindelicorum occupat. Patres Tridentinos nuntio adventus sui exterritos, praecipitem in fugam agit. Crescentio Cardinali, praesidi conventus, canis ater nocturnus exitialem incussit metum. Gallus rex cum Tullum, Virodunum, Metin, imperii oppida, redegisset in potestatem, per Lotharingos irruit in Alsatiam, ab Argentinensibus commeatum extorquet: Mauritius Lincium Austriae progressus, proponit pacis capita Ferdinando et Maximiliano cum Bavaris semet transactioni offerentibus. Quibus auditis, et Campaniae motus vastatione rex Francus, in quam Caesariani e Belgio irruperant, deflectit, in Lucemburgiam, Saxo Ereburgum, claustraque Alpium intercepit, caesis Caesarianis, captisque ad tria milia. qua quidem ex re tantum Carolo Ferdinandoque incussit terroris, ut accensis de nocte funalibus Oeniponte discederent Villacum, dimisso Ioanne Friderico captivo. Capto mox Oeniponte, direptum quicquid ibi erat rerum Caesaris et Hispanorum, Ferdinandi civiumque bonis nihil illatum damni. Tandem interpositis indutiis, pax conficitur Passavii, dimittitur e Belgico carcere Landgravius, Protestantium religioni liberum datur et perpetuum in Germania exercitium, proscriptiones abolentur. Priusquam transigeretur, Albertus Ulmenses, Noribergenses Bambergensem et Herbipolensem Episcopos, mox et Moguntinum, ingentibus affecerat damnis. Vormatiam et Spiram subegerat. Tum cavillatus pacificationem, discedit a Francofurtana obsidione, Moguntinis et Spirensibus pecuniam imperat, expugnat Trevirim. Praeclarius contra Mauritius in Hungariam demittit copias, ubi Turcae, ob expugnatam a Caesarianis Africam seu Leptim urbem, violatis indutiis, Temisvarum,


page 606, image: s606

Lippum, Zolnoccum occupaverant. Agriam quidem mascule defenderunt nostri; Sed fessus cladibus Ferd. pacem denique a Soliman. annua triginta millium aureorum pensione emercatus est.

Caesar in Gallum vadit, assumpto Alberto, eiusque cum Episcopis pactione comprobata. At inaniter oppugnata maximis copiis Meti, distributi in hiberna Caesariani, tertiam partem contagiis periere. Albertus, persoluto sibi stipendio, atrocius exinde flagellat Episcopos, Bambergam et Suinfurtum capit. Illi implorato imperialis curiae auxilio, Mauritium et Brunsvigium accersunt. Noribergenses etiam Ferdinandum. Vicissim Ericus Brunsvigius a Philippo, Henrico filio, armis vexatus, Alberti postulat opem, quae causa Philippo ad suos redeundi fuit. Concurritur demum acri proelio ad Sivershusam. Vincit Mauritius, capit signa LXIV, quater mille equites sternuntur. Victor ipse XXXII annos natus, letali affectus vulnere, biduo post exstinguitur. Philippus et Carolus Brunsvigii, Fridericus Luneburgicus, et XIV comites acie cadunt. Albertus accisis nimium viribus, Hannoveram profugus, recolligit se quidem, sed semper proeliis inferior, ab Henrico Brunsvicensi et Ferdinando, post multiplices casus, omni demum ditione exuitur.

At Carolo, post captos Deo fideles principes, oppugnatamque religionem Euangelicam, vix prospere quicquam cessit, Parmam et Mirandulam, per suas et Pontificis copias, frustra cruento bello exagitavit. Senenses, ob exstructam a Caesarianis in urbe sua arcem, defecerunt ad Francum regem. Commissi enim inter se vanitate Pontificis reges, quod alius alii auxilio veniret, bella ex bellis serebant, quae in nonum protracta annum multas et maxime miserabiles clades Christianis invexerunt.

Senense omne territorium ad solitudinem pene redactum est, quod Cosmus Medices tandem subegit, Senamque fame domitam, suo ducatui, permittente Caesare, adiunxit. Corsicam Genuatium insulam Henricus rex, auxiliantibus Turcis occupavit, ditiones Caroli ferro ac rapinis exhausit, Carolo vicissim Terovennam et Hesdinum, Gallicana oppida, diruente.

Interim et Anglia tristissimis quassatur motibus. Eduardus, sagacissimi ingenii adolescens, detruncato antea avunculo suo et protectore Somerseto, lento (ut ferunt) Ioannis Dudlaei veneno erat interceptus, quo is nurum suam Ioannam Suffolciam in solio collocaret. Sed populus Mariam Eduardi sororem, Ioannae praetulit. Unde Dudlaei Northumbrii dissipatis copiis, potita rerum Maria, ipsum reginamque Ioannam, amitae suae neptem, capite plectit, Episcopos plerosque in carcerem rapit, Pontifici Iulio Angliam denuo subiectura. Id quod plurimo cum Euangelicorum sanguine tandem peregit, Reginaldo Polo Cardinale populum, velut ab haeresi, emundante. Nupsit Maria Philippo, Caesaris filio viduo, cui pater regna, Siculum et Neapolitanum, cum Belgio tradiderat. Sed id matrimonium successu caruit, cum Maria sanctorum ebria sanguine, quarto post anno e vivis abriperetur.

Pontifex haud diu gavisus recuperato Angliae dominio, dum fingit morbum, serio eodem corripitur, migratque ad plures initio anni LI. Cui suffectus Marcellus II, inter molitiones varias XXII die apoplexia interiit, fassus aliquando, se non videre, quomodo quis pontificatum tenens salvari possit, teste Onuphrio familiari eius.

Eius locum accepit e Ioanne Petro Caraffa, Paulus IV, Theatinorum ordinis conditor, severitate cunctis metuenda, quam maxime necandis Lutheranis ostentaverat, inquisitoris officio functus, quo genere crudelitatis xix xxx annorum spatio CL Christianorum milia absumpta memorant Vergerius et Balaeus.

Iudaeos certis septis, more Veneto,


page 607, image: s607

oppidatim conclusit, croceique coloris pileum, quo internosci possent, ferre coegit, imposito etiam graviori tributo. Caesarianis dudum infensus, qui obnixi quoque electioni eius essent, vetus odium, comparato exercitu, in Regnum Neapolitanum unde ipse erat, evomere studuit. quo tempore Carolus, curis laboribusque fractus, novo et post Diocletianum insolenti exemplo abdicata dignitate, regna hereditaria in filium Philippum, imperium in Ferdinandum fratrem transtulit. Inde in coenobium abditus S. Iusti Hispanicum, religioni attentius vacavit biennium, quo instituto quantum profecerit, testatus deinde est presbyter, cuius officio frequenti utebatur, quem Philippus filius, nimium Papalis fidei princeps, ob Lutheranismi crimen supplicio affecit. iam vero Papa, Gallorum auxiliis subnixus atrox bellum philippo moverat, qui vicissim ductu Albani, totum fere Latium eripuit Pontifici, parumque abfuit, quin denuo Roma a Caesarianis caperetur. Pontifex, cum nihil non venale haberet interim, ut aerario sumptibus exhausto subveniret: tandem conspicatus frustra se niti, quod Octavius Farnesius in gratiam Philippi receptus, Placentiam recepisset, Gallique apud S. Quintinum ab Hispanis victi, ac pleraque Francorum nobilitas capta esset, pacem admisit, quam mox tremenda Tiberini fluvii restagnatio, omnia urbis plana inundantis, tristiorem bello reddidit. Carolus XXXVIII imperii, vitae anno LIV, praelucente Cometa, migravit e mundo, vix ulli Germanorum Caesarum potentia et virtute secundus. Triennio eum antecessit Ioannes Fridericus Elector, qui redditus principatui, sed tradito Augusto patrueli septemviratu, coniugem Sibyllam placida morte est secutus, magnum inter principes fidei constantiaeque exemplum.

Contra infelicitatis Solimannus Turca, qui circumventus ab uxore Rossa, Mustapham novercali odio proditionis insimulante, parricidio se maculavit, sublato filio Mustapha, rebus in Persas gestis clarissimo, cui deinde nepotem, aliosque duos filiorum exitii comites addidit. Nam Ziangir, indignitate fraternae necis patri exprobrata, propria in viscera adegit pugionem, Baiazetes, postulante Solimanno, a Techmasi Parthorum rege, ad quem acie victus confugerat, cum filiis est peremptus.

Tandem ut ad Indica veniamus, post repertam Brasiliam Floridamque altero, postquam Carolus Caesar creatus est, anno, Ferdinandus Magellanus Lusitanus fretum a se Magellanicum dictum, praetervectus est. Qua in expeditione cum periisset, una ex ipsius navibus, cetera classe amissa, biennio post, toto terrarum orbe circumnavigato Hispalim appulit. Terrae a Magellanicis observatae ex ignibus, qui eminus accensi visebantur, igneae vulgo tabulis in Cosmographicis indigitantur.

Eodem anno ceperunt Ferdinandi Cortesii victoriae, quibus tot capta oppida totis XX annis, tot lustratae provinciae, imprimisque Mexicana urbs in lacu sita, ut Epitome hac explicari nequeant.

Peruviae simul regio partim a Varga, partim a Francisco Pizarro subacta, inque ea urbs magni nominis Cusco Exinde Hispani ipsi mutuis se lanienis xx annorum spatio confecerunt, indignius avaritiam et libidinem victoris luentibus, donec Petrus Gasca Iurisconsultus, a Caesare missus, levamentum aliquod adferret, capto Consalvo Pizarro.

In India Orientali non minores progressus Lusitani fecere, difficiliore licet navigatione usi. Ioan. Castrius parta contra Cambaiae regem victoria captoque Dio, amplissima ditissimaque Cambaiae urbe, Lusitanorum ibi imperium firmavit. Eorum sane civilior administratio fuit, regibus Emanuele et Ioanne in illam curam intentioribus, cum Caesar bellis implicatus Europae, exorta inter longinquarum


page 608, image: s608

ditionum rectores dissidia lentius componeret.

litteris adeo effloruit Caroli imperium, ut haud sciam, an multis saeculis felicior doctorum virorum proventus exstiterit. Imp. ipse parum litteris cultus, Mercurino Gattinaria, Nicolao Granvellano, Heldo, Navio, Seldo, consiliariis eruditis utebatur: Pontifices, Caietano, Bembo, Sadoleto, Contareno, Polo Cardinalibus: Historici Paulus Aemylius, Paulus IOvius, Franciscus Guicciardinus, Ioannes Sleidanus enitebant.

Religionis Protestantium, praeter superius annotatos, Sebastian. Munsterus, Casparus Hedio, Ioannes Aepinus, Georgius Anhaldinus, Iacobus Sturmius, Victorinus Strigelius: Et Mathematici, Ioannes Schonerus, Petrus Apianus, Erasmus Rheinholdus: Poetae, Eobanus Hessus, Georgius Sabinus, Ioannes Strigelius, et suniles clari habebantur.

Franciscus Vatablus Lutetiae, Ioannes Forsterus Witebergae egregii Hebraismi doctores erant. Beatus Rhenanus Selestadiensis, Ioachimus Camerarius, Hieronymus Vida Cremonensis Episcopus, et maior illis Philippus Melanchthon Brettanus, humanioribus litteris praecellebant. Nicolaus Machiavellus, historicus et Secretarius Florentinus, ex ambitione Pontificum docuit pleraque Christianis provenisse mala, Ioannes Lascus, Anglia pulsus, cum in Dania sedes frustra quaereret, in Frisia eas invenit, secumque Calvini dogmata advexit.

FERDINANDUS Rom. Imper. SOLIMANNUS Turcarum.

FErdinandus rex Hungariae ac Bohemiae, annitente Carolo V fratre, rex Romanorum creatus, deinde eo se abdicante, atque post biennium mortuo, Augustam potestatem concordibus Electorum suffragiis adeptus, dignum se eo fastigio praebuit, pace Germaniae confirmata. Ienensem Academiam a Ioanne Friderico Electore excitatam, ut per eam purioris doctrinae depositum conservaretur, ornavit privilegiis. Colloquium Vormatiae inter Romanenses et Euangelicos haberi iussit, si forte propius coire inter se partes possent. Sed cum id invito Pontifice fieret, Romanenses, damnari primum ab Euangelicis, Calvinum, Osiandrum, Maiorem et alios, ab Augustana confessione recedentes, contendunt. Quod cum Snepsius, Strigelius, Stosselius, Morlinus, Sarcerius, parati essent facere. Melanchthon vero et Witerbergici abnuerent, abrumpunt actionem Romanenses, infectoque negotio abscedunt. Mansit interim inviolata pax reliquae Germaniae: at in Livoniam, Germanici imperii provinciam, ingens belli tempestas a Ioanne Basilide, Moscorum duce, incubuit. Livoni paulo ante intestino attriti bello, quod Wilhelmus Rigensis Archiepiscopus Christophorum Megapolitanum coadiutorem sibi insciis ordinibus adscivisset, cum pactum Moscho tributum tardius exsolverent, immensis barbarorum copiis oppressi sunt. Persoluto tandem auro, sed expugnata iam a Russis Narva, nequiquam tentarunt placare tyrannum, qui mox pervastata Derbatensi ditione, Derbatum ipsum subegit, totique Livoniae extrema est quaeque comminatus.

Revalienses Christiano III Danorum regi per legatos semet subiecere, defendi a se Russicam orantes servitutem. Estonia enim antiquitus Daniae parebat, atque Christianus pietate et armis undiquaque celeberrimus. Sed ille non minori prudentia, quam moderatione, delatum imperium detrectavit, plus sibi ditionum esse professus, quam per humanam imbecillitatem decenter gubernare posset. Auro tamen, commeatu et armis adiutis Livonis, initio sequentis anni LIX piam vitam beato fine conclusit. Sacrum codicem Danice versum ediderat anno L. Episcopatum Slesvicensem Danis adiudicari curaverat. Hamburgenses


page 609, image: s609

ius sibi in Albi flumine asserentes, quo annonam sua in urbe distrahere cogerentur Holsati et vicini Saxo nes, lenta licet apud tribunal Caesareum lite, quam armis persequi maluit, princeps pacis publicae studiosissimus. Cum quottidie flexis genibus Deo supplicaret, sanctiorisque doctrinae ministros, per universam Daniam, et septentrionem, primus instituisset, Coldingae anno regni XXIV, vitae LVI decessit, testatus aliquot ante obitum diebus, apparuisse sibi quendam in somnis, omnisque miseriae finem ad Kal. Ianuar. pollicitum, haud dubie angelum suum. Quare eo die laetus e mundo migravit, gaudii caelestis primitias mortali in corpore expertus.

Praecesserat christianum Maria, Anglorum regina, multis innocentium suppliciis cruenta, amisso Calesio, quod ducentis et undecim annis Angli tenuerant. Post cuius interitum, Elisabeta soror eius, regni habenas suscepit, e carcere ad solium evecta, eaque duce, purior Dei cultus per Angliam refloruit; Pontificis Rom maiestas conculcata.

Secutus [orig: Sequutus] est patruelis sui mortem Christiernus II, fatalesque aerumnas anno aetatis LXXVIII, deiectionis XXVII finivit. Dixeris annum hunc plurimis principum emortualem. Nam et Henricus Galliarum rex, dum nuptias instruit filiae, Philippo Hispano iungendae, hastiludio congressus cum Mongomerio, dextrum perfoditur oculum, similibusque perit tormentis, qualibus affecerat Lutheranos. Ita a Pontificiis nominatur ii, qui romanae Ecclesiae errores denudant. Iulio mense Henricus, Angusto Laurentius Priulius, Venetorum dux, exstinguitur, Octobri Paulus IV Pontifex, inquisitioni et poenis intentus Lutheranorum.

Quam gratus is Romanis esset, tumultus sub mortem eius excitatus ostendit. Populus enim effracto inquisitionis carcere dimisit, quos ibi alter Herodes incluserat, captivos, domumque ipsam exussit. Statuam Pontificis marmoream triduo habuit ludibrio, capite manuque praecisis; omnia Caraffarum familiae insignia decreto ex urbe sustulit. Apud Rhenanos, meliori fama denatus Palatinus Septemvir Otho-Henricus, Fridericum decimo gradu agnatum successorem habuit.

Eodem anno Dithmarsorum libertas, quam multis saeculis usurparant, occidit. Adolfus enim Holsatus, cui in aula Caesaris saepiuscule exprobratae essent clades, quas maiores eius a Dithmarsis accepissent, vindictam dudum animo conceptam, sed superstite Christiano III dilatam, eo mortuo exercere destinabat. Tractus in societatem belli Fridericus II, Christiani III filius, eo inprimis argumento, quod si vincerent Dithmarsi Adolfum, ignominia omnino ad regiam domum redundaret; sin vincerentur, gloria solius Adolfi foret. Itum ergo in Dithmarsos, trium principum, regis Friderici, Ioannis et Adolfi ducum auspiciis, quibus Antonius Oldenburgicus quindecim cohortes adiunxit, adeo ut equitum milia quattuor, peditum signa quinquaginta essent, imperatore Ioanne Rantzovio. Meldorpium, Dithmarsiae caput, Tilebrugga, et Hamma, uno tempore oppugnatae. Sed eo consilio, ut dubii, cui loco primum subsidio convolarent Dithmarsi, in diversa distraherentur. Idque accidit. Meldorpium totis viribus tripartito exercitu adortus Rantzovius, haud sine suorum sanguine expugnavit, viam per paludes monstrante Bertoldo Petri transfuga, atque occisis plerisque propugnatorum. Tertio post die Brunsbuttelium pars copiarum ducitur, ubi rivulum quendam communierant agrestes: qui circumdati legionibus, victas manus dedere, praesentique exitio Ioannis Rantzovii commiseratione sunt subtracti. Idibus deinde Iunii simulato ad Hemmingstadium vicum itinere, Tilebruggam deflectunt principes, eamque fere nudatam propugnatoribus occupant. Confestim Heidam itur, e qua elicitas ad


page 610, image: s610

Pugnam cohortes quattuor intercipiunt occiduntque, Haud sane inultas. Etenim dum fugientibus insistunt victores, novem signa producunt Heidani, acrique inito conflictu, Adolfum ducem vulnerant, praetorianorum multos prosternunt. At Rantzovius, distinentibus proelium equitibus, Heidam iniectis facibus incensam invadit, eaque cremata, reducit ad tormenta militem, dimicando iam fatigatum, tribus hostium milibus peremptis. Ea clade fracti Dithmarsi, mittunt cum niveis baculis sacerdotes, pacemque exorant. Data illis legibus, ut deprecati contumaciam, qui supererant, ad quattuor iuvenum milia, instrumentum omne bellicum traderent, in singula agri iugera florenum penderent annuum, praefectis principum parerent. Ita gens libertate elatior, miti Holsatorum principum regimine mansuefacta, hactenus conquievit. Menstruum fuit hocce bellum; quo confecto Fridericus Hafniae diadema sumpsit, uti et Franciscus II, Henrici F. Rhemis Gallorum. At Livonos diuturna miseria coegit ad Sigismundum Polonum confugere, qui Gothardum, militiae magistrum, Curlandiae nuncupavit ducem, cum ordo Livonicus CCCLVIII annis perdurasset, Fridericus rex Magno fratri Osiliam et Curoniensem dioeceses a Ioan. Munchauseno sibi venditas, addixit, quibus Mauritius Vrangelius Praesul addidit Revaliensem. Interim Russi Harriam Lettoniamque perpopulati, Vellinum capiunt, Guilelmum Furstenbergium Archiepiscopum senem abducunt in Russiam. Revalienses Erico XIV, Gustavi nuper defuncti Filio semet subiciunt, in grandioris belli auctoramentum.

Papale solium, post quadrimestres Cardinalium altercationes, inscenderat Ioannes Angelus Medices Mediolanensis, pii IV nomine assumpto. In eius inauguratione duodeviginti homines, sparsas de more pecunias avidius rapientes, interiere, XL elisi foede luxatique, triste Pontificatus omen fuere. Ipse Pius statim alienam personam, alienos mores induisse ussus, ex humanitate, patientia, liberalitate, modestia ad contraria omnia deflexit. In contumeliam decessoris Pauli patrata a populo, facile remisit: in eiusdem nepotes et familiares severe animadvertit. Carolum Carafam Cardinalem, et alios summae dignitatis, crimine maiestatis circumventos, per carnificem exstinxit. Suos nepotes inque his Carolum Borromaeum, ad sublimes honores extulit. Ferdinandi Imperatorium apicem, Paulo summopere improbatum, non tantum ratum habuit; sed et absolvit Carolum v, eiusque filium Philippum criminibus, quibus [orig: queis] a Paulo erant onerati. Ad eum venit Abdisu, Orientalium Christianorum Patriarcha, perque interpretem Romana amplexus dogmata, in Assyriam largis cum muneribus rediit. Dispar Pii apud Germanos principes, et Danorum regem auctoritas fuit. Cum enim generale concilium, quod superiores Pontifices aut parum cupere aut negligentius tractare assueverant, se studiosius apparare simularet, illud iterum Tridenti continuandum indixit, misitque legatos, qui Protestantes eodem invitarent. Fridericus Palatinus, Augustus Saxo, Septemviri, multique alii Teutonum principes, qui Naumburgi convenerant, Ferdinando Caesari responderunt, ab Oecumenico aut Nationali, sed libero concilio, se neutiquam esse alienos, quale hactenus Pontifex nullum promittat. Legatis Pii dictum, nihil Pontifici in principes iuris esse, neque indicendae synodi auctoritatem ei competere. Lubecam progressis Rex Danus litteras commeatus denegavit, indignum ratus, intra regni fines admittere eos, a quorum Domino pridem neque auditus ipse, neque convictus, pro haeretico haberetur.

Contra Philippus, Hispaniarum rex, omni genere cruciatus Protestantium asseclas exscindebat. Nec multo mitior Franciscus, rex Francorum adolescens, qui cremato Anna Burgio, in vivis esse


page 611, image: s611

desiit, successore Carolo IX, sub quo pax nonnulla ex colloquio Possiaceno provenit Euangelicis, qui ob conventicula ad portam Hugonis apud Turonos, novo iam nomine Hugonoti appellabantur. Theodorus Beza, Petrus Martyr, Augustinus Marloratus, strenue apud Gallos Papatum oppugnabant, cum mox a verbis ad arma procursum, ac fidei quaestiones ferro disceptari coeptae. Congressi sunt aequo fere Marte ad Druidum urbem in Normandia, Franciscus Guisius Pontificiarum, et Ludovicus Condaeus Antonii Navarraei frater, Reformatarum partium duces. Caesi utrinque circiter novem milia: Condaeus in proelio captus, Guisius paulo post tormenti globo traiectus est. Exinde regina Hugonotis nobilibus domi suae, populo in suburbiis, exercitium purgatioris doctrinae indulsit.

Nihilominus suum Pontifex concilium Tridenti prosequebatur, iussis praesidere Hercule Gonzaga Mantuano, Hieronymo Seripando neapolitano, Stanislao Hosio Polono, mox etiam Iacobo Simoneta Mediolanensi, et Altempsio. Gonzagae et Seripando vita functis, Moronum submisit et Navagerium. Exclusis eiectisque, si qui liberius dissererent, damnatisque Protestantibus, aegre ab ipsis Episcopis, Hispanis praesertum impetratum, ut officium suum a Pontificis auctoritate pendere concederent. Nec parum litis rex Gallus et Hispanus de superioris loci praerogativa, moverunt, cum hic Catholici, ille Christianissimi titulum iactaret, ut potiorem.

Reiecta ad Pontificem controversia, priores tandem Gallo datae. Maioris momenti certamen de Episcoporum (ut vocant) residentia obortum, cum sanior pars iure divino quemlibet adstrictum iudicaret, ut praesens gregis sui curam ageret, nec passim per alienas terras oberraret. Sed cum hoc pacto Pontificium regnum, in quo personatorum Praesulum larga seges, ruinam minaretur, nihil decretum. Ingentibus legatorum studiis finis tandem Concilio impositus, anno XXVII, postquam primum a Paulo III Mantuae indictum fuerat, a prima vero sessione Tridenti celebrata, XVIII. Duravit omnino annos V, biennium sub Paulo III, annum sub Iulio III, biennium iterum sub Pio IV. Subscripsere Patres, quibus ea potestas erat, CCIV. Galli sub exitum fere advenere. Germani, Angli, Scoti, Dani, Sueci, Norvegi, Hungari, Poloni, Bohemi, aut rari, aut nulli interfuere. Ab Italis Hispanisque maxima Canonum pars confecta est. Eiusmodi tamen Synodus Pontifici ipsi terrori erat, nisi reservata sibi soli omni eam interpretandi et exsequendi potestate, decreta eius canonesque sui arbitrii fecisset. Exinde novo et artiori iuramento clerum sibi magistratumque omnem obstrinxit, quo Concilii Tridentini dogmata singuli comprobarent, regnique Pontificii partes ubivis locorum tuerentur. Eo consilio Belgicas provincias, erectis novis Archiepiscopatibus, Mechliniensi, Cameracensi, Ultraiectino: et Episcopatibus Audomarensi, Namurcano, Harlemensi, Daventriano, Leovardiensi, Groningensi, Middelburgico, Antverpiensi, Gandavensi, Brugensi, Hyprensi, Buscoducano, Ruraemundano, compescere sperans, magis a se et Philippo principe eas alienavit. Unde atrox postea et diuturnum exstitit bellum, quo infinita hominum milia periere, opimiorque Belgii pars, excusso iugo Hispaniensi, pontificem abiecit. Philippus anno eius saeculi LX insignem a Solimanno acceperat cladem, expugnata a Turcis Meninge insula, Africae ad Syrtes obiecta, in qua Prorex Siciliae dux Medinaeus arcem communierat. Pialis enim Bassa, profligata Hispanorum classe, quae Tripolin obsidebat, arcem commeatu et auxiliis destitutam subegerat, ad octodecim Christianorum milia aut occiderat, aut abduxerat in serviturtem. Proinde


page 612, image: s612

Cosmus Florentiae dux, novum Stephanitarum ordinem condit, in Turcas militaturum, quibus Ebusam insulam assignat. Philippus Antonium Perenottum, Atrebatium Cardinalem, postulantibus id Guilelmo Auriaco, Egmondano, et Hornio, amovet a Belgica gubernatione, et Margaritae Parmensi, sorori suae, paulo pleniorem potestatem relinquit. Sub haec Ericus Suecorum rex, Revaliensium subiectione abusus, et Polonicas in Livonia, et Danicas ditiones lacessebat, Navigantes ad Narvae emporium cogebat Revaliam flectere iter; onerarias naves Lubecensium complures detinebat, nec privilegia iis ante per Sueciam ut rederet, exorabatur. igitur bellum simul a rege Dano, Polono et Lubecanis in eum paratum. Initium bellandi anno LXIII prope Bornholmiam classis Sueca fecit, abducto cum nave praetoria Iacobo Brokenhusio, et duabus aliis in mari excubantibus. Quamobrem Fridericus, collectis quattuor milibus equitum XXIV peditum, et classe navium LIV, bellum Sueco indixit, confestimque Elsburgum cepit; maiora confecturus, nisi attritis fame et contagio copiis, Guntherus Swartzeburgicus, quasi sibi potius quam Danico regno militaret, prolongare stipendia, quam maturare victoriam, studuisset. Rex magnam militum vim exautoravit. Ericus fratrem Ioannem, quod ducta Poloni sorore, CXX milia Ioachimicorum mutuo ei dedisset, conscium ratus foederis adversum se initi, aut participem, in oppido Finlandiae Abo oppressit cum coniuge, inque carcerem coniecit: de familiaribus eius exegit supplicium. Hinc frustra oppugnato Helmstadio, victus acie, desideravit suorum quattuor milia, tormenta eius XLV Dani corripuere. Neque tamen ad coeptam Rostochii de pace tractationem destinare legatos Suecus, sed Elsburgum irrito obsidere conatu, Nidrosiam Norvegorum occupare: quam Dani brevi recuperarunt. Quo tempore Ferdinandus, sexennium pacifice gesto imperio, vitaque defunctus, Maximilianum filium reliquit, virtutum imperiique successorem.

Davidis Georgii infanda haeresis a Basiliensibus derecta, et cadaver pseudoprophetae, qui se promissum illum Davidis filium apud suos iactasset, in favillas redactum est. Sebastiani Castalionis, Adriani Turnebi, Henrici Glareani, Martini Crameri historiographi, Ioannis Mathesii Theologi, Conradi Gesneri, ingenia claruere. Ioannes Brentius, Iacobus andreae, Theodoricus Snepfius et Balthasar Bidembachius, cum P. Boquino, Casp. Oleviano, Petro Datheno et Zacharia Ursino, Maulbrunnae disputarunt, super Iesu in cenae mysteriis praesentia.

MAXIMILIANUS II, Imp. Rom. SOLIMANNUS ET SELIMUS II, Turcae.

MAximilianus Ferdinando patri, ut regnis Hungariae Bohemiaeque, sic imperio successor declaratus, egregium se principem gessit, iustitia et pace sollicite servata: Cum Ioannes Sigismundus Transylvanus, Solimanni fretus patrocinio, expugnato Zatmaro, regem se Hungariae ferret, Lazari Suendii virtute eum compescuit. Quia enim Solimannus Melitam tunc insulam ducentarum et quinque navium classe oppugnabat, tardius Transylvano auxilia suppetebant. Turca suorum ibi XXIII milia desiderat: Melita insigni Christianorum fortitudine defensa, Ioanni Valetae, Rhodiorum militum magistro, et Garziae Toletano, Hispanorum navarcho, immortalem laudem peperit. Barbari sexto mense eiecti, laceras vires in Chion insulam convertunt, quae ultra ducentos annos Genuatibus subdita, at Pialis Bassae incursu tum domita, Turcicum suscepit iugum. Quo tempore Pius IV, morbo ex victus intemperantia hausto, clausit vitam, tributis extorquendis permolestus subditis. Effusis enim in aedificationes


page 613, image: s613

pomposas et Concilium Tridentinum thesauris, resarcire damna usuris, exactionibus, et redituum venditione Ecclesiasticorum studuit. Ei suffectus Michael Chislerius Boschanus, Pii V vocabulum sumpsit, ex Cardinali inquisitore Pontifex Euangelicis metuendus. Solimanno tum fere octogenario nondum desierant ambitiosa consilia, qui accitu Transylvani, Sigethum Hungariae ducentis armatorum milibus circumsederat. Pius contra eum aurum, tota Germania militem et commeatum Maximiliano subministrabat. Igitur Solimannus XLVII tyrannidis anno, inter flagrantissimas expugnandi Sigethi spes, fremens frendensque defecit. Celata mors eius Mahometis Bassae astu, fictaque edicta, quibus Barbari ad audaciam incenderentur. Quare cum Tartari eodem tempore effuse Hungariam popularentur, Lazarumque Suendium distinerent, debellatum tandem Sigethum. Nicol. Serinius eruptione fortiter tentata et XXX Turcarum milibus interemptis, caesus cum praesidiariis occubuit. Suendius interim, captis per Salmensem Vesprinio, Tata, Sabbatia, aliisque castellis, Tartaros magna affectos clade, Pannonia expulerat. Giula prodita, Baboza incensa, Turcis accessere. Mox Selimus II Solimanni filius, Transylvano submittit auxilia, quibus [orig: queis] Hungariam infestet; Tocaium a Suendio ereptum recuperet. Sed hunc a Tocaii obsidione revocat Transylvaniae periculum, quam Tartari, Turcae, Valachi, praesidio ei relicti, crudeliter depraedabantur; quos dum ille conficit, Zatmarum Suendius et Muncazium Maximiliano Caesari subegit. Quo facto, nec parum Maximiliani dilatatis finibus, indutiae inter ipsum et Selimum octennales coiere.

Sub haec inter Arctoos reges summis viribus propagatur bellum. Fridericus Danorum rex, Lubecensibus foederatus, incensa demersaque Suecorum portentosa navi, cui ab impetu praevalido Macelosae erat nomen inditum, quaeque ducentas portabat machinas aeneas, totam eorum classem profligavit. Iacobus Baggius, Suecorum Navarchus, Danis semet dedere coactus. Paulo post cum interceptae Erici regis litterae, quibus coniugium Elisabethae Anglicanae affectabat, Philippo Hesso repraesentarentur, Christina Hessi filia, Erico pene exambita, Adolfo Holsatorum duci nupsit: Suecus duo simul coniugia agitans, utroque excidit. Subsecuta altero anno non una Danorum in mari calamitas. Nam Suecae naves XL derepente in excubitorias Danorum invectae, dissiparunt omnes, apertaque Pomeranis via in Sueciam, commeatu eam et armis largiter refocillarunt. Mox et praetoria Lubecensis suomet igni deflagravit. Danorum praecipua undecentos vehens classiarios, cum sex Suecorum navium vim biduo sustinuisset, caesis aut vulneratis propugnatoribus universis, cum Amiralio (ut vocant) Othone Rudo, in Suecorum venit manus. Cetera passim dubio Marte pugnatum, nisi quod Oceani potentes Sueci, etiam Varburgum Hallandiae oppidum cum arce permunitum subegere, Atrocissimam Danis importuna Ioannis Laurentii officiositas intulit cladem. Hic enim nobilem quendam, proelio navali interemptum, pomposis humaturus exsequiis, vadoso Wisbaeae Gotlandiae portu, universam classem, nequiquam dehortantibus praefecto insulae et nautis, sistit. Insequenti nocte, oborta ventorum procella cunctas fere lacerat, mergitque naves, inque iis ad novem milia hominum, auctore temeritatis pariter absorpto. Itaque parum abfuit, quin de Republ. Rex ipse desperaret.

Restituit rem Danicam Daniel Rantzovius, abdicato Swartzenburgio, indigena lectus Imperator. Hic enim post ternas ad Deum preces, parva manu numerosum Suecorum exercitum stravit, amissisque fere e suis L nobilium, quattuor hostium milia delevit, XXVI M in fugam compulit. Germanis quidem ab Caesare importatione commeatuum in


page 614, image: s614

Sueciam est interdictum. At Anglis per glacialem Oceanum ultra Norvegiam reperto itinere, Narvam Russorum navigari coeptum, quam viam deinceps et Belgae institere. Ceterum Rantzovius per fauces viarum, quas cavas vocant, ingressus cum copiis victricibus Sueciam, aliquot menses impune rapinis eam incendiisque devastavit, Wastenum usque, oppidis plerisque a Sueco, ne receptum hostibus praeberent, exustis. Ericus interim vix sui compos, egregios quosdam viros, perfidiae titulo sustulit e medio, quorum mox paenitentia ductus caedis, fatum sero sapiens deploravit. Ioannes tunc frater ab eo custodia liberatur, nimirum ut esset, qui innoxii sanguinis, labefactaeque Reip. exigeret a turbulento rege poenas. namque anno duodeseptuagesimo, cum concubinam, e qua duos susceperat liberos, probroso sibi connubio iungeret, regiique simul honoris participem facere destinasset, indignati dedecus fratres, Ioannes et Carolus, ad arma vocant proceres populumque, traductisque ad se copiis Erici, ac dedita Stockholmia, abrogant fratri imperium. Qui cum adscititia coniuge inclusus conclavi, tulit, quam antea inflixerat germano, captivitatem. Rex novus Ioannes, quam obtulerat Danis pacem rebus suis ambiguis, eam secundis retractavit. Verum audito, quod Petri Munkii ductu, triginta naves onerariae e portu Revaliensi, generoso Danorum strategemate, essent abductae, et Warburgum, transfixis licet Daniele Rantzovio et Francisco Brokenhusio ductoribus, Danicis succubuisset armis, insuperque Magnus, frater Friderici, a Moscho rex Livonum declaratus, obsideret Revaliam, annuit tandem paci Suecus, quae Caesare et Gallo rege intercedentibus, Stetini confecta est, anno eius saeculi LXX. Oesilia et dioecesis Revaliensis Friderico addictae, Revalia et Wittensteinum regi Sueco. Redditum Elsburgum Suecis; occupataque Norvegiae, et naves ereptae Danis in integrum restitutae sunt. Renuntiatum iuri, si quod Suecus in Norvegiam, Gothlandiam, Hallandiam, Scaniam, Blekingiam teneret. Navigationi priscum ius, Lubecanis sua privilegia asserta.

Dum id bellum finitur, in Belgio novum exardescit, quod interpolatum nostro tempore indutiis, necdum plane depositum, totius orbis animos viresque pertentavit. Initium anno LXVI, seu occasio potius, a nobilium iustissima petitione fuit. Hi praeeunte Henrico Bredenrodio, suspendi oraverunt cruenta regis Hispani edicta, quae adversus Belgas Protestantes dudum exercebantur. Oratores Geusii, id est, mendici ex habitu forte dicti, id nominis deinceps, icto inter se pro religionis libertate foedere conservarunt. Prudens et moderatum eorum consilium Calvinisequae multitudinis impetus turbavit, quae erectis passim suggestibus, privato ausu deicere status, inque templis tumultuari Pontificiorum coepit. At Guilelmus Auriacus, per Matthiam Flacium, Cyriacum Spangenbergium, Ioannem Vorstium, et alios contexi formam doctrinae et rituum, quam Martinistae, id est Lutherani sequerentur, procuravit, potestatemque eis docendi fecit publicam, Margarita Parmensi gubernatrice connivente. Mox Philippus abolita ea libertate, abrogatoque Parmensi imperio, Ferdinandum Alvares, ducem Albanum trucis ingenii virum, Belgis imponit: cuius adventu perterritus Guilelmus, secedit ad Teutonas suos: Amoralus Egmondanus et Hornius Comes, astu capti, supplicium capitis pertulere, Antverpiani, arcis et praesidii iugum. Auriaco opis egeno commode obvenit exercitus Ludovici Borbonii Condaei, qui novam ab rege Carolo pacem Hugonotis suis nuper extorserat, armatus Ioan. Casimiri auxiliis. Cum vero Albanus, proscripto Auriaco ut perduelle, de plurimis nobilibus et primariis viris crudeles sumeret poenas, et Ludovicum Nassovium Auriaci fratrem, qui prope Groningam


page 615, image: s615

Hispanos devicerat, acie profligasset, Auriacus, contracta militum validissima manu, decernere cum Albano de summa rei statuebat. Sed veteranus alter, gnarusque haud diu contineri sine stipendio tantas copias posse, cum copiam pugnandi non faceret, ductus in Galliam a Guilelmo miles, facile dilapsus est.

In Galliis Condaeus, qui malefida pace Wolfgangum Palatinum, ob insidias sibi compertas a regiis, evocarat, paulo post captus proelio, contra datam fidem sclopeto fuit traiectus. Wolfgangus, perductis ad Casparum Castilionaeum copiis, interiit febri. Mox altero proelio ad Monconturium devicti Hugonoti, tam diu per Aquitaniam circumtulerunt arma, capto Nemauso, aliisque oppidis, donec tolerabilem iterum pacem religioni suae expressere. Dum Hispanus quartam coniugem, sororis filiam ducit, Albanus interim pro arbitrio de capitibus, bonis, libertate Belgarum statuebat; Anglos eiciebat provinciis, Pio V Pontifice Elisabetam Anglorum reginam diris devovente. Belgae perpetua tributa, vicies centenis aureorum milibus persolutis, averruncare annixi, cum nihil se efficere adversus tyrannidem Albani, propulsari a cervicibus suis foedam servitutem exoptabant; nec pauci voluntarii semet ob id damnabant exilii. Igitur communicatis inter se et cum Auriaco exule consiliis, primum Brielam Hollandiae occupant: Flissingam, Enchusam, aliaque oppida traducunt in partes. Ludovicus Nassovius Montes Hannoniae strategemate capit, Guilelmus Ruraemundam, Lovanium, Mechliniam obtinet, Albano Montes obsidente. Sed cum desertus proditusque a Gallo, tunc Hugonotis laniandis intento, Guilelmus, vi depellere albanum a fratris obsidione non posset, in Hollandiam se recepit, eamque cum Selandia adiunxit sibi, Montibus Albano restitutis. Flissingenses Sanxium Avilam proelio navali, Enchusani classem Albani profligarunt. Alcmaria Fridericum Albani filium obsidione depulit, Mons Gertrudis et Rammelia in potestatem veniunt Auriaci. Harlemum continua septem mensium obsidione fatigatum, ab Hispanis vix tandem dira subigi fame potuit. Albanus perturbatissimo evocatus Belgio, quod ante sexennium ingressus erat quietum, in Hispanias inglorius revertitur.

Successor ei datus Ludovicus Requesensius, mox Middelburgo, Selandiae metropoli privatur, at per Avilam et Mondragonium auxiliares Belgarum copias ad Neomagum fundit, Leidenses gravissima affigit obsidione. Sed illos fame pene expugnatos, iamque cum rerum natura colluctantes, Auriacus perfossis aggeribus, et illatis, Deo per aestum maris iuvante, commeatibus, mirabiliter periculo exemit, urbemque Marte claram Academia exornavit, ut gemina laude effloresceret. Exstincto deinde Requesensio, devolutaque ad ordines Res publica, donec Ioannes Austriacus adveniret, irritatiores Hispanorum nequitia Belgae, eiciendos communi marte Hispanos decernunt. Albani statuta abolent. Gandavenses, cognito, Antverpiam immissis per arcem Hispanis crudeliter direptam, primi se in libertatem, exautoratis praesidiariis, vindicarunt. Exemplum ceterae civitates imitatae.

Eadem tempestate Cyprus iugum accepit Turcicum, qua Belgae Hispanicum excutere parabant. Selimus enim II, Turcarum Sultanus, Cyprum AEgyptii esse partem regni praetendebat, de qua Veneti annum suo fisco tributum penderent, eamque nunc violata Turcis fide, Othomannidis restituere tenerentur. Veneti Arsenalis sui deflagratione nuper perculsi, possessionem tamen nobilissimae insulae saecularem, iuncta cum Pio V, Pontifice et Hispano rege societate, classeque praevalida in Oceanum emissa, asserendam sibi decernunt. Verum ignavia Hieronymi Zanii, et ambitione ducum ad Cretam sedentium, omnis bene gerendae


page 616, image: s616

rei occasio amissa est. Cyprus interim a Mustapha et Piali, Turcarum praetoribus, primum populationibus deformata, mox urbs Nicosia post menstruam obsidionem capta est. Famagusta, Salamin quondam dicta, cum undecim menses vim Turcicam fortiter sustinuisset, pacta libertatem religionis, vitamque et opes salvas, deditionem fecit. Sed Mustapha per summum scelus, fracta fide, dediticios iugulari, Antoninum Bragadinum, post exquisitas contumelias, vivum excoriari iussit. Venetos abire in Cretam paratos, ad transtra relegavit. Visus id dare suorum manibus, quorum LX CIC perfidus tyrannus bello desiderabat.

Sed volatica Turcis victoria fuit: Etenim ab altera Christianorum classe, ducibus Ioanne Austriaco (Caroli V notho) et Sebastiano Venerio, Venetorum postea principe, et M. Antonino Columna, profligati ad Echinadas insulas, Cyprum suo sanguine luerunt. XXV eorum milia caesi, capti quattuor milia. Liberata Christiana mancipia supra XIVCIC. Classis Turcarum fere tota CCL navium, aut corrupta, aut in Christianorum redacta potestatem. Solus Uluzalis cum XXX circiter triremibus profugit, qui cunctando deinde rem restituit. Turcicam, adeo ut nihilominus Cyprus Turcis relicta, paxque a Venetis cum Selimo facta sit.

Sequentem annum LXXII nobilitarunt funera Pii V Pontificis et Sigismundi Augusti Polonorum regis, in quo duarum sororum marito, stirps Iagellonum defecit. Simul et nuptiae Friderici II Danorum regis, Sophiam Megapolitanam, Ulrico genitam duce et Elisabeta Holsata, sibi fausto auspicio copulantis. At multo magis eum foedavit laniena Reformatorum Parisiensis, Pontificio impulsu parata. Cum enim Gallia a mutuis civilis belli cladibus aliquantulum respirasset, nec e re videretur, manifesto Hugonotos bello aggredi, ad dolos fraudesque Christianis indignas deventum est. Evocatos tamquam ad nuptiales epulas Henrici Navarreni, et Margaritae sororis suae, Protestantium primores, Carolus IX prima luce in cubilibus ac domiciliis suis opprimi atque impie trucidari curavit, nullo sexus aetatisque discrimine habito. Caput viri fortissimi, Casparis Castilionei, ad Pontificem novum, qui ex Hugone Bon-Compagnio Gregorium se XIII vocitabat, missum. Rex ipse perscriptis ad Papam litteris de numero caesorum gloriabundus, ultra LXX milia paucis diebus se occidisse praedicavit. Inauditum nefas prodigiosa in caelo notavit stella, quae fulgida initio, attenuato sensim lumine post annum evanuit. Etenim Carolus Hugonotorum reliquias bello delere aggressus, cum in extremum eos periculum adduxisset, paulo post ipse inopinata raptus morte evanuit. Obsessa ab Henrico fratre eius Rupella, generosa fortitudine et constantia calamitates multas pertulit. Sancerrani, Montalbani, aliaeque civitates, ultima metuentes, praesentem senserunt Dei opem. Henricus enim, a quo premebantur, Rex a Polonis dictus ad pacem inclinavit animum, principisque honor populo saluti fuit. Pax iterum religioni data.

Sed Henricus, degustata vix Polonia, cum de fratris Caroli interitu accepisset, insalutatis Polonis in Galliam properavit, regnum ad se devolutum arrepturus. Poloni se desertos questi, sed parum in deligendo successore concordes, pars Maximilianum Caesarem, pars Stephanum Batorium, nuper exstincto Ioanne Sigismundo Transylvaniae potitum, solio destinabant. Caesar cunctando fortunam frustrari visus Nam dum de legibus, in quas iurare eum legati volebant, ambiguus haeret, Batorius eum celeritate antevertit, ductaque Anna, Sigismundi Augusti sorore, Poloniae potitur. Mox Maximilianus ad caeleste regnum translatus, terrena alios habere iussit, fama moderationis et iustitiae, sinceraeque religionis amore ingens apud posteros,


page 617, image: s617

imperio XII annis gesto, pauloque ante Academia Helmaestadiensi privilegiis exornata. Laudatur eius dictum: Gravissimum scelus esse, conscientiis velle dominari, id vero esse caeli arcem invadere. Nec Africa immunis belli fuit hoc tempore. Ioannes Austriacus in regnum Tunetanum amidam a Turcis excussum reduxerat, novaque estructa munitione, cum fluxae fidei Amidas esset, fratrem eius regem Afris fiduciarium imposuerat, conatu frustraneo. Turca enim, per Sinanem Bassam, Goletum et munitionem novam expugnavit, quingentas macchinas et opima spolia cepit, Hispanos aut occidit, aut Africa eiecit, XL post anno, quam Tunis in Caroli V ditionem concesserat. Famam rei bene gestae mors tyranni subsecuta, quem Amurates III filius excepit. Eodemque anno Cosmus, Magni ducis Hetruriae nomine a Pio V Pontifice insignitus, clausit vitam, Francisco filio successore. Veneti Corcyram insulam accurate munierunt.

Annus LXVIII huius saeculi non tantum Erico Sueciae regi, sed et aliis principibus calamitosus fuit. Maria Scotiae regina, Francisco quondam II, regi Franco nupta, cum reversa in Scotiam, Henricum Stuardum regem maritumque adscivisset, uterum ferens, trucidari Henricum, translato in Bothuelium amore permiserat. Ob id gesto violenter ac procaciter imperio spoliata a proceribus, in Angliam e custodia profugit, ubi nova subinde matrimonia agitans, ambitiosaque fovens consilia, sibi tandem et consciis exitium attraxit, XVIII exilii anno securi percussa. Guilelmus Cambdenus falsis circumventam testimoniis memorat.

Dispar Caroli Hispaniarum principis exitii causa fertur, qui quod displicere sibi crudelitatem in Belgas exercitam ostenderet, patris Philippi iussu, ut cui insidias strueret, in carcere exstinctus est, eodem illo anno, quo Maria regno excidit.

Alia Ioannem Fridericum Iuniorem Saxoniae ducem imprudentia perdidit. Hic enim Grumbachium et Bruccium ab Caesare proscriptos, pertinaciter fovendo, proscriptionis telum ipse persensit. Capta enim ab Augusto Electore Gotha, et Grimmensteino arce eius solo aequata, missus ad Maximilianum Ioannes Fridericus in carcere diem obiit.

Paulo ante excessum Maximiliani civitatum quarundam temeritas est castigata. Hamburgenses, quod Stormarorum nautas in urbe sua merces venum exponere coegissent, violatam commerciorum libertatem C milibus Ioachimicorum Friderico regi luerunt. Rostochienses per intestina dissidia sub iugum redacti ducum Megapolensium, pene perierant, cum singulari Dei beneficio, placatis per nobilitatem principibus Ioanne Alberto et Ulrico ex deprecatione culpae, libertate redonati sunt.

Maximiliano regnante, purioris Christianismi doctrina longius se diffudit. Nam per Galliam, Angliam, Scotiam, Pannoniam, Poloniam, Belgium roborata, dioeceses quoque Episcopales Magdeburgicam, Halberstadensem, Verdanam in Saxonia, illustremque Brunsvicensium ducatum pervasit: Ioachimus Fridericus Marchio ditionem Magdeburgicam, Canonici Halberstadenses, postulato praesule Henrico Iulio, Halberstadensem; Eberhardus Hollius Verdanam dioecesin, renovato Euangelio imbuerunt. Exstincto Henrico patre, Iulius Brunsvicensium dux avitis terris exoptatum melioris Christianismi exercitium indulsit, adiuncta Academia, felici pietatis et bonarum artium officina.

Nicolaus Razevilus, Vilnensis in Lituania Palatinus, edito Sarmatice sacro codice, facem Euangelii Polonis et Lituanis praetulit. Ioannes Funccius Chronologus, e contionatore Alberti Borussi aulico-consiliarius Borussis infestus, [gap: Greek word] cum aliis cervice luit. Princeps ipse Albertus prae senio delirus, in ordinem cogitur, Poloni regis adminiculis.


page 618, image: s618

Confecto aegritudine, substituitur filius Albertus Fridericus, qui ducta Eleonora, Guilelmi Clivensis Filia mente motus, deinceps pro pupillo vixit, Borussiam Georgio Friderico administrante.

Res secundae Protestantibus Theologis dissidiorum occasio fuere. Matthias Flacius et Ienenses aliqui cum Victorino Strigelio ac Lipsiacis et Wittebergensibus de peccato, quod generi humano connascitur, importune contendentes, substantiam id esse asserebant. Ioh. Wilhelmus, Septemviri illius constantissimi Fil. colloquio Altemburgensi sopire controversias satagens, acrius eas accendit. Filiorum defuncti tutor Augustus, Septemvir Saxonum, deceptum se ab aliquibus Theologorum suorum edoctus, et Ienensibus eiectis iam aequior, Wittebergenses plerosque nudavit dignitatibus; Gasparum Peucerum Medicum, et Georgium Cracovicum Epistolarum magistrum, custodiae mancipavit. Actis deinde Protestantium Synodis Lichtenbergae, Torgae, et Burgensi tandem in coenobio, concordiae formulam concinnati sedulo procuravit.

Valedixere sub haec mundo Theologi, Hieronymus Willerus, Paulus Eberus, Henricus Bullingerus. Item Matthias Flacius, Georgius Maior, Victorinus Strigelius, magnae quidem eruditionis viri, sed beatiores futuri, si plus pacis quam dissidii Ecclesiis peperissent. Decessere et Petrus Lotichius Poeta, Ioannes Camerarius, Guil. Xylander et Georgius Fabricius Philologi; Leonhardus Fuchsius et Hieronymus Cardanus Medici.

Valentinus Gentilis ob blasphemias in Dei filium a Bernensibus est crematus.

RUDOLPHUS II. Imp. Rom. AMURATHES. III, MAHUMETE