06/2006 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - spell-check performed


image: bs003

IOHANNIS CLUVERI HISTORIARUM Totius Mundi EPITOME, A prima rerum Origine usque ad annum Christi M DC XXX, E sexcentis amplius Auctoribus sacris profanisque, ad marginem adscriptis, deducta, et historia unaquaeque ex sui saeculi scriptoribus, ubi haberi potuerunt, fideliter asserta. Accessit per ipsum Auctorem continuatio Historiae ad annum M DC XXXIII. nunc aucta usque ad conclusionem pacis inter Anglos et Batavos initae, anno M DC LXVII. Editio septima multo correctior et emendatior. CUM UBERRIMO INDICE. [illustration:

EXSPECTANDO

Elia and two ravens bringing bread and meat (1 Kings 17) ] AMSTELAEDAMI, Apud IOANNEM RAVESTEINIUM, Civitatis et Illustris Scholae Typographum Ordinarium. CIC ICC LXVIII. Cum Sacrae Caes. Maiest. Privilegio.


image: bs004

SACRAE CAESAREAE MAIESTATIS PRIVILEGIUM.

LEopoldus Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, etc. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, et Wirtembergae, Comes Tyrolis, etc. Agnoscimus et notum facimus, tenore praesentium universis, quod cum Nobis Iohannes Petrus Zubrodt, Civis et Bibliopola Francofurtensis, humillime exposuerit, quem in modum Iohannis Cluveri Epitomen Historiarum totius mundi, usque ad annum M DC LIII, suis sumptibus typo committere, atque addita usque ad annum M. DC. LXVII. continuatione, in quarto edere constituerit; vereatur autem ne quis alius, hanc editionem imitando, se mon dictis tantum sumptibus, sed sperato iuxta fructu frustretur, supplicando, ut suae hac in parte indemnitati consulere, seque adversus omnem fraudem Privilegio nostro Caesareo munire dignaremur; Nos eiusmodi precibus aequitati consentaneis, benigne attentis, omnibus et singulis nostris ac Sacri Rom. Imperii subditis, praecipue vero Typographis, Bibliopolis, Bibliopegis, aliisque quibuscumque rem librariam exercentibus, serio atque districte inhibuimus atque vetuimus, prout vigore praesentium inhibemus atque vetamus, ne quisquam eorum praedictam Ioannis Cluveri Epitomen per quinque annos, a prima editionis die computandos, intra sacri Romani Imperii fines recudere, vel alibi impressa vendere, vel sub quocumque nomine distrahere, citra volutatem et absque ipsius Ioannis Petri Zubrodt consensu praesumat. Si quis vero secus fecerit, eum non modo omnibus exemplaribus, (quae quidem praedictus Iohannes Petrus Zubrodt eiusque heredes, ubicumque deprehensa, sive propria auctoritate, sive Magistratus loci auxilio sibi vendicare poterit,) de facto privandum, sed et poena insuper decem Marcarum auri, ex semisse Fisco nostro Caesareo, et ex reliqua parte iniuriam passo, sive ipsius heredibus, pendenda, omni spe veniae sublata, decernimus multandum. Dummodo quaterna praedicti libri exemplaria, ad Cancellariam nostram Imperialem Aulicam transmittantur; ac huius etiam privilegii tenorem, pro publica aliorum notitia atque cautela fronti impressum exhibeant. Datum in Civitate nostra Vienna, die 18 Martii, Anno MDCLXVII. Regnorum nostrorum Romani nono, Hungarici duodecimo, Bohemici vero undecimo.

Vt. WILDERICUS BARO. de WALDERDORFF, V. C.

Ad Mandatum Sac. Cas. Maiestatis proprium WILHELMUS SCHRODER.

Praedictus Iohannes Petrus Zubrodt, Ius Privilegii sui concessit Iohanni Ravesteinio, Bibliopolae Amstelodamensi; ut latius patet ex litteris publicis in hunc finem conscriptis et signatis Francofurti, die 11 Aprilis, 1667.

A BARTHOLOMAEO WILLIO, Not. Caes. Publ.



image: bs005

PRAEFATIO Ad LECTOREM.

UNiversi Orbis historiam exigui includere libro aggredior, opus non meas tantum, sed humani generis vires egrediens. In eo si non omni respondeo exspectationi, veniam; immo si alicui, laudem mihi polliceor a bonis. Nam cum ab ineunte aetate hoc studiorum genus non prorsus frigide tractassem, nec compendia, quae exstabant, seu mihi, seu aliis facerent satis, commune desiderium ab eruditiore aliquo pridem expletum concupivi. Sed frustra hactenus. Superioribus sane annis, post alios Horatius Tursellinus famosa ex nomine Iesu Societatis scriptor, singularem in contrahenda historia operam posuit, cum mediocri rerum copia et delectu, auctorum, unde historia quaeque petitur nomina pleraque, ac styli insuper elegantiam adstrictamque brevitatem coniungens. At sic tamen idem, in recentioris praesertim aevi actis, suae factionis opinionibus indulsit, ut tenerae iuventuti veritatis nesciae, haud parum abinde periculi cordatiores extimescant. Etenim eo nunc res humanae devenerunt, ut, quicquid potentiorum quorundam placitis adversatur, quantavis veterum auctoritate in litteras [orig: literas] relatum sit, tamquam haereticum et falsum traducatur, id solum iuri aut veritati habeatur consentaneum, quod corruptae, ut nunc est, Ecclesiae Christianae, et male satis Rebus publicis aliquam seu excusationem, seu robur et stabilimentum videtur allaturum: Accedunt Chronologorum dissidia, historiarum studioso haud parum molesta; ac proinde ante omnia e medio, quantumcumque fieri potest, tollenda. Cui rei annis proximis opellam quoque nostram commodavimus, successu utinam felici; Factam tunc supputationem in hoc libello sequor, nihil dubitans, eam, quod certissimis Scripturarum fundamentis nititur, quam minimum erroris continere, iuvandaeque simul memoriae esse rudiusculorum, quibus [orig: queis] hunc imprimis sudorem nostrum impendimus.

Igitur levandae memoriae, peculiares temporum periodis titulos facere, et quasi notas


image: bs006

imponere placuit, sacrae iuxta profanaeque historiae haud male, ni fallor, competentes. Primum saeculum, ubi nulla Ethnicorum historia iuvamur, LONGAEVORUM appellavi, causa ut opinor, satis evidenti. Tantum enim illo aevo vivendi hominibus spatium fuit, ut quemlibet Patriarcharum ambulantem posses Bibliothecam salutare.

Alterum DISPERSIONIS GENTIUM est, scilicet ex praecipua re gesta, quam sacra monumenta illis temporibus deputant.

Tertium, in quo manifesta Abrahamicae familiae ab Idololatris segregatio contigit, PATRIARCHARUM AC DEORUM AEVUM haud iniuria nobiscum appellaverit, qui populi sancti conditores, Abrahamum dico, Isaacum, Iacobum, Iosephum, communia habuisse cum gentium Saturnis, Iovibus, Bacchis, tempora reputaverit.

Quartum deinde IUDICUM ET HEROUM SECULUM est. Nam potissimi gentium Heroes, quibus illae secundas, post fictitia sua numina, partes delegarunt, Hercules inquam, Pelops, Perseus, Theseus, Minos, eadem tempestate orbem pererrarunt, cum Iosua, Gedeon, Iephtes, Samson, Samuel, aliique Hebraeorum Iudices insignibus ex Deo factis claruere.

Mox mutata Rei publicae sanctae forma, Samuel cum Regibus prophetarum agmina profudit, aperte dicente Scriptura, pretiosum fuisse ante eum verbum Domini raramque prophetiam. Igitur David et Salomon reges non minus regni fastigio, quam prophetico spiritu insignes, novae praebent initium Epochae, quae ab initio templi usque ad eius destructionem extenditur. Durante enim templo, perpetuae et fecundissimae prophetarum Scholae viguerunt, quorum scripta nunc usque aeternam mundo facem praeferunt.

Cum autem eodem tempore inflati a mundi spiritu Poetae, Homerus, Hesiodus, alii, vanissimas de Diis opiniones nationibus proseminarint, quintum hoc SECULUM PROPHETARUM POETARUMQUE cognomento insigniendum duximus. Etsi enim destructo templo non desiit omnino utriusque gentis, Propheticae inquam et Poeticae, progenies, minus tamen illustres, qui secuti sunt, maioribus illis fuere.

Porro concordi veterum testimonio constat, Pherecydem Syrum prosaicae orationis, Cadmum Milesium historiae conditores eodem tempore ortos, quo nos Poetarum Prophetarumque saeculum terminamus, et sapientum atque Monarcharum, qui maxime historia digni, aetatem aperimus. Eum temporis tractum, cum velut in exilio egit sancta civitas, SAPIENTUM vocamus SECULUM, quia tunc Daniel sapientum Coryphaeus, et Chaldaei Aegyptiique, septemque illi Graeciae, Sapientum nomine eluxerunt. Vocamus et MONARCHARUM, quia tunc primus Monarcha Babylonius, mox etiam Cyrus Persa, maxima mundi imperia tum affectasse, tum tenuisse produntur. Nam Assyriacum imperium ante periisse vel e solo Ezechiele liquet, cap. XXXI et XXXII. Assyrios inter devictarum proiectarumque gentium exempla numerat, quorum regnum imperite quidam cum Babylonico confundunt. Nam verissime equidem addiderim, ne comparandam quidem Assyriorum esse potentiam cum illa, quam Babylonii, Persae, Macedones, et tandem Romani possederunt. Ante Phulem enim, eiusque filium Tiglathpulassarem, quo loco habebimus Assyriaca ista voluptatum mancipia, quorum vel nomina aegre a perpetuis tenebris vindicavit nobis Eusebius? Quantas interim Aegyptiorum, quantas Arabum, quantas Palaestinorum, quantas Hebraeorum, Tyriorum,


image: bs007

Aethiopum, et Syrorum opes produnt divina monumenta? Ideo secus quam vulgus Scriptorum solet, de Assyriis iudicat Herodotus, eosque quingentis saltem annis superioris Asiae tenuisse imperium memorat, et quinta aetate, hoc est, centum quinquaginta annis, antiquiorem facit Nitocri Semiramidem, quae Nitocris Labyniti a Cyro devicti mater fuit. Non ergo mirabitur Lector, quod Danielis secuti prophetiam, Monarcharum quattuor initium a Nabuchodonosore Rege ducimus, quandoquidem in quattuor summa imperia Assyrii, ut et Medici, rationem habendam non putemus. Nec vitio nobis vertet, quod septimum saeculum alio Charactere, quam Monarcharum insignimus, sub quo tamen Persarum dominationis amplius quam dimidium, Graecorum totum decurrit. Nostri enim instituti scopus est, monstratis mutationum initiis momentisque gravioribus, historiam secundum tempora divinitus constituta digerere, ut simul veritas Dei Opt. Max. et gubernationis eius sapientia elucescant. Eam enim vel praecipuam Historiae laudem credimus. Inter illas temporum portiones non minima est, quam LXX hebdomadibus apud Danielem definivit, intra quem limitem salutem mundo, omnisque prophetiae, visionis et iustitiae complementum pollicetur. Haec merito nobis septimam mundi aetatem septimumque facit saeculum, id quod PHILOSOPHORUM ET SCRIBARUM haud absurda observatione nominamus. Eius initium Esdras Scriba et Socrates Philosophus praestant. Ab illo Scribarum et Legisperitorum, ab hoc Philosophorum scholae defluxerunt. Post illum Pharisaei, Sadducaei, Esseni; post hunc Academici, Peripatetici, Stoici, Epicurei, aliique philosophantium greges pulpita implevere. Exit in Christum haec periodus, non in praesepio iacentem, sed in caelis iam regnantem, cum et Iudaicas nugas, et Ethnicas vanitates divina luce discussit, cum tota hebdomade, septem puta annorum spatio, ea fecit, ea docuit, quae omnia deinceps saecula, omnibus populis loquerentur. Initium periodi est adventus Esdrae in Iudaeam, et Remp. Hebraeam reparandi data potestas. Finis, septennale Christi opus, cum medio septennio hostiam se Patri obtulit, peccatum obsignavit, iniquitatem mundi expunxit: altero semiquadriennio Spiritum Sanctum in Iudaeos primum, mox in gentes effudit, semenque sui regni in omnes populos sparsit, pervicacibus Iudaeorum exitio interim maturatis.

Circumactis igitur septem temporum periodis, tres novae sub regno caelesti decurrunt, ut decem revolutionibus universa mundi gubernatio compleatur.

Octavam ergo facit Apocalypsis Apostolica ECCLESIAE ENITENTIS, quando eam Draco septiceps infestat de septem Romae collibus. Id tempus est imperii veteris Ethnici, quod in fine Caesaris Tiberii, usque ad principium Constantini, Roman Christianismo occupantis, annorum est CCLXXIX. Toto enim illo tempore pugnam et insidias facessit Draco, gentiumque dominos deceptioni tenet innexos. Ei nona successit aetas, post diluvium longissima pariter et beatissima, (septennium Christi excipio) quam felici Ecclesiae enixu, et draconis deturbati alligatione repraesentat Ioannes Apostolus, expressoque MILLE ANNORUM spatio determinat. Tantum enim imperii Christiani tempus est, quod a Constantino Magno usque ad Magogitam Othomanum perducitur. Hoc annorum tractu potiti rerum Christiani, delitescentibus in terrarum angulis, qui postmodum progressi in mediam latitudinem, imperium corripuerunt, Turcis, Gogo, et Magogo, Nomadibus, Scythis, Tartaris. Hanc ergo VIGENTIS ECCLESIAE magnaeque aquilae alis volantis periodum cum S. Ioanne dicimus. In quam tamen


image: bs008

idem tria Vae celeberrima conicit, primum LOCUSTARUM, id est, doctorum, garritu Scorpionico pungentium: Alterum EQUITUM, hoc est, potentium barbarorum fumo, igni et sulpure grassantium: Tertium DUARUM FERARUM, vi doloque reliquias Ecclesiae infestantium, salva interim aliqua Christiani imperii dignitate,

Decima et ultima periodus est Ecclesiae forinsecus obsidionem patientis, et cum feris intus consligentis. Magogitae obsidio eam premunt foris, ferae intus oppugnant, quibus datum etiam occidere sanctos, habentes fidem Iesu et mandata Dei tenentes. Conculcatur ipsum sanctae civitatis atrium, testes lugubri veste praeconium suum agunt, spiritus et sponsa clamant: Veni Domine Iesu.

Haec Epitomes nostrae digestio est ad sacras tabulas accommodata. Rerum narratarum veritatem, aut citati in margine Auctores adstruunt, aut in ipso orationis decursu nominati. Exuto partium studio nudam, ut est, veritatem, in ea Dei veri gloriam sectamur. Privati iudicii parci, quotiescumque apponere aliquem calculum decet, aut divini canonis, aut aliorum scriptorum vestigiis insistimus. Verba eorundem bene multa huc transcripta reperies. Historiarum ad liberatae Dei beneficio patriae felicem metam deduximus. Cetera aliis curae erunt. Tantum te initio alloqui, Lector bone, voluimus: tu porro nobiscum recta hoc rerum humanarum theatridion, Deo duce, ingredere.



page 1, image: s001

IOHANNIS CLUVERI EPITOMES HISTORIARUM LIBER PRIMUS, A Mundo condito ad Diluvium, Epocham Annorum cIc Ic LVI. Complectens.

PRincipio Deus per Filium suum, aeternumque Spiritum, e nihilo excitata hac mundi machina, sexto operationis suae die, Hominem a se formatum principem rebus imposuit, addita ei compare femina, ex costa dormientis admirabiliter fabrefacta. Eodemque tempore praeter res sensibus obvias, invisibiles etiam substantias produxerat. E quibus magna pars, uno malitiae magistro, originis suae foede oblita, factori Opt. M. rebellavit. Dux nefarii agminis, ab inimicitiis in Deum Satanas, a repertis calumniis Diabolus appellatus; qui mox scelere scelus cumulans, dirum quiddam et horribile machinatus est. Etenim conspicatus hominem in amoenissimis hortis versari, ac sapientia iustitiaque praeditum exacta, toti rerum naturae praeesse, dempta una arbore, subiectionis et oboedientiae erga creatorem symbolo, in id consilium intendit, ut eum a conditoris obsequio abstractum, suarum partium faceret. Quare serpentis habitu personatus, mulierem aggreditur, eique persuadet, latere in fructu prohibitae arboris boni malique scientiam, et quasi semen ingentis et incredibilis excellentiae, quam homini Deus inviderat. Illa stulta cupiditate accensa paret seductori Angelo, eodemque mox crimine maritum suum involvit. Sic avulsa a Deo, in turpissimi insidiatoris casses pertrahitur. Confestim perpetrati sacrilegii testes pudor et ignominia subiere. Nam cum antea nil in se pudendum homines reperissent, tum continuo propriae carnis intuitu erubescentes, mortis et corruptionis praesentissima deprehenderunt indicia. Igitur finiente iam die Deum in horto ambulantem paventes, arborum latebras quaerunt. E quibus conditoris voce protracti, conscientia arguente, excusare culpam ambo, inficiari minime posse. Ita Deus maiorem suae misericordiae, quam facinoris eorum rationem habens, non eos Diabolo inimico excruciandos tradidit, sed malorum auctorem exsecratus, e Muliere semen oriturum praedixit, quod caput eius contereret, hominemque insultibus interim eius obnoxium, perfectae libertati felicitatique vindicaret. Interea homines e Paradiso eiectos multo sequioris conditionis fecit, quod meliorem moderato et oboedienti animo ferre non potuissent.

ADAMUS igitur primus hominum conditus, primus conditionis beatissimae desertor, e lapsu Dei voce erectus, eique nova fide addictus denuo, uxorem suam, ut ex mortua viventem, Hebraice Hevam appellavit, spem vitae a Deo factam, ipsamque viventium omnium matrem futuram suavi appellatione testificatus. Ita primus in lucem hanc editus est Cainus, deinde Abel, Sethus, et utriusque sexus alii. Sic Adamus ad nongentesimum tricesimumque annum producta vita obiit.

CAINUS.

AT Cainus, instigatore Satana, indigne ferens Abelis pietatem et iustitiam, conatus et ipse est aliquo pietatis exemplo Deo se parentibusque suis probare, quantumvis Deum iuxta ac fratrem


page 2, image: s002

ipsomet corde aversaretur. Quare cum sacrificandi ritum creatori placere cognovisset, ad memoriam promissionis de semine mulieris conterendo quidem a Satana, at vicissim Satanam contrituro conservandam, stato eum tempore simul cum fratre excercendum duxit. Ibi vero Deus cordium scrutator, Abelis sacrificium igne caelitus demisso approbat, Cainum aspernatur, addita comminatione, ni deinceps pravis, quas animo concepisset, cupiditatibus resistat, ac pietatem iustitiamque colat, poenas peccati eius haud semper quieturas. Ille vero tantum abfuit ut divino monitu resipisceret, ut paulo post fratri nihil mali metuenti vitam nefarie ademerit, apertumque se Dei iustitiaeque omnis hostem professus sit. Quare a parentum exclusus consortio, ad orientales mundi plagas profugus a Deo bonisque omnibus exul, vitam agrestem et feram amplexus est, filiosque deinde ac nepotes sibi similimos [correction of the transcriber; in the print simillimos] propagavit. Nihilominus homo demens urbem primus condere, eique primogeniti sui Hanochi, tamquam novi mundi dedicatoris nomen imponere ausus est, quasi non exilium sibi, sed Dominium totius orbis scelere acquisivisset.

SETHUS.

VEruntamen Deus hominum sibi adhaerentium partibus non defuit, sed pro Caino tamquam mortuo aliud Adamo semen statuit, Sethum a divino positu Hebraeis appellatum. Is ducentesimo iam et trigesimo mundi anno produxit Enoschum, qui sanctis a Dei nomine appellationem tribuere, et Cainaeos ab impietate et iniustitia ad Dei amorem et reverentiam revocare, gravissimis exhortationibus instituit. Huic filius fuit Kenan, Kenani Mahalaleel, isti Iaredus, pietatis et amicitiae Dei cum progenitoribus suis praecones et promotores acerrimi.

LAMECHUS.

ABnepos Caini Lamechus, impietatis avitae haeres et aemulus, coniugium ipsum generis humani fontem maculare exorsus est. Nam cum viris divino instituto uni tantum uxori iungi liceret, ille duas duxit, haud absurdum ratus, si hoc pacto alteros piorum coetus numero filiorum superaret, ac mundi possessionem ad se traheret. Eius filii auspicia patris secuti, totos se rebus mundanis manciparunt, vias ac rationes commenti, quibus populos terrarum, qua Marte, qua arte, sibi obnoxios redderent. Eorum primus Iabal (a proventibus Hebraeis dictus) rationem multiplicandorum pecorum et iumentorum monstravit mortalibus. Alter Iubal a cornibus arietinis ducto nomine, cornibus animalium et intestinis ad laetitiam et bella uti docuit. Tertius Tubalcain (ex quo gentibus Dei Vulcani nomen) ipso nomine orbis imperium Caino pollicitus, ferramentorum et armorum faciendorum artem primus adinvenit. Itaque Lamechus tali prole elatus, caedibus grassari nihil dubitavit, maioremque sibi, quam avo olim fuisset, fundendi sanguinis impunitatem arrogavit publice. Sic anno mundi 500 libido insana caedesque, exemplis introductae pessimis, vires in mundo sumpsere.

HENOCHUS.

IGitur visum Deo est generatione hominum septima singularem plane virum excitare de Sethi familia. Natus anno mundi 622 Iaredo Henochus (Latine melioris mundi dedicatorem dixeris) magno spiritu impiis Dei ob oculos posuit iudicium, deque beatiore saeculo piis praeparato, ultra 300 annos fidentissime contionatus, tandem non gustata morte ad superos vivus transiit, universae posteritati specimen pietatis perenne, praemiorumque eius quasi sponsor futurus. Itaque cum anno mundi 930 humani generis parens Adamus diem extremum clausisset, ne ex communi mortis lege somniare pergerent mali, nihil inter se Deique filios interesse, quod uni fato utrique deberentur, per Enochi vitam, migrationemque


page 3, image: s003

beatam patuit, nimium eos falli, qui in huius mundi caeno spem universam defigunt, aeternitatis cognitione ex animis plane deleta. vivebant eo tempore, quando Enochus ad Deum raptus est, maiores eius, Patriarchae merito dicti, solus Adamus ante 57 annos obierat. Videbat Enochum Lamechus, e Mathusale filio nepos; filius ipse Mathusales extremum mundi casum, diutissime omnium vivendo pene assecutus, patris sui exemplum omnibus posteris, pro efficacissimo ad pietatem spectaculo, iugiter memoravit.

NOES.

SExagesimo nono post avi translationem anno nascebatur Lamecho Noes, a quo pater refectionem speravit in terra, divinis diris obnoxia. Noes usque ad annum aetatis 500 ipso etiam coniugio abstinuit, vitamque plane divinam in confertissima improborum hominum multitudine constantissime duxit. Nam Cainaei nihil Enochi exemplo meliores, subinde deterius profecerant, totique iam rapinis foedisque voluptatibus dediti, totius dominium orbis quocumque modo sibi vindicare non cessabant. Unde filiarum ex illis prognatarum venustate (nam accendendis libidinibus se totas componebant) illecti Dei familiares, amores illarum divino amori praetulere, moxque ipsa coniugia in augmentum impietatis et tyrannidis vertere. nam progeniti ex illis paterno maternoque iure, sibi dominatum asserebant mundi: cumque artes et violentiam Cainitarum imitarentur, stemmatis etiam et titulorum dignitate, corporumque grandium mole, scelerum turpitudinem velabant. Quare Noes mundi morum pertaesus, implicari matrimonio noluit, vitae longitudinem ad pietatis et iustitiae incrementum, non ad diuturniorem voluptatum usum divinitus dari, professus. At cum surdis ille divina iudicia ingereret, pervicaciam eorum detestatus Omnipotens, universos delere minatur, nisi intra 120 annos a viis, quas elegerant, pessimis in paenitentiam mutarentur. At vero conspicatus Noes incassum minas cadere, ac stare sententiam Dei de exitio mundi immotam, gratiam sibi humiliter precatus impetravit, ductaque uxore, conservando hominum generi, tres ex ea filios sustulit, Semum, Iaphetum et Chamum, anno mundi 1556. Nec interim segnius incubuit officio, si quos approperantis poenae metu ex incendio posset eripere. Ferunt, eum duabus columnis, uni lateritiae, alteri lapideae, caelestium rerum scientiam inscripsisse, e quibus lapideam suo tempore superfuisse narrat Iosephus in Syria. Inde filiis de matrimonio prospiciens, ut essent reparandi generis seminarium, omnia tamquam ad finem mundo imminentem comparavit, mandato Dei Arcam, ad instar navis struens, in qua ipse cum uxore, tribusque filiis ac nuribus servaretur. Longitudo erat trecentum cubitorum, 50 latitudo, altitudo 30. Eam in tria tabulata distinxit, omnia undique cellulis et promptuariis intersecans, ut animantes recte secludi, et suus singulis cibus commode ministrari posset. Habuit et fenestram Arca superne, per quam lucis aliquid ad habitationem penetraret. Tectum quoque ad altitudinem cubiti exstans super Arcam, sub quo aer commearet, et per tubos ad singulas mansiones se diffunderet. Interim Lamechus pater Noae, quinquennio antequam minae Dei in nervum erumperent; Mathusales vero avus ipsomet exitii anno mortem obiere. Tandem Noes a Deo monitus, Arcam cum suis intrat, procurante Dei manu, ut ex omnibus animalibus, ad vermiculum usque minimum aliqua, ex immundis bina, ex mundis septena, in Arcam convenirent, instaurando deinceps mundo vivum semen praebitura. Tum vero occluso Arcae ostio, derepente omnes abyssi fontes, aetherisque cataractae patuerunt, pluitque Deus diebus continuis 40, a 17 die mensis secundi, qui romanis Aprilis est, usque ad Maii vicesimum tertium. Sic adeo invaluerunt


page 4, image: s004

aquae, ut altissimos montes XV cubitus supergrederentur, prout observatum Noae est die CL, cum arca montibus altissimis Armeniae fato quodam impacta, undae iam decrescere inciperent. Kalendis tandem Decembribus montium cacumina apparuere, reliquas terras aquis adhuc obsidentibus. Noes igitur exploratum emissis avibus, per columbam olivae folium referentem, arborum nudari cacumina intellexit. Itaque remoto tecto arcae, ineunte anno 1557, iussus a Deo exire, ex arca in siccum descendit, terramque ex integro coepit incolere. Ita expiatus lustratusque aquis est orbis terrarum; Ita flagrantem ubique libidinem atque numinis contemptum divinae indignationis imbre, totiusque orbis eluvio, iustissima poena exstinxit.

LIBER II. Ab Instauratione Mundi usque ad vocationem Abrahae: Epocha annorum 368.

EGressus ex arca Noes cum novi mundi seminario, primum aram Domino statuit, hostiasque ex volucribus immolavit. Mox a Domino cum filiis benedicitur, praeceptumque accipit, ne sanguine vesceretur, aut sanguinem hominis effunderet, quia prioris mundi primordia Cainus caede maculaverat; secus qui faceret, non impune ferret, sed sanguinem alterius fusum proprio statim elueret. Tum vis et vita hominum imminuta, et ad subsidium imbecillitatis carnes concessae sunt: signum quoque conservandis a diluvio terris, IRIS in nubibus fixa. Vites deinde a Noa plantatae vim suam in ipso mox satore ostenderunt. Ebrium vino ac nudatum parentem Chamus ludibrio habuit, et fratribus demonstrare coepit. At Semus et Iaphetus aversi, iniecto eum pallio contegunt. Re cognita Noes Chamum diris devovit, fratribus eius omnia fausta precatus est. A tribus hisce Noae filiis gentes toto terrarum orbe deinceps propagatae. Semus inprimis Orientem, Iaphetus Aquilonem et Occidentem, Chamus Meridionales partes obtinuit. Iaphetus produxit Galatas, aut Celtas, Scythas, Medos, Graecos, Iberos, Cappadoces, Thraces, Cilices, Paphlagonas, Cyprios, Rhodios. A Chamo orti sunt Aethiopes, Aegyptii, Libyes, Getuli, Palaestini, Phoenices. A Semo, Elymaei, Assyrii, Chaldaei, Lydi, Syri, Arabes, Armeni, Cares, Indi. Itaque Noes cum universa domo sua principio Armeniam, Assyriamque incoluit, ut frustra olim Aegyptii cum Scythis de vetustatis praerogativa contenderint. Moses enim, cuius libri divinam habent auctoritatem, Orientem primo habitatum docet. Nec dubium montana primum culta, deinde in planum descensum, ad extremum tandem mari vicina insulasque ausos occupare mortales. Igitur in Assyria Armeniaque primis centum annis Noes paterno posteros omnes imperio rexit, et ad veram unius Dei reverentiam verbo eis exemploque praeivit. Agebatque iam annum aetatis suae 700, cum de pronepotibus suis unus dominatum sibi in reliquos sumere fratres ausus, universo orbi ingentis mali causam praebuit.

NIMRODUS.

IS erat Nimrodus, exsecrabilis istius Chami ex Chuso nepos, qui reliquos mortales venatoris instar agere, rapere, persequi, suamque in potestatem trahere, primusque urbes condere, reparare et munire ad securitatem suam coepit. Cumque ex montanis in planitiem descendissent, iubente Deo, ut propagandi generis, cavendaeque dissensionis gratia


page 5, image: s005

colonias deducerent, totamque excolerent terram, homines stulti non paruerunt. Ibi Nimrodus auctor factus est ceteris, ut coctis lateribus, collectoque bitumine, urbem, summaeque altitudinis turrim excitarent, fortitudinis et prudentiae suae monimentum, et, si qua denuo esset futura, inundationis perfugium. Procedente opere, contemptor Numinis animus ad caelum perducere fastigium speravit, unde Graecis deinceps fabulandi occasio, Gigantes caelum occupare aggressos. Ceterum superbis mortalium conatibus divina obstitit manus. Repente una, qua hactenus usi fuerant, lingua in duas et septuaginta, quot erant familiae, divisa est. Sublato sermonis commercio, aedificatio abrumpitur; aedificantes, quo quemque sors et Deus tulit, per totum orbem disperguntur. Lingua, quae communis antea fuerat, in Heberi (Semi is erat pronepos) posteris haesit, qui eodem tempore natum sibi filium, Pelegum Hebraice, a divisione orbis appellavit. Urbs inchoata ex linguarum operisque confusione, Babel Hebraeis, Graecis Latinisque deinde Babylon appellata est.

Regni Assyriorum primordia.

PLurium historicorum suffragio constat, Assyriorum regnum ad mille trecentos sexaginta annos stetisse. Quos si a Cyaxare Medo, istius imperii destructore, retro numeres, (Iosiae is coaetaneus fuit,) incidet eius initium fere in annum mundi 2030. Sed Herodotus ei imperio tantum quingentos annos tribuit: Velleius MLXX. Quod planissimum documentum est, veteribus parum certi de antiquissimo isto regno constitisse. Eius conditor omnino fuit Assur vel Belus, Semi progenies, nec est passus Chami posteros dominari in Oriente. Erat autem Nimrodus Chamo, Assur Semo genitus, teste certissimo Mose, qui etiam diserte scribit, Niniven ab Assure conditam, aliasque urbes praegrandes. Itaque ab Orientalibus populis Bel seu Beel, quae vox Dominum notat, cognominatus Assur, post excessum suum pro Deo coepit haberi, primamque idolorum vanitati originem praebuit. Unde posterorum superstitio varios sibi Belos vel Baalos excogitavit, quos divina humanaque monumenta memorant. Eupolemus apud Eusebium tradit, hunc gentium Saturnum esse, cuius filius Ninus, seu alter Belus Iuppiter fuerit. Epiphanius auctor est, initium profani cultus a picturis et imaginibus ductum, postea aureas argenteasque statuas fieri coeptas. Ac mirum, quantos subito progressus fecerit stulta impietas, Tyrannis venerationem humana maiorem suis sive maioribus, sive praematuro funere exstinctis filiis, deferri postulantibus: Aliisque adulatione spontanea potentum accendentibus ambitionem. Paulatim Solis, Lunae stellarumque nomina regibus demortuis, eorumque statuis indita, et divinitatis aliquid iis inesse creditum. Spiritus enim desertores, divinitatis affectatores, simulacris illapsi, ut honores sibi Deorum vindicarent, fallendis hominibus responsa dederunt, sub nominibus mortuorum viventibus imponentes. Huius insaniae contagio Tharam quoque virum ea aetate apud Chaldaeos eximium invaserat, cui tamen Deus Ure Chaldaeorum excedere cum familia, aliasque sibi sedes quaerere imperavit.

NINUS.

INterim non fuerat satis Nino Beli filio, de quo Assur, eius pater, Ninon urbem a se conditam denominaverat, idola reperisse, et exsecranda mortales superstitione maculasse: quin etiam imperandi ardore flagrans, pessimo exemplo intulit bella finitimis, et rudes adhuc ad resistendum populos, ad terminos usque Libyae perdomuit. Unde omnes gentium scriptores a Nini imperio capiunt initium. Sunt sane, qui paulo antiquiores faciunt Vexorin Aegypti, et Scythiae regem Thanin, quorum alter in Pontum, alter in


page 6, image: s006

Aegyptum recessisse fertur, sed longinqua non finitima bella gerebant. Ninus, domitis proximis cum accessione virium fortior ad alios transiret, et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit. Postremum illi bellum cum Zoroastro rege Bactrianorum tribuitur, qui primus dicitur artes Magicas invenisse, et siderum motus curiosius spectasse, quem tamen alii multo posteriorem Nino fuisse volunt, unde Suidas duos Zoroastros memorat. Illo vero occiso, et ipse Ninus decessit, relicto impubere adhuc filio Ninia (qui et Ninus iunior) et uxore Semiramide, eo fere tempore, quo Abrahamus Tharae filius, sapientiae deinde laude illustris, apud Chaldaeos innotuit: Noes autem alter generis humani parens, cum 950 annos vixisset, et sobolem suam iam 350 annis in immensum multiplicatam vidisset, ad beatiores sedes transiit. Nino Aegialeus, primus Sicyoniorum rex, ab Eusebio aequalis numeratur.

SEMIRAMIS.

SEmiramis virago, Nini coniux, regnum praestigiis quibusdam intervertit, atque apud subditos sexum mentita, calliditate et astu plus quam muliebri illud tenuit. Ab ea Babylon magnificentissime munita, aggeres passim structi, horti item pensiles: maximae res gestae. Nec enim contenta acquisitos viro regni terminos tueri, arma in Aegyptum protulit, et Aethiopiam imperio adiecit. Denique et Indis bellum fecit formidolosissimum, Staurobatis tamen Indorum regis constantia fortiter repulsum. Sed mulier virorum audaciam supergressa, a libidinibus suis victa est, cumque tandem incestum filii concubitum petiisset, ab eodem interfecta periit, 42 annos post Ninum regno potita.

NINUS IUNIOR.

HIc sublata matre, si luxuriam et fraudem excipias, nihil parentum aemulatus, abiecto armorum studio, ad otium et voluptatem se contulit. Interea semper quasi subitum moliretur bellum, frequenti delectu iuventutem in armis tenuit, ut populos praesentium copiarum metu a defectione cohiberet. Ipse interim praefectis commissa rerum administratione, inter Eunuchos et puellarum greges turpiter consenuit, rerum potitus anos 38.

Eius vestigia alii plerique, qui post illum in Assyria regnarunt, nihilo meliore fama secuti sunt, nomine reges, re autem ipsa vitiorum servi abiectissimi.

Itaque instaurata iam hominum gente, et coloniis hinc inde propagatis, cum vires passim sibi acquireret impietas, vehementes tamen Patriarcharum monitus obstabant, inter quos Semus Assyriorum progenitor, tantam filiorum iniquitatem indignatus, longe lateque verum Dei cultum propagavit. Et quamquam in Oriente ultra Euphratem a patribus accepta religio nutabat, populis ad idololatriam propendentibus; tamen eodem tempore reges adhuc alibi sacerdotio Dei altissimi fungebantur. Inter quos Melchisedecus in Palaestina, inter impios Chami posteros degens, excelluit, vir plane admirabilis: cui non absimiles alii per Aegyptum, Geraris, vicinisque in locis exstitere.

Hisce temporibus Tuisconem Germanorum regem ac parentem, eiusque filios Mannum, Ingaevonem, Marsumque reges floruisse; Tuisconis comitem fuisse Danum, Danorum conditorem, Aventinus et Annius Viterbiensis ex supposititio Beroso memorant. Atque fuisse quidem illos gentium harum conditores, antiquissimis Germanorum carminibus decantari, memorat Cornelius Tacitus; quod autem hisce temporibus fuerint, haud scio an ullis e veterum monumentis ulli sit exploratum.



page 7, image: s007

LIBER III. A Vocatione Abrahae, usque ad exitum Israelis ex Aegypto, annos 430 continens.

ABRAHAMUS.

NOndum abierat e mortalibus Semus, sed aetatis annos expleverat quingentos viginti quinque, cum Abramus aliquot annos Charris Mesopotamiae cum patre totaque cognatione moratus, parente mortuo in Palaestinam iter dirigere iussus est. In consiliis enim erat Deo, nominis sui praedicationem per omnes Orientis regiones circumferre, et ad ipsos impii Chami posteros virum pietate et sapientia excellentem mittere, qui intermorientem apud illos sui cognitionem resuscitaret, et Messiae, mundi servatoris, adventum clarius distinctiusque praenuntiaret. Quare diserte ei promisit, fore ut semen, e quo omnibus populis salus oriretur, ex ipsius lumbis proveniret suo tempore. Hoc ille oraculo fretus in Palaestinam pergit, ibidemque prope Sichemum novo firmatur numinis alloquio de totius Palaestinae possessione suis posteris donanda. Sed fame exorta in Aegyptum migrat, cuius reges Pharaones appellabantur. Qui tunc ibidem regnabat, pulchritudine illectus coniugis Abrami (Sara ei nomen erat) sibi associare mulierem cogitavit. Mox vero repentinis percussus malis, marito eam honorifice restituit intactam: Sic in Aegypto Deus ab Abramo praedicatus innotuit. Sic Aegyptus Arithmeticam et Astronomiam, Abramo doctore accepit: quas disciplinas ab Aegyptiis multis post saeculis edocti Pythagoras, Thales, Democritus, et Graecorum alii, in varias terras propagarunt. Ex Aegypto rediens Abramus amicus Dei mire collocupletatus, Lothum fratris filium, universae peregrinationis socium, a se dimisit. Quae prophetarum Dei separatio, paulo post ad ingentem Divinitatis gloriam redundavit. Res autem ita gesta est. Late eo tempore Assyrii dominabantur in Oriente, prout superiori libro annotatum est. Ninus Iunior (qui Bacchus senior Graecorum nonnullis creditus) distributo inter Satrapas regno, voluptatibus suis serviebat, ideoque duces illi praefecturarum suarum Reges sunt appellati. Itaque Amraphel Babyloniae, Ariochus Elassari, hoc est, Ponti, Kedor Laomor Elymaeorum, Thideal Pamphyliorum reges erant, qui societate inter se inita, rebelles Sodomae, vicinarumque regionum rectores, ad oboedientiam Assyriorum armis revocare instituebant. Initio eis feliciter cessit expeditio: Nam Arabiam omniaque Iordani finitima victricibus armis pervagati, magnam Gigantum (erant illi Chamo progeniti) stragem ediderunt, insuper quinque earum regionum regulos, acie devictos, in captivitatem secum rapientes, interque eorum subditos etiam Lothum, recentem sodomis advenam factum. Ibi Abramus fama cladis excitatus, agnati calamitatem non tulit, sed Deo fidens, qui omnes ipsius adversarios diris se suppliciis persecuturum promiserat, victorem exercitum exigua manu aggressus fudit fugavitque, captivis omnibus receptis. Sic cunctis populis patuit, quantum Dei veri virtus fictitia numina antecelleret. Quare Melchizedecus Solymorum rex, Abramo a secundo proelio [orig: praelio] redeunti cum benedictionibus et commeatu occurrit, ac vicissim ab eo in gratitudinis et reverentiae testimonium decimas omnium bonorum consequitur. Ceterum Abramus tantis Dei immortalis beneficiis auctus orbitatem tamen suam maerebat, quod nullam e sterili coniuge sobolem susciperet, iam octogenario maior. Ergo ratus aliam complendis oraculis Uxorem destinari, suadente Sara, ex Agare Aegyptia, Ismaelem genuit, cuius posteri deinde


page 8, image: s008

Arabiam ab Assyriis evastatam occuparunt, ac hodiernum retinent. Verum Abramus hoc consilio lapsus est, semen a Deo promissum incredibili mentis ardore expetens. Quare Deus virum sibi deditum hospitis instar invisens, ex ipsa Sara ei prolem est pollicitus eodem tempore, quo Sodomorum terram, Abrami antea fide servatam, ob nova scelera caelesti incendio consumpsit. Lacus Asphaltites irae Numinis aeternum monumentum factus est. Nihilominus patruelem eius Lothum cum filiabus, Abrami preces diro supplicio exemere. Uxorem Lothi, quod contra educentis angeli praeceptum ad urbem sceleratam respexisset, propria stultitia perdidit. Filiae eius mortalium genus interiisse arbitratae, patrem vino sopitum ad incestos complexus sollicitant. Ex nefaria commixtione Moabus et Ammon, potentium populorum conditores prodiere eodem anno, quo Abramo (quem Deus Abrahamum ob incrementum sobolis dixerat) iam centenario, e coniuge effeta et sterili filius obvenit, die partus octavo secundum oraculum circumcisus, qui ex rei novae et admirandae risu Isaaci nomen obtinuit. Inde Iudaeis vicinisque populis mos circumcidendi parvulos inolevit, certum posteritati documentum, singulare semen ex illo populo proventurum, e quo salus universis terris exsisteret. Qui istius spei participes esse cupiebant, eundem ritum amplectebantur. Ceterum immolandum illud semen Deo, moxque incolume e morte revicturum, in Isaaco demonstratum est. Hunc enim pater immolare iussus in monte Moria, in quo sequentibus saeculis templum Ierosolymitanum stetit, cum animo obtemperandi Deo cultrum admoveret iugulo filii, revocatus ab Angelo est, ariesque fato oblatus, qui filii loco mactaretur. Ex eo tempore illo in loco semper sacrificia viguere, perpetuum populis testimonium, futurum aliquando, ut ibidem filius iste Abrahae benedictus pro mundi vita moreretur, et ex morte redivivus humano generi salutis aeternae auctor fieret. Verum omnia in peius rapiente Satana, proximae gentes sacrificium illud aemulatae, Saturno similiter (is rex Belus fuerat, quem scriptura divina Moloch, id est, regem, et Baal, hoc est, Dominum ex gentium consuetudine cognominat) filiorum carissimos mactare coeperunt, quod detestabile cacoethes a Phoenicibus Tyriisque acceptum, coloni eorum Poeni in Africam propagarunt, ut multis adeo populis exinde exsecrandarum hostiarum occasio et origo nata sit.

Sed redeo ad Abrahamum. Agebat is annum aetatis 137, cum Sara coniuge orbatus Ceturam duxit, receptaque virtute generandi, sex ex ea filios genuit, qui late deinceps Arabiam, Troglodytidem, vicinaque loca complevere. Tunc vero Semus annum egressus 600 excessit e vita, quem Abrahamus decimus ab illo nepos, 25 annis post secutus est, exactis vitae annis 175.

ISAACUS.

EIus virtutum bonorumque haeres Isaacus anno diluvii 492 Rebeccam ex Mesopotamia uxorem accepit, patruele suo prognatam. Ea viginti annis sterilem torum experta, exorato tandem Deo, Esavum ei et Iacobum gemellos peperit, superstite etiam tum Abrahamo; eodem fere tempore, quo Inachus, primus Argivorum rex, in Graecia regnavit, cuius filiae Io (Isidem deinceps vocarunt) Iuppiter Cretensium rex, Deus postea stulta gentium credulitate habitus, stuprum intulit. Paucisque post annis Eusebius Apin Aegypto praefuisse indicat, quem eadem dementia Deum Serapin appellarunt, addito capitis supplicio, si quis eum hominem fuisse diceret. Ita Iacobus, Israelitici generis parens, praecipuis Aegyptiorum Graecorumque Numinibus aetate haud multo minor exstitit. Sed auctam terrae impietatem fame castigavit caeli Dominus, inque Aegyptum cogitantem Isaacum, Geraris subsistere coegit, iteratis ei Palaestinae terrae


page 9, image: s009

promissionibus. Quarum mox primitias ipse degustavit, artissima annona centuplam messem divina benignitate adeptus. Quare indignantibus livore (ut fit) indigenis, rex Abimelechus potentiam viri et felicitatem veneratus, foedus cum ipso pepigit, manifesta Dei, quem colebat, manu insigniter collaudata. Centesimo Isaaci anno Esavus invitis parentibus inito matrimonio, mox vindicem Dei oculum persensit primogeniturae privilegio in Iacobum fratrem divinitus translato. Ipse a rufo ferculo, quo ius suum homo profanus et intemperans fratri vendiderat, Edom cognominatus, Idumaeae nomen fecit. Igitur multiplicatis iam per orbem idolis, Iacobum in Mesopotamiam ablegavit pater; ubi avitae religionis vestigia adhuc clariora superesse iudicabat. Verumtamen [orig: Veruntamen] ibi quoque pietas iustitiaque refrixerant, et Rebeccae frater Laban animum ad idola adicere coeperat. Corruptam religionem morum corruptio secuta. Laban Iacobo filiam Rachelem tamquam nundinatus septenni servitio elocavit, exactis servitii annis Liam, deformiorem filiam, contra datam fidem supposuit, compulitque Iacobum pro Rachele alterum septennium servire. Sed Deus, qui scalae ad caelum pertingenti insistens, Iacobum in Mesopotamiam euntem in somnis allocutus fuerat, Labanis fraudes reddidit irritas, quantumque inter ipsum et idola, quae elegerat Laban, interesset domestico exemplo ostendit. Etenim Iacobo greges optimos et fecundissimos, Labani deterrimos effecit, divitiaeque avari soceri ad pium generum migrarunt. Rem familiarem Iacobi filiorum copia et felicitas adauxit. Hinc invidia in eum ingens, cui declinandae, cum divino monitu in Palaestinam reverteretur, in via Deum atque Angelos habuit obvios, efficacissimum posteris ad pietatem incitamentum. Isaacus interim Hebrone vivebat, ubi utriusque filii familiam longe lateque florentem conspicatus, tandem mortalis vitae satur, anno aetatis 180. animam Deo reddidit.

IACOBUS.

IAcobo de primogenitura grande cum fratre litigium fuerat, quod Deo arbitro compositum, a quo benedictione sollemniter renovata, Israel ex divina victoria dictus est. Eius filii erant undecim, sex e Lia, quattuor ex ancillis, unus Iosephus e Rachele, omnes in Mesopotamia prognati: Filia tantum una Dina nomine. Hanc Sichemus principum Palaestinae unus deamavit, stuprataeque ut potiretur coniugio, circumcisionis ritu cum universis subditis initiatus est. Sed Levis et Simeon Dinae fratres, aegram ex vulneribus civitatem ferro depopulati, necessitatem discedendi Iacobo attraxere, ne finitimis praeda fieret. Cum Hebronem ad patrem valde senem proficisceretur, Rachelem carissimam eius coniugum partus dolor extinxit, filio, quem pepererat, Beniaminis nomen inditum. Sic duodecim Israelis filii fuere, Ruben, Simeon, Levis, Iudas, Dan, Naphthalis, Gad, Aser, Isaschar, Zabulon, Iosephus, Beniamin. Dum illi unius Dei cultum in Palaestina propagant et tuentur, in Graecia iam superstitionibus tincta, Iove progenita Graecorum numina floruere, Apollo, Mars, Vulcanus, Liber, Minerva, Venus, et superstitionum Patriarchae alii. Illis coaetaneus fuit Phoroneus, Inachi et Niobes filius, qui primus leges iudiciaque Graecis conscripsisse traditur. Idololatriae insaniam Deus novo diluvio ultus est, nequaquam tamen omni carni, ut olim, exitiali. In Graecia enim sola sub Ogyge Atticae rege, plurimos mortales absorpsit, anno ante romam conditam (ut volunt) M L.

IOSEPHUS.

ISraelis e Rachele filius Iosephus fratres omnes animi sollertia et altitudine superavit, ac Deus illi valde puero per somnia imperium in fratres adumbravit.


page 10, image: s010

Hinc odium et invidia, et ex odio caeca fatis obluctandi cupiditas, quibus tamen viam nemo praecluserit. Venditus enim mercatoribus puer in Aegyptum deportatur, regioque ministro emptus Potiphari, familiae eius praeficitur. Ibi herae lascivis amoribus praeclaro pudicitiae amore refutatis ex amante infestam sibi procacem dominam reddidit. Suum mulier crimen innocentis Iosephi capiti impingit, tentataeque pudicitiae accusat apud maritum, qui eam defenderat. Sic Iosephus carceri includitur. Hanc calamitatem pio in Deum affectu non tantum evasit, sed summos etiam insuper honores perspicuo aeterni. Numinis favore adeptus est. Etenim comperto, eum in somniis coniciendis mira esse sollertia, a rege evocatus, somnium de fertilitate et sterilitate Aegyptii soli interpretatur. Cui cum ultra hominem videretur sapere, totius Aegypti administrationem, dignitatemque regiae proximam obtinuit. Hinc fabulis iactatum, Hermen, hoc est, interpretem disciplinas apud Aegyptios artesque reperisse. Iosepho enim Aegyptiorum sapientia debetur, qui regis auctoritate illos divinas humanasque artes edocuit. Paulo post famis flagello compulsis ad emendam ibidem annonam fratribus, explorata prius fide ipsorum et integritate in Beniaminem, sese patefecit, iniuriaeque sibi illatae negligens, patri totique familiae de victu et habitatione prospexit. Ita migrarunt in Aegyptum Hebraei, 70 numero, et quod mireris, post annos 215 sexcenta virorum milia ab ipsis procreata exiverunt. Quamvis enim defuncto Iosepho immemor beneficiorum eius Aegyptus, indigna servitute Israelitas presiit, tamen illi sub ipsis crescere oneribus, atque ad invidiam indigenarum in immensum multiplicari non desiere. Eadem tempestate Iobus Ausanitidis princeps, filiorum bonorumque omnium iacturam fortiter ferens, nec in atrocissima corporis afflictione deficiens, immortale patientiae exemplum dedit posteris et ex calamitate vegetior feliciorque emersit. istis ex Deo sapientibus suppares fuere magistri gentium, quos fabulosa Graecorum carmina extollunt. Argus Argorum conditor, ob incredibilem perspicaciam centoculus appellatus. Item Prometheus vanitatis imperitiaeque humanae expulsor, qui ob id homines fecisse fingitur. Eiusque frater Atlas, sideralis scientiae cultor strenuus, qui idcirco caelum humeris sustinuisse creditus. Hi procul dubio a Iosepho, communi Aegyptiorum magistro, hausta sapientia, quod cum rudibus eam populis communicarent, tamquam ignem Deorum furati memorantur. Iacobus interim 17 annis in Aegypto, 147 in terris hospes, inter manus filiorum mortalitatem explevit, singulis antea sortes in terra suas fatidico spiritu ominatus, ex maioribus suis nulli pietate secundus, cuius digna praemia Dei benignitate consecutus est. Iosephus permittente rege (cui Eusebius ex vetustis Chronographis Amasis nomen ponit) deportatum patris corpus in Palaestinam, avito quod Hebrone erat monumento, magnifice intulit, cui supervixit annos 54. Numquam non fratres, pro conscientia admissi in eum sceleris paventes, summa benevolentia complexus moriens pietatis in Deum, certaeque gentilibus suis fiduciae monumentum relicturus, testamento sanxit, ut Aegypto egredientes ossa sua promisso patribus solo conderent.

EPHRAIMES.

EPhraimes Iosephi filius, Manassen aetate superiorem, filiorum copia et felicitate superavit. Sed prosperitatem eius universam una clades repente corrupit. Cum enim eius posteri, praematura expeditione Palaestinam intercepturi, Gathaeorum armenta abigerent, ad internecionem caesi, ingentem progenitori et diuturnam maestitiam pepererunt. Et actum de huius Patriarchae prole fuisset, nisi vegeta senis virtus divino munere novam sobolem procreasset, quae


page 11, image: s011

(dictu mirandum) ad octavam generationem excreverat iterum, cum fatale illud tempus illuxit, quo Israelitico populo sedes firmae ac stabiles in Palaestina obtigere. Nec Ephraimi tantum haec fuit felicitas, sed omne genus Israeliticum, prae reliquis mortalibus, per Aegyptum auctum confirmatumque, Deo per id Numen suum gentibus manifestante, iam timori esse regi omnibusque indigenis coepit. Igitur Aegyptii, voluptatibus solum, et captandis undecumque lucris dediti, Hebraeorum industriam et felicitatem iniquissimo animo tulere. Cumque Iosephi beneficiorum memoriam tempus obliterasset, atque Aegypti regnum in aliam demigrasset familiam, inhumano tractabant Israelitas odio, variisque laboribus atterebant.

AMRAMUS.

AMramus Iacobi pronepos, Levin Iosephi fratrem avum habuit. Sub illo Hierophanta quidam Aegyptius, si Iosepho fides, nasciturum Israelitis quendam praedixit, qui adultam aetatem adeptus, res Aegyptiorum gravissime affligeret. Hinc rex praesagio territus palam edixit, omne Hebraeorum masculum in flumen proiectum necare. Tunc Amramus Iochebeda uxore susceptam prolem trimestri spatio clam educavit, invocatoque tandem ad defensionem eius Deo paterno, imminens sibi filioque exitium aversurus, capsulae eum e papyro contextae, probeque oblinitae inclusum, ad ripam fluminis exposuit. Sic extortus parentibus Moses, Iacobi abnepos, singulari fato a regis Chenephris filia Thermuti seu Meride receptus est, et in aula litteris artibusque Aegyptiis imbutus, mira indole effloruit. Cum adolevisset, originis suae gnarus, gentilium calamitates acerbissime tulit, occasionemque nactus ex Aegyptii cuiusdam evidenti iniuria, eum occidit, libertatis spem non obscuram Israelitis praelucens. Cognito autem emanasse ad regem facinus, declinando periculo ad Arabes profugit, ibique reguli cuiusdam gener, ducta eius filia, factus, pecuariae locavit operam. In agro gregibus pascendis, pro instituto maiorum et saeculi istius, vacantem Deus ex ardenti rubo compellat, inque Aegyptum proficisci iubet, et populum inde Hebraeorum educere. Ad opus humanis maius viribus, miraculorum eum splendore, fratrisque Aaronis consortio animat. Accedit regem Moses, Deique Hebraeorum mandatum exponit, sed frustra. Ille enim suis intentus commodis, servientem sibi populum dimittere recusabat, miraculis Mosis arte Iannis et Iambris Magorum Aegyptiacorum, aliquandiu elusis. Sed brevi patuit, quantumvis divina diabolorum fraudes excederet. Nam post ingentem horribilium malorum experientiam, Deus una nocte omne universae Aegypti primogenitum occidit, solis Israelitis, qui agni mactati sanguine postes ex divino oraculo consperserant, communi clade exceptis. Itaque Aegyptii maioris mali metu, ne una omnes nocte interirent, pervicerunt regem obstinate stolidum, ut Israelitas Aegypto excedere compelleret. Quos deinde, ut mox dicetur, stolidius insecutus, cum omnibus copiis rubro mari absorptus est. C. Tacitus memorat, regnante Aegyptiis Iside, exundantem ibi Hebraeorum multitudinem in proximas terras exoneratam, plurimis tamen auctoribus, Bocchoris regi nomen fuisse. Sed is, teste Eusebio, successit Cenchri, qui mari submersus interierat. Ante eum Inachus antea Apis dictus (ut Epiphanius memorat) cuius filia fuit ea, quae et Isis et Atthis, unde Attica dicta, Memphin eximiam Aegypti urbem condiderat. Sed quam incerta sint Aegyptiaca, ante Psammetichum et Necon eius filium, tum dissonantia scriptorum a divinis monumentis, tum Iosephus lib. I. contra Appionem refutans Manethonem, Chaeremonem et Lysimachum, tum ipsa veterum dissidia, satis superque coarguunt: Theophilus ad Autolicum


page 12, image: s012

ex Manethone Aegyptio nomen regi submerso ponit Thetmosin. Lysimachus certe a Iosepho citatus, veriorem secutus calculum videtur, qui Bocchorin regem Iudaeos Aegypto emisisse scripsit, a quo Iosephus ad sua tempora mille septingentos annos numerat. Tunc Cecrops Atheniensium rex vixisse traditur, post quem omnia Graecorum mirabilia historiis fabulisque iactata contigere, ceu Phaethontis incendium; Deucalionis diluvium; nativitas Erichthonii, raptus Proserpinae; Cereris mysteria; Eleusiniorum constitutio; Triptolemi satio; apollinis partus; Cadmi ad Thebas adventus; et iis similia alia, fabulis quam historiae affiniora, quae satis est a nobis, vera tradituris, velut in transcursu dici.

LIBER IV. Ab Exitu Israelitarum tabernaculoque Dei constituto, usque ad templum Salomonis. Epocha annorum CCCC LXXX.

MOSES.

CUm Cecrops in Graecia primus Iovi aram, et Areopagi iudicium constitueret, Mercurius vero Atlantis nepos, Deorum colloquia fingeret, opportunum Deo vero visum est, nomen suum per omnes terras propagare. Quare Hebraeorum querelis imploratus, non tantum Aegyptum, terrarum nobilissimam, miraculis replevit, ut regi necessitatem faceret dimittendi devotum sibi populum; sed deinceps etiam in mari rubro, et desertis Arabiae fulgentissima aeternaque divinitatis suae documenta dedit. Primum libertatis, quam invitus Hebraeis concesserat, paenitens Aegyptius, cum delectis copiis eos insequitur, montibus marique circumclusos aut fame conficere, aut ferro certus, ni propere sub excussum antea iugum redirent. Illis metu trepidis, et caelum suspectantibus, Moses a Deo monitus, percussos virga maris fluctus subito in montes statuminat, viamque Hebraeis per fundum Oceani aperit. Rei novitate attoniti paulum Aegyptii, ut incolumes illos terram attingere perspiciunt, insequi cedentes, qua patebat mare, ausi sunt, ignari id ipsum malis exitio vertere, quod piis saluti esse consuevit. Mox vero redeunte in alveos mari, omnes obruuntur, ventis etiam eodem illud impellentibus, nec ulla earum rerum cessante, quae ab irato Deo ad perniciem immitti solent mortalibus. Moses incolumitate suorum, exitio hostium, virtuteque Dei exsultans, canticum servatori cecinit, populumque armis atque opibus Aegyptiorum instructum, quo vocabatur, ducere instituit. Ingressus eremum, confecto aliquot dierum itinere, omnium rerum penuria invadit. Aegypti servitium cum saturitate ventris desideratur: aegre ab duce cohibentur manus contumaces. At Deus columna nubis interdiu, ignis noctu praecedens, fluentis amaris dulcedinem intulit, coturnicum ingentem vim castris circumfudit, panem caelitus deplutum toto deserto spargit, e petris largissimam aquam prolicit, clarissima ubique potentissimi favoris praebet argumenta. Sic promotum agmen, in itinere ab Amalecitis infensatur. Moses suis in proelium eductis Iesum praeficit, ipse precibus incumbens, promptam a Deo victoriam consequitur. Exin ad Sinai montem perventum. Huic ubi Deus institit, validis tubarum clangoribus aer quatitur, crassaeque nubes crebris cum fulminibus advolvuntur. Inter haec Dei vox longe lateque personat, cuius haec sententia: Solus Israelis Deus pro Deo


page 13, image: s013

habendus. Simulacris is non repraesentandus. Nomine eius sancte utendum. Feriae ipsi sollemnes agendae. Parentes honorandi. Vitae proximi cuiusque parcendum. Honestas corporis libidinibus haud incestanda. Nemini opes fortunaeque corrumpendae. Nemo mendacio laedendus. Possessiones alterius non appetendae. Denique nec minima cupiditate aut cogitatione quisquam violandus. His a Deo dictis, cum tubae circumstreperent, lampades inardescerent, montem fumus obtegeret, populus intolerans terroris, mediatorem postulavit, quo intercedente pleniorem propitiandi Dei modum addisceret. Itaque promissus est alius, suo tempore ex Israelitico sanguine proventurus, quem facile omnes sustinerent. Is Messias designabatur, qui ut Dei filius iam tum populum ducebat, ac cum Mose in monte collocutus, religionis ac morum viam tum edocebat. Sed immorante diutius Mose, quippe qui ieiunus XL dies apud Dominum duceret, flammis consumptum ducem suspicati Hebraei, per Aaronem vituli signum conflatilis erexere, Deum sibi hoc pacto propitiare cogitantes. Regressus Moses cum duas ex lapide tabulas manu Dei scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio deditum conspicatus, confregit tabulas, indignam esse gentem testatus, cui lex Domini traderetur. Separatoque tabernaculo quadraginta dierum spatio Deum exoravit, ne improbum populum deleret, sed uti consueverat, eum antecedere maiestate propria perdius atque pernox non desisteret. Sic tabulae refectae, structum Dei tabernaculum, Aaron sacerdotio inunctus; facies Mosis tanta claritudine illustrata, ut mandata Dei relaturus velamento eam tegeret. Levitica tribu in sacerdotium segregata, reperta sunt Hebraeorum DC. et III. M. Sic prolatis castris in desertum Pharan perventum, missique exploratores in Palaestinam. Plerique felicem quidem terram, sed gentes pervalidas et munita ingentibus muris oppida, vanamque de expugnatione earum spem renuntiarunt. Id ubi populo compertum, desperato Dei auxilio in Aegyptum reverti pararunt. Sed consternante subitanea Dei apparitione cohibuere impetum, retro convertere iter iussi. Sic totos quadraginta annos in desertis demorati, Palaestinam non occuparunt, donec variis cladibus consumerentur, quicumque Deo tot experimentis cognito fidem denegassent. Nihilominus caelesti eos cibo pavit Deus, aquasque e rupibus produxit, coturnicibus iterum castra circumfudit, aliaque gloriae suae monumenta tum Hebraeis, tum omnibus per orbem terrarum gentibus memoranda reliquit. Interim fato absumptis, qui per aetatem et experientiam certiora de Numine arbitrari debuerant, Mosi quoque vitae terminus appropinquabat. Sed antequam e mortali vita migraret, Aradum, Sihonem, et Ogum, interiacentes inter Idumaeam, Euphratem ac Iordanem reges subegit, castraque super Iordanem haud longe ab Hierichunte molitus est. Decessit anno aetatis centesimo et vicesimo, vir Deo carissimus, perque omnes gentes et tunc et omni aevo celeberrimus. Nam etiam Ethnicis scriptoribus Beroso, Diodoro, Trogo Pompeio, Iustino, Tacito, Plinio, Straboni, Treb. Pollioni, Iuvenali, et plerisque aliis notum fuisse reperimus: De sepulcri loco nihil compertum. Eodem temporis tractu Erysichthon Cecropis filius Apollini Delio templum excitare, et Lycaon in Arcadia humanis victimis litare ausus est, Satana Deum aemulante.

Lycaone prognatus Oentrus primus omnium coloniam in occiduas Europae partes deduxit, cuius socii in Italia ab incerta origine Aborigines, deinde ab Italo rege Itali appellati sunt.

Aegyptus quoque, si Graecis fides, sub id tempus nomen imperiumque mutavit. Nam Danaum regem Aegyptus expulit, regno a se nomen fecit, Danaus exul primus navem advexit in Graeciam,


page 14, image: s014

cum ante ratibus navigaretur. Is eiecto Stenelo Argos urbem tenuit, ubi per quinquaginta filias totidem Aegypti fratris filios interemit, uno superstite Lynceo, qui sceleris poenas exegit, occisoque patruo regnum obtinuit. Theophilus Antiochenus ex Manethone Aegyptio Danaum Armen vocatum, Aegyptum Sethon scribit, eorumque imperium in 180 ab exitu annum incidit.

IESUS vel IOSUA.

IEsus seu Iosua, vir sanctus et armis egregius, Mosi a Deo substitutus; deficiente navium copia, Iordanem plene undique ripis stagnantem divino munere discidit, omnemque exercitum per siccum alveum traduxit. Mox solo tubarum clangore expugnata Hierichunte, cuius validissima moenia Dei nutu conciderant, omnes Palaestinae gentes aut excidit aut terrore compressit. Aliqui indigenarum Africae littora tenuere, ex quibus postea illustris Poenorum populus, linguam Cananaeam referens, exstitit. Gabaonitae, gens valida, ultro se dediderunt. Deditio haec proximarum urbium regibus iras concivit. Obsessis subvenientes Ebraei, ope subnixi Numinis, reges in fugam egere. Cumque dies caedentes deficeret, ne nox victis praesidio esset, precatu ducis sol iussus cursum sistere, diemque diei continuare, ut nullum hostibus Dei effugium suppeteret. Tantum viri unius fides valuit. Diviso per tribus captivo solo, partaque pace, mortuus est Iosua anno aetatis decimo et centesimo, regnante, ut ait Augustinus, apud Assyrios rege octavo decimo Aminta, apud Sicyonios Sexto decimo Corace, apud Argivos decimo Danao, apud Athenienses quarto Erichtonio.

Sic dum Hebraei Palaestinam colere incipiunt, Ceres frumenta conficere molereque in Attica, Italia, Siciliaque invenisse scribitur, ob id a posteris Dea iudicata. A qua acceptas fruges Triptolemus Eleusina veniens distribuit, terramque diligentius colere edocuit. Iuppiter vero frater Cereris, alii Xanthum vocant, Eusebius Asterium, Europam Agenoris Phoenicis filiam, Minois Rhadamanthi et Sarpedonis postea matrem violavit. Ibi Cadmus sororem ab Iove raptam, inquirens, ex Aegypto ad Phoenices, a Phoenicibus ad Graecos litterarum characteres detulit. Ex cuius filia deinde Semele Bacchus, vitium in Graecia repertor, ingens Poetarum fabula, procreatus: Atque hic est Bacchus tertius, Iovis postremi et Semeles filius. Nam duo alii aliis Iovibus geniti, supra nobis memorati sunt. Nec enim absurde scripsit, qui illustrium familiarum primogenitos Ioves et Iunones, nepotes fortissimos, Hercules Graecis dictos, prodidit; Cicero quoque plures Ioves, Mercurios, Minervas agnoscit.

PINEHAS.

DEfuncto Iosua, Cananaei, spe Hebraeos superandi concepta, Adonibesecum ducem creant. Hebraei consulto per Pineham sacerdotem Deo, congressi cum idololatris ducem Adonibesecum, multorum antea populorum victorem, capiunt mutilantque; multa oppida in potestatem redigunt, inter alia Ierosolymam, occisis habitatoribus. Sed Beniamitae, quibus superior pars urbis sorte obvenerat, tributo imposito incolis, contra divinum mandatum eis pepercerunt. Idem aliae tribus imitatae: Sic secundis rebus florentes luxuria corrupit, ut violata religione ignaviae insuescerent. Desieratque et optimatium magistratus, neque Senatus ex instituto legebatur. Itaque reperti, qui domi suae sacra et penates gentium ritu facerent, immo publice praeposteram Venerem exercerent, nefandasque etiam libidines defendere non erubescerent. Talia ausi Beniamitae a tribulibus pene ad internecionem caesi sunt, aegre reparata tribu. Constat eo bello Beniamitarum viginti quinque milia, Hebraeorum quadraginta M. cecidisse. Sed Israelitas nepos Aaronis Pinehas graviter increpavit, obtentaque


page 15, image: s015

ad modicum paenitentia, mox relapsos ad profanas consuetudines Cusanrisathanus Mesopotamiae Rex bello adortus subiugavit, immitique imperio habuit octennium; quo tempore Busiris, Neptuno natus et Lybia, in hospites saevisse secus flumen Nilum traditur, occisus tandem ab Hercule Aegyptio.

OTHONIEL.

ISraelitae malis pressi Deo supplicant, qui Calebi fratrem virum strenuum, evi Othoniel nomen, eis excitavit libertatis vindicem. Is coactis copiis vincit Syros, ac rebene gesta primus post Iosuam iudex et gubernator deligitur, quem magistratum ad quadragesimum a morte Iosuae annum gessit.

Eo tempore Amphion et Zetus, conciliatis eloquentia concentuque musico agrestibus, Thebas dicuntur occupasse et muniisse, expulso Cadmo Agenoris filio Sisyphus in Achaia Ephyram, quae postea Corinthus dicta, condidit.

Linus Amphionis aequalis, Herculem Iovis et Alcmenae filium erudivit. Rhadamanthus in Lycia, Minos in Creta, Acrisius apud Argivos, magnam iustitiae et severitatis laudem adepti. Acrisius Amphictionas popularem Graeciae Senatum instituit.

EHUDUS.

DEfuncto Othoniele, Hebraei iterum sine Magistratu, sine metu Numinis agentes, ab Eglone Moabitarum Rege subacti, annua tributa pensitarunt. Eglon Hierichunte structa regia, per annos decem et octo variis illos malis exagitavit, cum interim adolescens Ehudus, robore corporis animique fiducia praestans, in familiaritatem se insinuavit tyranni. Cui aliquando munera ferens, arcanum fingit, nactusque solum uno ictu transfigit. Digressus, fit auctor recuperandae libertatis, occupatoque Iordanis traiectu, fortissimos Moabitarum ad decem milia occidit. Sic barbarum iugum excutitur. Ehudus princeps creatus LXXV post Othonielem anno decedit, extremis temporibus Samgarem socium nactus, qui Phoenicum sexcentos una sude interfecisse proditur.

Divinam horum Heroum fortitudinem quodammodo aemulati feruntur, Graecorum carminibus celebres, Perseus, Bellerophontes, Pelops.

Perseus Iove natus et Danae, filia regis Argivorum Acrisii, Gorgonem Medusam meretricem, secundum Pausaniam, Afrorum ad Tritonidem paludem dominam, amatores suos miris philtris dementantem, secundum alios bellatricem strenuam, capite truncavit, celerrimaque Bellerophontis navi, cui nomen Pegasus, traiecto mari Barbaros Asiae domuit. Bellerophontes ab Antaea (Hygino Stenobaea est) Praeti uxore, de stupro appellatus, lascivam feminam repulit. Ardescens repulsa mulier maritum accendit, ut datis codicillis, quibus [orig: queis] interfici mandabatur, Bellerophontem ad Iobatem socerum in Lyciam mitteret. Iobates in ultionem intentati criminis, ad Solymos domandos Bellerophontem amandat, ut sub praetextu memorabilis pugnae interiret. Reducis autem (nam et alia pericula feliciter ab eo superata cognoverat) virtutem admiratus, filiam ei cum parte regni uxorem dedit. Porro Dardanus item Iove genitus, Teucri gener Dardaniae, eius filius Tros, Dardaniae a se Troadis nomen fecit. Cuius filium Ganymedum quod Tantalus rapuisset, bello a Troe ac Paphlagone petitus, varia fortuna restitit. Tantali autem filius Pelops curuli certamine victor, cum Hippodamia Oenomai regis filia, pulcherrima virgine, esset potitus, deductis in Graeciam colonis, Peloponneso nomen indidit. Huius soror Niobe fuit, quae ex amissione liberorum stupefacta, aut imposita sepulcro eorum imagine sui lapidea, Poetis fingendi dedit materiam. Pelops postmodum ludos Olympicos Iovi instituit, deinceps ab Atreo et Hercule instauratos, Praetum vero et Acrisium inter se bellantes, clypeos invenisse


page 16, image: s016

tradit Plinius. Eodem fere tractu temporis Ianus in Latio Aboriginum Rex fuit, successore Saturno, quem hospitio susceperat; Quo regnante aureum fuisse saeculum ex rerum communitate, inventoque in locis occiduis vinearum atque agrorum cultu memorant. In Palaestina ob annonae gravitatem aliqui solum vertere. Ex quibus Naemis vidua Rutham nurum suam e Moabitide terra secum reducens, illustri eam marito elocavit, Boazo scilicet iam seni, ex qua Obedus Davidis regis avus procreatur.

DEBORA.

INterim Israelitae ob violatas religiones iterum perpessi tyrannum Cananaeorum regem Iabinum, finitimorum iniuriis ac depraedationibus patuere. Iabini Ducem Siseram Debora Prophetis, adiuncto sibi Baraco Naphtalita profligavit cum exercitu, Deo grandine et imbribus in hostes pugnante. Profugus imperator muliebri manu cecidit. Iael e Mosis affinitate prognata mulier, illectum in aedes suas sopitumque aggressa, clavis per tempora adactis, humo affixit, et Baraco mortuum hostem ostendit. Qui armis in Iabinum regem conversis, et ipsum excidit et regiam. Deborae divinae vati aequalis fertur prima Hexametri Carminis inventrix apud Graecos Phaemonoe, filia Apollinis credita, quo recenti Deo plenam se gerens, oracula reddere vicinis coepit, oppido Delphis sub Parnasso monte sito. Specus erat subterraneus, cuius orificio imposito tripodi insistens, exhalatione voraginis temulenta futura praecinebat. Nam antea quicumque in specum oraculorum causa insilierant, e conspectu hominum ablati disparuerant. Itaque impositus orificio tripus est ab accolis, quem ascendens mulier ad id consecrata, statim a daemonio corripiebatur, interrogantibusque futura praecinebat. Celeberrimum multis saeculis oraculum Christo nato conticuit.

Eadem tempestate fuit Midas, Gordiae filius, in Phrygia divitiis quam artibus instructior, qui, quod Apollini Pana praetulisset in Musicis, aures habuisse asininas fingitur. Pana tamen Arcades magnis religionibus coluere. Orpheus quoque sub id temporis Deos celebrare versibus coepit: Sed unum omnium supremum praedicavit. Car, a quo Caria, auguria ex avibus invenit, adiecit ex ceteris animalibus Orpheus. Sic aruspicium Delphus, ignispicium Amphiaraus, auspicia avium Tiresias Thebanus, interpretationem ostentorum et somniorum Amphictyon Graecis tradidere. Daedalus imagines primus animatis persimiles fabricavit, ut visum, incessum, totumque viventium habitum exprimerent. Is postmodum e Creta elapsus, ob investigabilem fugam pennis avolasse fingitur. Eodem tempore, Acrisio non sponte Persei interfecto, ARgivorum Reges defecerunt, cum usque ad Pelopem regnatum Argis esset annos 544. Translato Mycenas imperio, regnarunt post Acrisium, Perseus, hinc Eurystheus Stheneli filius, deinde occiso ab Heraclidis Eurystheo, Atreus, Thyestes, Agamemnon, Aegistus, Orestes, Tisamenos, Penthilus et Cometes, usque ad Heraclidarum descensum, de quo suo loco.

GEDEON.

INvalescente per Graeciam superstitione, nec Hebraei sibi caverunt a profanorum numinum obsequiis. Quare indignante Deo Midianitae et Arabes, immensa multitudine, otio deditos oppressere, frumentumque et pecus omne annuis incursionibus depraedati, ad extremam eos egestatem et famem redegerunt. Increpatis per vatem Israelitis, et ad Deum refugis, numquam eius clementia defuit. Itaque excitatus Gedeon, Manasseae tribus vir, signisque confirmatus, idolum Baalis ante omnia destruit. Inde ex decem armatorum milibus quae coegerat, deligere iussus promptissimum quemque, trecentos ex iis tubis facibusque instituit, castraque hostium tripartito agmine circumsistens noctu, maximarum


page 17, image: s017

copiarum opinionem iis ingessit. Quare panico correpti terrore fugam arripiunt, gladiis se invicem pedibusque obterentes. Fugientibus insistit Gedeon, vocatis ad arma finitimis, reges ducesque comprehendit, hostiumque ad centum viginti milia cadunt. Ea victoria tantum sibi auctoritatis peperit, ut Hebraei ultro hereditarium ipsi filiisque eius imperium offerrent. Quo ille modestissime recusato, quadraginta annis ius dixit populo, ut parum aut nihil a privato differret; in eo praecipue culpandus, quod iniussu Dei vestem sacravit e manubiis, quam familiares incesta religione coluerunt. Superstitionem eam adeo aversatus est Deus, ut omnes fere Gedeonis filii (erant autem LXX e plusculis uxoribus suscepti) interirent, scelere unius Abimelechi spurii. Qui ut per nefas invasit dominationem, sic cum ignominia amisit, fragmine molaris saxi transverberatus caput, devolvente id e turri femina. Sic fratrum caedem probrosa morte expiavit.

Dum Hebraei a se Arabes eiciunt, Pelasgi gens Thessalica, Italiae maritima, qua Siciliae obvertitur, occupant: ab iis regio Magna Graecia nominata. Pelasgi Umbros exegere: Hos Lydi, a quorum rege Tyrrheno Tyrrheni dicti sunt. Mox a sacrifico ritu, lingua Graecorum, quam intulerant, Thusci sunt cognominati. Similiter Siculus, Itali filius, a Pelasgis pulsus, in proximam traduxit insulam populares, quam olim Cyclopes tenuerant, tunc Sicani, Hispanica gens, incolebant: ab eo insula Sicilia dicta, ante bellum Troianum aetate tertia.

Paulo post Evander Arcas, factionibus in patria agitatus, duabus navibus in Latium appulit et a Fauno rege (is Pici filius, ab Iano quartus erat) Palantium habitandum suscepit, eundem locum, qui postea Romae Palatium dictus. Mater eius Graecis Themis, Latinis Carmenta vocata, fatidico spiritu celebratur. Fauni uxor Latinarum litterarum mater audit.

Suppar illis Minos Iunior, Lycasti filius, Athenienses ob necem filii sui Androgei bello aggressus vicit, tributi nomine pueros imperavit, quos Minotaurus, seu ex Pasiphaes adulterio genitus, seu adulter ipse, in carcere flexuoso, quem Labyrinthum vocarunt, confecit. Ad extremum Theseus ad eundem specum damnatus, impetrato ab Ariadne filia Minois subsidio, saevum hominem interemit, mortuoque patre Aegeo, Pandionis filio, Atheniensibus libertatem dedit, ipsa urbe e circumiectis vicis frequentata. Idem postea Orcum Molossorum regem, Pirithoo comite, exspoliare Proserpina conatus, exitium sibi audacia attraxisset, nisi ab Hercule superveniente esset periculo exemptus; Pirithoum Cerberus canis discerpsit. Extrema Gedeonis aetate Tyrus est condita, annis 240 ante Templum Salomonis.

THOLAS et IAIRUS.

EXempto rebus humanis Gedeone, non destituit Deus populum sibi addictum, sed per Tholam Isascharia tribu ortum, salutem ei victoriamque a circumiectis gentibus comparavit; Eoque post viginti tres annos defuncto, per Iairum Gileaditam, prole et opibus potentem, 22 annis. Quibus mortuis, pudendum dictu, Hebraei illos coeperunt Deos colere, quorum veneratores veri Dei ope ipsimet subiugaverant. Dii isti nec Graecos, superstitionum Asiaticarum aemulos, quiescere sunt passi. Cum enim Phryxus et Helle Athamante geniti, novercae Inus insidiis peterentur, corruptaque auro Pythia ad caedem poscerentur, congestis opibus fugam arripiunt, et ad Aeetem Colchidis regem properant. Ibi Helle e navi in mare prolapsa Hellesponto nomen imposuit. Phryxus ad Colchos pervenit. Exportatos ab eo thesauros repetituri, aut novos reperturi Heroes Graeciae, navem Argo dictam conscendunt Iason, Admetus, Castor, Pollux, Hercules, Peleus,


page 18, image: s018

multique alii, fabulis potius Graecorum quam veritate celebrati. Pervecti ad Colchos, filiae Aeetae regis, Medeae nomine, persuadent nuptias Iasonis, deceptisque eius artificio custodibus, opes auferunt. Renavigantes in Thessaliam Laomedontem Troiae regem, Ili filium, quod pactam pro filiae salute mercedem negasset, obtruncant, regnum Priamo filio tradunt. Inde Iasonis patruum Medeae veneficiis perimunt. Ex Argonautis istis Hercules, percursata etiam deinceps Hispania, per Gallias in Italiam penetravit, captivis adhuc Iliensibus multaque praeda gravis. Eum Evander benigne suscepit, nec paucos comitum eius, seu amoenitate locorum, seu expeditionis taedio, in Latio detinuit. Idem Hercules Amazonibus ad Thermodoonrem Ponti fluvium habitantibus, bellum intulit: Theseus iisdem Hippolyten eripuit. Quibus irritatae iniuriis mulieres, quae olim coniugum suorum caedem finitimorum exitio erant ultae, cum Asiam percurrissent, in Graeciam irrumpunt, iras suas in Atticam Thesei patriam effundunt. Cum iis bello congressus Theseus, vincit quidem, at superstites foedere inito dimittit. Amazones patria desperata, cum Scythis belli sociis communes occupatum sedes remigrant. Epheso antea, aliisque in Asia urbibus conditis. Apud eas viri mulierum, mulieres virorum operas administrabant; Femellis [orig: Faemellis] adusta mamillarum altera, ut expeditiores arcum tenderent. Sic muliebre imperium per multas aetates continuatum ferunt. Africanas Amazonas Herculem delevisse, scribit Diodorus. Asiaticarum reliquias ad Alexandri tempora durasse perhibent. Hercules plurimis laboribus exantlatis Olympicos ludos, Theseus Isthmios edidit, ante primam Olympiadem 430. Theseus tandem a Lycomede Scytio de rupe praecipitatus: Hercules toxico Deianirae cruciatus, flammis rogi a se ipso constructi periit. Ambos Graecia, Herculem reliquus etiam orbis, quem peragraverat, divinis honoribus coluit. Thesei cineres e Scyto insula post 400 annos reportavit Cimon, Plutarcho teste. Ceterum Eurystheo ab Herculis, cui aerumnas facesserat, filiis tandem trucidato, successit Atreus, qui cum Thyeste fratre capitales inimicitias exercuit. Thyestes enim Atrei uxorem adulterio macularat, Atreus Thyestis filios clam peremptos ipsimet epulandos apposuit, atrocem iniuriam atrociori ultus. Foedum quoque Laii Thebani domus spectaculum edidit. Oedipus patris interfector, matris maritus, filiorum frater, suus vitricus factus est. Laius enim oraculo territus Oedipum filium, traiectis ferro pedibus, exposuerat. Servatus a pastore filius cum viriles annos attigisset, patrem sibi in Phocide obvium, per rixam ignarus occidit. Idem paulo post, quod agrum Thebanum Sphyngis cuiusdam praeferocis atque insidiosae mulieris latrocinio liberasset, regno potitur, matremque Iocastam inscius matrimonio sibi copulat, et ex ea Etheoclem et Polynicen filios procreat. Illi per Tyresiam vatem de piaculo edocti, regnum sibi vendicant, patrem domi tenent, turpitudinis conscientia excaecatum, mox et ipsi sceleratis se natalibus dignos gerunt. Etheocles enim Polynicen alternis secum annis regnare, ut convenerat, non passus, ex fratre hostem reddidit. Polynices Adrasti soceri potentia adiutus, comitibus Tydeo, Capaneo, Amphiarao, et aliis Thebas oppugnat. Scelerati belli tristis exitus fuit. Nam fratres mutuis vulneribus consumpti, Amphiaraus, perfidiam uxoris Eriphyles, a qua proditus ad bellum fuerat, parricida manu filii ulturus, hiatu terrae periit; duces reliqui omnes, praeter Adrastum belli tempestatibus hausti sunt. Eorum filii, Epigoni dicti, Thebanos ingenti strage affectos urbe tandem expulerunt.

IEPHTES.

PEr id tempus Gileaditae Hebraei Iephten virum strenuum hereditate sua


page 19, image: s019

eiecerant, maternae originis inhonestatem ei obiectantes, cum ipsi Deo fidem nefarie frangerent. Itaque servitute pressis postquam remedium a vanis numinibus nullum suppetebat, Iephtem Deo fidum ducem postulant. Is privatam ignominiam publicae saluti condonans, ut nihil se non Dei causa facturum testaretur, vovet se ei daturum, quicquid victoria potito primum domo obviam procederet, votique reus filia se unica orbat, ut fidem Deo datam omnibus modis servandam demonstret. Inde hostibus iuxta ac superbis popularibus formidabilis, sexto ducatus anno obiit, succedente Ebzone Bethlehemita, qui tranquillis rebus exacto imperio, septimo anno decessit, XXX filiorum, totidemque filiarum pater, omniumque vivo adhuc seniore in matrimonio degentium. Post Ebzonem Allon Zebulonites annis decem, itemque Abdon, Graecis Labdon, annis octo rerum potiti, nihil singulare, quod Historia eloqueretur ediderunt. Abdon numero filiorum nobilitatus est. Filios enim XL, nepotes XXX habuit. Istis ut LXX egregiis equitibus stipatus circumvectabatur. Maiores rerum motus eo tempore in Graecia Asiaque fuere. Etenim Priamus, quem Argonautae, iustitiae opinione, Laomedonti occiso substituerant, Antenorem misit in Graeciam, de iniqua patris caede expostulaturum. Ut verbis parum profici intelligit, iniuriam iniuria pensare constituit. Alexandro filio mandat, ut seu vi, seu fraude Graecis noceat. Is classe advectus Spartam, ex insidiis Helenam Menelai regis uxorem abducit. Qua non reddita, principes Graeciae coniurant in Asiam, communem contumeliam rati communi Marte vindicandam. Agamemnon Menelai frater, nepos Atrei, imperator decernitur. Bellum varia utrinque clade maximisque viribus geritur per decennium: Achille, Aiace, Diomede, Ulysse Graecorum; Hectore, Memnoneque Troianorum ducibus. Tandem excidio Troiae, Priamique ipsius ac filiorum omnium exitio finitur, cum quindecies centena hominum milia ex utraque acie cecidissent. Nam et Assyriorum Monarcha Tautamus, multaeque gentes aliae auxilia Priamo submiserant.

Dum Troia capitur, Aeneas Anchise genitus, e semine Phrygum regio, arcem Pergami subito occupat, Graecosque in urbe furentes sustinet, quoad imbellis multitudo praesidio munita Idam montem conscenderet. Inde pactus sibi suisque incolumitatem, navibus reliquias Troianorum imponit, variisque pelagi erroribus iactatus, tertio anno Laurentum Italiae appellit, regnante ibi Latino, apud Athenienses Menestheo, apud Assyrios Tautamo, apud Iudaeos Abdone. Troia eversa, secundum Eusebii computum, ante primam Olympiadem annis 406, ante Romam conditam 432, anno a mundo condito, ut nos supputamus secundum sacrarum fundamenta litterarum, 2843, qui annus Abdonis Iudicis primus. Aegyptum tenebat Vesores, Proteus dictus aliis, qui, dum omnia bellis miscet, Scythas lacessit. Scythae Aegypto vastata, paludibus eius magis quam viribus in Asiam retroacti sunt. Perdomitam caedibus infinitis Asiam, vectigalem fecisse dicuntur, cumque quindecim annis ei sine pace essent immorati, uxorum flagitatione revocati sunt, denuntiantium, ni redeant, sobolem se a finitimis quaesituras.

SAMSON.

EA tempestate Samson, mortalium fortissimus, matre sterili nascitur. Deo devotus ab utero perpetuam illi comam, voti symbolum, aluit, tantae ex divino spiritu virtutis, ut leonem in via obvium manu discerperet. Uxorem ex Allophylis duxit, quae cum absente viro in alterius matrimonium convenisset, Samson contumeliam totius gentis ludibrio ultus est. Vulpium caudis lampadas illigavit, quibus maturae messes conflagrarunt, omnibusque aliis incommodis profanum vulgus urgere non destitit.


page 20, image: s020

Quare vinctus ab Hebraeis, ut supplicia Philistaeis, quorum imperio tenebantur, hostibus daret, ruptis vinculis, arreptoque osse asinino, quod casus telum dederat, mille eorum prostravit, nec, dum fidem Deo servat, ulla humana virtute superari potuit. Nam et portas urbis Gazae quibus claudebatur, manibus correptas convulsasque, per aliquot miliaria in montem Hebroni vicinum asportavit. SEd blandimento Dalilae, mulieris impudicae, delusus, vir bello insuperabilis, cum secretum fortitudinis enuntiasset, detonso crine ope Spiritus Sancti excidit. Sic proditus a meretrice, auro corrupta ab Philistinis, oculis miser privatur, et in pistrinum detruditur. Postmodum tamen redintegratis cum capillo viribus, columnas templi disiecit, in quo publicum Idolo epulum dabatur, turbaque hostili universa, cum ruina domus obruta, ipse non inultus occubuit, cum vindictam Dei exercuisset in idololatras annis XX.

Meliori tum fide Latinus, Latii Rex, Aeneam Troia profugum habuit. Is hospiti cum parte agrorum Laviniam ex se natam coniugem dedit, publico foederi domesticum adiungens: unde Lavinii nomen coloniae impositum. Ceterum iniuriam suam ratus advenae hominis honorem Turnus, ad Rutulos transfugit, simul Aeneae Latinoque bellum intulit. Ex qua acie cum neutra pars laeta abiret, Turno Latinoque peremptis, Aeneas victoriae fructum tulit, regnoque Latinorum potitus est, cum quinque reges ex ordine, Ianus, Saturnus, Picus, Faunus ac Latinus, id tenuissent annis 150. Tum Phryges, Latinorum nomine legibusque assumptis, in unam cum iis civitatem coalescunt. Aeneas quarto regni anno a Mezentio Tyrrhenorum rege oppugnatus interiit, corpore non reperto pro Heroe cultus est. Eius civem Antenorem eodem tempore cum multitudine Henetum in intimum maris Adriatici sinum venisse, gentique ibi Venetae nomen intulisse memorant. Sic Romanum Venetumque populum Troianae originis censent, victosque a Graecis, aliorum postea populorum, ipsorumque Graecorum evasisse victores. Ceterum Ascanius Aenea natus, abundante Lavinii multitudine, florentem, ut tum res erant, urbem matri suae novercae reliquit: novam ipse aliam sub Albano monte condidit, ab situ Albam Longam appellatam. Inter Lavinium et Albam colonias, triginta ferme anni interfuere, quos Ascanius tranquillos pacatosque habuit, Philistinis interim Hebraeos servitute prementibus.

HELIS SACERDOS.

HEbraeis cum alii Heroes deessent, Helis Sacerdos ius dixit quadraginta annis. Quo praesidente domi forisque labefacta est Res publica. Nam filii eius Hophnis et Pinehas sacerdotium in quaestum vertere, munera a sacrificantibus exigentes, matronasque Deo devotas nefarie violantes, leviorque patris castigatio non satisfecit iuvenum disciplinae. Et Allophyli a Samsone repressi pridem, quam in Iudaeam iterum irruerent, Israelitas acie devicerunt. Restituturi bellum Hebraei arcam Dei in castra accersunt, ut praesentia eius in terrorem hostes fugamque ageret. Sed qui animo Deum exuerant, symbolica eius praesentia non tam adiuti quam prostrati sunt. Iterum enim conflictu succumbunt, arca capitur, filii sacerdotis cadunt. Helis delato ad se mali nuntio consternatus, animam exspirat, luctuque et lamentis omnia personant. At Deus Hebraeorum arcae insidens, victricem terram deosque Philistinos gravissime afflixit. Ubi arca fano illata est Dagonis, idolum corruit, cumque restitutum esset ab Azotiis, postridie etiam capite truncatum reperitur et manibus; Philistaei ipsi inguinum aegritudine et pestilentia percussi, nullum malis remedium invenere, donec de sacerdotum suorum consilio arcam Hebraeis redderent. Imposita vehiculo arca feminis bobus iuncto, iter


page 21, image: s021

nullo duce in Iudaeam direxit, ubi irreverentius a Bethsemitis excepta, supra quinquaginta hominum milia repentina clade deiecit. Quamobrem trepidi incolae Carathiarim eam transtulerunt, ubi Levitae religiosum ei officium praestiterunt viginti annis.

Dum illis Palaestina motibus concutitur, haud paulo minores in Graecia exstitisse memorant. Cum enim Herculis posteri quinquaginta annis a Peloponneso exulassent, tandem ductu Cresphontis, Temenis et Aristodemi classe eam repetunt et obtinent, pulsa Selopis progenie, quam semper sibi maioribusque suis inimicam senserant. Aristodemus Spartanorum Rex creatus est, anno post Troiam captam octogesimo, cui mox Eurysthenes et Procles ambo filii pari imperio successere, unde mos invaluit, ut bini Spartanis reges, singuli e sua familia praeessent.

Athenis eodem tempore Erechtheidarum imperium desiit; Et Melanthus Pylius ob interfectum duello Xanthum Boeotium, Timoeti in regno Athenarum substitutus est.

In Latio Aeneas Sylvius, Aenea ex Lavinia filius posthumus, a silva, ubi natus erat, nomen gerens, regnavit post Ascanium, omnibusque deinceps Albae regnantibus Sylviorum cognomen dedit. Iulo Ascanii filio Sacerdotii dignitas populo auctore tributa, quam ex eo orta gens Iulia hereditariam tenuit.

SAMUEL.

MOx collapsas Hebraeorum res erexit Samuel Levita, qui per omnium honestarum artium cultum, pueritiam et adolescentiam transegerat. Is Iudicum postremus, idemque Propheta eximius, tam sancte administravit rem publicam, ut a nemine cupiditatis posset aut iniuriae ullius convinci. Amotis Idolis, veri Dei Numine fretus Philistaeos ingenti proelio [orig: praelio] fudit. Cum senuisset, dissimiles patri ac degeneres filii avaritia alienarunt liberioris populi animos, adeo ut avitam libertatem spontaneo mutare servitio cuperent, regiumque nomen, plerisque tunc gentium familiare et acceptum, divinae gubernationi anteferrent. Illa eorum vecordia commotus Deus, qui per Prophetas et Heroes mitissimo eos imperio habuisset, obstinate ad deteriora ruentibus beneficia exprobravit, suam testatus iniuriam esse, quam Legato suo inferrent. At hebraei destinationis certi, non destiterunt coeptis, donec voti compotes fierent, regemque petitum obtinerent. Eodem fere tempore Sicyoniorum regnum, quod sub regibus 862 annos duraverat, sub sacerdotibus Carnei Apollinis defecit, Charidemo sacerdotum ultimo sumptuum onera effugiente.

Hebraearum rerum summa penes Iudices fuit, a Mose usque ad Samuelem, ad annos quadringentos et viginti.

REGES HEBRAEORUM, SAULUS.

REx primus Hebraeorum Saulus, dum de amissis asinis Samuelem consulit, regnum reperit, Deique monitu sacro unguento perfusus, regium spiritum induit. Modestus animi, forma excellenti, belli egregius, nihil regium praeter constantiam deerat. Incipientes regni curas Nahas Ammonitarum Rex oneravit. Hic Galaaditas exitiali bello premens, Iabensibus deditionem offerentibus dexteros se oculos effossurum minabatur. Insolenter novis subditis insultantem Saulus, adiuncto sibi Samuele, devicit, dignumque se regali fortuna obtrectatoribus ostendere, quam ultione in eos saevire maluit. Cum paratas


page 22, image: s022

semper copias secum haberet, partem earum Ionathae filio in Philistaeos ducendam tradidit, qui caesis eorum praesidiariis, ingens Hebraeis bellum concivit. In quo nihil segnior, quod suos armis exutos, animis concidisse noverat, solus cum armigero hostiles munitiones aggressus, tantum terroris intulit, ut universa multitudo, desperata victoria, in effusissimam se fugam daret. Fugientibus a tergo insistentes Hebraei facilem victoriam, cum victoria libertatem adepti sunt. Inde Saulus Amalechitas, infestissimam Hebraeis gentem, cum fortunis delere iussus, bona imperii initia dedecoroso fastu obliteravit: Praedam divinae voluntati antetulit, Agagum regem latrociniis infamem conservare, quam Dei obsequi mandatis maluit. Quo facto offensus Deus Davidem valde tum adolescentem, unguento regali perlini, regnoque inaugurari iubet, Saulo inscio. Hinc recrudescente cum Philistaeis bello, David regias ante annos curas animosque gerens, Goliathum gigantem duello prostravit, ac perillustris victoriae Hebraeis auctor, fortibus factis, amorem sibi totius populi decusque maximum comparavit. Illius gloriam suum casum interpretatus Saulus, neque fas neque fidem deinceps pensi habuit, Filiam ei Goliathi capite licitatus non dedit, alteram nova conditione despondit, si centum praeputia ex hostibus retulisset. Sperabat enim iuvenem periculosa audentem facile periturum. Sed conditione praeter spem impleta, promissum exsolvere coactus est, cum interim filio et amicis imperaret, ut quem invitus adscivisset generum, dolo tollerent. Verum Ionathas paternae auctoritati honestam, incorruptamque fidem simulationis incerto praetulit. Sic Sauli saevitia ad modicum repressa. David in speciem recuperata gratia, graviora pro republica subiit. Sed semel invisum, seu bene, seu male facta premunt. Ita Saulus Spiritu furoris per intervalla agitatus, bis Davidem lancea traicere voluit, bis David propera fuga letalem ictum declinavit, nec ultra se inimico credidit. Primum ad Samuelem, inde ad Philistaeos, postremo ad Moabitas confugit. Hinc revocatus per Gadum Prophetam, varia vitae pericula divina semper virtute evasit. Bis regem in potestate habuit, exitioque eius per sanctissimam animi moderationem abstinuit, ut pateret omnibus, malos, cum maxime nitantur in bonorum exitium, frustra esse; bonos, cum in promptu habeant nocere nolle. Interim ad Davidem afflictissimus quisque, ac fortissimus Hebraeorum, tamquam ad commune asylum vindicemque iniuriarum se recipiebat, quam manum exul e rapinis gentium aluit, donec Saulus bello Philistino caderet. Victus enim acie tyrannus, ne in hostium manus veniret, gladio suo incubuit. Pridie quam occumberet, Samuelis manes per fatiloquam mulierem, ut plenae sunt talibus daemonum artes praestigiis, evocatos exhorruit, tristemque mortis nuntium infelici dextera subsecutus est. Cadaver eius victores de Bethsanis (quae Scythopolis postea) muro suspenderunt, caput Dagonis in fano fixum. Sed Iabenses discussae olim obsidionis memores, detractum manibus corpus regium sepulcro intulere. David carminibus deplorato infesti soceri exitio, collaudataque Iabensum fide, pridem destinato regno potitur, postquam a Samuele et Saulo administrata esset res Hebraea annis quadraginta.

Gloriosior sub id temporis apud Graecos Codri Atheniensium Regis mors fuit. Nam Peloponnensibus, bellum facturis Atticae, respondisse fertur Apollo, victoria potituros, quorum Rex interiisset. Igitur Codrus, mentito pauperis habitu, castra hostium ingressus, in suam eos necem per iurgia provocavit. Secuta Laconum desperatio et clades, regisque sui morte Atheniensibus victoria stetit. Cum eo regia potestas exstincta, Atticae deinceps Archontes ius dixere; quorum primus Medon, Codro genitus,


page 23, image: s023

posteris suis Medontidarum nomen reliquit. Tota tum Graecia magnis motibus concussa est. Orestes olim Clytemnestrae matris, Aegistique adulteri eius caede, patris sui Agamemnonis manibus parentaverat, avitoque regno diu ac feliciter praesuerat. Eius nunc filii ab Heraclidis Peloponneso exclusi, variisque iactati casibus, quintodecimo anno sedem cepere circa Lesbum insulam, Achaei vero ex Laconica pulsi, eas sedes occupavere, quae ab illis Achaiae nomen ferunt. Pelasgi gens vaga et populosa, Athenas commigravere: acerque belli iuvenis nomine Thessalus, natione Thesprotius eam regionem armis cepit, quae nunc ab eius nomine Thessalia appellatur, antea Myrmidonum vocata civitas. Paulo ante Haletes, sextus ab Hercule, Hippotis filius, Corinthum, quae antea fuerat Ephyre claustra Peloponesi continentem, in Isthmo condiderat. Lacedaemonii in Asia Magnesiam, Athenienses in Euboea Chalcida et Eretriam coloniis occupavere. Nec multo post Chalcidenses orti Atticis, Cumas in Italia, magnoque post intervallo Neapolin condidere.

DAVID.

TUnc David secundus Hebraeorum Rex, idemque e Schola Samuelis Propheta eximius, pietate in Deum, iustitia in subditos, moderatione in hostes, cunctos reges antecelluit, dignus a Deo iudicatus, cuius posteris aeternum sponderet imperium, sexcentis triginta quinque annis post Iacobi Patriarchae de codem regno vaticinium. Nec promisso fides defuit. Posteri enim eius res Hebraeas moderati sunt, donec ex eis Christus affloruit, quem genus humanum pro Rege Deoque colit. Initia regni turbavit Abnerus, Saulis militiae magister et patruelis, dum regis suit filio imperium parat. Crebris proeliis inter regum duces concurrebatur, quoad Abnerus ad Davidem perfugeret, aemuli sui Ioabi dolo peremptus, Davide inscio. Octavo sic regni anno David totius Hebraeorum gentis imperium nactus, ante omnes alios Philistaeorum superbiam secundis proeliis edomuit. Hierosolymam a Iebusaeis obsessam vi expugnavit, arcamque divini foederis Kiriathiaris in munitissimam Sionis arcem transtulit. Quietem deinde a bellis propagandae religioni struendoque Dei templo impendens, aedificationis istius gloriam filio reservari oraculo edocetur. Inde Moabitas Syriamque pene omnem subegit, victisque stipendium imposuit. Auri, argenti, aeris, ex praeda immensum pondus retulit. Magna adhuc erat Ammonitarum Regis potentia, qua fisus legatos Davidis, amicitiae causa missos, ludibrio habet, contumeliae vim adiungit, bellumque adscitis in auxilium Syris ingens parat. Id Rex David partim Ioabi opera, partim ipse per se felicissime repulit, totumque Ammonitarum regnum, vindicatis acriter iniuriis, sibi subdidit.

Sed mox patuit secundas res acutioribus animum stimulis explorare. Miseriae enim tolerantur, felicitate corrumpimur. Illectus enim David Bathsebae, mulieris cuiusdam primariae, pulchritudine, stuprum ei infert, adulterium caede mariti eius Uriae viri fortissimi cumulat. Nec id impune. Increpatus a Nathane Propheta agnoscit quidem flagitium, amoremque Numinis recipit, sed ut documentum esset regibus, ne summi regis iussa contemnerent, aliquot annis post in filii sui contumacia didicit, quantum scelus esset Patri Opt. Maximo rebellare. Qui coniugem alienam macularat, idem dedecus in aliquot genialis tori sociis et una filiarum est expertus. Sed quia errores agnoverat, paenitentiaque emendarat, ex infortunio maior emersit. Regnum enim, ex quo pulsus erat ab Absolone silio, brevi recuperavit. Absolonis perdecora caesaries quercui illigata, dum proelium adversus paternas copias init, pendulum Ioabo obiecit, cuius cruenta dextera confossus, impietatis


page 24, image: s024

in patrem poenas luit. David compressis exteris domesticisque motibus, regnum in pace florentissimum mira pietate excoluit. Aluit ultra cantorum quattuor milia, qui Dei laudes diesque noctesque personarent. Recensitis per curiositatem subditis, quibus militaris aetas esset, ultra sedecies centena milia reperit. Sed ut non tam numero hominum, quam pietati attenderet, uno triduo LXX milia peste interierunt. Tandem septuagenarius mortalitatem exuit, anno regni quadragesimo inter rara humanae felicitatis virtutisque exempla numerandus.

In eius tempora confert Eusebius Ionum migrationem Asiaticam. Magna vis Graeciae iuventutis, ait Paterculus, abundantia virium sedes quaeritans, in Asiam se effudit. Nam et Iones duce Ione (Aelianus Neleum vocat Codri filium) profecti Athenis, nobilissimam partem regionis maritimae occupavere, quae exinde appellata Ionia, urbesque constituere, Ephesum, Miletum, Colophona, Prienen, Lebedum, Myuntem, Erythram, Clazomenas, Phoceam: multasque in Aegeo atque Icario cepere insulas, Samum, Chium, Andrum, Tenum, Delum, aliasque ignobiles. Et mox Aeolii eadem profecti Graecia, longissimisque acti erroribus, non minus illustres obtinuerunt locos, clarasque urbes condiderunt, Smyrnam, Cymen, Larissam, Myrinam, Mitylenem et alias.

Amicus etiam Davidi Hiromus Tyriorum Rex, Abibali filius, classem habuit, plurimum potentem mari. Ea Gades in extremo Hispaniae littore, et in Africa Uticam condidit.

SALOMON.

DAvidi successit Salomon filius, tertius Hebraeorum Rex, iussu patris et Prophetarum inunctus, spretis Adoniae ac gregalium eius conatibus, mox etiam punitis, cum res novas moliri pergerent. Salomon optione sibi a Deo data petendi quod vellet, sapientiam omnibus aliis rebus praetulit. Eam divino munere consecutus est tantam, ut in admirationem omnes terrarum principes raperet, certatimque eorum legationibus donisque ambiretur. Sapientiam pax, divitiae, reliquaque mundi bona affatim comitabantur, ut Regum sui saeculi longe esset clarissimus, populusque Hebraeorum numquam laetius beatiusque vixerit. Tenebat universam Syriam ab Aegypto usque ad Euphratem. In ea rerum tranquillitate cum tertio Salomonis anno complentur ab liberatione Aegyptiaca anni quadringenti octoginta. Quam temporis periodum quia divinis in monumentis singulariter annotatam legimus, placuit hic, ut saeculo quarto, sic libro finem ponere, ut a structura templi magnificentissimi novi nobis libelli structura incipiat.

LIBER V. Complectens annos CCCLXXII. a templo Salomonis usque ad eius destructionem.

SPlendidissimus regum Salomon templum Dei immensi operis excitare aggressus, paratis per triennium impendiis, undecimo illud regni anno absolvit, dedicavitque innumeris victimis, cum a mundo condito praecise fluxissent annorum tria milia, Sesostre, ut vult Iosephus, Aegyptiorum rege, Alba Sylvio Latinorum, ut placet Eusebio. Sesostris quidem ab Herodoto et Diodoro prioribus narratur saeculis, sed accuratior vetustatis Iosephus, erratum ab illis, ac Sesostrin eum regem putat, quem libri Sacri Sesacum nominant. Is Aegypti


page 25, image: s025

regum maximus cum Salomone affinitatem iunxit, filia ei aut sorore in matrimonium collata. Interea Salomon adornata sibi regia, cui parem sol non aspexerat, sapientiae fama excivit reginam felicis Arabiae Nicaulam, ut visere gloriam, audireque voces tanti regis concupisceret. Ab ea cultus donis elogiisque societatem cum Hiromo init classicam, instructisque ambo navibus, ex remotissimis insulis aurum, aliaque pretiosa convehunt tanta copia, ut argenti vix ratio haberetur amplius. Sed qui ordo rerum esse solet, ab nimiis opibus in luxum et vitia delapsus Salomon, cum adversum interdictum Dei ex alienigenis coniugia sumpsisset, et iam septingentas uxores et trecentas haberet concubinas, Idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit. Quam ingratitudinem aversatus Deus, graviter obiurgato regi poenam denuntiavit, fore nimirum ut regnum ex parte maiore ademptum filio, servo illius traderetur. Sed qui opum abundantia corruperat animum, postea ad se rediens vanitatis damnavit publice, quicquid solis radius illustrat, ut vere dixeris, felicitatem externam a nemine despectius habitam, quam qui eam maximam fuit expertus. Nam vitae extremo competit, inter voluptates nimias difficillimum esse sapere etiam sapientissimis, castigatusque a Deo Rezonis Syri, Hadadi Edomaei et Ieroboami Ephraitae defectionibus, decessit anno regni quadragesimo, ingens humanae fragilitatis exemplum. Post Salomonis obitum Damasceni iterum Palaestinae et Cavae-Syriae [reg: Coelesyriae] imperium affectare ausi sunt, qui per ipsum patremque eius erant edomiti. Vere dixeris, floruisse hoc saeculum sapientiae studiis, cum non tantum Salomon, Hiromus, Regina Arabica, Sesostris, aliique reges ea impensissime colerent, verum etiam apud Hebraeos Prophetarum, apud Graecos Poetarum scholae imprimis efflorescerent. Nam apud illos hoc tempore excelluerunt divinae sapientiae doctores, Sancto Spiritu pleni, Gadus, Nathan, Asaphus, Hemam, Ieduthun, Etham, Achias. Apud hos Homeri eluxit ingenium, qui fulgore carminum solus appellari Poeta meruit, in eo culpatus a sapientioribus, quod narrationes rerum gestarum foedissimis saepe fabulis conspurcavit, primus diis nomina flagitiaque attribuere ausus.

ROBOAMUS.

ROboamus ab Hebraeis rogatus, ut laxaret onera, a Salomone patre, aedificationibus intento, imposita, preces supplicum superbo stultoque iuvenum consilio repudiavit; minatus atrociora, quam a patre pertulissent antea. Hinc orta indignatio, regnumque in partes scissum, Iudaeis et Beniamitis Roboamum, reliquis Israelitis Ieroboamum regem sequentibus, quae discordia ingentium malorum originem praebuit. Nam ex hoc tempore sacrae profanaeque res Hebraeorum corrumpi, intestinisque bellis agitari tribules coepere. Domus Davidica iure et religione, diversis stirpibus orti Israelitarum reges multitudine subditorum superstitioneque nitebantur. Roboamus mox a defectione centum octoginta bellatorum milia coegit, armis recuperaturus totius gentis imperium; sed territus a Propheta abstinuit proelio, quod Deus diminutione potestatis punire constituisset familiae Davidicae insolentiam. Ieroboamus contra veritus, ne ab se plebem religio averteret, statuit animos eius superstitione occupare. Itaque boves aureos ad utrosque regni terminos consecravit, quibus litaret de more populus; sacerdotes spretis legibus e vulgo delegit, pessimum exemplum factus successoribus. Omnes enim post eum reges, contempto Salomonis templo, quod Deus maiestate sua repleverat, eoque omnes ferre hostias imperaverat, suopte arbitrio de religione statuerunt, adscitis etiam subinde commentitiis gentium numinibus, sacrisque sceleratis, quibus se suosque tandem pessundederunt. Hierosolymitani


page 26, image: s026

autem reges partim Davidis et Salomonis, partim etiam aemulorum suorum de sacris sententiam secuti, talem semper Deum experti sunt, qualem ipsi seu fide, seu perfidia, merebantur. Ac Roboamus quidem documento fuit posteris. Dum Deum rite coluit, felicia ei omnia quietaque evenere, mox ut defecit cum populo, Sisaco seu Sesostri praeda factus est. Ille Aegypti rex celeberrimus, ad Indos, Aethiopes et Scythas penetrasse scribitur, occiduas etiam partes ad Thraces usque pervagatus, totius orbis imperium animo agitasse. Pompis sollemnioribus currum egit, devictorum ei regum cervicibus iunctis. Sacra Historia eum innumeras peditum copias ductasse refert, ex Aegypto, Libya, Aethiopibus, Scenitis lectas, equitumque sexaginta milia. Expilatis Ierosolyma temploque, et reliquis Iudaeae urbibus, experimentum dedit Hebraeis externi imperii, quod iam ultra centum annos non degustaverant. Plinius Sesostrin ab Esubope Colchorum rege victum, aureasque inde cameras, trabes columnasque argenteas Colchorum fuisse regibus memorat. Certum est, placatum supplicatione Hebraeorum Deum effecisse, ut praeda contentus abscederet, nec universum Regnum everteret. Pervicacior Roboamo fuit Ieroboamus, Sichemi Rex. Etsi enim manus sacrificantis, qua Prophetam ab idololatria avocantem comprehendere conabatur, aruerat, arefecta ad eiusdem Prophetae preces revaluerat; Mox etiam ipse Propheta in exemplum iverat, ob violatum Dei praeceptum, a leone interfectus. Nihil tamen mutatus sententia Ieroboamus, plus sibi de suis inventis, quam divina sanctione placuit. Quamobrem horribiles impietatis poenas ei indixit Achias Silonita Vates, qui idem antea regnum ipsi, cum Deum adhuc timeret, praedixerat. Nec irritae minae fuerunt. Nam memorabili proelio ab Abia Roboami filio victus, suorum quinquies centena milia amisit. Abias enim legi divinae adhaerescebat, ac veritate religionis confisus, Deum causae implorabat vindicem. Sed victoriae illustri paucis supervixit annis, triennium duntaxat in regno moratus, maiori tamen cum laude quam pater annos septendecim. Mox etiam Ieroboamus ira percussus Numinis exspiravit, posteritasque eius omnis ultore gladio exstincta est, Baeza regnum occupante. Tunc Achias, Semaias, Iddo, aliique Prophetae studiis pietatis in Palaestina praeerant; Hesiodus, secundum aliquos, profanorum numinum generationes in Boeotia decantabat. Et, si Herodoto fides, Sesostri successerat in caecitatem potius quam virtutem Pheron seu Pharao Sesostris, qui, curandis oculis cum matronam castam ex oraculo adhibendam intelligeret, nullam in tota Aegypto reperire potuit, praeter olitoris cuiusdam coniugem; quam idcirco in matrimonium accepi, suamque et ceteros omnes igni adiudicavit. Eius successorum Amasin devicit Actisanes Aethiops, qui Seras is forte erit quem in Iudaeam irrupisse dicemus, Asae regis temporibus.

ASA.

Abiae enim successit Asa sextus Hebraeorum Rex, patre avoque melior, et ad Davidis virtutes assurgens, si aras e collibus amovisset, quibus iam pridem populus assueverat, ratus se Deo praestare, quod sola imitatione maiorum praeter ipsius iussa faciebat. Rex ipse patrium Numen sincera pietate coluit, templi thesauros egregie auxit, simulacrum Veneris seu Priapi turpissimum, ut a matre sua consecratum, in torrentem Cedron proiecit, longe maiorem Dei quam parentum rationem testatus ducendam. Ea mente longum et felix imperium adeptus, septem reges decem tribuum regnantes exstinctosque vidit. Ieroboamum anno sui regni secundo, Nadabum Ieroboami filium tertio, Baesam Nadabi interfectorem vicesimo sexto, Ellam Baesae filium vicesimo septimo, Semrin Ellae, et mox suum percussorem


page 27, image: s027

uno eodemque octiduo. Hinc Amrin et Thibnim de regno discordantes, alterumque ex alterius morte breve capientes gaudium, anno tricesimo octavo: Unus pius septem malis longe apud Deum potior. Et mirum sane tantis Dei iudiciis non profecisse spectatores. Etenim Baesa nihil emendatior internecione antecessorum familiae, eadem in Deum hominesque improbitate fuit, ac proinde iisdem fatis est consumptus. Asa interim incredibilem, omniumque ab orbe condito maximam victoriam, ex Aethiopibus in Iudaeam irruentibus retulit; Zaram Aethiopum regem, divicta Aegypto, decies centena militum milia, trecentosque currus militares rapientem prope Maresam Iudaeae oppidum, in valle latissima, fortiter excepit, oppositis eis copiis duplo fere minoribus. His enim, implorato Dei auxilio, ad internecionem cecidit Aethiopas omnes Libyasque, locupletissima ex illis vicinisque urbibus praeda parta. Quo ingenti Dei beneficio firmatus, quicquid erat alienorum numinum abstulit, regnumque e Baesae subditis plurimum adauxit. Ista rerum tranquillitate septendecim annis usus, omnesque suae aetatis reges felicitate supergressus, tricesimo sexto Hierosolymitani imperii anno diffidentia offendit Deum. Nam Baesae molitiones veritus, qui Rama munita commeatu eum intercludere parabat, auro sacro profanoque manum iniecit, ut Benhadadum Syriae regem muneribus sibi devinciret, cuius opera Baesae munitiones dissipavit. Obiurgatus ab Hanano Propheta, quod Deum, multo maioribus periculis cognitum, humanis viribus posthabuisset, animi eius fiduciam iniectis vinculis insolenter comprimere ausus est. Quare ab eo tempore partim bellis, partim valetudine vexatus, id ipsum docuit, quod Regum ante et post ipsum plerique, neminem scilicet sapientum omnibus horis sapere. Multos regum accepta affligere imperia, multos bona perdere, et ultimis mergere suppliciis. Ut alia impropria non sint, certe ne lassessat fortuna, timendum, metuque semel recepto, solidam felicitatem nox esse. Sed indulgenter sane Asa habitus a Deo, a quo nec plane defecit, quamquam nimium Medicis fisus, convalescere e pedum malis nequivit. Sepultus est plus quam regie anno regni XLI. Pessimus contra et simul infelicissimus regum Samris, occiso inter pocula Ella Domino, regiam regnumque eius invasit, idque post septiduum, cum vita amisit; nulla re alia celebris, quam quod regiam Thirzae rogum sibi fecit, successoremque Amrim ad novam aulae sedem quaerendam vel morte sua, cum vita non posset, adegit. Is emptum a Semero quodam montem inclita rube exornavit, quam a pristino loci domino Samariam dixit, quae sedes exinde Israeliticis regibus facta: sed praeclarius sibi nomen pariturus fuisset Amris, si cum regia religiones quoque antecessorum mutasset, patriumque Deum ex prisco instituto coluisset. Quod cum non faceret, principia regni turbulenta, quietem brevem habuit, sexennium solum post Thibnis aemuli sui mortem dominatus. Sic regnum transmisit ad Achabum filium, Samariae regum deterrimum.

Dum hi rem Hebraeam vel corrumpunt vel restituunt, Lycurgus apud Lacedaemonios vir generis regii, et patruelis sui Leobotae sue Charilai tutor, pupillo regnum, rara gentium fide, cum eripere posset, conservavit, detestatus etiam matrem eius, quod, uxor regis, quam mater esse, praeoptaret, sibique dominatum filii mercari caede cuperet. Hinc conspicatus corruptas passim res publicas, dum quisque, suis commodis intentus, commune bonum aut negligit, aut subvertit, popularibus suis severissimarum legum et disciplinae adstrictissimae auctor factus est. Persuadendae rei difficillimae Delphici Apollinis auctoritatem praetexit. Avaritiam ante omnia malorum radicem amputaturus, Spartanum agrum viritim divisit, positaque mensis lege,


page 28, image: s028

cives gregatim epulari voluit. Sic cum nulla esset opum ostentario, cena omnibus aequalis, habendi cupido luxuriaque exaruerunt. Fastigia domuum securi, ianuas serra tantum adhibita confieri statuit: Magistratus non divitiis, non generi, non aetati soli, sed aetati et virtutibus attribuit. Liberos, publicum civitatis thesaurum ratus, publica cura sumptuque alendos et educandos curavit. Regibus senatum moderatorem addidit, quibus in officio artius tenendis, post centum triginta annos Ephororum accessit potestas. Leges non litteris sed moribus reliquit scriptas, quas in perpetuum firmaturus rei publicae, sacramento cives adegit, nihil mutaturos, donec ipse Delphis ab oraculo Spartam redisset. Unde numquam reversus, vi religionis obnoxiam legibus civitatem habuit, quarum quamdiu illa fuit diligens (fuit autem ad quingentos annos) excelsissime floruit. Leges latae Agesilao Durissi et Charillao Polydectae filiis regnantibus, annis ante Olympiades CL. post migrationem Ionicam centum, prout ex Apollodoro Clemens Alexandrinus annotat. Quattuordecim ex eo tempore reges, Spartanorum nihil in statutis immutaverunt, donec sub Agide, Archidami filio, numisma argenteum (Lycurgus enim ferreum sanciverat) et cum numismate avaritia intraret Spartam, per quam tandem concussa urbs et labefactata est. Eo tempore apud Tyrios Ithobaalus Astartes (Veneris caelestis puta) sacerdos, caeso Philete regnum occupavit, tenuitque annos XXXII. Eius filia Iezabel Achabo Israelitarum regi nupsit, cumque opibus Phoeniciae impietatem in Samariam intulit. Apud Latinos Capyn, Capuae conditorem, excepit Capetus, Albanorum regum septimus. Thraces a Strymone fluvio progressi, Bebriciam, quae post Bithynia, occuparunt.

IOSAPHATUS.

DUm Spartana Res publica a Lycurgo legibus constituitur, multo melioribus Hebraea a Iosaphato regitur. Is enim sextus a Davide Ierosolymorum Rex, a Saulo septimus, primam sibi praecipuamque veri Numinis curam duxit, dimissisque oppidatim viris, sacri iuris peritissimis, ad divina Mosis statuta reformavit subditos. Religioni iudiciorum sanctitatem adiunxit, praecipiens ut velut in Dei conspectu iudicarent tamquam summi iudicis, quotquot de aliis sententias ferrent. Talium rerum auctorem fama per orbem terrarum circumtulit, opes eius in immensum auctae, metus incussus finitimis. Philistaei et Arabes tributum sponte pependerunt, aspectu virtutis, veritique robur militum, quorum ultra undecies centena et sexaginta milia in armis habebat Iosaphatus. Sed in tanto principe id vitii notatur a divinis scriptoribus, quod nimio pacis studio, cum impiis Samariae regibus affinitates foederaque iunxit, ingenti suo filiorumque incommodo. Achabi et Iezabelis Sidoniae filiam suo Ioramo uxorem dedit, cumque impia progenie impietatem, cum impietate mala omnia in familiam invexit Iezabel, ut erat sacris assueta Sidoniis, peregrinos Deos importarat in regnum Samariae, raptoque in sententiam eandem Achabo, iam plus honoris Phoenicum numinibus, quam caeli Domino tribuebatur. Ad quam profanitatem indignatus Elias Thesbita, Dei sui virtute caelum se clausurum minatur, ne pluvia aut rore perfunderetur terra, nisi ad vota sua. Et contemptus perfecit minas. Triennium et semestre suspensae caelo aquae, omnia solis ardoribus adusta sunt, non victus hominibus, non pabulum iumentis suppetiit. Ipse in solitudine, corvis cibum ministrantibus, vixit; aquam torrens Crithus, donec et ipse aruit, dedit: Inde Dei monitu Sareptam Sidoniorum missus ad mulierem viduam, pauxillo farre oleoque illam, seque aluit, divinis nutibus accrescente quottidie, quantum ad victum detrahebatur. Eiusdem viduae filium mortuum precibus suis


page 29, image: s029

in vitam reduxit. Quaesitus ad necem per omnia mundi regna, tandem ultro se regi ingessit, exprobrataque idolorum vanitate, populi ac sacerdotum conventum poposcit. Quo dato, placuit fieri periculum, ut si cuius caesam hostiam missus caelo ignis absumeret, rata esset religio, quae virtutem edidisset. Ibi frustra consumptis Baalitarum invocationibus, ad preces Eliae subito delapsus ignis, hostiam largissima aqua circumfusam combussit. Patefacta veri Numinis gloria, sacrilegi Sacerdotes numero octingenti quinquaginta confusi necatique sunt: caelum mox imbres reddidit. Regina Iezabel nihil emendata tantis rerum miraculis, in Eliae necem deieravit. Elias ad Sinam Arabiae montem profugus, semel iterumque refectus ab Angelo est, et quadraginta dierum iter sine cibo confecit. Ibi de Achabi interitu, servandisque piorum reliquiis oraculo edoctus, in Palaestinam revertitur. Tum Benhadadus Syrorum Rex, adscitis in auxilium triginta duobus regulis, Samariam obsidione cingit, atque Achabo se suosque offerenti dediticios illudit acerbe, omnes subditorum opes pariter se ablaturum minatus. Pavidum ad haec Achabum Prophetarum aliquis accendit ad eruptionem, si Deo vero fidat, de Syris victoriam pollicitus. Extemplo verborum fidem res ipsa probavit. Exiguis enim Achabi copiis innumerae hostium Fusae fugataeque sunt, copiosissima praeda parta. Vertente anno, Syrus reparatis viribus in Samariam regressus, dum acceptam cladem ultum it, novam accipit. Centum Syrorum milia concisi, viginti duo milia Apheci murorum ruina prostrati memorantur, Rex ipse mortalium arrogantissimus, captus est. Ei regnum Achabus, imprudens victor restituit, oblitus eripiendum tyranno gladium, non reddendum esse. Atque idem hoc truculentior in subditum, quo mitior in hostem, Nabotho viro innocenti vineam adimere voluit. Negantem, patria se cessurum hereditate, ficto maiestatis crimine circumvenit Iezabel, et lapidibus obrui curavit, interfecti bona tradidit marito. In huius sceleris ultionem, Achabi sanguinem a canibus lingendum, Iezabelem devorandam praedixit Elias, posteritatem eradicandam funditus. Rex temporaria paenitentia distulit supplicium, non abstulit. Poenis maturo Iosaphatus se associat, atque una in Syros militatum proficiscitur, Micha Vate cladem eis, exitiumque Achabo praecinente. Id quidem Iosaphatus in proelio pro Achabo se gerens, cum in manu fere hostium esset, implorata Dei ope effugit, Achabus autem, etsi strenue pugnans, pertulit, sagitta casu missa transfixus, defluentemque e curru sanguinem canes sorbillarunt. Qui tyrannum servaverat, civemque occiderat, tali morte occubuit. Occiso successit Ochozias, similis patri filius. Eius societatem initio recusavit Iosaphatus, solusque Ammonitas, Idumaeos, Syrosque devicit, fretus Dei auxilio, quem ieiunio et precibus adiutorem sibi conciliaverat. Mirum dictu, quomodo vicerit. Nam dum praecedentes exercitum tubicines cantoresque, consuetas Dei laudes personant, diversarum nationum acies conversis in sese mucronibus inardescunt, Idumaei in Ammonitas, socii in socios, Hebraeis incruentam ac sine pulvere victoriam tradunt. Hebraei omnes incolumes ditatique spoliis, cum tripudio et gaudiis Ierosolymam redeunt ovantes, Deique sui laudes concinunt. Mox maioribus Ochoziae precibus evictus Rex Iosaphatus, classem coniunctis cum eo sumptibus instruxit, adverso plane Numine, atque impium simul regem, Iosaphatumque eius socium peroso. Itaque classis tempestatibus disiecta, Ochozias paulo post e fenestra prolapsus modicas vitae spes ex Beelzebubi Accaronitarum Dei oraculo firmare speravit. Cumque ad Eliam, durioris fati praenuntium, milites bis quinquagenos mitteret, invitum Dei virum in aulam pertracturos,


page 30, image: s030

ille superba agmina igni caelitus devocato exstinxit, cum iam Ierosolymae Ioramus Iosaphato patri collega esset. Sic mortuum Ochoziam in regno secutus [orig: sequutus] Ioramus frater, novo Ierosolymae regi, ut sanguine, sic moribus nomineque similis; hoc tantum parentibus melior, quod [correction of the transcriber; in the print qnod], tot experimentis edoctus, Sidonios sprevit Deos, aureisque tantum in vitulis Israelis Deum Ieroboameo ritu colere instituit.

Interim Elias Propheta, siccato in transitum Iordane fluvio, turbine rapitur, quadrigisque igneis sublimis in caelum evolat, spectante Elisaeo, quem ab aratro in spiritualem sapientiae sementem faciendam evocarat. Elisaeus ilico arefacto iterum percussu Eliani pallii Iordane, redit in Iudaeam. Hierichuntis aquas sanat, inque pueros sibi maledicentes e silva ursos verbo extrahit. Unde statim cognitum, Spiritum Eliae Elisaeo incubuisse, cuius vis Moabitico mox bello, ingenti cum fama per omnes nationes enituit. Erant in desertis reges cum exercitu, Iosaphatus, Ioramus et Idumaeus, perfidam Moabitarum defectionem bello castigaturi. Longius procedentes aqua deficit, nec regredi erat integrum. Ibi accersitus Elisaeus, tribus exercitibus aquarum immensam copiam solis precibus impetrat; mox etiam ex hostibus victoriam facillimam. Nam Moabitae gnari siccam eremum esse, ubi castra Reges fixerant, ut rubentem a solis radiis aquam procul intuentur, sanguinem esse hostium statuunt; attritos intestinis cladibus, ut putabant, adoriuntur, repulsi fortissime fugiunt, fugientes caeduntur, tota eorum regio corrumpitur. Rex in desperationem actus filii primogeniti cruore crudeles placat Deos, quem ob id detestati Hebraei, ne tantae indignitatis auctores viderentur, in propria remeant. Elisaeus in dies se ipso maior, doctrina et miraculis totum late Orientem illustrat. Viduae cuidam honestae aere alieno oppressae ex una Lecytho tantum olei elicuit, quo divendito, et creditori satisfaceret, et se cum duobus filiis honeste aleret. Hospitae sterili filium a Deo impetravit, mortuumque revocavit in vitam precibus. Discipulis letales cibos salubres effecit; fame urgente centum viros panibus exsaturavit, Naemanum Syrorum ducem cum lepra purgasset, eandem avaro et mendaci famulo, ceu permutatione facta inflixit. Ferrum e fundo Iordanis ascendit ipso imperante. Syrorum occultas machinationes, tamquam consilio interisset, referebat suis. Ob id armatis copiis circumsessus, caecitate percussos hostes in mediam deduxit Samariam, cum Syri se Damascum suam ire arbitrarentur. Iisdem hospitaliter habitis, Damascumque remissis effecit, ut diffisi consiliis Syri irruptionibus abstinerent in posterum. Nec tantis tamen mitigatus est beneficiis Benhadadus, quin manifeste iterum vi Samariam adoriretur: qui urbem pervicaciter obsidendo, ad tantam omnium rerum adegit penuriam, ut infelices matrum ventres filiorum carnibus pascerentur, caputque asini octoginta veniret argenteis. Tantas rerum tenebras faustum Elisaei sidus iterum subito discussit. Syri enim panicis consternati pavoribus, tamquam ingentes adventarent copiae, soluta obsidione aufugere, commeatu omni derelicto, quo direpto ab obsessis ex artissima annona, intra viginti quattuor horas, maxima vilitas exorta est. Inter quae rerum miracula Iosaphatus, Dei cultor eximius, mortalitatem explevit, anno regni quinto et vicesimo, fame tunc quoque urgente terram Palaestinam, quam Elisaeus et praedixerat aliis, et ipse effugerat. Isque Damasci interim Benhadado mortem, Hasaeli [orig: Hasaëli] regnum vaticinatur, cum Latinis praeesset Agrippa Sylvius, filius Tiberini [orig: Tyberini], qui ex proelio in Albulam amnem praecipitatus nomen a se aquis imposuit. Eodemque temporis tractu Assyriis Orphratanem, Aegyptiis Amenophin et Osochoren, reges assignat Eusebius. Apud Lacedaemonios Archelaus et Charillus Argivorum agros igne ferroque


page 31, image: s031

populabantur, et ambigui Apollinis auctoritatem secuti Tegeatas subigere frustra appetebant. Archelai filius et successor Teleclus, Amyclas aliaque oppida finitima, Lacedaemoniis bello capta evertit, occisus tandem in templo Dianae a Messeniis.

Ebraeis certiora tum oracula Iddo, Iehasiel, Iehus, Michas, aliique Prophetae edebant, praesertim Elisaeus, Sapientum ea tempestate caput et magister celeberrimus.

IORAMUS.

DEfuncto Iosaphato, duo eodem nomine reges in Palaestina uterque rerum potiebantur. Ioramus Hierosolymorum Rex alterius Iorami, Samariae regis, sororem in matrimonio habebat, materna plus superstitione et improbitate, quam Hebraeis sacris imbutam. Ea auctore tantum a paterna pietate diversus abiit, ut a fratrum caede regnum auspicaretur, peregrinaque sacra et caeremonias anteferret divinis patrum suorum institutis; quodque maioris erat dementiae, populum a vera religione ad Daemonum venerationem vi abstrahebat. Quibus malis inquinatus in varias incidit clades. Idumaei ab eo defecere, exemplum secuta Libna, civitatesque aliae. Novissime Arabes Palaestinam adorti, omnem campestrem regionem ferro et igne populati sunt, regia insuper direpta, uxores liberique regii, praeter Ochoziam natu minimum, qui fuga servatus est, subito hostium incursu periere. Ipse ventris profluvio diu conflictatus (quae omnia ex Eliae Epistola antea cognoverat) anno post mortem patris quinto, infeliciter consumptus est. Exstinctum neque funere regio extulit populus, neque Maiorum sepulcro inferri permisit.

Eo tempore Psusennem in Aegypto regnasse, et Rhodios maris tenuisse imperium, e veteribus notat Eusebius, et Baci apud Corinthios defuncto successisse regem Agelum. Apud Hebraeos prae aliis Ioiada summus Sacerdos egregia in Deum populumque fide claruit.

OCHOZIAS.

IOramo successit Ochozias nonus Hebraeorum Rex, mali corvi, quod aiunt, malum ovum. Tamquam oblitus stirpis Davidicae, totus ad maternae originis exempla deflexit, magistra ad omne nefas matre Otholia, quae patrem quoque eius corruperat. Itaque brevi imperio fuit vergente ad interitum Amris familia, quae iam quadragesimum secundum annum in Palaestina dominabatur. Cum Ioramo avunculo foedus percussit, iunctisque viribus in Syros bellum gerebat. Ibi accidit, ut Ioramus, acceptis in proelio vulneribus, Iezraelem discederet, refovendi sui causa, eumque Ochozias viseret. Interea Elisaeus discipulorum aliquem Ramothas mittit, praefectumque militiae Iehum inungi regno curat, praecipiens Dei nomine, ut de scelerata Achabi domo impietatis exigat poenas. Ille confestim a ducibus Rex consalutatus, occurrentes sibi ambos reges interfecit. Iezabelem Iorami matrem, Ochoziae aviam, quae incantamentis et latrociniis totam terram cruentaverat, de fenestra praecipitari in plateas imperat, in quam statim irruentes ex oraculo canes, in frusta discerptam devorarunt. Tam magno ei Prophetarum sanguis stetit.

Othalia eius filia, furens nece filii sui, iram omnem in Davidis posteros evomuit, in quos adeo est horribiliter grassata, ut neminem crederet superesse, cui parricidiorum supplicia penderet. Sed Ioiadas Sacerdos affinem suum Ioam (cuius amitam uxorem habebat) subduxit dirae aviae, occulteque in templo occultatum, sexennio post ad patrium avitumque regnum produxit, ingenti studio populi, Davidis prolem in regali solio desiderantis, quae Otholiae tyrannidem comprimeret. Illa in templum ruens ut seditionem (sic vocabat dissolutionem tyrannidis) praesentia sua compesceret,


page 32, image: s032

extracta est in aream a militibus, et gladiis confossa. Sexennio ante Iehu, septuaginta eius fratres, Achabi filios necaverat, et Baalitas universos tamquam in sollemni sacrificio Deo suo mactaverat, templumque Baalis cum idolo funditus everterat. Sic lustratum purgatumque ab improborum colluvie regnum ad quartum heredem transmisit, princeps cetera laudatissimus, ni communi antecessorum vesania fascinatus, aureos Ieroboami vitulos adorasset. Quod nefandae consuetudinis venenum, cum nullis licet asperrimis medicamentis cederet, Ionadabus Rechabi filius auctor suis fuit, ut nec domos struerent, nec vino se recrearent, futurum nempe praevidens, ut exspueret illos terra, qui Dei gloriam boum similitudine effigurarent, nec tot exemplis castigati meliora sapere discerent.

IOAS.

INter haec Ioas, Regum Hebraeorum decimus, praereptum ab avia imperium septennis puer recuperavit. Initio praeceptore usus Ioiada, divini cultus observantissimus fuit, sublatisque e terra idolorum altaribus, Templum veri Dei collectis sumptibus instauravit, invitatis ad sanctam liberalitatem subditis, ministrisque Dei ad diligentiam officio suo dignam. Vicesimo tertio regni anno, comperta Sacerdotum avaritia, sacram pecuniam in suos usus vertentium, gazophylacium in vestibulo templi posuit, in quod singuli munera sua conicerent, exeo deinceps operariis merces numeraretur, per Pontificem et Scribam regium. Sic templum suo decori restitutum, idem, qui reparaverat, deseruit. Postquam enim Ioiadas expletis vitae annis centum triginta, raram longaevitatem beatissimo exitu clausisset, adulatione Principum corruptus Ioas ad lucos deosque defecit. Nec Zachariam Ioiadae filium audiit, qui desertori Numinis desertionem a Numine praenuntiabat, sed (impium et crudele facinus) Dei nuntium benefactoris sui filium, intra templum et altare aeneum lapidibus obruit, ingenti suo totiusque populi malo. Etenim Hasael Syriae Rex, qui Peraeam et Galaaditidem ante dirum in modum vastaverat, in Iudaeam quoque et Ierosolymam irruit, caesisque principibus nefariae defectionis auctoribus, in tantum terrorem egit Ioam, ut thesauris Templi suisque emercari pacem cuperet. Quibus effusis, manum Dei vindicem effugere nequivit. Nam aegritudinibus correptus diuturnis et gravibus eandem suorum sensit perfidiam quam ipse in Ioiadae filios exercuerat, caesus in cubili suo a propriis satellitibus, anno regni XL. Corpus regie funeratum non fuit, qui honor Ioiadae exuviis contigerat, sapientibus populi ex animo et moribus, non e fortuna reges aestimantibus.

Ioae post Iehum coaevus fuit Ioachus, Samariae regum pene afflictissimus. Nam quod a vitulorum cultu non absisteret, pertaesus hominum temporis illius Deus, Hasaeli [orig: Hasaëli] regnum Israeliticum depraedandum obiecit, qui ex immensa Israelitarum multitudine nihil Ioachae reliquit militum, praeter decem milia peditum, et quinquaginta equites; reliquos variis proeliis concisos palearum instar dissipavit. His edomitus infortuniis Ioachas, tandem verum Numen seriis ambire precibus didicit, et quae est eius in paenitentes indulgentia, pristinam regno tranquillitatem secundis in Syros proelii recuperavit.

Tunc Elisaeus, qui ad sexaginta annos Regum Hebraeorum, totiusque Orientis Oraculum fuerat, valde senex decessit, nec aeger, nec mortuus a miraculis vacuus. Aegrum cum viseret Ioas, Ioachae filius, triplicem ei de Syris victoriam promisit, sagittam in nomine Dei eiaculanti. Mortui ossa cum forte cadaver attingeret, repente velut ex mortuo vitam recepit: Iam tum praemonstrante Deo, et Israelitas mortuos revicturos, et reliquos mortales ex


page 33, image: s033

Christo quondam mortuo vitam recepturos. Quod ipsum paucis post annis Ionas quoque a ceto absorptus redditusque praefiguravit.

In Romulum etiam Sylvium per id tempus divinae eluxit maiestatis specimen. Eum Dionysius Alladium nominat, Albanorum regum duodecimum. Tyrannicum, ait, Diisque invisum ingenium fuit, quos cum contemneret, commentus est, qua ratione fulmina et tonitrua imitaretur, ut civibus hoc terrore attonitis haberetur pro Deo. Sed imbribus et veris fulminibus in aedes eius irruentibus, stagnoque iuxta quod habitabat, praeter solitum exundante, diluvio cum tota domo absorptus est. Sic Aventino regnum cessit, qui sepultus in eo colle, qui pars Romanae urbis factus postea, cognomen ei fecit.

Nisi nimium a vero abit series Aegyptiorum regum apud Herodotum, in haec tempora incidet Cheops legum Deorumque Aegyptiorum contemptor maximus, qui pyramidem quinque stadia longam, altam octo [gap: Greek word] , id est, XXIV cubitos struxit. Nam centum [gap: Greek word] stadium constituunt, Herodoto docente. Adhibuit ad id opus centum milia hominum. Eum antecesserat Rampsinitus, qui furi perquam ingenioso ob miram animi sollertiam, cum impunitate filiam coniugem dedit. Sed recte de insanis Aegyptiorum regum operibus Plinius annotat, non constare, a quibus pyramides factae sint, iustissimo casu obliteratis tantae vanitatis auctoribus. Certius est, quod Iosephus e Phoenicum annalibus de Elisa Tyria memorat. Eius frater Pygmalion Matgeno patri in regno succedens, Acerbam avunculum, Elisae (quae Dido aliis) maritum interfecerat, ut Thesauris eius potiretur. Quam tyrannidem illa perosa in Cyprum primum, inde in Africam, imposita in naves gaza, appulit, ubi tantum agri, quantum corio bovis tegi posset, mercata, secto in tenuissimas partes corio, novam condidit urbem Punice Carthaginem appellatam, anno templi, ut vult Iosephus, centesimo quadragesimo tertio, qui et Ioae regis octavus. Sed ante Romam conditam, quemadmodum Iustino placet, secundus et septuagesimus, ut Dionysio, post captam Troiam CCCLXX. Cum successu rerum florentes Carthaginis opes essent, rex Maxitanorum Hiarbas, Elisae nuptias sub denuntiatione belli petit. Illa simulans se marito inferias ante novas nuptias missuram, sumpto gladio pyram conscendit, mortemque saevam barbaricis complexibus praetulit. Quamdiu Carthago invicta fuit, pro Dea culta, sueta tunc mortalium dementia.

AMAZIAS.

OCrazapen Assyriis praefuisse vult Eusebius annum vicesimum octavum, quando Amazias Ioae filius regnum paternum suscepit Ierosolymis. Is laudatioribus patris vestigiis insistens initio, eadem senior inconstantia fuit, mores cum aetate, fortunamque cum moribus mutavit. Principio, ut Deum sincere coluit, fusum patris sanguinem morte parricidarum ultus, filiis eorum ignovit, memor culpas in eo capite plectendas, quod noxae illigatum est, nec hereditaria esse odia, sed amicitias oportere. Inde lecto milite, trecenta milia in Idumaeos duxit, adscitis pretio e regno Samariae centum milibus. Id tribuebat victoriis clarissimis, quas Ioas Samariae Rex de Syris reportaverat, ut militem eius suis quoque rebus praesidio fore existimaret. Nam Benhadadus Syriae Rex tribus Ioae proeliis succubuerat, amiseratque loca, quae pater eius Hesael iniustis armis occupaverat. Verum ea, Deo miserante potius gemitus suorum, quam militum illorum virtute gesta, non ea pietate acceperant Israelitae, ut duraret eis felicitas. Qua de re monitus per Prophetam Amazias, ut Deo morem gereret, exautoravit exosum illi militem, non habita rati one stipendii, quod ipsi iam persolverat, nec damni istius paenituit. Idumaei enim nihilominus inferiores acie,


page 34, image: s034

decem milia suorum in proelio desiderarunt: decem milia Hebraeus miles de rupe praecipitatos grandi supplicio exstinxit. Quam cladem cum Dii Idumaeorum a se in cultorum impietatem transferrent, a quibus irreverentius essent habiti, deceptus mendacio Amazias eos secum avexit, ut diligentius culti felicitatis ei auctores fierent, immemor cui Deo victoriam de ipsis partam deberet. Qui irritatus contumelia, per Prophetam regem increpuit, quod victos Deos victori ingratus amensque praetulisset. Cum nihil obiurgando proficeret, nova Amaziae clade docuit, infirmiores esse Idumaeorum Deos, quam ut cultorem suum e malis eruerent. Amazias enim secundis rebus clarior, Ioam Samariae regem, quietis cupidum ad bellum temere lacessivit. Concurrerunt infestis signis prope oppidum Bethsemen, adverso Amaziae fato. Nam fuso exercitu, vivus in hostis provocati manus venit, thesaurosque omnes amisit. Muri Ierosolymae, qua Samariam spectabant, diruti, obsides imperati victis. Victor Ioas in regnum suum reversus, et paulo post satis consumptus, suspicionem praebuit, odio potius Dei in Amaziam, quam erga se favore, superiores in bello partes tulisse. Amazias illi quindecim annis supervixit, conspiratione tandem suorum interemptus, quemadmodum antea pater, cuius ut peccata, sic exitium imitatus est, regnaverat annos XXIX.

In haec tempora conicit Eusebius Tonos-concoleron, extremum Assyriorum regem, quem Graeci Sardanapalum nominant. Ad hunc videndum, quod nemini ante eum permissum fuerat, praefectus ipsius, nomine Arbactus (Diodorus ex Ctesia Cnidio Arbacem vocat) cum admitti magna ambitione obtinuisset, invenit eum inter scortorum greges purpuram colo nentem: et muliebri habitu, cum mollitia corporis et oculorum lascivia omnes feminas anteiret, pensa inter virgines partientem. Quibus visis, indignatus tali feminae tantum virorum subiectum, negat apud socios, se ei parere posse, qui se mulierem malit esse quam virum. Fit igitur coniuratio, bellum Sardanapalo infertur, flagranti imprimis studio Belesis Babyloniorum Satrapae, qui sidera etiam Assyriis infesta esse iactabat. Sardanapalus excitis in rebelles subditis, triplici eos acie superat, ad extremum tamen Bactrianis se Arbaci sociantibus, victus in regiam se recipit. Ninos urbs maxima et praevalida obsidione clauditur, quam cum solvi posse desperaret Sardanapalus, exstructa incensaque pyra et se et divitias suas in incendium misit, hoc solo imitatus virum. Sepulcro inscriptum tradunt litteris ei vernaculis:

Haec habeo quae edi, quaeque exsaturata libido

Hausit; at illa iacent multa et praeclara relicta.

Post hunc rex constituitur Arbaces, qui praefectus Medis fuerat. Sic imperium ab Assyriis ad Medos translatum refert Diodorus ex Ctesia Cnidio, additque, Ninon solo aequatam ab Arbace. Idem nonum ab Arbace regem facit Astyagen, quem Cyrus devicit, adeo ut collectis Medorum imperii annis (qui sunt numero 317 apud Ctesiam) necesse sit Sardanapali Historiam ad paulo antiquiora revolvere saecula. Sed nobis e divinis monumentis, quibus suffragatur etiam Herodotus, certum est, Ninon urbem usque ad Cyaxaris, Medorum regis, tempora viguisse, et cum Nino quoque imperium Assyriacum, utcumque illud post Sannacharibi in Iudaeos expeditionem ad ruinam vergere coeperit; Sardanapalum quidem Satrapae, Medus et Babylonius, occiderint, populosque suos in libertatem vindicaverint: At Ninon urbem eos excidisse, imperiumque Assyriorum prorsus evertisse vanissimum est. Vixit hoc saeculo Ionas, Vates Hebraeorum, quo victoriam praedicente, Ieroboamus secundus, Samariae rex in Syros egregie dimicavit, secundisque proeliis recepit Damascum, Ematham, et quicquid terrarum


page 35, image: s035

Syri antea Samariae regno ademerant. Illum Vatem Deus Hebraeorum ad Ninivitas ablegavit, exitium urbi maximae praedicturum, ni intra dies XL e sceleribus flagitiisque suis resipisceret. Reluctantem et profugum ceto immani devorandum obiecit, cuius ille visceribus clausus triduum, miserante Deo in littus eiectus est, imperiumque eius ante detractatum peregit. Ac si verum est, quod plerisque placet historiarum consultis, Medos occupasse Assyriorum imperium exstincto Sardanapalo, atque tot annis ab iis regnatum, quot Ctesias e diphtheris prodidit, oportuit Ninon a Mandauce Arbacis filio esse gubernatam, quando exitium ei Ionas praenuntiavit. Etenim rex Assyrius, ut peregrinum Vatem tanta auctoritate scelera urbis reprehendere, praesentissimamque ei cladem imminere cognovit, praeveniendam Dei iram paenitentia ratus, supplicationes Deo Israelis faciendas per praeconem indixit, mutataque in melius vita certam perniciem humillima pietate antevertit.

OZIAS.

TUnc Ozias admodum puer, vacans ex morte Patris Amaziae regnum administrare non poterat; sed decimo sexto aetatis anno id tandem adeptus, dignum se maioribus suis regem ostendit, praecipuam Dei cognoscendi curam arbitratus. Igitur Zacharia Propheta plurimum usus est, quemadmodum Ieroboamus Samariae Rex Iona. Isthac mente prospere pugnavit in finitimos. De Philistaeis Gethum, Iamniam, Azotum urbes cepit, captasque moenibus nudavit. Pari successu Arabes et Ammonitas subegit, regnique fines Aegypto tenus protulit. Cum victoria reversus Hierosolymam, urbis moenia vetustate priorumque regum cladibus collapsa valide instauravit, aquaeductibus, castellis et propugnaculis exornavit terram: habuitque interim sub signis florentissimas copias, ultra ter centum milia, omni armorum genere egregie instructa.

Nec agrorum cultum est aspernatus, vineis, rei pecuariae et hortensi apprime deditus. Rex omnino laudatissimus, ni omnium bonorum affluentiam, prosperrimumque rerum cursum, animi elatione, ac sacerdotum contemptu corrupisset. Magnae illi cum Azaria Pontifice, et universo Sacerdotum ordine, de sacrorum ritu altercationes in ipso templo fuere. Nam sua manu sacrificare, quodque solis Sacerdotibus fas erat, sibi sumere, in Sacerdotes, suas officii partes strenue asserentes, graviter stomachari. Sed incandescente in Sacerdotes rege Deus ipse litem diremit. Nam et terra horribiliter contremuit, et lepra regem invasit prodigiosa, ut etiam mox regia sua ultro confusus excederet, qui templi imperium in iuste arripuerat. Igitur deinceps parum pro rege egit, filioque ad Reip. administrationem admoto privata in domo consenuit, consumptus anno regni secundo et quinquagesimo.

Eius temporibus Prophetarum scholae eximiis doctoribus florebant. Nam praeter Ionam et Zachariam, qui initia regni Oziae collustraverunt Hoseas et Amos regno Samariae, Esaias, Ioel, Obadias, aliique, et illi regno et aliis circum regionibus, caelestis sapientiae facem latissime praeferebant; quorum etiam monumenta supersunt, perfectae felicitatis iter omnibus saeculis nationibusque demonstrantia.

Samariae regnum tunc pessime habuit. Ieroboamus quidem Ioa genitus, initio magna felicitate illud restituerat, sed cum ab avita superstitione et impietate non recederet, quadragesimo primo regni anno, gladio caesus occubuit, nec relictus est quisquam familiae eius, qui rebus gerendis haberetur idoneus. Vicesimo secundo demum anno, postquam Ieroboamus interierat, filius eius Zacharias successit, semestri tantum imperio, cum quo posteritas Iehu exstincta omnis est, generatione scilicet quarta, ad quem gradum Deus illi regiam successionem promiserat.


page 36, image: s036

Eius percussor Sallumus eodem scelere amisit regnum, quo pepererat, elapso mense trucidatus Samariae a Menachemo Thirzae regulo, qui tam crudeliter exercuit victoriam, ut Thirzae incolas, ad unum omnes occiderit, nec ipsis praegnantium pepercerit uteris. Mox is vicissim vindicem Deum experitur, quae perpetua Iudiciorum Dei catena est. Nam Phul Belochus Assyriorum rex, pervagatus Syriam, in Samariae quoque regnum irrupit, inque eas redegit Menachemum angustias, ut raptam potestatem mille talentis argenti redimere cogeretur, eamque deinceps precariam tributariamque tenere annos decem. Filium eius Pecaiam regno vitaque spolivit Pecas Remaliae filius, eodem anno quo Ozias Hierosolymorum Rex decessit, et Esaias propheta Deum solio insidentem, Hebraeisque dira minantem conspexit.

Ante annos circiter LX quam urbs Roma conderetur, Caranus, vir generis regii, sextus decimus ab Hercule, profectus Argis, Emathiam, quae iam tum a Macedone Deucalionis filio Macedonia vocabatur, occupavit, condita urbe quam Aegas dixit, in qua sepeliri deinceps reges mos fuit. Pulso Mida aliisque regulis, in locum omnium solus successit, ac primus adiunctis gentibus, veluti unum corpus Macedoniae fecit, crescentique regno valida incrementorum fundamenta constituit. Ab eo Magnus Alexander cum fuerit decimus septimus, iure materni generis Achille auctore, paterni Hercule gloriatus est. Caranus ne victis spem reconciliationis praecideret, nec tropaeum ullum excitavit ipse, nec posteros excitare voluit.

Apud Latinos Proca Numitorem atque Amulium procreaverat, Numitori stirpis maximo regnum vetustum Sylviae gentis legarat: Plus tamen vis potuit, quam voluntas patris, aut verecundia aetatis. Pulso enim fratre Amulius regnat: addit sceleri scelus, stirpem fratris virilem interimit, fratris filiae Rheae Sylviae (quam et Iliam nominant scriptores) per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit. Sed vi compressa Vestalis, cum e Martis luco aquam puram peteret, geminum fetum edidit, cuius patrem quod is, facinus patraturus, armis ad terrorem se sepserat, ut Deus auctor esset culpae honestior, Martem illa, ut incertae prolis auctorem nuncupavit. Hinc suspicionis metusque maior Amulius Sacerdotem vinctam in custodiam dat, puerosque in profluentem aquam mitti iubet. Ibi sorte quadam restagnans Tiberis, ad iusti cursum amnis adiri non poterat, adeoque in proxima alluvie exponuntur pueri, mox defluente aqua, in sicco destituti. Eos seu a fera, seu muliere lupa (utrumque enim traditur) praebitis mammis alitos, et a Faustulo pastore educatos constat, Deo maximum mundi imperium e tenuissimis principiis auspicante. Dum vero illi nequaquam ad pecora segnes, venando saltus peragrare occipiunt Latii, apud Graecos clarissimum omnium ludicrum certamen, et ad exercitandam corporis virtutem efficacissimum, Olympiorum, novum initium habuit, auctore Iphito Elio, qui eos Ludos mercatumque diu intermissa instauravit. Olympia enim primum ab Hercule Ideo eiusque fratribus instituta, et quod quinque fratres essent, Curetes appellati, quinto quoque anno, seu quaternis expletis, celebrata memorant. Alii eorum originem ad Saturnum ac Iovem referunt. A Pelope postea, itemque ab Hercule, Amphictionis filio, renovata constat Iphito ea instaurante, prorsus iam veterum ludorum obsoleverat memoria. Primum tunc cursus certamen fuit, in quo vicit Coribus Elaeus.

Restitutio haec ex praecepto fiebat Apollinis Delphici, quasi ludi isti pestilentiae, et intestinis Graecorum bellis remedium essent allaturi. Athletis omnibus et gymnasii magistris sollemne fuit, super exsectis suis testibus, verbis conceptis


page 37, image: s037

iurare, nihil se fraudis facturos, quo minus Olympici ludi rite fiant. Athletae etiam iurabant, se decem perpetuos menses exercitationi certaminis insumpsisse. Hellanodicae insuper, se ob rem iudicandam munera non accepturos, neque causam, ex qua probent quemquam vel improbent, in vulgus prolaturos. Ex hoc tempore Graeci annorum supputationes, secundum Olympiadas facere aggressi, historiam rerum apud ipsos gestarum multo certiorem tradunt. Nam ante Olympiadas pleraque aut incerta, aut fabulosa, aut temporum intervallis male distincta reperias. Initium Olympiadum qui curiosius rimantur, in annum Oziae tricesimum quintum incidere deprehendunt. Sic Clemens Alexandrinus, Eusebius Caesariensis, aliique auctores magni, excidium templi in Olympiadis quadragesimae septimae secundum annum coniciunt, hoc est, annum 183, ab Epochae Olympiadicae primordio. Verum illa accuratius disceptare, alterius loci fuerit: Mihi in tam praecipiti festinatione, ni formam propositi velim excedere, pene magis necessaria praetereunda, quam supervacua amplectenda sunt. Ideoque ad historias redeo. Cum enim Ozias vita excederet, Athenis Alcmaeon Archon ultimus fuit eorum, qui magistratum illum per totam vitam gesserunt; coeperuntque in denos annos creari. Quae consuetudo in annos LXX mansit, ac deinde annuis commissa est magistratibus res publica. Ex iis qui denis annis praefuerunt, primus fuit Carops, ultimus Eryx, omnes adhuc Medontidae, Codri filio procreati.

IOTHAMUS.

APud Hebraeos Ozia defuncto, Iothamus, qui pridem leprosi patris partes gesserat, plenam regni administrationem suscepit, paternisque insistens vestigiis, Deum rite veneratus, munitiones urbis regiae et aliarum studiose perfecit. Ammonitis iterum bello domitis gravius iugum imposuit, ut supra centena argenti talenta annua, coros tritici decies mille, tantundemque hordei penderent. Templum Dei editissima porta exornavit. Felicissimus utique, ni acriter offendisset Deum stultitia populi, prae collibus ac lucis templum Dei sanctissimum spernentis, profanaque numina identidem respectantis. Hac enim de causa Iudaicum regnum vicinis regibus, Rezini Syriae et Pecae Samariae, tamquam in praedam cessit, finesque eius late devastati sunt. Similis fere Peloponnesi tum facies fuit. Lacedaemonii enim primum Rege Alcamene, eoque post longissimum imperium defuncto, Theopompo et Polydoro ducibus, cupidine potius imperii, quam iusta causa ducti, bellum intulerunt Messeniis atrox et diuturnum, quod cum magna utriusque civitatis et vicinorum clade 20 annis gestum est. Occasionem malis praebuerant Phiochares Messenius, et Euaephnes Lacedaemonius, quorum hic alterius filium paterna debita exigentem occiderat; ille vindictam caedis a Lacedaemoniis neglectam, privato ausu sumpserat. Dum neutra civitas sontes ad supplicium dedit, singulorum iniuriae in publicas inimicitias vertere. Excisa Amphaea, infestis aciebus concurrerunt, nec finis caedibus fuit, quoad saevitiam nox abrumperet. Lacedaemonii gravissima se exsecratione obstrinxerant, non prius quam Messeniam expugnassent, domum reversuros. Sed cum contra praesumptionem suam, annis decem in obsidione urbis tenerentur, querelis uxorum revocati, iuvenes delectos Spartam misere, ex quibus nati, Partheniae ob notam materni pudoris appellati sunt. Illi adulti, duce Phalantho, ad sedes inquirendas proficiscuntur, occupataque post varios casus in Italia arce Tarentinorum, expugnatis veteribus incolis, ibi constituunt. Inter Spartanos Messeniosque saepius iteratis proeliis, cruentisque sacrificiis certatum, illudente utrisque Apolline, donec pertaesi cladium pacem facerent. Coeptum bellum circa nonam Olympiadem,


page 38, image: s038

tradit Pausanias. At septima ineunte in Latio emersit urbs rerum domina Roma, tenuissimis certe initiis, sed talibus tamen, ut bellatricem, et sanguinis humani prodigam fore iam tum praediceres. Conditores eius Romulus Remusque gemini, dum latronibus praedas eripiunt, ipsi praeda fiunt. Remus pro pastore improbo adductus ad regem Amulium, fratri eius Numitori traditur puniendus. Periculum iuvenis excitavit nutritorem eius Faustulum, ut secretum originis Romulo, ipsique Numitori proderet, ac nepotem esse doceret, qui praedonis instar haberetur. Communicato exinde consilio, vindicandas familiae iniurias statuit Romulus, occupataque a globo iuvenum regia, Amulium obtruncat, regnum Numitori avo ex multitudinis consensu restituit, eiusque fretus opibus, novam urbem molitur iisdem in locis, ubi cum fratre expositus educatusque fuerat. Flagrantem utriusque cupiditatem turbavit avitum malum ambitio: gemini erant, uter auspicaretur et regeret, piacula adhibenda placuit. Remus montem Aventinum, Romulus Palatinum capit. Prior ille sex vultures, hic postea, sed duodecim vidit. Victor augurio Romulus adversante fratris factione, urbem excitat, plenus spei bellatricem fore, quoniam id aves sanguine ac praeda assuetae pollicerentur. Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius cum irridet angustias Remus, idque saltu increpat, occisus est, munitionemque urbis vultureae sanguine suo prima victima dedicavit. Sed Romulus rerum solus potitus, tum cetero habitu se reliquis augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis fecit. Erant in universum ter mille pedites, et pauciores trecentis equites, qui urbi condendae se accinxerant. Quare adiciendae multitudini, rex Asylum inter duos lucos muniit, quo ex finitimis turba omnis rerum novarum avida confugeret. Id primum ad captatam magnitudinem roboris fuerat. Consilium deinde viribus parat, centum creat senatores, qui ab honore officioque Patres, atque eorum progenies Patricii sunt appellati. Illos patronos plebis, plebem Patrum clientes constituit, egregieque communicatis inter se officiis utrosque devincit. Prima novae civitati difficultas rei uxoriae accidit. Nam vicini populi aegerrime ferebant, tantam convenarum in medio molem crescere, ideoque sanguinem et genus cum iis miscere recusabant, repulsaeque adiecta irrisione rogitabant, ecquod feminis quoque asylum aperuissent? Igitur ad vim, astu temperatam, confugiendum duxit Romulus. Simulatis Ludis Consualibus, invitat ad spectacula virgines, spectantes rapi, raptas connubio sociari imperat. Ex ea nuptiarum via bellum exarsit, parentibus raptarum et propinquis iniuriam bello vindicandam decernentibus.

Primi in certamen prosiliere Cenini, impares Romanis viribus. Dux eorum Acron a Romulo obtruncatus, urbs capta, prima spolia opima Iovi Feretrio dicata. Ea origo Capitolini templi fuit. Simile huic proelium cum Antemnatibus factum, fusi fugatique hostes, sed deprecante Hersilia, principe femina, in civitatem accepti. Ita res facili concordia coaluit. Mox Crustumeni etiam minore certamine victi, eadem victoribus humanitate conciliati sunt. Atrocius cum Sabinis pugnatum, qui armis consilium, consilio dolum iunxerant. Tarpeia virgo arcem eis Romanam prodiderat, in pretium rei clypeis obruta, cum armillas aureosque annulos se pactam existimaret. Ad arcem recuperandam subeuntes in adversa Romanos acie sternunt Sabini, et in praecipitem fugam coniciunt. Ei sistendae Romulus Statori Iovi templum vovet, sumptaque audacia resistere suos, et iterare pugnam iubet. Fit proelium acerrimum et haud dubie utrisque exitiale, ni raptae laceris comis passisque manibus saevitiam inhibuissent. Earum interventu placatis generorum socerorumque animis, pax cum Tito


page 39, image: s039

Tatio Rege facta, foedusque percussum. Sabinorum plurimi relictis sedibus in urbem demigrarunt, avitas opes cum generis pro dote sociaturi. Ita geminata urbe, ut aliquid Sabinis daretur, Romani Quirites a Curibus, Sabinorum urbe, appellati, senatus e Sabinis auctus, triginta curiis, in quas populus erat divisus, nomina a raptis primariis imposita. Equitum centuriae tres conscriptae, Ramnenses, Titienses, Luteres. Matronis communio bonorum omnium cum viris sancita: viris ut una contenti uxore viverent; stupri et temulentiae uxorum vindictam ipsi, adhibitis earum cognatis, exercerent. Parentibus perpetua in filios, maximaque potestas tributa. Praecipuae ac prope solae Romanorum artes militare, agrumque colere, reliquae extraneorum fuere. Nonus quisque dies nundinis datus. His ita constitutis, Tatioque a Laviniensibus interfecto, postrema Romulo bella cum Fidenatibus Veientibusque gesta sunt. Illorum urbs rapta, hi agrorum parte multati, centum annorum indutias impetrarunt. Tantis rebus gestis, anno regni tricesimo octavo, cum recenseret ante urbem milites, deficiente sole, repente e conspectu Romulus ablatus est. Discerptum a senatu tradunt, ob asperius sibi ingenium, carissimum contra multitudini, ob popularis aurae affectationem. Orta inde seditione suppositus testis, sed unus, Iulius Proculus nomine, qui fidem fecit, ad superos transiisse Romulum, sibique visum, et Quirinum appellari in caelo. Peditum reliquit Romulus sex et quadraginta milia, et mille ferme equites: Tantum civitatis novae mansuetudo in exules et peregrinos profuit, ut subitis atque invidendis adeo incrementis invalesceret. Sub haec Romae tempora Syracusae etiam et Catina Siciliae oppida initium habuere. Eodem tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam vaticinatam ferunt, quam secutae aliae de regno Dei in mediis tenebris lumina circumferentes. Lactantius et hanc Sibyllam, et alias ex M. Varrone multo antiquiores facit.

ACHAS.

CRescente Roma pene pessum ivit sancta Israelis progenies. Achas decimus quartus a Saulo Rex, impius in Deum patrium, hypocrita, filiorum parricida, Iothamo patri successerat dissimilis et degener filius. Filios dum lustrare igni cupit, partim idolo cremavit, partim nefandis piaculis polluit, atque extraneae impietatis totum regnum implevit. Ergo Rezin Syrus ingentem Iudaeorum multitudinem in servitium abduxit. Pecas Samariae Rex CXX milia uno die occidit. Inhiabant ambo reges Hierosolymae, cepissentque, nisi Esaias Vates precibus, monitisque divinis civitatem protexisset. Ducenta mulierum milia eodem tempore Obedus Propheta e Samaritanorum servitute retraxit, cum generosa audacia minas eis caelestes ob oculos poneret. Interim Achas se ipso deterior in dies, Prophetarum medicinam aspernabatur. Ab Idumaeis et Philistinis, viris oppidisque non paucis spoliatus, cum Syriae, Samariaeque Reges timeret, ad peregrina auxilia animum convertit. Erant ea tempestate Assyriorum maximae in superiori Asia vires; Phulbeloch successerat Tiglatphulassar, e domitis gentibus altos spiritus gerens. Hinc muneribus sibi conciliat Achas, attractumque in Syriam ad bellum Rezini inferendum, parum abfuit, quin pro amico hostem experiretur, Rezin tamen regno vitaque spoliatus ab Assyrio. Syri Damasceni Cyrenem translati sunt. Similiter Pecas Samariae Rex tota Galilaea et Galaaditide exutus, Israelitae illarum regionum in tristem servitutem abrepti, cladibus suis comprobarunt, quam veri Vates essent Esaias, Ioel, Amos, Michas, aliique, ad solidam eos pietatem frustra invitantes. HInc Hierosolymitanum regnum adortus Phulassar, vix plurimo auro emollitus est, ne clientis sui regnum exscinderet.


page 40, image: s040

Tantum malorum Achas sibi populoque conciverat, addito ad priorem profanitatem Damascenorum Deorum cultu, ut per futiles Deos eriperetur angustiis, quas veri Dei offensa sibimet stultus circumdederat; Sic finivit regnum anno decimo sexto, indignus iudicatus, qui regum sepulcro inferretur.

Assyrio Tiglatphulassari aequalis fuit Babyloniorum Nabonassar, cuius creberrima apud Ptolomaeum Alexandrinum mentio est. Is regnavit Babylone annis XIV, aditumque struxit ad potentiam successoribus. Viginti sex annis post eum Mardocempades adeptus est regnum Babylonicum, quem Merodachum divina monumenta nominant. Apparet tamen, quod interim Assyriorum Reges defuncto Nabonassaro, tributarios habuerint Babylonios, quandoquidem Salmanassarus e Babylonia quoque traduxit in Samariam colonos, haudquaquam id facturus, nisi imperium ei in Babylonios, ac potestas, fuisset.

EZECHIAS.

AChas dissimilem ingenii sui reliquit filium Ezechiam, regem Hebraeorum decimum quintum, omnis pietatis virtutumque exemplo praelucentem subditis. Is ante omnia patris sui sacrilega instituta abrogavit, expiatoque Dei templo, sacra illi legitima, prout divinis legibus praescriptum erat, fecit. Ita conversis ad religionem Iudaeorum animis, e Samariae regno per litteras accivit incolas, ut Paschales, pridem intermissas ferias, Hierosolymae secum recolerent. Plerisque irridentibus nuntios, frequentissimo tamen conventu dies sacri publicaque laetitia exacti, cum, post Salomonis decessum, abalienatae tribus ius fasque avitum despectui habuissent, ad ducentos nonaginta annos. Praeerat tum Samariae Hoseas Elae filius, regnumque Domini sui caede quaesitum, eodem modo administrabat, quo paraverat. Populi nec plagis nec minis mutabantur, ut a legum contemptu ad pietatem, a sceleribus flagitiisque ad virtutem revocarent animos. Quare Deus tot annorum patientia in furorem tandem versa, Salmanassarum, qui Tiglathphulassaro in Assyriorum principatu successerat, in eos induxit, a quo primum bello subacti tributa pependere, quemadmodum etiam Syri et Phoenices, quibus tunc Elulaeus Tyriorum Rex praeerat. At mox defectionis ansam nactus Hoseas, fidem fregit Assyrio. Considerata enim Aegyptiorum regis potentia, quem prophetica scriptura Soum, Herodotus Sabacon nominant, totamque Aegyptum (cum Aethiops esset) subiugasse, et L annis tenuisse memorant; ad eum clam legatos misit et munera, societatemque et foedus adversus Salmanassarum iniit. Quo ille comperto, reversus cum exercitu in Syriam, primo impetu quicquid erat terrarum extra Samariam, occupavit armis, habitatores in Persiam Mediamque relegavit, et urbem regiam artissima obsidione circumdedit. Quae cum tertio demum anno fame expugnata, victas manus dedisset, solo aequata ipsa, regnumque Samariae miserabiliter destructum est; Rex in captivitatem abiit, cum regnatum esset sichemi prius, et Thirzae, postmodum Samariae, a regibus in universum XX, per annos CCLVIII. Inter illos decem cruenta occubuerunt morte; reliqui item omnes impii tristem a Deo sententiam, antequam occumberent, acceperunt. Tam illis difficile fuit regnare simul, et rite Deum colere.

Tyriorum quoque regnum pervetustum, Cypri tunc, Sidonis et Palaetyri defectione labefactatum, pene in Salmanassari potestatem venit. Sed Elulaeus recuperata Cypro, Tyrum, licet quinquennii obsidione fatigatam mascule adversus Assyrios tutatus est. At Israelitis in exilium eiectis, aliae gentes e superioris Asiae provinciis evocatae successerunt, quas antea Assyrii imperii sui fecerant. Illae, cum suos Deos ritusque inferrent in terram Hebraeorum, immissis a Deo leonibus confertim laniatae sunt. Nec


page 41, image: s041

finis malo fuit, donec a sacerdote quodam Hebraeorum edocti sacra gentilia populi, propitiare sibi Numen Israelitico more instituerent. Populi hi Samaritanorum sibi nomen indidere, religionem ex utilitate metiri assueti. Florentibus enim Iudaeorum rebus, illorum se sanguinis et legum finxere; artis alienam originem, qua erant, atque instituta extranea professi, reliquis se gentium aggregabant. Sic amotis e Palaestina decem Israelitarum tribubus, Ezechias Iudaeos exulumque reliquias ad sanctum Dei cultum reducere studuit, pari industria rem divinam bellicamque procurans, Philistaeos rerum tum potientes, frequentibus proeliis contudit, prosperrimoque usus regno est, donec ei Sannacharibus, Salmanassaro genitus, bellum totis viribus intulit, lateque vastatis agris munitiores urbes plerasque expugnavit. Ezechias multitudine inferior, non ausus manum conserere cum Assyrio, tot terrarum Domino, stipendiarium se ei obtulit, pacemque, ingenti auro redemptam, pauxillo tempore obtinuit. Nam Sannacharibus robore fretus militum, cum in Arabia, et alibi prospere ei universa cederent, promptam sibi de infirmo, pecuniisque emuncto rege victoriam pollicebatur. Itaque portis Ierosolymae insultans, minitari excidium, deditionem imperare, Ezechiam frustra Deo fidere, se Dei nutu arma sumpsisse, victorem omnium gentium, eversorem regnorum effugi non posse, ni matura sibi deditione Ierosolymitae consulerent. Talia iactante illo, Ezechias ad Deum conversus Esaiae Prophetae responso edocetur, nihil ex hoste periculi esse, Deum cultori suo haudquaquam defuturum. Nec multo post Thirhacas Aethiops, (Megastheni apud Strabonem Tearcos est, et in Europam usque ad columnas Herculeas bello penetrasse scribitur) non ferens Assyriorum insolentiam, qui Aegyptum, Aethiopiamque foedissime devastarant, regnum eorum invadit. Iosephus auctor est Tearcon in auxilium vocatum ab Aegyptio, cui Herodotus Sethonis nomen tribuit. Eum minaciter contemnebat Sannacharibus, cum per legatum Rabsacen Iudaeis deditionem imperaret. Sed potentissimi Aethiopis expeditione territus, ad exercitum in Iudaea, sub Rabsacis imperio relictum, festinavit. Ad Pelusium interim exorta agrestium multitudo murium lora arcuum scutorumque corrosit Assyriis, exarmatumque tyrannum, retro ferre pedem compulit. Ibi fremens et clamitans victori sibi victoriam eripi, missis ad Ezechiam litteris, cum gravibus in Deum contumeliis, Ierosolymae exitium denuntiat. Sed iis nihil fractior Ezechias exoravit Deum, ne hanc tantam hominis blasphemiam inultam sineret. Annuit aeternum Numen iustis precibus, missoque eadem nocte Angelo, plerosque omnes Assyriorum principes, et militum ad 185000. leto dedit. Tanta tamque improvisa clade consternatus Sannacharibus Ninon properanter refugit, ibique a filiis trucidatus dignum blasphemo tulit exitium. Ea victorum Asiae pernicies longe lateque percrebuit, et multae gentium fama commotae, Deo Israelis vota sacrificiaque exsolvere. Sethon Aegyptius statuam sibi poni curavit, inscripto emblemate; In me quis intuens pius esto. Ezechiam mox maius, praeter illud, quod dictum, miraculum illustravit. Nam per idem tempus, quo Sannacharibus dira minabatur Ierosolymae, ipse aeger corpore, morbo infestabatur letali, intellectoque vitae fine flens precabatur Deum, ne se orbum e vita tolleret, regnique herede spoliret, qui superiores vitae annos sancte pieque exegisset. Exaudito XV vitae anni ad priores additi, promissioque divina retrocessione solis stabilita. Id portentum tanti fuit apud exteros, ut Baladan Merodachus, quem Ptolomaeus Mardocempadem appellat, e Babylonia legatos Ierosolymam mitteret, qui de rei veritate accuratius inquirerent, atque Ezechiae societatem adversus Assyrios


page 42, image: s042

peterent. Illis magnificentius suas opes ostentando, offendit Deum Ezechias, et iam tum audire coactus est, Babyloniis praedae fore gazam, quibus tantum tunc ipse tribueret.

Ceterum apud Assyrios successit Sannacharibo Assaradinus filius, eiusque maiores natu fratres, quod patrem in Idolio interfecissent, in Armeniam profugere. Apud Romanos post annuum interregnum, et deliberationes plurimas, regno potitus est Numa Pompilius, evocatus Curibus Sabinorum metropoli, religionum imprimis scientia nobilis. Ille urbem Martiam sacris, caeremoniisque adstrinxit. Ille Pontifices, Augures, Salios, ceteraque sacerdotia, annum quoque in duodecim menses, fastos dies nefastosque descripsit. Ille Ancilia et Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis et belli, imprimis focum Vestae aeternum virginibus colendum dedit, ut ad similitudinem siderum custos imperii flamma vigilaret. Haec omnia quasi monitu Deae Aegeriae, quo magis Barbari acciperent. Nullum bellum gessit, Remp. XLIII annis in alta pace tenuit. Eius libros multis post annis e terra erutos, quia ad solvendam religionem pertinere existimabantur, Praetor Urbanus in conspectu populi cremavit.

Numae haud absimilis fuit eodem tempore Gyges, homo itidem praestigiator et Magus, qui annuli cuiusdam pala ad se conversa inconspicuum se fecisse legitur. Hic summa Candaulis Myrsili, Lydorum regis, gratia florens, ut reginam stulta heri ostentatione nudam contemplatus est, odium ei apud coniugem, et interitum, sibi vero regnum ac regias nuptias peperit. Sic Lydorum regnum ab Heraclidis in Mermnades (haec Gygis familia erat) transiit, qui id annis 170 tenuere. Gyges 38, Ardys 49, Sadyattes 12, Halyattes 57, Croesus 14 annis dominatus est. Meliori via Deioces Medus, debilitato iam Assyriorum robore, iustitiae ac prudentiae fama, apud liberam Medorum gentem principatum initio, tandem etiam regnum sibi comparavit, et Ecbatanis, clarissima in Medis urbe condita, novi imperii auctor LIII annos viguit. Tunc, praeter Esaiam, regio genere Vatem, Micheas Nahumus, aliique in Iudaea Prophetae; apud Graecos Neoptolemus Parianus, Archilochus Parius, aliique nonnulli doctrinae laude floruerunt.

MANASSES.

INterim Ezechiae post annum regni vicesimum nonum mortuo, successit Manasses filius, Rex Hebraeorum XVI, impiorum crudelissimus, Prophetarum parricida, augurum, praestigiatorum et incantatorum cultor et assecla, qui tam foedis institutis vixit, ut impietate velut certare cum paterna religione videretur. Magistros quidem sacrorum meliora monentes, et regi, populoque, ni resipiscerent, exitium comminantes, sprevit; Esaiam vero eorum praecipuum, iam ultra LXX annos divinis oraculis conspicuum, serra dissecuit. Hierosolymam innoxii sanguinis piaculis adeo incestavit, ut nullis ea lustrationibus cederent. Populum Hebraeum profanissimis gentibus, quas Deus de terra illa deleverat, dissolutiorem reddidit. His morum viis captivitatem, et cladem, quam pius Pater averterat, capiti suo facile acceleravit. Assyriacum tunc imperium cum Babylonico (cui per octo annos rex defuerat) tenebat Assaradinus, quemadmodum e Ptolomaei canone intelligitur. Is plurimos in Samariam colonos deduxit, duce Osnapharo, quem alias in Scriptura Olofernem vocari credimus. Idemque missis in Iudaeam copiis, Manassi victo catenas iniecit, captivumque Babylonem traxit. Hinc, ut apparet e Iudithae libro, postquam Medos acie superasset, universam Asiam duce Oloferne sub iugum mittere destinavit. Syriam sane, Ciliciam, Mesopotamiam, Arabiamque subegit, atque universae Iudaeae dirissima quaeque minatus est. Sed


page 43, image: s043

quae divina manus fuit, Olofernes ducum maximus, Iudithae cuiusdam, lectissimae viduae, quam deperibat, insidiis trucidatus, in ipso thalamo interiit, libidinisque iuxta et tyrannidis promeritas poenas luit. Ioachas tunc Pontifex et seniores Iudaeam regebant, Manasse captivo apud Babylonios, qui tandem confusus animi, quod carceres et vincula suapte sibi profanitate, et in Deum patrium contumacia accersivisset, cum lacrimis ac suspiriis veniam petiit sceleribus suis, et, quae est Numinis clementia in paenitentes, impetravit. Nam Assaradino, post tredecimum Babylonici imperii annum, vita functo, successit Saosduches, a quo Manasses in regnum remissus est. Forte ad liberationem eius multum momenti attulit Phraortis, Medorum regis, in Persas expeditio, qui devictis illis Asiae agitabat imperium, Assyriisque ipsis, Ninon tenentibus, bellum atrox inferebat. Sed hoc ut pro explorato non confirmaverim. Ita illud scriptum reliquit Herodotus, Assyrios tunc a sociis fuisse desertos, et Aegyptum quoque eadem tempestate maximam subiisse mutationem. Etenim Sethone defuncto, cui cum Sannacharibo bellum fuerat, libertatem adeptos Aegyptios, ait, duodecim sibi reges pari potestate praefecisse, quorum opus Labyrinthus ille fuerit apud Maerin, stagnum manu factum, situs, qui inter septem mundi miracula connumeratus est. Hi Reges oraculi cuiusdam monitu, suspicione onerarunt Psammetichum, unum e collegio suo, tamquam tyrannidem affectaret, eumque ne res novare posset, in palustria loca expulerunt; Psammetichus contra iniuriae intolerans, cum Iones Caresque ex Asia pulsi in Aegyptum transfugissent, eorum sibi conciliavit auxilia, et collegas undecim armis aggressus subegit, totiusque Aegypti potitus est annos LIV. Ex quo tempore exploratior Graecis Aegypti historia fuit, ipsis Graecis in ea colonis res gestas accuratius annotantibus, quibus circa Bubastum urbem ad Pelusiacum ostium sedes sunt attributae. Psammeticho Necos filius successit, qui Iosiam regem proelio interemit, ut suo loco monebitur.

Iis vero temporibus Peloponnesus quoque novis bellis exarsit. Unde quadraginta anni effluxerant, ex quo Ithome eversa Messenii Lacedaemoniis bello succubuerant. Victi igitur palabundique per civitates Graeciae, dum mortem praeoptant servitio, denuo arma induunt Olympiade vicesima quarta exeunte, Anaxandro Eurycratis, et Anaxidamo Zeuxidami Spartae regnantibus, Aristomene Messeniis praesidente. Athenis iam annui magistratus erant, civitate pertaesa rectorum decennalium, atque tunc Tlesias praetura fungebatur. Tunc bellum Messenium secundum sumptum. Argivi, Arcades, Elei et Sicyonii Messeniis, Corinthii Laconibus se iunxerant, Athenienses ex oraculo Tyrtaeum Poetam, ne Spartanis ex Attica dux deesset, miserant. Congressis inter se populis, Messeniis pro libertate, pro imperio Lacedaemoniis, initia belli his admodum tristia, illis laeta fuere, infaustisque proeliis Laconum res valde attritae sunt. Qui tum primum a virtute in fraudem versi, Aristocratemque Arcadum ducem pecunia aggressi, perpulerunt eum, Messenios in ipsa acie perfidiose derelinquere. Quo pacto pene ad internecionem caesis Messeniis, Aristomenes assumptis proelii reliquiis Iram montem, adversus obsidentes Spartanos, totos undecim annos tutatus est, cum oram ei maritimam Pylii, Methonaeique praestarent incolumem. Excursionibus interim in hostilem agrum crebris se suosque aluit, captusque e proelio fere exanimis, et in foveam proiectus, ut fame interiret, crudeles hostium manus miro stratagemate evasit. Vulpeculam enim cuniculo ingressam conspicatus, ut cadaveribus se pasceret, iniecto ei pallio ad cavernam se trahi fecit, qua ipsa irrepserat. Ea deinde manibus aperta, viam reperit, qua clam


page 44, image: s044

erepens ad suos in Irae munitiones refugit. Tandem proditione cuiusdam adulteri, qui cubili occultatus, sermones secretos mariti cum uxore de omissis excubiis exceperat, exceptosque hostibus Spartanis vulgaverat, capti Messenii, et confertim caesi sunt. Aristomenes cum fortissima manu erupit, per mediam Laconum aciem, susceptusque ab Arcadibus, cum lapidatum vidisset proditorem Aristocratem, cives suos in Siciliam dimisit, qui occupata ibidem Zancla urbe, Messanae ei nomen a patria imposuere. Ita finitum bellum anno primo Olympiadis XXVIII, Zanclaei subacti sunt undetricesima. Aristomenes honestissime elocatis filiabus, dum Sardeis ad Ardyn Lydorum regem, Gygae filium, indeque Ecbatana in Medos ad Phraortem regem transmittere cogitat, morbo praevenitur, deceditque Rhodi, vir Graecorum suae aetatis fortissimus. Messenii in Hilotarum (publici hi Lacedaemonii servi sunt) censum redacti eodem fere tempore, quo Cypselus Eetione genitus, qui olim infantulus, Telestis Bacchiadae insidias, arcae inclusus a matre, effugerat, pulsis Bacchiadis (qui annuo imperio Corinthum ad quinque aetates rexerant) tyrannidem invasit apud Corinthios. Inter expulsos annotatur et Demaratus, cuius filius Lucumo Tarquinius Romanum postea regnum obtinuit.

Dum illa geruntur Corinthi, anno altero Olympiadis vicesimae septimae, apud Romanos regnum consequitur Tullus Hostilius, e Medullia Romanorum colonia, ob virtutis opinionem, evocatus. Hic exercita ad bellum iuventute militarem disciplinam condidit, agrum regium pauperibus distribuit, professus, patrimonium sibi suum in sumptus domesticos sufficere. Caelium montem urbi adiunxit. Militari viro bella non defuere. Albanos, gravem et diu principem populum, quod praedones ad supplicium dedere recusassent, adortus, cum frequentibus proeliis, pari robore, utrumque populum comminui animadverteret, persuasus a Metio Suffetio, Albanorum duce est, ut Horatiis Curiatiisque, tergeminis hinc atque inde fratribus, Romae Albaeque fata committerentur. Anceps et dira contentio, quod inter consobrinos, exituque ipso horribilis. Tribus quippe illinc vulneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius, addito ad virtutem dolo ut distraheret hostem, simulat fugam, singulosque prout sequi poterant, aggressus exsuperat. Sic, rarum, unius manu parta victoria, mox parricidio foedata. Soror eius virgo, desponsa uni ex Curiatiis fuerat. Ea victori fratri obvia, cognito super humeros eius paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Hanc ille importunam complorationem ratus, ferro punit, transfixaque puella, Abi, inquit, cum immaturo amore ad sponsum, oblita fratrum mortuorum, vivique, oblita patriae. Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidam, et facinus intra gloriam fuit. Nec diu in fide Albanus. Nam Fidenates bello missi in auxilium ex foedere, medii inter duos exspectavere fortunam. Sed rex callidus, ubi inclinare socios ad hostem videt, tollit animos, quasi ipse mandasset. Spes inde Romanis, metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit. Itaque victis Fidenatibus Veientibusque, ruptorem foederis Metium Suffetium religatum inter duos currus, pernicibus equis distraxit; Albamque ipsam quamvis Romae parentem, aemulam tamen, diruit, cum prius omnes opes urbis, ipsumque populum Romam transtulisset. Principes Albanorum Tullios, Servilios, Quintios, Geganios, Curiatios, Cloelios in patres legit, templumque ordini abs se aucto curiam fecit, quae Hostilia appellata est. Hac fiducia virium, Sabinis etiam bellum indicit, vincitque. Redux cum exercitu, morboque implicitus, dum Numam Pompilium occultis sacrificiis imitatur, a Iove Elicio ignem infaustum elicuit, quo ictus ipse cum regia


page 45, image: s045

conflagravit, anno regni XXXII.

Dum ita crescit res Romana, Manasses Iudaeae sibique redditus, patrium cultum, antea nefarie violatum, quantum in se est, restituit. Abolere enim semel introductas superstitiones, et consuetudine roboratas, etiam sapientibus arduum. Itaque defunctus rex anno gubernationis LV.

Amonem filium ut regni, sic impietatis, non vero paenitentiae successorem habuit. Is domini negligens, vicissimque ab ipso neglectus, suorum insidiis periit, ad Ionam filium imperium devolutum.

Manasse regnante celebres passim urbes conditae memorantur, inter quas in Propontide Cyzicus; in Bithynia Nicomedia; in Pamphylia Phaselis; in Italia Croton, Locri, Sybaris; in Graecia Corcyra; in Thracia Byzantium; in Sicilia Selinus, et Gela; Lampsacus, Chalcedon et Abdera in Asia. Sapientiae laude floruerunt apud Hebraeos Esaias, Nachumus, Holda: apud Graecos Sibylla Samia, quam Herophilen appellarunt, Hipponax Ephesius Iambographus, Alcman Spartanus, Archilochus et Simonides Poetae: Aristoxenus et Terpander Musici.

IOSIAS.

DEcimus octavus Hebraeorum rex fuit Iosias, improbi patris filius optimus et religiosissimus, qui, pupillari aetate regnum consecutus, tanta pietatis incrementa hausit, ut nulli Hebraeorum regum secundus exstiterit. Helcia sacerdote bene usus, anno regni octavo coepit accuratius in religionis leges inquirere, et mox duodecimo, cum viginti annorum vir esset, reformare Iudaeam et Ierosolymam. Altaria, vasaque omnia, anteriorum regum superstitionibus consecrata, combussit. Illi enim lucos collesque partim Diis gentium variis, partim ipsi Deo Israelis, praeter legem eius sacraverant, atque eo deflexerant profanitatis, ut Soli ac Lunae divinos honores darent, iisdemque e metallis statuas erigerent. Quibus Iosias in pulverem redactis, sacerdotes profanarum aedicularum occidit, inque aris idololatricis eruta e sepulcris ossa cremavit, quod ab ipso faciendum Propheta ante 360 annos praedixerat. Sequenti anno Deus sacerdotem quendam, nomine Ieremiam allocutus est, iussitque principibus et populo denuntiare, ut desisterent a profanorum cultu numinum, et, quibus insueverant, sceleribus remitterent nuntium, ni graviora vellent supplicia pendere, quam populares eorum, iam pridem in Media, Assyria, Persia, et Colchide exulantes. Cum parum proficeretur apud pertinaces animos, accidit ut decimo octavo Iosiae anno, dum summus sacerdos thesauros reparando templo eruit, inveniret Autographum Mosis, quo divina ille oracula conscripserat. Ex eo Rex didicit, Hebraeam gentem, ob crebras impietates et sacrilegia, eiciendam e Palaestina, eamque cladem supplicationibus et lacrimis avertere studuit. Responsum est per Holdam Prophetissam, regi quidem pio parcere aeternum Numen, sed nequaquam perduellibus eius subditis. Itaque Iosias universam regionem Hebraeorum perambulavit, regnique olim Samariae incolas, qui captivitatem Assyriorum evitaverant, aggressus persuasit, ut omissis religionibus externis, Deum maximum patrio ritu colerent. Lustrata terra Hierosolymam omnes convocavit ad sollemnes azymorum ferias, quas in liberationis Aegyptiacae monumentum Deus ipse iusserat, ingratique mortales multis retro saeculis intermiserant. Rex pietati munificentiam addidit, populis epulum dedit XXX agnorum milia, tria boum. Principes regem imitati, ingentique gaudio priscae caeremoniae reductae. Tum quicquid reges Samariae et Ierosolymae, vel e suo cerebro excogitaverant, vel a vicinis gentibus acceptum, temerandis Dei summi sacris adiecerant, id omne ardenti huius regis zelo antiquatum


page 46, image: s046

est, populusque iuramento obstrictus, ut ne a divinis legibus ad daemoniorum fraudes deviaret. Huc accedebant Vatum monita, imprimis Ieremiae, qui e XIII Iosiae anno, usque ad ipsum gentis suae exitium, non destitit, magnis parvisque Dei et regis huius instituta inculcare, quantumvis ob haec atrocissimas perferret iniurias. Incredibile enim dictu, quam flagranti impietate deceptus a fanaticis populus, propheticis regiisque iussibus obnixus sit.

Iosia regnante, Medorum rex Cyaxares, ulturus patris sui Phraortis cladem, quem Assyrii in obsidione Nini cum exercitu deleverant, collectis ex omni Asia copiis, urbem illam maximam ad Tigrim flumen, XV milliarium Germanicorum ambitu expansam, exscindere statuit, cuius eversionem Prophetae Hebraeorum, Nahumus, Habacuc, et Sophonias diserte praedicebant, ut ipsis quoque gentibus iram a Deo Opt. Max. imminentem ob oculos statuerent. Et sane iam vicerat acie Assyrios, et Ninon circumsedebat Cyaxares, cum victoriam intervertit Madyas Scitharum imperator innumeram hominum multitudinem in Medorum terra rapiens. Erant hi Scythae Nomades, et Cimmerios ex Europa in Asiam eiecerant, a quibus vicissim in fugam acti, tunc temporis Mediam pervagabantur. Quamobrem relicta Nino, ad sua defendenda versus Cyaxares, vincitur a Scythis, qui crudeliter usi victoria, XXVIII annis infestam habuere Asiam. In Aegyptum tendentes, donis delinivit rex Psammetichus, pervicitque ut in Palaestinam retrocederent. Tandem vino ebrios aggressi Medi plerosque trucidant, Asiamque denuo sui imperii faciunt. Hinc statim converso in Assyrios impetu, adscitis in societatem Babyloniis, Ninon capiunt et exscindunt, ac dominatui Assyriaco, quem Oriens ad mille quadringentos annos vario marte, casibus ambiguis sustinuerat, finem imponunt. Babyloniis tunc rex erat Nabolassar, in quem duxit Necos Aegypti Rex, Psammeticho genitus, indignatus auctam eius potentiam, eversis Assyriorum opibus. Pater Neco Psammetichus Azotum Palaestinae urbem, XXIX annis obsessam, obstinatione tandem ceperat. Eius par animis Necos, omissa, quam a Nilo in mare rubrum perducere constituerat, fossa, classem e mari rubro emisit: quae trienni navigatione Africam circumlegens, et septentrionalem oceanum lustrans, in Aegyptum rediit. Inde ad Cercusium, (alii Carcamesam vocant) circumfluum Euphrate et Habora fluviis oppidum, egit copias. In itinere coactus est acie confligere cum Iosia Rege, transitum ei per suos fines pertinacius intercludente. Id proelium temere susceptum a rege, cetera laudatissimo, ipsius quidem morte haud ingloria, at populi et filiorum eius sceleratorum ingenti malo finitum est. Etenim Iosia ex vulnere mortuo, victor Necos, feliciter expeditione Euphratea defunctus, Ioachazum, degenerem Iosiae filium, et successorem, regno exuit, captivumque in Aegyptum misit, Regnum Iudaicum auro et argento plurimo multatum, in alterum Iosiae filium, nihilo meliorem fratre, transtulit. Ei Iachimi nomen dedit, antea Eliacimus fuerat. Haec prima libertatis Iudaeorum labes, qui Deo suo infideles, daemonum servitio semet addixerant, servis daemonum servire coacti postmodum.

Eodem tempore Cimmerii in Asiam attracti a Scythis, Lydiam incursabant, Sardesque ipsas excepta arce, occupaverant. Interim Sadyattes, Lydorum rex e Mileto quotannis praedas egit: Filius tamen eius Halyattes Cimmerios tandem eiecit, et cum Milesiis undecenni bello exhaustis, fecit pacem, deceptus astu Thrasybuli ducis eorum, qui in summa inopia epulari populum et deliciari, praesente Lydorum legato, iusserat, et re arcta fecerat opinionem opulentiae. Milesii pervagantes maria Sinopen Ponti urbem occuparunt, et in Aegypto Naucratem condiderunt.


page 47, image: s047

Dictis regibus suppar aetate fuit Ancus Martius, Pompilii ex filia nepos, aequitate et religione avo similis, Tullo fortitudine. Inauguratus Romanorum regno, anno secundo Olympiadis XXXV, Latinos diuturno bello domuit, mox etiam Fidenates, Veientes, et Sabinos. Aventinum collem muro et fossa cinxit, traductosque e subactis oppidis inquilinos, ibi collocavit. Ianiculum quoque transtiberinum montem, praesidio munitum, ponte sublicio, veteri urbi coniunxit. Aiunt, et silvas eum publicasse ad usum navium; salinarum vectigal instituisse; carcerem primum aedificasse. Ad ostium Tiberis coloniam maritimis commeatibus opportunam posuit. Ius feciale, quo legati ad res repetundas uterentur, ab Aequicolis Romam transtulit. His rebus confectis decessit, anno regni XXIV, cum Draco Atheniensibus leges conderet, quas Demades postea sanguine scriptas, Canon Draconis non hominis esse dicebat. Peccatis enim minimis, ut pomorum olerumque furtis, capitis poenam sanxerat, maiorem sanciturus magnis sceleribus, ut ipse aiebat, si quid morte atrocius scivisset. Suidas narrat, ab Aeginensibus Draconem in theatro petasorum coniectibus oppressum. Crudeli gratulatione crudelis legislator periit.

Eo tempore Liparam, Aeolidum insularum urbem maximam, Prusiam in Bithynia et Epidamnum, post Dyrrhachium dictam in Calabria conditas ferunt.

IOACHIMUS.

VIcesimus Hebraeorum rex Ioachimus, moribus fratri Ioachae quam patri Iosiae propior, sacrilegio invisus Deo fuit. Obiurgatus a Prophetis Uria et Ieremia, eversionem Iudae, ni resipisceret, obnuntiantibus, illum ex Aegypto retractum decollari iussit, hunc aegre principum aliquot, meliora sapientium, precibus donavit. Librum Ieremiae praelectum publice Iudis scriba conscidit coram rege, et in ignem proiecit. Sed contumaci tyranno haud lentior ob id poena venit. Cum enim tributum penderet annuum Neco Aegyptiorum regi, omnis tunc Syriae domino, accidit ut Nabuchodonosor, filius Nabolassaris, bello vinceret Necon, ad Carcamesam; omnique cum Syria et quicquid inter Euphratem et Nilum terrarum interiacet, exueret. Eadem igitur tempestate perculsa Ierosolyma, Ioachimus captus, multi stemmatis regii Babylonem abducti sunt, inter quos Daniel, Hananias, Misael, Azarias pueri. Sic tributarius Babylonico factus imperio Ioachimus, de priori impietate nihil immutavit.

Annus erat regni ipsius quartus, cum, Nabolassare post XXIX regni annos mortuo, Nabuchodonosor capessit imperium, rex cunctis maioribus suis maior, et quo vix quisquam potentior ullo exstitisse saeculo creditur. Primo anno dubiis valde rebus eius, praedixit Ieremias Vates, non tantum superandum ab eo Necon, sed universum insuper Orientem et Occidentem cum Insulis Oceani imperio eius accessurum. Prophetiam Vates ipse publicavit, et ad omnes postmodum reges ac dynastas circummisit per legatos gentium, Hierosolymae Zedeciam in foedera sollicitantes, praecipiens Dei nomine, ut iugum Babylonicum susciperent, ni omnes gladio, fame et peste consumi praeoptarent. Sed quamquam veritatis divinae idonea documenta daret, pseudoprophetarum etiam aliquibus subito ad ipsius praedictionem exitio exstinctis; tamen paucis persuasit, cum ad Aegyptiacam potentiam magis, quam ad Dei minas respectarent populi. Interim Nabuchodonosor Babylonem triplici muro circumdedit, ex manubiis templum Beli magnificentissime excoluit, in uxoris Medae gratiam hortos pensiles exstruxit. Ei divino in somnio adumbrata est imperii mundani varietas vanitasque. Statuam vidit in somniis ingentem, capite aureo, pectore et brachiis argenteis,


page 48, image: s048

ventre ac lumbis aeneis, pedibus ferreis simul et testaceis, in quos incurrens lapis totam comminuebat, comminutamque in pulverem vento dabat dispergendam. Id somnium cum nemo alius posset, Daniel et in memoriam redegit Monarchae, et interpretatus est. Aureum imperium vocavit Babylonicum, successura deinceps sequiora, quae tandem omnia caeli Rex Christus contereret dissiparetque. Rex obstupefactus iuvenis sapientia, Proregem eum Babyloniae constituit omniumque Chaldaeorum et Magorum Ephorum. Daniel in partem administrationis adscivit populares et sodales suos, Hananiam, Misaelem, et Azariam, ipse in aula consiliariorum praecipuus vixit, fama per universum Orientem maximus.

Dum haec Babylone fiunt. Ioachimus ad Aegyptium deficit, sperans eius se opibus libertatem Iudaeis recuperaturum, consilio stulto iuxta atque impio, quod et fidem Nabuchodonosori iurasset, et imperium terrarum omnibus argumentis ad Babylonios inclinaret. Perfidia regis irritatus Nabuchodonosor, ingentes in eum et e variis populis conflatos exercitus misit, qui catenis chalybeis vinctum, et mox trucidatum abiecerunt, ne sepulcri quidem honore habito ei, qui Deo hominibusque fidem violasset. Eo caeso ultra tria Iudaeorum milia exulatum missi sunt. Suffectus est Ioachimo statim Iechonias filius, iam ante paternae consors tam potestatis, quam malitiae. Quare trimestre tantum imperium habuit; hoc duntaxat patre. melior, quod Ieremiae auctoritatem secutus, ultro se dedidit Babyloniis, ut urbi populoque parceretur. Cum eo praecipuum militiae, ac rei publ. robur abductum, octodecim milibus virorum sedes in Babylonia attributae, ut novae rebellioni ansa praecideretur.

ZEDECIAS.

VIcesimus secundus regum Hebraeorum, idemque ultimus fuit Zedecias, patruus Iechoniae, Babyloniorum beneficio Iudaeae praepositus, cum iam flos populi in Babyloniam demigrasset. Ille praedecessorum malis nihilo correctior, nec Deum pure coluit, nec iuste praefuit subditis, nec fidem Babylonio iuratam servavit. Cum anno regni sui quarto in Babyloniam profectus, fidem regni renovasset, adducto etiam pontifice Sarea, (cui Ieremias vaticinium de excidio Babylonis, ibidem publicandum, commiserat) nihilominus in patriam redux, defecit ad Aegyptios, cumque iis foedus adversum Assyrios iniit. Transversum agebant Pseudoprophetae, et Principes vaniloqui, quorum consiliis homo inconstantissimus plus detulit, quam sanctissimis Ieremiae et Ezechielis vocibus atque litteris. Ezechiel sacerdotum exulum unus, sexto sui exilii, regnique Zedeciae, anno, aperte ei denuntiavit, fore, ut propter periurium Babylonem abduceretur, nec terram tamen adspiceret exilii, orbatus scilicet oculis, quemadmodum ei evenit postea. Sed tunc mentis inops, tyrannus, in perduellione permansit, confisus opibus Apriae regis Aegyptii. Itaque frequens rebellio Iudaeorum movit Nabuchodonosorem, Tyri tunc obsidione implicatum, ut de exscindenda Ierosolyma totoque regno cogitationem susciperet. Quare compulsum intra muros Zedeciam, in tertium usque annum obsidione fatigavit. Interim Ieremias, caelestias irae gnarus, deditionem suadet; ni faciant, captivitatem et miserandam mortem, ait, imminere.

Tum vero in iram excitatus Zedecias, in carcerem trudit Prophetam; mox crudelis facti paenitens, dum absolvere eum cupit, non audet, obsistente manu principum, quibus pridem solens erat, bonos innocentesque premere. Propheta intrepidus pergit vaticinando, additque futurum, quod etiam ante praemonuerat, ut post septuaginta annos redeant exules, Ierosolyma instauretur, Babylon vero corruat turpissime.


page 49, image: s049

Interim Aegyptius, audito, quibus in angustiis essent socii, assumpto valido exercitu, obsidionem solvere conatur. At Babylonius ea aliquantisper intermissa, obviam Apriae profectus, uno proelio victum tota Syria expulit. Hinc instaurata obsidione, eam per XVIII menses continuat. Ieremias vero, absentibus Chaldaeis, solum natale Anathotas visurus, transfugii insimulatur, et de sententia procerum in lacum demittitur coeno ac sordibus foedum, ut ne simplici quidem mortis genere interiret. Mitigatus tamen rex, Aethiopis cuiusdam Ebedmelechi intercessione, extrahi eum lacu et carceris custodiis reddi iubet. Tandem obsessos vis hostium et penuria urget undique, consumptisque omnibus, quae mandi poterant, fatiscunt inedia propugnatores moenium, capitur urbs noctu et incenditur, Rex e fuga retractus, Riblathae sistitur Nabuchodonosori, qui filios principesque eius mortis, ipsum caecitatis damnat, aeternique exilii. Hieremias misericordia hostili carcere exemptus, donatusque liberaliter, habitare in ruinis patriae, quam cum Nabuzaradano duce in Babyloniam migrare maluit. Denique ipsum etiam templum conflagravit, auri argentique multa talenta, vestes, vasa, columnae, aliaque pretiosissima Babylonem translata.

Puberes omnes, qui aliquantivis pretii essent, in exilium abrepti, relictis quorum aetas, aut imbecillitas fastidio victoribus fuit. Ea turba inutilis servitio, colendis agris, ne efferaretur solum, deputata, eique Godolias praepositus est, absque ullo insigni regio, quod praeesse paucis et calamitosis nulla dignitas haberetur. Sed tanta fuit Dei in nefarium genus indignatio, ut paulo post Godolias etiam Ismaelis cuiusdam regii iuvenis fraude perierit et quicquid erat populi reliquum, insano consilio in Aegyptum profugerit, ibidem deinceps Babyloniorum gladiis conficiendum. Deleta Hierosolyma, exustumque templum longe pulcherrimum post annos 427 quam conditum a Salomone fuerat. Summi Sacerdotes in eo ministraverant XVI, hoc ordine: Zadocus, Achimaas, Azarias, Iohannes qui et Ioiadas, Azarias, Amarias, Achitobus, Zadocus, aliter Urias, Nerias, Azarias vel Hodeas, Sallumus, Helzias, Azarias, Sareas, Iozadacus. Tempus ipsum et exitii causam, Ezechiel Propheta ante sexennium praefiguraverat, testificatus Israelitarum iniquitatem 390 annis, Iudaeorum XL portari a Deo, iisque elapsis urbem gentemque exscindendas. Nam a Ieroboamo ad cladem totius populi anni CCCLXXX, a Iosiae reformatione et Ieremiae XL numerantur. Per haec tempora Romanas res administrabat Priscus Tarquinius, Graecus origine, qui Anci Martii liberis datus tutor, fidei praetulerat regnum, acceptumque ita administrabat, quasi iure adeptus fuisset. Sed nobis ut cum templo Dei strui liber coepit, sic cum eius destructione desinet, ut novo Babyloniorum imperio nova oratio impendatur.

LIBER VI. A Templi et politiae Iudaicae destructione, usque ad Plenam utriusque reparationem, tempus annorum CXXXII.

NABUCHODONOSOR.

EVersa Iudaeorum politia, mirum quantae passim rerum publicarum strages, quantae gentium et populorum ruinae vel migrationes exstiterint. E Prophetarum certe monumentis constat, quibus etiam Iosephus Iudaicus


page 50, image: s050

auctor suffragatur, Phoenices, Palaestinos, Ammonitas, Moabitas, Idumaeos, Syros, Assyrios, Medos, Persas, Elymaeos, Aegyptios, Troglodytas, Aethiopes, aliosque eius aetatis celebriores populos, unius Nabuchodonosoris armis succubuisse, partim gladiis militum mactatos, partim dispersos, partim iugo Babylonico illigatos. Item Iosephus ex Megasthene Indicarum rerum scriptore annotat, Nabuchodonosorem praeter universam Asiam, Africae quoque partem maximam et Iberiam subiugasse, maioremque Hercule habitum, ad columnas, ab ipso denominatas, pervenisse. Strabo addit, Nabuchodonosorem ex Iberia in Thraciam, et Pontum ductasse copias. Aegyptum quinto post captam Ierosolymam anno ingressus, totam imperio suo subiecit, fortunatissimumque ante Regum Apryen, opulentissimo exuit regno, atque, ut Iosephus tradit, etiam occidit. Ex Herodoto autem colligitur, Apryen a Cyrenaeis victum, regno excidisse, iubente haud dubie Nebucadnezare, posteaque ab Aegyptiis intersectum, cum iactasset stolidissime, se nec per Deum quidem regno excuti posse. Ita eum fortunae benignitas Dementaverat, dementatumque exposuit ludibrio. Nec melior Tyriorum sors fuit. Eorum enim ditione occupata, Tyrum ipsam urbium potentissimam, tredecenni obsidione exagitatam ingenti labore expugnavit Nabuchodonosor, expugnatamque diruit. Unde iam minus mirabuntur aliqui, cur Daniel Propheta Babylonicum imperium aureum, Persicum argenteum, Graecum aeneum, Romanum autem ferreum appellaverit. Nam ad magnitudinem Babylonici qua nulli secundum exstitit, accessit ingens litterarum et sapientiae studium, sine quo nulla unquam potestas diuturna et stabilis esse potuit. Vis enim consilii expers mole ruit sua. Itaque Nabuchodonosor (quem alii Nabynitum, libri divini Nebucadnezarem, Herodotus Labynitum appellat) neminem ad ministeria aulica adhibuit, qui liberalibus studiis triennium innutritus non esset. Cumque Danielem regio Hebraeorum stemmate ortum, praeter artium humanarum peritiam, Numinis etiam gaudere familiaritate comperisset, eum omnibus terrarum Sapientibus magistrum praeposuit, cuius tanta exstitit fama, ut qui nimium sibi sapere videbatur, per irrisionem Daniele sapientior diceretur, quod illius viri ingenium supra omnem aemulationem foret. Accessit longaevitas, maximum ad prudentiam momentum. Nam dum imperium Babylonicum stetit (stetit autem annos LXX.) floruit etiam pariter Daniel, quippe qui Cyro iam regnante, subactaque a Persis Babylone, divinas adhuc [correction of the transcriber; in the print adhunc] revelationes ediderit. Bene igitur rebus suis consuluisse tunc dixeris Graecos, qui in Persiam et Babyloniam, tamquam ad sollemnem sapientiae mercatum, excurrisse leguntur, et quidem Daniele ibidem scholas habente, cui Ezechiel Propheta, Hananias item, Misael, Azarias, aliique Hebraeorum Sapientes, divina eruditione suppares fuere. Excursum quoque a Graecis in Aegyptum est, ubi Ieremias et Baruchus Prophetae eadem aetate degebant. Unde constat, quod res erat, dixisse, qui Philosophiam Graecorum a Barbaris acceptam prodidere. Chaldaei enim et Aegyptii Graecos illos, utrosque Hebraei erudierunt. Pherecydes natione Syrus, Pythagorae praeceptor fuit, sacerdotes Aegyptii Thaletis, qui primus apud Graecos Sapiens appellatus est. A Thalete Ionica, a Pythagora Italica Philosophia descendit, quae utraque deinceps in multas familias discerpta, innumera Philosophantium agmina produxit. Daniele autem vigente, primum apud Graecos Sapientum nomen eluxit, septenario quoque numero nobile. Erant hi Tales Milesius, Solon Atheniensis, Periander Corinthius, Cleobulus Lydius, Chilon Lacedaemonius, Bias Prienaeus, Pittacus Mitylenaeus, omnes Daniele iuniores quidem, sed ita, ut videre ipsum et alloqui potuerint. Adiungas iis


page 51, image: s051

licet Pythagoram Samium, Mysonem Chenaeum, Epimenidem Cretensem, Anacharsin Scytham, et fabularum Philosophum Aesopum, Chaldaeorum certe dogmata verioris haud dubie originis sunt. Duo esse principia, bonum et malum, alterum Orimasdam, ignis dominum, alterum Orcum, Deum scilicet et Diabolum a Daniele audiverant. Deum ignis esse Dominum, servatis in flagrantissimo camino cultoribus suis exploratum. Item revicturos esse homines, immortalesque futuros; Rerum naturam sanctorum precibus obtemperare; Ridendos imaginum fabricatores, et illos, qui Deos mares et feminas fingunt. Haec a Daniele hausta, planum est. Pythagorae, qui similiter Orientem adierat, id sapientissimum effatum fuit, nullum hominum sapientem dicendum, nisi solum Deum. Itaque non sapiens, sed studiosus sapientiae dici voluit. Thales itidem animas immortales docuit; Deum etiam cogitata hominum inspicere; principio ac fine carere. Primus praedixit Eclipsin, quae Halyatte et Cyaxare inter se confligentibus accidit. Erat enim inter illos bellum, quod Lydi Scythas, Medorum hostes susciperent. Eos reges Nabunetes seu vi, seu auctoritate in concordiam redegit, et firmandae paci Arienam, Halyattis Lydi filiam, Astyagi Cyaxaris filio uxorem comparavit. Ipse ingentibus malis summam sapientiam et moderationem edoctus est: statuas nulli esse venerationi debere, experimento didicit. Cum enim ex solido auro colossum sexaginta cubitorum erexisset, praesentique ignis metu adorare eum omnes coegisset, tres Hebraei, Babyloniarum provinciarum praefecti, devorari ignibus, quam piaculum committere maluerunt. Itaque vincti manibus pedibusque, in medias flammas coniciuntur. Sed ministros infandi operis, dum promptius damnatos in ignem propellunt, flamma absorbuit, Hebraeos ignis non attigit, cum aspectantibus quartus iis comes additus cerneretur, quem rex filium esse Dei confessus est. Quare divina obstupefactus virtute, missis per omne regnum suum edictis, facti miraculum promulgavit, soli Hebraeorum Deo honorem deferendum professus. Deinde somnio, voceque caelitus demissa praemonitus, quod rebus secundis nimium gloriaretur, mota mente regiam potestatem amisit, herbisque ad iumentorum instar vitam, ad septem annos, sustinuit. Servatum tamen Dei nutu imperium est, et a Nitocri regina (ut innuit Herodotus, qui Labynitum Iuniorem Nitocris, magnanimae et prudentissimae mulieris filium, scripsit) administratum, filioque Evilmerodacho, donec expiata superbia Rex sibi dignitatique pristinae restitutus, maior e lapsu suo surrexit. Nam cum Babylonis ambitus 480 stadiorum, murus 200 cubitorum altitudine, L latitudine esset, Nitocris Euphratem quoque urbi interfluentem utrinque munivit, et ponte utramque eius regionem coniunxit. Flumen ipsum tortuosum, ut placidius mearet, effecit, viasque ex Medis in Babylonem ducentas intersepsit, ne compendiarium iis aut facile ad urbem iter foret. Nabuchodonosor post devictum Zedechiam XXVI annos regnavit solidos, in universum XLV, cum maximum Hebraeorum Numen iterum per omnes populos serio honorandum praecepisset. Eo regnante Tarquinius Priscus Romae Graecum ingenium Italicis artibus miscuit. Senatus maiestatem numero ampliavit, allectis centum, qui minorum gentium Patres sunt appellati. Et attius Navius augur artis suae fidem, secta cote novacula, approbavit, unde Romanis sacer Auguratus. Priscus Latinos bello domuit; Circum maximum aedificavit; Ludos magnos instituit. Duodecim Thusciae populos frequentibus armis subegit. Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae: inde, quod aureo curru quattuor equis Romae triumphatum. Togae pictae, tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii


page 52, image: s052

postmodum dignitas eminuit. Idem murum lapideum urbi circumdedit, et cloacas fieri curavit. Capitolium inchoavit. Cum triginta octo annis regnasset, per Anci filios immissis percussoribus occisus est, regis eius, cui ipse successerat. Dum Priscus ludos Romae facere instituit, Graeci quoque Isthmios, Pythios, Nemeos, Panathenaicos, aut renovant, aut amplificant, immo Pisaei Eleis de Olympicis certaminibus certamen dirum moventes, dum praesidere ludis ambiunt, patriam ipsam seriis pugnis amittunt, Olympiade XLVIII.

Crudeliores ludos Phalaris Agrigentionorum tyrannus edebat Siculis, quem nescio Graecine immaniorem, an ipse Epistolis se suis moderatiorem scripserit. De Perillo constat, quod taurum ei fecerit, mugitus de eo hominis pollicitus igne subdito, primusque eum expertus sit, iustiore saevitia Regis, quam arte artificis.

Eodem tractu temporum Galli in Italiam se Germaniamque effudere. Ambigatus, Celtarum Rex, praegravante turba exonerare terram cupiens, Bellovesum ac Sigovesum, sororis suae filios, cum tanta hominum multitudine dimisit, ne qua gens arcere advenientes posset. Sigoveso Hercynii saltus sortibus obtigere, Belloveso Italia. Hic ergo Bituriges, Ambarros, Carnutes excivit, et per Taurinos Alpes transcendit, cum Phocaeenses Massiliam conderent, Tarquinius Romam exornaret. Fusis acie Thuscis haud procul Ticino flumine, Galli Insubrium agros nacti, Mediolanum urbem exstruxere: mox alia Germanorum manu, quae Elitovio duce intraverat, aucti, locos ubi nunc Brixia et Verona sunt, occuparunt. Secuti Boii Lingonesque, cum iam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto, non Hetruscos modo, sed etiam Umbros agro pellunt, intra tamen Apenninum se continentes, quibuscum postea graves Romanis pugnae fuere. Undecim annis ante mortem Nebucadnezaris periit Apryes Aegypti Rex, qui Adricam Poenorum regem restituturus, Batto Cyrenaeorum regi ingens bellum fecerat. Sed ab illo, Graecorum auxiliis adiuto (Cyrenaei enim Graecorum coloni erant) gravi clade affectus, maiorique mox domi a subditis seditione exceptus est. Aegyptii enim, corruptum, regis culpa, exercitum rati, rebellarunt, regemque dixerunt Amasin, a quo captus Apryes, traditusque Aegyptiis, laqueo abrupit vitam, anno regni vicesimo quinto.

EVILMERODACHUS.

NAbuchodonosore rebus humanis exempto, Babylonici imperii dominium in filium eius transiit Evilmerodachum, anno primae transmigrationis Iudaeorum XXXVII, secundae XXVI. Is miseratus captivitatem Iechoniae regis, qui olim deditione facta regni et urbis Ierosolymae, Babyloniorum fidei se permisisset, summis eum affecit honoribus, omnibusque aliis imperii sui regibus anteposuit. At ipse ob iniquitates et libidines in odium adductus subditorum, a sororis suae marito Neriglissoro, fraude peremptus est, cum annos regnasset duos. Iosephus ponit XVIII, Sulpitius Severus e libro perveteri XII, connumeratis haud dubie annis, quos pater mente captus vacuos filio reliquerat, ac restitutus communes secum fecerat. Neriglissorus iste seu Niglisar, sicut eum nominat Iosephus, quattuor annis, ut Beroso et Megastheni placet, praefuit nomine filii sui Laborosordachi, qui cum ineptissimus imperio haberetur, defuncto patre, nono regni mense oppressus ab aulicis et exstinctus est, suffecto in regnum Nabonito, (quem Herodotus vocat Labynitum, Daniel Balschazarum cognominat) filio Nabuchodonosoris natu minimo, matre Nitocri, quemadmodum memorat Herodotus. Is fuit annus transmigrationis Hebraeorum praecipuae quadragesimus quartus, cum Olympias ageretur quinta et quinquagesima, in quem


page 53, image: s053

annum Cyri Persarum regis, exordia collocant, qui diligentius Olympiadas scrutantur. Dum enim Babylonii, potentiae securi, voluptatibus indulgent, seque mutuis caedibus perimunt, novi apud Medos Persasque imperii fundamenta iaciuntur. Medis iam multis annis praeerat Astyages, cuius patre Astibara, id est, Assuero seu Cyaxare (Nam Daniel Assuerum, Ctesias et Alexander Polyhistor Astibaren, Herodotus Cyaxaren, corrupto per graecanicam inflexionem, aut referentium imperitiam vocabulo, appellant) in Hebraeos commilitone usus erat Magnus Nabonitus. Illi Astyagie Mandane filia et Cambyse Persa nepos fuit Cyrus, vir omnibus bonis artibus, ac militari imprimis robore et magnanimitate praestans, quem infantulum, si Herodoto fides, avus exponi iusserat, quod Asiae dominatum fatis ei destinari, per somnia cognovisset. At Cyrus Dei provisu servatus, comperta per Harpagum Medum Astyagis iniuria, Persas ab Astyage alienos, facile ad res novandas incitavit, sumendaeque libertatis auctor factus, avum eo redegit, ut precarium a nepote imperium vitamque habere videretur. Interim Laborosordachus, Niglisaris filius, peractis nuptiis, quasi per venationem depraedatus Mediam, consultu Cyri ab Astyage repellitur, magnique belli semina sparguntur. Paulo post Astyages, dum ad Cyrum molitur iter, a Petesaca Eunucho in desertis occiditur, anno regni 35, cuius percussor a filia occisi Mandane cruci suffixus, suasorque sceleris Oebaras fame exstinctus est, Cyaxare Astyagis filio in regnum Medorum succedente.

Iuxta haec tempora fuit sextus Romanorum Rex, a patre Tullius, servitute matris Servius dictus, atque in familia Tarquinii Prisci genitus, qua cum se dignum gereret, filiae eius coniugio honoratus est. Occiso socero, Tanaquil socrus ad populum despiciens ait; Priscum regem gravi quidem, sed non letali vulnere accepto, petere ut interim dum convalescit, Servio Tullio dicto audientes essent. Sic ille quasi precario regnare inceptans, anno quarto Olympiadis L, tam industrie regnum egit, ut etiam iure id adeptus videretur. Etruscos saepe domuit, collem Quirinalem et Viminalem et Esquilias urbi addidit. Ab eo populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, curiis atque collegiis distributus. Latinis populis persuasum, ut exemplo Ephesiorum, qui a Croeso obsessi, Dianae se devovissent, et ipsi aedem Dianae in Aventino dedicarent. Censu acto, reperta civium Romanorum LXXXIV milia, cum his qui in agris degebant. Periit anno regni xIV, Cyro iam universam Asiam tenente, cuius prudentiam, si in historia opinari licet, in ordinanda Republica aemulatum esse dixerim Servium. Idem primus signavit aes, cum antea rudi uterentur Romani, signatumque est nota pecudum, unde et pecunia appellata.

BALTHAZAR.

REgnabat temporibus Cyri ac Tullii Balthazar, a Babyloniorum Belo cognominatus, illustris apud auctores alios patris nomine; quod Nabonitus, Labynitus, Nabuchodonosor, varia litterarum commutatione, fecerunt scriptores. Hic conspicatus Cyri et Medorum potentiam coalescere, Croesum ad infringendas eorum vires incitat, quod Croesi tum praecipua per Asiam gloria erat. Etenim Croesus, praeter paternum Lydorum regnum, Ionas, Aeolesque, et omnes reliquos intra Halyn fluvium populos, exceptis tantum Lyciis, ac Cilicibus subegerat, Insulanos Pittaci inductus festivitate socios adsciverat. Accensus igitur a Babylonio et Amasi Aegyptiorum rege, consulit oracula, Apollinem praesertim Delphicum, quem bello adversus Persas eventum destinarent. Apollinem immensis donariis veneratus audit, si Halyn transeat, magnam potestatem eversurum. Id ambigue dictum, pro se interpretatus, mittit


page 54, image: s054

ad Athenienses et Lacedaemonios foedus auxiliaque oratum. Athenas antea exitio vicinas ob divitum in pauperes insolentiam, Solon aequissimis latis legibus conservarat, introducta etiam aeris alieni levatione, quam [gap: Greek word] appellavit. Cum regnare potuisset, noluerat, professus tyrannidem praedium esse pulchrum, sed ex quo egredi non liceat. In ius rapere iniurium, etiam non laesis permiserat, communes ratus iniurias, quae singulis contigissent. In seditione neutram partem secutus omni honore arcuerat, ignavum arbitratus eum et malum, qui otiosus spectaret turbas patriae. Sponsas sine ulla dote nubere iusserat, ne quis lucrosas potius quam liberales nuptias faceret, sed ut uxores per se, non per nummos ducerentur. Filius nothus et artium rudis ne patrem aleret, atque ut rationem, unde quisque viveret, Areopagitarum senatui redderet, sanxerat. Quam quidem legem in Aegypto observarat. Latis legibus, ut Pisistratum caverent cives, monuerat, spretusque in voluntarium exilium ierat. Eo digresso, Pisistratus, vulneribus sibi sua manu inflictis, persuasit Atheniensibus, ut 400 ei corporis custodes darent, iisque assumptis arcem occupavit, ac civibus libertatem eripuit. Is tunc Athenis praesidebat, Croesoque per legatos roganti auxilia est pollicitus. Lacedaemoniis Chilon Ephorus erat, rex Euthydemus. Chilonis verbum ferebatur, cotibus lapideis aurum, auro homines explorari, aliaque eiusmodi, ob quae septem Sapientibus connumeratus est. Etiam Lacedaemonii cum Croeso societatem pacti sunt, qui tunc victis tandem Arcadum Tegeatibus, quibuscum anceps bellum gesserant, pleraeque Peloponneso dominabantur. Periander vero Corinthi traditam a Cypselo patre tyrannidem tenebat, Corinthiis semper facessens negotium, ne sibi ab ipsis fieret, senatu etiam constituto, qui provideret ne quis plus absumeret, quam proprii reditus ferrent. Contra Thales Milesius auctor exstitit, ne Croeso in Cyrum opem ferrent. Cyrus itidem, consulto Daniele principe Chaldaeorum, victoriam sibi a summo Numine praeparatam didicit, fidenterque in Lydos duxit. Ac primum sane proelium in Cappadocibus dubii Martis visum, Lydis equitatu praevalentibus. Xenophon autem vicisse Cyrum, solosque exercitus Croesiani Aegyptios egregie pugnasse memorat, qui partim venia impetrata domum redierunt, partim etiam Cyro commilitones facti sint. Herodotus auctor est, Croesum exautoratis mercenariis militibus, Sardes refugisse, ut novam ex sociis Babyloniis, Graecis atque Aegyptiis aciem, sequentem in annum pararet. At Graecos, priusquam promissa mitterent auxilia, captum Croesum regnoque eversum accepisse. Consentiunt scriptores, victorem Cyrum mox Sardes ipsas, contra quam Croesus crediderat, adortum. Itaque Lydos iterum contractos in unum, Cyrus in fugam vertit, equis eorum insolenti camelorum adspectu exterritis. Inde Sardes captae, Croesus se Cyro dedidit. Fama est pyrae admotum, cum magna voce Solonem invocasset, restincto igni veniam meruisse, quod incerta humanorum casuum a Solone sibi commemorata Cyro recitaret, qui verissimum esse professus est Solonis dictum, olim Croeso ingratum, cum divitias suas ostentanti suggereret, neminem ante obitum beatum esse appellandum. Veritatem dicti Croesus suopte casu cognovit, a Cyro tamen deinceps inter praecipuos amicos habitus, et Barce Susianes provinciae urbe donatus. Ceterum Apollo Delphicus per nuntios a Croeso increpatus, quod benefactorem suum tanta in re fefellisset, mendax ut erat respondit, fatis nec Deum quidem posse obsistere. Templum eius paulo post incensum a Pisistratidis, Alcmaeonidae alterius factionis cives instaurarunt, Amasi Aegyptio impensas sublevante. Sic Mermnadum in Lydia Regnum desiit, Olympiade sexagesima, cum referente Alexandrino Clemente, auspicatus id esset Nyges Olympiade XVIII. Duravit annos 170. Paulo post Lydis,


page 55, image: s055

Pactya auctore, rebellantibus, Cyrus per Mazarem Medum arma ademit, permissisque deliciis in mollitiem vertit gentem. Pactyas a Chiis, ad quos confugerat, Persis auro traditus. Inde Harpagus Ionas omnes subegit, exceptis Phocaeensibus, qui in Corsicam Rhegiumque, et Teiis, qui Abderam Thraciae, profugerunt. Milesii vero ex Thaletis consilio foederati Cyro, libertate illibata fruebantur. Reliqui lones Biantis sententiam aspernati, qui iunctis viribus alias petere sedes suaserat, libertati patriam posthabuere. Redacti et Cares in servitutem. Lycii autem libertatis tenentissimi, non prius eam quam vitam ipsam posuere. Dum ita inferiorem Asiam Harpagus perdomat, Cyrus superiorem aggreditur, in quam Babylonii adhuc opibus animisque praeeminebant, sustentati etiam subditorum atque clientum ingentibus opibus atque copiis. Artacamas eis magnae Phrygiae Rex, Gabaeus Hellesponti, Arybaeus Cappadociae, Maragdus Arabum, aliique non pauci suppetias ferebant. Cyrus Medos rege Cyaxare, Persas item populares Susianosque ducens, (quorum rex Abradates in conflictu perierat) subiugavit in itinere offensos sibi quosque populos, ac Babylonios acie victos in urbem compulit. Ei Nabonitus, qui et Balthazar, pridem de XX annorum commeatu prospexerat, civitatemque seu vi, seu fame fecerat inexpugnabilem. Itaque Cyrus longo tempore mops consilii, ab obsessis ridebatur, donec tandem astu eos superavit, superiores cunctis sibi viribus visos humanis. Strategema eiusmodi fuit. Nitocris olim regina lacum immensi operis, ambitu 420 stadiorum foderat, in quem derivata parte Euphratis, et aquas eius diminuerat, et ex egesto limo vallum utrique fluminis ripae obduxerat. Huc Cyrus deducta parte exercitus imbecilliori, iubet renovare fossas, reliquasque copias in procinctu stare, ut simul Euphrates deflueret, in urbem nocturnae irrumperent. Babylonii interim festos dies agitabant, Rex ipse ganeae vacabat et luxui, feralis eos hostium contemptus incesserat. Dum helluantur, Deosque fusiles honorant, productis in contumeliam vasis Deo sacris, quae Magnus ille Nabonitus Ierosolymis asportaverat, en tibi derepente manum in pariete palatii conspicuam, regis regnique fata ductis litteris describentem. Eas cum nemo legeret, monitu reginae matris Daniel accitus, legit statim et interpretatus est; scilicet ob delicta regi temeratamque religionem exitium imminere, regnumque inter Medos ac Persas partiendum. Et mox factum est. Persae Medique eadem nocte femorum tenus aquis immersi, in urbem penetrarunt, Babyloniosque somno vinoque sepultos confertim trucidarunt. Gadatas, et Gobrias tribuni, oppressis arcis excubitoribus, regem ipsum, districto acinace nequiquam se defendentem, obtruncant, cum XVII annos regnasset, anno Babylonici imperii 70. Darius Medus, qui et Cyaxares, avito nomine dictus, permittente Cyro, opulentissimum regnum adiit, sexaginta duos annos natus. Ipse ut erat senex, otii amans, omnem regni curam in Medos Persasque consiliarios devolvit, Danielem illustri opinione compertum, additis duobus aliis, universo imperio praeposuit, secutus Cyri, superiorumque regum iudicium. Iis reliquos Satrapas, numero 120, rationes administrationum reddere praecepit. Sed Danieli, viro Hebraeo, invidiae statim fuit nimia apud exteros potentia, exitioque praesenti vertisset, nisi a Numine Opt. Max. cui totum se addixerat, mirabiliter esset protectus. Dario enim consueta regum arrogantia decepto, persuaserant aulici, ut se solum ad XXX dies adorandum praeberet omnibus, lege lata, ut si quis intra illud tempus alium quemcumque, seu Deum, seu hominem precaretur, bestiis obiceretur laniandus. Danieli pluris pietas quam vita erat. In genua ter prostratum coram Deo, versa Ierosolymam facie, deprehendunt facile aemuli, statimque reum faciunt,


page 56, image: s056

magna contentione, ut supplicium nupera lege sancitum luat efflagitantes, ac rege nequiquam obluctante, in lacum eum leonum abiciunt. Sed postridie obstructum sigillo suo antrum aperiens Darius, ut incolumem Danielem reperit, egredi magna voce innocentem, accusatores praecipitari imperat, qui continuo laniati, exemplum dedere omnibus populis, tam benignum piis Deum Opt. Max. quam infestum improbis habendum. Id cum publico edicto omnibus invulgasset Darius, relictisque superstitionibus Deum Danielis ubique colendum praecepisset, aliquanto post obiit, Cyro Sororis filio et genero, omnium, quas subegerant terrarum, solo herede relicto. Daniel clarus ante, clarior haberi coepit. Exstant aeternae visiones eius, quibus consequentium saeculorum ordinem, divinitus sibi revelatum, satis manifeste exposuit, quas et anno primo tertioque Balthazaris, Susiana nondum devicta, vidisse sese memorat. Sub Dario Deum precatus, ut Ierosolymam templumque, septuagesimum pene annum deserta, clemens respiceret, annorum etiam numerum ab Angelo accepit, intra quem Christus, sicut factum est, e caelo ad terras descenderet, et Iudaei iacentem rem publicam instaurarent.

Eius aetatis Sapientes novum Poetarum agmen recutum est. Arion Methymnaeus Dithyrambum reperit. Renavigans e Silicia Corinthum, mortis adiit periculum ob pecunias, arte musica lucrifactas. Eum vero cum cantu in mare desilientem, Delphinus citharae suavitate demulsus, dorso excepisse traditur, et in Taenarum insulam deportasse; unde ad Periandrum incolumis redierit. Eo paulo inferiores narrantur Ibycus, Stesichorus, Phocylides, Theognis, Simonides, et Anacreon Lyrici. Eodem tempore Pherecyden Syrum prosaicam condidisse orationem, Historiae scriptionem Cadmum Milesium et Anaxilaum, referunt Plinius et Iosephus. Epimenidem vero Cretensium vatem, aestu et itinere fessum, multi tradunt in specu VII et L dormiisse annis, rerumque faciem et mutationes admiratum, veluti postero experrectum die. Hinc pari numero dierum, senio ingruente, centum et quinquaginta septem annos durasse. Hic e Creta evocatus Athenas lustravit, positisque ignoto Deo aris, pestem Attica urbe profligavit.

IMPERIUM PERSICUM CYRUS.

ANo post abductum Iechoniam septuagesimo, regni sui vicesimo septimo, Cyrus Persa solus toto Oriente potitus est. Babylonii quoque, defuncto Dario Medo, in potestatem ditionemque eius concessere. Id ante ducentos annos per Esaiam Hebraeorum Vatem clarissime praenuntiatum, Danielis indicio comperit. Igitur Deum Israelis supra omnia gentium numina extollens, initio imperii propositis publice edictis, dat potestatem Iudaeis in Solum patrium redeundi: sacra etiam vasa, quae Nebucadnezar templo Ierosolymae abstulerat, reddidit, templumque summi Dei suo sumptu instaurandum praecipit. Illi magno numero (ultra XLII milia hominum fuere) ducibus Iesu sacerdote et Zorobabele, Iechoniae nepote, itineri se accingunt, altare Deo struunt Ierosolymae, sacrificiis eum sollemnibus placant. Sequenti anno templum moliuntur, cuius fundamenta, qui priscum illud non viderant, ingenti cum exsultatione; qui viderant, lacrimantes adspexere. Sed gentium vicinarum odiis vexati, plerique etiam rei familiari potius quam publicae intenti, parum proficiebant, Cyro


page 57, image: s057

praesertim novis bellis implicito, per cuius absentiam accusati apud filium, subsidiis a patre decretis exciderunt. Cyrus enim ultra Araxen fluvium in Massagetas, gentem latrociniis et praedationibus infamem tendens, Cambysen filium regem pronuntiavit, addito ei Croeso amico et rectore. Cumque initio feliciter rem gessisset, allectis ad vinum et epulas barbaris, subitaque oppressione trucidatis, capto etiam Spargapise Tomyris reginae filio; tamen post, ut fit, versa fortuna, decem militum milia amisit. Equitatus ab Elephantis, quos Indi adduxerant, in fugam actus, Cyrus ipse equo excussus, ac vulnus ei grave ab Indo inflictum est: vicissentque Scythae, nisi Amorges Sacorum Rex antea devictus, iam Cyri socius, laborantibus Persis succurrisset. Illo enim viginti equitum milia opportune in auxilium rapiente, recollecti Persae hostem fuderunt, atque, ut ait Ctesias, Amoraeum regem Derbicum, cum duobus filiis, ac XXX militum M concidere. Cyrus paulo post ex vulnere decessit et a filiis in Parasgadis humatus est, anno vitae, ut Cicero ex Dione refert, LXX, regni tricesimo.

Fatis vicinus Tanyoxarem, minorem filium, Mediae, Armeniae, Bactrianae, Carmaniaeque regem constituit, imperium Cambysi dederat. Herodotus praecisum Cyro caput a Tomyri, atque in utrem sanguine plenum humano mersum memorat, additis ludibriis, ut saturaretur tandem sanguine, cuius sitientissimus fuisset. Diodorus crucifixum scribit. Sed et Herodotus fatetur, alios de Cyri morte sermones fuisse. Et Xenophon atque Ctesias, immo ipsum Cyri sepulcrum a Strabone, Curtio, aliisque auctoribus descriptum, documento sunt, eum haud ex alieno arbitrio mortem habuisse. Regnavit a Ponto Euxino usque ad mare rubrum, et ab Indis usque in AEgyptum, rex veri Dei imbutus notitia, foederum et iuris servantissimus, in subditos affectu paterno, in amicos militesque liberalissimus.

Tertio imperii eius anno, Daniel ab angelo Gabriele Dei arcana edoctus, inter alia comperit, tres fore post Cyrum reges Persidis, et quartum potentissimum omnem vim in Graecos conversurum. Is Xerxes fuit, ut suo loco dicetur. Idem Daniel Alexandri Magni, et successorum eius fata tam accurate praedixit, ut vel hoc solo redargui testimonio possint, qui vel de veritate religionis Hebraeorum, vel divina providentia haesitant. Mortuus est Cyrus Olympiade LXII, florente per Italiam Pythagora Philosopho, qui Zaleucum Locrorum, et Charondam Thuriorum, egregios Legumlatores fecit. Luxuriantes, post cladem e Locris acceptam, Crotoniatas ad frugalitatis usum revocavit. Feminis persuasit, vera matronarum ornamenta pudicitiam, non vestes esse. Quo tempore Carthaginenses Liparam occuparunt, Tarquinius Superbus Romae regnum iniit.

CAMBYSES, qui et ASSUERUS.

UBi Cyrus e vivis excessit, Cambyses iam ante imperio praepositus, licentius se gerere coepit, parum memor paternae moderationis monitusque. Erat enim laxiori disciplina domi habitus, cum pater, per continuata fere bella absens, educationi liberorum minus posset attendere. Ei scripserunt praesides Syriae, non esse dandam Iudaeis restituendae urbis copiam, ne pro contumaci ingenio, resumptis viribus, aliis gentibus imperare soliti, non paterentur sub alieno imperio degere. Ita cessavit templi urbisque Ierosolymae aedificatio. Cambyses ab avo paterno Cambysis, ab avunculo avisque maternis Assueri nomen traxit.

Ceterum persuasus de Aegyptiarum mulierum praestantia Cambyses, ab Amasi rege filiam petit. Amasis ad pellicatum, non ad coniugium postulari filiam ratus, aliam ei Virginem, praedecessore suo Apria genitam, mittit, simulans, suam prolem esse. Erat enim


page 58, image: s058

Amasis rex scommatibus deditus, et poculis, furtis etiam ante regnum, quam natalibus nobilior. Quamobrem spernentibus eum Aegyptiis, idolum e pelluvio conflatum erexit, eoque a praetereuntibus adorato, rem iniquam, inquit, Aurum, quo pedes lavabam, cum consecratum est, veneramini, regem ex ignobili factum contemnitis. Aegyptum, hic bellis Babylonicis et intestinis misere exhaustam, restituerat, exstructis aut reparatis ad vicies mille urbibus; Cyprios quoque primus subegerat. At a Cambyse, ob fraudem matrimonio factam, bello petitus interiit, priusquam Persae Aegyptum attingerent, cum regnasset annos XLIV. Successor eius filius, nomine Psammenitus, sexto cum regnare coeperat, mense vincitur, cadunt acie Aegyptiorum LM, expugnatur Memphis, tota Aegyptus in servitutem redigitur. Cadaver Amasis effossum, post verborum ludibria, flammis exussit Cambyses. Psammenitus procuratione Aegypti honorandus, quod regis filius esset, mox ob attentatam rebellionem damnatus, epoto cruore taurino exspiravit animam.

Dum haec in Oriente et Aegypto geruntur, Lacedaemonii ab exulibus Samiorum incitati, Polycrati bellum intulerant, quod ille praeter Samum, Lesbum quoque, et alias Graecorum insulas oppidaque occupasset. Sed et Lacedaemoniorum fuit irrita expeditio, et Polycrates, nimiae iam felicitati metuens, cum pretiosissimam Smaragdum mari mersisset, in pisce eam donato recepit. Hanc rem edoctus Amasis, amicitiam cum Polycrate cultam dissolvit, praesagus fore, ut rara et iugis felicitas maximo Tyranni infortunio terminaretur. Id quod accidit. Nam Oraetes [reg: Oroetes] Sardium praefectus, fraudibus allectum ad se Polycratem, tamquam ingentibus instruendum opibus, quibus [orig: queis] Persarum imperio insidiaretur, cruci suffixit improbissime, maximasque eius spes tetro exitio abrupit, ipse vicissim a Dario rege ob scelera occidendus.

Interea temporis Afri, Cyrenaei, et Aethiopes Ichthyophagi, clade Aegyptiorum consternati, ultro Persicum iugum accepere. Carthaginensibus quo minus id imponeretur, Phoenices obstiterunt, qui, postulante commilitium Cambyse, in posteros suos bellare recusabant. Nec suppetebant aliunde navales copiae, ad tantam rem idoneae. Ibi in Aethiopas Longaevos properanter ducens Cambyses, commeatus penuria corrupit exercitum, milites, fame in furorem stimulati, sorte legerunt decimum quemque, et, horrendum dictu, commilitones suos devorarunt. Ita tandem retro egit Cambyses copias. Memphin reversus, laetantes invenit Aegyptios et ferias celebrantes ob repertum Apim. Bos erat Apis, certis maculis distinctus, pro Deo Aegyptiis habitus. Fremens igitur importunitate gaudii Cambyses, deductum ad se bovem occidit, reliquaque Aegyptiorum numina partim irrisit, partim igni delevit. Nec mitior in iudices iniustos, quam in falsa numina. Sisamnem, corrupti iudicii convictum, cute nudari, eaque, instrato tribunali, Otanem filium imponi praecepit, ut domesticae exemplo vindictae studiosior iuris aequique efficeretur. Dum haec fiunt a Cambyse, frater eius Artaxerxes, quem Xenophon Tanyoxarem, Cresias Tanyoxerxen, Herodotus Smerdin nominat, superiori Asiae praesidens, calumniis oneratur, tamquam imperio insidias strueret. Vocatus cum non compareret, roboratur obtrectatio. Tertia demum vice accitus ut venit, clam mortis damnatus est, suppositusque pro eo Magus, intersecti nomen et speciem ad miraculum usque repraesentans. Ita matrem et amicos quinquennium, caedes facta latuit. Quam ut tandem rescivit mater, dira imprecata Cambysi maiori filio, prae dolore mortem sumpsit. Soror eundem casum miserata, comes funeri, Cambyse imperante, data. Prexaspes ebrietatem heri castigans, in filio experiri coactus est, Cambysen etiam ebrium bene torquere


page 59, image: s059

iacula. Croesus quoque ob liberiora monita in periculo vitae suit. Tantopere efferatum principis ingenium haud diu Deus tulit. Ecce enim, dum Ecbatanis Syriae moratur Cambyses, Caduceator Susis venit, missus a Mago Oropaste, qui magna voce omnibus a Cambyse deficere, fratrique eius, quem Magus se esse fingebat, parere imperat. Ad comprimendam seditionem festinans Cambyses, gladio forte e vagina delapso se ipsum vulnerat, ex eoque ictu perit, cum solus (ut recte Iosephus annotat) sexennium regnasset. Primum enim imperii annum cum patre communem habuerat, quae causa est, ut ab Herodoto septem Cambysi, Cyro XXIX assignentur, quem tamen alii XXXXI annos regnasse consentiunt. Ctesias dum XXII Cambysi annos tribuit, haud dubie a prima eius ad regnum destinatione tempus computat.

ARTAXERXES MAGUS

DUm ita Cambyses perit, Magi duo fratres sese in imperio confirmant. Regnantis nomen Iustino Oropastes est, Esdrae Artasastes, aliis aliud. Eius fraus tanto efficacior fuit, quod persona regis apud Persas sub specie Maiestatis occulebatur. Ipse relaxatis in triennium tributis, indulgentia et largitionibus subditorum animos facile sibi acquirit, arbitrantium Cyri se beneficentissimi regis filio oboedire. Ad eum litterae venerunt e Syria, atrocius accusantes Iudaeos, qui ad templum reparandum Cyri iussu confluxerant. Magus approbata praesidum sententia, prohibuit aedificationem, priscam Iudaeorum felicitatem, Deique illorum potentiam extimescens. Iamque ipsi Persarum principes credebant, fratrem Cambysis regnare, cum Otanes vir nobilis, et in coniecturis sagacissimus, quod principes excludi animadvertit e regia, dolum odoratus, per filiam, quae inter regias pellices erat, rei veritatem cognoscit. Mago olim privato Cyrus aurem utramque praeciderat. Contrectatus hic per somnum a pellice, sine auribus esse proditur. Res hoc indicio prodita, defertur ad Optimates, in caedem falsi regis coniuratur. Septem tantum conscios fuisse constat, qui ex continenti, non dato in paenitentiam spatio, occultato sub veste ferro, ad regiam pergunt, interfectisque, si qui impedire cuperent, ad Magos fratres penetrant. Illi stricto ferro Aspatinis femur, Intaphernis oculum sauciant, at mox a reliquis conciduntur, ubi Gobriae imprimis et Darii Hystaspis robur enituit. Re ad populum delata, reliqui Magi pari sorte mactantur, festumque Magophonias annuum instituitur. Sic Persicum imperium a fictitii regis fraude liberatum eodem tempore, quo Cumani in Italia ab Umbris, Hetruscis, aliisque Barbaris suam Rem publ. vindicarunt. Illorum enim divitiis insidiantes Hetrusci, peditum quingenta milia, equitum duo de viginti contraxerant, quam multitudinem securissime irruentem sex milia Cumanorum, intra vallem montibus paludibusque clausam adorti, in fugam coniecerunt, Olympiade 64.

DARIUS HYSTASPIS.

SUblato Mago, principes Persarum deliberatione habita paciscuntur, ut rex sit, cuius equus inter solis ortum primus hinniisset. Nam et solem Persae Deum credunt, et equos eidem sacratos. Ibi equus Darii desiderio equae, cui admissus fuerat eo loco pridie, propero hinnitu auspicium regni dedit. Darius patruele Cyri genitus, rex a collegis salutatur, qui ducta Cyri filia, regalibus nuptiis regni initia firmavit Primus ipse imperium totum XX satrapiis, regionibus 127 descripsit, annuosque exinde census in fiscum intulit; Persiam regum matrem, cui pater pro Praeside fuisset, liberam esse iussit. Hinc subditi Cyrum patrem, Cambysen dominum, Darium institorem appellarunt, quod regnum quaestui habere videretur. Mox gratitudo regis in bene meritos eluxit. Silosonti fratri Polycratis, a quo amiculo


page 60, image: s060

erat olim donatus purpureo, Samum insulam restituit. Addita in Deum pietas, quae in praedecessore eius Cyro fulserat. Regulis enim suis praesidibusque imperavit, ut aedificationem sacrae aedis Hierosolymitanae, praebitis impendiis maturarent. Itaque hortantibus id ipsum Prophetis, Aggaeo et Zacharia, templum quadriennio consummatum est, sexto post anno quam Darius regnare coeperat. Eodemque fere tempore Babylon destructa, Ierosolyma restituta est. Templum enim Dei, cum LXX annis in favillis iacuisset, secundo Darii anno novum surrexit. Tam accurate divinae praedictiones per omnia eventis consonant. Erantque superstites non pauci, qui Ieremiam Vatem haec olim praecinentem audierant, aedemque priorem cum secunda non sine fletu comparabant. Iudaeis Zorobabel, vir stemmatis Davidici, et Iesus sacerdotes de stirpe Aaronis praeerant, iidem qui populum ante XI annos e Babylonia in patriam reduxerant. Babylonii vero per id temporis rebellantes, graviorem, quam a Cyro antea, cladem acceperunt. Ipsi obsidionis metu mulieres suas, paucis exceptis, omnes strangulaverant, ut viris militaribus uberior commeatus suppeteret; excubias strenue obibant, omnia ad sufferenda diuturnae obsidionis incommoda pridem comparaverant. Darius contractis in unum copiis, vigesimum iam mensem inexpugnabilem urbem circumsedebat. Ibi Zopyrus Megabyzi filius, unius e Magicidis, dolo urbem capit, viribus cunctis superiorem. Naso auribusque praecisis fidem facit Babyloniis, a Dario se contumelia ista affectum. Mox trucidatis, ex composito, aliquot Persarum turmis, transfugio adiungit gloriam: Sic custodiae urbis praefectus, Dario eam prodit; capta Babylon denuo, diruitur, muri portaeque eius destruuntur, nobiliorum civium tria milia suffiguntur crucibus, novi habitatores e vicinia in eam immigrant, fitque pago deinceps quam urbi similior, quae orbi terrarum imperaverat. Ita impletum Babyloni, quod continuata Hebraeorum Vatum oracula a tribus iam saeculis praedixerant.

Melior Atheniensium sors fuit eo tempore, quos Tyrannide Pisistratidarum Harmodius et Aristogiton, audaces duo iuvenes, coeperunt liberare. Hipparchus, qui et Diocles, Pisistrato genitus, Harmodii sororem, cum ipsum non posset, violarat. Harmodius, adiuncto sibi Aristogitone, amasio suo, tyrannum obtruncat, et dum caedem facit, ipse occiditur. Aristogiton comprehensus ab Hippia, interfecti fratre, et per tormenta conscios caedis edere iussus, omnes tyranni amicos nominavit. Quibus interfectis, quaerenti tyranno, an adhuc aliqui superessent? Nemo, inquit, praeter te, quem amplius mori gestiam. Eius virtute admonita libertatis civitas, Lacedaemoniorum ope captis Pisistratidarum liberis, Hippiam excedere ex urbe coegit, qui, profectus ad Persas, ducem se Dario adversus patriam suam obtulit.

Antequam vero pelleretur Hippias, Darius deleturus ignominiam, quam regnante Cyaxare Asiae intulerant Scythae, in fines eorum septingenta armatorum milia duxit, navesque sexcentas. Transgressus fretum, Asiam ab Europa disterminares, primum Thraces Getasque subegit, Scythae sui copiam non fecere. Eorum regiones latissimas, iuncto ponte Danubio, pervagatus, omnium rerum inopiam extimuit, et pontis Ionibus crediti rescissionem, trepidusque refugit in Asiam, relictis ad detinendos hostes, amissisque octoginta hominum milibus; quae iactura, abundante multitudine, inter damna numerata non est. Inde Perinthios, Paeonasque per Megabyzum domuit. Amyntas Macedonum rex legatis se suaque dedidit, quos mox Alexander regis filius, ob lascivius attrectatas feminas, in convivio trucidavit, submissis iuvenibus femineum in modum comtis, quos mulieres rati Persae, nimium


page 61, image: s061

viros experti sunt. Facinusque impunitum mansit, delinitis vel argento, vel nuptiis regis filiae inquisitoribus. Explorato deinde Oriente Darius, qua flumen Indus miscetur Oceano, Indiam missis ducibus in potestatem redegit. Quin et in Africam fines imperii longius extendit.

Pulsus enim a Cyrenaeis Arcesilaus, cum Samiorum auxilio, regnum recuperasset, a Barcaeis Afris erat occisus. Eius mater Pheretima Aryandem Aegypti proregem, perpulit, ut misso exercitu de Poenis vindictam sumeret. Capta dolo Barca et direpta, cives captivi a Dario in Bactrianos relegati sunt, Cyrenaei Persis subiecti. Proximum bellum Ionicum fuit, cui postmodum omnis Graecia involuta. Eius concitores Istiaeus et Aristagoras Milesii, quorum ille in honore apud Darium erat ob sollertiam, hic Mileto praepositus, volente Istiaeo, cuius filiam duxerat. Verum Istiaeus praepostero amore reversionis in patriam, primum Aristagoram, hinc Milesios, mox totam Ioniam in rebellionem propellit. Athenienses iam pulso Hippia liberos, Aristagoras in societatem pellicit, Cyprum insulam iisdem consiliis implicat. Hinc Iones Sardes occupant, urbem incendunt, Byzantium capiunt, Cares in rebellionem agunt. Lis factis excandescens Darius, per Otanem et Artaphernem, aliosque duces amissa recuperat; Cyprios per Artybium in servitutem redigit. Cares Aeolesque arma iungentes perdomat. Aristagoram prae metu in Thraciam migrantem, Thraces cum exercitu occidunt. Miletus expugnata, incolae aut caesi aut in captivitatem rapti. Chios a Persis exhaustos, Istiaeus tot malorum auctor ad excidium deduxit. Sed dum praedando mare infestum habet, mox ab Harpago victus, atque ab Artapherne in crucem sublatus, poenas dedit perditae patriae.

Interim Macedonum domitor Mardonius, naufragio amissis circa Athon montem copiis, praefectura privatur, Graeci per legatos, quod Ionas adiuvissent, terram et aquam postulantur. Negant imprimis Athenienses et Eretrii. Itur Datis et Artaphernes e Ponto in Graeciam transire iussi, insulas passim et continentem vastant, Eretriam captam diripiunt. Inde ducenta peditum, decem equitum milia in campum Marathona deducunt. Athenienses, tardantibus Lacedaemoniis, persuasi a Miltiade cive suo, quondam Chersonnesi tyranno, vincunt Persas, ipso etiam occumbente Date, cuius cadaver petentibus victis denegatum est.

Herodotus sex Persarum milia proelio cecidisse, Iustinus ducenta memorat. Constat a decem milibus, ducenta milia in fugam acta, rarissimo exemplo fortitudinis. Nec enim facile tam exigua manus tantas opes prostravit. Tantaque virtus singulorum fuit Atheniensium, ut cuius laus prima esset, difficile iudicium videretur. Inter ceteros tamen Themistoclis adolescentis gloria emicuit, et Cynegiri, qui truncatis manibus navem, in quam Persae confugerant, morsu detinuisse scribitur. Cecidit et Hippias tyrannus Atheniensis, patriaeque funestum spiritum reddidit.

Similibus fere fatis Roma functa est. Eodem certe anno (is erat Olympiadis sexagesimae septimae quartus) Athenienses tyrannicidis statuas posuere, et Romani tyrannos eiecere.

Postremus enim regum Romanorum fuit Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluerat quam sperare, immissisque in socerum percussoribus, scelere partam potestatem non melius egerat quam acquisiverat. Nec abhorrebat moribus Tullia, quae ut virum regem salutaret, super cruentum patrem carpento invehi sustinuit. Ipse Tarquinius in senatum caedibus, in omnes superbia grassatus, corpus armatis circumsepsit, latomias, compedes, catenas primus Romae usurpavit. cum domi saevitiam fatigasset, tandem in hostes vertit. Sic valida


page 62, image: s062

oppida in Latio capta sunt, Ardea, Ocriculum, Suessa, Pometia, Gabii, Gabios Sextus Tarquinus, facta ex vulneribus sponte sumptis fide transfugii, dolo occupavit, et de consilio patris, spectante nuntio, papaverum cacumina decutientis, principes civitatis interfecit. Superbus e manubiis Capitolium struens, in fundamentis caput humanum reperit, portentum imperii, per aliorum decisa capita incrementa habituri.

Ad illum Sibylla Cumaea anus venisse fertur, novemque libros carminum venales obtulisse, sed magno pretio. Parcius licitante Tarquinio, illa tres exussit, reliquis idem pretium statuit: et iam magis abnuente rege, alteros tres cremavit, superstitibus tantumdem arrogans pretii. Tum rex miratus mulieris consilium, suasu augurum numeravit ei, quanti indicaverat, librosque emptos duobus viris illustribus custodiendos dedit, quorum alterum mox, quod describendos communicasset Petronio Sabino, culeo insutum in profluentem abiecit. Hi libri incolumes mansere usque ad Olympiadem CLXX, quando exustis cum capitolio, alii Sibyllae Erythreae, aliarumque versus substituti sunt, inter quos aliqui etiam nothi irrepsere. Cumaeam enim praecesserat Heriphile Erythraea, illam Delphica, cuius versus plurimos fertur Homerus operi suo inseruisse.

Ceterum Tarquinii fastum tamdiu perpessus est populus, donec libido aberat. Filius vero eius Sextus, cum ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, illa dedecus ferro excidit, amici id regum exilio ulti sunt. Auctoribus enim Iunio Bruto, (qui brutum se ad id temporis metu regis avunculi simulaverat) et Collatino marito Lucretiae, Tarquinio imperium abrogatum, bona eius direpta, ager Marti consecratus, potestas in libertatis vindices translata est, mutato tamen tempore et nomine. Quippe ex perpetuo annuum placuit imperium, ex singulari duplex, ne solitudine vel mora corrumperetur, Consules pro regibus appellati, ut consulendum a se meminissent civibus. Et dignum se consultis nomine Brutus praebuit. Filios suos fratrisque, quod cum Aquiliis et Vitelliis ad recipiendum in urbem Tarquinios coniurassent, virgis caesos, securi percussit. Collatino quod Tarquinii nominis sensusque videretur, fasces patriamque abrogavit. Substitutus est Valerius Publicola, qui legem de provocatione ad populum tulit, fascesque plebi submisit. Regnatum Romae a VII regibus annos 244, cum adhuc, ubi plurimum, vix ad decimum quintum milliarium urbs possideret.

Hanc infantiam populi Romani facit Florus. Sequens aetas a Bruto Collatinoque Coss. in Appium Claudium; Q. Fulvium Coss. ducentos annos patet, quibus Italiam subegit, tempus viris armisque incitatissimum, ideo quis iure adolescentiam dixerit. Dehinc ad Caesarem 250 anni sunt, quibus totum orbem pacavit vel potius impugnavit. Haec iam iuventa imperii, et quasi quaedam robusta maturitas fuit.

A Caesare Augusto usque ad Alexandrum Mammeae lacertos movit viriles. Post eum varium genus Caesarum, noxios humores iugiter inter se confligentes intulit rei publicae, quibus dum medetur Christianismus, receptus a Magno Constantino, stetit senectute cruda, vegetaque. Sed post Valentinianum III infulis gentibus barbaris, tamquam potionibus venenatis emortua, sub Carolo M. refloruit: Novisque firmata regnis, velut a se genitis liberis, ipsa parens emarcuit, vim opesque eius pristinas filii reges, Roma ipsa, effeta anus, auctoritatem tamen priscam Papaeo dominatu sibi asserit.

Simul liberatus est populus, prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus: deinde pro sociis, tandem pro gloria et imperio, lacessentibus usquequaque finitimis. Prima cum Tarquiniis pugna, Aruns Tarquinius et Brutus Coss. se invicem occiderunt.


page 63, image: s063

Hinc Porsena rex Hetruscorum, Tarquinium tentat restituere, primoque impetu Ianiculum capit. Ibi Horatius Cocles pro ponte sublicio stetit, et aciem hostium solus sustinuit, donec pons a tergo interumperetur, cum quo statim in Tiberim decidit, et armatus ad suos transnavit. Mox in castra Porsenae venit Mutius Scaevola, purpuratumque pro rege, cum neutrum nosset, occidit. Apprehensus et ad regem pertractus, dextram igni exussit, hoc supplicii a rea exigens, quod in caede aberrasset. Unde cum misericordia regis abstraheretur, quasi beneficium referens ait, trecentos adversus eum sui similes coniurasse. Qua re ille territus, bellum acceptis obsidibus deposuit. Inter illos Claelia virgo fuit, quae deceptis custodibus noctu castris egressa equum quem fors dederat arripuit, et Tiberim traiecit. Redditae sibi virtutem admiratus Porsenna, cum quibus optasset captivis, in patriam dimisit. Sic deiectus Porsennae praesidio Tarquinius, Tusculum [orig: Thusculum], et mox Cumas ad Aristodemum se contulit, ibique per XIV annos cum uxore privatus persenuit.

Interim Romani per consules, Valerium Poplicolam, Menenium, Virginiumque, Sabinos quadrienni bello edomant, et varias Tarquiniorum molitiones et coniurationes compescunt. Inter eas fuit Latinorum omnium ad Romam exscindendam conspiratio, quam T. Largius primus Dictator creatus, magistro Equitum Sp. Cassio, compescuit. Is magistratus sine provocatione fuit, seditioni sedandae, aut rei bene gerendae in summis periculis dari solitus. Mox alius Dictator A. Posthumius Latinos ad Regillum lacum acri proelio superat, ex quo praeter ipsum nemo ducum incolumis excessit. Capti Latinorum XXXM, ceteris pax indulta, foedusque priscum renovatum. Id cum religiose servarent, et Volscorum consilia Romanis aperirent, sex captivorum M recipiunt. Volsci item Arunci vincuntur eodem anno, quo rex Tarquinius Cumis periit.

Eo defuncto vix modum libertati Roma reperiebat. Plebs a patribus vexata, trans Anienem in montem sacrum secessit, tributi, usurarum, militiaeque onera incusans, nec revocari in urbem potuit. Ibi Menenius Agrippa, qui de Sabinis triumphaverat, concordiae commoda insigni apologo demonstravit. Olim, inquit, humani artus cum ventrem otiosum cernerent, suum illi negarunt ministerium. Cum eo pacto et ipsi deficerent, intellexerunt ventrem acceptos cibos per omnia membra disserere: et cum eo in gratiam redierunt. Sic senatus et populus quasi unum corpus, discordia pereunt, concordia valent. Hac fabula populus regressus est. Creavit tamen Tribunos plebis, qui libertatem suam adversum nobilitatis superbiam defenderent.

Dum Roma Athenaeque libertatem strenue tuentur, Sybaritae luxu opibusque superbi, vitam cum libertate profundunt. In Crotoniatas Tely duce trecenta hominum milia educunt, vi eos ad exules reddendos coacturi. At Crotoniatae centum millium exercitum opponunt, eique Milonem praeficiunt omnium certaminum victorem, prodigiosae fortitudinis virum, qui acie devicit Sybaritas, captosque omnes occidit. Sybaris ipsa capta et solo aequata, eiusque loco deinde a Graecis Thuriorum civitas condita, cui Charondas praeclaras leges tulit. Milonis filiam Democedes Medicus, qui Atossam Persiae reginam ex ulcere, ipsumque Darium luxatione letaliter decumbentes curaverat, cum dolo in patriam effugisset, matrimonio sibi iunxit. Milo quercum in agro fissam divellere manibus conatus, cum arbor excussis cuneis in naturam suam revocaretur, feris praeda factus est. Interea Darius cum bellum in Graecos restauraret, in ipso apparatu decidit, relictis multis filiis; regnavit annos sex et triginta.

Eius imperium non armis tantum sed etiam liberalibus disciplinis, veraque Dei notitia floruit. Per Iudaeam, prae aliis, Zacharias et Aggaeus prophetae divina


page 64, image: s064

sapientia enitebant. In Mileto florebat Hecataeus [orig: Hecateus] Historiographus, Athenis Aeschilus Tragicus. Alexandro Amyntae filio Macedonii in deliciis erat Pindarus Lyricus. Epheso evocabat Darius Heraclitum philosophum, illum qui omnia humana tamquam meras miserias flebat; Democrito contra omnia tamquam ineptias ridente. Heraclitus etiam Ephesios omnes mortis damnabat, quod civem suum Hermodorum urbe eiecissent, dicentes: Nemo nostrum solus frugi sit. At Europa Occidentalis pleraque erat eo tempore Asiaticis Graecisque incognita. Herodotus neminem noverat, cui visus esset Eridanus, Italiae fluvius, Celtas Europaeorum postremos facit, apud quos Ister oritur: Nos eos esse Germanos novimus, Europaeorum haudquaquam ultimos.

XERXES.

DArius adhuc superstes Xerxen, quem Atossa Cyri filia genuerat, Artabazani licet natu maiori praeposuit, maternae originis dignitatem veneratus. Is Aegyptum, quae a patre defecerat, secundo regni anno recepit, artiorique adstrinxit servitio, praeposito ei fratre Achemene, eodem pene tempore, quo Gelon Dinomenis filius, praetextu tutelae filiorum Hippocratis, tyranni Siciliae, Syracusana urbe totaque Sicilia potiebatur. Ab eo emptum frumentum Marcius Coriolanus consul plebi Romanae magno pretio dandum curabat, ut egestate coacta agros, non seditiones coleret. Ergo a Trib. Plebis Decio die dicta, ad Volscos patriae infestos concessit: eosque duce Attio Tullo adversus Romanos concitavit, et ad quartum ab urbe lapidem castra posuit. Cumque nullis civium legationibus flecteretur, a Veturia matre et Volumina uxore, matronarum numero comitatis, motus, bellum omisit. Dum autem exercitum domum reducit, a Volscis ut proditor acceptus, lapidibus obruitur, qui tamen mox occiso, per quem vicerant a Romanis victi et subiugati sunt. Iuxta idem tempus Hernicorum victor Sp. Cassius legem agrariam, de agris plebi dividendis, primus promulgavit, numquam deinde sine maximis Romae motibus agitatam. Sed cum largitione periculosas libertati opes strueret, regni affectati damnatus necatusque est. At vero Xerxes, devicta Aegypto, paternum in Graecos odium haud diu suppressit, convocatisque, et lautissimo convivio exceptis proceribus, de bello eis terra marique inferendo consultavit. Ibi vino hilarior, Vastim reginam forma praecellentem, principibus conspiciendam dare cupiens, repulsam tulit. Vastis, quod regis mariti imperium sprevisset, de sententia Persarum, regali toro depulsa est. Rex bellum adversus Graeciam totis viribus instruxit, Athon montem, toto longe dorso in pelagus procedentem, qua continenti adhaerebat, perfodit, fretoque navigabili pervium fecit. Erat exul apud eum Demaratus Lacedaemonius, quem collega Cleomenes spurium criminatus, quod septimestris fetus esset, regno deiecerat, substituto Leotychide. Is post fugam patriae amicior, quam post beneficia Xerxi Domino, omnia belli consilia Spartanis magistratibus occultis tabellis perscripsit. Iam vero Xerxes septingenta milia de regno, trecenta de auxiliis armaverat, exceptis lixis et calonibus, classiariis item militibus, qui amplius ter mille navibus vehebantur, copiasque suas, quia numero non poterat, spatio mensus fuerat, ut non immerito proditum sit, flumina ab exercitu eius siccata, terras pelago pontibus iunctas, omnemque Graeciam vix capiendae multitudini fuisse. Herodotus ultra ter vicies centena milia fuisse prodit. Adversus eum Graecia non tam armis, quam consiliis stetit. In itinere Xerxis omnia Asiae templa flammis data, excepto Dianae Ephesiae, Thessali, Dolopes, Peraebii, Locri, Magnetes, Achaei, Phthiotae, Thebanique, per legatos in deditionem accepti. Thespii et


page 65, image: s065

Plataeenses soli e Boeotiis, cum reliquis Graecis foedus percussere. Athenienses enim, auctore Themistocle, horrendis Apollinis oraculis nihil territi, quicquid crat Graeciae reliquum, in Medos pro communi libertate erexerunt, tantaque animorum magnitudo fuit, ut Gelonis potentissimi Siculorum principis societatem, ob coniunctam imperandi ambitionem spernerent, et deditionis faciendae auctores lapidibus obruerent. Itaque tanti exercitus introitus in Graeciam, quam terribilis, tam turpis ac foedus discessus fuit. Primam classi cladem caelum ipsum intulit, subversis procellarum vi ad Magnesiam navibus CCCC. Alteram copiis pedestribus Lacedaemonii, qui Leonida duce Thermopylarum angustias occupaverant. Triduana enim pugna, cum hostes innumeros sustinuissent, ad postremum, discedentibus aliis Graecis, circumventi Spartani, nec tam victi quam vincendo fatigati, inter ingentes stratorum Persarum catervas occiderunt. Viginti Persarum milia a trecentis Lacedaemoniis, paucisque numero sociis, iugulata ferunt. Eademque die pugnatum ad Artemisium classe est, aequo fere marte, nisi quod iterum naufragio complures Xerxianae naves periere. Sed haec detrimenta confluxus devictarum gentium facile resarsiit. Quartam vero cladem, eamque maximam, Xerxes ad Salaminem insulam accepit. Athenienses, auctore Themistocle, urbe sua excesserant, navibus se suaque omnia imposuerant. Persae interim Athenas, Thespias, Plataeas, vacuas hominibus nacti, incenderant. Itaque adunata Graecorum classis trecentarum navium, angustias Salaminii freti tenebat, ibique potius, quam circa Isthmum, fortunam maris experiundam suadebat Themistocles, quod in arto pugnare, pro Graecis duceret, ne usui multitudo hostibus foret. Iungit consilio dolos. Ionas, pro quibus coeptum sub Dario bellum fuerat, inscriptis lapidibus litteris dubiae fidei reddit. Xerxi simulata proditione persuadet, ut proelium ineat, antequam Graeci dilabantur. Metuebat enim, ne sociis ad sua tuenda festinantibus, vires Graiorum minuerentur. Ergo fit atrox proelium et anceps, in quo a parte Xerxis Artemisiae Carum reginae virtus emicuit. At cum Iones monitu Themistoclis, paulatim se regiis subtraherent, fractiores illi animis fugam circumspiciunt. In ea trepidatione captae naves multae, multae mersae, plures non minus saevitiam regis, quam hostem metuentes, domum dilapsae. Hac clade perculsum et dubium consilii Xerxem, Mardonius aggreditur. Hortatur ut in regnum abeat: sibi CCC milia armatorum, lecta ex omnibus copiis relinquat: qua manu aut cum gloria eius perdomiturum se Graeciam, aut si aliter eventus ferat, sine regis infamia hostibus cessurum. Probatur consilium, deducuntur copiae, rex Abydo contendit: Soluto tempestatibus ponte, fretum navi traicit. Exercitus dum trepidi iter faciunt, inopia primum, mox etiam peste laborarunt, tanta morientium foeditate, ut viae cadaveribus implerentur, alitesque et bestiae illecebris suis sollicitatae, proficiscentes sequerentur. Interim Artabazus, in Graecia Olynthum expugnat. Mardonius, Atheniensibus frustra in foedus sollicitatis, in Boeotiam ducit, Thebanorum fretus commilitio. Graeci, coacto centum et decem millium exercitu, duce Lacedaemoniorum Pausania Cleombroti, Atheniensium Aristide Meoclis filio, Masistium equitatus Persici praefectum, in conflictu interimunt. Inde commisso ad Plataeas proelio, universam Persarum sociorumque Graecorum aciem profligant, profugiente velut ex naufragio cum XLM Arthabazo. Cecidit dux ipse Mardonius, castra referta regalis opulentiae capta, splendidissima Graecis victoria data: quos, diviso inter se auro Persico, divitiarum tum primum luxuria invasit, victoribus tandem ipsis exitialis.

Eodem die in Ionia sub monte Mycale adversus Persas dimicatum, Leotychide


page 66, image: s066

et Xantippo ductoribus, Persarum plus XL milia cecidere: fama victoriae ad utrosque exercitus dimanante, die quo pugnatum velocitate incredibili: nisi rectius dixeris, quae divinitus fiunt, certis solere signis antea declarari mortalibus. Sic Ionia Persarum iugo liberata, Europaeorum se fidei addixit.

Ut servitutis periculum Graeci, sic extremi interitus Iudaei eodem tempore adierunt, evitaruntque. Erat in aula Xerxis Hamanus, Amalecita, homo fastu intolerando. Eum rex ad supremos honores evectum regia adoratione coli praeceperat. At Mardochaeus natione Israelita, divini quam humani iuris observantior, profanum hominem, et de gente Hebraeis exsecrabili oriundum, nullo cultu prosequebatur. Ob id invisus Hamano, seque suosque gentiles universos prope exitium esse intellexit. Hamanus enim a rege edictum impetraverat, quo Iudaei omnes stato die necandi curabantur. Et factum esset, nisi Esther, quae et Atossa, olim pupilla Mardochaei, tunc Xerxis post abdicatam Vastim coniux, malum intercessione sua vertisset. Eius enim erga Deum pietate, apud regem precibus, praesentissima a Iudaeis clades in caput machinatoris retorta, Mardochaeo secunda a rege dignitas, hostibusque Hebraeorum pernicies procurata est. Iudaeis se defensantibus, 75000 adversariorum interiisse constat. Mutatio sortis annuis feriis, festaque gratulatione celebratur.

Compertum praeterea est, eodem die a Gelone Syracusanorum rege, Poenos ad Himeram devictos, et Leonidem cum suis ad Thermopylas, in Xerxis castra irruptione facta, strenue proeliatos.

Etenim Carthaginenses inter et Persas convenerat, de Graecis per Siciliam eodem tempore debellandis, cum Persae Atticam subigerent. Quare missus in Siciliam Magonis, qui imperium Poenorum condiderat, filius Amilcar, cum validis trecentorum millium copiis, navibus bis mille, ad Himeram castra posuit. Urbem defendebat Theron Agrigentinorum princeps, qui impar Poenis Gelonem in auxilium vocat. Gelon armatis peditum L milibus, equitum 100, propero agmine in Poenos profectus, aliquot secunda proelia fecit. Hinc interceptis Selinuntiorum litteris edoctus, quo tempore submittere Poenis subsidium vellent, suos pro Selinuntiis in hostilia castra mittit, classem incendi imperat. Ipse eadem hora ex alio latere Poenos adoritur. Sic dum securus sacris operatur Amilcar, ad aras ipse suas obtruncatur, Poeni animis consternati ingenti vincuntur strage, nec pauciores LM occumbunt. Reliqua multitudo in tumultum quendam elapsa, etsi manu se fortiter tuetur, tamen siti subacta in Gelonis manus venit, Siciliamque mancipiis implevit. Naves quae effugerant, tempestatibus subversae, vix nuntios cladis Carthagini reliquere, ut plane intelligas, quam nullae hominum sine Deo vires sint. Tot rebus secundis elatiores Graeci, ipsi inter se dissidere incipiunt. Athenienses reductis e Troezene ac Salamine uxoribus liberisque, urbem flammis absumptam de integro condere, moeniaque maiora complecti moliuntur. Lacedaemonii spei urbis invidentes, dehortantur ab incepto, spreti pro imperio agunt. Ibi idem, qui cives antea servarat, nunc quoque patriam consiliis instaurat Themistocles. Legatus, Spartam proficiscitur, diemque de die proferendo, spatium consummando operi civibus quaerit et obtinet. Refectis muris, senatum Lacedaemoniorum adit, liberrimeque professus communi iure gentium factum, quod fecissent Athenienses, quare si suos legatos recipere vellent, quos Athenas miserant, se remitterent, aliter illos numquam in patriam redituros. Sic Athenas remissus, Pyreaeum portum condit, cives ad rei nauticae studium accendit, inquilinis et artificibus immunitatem impetrat, civitatem a casu multo ampliorem efficit.

Exinde Lacedaemonii adscitis XXX Atheniensium


page 67, image: s067

navibus, illatum a Persis bellum vindicaturi, duce Pausania Cypri urbes maritimas, Byzantiumque secus Bosphorum Thracium occupant. Ibi Pausanias pro ducatu regnum Graeciae improbissime affectans, proditionis praemium cum Xerxe nuptias filiae eius paciscitur, nuntios a se missos interfici, ne res pateat, curat. Sed dux Atheniensium Aristides, eius belli socius, collegae conatibus iustitia et moderatione obviam eundo, proditionis consilia discussit, sibi et Atheniensibus imperium maris peperit. Pausanias tandem Argilii indicio proditus cum in Minervae aedem confugisset, obstructis valvis, quibus primum Alcithea mater lapidem apposuerat, turpi morte magnam belli gloriam maculavit.

Gloriosior mors Fabiorum et Themistoclis eo tempore fertur. Romani enim cum adversum Veientes bellarent, familia Fabiorum illustris, hostes sibi privato nomine subigendos depoposcit, et profecti trecenti sex, assumptis clientibus, duce Fabio consule, saepe victores, ad Cremeram fluvium castra posuerunt. Veientes vero ad dolos conversi, pecora ex adverso in conspectu illorum posuerunt: ad quae progressi Fabii, et in insidias delapsi, ad unum occisione perierunt. Unus ex ea gente propter impuberem aetatem domi relictus, genus propagavit. At Themistocles ob timorem potentiae, testularum suffragiis e patria eiectus, quam servaverat, mox Lacedaemoniorum invidia et cruentis accusationibus exagitatus, ad Molossorum regem Admetum, et ab eo in Persiam profugit. Ibi calliditate animique magnitudine singulari apud Xerxem, eiusque filium gratiam adeptus, Magnesiae domicilium fixit, ac ne bellum ingratae patriae inferret, voluntaria morte obiit. Romae Appius Claudius consularis, tumultuantis iratique populi iudicium infelici dextra praevenit. Graeci interim ducem constituunt Cimonem, Miltiadis filium, qui patrem, ob peculatus crimen, in carcere mortuum, translatis in se vinculis, ad sepulturam redemerat. Is non inferior virtutibus Miltiadis patris, Xerxeis terrestri navalique bello superatis, XX virorum milia, triremes CCCXL in potestatem redegit, Athenienses ad summam Graeciae dignitatem provehit, cum interim Lacedaemoniorum urbs terrae motu pene eversa aegre se adversus Hilotas et Messenios defenderet, Argivi vero Mycaenas, oppidum quondam nobilissimum, solo aequarent.

Etiam Siculi tunc recuperatae libertatis laude floruerunt. Nam post Gelonem quidem Germanum eius Hieronem, Catanensis coloniae parentem, tulerant, at Thrasybulum, alterum eius fratrem, improbissime dominantem, armis expulere, qui exul apud Locros privata in domo consenuit; Syracusae popularis imperii statum L X annos conservarunt.

Eodem tempore exeunte Olympiade 78, Xerxes Persarum Monarcha, cum ultra viginti annos imperium varia fortuna gessisset, ab Artabano, corporis custode, in cubiculo suo interfectus est, additusque funeri filius natu maximus Darius, cui parricidium sceleratus interfector imputaverat. Successit Artaxerxes, qui cognitis proditione Bacabasi insidiis, dolum dolo ultus est, et Artabanum cum septem filiis neci dedit.

ARTAXERXES.

REgiae vero Persarum domesticam cladem odorati Aegyptii, occasionem sibi rebellandi sumunt creato rege Inaro, qui Africam tenebat, imploratisque Atheniensium suppetiis, a quibus trecentas naves impetrant. Adversus eos mittitur Achaemenes, Artaxerxis patruus, cum instructissimo trecentorum millium exercitu. Sed conflictu habito, virtute Atheniensium superatur, seque Memphiticis tueri muris cogitur. Interim e Persis supplementum adducunt ingens Artabazus et Megabyzus, qui militem suum exercitatione ad laborem


page 68, image: s068

et fortitudinem duraverant. Igitur statim obsidionem dissolvunt Inari, aversoque fluvio, in quo stabat classis Atheniensium, in sicco eam destituunt. Eam mox ipsi classiarii cremant, ne usui fiat Persis. Qua clade fracti Aegyptii se dedunt, Inarus proditione captus in crucem agitur, Atheniensibus ad pugnam paratis datur venia, ne eorum audacia cladem victoribus concieat. Sic e multis pauci incolumes in patriam reversi sunt, victis tum Corinthiis et Epidauriis, Aeginetarum etiam deditione triumphantem. Roma per id tempus e pestilentia aegre eluctata, intestinis vexabatur dissidiis, Tribunis plebis patricios novis rogationibus, mox utrosque Appio Hordonio infestante, qui armatis clientum 4000 capitolium insederat. Inde gravi cum caede tandem deiectus est, Valerio Cos. in proelio occumbente, qui plebi perferendarum de communi iure legum spem ingentem fecerat.

Iudaeorum tunc resp. ab Optimatibus regebatur, suberatque imperio Persico, vectigalibus tributisque variis obnoxia. Nam Zorobabele defuncto Praesides eam exhauriebant: et sacerdotes ac primores populi, patriarum legum incuriosi, cum profanis gentibus commixti, mores earum ac linguam imitari coeperant. At ineunte septimo anno Artaxerxis, nova lux populo Hebraeorum affulsit, totaque politia eorum priscam integritatem recuperavit, prout iam sequenti libro dicetur. Nam huic finem in tribulationis Iudaicae sine constituere placuit, ubi hoc saltem admonuero, viguisse hoc tempore historiarum conditores Herodotum Halicarnassaeum et Hellanicum, Philosophos, Democritum et Anaxagoram, item Protagoram, quod de diis dubitasset, ab Atheniensibus damnatum. Viguisse et Poetas, Chaerilum, et Phryniscum, Sophoclem et Euripidem Tragicos, Platonem et Cratinum Comicos. Pictores quoque Zeuxin, Timantem Parrhasium, Polycletum et Phidiam statuarios.

LIBER VII. A reparata Iudaeorum Republica et urbe, usque ad regnum Messiae, Periodus annorum CCCCXC.

POstquam septimum imperii inivit annum Artaxerxes, Longimanus a dexterae prominentia appellatus, ablegavit in Iudaeam Esram sacerdotem, rei divinae peritissimum, scribarum et legisperitorum magistrum, quem diplomatis instruxit, quibus Hebraeis omnibus facultas in patriam revertendi dabatur, suisque utendi legibus. Et quod praecipuum libertatis fundamentum, potestas fiebat Esrae Hebraeos iudices praeficiendi popularibus, totamque Iudaeorum Rem publicam ex divinarum praescripto legum instaurandi. Mandatis munificentiam adiunxit Artaxerxes plane regiam, donato Sacerdote sexcentis et L talentis argenti, C auri, vasisque insuper aureis et argenteis, iussitque Praesides provinciarum conata eius adiuvare omnibus opibus et copiis. Eam felicitatem Daniel antea ab Angelo cognoverat, atque ex hoc tempore usque ad restitutionem mundi, per Christum procurandam, 490 annos definierat.

Esrae legationem decimo-quarto post anno excepit Nehemias, Pincerna Artaxerxis, qui praefecturam Iudaeae consecutus est, et potestatem muniendi Ierosolymam; a qua re Persarum Reges hactenus abhorruerant, priscam Iudaeorum potentiam ac Ierosolymae rebellionem animis reputantes. At Nehemias, exemplar principum, tanta pietate et vigilantia rem publ. Iudaeorum erexit,


page 69, image: s069

tanta celeritate, animique magnitudine urbis muros absolvit, ut novus patriae pater et Ierosolymae conditor appellari mereatur.

Ei fidus aderat collega Malachias, prophetarum Hebraeorum ultimus, qui sacerdotes et populum ad prisca Dei statuta reformavit, Christumque ipsum, et ei praemittendum legatum exspectare praecepit. Tunc conditum Synedrium, cui praesiderent e stirpe Davidis Iudices, et posteri Aaronis summi sacerdotes, memores legis Mosis et oraculorum, quae divini vates scriptis consignaverant. Qui status Rei publ. mansit, donec summus legislator caelo descendens, aeternum terris lumen intulit.

Dum ita civitas Dei instauratur, et Artaxerxes mansuetudine ac munificentia summa regit Asiam, gentium Europaearum Res publicae magnis concussae motibus, inter malos mores, vix bonas leges repererunt.

Romanis pervicacissimi et cotidiani fere hostes Aequi et Volsci erant, Tribunis interim iugibus litigiis aequiores plebi leges exposcentibus.

Et Volscos quidem cum alii duces, tum praecipue L Quintius Cincinnatus domuit. Dictator ab aratro, qui obsessa, ac poene iam capta Minucii Cos. castra, egregia virtute servavit, victosque hostes more pecudum sub iugum misit. Expeditione intra XV dies finita, rediit ad boves rursus, triumphalis agricola. At Tribuni quotannis fatigato senatu et consulibus, urgente bello impetrant, ut decem Tribuni fiant annui, ut plebs Aventinum collem sibi habeat, ut singulis magistratibus fas sit suae potestatis violatores multare, id quod solis Coss. licuerat. Tandem anno urbis trecentesimo, Olympiade LXXXII perficiunt, ut legati Athenas eant, aequissimas Solonis leges descripturi. Mittuntur P. Posthumius, S. Sulpitius, A. Manlius, exhauriente interim peste civitatem, quam nulli Romanorum Dii quomodocumque culti propulsare poterant. Reversi post biennium, in decemvirorum adsciscuntur collegium, qui antiquitatis Romae omnibus magistratibus, principes Reip. constituendae, sine provocatione facti sunt. Hi duodecim tabulas confecere, fontem publici privatique iuris, et cum primo anno bene egissent, secundo corruperunt Rem publicam. Tertio protracta sine auctoritate senatus et populi potestate, omnium a se bonorum animos alienarunt. Nec patribus consilium, nec plebi libertas erat reliqua, melior senatus pars urbe excedebat, quidam factioni resistentes, inter quos L. Siccius dentatus, vir fortissimus, decemvirorum scelere interibant. Tandem princeps eorum Appius Claudius, amore amens Virginiae, virginis pulcherrimae, ut ea potiretur, clientem subornavit, qui puellam ex ancilla sua natam confirmando, amatore iudice in servitutem eam abriperet. Sed accitus e castris puellae pater Virginius ira furens, rapto e lanii officina cultro, in filiae eum viscera adigit, morte amitti melius ratus, quam contumelia liberos. Cruentus sanguine filiae ad milites, cum Volscis Sabinisque bellantes, procurrit, motoque tumultu eos in urbem trahit. Hi convulsis signis Aventinum insidunt, creatisque ducibus in sacrum secedunt montem, decemviros magistratum eiurare, senatum tribunos plebis restituere cogunt. Sic ob libidinem decemviralis tyrannis exstincta ob quam etiam regia fuerat, reductum ad Coss. imperium. Creati post decemviratum primi L Valerius, M. Horatius, plebi gratissimi, cum ob maiores popularitate claros, tum quod tollendo decemviratui promptissimam operam tulissent. Hi leges promulgarunt, ut populum senatumque obligaret, quod plebs tributim scisceret. Unde Tribunitiis rogationibus acerrimum telum datum. Item, ne quis magistratus sine provocatione fieret. Mox accusati Appius et Oppius decemviri, et in carcerem deducti, iudicium morte praeveniunt, reliqui antequam ad plebem deferrentur, exilio solum vertere, bona eorum publicata


page 70, image: s070

sunt. Coss. domitis bello Volscis et Sabinis, ob plebis studia maligniorem experti senatum, solius plebis iussu triumpharunt.

Procedente deinde Republica, non contenta libertatis incremento plebs, honores sibi cum patribus aequari postulat, extractoque litigiis tempore pervincit tandem, ut misceantur patriciorum et plebis connubia, atque ut Tribuni militares, consulari imperio, ex patriciis et plebe promiscue fiant. Facti anno urbis CCCX (dum Herodotus apud Thurios historiam edit) A. Sempronius, L. Attilius, T. Claelius, omnes patricii, singulari documento levitatis vulgi, cito in alteram recidentis partem, summaque contentione ambitum honorem nec usurpare quidem audentis.

Dum haec agunt Romani, primosque describendae civitati censores creant, e nimia libertate pene in servitutem resolvuntur Sp. Melii insidiis. Is artissima annona coemptum frumentum plebi dividit, allectisque civibus, insatiabili honorum animo regnum agitat. Ei opprimendo Dictator creatus Quintius Cincinnatus, senex octogenarius, citatum, nec comparentem, sed plebis implorantem auxilia, per Caium Servilium Equitum magistrum obtruncat, bona publicat, domum diruit. Id solum Aequimelium appellatum est.

Dempto hoc periculo, fidenates adiunctis sibi Veientibus, grande bellum excitant; cruentas Romanis victorias faciunt. Ibi spolia de Larte Volumnio Veientium rege, quem A. Cornelius Cossus occiderat, ad Iovem Feretrium reportata. Denique non scalis, non irruptione, non fame, sed cuniculo peractum urbis excidium, Dictatore Q. Servilio. Veientes, implorato Hetruriae auxilio, iussi sunt bellum suo consilio initum suis viribus exsequi. Romanis pestilentia aliarum rerum otium praebuit.

Dum haec Romae fiunt, interea Graecia omnis, ducibus Lacedaemoniis et Atheniensibus, in duas divisa partes, ab externis bellis velut in sua viscera convertitur. Occasio a Messeniis fuit, afflictam terrae motu Spartam infestantibus. In eos Ithomen tunc tenentes, Lacedaemonii Athenienses etiam socios adhibuerant. Sed protracta obsidione, metuentes eorum audaciam, supervacaneos esse simulando, a bello domum dimiserant. Hanc rati iniuriam Athenienses, argentum, quod in stipendium Persici belli ab universa Graecia in Delo deponebatur, Athenas transferunt, et Pericli eius administrationem committunt. Lacedaemonii contra Peloponnesios in Athenienses incitant, quibuscum vario marte est dimicatum. Imprimis vero cum Thebanis paciscuntur, ut Boeotiorum imperium, Persica societate amissum, recipiant, bellumque adversus Athenienses pro Lacedaemoniis sustineant. Eos aggressus Myronides, alacerrimos Atheniensium ducens, secundis proeliis vincit, demptisque Thebis, Boeotiam omnem, et Locros ac Phocenses subigit. Eius successor Tolmides Messenios a Lacedaemoniis dimissos, Naupacti collocat, Zephaleniamque insulam expugnat. Mox etiam Pericles Acarnaniam infestat bello. Igitur Cimon ostracismo damnatus antea, ut revocatus Athenas est, pacem condidit inter suos cives et Lacedaemonios quinquennalem. Post neque ita multo, in Cyprum cum ducentis navibus missus, cum eius maiorem partem insulae devicisset, ac Salaminem obsidione premeret, missis etiam ad Amyrraeum, paludum Aegypti regem, LX navibus Artaxerxem perpulit, ut pacis causa Graecis per Asiam universis libertatem concederet, satrapisque suis intercideret maris Ionii navigatione. Ita iurarunt Athenienses, se in provincias eius arma non expedituros. At Cimon morbo implicitus Citii decessit, vir vitae securus suae, morte acerba aliis, de quibus optime meritus fuerat. Exinde finitis indutiis, Lacones templum Delphicum, Phocensibus ereptum, vindicant Delphis, Athenienses contra Phocensibus illud restituere nituntur. Megarenses


page 71, image: s071

vero a side Attica deficientes, adscito Laconum exercitu, populantur Atticam, praedaque abacta recedunt. Tolmides Chaeronae expugnator, insidiis Boeotorum cum ingenti Atheniensium multitudine occiditur, cogunturque Athenienses, pro captivis redimendis, praesidia ex oppidis deducere. At Euboeam deficientem Pericles, capta istiaea, ad oboedientiam redegit. Hinc malis fracti, in annos triginta pacem ineunt Graeci, eaque tempestate totus orbis quietem habuisse scribitur.

Sexto autem anno bellum inter Samios et Milesios pro Priene est excitatum, in quo armis inferiores Milesii implorarunt opem Atticam, Samii ad Pissuthnem Sardibus praefectum confugere. Ea expeditione Pericles praefuit copiis Atticis, primusque machinas bellicas, quas Arietes et Testudines vocant, adornavit, Artemonis maxime Lacedaemonii adiutus ingenio. Mox etiam Thucydides Athenis missus adfuit, XL navibus instructus. Sic devicta Samus, dirutis moenibus, Athenis coacta tributum solvere.

Post haec beelum Corinthiacum exarsit, maioris initium mali.

Epidamnii Adriatici maris accolae, ab exulibus suis et Illyriis bello vexati, Corcyraeorum opem postulaverant, et ab illis spreti, Corinthiorum. Corinthii faciunt quod noluerant Corcyraei. Ea aemulatio bellum inter illos accendit. Corcyraei iure potius quam armis experiundum, Corinthii re non amplius integra, colonis se suis iuste opitulari asserunt. Ergo infesta utrinque classe concurritur, Corcyraei vincunt: capiunt Epidamnum. Sequenti anno reparato proelio, Athenienses associantur Corcyraeis, dubiaque acie disceditur. Hac clade irritati Corinthii, Potidaeam in Pallenes Isthmo sitam, suam quidem coloniam, at Atheniensibus vectigalem, ad defectionem sollicitant. Perdiccas quoque Macedonum Rex, infensus Atheniensibus, quod fratres eius Philippum et Derdam armis adiuvissent, Chalcidenses et Bottiaeos in partes trahit, et destructis urbibus, Olynthum persuadet migrare, agris de suo donatis. Hanc belli molem feliciter Athenienses propulsant, Corinthiorum subsidiarias profligant copias, et Potidaeam profugientes arta obsidione claudunt, Corinthios ad circumspicienda auxilia adigunt.

Igitur invisa multis Graeciae civitatibus Atheniensium potentia, qui Aeginetas navibus multassent, Megarenses urbe et portu suo prohibuissent, sociis durius imperarent, Corinthiorum exercitum obsiderent Sthenelaidis Ephorus rupta ab illis foedera, belloque persequendos decernit, Archidamo Spartanorum rege mitiora nequiquam civibus suadente.

Ita suscipitur bellum, quod Peloponnesiacum appellatum, et viginti septem annis communi cum Graecorum pernicie gestum est, L ferme annis postquam Xerxen communibus armis discedere e Graecia coegissent.

Ac initio quidem componi dissidia facile potuerant, ni utrinque ambitiosi consultores nihil paribus concedendum disseruissent. Inter eos fuit Pericles, qui ne rationes aerarii male administrati redderet, patriam maluit bello obiectare, quam domi paupertatem colere. Is iubentibus Spartanis, Megarenses ad communionem fori et portus Attici recipere, sic bellum nullum fore, respondendum suadet: Id tum demum Athenienses facturos si similiter Lacedaemonii peregrinis suae civitatis usum permittant. Interim nihil illis in pares iurisdictionis competere, nec re minima, quae quidem imperetur, Athenienses Spartanis oboedituros. Ita flagrantibus dissidiis multi Graecorum populi implicantur. Cum lacedaemoniis faciebat tota Peloponnesus, praeter Argivos et Achaeos. Extra Peloponnesum Megarenses, Locri, Boeoti, Phocenses, Ambraciotae, Leucadii, Anactorii. Cum Atheniensibus Chii, Lesbii, Plataeenses, Messenii, Acarnanes,


page 72, image: s072

Corcyraei, Zacynthii, Cares maritimi, Dorienses, Iones, Hellespontus, Amphipolis Thraciae, insulae Cyclades, exceptis Melo et Thera. Initium malorum a Thebanis fuit, quos intra moenia receptos Plataeensia, cives, cum se proditos intelligerent, animosa audacia trucidarunt. Inde Archidamus in Atticos irrumpens agros, lates eos populatur, hostes ad pugnam provocat. Sed Athenienses a Pericle moniti, supervacuam censebant pugnam, cum ulcisci iniuriam sine periculo possent.

Itaque vicissim classe excurrunt in Laconiam, et ex hostili agro plura quam amisserant, auferunt. Pericles agros suos, quibus ad suspicionem ei proditionis acquirendam, Spartani pepercerant, dono dedit Reip. et pro infamia ab hostibus intenta gloriam sibi peperit apud cives. Mox etiam Sitalces Thracum, et Perdiccas Macedonum reges adiungunt se Atheniensibus, et Aeginetae insula expulsi, Spartam profugiunt, maioresque Atheniensium vires videntur, quam ut iis pares esse Peloponnesii possint. Tum vero subito horribilis et contagiosus morbus plerasque iam Africae atque Asiae regiones pervagatus, Atticae urbi incubuit, quo infestati cives militesque confertim interibant, nec erat Deorum Graecorum quisquam, qui mederi posset malo, adeoque nec hominum qui imbecilles Deos venerari amplius vellet. Ea numinis indignatione perculsi Athenienses, culpam moti belli in Periclem coniciunt, seque elaboratis orationibus defendentem multant pecunia, multatum, solita vulgi levitate, iterum rei summae praeficiunt.

Erat enim Pericles prudentia animique magnitudine facile civitatis suae princeps, qui Athenienses bellum fortiter cauteque doceret propulsare, viriumque distractionem, atque omnia plena periculi ausa, nisi certam fere et exploratam ducerent utilitatem, damnaret. Verum is tertio belli anno obiit. Interim Potidaeatae, dira fame subacti, se suaque dedunt Atheniensibus. Legati Peloponnesiorum, quos ad Artaxerxen expedierant, apud Hellespontum intercepti, Athenis interficiuntur. Sitalces Thracum Rex, centum quinquaginta hominum milia in Macedoniam trahit, vastatoque Perdiccae regno, quem violatae fidei insimulabat, cum Macedones intra munitiones se tenerent, nec copiam facerent proelii, commeatu laborans retro refert pedem. Interiectis diebus, Peloponnesii navalibus proeliis a Phormione Atheniensium duce superati, Salaminem clam adoriuntur, ut Athenis metum iniciant: sed concursu civium territi, ipsi refugiunt Megaram. Agebatur tunc Olympias 88.

Paulo post Plataeenses, a Lacedaemoniis ad omnium rerum penuriam redacti, partim erumpentes nocturno strategemate effugiunt, partim se fidei permittentes obsidentium, suppliciis pereunt indignis. Plataea funditus exscinditur. Idem pene evenisset Lesbiis, quibus Lacedaemonii, ad quos defecerant, seram opem ferebant. Paches enim, Atheniensium Praefectus, celeritate Spartanos praeveniens, potestatis eos suae fecit, ac de sententia populi Attici, defectionis auctores, mille viros circiter, affecit suppliciis, cum Cleon praecipitis vir ingenii, Mytilenaeos omnes censeret trucidandos. Gravior clades Corcyraeorum primores abstulit. Cum enim oborta inter illos et plebem seditione, armis inferiores essent Optimates, imploratam Peloponnesiorum opem Atheniensium classis subvertisset; a plebe nullum crudelitatis genus intermissum est, omnesque qui in re lautiori essent, foedissimis exemplis sunt perempti. Idem malum alias Graecorum civitates corripuit, optimatibus ad lacedaemonios, quod Aristocratico regerentur imperio, plebe ad Athenienses subinde respectante, quod populari faverent regimini, utrisque suae utilitati potius ac libidini, perpaucis Reip. consulentibus, ac belli occasione deterrimum quemque ad maxima facinora stimulante.


page 73, image: s073

Quinto belli anno Sicilienses turbis iisdem sunt implicati. Leontinis quos Syracusani vexabant, Rheginos et Athenienses, Syracusanis contra Locros Italiae, et Liparaeos sibi abiungentibus, qui variis inter se caedibus saevire studio invicem habebant.

Alius Atheniensium dux Demosthenes, cum Aetolos infeliciter invasisset, Ambraciotas cum Peloponnesiis, dum Argis insidiantur, pene ad internecionem caedit: et anno sequenti classiarios, ad Pylum in Laconica muniendam inducit; eique recuperandae adnavigantes Peloponnesios, grandi afficit clade. Ita Lacones quotannis in Atticam irrumpere solitos, ad sua defendenda cogit. Spartani ergo, cum in Sphacteriam insulam insidiatores deduxissent, Demosthenes eos circumeundo navibus custodivit, et fractos malis adegit indutias petere. Iis vero Athenienses, importuno Cleonis consilio seducti, atrocius respondent. Cleon, audacius quam prudentius, clausos Sphacteria Spartanos vi aggressus, partim occidit, partim vivos Athenas mittit, eodem anno quo Artaxerxes a Lacedaemoniis non semel imploratus, priusquam Graecis dissidentibus regias opes misceret, e vita emigravit. Is erat annus Peloponnesiaci belli septimus, regni ipsius quadragesimus, Olympiadis 89 primus.

Eius imperium insigni in Dei populum munificentia et pietate, virisque divinarum litterarum peritissimis claruit, quales erant Esra, Nehemias, Eliasibus sacerdos, Malachias propheta, Hananias praefectus urbis, et viri Synagogae magnae qui erant Ierosolymis.

Apud gentes eluxere Philosophi, Democritus Adberites, Empedocles Pythagoraeus, Zeno et Parmenides, Hippocrates Medicus, Gorgias Leontinus Rhetor. Et cunctis clarior Socrates, e cuius quasi ore integra philosophorum schola defluxit. Aristophanes quoque facetissimus, si non etiam spurcissimus comoediarum auctor, Athenis lusit. Meton Astronomus Enneadeceteridem indicandis luminarium revolutionibus condidit.

DARIUS NOTHUS.

Ceterum Artaxerxi Longimano complures filii fuere, XVII e pellicibus, unus e Damaspia regina susceptus, Xerxes nomine. Eum crapulam edormientem aggressus Secundianus (Pausanias Isogaeum vocat) ex Alogune pellice natus, una cum matre Damaspia interfecit, quadragesimo post Artaxerxis obitum die. Sed et ipsi parricidio quaesitum imperium paucos dies stetit. Perosus enim scelera eius exercitus, Ochum fratrem e Bactrianis advocat. Eum Artaxerxes e Cosmartidene genuerat Babylonia, et filiae Xerxis Parisatidos, sororis suae, maritum fecerat. Igitur Nothum dixere Graeci, quod esset e pellice, usitata regum libidine procreatus. Hic suis copiis principumque auxiliis fultus ad regnum producitur, aliena magis voluntate quam sua.

Secundianum promissionibus illectum ad se perduci curat, perductum in cineres deici: Persicum id genus supplicii erat. Ita exstinctus est, cum menses VI imperasset, dies XV. Regno potitus Ochus, regium Darii nomen assumit, et opes principum amore firmat. Iudaeam et Ierosolyman, praesidente Nehemia, egregiis incrementis provexit, ringentibus licet Sanaballete Samariae, et Tobia Ammonitarum praefectis.

Sub eo series gener ationum, et samiliarum propagationes, sacris tabulis mandarunt Iudaei, quae divinis promissionibus usque ad Christum testimonio et documento forent. Cumque nepos Eliasibi, filius Ioiadae Pontificis, matrimonio sibi copulasset extraneam, Sanaballetis cognatam, sacerdotio eum Nehemias deiecit, ne profanaretur sacrum altari Aaronis genus, deditque sedulo operam, ut ne gentium contagio sese pollueret Dei populus.

Interim vero Graeci atrocius se invicem intestino bello consumebant. Athenienses


page 74, image: s074

successu elatiores insulam Laconicae finitimam, deditione occupant, Aeginetas e Thyrea, ubi eos Lacedaemonii collocarant, abductos Athenas transferunt, duces suos Pythodorum et Sophoclem, quod Siciliae pacem non interpellassent, in exilium eiciunt.

Contra lacedaemonii, Brasida duce, multas in Thracia urbes ab Atheniensibus pelliciunt ad se, atque ut domi res tutiores essent, duo servorum milia quorum spectata virtus, et ob id suspecta servitus erat, crudeli consilio, sed occulto, enecant. Inde tamen Athenienses clade aliqua a Thebanis affecti, et amissa Amphipoli perturbatiores, annuas cum Spartanis indutias faciunt. Iis durantibus, Brasidas Perdiccae regi auxilia adducens, ut ab eo se fraudulenter habitum, obiectumque Illyriis videt, iram vertit in Macedonas, eorumque agros vastat. Quamobrem orto inter ipsum et Perdiccam odio, Atheniensibus accedit Perdiccas, qui tunc Torone recuperata, Scionaeas obsidebant; quibus captis postea occisisque ereptam iis urbem Plataeensibus assignarunt. Mox ad Amphipolin recipiendam profectus Celon, dicacior miles quam fortior, cum imperite adversus Brasidam prudentissimum ducem dimicaret, in fuga cecidit, sexcentis Atheniensium amissis; Brasidas quoque, accepto vulnere, paulo post decessit, tanti factus ab Amphipolitis, ut ei tamquam urbis conditori praestarent honores, qui Agnoni Atheniensi coloniae istius deductori debebantur, fidamque deinceps cum Spartanis societatem colerent. Tum vero Plistoanax Rex Spartanorum, et Nicias dux Atheniensium, decennalium iam cladium pertaesi, utramque Rem publ. ad compositionem trahunt, lacedaemoniis etiam Argivos metuentibus, qui exspirantibus, quas diu servaverant, indutiis, se iuncturi Atheniensibus videbantur. Fit ergo pax in annos L. sed quae male fida perparum a bello abfuit. Nam cum Spartani Amphipolin non redderent, et Panactum Boeoti everterent, quod integrum fuerat tradendum Atheniensibus, Athenienses quoque Pylum sibi retinent, adnitente interim Alcibiade, iuvene callido et ambitioso, ut Lacedaemonios inconstantiae ruptique foederis convinceret. Et dolo id effecit, cum alia non posset via. Itaque Athenienses Argivis, Lacones Epidauriis ferunt suppetias, quasi minus periurii contraherent, si ferentes sociis auxilia potius quam aperto bello dimicarent. Ibi Argivi, dum Tegeates infestant, gravi clade affecti a Spartanis, foedus cum iis percutiunt, et rem publ. ad eorum placitum reformant. Quam mutationem indigne ferens populus, ductu Alcibiadis exturbat optimates, eisque etiam trucidatis, postea Democratiam pro lubitu restituit. Athenienses Melum insulam, servatis tantum, qui infra pubertatem erant incolis, reliquisque omnibus interfectis, sibi subdidere, missisque e sua civitate colonis, inhabitare eam coeperunt.

Decimo septimo belli anno qui erat Darii decimus, suadente Alcibiade, multum resistente Nicia, bellum in Siciliam translatum, specie ferendi Aegestanis et Cataniensibus auxilii, quibus Syracusani graves erant. Creantur duces Nicias et Alcibiades et lamachos, tantisque viribus Sicilia aditur, ut ipsis terrori essent, in quorum auxilia mittebantur. Brevi post tempore revocato ad reatum Alcibiade, qui tyrannidis et violatorum sacrorum insimulabatur, duo proelia secunda Nicias et Lamachos faciunt, et munitionibus circumdatas Syracusas, commeatibus laborant intercludere. Quibus rebus fracti Syracusani, auxilium a Lacedaemoniis petiverunt, ad quos Alcibiades metu iudicii profugerat, eosque ad bellum patriae gnaviter inferendum, cruentis consiliis incitabat. Ergo mittitur in Siciliam Gylippus, Corinthiis quoque prae aliis ad iuvandas Syracusas incumbentibus. Gylippu inclinato statu, opportuna bello loca occupat, et principio victus, postea victor, hostes compellit


page 75, image: s075

in fugam, Syracusanos ab obsidione liberat. Sed cum Athenienses a bello terrestri in navale se transtulissent, Gylippus classem Lacedaemone cum auxiliis accersit, Athenienses in locum amissi Lamachi, Demosthenem et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt. Peloponnesii quoque, communi civitatum decreto, Syracusanis subveniunt, summisque ex utraque parte viribus dimicatur a tota Graecia. Verum Athenienses, ut belli auctores exstiterant, ita documentum dedere, nequis non provocatus alteri malum creet. Nam primum pedestri certamine victi, et castra eorum cum omni publica privataque pecunia capta sunt. Cumque interim Argivis Spartiatas vastantibus se coniunxissent, Lacedaemonii manifeste ruptum foedus vociferantes, in Atticum agrum irrumpunt, duce Agide, et Deceleam, propinquum urbi castellum, exstruunt. Huc ad viginti servorum milia Athenis profugere, nihilque tuti extra muros civitati mansit Atticae. In Sicilia vero Demosthenes, clade etiam navali perculsus, afflictas res haud in casum dandas, neque in bello male auspicato perseverandum censuit: Nicias contra manere contendit, tandemque stulta etiam ex deliquio lunari superstitione retentus, pessumdedit Rem pub. Revocati enim ad certaminis spem Athenienses, inscitia ducum, qui Syracusanos intra angustias maris facile se tuentes aggressi fuerant, magno caeduntur numero. Eurymedon dux in prima acie fortissime dimicans, primus cadit; triginta naves, quibus praefuerat, incenduntur. Demosthenes, et Nicias, et ipsi victi, exercitum in terram exponunt, tutiorem fugam rati itinere pedestri. Ab his relictas centum triginta naves Gylippus invadit, ipsos deinde insequitur, insessis viis carpit, capit, moratur, cadit. Demosthenes lentus incedens circumvallatur ab hoste, inde proceditur ad Niciam.

Sic XL hominum milia amissa tradit Thucydides, qui hoc bellum descripsit, et cum ob amissam sua tarditate Amphipolin, Athenis pulsus esset, ob conditam deinde historiam patria redonatus est. Duces Atticos dum servare vellent moderatiores aliqui, Syracusani contra virtutem Demosthenis, divitias veriti Niciae, ambos occiderunt. Militum quicumque non occubuerat, aut a privatis occultatus fuerat, in lapidicinas datus est, et plus quam barbara crudelitate habitus: donec plerique venditione ab interitu vindicati, Siciliam mancipiis implevere. Atque hac clade omnium gravissima, Atheniensium opes conciderunt.

Tunc enim, ut fit, quo se fortuna, eodem etiam favore inclinante hominum, certatim ab Atheniensibus socii deficiunt, plerique tamen haud impune. Etenim Athenienses opibus quam animis minores, classem novam cupidissime aedificant, Lesbum et Clazomenas recipiunt, Chios, qui inter primos defecerant, tribus proeliis navalibus superant. E Mileto vix excedunt, cum quidem Hermocrates Syracusanus, Dionysii postea Tyranni socer, ingentia Peloponnesiis auxilia adduxisset, et Tissaphernes a Dario et Artaxerxe missus, suas quoque copias iisdem sociasset. Quibus [orig: Queis] subacti Athenienses copiis in Samon se recipiunt. Amorges Pissuthne Persa genitus, qui Cares ad defectionem a Persis pellexerat, capta a Peloponnesiis Iaso, ad Darium mittitur. Inde facto iterum proelio, et accepta utrinque clade, Rhodii deficiunt ab Atheniensibus, Lichas vero, dum nimium Dario in foedere attributum disputat, Tissaphernem offendit, quem porro Alcibiades ad Lacedaemoniorum praevertendam invidiam, ab quibus exitium sibi strui, ex regina Lacedaemoniorum, Agidi nupta, et adulterio sibi cognita, didicerat, ab illis alienandum sumpsit, vir animi varius, et morum vitia comitatis et eloquentiae umbra obtegens. Itaque persuasit homini, haud nimis enixe iuvandos opibus Lacedaemonios, ut dissentientibus Graecis Darius arbiter


page 76, image: s076

pacis et belli maneat, nec victis Atheniensibus cum victoribus dimicare cogatur. Grata oratio Tissapherni fuit. Itaque stipendia maligne praebere, classem Phoenicum non mittere, ne aut victoriam daret, aut necessitatem deponendi belli imponeret. Causatus est eam castigando Amyrtaeo regi, qui Aegyptios in defectionem impulerat, consulto detineri. Interea Alcibiades hanc operam venditat civibus pollicitans amicitiam Darii, si Resp. ab levi populo translata ad optimates foret. Sic permittente populo, adnitentibus Antiphone, Pisandro, Phrynico, Theramene et aliis, imperium Atticum ad 400 proceres devolvitur, eademque mutatio apud Samios, aliosque sociorum, multa cum dissentientium clade, urgetur. At cum delecti, insita genti superbia, crudeliter in plebem consulerent, ab exercitu apud Samum Alcibiades exul revocatur, eique classis imperium decernitur. Interim Lacedaemonii urbem seditione laborantem assultant, fortiterque repulsi, Euboeam bello aggrediuntur maritimo, et Athenienses tumultuarie erumpentes magna clade superant. Quo infortunio territi optimates, accedentibus etiam minis Alcibiadis, plerique ad Lacones transfugiunt, ceteri reddunt iura populo, exercitumque una cum Alcibiade in urbem revocant. Interim Thrasybulus et Thrasillus, duces Atheniensium, Peloponnesios apud Hellespontum navali pugna vincunt, unde civitati fortunae spes melioris coepit refulgere, anno ferme post expulsum Hippiam centesimo, quemadmodum videtur Thucydidi. Liberatis enim intestino malo Athenis, Alcibiades summa cura instruxit classem, et casu advectus proelio, quod duces Atheniensium cum Mindaro et Pharnabazo committebant, victoriam peperit suis. Cumque id certamen paulo post instaurassent lacedaemonii, subito totam Atheniensium classem in unum contraxit Alcibiades, occultataque multitudine, paucas naves in hostem ducit: Hinc simulata fuga, cum interim reditum sciret lacedaemoniis a sociis interclusum, cunctis eos navibus insectatus, ad exscensionem in terram faciendam adigit. Ibi exposito etiam suo milite, pedestri acie Mindarum fortissime pugnantem occidit, Pharnabazi profligat copias, navesque LXXX capit. Quibus malis fracti Lacedaemonii, pacem petiere: quam ne acciperent, Cleophonis aliorumque opera effectum est, quibus turbatae res praebebant quaestum, stultissimo errore Atheniensium, honestam pacem incerto bello posthabentium.

Interea et Syracusanorum auxilia illatum a Carthaginensibus Siciliae bellum, domum revocavit. Etenim Aegestani iterum a Selinuntiis exagitati, cum nihil aequi obtinerent, sicut Athenienses antea, ita nunc Poenos in Siciliam attraxerant. Hannibal, Amilcaris olim a Gelone caesi nepos, ingenti studio per Africam Hispaniamque omnem egerat delectus, ut cladem olim familiae suae a Siculis illatam, glorioso quodam facinore expiaret. Itaque ultra centum hominum milia ducit in Siculos, Selinuntem continua novem dierum oppugnatione capit, incolas omnes miserabiliter iugulat, urbemque exscindit; quam tamen postea ab amico exoratus, paucis quibusdam exulibus iterum concessit habitandam, sub tributo pendendo Carthaginensibus. Eadem sors Himerae fuit, nisi quod eius expugnatio plurimo stetit sanguine Poenis.

Ob hoc ergo bellum Syracusani classem a Lacedaemoniis repetunt, cuius ducem Hermocratem, instigante Diocle legislatore, exilio multaverant, eaque erga civem egregium ingratitudine, digresso iam Hannibale, intestinum conflaverunt bellum Siciliae. Destitutis autem hoc auxilio Lacedaemoniis, interim Alcibiades cum classe victrici Asiam vastat, multis locis facit proelia, ubique propemodum victor, Chalcedonem, Byzantium, aliasque civitates recepit Atheniensibus, multas hostium naves, praedam ingentem capit.


page 77, image: s077

Celebrabatur tunc Olympias nonagesimatertia, et Darius Medos, qui defecerant, ad imperata facienda redigebat. Campani Cumas, urbem a Graecis habitatam, occupaverant. Romani cum Veientibus, Volscis, Aequisque interdum ambigue, saepius feliciter proeliati domi Tribunitiis actionibus perturbati subinde fuerant. Aequorum velut anniversariis armis assueverat civitas. Eo vero anno, quo Olympias haec acta est, M. Papyrius, et Sp. Nautius ab Aequis fugabantur: At P. Servilius, Dictator a filio dictus, filium creavit magistrum equitum, Aequos castris exuit, Lavicum oppidum cepit et diripuit: Idque senatui placuit missis ex urbe colonis MD frequentari.

Athenis vero Alcibiades festa civitatis gratulatione, immoderatisque honoribus exceptus, universae classi praeficitur. Ei opponunt Lacedaemonii Lysandrum, et in locum Tissaphernis, Darius rex Persarum, filium suum Cyrum Ioniae Lydiaeque praeficit, a quo Lacedaemonii auxiliis opibusque ad spem fortunae prioris iterum sunt erecti. Aucti igitur viribus, dum Alcibiades, assumpta parte classis, agros Clazomenios et Cumaeos longa pace divites, securus populatur, Antiochum eius legatum apud Notium vincunt, XXII navibus spoliant, ipsumque mox imperatorem repentino adventu opprimunt, tanta palantium caede, ut plus vulneris Athenienses acciperent eo proelio, quam superioribus dederant. Tantaque in Alcibiadem suborta est indignatio, ut ex continenti ei Cononem cum decem collegis successorem mitterent, arbitrantes victos se non fortuna belli, sed fraude imperatoris, in quo vigor ingenii et morum luxuria omnia credibilia faciebant. Veritus igitur multitudinis impetum Alcibiades, iterum exul voluntarius, in Thracia tria castella communivit, ibique se Barbarorum praeda aluit. Interim Agis, nudatis militum robore Athenis ad triginta hominum milia circumfudit, sed frustra. Cives enim mascule adhuc patriam tuebantur.

Nec deiectius Syracusani suam. Nam Hermocratem exulem cum tribus milibus per amicos intromissum, intra moenia armati oppresserunt, Dionysius quoque cum aliis, pro mortuo se inter cadavera tenens, in vindictam civium necis, Siciliaeque tyrannidem fato quodam suo servatus est.

Nam cum postea Himilco a Syracusana classe victus, Hannibalem sibi collegam ad persequendos bello Sicilienses adscivisset, iique ad trecenta hominum milia adversus Agrigentinos, Siculorum ditissimos, ducerent, Syracusani quidem initio missis ingentibus auxiliis, Poenorum partem profligarunt, et castris, circummisso passim equitatu, commeatum interclusere aliquandiu: sed postmodum rapto e mari frumento quod Syracusanis advehebatur, refocillati Poeni, Agrigentinorum res ad desperationem redegerunt. Captum Agrigentum, incolae dispersi aut occisi, exules multi, Dionysio auctores Syracusis suscepti sunt. Dionysius vero duces criminando effecit, ut sibi summa belli in Poenos committeretur, effictoque sibi ab aemulis periculo, sexcentos corporis custodes, ut quodam Athenis Pisistratus, imperavit: atque ex eo conciliatis sibi vulgi militaris studiis, invasit tyrannidem, quam rara talibus institutis felicitate, LXII annos ad finem usque vitae tenuit.

Eodem tempore Athenienses, continua fortunae varietate absumpti magis quam victi, ad iugum accipiendum praeparantur. Lacedaemonii Lysandrum cum Callicratide duce mutaverant. Is Delium Chii propugnaculum, Teios, Methymnamque urbes recipit; ad Mitylenem progressus, a Cononis quidem milite in fugam agitur: at mox coactis in unum viribus, Cononem in portu obsidet, victrices Atheniensium naves XXX a reliquis avulsas capit.

Conon significato civibus suis periculo, ad experiundam denuo fortunam maris eos hortatur. Igitur consumpta fere iuventute, Athenienses peregrinis


page 78, image: s078

civitatem, libertatem servis, damnatis impunitatem dant, eaque ex colluvione conscripto exercitu, apud Arginusas cruento proelio vincunt Callicratidem, amissoque suorum robore, LXXVII Lacedaemoniorum naves corrumpunt, at persequi victoriam suorumque humare corpora insurgente tempestatum vi prohibentur. Quare non tam ad percipiendam rei bene gestae laudem, quam exsolvendam vindictam negligentiae, citati Athenas duces, stolido civitatis iudicio capitis damnantur, classe Philocli commendata. Sub haec Lacedaemonii Aratum defuncto Callicratidi substituunt, addito ei consultore Lysandro, qui Thasum Cariae urbem, quod cum Atheniensibus faceret, solo aequat, Lampsacum capit, instauratisque navibus, Atticos duces ad proelium apud Aegospotamos committendum allicit, allectis pugnandi non facit copiam; sed cognito, Philoclem cum XXX navibus e portu solvisse, eas adortus solas prosternit. Inde verso in reliquam classem impetu, priusquam se ad proelium parare rectores possent, vincit. Dux Conon, desperato Athenas reditu, cum populi furorem pertimesceret, ad Evagoram Cypri principem profugit. Militum plerique terrestri fuga dilapsi, Sestum pervenere. Centum octingenta naves perditae, demptis octo illis, quas Conon in Cyprum abripuerat. Philocles iugulatus, Sestus oppugnata, victis insultatum barbare, triremis triumphatoris Spartam missa cum spoliis, a quibus cum furaces manus non cohiberet Gylippus, capitis anquisitus, fuga se proripuit, indignus sane victor, qui victrici frueretur patria, quod sibi potius quam illi vincere voluisset. Interim Lysander tributarias Atheniensium civitates quas metus dubiae belli fortunae in fide tenuerat, voluntarias recipit, nec aliud ditionis Atheniensium, praeter urbem ipsam, relinquit. Defletae ac prope peridtae urbi ambo Spartanorum reges, Agis et Pausanias superveniunt, et obsidione circumdatam fame urgent, Lysandro pariter cum CCC navibus Pyraeum insidente. Igitur longa fame, assiduisque funeribus, subacti Athenienses, pacem petunt, eamque aegre multis reclamantibus impetrant. Data est non sine servitute; nimirum ut demissa Pyraeum versus muris brachia deiciant, et XXX e suo corpore accipiant rectores. In has leges traditos Athenienses, dominos antea maris et Graeciae, Lysandro permittunt Lacedaemonii, a quo Rei publicae iura accipiant. Erat annus, ex quo coeptum fuerat bellum, vicesimus septimus, a Troia circitur ICCC octogesimus, quo et Darius rex Persarum decessit et Dionysius Syracusana pene tyrannide excidit; quam tamen cum mercenariorum virtute militum (quorum fide stare tyrannis consuevit) brevi recuperasset, transegit cum Poenis, ut Gelam et Camarinam, reliquasque urbes bello expugnatas sibi haberent, ipse retineret Syracusas, reliqui Siculi suo iure viverent.

Hac tempestate Sophocles palmam e fabula adeptus, prae laetitia obiisse traditur, Euripides vero apud Archelaum regem Macedoniae canum laniatu periisse. Diagoras Melius, Deos irridens Atticos, proscriptus est, talentumque percussori promissum. Euclides Megarensis cum vitae periculo Socraticam hausit diciplinam, quod Athenis reperiri capitale duceretur Megarensibus.

ARTAXERXES MNEMON.

DArio regi Persarum octavo successit Arsaces filius, qui ob virtutem avi Artaxerxis nomen, et ex memoriae praecellentia Mnemonis cognomentum sumpsit. Dominabatur tunc Syracusis Dionysius, firmataque cum Poenis pace, totius Siciliae imperium animo complexus, dum aliena appetit, pene sua amittit iterum. Constat rebellione civium eo desperatione adductum, ut de tyrannide deponenda consultaret. Sed a Philisto historiographo animatus, dicente epitaphium esse egregium tyrannidem,


page 79, image: s079

Campanorum opera recepit principatum, et paulo post Catanam, Naxon, Ennam, Leontinos, aliaque oppida ditioni suae adiunxit.

Deterior interim Atheniensium fortuna erat, quibus non unus, sed triginta simul tyranni imperitabant. Rectores enim a Lysandro constituti, infestiores patriae hostibus ipsis evaserunt. Caedes civium ab Alcibiade duxerant auspicandas, ne esset qui crudelitatis poenas exigeret. Hunc ex itinere ad Artaxerxen interceptum, in cubiculo suo cremarunt, procurante Pharnabazo, quem calumniis inimicum ei reddiderant. Atque has quidem ille ponas libidinum et inconstantiae suae persolvit. Tyranni autem hoc ultoris metu liberati, miseras urbis reliquias caedibus et rapinis exhaurire, pluresque octo mensium spatio in pace occidere, aut fugare, quam bellum decem annis absumpserat. Id cum displicere uni de suo grege Therameni didicissent, ipsum quoque ad terrorem omnium cicutam bibere cogunt. Fit igitur ex urbe passim fuga omnium, vetitoque ne quis exules reciperet, Argos se plerique aut Thebas conferunt. Inter eos erat Thrasybulus, vir strenuus et domi nobilis, qui rebus arctis et conclamatis audendum aliquid pro patria, etiam capitis periculo ratus, collecta exulum manu, castellum Phylen Atticorum finium occupat. Eum Ismenias Thebanus et Lysias Syracusanus orator privatis opibus liberaliter adiutabant. Tyranni interea immemores, nihil in bello pro levi habendum, exulum conata principio aspernari: propius accedentes, dum repellere cupiunt, vinci, suspecta deinde Atheniensium fide, extraneis militibus tyrannidem tueri: Thrasybulum etiam donis aggredi, ut patriae amorem vanis opibus commutaret. Omnia frustra. Thrasybulus enim assivente undiquaque milite auctior, invadit Pyraeum; Critiam et Hippolochum, tyrannorum saevissimos, proelio occidit; fugientes cives oratione demulcet, XXX se dominis, non patriae inferre arma proclamat. Itaque reversus in urbem exercitus (tria civium milia conscripserant tyranni) XXX illos in ordinem redigit, alios decem designat, mox eandem iniquitatis viam ingressos. Tyranni Eleusinem digressi Lacedaemonios in auxilium advocant, Athenienses accusant defectionis. Mittitur e credulis Lysander, qui Thrasybulianos in Pyraeo obsidet, reddidissetque tyrannis civitatem, nisi rex Spartanorum supervenisset Pausanias: qui adductis ad pacem petendam Pyraeensibus, tradidit urben, exclusa tyrannorum factione, iessaque apud Eleusinem subsistere. Hos deinde, cum copias parare rescivisset populus, in colloquium vocatos, ceu pacis victimas iugulavit. Sic membra civitatis dissipata in unum corpus coiere rursus, et ne qua dissensio ex ante actis nasceretur, decretum, iurata iniuriarum oblivione sepeliendas in perpetuum inimicitias, quae lex [gap: Greek word] appellata.

Dum Athenis ista fiunt, in Asia grande inter Artaxerxem et Cyrum fratres bellum exardescit. Cyrum Darius pater Cappadociae, Ioniae, ac Lydiae praefecerat, Artaxerxi natu maiori dederat imperium. Sed Cyrum maternus amor ad spes altiores improbius accendebat. Occulte passim amicos parantem defert ad regem Tissaphernes, imperioque insidiari criminatur. Arcessitum ad se, atque innocentiam simulantem, aureis compedibus vincit Artaxerxes; ne interficeretur, matris precibus datum. Dimissus igitur Cyrus, inimicior ex periculo illataque contumelia factus, auxilia undique contrahit. Lacedaemonii memores se Atheniensi bello enixe ab eo adiutos, suppetias decernunt: Tamos Aegyptius adducit classem. Stipendiariorum XIII milia Clearchus, Byzantio ob tyrannidem pulsus, Chirisophus e Samo, Proxenus Thebanus, comite Xenophonte (qui expeditionem deinde litteris mandavit) aliique duces conscripsere. Pecuniam Epyanaxa, Syennesis Cilicum regis uxor praebebat. Visusque est


page 80, image: s080

Cyrus dignus imperio opes animosque habere, cum iustitia et fortitudine ac comprimis liberalitate enitesceret, quibus artibus effecit, ut plurimi suum caput periculis ipsius causa obiectarent. Comparatis ergo centum et viginti milibus militum, per Phrygiam, Ciliciam, Syriam, Arabiam, Babyloniam, ad Medorum usque fines duxit, ac virtute Graecorum profligatis pene Artaxerxis copiis, quae secundum Xenophontem millies mille, secundum Ephorum autem quadringenta milia excedebant, temeritate propria victoriae fructum amisit. Perrupta enim cohorte regia, dum interficiendi fratris laudem, pugnaeque suo marte disceptanae cupidius quam prudentius affectat, vulnerato Artaxerxe, sed a stipatoribus subtracto incerto ictu confoditur, princeps sane egregius, si mortem hanc non fraternis odiis, sed patriae saluti impendisset. Interfectores eius se professi postmodum, reginae matris insectatione perierunt.

Tum vero Spartani more ingenii humani, quo plura habent, eo maiora cupientes, totius Asiae imperium affectant; occasione impulsi societatis, quam urbes Cyri partium in regios Satrapas expetebant. Etenim Artaxerxes Tissapherni suam filiam omnesque Cyri provincias dederat, cuius etiam fraude evocatos, velut ad convictum, duces Graecorum, qui Cyro militaverant, occidit omnes excepto Menone Thessalo. At milites Chirosopho et Xenophonte ductoribus, neque armis a tanto exercitu vinci, neque dolo capi potuerunt, revertentes, inter indomitas nationes, per immensa itineris spatia, per varios casus, perpetuaque proelia et pericula, ad Pontum se penetrarunt, ubi cum aliquot mensibus Seuthi Thracum regulo militassen, tandem Thymbroni Lacedaemoniorum duci in Lydia coniuncti sunt. Praeerant tunc Lydiae Artimas, Phrygiae Artacamas, Lycaoniae et Cappadociae Mithridates, Ciliciae Syennesis, Phoeniciae et Arabiae Dernes, Syriae et Assyriae Belesis, Babyloni Roparas, Mediae Arbaces: Phasianis, Hesperitis et Armeniis Teribazus: Paphlagoniae Corylas, Bithynis Pharnabazus. Charduchi, Chalybes, Chaldaei, Macrones, Colchi, Mosynaeci, Getae, et Tybareni sui erant iuris singuli. Perque has gentes universas Graeci perruperant, cum e decem milibus reliqua sex milia Thymbroni iungerentur, duce Xenophonte. Reliqui in itinere aut caesi, aut dilapsi, aut tempestatibus enecati, aut capti venditique fuerant.Iis subnixus auxiliis Thymbro, Pergamum, Teuthraniam, Halisarniam, aliaque oppida Tissapherni subito ademit. Sed cum ad Larissam haereret, sociis gravis et infestus, impar ei bello est iudicatus, suffectusque illi ab Ephoris Dercyllides avenit in Asiam: qui statim ostendit, quantum inter cordatum et socordem bellatorem interesset. Vires enim astu sibi doctus adstruere, simulata cum Tissapherne amicitia, Pharnabazum solum aggressus est, unoque octiduo novem Aeoliae cepit oppida, ac ne sociis oneri esset, in Bithynia hibernavit. Mox per indutias Chersonesum adversus Thraces communivit, magnificisque honestatus muneribus in Asiam reduxit copias.

Dum ille ob praeclare obitam militiam praemiis afficitur, et Ctesias Cnidius ob medicinae peritiam in honore est Artaxerxi, Athenienses Socratem philosophum, quod Deos eorum contemneret, capitis damnant, mox se ipsos erroris, quod tanti pretii virum temere absumptum frustra desiderarent. Igitur accusatores eius Anytum et Melitum, ne dicta quidem causa, mortuo inferias mittunt. Parysatis mater Artaxerxis, in nurum suam Statiram ferali ardens odio, crudeli eam fraude peremit. Nam dissecta cultro avicula, cuius alterum latus veneno tinxerat, alterum non, unam partem ipsa incolumis edit, altera reginae mortem attulit. Tum vero duobus in locis bellum summa vi instruebatur, ab Artaxerxe in Asia adversus Lacedaemonios,


page 81, image: s081

cum quibus Pharnabazus et Tissaphernes indutias erant pacti, et a Dionysio in Sicilia adversus Carthaginenses, qui Graecas ibidem civitates dura servitute premebant. Alliciebat Dionysium lues, gnarum praecipuas Poenorum vires ea foedissime prostratas. Quare benignius habitis Syracusanis, ostensaque praeda Punica, haud difficulter expeditionem sumere persuasit. Armorum vim stupendam, conquisitis hinc inde artificibus, catapultas quoque et quinqueremes primus tunc comparaverat, stipendique et praemiis insuper ingenia virorum excitabat. Quem aemulati Romani, coeperunt itidem aera persolvere militi, atque hoc pacto plebem sibi patres obsequentissimam reddere, adeo ut creatis iterum loco Tribunorum militarium Consulibus, Anxur, quae nunc Tarracina est, animose expugnaretur.

At Dionysio sub signis erant LXXX peditum, tria equitum milia, naves longae CC, onerariae IC, summisque viribus Motyam Poenorum coloniam oppugnabat. In hanc, clanculum X triremes immittit Imilco, Praetor Carthaginensium, quae noctu in portum Syracusanum invectae, centum iis triremes omnibus insciis corrumpunt. Mox adducta centum navium classe, Motyae obsidionem solvere conatur Imilco, sed fortiter repellitur. Motya plurimo utrinque sanguine defensa oppugnataque, Dionysio dedit manus. Sed Imilco mox fortior ab Carthaginensibus reversus, ultra centum et triginta peditum, quattuor equitum milia, sexcentis advexit navibus, quibus [orig: queis] Erycem capit, recuperat Motyam, Messanam etiam diruit, Dionysium a multis civitatibus desertum, Syracusis regia urbe includit. Inde Leptinem classis Siculae praefectum superat, naves Dionysii centum partim captae, partim obtritae, caesa virorum viginti milia, ac portu Syracusano bis mille navium classe obstructo, urbs ab exercitu pedestri circumsessa est. Ea felicitate intumescens Himilco, ut nihil sacri profanique habuit, ut mortuorum sepulcra, ut Deorum, qui putabantur, templa expoliavit, statim ex adverso ab aeterno caeli Numine est oppugnatus. Pestis enim violentissima corripuit exercitum, magnaque eius partium multitudine absumpta, reliquos in stuporem egit. Centum et quinquaginta hominum milia ea lue feruntur periisse. Ea occasione belle usus Dionysius, simul terra marique silente luna invadit hostem, cumque ignem navibus admotum ventus longius tulisset, pleramque Poenorum classem cremat, milites acie fusos in castra repellit, obsessoresque suos obsidet. Nimirum perbrevi apparuit: quam sit imbecille hominum adversus caelestes iras robur. Nam Himilco, rebus desperatis, abitum sibi auro redemit ab Dionysio quem antea extrema sibi coegerat timere, lectisque Carthaginensibus fugae sociis, trepidus in Africam refugit. Siculi auxiliares domum quisque dilapsi. Reliquam Barbarorum multitudinem Syracusani addixere servitio, demptis Hispanis, qui cum pro libertate mori decrevissent per Caduceatorem eam impetrarunt, et in stipatores Dionysii allecti sunt.

Tantis Carthaginensium infortuniis exerciti Afri, rebellionem moliuntur, aspernatique imbecilles et contusas undique vires Carthaginis, Tunetum occupant, in aciem procedentes intra muros coercent. Sed ut sunt vulgi motus inconstantissimi, colluvies ducentorum millium, deficiente commeatu et consiliis subito dissipata emarcuit, nec Dionysii in Poenos, nec Poenorum in Siculos, nec Afrorum in Poenos consilia et molitiones eum, quem repertores voluerant, exitum habuere.

Imilco pertaesus infamiae, inedia sibi vitam detraxit.

Nec felicior Tissaphernis per Asiam fuit expeditio, initio laeta quidem, sed funesta fine. Primum Artaxerxi auctor fuit, ut Cononem e Cypro evocatum, navali bello praeficeret, Lacedaemoniis interim Eleos per Agidem regem edomantibus,


page 82, image: s082

cui Agesilaus frater successit: praeterito eius, ob suspectam originem, filio. Agesilaus egregiis cum copiis in Asiam missus, petitumque a Nephreo, Aegyptiorum rege (Iustinus Hersynionem vocat) classis auxilium est. Itaque par ducum, quibus omnia pene paria Numen dederat, inter se commissum. Sed Cononem seditio militum invadit, eo instantius debita poscentium quo graviorem sub magno duce militiam praesumebant. Conon diu rege per epistolas frustra fatigato, ad postremum ipse ad eum pergit, nec sine adoratione admissus, ne patriae dignitatem violaret, per internuntios agere maluit, quam servitutis significationem dare. Ergo unum impensae procuratorem poscit; causatus perniciosum esse plurium in re nummaria ministerium. Dato stipendio, nullam agendis rebus moram passus, multa fortiter, multa feliciter facit, agros hostiles vastat, urbes expugnat: Rhodios a Lacedaemoniorum avellit societate, eorumque etiam urbe recipitur. Tum qui donatum ex Aegypto frumentum advehebant, dum confidenter insulae, tamquam amicae, naves advertunt, totum apparatum Conon intercipit. Mox etiam LXXX Phoenissis, decem Cilissis navibus classe aucta, terribilis se per universum mare infert.

Nec segnior Agesilaus universam Lydiam ad ipsas usque Sardes praedae habet, pertractasque in insidias Tissaphernis copias dispergit, atque eius opulentissimis castris potitus, quae clades Tissapherni, tanto regis amico capite stetit. Nam Artaxerxes tam indigne accepit iacturam, ut imperium ei abrogaret, successoremque mitteret Tithrausten, qui Colossas profectus Phrygiae, Tissapherni in balneis capto caput praecidi, et ad regem deferri mandavit. Non sine optatissimo Parysatidis reginae gaudio, ultionem hanc filii sui Cyri manibus dudum exigentis.

Paulo post eadem Nemesis Lysandrum Athenarum perniciem perdidit. Nam qua invidia Athenae conciderant, iam occulte etiam in Spartam exardescebat, inflammata acrius auro Persico, quod Tithraustes clam dari principibus curaverat. Intolerabilis quippe inter pares nimiae felicitatis potentiaeque persuasio. Quare cum Phocensibus litigiis miscerentur Lacedaemonii, Athenienses Boeotis opem ferunt, ducemque Spartanorum Lysandrum, ac Phocensium non paucos, Haliartum obsidentes trucidant. Pausanias dux alter Lacedaemoniorum, quod caesorum cadavera non marte, sed per indutias repetisset, domi proditionis accusatus, vitandae morti Tegeam in exilium proficiscitur.

Idem in Lacedaemonios odium Argivos et Corinthios Boeotis adiunxit, quibus statim Euboea universa, Leucadii, Acarnanes, Ambraciotae et Chalcidenses, Thraciae accolae, unanimi invidia accesserunt, foedusque lacedaemoniis formidolosum ictum: Heraclea ipsorum colonia expugnata, Phocenses ab ismenia Thebano caesi sunt. Iamque ipsi Spartae minabantur principes Graecorum populi, cum Agesilaus ex Asia, ubi dudum res magnas gerebat, ad defensionem revocatus patriae paruit. Eius quoniam serus adventus erat, collecto exercitu obviam hosti procedunt Spartiatae, duce Archidamo, protractoque in noctem usque proelio hostes pellunt, victoria haud incruenta. Eam tamen Agesilao, Thraciae Amphipolin transeunti, nuntiavit Dercyllides, atque mox ad relictas in Asia copias famam eandem pertulit, tristissimo confestim nuntio interruptam. Etenim Cononis virtus ad Cnidum Laconicas opes fregerat, adiuvante e Persis Pharnabazo, ubi L Lacedaemoniorum triremes captae, reliquae in fugam actae. Pisandro, quem Agesilaus affinitatis causa (erat enim uxoris eius frater) classi praefecerat, navalibus proeliis interempto. Idque initium Atheniensibus resumendae potentiae, et Lacedaemoniis habendae finis fuit. Continuo enim socii fortunam maris secuti, Coi, Chii, Teii, Mitylenaei,


page 83, image: s083

Ephesii, ad Persas defecere.

At nihil demissior animi Agesilaus, Thebanos, Corinthios, Argivosque ad Coronaeam aggressus, indurato multis expeditionibus milite, tandem prostravit, acri et cruento proelio, quo ipse graviter sauciatus, Delphos se curavit deportandum, et Gylis polemarchus in Locros pergens periit.

Ceterum Boeoti cum sociis nihilo remissius bellum apparabant, caesis etiam crudeliter, si qui Persicae largitionis expertes, studiosius conficiendae paci incumberent. Eorum quidam exules, Lacedaemonios ad Corinthum occupandam instigant, et notabilem suis popularibus procurant cladem. Murorum enim Corinthiorum partem diruit Praxites, Spartanorum dux, erectoque propugnaculo grandiores eruptiones inhibuit Boeotorum. Interim Conon et Pharnabazus, memores Agesilai iniuriarum, ad depopulandos Spartanorum agros veniunt, Cytheram insulam capiunt, vastatisque Laconicae finibus, Conon Athenas pergit, ac dirutos a Lacedaemoniis muros, ex eorundem spoliis restituit.

Dum ita Conon Atheniensibus succurrit suis, eadem felicitate Camillus Romanos terrore perculsos liberat. Titinius Genutiusque Tribuni militares ex plebe (paucis ante annis hoc imperium cum plebe communicatum fuerat) bellum adversus Faliscos et Capenates maioribus animis quam consiliis gesserant, seque et exercitum praecipitaverant in insidias. Miles Romanus ad Veios aegre a fuga retinebatur. Igitur fatalis dux ad excidium Veiorum, servandaeque patriae dictus Dictator M. Furius Camillus. Faliscos et Capenates non tantum proelio fudit, sed castris quoque exuit. Veios acto in arcem cuniculo, et immisso repente milite cepit. Urbs Italicarum opulentissima direpta, decimae Apollini Pythio votae. Haec urbs decem aestates hiemesque continuas circumsessa, cum aliquanto plus cladium intulisset quam accepisset, operibus tandem non vi expugnata, vel ultima clade magnitudinem suam indicavit.

Longe pertinacior Sparta Veiis, amissumque maris imperium denuo Atheniensibus extorquere annixa est. Thrasybulus Therimachum Spartanum in Lesbo insula vicerat, reges Thracum Amedocam et Seuthen Atheniensibus associaverat, Rhodumque appulerat. Adversus illum Lacedaemonii missa classe, Samum Rhodumque insulas in suas traducunt partes, et navibus undique contractis, praestantissimos in eas classiarios describunt. Interim Teribazo Satrapae per Antalcidam legatum pacem offerunt, qua Graecis omnibus libertas sanciretur; quae tamen ne rata esset, Conon impedivit pro Atheniensibus et Boeotis: Sed Cononi id accidit, quod solet mortalibus, ut inconsideratior in secunda, quam adversa esset fortuna. Clam enim dare operam coepit, ut Ioniam et Aeoliam restitueret Atheniensibus. Id cum male esset celatum, a Teribazo, qui Sardibus erat, quasi magna de re revocatus, in vincula conicitur, atque in iis periit. Teribazus quidem Spartanis erat amicior, at Struthas novus dux, alia edoctus in Ionia, Thymbronem a Lacedaemoniis ablegatum cum exercitu, ex improviso adoritur, et in conflictu sternit. Eius necem continuo ultus est Teleutias, frater Agesilai, captis astu filia Struthae et genero Tigrane, praedaque ingenti parta, unde et militibus stipendia dissolvit. Mox Thrasybulum quoque sua fata oppressere. Nam quod negligentius haberet milites, et Aspendiorum agros vastari sineret, ad fl. Eurymedontem in Pamphylia nocturna barbarorum oppressione cecidit. Viro fortissimo militaris licentia stetit capite suo.

Eodem tempore Dionysius Graecos etiam, in Italia habitantes, bello exagitavit. Cum enim Thurios a Lucanis attritos sciret, Rheginos, Messenios, Cauloniosque afflixit graviter, ut magna Graecia de suo arbitrio abuteretur. Crotoniatis quidem devictis, insolita tyrannus


page 84, image: s084

liberalitate veniam dedit, at Rheginos post multiplices casus fame perdomitos, sub hasta vendidit, demptis tantum iis, qui mina argenti caput redimere suum possent.

In eandem pene calamitatem in altera Italiae parte Romani incidissent, a Gallis infestati, nec sine culpa sua, nisi fatali quadam Camilli felicitate e praesenti essent exitio vindicati. Ea res ita habuit.

Ante ducentos annos Galli in Italiam transcenderant: recentissimi iis advenae nuper accesserant Senones, et abundante multitudine Clusinorum agris inhiabant. Clusini exterriti legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent, misere. Datum est nomini Italico, ut tres legati, M. Fabii Ambusti filii ad Gallos irent, bellumque amica expostulatione praeverterent. Hi cum parum pro Clusinis effecissent, contra ius gentium in Gallos pugnare ausi, praeferocem populum in Romanos concitarunt. Cum deinde postulati non dederentur, sed tribuni etiam militares consulari potestate crearentur, flagrantes ira Galli citato agmine Romam petunt, imparatos apud fl. Alliam fundunt proelio, urbemque occupant, dempto Capitolio, in quod pars civium se receperat, potissimis eorum Veios profugientibus. Capitolium cum diu obsedissent Galli, et iam Romani fame cruciarentur, ac nobilissimi ex iis quique in ipsis honorum insignibus caesi occubuissent, in summa trepidatione Camillus absens Dictator creatus est. Hic antea ob praedam inique, ut aiebant, divisam, iniquius damnatus, Ardeae exulabat. Iam vero collectis, qui Veios transfugerant, Gallos improvisos gravissime prostravit, datoque auro removit ex urbe. Quod cum illi maligno pondere admetiendum postularent, iterato proelio ita eos cecidit, ut vix cladis nuntium relinqueret. Ita tertio triumphans urbem ingressus est, et appellatus secundus Romulus: quasi et ipse patriae conditor. Hic tanta innocentia fuit, ut cum Faliscos obsideret, ludi litterarii magistrum, qui principum filios ad eum adduxerat, vinctum iisdem pueris in urbem redigendum et verberandum traderet. Senones (qui Suevi Aventino) cum Dionysio Siculo amicitiam et foedus iniere.

Insignis is annus tum Romae casu, tum pace Graecorum fuit, quam procuratu Antalcidae, denuo, satisque opportune Artaxerxes promulgavit. Edictum proposuit Teribazus, quo rex civitates Asiae sibi asserebat, ex insulis etiam Cyprum et Clazomenas, reliquas Graecorum urbes, magnas parvasque, liberi iuris pronuntiabat, praeter Lemum, Imbrum, et Scirum, quae priscitus Atheniensium iuris erant. Diversum sentientes hostes iudicabat. Fessi igitur tot malis Graeci cupide paruere, demptis Thebanis, qui coacti potius ceterorum conspiratione quam volentes tunc quidem quievere.

Mox potentia Persarum in Evagoram Cypri et Acorin Aegypti reges incubuit, haud impares ad resistendum. Evagoras enim octenni praeparatione ducentas sibi naves, et firmas pedestres copias contraxerat, Aegyptiisque et Tyriis opibus sustentabatur. At ingens Persarum vis initio ipsa sua mole laborabat, subtracto per Evagoram commeatu. Sed postquam Caos archithalassus tota classe e Cilicia subvexit frumentum, Evagoras navali proelio succubuit. Atque a Teribazo et Oronte captis Cypri oppidis, in Salaminem rex urbem compulsus, priusquam ad extrema veniretur, Salaminis imperium pactus est, atque ut Artaxerxi regia esset, non servili subiectione obstrictus. Durante bello Orontes, gener Artaxerxis Teribazum collegam, virum longe fortissimum, collusionis cum Evagora improbe insimulaverat, sperans properam aemuli perniciem. At rex Cadusiorum bello implicitus, causae cognitionem distulerat. Hinc pacem nactus ut calumniae convictum animadvertit generum, ex amicorum eum catalogo expunxit, paratamque Teribazo ignominiam delatori ipsi inflixit iustissime. Iniquius contra pacem Dionysius et Lacedaemonii


page 85, image: s085

tulere. Dionysius otio lasciviens non minorem se Poetam, quam bellatorem ferebat. Fuerat enim scriba, priusquam tyrannidem capesseret. Itaque ut solent fortunati omnia sibi credere, reprehensus a Platone Philosopho et Poeta Philoxeno, indignissime accepit tyrannicum ingenium liberioris homines spiritus; illum quidem quinque minis vendidit, hunc vero in lapidicinas dedit. Postea Plato cum potentibus sibi aut rarissime, aut iucundissime conversandum, Philoxenus domini reprehensionem erudita comitate condiendam didicit. Interim tyrannus famam non potuit exorare, quin plus libertati humanae quam potentiae tribueret. Cui impar, miseranda ambitione totum genus humanum, tu virtutibus suis infensum, criminatus est.

Inde conflato iterum Charthaginensibus bello, cum clade affecti honestissimam ei pacem offerrent, versa belli fortuna, parte ditionis est exutus: coactusque redimere pretio, quod vendere prius noluerat.

Ceterum Lacedaemonii imperare assueti Graecis, alienam in pace libertatem indignabantur, et omnes reparandae potentiae occasiones curiose circumspectabant. Supervenit Gaos Persa, et currentibus addidit calcar. Igitur minora oppida pro arbitrio tractare, Mantinenses vero Arcadum praecipuos, qui in unum semet oppidum collegerant, ad diruendos muros armis cogere instituunt, novique per Graecos dissidii auctores, ea spargunt semina, unde ipsis maxima tandem clades fuit metenda. Accendit interim et animos Amyntas, qui ab Illyriis Macedonia pulsus, cum praeter spem eam recuperasset, Pellam, aliaque Olynthiis donata oppida repetebat, perque Apollonitates, et Acanthios a Spartanis corrogabat suppetias. Missus Phoebidas dux arcem Cadmaeam Thebanorum, a Leontiade proditam occupat, quam gnari a se contra foedus occupatam Spartani nihilo magis restituunt, sed et diversum sentientes Thebis iniuriose eiciunt. Interim ne iniqui videantur, ducem praetura multant, cuius factum ipsi iudices defendere non abhorrebant. Ergo suffectus Phoebidae Teleutias, ab Olynthiis cum flore exercitus occiditur. Mox tertius dux Agesipolis febri perit: Polybides tandem fame subactos Olynthios ad iungendam cum Spartanis societatem perduxit, unde florentissima iterum Lacedaemoniorum civitas visa. Nam a regibus Persarum, Aegypti et Siciliae colebatur; Thebanos praesidio coercebat: Corinthii Argivique demissis erant animis. Athenienses prorsus inglorii.

Sed magnae saepe res non ita magnis copiis sunt gestae, validissimaeque opes ab tenui saepe initio profligantur. Idque etiam tum Lacedaemoniis accidit. Septem adolescentuli exules coierunt pro Thebis recuperandis, ductore Pelopida. Ii vesperascente caelo, vestitu agresti Thebas perveniunt, vinolentos magistratus, Venerique quam Marti intentiores matronali inducti habitu opprimunt. Hinc vulgo ad libertatem vocato, adiutu Atheniensium, praesidium ex arce depellitur. Paulo post Thebani ab Atheniensibus, metu Spartanorum deserti, desertores strategemate ad renovandum secum bellum inducunt. Nam Sphodriae praefecto Thespiensium oblatis muneribus persuadent, ut Atticos agros vastet, Pyraeoque struat insidias. Ea iniuria irritati Athenienses, facile iterum Thebanis arma sociant, Chios, Rhodios, Byzantinos, Mitylenaeos ad defectionem trahunt, LXX civitates subito in Spartanos armantur. Contra Spartani adhuc multitudine superiores, Agesilao duce in Boeotiam movent, et hostes ad proelium populationibus provocant. Sed frustra. Chobrias enim dux praeoccupatis, quae opportuniora erant bello, locis, facultatem dedit suis coercendi populationes. Ipse ad Naxum navali certamine profligat Lacedaemonios, atque Atheniensibus priscam fortitudinis existimationem restituit, mox etiam Timotheus clementiae. Expugnata


page 86, image: s086

enim Corcyra, a direptione et Iniuria cohibet militem, eaque iustitiae fama multas civitates ad populare imperium, colendamque cum Atheniensibus societatem allectat.

Interim Romae eodem tempore capitale M. Manlio nimium populi studium fuit. Comperto enim, quod profusis largitionibus invidiam senatui, aditumque sibi ad regnum strueret, in vincula coniectus est, e quibus interventu plebis exemptus, cum populum, cuius precibus evaserat, ad rebellionem concitaret, de saxo Tarpeio, quod olim mascule adversus Gallos defenderat, deiectus periit: locusque idem in uno homine et eximiae gloriae monumentum, et poenae ultimae factus. Similiter Corinthi, Megaris, Sicyone, complures perduellionis sunt damnati, quod Artaxerxis auctoritate, nova per Graeciam pax, et cum pace libertas civitatum invaluisset, primorumque multi administratae rei pub. rationes crudelius saepe quam iustius postularentur. Art Thebani, auctore Epaminonda, transactioni contradixerunt valide, nec Lacedaemoniis continentis imperium, quod Athenienses, ut mari potirentur, iam concesserant, ratum habuere.

Tum vero Artaxerxes, collectis e Graecia XX mercenariorum milibus, pluribus annis adornatum bellum adversus Aegyptios pridem rebelles gessit. Iphicrates Atheniensis Pharnabazo collega datus, et classis quingentarum navium in Aegyptum ducta est, barbarorum milia ducenta. Patefacto Aegypti aditu, quem Nectanebus Rex diligentissime obstruxerat, nihil praeterea gestum, oborto inter Pharnabazum et Iphicratem dissidio. Cum enim Iphicrates Memphin praesidio vacuam oppugnare cuperet, importuna Pharnabazi cunctatione res extracta, ac mox inundante Nilo terram, infecto bello discessum est.

Confestim inquietudo iterum incessit Graecos, Atheniensibus populari civitatum regimini, Lacedaemoniis Aristocratiae patrocinium venditatibus: Deusque irascens insanis mortalium tumultibus, Helicen et Buram, Achaiae urbes, undis marinis terraeque hiatibus absorpsit Fax quoque stupendae trabis instar diu arsit in aethere, vanamque hominum confidentiam caelesti incendio exterruit.

Nihilominus Lacedaemonii Thebanis bellum faciunt, iam desertis ab Atheniensibus, quod Plataeenses et Thespienses iniustius e Boeotia exegissent. Quamobrem Cleombrotus per Phocidem copias ad Boeotorum fines produxit, cui Thebani, creato Epaminonda imperatore, apud Leuctra occurrunt, ubi quondam Scedasi filias Spartanorum legati violaverant. Atqui Iason quidem Pheraeus ambigua fortunae perpendere, ac iure quam armis experiri iusserat. Verum Lacedaemonii, alterius ducis Archidami superventu pertinaciores, ferro disceptandum iudicabant. Quare concurrentibus aciebus cadit Cleombrotus, Spartanorum quattuor milia sternuntur, victoria Thebanis cedit, antiquissima Lacedaemoniorum Res publica, quae annos quingentos principatum sibi vendicarat Graeciae, suapte superbia, usurpato pridem honore deicitur.

Is casu Iasonem Pheraeum in spes fortuna sua altiores pellexit. Eversa enim Heraclea, Thessalorum se ducem facit, descriptoque oppidis tributo VIII equitum, XXX peditum milia cogit, atque imperium Graeciae animo agitat, iunctis cum Amynta Macedoniae rege consiliis. Sed unus annus mox ambos abstulit, magnumque incussum Graeciae terrorem subita regum fata dissiparunt.

Secuta et mors Agesipolidis Spartae regis, et novum pro Arcadum factionibus bellum, quarum una Thebanos, altera Lacedaemonios imploraverat. Mantinenses iterum a Lacedaemoniis muros reparere vetiti, Thebanorum fulciuntur opibus. Hisce ergo suppetias ituri Epaminondas et Pelopidas, adscitis Locris, Argivis et Eleis, cum L milibus militum


page 87, image: s087

in Laconiam irrumpunt, Spartaeque occupandae spe deiecti, quod eam cives heroice defenderent, et Iphicrates Atheniensium dux auxilia eis adduceret, universam terram hostiliter depopulantur, inque Arcadiam revertuntur praeda graves. Inde Messenen quondam a Lacedaemoniis dirutam instaurant, urbem irreconciliabili Spartae odio flagrantem. Lacedaemoniis vero ab Artaxerxe, Dionysio et Atheniensibus auxiliares veniunt copiae, quibus suffulti, dum Boeoti Thessalis opem serunt, novo se de summa rerum certamini parant. Pelopidas a Boeotis ad Alexandrum Pheraeum, quem arce quadam antea spoliarat, ablegatus, inopinato vinculis constringitur. Eum expedire volentes Boeoti, ab Alexandri equitatu circumfunduntur. Inque extremo versantes periculo, Epaminondam, ex suspicione aliqua imperio motum, de gregario milite iterum ducem creant, eiusque peritia militari statim liberati, Pelopidam quoque Pheraeo extorquent. Pelopidas, postmodum sumpto exercitu, dum acie Alexandrum vincit, cadit ipse, libertate Thessalis conciliata, qui funus eius exquisitissimis honoribus affecere. Tyrannus paulo post, a propriae uxoris fratribus in thalamum introductis iugulatus, saevitiae poenas exsolvit. Timophanes quoque Corinthi tyrannidem spe complexus, in ipso conatu a germano fratre Timoleonte perimitur.

Alius tyrannus senex Dionysius, e crapula aeger, soporifero potionatus medicamento animam exspiravit, non invito filio iuniore Dionysio, qui regno potius quam moribus successit paternis, otium ratus imperium, quo nihil est in mundo negotiosius. Necdum erat finis Thebanorum Spartanorumque odii. Arcades grandi strage consternati, Megalopolin condiderant. Inde Mantinenses paci inter Eleos et Pisanos factae obluctantes, reliquos in se Arcades accendunt. Decurritur iterum ad Thebanos et Lacedaemonios: Iterum Epaminondas Spartae ipsi inhiat, pueris et senibus aegre eam tuentibus, donec Agis a Tegeatibus robur exercitus reduceret. Itaque ad Mantineam occupandam festinans Epaminondas, sequentibus validissimis hostium copiis, arduum proelium facit, in quo dum non ducis tantum, sed fortissimi etiam militis officio fungitur, suo sanguine parta Thebanis victoria laetus decedit.

Hoc velut mucrone teli ablato, Thebanae reip. vires hebetatae sunt, ut non tam illum amisisse, quam cum illo cecidisse viderentur. Fuerat enim vir patriae quam sui studiosior, pecuniae summus contemptor, litterarum meliorum scientissimus. Eo defuncto, pax tandem Graeciae malis fessae arrisit, exclusis tamen Lacedaemoniis, quod antiquos hostes Messenios patria frui non sinerent. Ob id etiam Artaxerxi regi, pacis promotori, succensentes Lacedaemonii cum Tacho Aegyptiorum rege, aliisque rebellibus Satrapis in Persas iungunt arma. Ii erant Ariobarzanes Phrygiae, Mausolus Cariae, Orontes Mysiae, Autophradates Lydiae principes: Et Ionum Lycii, Pisidae, Pamphilii et Cilices: Syri quoque et Phoenices. Immo istis omnibus fortior bellator Datames, qui nuper Aspim Cataoniae regulum vivum ceperat, et e summa Artaxerxis benevolentia non minorem erat aulicorum invidiam consecutus. Itaque livoris praevertendum ratus ictum, Ariobarzanis se partibus clam applicavit, coniunctamque Cappadociae intercepit Paphlagoniam. Mithribarzanem socerum suum, qui ad Artabazum profugerat, prius assecutus exercitu est, et vicit, quam proditionem ille meditatam exsequeretur. Sed qui multos consilio et celeritate superaverat, simulata tandem Mithridatis amicitia captus periit. Idemque reliquis defectoribus casus accidit; quibusdam illorum muneribus, quibusdam armis, aliis aliorum insidiis oppressis. Tachon Aegyptium in Phoenicia iam stativa habentem, praefectus in Aegypto relictus, regno deiecit, eiusque Nectanebum


page 88, image: s088

filium ad impiam patris proditionem impulit. Nectanebus ab Artaxerxe praepositus militi Aegyptio, insidiasque genitori struens, eo illum indignationis perpulit, ut irato se Domino, quam scelerato filio mallet tradere. Et respondit praecipiti consilio eventus. Tachos enim ad Artaxerxem profectus, non tantum defectionis impetravit veniam, sed et copias ad recuperandum de filio regnum, quod mox etiam virtute et consilio Agesilai, Lacedaemoniorum regis, quem belli habebat socium, inopinatus recepit. Nihilo meliorem rex ipse Artaxerxes in Dario filio pietatem est expertus, quem regem iam pronuntiaverat. Cum enim datam ei temere pellicem Aspasiam, qua et ipse et frater Cyrus usi fuerant, sacerdotem solis creasset, ut ab incesto filium amore abduceret, amentibus amantis Darii insidiis petitur. Quibus derectis, occidit quidem furentem amore filium, sed paulo post ipse maerore confectus obiit, rex quam pater fortunatior. Egisse regnum scribitur annos 43, pacis, si quisquam regum, studiosissimus.

Sub eo liberalibus studiis scholae effloruerunt. In Iudaea summo sacerdote Ionatha, qui et Iohannes, legis Divinae Doctores et scribae erant in pretio. Apud Graecos Philosophi Plato, Xenophon, Diogenes, Parmenides, Anaximenes Lampsacenus, Aristippus, Antisthenes: Rhetores item Isocrates eiusque discipuli: Mathematici quoque Eudoxus Cnidius, Archytas Tarentinus: Historiographi, praeter Xenophontem, memorantur Hermias Methymnaeus, Duris Samius, Anaximenes Lampsacenus, Philistus Siculus, Dionysiodorus et Anaxis Boeoti, quos omnes Diodorus Siculus et citat, et huius aevi condidisse historias indicat.

Hoc rerum statu apud Romanos subactis iam Praenestinis et Latinis securiores, parva (ut plerumque solet) rem ingentem moliundi causa intervenit. M. Fabii Ambusti filiam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri vult, plebeiae domus, in qu nupta erat, paenituit, quod risui sorori suisset, dum honorum insueta lictorem virga fores percutientem tremit. Itaque socer cum genero C. Licinio, consilia inire coepit, de magistratibus patriciorum cum plebe communicandis. Fiunt ergo Tribuni plebis Licinius et L. Sextius, deciesque refecti, pervicacibus studiis tandem rogationem perferunt, ut alterum e plebe Cos. habere liceat. Concessum vicissim, annitente Camillo, patribus, de praetore uno, qui ius in urbe diceret, e nobilitate creando: additique aediles Curules e patriciis, qui maximis ludis praeessent. Primus consulatus L. Sextio, cuius lege partus erat, datus, honoris populo adstructi praemium.

ARTAEXEXES OCHUS.

ARtaxerxi Mnemoni e 360 pellicibus centum et quindecim filii fuere, sed tres tantum iusto matrimonio suscepti, Darius, Ariarathes et Ochus. Darius cum L fratribus in caput patris horrendo scelere coniuraverat, deprehensusque cum sociis, poenas Deo maiestatis paternae ultori dederat. Coniuges quoque omnium cum liberis interierant, ne quod vestigium tantae superesset impietatis. Hereditas imperii Persici Ocho tradita, qui ob patris laudes Artaxerxis quidem nomen assumpsit, at mores contempsit. Omnes enim Persarum reges crudelitate et saevitia superavit. Initio statim metu paris coniurationis, cognatorum caede, et strage principum replevit regiam, non sexus, non aetatis permotus misericordia, quasi data opera id ageret, ne innocentior fratribus parricidis haberetur.

Eo regnante novum ex Europa imperium emersit, tum Persis, tum Graecis plerisque futurum exitiale. Dum enim utrique in segnitiem ac torporem resoluti, non ut olim in iustitiam et virtutem, sed in voluptates et ganeam incumbunt, frequentius scenam et ludos, quam castra visunt et curiam, coquosque et Versificatores pluris, quam consiliarios et duces faciunt, inter ipsorum otia sordidum et


page 89, image: s089

obscurum antea Macedonum nomen promicuit, et Philippus obses triennio Thebis habitus, Philosophorum disciplinis, et Epaminondae atque Pelopidae eruditus virtutibus, regnum Macedoniae velut iugum, Asiae Graeciaeque cervicibus imponendum fabricavit. Genitus erat Amynta rege, matre Eurydice, quae ut genero regnum, sibi pellicatum filiae acquireret, non exhorruit insidiis necare filios proprios, Alexandrum et Perdiccam. Tanto maior scelestae libidinis, quam materni apud eam amoris vis fuit. Exstinctis ergo fratribus, Philippo inopinanter obvenit regnum, sed tenue admodum, et Illyriorum servituti, multorumque insuper populorum conspirationi obnoxium. Verum illas difficultates prudentia et moderatione sagacissimus princeps brevi discussit, excogitataque e confertis clypeis phalange, et exercitis in bello Macedonibus, regnum non modo liberum, sed totius etiam Europae maximum effecit, viginti quattuor annorum spatio.

Athenienses primum ad recuperandam Amphipolin, Argaeo noverca Philippi genito regnum quaerentes, tradita Amphipoli studuit placare: Poeonas et Thraces muneribus et blandimentis. Sed cum Mantias, quem Athenienses Metonae praefecerant, in reducendo Argaeo perseveraret, victor acie Philippus etsi obsessos in colle Athenienses interficere posset, metu gravioris belli ultro dimisit incolumes. Post haec confirmatior in dies, Illyriorum VII milia caedit, et Macedonum civitates eorum praesidiis liberat. Urbem etiam nobilissimam capit Amphipolin, et Olynthios data Pydna sibi devincit, Crenidas amplificatos de suo nomine Philippos appellat. Aurifodinas circa eam urbem, antea pertenues, operum structuris eo provehit, ut plus quam mille talenta inde fisco inferret annua.

His ille artibus Macedoniae regnum erigebat, cum contrariis, id est, socordia et timiditate, Dionysius iunior luculentissimum Siciliae principatum, et adamante, ut aiebat, revinctum solvit ac pessumdedit.

Erat ei affinis Dion Hipparini, quem ut superiorem ingenio, auctoritate et amore populi, quod metueret, Corinthum, amandavit auditoque eum in Peloponneso manum comparare, qua sibi bellum faceret, Areten eius coniugem, suaeque uxoris germanam, alii nuptum dedit, filiumque ipsius indulgendo turpissimis imbuit cupiditatibus; a quibus dum postmodum vi deduceretur, se de superiore aedium parte deiecit, misereque interiit. Hisce iniuriis irritatus Dion, nec tam suis fretus copiis, quam odio tyranni, maximo animo, duabus onerariis navibus, L annorum imperium, munitum quingentis longis navibus, decem equitum, centumque peditum milibus profectus oppugnatum (quod omnibus gentibus admirabile videbatur) adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerat, Syracusas introierit.

Ex quo intelligi potest nullum esse dominium tutum, nisi munitum benevolentia. Aberat eo tempore Dionysius apud oppida in Adria condita, ratus neminem ad se sine magnis copiis venturum. Quae res eum opinioque fefellit. Nam Dion his ipsis, quae sub adversarii fuerant potestate, regios spiritus repressit, acieque victum amovit dominio, postea quoque, se absente, Syracusas iam recuperatas depraedantem; celerrimo superventu exturbavit iterum, et Dictator creatus omni eum Sicilia exuit. Tam improvisam Dionis prosperitatem subita excepit commutatio, solita fortunae mobilitate, quae quem repente extulit, demergere solet velle. Orta enim inter Dionem et Heraclidem, periculorum antea socium et classis praefectum, dissensione, cum declarasset Dion, haud bene Remp. multorum imperiis geri, cumque offensum ea oratione Heraclidem occidisset, mox etiam in adversariorum involaret bona, vulgus, a quo paulo ante in caelum


page 90, image: s090

elatus erat laudibus, non ferendum tyrannum coepit dictitare. Ille insuetis male audiendi, ut in magno se periculo esse intellexit, Calippi (Nepos Callicratidem nominat) amici sui callidissima proditione subversus est. Persuaserat is, simulandam esse ab familiarium aliquo Dionis inimicitiam, ut sic apertis hominum animis diversa sentientes e medio tollerentur. Eius consilii exsecutionem, qui dederat, suscepit, simulataque coniuratione, verissimos Dionis inimicos clam sibi conciliat, iisdemque aggregatus amicum sibi firmiter fidentem trucidat, quarto post anno quam Corintho in Siciliam redierat. Mox interfecti Dionis ex odio miseratio incessit populum, quemque necatum optaverant, suo sanguine ab Acheronte redemptum cupierunt: Sed frustra. Calippus heri interfector invasit dominatum, eoque vicissim, vertente anno ab Hipparino Dionis fratre excussus est. Inde cum seditionibus agitaretur Sicilia, Dionysius sexennio libidinose et crudeliter apud Locrenses exacto, ad modicum tempus Syracusas recuperavit, iterumque ab Icetae factione expulsus est, Olympiade CIX.

Simili quadam vulgi Atheniensis levitate, Chares dux lectus adversu Chios et Byzantios, criminando alios obtinuit, ut Iphicrates et Timotheus, qui res magnas gesserant, centum talentis damnarentur, et potestate egregie administrata exciderent; quoniam praeceps imperiti hominis consilium de invadendo Byzantio impedissent, tempestatibus deterriti, quibus nullus non sapiens modeste fateatur cedendum. At paulo post idem Chares, cum Artabazum Ocho rebellantem adiuvans, LXX hostium M multo inferioribus copiis inopinato profligasset, honoribus affectus Athenis, mox accusantibus eiusdem Ochi legatis, notatus ignominia est: bellumque sociale, quod Athenienses adversus deficientes insulanos gesserant, metu Persarum sepultum.

Feliciter interea rem suam fecit Philippus Macedo. Thessalos enim Lycophronis et Tisiphoni tyrannide exemit, eosque adiunxit sibi, prudenti consilio, ut firmior ab equitatu esset, Thracum, Paeonum, et Illyriorum reges, bellum meditantes, priusquam illud perficerent, oppressit. Ex Olympiade, Neoptolemi Molossorum regis filia, Alexandrum sustulit filium, eodem tempore quo templum Dianae Ephesiae ab Herostrato incensum conflagravit, et Delphicum a Philomelo Phocensi occupatum, posteaque spoliatum ingentes dedit turbas. Id de grandi calamitate Graecis et Asiaticis imminente tunc acceptum, tristis rerum eventus comprobavit. Alexander enim sub id temporis in lucem editus, utrisque servitium attulit, verumque esse professus Iudaeorum Deum, fictitia Apollinis et Dianae numina parvo in honore habuit.

Ceterum ex fani Delphici violatione bellum natum est, quod sacrum appellant Graeci, Thebanis et Phocensibus auctoribus. Philomelus enim indignatus Phocenses ob quorundam agrorum usurpationem tantae pecuniae damnatos, astu Thebanorum, quantam non possent persolvere, hortator servis factus est occupandi templum, et Amphictyonum sententias columnis ibi incisas erasit. Mox Lacedaemonios et Athenienses, sacro corruptos auro, privatisque inhiantes commodis, suarum fecit partium. Contra Thebani, Locri, et alii Graecorum populi, quibus [orig: queis] potior templi et iuris habenda ratio videbatur, infeliciter rem gerunt principio. Philomelus, invasis templi opibus validam mercenariorum vim contrahit, bellum atrox et cruentum, vario marte, cum Thebanis eorumque sociis agitat, ad ultimum tamen sibi et successoribus suis exitiosum. Redactus enim a Thebanis in angustias, captivitatis mala praecipitio sui antevenit. Onomarchus eius successor, Lycophronem etiam tyrannum adversus Philippum et Thessalos tutari ausus, vincit quidem Philippum, et in Macedoniam retro


page 91, image: s091

agit, sed postea grandi proelio ab eodem revictus, sex milia amittit militum, caesusque suspendio afficitur, tribus Phocensium milibus captivitatem subeuntibus Macedonicam. Ei substitutus frater Phayllus, Pheraeorum tyrannos nihil sequius defendendos suscipit, auro Delphico haud minores conducit copias, vastat Locros, Boeotos fugat: Sed mox tabe consumptus ipse, tabidum iam bellum fratris relinquit filio, cuius tutor Mnaseas a Boeotis oppressus cecidit. Decimo tandem anno, Phalaecus Onomarchi filius, a Philippo, quem fessi malis Thebani in auxilium advocaverant, pacem coactus petere, dimissus est quidem cum copiis, sed Phocensibus imposito servitio, moenia eorum diruta, ipsi in vicos distracti miserabile Graecis spectaculum praebuere. Et quia decem milia talentorum e templo Delphico ablata fuerant, annuum Phocensium agris tributum, resarciendo damno, imperatur: Ac ne quid sacrilegis et raptoribus deesset calamitatum, Phalaecus dux, cum sumptus alendo militi deessent, conductis Corinthi navibus Cretam petit, ubi in Cydonii oppidi oppugnatione occiditur, milites impii et praedones dum terram et mare quaestui habent, variis absumuntur cladibus: mulieres sacro auro ornatae, aut pudicitiae aut valetudinis iacturam fecisse feruntur. Quamquam enim fictitii Dii erant, quos cultores sui violaverant, tamen quia ipsis Dii erant, impietatem extremam suppliciis vindicavit Deus, ne nullum esse numen stulta mortalium iactaret superbia. Sed quales Dii, tales cultores eorum. Thebani vindices visi sacrilegii, dum non advertunt omnibus perire, quod singulae civitates perderent, se pariter ac Phocenses obvios fecere Macedonum servitudo. Philippus enim velut e specula libertati omnium insidiatus, inferioribus auxilium ferendo contentiones aluit Graecorum, victosque iuxta ac victores suae reddidit obnoxios potestati. Primum Deorum vindex habitus, mox contemptor maximus, foedera non fide, sed utilitate colere manifestus; in seria et iocos artifex, blandus pariter et insidiosus alloquio, promissis dives, gratiam fingere suetus in odio, iurisiurandi negligentissimus, si quaestui foret deierare, auro doctus expugnare cum castellis munitissimis ipsa pectora mortalium. Unde nullum inexpugnabile dictitabat, in quod asinus auro onustus posset penetrare: Hac fide regulos Thraciae, a quibus dirimendis controversiis arbiter captus fuerat, improvisos oppressit, et regno spoliavit ambos.

Per haec succumbente paulatim Graecia, Romana se res publica erexit, prisca Graecorum studia aemulando et virtutes. A ludis quidem scenicis, quos tum primum Roma inter caelestis irae placamina recepit, nullum sensit grassantis pestilentiae levamen: quin etiam medios ludos Tiberis Circo superfusus interrupit. At vero L. Manlius Dictator creatus, ut pestilentiam clavo defigeret, bellum maluit quam religionem agere, delectuque imperiosius habito, a M. Pomponio Trib. Plebis violatae accusatus est libertatis. Eum cum prope damnationem esset, filius ob tarditatem ingenii ruri degens, incivili quadam pietate periculo subtraxit. Nam Tribunum summo mane in lecto cubantem adortus, intentata nece iurare compulit se patris eius accusandi causa consilium plebis numquam habiturum. Mox rusticae pietati successit superstitiosa. Marcus Curtius in voraginem, medio foro apertam, cum equo se immisit armatus, ut Romanos iuvenum virtute et audacia maxime pollere ostenderet. Prudentius idem T. Manlius bello docuit Gallico. Nam cum procero Corpore provocatorem duello aggressus prostravisset, ablato iacentis torque aureo, Torquati sibi nomen peperit et posteris.

Crebra exinde Romanis cum Gallis, Tiburtibus, Hernicis et Privernatibus proelia, et prospera pleraque memorantur. Quae dum fiunt, C. Petilius legem de ambitu frenandae ambitioni, Duellius


page 92, image: s092

et Menenius aliam de foenore, reprimendae avaritiae tulerunt. Licinius Stolo suapte lege damnatus est, quod agrorum mille iugera possideret. Hinc quadringentesimo anno, quam urbs Romana erat condita, quinto et tricesimo, quam a Gallis recepta, ablato post nonum annum a plebe consulatu (cum paulo ante C. Martius Rutilius, primus dictator de plebe fuisset) ambo patricii Cos. Sulpitius et Valerius magistratum iniere, fremente nequiquam nescio libertate uti populo.

Dum ita Graeci inter se de iure Amphictyonum, Romani de communicandis ex lege Licinia honoribus contendunt, Artaxerxes Ochus Phoenices et Aegyptios, qui pridem defecerant, ad oboedientiam sceptri Persici statuit reducere. Nectanebus enim Aegyptius, defuncto parente Tacho, regnum iterum tenebat, missasque ab Ocho copias, ductu Diophanti Atheniensis et Lamiae Spartani, profligarat strenue, coeperantque in contemptu esse apud Aegyptios, Phoenices et Cyprios, opes Persarum, quod mollitie ac voluptatibus diffluerent. Quare excitus velut e somno Ochus, non iam per duces alios, sed per se ipsum decreverat bellare, collectisque peditum trecentis, equitum triginta milibus, triremibus trecentis, quingentis onerariis, primum in Phoenices vertit impetum. Sidon urbs opulentissima, a Tenni rege, et Mentore mercenariorum duce prodita, in potestatem Ochi venit: cives desperata salute, quod supplices Ochus iaculis confixisset, cum liberis, et uxoribus semetipsos, admotis aedibus flammis, incendunt, quorum numerus excrevisse ad XLM scribitur. Locum incendiis vastatum, ob spem praedae, Rex multis talentis vendidit, reliqua Phoenicia deditionem facere coacta. Eam cladem prophetae Aeterni Numinis multo ante praedixerant, sicut et Iudaeis ipsis, in Aegyptum profugis vastitatem et gladium, quorum reliquias Ochus, subacta etiam Aegypto, in Mediam fertur transtulisse. Nam recepta per Evagoram et Phocionem duces Cypro, in Aegyptum movens, per Lacratem Thebanum expugnavit Pelusium, Bubastum Mentoris opera ad deditionem perpulit. Rex Nectanebus deserta Memphi refugit Aethiopiam. Quo pacto potitus universa Aegypto Ochus, insigniorum urbium muros deiecit, in Deos aedesque sacras similiter, ut quondam Cambyses, saeviit, occidit Apin, direptisque fanorum opibus immensam auri et argenti vim corrasit, Ablatae sunt tabulae etiam antiquissimae, rerum gestarum indices, quas Sacerdotes Aegyptii a Bagoa postmodum ingenti pecunia redemere. Hic enim, iuncto cum Mentore artissimae amicitiae foedere, omnia deinceps imperii munia, praeter nomen regium, suam in potestatem redegit: Iudaeorum quoque genti, ob fratricidium a Iohanne summo sacerdote admissum, quottidianum 50 drachmarum tributum irrigavit per integrum septennium, templumque ipsum confidenter ingressus, mundiorem se asseruit cruento sacerdote, cui ista paterent adyta.

Cum ergo in Aegypto esset et Palaestina debellatum, Philippus Micybernam et Toronem in Hellesponto, et Olynthum in Thracia, auro an ferro expugnatas capit, frustra obnitente Demosthenis eloquentia. Proditores enim nec ratio, nec oratio in officio continebat. Mare interim infestum habebant Tyrannis Siciliae, et Phocenses cum iis exules: Eorum aliquos ad Tiberis ostia applicuisse narrat Livius, et cum terrestribus (hi Galli erant) maritimos conflixisse praedones, marte ambiguo. In illos Romani, a Latinis tunc deserti sociis, ex urbana simul et agresti iuventute decem legiones scribunt, quaternum millium et ducentorum peditum, equitumque trecentorum singulas. Tantam iam tum vim mireris in illa fuisse Republica. Octo harum legionum L. Furius Camillus Cos. in Gallos ducit, et populationibus eos probibet. Oppositis sibi invicem castris, M. Valerius Gallum Romanos provocantem,


page 93, image: s093

auxilio advolantis corvi, duello sternit, et Corvini hinc nomen adipiscitur: Camillus Gallos in fugam agit, Graecosque littoribus arcet. Qua Romanorum fortitudine moti Carthaginenses, qui ab Hannonis se insidiis nuperrime vindicaverant, per Legatos foedus cum eis amicitiamque iungunt, haud dubie sperantes, adversus Graecos Sicilienses Quiritum societatem profuturam. Dionysius enim Syracusanus iterum pulsus ab Iceta principe, in arce iam obsidebatur, non sine Carthaginensium auxiliis. In hos ergo petitus Siculis Timoleon Imperator, depulsa patriae tyrannide inclitus, qui advectus Corintho incredibili felicitate tres simul hostes devicit. Delusis enim obtentu pacis Afris, ac mox per auxilia Corinthiorum Catanaeorumque deterritis, Acradina Icetam, arce expulit Dionysium, potentissimumque ante tyrannum ad Corinthios ablegavit, ludibrium fortunae Graecis popularibus suis ostensurum. Inde ob commeatus inopiam illatus in fines ditionis Punicae, offendit Carthaginenses, eorumque maximas copias (LXX peditum et equitum milia prodit Diodorus) attraxit in Siciliam. Sed et has pari successu apud Crinissum fl. vincit, x milia occidit, capit XXV M. Carthaginis in Sicilia imperium angustis Lyci fl. finibus circumscribit, Graecisque ibi omnibus libertati, qua tot annis caruerant, restitutis, immortali gloria floruit. Syracusae colonorum XL M. e Graecia, aliae urbes similiter novorum accessione civium auctae, legibus firmatae, arcibus et propugnaculis tyrannorum nudatae sunt. Tantus vir Timoleon, nihil suum, omnia divini esse muneris dictabat, Magistratus Iovis Amphipolos, i. e. famulos, iubens appellari, dignae equidem virtutes, quas plurimi populorum rectores medullitus aemulentur.

Dispar huic ingenio Ochus, tristi occubuit fato. Bagoas eum Eunuchus et militum praefectus, dato per Medicum veneno, rebus humanis exemit, cadaver felibus obiecit devorandum, ex ossibus manubria curavit fieri, supposito interim, qui pro ipso regiis sepulcris inferretur. Talem saevitia Ochi finem habuit, exercita annis XXIII, additis funeri eius omnibus filiis, dempto qui erat minimus, Arse, cui nomen regium circumdatum, potestate Bagoae servata.

ARSES autem hic meditatae iam ultionis manifestus, tertii imperii anno eiusdem parricidae scelere interiit, et crudelitatem exhausit crudelitas, vergente iam ad interitum Persarum Monarchia, finemque suum, ut fieri assolet, in rectorum vitiis praemonstrante.

Iam enim Philippus Asiae imperium improba spe complexus, victam Graeciam in Persas armare festinabat. Ideo rex regnandi inexplebilis, nec a proximis abstinuit manum. Siquidem defuncto Arriba Epiri rege, uxoris suae vitrico, transtulit in Alexandrum fratrem Olympiadis sceptrum, depulso Aeacida Arribae filio, legitimo regni herede. Inde Methonam, faventem Thracibus et Atheniensibus, bello capit, amisso in oppugnatione oculo, semperque maiorum appetens, Perinthum et Byzantium, ob portas sibi clausas, diuturna obsidione fatigavit, pecuniae interim et annonae copiam de piratica mutuatus. Eam obsidionem ut solveret, fecerunt Ochi et Atheniensium auxilia, qui Perinthios omnibus modis adversus insurgentem Philippi potentiam tuebantur. Mox accessit Atheae Scitharum animositas regis, qui cum in subsidium vocasset Philippum adversus Istrianorum dynastam, defunctus eo periculo per inopinatam mortem adversarii, auxiliatori mercedem petenti, respondit, non opibus censeri Scythas, sed virtute animi et corporis duritie. Quibus derisus Philippus Byzantio discedit, depraedatusque Scythiam, multa hominum et iumentorum milia, in macedoniam abripit secum: sed revertenti occurrerunt Triballi, portionem praedae postulantes, negantemque proelio excipiunt, in quo ita vulneratus


page 94, image: s094

est Philippus, ut per femur eius equus interficeretur: cumque omnes occisum putarent, perturbato exercitu, praeda amissa est.

Rex ubi ex vulnere primum convaluit, diu dissimulatum bellum Atheniensibus infert, quorum se causae Thebani a Demosthene persuasi, adiungunt, communem docti hostem communibus viribus summovendum. Proelio commisso ad Chaeroneam, Athenienses haud sustinentes induratam bellis Macedonum virtutem, magna vincuntur clade, universaeque gloria dominationis et vetusta libertas Graeciae concidit. Ex hac victoria insultantem Graecis Philippum, fregit orator Demades licet captivus. Cum, inquit, Agamemnonis tibi personam fortuna tribuerit, quid factis Thersiten refers? Qua oratione confuso Regi suppressa deinde huius laetitia est, conducto etiam puero, qui subinde inclamaret, hominem esse Philippum. Lysiclen Atheniensium ducem, ob male gestam rem publ. acerbissima Lycurgi oratoris accusatio in exitium egit miserandum. Philippus per filium Alexandrum, cui multum de victoria debebat, Athenienses sibi fecit amicos, Thebanos durissime habuit, interfectisque civitatis principibus, ccc eis exules rectores imposuit. Funestum dixeris illum Graecis diem, quo Athenienses et Thebani a Philippo, Spartani in Italia, dum Tarentinis opem ferunt, a Lucanis devicti sunt proelio, regeque etiam Archidamo spoliati. Laetum contra Romanis annum, quibus cum Campani a Samnitibus victi se dederent, acerrimis Samnites proeliis prostrati, succubuerunt. Alter tantum Consulum Valerius 170 signis militaribus, XL scutorum milibus potitus esse legitur, tanta victorum laetitia, ut Romani milites Capuanis inescati delinitique deliciis, aegre in Latio retinerentur, Capuam patriae urbi licentius praeferentes.

At Philippi felicitatem funestus obscuravit exitus. Iam Corinthi convocatis omnium civitatum legatis, Graeciae ducatum induerat, ducenta ei peditum, quindecim equitum destinabantur milia, quibus bellum faceret Persis: Iam Attalum et Parmenionem in Asiam praemiserat, cum inter ipsos genialium nuptiarum apparatus, improvisa morte concidit. De consiliorum successu rogitanti responderat Pythia: Serta gerit taurus, iamque astat qui immolet illum. Quod ipse quidem de Persarum Rege interpretatus, suopte exitio in se non minus quam in illum ostendit esse dictum. Ita enim ludibrio habere percunctatores Apollo pridem sueverat, vere Apollyon, id est, perditor dictus Iohanni: Nam eodem anno et Persarum rex Arses, et Philippus ei insidiatus, utrique alienis insidiis periere: Arses Bagoae, Philippus Pausaniae stipatoris sui. Hunc quod flagitiosas Attali iniurias, qui stupro adolescentem obiecerat, haud pro rege puniisset, infestum sibi Philippus reddiderat. Quare occasionem speculatus iuvenis, Philippum ad spectacula euntem, quae Alexandri Epirotae et Cleopatrae filiae nuptiis adornaverat, praecedente inter duodecim deos regio simulacro, bovis instar mactat, et diis se annumerantem, nimium esse hominem demonstrat, diemque laetitiae dictum, foedum luctu funeris facit, non invita, ut aiunt, Olympiade regina, quam Philippus, ducta Attali sorore, matrimonio iniuste depulerat. Pausanias hic olim militi ingrato, hospitis sui, a quo refectus post naufragium fuerat, villam exoranti, iussu Philippi stigmata inusserat, ingratum hospitem testantia.

Inter hasce mundi turbas, enituerunt ingenia omni aevo memoranda. Speusippus Platonis in Academia successor, Aristoteles Platonem praeceptorem acumine mentis transgressus, tanti habitus Philippo, ut gauderet natum sibi filium eo tempore, quo tanti informatoris copia esset: ac proinde Alexandro praeceptor datus. Diogenes item Cynicus, Menedemus Eretriensis. Et illis coaevi oratores Demosthenes, Aeschines, Demades,


page 95, image: s095

Python, Lycurgus: Historiographi, Ephorus Cumanus, Demophilus eius filius, Callisthenes et Diyllus Athenienses, Theopompus Chius, Heraclides Ponticus, Manetho Aegyptius, Palaephatus Abydenus.

DARIUS CODOMANNUS.

OCciso Arse, Bagoas de populi sententia Codomannum Armeniae Satrapam, Ochi patruelem, produxit ad regnum, qui darii nomine, ne quid regiae Maiestati deesset, honoratus est. Paulo post suetis Bagoae insidiis petitus, venenum sibi paratum in viscera convertit insidiatoris, suamque et antecessorum iniuriam in regicidae capite ultus est. Hinc de bello in Macedoniam proferendo consilia agitans, audito interiisse Philippum, contempsit Alexandri adolescentiam: Quae res ipsi et Persis exitio fuit.

Alexander viginti annorum adolescens, animo supra hominem elatus, vix Philippi filius censebatur. Etenim matrem eius, tamquam stupri compertam, repudio dimiserat Philippus, et Cleopatram Attali sororem duxerat. Alexander maior deinde patre et vitiis et virtutibus factus, delususque fortunae blanditiis, probrum vertit in gloriam, ac Iovem pro Philippo genitorem voluit credi suum. Quam turbidum acceperat imperium Macedoniae, tam amplum reddidit. Principio erectis colloquio subditorum animis, citato gradu in Graeciam contendit, quae Attali subnixa auctoritate defectionem agitabat, et Thessalos ante omnia sibi devinxit, et senatum Amphictyonum, a quibus dux renuntiatus Graeciae, Athenienses subito adventu adeo perterruit, ut missis legatis pacem precarentur Eis mox reliqua consensit Graecia. Inde Illyrios, Thraces, Triballos, Dardanos facile compescuit, orientesque nonnullas seditiones extinxit; Attalum interim, novercae suae fratrem per Hecataeum et Parmenionem oppressit in Asia. Obstabant Thebani, ex veteri in Persas affectu, obstinatius Alexandro obluctantes. Iis acri proelio prostratis, in urbem irrupit, Thebas, Tyriorum coloniam antiquissimam, excidit, agros civitatis victoribus assignat, captivorum XXX M. sub corona vendit, cuius tamen crudelitatis saepe eum paenituit postea. Athenienses, quod portas aperuissent exulum refugis, sic demum recepit in gratiam, si Duces in exilium agerent. Demosthenes reliquique Oratores aegre eloquentia servati sunt. Corinthi deinde Graeciae Imperator declaratus, cum Diogenem Sinopensem, Cynicum ex impudentia dictum, ad se accersivisset, repulsam tulit, testante Philosopho, nihil se Alexandri indigere, si quid sui indigeret, ad se veniret. Quo Rex conspecto, cognitaque eius rerum humanarum derisione, dixisse fertur ad amicos, Ego nisi Alexander iam essem, Diogenes fierem.

Sed mox eius flagrantissima imperandi cupido enituit. Posthabito enim, quod amici prius ineundum suadebant, matrimonio, nullam expeditioni Persicae moram interposuit: omnes novercae cognatos suosque, qui apti regno videbantur, sustulit e medio, ne quam domi materiam seditionis relinqueret. Patrimonium interim omne divisit amicis, sibi spem praefatus sufficere solam. Hoc modo parta sibi benevolentia, in Asiam quasi iam suam descendisse visus est, dum milites, praedae inhiantes a populatione prohibet, non perdenda asserens, quae possessuri venerint. In exercitu eius fuere peditum XXXIII, equitum quattuor milia, naves CLXXXII. Hac parva quidem sed strenua manu terrarum orbem aggredi ausus iuvenis. Non enim tam milites, quam militiae magistros elegerat, cum ordines nemo nisi sexagenarius duceret, et principia castrorum eius intuens, senatum te diceres priscae alicuius videre Rei publicae.

Contra Darius fiducia virium, nihil astu agere, cum prohibere ingressu potuisset Asiae, intra regni viscera excipere


page 96, image: s096

hostem: Memnonis etiam Rhodii de invadenda Macedonia consilium fastidire, quo haud difficulter ad patriam defendendam, revocari Alexander potuisset. Sed ut solet occaecare animos Deus, cum vim suam ingruentem refringi non vult, vicit deterior Satraparum sententia, proeliumque ad Granicum amnem (qui Troadem a Propontide disterminat) commissum est. In eo Alexander Spithrobatem Darii generum qui iam scutum eius perfregerat, retorta in fronte in irruentis cuspide, occidit. Accurrit frater iacentis Rasaces, et vulnus infligit Alexandro, sed repetiturus ictum, a Clyto truncatur dextra. Mox et alii Persarum duces generose dimicando occumbunt, inter quos Pharnaces uxoris Darii germanus et Mithrobarzanes Cappadocum Satrapa, quorum nece exterriti Persae in fugam vertuntur, Macedones tergis insistentes viginti duo milia sternunt, totidem fere vivos capiunt. Macedonum fere quingenti oppetierant, quibus magnifice curavit exsequias Alexander, gnarus et funeris honore ad virtutem accendi militem solere. Post victoriam Mithrinnes, Sardium praefectus, seque et Provinciam dedidit. Expugnata quoque Miletus. Cares benevolentia, et indigenae magistratus restitutione allecti, Graeci per Asiam sola libertatis fama subacti sunt. At Halicarnassum Memnon et Ephialtes Atheniensis mascule tuebantur, erumpentesque et extrema veteranorum fortitudine repulsi, non deficiebant animis. Tandem vero pertinacia victi Macedonum, diffugiunt. Mox tota litoralis Asia usque ad Ciliciam in potestatem venit victorum. Et Alexander nodum Gordium gladio dissecans, violenter insultabat oraculo, quo dissolutori eius Asiae imperium promittebatur. Prae aliis Marmarensium atrox memoratur generositas, qui incendi cum patria maluere, quam pacem amplecti Macedonum. Itaque iuniores subdito laribus igni, per noctem evadunt, imbellis turba omnis cremata. Ibi dum Alexandrum in Cilicia morbus attinet, tertio belli anno, Memnon, Chio, Lesbo, aliisque insulis expugnatis, iam in Graeciam transitum parabat, cum valetudine consumptus decedit, ac res Darii suo hactenus imprimis sustentatas consilio, morte ad perniciem inclinat. Pro eo Charidemus Atheniensibus ducem se offert, quo ob liberiorem Persicae gentis reprehensionem interempto, Darius non tam copiarum, quam ducum indigus, procurandum sibi ipsi sumit bellum; idque magis imperio, quam prudenti ex consilio gerit. Contractis peditum quadringentis, centum equitum milibus, versus Ciliciam agmina movet, cuius fauces Parmenio iam praeoccupaverat. In istis angustiis altera congressio contigit, ubi nulla multitudinis, qua sola Persae nitebantur, utilitas militabat. Maxima tamen circa Darium, Alexandro oppugnante, strages facta. Confossis Darii equis, cum in mutatione quadrigae metus eum incessisset, perturbatio omnem pervasit exercitum, actique in fugam equites mutuo se allisu confertim obtrivere. Alexander, quamquam femore saucius, acriter insistit fugientibus, victoque equitatu, pedites haud diu impetum sustinuere. Fit ubique fuga et caedes, tanta certe, ut de numero caesorum scriptores ipsi dissentiant. Iustinus caesa unum et sexaginta peditum, decem equitum milia: Diodorus, Plutarchus, Curtius fere duplo plures produnt. Capti XLM. Alexandro vix ducentis militibus tanta victoria stetit. In castris Persarum multum auri ceterumque opum inventum: Inter captivos Darii uxor, filiae duae nubiles, filiusque sexennis fuere. Iis ad genua sua provolutis, et metum mortis dempsit Alexander, et regium cultum reddidit, virginibus haud sordidius patris dignitate matrimonium pollicitus. Orientem enim fortunam moderate tulit et prudenter: sed ad ultimum eius magnitudinem non cepit. Neque vero tunc Barsines captivae (Memnonis ea uxor fuerat) amori imperare potuit, quamquam


page 97, image: s097

caste regieque haberet uxorem Darii et filias, oculorum eas esse cruciatus professus. Hinc in Syriam cogitans, Parmenionem praemittit ad occupandam classem, et gazam Persicam: Amphoterum et Epilochum ad insulas inter Achaiam et Asiam subigendas. Utrobique eadem fortuna fuit. Damascenus Satrapa cum magno auri pondere, feminisque Persarum nobilissimis, in potestatem venit victorum. Subsequitur Alexander, multosque Orientis reges cum insulis obvios reperit, quibus in deditionem acceptis, Sidonem et Aradum insulam capit. Regno Sidonis Abdolominum, regiae quidem stirpis hominem, sed hortulanum praeficit. Repentina fortunae mutatio somnio similis visa. Sed quae huic data erat a Deo potestas, amyntas Macedo sponte sumptam brevi perdidit. Ab Alexandro enim ad Darium, a Dario acie victo ad Aegyptios transfugerat. Gentem vanam, novandisque rebus quam gerendis aptiorem, in partes pellexerat. Pelusium capit, praesidia Persarum delet, regnum sibi Aegypti somniat. Sed paulo post ad Memphin a Mazete Satrapa victus, utrique Regi morte pudenda poenas perfidiae pependit.

Alexandri interea impetum Tyrii morabantur, Corona aurea donatum intra urbem suam recipere abnuebant, fretique societate Carthaginis et opibus Darii, minuas Macedonum aspernabantur. Exercitu insulae applicato, cum fortitudini artes urbanas miscerent, in septimum mensem obsidionem extrahunt, ingenti cum damno Macedonum. Oppugnantibus Cyprii, qui a Dario defecerant, classem mittunt, terra marique bellum acerrimum geritur, e mole in freto excitata pulsantur moenia, manibus militum iam continenti iuncta. Tyrii sacrilega superstitione ingenuum Saturno puerum immolant, Apollinem Syracusis olim devectum aureis onerant vinculis, quasi invitum et captivum numen in urbe retenturi. Sic Tyro assidentem Alexandrum adit Sanaballates, quem nuper Darius Samariae praefecerat, deditaque gente sua, novas religiones novumque genero Manassi sacerdotium petit. Erat Manasses ob illicitas nuptias sacerdotio motus a Iudaeis, ideoque aemulatione Iaddi fratris accensus, deprecante socero, Templum in monte Garizimo, Hierosolymitano simile, obtinet, in quo Samaritae Deum coeperunt venerari, implacabili Iudaeorum odio, qui id contra patrias leges, in gentis suae dedecus fieri, rectissime contendebant. Inter haec expugnatur Tyrus, trucidatisque armatis, quod reliquum erat habitatorum venditur, iuvenum duo milia crucibus suffixi. Hinc ad Gazam iter, quam Betis Dario defendebat. Ibi acceptis duobus vulneribus, multoque sanguine et hausto et dato, victor tandem Alexander, temporaria Graecorum legatione honoratur, primumque e Macedonia supplementum poscit. A Gaza infestus Iersolymam tendit, quod Iaddus Pontifex Tyrum obsidenti obsequium negasset, fidem Dario iuratam obtendens. At Iudaeis Deo suo supplicantibus, iubetur in somnis Pontifex portas Alexandro aperire, obviisque Macedones insulis excipere. Igitur progressus in occursum sacerdotali habitu, adeo perculit Alexandri animum, ut nomen Dei Cidari inscriptum, venerabundus adoraret, professus eum hac specie in somnis sibi oblatum in Macedonia, Asiae imperium promittentem. In hanc rem confirmatus e divinis monumentis, quibus Daniel diserte Persarum regnum a Graecorum principe evertendum vaticinatur, maxima Deo vero sacrificia fecit, ac Iudaeos suis permisit legibus.

Ceterum Persis arcana regum mira fide celantibus, nec quicquam magnae rei credentibus illi, cui tacere grave sit, incertus Alexander, quam regionem Darius petiisset, Aegyptum ingredi statuit. Ea sine certamine recepta (dudum enim Persas oderant) adeo intolerabilis increvit animo tumor, ut delusus ab Hammonis Iovis sacerdote, Dei se filium ferret. Reversus, condita ex suo nomine Alexandria,


page 98, image: s098

coloniam Macedonum caput Aegypto imposuit Diodori aevo ccc, ingenuorum milia alentem. Haec gerentem Alexandrum Darius epistolis tentat, primo captivorum redemptionem precatus, inde nuptias filiae omnemque intra Halym Asiam offert, et auri ingens pondus. Sed Alexander sua sibi dari rescripsit, exprobrans insuper emptos in caput suum percussores, ac proinde supplici veniendum, regnique arbitria permittenda victori. Tum spe pacis abiecta, bellum Darius haud segniter reparat, duplicatisque, quas habuerat, copiis obviam Alexandro vadit, haud singulos habenti, quos denis armatis opponeret, nisi quod Dario hominum, Alexandro virorum esset copia. Transitur Tigris Macedonibus, ubi festinatis itineribus, animique aegritudine fatigata Darii uxor decedit. Funeri eius honor, patrio Persarum more, servatus est. Ibi Darius tertio petit pacem, omnesque intra Hellespontum et Euphratem terras offert, et pro captivis XXX Talentorum M. Responsum a Macedone, habiturum pacem, si de arbitrio victoris imperium vellet. Nam nec duos caelum soles, nec duo summa imperia terram patri. Quare desperata transactione, in Ninives campis prope Arbela concurritur. Plutarchus Gaugamela prodit, ad Lycum flumen sita. Macedones in ferrum cum contemptu toties a se victi hostis ruunt: Contra Persae mori quam vinci praeoptant. Raro ullo proelio tantum humani sanguinis fusum est. Ut Macedonum impedimenta audivit capta, contempsit Alexander damnum, nec quicquam virium ex acie subduci passus est. Ita anceps victoria stetit, donec auriga Darii confosso, fugiendi initium ab iis, qui regem periisse putabant, ortum est. Sic enim nudato Darii latere, Rex ipse circumspexit fugam, Mazaeo interim sinistrum Macedonum cornu strenue profligante, cui Parmenio praeerat: quod aegerrime est restitutum, cum iam totam Persarum aciem fugientis exemplum regis perterruisset. Tum vero instantes tergis Graeci, maximam stragem fecere, et XC hominum milia ferro concidisse narrant, multo maiori parte cum Dario pulveris beneficio e conspectu persequentium ablata. Hoc proelio Asia imperium Alexander rapuit, quinto anno quam regnare coeperat. Confestim Babyloniam et Susianen ultro tradunt satrapae, validumque copiarum supplementum e Macedonia Graeciaque venit. Ultra tredecim peditum, duo equitum milia fuerunt, Dario ex Mediae Ecbatanis frustra superiores Asiae provincias sollicitante. Accesserunt ad felicitatis Alexandreae cumulum thesauri, longa imperii prosperitate congesti a Persarum regibus, qui XLIX talentorum milia exsuperabant, ex quibus larga militibus munera data, ut ad reliqua certaminum obsequentiores efficerentur. Hinc subactis Uxiis, ad persequendum Darium Susianes petras ingressus, ab Ariobarzane iuga tenente montium, gravi clade afficitur, ut retro pedem ferret. Mox aliam viam a captivo edoctus, noctu conscendit montes, omnesque ibi excubantes obruit copias, ac per Araxen fluvium in Persiam perrumpit. Occurrentibus ibi Graecis, qui in Persia servitutis poenas truncatis corporis partibus tulerant, data potestate redeundi in patriam illi agros peregrinos accipere maluerunt, ne non tam gaudium suis quam dolorem, sibique ipsis ignominiam reportarent. Hinc Persepolin, caput regni, prodente Tiridate, occupat, urbemque toto orbe omnium ditissimam militi diripiendam concedit, regia arce excepta, in qua CXX talentorum milia reperta memorantur. Tum quasi Baccho victori litaretur, auferente animos extra rationis limites temulentia, Thais Attica meretrix, memor patriam suam a Xerxe olim crematam, Alexandrum ad Persepolin incendendam inducit. Ita per ludum insaniae, momento consumptum est, quod tanti reges multorum annorum labore, maximisque impensis struxerant, spoliaque orbis compari, cui


page 99, image: s099

quaesita erant, luxuria momento periere. Alexandrum, ut primum gravatam ebrietate mentem quies reddidit, paenituisse constat, et dixisse, maiores poenas Persas Graecis daturos fuisse, si ipsum in solio regiaque Xerxis, respicere coacti essent. Auctus inde copiis, Darium persequi studuit. At eum Bessi et Nabarzanis perfidia praeoccupaverat, qui Bactra festinantem aureis primum compedibus in Parthia vinxere, postea contentissime infectante Alexandro, vehiculo clausum, multisque confossum vulneribus sceleratissime in solitudine reliquerant. Adhuc spirantem Polystratus Macedo, forte fortuna reperit, cui postremas voces ad Alexandrum ferendas commisit, grates pro regio eius non hostili in matrem liberosque animo, exempli causa exigendam de parricidis vindictam, et suo corpori sepulturam.

Alexander viso corpore, tam indignam illo fastigio mortem prosecutus est lacrimis, regioque ornatum cultu Darium ad matrem Sisygambim, patrio more sepeliendum atque maiorum suorum tumulo inferendum misit. Is finis Darii, is Persarum imperii fuit, cum a primo Cyri initio (quemadmodum recte Curtius, Africanus, aliique scriptores notant) annos stetisset 230. consumptum Olymp. 112. anno 3. Darii septimo.

Dum haec fiunt per Asiam, in Europa Lacedaemonii, duce Agide, Cretam vastant, et occasione arrepta e Thracum rebellione, plurimos Graecorum in societatem belli adversus Alexandrum perducunt, rati obviam eundum servituti, quam domitis Persis duriorem ipsi essent subituri. Sed Antipatro Macedoniae prorege reliquos Graecorum armante, Peloponnesii victi sunt, funesto sane et ancipiti proelio, quo Lacedaemoniorum ultra VM, Macedonum tria M et quingenti cecidere. Curtius haud amplius CCC prodit, addens tamen, vix quemquam nisi saucium in castra revertisse. Rex ipse Agis animosissime pugnans felicitate sola inferior Alexandro, virtute nequaquam fuit. Similiter Alexander Epiri Rex, Magni avunculus, in Italiam a Tarentinis adversus Brutios (hi praedones semet e servis et pastoribus pridem fecerant) sollicitatus, ita cupide profectus est, veluti in divisione orbis sororis suae filio Oriens, sibi Occidens forte obtigisset, nec minorem rerum materiam in Italia, Africa, Siciliaque quam ille in Asia et Persis, esset habiturus. Primum illi bellum cum Appulis fuit, mox tamen pace finitum, Appulis Brundusium, ab Aetolis quondam, Diomede duce conditum, retinentibus. Inde Brutiorum Lucanorumque multas urbes cepit, cum Metapontinis percussit foedus, itemque cum Romanis, qui paulo ante Latinos rebellantes crebris proeliis subegerant, Antiatibus eripuerant naves, e quorum rostris suggestum exornatum, nomen sibi Rostra servavit. Bello Latino T. Manlius filium, qui contra edictum pugnasset, victoria licet potitum, occidit. Decius Cos. pro exercitu se patriaque devotum, obiecit hostibus. Sed Brutii Lucanique, cum auxilia a finitimis contraxissent, acrius repetito bello, Alexandrum iuxta urbem Pandosiam et fl. A cherontem oppressere. Corpus eius a Thuriis redemptum publice est, et sepulturae traditum.

Sopyrion quoque Ponto ab Alexandro praepositus, dum adunato XXX millium exercitu Scythis bellum facit, caesus ab iis cum copiis temerariae inquietudinis poenas innoxiae genti luit.



page 100, image: s100

IMPERIUM GRAECORUM. ALEXANDER MAGNUS.

EXtincto Dario, Alexander XXVII annorum iuvenis, iam sine aemulo, potissimarum Asiae et Europae partium, Aegyptique et Cyrenes Dominus, quod reliquum vitae habuit, in perpetuis fere expeditionibus consumpsit. Primus in Bessum impetus fuit qui Bactrianorum se regem ferebat, qui populus tertiam videbatur Asiatici imperii partem efficere, et Darius eo cum XXX militum milibus contenderat. Quae causa, ut Alexander oratione et muneribus de integro incitato exercitu, iam patriam respectante, in Hyrcaniam et Mardos moveret. Prope Caspium mare Artabazus et Phrataphernes, ad extrema Dario fidissimi, se dedunt Alexandro. Cum iis et Graeci, qui Dario militaverant. Dum Mardos silvestrem gentem subigit, Nabarzanes quoque in fidem acceptus est. Finitimam tradunt multi (sunt enim qui fabulam esse autumant) Hyrcaniae Amazonum gentem, eiusque Reginam Thalestrin intra Caucasum montem et Phasin amnem imperitasse. Hanc cupidine visendi regis accensam, haud dubitasse fateri, ad communicandos cum eo liberos se venisse, dignam ex qua regni heredes generaret. XIII illi dies datos, honorificeque donatam illam regnum suum, Regem Parthiam petivisse. Hic vero palam cupiditates suas solvit Alexander, et quem Persarum arma non fregerant, vitia vicerunt, intempestiva convivia, et praepotandi pervigilandique insana dulcedo, ludique et greges pellicum, omnia in externum lapsa sunt morem, Continentiam et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam et lasciviam vertit, immemor his moribus amitti opes, abstinentia et fortitudine quaesitas, solere. Principes militum aspernantes quidem sed recusare non ausos, Persicis ornat vestibus. Pellicibus CCC et LX, totidem quot Darii fuerant, regiam implet, iis spadonum greges miscentur. Ut patriae uxorumque amorem militibus eximat, captivarum iis, seu matrimonia, seu consuetudinem indulget, pro numero filiorum in castris genitorum ordinat praemia, pupillis patrum defunctorum stipendia assignat. Sarcinas totius exercitus, exceptis admodum necessariis, conferri in medium et exuri iubet. Cumque sermo castris spargeretur, plus amissum victoria quam bello quaesitum esse, otium expeditionibus interpellat, datoque Parthis praefecto Andragora, ex quo postea Parthorum reges procreati, Satibarzanem Ariorum Satrapam, qui cum Besso se coniunxerat, acriter persequitur. Relictos ab eo in montibus milites varia caede consumit. Artacanam capit urbem, adiectaque nova ex Illyrico et Lydia manu, Drangas, bellicosam nationem, adit. Eius Satrapes Nabarzanes, sceleris in regem suum particeps Besso, metu suppliciorum, quae meruerat, in Indiam profugit. Iam nonum diem stativa erant Dranginae, cum Rex a quibusdam corporis custodibus intestino facinore se petitum resciscit. Delatum ad se Philotas magister equitum non indicaverat, scorti esse sermonem relatu indignum, reputans. Ob id particeps iudicatus coniurationis, supplicio afficitur: Praefectus equitatus Parmenio pater eius, amicorum regis vetustissimus, qui Mediae praeerat, cui rex thesauros CLXXXM Talentorum crediderat, immissis percussoribus, indicta causa exstinguitur. Hinc cum inanes proditionum species anxio animo figuraret, fasces litterarum a militibus in patriam mittendarum colligit, cognitoque ex iis singulorum de se iudicio, in unam cohortem contribuit durius opinatos, quam inordinatorum appellavit, et


page 101, image: s101

seorsim a ceteris tendere ignominiae causa iussit, fortitudine eorum usurus in bello, libertatem autem linguae ab auribus credulis remoturus.

Nihil illis deinde ad bella promptius fuit, incitante virtutem ignominiae demendae cupidine. His ita compositis, Ariaspos, (qui et Evergetae ob vetera in Cyri exercitum beneficia) Gedrosios, Arachosios, Parymas, Paropomasadas, Adaspios, aliosque in radice Caucasi populos, vincendo peragrat, ineunte iam Olympiade CXIII, septendecim dierum spatio, Caucasum superat montem, ubi condita e suo nomine urbe, septem seniorum milibus considere permissum. Interim Bessus ferox verbis, et parto per scelus regno superbus, Cobaren Medum, quod canem timidum vehementius latrare quam mordere, occupandamque seditione Alexandri gratiam diceret, occidere destinat. Illo ad Alexandrum se recipiente, Bessus a Bactrianis desertus, in Sogdianos refugit. Macedones dum illi insistunt, fame in aridis locis pressi, iumentorum onera portantium carne vitam misere trahunt. Sic tandem Bactra perveniunt. Eo venit et Erigyus, occisi a se duello Satibarzanis spolia praeferens. Non reperto Besso, Susianorum deserta ingressi Macedones plures siti quam ullo antea proelio pereunt. Rex oblata aqua, solus bibere noluit, ut exemplo patientiae duraret exercitum. Tandem Oxum amnem utribus stramine refertis incubantes transnavere, quo comperto, Spitamenes assumit doli architectos, Bessumque simulato secreto innectit vinculis, qui catena collo inserta ad Alexandrum ita perducitur. Eum Alexander Oxyarti, Darii Germano, tradit, eodem in loco puniendum, ubi regem suum confoderat. Ibi curvatis arboribus, discerptus, et in frusta concisus est parricida perfidus, particulae carnis eius per aerem fundis disiectae.

Inde ad Branchidas itum, quorum maiores Milesii, in gratiam Xerxis violato quondam templo, hasce sedes acceperant. Ob id inermes deditique iubente Alexandro, iugulantur, crudeli sententia maiorum culpas ab innoxiis posteris exigente. Iniquitatem mox ultus est Deus. XX latronum milia montes insederant, qui pabulantes incomposito agmine Macedones inopina oppressere morte. Obsidentem eos regem sagitta in medio crure fixa acie excedere coegit. Hinc quarto die ad urbem Maracanda perventum, ubi Scythae Asiatici imperata se facturos Legatorum verbis testati sunt. At Europaei Scythae, qui ultra Tanain, Europae Asiaeque limitem, ad Thraciam usque habitabant, tantum abest ut cesserint Alexandro, ut urbem ad Tanain conditam subvertere etiam sint ausi: Cyropolitani cervicem Alexandri saxo ita percussere, ut oculis caligine offusa collaberetur, ne mentis quidem compos. Sed cuniculo suffossis tandem moenibus, urbs capta dirutaque est.

Interim Spitamenes ad coercendam Bactrianorum defectionem remissus, vehementius eam inflammat, depulsisque Maracanda praesidiariis urbem tenet, Menedemum ad eam recuperandam venientem, locatis oportune insidiis, cum exercitu opprimit.

Hanc continuae felicitati impositam labem aegro tulit animo Alexander, sed disparem animo vultum induit, nondum percuratis vulneribus, in Scythas bellum parans. Ibi ancipiti implicatus periculo, vates et hariolos consuli antea desitos, iterum accersit, et ad superstitionum revolutus ludibria, parum exinde solatii accipit. Scythae per legatos nimias Alexandri cupiditates increpant, fortunam reverenter habendam, ferocius quam efficacius monent. Mox enim transmisso Tanai pelluntur locis, eosque rex, quamquam invalidi corporis vexationem difficillime patiebatur, tamen per LXXX stadia insequi perseveravit. Victoriae fama Sacas ad deditionem, Sogdianos ad veniam petendam compulit. Conditis ergo circa Marginiam sex oppidis, exercitus ad Petram ducitur, XXX stadia altam,


page 102, image: s102

unoque tantum angusto perviam aditu, quam Arimazes (Plutarcho Sisimetres) Sogdianus cum XXX armatorum milibus occupaverat. Mirum dictu, trecenti iuvenes praemiorum irritati aspectu, in cacumen rupis per aspera et avia enituntur, quibus visis, nec aestimata quidem ob terrorem paucitate, deditionem fecere Barbari. Duces sub ipsis petrae radicibus suspendio interiere. Sic apparuit, nihil tam alte constituisse naturam, quo virtus non ascendat. Post haec exercitis venatione copiis in Bazaria, Clytus frater Hellanices, quae Alexandrum enutriverat, Maracandam (Sogdianorum ea erat metropolis) cum imperio dimittendus, ut homo fidissimus infidae genti praeesset, sollemni convivio excipitur. Cum mero incaluissent, Clytus fiducia amicitiae audentior, Philippum impensius laudat, honorificam Parmenionis, sui, aliorumque veteranorum mentionem infert, Alexandrum Epirotam in viros, Macedonem in feminas incidisse confirmat adversarios. Incandescens dictis Alexander, convivio eum exigit. Abstractus ille, veriora se quam patrem regis (Hammonis illudens nugas) dicere iactat. Ea linguae ferocientem intemperantia Alexander, rapta e manibus armigeri lancea, transfigit. Postridie discussa silentio noctis ebrietate, magnitudinem facinoris sera aestimatione contemplatus, detestabile carnificis ministerium sua manu occupatum, quae vino imputari poterant, nefanda caede ultum, servatorem sui occisum muliebriter lamentatur, aegreque est prohibitus, quin evulsam e corpore iacentis hastam in sua redigeret viscera. Ita triduum inclusus latuit, nec prodire ad milites ausus, donec Macedones Clytum iure caesum decrevere. Ex hac perturbatione eluctatum adit uxor Spitamenis, qui Bessum tradiderat, et mariti praecisum caput affert. Id exemplum iuste aversatus mulierem nefarie iracundam castris eicit.

Appetente vere iter in Indiam pronuntiatur. Ibi improviso exceptus frigore miles, aegre corpus a pernicie defendit. Forte gregariorum quispiam in Alexandri tenotrum irruit, vix ad arma se sustentans, nec oculis, nec auribus compos. Eum Rex ipse, quamquam maxime admoto igne refovebat artus, in sede collocat sua. Ille recepto calore vitali, ut regem locumque agnovit, trepidus surgit: quem intuens Alexander, Ecquid intelligis, inquit, quanto meliore sorte, quam Persae, sub rege vivatis; Illis enim in sella regis consedisse, capitale foret, tibi saluti fuit. Quacumque deinde iter fecit, certatim occurrerunt reguli, se suaque dedentes. Inter eos erat Oxyartes satrapa, cuius fila Roxane sub epulis introducta, oculos in se convertit regis, inter obsequia fortunae minus iam cupiditatibus suis imperantis. Igitur diviso pane gladio, ex quo uterque libabat, patrimonio sibi iungit captivam, ex ea geniturus, qui victoribus imperaret: Pudebat amicos extemporalis coniugis, sed post Clyti caedem libertate sublata, vultu, qui maxime servit, taciti assentiebantur.

In deditionem acceptis Chorasmis et Dahis, iam CXXM armatorum ducens, Oceano ultimoque Oriente finire destinabat imperium. Cui gloriae ut etiam exercitus convenirent ornamenta, phaleras equorum et arma inducit argento, nec amplius salutari se ut regem, sed prostrato humi corpore adorari praecipit: Assentiti sunt non pauci Graecorum, qui professionem honestarum artium malis moribus corruperant. Acerrimus inter recusantes Callisthenes Philosophus fuit, Aristotelis consobrinus, quae res homini austero, minimeque aulicis apto moribus vertit exitio. Siquidem sub specie insidiarum, in quas Hermolaus aliique nobiles regii corporis stipatores coniuraverant, excruciatus necatusque est vir morosus, Alexandro in illum torquente classicum illud: Odi sapientem, qui sibi ipso non sapit.

Primam Indiae urbium resistere ausam


page 103, image: s103

incendit Alexander, trucidatisque incolis etiam in tecta est saevitum, ut reliqui in terrorem agerentur. Cum ad Nysam a Baccho conditam venisset, magnificum ei sacrificium fecit. Milites, licentia a paucis (ut fere fit) in omnes repente vulgata, Bacchantium in morem subito discurrere, Indis nec mero quidem sopitos per inertiam aggredientibus. Unde patuit, gloriam fortunae interdum, haud semper virtutis esse beneficium, Deo saepe malorum ministerio hominum improbos puniente. Sic plurimas Indorum urbes Ptolomaeus, Alexander maximas cepit, rursusque ad Choaspem fl. quas diviserant, copias ambo coniunxere, Perdicca et Ephaestione Indi fl. traiectum interim praeparantibus. Mazagum regioni et urbi munitissimae, Cleophes regina praeerat, cui forma et libidinis obsequium non veniam modo, sed pristinae etiam fortunae decus comparavit. Natus ex ea filius Alexander, postea apud Indos rerum potitus fertur. Qui Aornem petram tenebant, subeuntes Alexandri milites cum semel repulissent, perseverantia obsidentium territi tandem aufugere. Quare transmisso fl. Indo, Taxiles aliarum secutus gentium exempla, in deditionem statim venit, cui et regnum servatum, frumentumque quod dederat, largis pensatum muneribus. At Poro ultra Hydaspen regnanti alia mens et sententia stetit. Corporis enim iuxta animique magnitudine insignis, haud gratuitam Alexandro dabat Indiam. Commisso proelio, e maximo Elephante pugnans, et quasi se ipso maior, plurimos obterebat telis, Alexandri etiam equus Bucephalus prosternebatur: At vicissim Porus omnium expositus ictibus, cum ad postremum non ferret vulnerum multitudinem, e bellua defluxit, captusque est. Sed ob honorem virtutis diligentissime curatum, ampliore donavit regno Alexander, quam tenuerat, duasque ibi condidit urbes Nicaeam et Bucephalen. Secutae Abiasaris, Sophitae et Phegei regum deditiones, cognitumque, ultra Hypasin fl. undecim dierum solitudines esse, easque excipere Gangen, fluviorum Indiae amplissimum: Ulteriores ripas colere Gangaridas et Parrhasios, quorum regem XX equitum, CC peditum milibus, tribusque Elephantorum obsidere vias. Ibi Alexander, quippe orbis imperium mente complexus, et adhuc in operum suorum primordio visus sibi stare, advocat milites, et oratione gravi ad transeundum flumen invitat. Verum surdae pulsabantur aures, in fine erat vis militum, nemini fatigandam ulterius fortunam orbemve placebat. Itaque coactus ponere victoriis metam, munimenta castrorum extendi, 12 aras statui, cubilia amplioris formae, quam pro corporis habitu relinqui imperat, posteritatique fallax miraculum strui. Non ullum opus milites laetius fecere.

Sic remensus iter ad fl. Acesinem castra ponit, ubi Caenus, qui oratione sua spem patriae revisendae aliis impetraverat, ea ipse praeventus morte excidit. Iamque in aqua classis stabat, quam lustrando Oceano praeparari ante iusserat. Igitur acceptis e Macedonia novis et armis et copiis, M navigia onerat, variosque populos fluminum accolas subigit, Sobios, Oxydracas, Mallos, Sabraces, Musicanos, Bracmanes, alias. Septem menses insumpti, ac variis utrimque cladibus est pugnatum, prius quam Oceanus se in conspectum daret. In Oxydracum urbe rex sub mammam sagitta traiectus ex magna desperatione salutem recepti: Illaudabili enim audacia de muro solus in medios desilierat hostes, irrumpentesque aegre amici iam prope interfectum regem in castra retulerant. Ptolomaeus quoque ad Harmateliam venenato ictus telo, vitae periculum adiit, monstrata regi per quietem herba, mirifice curatus. Oceanus ipse haud sine periculo et clade multorum pavit regios oculos. Classis Nearcho et Onesicrito commissa est, ut reliqua Oceani lustrarentur, iterque versus Euphratis dirigeretur ostia. In Oritis ac vicinis gentibus tanta omnium rerum


page 104, image: s104

inopia laboravit exercitus, ut maxima eius pars interierit. Tandem per mille casus et detestanda pericula in Carmaniam ut perventum est, bacchantium ritu de novo processit agmen. Ibi accusati a Gentibus praefecti, sine respectu regiae amicitiae spectantibus legatis supplicio affecti perierunt. Apud Susa Calanus, Gymnosophista Indus, qui vitam ad annos 73 propagarat, cum valetudine tentaretur, exstructo rogo vivum se cremavit; eius exsequias Alexander poculorum est prosecutus certamine, unde XLI, qui primas potandi partes tulerant, paucis diebus exstincti, exsequias Calano iverunt ad inferos. Secutae sunt Alexandri nuptiae, quibus Statiram (Arrianus Arsinoen vocat) Darii filiam sibi, Ephaestioni Drypetin eius sororem, optimatibusque aliis nobilissimas quasque devictarum gentium virgines copulavit. Dimissis veteranis, exsolutoque exercitus aere alieno, (id Talentorum erat millium) ut praemia praedamque integra domos ferrent, XXX Persarum milia in phalangem adscripsit Graecam. Sed seditiosius missionem flagitantibus universis, e tribunali in contionem prosiliit armatam, ac XIII correptos sua manu ad supplicia duci iussit audacia plus quam regia. Hinc triduano vix fletu et modestia flexus est, ut alia XI milia exauctoraret, reliquosque reciperet in gratiam. Adduntur exauctoratis aetate graves amici, Polyperchon, Gorgias, Polydamas, Antigenes, alii. Craterus Macedonibus praeponitur, Antipatrum cum supplemento tironum in locum eius evocat. Hinc Susis Ecbatana movet agmen, ubi anno imperii quinto, regni Macedonici undecimo, inter ludos et compotationes assiduas Ephaestion praecipuus amicorum decessit, contra decus regium Alexandro luctus, Medico etiam Glauco in crucem acto, quasi de medicorum arbitrio ebriosi et intemperantes vitam mortemve ducerent. Cadaver Ephaestionis Babylonem missum, ingenti deinceps sumptu funerandum. Inter haec Harpalus Babyloniae praefectus, ob flagitiosam potestatis usurpationem aufugit, assumptisque talentorum quinque milibus, sex cohortibus militum, Athenas concessit. Ibi cum per corruptum auro Demosthenem, non persuaderet populo, ut furem se tuerentur, in Cretam abiit, ubi a Thymbrone familiari suo confossus est. Mercenarii etiam milites, quos praeceperat sacramento solvi Alexander, in Graecia coiere duce Leosthene, bellumque excitarunt grande, Lamiacum dictum postea. Interim Alexander Cossaeos, Mediae populum, Persis numquam subditum, ad internecionem delet, et lento tandem itinere Babylonem incipit tendere. Eo legationes Carthaginiensium, ceterarumque Africae civitatum, Hispaniarum quoque, Siciliae, Galliae, Sardiniae et maritimarum Italiae gentium convenerant, Alexandro velut destinato sibi regi exquisitius adulaturae. Sed Belephantes Magus, ne urbem intraret, suaserat: Anaxarchus contra Philosophus, si divinis futura decretis starent, ignota mortalibus, si naturae deberentur, immutabilia esse disserendo, ut intraret impulit. Auditis igitur ordine legatis, primum, qui sacrorum causa, deinde qui gratulatum, tertio qui iura postulatum, denique qui alios accusatum venissent, omnibusque benigne dimissis, reliquum tempus otio datum, noctes diesque conviviis tracti sunt. Tandem ineunte Olympiade 114, Ephaestioni plus quam humanam impendit sepulturam, profusis in eam XII Talentorum milibus, versoque in insaniam amore, divinos funeri honores tribuit, ac decem victimarum milibus primus mortuo sacrum fecit. Inde reversus ad comissationes, cum aliquando totam noctem perpotasset, instauratis a Medico Thessalo epulis excipitur. Ibi accepto Herculis, quod vocabatur, poculo, repente, velut telo confixus, ingemuit, elatusque e convivio ferrum depoposcit in remedia. Amici causam febrilis aegritudinis intemperiem fuisse ebrietatis disseminarunt. Maior


page 105, image: s105

fama datum ab Antipatri filiis venenum tulit, Olympiadis criminationes pertimescentibus. Imminente iam fato, quaerentibus amicis, quem imperii heredem faceret, respondit, praestantissimum: oblitusque filioli Herculis fratris Aridaei, et praegnantis Roxanes, virtute non sanguine aestimandum iudicavit successorem. Hac voce velut classicum inter amicos cecinisset, ea sexto die praeclusa, exemptum digito annulum tradidit Perdiccae. Ita rex armis invictus, voluptatum fractus illecebris, occubuit, cum regnasset annos XII, menses septem, vixisset 32, menses octo. Roxane deinde filium enixa, Darii filias per muliebris aemulationis insaniam, in puteum praecipitari iussit, adiuvante Perdicca.

Hoc temporis tractu apud Romanos prima de veneficiis quaestio exstitit. Cum enim primores civitatis similibus morbis, eodemque fere omnes eventu morerentur, ancilla quaedam .Q. Fabio Max. aedili indicium fecit, matronas venena coquere. Deprehensae cum medicamenta salubria esse contenderent, eis epotis suamet ipsae fraude omnes interiere. Mox aliae CLXX damnatae. Prodigii ea res loco habita, captisque magis mentibus quam consceleratis similis visa. Ideo lustrari urbem placuit. Sequentibus annis Volsci Appulique et Lucani in Romanorum fidem venere: Palaeopolitani, quod Samnitibus iuncti Romanorum colonias damno affecissent, bello expugnati sunt: Decretumque Romae factum, ne quis, nisi noxam commeritus, in compedibus aut nervo teneretur: pecuniae creditae bona debitoris, non corpus obnoxium esset.

Artes et disciplinae Alexandro, ut literatissimo, regnante, in pretio magno fuere. Rex ipse Homeri poema, aureo circumtulit scrinio. Cum Thebas caperet, Pindari familiae penatibusque pepercit. Inflammatus cupidine animalium naturas noscendi, delegavit hanc commentationem Aristoteli, iussis parere ei aliquot milibus hominum, omnium quos venatus, aucupia, piscatusque alebant, ne quid usquam gentium ignoraretur. Adfuere militanti Callisthenes et Anaxarchus Philosophi, Onesicritus et Clitarchus rerum gestarum scriptores; ab Apelle solo pingi, a Lysippo sculpi voluit, viros in omni scientia summos summe honoravit. Historiographos in vita eius complures laudat Plutarchus, Anticlidem, Antigenem, Aristobulum, Charetem Mitylenaeum, Durin Samium, Dinonem, Eratosthenem, Hermippum, Hecataeum Eretrium, Istrum, Polycritum, Philippum Chalcidensem, Ptolomaeum, Philonem Thebanum, Sotionem. Quibus addit Laertius Anaximenem Lampsacenum, et Archelaum Chorographum. floruit etiam hoc tempore Calippus Astronomus, Xenocrates et Theophrastus Philosophi. Theophrastus Aristot. in Chalcidem profecto, scholae in regimine successit, Olympiade 114.

ARIDAEUS et TUTORES FILIORUM ALEXANDRI.

ALexandro defuncto in thesauris erant L milia talentum, et in annuis vectigalibus tricena milia. Vulgus Macedonum praedam, duces successionem regni cogitabant, aequalitate ad discordiam stimulante cum nemo tantum ceteros excederet cui se quisquam sponte submittere vellet. Inter discrepantes de rei summa sententias, Meleager, Perdiccae infensus, milites ad direptionem opum regiarum incitat, et Aridaeum Philippi ex Philinna saltatrice filium, insanabilibus animi vitiis laborantem, ad imperium provehere studet, invitis proceribus, quibus exspectandum Roxanes partum persuaserat Perdiccas, Ptolomaeo Rem publ. ad optimatum arbitria trahente. Sed placato verbis peditatu, qui Aridaeo adhaerebat, assumptoque in partem administrationis Meleagro, Perdiccas quasi lustrando exercitum, seditionis auctores CCC fere, elephantis obterendos proiecit, nec prohibente Aridaeo, nec auctore. Hoc bellorum civilium Macedonibus et


page 106, image: s106

omen et principium fuit. Meleager intellecta fraude, frustra se templi religione defendit. Perdiccas, eo occiso, de sententia principum decernit, ut Aridaeus quidem summam imperii teneat, ipse autem regiis copiis, et Alexandri filiis praesit. Inde provincias inter principes dividit, quae magnorum singulis incrementorum, civilisque discordiae materiam dedere, ruente sub pluribus imperio, et in sua viscera saeviente, quod sub uno vigere capite potuisset. Primo Ptolomaeo Aegyptus, et Africae Arabiaeque pars magna sorte venit, confinis ei Syria Laomedonti Mitylenaeo, Cilicia Philotae, Philoni Illyricum cessit. Lyciam cum Pamphylia Nearchus, maiorem Phrygiam obtinuit Antigonus, Cariam cassander, Menander Lydiam, Leonato minor Phrygia obvenit: Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho. Cappadocia cum Pahlagonia Eumeni data, Pythoni Media, Scyno Susiane. Summus castrorum tribunatus Seleuco obtigit Antiochi filio, Cassandro stipatorum regis, in Bactriana et Indiae regionibus priores praefecti retenti. Terras inter amnes Hydaspem et Indum Taxiles habebat, Parapamenos, fines Caucasi montis Oxyartes accepit, Aracassos et Gedrosios Sibyrtius, Drancas et Areos Statanor, Bactrianos Amyntas, Sogdianos Scytheus, Nicanor Parthos, Philippus Hyrcanos, Phratafernes Armenios, Tlepolemus Persas, Peucestes Babylonios, Mesopotamiam Archesilaus: Antipater Macedoniae et Graeciae praepositus, regiae pecuniae Craterus. In colonias superioris Asiae, quae defecerant, Python, cum magnis copiis missus, qui vi et fraude eas celeriter ad subiectionem redegit. Perdiccas deinde Ariarathem Cappadociae regem, nondum ab Alexandro subactum, proelio vincit, et captum in crucem agit. Cum autem crudelius exerceret victoriam, Isauri se ipsos domosque suas cremarunt, Perdiccae nullum belli praemium, praeter incendii spectaculum, relinquentes. Sic Eumenes in provinciam deductus est.

Dum haec geruntur per Asiam Athenienses atque Aetoli, Macedonicae dominationis impatientes, Peloponnenses aliosque Graecos ad resumendam libertatem excitant, flagranti imprimis studio Demosthenis, qui patriam, avaritia amissam, dicendi tunc virtute recuperavit. Itaque Antipater nondum idoneis instructus copiis, vincitur a Leosthene duce Atheniensium, et in Lamiam urbem compellitur. Quam ibi oppugnans Leosthenes, saxo de muris iacto, occiditur, eique per Hyperidem oratorem sollemniter laudato, successit Antiphilus. Interim corrogatis auxiliis, Antipatro Leonnatus e Phrygia suppetias laturus advenit, sed exceptus proelio ab Atheniensibus, gravique vulnere ictus exstinguitur. Antipater tam aemulo sublato, quam copiarum accessione recreatus, exemit sese obsidione, et in Macedoniam concessit. Cuius vires Craterus, adductis e Cilicia XI milibus peditum, equitibusque MD, in tantum auxit, ut Graeci perterriti victique, pacem peterent. Quam cum singulis seorsim non universis simul promitteret Antipater, Thessalosque admodum premeret, dissociavit hoc modo civitates, et reliquis pacem concessit: exclusis Aetolis et Atheniensibus. Hi bello impares, praesidium recepere, Rem publicam ad arbitrium Antipatri corrigere sunt coacti. Demosthenes suo metuens capiti, sumpto sponte veneno, periit. Arrianus apud Photium, interfectum narrat decreto Atheniensium ab Archia Thurio, et cum eo Hyperidem, Aristonicum, et alios, accusante Demade, quam etiam Cassander iugularit: Tristissimo certe egregiarum eloquentia virorum casu, qui popularis aurae studio potentibus liberius adversati, exemplo docuerunt, nihil esse blandiente vulgo levius, nihil crudelius irritato. Aetoli interim magnis animis pro libertate certare parati, in aspera inviaque loca se receperant: eosque persecuti Craterus et Antipater, commeatus inopiis in extremum adduxerant discrimen,


page 107, image: s107

cum, Deo generosa pectora miserante, Antigonus Perdiccam fugiens, allato de ambitione eius nuntio, inopinatam obsessis liberationem attulit. Etenim Perdiccas, ut suis viribus auctoritatem regiam acquireret, ad nuptias Cleopatrae sororis Alexandri, non aspernante Olympiade, matre eius, intendit, cum paulo ante Nicaeam sibi, Antipatri filiam, fallaci amore desponsasset. Nam obtentu affinitatis ab Antipatro sperabat auxilia, quibus Antigonum et Ptolomaeum subverteret. Quibus perterriti molitionibus Antipater et Craterus, cum Aetolis pacem, cum Ptolomaeo foedus fecere, omnes copias in Perdiccam convertere properantes. Eo tempore Aridaeus, toto biennio magnificentissime adornato Alexandri funere, ad Iovis Hammonis templum contendebat. Sed exceptus exquisitissimo Ptolomaei apparatu, corpus illi tradit, qui Alexandriae in splendidissimo delubro ingenti cum pompa sepelivit. Revertente ita ad Perdiccam Aridaeo, Cyrenaei vario marte cum Thymbrone, et militibus, quos ille, perempto Harpalo, sibi adiunxerat, proeliati, dum per seditionem Ptolomaei opem implorant, in ipsius potestatem pervenere, factusque tantus est Ptolomaeus, ut non tam timeret Perdiccam, quam timendus ipsi esset. perdiccas praemissis ad Hellespontum Eumene et Neoptolemo, ut Craterum aditu arcerent Asiae, ipse validissimis instructus copiis Aegyptum petiit. Sed Perdiccae plus odium arrogantiae, quam vires hostium nocebant, quam exosi etiam socii, gregatim Antipatri sectari coeperant partes. Neoptolemus quoque invidia stimulatus Eumenis, eaque patefacta proelio victus, ad Craterum transfugit, coniunctisque cum eo copiis, Eumenem celeritate suasit opprimendum. Sed insidiae in insidiatores versae, et qui securum aggressuros se putabant, securis in itinere et pervigilio noctis fatigatis occursum est. In eo proelio Craterus, amicorum Alexandri potissimus ex equo delapsus, occubuit: Neoptolemus cum Eumene congressus diu mutuis vulneribus receptis, in summa victus, periit. Victor Eumenes afflictas Perdiccae partes non mediocriter erexit, eversusque vi Ptolomaeus esset, nisi ipsum e iustitia et liberalitate orta subditorum benevolentia valide protexisset, Perdiccam e superbia procreatum apud milites odium maturasset exitio. Ergo Nilum flumen imperite traiciens, amissis temere duobus militum milibus, in tantam exercitus indignationem incurrit, ut conspiratione Pythonis, Aridaei, aliorumque ducum in tabernaculo occideretur, rerum potitus triennio. Extemplo etiam soror eius, Atalanta, quae Attalo classis praefecto nupserat, et familiares plerique iisdem fatis consumpti: Frater Alcetas, Eumenes et alii cum ipsis duces, hostes iudicati imperii, habitoque concilio capitis damnati sunt. Auctore Ptolomaeo, Python, qui Graecos superioris Asiae subegerat, suscepit tutelam regum, paulo post ab exercitu ad Antipatrum translatam, Pythone ob Euridices reginae arrogantiam, (ea Cynane Alexandri sorore genita, et Aridaeo nupta erat) administrationem aspernante. Tum Polysperchon Aetolos, Macedoniam vastantes compescuit, Antipater in Syriam profectus imperii curam suscepit, bello adversus Eumenem Antigono delegato, cui Cassander tribunus est datus, ne posset clam privatum negotium agere. Antigonus comparato celeriter exercitu Macedonum, bellum in Cappadocia infert Eumeni, et Apollonidem equitatus eius ducem ad proditionem pellicit. Quare subito equitum secessu consternata Eumenis acies vincitur, Dux ipse in Armeniam profugus in castello Nora obsidetur. Sed ingens erat Eumenis calliditas, animique magnitudo. Cum videret Macedonum reges inanem habere regni speciem, multosque et pari animo viros rerum pro tempore potiri, qui singuli privatim sibi, quam publico consulere mallent, sperabat suam prudentiam, reique militaris peritiam ac fidem, facta


page 108, image: s108

quadam fortunae mutatione facile requisitum iri, ideoque obsidionem toto anno constanter perferebat. Interim Alcetam in Pisidia devincit Antigonus, Attalum, Docimum et Polemonem, socios Eumenis, capit. Alcetas praesentiens Temesianorum fraudem, sibi ipsi vitam infelici dextra eripuit. At Eumenes consilio se suo haud fefellit. Etenim Antipater moriens interea mutatis quarundam provinciarum Satrapis, Polysperchonti, ducum Alexandri vetustissimo, tutelam regum imperiique administrationem commendarat, addito ei Tribuno Cassandro. Ea mutatio cum pernotuisset, Antigonus animum ad Asiae imperium extulit, statuitque nec regibus amplius, nec tutoribus eorum parere. Habebat enim peditum LXM, equitum XM, Elephantos XXX. Illis statim annititur Ardiaeum Phrygia, Clytum Lycia expellere, Ephesum capit, pecunias in Macedoniam ad reges deportandas intercipit, Eumenem obsidione solutum sibi adiungere parat, omnia denique ut rebellionis manifestus, agere incipit. Nec deerat ambitionis societati Cassander, turpe sibi ratus, Polysperchontem patris iudicio praelatum in administratione imperii. Igitur ad Ptolomaeum occultas mittit litteras, qui iam capto Laomedonte Syriae praefecto, totam Syriam ac Phoenicem ditioni suae adiecerat. Ierosolymam etiam sabbati religione haud defensam, inique occupaverat, opesque tenebat plus quam regias, adeo ut classem e Phoenice in Hellespontum expediret. Transgressus inde in Asiam Cassander, foedus cum Antigono percutit, et ab eo classem militemque ad excutiendum tutoria potestate Polysperchontem impetrat. Contra Eumenes, ab Olympiade et Polysperchonte ad tuendum domum regiam sollicitatus, Argyraspides veteranos, aliasque insignes nactus copias, in superioris Asiae provincias proficiscitur, relicta Cassandro et Polysperchonti de Europa dimicatione. Ita quinto post Alexandri obitum anno, totus pene orbis novis bellis seditionibusque exarsit, ut verissime scriptor historiae Maccabaeorum affirmet, multiplicata esse mala super terram.

Eodem tempore Romani cum Samnitibus et Appulis bellum, variis interpellatum cladibus indutiisque, trahebant. In quo L. Papyrii Dictatoris severitas, Romanorum ad furcas Caudinas ignominia, et mox eiusdem Papyrii Cursoris de Samnitibus victoria enituere. Expugnata enim Luceria, Samnites vicissim sub iugum misit, quemadmodum illi auctore Pontio Romanos sub iugum miserant.

Inter haec Polysperchon Olympiadem, quae propter inimicitias cum Antipatro et Cassandro in Epirum secesserat, reducit in Macedoniam. Euridice uxor Aridaei regis muliebri aemulatione perculsa scribit nomine regis Polysperchonti, Cassandro exercitum tradat, in quem administrationem transtulerit regni: eadem et in Asiam Antigono per epistolas nuntiat. Quo beneficio devinctus Cassander, nihil non ex arbitrio muliebris audaciae gerit. Deinde profectus in Graeciam multis civitatibus infert bellum; quarum excidio, veluti vicino incendio, territi Spartani, urbem quam semper armis, non muris defenderant, contra veterem maiorum gloriam, murorum praesidio includunt. Sed mox Cassandrum a Graecia turbatus Macedoniae status revocavit. Nam Olympias mater Alexandri, cum prohiberi finibus Macedoniae ab Euridice et Aridaeo coepisset, indignitate rei moti Macedones, ad ipsam transiere. Olympias furens impotentis ira animi, Aridaeum captum excruciavit stimulis, Euridicem ad suspendium adegit, Nicanorem Cassandri fratrem, ac centum alios Macedones, Cassandro amicissimos, crudeliter mactari iussit. Aridaeus (quem Macedones Philippum nominaverant) nomen imperii potius quam imperium gesserat sexennio, potestatemque vix rite degustatam miserando commutavit exitio.


page 109, image: s109

Sub haec in Asia Antigonus, postquam victa Polysperchontis et Clyti classe, imperium sibi maris vendicasset, adversus Eumenem proficiscitur, qui contractis in unum Superioris Asiae copiis, consilio et armis formidolosissimus ducum videbatur. Invidiam honoris, quod se Chersonesium Macedones ducem non ferrent, fictitio diluebat tribunali, cui speciem Alexandri imposuit, ut tamquam praesenti eius numine de summa rerum decernerent. Itaque in Paraetacis ad Cubratem Flicum Antigono conflixit, eumque male acceptum in Mediam hiematum coegit redire, peditum ducentem 28 milia, octo equitum, Elephantos LXV, quos Eudamus ex India, interempto per dolum Poro rege, adduxerat. At Eumeni tamen infortunata haec militia per Macedonum fraudem ambitionemque provenit. Quamquam enim callidum Antigonum calliditate superasset saepius, ac postremo etiam proelio omnem eius peditatum Argyraspides veterani in fugam coegissent, tamen ob amissa impedimenta irati, Imperatoris sui capite alienam mercari gratiam non erubuerunt, fortissimorumque virorum prodito sanguine, coniuges liberosque suos, quam tot bellis spectata virtute maluerunt recuperare. Igitur traditus Antigono Eumenes, et aliquamdiu in vinculis habitus, a custodibus iugulatur; Antigenes, fortissimus Argyraspidum dux, vivus exuritur; Eudamus elephantorum magister trucidatur, omnia in Antigoni manus veniunt, Orientis victores perfidia partim sua, partim aliena vincuntur. Nec Olympias diu regnavit, quae crudeli principum caede favorem sui in odium verterat. Cassander enim praeposito Athenis Demetrio Phalereo, iniurias ab Olympiade suis illatas ultum in Macedoniam proficiscitur. Olympias diffisa Macedonibus, cum nuru roxane, et nepote Hercule, in Pydnam urbem concedit. Deidamia Aeacidae regis filia, et Thessalonice privigna, multaeque aliae principum matronae, speciosus magis quam utilis grex, comites reginae fiunt. Obsidet eas Cassander, Aeacidae auxilia eludit, fame ferroque urget Olympiadem, et ad deditionem compellit faciendam. Hinc in contionem vocato populo, subornat parentes et cognatos interfectorum, qui sumpta lugubri veste, crudelitatem mulieris accusent; a quibus accensi Macedones, nec auditam nec defensam a quopiam, sine respectu pristinae Maiestatis occidendam decernunt Alexandri matrem: Immemores prorsus, quod per filium eius, virumque non solum vitam ipsi inter finitimos tutam habuissent, verum etiam tantas opes imperiumque orbis quaesiissent.

Cassander fugam suadet Olympiadi, non quod servatam cuperet, sed ut, cum ipsa se fugae damnasset, et in navigatione periisset, iustas dedisse poenas videretur. Negante ea se fugituram, et ad causam apud Macedones dicendam se offerente, Cassander Macedonum inconstantiam veritus, ducentos milites ad eam necandam mittit, qui maiestate attoniti reginae, re infecta, substiterunt, donec interfectorum cognati interritam confoderent, nihil muliebriter querulantem, sed ut Alexandrum posses etiam in moriente matre cognoscere.

Hoc facinore perpetrato, Cassander Thessalonicen Alexandri sororem matrimonio sibi iungit, filium Alexandri cum matre in arcem Amphipolitanam mittit custodiendos, regiamque se habere auctoritatem omnibus patefacit. Thebas quoque vigesimo, postquam excisae fuerant, anno, civium superstitibus restituit, Graecorum gratiam populari facto quaerens. Itaque finitum certamen inter duces Alexandri videbatur, tenente Ptolomaeo Aegyptum, cum Africae parte maiori, et Cypro ac Phoenice, Cassandro Macedoniam cum Graecia, Asiam Antigono, Thraciam et Hellespontum Lysimacho. Sed maior erat Antigoni potentia, quam ut reliqui serendam existimarent.

Pythonem Media, Peucesten Persia amoverat, Argyraspidas in Arachosiam


page 110, image: s110

relegarat, a Seleuco Babylonis satrapa, tamquam imperator Asiae, rationes exigere proventuum audebat. Ea arrogantia adeo alienavit Seleuci animum, ut assumptis L equitibus ad Ptolomaeum profugeret, a quo perbenigne est susceptus. Igitur Seleucus, accusato gravissime Antigone, facile perfecit, ut Ptolomaeus, Cassander et Lysimachus, inita societate, ab Antigono postularent praedae Eumenianae, captarumque provinciarum divisionem. Antigonus negavit, se in eius belli praemia socios admissurum, in cuius periculum solus descendisset. Et ut honestum adversus socios bellum moliri videretur, coacto suarum partium consilio, Cassandrum Macedonum hostem iudicat, se Olympiadis vindictam, et regis sui matrisque tutelam suscipere divulgat, Graecosque omnes pronuntiat liberos. His cognitis, socii duces bellum terra marique enixe instruunt, Antigonus Tyrum, Ioppen, Gazam in potestatem suam redigit, classem aedificat, Cyrum sibi adiungere parat, cum Polysperchonte eiusque filio Alexandro amicitiam firmat, sed infirmatam mox Cassandri asturia, cum is Peloponnesi administrationem Alexandro concederet. Secutae utrinque urbium in Cypro, Graecia, Asia, insulis, expugnationes, fugae caedesque hominum innumerae, Ptolomaeus Polyclito duce Antigonianos in Cilicia, vicissim Antigonus Cassandrianos in Caria strategematis opprimunt. Demetrius XXII annorum iuvenis, Ptolomaeo opponitur, Pater Antigonus transcendit Taurum, Cassandri et Lysimachi molitionibus occursurus. Lysimachus Thraces, qui ad Antigonum defecerant, cruento proelio sternit, Cassander Epirotas, occiso rege Aeacida. Antigonus, misso Telesphoro, plerasque Peloponnesi urbes subigit. Tentatur sane pax, sed fluxa, ut inter cupidos regnandi, fide. Infida omnis regni societas ostenditur.

Olympiade 117. Antigonus duce Ptolomaeo patruele, Graeciae urbes, expulso passim Cassandri praesidio, in libertatem asserit.

Ptolomaeus per Agin legatum Cyrenaeos ad oboedientiam reducit. Ipse in Cyprum navigat, victisque rebellibus Nicocreontem totius insulae ducem creat. In Cilicia quoque et Syria secundis usus consiliis, a Seleuco ad proelium cum Demetrio committendum incitatur. Nec abnuit Demetrius, militum favore subnixus. Sed conflictu superiores veterani duces Ptolomaeus et Seleucus, pulso Demetrio, fugientes persequuntur Gazam usque, et urbem ipsam occupant. Cecidit et Python Agenorides, Alexandri ducum haud postremus, Elephanti omnes, militumque VIII milia capti sunt. Victorum maior moderationis, quam fortitudinis gloria celebratur. Siquidem et amicos Demetrii gratis dimisere, et ipsius privatum instrumentum omne ac familiam reddiderunt, dicentes non propter praedam, sed propter dignitatem inivisse bellum, indignatos, quod Antigonus devictis diversae factionis ducibus solus communis victoriae praemia corripuisset. Ptolomaeus recuperata etiam Tyro, et plerisque Cavae Syriae urbibus, Seleuco DCCC pedites, CC equites tradit, cum quibus Babyloniam repetit. Ille divino prorsus favore usus, statim provinciam recepit, Nicanoris Mediae Praefecti copiosum exercitum ex insidiis fudit, Mediamque et Susianen in suas pellexit partes, subitoque regium sibi splendorem comparavit. Interim Cillas Ptolomaei dux, dum negligentius castra habet, a Demetrio oppressus, cum exercitu capitur, qua clade, et Antigoni a Phrygia reditu, territus Ptolomaeus, Ioppen, Samariam, Gazam, aliasque Phoenices et Syriae urbes destruit, inque Aegyptum fugibundus recedit. Antigonus, recuperatis sine negotio Syria et Phoenice, Athenaeum ad subigendos Arabes mittit, qui prima felicitate ad ignaviam seductus, gravem accepit cladem, quam ulciscens Demetrius, Nabathaeos ad petendam adegit pacem.


page 111, image: s111

Sequenti anno, qui erat a morte Alexandri tertius decimus, cum pace constituta, Europae imperium Cassandro esset promissum, donec Alexander Iunior adolevisset, veritus ille, ne per adolescentem favore paterni nominis, regno Macedoniae deturbaretur, occidi eum tacite cum matre Roxane iubet, corporaque terra obrui, ne caedes sepultura proderetur. Et quasi parum facinoris in matre Alexandri, coniuge, filioque admisisset, XV post decessum eius anno, alterum quoque filium Herculem, iam septendecim annos natum, quem Polysperchon reducere in regnum conabatur, pellecto ad parricidium ipso tutore, cum matre Barsine veneno interficit: Scilicet quasi regnum Macedoniae quod affectabat, aliter consequi quam scelere non posset. Eo anno Eclipsis Solis tanta fuit, ut plane diem noctem diceres, stellis undique apparentibus, ipsumque adeo solem detestari regnantum scelera pronuntiares. Tum Agathocles, qui adolescens figulinam ob paupertatem didicerat, et postea uxoris suae locupletatus divitiis, per fraudes et sceleratam audaciam, Syracusanae corripuerat imperium urbis, varia cum Siculis et Carthaginiensibus fortuna per octennium belligeratus, atque ad extremum prope Syracusas victus, exercitum in Africam transtulit, relictoque in patria praesidio, Carthaginienses ad sua tuenda revocare studuit. Itaque Magnam et Tunetem urbes capit, acie Carthaginienses improvisos superat, magnumque Poenis metum incutit. Illi cum Deos sibi iratos iudicarent suos, Saturno ducentos e nobilissimis iuvenes immolant, Herculi Tyrio supplicationes faciunt, et Amilcarem (id quod in votis erat Agathocli) e Sicilia deducere iubent copias, qui dimissis in Africam VII milibus, dum Syracusas obsidet, paulo post a paucis Syracusanorum superatur, et miserabili cum cruciatu occiditur. Agathocles oppidis Africae plus quam ducentis potitus, Carthaginienses quoque Tunetem obsidentes, non parva afficit clade. Unde planissime patuit, quam parum illos daemonia cruentis placata hostiis adiuvarent.

Inter Macedonum quoque Duces recrudescebat bellum. Ptolomaeus fratre Antigoni genitus, cui copias in Peloponneso commiserat, ad Cassandrum deficit. Ptolomaeus Aegypti princeps, ob praesidiis munitas Graecorum civitates, quas liberas esse oportebat, Antigono bellum faciens, repellitur quidem a Demetrio: At Nicoclem, Paphiorum regem, cum propinquis mori cogit. Nec diu post patruelem Antigoni Ptolomaeum, ad se pellectum, cicuta tollit, hominem novarum rerum cupidissimum, qui hac morte patruo suo Antigono perfidiae poenas dedit. Supererat de Alexandri stirpe soror Cleopatra, quam certatim duces ambiebant, matrimonii dignitate imperium firmaturi. Ea ad Ptolomaeum, nuper occupatis Graecis civitatibus celebrem, animum adiecisse comperta, Antigoni fraude Sardibus primum custoditur, mox per corruptas quasdam mulieres nefarie interimitur. Talibus consumpti fatis Philippi posteri, documentum dedere eximium humanae fragilitatis, et poenarum periuros eorumque heredes manentium. Nam intra triginta annorum spatium, partas fraude et caedibus totius pene orbis opes, iisdem, quibus acquisiverat artibus, Philippi posteritas amisit. Ceterum annus post Alexandrum decimus tertius, quo Seleucus Orientem recepit, et Ptolomaeus Palaestinae Syriaeque afflixit civitates, victo ad Gazam Demetrio, novum imperio Graecorum initium praebuit, ex quo scriptoribus Iudaeorum annos supputare Graeci regiminis visum. Tum etiam Ptolomaeus multos Iudaeorum deportavit in Aegyptum, quorum perspecta fide et religione, in honore eos habuit, et Alexandriam pari cum Macedonibus iure inhabitare permisit, Onia Iaddi filio Pontifice Hierosolymorum.

Nec multum intervenit temporis, cum Duces Macedonum praecipui Regium


page 112, image: s112

sibi nomen palam sumere sunt ausi. Nam Demetrius, Antigoni filius, Athenas aggressus, Pyraeum cepit, sine quo Athenae esse non poterant. Dedita urbe Demetrium Phalereum dimisit in Aegyptum, expugnatisque Cassandri praesidiis, Athenienses, Megarenses, aliasque civitates Graeciae libertati restituit: ob quam rem summis eum ac pene divinis honoribus vana Graecorum ingenia affecere. Abhinc in Cyprum navigavit, captisque nonnullis oppidis, Salaminem terribili machinarum apparatu perseveranter oppugnavit, donec Ptolomaeus suis auxilio veniens proelii navalis fecit copiam, quo nec sine clade, egregie victor Demetrius, Cyprum subegit totam, et ad patrem tunc temporis Antigoniam urbem aedificantem, gratulabundum misit nuntium Aristodemum Milesium.

Ptolomaeus, ne ob acceptam cladem minoris apud suos auctoritatis haberetur, se quoque regem dicit. Quibus auditis, Seleucus, Cassander et Lysimachus, et ipsi regiam sibi vendicant maiestatem, ac pro uno multi subito emergunt reges. Huius honoris ornamentis tamdiu omnes abstinuerant, quoad Alexandro iustus haeres fuit, verecundia iustitiae ardentes ambitione animos paulisper reprimente. At postquam Cassander regii nominis heredes ferro tollere non dubitasset, Antigonus etiam minimam nominis praedam de facili invasit, eoque exemplo tacitas reliquorum cogitationes in medium evocavit. Sed nec huius nec illius posteris firmum mansit imperium, caelorum Rege iniustas cupiditates perpetuis flagris castigante.

Eadem tempestate in Sicilia Agathoclis crudelis ambitio clarius eluxit. Is Carthagini inhiabat, et Ophellam Cyrenaicae a Ptolomaeo praepositum, in societatem traxerat, potiundae totius Libyae inanissima spe tumentem. Coniunctum autem sibi cum maximis copiis scelerata fraude perdit, copias quoque amici suae potestati subdit. Comperto etiam, Bomilcarem Carthaginiensis tyrannidis invasorem, militum fraude periisse, Regem se ipsum dicit, et Uticam urbem expugnat. Hinc relicto ad continuandum bellum filio Archagato, transit in Siciliam, ut civitates, quae Agrigentinorum ductu in libertatem se erexerant, ad oboedientiam reducat. Sed dum ipsi cum Dinocrate exulum duce res est. Archagatus gemina a Poenis clade afficitur, et in Uticensium compulsus urbem, magnis obsidetur copiis. Igitur Agathocles, astu superatis Poenorum classiariis, et Siculorum praestantissimis sueta truculentia necatis, in Libyam solvit, cladem Poenis regesturus. Ibi armis inferior plurimos suorum amittit, sociisque deficientibus, eandem in aliis fidem, qua ipse erat, reperit. Sed nec illi nec Poenis propitius erat Deus, sanguinarios semper mortalium animos detestatus. Nam dum Poeni captivorum pulcherrimos diis immolant suis, incenso igni validus repente incumbit ventus, raptaque in proxima tabernacula flamma, cum universis plurimos mortales absumit castris. Qui effugerant, in transfugas incidunt, ab Agathocle ad Poenos tendentes, et ab iis pro hostibus trucidantur. Vicissim transfugae igni castrorum, ad quae iter intenderant, consternati, plerique aut a Siciliensibus, aut sociis, celantibus omnia tenebris, miserabiliter necantur. Sic ad novem hominum milia nefandae Poenorum arae perdiderunt. Agathocles cladibus perculsus, clam exercitu in Siciliam refugit, qui relictum se a duce inter barbaros indignatus, Archagatum et Heracliden filios eius trucidat, et cum Poenis pacem facit. Ille in rabiem efferatus, Aegestanos, ad pecuniam ei dandam collectos, inaudita crudelitate omnes interficit, et militum, qui in Africa erant, propinquos passim comprehensos iugulat. Mox rebus suis desperatis, tyrannidem deponere, et in gratiam redire cum Siculis sera paenitentia expetit, Dinocrata refragante. Hunc cum acie vicisset, in Italiam transiit, et cum Brutiis Crotoniatisque gessit bellum. Dum hisce malis reliquus orbis ingemiscit,


page 113, image: s113

Romanis cum Samnitibus, Hetruscis, et Umbris cruenta etiam bella ducuntur. Satricum, Sora, Nola, Cluvia, Bovianum, variis expeditionibus, de Samnitibus captae. Hetruscorum LXM a Q. Fabio uno proelio caesa. Ab eodem dictator dictus L. Papyrius, quamquam inimicus, Samnites celeberrima victoria fudit. Appius Claudius viam a se dictam, Roma Capuam versus muniit, alter Censorum Plautius Venos, inventis venis, fontalem urbi aquam induxit.

Enituere tunc ingenia philosophorum, contrariis semet placitis, non minus quam Reges armis invicem oppugnantium, Cratetis Thebani, qui paupertatem, Pyrrhonis Eliensis, qui dubitationem, Epicuri Atheniensis, qui voluptatem, Menedemi Eretriensis, qui honestatem, Xenocratis Chalcedonis, qui continentiam docuit: Nec defuerunt historiarum scriptores egregii, Megasthenes Persa, Agatarchides Cnidius, Hieronymus Cardianus frater Eumenis.

Haud scio an addam Menandrum, novae auctorem comoediae, a regibus Macedoniae et Aegypti classe et per legatos petitum. Indigni certe Hosthanes, magices propagator, et Theodorus Atheus, qui litteris memorantur, nisi cum seria profanitatis exsecratione.

PTOLOMAEUS SOTER, SELEUCUS NICANOR, DEMETRIUS POLIORCETES, LYSIMACHUS.

IAm erant reges pro uno Alexandro multi, quemadmodum de imperio Graecorum Daniel praedixerat. Ptolomaeus Aegyptum, Antigonus cum Demetrio Asiam, Seleucus Orientem, Lysimachus et Cassander occidentales Graecorum, barbarorumque provincias tenebant, cum de integro bellum Antigonus conflavit. Aegyptum enim omnibus modis Ptolomaeo eripere tentabat, sed Deo adversante conatibus, Rhodios Demetrius tantis vexabat apparatibus, ut Poliorcetae nomen ex admiranda urbium oppugnatione duceret. Verum et illinc nomine, non imperio auctus abscessit. Ptolomaeus egregie sustentans Rhodios, Soter ab iis dictus est. Multas tamen Graecorum civitates Sicyonem, Corinthum, Scyrum, Aegium, alias, aemulorum nudavit praesidiis, et in libertatem vindicavit, Cassandroque Graecia pulso, Dux Graecorum appellatus est, eodem tempore, quo Romani Samnites maximis damnis attritos, post 22 annorum bellum, petita tandem pace bearunt.

Ceterum Ptolomaeus et Cassander, ceterique alterius factionis reges, cum carpi se singulos ab Antigono viderent, dum privatum singulorum, non commune universorum bellum ducunt, per epistolas se invicem confirmantes, tempus locumque coeundi condicunt, bellumque omnibus viribus instruunt. Cui cum interesse Cassander propter finitimas Demetrii vires non posset, Lysimachum cum ingentibus copiis in auxilium sociis mittit. Lysimachus Phrygiam maiorem, Ephesum et Sardes, feliciter in potestatem redigit, neque Antigono ante Seleuci adventum facit copiam proelii, cogitque Demetrium e Graecia Asiam petere. Ptolomaeus quoque omnes Cavae Syriae [reg: Coelesyriae] urbes, excepta Sidone, expugnat. Interim Seleucus peditum viginti milia, equitum duodecim, elephantos pene D, currus falcatos centum, in Cappadociam adducit, iunctisque Lysimacho copiis, proelium cum Antigono committit. In eo Antigonus iam octogenarius occiditur, Demetrius ex acie profugus, cum parte copiarum elabitur in Cyprum. E Cypro Athenas petit, quas ob redditae libertatis memoriam quam maxime sibi fidas reputabat. Sed longe deceptus est suoque didicit damno, civitates non tam amore et benevolentia, quam saepius metu ductas, potentiores honorare. Nam afflictum adverso proelio ne urbe quidem sua receperunt Athenienses, quam paulo ante victoriam Deum


page 114, image: s114

et Servatorem suum praedicaverant. Perosus vanitatem Demetrius, vacuus tunc ulciscendi virium, in Chersonesum navigat, et e Lysimachi provinciis, quem socii reges negligebant, militem opesque venatur.

Paulo post insperata ei obtigit felicitas. Nam Seleucus ab India ad Oceanum totius potitus Asiae, filiam Demetrii in matrimonium postulavit. Conspicatus enim geminas inter Ptolomaeum et Lysimachum nuptias, (nam alteram Ptolomaei filiarum sibi, alteram Agathocli filio copulaverat Lysimachus) adiungendum sibi Demetrium nova affinitate iudicavit. Igitur quamquam ex Apama Persica filium haberet Antiochum, tamen ei Stratonicen, quam Demetrius e Phile Cassandri sorore genuerat, superinducere non dubitavit. Hanc dum ad novum generum deducere parat Demetrius, exscensione in Ciliciam facta, intercipit thesauros in castello Quindano depositos, ipsumque Plistarchum provincia illa exuit. Qui ne Cassandrum in bella nova accenderet, Demetrius Philen coniugem suam, Cassandri et Plistarchi sororem, deprecatum ad affinem Cassandrum misit. Hinc cum Siciliam et Sidonem reposceret Seleucus, dedignatus eius avaritiam Demetrius, in Graeciam expeditionem facit, expugnatisque fame Athenis veniam dat ingratitudinis. Ne Spartam occupet, novo impeditur infortunio, quod Lysimachus Asiae oppida, Ptolomaeus totam Cyprum, excepta Salamine, interea occuparant. Dum ista fiunt, Cassander viginti duos annos Macedoniae dominatus, aqua intercute, et vermibus e vivo corpore enatis moritur. Mortuo qui successerat, Philippus filius tabe, post vertentem annum, consumitur. Continuas illorum mortes seditio, et foeda Cassandrianae domus strages secuta. Antipater et Alexander fratres de regno dissidebant, Thessalonice mater, propensior Alexandro visa, a maiore filio, cum vitam etiam per ubera materna deprecaretur, nefarie interimitur. Ob haec igitur Alexander, in ultionem maternae necis, gesturus cum fratre bellum, auxilium a Demetrio postulat: nec Demetrius, spe invadendi regni Macedonici, moram facit. Cuius adventum verens Lysimachus, persuadet genero suo Antipatro, ut malit cum fratre in gratiam redire, quam paternum hostem in Macedoniam admitti. Inchoatam igitur inter fratres reconciliationem, cum praesensisset Demetrius, per insidias Alexandrum interfecit: Occupatoque Macedoniae regno, caedem apud exercitum non fecisse se testatus, sed occupasse ab Alexandro structas insidias, excusat facile, et commemoratione scelerum Cassandreae domus in Alexandrum et stirpem regiam, mitigato populo, Rex Macedoniae appellatur. Lysimachus quoque cum bello Doricetis (Plutarchus Dromichaetem nominat) Regis Thracum premeretur, ne eodem tempore et adversus Demetrium dimicare necesse haberet, tradita ei parte generi, pacem ultro amplectitur. His peractis, Seleucus Bactris, Hircania Indiaque potitus, Nicanor a continuis victoriis appellatur. Urbes condidit plurimas: In memoriam paterni nominis decem et sex Antiochias, in honorem matris sex Laodiceas: novem sui nominis Seleucias; tres Apamias, Stratonicem unam, uxorum nominibus insignitas. Alias praeterea multas, aut a Graeciae, aut a Macedoniae urbibus, aut ab operibus quibusdam suis denominavit. Earum clarissima erat Seleucia ad Tigrim, per quam Babylon desolata est, ut divini Prophetae praedixerant. Cumque LXII teneret provincias Seleucus, uxorem tamen Stratonicam a filii libidine immunem tenere non potuit. Persuasus enim ab Erasistrato medico, Antiochum insanabili ob novercae amorem morbo flagrare, cui solus rex tradita coniuge mederi posset, consensit impuro consilio, regemque filium et novercae maritum fecit, sibi duntaxat Asia, quae intra Euphratem et mare


page 115, image: s115

mediterraneum est, ad vitae tempus reservata.

Porro Demetrius Thebis expugnatis, amotoque Pyrrho, bellicoso Epiri Rege, qui Macedoniae inhiabat, Asiam paternum regnum recuperare statuit, cum dudum a se Macedones superbia et voluptatum studiis abalienasset. Martem enim hi tyrannum, legem vere regem existimabant. Quare parum profecit sua expeditione Demetrius, quantumvis ad centum milia peditum, duodecim comparasset equitum, et naves fere quingentas. Etenim Ptolomaeus, Seleucus, et Lysimachus, experti priore certamine, quantae vires essent concordiae, pacta societate, adunatisque exercitibus, bellum in Europam transtulere, adiuncto sibi Epiri rege Pyrrho, quam Macedones maximi faciebant. Cum ergo Lysimachus Beroeam, Ptolomaeus Graeciae urbes expugnaret, Pyrrhus Demetrii corrumpit exercitum, ipsoque in fugam acto regnum Macedoniae occupat, parte eius Lysimacho relicta. Phile coniugum una Demetrii (nemo enim regum illo in libidines proiectior) tam multiplicem fortunae mutationem exsecrata, voluntaria se morte subtraxit ignominiae. Antipater Cassandri filius, a Lysimacho socero, quod regnum sibi ademptum inaniter quereretur, necatus est: atque ita universa Cassandri domus, Alexandro, seu necis ipsius, seu stirpis exstinctae, poenas partim caede, partim supplicio, partim parricidio luit. Porro Demetrius, amissa ob iniquitatem potius suam, quam fortunae Macedonia, deposuit septimo anno regni insignia, resumptisque quot colligere poterat, copiis in Asiam transivit. Ibi traditam ab Eurydice Ptolemaei filiam accipit, Sardesque et alias nonnullas urbes occupat. Verum ab Agathocle, Lysimachi filio, commeatu interclusus, fame, lue, aliisque infortuniis maximam exercitus partem perdit, et ad Seleuci se opem applicare cogitur. Quam ne impetraret, effecit Patrocles Seleuci amicus, intutam asserens imperio et formidolosam tanti hospitis praesentiam. Oppugnatus igitur a Seleuco Demetrius, et ad desperationem adactus, fortiter se defendit, periculosamque fortissimo licet adversario, belli aleam ex salutis suae desperatione reddidit. Tandem destitutus a militibus, et ad instar ferae, obstructo undiquaque exitu, perculsus, Seleuco se dedit: Cuius gratiam quo minorem experiretur, nimiis aulicorum studiis effectum est. Persuasi enim, maximo eum in honore futurum apud regem, certatim ad ipsum honorifice deducendum prosiliunt, et Seleuci misericordiam ambitiosa hac adulatione in tristem vertunt invidiam. Misso enim cum valida cohorte Pausania, Demetrium comprehendi, et in Cherronesum Syriacam deportari iubet, ubi per triennium captivus, lusu et ebrietate acriores de infortuniis suis cogitationes sepeliit, datisque ad filium Antigonum litteris, pro mortuo se deinceps habendum scripsit. Antigonus Graeciae quasdam tenebat urbes; Pyrrhum autem Lysimachus, paulo ante socium, Macedonia rursus eiecerat. Inter haec Siciliae Agathocles digno, ut fieri assolet, tyrannide fato perfunctus est. Maenon ei exoletus venenatum supposuit scalprum, quo dum dentes purgat, infecta veneno gingiva, per omnes mox nervos articulosque vim humoris pestiferi diffudit, tyrannusque velut intestino singulorum membrorum bello, horrendum in modum impetitur. Ex ea desperatione oborto inter filium nepotemque Agathoclis dissidio, nepos eius Archagatus regnum sibi vendicat, Agathoclem patruum trucidat, trucidatum in mare abicit. Crescentibus hinc cura et aegritudine morbis, senior Agathocles, Texenam uxorem, genitosque ex ea duos parvulos, mittit in Aegyptum, vivusque cremari expetit, et crematur, cum regnasset annos 28, vixisset 72. Eo sic exstincto, et bonis publicatis, Maenon receptus ab exercitu, Archagatum dolo interficit; potitusque rerum Syracusanis bellum infert, qui adiutum a Carthaginiensibus


page 116, image: s116

recipere urbe coguntur, mercenarios dimittunt. Mercenarii milites suscepti a Messeniis, infando scelere noctu omnes suos obtruncant hospites, ductisque illorum uxoribus, urbem potestatis suae faciunt, et novo nomine Marmarinam abinde appellant.

Per idem ferme tempus Ptolomaeus Lagides, qui et Soter, ex Euridice, Antipatri filia, susceptos liberos sprevit, et contra ius gentium Ptolomaeo minimo natu, quam ex Berenice genuerat, tradidit regnum, frustra dissuadente Demetrio Phalereo, et dicente, non habiturum amplius regem, quod in alterum, licet filium, transtulisset. At Ptolomaeus omni regno pulchrius regis esse patrem iudicabat.

Dum haec in Aegypto fierent, Lysimachus, Pyrrho, cui nupta erat Antigone, una filiarum Ptolomaei, ademit Macedoniam, et Heracleam, antiquissimam Thebanorum coloniam, interfectis Clearcho et Oxathre tyrannis, clientelae suae subdidit. Ea urbs Clearchum Satyrum, Timotheum, Dionysium, ex ordine sibi succedentes habuerat principes: Postremi Dionysii viduam, Amestrin nomine, Lysimachus sibi sociarat. Postea vero translato in Arsinoen, aliam Ptolomaei filiam, amore, Amestrin et Lysandram repudio dimiserat. Amestris, cum Heracleam in proprium se recepisset regnum, diro filiorum scelere in mari submersa, vindicem parricidii Lysimachum quondam maritum habuit, veteris igniculos amoris adhuc animo persentientem. Petenti ergo Arsinoae concessus Heracleae dominatus, quae mulier senectutem Lysimachi ad immania facinora impulit, exemplumque dedit mortalibus, fraudis novercalis iuvencularum in privignos, laudatioribus matronis genitos. Nam delirus amore Lysimachus, instinctu novercae Arsinoes, Agathoclem filium, e Lysandra ipsius Arsinoes sorore natum, sustulit veneno, quem et antea in successionem ordinaverat, et multa per eum prospere bella gesserat. Parricidium secutae principum caedes sunt, luentium supplicia, quod egregium animi iuvenem nefarie occisum dolebant. Terrae motus antea Hellesponti et Chersonesi regiones concusserat, et Lysimachiam quoque everterat urbem, a Lysimacho conditam: ruinam regno stirpique Lysimachi portendens. Nam et hi, qui caedibus superfuerant, et hi, qui exercitibus praeerant, odio parricidae et delirantis libidine senis, ad Seleucum deficiunt, eumque pronum iam ad id ex aemulatione gloriae, bellum Lysimacho inferre compellunt. Inter eos Philetaerus erat, omnem Lysimachi pecuniam tenens, qui occupato Pergamo, se cum gazis omnibus Seleuco tradidit. Ultimum hoc certamen commilitonum Alexandri fuit, et velut ad exemplum fortunae par reservatum. Lysimachus quattuor et LXX annos natus erat: Seleucus septem et LXX. Sed in hac aetate animos iuveniles, imperiique insanabilem ambo reges gerebant cupiditatem. Quippe cum orbem duo fere soli tenerent, angustiis sibimet inclusi videbantur, avaritiaeque finem, non imperii terminis sed vitae spatiis metiebantur. In eo bello Lysimachus, amissis ante variis casibus XV liberis, non instrenue moriens, postremus domus suae ruinae cumulus accessit. Traiecit eum pilo Malacon, vir Heracliensis, Heraclea mox Malaconis patria, reginae Arsinoae data dono procuratorem eius Heraclitum in vincula misit, libertatemque tot annis perditam mascule recuperavit. Regnavit Lysimachus, et Satrapa fuit annos XL. Corpus eius iam tabidum, indicio canis repertum est. Laetus victoria Seleucus, victoremque se victorum orbis serens, non multo post et ipse fragilitatis humanae exemplum fuit. Quippe post menses admodum septem a Ptolomaeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, cuiusque opera Agathoclem filium occiderat, per insidias circumventus, in Macedonia, quam reliquae vitae hospitium delegerat, trucidatur, anno post mortem Alexandri XL.


page 117, image: s117

Ita imperium orbis, quod Seleucus pene solus semestri spatio tenuerat, iterum in partes suas laceratum varii rapuere, Macedonia totius orbis praedatrix, XL annis duodecim reges passa, aliis vicissim largiter praedae fuit. Nam post Alexandrum Antipater et Craterus eam habuerunt, hinc Aridaeus et Eurydice, mox illis interfectis Olympias et Polysperchon. Olympiadem et socios eius Cassander sustulit. Cassandri tres filii, Philippus, Antipater et Alexander, cadavera regum potius, quam reges, Pyrrhum et Demetrium pro adiutoribus successores sunt nacti. Pyrrhum Lysimachus, Lysimachum Seleucus, Seleucum Ptolomaeus deiecit, mox ipse etiam novae cladis documentum saeculis daturus. Sub has Macedonum tempestates Italorum sanguine res Romana crevit.

Primum Hernici, movere bellum quam gerere meliores, in deditionem accepti. Aequorum unum et XL oppida intra dies sexaginta a Sempronio et Sulpitio Coss. oppugnando capta, pleraque eorum diruta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum. Et exemplo eorum calamitas fuit, ut Marrucini, Marsi, Peligni, Ferentini, mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque.

Nec felicior exstitit Cleonymi Spartani expeditio, qui Tarentinis auxilio venerat. Transgressus enim e Corcyra Thurios, ab Aemylio Cos. in naves compellitur. Inde circumnavigatis Italiae littoribus, cum ad Venetos pervenisset, eodem accipitur modo: Vix quinta parte navium incolumi, nulla regione maris Adriatici prospere adita, inglorius Corcyram recessit. Paulo post Romae nova ambitio invaluit. P. Decius persuasit rogationem, ut quattuor Pontifices, quinque Augures e plebe crearentur. Ita octo Pontificum, novem Augurum numerus factus, eodem fere anno, quo Simon Oniae filius, Iaddi nepos, summum Dei Opt. M. Sacerdotium apud Iudaeos accepit et iniit, vir iustus, omnique sacrorum cura egregius, cui insigne Siracides elogium, insignis ipse doctor posuit.

De hinc Samniticum bellum revixit, quoniam servientibus pax gravior, quam infelix bellum videbatur. Igitur Lucanos infestando, protectores eorum Romanos denuo sibi faciunt hostes. Creati Q. Fabius Maximus quartum, P. Decius Mus tertium Cos. Samnites pertinaci proelio fusi, Samnium ab utroque Consule pervastatum est.

Margantia Romulea, Ferentinum captae. Similiter Appius et Volumnius Coss. Hetruscos Gallosque, Samnitibus factos socios, egregie excepere: Septem milia ac trecenti hostium occisi, plus quam 2000 capti. Victor Volumnius, Samnites praeda impeditos assecutus, Statium Egnatium ducem eorum capit, sex milia caedit, duo milia et quingentos vendit; Captivorum 7400 recepit. Cum praeda ingens sociorum in militum manus venisset, acciti edicto domini ad res suas noscendas, recipiendasque praestituta die: quarum non exstitit dominus, militi concessae: coactique vendere praedam, ne alibi quam in armis animum haberent. Refecti inde Coss. Fabius v. P. Decius IV. viri nati militiae, factis magni, ad verborum linguaeque certamina rudes, adversus quattuor populos, Samnites, Hetruscos, Gallos, Umbros, legiones ducere iussi. Unam enim legionem, cui praeerat L. Scipio, Galli ad Clusium deleverant. In proelio P. Decius, cum ferocius instarent hostes, exemplum patris, hortamen ingens ad omnia pro Rep. audenda, secutus, piaculum se luendis exercitus periculis fecit, confectusque vulneribus, lictores M. Livio Pontifici, qui devoventi se verba praeiverat, tradidit. Interim Fabius in dextero cornu primum cunctator, inde fatigatis hostibus audacior, concitatis vehementer legionibus adversam aciem in fugam impellit. Caesa ea die hostium XXV milia, octo capta. Nec incruenta victoria fuit. Nam ex P. Decii exercitu VIIM perierant, ex Fabii mille ducenti.


page 118, image: s118

Hac strage nec in Samnitibus adhuc, nec in Hetruria pax erat. Hetruscorum iterum Fabius ingentem fecit caedem, Appius Volumniusque Procoss. Samnites, licet ab ultima spe dimicantes, caesis rursus XVIM, non pervicere, quin ultra sextum et quadragesimum annum bellum cum Romanis ducerent. Credo prodigia addidisse animum, quod in exercitu Appii plerosque fulminibus ictos constaret. Adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis taedebat, et vinci, quam non tentare victoriam malebant miseri. Immo quod vix victor auderet (tantum desperatio ultima temeritatis facit,) Attilii Cos. castra oppugnare haud omnino vane ausi sunt. Aequo pene marte discessum, Romani castris defensis contenti, sequentibus etiam diebus difficiles pugnas habuere, aegreque Attilius, vota Statori Deo aede, fugientes legiones coercuit. Romanorum 7000, Samnitum 4000 cecidere.

Coss. deinde L. Papyrio cursore et Sp. Carvilio, ante pugnam iurare coactus miles Samnitium, diroque carmine in exsecrationem capitis, familiaeque et stirpis obstrictus, nisi isset in proelium, quo imperatores duxissent: et si aut ipse ex acie fugisset, aut si quem fugientem vidisset, non extemplo occidisset. Primoribus ea detestatione obligatis dictum, ut vir virum legeret, donec sexdecim M numerum confecissent: Paulo plus XX millium alius exercitus fuit. Concursam cum Papyrio est ad Aquiloniam, Carvilio Cominium urbem obsidente. Ibi nec Papyrio obfuit sinistrum auspicium, quo minus vinceret, nec Samnitibus furiale carmen, quin vincerentur, profuit. Impulsi enim acerrimo Romanorum impetu, iurati pariter iniuratique fugiunt, nec ullum amplius numen praeter hostes, metuunt. Sic caesa ad Aquiloniam ultra XXX milia, capti ad tria milia. Eademque fortuna ab altero Cos. ad Cominium gesta res. XV. milia in fidem venerunt, caesa ultra quattuor milia, eodemque die Aquilonia et Cominium deflagravere. Optimum visum imperatoribus, quo magis fractae res Samnitium essent, eo pertinacius et infestius agere. Cetera igitur oppida expugnata, resistentes quique caesi, captivorum opumque maxima praeda capta, Coss. triumphus omnium consensu delatus.

Sequens annus Fabium Gurgitem Cos. habuit, qui ad persequendas Samnitium reliquias missus, tam perdite rem gessit, ut remotus esset ab exercitu, nisi pater iturum se filio legatum pollicitus, suis consiliis Samnites devicisset. Tunc C. Pontius Imperator Samnitium securi percussus, tandemque pacem petentibus, foedus quarto renovatum est, cum Romani pestilentia victi, pro Aesculapio serpentem ex Epidauro advexere.

Ad extremum P. Cornelius Ruffinus, Marius Curius Dentatus, ambo Coss. contra Samnites missi, ingentibus eos confecerunt proeliis, bellumque cum Samnitibus per annos novem et LX actum tandem sustulerunt. Ruinae urbium ita dirutae, ut Samnium in ipso Samnio requiratur, nec facile appareat materia quattuor et triginta triumphorum. M. Curius in contione dixit: Tantum cepi agri, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem: tantum porro hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantum agri cepissem. Legatis Samnitium aurum offerentibus, cum in foco ipse rapa torreret, Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse, et aurum habentibus imperare. Nullus hostis fuit intra Italiam, qui libertatem Romanis carius quam Samnites vendiderint.

In haec tempora collocantur ab Eusebio, Laertio, Plutarcho, Suida, et aliis, Philosophi, Strato Lampsacenus, successor Theophrasti, Stilpo Megarensis, qui opibus amissis, nihil se amisisse dictitabat. Arcesilas Cratetis discipulus,


page 119, image: s119

novae Academiae fundator, et Zeno Citticus, Stoicorum sectae conditor.

Poetae: Theocritus Bucolicorum scriptor, Cratinus, Alexis Thurius, et Philippides Comici, Theodectes Lycius Tragicus, oculis captus, quod divina mysteria fabulis deturpasset, exoratoque Deo valetudini restitutus. A Diodoro Siculo memorantur Historici, Diallus Atheniensis, Psaon Plataeensis, Timaeus et Callius Syracusani. A Suida Hecataeus Abderita, qui libros Iudaeorum ab ipso Deo traditos scripsit, ideoque res illis consignatas attingere, nefas esse poetis, ne profano ore sacra oracula polluantur. Seleuco historicos adiungit Anaxicratem et Asclepiodorum Tzetzes Historia 118. Onias, Iaddi fil. Iudaeorum Pontifex, ab Ario Spartanorum Rege peramica epistola honoratus, Simeoni Iusti filio reliquit Sacerdotium.

PTOLOMAEUS PHILADELPHUS, ANTIOCHUS I. SOTER, ANTIOCHUS II. DEUS, ANTIGONUS GONATES, DEMETRII FILIUS, PYRRHUS EPIROTA.

OLympiade 124 ad successorum Alexandri filios Asiae Europaeque imperium defluxit, quo tempore Ptolomaeum Lagi filium, Lysimachum et Seleucum, mox et Ptolomaeum Ceraunum obiisse, libro secundo commemorat Polybius, et in idem tempus Achaeorum Rei publicae initium confert, duabus e duodecim urbibus Dymaeis et Patrensibus inter se primam societatem pactis, quibus deinde reliquae consenserunt. Tunc igitur Ptolomaeus I quadragesimo post mortem Alexandri anno, regnum Aegypti, Africae, et Cypri reliquit filio, qui quod sororem Arsinoen, praeter leges gentium, impuro quodam Aegypti instituto, in amore et matrimonio haberet, Philadelphus a Graecis appellatus est. Sterile autem et infelix coniugium, contra leges fasque initum fuit. Regi honori fuit honor, quem doctorum virorum impendit ingeniis. Stratonem Philosophum, Praeceptorem suum, LXXX talentis remuneratus est. Aristotelis, qui primus bibliothecam congessit, imitatione, Demetriique Phalerei et aliorum eruditorum consilio inchoatam a patre bibliothecam Alexandriae, conquisitis undique libris, instructissimam reddidit. In eam quoque divinos Iudaicae gentis libros illaturus, LXXII interpretes a Pontifice impetravit Eleasaro, Oniae filio, quorum opera conversis in Graecam linguam lege Iudaeorum et Prophetis, summo orbem terrarum beneficio affecit, cui hoc pacto divina mysteria, in quibus solis mundi salus continetur, sermone vulgatismo tradita innotescere coeperunt. Liberalitate fuit plane regia, quam in liberas imprimis exercuit civitates. Iudaeorum 120 milia servitute, quam in Aegypto serviebant, liberavit, Pharum insulam, iactis in altum molibus, artificio Sostrati Cnidii, Isthmum fecit, navigantibus oportunissimum.

Huic regi frater erat, maior natu, cui ob violentam et praecipitem audaciam, Cerauni, id est, Fulminis nomen inditum. Eum regno exclusum a Patre Seleucus Nicanor, quod Lysandram eius sororem pro coniuge amaret, benigne apud se habuit, nec sine promissis, fore ut defuncto Ptolomaeo magno, in paternum Aegypti regnum restitueretur. Sed vana in hominem improbum beneficia fuere, qui tantum abfuit, ut benefactori gratiam referret, ut eum regno pariter vitaque spoliarit. Patrato scelere, celerrimis equis e Macedonia Lysimachiam contendit, profectusque ad exercitum ob memoriam paterni nominis, et favorem ultionis Lysimachi, rex declaratus est. Assumpta deinde classe et copiis,


page 120, image: s120

cum Antigono Demetrii filio, qui in Graecia se continebat, paternumque regnum, quibuscumque poterat viribus, repetere conabatur, conflixit prospere, Antigonoque in Boeotiam amoto, Macedoniam obtinuit. Mox maiora ausus, sororis suae Arsinoes, Lysimacho quondam nuptae, amorem omni arte sibi conciliat, eamque profano Aegyptiorum ritu maxima pompa suo applicat toro. Promissa et puerorum Lysimachi adoptione, Cassandriam intrat, Arsinoae urbem propriam: Antiochum Seleuci filium, fratrem suum Ptolomaeum, et Pyrrhum Epiri regem vario mitigat astu. Externo autem metu deposito, impium et facinorosum animum ad domestica convertit scelera, sororis suae filios, quos interpositis capitis sui ultimis exsecrationibus adoptaverat, in gremio matris, inter ipsa oscula trucidat. Ipsam coniugem et sororem, in Samothraciam eicit exulaturam, eo miseriorem, quod cum filiis ei mori non licuit. Dixeris iustas illam poenas necatis novercali odio privignis orbitate pependisse, et ignominia. Sed nec Cerauno inulta scelera fuerunt. Quippe Deo iusto tot periuria et tam cruenta parricidia vindicante, brevi post a Gallis spoliatus regno, captusque, vitam ferro, ut meruerat, amisit.

Namque Galli (Graeci Celtas et Galatas vocant, Danubii et Rheni accolas eos professi) abundanti multitudine, trecenta milia hominum, ad sedes novas quaerendum, tribus ante saeculis emiserant. Ex his portio in Italia consedit, quos et Romam incendisse diximus: alia portio Illyricos sinus per strages Barbarorum penetravit, et Pannoniam tenuit. Gens aspera, audax, bellicosa, per multos annos cum finitimis varia bella gesserat: hac tempestate, hortante successu, divisis agminibus, alii Graeciam, alii Macedoniam, omnia ferro proterentes, petivere. Nec qui in Italia erant, Romanis quietem dabant. Occiso enim ad Aretium cum legionibus L. Caecilio, nec legatis, qui ad redimendos captivos venerant, pepercere. Itaque a Curio et P. Cornelio vicissim debellati, qui militari aetate erant, plerique perierunt. In eorum agros Sena colonia deducta. Nec Boiorum deinde, Tyrrhenis coniunctorum, melior fortuna fuit. Fugati a Romanis caesique sunt.

At alibi tantus terror Gallici nominis erat, ut etiam reges non lacessiti, ultro pacem ab iis ingenti pecunia mercarentur. Solus rex Macedoniae Ptolomaeus adventum Gallorum intrepidus audivit: hisque cum paucis et incompositis, quasi bella non difficilius quam scelera patrarentur, et parricidiorum furiis agitatus, occurrit. Igitur duce Belgio, Galli Macedones acie superant, Ptolomaeus saucius capitur; caput eius amputatum, et lancea fixum ad terrorem hostium circumfertur: paucos ex Macedonibus fuga servavit, ceteri aut capti aut occisi. Desperantibus salutem, qui antea caelo proximi sibi videbantur, Sosthenes e Macedonum ducibus unus, contracta iuventute, Gallos victoria exsultantes compescuit, et macedoniam ab hostili populatione mascule defendit. Ob quae virtutis beneficia, multis nobilibus regnum Macedoniae affectantibus, ignobilis ipse praeponitur: cumque rex ab exercitu appellatus esset, ipse non in regis sed in ducis nomen iurare milites compulit.

Interea Brennus, quo duce portio Gallorum in Graeciam se effuderat, adunatis CL milibus peditum, et XV milibus equitum in Macedoniam irrumpit, occurrentemque cum instructo exercitu Sosthenem facile profligat, victor totius Macedoniae agros depraedatur. Inde scurriliter iocatus, locupletes Deos largiri hominibus opertere, iter Delphos vertit, templum in rupe Parnassi situm exspoliaturus, quod a quattuor hominum milibus custodiebatur. Galli praeda incitati, simul et hesterno mero semiebrii, sine respectu periculorum montem ascendunt, sed partim saxo, partim obruuntur armis. Procurrunt simul sacerdotes


page 121, image: s121

vatesque daemonum, quibus sacratus erat locus, terrorem tremoremque ingerentes vecordibus sacrilegis. Accessit deinde tempestas et frigus cum grandine, sauciosque ex vulneribus Gallos tetris funeribus absumpsit. Dux ipse Brennus, cum dolorem non ferret vulnerum, pugione sibi vitam abrupit. Reliqui citato agmine Graecia excedentes, variis casibus sunt obtriti, cruentaeque expeditionis cruentum finem dedere. Nec multo felicior Pyrrhi, Epirotarum regis, in Italiam expeditio fuit, ambiguo Apollinis delusi oraculo. Responderat, Aio te Aeacida Romanos vincere posse. Occasio belli a Tarentinis orta, semigraeca civitate, qui adremigantem littori suo Romanorum classem occiso duce diripuerant, legatos ad repetendas res missos affecerant contumeliis. Philonides scurra Tarentinus, Posthumium ob Graecae linguae imperitiam a populo irrisum, obscenis rebus asperserat. Scurrae facinus risu potius probatum Tarentinis, quam severa indignatione castigatum, ita asperavit Romanos, ut ignominiam sanguine Tarentino eluendam ducerent. Etsi igitur Lucani, Brutii, Hetrusci, Samnites, eodem tempore infesti essent Quiritibus, tamen bene in omnes pugnando, tantum Tarentinis metum fecere, ut Pyrrhum, clarissimum bellis regem, quem antea in Corcyra occupanda iuverant, defensorem advocarent.

Pyrrhum Cineas orator, Demosthenis discipulus, qui haud pauciora oppida lingua, quam Pyrrhus ferro subegisse scribitur, ab expeditione revocabat, tutiorem demonstrans et iustiorem esse requiem, quae ante caedes et pericula ceu divinitus data caperetur, quam quae debellato etiam universo orbe, post datas acceptasque clades ab incerta speraretur sorte. Verum Pyrrhus dimittendae quam habebat, felicitatis, quam spei castigandae promptior, ipsum Cineam cum tribus milibus armatorum Tarentum praemisit, secutus ipse cum 25000, Elephantis duobus et viginti, veritatem prudentissimi sermonis exemplo roboravit suo. Primo quidem conflictu Romanis superior, Val. Levinum Cos. atroci pugna vicit. Elephantum novo odore ac specie consternati equi Italici, equitesque, fugam stragemque late dedere. Sed tantum tamen regis ipsius periculum fuit, ut damnata armorum spe, calliditate maluerit quam vi Romanos oppugnare. Igitur interemptos in proelio cremavit, captivosque indulgenter habitos, sine pretio eis restituit. Totam deinde trementem Campaniam, Lirim Fregallasque populatus, a vicesimo lapide oculos trepidae Romae fumo ac pulvere replevit. Hinc Cinea in urbem misso, muneribus verbisque omni arte annixus est, ut Tarentinis securitatem, sibi amicitiam a Romanis impetraret. Et iam prope decreta res erat, cum Appius Claudius prae senio oculis captus, damnosam Rei publicae pacem esse aperuit, cum impunitate acceptae ignominiae, et victoriae confessione, ab hoste expressam. Tanta tunc patrum virtus, tanta continentia fuit, ut consessum sibi regum visum esse diceret Cineas. Reparatum igitur ex sententia Appii bellum, et Manio Curio, Caioque Fabricio Coss. demandatum, in Apulia apud Asculum meliore marte gestum est. Anceps fuisse proelium tradunt. Quippe belluarum terror exoleverat, et C. Minutius quartae legionis hastatus, unius proboscide abscissa, mori eas posse ostenderat. Fortissime autem pugnante Pyrrho, non ante cladi finis fuit, quam nox dirimeret proelium. Plutarchus ex Dionysio ait, cecidisse utrinque milia hominum quindecim, addente Pyrrho: Si adhuc unum proelium vicerimus omnes periimus. Eo bello magna C. Fabricii integritas eluxit. Nam et oblatam sibi a rege imperii partem et pecuniam generose repudiavit, et medicum venale eius caput offerentem, iustissime remisit. Postea domi Censor decem pondo argenti facti, circa Rufinum Consularem virum, quasi luxuriam dignitate punivit. Alia


page 122, image: s122

longe mens Decii Rubellii exstitit. Is cum legione Campana praesidio Rheginis missus ab urbe, occisis civibus, facultates feminasque eorum divisit praesidiariis, exemplum imitatus popularium suorum, qui eodem scelere Messenios tractaverant. At mox Rubellius oculorum invaletudine tentatus, a medico sic curatus est, sicut ab ipso Rheginorum civitas fuerat: Cantharidibus enim inunctus oculos, visum medici fraude amisit. Victis postea Tarentinis, legio tota a Romanis obsessa, et cladibus confecta variis, tandem deditione facta, securi cervices impias praebuit.

In Sicilia interim tyranni erant, Hicetas Syracusis, Phintias Agrigenti, Tyndarion Tauromenii, urbiumque minorum alii. Coacti ergo malis Siculi, cum Carthaginienses obsidione etiam Syracusas premerent, ad Pyrrhum confugiunt, qui ex Lanassa, regis Siculorum Agathoclis filia, Alexandrum filium susceperat. Pyrrhus iam belli pertaesus Italici, facile exoratur, exercitum in Siciliam transportat, Tarentinis praesidio interim imposito. Ibi Siciliam fere omnem in potestate habens, honorificam a Carthaginiensibus oblatam pacem arroganter aspernatur, Lilybaeum quoque et universum Siciliae dominium eis adimere, inde Africam aggredi cogitans. Sed festive iocatus in hunc regem fertur Antigonus Demetrii, qui tunc Macedoniam tenuit, eum instar aleatoris multa et praeclara iacere, iacta autem prudenter locare non posse. Dum enim mediocri felicitate superbe utitur, nimiam appetendo, quam tenere potuerat, amisit. Perosis enim suspicaces eius insidias Siculis, partimque ad Sostratum, partim ad Mamertinos, partim ad Carthaginienses deficientibus, deseri se conspicatus Rex, omissis Siculis, Tarentum fugibundus rediit. Ibi tertio cum Romanis proelio a M. Curio prope Beneventum victus, fugatusque in Epirum, octo peditum milia solum reportavit domum, cum sex annos nequiquam transinarinum bellum duxisset.

Romanis tanta de opulentissimis gentibus spolia capta sunt, ut victoriam suam Roma iam ipsa non caperet. Ipsae cum turribus suis belluae, non sine sensu captivitatis, summissis cervicibus, victores Curii triumphantis equos sectari visae. Lustro a Censoribus condito, civium Romanorum CCLXXI milia reperta. Cum Ptolomaeo Philadelpho, Aegypti rege, societas iuncta est. Omnis mox Italia, admiratione fortitudinis Romanae, pacem coluit. Qui enim post Tarentum auderent? nisi quod ultro persequi socios hostium placuit. Domiti ergo Picentes, et caput gentis Ascalum, Sempronio duce. Coloniae deductae, Ariminum in Piceno, Beneventum in Samnio. Atque tum primum populus Romanus argenteo uti nummo coepit, quaestorumque ampliavit numerum. Sallentini Picentibus additi, caputque regionis Brundusium, cum inclito portu, Marco Attilio duce, in potestatem Romanorum venere, Volsinienses etiam, quos liberti patria et laribus expulerant, a Fabio Cos. reducti sunt. Hucusque adolescentiam populi Romani producit Florus, cui inerat adhuc quaedam quasi ex pastoribus ruditas, sed quae maxime viruit, et quodam flore virtutis fervens, Italiam totam, demptis Gallis, imperio subiecit Quiritum. Post profectionem a Sicilia Pyrrhi, magistratus Syracusanorum creatus Hiero est, Heraclito nobili viro, sed matre ancilla ortus. Is adversus Mamertinos, aliosque hostes saepe pugnavit, crebrisque victoriis modestissime usus, omnium civitatum Sicularum favorem meruit. Earum consensu dux lectus adversus Carthaginienses, in alloquio blandus, in negotio iustus, in imperio moderatus, cum prorsus nihil ei regium, praeter regnum deesse videretur, Rex quoque tandem Siciliae renuntiatur. Interim Graeciae civitates, ex dissidio regum, Antiochi et Antigoni, ad spem recuperandae libertatis erectae, missis invicem legatis, per quos in societatis foedera alligarentur, in


page 123, image: s123

bellum proruperant. Verum Aetolos, Antigoni socios, aggressae, dum praedonum instar potius quam militum praebent, cladem acceperunt haud modicam. Reparantes bellum Spartani, surdas sociorum aures pulsabant. Nam statuta inter reges pace, Antigonus receperat Macedoniam, Gallorum quoque nova agmina, desertis castris fugiendo, seque et Macedones servaverat. Dum enim Galli vacua Macedonum scrutati castra, direptum naves inconsultius properant, male accepti a remigibus vectoribusque, repentina strage interierunt. Quae victoriae opinio Antigono non tantum a Gallis pacem, verum etiam a finitimorum feritate praestitit.

At Gallorum tantae fecunditatis eo tempore iuventus fuit, ut mox etiam Asiam omnem, velut examine aliquo implerent. Id quod sic accidisse comperimus. Erat rex Bithyniae Nicomedes, Zipaetis filius, avus eius adversus Calantem Alexandri M. ducem Bithynorum libertatem defenderat. Eadem nepos indole contra Antiochum Seleuci filium (quem Graeca adulatio Soterem cognominavit) ut felicius se tueretur, Antigoni se applicuerat partibus. Bello hoc inter reges composito, Nicomedes Bithynorum tumultibus agitatus, Galatas in auxilium adhibuit, quorum ope occupatas regiones, ut cum hospitibus, divisit, quam portionem illi Galatiam vel Gallo-graeciam nominarunt. Principes Galatarum praecipui, Leonorius et Lutharius, Galatiam in tres partiti regiones, oppidis castrisque eam exornarunt. Trogmi Galatae Ancyram, Tolistobogii Tabiam, Tectosages condiderunt Pesinuntem, Nicomedes e regione Astaci de nomine suo Nicomediam. Atque ex hoc tempore reges Orientis, sine mercenario Gallorum exercitu, nulla gesserunt bella, liberaeque civitates eorum praesidio adversus regum vim prospere sunt usae. Tantus terror Gallici Celticive nominis, et armorum invicta felicitas erat, ut et reges maiestatem suam Celtica virtute tuerentur, et populi sua privilegia in illorum lacertis ponerent. Antiochus Soter, multis bellis aegre recuperato patris regno, eoque non toto, Patroclem ducem cum exercitu in Bithynia amisit. Ab Eumene Pergameno, Philetaeri fratre genito, apud Sardes victus est. Gallos repulit quidem, sed Asia expellere haud potuit. Eorundem tamen auxilio subnixum Antigonum, quia supplementa militum Pyrrho in Italia laboranti negarat, reversus ille Macedoniae regno expulit. Victori Pyrrho, cum maior pene ex bello esset voluptas, quam imperio, Cleonymus Spartanus, patriae suae iratus, quod in regno praeteritus, deamata Chelonide potiri nequiret, facile ei persuasit, ut oppugnaret Spartam. Ibi Pyrrhus non minore omnium mulierum virtute, quam Cleonymus Chelonidis suae ira exceptus est. Ptolomaeum filium manu promptissimum, et exercitus partem robustissimam amisit Pyrrhus. Ne instaret oppugnationi, Argivorum fecit discordia. Superiora eius urbis loca Antigonus tenebat, Aristeas alterius factionis dux Pyrrhum advocabat. Pyrrhus in urbem intromissus, dum inter confertissimos violentissime dimicat, et anus cuiusdam pauperculae filium, a quo vulnus acceperat, trucidare nititur, saxo ab ea de tectis ictus prosternitur, iacensque humi a Zopyro trucidatur. Caput eius Alcyoneus, cum ad Antigonum patrem ferret, baculo percussus, profanusque et barbarus ab illacrimante humanis casibus patre appellatus est. Antigonus enim laudabiliter usus victoria, Helenum Pyrrhi filium in regnum remisit, eique insepulti patris ossa regio tumulanda more tradidit, dignus victoria visus, qui moderate ea uti sciret.

Post mortem Pyrrhi, non in Macedonia tantum, verum etiam Asia Graeciaque, magni bellorum motus fuere. Nam et Peloponnesii per proditionem Antigono traditi et variante hominum partim dolore, partim gaudio, prout singulae


page 124, image: s124

civitates aut auxilium de Pyrrho speraverant, aut metus sustinuerant, ita aut cum Antigono societatem iungebant, aut mutuis inter se odiis ruebant in bellum. Inter hunc turbatarum provinciarum motum Aristotimus, missis ab Antigono auxiliis, Eleorum tyrannide potitus est. Ad cuius saevissimam dominationem stupentibus omnibus, Hellanicus senex et orbus, amicorum fidelissimis domum suam contractis, per iniectum prodendae proditionis metum persuasit eis, ut tyrannum interficerent. Athenas terra marique oppugnans Antigonus, nec Ptolomaei nec Spartanorum victus subsidiis est, quin praesidium Atheniensibus imponeret. Areus enim Spartanorum rex, consumpto commeatu, quod supererat roboris, ad patriae reservandum usum, neque temere Atheniensium causa omne profundendum censuit. Gallograecos paulo ante ingenti strage fuderat Antigonus, eaque inflammatus victoria, Atheniensibus id fecerat bellum. Sed dum ipse circa Athenas occupatur, Alexander Epiri rex, ulcisci mortem patris Pyrrhi cupiens, fines Macedoniae depopulatur. Adversus quem cum reversus e Graecia Antigonus esset, transitione militum destitutus, regnum Macedoniae cum exercitu amisit. Eius filius Demetrius, puer admodum, absente patre reparato exercitu, non solum amissam recuperavit Macedoniam, verum etiam Epiri Alexandrum spoliat regno. Tanta vel mobilitas militum, vel fortunae fuit varietas, ut vicissim reges, nunc exules, nunc reges viderentur. Nam etiam Alexander, cum exul ad Acarnanes confugisset, non minore Epirotarum desiderio, quam sociorum auxilio in regnum est restitutus. Nec Philadelphi regnum, licet multo tranquillius Macedonico, caedibus malisque intestinis caruit. Minorem fratrem Argaeum, insidias sibi comparantem occidit. Alterum quoque maiorem, ex Euridice natum, cum ab eo Cyprios ad defectionem persensisset sollicitari, de medio sustulit. At Magas (Iustinus Agam vocat) frater Ptolomaei uterinus Philippo Plebeio patre genitus, cum Cyrenaeis, quibus a Berenice matre erat praefectus, defectionem persuasisset, in Aegyptum cum exercitu movit. Ptolomaeus munitis ex omni parte finibus, dum Cyrenaeorum impetum sustinet moraturque, interim Magas Marmaridarum (ea Libyae Nomadum gens erat,) defectione in Africam retractus est. Quo cum illum persequi Ptolomaeus conaretur, comperta mercenariorum, Celtarum imprimis, de invadenda Aegypto coniuratione, abstinuit, coniuratos in desertam deportatos insulam, fame aliisque confecit malis. Magas vero cum Apamen duxisset uxorem, Antiochi filiam, persuadet socero, ut violato foedere, quod eius patri Seleuco cum Ptolomaeo ictum fuerat, in Aegyptum irrumpat. Sed eas Ptolomaeus praevertit molitiones, immissis in omnes Antiochi ditiones copiis; qui imbecilliores populos excursionibus, validiores acie adorti, proficiscendi facultatem Antiocho eripuere.

Per idem tempus rex Cyrenarum Agas decedit, qui ante infirmitatem Beronicen, unicam filiam, ad finienda cum Ptolomaeo fratre certamina, filio eius desponderat. Sed post mortem regis, mater virginis Arsinoe, ut invita se contractum matrimonium solveretur, misit qui ad nuptias filiae regnumque Cyrenarum, Demetrium fratrem regis Antigoni, a Macedonia arcesserent, qui et ipse ex Ptolomaei erat procreatus filia. Ille cum fiducia pulchritudinis, qua nimis placere socrui coeperat, studium placendi a virgine in matrem contulisset, suspectus in visusque aulicis, impurum amorem morte luit. Cum enim lectum ei concessisset socrus suum, percussores immissi hominem trucidarunt. Beronice in matrimonio iudicium patris est secuta. Post haec Ptolomaeus anno imperii 39 vita fungitur, post mortem patris fere 38.

Dum haec in Asia Africaque geruntur,


page 125, image: s125

populus Romanus prope quingentesimum annum agens, domita Italia iam robustus, sequentibus ducentis annis Africam, Europam, Asiam bellis victoriisque coepit peragrare. Interveniente quidem mari paulisper substitit, opulentissimam in proxima Sicilia praedam non minus, quam Poenus, affectans. Videbatur et sceleri affine, sceleratos defendere Mamertinos, qui hospites suos cum vita laribus torisque spoliarant: Sed vicit honestatem utilitas, specie iuvandi socios, re autem sollicitante cupiditate imperii. Appio Claudio Consule, primum transportatus est in Siciliam exercitus. Is Hieronem Syracusanum regem, qui foederatus Carthaginiensibus Mamertinos oppugnabat, tanta vicit celeritate, ut ille ipse se prius victum, quam hostem videret, fateretur. Mox Valerius, Octaciliusque Coss. tot Siciliae urbes expugnarunt, ut Hiero iam tributarius Romanorum rex fieret, inque eorum deinceps constantissime societate permaneret. Duillius Corneliusque Coss. etiam maris facere periculum ausi. Intra sexagesimum diem, quam caesa silva suerat, centum sexaginta navium classem in anchoris stetisse, prodit Florus. Proelii forma mirabilis traditur. Iniectae navibus Punicis ferreae manus, machinaeque aliae ante certamen multum ab hoste derisae; coactique Poeni e Navibus quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas C. Duillius, mersa et fugata hostium classe, primum maritimum egit triumphum, domique ei perpetuus ex eo honos habitus.

Alter Consulum interceptus Cornelius Asina: qui simulato colloquio evocatus ab Annibale, atque ita oppressus est, perfidiae Punicae insigne documentum, cuius et mox poena secuta. Victus enim altero anno in Sardinia Annibal, Cos. Scipione, a Carthaginiensibus suis captus crucique suffixus est. Attilius Calatinus fere omnia praesidia Poenorum, Agrigento, Drepanis, Panormo, Eryce, Lilybaeo detraxit. Trepidatum sane est circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurnii Flammae, tribuni militum, Romani evaserunt. Hic enim lecta trecentorum manu, infestum et insessum ab hostibus tumulum occupavit, adeoque moratus hostem est, dum exercitus omnis se insidiis extricaret. Trucidatis omnibus qui una ierant, solus Calpurnius periculosissimo superfuit facinori. Marco Attilio Regulo duce, in Africam navigabat bellum. Imperator metu mortis navigandi fecit audaciam, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis pene portis Carthago caperetur. Primum belli proemium [orig: praemium] erat civitas Clypea. Et hanc et trecenta amplius castella vastavit Regulus. Nec cum hominibus sed cum monstris quoque est dimicatum; cum quasi in vindictam Africae nata 120 cubitorum serpens, posita Romanorum apud Bragadam fl. castra, vexaret. Illius etiam, non sine clade militum, victor Regulus, cum terrorem nominis sui late circumtulisset, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem praemisisset in urbem, privatim, unde ipse coniugem et liberos aleret, vix habuit, quibus sumptus publice sunt dati. Iam ipsam belli caput Carthaginem urgebat obsidio, pacemque non nisi durissimis dabat conditionibus, cum irato ambitioni eius numine, magnum, utriusque casus, factus est exemplum. Nam conversis ad externa auxilia Poenis, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo victus Regulus, triginta amisit milia, ipse cum quingentis vivus in hostium pervenit manus. Sic comprobatum, quod sapienter dixit Euripides, unicum rectum consilium magnam militum vincere manum. Ceterum non procedente Aspidae urbis, in quam Romani confugerant, expugnatione, usi tempore Romani, 364 navium classem celeriter expediunt, et prostratis Poenorum excubitoribus, acceptisque qui Aspidae erant militibus, novi


page 126, image: s126

Coss. in Siciliam traiciunt. Ibi dum nautarum spernunt consilia, oborta tempestate, exiguae spei gratia in maximas se praecipitant calamitates. De 364 navibus solae 80 sunt servatae, reliquae omnes vel absorptae fluctibus, vel scopulis aut vado illisae. Occasione usus Carthalo Poenorum dux Agrigentum delevit. Nihilo tamen fractiores Romani intra trimestre 220 reficiunt naves, Coss. A. Attilius et Cn. Cornelius Panormum, praecipuam Carthaginiensium in Sicilia civitatem, expugnant. Sequenti anno, qui erat urbis conditae quingentesimus, Cn. Servilius Caepio et C. Sempronius, tempestatibus iterum CL naves amittunt. Quare desperatis viribus maritimis, territique Elephantis Romani, per biennium abstinuerunt proeliis, donec. anno belli huius decimo quarto L. Caecilius Metellus, irritatis iaculando ex oportunis locis Elephantibus, disturbavit aciem Asdrubalis, viginti Poenorum cecidit milia, et centum viginti potitus est elephantis, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello sed venatione tantum cepisset. Hac iterum deiecti Carthaginienses clade, Regulum mittunt Romam, ni pax aut permutatio captivorum fieret, Carthaginem rediturum. Ille diversa, quam hostes mandaverant, censuit, ne pax fieret, ne permutatione captivorum reciperetur. Igitur cum fide custodita, in carcerem esset reversus, foedo supplicio de eo sumpto misere periit.

Hinc ad oppugnandum Lilybaeum Romanis consilia vertentibus, classemque instaurantibus, Poeni urbem omnibus modis tuentur. Ad eam dum sedent Coss. C. Attilius et L. Manilius, decem militum milia gladio, totidem peste absumuntur, Publiusque Claudius, Appii filius, successor eis mittitur. Is nimiae homo confidentiae, ab Adherbale Poenorum duce ad Drepanum victus est, nonaginta tribus navibus, et viginti hominum milibus amissis; ob magnitudinem temere acceptae cladis consulatu excidit. Nec multo tamen felicior, qui successit, L. Iunius, quas adduxerat naves et copias, partim bello, partim tempestatibus perdidit; coactique denuo Romani imperium maris Carthaginiensibus relinquere. Hinc Amilcar Locros, Brutios, aliaque Italiae maritima vastavit, ac bellum utrimque variis incursionibus et damnis tractum est, ambabus rebus publicis, tamquam generosis volucribus, ad extremum usque spiritum inter se certantibus, donec viribus dissolutis, lassatas extricandi alias occasio sese obtulit. et Roma Carthagini praevolavit. Igitur inopi aerario, de privatis singulorum opibus tertium a Romanis classis reparatur, et L. Lutatio Cos. committitur, anno belli Punici XXIV, Olympiade 134. Profectus est cum CCC navibus in Siciliam Afri contra ipsum CCCC paraverunt. Fit pugna apud Aegates insulas, qua vix alia maior mari. Quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis gravis Poenorum classis, et in ea quasi tota Carthago: quod ipsum exitio fuit. Romana classis prompta, levis, expedita, et quodam genere castrensis. Ad similitudinem pugnae equestris, sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel in illos mobilia rostra, speciem praeferebant viventium. Itaque momento laceratae hostium rates, totum inter Siciliam Sardiniamque Pelagus naufragio suo operuerunt. LXX Carthaginiensium naves captae sunt, L demersae, X milia hominum capta, XIII occisa. Aurelius Victor sexcentas Carthaginiensium naves depressas aut captas, Eutropius CXXV demersas, LXXIII captas prodit, infinitum auri argentique pondus in potestatem redactum Romanorum. Ex classe Romana XII naves demersae. Statim Carthaginienses pacem petiverunt. Tributa iis pax, redditique gratis captivi, nisi qui a privatis tenerentur, quos pretio redimere oportuit. Carthaginiensibus Sicilia reliquaeque insulae ademptae, et multa MCC talentorum argenti imposita. Ita bello per XXV annos gesto, et obsidioni


page 127, image: s127

Lilybaei decennium continuatae finis datus.

Felix fuit haec aetas a divini verbi in Graecas litteras translatione, quae etiam documentum Iudaeorum eruditionis praebet isto saeculo, cum Pontifex Eleazarus, Iaddi nepos, sacris praeesset Hierosolymae.

Accendit et Graecorum ingenia Ptolomaeus Philadelphus, apud quem septem vixisse Poetas ferunt. Aratum, Apollonium, Theocritum, Lycophronem, Nicandrum, Philiseum, Homerum iuniorem, Pleiadas appellatos. Eius liberalitatem aemulatus est Antigonus Gonates, Demetrii filius, sed potationibus addictior Platonis tunc Philosophiam, post Polemonem, Crates, et Crantor, mediam Academiam Arcesilaus propagarunt. Aristotelica dogmata post Stratonem Lycon, a suavitate sermonis Glycon dictus, egregiae illius auctor sententiae: ita circumdari pueris pudorem et laudis studium oportere, ut equis frenum et calcaria. Zenonem Stoicum, in virtute sola beatitudinem ponentem, e plurimis discipulis maxime aemulatus est Cleanthes, non minus labore corporis, quem alendae philosophiae impendit, quam Philosophia ipsa celebris. Metrocles Cynicus cum sorore Hipparchia Cratetis inciviles complexus est argutias, Timon Nicaeus Pyrrhonis effrenem opinandi licentiam. Hermachum et Dionysium Epicuri provexisse dogmata tradit Laertius. Ea cum audisset apud Pyrrhum C. Fabricius Luscinus, ut erat ingenuae vir gravitatis, Epicuream mentem et sententiam Pyrrho et Samnitibus, Romanorum hostibus, exoptavit, nec vane imprecatus est.

Floruere hac etiam tempestate Astronomi, Berosus Chaldaeus, cui Athenienses statuam inaurata posuere lingua, quia apud Babylonios 480 annorum observationes coctilibus inscriptas laterculis prodidit: et Aratus Solensis, qui apud Antigonum Gonaten vixit et mortuus est. Poeta etiam Callimachus Cyrenaeus carus Philadelpho et Evergetae; comicus item Philemon, et Sotades Cinaedologus ob maledicentiam a Ptolomaeo mari demersus.

Historiographos horum temporum prodit Diodorus, Philinum Agrigentinum; Laertius Philonidem et Persaeum apud Gonaten Antigonum, cum Zenone Rhodio. Memnon Nymphin Heracliensem, Plutarchus Hieronymum et Philarchum: quorum omnium scripta perierunt, ut pleraque alia vetustatis.

Templo Dei Opt. M. apud Hebraeos, post Simonem Iustum et Eleazarum, Manasses eorum patruus, eoque defuncto, Onias, Onia genitus, Iaddi nepos, praefuit, quem praecipitem avarumque scribit Iosephus.

PTOLOMAEUS III. EUERGETES. SELEUCUS II. CALLINICUS ET ANTIOCHUS III. HIERAX. DEMETRIUS ET ANTIGONUS GONATES. ATTALUS.

QUingagesimum secundum annum post mortem Alexandri facit CL. Ptolomaeus 476 Nabonassari, eundemque Ptolomaei Philadelphi decimum tertium, et a tricesimo primo anno Darii primi ducentesimum vicesimum. Ea supputatio plane cum annis ab Herodoto, Thucydide, Xenophonte, Diodoro, assignatis consentit. Cum ergo Ptolomaeus secundus ad 38 annos imperaverit, decessit anno post mortem Alexandri septuagesimo septimo, eodemque, ut testatur Eusebius, diem obiit Antiochus secundus, quem Deum primi cognominaverunt Milesii, quod Timarchum, tyrannum eorum sustulisset. Hunc Deum, intoleranda et blasphema adulatione dictum, coniux Laodice veneno interemit, indignata torum a sorore occupatum Beronice, quae et ipsa erat Ptolomaei Philadelphi filia. Itaque accensa furiali odio in sororem, cum parvulo filio eam tollere moliebatur, freta filio suo Seleuco, qui paternum iam susceperat regnum.


page 128, image: s128

Sed cum Ptolomaeus Evergetes appellatus, eodem tempore Aegypti potiretur imperio, sorori structas insidias bello vindicare statuit. Et Beronice cum aliquos ad interficiendam se missos didicisset, Daphnae se clausit. Ubi audito obsideri eam, Asiae civitates recordatione paternae maiorumque eius dignitatis, casum tam indignae fortunae miserantes, auxilia ei omnes mittunt, Ptolomaeo etiam cum universis regni viribus advolante. Sed Beronice ante adventum auxiliorum, cum vi expugnari non posset, dolo circumventa trucidatur. Indigna res omnibus visa. Itaque cum universae civitates, quae defecerant, ingentem comparassent classem, repente exemplo crudelitatis, simul et in ultionem eius, quam defendere coeperant, Ptolomaeo se tradunt, qui de Laodice sumpsit supplicium, et ingressus Syriam, Babylonem usque pervenit, totumque Seleuci occupasset regnum, nisi domestica seditione in Aegyptum esset revocatus. Deo Hebraeorum sollemnes pro victoria hostias mactavit Ierosolymae. Post Ptolomaei discessum, Seleucus regnum recuperaturus classem instruit, quae Deo parricidium puniente, orta tempestate tota periit, nec quicquam illi ex tanto apparatu, praeter nudum corpus, et spiritum, et paucos naufragii comites residuos fortuna fecit, Misera quidem res sed optanda Seleuco: siquidem civitates, quae odio eius ad Ptolomaeum transierant, velut Deo arbitro satisfactum sibi esset, repentina animorum mutatione in naufragii misericordiam versae, imperio se eius restituunt. Laetus itaque malis suis, et damnis ditior redditus, ac vere iam, ut dictus fuit Callinicus, bellum infert Ptolomaeo. Sed quasi ad ludibrium tantum fortunae natus esset, nec propter aliud opes recepisset regni, quam ut amitteret, victus proelio, non multo quam post naufragium comitatior, trepidus Antiochiam confugit. Inde ad Antiochum fratrem facit litteras, quibus eius implorat auxilium, oblata ei Asia, quae inter fines est Tauri montis, in praemium latae opis. Antiochus autem, annos cum esset XIV natus, supra aetatem regni avidus, occasionem non tam pio animo, quam offerebatur, arripuit: sed latronis more totum eripere fratri cupiens regnum, puer sceleratam virilemque sumit audaciam, unde Hierax, id est, accipiter est cognominatus. Interea Ptolomaeus, cum Antiochum in auxilium Seleuco venire cognovisset, ne cum duobus uno dimicaret tempore, in annos decem cum Seleuco fecit pacem. Sed pax ab hoste data, interpellatur a fratre: qui conducto Gallorum mercenario exercitu pro auxilio bellum, pro fratre hostem, imploratus se exhibuit. In eo proelio virtute Gallorum victor quidem Antiochus fuit; Sed Galli arbitrantes Seleucum cecidisse, in ipsum Antiochum arma vertere, liberius depopulaturi Asiam, si regiam omnem exstinxissent stirpem. Quod ubi sensit Antiochus, velut a praedonibus auro se redimit, societatemque cum mercenariis suis iungit. Interea Pergamenus Attalus, patruelis Eumenis, adspirat ad dominatum sparsis consumptisque fratribus bello intestinae discordiae, quasi vacantem Asiae possessionem invasurus, victorem Antiochum, Gallosque aggreditur; nec difficile saucios adhuc ex superiore congressione, integer ipse viribus, superat. Ea namque tempestate omnia bella velut in exitium Asiae gerebantur, uti quisque fortior fuisset, Asiam velut praedam occupabat. Cum igitur maiorem Asiae partem subiugasset, ne tunc quidem fratres, perdito praemio, propter quod bellum gerebant, concordare potuerunt: sed omisso externo hoste, in mutuum bellum reparant exitium. In eo Antiochus denuo victus, multorumque dierum fuga fatigatus, tandem ad socerum suum Ariamnem, Cappadociae regem, pervehitur. Ariamnes is nepos erat Ariarathis, quem Perdiccas peremit. Pater Ariamnis, cum apud Ardoaten Armeniae regem aliquamdiu exulasset, occasione usus belli, quod Seleucus cum Antigono gerebat, Cappadociam receperat: Cui suffectus


page 129, image: s129

Ariamnes, Antiochi Dei filiam Stratonicen Ariarathi filio suo acceperat, suamque vicissim Antiocho Hieraci dederat uxorem.

Ab illo cum primum benigne esset exceptus Hierax, interiectis diebus, cognito, quod insidiae sibi pararentur, salutem quaesivit fuga. Profugo, ut nusquam locus fuit, ad Ptolomaeum hostem, cuius fidem tutiorem quam fratris existimabat, decurrit, memor vel quae facturus fratri esset, vel quae meruisset a fratre. Sed Ptolomaeus non tam amicus dedito, quam hostis factus, servari eum artissima custodia praecepit. Hinc quoque Antiochus, opera cuiusdam meretricis adiutus, quam familiarius noverat, deceptis custodibus elabitur, fugiensque a latronibus interficitur. Seleucus quoque iisdem ferme diebus, amisso regno, equo praecipitatus, finitur. Sic fratres, quasi et germanis casibus exules ambo, post regna, scelerum suorum maiorumque poenas luerunt.

Interim Aradii, qui Callinico adhaeserant, impetrata ab eo asyli libertate, qua cavebatur, ne profugos regibus cogerentur tradere, Rem publicam suam valde auxere. Parthi quoque et Bactriani, conturbatam videntes Seleucidarum familiam, ab imperio eorum desciverunt. Parthorum praefectum Andragoram Arsaces oppressit, sublatoque eo imperium invasit gentis, Bactrianorum M. urbes Theodotus. In asia minori Attalus Eumeni patrueli successit, tertius a Philetaero, quem a Lysimacho ad Seleucum defecisse diximus. Philetaerus enim officiis erga potentiores perpetuis Pergamum sibi 20 annis servarat: Eo defuncto Eumenes, fratris ipsius filius, auxerat potentiam, et Antiochum Soterem apud Sardes profligarat. Ei post viginti duos annos Attalus, qui etiam nonnullis Eumenes dicitur, suffectus, magna pugna Galatas et Antiochum Hieracem prostravit, regiumque nomen adsciscere ausus est, aequato magnitudini nominis animo. Summa enim iustitia suos rexit, unicam fidem praestitit sociis, mitis ac munificus in omnes, regnum 43 annos tenuit, adeo stabile ac firmum, ut ad stirpem tertiam possessio eius descenderit.

In Macedonia decedens Antigonus Demetrio filio reliquit regnum, quod Aratus Sicyonius Achaeorum dux, subinde debilitabat, depellendo e Graeciae civitatibus Macedonum praesidia, easque Achaico foederi adiungendo. Corinthus, Epidaurus, Megara, Troezen, hoc pacto libertatem recuperarunt, et Ptolomaeus Evergetes cum Achaeis societatem coiit.

Verum Sparta non accessit ad foedus. Agis rex rem publicam, post victas Athenas, iam pridem neglectis Lycurgi legibus corruptam, priscae restituere continentiae, et virtuti studebat. Verum ob id exosus ditioribus, accedente calamitate rei ad Pellenen male gestae, ab Ephoris est necatus. Aratus Pyraeum, Munichiam, Salaminem et Sunium, e Macedonum praesidiis, corrupto eorum praefecto Diogene, liberavit. Persuasit et tyrannis, Aristomacho Argivorum, et Lysiadi Arcadum, ut deposita sponte potestate, civitates suas cum Achaeorum coniungerent concilio. Verum, ut non omnia hominibus, etiam beatis, e sententia eveniunt, felicitas Arati ad postremum labefactata ruit, haud sine illius, qui eam labefecerat, pernicie. Is erat Cleomenes, Heraclidarum e prosapia Eurysthenis ultimus, qui post Agidem regno potiebatur Spartanorum. Etenim hic iteratis victoriis Aratum ad petenda Macedonum, quos antea laeserat, auxilia compulit.

Demetrius rex decennium regno functus, iam obierat, relicto parvulo filio Philippo. Ei tutor datus Antigonus Gonates (qui et Doson appellatus, quod non daret sed videretur daturus) accepta in matrimonium matre pupilli, regem se constitui laborabat. Dardanos Thessalosque morte Demetrii exsultantes, compescuerat, dignitatemque regni Macedonici non solum defenderat, verum etiam auxerat. Interiecto tamen tempore, seditione


page 130, image: s130

minaci Macedonum clausus in regia fuit, extremoque circumdatus periculo. Tum in publicum sine satellitibus procedit, proiectoque in vulgus diademate et purpura, dare haec eos alteri iubet, qui aut imperare illis nesciat, aut parere ipsi sciant: se adhuc invidiosum illud regnum, non voluptatibus, sed laboribus ac periculis sentire. Commemorat deinde beneficia sua, depositoque cum eorum exprobratione imperio, tamdiu illud recipere recusavit, quoad seditionis auctores traderentur supplicio. Post accitus ab Arato, bellum infert Spartanis: qui soli Philippi Alexandrique bellis, et imperium Macedonum, et omnibus metuenda arma contempserant. Inter quas nobilissimas gentes certatum summis utrinque viribus fuit, hinc veteri gloria, illinc illibata libertate, ipsaque etiam salute ad fortitudinem stimulante. Victi Lacedaemonii non tam suorum mortes, quam proprias dolebant vices, quod non omnes pro libertate patriae cecidissent.

Haec miserantibus supervenit Cleomenes rex, suo pariter et hostium cruore, post factas multas caedes, madens: ingressusque urbem, non consedit humi, non cibum aut potum poposcit, non denique armorum deposuit onus: sed acclinis parieti, cum quattuor milia sola ex pugna superfuisse conspexisset, hortatus ut se ad meliora Rei publicae reservent tempora: ipse cum coniuge et liberis in Aegyptum ad Evergetem proficiscitur: a quo honorifice susceptus, diu in summa dignatione regis vixit. Postremo post Ptolomaei mortem (is Olymp. 139 anno primo consumptus morbo suit) a filio eius cum omni familia carceri inclusus, dum evadere, regemque frustra occidere conaretur, voluntaria cum omnibus suis periit morte: uxores etiam ad supplicium miserabiliter raptae occubuere. Antigonus autem caesis occisione Spartanis, fortunam tantae miseratus urbis, a direptione milites prohibuit: veniamque his qui superessent dedit, praefatus bellum se cum Cleomene, non cum Spartanis habuisse, cuius fuga omnem finierit iram: nec minori sibi gloriae fore, si ab eo servata Lacedaemon, a quo solo capta sit, proderetur. Nec multo post ipse decedit, regnumque relinquit Philippo pupillo, annos XIV nato. Eius iracundiam et furorem cum niteretur compescere Aratus, iam senex admodum odium incurrit regis, operaque Taurionis clam peremptus veneno interiit, ducum istius aetatis sollertissimus.

Dum Graecia per Aratum ad libertatem erigit animos, Carthago cum mercenariis de libertate ipsaque salute dimicavit. Postquam enim Carthagini exhausto bellis prioribus aerario, mercenariis Hispanis, Gallis, Balearibus, Afris, Poenis, Liguribus, stipendia et donativa, a ducibus periculorum tempore promissa, exsolvi non potuere, immanis exarsit seditio, auctoribus potissimum Mathone Afro et Spendio Campano, conditione servo. Hi pertractis in societatem Lybiae gentibus, ingentes pararunt copias. Bellum varia fortuna maximaque invicem crudelitate in quartum gestum annum, in extrema seditiosorum clade finem habuit. Iamque ad desperationem pene venerat Carthago, artissima obsidione cincta, cum Amilcar eam exemit periculo, tractosque in vallem stipendiarios ad tantam famem circumsedendo adegit ut humana pasci carne inciperent. Tunc ad pacificationem missi duces, Spendius et alii, in crucem sunt acti: Reliquorum XLM uno proelio caesi, apparuitque omnibus, quantum unius peritia ducis adversus indomitae temeritatem valeat multitudinis. Exinde Annibal, alter ducum Carthaginiensium, aliique nobilium, dum incogitantius castra habent, a Mathone capti, idem quod ante Spendius, supplicium luere. Tandem Utica et Hippone urbibus ad deditionem compulsis, Matho cum sociis dignas sceleribus suis poenas exsolvere coactus.

Cum intestinis hisce urgerentur Poeni


page 131, image: s131

malis, aliqui seditiosorum in Sardiniam profugi, Romanos ad occupandam insulam concitarunt, qui occasione usi, frustra obnitentibus Poenis, eam suae fecere ditionis, non minimum deinceps moti inter ipso belli irritamentum. Ceterum turbido patriae statu quiescendum Carthaginiensibus, vel cum detrimento suo, visum. Composita Africa in Hispaniam transmissi exercitus, et ab Amilcare duce Annibal, novennis tum puer, iuramento ad aras obstrictus est, ad gerendas cum Romanis inimicitias. Amilcar magnis rebus in Hispania per novennium gestis, dum flumen equo transmittit, excussus eo, periit.

Interim Romanis cum Liguribus, Illyriis et Gallis Insubribus negotium militiae fuit.

Bellum Ligusticum eo anno natum, quo Hiero Siciliae rex Romam ad spectandos ludos venit, populoque cc modiorum tritici milia dedit dono. Tutum Alpibus et fuga, durum atque velox genus Ligures, et occasione magis latrocinia faciebant quam bella. Cum diu eluderent, tandem Fulvius latebras eorum sepsit igni, Bebius in plana deduxit: Posthumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum, quo terra coleretur. Sardinienses ad rebellandum etiam impulsi a Poenis, triumphi materiam praebuere, et pace omnibus locis facta, Romani nullum bellum habuerunt, quod his post Romam conditam, semel tantum Numa Pompilio regnante contigerat. Sed clausa Iani porta, mox iterum sine mora patuit, cum et Ligures rebellarent, et Sardi. Subacti cum Sardis et Corsi sunt, praetorumque numerus ampliatus, ut essent quattuor.

Illyricum bellum ex piratarum conflatum est iniuriis. Agron Illyriorum rex, liberatis ab Aetolorum obsidione Midioniis, adeo laetatus victoria fuerat, ut continuatis conviviis luxu moreretur. Eiust uxor Teuta, susceptis regni gubernaculis, principem Epiri urbem Phoenicen, Corcyramque occuparat insulam. Illyriis piraticam exercentibus opinione potentiae indulserat licentius. Igitur missi Roma legati C. et Luc. Coruncani, questum de iniuriis apud Reginam. Illorum iunior, audacius quam circumspectius, bellum indicendo iram Teutae accendit, immissoque in discedentem percussore trucidatus est. Ea res bellum inflammavit. O. Fulvius Centimalus Cos. Demetrii Pharii proditione Corcyram adiunxit Romanis. Translatis in Illuricum copiis, multas cepit civitates. Teuta paucis locis exceptis, decedere regno, Romanis pendere tributum coacta, navigatio Illyriorum certis limitibus circumscripta est. Alter consulum Posthumius re in Graeciam nuntiavit, magno Graecorum applausu, eodem tempore quo Asdrubal, gener Amilcaris, in Hispania Carthaginem novam condebat. Ea felicitas Poenorum in Hispania movit Romanos, ut paciscerentur cum Carthaginiensibus, ne liceret eis Iberum fl. cum armis traicere, aut Saguntinos bello lacessere, quae paulo post alterius belli Punici causa exstitit.

At tunc Romanos Galli insubres distinebant, incitati aliquot ante annis lege C. Flaminii, qua Picentes agri, Gallis erepti, divisi fuerant militibus. Excitis igitur in societatem Rhodani accolis, quos ob mercenariam militiam Gessatas (puta hospites) appellabant, cum L peditum, XX equitum milibus in Hetruriam irruperunt. Traditum est Fabio Historico, qui expeditioni interfuit, DCCC milia hominum parata ad id bellum ex universa Italia fuisse. Res per Aemilium Cos. prospere gesta. Cum enim Galli, occiso praetore Romano cum sex milibus militum praeda graves domum reverterentur, excepti pariter ab Attilio Consule e Sardinia revertenti, et sequente pone Aemylio, quamquam bifronte acie strenue pugnabant, et Attilium Cos. occidebant, gravissima affecti sunt clade. XL milia caesa, decem capta tradit Polybius. Cumque instaurarent bellum, P. Furius et C. Flaminius Coss.


page 132, image: s132

exercitus tunc primum trans Padum duxere, secundisque Gallos domuere proeliis. M. Claudius Marcellus Cos. occiso eorum duce Vidiomaro, opima Iovi Feretrio spolia tertius retulit. Euius collega Cornelius Mediolanum urbem in potestatem populi Romani redegit. Hinc Istri, quod navem intercepissent Romanam, subacti: Illyrii, etiam cum rebellassent, domiti in deditionem venerunt. Coloniae deductae sunt in agro de Gallis capto, Placentia et Cremona. Eademque tempestate Roma Poetas habere coepit et historicos. Poetas L. Livium Comicum, et C. Naevium: Historicum Fabium Pictorem. Apud Graecos Lacydes Cyrenaeus novam instituit Academiam, Sphaerus Stoicorum praefuit sectae; Eratosthenes Cyrenaeus scribenda historia, Conon Astronomia, ONias Simonis Iusti filius apud Iudaeos sacerdotio, Iesus Siracides sapientia, Iosephus tobiae filius civili prudentia et praefectura Palaestinae floruit. Rhodiorum ingens Solis Colossus cubitorum LXX. divaricatis cruribus spatium praebens navibus portum ingredientibus, terrae motu concidit, certatim regibus ad eius restitutionem levandaque Rhodiorum damna, conferentibus donaria, sed frustra, Rhodii enim, neglecto Colosso, liberalitate principum ad maxima Republicae suae usi sunt incrementa. Colossus etiam iacens miraculo fuit. Steterat quinquaginta sex annos, factus a Charete Lindio, ut ait Plinius.

PTOLOMAEUS IV. PHILOPATOR, SELEUCUS CERAUNUS ET ANTIOCHUS MAGNUS FRATRES, PHILIPPUS, ATTALUS.

IIsdem ferme temporibus prope universi orbis imperia, nova regum successione mutata sunt.

In Macedonia Antigonus, cum arduo Illyrios proelio vinceret, tantis clamoribus militem ad fundendum hostium sanguinem incitavit, ut oborto inde sanguinis sui profluvio, paucis diebus moreretur. Ei privignus Philippus quattordecim annorum iuvenis successit.

In Asia Seleucus Ceraunus (qui et Pogon) Callinici filius, dum occupatas ab Attalo minoris Asiae provincias bello repetit, Taurumque montem transcendit, ab Apaturio Gallo et Nicanore dolo circumventus occiditur. Achaeus parricidii vindex, fratrem eius Antiochum, impubem adhuc regio nomine ornat, ipse recuperatis bello regionibus, regem se gerit Asiae. Aegyptum patre ac matre necatis, occupaverat Ptolomaeus IV, cui ex facinoris crimine cognomentum factis contrarium Philopator fuit; Sed et Spartani in locum Cleomenis suffecerunt Lycurgum. Et ne qua temporibus mutatio desset, Asdrubal quoque maximarum in Hispania copiarum doctor, ac potentia fere Amilcarem socerum supergressus, Hispani ministri insidiis iugulatus, eique a Poenis Annibal substitutus fuerat, annorum viginti quinque iuvenis, non tam penuria seniorum, quam odio Romanorum, quo imbutum eum a pueritia sciebant, professo Amilcare, se quattuor filios ceu leones in perniciem educare Romanorum. His regibus pueris, in suorum quibusque maiorum vestigia intentis, magna virtutis indoles enituit.

Solus Ptolomaeus, sicut scelestus in occupando regno, ita et segnis in administrando fuit. Ad necem parentum fratris etiam cade adiuncta, rebus velut feliciter gestis, luxuriae se tradiderat, regisque mores omnis secuta regia erat. Itaque non amici tantum, verum etiam omnes exercitus, depositis militiae studiis, otio et desidia corrupti, marcebant. Eam impune tulit ignaviam, quoad Antiocho in Asia cum seditiosis fuit negotium. Antiocho enim Molon praefectus Mediae rebellabat, sperans Achaeum, qui inferiorem tenebat Asiam, futurum auxilio. Antiochus, ducta uxore Mithridatis Cappadociae regis filia, prae aetate


page 133, image: s133

Hermeae cuidam purpurato nimium erat obnoxius, et per Xenaetam aliosque duces, illius consilio missos, male re gerebat. Quare victis a Molone copiis, ipse in rebelles movet, qui destituto duce, sponte ad legitimum transiere regem, Molon violentas sibi ipsi manus attulit. Molonis frater Neolaus alterum fratrem Alexandrum, Persiae praefectum aggressus, trucidatis matre ac nepotibus, seque et ipsum Alexandrum ruinae infelicis domus superaddidit. Sic rebellione exstincta, nondum erat sui iuris Antiochus, superstite etiamnum Hermea, homine crudeli et ambitioso, qui caput regis clanculum structis quoque insidiis petebat. Iis per Apollophanem medicum discussis iuxta et vindicatis, interfecti Hermeae uxorem Apameenses mulieres, pueros eius pueri occidere. Tantum crudelis superbiae odium est, ut in eius ultionem imbellis etiam sexus et aetas armentur.

Tunc vero Antiochus, cognita Ptolomaei desidia, veterique inter se regnorum odio stimulante, repentino bello multas eius urbes oppressit, Theodotus Aetolus, praefectus Cavae Syriae [reg: Coelesyriae], cum socordem regem nulla virtuti aut fortitudini praemia statuere animadverteret, indignatus despectui esse res praeclare ab se gestas, Seleuciam Syriae, Tyrumque ac Ptolomaidem Antiocho concessit; quibus ille sine certamine potitus, ipsam aggredi decrevit Aegyptum. Sic tandem evigilare Ptolomaeus, trepidare, missisque legationibus, quoad vires pararet, morari Antiochum. Interea mercenarios milites in Graecia subito per viros industrios conscribere; septuaginta tria pedi tum, quinque equitum milia, 73 elephantos cogere. Contrariae Antiochi copiae erant LXIIM peditum, VIM Equitum, Elephanti CII. Congressi reges circa Raphiam Syriae, primum pari fortuna dimicarunt, tandem victoria penes Ptolomaeum stetit, qui mox petenti pacem Antiocho, facile eam dedit, contentusque recuperatione urbium, quas amiserat, avide materiam quietis arripuit: ac revolutus mox in luxuriam, occisa Eurydice uxore, eademque sorore sua, Agathocliae meretricis illecebris capitur. Atque ita omnem magnitudinem nominis ac maiestatis oblitus, noctes in stupris, dies in conviviis consumist. Crescente deinde licentia, adduntur frater meretricis Agathocles, et mater Oenanthe, eiusdem instrumenta luxuriae. Illi per regem possidebant regnum; tribunatus, praefecturas et ducatus mulieres ordinabant, nec quisquam tandem minus in regno suo, quam rex ipse poterat. Sic moritur, relicto quinquenni ex sorore Eurydice filio. Sed mors eius, dum mulieres regiam rapiunt pecuniam, et imperium inita cum perditissimis societate occupare conantur, diu occultata fuit. Revelata, concursu multitudinis Agathocles occiditur, et mulieres in ultionem Eurydices, suffiguntur patibulis. Sed haec multo post acciderunt.

Interim Antiochus Achaeo cognato suo, dudum regem se Asiae minoris gerenti, bellum intulit grave et diuturnum. Illum iam attalus Smyrna, Phocaea, Celophone, Mysiaque, Gallorum subnixus ope spoliarat. Quare cum Attalo inita societate, Antiochus Sardes expugnat, Achaeum arci includi. Postremo fraude Bolidis Cretensis captum atrocissimo afficit supplicio, Olympiadis CXLI anno ultimo. Manibus pedibusque truncatum corpus cruci suffixum est, lubricitatis fortunae insigne documentum. Eo superato hoste, cum Hyrcanis et Bactrianis prospere conflixit, tandemque exceptis Parthis, superioris Asiae provincias subegit omnes, atque universos subditos in virtutis suae admirationem traxit. Arsacem Parthum, mira secum virtute proeliatum, in societatem ad postremum assumpsit. Non minoribus intentus rebus Philippus erat, Macedonum rex. Eum Dardani, ceterique omnes finitimi populi, quibus velut immortale odium cum Macedonum regibus intercedebat, contemptu aetatis


page 134, image: s134

assidue lacessebant. Contra ille summotis hostibus, non sua defendisse contentus, accitu Achaeorum, quos Messenii adversus Aetolos in auxilium vocaverant, Ambraciam quoque Aetolorum urbem occupat. In Poeonia Thebas Phthiotidas, incolis veteribus nudatas, coloniam facit Macedonum, et de suo nomine Philippopolin appellat. Ista agitantem accedit Demetrius Pharius, nuper a Paulo Aemylio ex Illyrico, cui eum Romani praefecerant, ob fractam fidem expulsus, iniuriamque Romanorum querens, qui Siciliae, Sardiniaeque imperium adepti, Hispaniae, Africae, totiusque mundi opibus imminerent: suadet ommissis Aetolis, bellum iis inferre, a quibus victoribus plus periculi, victis gloriae sit exspectandum.

Impellitur Philippus oratione reguli exulis, minusque negotii cum Romanis fore existimat, quod iam victos ab Hannibale ad Thrasymenum lacum acceperat, inque ipsa Italia Poenorum armis urgeri.

Ea res ita accidit. Pudebat nobilem Carthaginiensem populum, ablatum mare, ademptas insulas, dare tributa, quae iubere consueverant. Igitur in causa belli Saguntus, dum Romani consultant, et Illyrios vastant deleta est, vetus Hispaniae civitas et opulenta, fidei erga Romanos magnum quidem, sed triste monumentum. Iam novem menses fessi fame, machinis, ferro, igne, versa denique in rabiem fide, immanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis, ferro et igni corrupere. Huius tantae cladis auctor Hannibal, missis Roma legatis, ad supplicium erat postulatus. Tergiversantibus Poenis, a Fabio, excusso in curia togae gremio, indictum est bellum. Id initium et origo secundi belli Punici fertur, quod vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum, qui id gesserunt, exitio, per totos octodecim annos gestum est. Tempestas in Italiam ab Alpinis nivibus, velut caelo missa, descendit. Hannibal, amisso in Pyrenaeis montibus, et Gallorum fraude in Alpibus, ingenti militum numero, per invia sibi viam virtute et constantia celeriter patefecit. Traditur ad Italiam LXXX milia peditum, et XX milia equitum, septem et triginta Elephantos duxisse, relicto cum idoneis exercitibus in Hispania fratre Asdrubale; sed cum maximam partem itinera consumpsissent, viginti circiter peditum, sex equitum milia in Italiam penetrarunt, Ligurum et Gallorum succenturiatis aucta copiis. Primi impetus turbo inter Padum et Ticinum valido statim fragore intonuit. Ibi P. Scipione duce, fusus Romanorum exercitus. Saucius et ipse Cos. venisset in hostium manus, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset. Hic erat Scipio, qui in exitium Africae crescens, nomen postmodum ex malis eius consecutus est. Inde Sempronius Gracchus, cognito Hannibalis adventu, e Sicilia exercitum traiecti Ariminum, et ad Trebiam cum Poenis conflixit. Tunc callidissimi hostes frigidum et nivalem nacti diem, cum se ignibus prius oleoque fovissent, homines a meridie et sole venientes, sua Italos hieme vicerunt. Secutus Thrasymenus lacus, tertium Hannibalis fulmen, Imperatore Flaminio. Ad eum per maximam suam militumque vexationem transito Apennino, perque continuas vigilias in paludibus amisso oculo, pervenerat. C. Flaminius Cos. homo temerarius, nova Punicae fraudis arte circumventus, cum exercitu periit. Quippe nebula lacus, palustribusque virgultis tectus eques, terga subito pugnantium invasit. Sex M. quae eruperant, fide ab Maherbale data, perfidia Hannibalis vincta feruntur. Cum ad nuntium cladis Romae luctus esset, duxae matres insperato receptis filiis gaudio diem suum obierunt.

Adversus hostem toties victorem, tam callidum, non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis oportebat. Itaque


page 135, image: s135

prima reviviscentis Romae spes Fabius fuit, novam de Annibale victoriam commentus, non pugnare, unde illi nomen novum, et Reip. salutare Cunctatore, scutumque imperii. Itaque per Samnium, per Falernos, Gauranosque saltus, sic maceravit Annibalem, ut qui frangi virtute non poterat, mora comminueretur. M. Minutius magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem, tamquam timidum et segnem, effecit, ut populi iussu imperium ei cum Fabio aequaretur. Diviso exercitu, cum in iniquum confixisset locum, et magno in discrimine eius legiones essent, superveniente cum exercitu Fabio Maximo, praesentissimo liberatur periculo. Quo beneficio victus, castra cum eo coniunxit et patrem salutavit Fabium, idemque milites facere commilitonibus iussit. Annibal vastata Campania, inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clausus, sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis, praesidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugavit, et sic transgressus est saltum. Idemque Fabii maximi dictatoris, cum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem faceret suspectum patriae.

Quartum et pene ultimum vulnus Romae fuerunt Cannae, ignobilis Apuliae vicus, sed magnitudine cladis nobilitatus. Caesa eo proelio Romanorum XLV milia cum Aemylio Paulo Cos. et senatoribus LXXX, consularibus atque praetoriis aut aedilitiis XXX. ibi in exercitus infelici exitium, dux, terra, caelum, dies, tota denique rerum natur aconsensit. Siquidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga pugnantium ceciderunt, insuper observato loci ingenio, quod et sol ibi, ut patentibus in campis acerrimus, et plurimus pulvis, et Eurus ab oriente semper quasi ad constitutum, ita instruxit aciem, ut Romanis adversus haec omnia obversis, quasi secundum caelum tenens, vento, pulvere, sole, pugnaret. Itaque duo consulares exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Annibal diceret militi suo, parce ferro. Ducum effugit alter, alter occisus est. Palum puduit, Varro non desperavit. Documenta fuerunt cladis cruentus aliquamdiu Aufidus: pons de cadaveribus iussu ducis, factus in torrente Vergilii: modii duo annulorum Carthaginem missi, dignitasque equestris taxata mensura. Dubium deinde non erat, quin ultimum illum diem habitura ferit Roma, quintumque intra diem epulari Annibal in Capitolio potuerit, si (quod Adherbalem Bomilcaris dixisse ferunt) quemadmodum sciret vincere, sic victoria uti scisset. Sed illum fatum urbis imperaturae, suaeque mens mala in diversum abstulerunt. cum victoria posset uti, frui ea maluit, relictaque Roma Campaniam Tarentumque peragrare, ubi mox et ipse, et exercitus eius ardor elanguit, adeo ut verum percrebuerit dictum, delicatam Capuam Annibali Cannas fuisse. Interim respirare Romanus, et quasi ab inferis emergere. Arma non erant, detracta sunt templis: Deerat iuventus, in sacramentum militiae liberata servitia: Egebat aerarium, opes suas libens senatus in medium protulit. Eques secutus exemplum, imitataeque equitem tribus. Accessit Scipionis fida patriae magnanimitas. Cum enim a nobilibus adolescentibus, propter desperationem, consilium de relinquenda Italia iniretur, ille tribunus militum, stricto super capita deliberantium ferro, iuravit pro hoste se habiturum eum, qui non iurasset, minime a se relictum iri taliam. Varroni, cuius temeritate accepta clades erat, obviam itum est, et gratiae actae, quod de republica non desperasset. Praeterea trepidationem urbis et luctum, res in Hispania meliore eventu a P. et Cn. Scipionibus gestae, diminuerunt. Asdrubalem illi secudis proeliis XXXV. hominum milibus spoliarunt; Viginti quinque occisa, decem milia capta sunt. Post nuntium victoriae Cannensis Hanno ex Poenis, vir nobilissimus, suadebat senatui Carthaginiensium,


page 136, image: s136

ut pacem a populo Romano peterent: nec obtinuit obstrepente Barchina factione. Timendam ille tunc maxime fortunam cum maxime splendet, iudicabat. Anno quarto, postquam in Italiam Annibal venit, M. Claudius Marcellus vinci eum posse docuit. Congressus enim cominus, pepulit e Campania sua, et ab obsidione urbis Nolae excussit. Annibal contra multas Romanorum civitates per Apuliam, Calabriam et Bruttios occupando, damnum sibi illatum pensavit.

Tunc ergo Philippus, Rex Macedoniae, legatos ad eum misit, promittens auxilia contra Romanos, hac lege, ut illis deletis, ipse quoque contra Graecos auxilia acciperet. Captis igitur legatis Philippi, et re cognita, Romani in Macedoniam M. Valerium Levinum ire iusserunt; in Sardiniam Titum Manlium Torquatum Proconsulem, quod etiam ea sollicitata ab Hannibale Romanos deseruisset. Ita singulari Romanorum in rebus adversis fiducia, uno tempore quattuor pugnabatur locis; in Italia, contra Hannibalem: In Hispania contra fratrem eius Asdrubalem: in Macedonia contra Philippum: in Sardinia contra Sardos, et alterum Asdrubalem Carthaginiensem. Is a T. Manlio vivus est captus, occisa cum eo XIIM. capti mille quingenti, et a Romanis Sardinis subacta. Paulo post etiam Philippus Apolloniam obsidens, nocturna Romanorum irruptione, fugatur, et in Hispania a Scipionibus Asdrubal et Mago, Annibalis fratres, quattuor caduntur proeliis, Saguntus restituitur, Turdetani, in quorum gratiam perierat, sub corona veneunt. Hinc bellum in Siciliam quoque migrat. Defuncto enim Hierone rege, filius eius Gelo, et nepos Hieronymus, ad Carthaginienses defecerant, quibus statim morbo aut ferro consumptis, Sicilia Marcello a Romanis mandatur. Is totam insulam in una superavit urbe. Grande illud, et ante id tempus invictum caput Syracusae, quamvis Archimedis ingenio defenderentur, aliquando tamen cesserunt. Longe illis triplex murus, totidemque arces, portus ille marmoreus, et fons celebratus Arethusae: nisi quod hactenus profuere, ut pulchritudini victae urbis parceret Marcellus. Quamquam enim tertio demum anno eam expugnaret, vino somnoque sepultam, ingenti cum iactura militum opumque Romanorum, tanta tamen victoris modestia eluxit et clementia, ut et capta illa, parcere cuperet Archimedi Mathematico, nisi illum formis forte suis in pulvere descriptis intentum, miles per inscitiam transfixisset.

In Hispania P. et Cn. Scipiones, tot tantarumque rerum feliciter gestarum tristissimum exitum tulerunt. Deserti enim a Celtiberis, quos primos Romana castra mercenarios habuere, prope cum totis exercitibus occidione occisi sunt, anno octavo, quam in Hispaniam iverant: Amissaque eius provinciae possessio foret, nisi L. Martii equitis Romani virtute et industria, contractis exercituum reliquiis, bina castra hostium, ut post victoriam nihil timentium, expugnata essent, ad XXXVII milia caesa. Martius a Romanis Dux appellatus est.

Non eadem fortuna, quae Martio, Centenio Penulae Centurioni adversus Annibalem fuit. Cum enim petiisset a Senatur, ut sibi exercitus daretur, pollicitus de Annibale victoriam, octo milibus acceptis et voluntario milite duplicatis, temerarii adversus peritum ducem ausus experimentum triste dedit. Tantam enim a veterano imperatore accepit cladem, ut ex tanta multitudine vix mille evaserint incolumes. Centenius, ne vesanae temeritatis probro superesset, obiectans se hostium telis cecidit. Illi stultitia par et audacia Cn. Fulvius Praetor, paulo post in insidias ab annibale pertractus, ubi rem inclinatam, ac trepidantes suos vidit, equo arrepto cum ducentis equitibus effugit. Ex duo de viginti milibus hominum duo milia, haud amplius superfuere. Castris ipsi hostes


page 137, image: s137

potiti sunt. Interim Q. Fulvius Flaccus, App. Claudius Coss. Capuam quae ante triennium desciverat, obsidione circumvallant, urbem nobilem ac potentem, quae sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum. Ibi, quod equitatu praevalebant obsessi, institutum est primum, ut velites essent in legionibus, qui leviter armati, et uchi post equites, et signo dato desilire, pedestremque inter equites ciere pugnam possent. Igitur Annibal obsidionem solutus, cum clade repellitur, Campani eodem tempore erumpentes in urbem rediguntur: Annibal urgendos proprio periculo Romanos ratus, ad tertium ab urbe Roma lapidem super Anienem fluvium castra ponit: ipse cum duobus M. equitum usque ad portam Capenam, ut urbis situm exploraret, obequitat: Sed altero ducum Fulvio, quem Romani, non omissa Capua, ad patriam tutandam revocaverant, immisso equitatu summotus est. Instructis deinde exercitibus, in eius pugnae casum, in qua urbs Roma victoriae praemium esset, imber ingens, grandine mistus, ita utramque turbavit aciem, ut vix armis retentis incastra se receperint, maiore numinis quam hostium metu. Et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit: ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. Parva res dictu minuit spes Annibalis, sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax: quod illis, quibus obsidebatur diebus, ager quem bello captum castris insederat, venalis Romae fuit, hastaeque subiectus invenit emptorem, nihil ob id diminuto pretio. Maior res, quod cum ipse armatus ad moenia sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniae profectos audivit. Tribus enim et viginti legionibus eo tempore Romana res gerebatur. Itaque cessit fati,s et in ultimum se recepit Italiae sinum. Capua deploratam spem sui retinendi intelligens apud Poenos esse, exitium in dies exspectabat. Antequam dederetur, Vibium Virum septem et viginti senatores domum secuti sunt: epulatique cum eo, et quantum facere potuerant, alienatis mentibus vino ab imminentis sensu mali, venenum omnes sumpserunt. De supplicio reliquorum haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat. Facilis impetrandae veniae Claudius, Fulvii durior sententia erat. Cum deligati ad palos essent, ut securi ferirentur, litteras a senatu missas quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit, et lege agi iussit, et supplicium peregit. Multitudo alia civium Campanorum venundata, ager omnis et tecta publica populi R. facta, praefectus ad iura reddenda aratoribus ab Roma quotannis missus.

Capta Capua, non minor Romanis Hispaniae, quam Italiae cura erat. Cum in comitiis apud populum quaereretur, cui mandaretur tanti moles imperii: nullo id volente suscipere, P. Scipio, P. filius, qui in Hispania ceciderat, professus se iturum, suffragio omnium missus est. Hic bellatricem illam Hispaniam totam, a Pyrenaeis montibus in Herculis usque columnas et Oceanum, Romanis acquisivit, nescias citius, an facilius. Quam velociter, quattuor anni fatentur: quam facile, vel una civitas probat. Eadem quippe, quo obsessa est, die capta est, omenque Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est, Hispana Carthago. Certum est profecisse eum maxime iustitia et morum sanctitate, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis, incolumi restituerit pudicitia, eaque etiam integritate Masanissam, eximium Carthaginiensium propugnatorem, Romanis amicum fecerit.

Similiter interim Val. Laevinus Aetolos adiunxit Romanis, eisque capra loca, Zazynthum, Naxum, et alia tradit, ut promptiores adversus Philippum communem hostem efficiat, cum subinde Annibal spoliatis, quas tenere non poterat, urbibus plurimorum alienat animos,


page 138, image: s138

et Romanos respiciendi causam praebet. Ita aequante fortuna, suspensa omnia apud Romanos et Carthaginienses erant, integra spe, integro metu, velut eo tempore denuo inciperent bellum. Romanorum 12 coloniae fessae bello, militem negabant, 18 persistebant in officio. Nam mox nova Annibali de Romanis victoria contigit. Caesus praetor Fulvius cum exercitu ad Herdoniam, Cl. Marcellus Cos. cladem regesturus victori, aequo marte pugnat, et subinde cedentem premit, donec effugeret. Fabius Max. Tarentinos in deditionem accipit. Marcellus iterum confligit cum Annibale, priori pugna Annibal, Marcellus in sequenti vincit. Tandem Marcellus et Crispinus Coss. speculandi causa egressi e castris, insidiis ab Annibale circumveniuntur, Marcellus ab hoste occisus, laudatur, Crispinus fugit, et paulo post ex vulneribus moritur. In Graecia simul Romani cum Aetolis et Attalo Asiae rege societatem pacti, Achaeos bello vexant, sed adventu Philippi repelluntur. Miscetur etiam partibus Machanides, Lacedaemoniorum tyrannus, quem Philpoemen Arcas ad Mantinaeam cum quattuor militum milibus oppressit. Romae lustrum a Censoribus conditum est: Censa sunt civium capita centum triginta septem milia, centum et octo: ex quo numero apparuit, quantum hominum tot proeliorum [orig: praeliorum] adversa fortuna populo Romano abstulisset. Nihil actum erat tanta virtute, tot hominum sanguine, siquidem Asdrubal, frater Annibalis, cum exercitu novo, nova belli mole veniebat. Actum erat procul dubio de Romanis, si vir ille se cum fratre iunxisset. Sed hunc castra metantem Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat. Nero in ultimos Italiae angulos summoverat Annibalem. Livius in diversissimam partem, et in ipsas nascentis Italiae fauces signa converterat. Tanto interiacente solo, quo consilio, qua celeritate consules castra coniunxerint, inopinantemque hostem collatis compresserint signis, neque id fieri Annibal senserit, difficile dictu est. Certe Annibal, re cognita, cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset; Agnosco, inquit, infelicitatem Carthaginis. LVI hominum milia apud Senam caesa prodit Livius, multo pauciores Polybius. Hoc privato publicoque vulnere ictus indomitus ille Annibalis animus, confessionem aliquam mutatae fortunae edidit.

Scipio exclusis Hispaniae possesson hostibus, in Africam ad Syphacem regem Masaesilorum duobus navigiis transvectus, foedus iunxit. Asdrubal Gisgonis ibi cum eo in eodem lecto accubuit. Reversus cum Astapam urbem oppugnaret, oppidani liberos et coniuges rogo exstructo occiderunt: se insuper praecipitaverunt. Ipse Scipio cum gravi implicitus esset morbo, seditionem in parte exercitus motam confirmatus discussit: rebellantesque Hispaniae populos coegit in deditionem venire. Inde assumpto in foedus Masinissa rege, Romam reversus, consulque creatus est. Africam provinciam petenti, contradicente Q. Fabio Maximo, Sicilia data est: permissumque ut in Africam traiceret, si ex republ. esse censeret, eadem aestate Mogo Amilcaris silius, ex minore Balearium insula, quam occupaverat, iuventute lecta in classem imposita, in Italiam XII milia peditum, duo ferme equitum traiecit: Genumque nullis praesidiis maritimam oram tutantibus, repentino adventu intercepit. Inde societate cum Ingaunis liguribus composita, montanos instituit oppugnare. Interim ex Sicilia C. Laelius, a Scipione in Africam missus, ingentem reportavit praedam: et mandata Masinissae Scipioni exposuit, conquerentis, quod non exercitum in Africam ex condicto traiecisset. Multum enim interesse Poenis, alienos populari fines, an suos uri exscindique vident: seque ad res Poenorum prodendas paratum. IN Hispania Indibilis et Mandonius, unicum tantum Romanis superesse ducem rati,


page 139, image: s139

seditionem excitaverant: sed a Praesidibus Hispaniae magna victi clade, Indibilis in acie occisus, Mandonius exposcentibus Romanis a suis est deditus. Ita bellum finitum.

Magoni, qui in Galliam ierat et Liguriam, ex Africa et militum ampla manus missa, et pecuniae, quibus auxilia conduceret: Praeceptumque ut se Annibali fratri iungeret: Scipio a Syracusis in Bruttios traiecit: et Locros pulso Punico praesidio, fugatoque Annibale recepit. Locris cum male praeesset Pleminius Proquaestor, liberosque et coniuges civium ad stuprum raperet, in catenis Romam ductus, in carcere periit. Per haec Epirotae taedio diutini belli, tentata prius Romanorum voluntate, legatos de pace communi ad Philippum misere. P. Sempronius absens Romae Cos. creatus, conditiones pacis dixit, ut Parthini, et Dimallum, et Bargulum, et Eugenium Romanorum essent, Atintanes Macedoni accederent. In eas conditiones cum pax convenisset, ab rege foederi adscripti Prusias Bithyniae rex, Achaei, Boeoti, Thessali, Acarnanes, Epirotae: ab Romanis Ilienses, Attalus Rex, Pleuratus Illyrius, Nabis Lacedaemoniorum Tyrannus, Elaei, Messenii, Athenienses. Aetolis paulo ante cum Philippo convenerat.

Hinc Romani per libros Sibyllinos et oraculum delphicum in superstitionem versi, matrem Deum Pesinunte Romam transferunt. Tradita est per Attalum regem Asiae. Lapis erat, quem matrem Idaeam incolae dicebant. Bellum numen dixeris, peritosque religionis populos, qui a Satana decepti, in saxo spem victoriae collcaverint. Sed Romanos in superstitiones usque ad stuporem aliarum gentium pronos, etiam Polybius notavit. Excepit saxeam deam P. Scipio Nasica, Cn. Filius, eius qui in Hispania perierat, vir optimus a senatu iudicatus, adolescens nondum quaestorius. Recreati a metu Romani, toleratam utcumque dubiis rebus vacationem coloniarum, non ultra pati decreverunt. Ardea, Nepete, Sutrium, Gales, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, Seria, Circei, Narnia, Interamna, (hae namque coloniae in ea causa erant) duplicatum eius summae numerum militum dare iussae, qua plurimum antea dedissent. M. Val. Levinus collatas inopi aerario pecunias, privatis reddi tribus pensionibus obtinuit, ne fides Rei publ. laboraret.

In haec tempora mors incidit Ptolemaei, quem Strabo quartum et Agathocliae Ptolemaeum nominat, aditque omnes successores Alexandri male gesisse imperium, imprimis tamen illum, septimumque deinde Ptolemaeum et ultimum. Decessit, ut habent Clemens et Ptolemaeus Alexandrini, anno regni decimo septimo.

Ingens adversus eum Dei gloria eluxit. Victo enim Antiocho, postquam sacra fecisset Hierosolymae, sanctissimum templi adytum, obnitentibus frustra Iudaeis, ingressus, horrore confestim intremuit, ut pro exanimi exportaretur a satellitibus. Redditus sibi, sueta socordia contempsit periculum, Iudaeisque infensus, quotquot in Aegypto nancisci potuit, contrahi in unum, et D elephantis obici proterendos iubet. Illi hippodromo inclusi, catenisque onerati, miserabili patrium Deum implorabant ululatu, ut numen suum a vanissimi regis vindicaret ludibrio. Nec incassum cecidere tot miserorum preces. Vocatus enim ad triste spectaculum tyrannus, mota mente, nihil se in Iudaeos imperasse, extemplo dimittendos ait. Inde commessabundus ad pristinam revolvitur insaniam, efferari elephantos, conquiri Iudaeos, iterum obiectari belluis praecipit. Fit quod imperaret: accersitur ad spectandas innocentissimorum hominum neces. Iudaei rursus supinas, ut poterant, palmas in caelum tendentes, Dei sui invocant praesidium. Et ecce advenientis cum rege satellitii strepitu, tamquam in furorem acti Elephantes, perfractis repagulis in milites


page 140, image: s140

et turbam circumstantem irruunt, obvium quemque proculcant. Iudaeorum ne unum attingere audent. Eo miraculo attonitus Philopator, Iudaeos, quos mori iusserat, praebitis largissime sumptibus ad sua dimittit, ac vice eorum, qui religionem deseruerant, plectendos ex lege constantioribus tradit, Iosephus historiam Physconi tribuit. Praeerat tunc sacris Ierosolymae Oniae filius Simon, cui defuncto postea successit Onias, avi nomen gerens. Filii Iosephi Ducis tributis Palaestinae praesidebant, cum fratre Hyrcano, trans IOrdanem habitante dissidia alentes: qui fretus favore aulae Aegyptiae regionem, quam occuparat, servavit, usque ad Antiochum Epiphanem, quem veritus voluntaria interiit morte. Philosophorum huius temporis scribacissimus fuit Chrysippus, dialecticis deditus argutiis, suique ipsius aestimator indulgentissimus. Res Graecas Menedotus Corinthius, Hannibalis facta Sosibius, Romana Q. Ennius Poeta litteris mandarunt.

PTOLEMAEUS QUINTUS EPIPHANES. ANTIOCHUS MAGNUS. PHILIPPUS DEMETRII. ATTALUS et EUMENES.

MOrtuo igitur Ptolemaeo Philopatore rege Aegypti, relictus in spem regni filius Ptolemaeus, Epiphanes, id est, illustris dictus est a Graecis, sed parvulus aetate praeda etiam domesticis et tutoribus fuit. Antiochus rex Syriae et Philippus Macedo regnum occupare pueri statuebant. Invaditur Phoenicia, ceteraeque Syriae quidem, sed iuris Aegypti civitates. Senatus Alexandrinus legatos Romam mittit, petentes denuntiari Antiocho, abstineret regno pupilli, postremis patris precibus fidei suae traditi; sed frustra. Antiochus et Iudaeam ditioni suae adiecit.

Interea cum Carthaginiensibus debellatum a Romanis, virtute praecipua P. Scipionis, qui primus a devicta gente cognomen Africani tulit.

Cum enim ob Pleminii propraetoris a se constituti facinora, fama laboraret luxuriae Scipio, missisque exploratum legatis abunde se purgasset, in Africam tandem Senatus permissu traiecit exercitum. Ibi se ei Masanissa, quem Syphax Numidarum rex regno eiecerat, cum ducentis equitibus iunxit, et primo statim bello, Hannonem Amilcaris filium cum ampla manu interemit. Attamen adventu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum milibus venerant, ab obsidione Uticae depulsus Scipio, hiberna communivit. Romae interea mirum inter censores certamen fuit. Nam et Claudius Livio Collegae equum ademit, quod a populo Romano damnatus actusque in exilium fuerat: et Livius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset, et quod minime bona fide secum in gratiam redisset. Idem omnes tribus, extra unam, aerarias reliquit: qui et innocentem se damnassent, et postea consulem censoremque fecissent egregius levitatis vulgi Aristarchus.

Postmodum in Africa Scipio Carthaginienses, et eundem Syphacem Numidarum regem, socerumque eius Asdrubalem pluribus proeliis vicit, adiuvante Masanissa: binaque hostium castra improvisa oppressione expugnavit, in quibus XL milia hominum ferro ignique consumpta sunt. Syphacem per C. Laelium cepit: Masanissam in regnum restituit. Masanissa, cum Cirtha Syphacis urbs regia caperetur, uxorem eius, forma et aetate florentem (ut erat gens Numidarum in Venerem praeceps) statim adamavit, factisque properanter nuptiis, ne captam Romanis tradere cogeretur, uxorem habuit: Nam antequam Syphaci iungeretur, ipse eam sibi desponsaverat. Castigatus ob id a Scipione, muliebres verito blanditias, per quas Sophonisba Syphacem a Romanorum amicitia alienaverat, temeritatem alia temeritate luit. Accito enim famulo, post crebros gemitus, per eum venenum transmittit reginae, iubens ut memor patris Asdrubalis,


page 141, image: s141

et duorum regum, quibus nupta esset, sibi ipsa consulat. Illa, accipio inquit, nuptiale munus, si nihil maius vir uxori praestare potuit, acceptumque poculum impavide haurit. Iam permunito Tuneto, ipsas fere Carthaginis portas quatiebat Scipio, cum consternati tot victoriis Poeni simulato interim pacis studio, inhaerentem atque incubantem Italiae Annibalem detrahunt. Frendens gemensque ille Italiam reliquit, exsecratus etiam suum caput, quod cruentum ab Cannensi victoria militem non statim Romam duxisset. Decimo sexto anno, quam venerat in Italiam, in Africam traiecit, missisque exploratoribus, cum excepti a custodibus Romanis, circumductique per castra ultro reducerentur, minime laetus Scipionis fiducia, pacem per colloquium tentandam censuit. Steterunt aliquamdiu ducum maximi, ille Italiae, hic Hispaniae victor, mutua admiratione defixi. Annibal incerta casuum reputare Scipionem, pacem quam bellum malle, maximae cuique fortunae minime credendum monet. Meliorem tutioremque certam pacem, quam speratam, ait, victoriam: nusquam minus, quam in bello eventus respondere. Denique Siciliam, Sardiniam, Hispaniam Romanis permittit. Reponit Scipio, scire se mille casibus subiecta, quaecumque agunt mortales. Sed fraudulentum Poenis ingenium esse, nuper simulata pace violatas naves et legatos: habendam fortunam, quam Deus dederit. Ubi de pace non convenit, signa cecinere. Constat utriusque confessione, nec melius instrui aciem, nec acrius certari potuisse. Ad extremum cessit Annibal, auxiliaribus facile fusis, Afris solis impetum non sustinentibus Romanorum. Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra XX milia, par ferme numerus captus est, cum signis militaribus CXXXIII, Elephantis XI: victores ad decem milia cecidere. Annibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus, Adrumetum perfugit: accitusque inde Carthaginem, sexto ac trigesimo post anno, quam puer inde profectus erat, haud spem salutis alibi, quam in pace impetranda sitam fassus est. Per eosdem dies Mago eius frater, proelio in agro Insubrium cum Romanis commisso vulneratus, dum in Africam per legatos revocatus revertitur, ex vulnere obiit. Mox etiam Vermina Syphacis filius, auxilio veniens Carthagini, a parte exercitus Romani fusus fugatusque est, XV milia hominum caesa. Carthaginiensibus ergo demisse petentibus pax data: ut liberi suis legibus viverent, quae loca ante bellum in Africa tenuissent, tenerent: Perfugas captivosque omnes, et naves rostratas praeter decem triremes traderent, elephantosque quos haberent domitos, nec domarent alios. Bellum neve in Africa, neve extra Africam, iniussu populi Romani gererent. Decem milia talentum argenti, descripta pensionibus aequis, in annos L solverent. Iuratum in conditiones auctore Annibale, qui dissuadentem eas Gisgonem suggesto detrahere ausus, incivilitatem militari ingenio ignosci postulabat. Annis ante XL pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat. Q. Luctatio, A. Manlio Coss. bellum initum annis post tribus et XX, P. Cornelio, T. Sempronio Coss. finitum est decimo octavo anno, Cn. Cornelio, P. Aelio Paeto Coss. Reversus in urbem Scipio amplissimum nobilissimumque egit Triumphum: quem Q. Terentius Culleo senator, ob redditam sibi libertatem, pileatus secutus est.

Paucis mensibus post pacem Carthagini datam, 552 anno V. C. quattuor et sexaginta annis post primum bellum Punicum inchoatum, novum inter Philippum Macedoniae regem et Romanos dissidium exarsit, periculo haudquaquam comparandum Punicis bellis, claritate Macedonum prope nobilius. Coeptum illud decem ferme ante annis, triennio prius depositum erat, cum AeToli et belli et pacis fuissent causae. Vacuos deinde pace Punica iam Romanos, et ob auxilia nuper in Africam missa ab eo, infensos


page 142, image: s142

Philippo; preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.

Philippo animos faciebat, praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho, divisaeque iam cum eo Aegypti opes, antequam caperentur. Incitatus ergo cupiditate Asiae civitatum, ab Attalo et Rhodiis navali proelio ad Chium superatur, nisi quod dubiam victoriam fecisse visus Attalus, cum nave praetoria e pugna se proripiens. Philippus ne Romano quidem, quod imminebat, bello, nec Asiatico territus, instinctu Acarnanum, Athenienses circumsedit. Athenienses enim duos Acarnanum iuvenes, per errorem templum Cereris, ipsis Initiorum diebus ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecerant. Per idem tempus Abydenos quoque, quod nec legatos eius in urbem admittere voluissent, diuturna oppugnatione ad desperationem adegit. Cum enim nihil pacati nisi omnia permittentibus responderet, ad Saguntinam illi rabiem versi, repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrunt, seque ipsos per omnes vias laeti, aut Philippi copiis trucidandos obiciunt, aut sius manibus necant. Ita velut Sagunti excidium Annibali, sic Abydenorum procurata clades Philippo animos ad Romanum bellum efferavit. Dum autem Sulpitius Galba Cos. exercitum in Macedoniam ducit, Amilcar Poenus per Insubres Gallos bellum molitur, Placentiam diripit, Cremonam obsidet. Is a L. Furio Praetore victus caesusque est, et milia hominum cum eo XXXV. Sulpitius, legato C. Claudio, Chalcidem ex improviso cepit et cremavit: qua clade exacerbatus Philippus, quicquid sancti amoenive circa Athenas erat, incendit: dirutaque non tecta solum, sed etiam sepulcra: nec divini humanive iuris quicquam prae impotenti ira est servatum. Athenae interim strenue ab Attalo Rege et Rhodiis, Romanis auxiliantibus, defensae. Alius Sulpitii dux Apustius Antipatriam exurit: qui metus Codrionem, satis validum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis, effecit. Desperata Athenarum expugnatione, cognitoque ex transfugis, quos levitas ingeniorum in omnibus bellis praebet, ubi consul esset, Philippus ad Octolophum castra ponit. Ibi frumentatoribus Romanorum interceptis, dum imponere fortunae nescit, longius evagatus, a subsidio pabulatoribus misso in castra fugatur: Eaque pugna moti Aetoli ad Romanorum partes deflectunt. Aminander Athamanum Rex et Dardani in Macedoniam irrumpunt. Eos Philippus occulte e castris digressus, decepto per caduceatorem Sulpitio Cos. dum inopinantibus advenit, mascule repressit. Minuit ei deinde forte oblata res hostium Aetolorum numerum. Scopas princeps gentis, ab Alexandria magno cum pondere auri ab rege Ptolemaeo missus, sex milia peditum, et equites mercede conductos avexit Aegyptum. Classis Romana a Corcyra, L. Apustio Legato profecta, Attalo se regi coniunxit. Athenienses litteris verbisque, quibus solis valebant, bellum adversus Philippum gerentes, quicquid ad notam ignominiamque eius pertinere poterat, decrevere: ad summam belli invalidi.

Dum igitur Attalus et Romani molitiones Philippi reprimunt, Scopas cum validis copiis in Coelesyriam profectus, multas Antiochi urbes, Iudaeamque terram in potestatem Ptolemaei retrahit. Verum Antiochus paulo post, victo ad fontes Iordanis Scopa, Sidoni inclusum eum obsedit, et deditum dimisit incolumen. Hinc annitentibus Iudaeis, praesidium Ptolemaei ex arce Sidonia post diuturnam oppugnationem expellit, Syriamque, Ciliciam et Lyciam recipit, Hierosolymitis Senatoribus, Sacerdotibus et Scribis, templi concedit immunitatem, legesque exercendi patrias arbitrium, nec non universum Iudaeorum populum ob fidem et


page 143, image: s143

sanctimoniam praecipuo honore afficit. Interea T. Quintius Flaminius Cos. adversus Philippum feliciter in faucibus Epiri rem gerit, fugatumque et castris exutum cogit in Macedoniam reverti. Ipse Thessaliam, qua est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus vexat, L. Quintius consulis frater navali proelio, Attalo rege et Rhodiis adiuvantibus, Euboeam et maritimam oram capit. Achaei in amicitiam Romanorum veniunt: Argi et Corinthus, duae nobilissimae civitates in potestatem Philippi: Hinc per colloquium pax tentata, missique Romam legati: Sed cum demonstrato maris terrarumque Graeciae situ, pernotuisset senatui, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam esse Graeciam, et ipsum Philippum non contumeliosius, quam verius compedes eas Graeciae appellare, infecta pace discessum est. Quintius deinde nullam legationem admisit, quam qua omni Graecia decedi nuntiaret. Philippus optimum ratus, Argivorum urbem Nabidi Lacedaemoniorum tyranno velut fiduciatim dare, turpissime ab eo est deceptus. Nabis enim nihil memor, a quo eam civitatem, et quam in conditionem accepisset, hostibus se Philippi coniunxit, firmatisque praesidio Argis, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas Apegam uxorem induxit. Ea nunc singulas illustres; nunc simul plures genere inter se iunctas, domum accersendo, blandiendoque ac minado, non aurum modo iis, sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit. Tandem. T. Quintius Flaminius proconsul cum Philippo, ad Cynocephalas Thessalia acie victo, debellavit. Frater eius Acarnanas, Leucade urbe eorum expugnata, in deditionem accepit. Attalus a Thebis ob subitam valetudinem translatus, decessit anno regni 44. Pax Philippo petenti his data est legibus, ne Graeciae civitatibus bellum inferret; ut captivos et transugas redderet; quinquaginta solum naves haberet: per annos decem quaterna milia pondo argenti praestaret, et obsidem daret filium suum Demetrium. Ita qui alienum regnum appetierat, proprio pene exutus, pacis leges a peregrinis dictas accipere coactus est. Offensi tamen Aetoli, quod non ex arbitrio eorum Macedonia quoque adempta regi et data sibi in praemium belli esset, legatos ad Antiochum misere, qui eum adulatione magnitudinis in Romana bella, spe societatis universae Graeciae, impellerent. Decretum etiam legatorum de libertate Graeciae clam mussantes carpebant. Dubitabatur enim de Corintho, et de Chalcide et Demetriade, de quibus Romani, quod tempora Reip. postulassent, statuendum callide reservabant. Retundendis Aetolorum linguis, ne ad transferendum a Philippo ad se imperium, traiecisse Romani mare viderentur, Corinthus Achaeis reddita, reliquae Graecorum urbes universae, praeconis voce Ludis Numeis liberae pronuntiatae sunt, ingenti Graecorum tum admiratione, tum plausu, Flaminii gloria incredibili. Verumtamen [orig: Veruntamen] Acrocorinthum, Chalcidem et Demetriadem sub praesidio teneri Romanis visum, donec cura de Antiocho decessit, quem transgressurum in Europam, cum primum ei res suae placuissent, nihil dubitabant. Antiochi legatis, nihil iam perplexe, ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte pronuntiatum, ut excederet Asiae urbibus, quae aut Philippi, aut Ptolemaei regum fuissent.

Cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, C. Sempronius Tuditanus praetor a Celtiberis cum exercitu caesus est. L. Furius et Cl. Marcellus consules Boios et Insubres Gallos subegerunt. Annibal frustra in Africa avaritiam corrigere iudicum molitus, et ob hoc Romanis delatus per epistolas adversae factionis principum, propter metum Romanorum, qui legatos ad Carthaginiensium senatum de eo miserant, profugus


page 144, image: s144

ad Antiochum regem se Orientis contulit, bellum iam contra Romanos parantem. Nam antiochum cum in ordinem redigere legati vellent, responderat ipse, Asiam nihil ad populum Romanum pertinere: nec magis illis inquirendum quid Antiochus in Asia, quam Antiocho, quid in Italia populus R. faciat. Cum Ptolemaeo sibi et amicitiam esse, et id agere se, ut brevi etiam affinitas iungatur. Quae Lysimachi quondam fuerint, iure belli Seleuci proavi sui facta esse, quae varie distracta, nunc per otium repetere et Lysimachiam deletam olim Thracum impetu, de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat. Sic demissis Romanis, excitus rumore de morte Ptolemaei, Aegyptum versus navigat, obortaque ad capita Sari fl. tempestate, magnam vim hominum, insigniumque amicorum naufragiis amittit. Ephesi deinde morantem, consecutus Annibal, haud parvum animo eius momentum ad moliendum bellum fecit. Roma iam felicitatem suam persentiente, lex Oppia, quam C. Oppius tribunus plebis bello Punico, de stringendis cultibus matronarum tulerat, cum maxima contentione abrogatur, Porcio Catone Cos. in mulierum, quae hac de causa in publicum se effuderant, intemperantiam gravissime detonante. Is Cato in Hispaniam profectus, bello quod Emporiis orsus est, citeriorem Hispaniam pacavit, triumphumque illustrem meruit: Flaminius bellum adversus Nabin Lacedaemoniorum tyrannum, ob querelas Graecorum, a senatu iussum, adeo prospere gessit, ut capta pene Sparta, pacem daret Lacedaemoniis, qualem ipse volebat. Interim Argivi, quod Pythagoras gener tyranni, cum parte validissima praesidii excesserat, reliquos duce Archippo ex arce expulerunt.

Romae ob accessionem Hispaniarum, sex iam praetores erant, e quibus duo quotannis ibant in Hispanias. Ampliatus et senatui honor est, auctore per Censores Africano iterum Consule, imperatumque aedilibus curulibus, ut loca senatoria secernerent a populo. Nam antea in promiscuo Ludi spectabantur. Fremuit plebs, cur dives pauperem consessorem fastidiret, novam et superbam libidinem ab nullius ante gentis senatu neque desideratam, neque institutam. Adeo nihil novum ex antique probabile est: veteribus, nisi quae usus evidenter arguit, stari malunt. Sub haec Flaminius ad concordiam cohortatus Graecos, atque ut ex factis, non ex dictis amicos pensent, libertate modice utantur, ex omnibus urbibus praesidia detrahit, compositaque Republica, quotquot in universa Graecia servitutem serviebant cives Romani, conquiri et ad se in Thessaliam mitti postulat. Mille ducentos sola Achaia habuit. Cum Romam reportasset victorem exercitum, et ob rerum gestarum multitudinem, triduo triumphavit, immensasque in aerarium divitias intulit. Legatis Antiochi amicitia denegata est, ni Rex Europa decederet, et omnes Graii nominis in Asia civitates liberas dimitteret. Annibal, cui nota Romana virtus erat, negabat opprimi Romanos nisi in Italia posse. Ad hoc sibi centum naves, et decem milia peditum, et mille equites poscebat: promittens hac manu non minus bellum, quam gesserit, Italiae restauraturum. Mittit et Carthaginem Aristonem Tyrium, qui in bellum cupidos hortetur, Annibalemque cum copiis affuturum nuntiet. Vulgata re, cum periculum sibi ab inimicis Annibalis praeparatum metueret, Ariston Punico ingenio inter Poenos usus, tabellas conscriptas celeberrimo loco prima vespera suspendit, ad universum senatum se missum professu: ipse de tertia vigilia navem conscendit, et ad Annibalem revertitur. Quo cognito, Carthaginienses ad purgandam publicam conscientiam, ultro rem Romanis per legatum detulere. Miscentur querelae de Masanissa, quod ditionis Carthaginiensium agros occupasset. Scipio Africanus, Cethegus et Minutius, ad rem inspiciendam missi, qui


page 145, image: s145

omnia suspensa, neutro inclinatis sententiis reliquere. Coloniae tum deductae Puteolos, Vulturnum, Linternum, Salernum, Buxentum, Sipontum, Tempsam et Crotonem. Italia tam crebris terrae motibus agitata est, ut feriarum taederet populum, quae placandis numinibus indicebantur. Prohibitum tandem, nequis terrae motum ultra nuntiaret. Superstitiosissimum populum aliquando satietatem sacrorum suorum subiisse dixeris.

Sequens annus varia praebuit bella. Digitius Praetor in Hispania tam adversa proelia fecerat, ut vix dimidium militum successori traderet. Is Scipio Nasica erat, qui caede Hispanorum provinciam Romanis restituit. Cornelius Merula et Minutius Coss. cum Boiis et Liguribus cruento varioque bello depugnarunt, maiori hostium clade quam sua.

Interim Scipio Africanus Villius et Sulpitius legati, dum Antiochus defunctum in Syria filium luget, Ephesi cum Annibale familiarius colloquuntur, ut viro forti metum vitae, quem ex Romanis conceperat, eximant, frequentisque circa eum conspecti, viliorem eum suspectioremque ad omnia Antiocho faciant. Africanus inter alia quaesivisse traditur ab Annibale, quem fuisse maximum imperatorem crederet. Responsum ab Annibale, Alexandrum Magnum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles fudisset exercitus: quodque ultimas oras, quas viserer supra fidem humanam esset, peragrasset. Quaerenti deinde, quem secundum poneret: dixisse Pyrrhum, eo quod castra metari docuisset: ad haec neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse. Exsequenti, quem tertium diceret; semet nominasse. Ridentem Scipionem subiecisse, quidnam tu diceres, si me vicisses: regessisse astu punico: Tunc vero me et ante Alexandrum, et ante Pyrrhum, et ante alios posuissem. Auditis legatis, cum negaret Antiochus, liberas se relicturum civitates, quae maiorum suorum fuissent, Eumenes Pergamenus Rex, Attali filius, (qui XLIII regni anno decesserat) maximum ad bellum Romanis calcar fuit, sibi ratus accessurum, quantumcumque virium Antiocho, gravi et potenti accolae, detraheretur.

Dum haec agitantur in Asia, M. Fulvius in Hispania Toletum ad Tagum amnem, aliaque oppida capit. In Graecia Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, stimulos subdentibus Aetolis, gente feroci, et irata Romanis, ob intercepta Macedonici belli praemia, foedus cum Flaminio ictum rumpit, Gytheum recipit, Philopoemenem Achaeorum praetorem classe superat. Sed mox iterum a Philopoemene, viro militari, multosque casus experto, pedestri victus certamine, Lacedaemoni suae includitur.

Interim Aetoli, incitato iam ad bellum in Europam transferendum Antiocho, Demetriadem Magnetum urbem, quasi reducendo Eurylochum exulem, occupant. Hinc, quod ineundae apud Lacedaemonios gratiae, acquirendaeque auctoritatis esse putabant, tyrannum Nabin sub specie mittendi auxilii interficiunt. Auctor facinoris Alcamenus, dum dies oportunos in scrutandis thesauris exigit, et quam liberatum venerat urbem, intercipere cupit, obtruncatur: Aetolorum exercitus, qui una venerat, partim urbe pulsus a Spartanis, in Arcadia venum ivit, partim caesus occubuit. Philopoemenem Lacedaemonem, tyranni caede iam liberatam, Achaeorum adiunxit concilio.

Antiochus res magnas complexus animo, affinitatibus devinciendos finitimos reges statuit: Ptolemaeo Epiphani dat Cleopatram, adiuncta in dotem Coelesyria, et Phoenice, quam olim ei ademerat: Antiochiam iungit Ariarathi regi Cappadocum: Tertiam filiam Eumeni destinat, quam est propter Romanorum amicitiam abnuit. Inde cum modicis copiis transmisso Hellesponto, in Graeciam descendit, Chalcidem oportunam bello urbem capit, magnoque


page 146, image: s146

principio res orsus, Euboeam insulam, aliaque oppida subito redigit in potestatem. Cladi fuit, quod a Thoante, vaniloquo Aetolorum praetore, deceptus, animum ab Annibalis consiliis inflexit ad securitatem. Itaque lente convenerunt ex Asia maiores exercitus, bellum in Italiam non translatum haesit in Graecia, Ptolemaeus etiam, contempto affinitatis vinculo, adversus socerum Romanis auxilia obtulit. Aminander tamen Athamanum Rex, Boeoti et Elei ad vanas spes erecti, societatem cum rege iniere. Philippi quoque amicitia, quam omnibus anteferendam suadebat Annibal inani discussa consilio: Cum enim ossa Macedonum, qui ad Cynoscephalas ceciderant, legi sepelirique iussisset Antiochus, eoque facto gratiam apud Macedones quaereret. Philippus suae id invidiae arbitratus, tamquam rex neglectam suorum sepulturam exprobraret, magnopere ab eo animum alienavit. Igitur, qui fortunam in consilio habiturus erat, tunc statim Romanis sese ad exturbandum Thessalia Antiochum aggregavit. Antiochus ita Larissa depulsus, captis plerisque aliis Thessaliae urbibus, Chalcidem hibernatum venit. Ibi captus amore virginis cuiusdam, cive Chalcidensi Cleoptolemo genitae, per totam hiemem, quasi alta pace, nuptias agitat, omissaque rerum maximarum, quas susceperat, cura in conviviis et sequentibus vinum voluptatibus terit tempus. Nec severiore disciplina milites, quam dux eorum hibernant. Itaque citius vincitur, quam iustos ex Asia exercitus contraheret. M. Acilius Glabrio Cos. traiecto mari, Larissam ducit, quae statim dedita. Athamania omnis, dilapso Aminandro rege, in ius ditionemque Philippi concessit. Pharsalus, Scotussa, Pherae, aliaque praesidiis Antiochi insessa oppida Acilio traduntur. Antiochus interim nuptialibus saginatus cenis, ut delusum se a fortuna et vanis, quas opibus suis aluerat, linguis comperit; Thermopylarum saltum, locum natura permunitum, castris occupat; iuga montium Aetolis custodienda tradit. Hos cum M. Portius Cato deturbasset, tantus repente pavor Antiochi invasit milites, ut plerique abiectis armis fugerent. Quingenti de decem milibus Chalcidem secuti regem, ceteri caesi aut palati: Glabrio persecutus victoriam, Antiochum tota expulit Graecia, exercitumque sine cuiusquam urbis noxa, reduxit Thermopylas, multo modestia post victoriam, quam ipsa victoria laudabilior. Hinc Heracleam capit Aetolorum, ipsoque expeditior Philippus rex Demetriadem, Perraebiam, Dolopiam. Auctore Quinto Flaminio, Aetolis Naupacti obsessis indutiae, ut de pace agere liceret, datae. Secuta deinde navalis pugna, qua similiter rex Antiochus inferior fuit. Livius Praetor et Eumenes Rex Polyxenidam, ad Corycum profligarunt, decem Antiochi naves demersae, tredecim captae sunt, eodem anno, quo P. Nasica Boios et Gallos, caesis eorum duodetriginta milibus, in deditionem accepit, triumphavitque.

Media Olympiade CXLVII L. Cornelius Scipio Cos. primus omnium Romanorum ducum in Asiam traiecit. Legatus ei fuit Africanus, qui se fratris legatum futurum dixerat, si ei Graecia et Asia provinciae decernerentur, cum Caio Laelio, qui multum in senatu poterat, iam pene Graecia destinaretur. Nec tam difficilis, quam visus erat, transitus obvenit Scipioni, quod Antiochus Chersonesum neglexerat, Hellespontum classe nulla obsederat, Philippus contra Rex, remisso paulo ante a Romanis Demetrio filio delinitus, omnia ad traiectum praeparaverat. Classis Antiochi Rhodios, duce Polyxenida Rhodio exule, magna clade affecerat, praefecto alibi Annibale similem pene ipsa acceperat, tandem ab Aemylio Regillo ad Myonnesum victa, plane maris dominio cesserat. Quo damno perculsus Antiochus, quia longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia (Thraciae maritimae


page 147, image: s147

caput erat) pravo consilio deduxit, Sardeisque se recepit, immemor Lysimachiae obsidionem diu tolerari, tentarique interim pacem potuisse. Transgressi in Asiam velut pacatam terram Romani, quandoquidem levati sollicitudine belli sibi videbantur, duriores iam Antiocho pacis conditiones dabant. Iussus omni cis Taurum Asia decedere, frustra Scipionem privato officio et muneribus demulsit, frustra filium eius belo captum gratis restituit. Africanus privata beneficia a rebus publicis secreta esse dicebat, aliaque esse patris officia, alia patriae iura, quae non liberis tantum, verum etiam vitae ipsi praeponantur. Proinde privato impendio munificentiae regis responsurum. Igitur cum ab utrisque bellum pararetur, profectis ab Ilio Romanis, quo velut ad maiorum suorum incunabula ierant, Eumenes Rex occurrit cum auxiliis. Nec multo post proelium cum Antiocho, ad Phrygium amnem, prope Sipylum et Thyatira commissum. Obscuram lucem fecerat nebula, ut latam aciem circumspicere haud posset Antiochus. Eo in dexteriore cornu rem bene gerente, sinistrum omne pellebatur. Fugientibus ad castra Romanis M. Aemylius tribunus militum obstitit, armatisque obiectis mortem minatur, nisi statim in proelium revertantur. Hic maior timor minorem vicit. Attonita tam ambiguo periculo legio, comitantibus commilitonibus, qui fugere prohibuerant, redit in proelium, magnaque caede edita initium victoriae fuit. Caesa hostium L milliam, capti MCCC, et XV cum rectoribus elephanti. Antiocho pacem petenti (urbes enim Asiae minoris certatim deditionem faciebant) parum ad superiores conditiones additum, praedicante Africano, neque Romanis, si vincantur animos minui, neque si vincant, augeri. Asia cis Taurum et Europa adempta Antiocho: pro impensis in bellum factus XV milia talentum Euboicorum imposita. Annibal ut dederetur Romanis, postulatum. Elephanti omnes erepti. Interdictum ne militem ullum ex ditione populi R. haberet. Eumeni Lycaonia, Phrygia, Mysia, Ionia, Lydia, Chersonesus in Europa et Lysimachia: Rhodiis Lycia et Caria cesserunt. Quae vectigales Antiochi fuerant civitates, libertates sunt donatae. L. Cornelius Scipio cognomine fratri coaequatus, et Asiaticus appellatus est.

Victo et ultra Taurum submoto Antiocho, Philippus, Athamaniam et Amphilochos recuperantibus Aetolis et Aminandro, parum ex societate Romana profecisse sibi videbatur. Sed M. Fulvius Cos. in Epiro obsessos Ambracienses, in deditionem accepit, subegit Cephaleniam, Aetolisque auxilio omni destitutis, pacem ea dedit lege, ut eosdem cum Romanis hostes amicosque haberent, et quingenta eis Euboica talenta penderent.

Necdum finis erat caedium, ipsa bellandi libidine faciles ferociendi causas martiis hominibus praebente.

Cn. Manlius, collega Fulvii, Gallograecos (Celtae erant seu Galatae, ante multos annos in Asiam transgressi, ut suo dictum est loco) cum soli citra Taurum montem nemini parerent, et in Olympum montem omnis generis aetatisque turbam traxissent, superato monte expugnavit. Decem milia caesi: Numerus captivorum XL explevit milia. Inter eos fuit Orgiagontis reguli uxor, forma eximia. Centurio quidam libidinis et avaritiae nimis militaris, cum abhorrentem a voluntario videret stupro, corpori, quod servum fortuna fecerat, vim fecit: Deinde certo auri pondere reditum ad suos stipulatam, dum dimittere simulat, aurumque pensat a duobus mulieris necessariis numeratum, imperante vitiata trucidatur: iugulati praecisum caput, veste involutum ante pedes mariti, priusquam eum complecteretur, abiecit mulier, et iniuriam confessa corporis, et ultionem violatae per vim pudicitiae, matronalis verecundiae et generositatis memorabile exemplum. Ad Ancyram deinde iterum victis


page 148, image: s148

Gallis, pax data, ut morem vagandi cum armis finirent, agrorumque suorum terminis quieti tenerentur. Ariarathes Rex Cappadociae, Eumenis benefico, cui desponderat per eos dies filiam, in amicitiam est acceptus; quod auxiliis Antiochum iuvisset, C. talenta argenti ei imperata sunt. Cn. Manlius, contradicentibus L. Furio et Aemylio Paulo legatis, accusantibusque quod ductato per Thraces exercitu, multos viros fortes iis trucidandos praebuisset, acta per se causa in senatu, triumphavit.

Sub haec Lacedaemonii, dum exulibus suis attributos vicos ereptum eunt, perplexo Romanorum decreto permituntur Achaeis, qui duce Philopoemene, ad tradendos defectionis acutores vi eos adegere. Inde muros diruere, exules recipere, disciplinam Lycurgi, cui per octingentos annos assueverant, abrogare, concilioque acaeorum oboedire iussi, prorsus avita libertate excidunt. Ingens documentum inconstantis saeculi, fallacisque fortunae, non tantum reges Antiochus, Philippus, Nabis: civitatesque, Carthago, Ambracia, Lacedaemon: sed et victores ipsi P. Scipio Africanus, fraterque eius L. Asiaticus fuere. Africanus a Petiliis ac Naevio Tribunis plebis repetundarum accusatus, quod praeda cum Antiocho capta aerarium fraudasset, librum rationum in conspectu populi scidit: Hac die, inquit, Carthaginem vici. Bonum factum: in Capitolium eamus et diis supplicemus. Simul se universa concio avertit, et secuta est. Maiori fortunae assuetus, quam ut reus esse sciret, Nihil, inquit, volo derogatum legibus, nihil institutis: aequum inter omnes cives ius sit: utere sine me beneficio meo patria: causa tibi libertatis fui, ero et argumentum. Exeo, si plus quam tibi expedit, crevi: itaque in voluntarium exilium Linternum concessit, ubi reliquam egit aetatem. Moriens ab uxore petiit, ne corpus suum Romam referretur, ne ossa sua ingrata patria possideret. L. Scipio Asiaticus eodem peculatus crimine accusatus, damnatusque iudice Terentio Culeone, quem Africanus captivitate exemerat, cum in vincula et carcerem duceretur: Tib. Sempronius Grachus Trib. plebis, qui antea Scipionibus inimicus erat, animose intercessit, negans se passurum, ut qui imperium R. in extimas terras propagasset, inter fures et latrones abderetur. Ob id beneficium auctore senatu, Africani filiam duxit. Sed cum populus quaestores in bona Asiatici publice possidenda mississet, non modo in iis nullum vestigium pecuniae regiae apparuit: sed nequaquam tantum in aerarium redactum, quantae summae erat damnatus. Collatam a cognatis et amicis innumerabilem pecuniam noluit accipere, quae necessitati ei erat, ad cultum tantum retenta.

Exinde Ligures Romanum militem acuerunt ad virtutem, cum Asia per rerum abundantiam, opesque regias, ditiores mollioresque exercitus, quam fortiores continentioresque fecisset. Aemylius Cos. subactis Liguribus viam a Placentia usque Ariminum perductam, Flaminiae iunxit. Bacchanalia sacrum Graecum, et quidem nocturnum, scelerum omnium maximum seminarium cum ad ingentis turbae coniurationem pervenisset, a Consule Martio Phillippo in vestigatum, et multorum poena sublatum est. A Censoribus L. Valerio Flacco, et M. Porcio Catone, vir et belli et pacis artibus maximus, motus est senatu L. Quintius Falminius, T. Quintii frater, eo quod, cum Galliam provinciam Cos. obtinuerat, rogatus a scorto nobili Gallum quendam sua manu occidisse ferebatur.

Interea in Syria rex Antiochus, cum gravi tributo pacis a Romanis victus, oneratusque esset, seu inopia pecuniae compulsus seu avaritia sollicitatus, adhibito exercitu, nocte templum Didymaei Iovis seu potius, ut Strabo traditi, Beli apud Elimaeos, aggreditur, sacras pecunias abrepturus. Qua re prodite, concursu


page 149, image: s149

incolarum cum omni militia interficitur, anno regni XXXVI. Praecipuos eius, maiorumque Asiae regum casus, trecentos ante annos Daniel, vates Ebraeus, accurate praedixerat, libroque consignatos in testimonium divinae providentiae omnibus exposuerat saeculis. Rex iste, ne Annibalem dederet Romanis, admonerat eum periculi. Annibal in fugam versus, in Creta aliquamdiu egerat. Ibi invidiosum se propter nimias opes conspicatus, ad Prusiam Bythyniae regem contendit, auro in statuis, quas secum portabat, infuso, ne conspectae opes vitae nocerent. Dein cum Prusias terrestri bello ab Euemene victus esset, et proelium in mare transtulisset, Annibal novo commento, auctor victoriae fuit. Quippe omnium serpentium genus in fictiles lagenas coniecit, medioque proelio in hostium naves misit. Quae ubi Romam nuntiata sunt, Legatus a senatu Flaminius, qui utrumque regem in pacem cogeret, Annibalemque deposceret. Sed Annibal re cognita, sumpto veneno captivitatem morte praevenit. Insigne id tempus trium toto orbe maximorum imperatorum mortibus fuit, Annibalis et Philopoemenis, et Scipionis Africani. Philopoemen in transitu fossae equo praecipitatus, a multitudine Messeniorum, quibuscum bellum gerebant Achaei, oppressus, venenoque necatus est. Annibal nulla cena plus quam sextarium vini bibere solitus, pudicitiaque inter tot captivas tanta, ut in Africa natum quivis negaret; eius moderationis, ut nec insidiis militum petitus sit unquam, neque fraude proditus, cum utrumque hostes saepe tentassent. Tantus vir, immortalibus Romanorum odiis voluntario se tandem exitio subtraxit. Africani mortem diximus.

Dum Romani Pollentiam, Pisaurum, Mutinam, Parmam, Aquileiam, colonias deducunt, Thessali aliique Graeci accusato Romae Philippo rege perficiunt, ut praesidia a quibusdam urbibus deducere cogeretur, et maritima loca relinquere. Quibus rebus offensus ille, bellum coquit: imparatus Romam mittit filium Demetrium, cuius verecundiae Perseus, proditionem patris ab eo agitari, fugamque ad Romanos confingit, estes subornat, Philippum ad necandum filium sceleratissimis obtrectationibus impellit. Compertis postmodum fraudibus, Philippus aegritudine animi excruciatur, quod calumniis alterius filii circumventus, alterum veneno sustulisset, et de poena Persei cogitat, certus Antigonum potius amicum successorem relinquere, quam infamem parricidio filium. Sed in hac cogitatione morte raptus est, anno regni 42. Macedonia ad Perseum delata. Paulo ante Ptolemaeus quoque Epiphanes in Aegypto decesserat, rerum potitus anno XXIV. Romanos per hosce annos pestilentia ita vastavit, ut Libitina sepeliendis mortuis haud sufficeret, aegreque suppleri octo, quibus imperium defenderetur, legiones possent. Accessit et fraus humana. Veneficii enim complures damnati, inter alios etiam Hostilia, Calpurnii Pisonis Cos. uxor, quae ut filum Q. Fulvium Flaccum, re adversus Celtiberos bene gesta celebrem, Consulem faceret, maritum veneficio interemerat.

Igitur hoc temporum tractu, cum imperii gloria, superbia quoque et luxus, magnae fortunae comites, Romam commigrarunt. Acilio Glabrioni prima aurea statua a filio posita, ludi scenici, et gladiatorum cruenta certamina voluptati esse coeperunt. Accius Plautus festivissimas fabulas, Livius tragoedias exhibuit. M. Porcius Cato, rigidae vir innocentiae, Vitia civitatis acerrimis orationibus, ad maledicentiam usque, insectatus est.

Iudaeos quoque regum Antiochi et Seleuci indulgentia in ambitionem et dissidia corrupit. Simon praepositus templi, ut Oniae Pontifici aegre faceret, ad Seleucum profectus, immensam pecuniarum vim, sacris minime necessariam, a Pontifice asservari calumniatur. Mittitur ad eam diripiendam Heliodorus,


page 150, image: s150

qui thesauris praeerat regiis; sed divinis correptus signis recedit. Nihilo magis Simon asistit odiis: quoad Oniam Iason, frater germanus, corrupta largitionibus aula, sacerdotio deturbaret. Quam rem ingentium Iudaeis malorum praebuisse materiam, sequentes historiae docebunt. Victo a Romanis Magno Antiocho, Artaxias et Theriades Armeniorum reges a Seleucidis defecere, raptisque ad se circumiacentium regionum portionibus, multo maiorem reddidere Armeniam. Artaxiae Tigranes nepos exstitit.

PTOLOMAEUS IV. PHILOMETOR, Rex Aegypti. SELEUCUS SOTER, ANTIOCHUS EPIPHANES. EUPATOR, DEMETRIUS, ALEXANDER BALLES, Reges Syriae. EUMENES et ATTALUS reges Asias minoris et Thraciae, PERSEUS Rex ultimus Macedonia.

SEptimum regni Syriaci annum agebat Seleucus Soter, qui et Philopator, Antiochi M. filius, cum Ptolomaeo V. successit VI. puer admodum, ab amore matris Philometor appellatus. Erat ex Antiochi filia Cleopatra procreatus, tutoresque eius Romanorum muniti amicitia, quietum aliquamdiu regnum tenuere. Sub haec Seleucus fratrem Antiochum, apud Romanos obsidem, tradito in eius locum Demetrio filio, liberavit. Is cum in patriam reverteretur, iamque Athenis propinquaret, Seleucus incautior, et ob diminutum a Romanis regnum imbecillior, purpurati Heliodori insidiis perimitur. Heliodorum regno imminentem Eumenes et Attalus vi submovere, suffecto in Seleuci locum fratre Antiocho; qui Syris erat acceptus, anno imperii Seleucidarum 137. Is Babyloniis satrapam imposuit Timarchum, tributis praefecti Heraclidem, fratres corpore infames ambos. Cum Eumene et Attalo, quibus iam nimia videbatur Romanorum petentia, amicitiam firmavit, contemptaque filiorum Ptolemaei aetate, administradis rebus nondum idonea, sub specie tutelae Aegyptum occupare statuit. Dum haec ille animos agitat, Romani Celtiberos, Lusitanos, Ligures, Istros, Sardorum etiam populos rebellantes, ductu maxime Tib. Sempronii Grachi, Posthumii Albini, C. Claudii Cos. subigunt. Pestilentia etiam atroci et superstitionibus suis laborant. Cornelius Cos. caesis hostiis, ex monte Albano rediens concidit. Q. Petilius Coss. Laetum montem se capturum de Liguribus praedicans, letum capit, occisus ab hostibus. Rhodii ob male habitos Lycios increpati a Romanis sunt. Perseus novus Macedoniae rex, excitis in Dardanos Bastarnis, Trans-Danubiana gente, tentatisque legatione Carthaginiensibus, bellum moliri compertus. Legatis roma ad eum missis sui copiam non fecit rex subdolus, intestinis exterisque caedibus infamis, nec ullo commendabilis merito, nisi effusa in templa et religiones liberalitate: praeferebatur tamen a plerisque Graecis Eumeni, in cives iusto, in omnes homines munifico. Tantum adhuc fama et maiestas Macedonum regum, apud memores virtutis eorum populos valebat.

Eius odium insigne apud Romanos fecit Eumenes, commentarium ferens Romam, quod de eius apparatibus belli omnia inquirens condiderat, eodem tempore quo Antiochus Epiphanes, misso Romam stipendio et muneribus, per Apollonium legatum amicitiam cum Romanis renovavit. Quare praeoccupatis ab Eumene non auribus magis, quam animis senatus, omnis legatorum Persei seu defensio, seu deprecatio respuebatur, exasperante etiam causam oratione Harpali, velle quidem et laborare dicentis regem, ut purganti se nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur, ceterum si pervicacius causam belli quaeri videat, forti animo defensurum se; Martem communem esse, et eventum


page 151, image: s151

incertum belli. Patefactis deinde in Eumenem insidiis, quem per latrones, et in Romanorum magistratus, quos Brundisii per hospitem publicum tollere molitus fuerat, hostis a senatu iudicatus est. Clarior sub haec in dies Romani imperii feritas et iniustitia coepit esse, quantavis senatus prudentia velaretur.

M. Popilius dedentium se Ligurum x milia vendidit, pessimo exemplo, ne quis se unquam Romanis dederet in posterum, pro mancipio futurus. Post multas altercationes, aegre maxima venditorum pars libertatem recepere. Fulvius Censor tegulas de templo Iunonis Laciniae detraxit, ut Fortunae equestris aedem, quam in Hispania voverat, sacris spoliis exornaret. Tegulas reddere Bruttiis iussus, cum post censuram Pontifex M. esset, laqueo semet suspendit, foedaque morte periit. Antea quoque legati, qui repente aliquo mitterentur, lingula iumenta per oppida, iter quam faciendum erat, imperabant: aliam impensam socii in magistratus Romanos non faciebant. L. Posthumius Cos. Praenestinis iratus, obviam sibi primus exiri, locum publice, ubi diverteretur, parari, iumentaque cum inde exiret, praesto esse iussit. Silentium nimis aut modestum, aut timidum Praenestinorum, ius, velut probato exemplo, magistratibus fecit, graviorum in dies talis generis imperiorum. Igitur passim oneri sumptuique sociis abinde fuere.

Omnes tunc reges populique animos in curam Macedonici ac Romani belli converterant. Eumenem cum vetus odium stimulabat Persei tum recens ira, quod scelere eius prope, ut victima, mactatus Delphis esset. Prusias Bythiniae Rex statuerat abstinere armis, eventumque exspectare. Antiochus imminebat quidem Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens et ambigendo de Caelesyria [correction of the transcriber; in the print Caelensyria] [reg: Coelesyria], causam se belli habiturum existimabat, gesturumque sine ullo impedimento, occupatis Romanis in Macedonico bello; tamen omnia et per suos legatos senatui, et ipse Legatis eorum eximie fuerat pollicitus. Ptolemaeus, propter aetatem, alieni etiam tum arbitrii erat. Tutores et bellum contra Antiochum parabant, quo vindicarent Coelesyriam [correction of the transcriber; in the print Caelensyriam], et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum. Masanissa, quamquam nuper castigatus, quod LXX Carthaginiensium oppida castellaque teneret, tamen et frumento adiuvabat Romanos, et auxilia cum Elephantis, Misagenemque filium mittebat adversus Perseum, Cotys Thrax, Odrysarum Rex, evidenter Macedonum partis erat. Gentius Illyriorum rex, impetu magis quam consilio, iis aut illis se adiuncturus videbatur. Inliberis gentibus populisque, plebs ubique omnis ferme, ut solet, deterioribus erat inclinata: Principum pars ita in Romanos effusi erant, ut auctoritatem immodico favore corrumperent, pauci ex iis iustitia capti; plures ita, si praecipuam operam navassent, potentes sese in civitatibus suis futuros rati: optimi et prudentissimi neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri; sed illibatis potius viribus utriusque partis, pacem ex eo manere. Ita inter utrosque optimam conditionem civitatum fore, protegente altero semper inopem ab alterius iniuria. Haec sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant. Cum omnia praeparata atque instructa haberet Perseus, et suo maxime tempore, alieno hostibus, incipere bellum posset, locaque praeoccupare oportuna, quam exercitus Romanorum in Graeciam traiceretur, spe vana pacis delusus a Martio et Attilio legatis Romanorum, illis se instruendi spatium praebuit, ipse multo imparatior. Gloriabantur iidem Legati, Boeotorum se concilium arte distraxisse, ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent. Haec ut summa ratione acta, magna pars senatus approbabant: Veteres et moris antiqui memores, negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes. Eius animum


page 152, image: s152

enim in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit, se neque arte neque casu, sed collatis cominus viribus, iusto ac pio bello esse superatum. Vicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis, quam honesti cura erat. Legati Macedonum non eis animis audiebantur, qui aut doceri aut flecti possent. XXXIX Peditum, tria equitum M. erant Perseo, quibus vicesimo sexto post pacem Philippo datam anno, bellum renovavit. Primum proelium secundum fecit cum P. Licinio Crasso; duo milia peditum cecidit, equites ducentos, totidem fere equites cepit. Si victis institisset, debellatum foret. Sed impetrandae spe pacis iterum occaecatus, agitantibus eum interfecti fratris, aliorumque innocentium hominum furiis, oportunitatem rei bene gerendae e manibus amisit. Romani non abscedentes a ripa Penei, transtulerunt in loca tutiora castra. Eo Misagenes Numida venit cum M. equitibus, pari peditum numero, ad haec elephantis duobus et XX. Perseus confirmato auxiliis consule, nihil pacati obtinuit, nisi senatui liberum permitteret de se, deque universa Macedonia statuendi ius. Inde praesidum aliquod oppugnans Romanorum, equestri proelio, Romanis tamen cruento, victus est, refectique hac fortuna Romanis animi, regiique perculsi. Submissus Crasso Cos. Hostilius, ad militarem quidem disciplinam ab effusa licentia formavit militem: at ad rei summam parum profecit. Licinius Crassus, cum praetoribus et legatis, avare maligneque socias vexavit civitates, crebraeque querelae Romam delatae, censuras sane senatus, sed leniores, quam pro delictorum atrocitate extorserunt. A praefectis etiam classium multa impotenter in socios facta. Abderitae et Chalcidenses crudeliter tractati, ne perpetuam servirent servitutem, demisse supplicando impetrarunt. Perseus interim prospere res in Thracia gessit, Dardanos vicit, multas Illyriorum urbes expugnavit: Uscanae IV. Romanorum milia cepit. Gentium Labeatum Illyriorum regem, cum sola pecuniae inopia impediret, quo minus belli socius fieret, Perseus aegre ab animo suo impetrare potuit, ut vel aliquam impensam in rem maximi ad omnia momenti faceret. Alias quoque occasiones maximas per avaritiam dimisit. Eumenem licet inimicum, mercede onustum implicare partibus poterat, Gallorum XM. equitum et totidem peditum ad fines iam Thessaliae pertraxerat: Bastarnas etiam. Omnia per tenacitatem omissa, vel corrupta, ut appareret omnibus meliorem pecuniae quam regni custodem esse, cum tamen illa amisso regno incolumis ei esse nullo modo posset. Tertius in eum Romae dux lectus Q. Martius Philippus, per saltus penetravit in Macedoniam aspero et confragoso itinere, ubi, nisi mentem regi Deus ademisset, parva ei manu delere omnes Romanorum copias licuisset. Pervagatis saltum Romanis, pavore attonitus, Pellae gazam in mare demergi iussit, quam recepto postea animo, cum per urinatores retrahi curasset, tantum illius timoris pudorem sensit, ut urinatores et praefectos occideret, ne quem tam dementis imperii conscium relinqueret. Interea cum praecipuas urbes, Thessalonicam, Cassandream, Meliboeam, et alias, frustra oppugnarent Martius Figulus Praetor et rex Eumenes, pertaesus morae Eumenes, et amicitiae iam cum Perseo clam initae suspectus, Pergamum discessit; frater eius Attalus aequali tenore fidei apud consulem remansit.

Sub haec Gentius, promisso auro inescatus, Petilium et Perpennam Legatos Romanorum in vincula conicit, contractisque Lissum XV milibus militum, bellum in gratiam Persei movet. Perseus necessitates persequendi belli iniectas ratus Gentio, pecuniam portantes revocat, amicum foede delusum in extremas praecipitat calamitates, velut nihil aliud agens, quam ut quanta maxima posset praeda, ex victo se Romanis reservaretur. Gentius apud Scodram ab Anicio praetore victus, cum deessent subsidia,


page 153, image: s153

dededit se praetori. Primum habere bonum animum iussus, postea cum parente, coniuge, liberis, fratre, aliisque principibus Illyriorum, Romam tractus miserandum in triumpho spectaculum praebuit.

In Macedoniam quartus Cos. missus L. Aemylius Paulus, reformato ante omnia ad priscam disciplinam exercitu, Regem ad Enipeum flumen assequitur. Permunitis castris, C. Sulpitius Gallus tribunus militum, consulis permissu, ad contionem militibus vocatis pronuntiavit, nocte proxima, nequis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam noctis, lunam defecturam esse. Edita hora luna cum defecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope divina videri. Macedonas, ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens, movit. Neutro imperatorum volente, fortuna, quae plus consilii humanis pollet, contraxit certamen, obortum iumento manibus curantium forte elapso, de quo Thraces praesidiarii Romanique ad ripas dimicabant. Cum enim multa passim proelia orirentur, Romani fluctuantem primo turbarunt, deinde disiecerunt Macedonum phalangem, equitatus prope integer pugna excessit. Principe fugae ipso rege. Caesa ad XX milia hominum sunt, ad sex M, qui Pydnam ex acie perfugerant, vivi in potestatem Aemylii pervenerunt, et vagi e fuga VM capti. Ex victoribus ceciderunt non plus centum, vulnerati aliquanto plures sunt. Rex a plerisque desertus, Amphipolin pervenit. Aemylio Beroea primum monitu principum, deinde Thessalonica et Pella, et deinceps omnis ferme Macedonia intra biduum dedita. Secuta tandem reliquarum urbium exempla etiam Pydna est. Amphipoli pro rege loquentibus succlamatum: Abite hinc, ne qui pauci supersumus, propter vos pereamus. Perseus Samothracem, religionis opinione inviolabilem insulam pergit, advectis secum duobus milibus talentorum. Sed cruentum animum nec pecunia, nec sacri parietes poterant tueri. Cum Evandrum Cretensem, Persei amicorum constantissimum, templo excedere cogerent Samothraces, eo quod Eumenem regem prope Delphos occidere voluerat, veritus conscientiam eius Perseus, occidi virum, tot sibi casibus expertum, imperavit, eoque in amicum facinore omnium a se animos alienavit. Deditus ergo praetori Octavio, cum in conspectum Aemylii victoris venisset, consurrexit consul, et humaniter habitum conviviis adhibuit, liberosque admonuit suos, et quotquot erant iuvenes, in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulendum, nec praesenti credendum fortunae, cum quid serus vesper vehat, incertum sit. Hunc demum virum esse, cuius animum nec prospera flatu suo effert, nec adversa infringit. Hic finis belli inter Romanos ac Persea, idemque finis incliti Macedonum regni fuit, quod a summo culmine fortunae ad ultimum sinem centum quinquaginta annos stetit, a Carano usque ad Perseum XXX reges habuit, annos 923. a Philippo usque ad casum Persei 190 annis floruit. Macedonibus dimidium tributi, quod regibus ferre soliti erant, impositum. IN quattuor regiones distracti, sublatis commerciis, lacerum corpus effecti sunt. Similia his et in Illyricum mandata. Omnes, qui in aliquibus ministeriis regiis, etiam qui in minimis legationibus fuerant, iussi Macedonia excedere, atque in Italiam ire: qui non paruisset imperio, mors denuntiata. Epiri oppida ferme LXX, omnia uno die direpta, CL milia capitum humanorum abducta, quod ad Persea defecissent. Aetoli deinde citati, qui per intestinas dissensiones mutuis se caedibus absumpserant. In ea cognitione magis utra pars Romanis, utra regi favisset, quaesitum est, quam utri fecissent iniuriam, aut accepissent. Noxa liberati interfectores, exilium pulsis aeque ratum fuit, ac mors interfectis. Hic eventus omnium, qui partis Romanorum fuerant per Graeciam, inflavit ad intolerabilem


page 154, image: s154

superbiam animos, et obnoxios pedibus eorum subiecit, quos aliqua parte suspicio favoris in regem contigerat. E sola Achaia, supra mille viri primarii, decreto X Legatorum evocati sunt ad causam perduellionis Romae dicendam, interque eos Polybius, Lycortae praetoris Achaeorum filius, qui victo eruditione infortunio per eam sibi Romae amicos peperit. Reliqui XVII annis in custodiis fuere donec magna eorum parte suppliciis absumpta vel morte, trecentos ferme reliquos, satis iam poenarum diuturna carceris perpessione dedisse rati, domum dimisere.

Aemylius Paulus reportato Romam exercitu, ob praedam regiam pro republ. interceptam (bis millies, centies H S. erat) habitosque asperius milites, contradicente pro exercitu Sulpitio Galba, tandem triumphavit, et Perseum cum tribus filiis ante currum duxit. Cuius triumphi laetitia ne solida ei contingerer, duorum filiorum mortibus insignita est: quorum alterius funus praecessit, alterius sequebatur triumphum. Perseus in carcere foedissimo septem dies habitus, Aemylio senatus crudelitatem castigante, mitiorem nactus est custodiam, in qua post biennii miserias, somno prohibitus, vivere tandem desiit. Mortui postmodum Aemylii Pauli tanta apparuit abstinentia, ut cum ex Hispanis et Macedonia maximas opes retulisset, vix ex auctione bonorum eius redactum sit, unde dos uxori eius redderetur.

Ceterum per eos dies, quibus ista per Macedoniam et Graeciam agebantur, magni etiam in Aegypto et Syria motus exstitere. Antiochus versatili in omnia ingenio et subdolo, per honestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, bellum cum minore eius fratre (Physconem hunc Graeci, ob ventris ingluviem tumoremque cognominat) Alexandriam tunc tenente gerebat: adque Pelusium navali proelio victor, ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu, obsidione ipsam Alexandriam premebat: nec procul abesse, quin potiretur regno amplissimo, videbatur. Ptolemaeus PHyscon et Cleopatra legatos Romam mittunt, qui cum ramis oleae ingressi curiam, sordidati opem regno regibusque amicis petiere. Senatus extemplo C. Popilium Lenatem et C. Decimium et C. Hostilium legatos, prius Antiochum, dein Ptolemaeum adire iubet, et nuntiare, ni absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico, nec pro socio habituros esse. Iidem Rhodiorum ingressi contionem, decretum obtinent, ut qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid, aut fecisse convinceretur, capite poenas darent. Dum in itinere sunt, Antiochus frustra tentatis moenibus Alexandriae, abscesserat. Ceteraque Aegypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui regnum quaeri suis viribus simulabat, ut victorem mox aggrederetur, in Syriam abduxerat exercitum. In transitu Palaestinae, Ierosolymam templumque Dei sacerrimum nefariis manibus spoliarat. Interim Ptolemaeus Philometor, animadvertens claustra Aegypti haud nudari praesidiis Antiochi, ut cum velit, rursus exercitum induceret, per crebras legationes pacem cum Physcone fratre facit, et cunctis consentientibus, Alexandriam recipitur.

His cum laetari Antiochum conveniens esset, si serio Ptolemaeum maiorem restitutum regno, non sibi illud quaesitum voluisset, adeo est offensus, ut multo acrius infestiusque adversus duos, quam ante adversus unum, pararet bellum. Cyprum extemplo classem misit: ipse primo vere cum exercitu Aegyptum petens, in Coelesyriam processit. Circa Rhinocolura Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum regnum patrium recepisset, petentibusque, ut suum munus tueretur, et diceret potius quid fieri vellet, quam hostis ex socio factus, vi atque armis ageret, respondit, non aliter neque classem revocaturum, neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio cederetur. Cum


page 155, image: s155

quattuor milia ab Alexandria abesset, legati Romani occurrerunt. Quos cum advenientes salutasset, dextramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius scriptum habentes tradidit, atque omnium primum id legere iubet. Quibus perlectis, cum se consideraturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset, dixisset: Popilius pro cetera asperitate animi, virga, quam in manu gerebat, circumscripsit regem, ac priusquam hoc circulo excedas, inquit, redde responsum senatui, quod referam. Obstupefactus tam violento imperio, parumper cum haesitasset, Faciam, inquit, quod censet senatus. Tum demum Popilius dextram regi, tamquam socio atque amico porrexit. Die deinde finita, cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordiam etiam inter fratres firmarunt, inter quos vix dum recte convenerat.

Sic reversus in Syriam Antiochus, adeo se in omne scelus et impietatem effudit, ut non Epiphanes, id est, illustris, sed Epimanes, hoc est, furiosus a cordatioribus diceretur. Convivia agitavit et ludos, sumptu inaudito. Interdum mille, aliquando mille et quingenta triclinia convivis implevit, ipse ferculorum gestatoribus ducem, mimis, histrionibus, saltatoribus, coquis, opificibus, sodalem se praebuit, publica frequentavit balnea, fontes vino miscuit, plebeios pretiosissimis unguentis perfudit, denique ea egit, ut omnes puderet tantae in rege scurrilitatis. Interdum more Romano circumeundo fora, et prensando vilissimum quemque, ut tribunus plebis, aedilisve legeretur, petebat. Lectus, posita sella publice, forensi turbae praesidebat; temulentus per vias nummos spargebat aureos, proclamans: Sumat, cui fortuna dederit. Circa religiones nullus regum manifestius insaniit. Templorum alia nudabat, alia incredibili exornabat sumptu. Praecipuum cum Deo Opt. M. qui Ierosolymis colebatur, bellum gessit. Cum primum ex Aegypto reverteretur, in Coelesyriam [correction of the transcriber; in the print Caelesyriam], omnes templi thesauros sacrilegis manibus diripuit, vasa et instrumentum omne sacrum abstulit, LXX hominum milia occidit, totidem vendidit, XL secum abduxit. Iterum deinde a Popilio iussus Aegypto exire, iratior Ierosolymam nudavit moenibus; diis Graecorum facere Iudaeos coegit, altare Dei omnipotentis daemoni sacravit Olympio. Inter alios complures, quos vesana tyranni impietas ad necem trahebat, Eleazari scribae nonagenarii, et septem fratrum, quos omnibus tormentis excarnificavit, quod Dei maiorem, quam vilissimi regis curam ducerent, divina constantia enituit. Nec deerant, qui motis in patria seditionibus, factisque caedibus, ad eiusmodi audenda occasiones darent tyranno. Eorum feruntur capita Iason, et Menelaus, sacrorum caupones, mancipes scelerum, quorum ille Oniam fratrem natu maximum dignitate pontificali depulit, hic etiam vita sceleratissime eum privavit.

Cum ergo, quicquid sancti apud Iudaeos erat, pollueretur, et sacra volumina undique conquisita in flammas mitterentur, conditaque ad templum arce, vis armata sacrum Dei summi impediret, Samaritae, solita levitate, legem Moisis et Iudaeorum, quibus secundis eorum rebus gloriabantur, aversati, templum suum Graecorum Iovi dedicant, Antiocho tamquam illustri Deo litteras mittunt, digni talis Dei imperio. At Matathias sacerdotum Iudaicorum unus, Assamonaei pronepos, filiis et Clientelis clarissimus, cum ad sacrificandum Graecorum numinibus cogeretur, tantum abfuit ut pareret, ut divino zelo percitus, Iudaeum quendam impiis se sacris polluentem, ad ipsam mox aram mactaret. Vocatis deinde ad arma, quibuscumque cordi erant leges et libertas avita, manum contraxit non contemnendam hominum, quibus ingrata vita sine libero veri Numinis cultu, et quasi fastidio erat.Cum illis circumeundo montes et tutiores locos, altaria profana diruit, infantes more patrio circumcidit, superstitionem popularium,


page 156, image: s156

qua nonnulli sublati, otium ad perniciem suam servabant, eximit animis, testatus, etiam feriatis diebus, licere utique corpus vitamque cuilibet suam tueri. Vertente anno confectus iam senio, Iudam Maccabaeum filiorum fortissimum, ducem reliquis, alterum Simonem, sapientia praestantem, consiliarium piis praefecit.

Igitur Iudas, paternae aemulus virtutis, hostes iuxta et transfugas Iudaeorum, acerrime persecutus, brevi manifestum ab Antiocho bellum habuit. Apollonius praecipuo in honore apud regem invasit Iudaeos: Sed a Iuda vincitur et occiditur. Eadem Seronis Syriae praesidis fortuna fuit. Hisce cladibus irritatus Antiochus, ingentem scribit exercitum, nec fidens thesauris, quos non minus in convivia et ludos, quam bella continua profuderat, ad superioris Asiae provincias vadit, pecuniam expediturus, Syriae Lysiam praeficit. Lysias tres duces, Ptolomaeum, Gorgiam et Nicanorem legat in Iudaeam, addens eis XL peditum, septem equitum milia, ut et Iudaeos exscindant, et e circumpositis populis novos agris colonos inducant. Iudas nihil conterritus tanto apparatu, quamquam pene inermes ducebat milites, formata in pietatem et constantiam trium millium manu, missionem dedit omnibus quoscumque recentes nuptiae, aut spes rerum secundarum nimio vitae amore impleverant. Sic castra aggreditur absentis Gorgiae, explorato antea, eum cum parte militum ad insidias sibi tendendas egressum. Victis repentina impressione Syris, incendit castra, et Gorgiam clade suorum consternatum tota exturbat Iudaea. Lysias comperto infortunio auget copias, LXM peditum V equitum in Idumaeam trahit. Iudas subnixus aeterni fiducia Numinis, tantam multitudinem cum x admodum milibus adortus, in fugam vertit, caesisque V milibus hostium, ingenti potitur praeda. Animadvertens ergo Lysias cum fortibus viris rem esse, quibus universis aut vincere decretum, aut mori; Antiochiam se recepit, aliis bellum consiliis gesturus Interim Iudas ad divinam usus gloriam divinitus datis victoriis, templum triennio prorsus desolatum, repurgare instituit, seligit sacerdotes, instaurat sacra, novum altare Deo aedificat, sollemnibusque caeremoniis per octiduum Encaenia agit: circummunit templum praesidiis, ne quis profanus sacerdotum interturbare munia possit.

Ea res adeo accendi finitimarum iras nationum, ut quasi foedere composito, ad delendum nomen Hebraeum pariter insurgerent. Idumaei erant, Sidonii, Ammonitae, Arabes, Syri: Sed tanto alacrior Iudas singulos, priusquam coire possent, depopulatur. Idumaeos acie fundit, castella et urbes expugnat, Inde partitus cum fratre copias, ipse in Ammonitas et Arabes, Simon in Phoenices vadit. Ubique res Hebraea superior fuit: ubique strages editae gentium. Qui in Transiordani terra et Galilaea obnoxios se incursionibus putabant, in Iudaeam cum Simone et Iuda profecti, ubi vis unita esset validior. Sub haec clades aliqua accepta, ut nihil est ex omni parte beatum, in bello praecipue Iosephus et Azarias, praefecti Iudaeae cum mandatis, ne absentibus Iuda et Simone in casum aleae darent Remp. stimulante fama fratrum, Iamniam oppugnare instituunt. Inde eruptione Gorgiae fugati, amissis duobus milibus, documento fuere, quam infelix sit laudis cupido, sine peritia rerum et auctoritate legitima. Interim Epiphanes iterum circa templa insaniens, dum Dianae Elymaidis in Persia fanum opulentissimum spoliare opibus conatur, repulsus a subditis, Babylonem recedit cum probro. Ibi cognito, exercitus suos toties caesos a Iuda Maccabaeo, ingentem animo maerorem concipit, cui impar, fassus ob scelera in Numen populumque Hebraeum sibi pereundum, invalescente morbo moritur, anno regni XII relicto impubere filio, cui Eupatoris nomen a Lysia duce inditum.

Igitur soluti Tyranni metu Iudaei cum


page 157, image: s157

Timotheum ducum ingenti proelio fudissent, praesidium Graecorum in arce Sionia obsident: eaque audacia Eupatora Regem et Lysiam perpellunt, ut adunato exercitu centum millium peditum, XXM. equitum, ad haec XXXII elephantis, Iudaeam invadant. Betzura, quod annus esset Sabbaticus, quo terram Iudaeis colere nefas, fame domita deditur, dimissis praesidiariis. Ierosolymitani templi munitiones acriter oppugnantur, nec eas segnius defendit Maccabaeus. Extracta igitur opinione diutius obsidione, nuntiatur in castra regis, Philippum, quem Epiphanes moriens tutorem designaverat, tenere Antiochiam, regnumque pro tutela usurpare. Hanc rem maioris momenti ratus Lysias, quam expugnationem Ierosolymae, in pacem inclinat animum. Et quamquam Eupator, fictis in gentem Iudaicam criminibus, ad eam delendam vehementissime incitabatur, tamen auctore Lysia pacem eis concedit, dirutisque contra datam fidem munitionibus, recipit sese Antiochiam, Maccabaeus, a Ptolemaide usque ad Gerrenos praeses declaratur; Menelaus e contra, tanti concitor belli, Beroeae in cineres deiectus iussu Eupatoris, proditionis et sacrilegiorum poenas dedit. Huic in sacerdotio successit Alcimus, scelestae homo fidei, et bonis quibusque inimicus. Hic finis horribilium Antiochi Epiphanis et Eupatoris conatuum in Iudaeos exstitit, quos et alii eorum Prophetae sacris libris praedixerant, et ante quadringentos annos Daniel, ne quis tantas Dei populo calamitates, citra aeterni numinis providentiam accidere existimaret. Impietatis et periurii Antiochus filiusque eius supplicium Deo pependere. Nam non solum pater tantae reus immanitatis, foedissimo morbo interiit, sed et post biennium Eupator et Lysias, dignum factis exitum habuerunt.

Cum enim Demetrius Seleuci, qui ante Epiphanem regnaverat, filius, obses Romanis datus regnum sibi, qui maiori esset Antiochi Magni filio genitus, debitum, comperisset a patruele interceptum, in Syriam clam venit, et Tripolin urbem maritimam arte occupavit. Mox deficientibus ad eum certatim Syris, Eupator et Lysias a suis trucidantur, exercitus ad Demetrium universus signa transtulit.

Eius iterum regis aures implet Alcimus, Maccabaeum rebellionis accusat, Ierosolymam reducitur cum exercitu. Sed obnitente cruentis eius conatibus Maccabaeo, rursus implorat opem Demetrii, qui adiungit delatori Nicanorem, virum ingenii militaris et infidi: a quo principio honeste habitus Iudas, et sacerdotio praepositus, paulo post insidiis petitur. Quibus a Iuda callide vitatis, Nicanor minaci iuramento exitium templo denuntiat, ni Iudas sibi tradatur. Sed interpositis aliquot diebus, dirae sacerdotum in caput Nicanoris vertere.

Commisso enim proelio vincitur a Iuda, totusque exercitus in fuga trucidatur. Novem fuisse milia ferunt: alius Maccabaeorum liber, sed minoris fidei, XXXV milia prodit. Tanta potitus victoria Iudas, sacerdotio praeficitur a populo, et cum Romanis tot iam regum et populorum victoria non minus quam fide in socios claris, foedus amicitiamque iungit, quorum tamen subnixus ope, ad exemplum locandae in Deum fiduciae castigatus brevi legitur.

Erat annus imperii Graecorum CLII. Olympias CLV. cum missus in Iudaeam Bacchides, desertum a suis plerisque Iudam, fortissime tamen pugnantem ac pene victorem, circumventum acie occidit, totamque fere Iudaeam in potestatem redegit Demetrii: Quae dispositis hinc inde per oppida praesidiis, tam foede est vastata, ut post Prophetarum tempora nulla ei maior calamitas acciderit. Inflati enim Maccabaei morte desertores et transfugae, confluunt ad Bacchidem, ab eoque praefecturas adepti et tribunatus, undecumque investigatos sectatores Iudae ad necem rapuere, sed perbrevis impiorum felicitas esse consuevit.


page 158, image: s158

Circumstantibus enim periculis, IOnathas frater Iudae, a meliori Iudaeorum parte dux legitur, collectosque suos, ne praecipitarent in insidias, Thecoanum in desertum subducit. Bacchides, compertis latebris, bello eos statuit persequendos. Concurrerunt acies ipso sabbato, et congressi comminus duces, aegre alter alterius manum evasere. De Bacchidis exercitu mille interfecti, Ionathas cum suis ad ulteriorem Iordanis ripam enavit, non ausis fluvio se committere hostibus. Interiectis diebus, Bacchides Ierichuntem, Bethelem, Gazam, aliaque munit oppida, Ionathas ex Amoraeis, qui fratrem eius Iohannem occiderant, praedas agit. Interim Alcimus Pontifex demoliri conatus sacrum interioris atrii parietem, repentina perculsus paralysi concidit, occlusaque voce impia exspirat. Quo facto Bacchides ad Demetrium regem revertitur, qui punitis Heraclide et Timarcho, Babyloniorum praefectis nequissimis, Epiphanim quondam exoletis, Soter a Graecis dictus est. Ionathas biennium nactus quietes ad res suas ordinandas, dum insidiis petitur transfugarum, L. sceleratorum principes comprehendit, et merita morte multat. Inimici eius Bacchidem denuo in Iudaeam accersunt, faciem de Ionatha victoriam pollicentur. Sed Ionathas munita Bethbasa, acriter se defendit, traditaque Simoni custodia castelli, depopulatur adversarios. Exustis deinde, quibus oppugnabatur, operibus, tantum Bacchidi irae ac desperationis facit, ut infaustae expeditionis auctores, quos adiutum venerat, interficeret. Hinc pacem ei offert Ionathas, qua facile impetrata, fixoque Machmazi domicilio, ius dicere Iudaeis incipit. Sic nihil quoquam impediente genti quadriennium praefuit.

Dum haec fierent, Ptolemaeus Philometor a minore fratre regno pulsus, missis ad eum Roma legatis, in regnum restituitur, foedusque tandem inter fratres ictum, ut alter in Aegypto, alter Cyrenis regnaret.

Ariarathe interim Cappadociae rege mortuo, filius eius Ariarathes accepit regnum, et amicitiam cum populo Romano renovavit. Hunc Demetrius expulit Cappadocia, eiusque loco Olofernem mille talentis induxit, fratrem Ariarathi habitum, quos ambos Antiochis regina, cum sterilem seputaret, ex se natos mentita, Ariarathi regi supposuerat. Postea praeter spem Mithridatem filium enixa, ut Ariarathes ad Romanos educandus mitteretur, Olofernes in Ioniam, effecerat. Mithridates cum brevis aevi esset, Romanis Ariarathem capessere regnum placuit, eiectumque a Demetrio, restituit senatus, eodem tempore quo C. Martius Cos. adversum Dalmatas parum prospere primum, postea feliciter pugnavit. Cum quibus bello confligendi causa fuit, quod Illyricos populi Romani socios subditosque vastaverant. Eandemque gentem Cornelius Nasica Cos. perdomuit, sicut Q. Opimius Cos. Transalpinos Ligures, Massiliensium oppida Antipolim et Niceam populantes.

Anno quingentesimo nonagesimo octavo ab urbe condita, Q. Fulvius et T. Annius Coss. peractis comitiis, insequentisque anni consulibus creatis, magistratus inire coeperunt. Mutandi comitia causa fuit, quod Hispani rebellabant, ex qua provincia ad suggerendos magistratus ad urbem redire non poterat.

Anno imperii Graecorum centesimo sexagesimo, adiuvantibus et Ptolemaeo rege Aegypti, et Attalo rege Asiae, qui Eumeni fratri, undequinquaginta annis regimine functo, successerat, et Ariarathe Cappadociae, bello a Demetrio lacessitis, Antiochenses perosi duritiam Demetrii, subornant propalam Alexandrum, qui Syriae regnum velut paternum repeteret, genitumque se Antiocho rege ferret. Is admirabili rerum varietate, totius ferme Orientis viribus succinctus, etiam Ionathae ducis Iudaeorum quem summum Pontificem declaraverat, bellum Demetrio infert, victumque vita pariter ac regno spoliat: quamquam


page 159, image: s159

nec Demetri animus in propulsando hoste defuit. Nam et primo proelio Alexandrum fugavit, et regibus bellum restituentibus, multa milia in acie cecidit. Ad postremum tamen invicto animo, inter confertissimos dimicans, cecidit, anno regni undecimo. Alexander regno potitus regales ambit nuptias, filiam Ptolemaei Philometoris uxorem ducit, Ionatham praecipuis honoribus afficit.

Iisdem annis quattuor maximis motibus terrarum orbis intremuit, bello Asiatico Demetrii et Alexandri, Macedonico, eique adhaerente Achaico, et Carthaginiensi tertio, et Hispanico.

Demetrius Soter initio belli duos filios apud Gnidium hospitem suum, cum magno auri pondere commendaverat, ut et periculis eximerentur, et si ita fors tulisset, paternae ultioni servarentur. Ex his maior Demetrius, annos pubertatis egressus, audita Alexandri luxuria, quem insperatae opes et alienae felicitatis ornamenta, velut captum, inter scortorum greges desidem in regia tenebant, auxiliantibus Cretensibus, securum ac nihil hostile metuentem aggreditur. Eum Apollonius, Cavae Syriae praefectus recepit; sed cum insolenter in bellum provocaret Ionatham, victus octo hominum milia amitti. Ionathas Ioppen capit, et Ascalonem: Azotum incendit, idolum Dagonem exscindit; ob rem praeclare gestam regiis Alexandri donis colitur. Florus ex Livio dicit, de stirpe Persei regis Macedonum fuisse Alexandrum, inertia socordiaque Prusiae Bithyniae regi similem. Prusias iste, qui quondam pileatus Romae, per extremam adulationem se libertum Populi Romani iactaverat, omnium humillimorum fautor atque vitiorum, a Nicomede filio, adiuvante Attalo rege Pergami, occisus est. Habebat alium filium, qui pro superiore ordine dentium enatum habuisse unum os continens dicitur. Eum pater regno destinabat, Nicomedem morti. Sed res adolescenti ab his, qui facinus susceperant, proditur: hortatique sunt, ut provocatus crudelitate patris occupet insidias, et in auctorem retorqueat scelus. Igitur cum accitus in Bithyniam venisset, statim rex appellatur, Romani Legatos ad pacem inter patrem filiumque constituendam mittunt. Unus ex iis caput multis cicatricibus sparsum habebat, alter pedibus aeger, tertius ingenio socors erat. Itaque eam legationem Cato dixit, nec caput, nec pedes, nec cor habere: nec quicquam ea effectum. Prusias enim regno spoliatus a filio, etiam a servis est desertus. Cumque in latebris ageret, non minore scelere, quam filium occidi iusserat, a filio interficitur.

Non dissimile inter Ptolemaeum socerum et Alexandrum generum certamen emersit. Alexandro iacente in ganeo et lustris, Ammonius regnabat: per quem et amici eius plerique, et Laodice regina, et Antigonus Demetrii filius, occisi. Quare clam infensus Alexandro Ptolemaeus, cum ingentibus copiis venit in Syriam, titulo defendendi genero imperii, re ipsa ut suum id faceret. Aperiuntur illi portae urbium, totaque ora maritima usque ad Seleuciam potitur. Tum demum aperto consilio, filiam Cleopatram, Alexandro ereptam, dat Demetrio, ingressusque Antiochiam, duo sibi diademata imposuit, Aegypti et Syriae. Quibus compertis Alexander, e Cilicia copias educit, acie confligit cum socero: Sed victus in Arabiam profugit, ubi transferentibus ad Demetrium signa militibus, truncatus capite a Zabdiele dynasta (Iosephus Dioclem nominat) dedit poenas et Demetrio seniori quem occiderat, et Antiocho Epiphani, cuius mentitus originem fuerat. Annos potentiae egerat V. Nec Ptolemaeus viso generi capite diu est laetatus. Etenim in proelio graviter in caput vulneratus, inter curationem, dum medici ossa terebrare contendunt, exspiravit, rerum potitus per varios casus, annos XXXV. In eius locum frater minor, qui Cyrenis regnabat, successit. Hic belli Syriaci suit exitus


page 160, image: s160

Atrocior Punici, quod tertium vocant, fuit. Id bellum e discordiis Masanissae et Carthaginiensium occasionem sumpsit, vim a M. Catonis et aliorum Romanorum ambitione, quibus nihil modestior fuit Carthagini Gisgo, Amilcaris filius. Castigato senatu Carthaginiensium, quod contra foedus exercitum, et navales materias haberent: pacem inter Masanissam et eos facere voluerunt Romani, Masanissa agro, de quo lis erat, sponte sua cessit. Sed Gisgo, qui tunc in magistratu erat, homo seditiosus, cum senatus pariturum se iudicio legatorum dixisset, ita bellum adversus Romanos suadendos concitavit, ut legatis, quo minus violarentur, fugam explicuerit. Id nuntiantes, infestum iam senatum Carthaginiensibus infestiorem fecerunt, eodem tempore, quo M. Portius Cato funus mortis filii in praetura, tenuissimo ut valuit (nam pauper erat) sumptu fecit, et Andriscus, qui se Persei filium, regis quondam Macedoniae, ingenti asseveratione mentiretur, Romam a Demetrio missus est. M. etiam Aemylius Lepidus, qui princeps senatus sextis iam Censoribus erat lectus, antequam exspiraret, praecepit filiis, lecto se strato, sine linteis, sine purpura efferrent: in reliquum funus ne plus quam aeris denos insumerent. Imaginum specie, non sumptibus nobilitari maximorum virorum funera solere.

Dicente P. Cornelio Nasica, nihil temere in Poenos consulendum, placuit mitti decem legatos exploratum. Ardebat enim tunc Hispaniense bellum, a quibusdam prospere, a pluribus male gestum. L. Licinius Lucullus, A. Posthumius Albinus Coss. cum delectum severe agerent, nec quemquam gratia dimitterent, a Trib. plebis in carcerem coniecti sunt. Processit P. Cornelius Aemylianus, et excepturum militiae genus, quodcumque imperatum esset, professus, suo exemplo ad militandi studium omnes incitavit. Eius operam L. Lucullus Cos. eximiam comperit. Cum pacasse omnes Celtiberiae populos videretur, successit Cl. Marcellus, et incognitas nationes in Hispania subegit. Ibi Scipio L. Pauli filius, Africani nepos, sed adoptivus, provocatorem barbarum militem occidit, coronamque muralem meruit.

Sub haec cum Legati ex Africa rediissent, dicerentque et exercitum et classem Carthagine deprehendisse, prorogari sententiam placuit. Catone et aliis principibus senatus suadentibus, ut in Africam confestim transportaretur exercitus: Contranitente Nasica, ne metu ablato aemulae urbis, luxuriare felicitas patriae inciperet. Idem adeo infestus fuit ludorum vanitatibus, ut Theatrum a Censoribus strui coeptum, tamquam inutile et nociturum publicis moribus, ex S. C. destruendum curaret.

Cum servari ab hoc Scipione Nasica, optimo et moderatissimo viro potuissent Carthaginienses, bello Masanissae illato contra foedus, victique ab eo nonagesimum secundum annum habente, malum sibimet ipsis attraxere. Igitur bellum eis indici placuit. Priusquam ullae copiae in naves imponerentur, Uticenses se suaque omnia dedidere. Exemplum Carthaginienses secuit. Ast rigida Catonis sententia pervicit, ut decreto perstaretur: et ut consules quam primum ad bellum proficiscerentur. Interim spe pacis iniecta, L. Martius, M. Manlius Coss. traditam ab volentibus classem et arma, sub ipso ore urbis Carthaginis incendunt. Tum evocatis principibus, si salvi esse vellent, ut migrarent finibus, imperatum, alioque loco XM. passuum a mari remoto, oppidum struerent. Id pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent, satius rati, si evertenda esset patria, hostium quam suis manibus everti. Obsideri igitur oppugnarique coepta est Carthago a Cos. In qua oppugnatione, cum neglectos ab una parte muros duo tribuni temere cum cohortibus irrupissent, et ab oppidanis graviter caederentur,


page 161, image: s161

a Scipione Africano expliciti sunt; per quem et Castellum Romanorum, quod nocte oppugnabatur, paucis equitibus iuvantibus liberatum est: castrisque quae Carthaginienses, omnibus copiis pariter ab urbe egressi, invaserant, liberatis, is praecipuam gloriam tulit. Praeterea cum ab irrita oppugnatione Carthaginis Cos. (alter L. Martius Censorius Romam ad comitia ierat) exercitum ducere adversus Asdrubalem vellet, qui cum altera manu iniquum saltum insederat: suasit primo Cos. ne tam iniquo loco confligeret. Victus deinde complurium, qui prudentiae eius et virtuti invidebant, sententiis, et ipse saltum ingressus est. Cumque, sicut praedixerat, fusus fugatusque esset Romanus exercitus, et duae cohortes ab hoste obsiderentur, cum exiguis equitum turmis in saltum reversus liberavit eas, et incolumes reduxit. Quam virtutem eius et Cato, vir promptioris multo ad vituperandum linguae, in senatu sic prosecutus est, ut diceret, reliquos qui in Africa militarent, umbris militare, Scipionem vigore. Quo testimonio dicto paulo post obiit nonagenario maior. Eadem tempestate, quasi ita convenisset inter Poenos et Macedones, ut tertio quoque vincerentur, Macedonia etiam arma movit, incitata Andrisci, quem Demetrius Syriae rex ad id induxerat, mendacio, quod Persei se regis filium, ex pellice natum, ferret. Cum enim ab urbe Roma clam profugisset, totam Macedoniam aut voluntate incolentium, aut armis occupavit, et Philippus appellatus est. Thessalia adversus eum, per Romanorum legatos, auxiliis Achaeorum defensa. Et cum imaginarium regem et prope scenicum contemneret populus Romanus, ille regiam formam nomenque, animo quoque regio implevit, validusque etiam Thracum auxiliis, M. Iuventium Praetorem cum exercitu occidit. At Q. Caecilius Metellus amissum cum legione praetorem plenissime ultus est. Nam et Macedoniam servitute multavit, et Andriscum deditum ab eo, ad quem confugerat, Thraciae regulo, in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis indulgente fortuna, ut de eo quasi de vero rege Romae triumpharetur. Metellus Macedonicus e victoria dictus, Romanorum habetur felicissimus. Mortuum quattuor filii extulerunt, unus consularis et censorius, alter consularis, tertius consul, quartus candidatus consulatus, quem honorem adeptus est. Idem primus Romae aedem ex marmore molitus, vel magnificentiae, vel luxuriae princeps fuit.

Interim Masanissa Numidiae rex, ad nonaginta quattuor annos natus, decessit. Inter cetera opera iuvenilia, quae ultimum edidit, adeo robusta senecta viguit, ut post sextum et octogesimum annum filium genuerit, nulloque imbre, nullo frigore adductus, caput texerit. Inter tres eius liberos Mycipsam, Gulussam et Manastabalem, P. Scipio Aemylianus arbiter captus iudicio patris, administrationem regni divisit. Idem Phaniae Himilconis, praefecto equitum Carthaginiensium, cuius opera illi praecipua utebantur, persuasit, cum equitatu suo ad Romanos transire. Asdrubalem Masanissae nepotem, proditionis suspectum, Poeni in curia interemerunt. Tandem P. Scipio Aemylianus, contra leges annarias Cos. dictus, maximo certamine fatale Carthagini nomen fuit. M. Aemylius nonnullas urbes Carthagini circumpositas expugnaverat. Mancinus Cos. ipsam Carthaginem, matrem Africanarum urbium, XXIII milia passuum in circuitu habentem, labore obsederat maximo, partemque eius ceperat. Nudato operis portu, primoque et sequenti, tandem et tertio muro, Bursa tamen, quod nomen arci fuit, quasi altera civitas resistebat. Et plus negotii cum semidiruta Carthagine, quam integra fuit. In usum classis tecta domusque resciderunt: in armorum officinis aurum et argentum prae aere ferroque conflatum est, in tormentorum vincula matronae


page 162, image: s162

crines suos contulerunt. Obsesso a Scipione etiam portu, illi alium ab alia urbis parte foderunt, unde quasi enata subito classis erupit, iamque diebus, iam noctibus nova aliqua moles, nova machina, nova pereuntium manus, quasi ex obruto incendio, subita de cineribus flamma, prodibat. Deploratis novissime rebus XL se milia virorum, expugnatis a Scipione ad Nesentium castris, dediderunt, duce Asdrubale. Urbs tandem capta, septingentesimo anno quam erat condita.

Uxor Asdrubalis se flagrantis in medium urbis incendium duobus cum liberis ex arce praecipitavit, imitata Dionem, quae Carthaginem condidit. Per continuos decem et septem dies vix potuit incendium exstingui, quod domibus ac templis sponte Carthaginienses immiserant: ut quatenus urbs eripi Romanis non poterat, triumphus saltem arderet. Scipio exemplo patris sui Aemylii, qui Macedoniam vicerat, ludos fecit, transfugas et fugitivos bestiis obiecit. Carthaginis ruinam statim excepit Corinthus, Achaiae caput, Graeciae decus, inter duo maria Ionium et Aegeum, quasi spectaculo exposita. Haec (facinus indignum) ante oppressa est, quam in numerum certorum hostium referretur. Quaerentibus enim causas belli Romanis, tempestive fortuna querelas Spartanorum obtulit, quorum agros Achaei propter mutuum odium populabantur. Spartanis a senatu responsum est, legatos se ad inspiciendas res sociorum, et iniuriam demendam in Graeciam missuros. Sed legatis occulta mandata data sunt, ut corpus Achaeorum dissolverent, singulasque urbes proprii iuris facerent, quo facilius ad obsequia cogerentur. Pronuntiatur Corinthi decretum senatus, neque Lacedaemonios, neque Corinthios Achaeis contribuere debere: Argos praetera, Heracleam, Orthomeniosque ab Achaeorum concilio seiungendos. Quod ubi omnibus innotuit, velut in furorem versi, Lacedaemonios omnes spoliant, et confugientes in hospitium Legatorum, vi extractos pulsant. Violassentque ipsos legatos, nisi audito tumultu trepidi aufugissent. Igitur Metello ordinanti tum maxime Macedoniam, mandata est ultio. Critolaus Achaeorum praetor vehementer eos in bellum concitabat, cuius primam manum Metellus Macedonicus per parentes Elidis campos cedidit Alphaeo. Praetor paludibus submersus est, imperium ad Diaeum, primum motus auctorem, delatum. Adversus hunc profectus L. Mummius Cos. Metellum, post captas Thebas et Megaram, iam Corinthum obsidentem, in Macedoniam amandavit, ipse coactis XXIII peditum, tribus equitum milibus et quingentis, pugnandi copiam Achaeis fecit. Achaei neglectissime provisis rebus, equites sexcentos, XIV peditum milia opponunt, et dimicare ausi ante oculos coniugum et liberorum cadunt, lugubre suis spectaculum, gravemque luctus memoriam relinquentes. Diaeus occisa prius uxore, hausto veneno occubuit. Mummius Corinthum vi cepit, cremavitque: viri omnes trucidati, feminae et pueri sub corona venditi. Ornamenta et signa quaeque admiratione dignissima Romam asportata. Ceterarum urbium moenia diruta, arma adempta, concilia abolita. Quantas opes et abstulerit, et cremaverit, hinc scias, quod Corinthium aes, toto orbe laudatum, illi incendio superfuit. Nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria; quia incendio permistis plurimis statuis atque simulacris, aeris, auri argentique venae in commune fluxere. Hic finis libertatis Graeciae, cui tamquam provinciae deinceps Praetor Roma missus est, Achaiae non Graeciae appellatus, quod Graeci essent subacti, principatum obtinentibus Achaeis. Mummius abstinentem sane virum, sed litterarum adeo rudem egit, ut cum praestantissimorum artificum tabulas Romam portandas locarat, iuberet praedici conducentibus, si eas perdidissent, novas eos reddituros. Deleta Corinthus eodem anno, quo Carthago,


page 163, image: s163

post annos DCCCCLII, quam ab Halete Hippotis filio condita fuerat.

Per illa tempora cum Iudaea affligeretur, in Aegyptum migravit nobilissimus Iudaeorum Onias, summi sacerdotis filius, templumque Ierosolymitano aemulum in Heliopolitana regione permissu Ptolemaei Philometoris struxit; qui idem rex templum Garizitanum a Samaritis contra legis Mosaicae sententiam aedificatum pronuntiavit, illudque defendentes capitis addixit supplicio.

E Graecia Polybius et Panaetius, praecellentis ingenii viri, domi militiaeque Scipionem Africanum comitati sunt. Scipio enim semper in arma pariter aut studia intentus, aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercebat. Familiaris quoque eidem traditur fuisse P. Terentius Afer, Comicorum praestantissimus. Eo paulo vetustiores Statius Caecilius et Pacuvius Tragicus isto temporum tractu decessere. Per istos et Afranium, ut ait Velleius, dulces latini leporis facetiae suppari aetate nituerunt. Aristobulus Iudaeus, Philosophus peripateticus, explanationum in Mosen commentarios molitus, Aristarchus Samothrax Grammaticus, qui et Ptolemaeum Euergeten erudiit, et XL discipulos claros reliquit, Crateti Pergameno multum certaminis excitavit. Coeperunt etiam Philosophia et Rhetores ludos Romae habere, de quibus C. Fannio, M. Valerios Coss. senatusconsultum editum, ut M. Pomponius Praetor animadverteret, uti Romae ne essent.

Venerunt Athenis Carneades, Critolaus et Diogenes, et ab Africano, Laelio, Furio, aliisque iuvenibus studiose audiebantur. Quamobrem veritus Cato, ne verbis potius quam rebus insuesceret iuventus, Philosophos Rhetoresque in Graeciam redigendos, importuna providentia disseruit, dimittendosque legatos, quorum uno Carneade argumentante, quod veri esset, haud facile discerni posset. Idem Cato ferreae homo valetudinis, populi Romani historias contexuit; Posidonius, qui et in Aegyptum comes ivit Scipioni, Persei regis historiam et mors Ptolemaei descripsit.

PTOLEMAEUS VII. PHYSCON, qui et EUERGETES. DEMETRIUS NICANOR, ANTIOCHUS SEDETES, ALEXANDER ZEBINA. ANTIOCHUS GRYPHUS, ANTIOCHUS CYZICENUS, Reges Syriae. ATTALUS ET ARISTONICUS Reges Asiae. QUINTUS CAECILIUS METELLUS, SCIPIO AEMYLIANUS [reg: AEMILIANUS], TIB. ET CAIUS GRACCHI, Principes Romanorum.

POtentiae Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriae posterior aperuit. Quippe remoto Carthaginis metu, sublataque imperii aemula, non gradu sed praecipiti cursu a virtute descitum, ad vitia transcursum; vetus disciplina deserta, nova inducta: in somnum a vigiliis, ab armis ad voluptates, a negotiis in otium conversa civitas. Tum Scipio Nasica in Capitolio porticus, tum quas praediximus, marmoreas Metellus, tum in Circo Cn. Octavius multo amoenissimam moliti sunt: publicamque magnificentiam secuta privata est luxuria. Triste deinde et contumeliosum bellum in Hispania, duce latronum Viriato, ita varia fortuna gestum, ut saepius Romanorum geretur adversa.

In Aegypto, Syria, Asiaque deteriores etiam regum principumque mores exstitere, quos ut assolet, reliquum vulgus sectabatur. Caedes crebrae etiam cognatorum, fratrum, filiorum, immo parentum auditae, nihil sacri profanique habitum ab illis, quos legum et pietatis custodes, vindicesque esse vel maxime oportebat. Aegyptum, post mortem in Syria Philometoris, frater eius Cyrenarum rex accepit, usitatum regibus Aegyptiis nomen Ptolemaei gerens, quod Euergetis cognomento auxit, ab Alexandrinis iustius [gap: Greek Word] appellatus, prout Athenaeus


page 164, image: s164

l. 12. Dipnosophistarum memorat. Communius nomen Physcon fuit, quia tanta ventris crassitudine laboravit, ut nec sine baculo incedere nec quisquam eum amplecti ulnis posset. [gap: Greek Word] enim Graecis maius intestinum est. Quottidiana Rex luxuria ita marcuit, ut non solum regiae maiestatis munia intermitteret, verum etiam sensu hominis nimia sagina careret. Hic tamen initio Aristarchi discipulus cum esset, inter doctos numeratus, libros commentariorum scripsit, ab Athenaeo non semel laudatos. Excaecatus autem fortunae blanditiis, crudeliter et indigne habuit subditos, incensa ob id a populo regia clam profugit in Cyprum, maiestas regni ad Cleopatram eius sororem et coniugem translata est. Eam repudiaverat Physcon, incestumque cumulans incesto, filiam ipsius vi compressam, matrimonio sibi iunxerat. Furens igitur ob tributam sorori Aegypti potestatem, filium quem ex illa habebat, occidit, caputque eius ac manus et pedes mittit matri. Adeo omnem humanum affectum luxurioso e pectore deleverat. Tantumque nefas patrasse adeo non piguit, ut bello etiam persequendam sororem iudicaret. Quare et Cleopatra et Physcon Syriam suis adiungere partibus studuere.

Nec Syria interim multo melioribus obnoxia regibus fuerat. Demetrii filius Demetrius, recuperato paterno regno, Nicanor appellatus, Ionatham sacerdotem et ducem Iudaeorum, ab obsidione arcis Sioniae avocavit, donisque cultus, Samariam, Ioppen et Galilaeam sub tributo ei permisit. Mox rerum successu corruptus, vitiis adolescentiae in segnitiem labitur, exautoratisque veteranis indigenis, ac retentis mercenariis militibus, Diodotum militiae magistrum offendit. Accessit inertiae comes crudelitas, quam per tormenta in eos, quos metuebat, exercuit. Itaque cum ab imperio eius passim civitates deficerent, Diodotus ex Arabia Alexandri filium producit, quem ex Cleopatra ille regina genuerat, eique regnum, victo per aciem Demetrio, et in Ciliciam fugato, asserit. Intellecta Ionathae et Simonis fratrum fortitudine, quorum praecipua opera Demetrius defensus Antiochiae fuerat, occisis per Iudaeos centum milibus hostium, muneribus eos honoribusque amplissimis sibi devinxit, eorumque auxiliis duces Demetrii Gaza, Bethzura, totaque Galilae expulit. Ionathas utendum tempore ratus, Iudaeam munit, foedus cum Romanis et Lacedaemoniis renovat. Eius potentiam veritus Diodotus, qui et Thrypon, insidias viro struit, ne superesset, qui Antiochum puerum, sub cuius nomine regnabat, defendendum, aut si interfectus esset, vindicandum susciperet. Persuasum ergo Ionatham dimittere copias, et Ptolemaidem venire, in custodiam tradit, custodiae causam praetexit, non solutum stipendium. Sed cum illud Simon frater Ionathae persolvisset, obsidesque fidei misisset Ionathae filios, homo foedifragus et Ionatham, et Antiochum occidit, seque ipsum regem Syriae constituit. Corruptis enim medicis, ut calculi eum dolore consumi ad populum mentirentur, dum secandum curat, necat. Inde cum praedonem potius quam regem ageret, Simon a senatu Iudaeorum successor datus Ionathae, muneribus delenitum Demetrium sibi adiungit, libertatemque Iudaeis impetrat, anno imperii Graecorum centesimo septuagesimo. Sequenti anno praesidiarios arcis Sioniae same ad deditionem compellit, Gazam expugnat, Hyrcanum filium imperatorem exercitus constituit, tantasque Iudaeis colligit vires, ut post Demetrium nullum deinceps Macedonum regem tulerint. Collem Sionium assiduo populi labore in tantum humiliavit, ut solum templum omnibus in urbe locis longe praeemineret. Sollemni Iudaeorum decreto Pontifex et Ethnarcha designatus, donec fidelis iste Propheta, omnibus exspectatus adveniret, summa cum laude rexit populum. Demetrius, concessa Tryphoni


page 165, image: s165

ad tempus Syria, ad abolendam segnitiae maculam, bellum Parthis inferre statuit, imploratus a Graecis, Babyloniae et Mesopotamiae inquilinis, novi populi superbiam indigne erentibus. Mithridates enim Parthus Bactrianis, Medis, Elimaeisque subactis, imperium a monte Caucaso usque ad fl. Euphratem protulerat. Itaque cum et Persarum et Elimaeorum, Bactrianorumque auxiliis iuvaretur, Demetrius multis proeliis Parthos fudit. Ad postremum tamen pacis simulatione deceptus, capitur: traductusque per ora civitatum, populis qui desciverant, in ludibrium favoris ostenditur. Missus deinde in Hyrcaniam, benigne et iuxta cultum pristinae fortunae habetur.

Interim Tryphon, iam vere Tryphon, id est, luxurians, deposita modestia, quam inescandis hominibus induerat, gravis omnibus, alienat a se milites; illi certatim ad Cleopatram, Demetrii coniugem, Seleuciae agentem cum filiis, transfugiunt. Cleopatra impotentis lasciviae mulier, Antiochum mariti captivi fratrem, spe implet regni coniugiique sui, datoque exercitu, ad persequendum Tryphona impellit. Ab eo victus, et superiori pulsus Syria Tryphon, Castello Dora includitur, cum inde Apameam profugisset, occiditur, triennium Syriae dominatus; regnum Syriae ad sobolem Demetrii revertitur. Antiochus, immemor societatis initae cum Simone Iudaeorum Ethnarcha, et auxiliorum, quibus adiutus erat in profligando aemulo, Iudaeam per Cendebeum ducem subigere conatus est, sed frustra. Simon enim missis cum Iuda et Iohanne filiis XX armatorum milibus, acie eum devicit, et Cedronem Castellum refugere compulit. Cumque armis invictus esset Simon, dolo tamen generi sui Ptolemaei, quem Hierichunti praefecerat, inter epulas circumventus periit, anno Graecorum Imperii CLXXVII. Additi funeri uxor et duo filii, Matthias et Iudas. Iohannes patri successit; et parricidam Iudaea expulit.

Defuncto autem Simone, Antiochus, a patria Sedetes, a conservata Syria Soter dictus, denuo Iudaeam redigere in potestatem voluit. Obsedit septem castris Ierosolymam, Olympiade 162, anno imperii Graecorum 178, et vacantibus per septimi anni religionem agris, ad intolerandam famem Ierosolymitas adegit. Tandem indutias pactus Ethnarcha Iohannes, ob ferias Scenopegiae, cum facilem, et pium in Numen supremum animadverteret Antiochum, tributum ei obtulit, prolatisque e monumento Davidis tribus talentorum milibus, quingentis pacem emercatus populo, reliquis externum conduxit militem, et comes regi in expeditionem Parthicam profectus, a victis Hyrcanis Hyrcani nomen obtinuit. Demetrius Nicanor in Hyrcania, recepto et regio cultu, et Arsacis regis Parthorum filia uxore, privatam, etsi opulentam vitam pertaesus, defuncto socero, in Syriam aufugere erat conatus: Sed fugientem Phrahates, qui Arsaci successerat, equitum celeritate, per compendiosos tramites occupatum retraxit, remissumque ad coniugem, artioribus custodiis habuit. Denuo fugientem reprehensumque, talis aureis ad exprobrationem puerilis levitatis donavit, non tam clementia ductus, quam desiderio potiundi Syria, in qua sibi aliquando usui futurum confidebat. Igitur Antiochus occupandum bellum ratus, exercitum quem multis expeditionibus induraverat, adversus Parthos ducit, LXXX milibus armatorum tantum adiungens lixarum, pistorum, coquorumque, ut non minorem luxuriae, quam militiae apparatum diceres. Advenienti multi orientales occurrere reges, tradentes se regnaque sua cum exsecratione superbiae Parthicae. Nec mora congressionis fuit. Antiochus tribus proeliis victor, cum Babyloniam occupasset, magnus haberi coepit. Itaque omnibus ad eum populis deficientibus, nihil Parthis reliqui, praeter patrios fines, fecit. Tunc Phrahates Demetrium in Syriam, ad oppugnandum regnum,


page 166, image: s166

cum Parthico praesidio remittit, ut eo pacto Antiochus ad sua tuenda a Parthia revocaretur: Interim, quoniam viribus non poterat, insidiis Antiochum ubique tentabat. Ille ob multitudinem sparserat per civitates exercitum, hibernandi causa, quae res exitio fuit. Nam cum gravari se copiarum praebitione, et iniuriis militum civitates viderent, ad Parthos deficiunt, et die statuta omnes, apud se divisum exercitum, per insidias, ne invicem ferre auxilia possent, aggrediuntur. Quae cum nuntiata Antiocho essent, auxilium proximis laturus, cum ea manu, quae secum hiemabat, progreditur. Sed in itinere obvium regem Parthorum habuit, adversus quem fortius, quam exercitus eius, dimicavit. Ad postremum tamen, cum virtute hostes vincerent, metu suorum desertus, occiditur. Cui Phrahates exsequias regio more fecit, filiamque Demetrii, quam secum Antiochus adduxerat, captus amore virginis, uxorem duxit. Paenitere deinde dimissi Demetrii coepit; ad quem retrahendum cum turmas equitum festinato misisset, Demetrium hoc ipsum metuentem, iam in regno missi invenerunt, frustraque omnia conati, ad regem suum reversi sunt. Phrahates captos Antiochi milites cum in Scythas duceret postea, immemor hostiles eorum animos captivitate nihil minutos, inclinata suorum acie, a Graecis interfectus est.

Ita restitutum Syriae Demetrium, Cleopatra socrus, Aegypti regina, per legatos sollicitat, pretiumque auxilii adversus fratrem et desertorem maritum, Aegypti regnum pollicetur. Nec abnuit Demetrius, bellumque Ptolemaeo infert. Sed dum aliena affectat, ut fieri assolet, propria per defectionem Syriae amisit. Siquidem Antiochenses primi, duce Tryphone, exsecrantes superbiam regis, quae conversatione Parthicae crudelitatis intolerabilis facta erat; mox Apameni, ceteraeque civitates, exemplum secutae, per absentiam regis a Demetrio descivere. Ptolemaeus quoque cognito, Cleopatram sororem suam, opibus Aegypti navibus impositis, ad filiam et Demetrium generum in Syriam profugisse, immittit Zebinam iuvenem quendam Aegyptium, Protarchi negotiatoris filium, qui regnum Syriae armis peteret. Et composita fabula, quasi per adoptionem regis Antiochi receptus in familiam regiam esset, nec Syriis quemlibet regem aspernantibus, ne Demetrii paterentur superbiam, nomen iuveni Alexandri imponitur, auxiliaque ab Aegypto ingentia mittuntur. Inter ea corpus Antiochi interfecti a Rege Parthorum, argenteo in loculo, ad sepulturam in Syriam remissum pervenit; quod cum ingenti studio civitatum et regis Alexandri, ad firmandam fabulae fidem excipitur, quae res illi magnum conciliavit favorem popularium, omnibus non fictas in eo, sed veras lacrimas existimantibus. Demetrius autem victus ab Alexandro, cum undique circumstantibus malis premeretur, ad postremum etiam ab uxore filiisque deseritur. Relictus igitur cum paucis servulis, cum Tyrum religione templi se defensurus petisset, navi egrediens, praefecti iussu interficitur. Alter ex filiis Seleucus, quoniam sine matris auctoritate diadema sumpsisset, ab eadem necatur: alter, cui propter nasi magnitudinem Grypho cognomen fuit, rex a matre hactenus constituitur, ut nomen regis penes filium, ius autem omne imperii penes matrem esset. Sed Alexander, occupato Syriae regno, tumens successu rerum, spernere iam etiam ipsum Ptolemaeum, a quo fuerat subornatus in regnum, intoleranda insolentia coepit.

Itaque Ptolemaeus, reconciliata sororis gratia, destruere Alexandri regnum, quod odio Demetrii, suis acquisierat viribus, summis opibus instituit. Mittit igitur ingentia Grypho auxilia, addit filiam Tryphaenam Grypho nupturam, ut populos in auxilium nepotis, non societate tantum belli, verum et affinitate sua sollicitaret. Nec res frustra fuit.


page 167, image: s167

Nam cum omnes Gryphum instructum viribus viderent, paulatim ab Alexandro deficere coepere.

Fit deinde inter reges proelium, quo victus Alexander, profugit Antiochiam. Ibi inops pecuniae, cum stipendia militibus deessent, templo Iovis solidum ex auro victoriae signum tolli iubet, facetis iocis sacrilegium circumscribens: nam victoriam commodatam sibi ab Iove esse dicebat. Interiectis deinde diebus, postquam ipsius Iovis aureum simulacrum infiniti ponderis tacite evelli iussisset, concursu multitudinis in fugam vertitur, magnaque vi tempestatis oppressus, ac desertus a suis, a latronibus capitur, productusque ad Gryphum, tollitur e medio.

Per haec tempora Iohannes Hyrcanus Iudaeorum pontifex et Ethnarcha, renovato cum Romanis foedere, antiquatisque Antiochi Sedetis actis, plenissimam populo restituit libertatem. Idumaeam subigit, et ad accipiendam circumcisionem, ni patria malint excedere, omnes Idumaeos compellit. Samaritanorum templum, contra Iudaeorum legem, regnante Alexandro exstructum, captis vi Sicimis et monte Garizi, diruit, cum annos stetisset ducentos. Haec agentem nemo Syriae regum bello interpellare ausus est. Alexander, Zebina dictus, rata ea habuit: Gryphus mox a fratre exagitatus, facile ab Hyrcano spretus est. Cum enim mater Gryphi Cleopatra, cupiditate dominationis prodito marito Demetrio, et altero filio interfecto, huius quoque victoria inferiorem dignitatem suam factam doleret, venienti ab exercitatione poculum veneni obtulit. Sed Gryphus, praedictis sibi iam ante insidiis, veluti pietate cum matre certaret, bibere ipsam iubet; abnuenti instat. Postremum prolato indice eam arguit, solam defensionem sceleris superesse affirmans, si bibat, quod filio obtulerit. Sic victa regina, scelere in se verso, veneno, quod alii paraverat, exstinguitur. Parta igitur solii securitate, Gryphus octo annis quietem, et ipse habuit, et regno praestitit. Natus deinde illi aemulus regni, frater ipsius Cyzicenus, eadem matre genitus, sed ex Antiocho patruo susceptus: quem cum veneno tollere voluisset, ut maturius armis cum eo de regno contenderet, excitavit. Inter has regni Syriae parricidiales discordias, moritur rex Aegypti Ptolemaeus, regno Aegypti uxori, et alteri ex filiis, quem illa legisset, relicto. Regnaverat annos 29.

Dum haec in Aegypto Syriaque geruntur, Romanos Hispanorum maxime arma, deinde servorum in Sicilia, et in Asia Aristonici, domi etiam Gracchorum seditiones exercuere.

Viriatus, de quo dictum, homo Lusitanus, primum infestando vias, deinde vastando provincias, postremo exercitus Romanorum vincendo, maximo eis terrori fuit. Siquidem Iberum et Tagum maxima et diversissimorum locorum flumina, late transgredienti et pervaganti, C. Vetilius Praetor occurrit, qui continuo caeso ad internecionem pene omni exercitu suo, vix ipse cum paucis elapsus fuga evasit. Eadem Plautii Claudiique fortuna fuit. Viriatus trabeas, fasces, ceteraque insignia Romana in montibus suis tropaea praefixit. Eodem tempore trecenti Lusitani cum mille Romanis, in quodam saltu contraxere pugnam, in qua LXX Lusitanos, Romanos autem CCCXX cecidisse, e Claudio refert Orosius. Appius Claudius Cos. Salassos, victus una acie, altera vicit. Cum iuxta legem, qua constitutum erat, ut quisquis quinque milia hostium peremisset, triumphandi haberet potestatem, propter cladem antegressam nihil impetrasset infami ambitione usus, privatis sumptibus triumphavit. L. Caecilio Metello, Q. Fabio Max. Serviliano Coss. inter cetera prodigia Androgynus Romae visus, et iussu haruspicum in mare mersus est. Alius sub initium Marsici belli, sequentibus temporibus, vivus crematus.


page 168, image: s168

Sed nihil impiae expiationis procuratio profecit. Nam tanta subito pestilentia vastavit Romanos, ut ministri quoque faciendorum funerum primum non sufficerent, deinde non essent. Itaque magnae domus vacuae vivis, plenae mortuis remanserunt. Largissimae introrsus hereditates, sed nulli heredes. Tantummodo secundum mensuram arcani iudicii expleta correptione, lues sedata est.

Q. deinde Fabius cons. contra Lusitanos et Viriatum dimicans, Vacceiam oppidum, quod Viriatus obsidebat, depulsis hostibus liberavit, et in deditionem cum plurimis aliis castellis recepit. Fecit facinus etiam Scythis exsecrabile. Quingentis principibus eorum, quos societate invitatos, deditionis iure susceperat, manus praecidit. Pompeius sequentis anni consul, fines Numantinorum ingressus, acceptaque maxima clade discessit, non solum exercitu pene omni profligato, verum etiam plurimis nobilium, qui eius militiae aderant, interemptis. Ad turpissima deductum foedera, gratia impunitum habuit. Viriatus, cum per XIV annos Romanos duces atque exercitus protrivisset, fraude magis quam virtute Servilii Caepionis, comparatis suorum insidiis interemptus est: in hoc solo Romanis circa eum fortiter agentibus, quod percussores eius indignos praemio iudicarunt, exercitui, qui sub eo militaverat, agros oppidumque per Iunium Brutum Cos. dederunt, cui Valentiae nomen inditum.

Eodem tempore rigidae exemplum abruptaeque severitatis a T. Manlio Torquato editum. Cum enim Macedonum legati conquestum venissent de Iunio Syllano praetore, quod acceptis pecuniis spoliasset provinciam, et senatus de querelis eorum vellet cognoscere, Manlius Syllani pater petiit, impetravitque, ut sibi huiusmodi mandaretur cognitio. Et domi causa cognita, filium condemnavit abiudicavitque ac ne funeri quidem eius, cum suspendio vitam finisset, interfuit, sedensque domi, potestatem consultantibus ex instituto fecit. Secutum aliud haud dissimile. C. Matienus accusatus, quod exercitum in Hispania deseruisset, damnatusque a Trib. plebis, sub furca diu caesus est, et sestertio nummo veniit. M. Aemylio Lepido et C. Hostilio Mancino Coss. prodigia apparuere diversa: et quantum in ipsis fuit, ex more curata sunt. Sed non semper accusatoribus eventuum, et instructoribus fallaciarum aruspicibus oportuni casus suffragabantur. Nam Mancinus consul, postquam a Popilio apud Numantiam suscepit exercitum, adeo proelia infeliciter cuncta gessit, ut victus castrisque exutus, cum spes nulla servandi exercitus superesset, pacem cum eis fecerit ignominiosam, quam ratam esse senatus vetuit. Triginta milia Romanorum, a Numantinorum milibus quattuor victa erant. Mancinus nudato corpore, manibus post tergum revinctis, ante portas Numantinorum est expositus: ibique usque in noctem manens, a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus, lacrimabile utrisque spectaculum praebuit. Ubi quaerere ex Romanis licuisset, quid, si displiceret foedus, militem eo pignore redemptum reciperent, aut cur repetitum non redderent. Sin placeret servati militis qualiscumque provisio, cur Mancinum solum dederent. Neque enim publicae violatio fidei unius hominis sanguine luitur, scilicet Varroni, qui rem publ. olim Roman. desperatam effecerat, gratiae in senatu actae, quod de Republ. non desperasset: Mancinus, qui sorte bellica circumventum exercitum, ne perderet, laboravit, ab eodem senatu deditione damnatus est. Dixeris, et illud in Varrone displicuisse, sed tempori concessum: et in Mancino hoc placuisse, sed secundum tempus praesumptum.

Interea Iunius Brutus in interiore Hispania LXM Gallaeciorum, qui Lusitanis auxilio venerant, asperrimo bello et difficili, quamvis incautos, oppressit: quorum in eo proelio L milia occisa, VI milia capta referuntur, paucis fuga evadentibus.


page 169, image: s169

In citeriore Hispania Lepidus Proconsul Vacceios, innoxiam gentem et supplicum etiam senatu prohibente, pertinaciter expugnare tentavit. Iniusto bello VI. Romanorum M. iustissime caesa, seliqui exutis castris, armis etiam perditis effugerunt. Nec minus turpis haec sub Aemylio clades, quam sub Mancino fuit.

Servio Fulvio Flacco et Q. Calpurnio Pisone Coss. Romae puer ex ancilla natus est, natura virili omnibusque membris duplex, monstrum seditionis praenuntium. In Sicilia mons Aetna vastos ignes eructavit, et late fudit, vernaculum genus portenti Siciliae. In Bononiensi agro fruges in arboribus natae.

Igitur in Sicilia bellum servile ortum est, auctore Euno Syro, homine callido et fatuo, ex abdita in ore nuce, quam igne et sulpure stipaverat, flammam subinde spirante. Consultus hic a servis durissime domi habitis, proque vate locutus, prosperum rei, quam molirentur, eventum praedixit, Igitur rex creatus, contracta agrestium servorum manu, et solutis ergastulis, iusti exercitus numerum implevit. Cleon quoque Cilix alter servus, ad LXXM fugitivorum contraxit. Sola Messana servos liberaliter habitos in pace continere potuit. Profligatis Romanorum praetoribus, C. Fulvio Cos. mandatum est bellum, inde Pisoni, denique Rupilio, qui vario ante eventu gestum confecit tandem, expugnatis fame Tauromenio Euna urbibus. Cleon eruptione pugnans, cecidit in acie. Eunus e speluncis protractus, in carcere resoluto in vermium exuberantiam corpore periit, C. Fulvio collega datus est P. Scipio, cum nec peteret consulatum, nec eum per leges accipere intra decimum a priori annum posset. Sed Carthaginis incendio ad excidia urbium imbutus, Numantiam, summum Hispaniae decus, ob receptos consanguineos et socios, Romanorum manibus elapsos, debellare debuit. Vix ullius causa belli iniustior. Itaque Numantini assidius caedibus Pompeium, Popilium, Mancinum duces, ita vexarunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret. Contenti tamen foedere et armorum manubiis, cum ad internecionem saevire'potuissent, fuere. Sed Roma non minus Numantini, quam Caudini illius foederis flagrans ignominia, in ultionem excandescebat. Scipio Numantiam in tumulo sitam obsedit. Exercitum licentia luxuriaque corruptum, severitate et munificentia ad generosissimam militiae disciplinan revocavit. Ignavum exercendo magis, quam puniendo sine acerbitate correxit, omni die in opere habuit; triginta dierum frumentum, ad septenos vallos portare cogebat. Aegre propter onus incedenti dicebat: cum gladio recte vallare scieris, vallum ferre desinito. Duo milia scortorum a castris reiecit, omnia deliciarum instrumenta recidit. Amplissima munera ab Antiocho Sedete, Syriae rege missa, cum caelare aliis imperatoribus regum munera mos esset, pro tribunali, in tabulas referre publicas iussit: ex iis viris fortibus munera se daturum. Itaque tanti esse exercitum, quanti imperatorem, probatum est, factumque, quod nemo se visurum speraverat, ut fugientes Numantinos quisquam videret. Dedere etiam sese volebant, si toleranda viris imperarentur. Cum nihil aequi impetrarent, ne iustam quidem aciem, eruptio placuit. Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgeret fames, aliquantisper inde vixere. Novissime consilium fugae sedit: sed hoc quoque ruptis equorum cingulis, ademerunt uxores, summo scelere per amorem designato. Itaque etiam exitu deplorato, in ultimam rabiem furoremque conversi, clausam urbem ipsi introrsum succenderunt, cunctique pariter ferro, veneno, atque igne consumpti sunt. Romani nihil ex his penitus habuere victis, praeter securitatem suam. Unum Numantinum victoris catena non


page 170, image: s170

tenuit. Praeda ut de pauperibus nulla: arma et vestes ipsi cremaverant. Triumphus fuit tantum de nomine.

Victa ad occasum Hispania, populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata felicitate relictae regiis hereditatibus opes, et tota insimul regna veniebant. Attalus Philometor rex Pergamenorum, Eumenis Romanorum quorundam commilitonis filius, florentissimum, et ab Attalo patruo multis auctum victoriis regnum, caedibus amicorum et cognatorum suppliciis foedaverat. Post hanc scelestam violentiae rabiem, vix signum aliquod sani hominis retinens, hortos foderat, gramina seminarat, et noxia innoxiis permiscendo, venenata amicis munera miserat. Matri deinde sepulcrum facere aggressus, quinto regni anno moritur, testamento populum Romanum heredem instituit.

Tiberius Gracchus Tribunus plebis iratus nobilitati, quod inter auctores Numantini foederis notatus esset, agros a privatis eatenus possessos, populo dividendos statuit, addendam, quibuscumque agri non sufficerent, regis Attali pecuniam. His causis senatum ira, populum superbia invasit. C. Antonius Cos. in senatu et pro rostris in Gracchum contionatus est. Gracchus continuare cupiens magistratum, auctore P. Scipione Nasica, Aemiliani patruo, consobrino suo, fragmine subsellii ictus, vitam quam gloriosissime degere potuerat, immatura finivit morte. Ducenti praeterea in ea seditione interfecti, eorumque corpora in Tiberim proiecta: ipsius Gracchi inhumatum cadaver extabuit. Hinc ius vi obrutum, potentiorque Romae habitus prior: discordiae civium, antea conditionibus sanari solitae, ferro diiudicari coptae: bellaque non causis inita, sed prout eorum merces fuit. Nasica ut invidiae subtraheretur, per speciem legationis in Asiam dimissus est.

Interim dum Romae haec geruntur, in Asia Aristonicus, Eumenis ex pellice Ephesia filius, urbes regibus parere consuetas, partim facile in suas partes allicit: paucas metu Romanorum resistentes, Myndum, Samon, Colophonem vi capit. Adversus eum P. Licinius Crassus Cos. idemque Pontifex M. iuris idem scientissimus iuxta et negligentissimus, proficiscitur; quumque intentior Attalicae praedae, inordinata acie proelium conseruisset, victus inconsultae avaritiae poenas luit. Captus custodem sui Thracem virgula excaecat, ita in exitium sui, quod volebat, hominem concitat. Iuvabant Romanos Nicomedes Bithyniae rex, Mithridates Ponticus, cum quo postea gravissimum bellum fuit: Ariarathes Cappadox, et Ptolemaeus Paphlagon. Postea M. Perpenna prius Cos. quam civis Romanus, qui successor Crasso veniebat, audita belli fortuna ad Asiam festinavit: et acie victum Aristonicum, apud Stratonicen urbem, quo fugerat, fame ad deditionem compulit, Attalicasque gazas, hereditarias populi Romani, navibus impositas Romam deportavit. Quod aegre ferens successor eius M. Aquilius Cos. ad eripiendum Aristonicum Perpennae, veluti sui potius triumphi munus esse deberet, celerata velocitate contendit. Sed contentionem consulum mors Perpennae diremit. Aquilius belli Asiatici reliquias confecit, mixtis (nefas) veneno fontibus ad quarundam urbium deditionem. Quae res ut maturam, ita infamem victoriam fecit. Aristonicus Romae in carcere strangulatus. Sic Asia Romanorum facta, cum opibus suis vitia quoque Romam transmisit.

Ecce enim Q. Metellum Macedonicum, de cuius felicitate diximus, C. Atinius Labeo, Trib. plebis, qui ab eo in senatu legendo praeteritus erat, de saxo deici iussit. Facinus aegre a reliquis prohibitum Tribunis. Idem Metellus Censor censuit, ut ducere uxores omnes omnino cogerentur, liberorum creandorum causa. Eius orationem postea Augustus Caesar, cum de maritandis ordinibus


page 171, image: s171

ageret, velut suo tempore scriptam in senatu recitavit. Alius Tribunus pl. Carbo rogationem tulit, ut eundem Tribunum plebis, quoties quidem vellet, creari liceret: Sed non pertulit eam, Africano obnitente. Mox idem graviori seditioni cum Caio Graccho et Fulvio Flacco ducem se praebuit. Quibus cum iterum adversaretur Scipio, fortis pridie ac validus, sequenti mane in lectulo repertus est mortuus, ita ut quaedam elisarum faucium in cervice reperirentur notae. Suspecta caedis fuit Sempronia uxor: hinc maxime, quod soror esset Gracchorum, cum quibus simultas Africano fuerat. De tanti tamen viri morte nulla quaestio acta: seditiones triumvirales acrius exarserunt, C. Sempronio interim Iapidas Illyrios, Aurelio Oreste Sardos, Fulvio Flacco transalpinos Ligures, L. Opimio Fregellanos subigentibus, Baleares Q. Metello, Q. Fabio M. Allobroges, Caius Gracchus decem annis post fratrem, eiusdem exempli tribunatum, maiori etiam eloquentia ingressus, acriora et turbulentiora consilia protulit. Dabat civitatem omnibus Italicis, dividebat agros, vetabat quemquam civem plus D. iugeribus habere, quod aliquando lege Licinia cautum erat. Nova constituebat portoria, novis colonis replebat provincias: iudicia a senatu transferebat ad equites: frumentum plebi semisse et triente dabat, alterum continuabat tribunatum. Coloniam in solo dirutae Carthaginis ipse duxit. Reversus cum Fulvio Flacco Capitolium, ubi L. Opimius Cos. concilium plebis habebat, ascendit: Excitato tumultu, quidam praeco a Gracchanis interfectus, velut signum belli fuit. Opimius extorto senatusconsulto, quod ei mandabatur, videret, ne quid Resp. detrimenti caperet, nihil flexus missione Gracchanorum ad pacem, vocato ad arma populo, Flaccum in Aventino, armatos ad pugnam cientem, cum maiore filio iugulavit. Gracchus profugiens, amicis pro eo pugnantibus et pereuntibus, cervicem servo suo praebuit. Opimius caput eius auro repensurum proposuit, et allatum est; Corpus ad Corneliam matrem, Africani maioris filiam, devectum. Bonis Gracchi publicatis, crudelibus consulis in amicos eius clientesque quaestionibus, plus quam tria civium milia periere, nec dicta quidem causa plurimi. Igitur damnatum postea proditionis Opimium, nulla civilis misericordia est prosecuta.

Plautio Hypsaeo et Fulvio Coss. post horrendas locustarum populationes, tanta Africam lues pervasit, ut in sola Numidia, quam Micipsa Rex tenebat, octingenta milia hominum, circa maritimam oram ducenta milia, apud Uticam triginta militum milia consumpta tradantur, ex porta Uticensi una die MD cadavera elata.

Dissimili ex causa Galli perierunt ingenti numero, Bituitus Arvernorum rex, Allobrogibus opem ferebat, maximo instructu. Conserta pugna, et diu graviter agitata, Q. Fabius Maximus, P. Aemylii nepos, Gallos in fugam egit. Coacervatis inconsulto agminibus, dum quisque sibi timet, praepropero transitu pontis vincula, quem Rhodano e lintribus instauraverant, rumpuntur. Centum viginti milia Gallorum vel caesa, vel mersa sunt. Bituitus ad satisfaciendum senatui Romam profectus, Albae custodiendus datus est, de filio eius Congentiato idem decretum.

Inter hosce orbis tumultus mire effloruerunt res Iudaeorum, qui primi ex Orientalibus, depulso Graecorum iugo, libertatem receperunt, facile etiam tunc Romanis de alieno largientibus. Sed forinsecus securi, intestinis coeperunt sectis dissidere. Pharisaeos se aliqui, hoc est, expositores nominabant, recte quaedam absoluto Dei decreto, quaedam humana ipsorum hominum libero arbitrio attribuentes: sed perperam suas divinis legibus admiscentes traditiones. Esseni alii fato omnia, Sadducaei contra nihil fato, omnia humano arbitrio subiciebant. Inter hos Ethnarcha Hyrcanus, Pharisaeis


page 172, image: s172

faventior, divino spiritu polluisse creditur Iosepho, quem narrat Pharisaei cuiusdam maledicentia commotum, traditiones eorum non scriptas reprobasse, et ad Sadducaeos transisse, nihil nisi divinis litteris consignatum pro divino acceptantes.

Apud Romanos C. Iulius senator Graece res Romanas scripsit, L. Accius Tragoedias Latine, Lucilius Satyras: C. Cornelius Hispallus praetor Chaldaeos, fallaci siderum interpretatione quaestuosam mendaciis suis caliginem inicientes, urbe atque Italia expulit: Iovis Sabazii (credo ipsius Dei exercituum) cultum inhibuit, ut Romae peregrinum.

PTOLOMAEUS VIII. LATHURUS, et Frater eius Pt. Alexander, ANTIOCHUS GRYPUS, ANTIOCHUS CYZICENUS, SELEUCUS eiusque fratres, Reges Syriae. MITHRIDATES, PONTI et ASIAE Rex. M. AEMYLIUS SCAURUS, C. MARIUS, L. SYLLA, L. CORNELIUS CINNA, Principes Romanorum.

PTolomaeus Physcon decedens, regnum Aegypti Cleopatrae uxori, et alteri ex filiis, quem illa legisset, reliquit, quasi quietior Aegypti status esset, cum mater altero ex filiis electo, alterum hostem esset habitura. Igitur cum pronior illa in minorem filium Alexandrum esset, a populo compellitur maiorem eligere, cui quod pulsus a matre, clanculum recepisset regnum, Lathuri cognomen datum est, atque ob insanum matris odium Philometoris illusum vocabulo. Ei Cleopatra, priusquam regnum daret, uxorem ademit; coactumque repudiare carissimam sibi sororem Cleopatram, Minorem sororem Selenen ducere iubet, haud materno inter filias iudici, cum alteri eriperet maritum, alteri daret. Sed Cleopatra non tam a viro repudiata, quam a matre divortio viri demissa, Cyziceno Antiochio in Syria nubit: eique ne nudum uxoris nomen afferret, exercitum Cypri sollicitatum, velut dotalem adiungit. Par igitur viribus fratris Grypi Cyzicenus, proelium committit, victusque fugit Antiochiam. Obsidebat urbem Grypus, eaque potitus Cleopatram, ut uxoris suae Tryphaenae sororem, multis verbis conservare studet. Sed quanto Rex abnuit, tanto soror in sororem muliebri pertinacia accenditur, rata non misericordiae deprecationem, sed amoris esse. Itaque vocatis Tryphaena militibus mittit, qui Cleopatram simulacrum Deae amplexantem confoderent. Nec multo post repetita proelii congressione, victor Cyzicenus uxorem Grypi, sororis interfectricem capit, eiusque supplicio Cleopatrae manibus parentat. En lector Satanae furorem in addictis sibi gentibus. Cum Samaritis ab Ioh. Hyrcano, Iudaeorum Ethnarcha, obsessis auxilium ferret Antiochus, a filiis Hyrcani Antigono et Aristobulo pulsus est. Itaque ad Ptolemaeum Aegypti regem confugit, tantum non a matre regno deturbatum, quod ea invita Cyzicenum adiuvaret. Ab eo acceptis sex milibus, Iudaeam depopulatur, ratus se vastandis agris effecturum, ut Hyrcanus obsidionem Samariae solveret. Sed exceptus insidiis, multos amittit: Hyrcanus captam fame Samariam aequavit solo. Cleopatra, mater Ptolemaei, populos in filium incitat, abductaque ei Selene uxore, ex qua duos iam filios habebat, exulare cogit, arcessito minore filio Alexandro, et rege in locum fratris constituto. Nec filium regno expulisse contenta, bello Cypri exulantem persequitur. Unde pulso, interficit ducem exercitus sui, quod vivum eum e manibus dimisisset: Chelciam et Ananiam filios Oniae, qui templum in Heliopolitana praefectura aedificaverat, fidos partium suarum defensores experta maximo in pretio habuit.


page 173, image: s173

Sub haec moritur Iohannes Hyrcanus, Palaestinae dominatus 31 annos. Cuius filius Aristobulus principatum in regni formam vertit, primusque Iudaeorum post exilium Babylonicum diadema sibi imposuit. Novum regnum mox sanguine dedicatum. A regina deceptus Aristobulus fratrem Antigonum, tamquam regno insidiantem, aeger ipse interemit, itemque matrem: quibus paulo post conscientia graviter ictus, sanguinem continue vomens, miserabili et praematuro exitio pependit poenas, unico tantum anno invidiosa in dominatione exacto, cum magnam partem Ituraeae Iudaico adiecisset regno. Successit frater Ioannes Alexander, fraterno et ipse sanguine cruentus. Alterum enim fratrum regno inhiantem peremit, alterum privata contentum fortuna in honore duxit. Cum Antiochus Grypus, qui et Philometor, et frater eius Cyzicenus, mutuis cladibus Syriacas vires attererent, nec suppetias suis ferre possent, Ptolemaidem Alexander obsidione cinxit, Zoili Dorensium tyranni et Gazaeorum agros vastavit; Illi e Syriae Regibus destituti, Ptolemaeum Lathurum fratrem Alexandri e Cypro advocant, quem cum astu aliquantisper, simulato compositionis studio, detinuisset Alexander, ut interim Cleopatrae matris opibus confirmaretur, comperto dolo infensiorem, ut par erat, reddidit. Vastata igitur Iudaea, Alexandrum secus Iordanem acie vincit, XXX Iudaeorum milia occidit, expugnat Ptolemaidem, vicos et castella diripit. Iam in eo erat, ut Aegypti regnum, quo eum mater privaveraret, recuperaret, cum ipsa ingentibus cum copiis venit in Syriam, ducibus Chelcia et Anania Iudaeis, Ptolemaidem vi recepit, et Iudaeos e periculo a Ptolemaeo ipsis impendente, maiore Dei miser atione in suos, quam sua virtute, exemit. Ceterum Ptolemaeus Alexander, territus matris atrocitate, reliquit eam, periculoso regno securam ac tutam vitam longe anteponendam ratus. Cleopatra vero timens, ne maior filius ab Cyziceno ad recuperandam Aegyptum iuvaretur, ingentia Grypo auxilia, et Selenen uxorem, nupturam hosti prioris mariti, mittit, Alexandrumque filium per legatos in regnum revocat. Cui cum occultis insidiis exitium machinaretur, occupata ab eodem interficitur, spiritumque non fato, sed parricidio dedit: digna prorsus hac mortis infamia, quae etiam matrem toro expulit, et quas filias viduas, alterno fratrum matrimonio fecit: et filio alteri in exilium acto, intulit bellum, alteri erepto regno exitium per insidias machinata est. Sed nec Alexandro caedes tam nefanda indulta fuit. Nam ubi primum compertum est, scelere filii matrem interfectam, concursu populi in exilium agitur, revocatoque Ptolemaeo regnum redditur. Interim Alexander Iudaeorum rex, periculo externo defunctus, Gadaram, Amathuntem, Gazam capit, cum paulo post Antiochus Grypus Heracleonis periret insidiis, anno regni nono supra vigesimum. Ei succedens filius Seleucus bellum gessit cum patruo Cyziceno, eumque tandem proelio captum cum occidisset, non multo post ab eius filio, Antiocho Eusebe, una acie victus totaque Syria expulsus est. Fuga deinde petens Ciliciam, quod exactionibus fatigaret subditos, a Mopsuestenis in regia cum amicis suis exustus, fratrem Antiochum successorem odii in patruelem habuit. Qui et ipse victus ab Eusebe, vitam simul exercitumque amisit. Post eum tertius Grypi filius Philippus, assumpto diademate, in parte regnavit Syriae. Cui quartum adiunxit Ptol. Lathurus, e Cnido accitum Demetrium Eucaerum, eumque apud Damascum regem constituit. His duobus fratribus strenue adversatus Antiochus Eusebes brevi et ipse periit. Vocatus enim in auxilium Galadenorum reginae, cum Parthis bellum gerentis fortiter dimicans occubuit: Syriae regnum penes fratres, Philippum ac Demetrium remansit. Demetrium hunc Iudaei, ab


page 174, image: s174

Alexandro rege suo, ob crudelitatem eius dissidentes (qui bello intestino ultra LXI Iudaeorum milia peremerat) Sicima attraxerunt, castrisque ibi positis, frustra tentavit Alexander Iudaeos adversae factionis ad se traducere. Demetrius enim omnes Alexandri mercenarios, Pisidas et Cilices occidit in acie, Alexandrum ad montes capessere fugam compulit. Tunc miserati Regis fortunam Iudaei, confluxerunt ad eum circiter VI milia, quorum metu Demetrius, desperato belli eventu, retro abiit. Eius destituti ope, qui alterius partis remanserant, inferiores pugna Alexandro fuere; quorum ille octingentos, dum epulatur cum pellicibus, crucifigendos curavit, immani spectaculo: octo milia egit in exilium, haud obscuris proditus documentis, non divino maiorum, sed impuro mundi huius spiritu in quodvis scelus ferri.

Dum haec fiunt, Demetrius Eucaerus maiorum improba aemulatus exempla, Philippum fratrem Syria spoliare aggreditur. Ille accitis Arabum Parthorumque auxiliis, fratrem in eas redigit angustias, ut deditione facta, ad Mithridatem Parthorum regem captivus mitteretur. Ibi is morobo est absumptus, Philippo interim totius Syriae dominatum sibi asserente.

Sed renascentibus semper fratrum odiis, inexpiabili bello et reges et regnum Syriae consumebantur. Etenim Antiochus Dionysius, occupata Damasco, regnum Cavae Syriae adversus Philippum fratrem usurpare coepit, Aretamque Arabiae regem bello adortus, fratri occasionem praebuit Damascum invadendi. Iamque tenebat Philippus urbem, cum fraudatus praemio proditor, mutata sententia, eadem facilitate exclusit promissorem, quo antea admiserat. Antiochus iterum in Arabes profectus, dum vincit, occiditur: Aretas Coelesyriam, non invitis Damascenis, sibi vendicat: Alexandrum quoque Iudaeorum regem apud Adidae territorium proelio superat, certasque pactus conditiones, militem reducit in Arabiam.

Hinc Alexander, debilitatis accisisque per Arabes Syriae regum opibus, multas Syrorum, Idumaeorum et Phoenicum urbes suam in potestatem redegit: Parebantque Iudaeis ad mare Stratonis turris, Apollonia, Ioppe, Iamnia, Azotus, Gaza, Anthedon, Raphia, Rhinocura: e mediterraneis Idumaeae, Adora et Marissa, totaque Samaria. Adhaec Scythopolis, Gadara, Gaulonitis, Seleucia, Gabala: Moabiticae etiam urbes, Esebon, Medaba, Lemba, Oronas, Theliton, Zara, Pella. Posthaec Alexander ex temulentia morbo contracto, et triennio integro quartana vexatus, nec tamen abstinens a castrensibus officiis, tandem exhaustis viribus fato concessit in Gerasenorum finibus, cum obsideret Ragaba Castellum, ultra Iordanem situm. Moriens Alexandrae coniugi auctor fuit, ut Pharisaeos, quorum seditionibus ipse exagitatus fuisset maxime, ex infensis benevolos sibi quacumque ratione efficeret, eisque corpus suum traderet, pro arbitrio seu funerandum honeste, seu proiciendum cum dedecore. Quod cum illa fecisset, Pharisaei Alexandrum laudibus oneratum exquisitis sumptuosissime extulerunt, et reginae potestatem suis apud populum contionibus ratam firmamque effecerunt. Atque sub haec Ptolemaei Lathuri frater Appion, ex pellice susceptus, cui pater Cyrenarum regnum testamento reliquerat, herede populo Romano instituto, decesserat. Itaque et ea pars Libyae provincia Romanorum facta est, et Syriae Aegyptique regna, virtute potentium sociorum arctata, quae incrementa de finitimis bello quaerere solebant, adempto vagandi arbitrio, vires suas in perniciem mutuam convertunt.

Iam multo ante Numidiam, victo Iugurtha, Romani occupaverant, eo nimirum tempore, cum Samariam subigeret Hyrcanus. Nunc etiam Mithridatem regem Ponti et Asiae potentissimum vexabant armis, ipsi interea multo gravioribus


page 175, image: s175

principum suorum dissidiis caedibusque domi obnoxii: quae omnia nunc nobis exponenda paucis veniunt, viarum carnis, poenarumque eas sequentium exemplum praebitura.

Iugurtha, avo Masanissa ortus, Micipsae per adoptionem filius, agitatus regni cupiditate, Hyempsalem fratrem bello petiit, victumque interemit. cum se in Adherbalem alterum Micipsae filium convertisset, nec illum magis, quam Romanos, quorum in fide et clientela regnum erat, metueret, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam Senatum, effecitque ut legati destinarentur qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent. Illos denuo aggressus auro, per M. Aemylium Scaurum ipsos Romani imperii mores expugnat, inchoatumque nefas audacius perficit. Sed non diu latent scelera. Corruptae nefas legationis erupit, placuitque bello persequi homicidam. Primus in Numidiam Calpurnius Bestia consul mittitur: Sed rex peritus, fortius adversus Romanos aurum esse, quam ferrum, pacem emit, et simulata eam deditione obsignat. cum interveniente fide publica, a senatu accerseretur, et pari audacia et venit, et competitorem imperii, Masanissae nepotem Massivam, immisso percussore confecit. Haec altera contra Iugurtham causa bellandi. Igitur sequens ultio mandatur Sp. Albino.

Sed huius quoque (proh dedecus) ita corrupit exercitum, ut voluntaria Romanorum fuga vinceret, castrisque potiretur: addito etiam turpi foedere in pretium salutis Romanorum, ut dimitteretur a signis exercitus. Igitur in ultionem non tam imperii Romani, quam pudoris Metellus assurgit, qui callidissime hostem nunc precibus, nunc minis, iam simulata, iam quasi vera fuga eludentem artibus suis aggressus est. Agrorum atque vicorum populatione non contentus, in ipsa Numidiae capita impetum fecit, et Zamam quidem diu voluit: ceterum Thalam, gravem armis, thesauroque regis, diripuit.

Tunc urbibus exutum regem, et iam finium suorum regnique fugitivum, per Mauros atque Getuliam sequebatur.

Postremo Marius auctis admodum copiis, cum pro obscuritate generis sui capite censos sacramento adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit, quam integrum et recentem. Hic et urbem Herculi conditam Capsam, in media Africa sitam, anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit; et saxeo inditam monti Mulucham urbem, per Ligurem, aditu arduo inaccessoque penetravit. Mox non Iugurtham modo, sed Bocchum quoque Mauritaniae regem, iure sanguinis Numidiam vindicantem, apud oppidum Cirtham graviter cecidit. Qui ubi rebus diffisus suis, alienae cladis accessio fieri timet, pretium foederis, ac amicitiae Iugurtham facit. Sic fraudulentissimus regum, fraude soceri sui in insidias deductus est, et Syllae in manum traditus. Tandemque opertum catenis in triumpho pop. Romanus adspexit. Sed ille quoque vinctus et victus vidit urbem, quam venalem et quandoque perituram, si haberet emptorem, cecinerat. Ante currum Marii ductus cum duobus filiis, et in carcere necatus est. Marius triumphali veste in senatum venit, quod nemo ante eum fecerat, eique propter Cimbrici belli metum continuatus per plures annos magistratus est. Consulatu secundo et tertio absens creatus, quartum dissimulanter captans, consecutus est.

Id bellum cum Cimbris et Ambronibus, extremae Celtiae seu Germaniae populis, iam aliquot annis maxima cum clade sua Romani gesserant. Cimbri, cum terras eorum inundasset oceanus, novas sedes toto orbe quaerebant. Illyricum populantibus dum obsistit Papyrius Carbo Cos. cum exercitu fusus est. In Ita liam migraturi misere legatos in castra Silani, petentes, ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium; Ceterum, ut vellet, manibus


page 176, image: s176

suis atque armis uteretur. Sed quas darent terras Romani, agrariis legibus mox inter se dimicaturi? Repulsi igitur, qui nequiverant precibus, armis obtinere constituunt. Sed nec primum Cimbrorum impetum Iunius Silanus, nec secundum Manlius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt. Omnes fugati, exuti castris. L. Cassius Cos. a Tigurinis Gallis, pago Helvetiorum, in finibus Allobrogum cum exercitu caesus est. Milites qui ex ea clade supererant, obsidibus datis et dimidia rerum omnium parte, incolumitatem pacti recesserunt. Tigurini Cimbris se iunxere. Aurelius Scaurus legatus Cos. a Cimbris fuso itidem exercitu captus, dum deterreret cos, ne Alpes transirent Italiam petituri, eo quod diceret, Romanos vinci minime posse, a Belo rege feroce iuvene, occisus est. Secuta de C. Manlio et Q. Servilio Caepione victoria Cimbrorum ad flu. Rhodanum. Octoginta milia Romanorum caesa, calonum ac lixarum quadraginta milia. Secundum populi Romani iussionem, Caepionis, cuius temeritate clades accepta erat, damnati bona publicata sunt, filiae eius postea constupratae turpiter perierunt. Calamitatem in sacrilegia, quae depraedando templa Tolosana commiserat Caepio, Timagenes et Posidonius historici conferunt, Strabone et Gellio testibus.

Timoris Romae tantum fuit, quantum vix Annibalis tempore Punicis bellis. At Cimbri vastatis omnibus, quae circa Rhodanum et Pyrenaeum sunt, per saltum in Hispaniam transgressi, ibique multa loca depopulati, a Celtiberis fugantur. Reversique, in Galliam bellicosis se Teutonibus coniungunt. Interim Marius Cos. adversus eos et dux creatus severe habet milites: sororis filium, quem Trebonius ob attentatam pudicitiam occiderat, iure caesum pronuntiat. Tertium consulatum in apparatu belli consumit, non ausus congredi cum Cimbris, donec invicta illa rabies consenesceret. Illi tripartito agmine, defendente castra Mario, per Alpes, id est, claustra italiae transituri, Romam se capturos confidunt. Marius mira velocitate occupatis compendiis praevenit hostem, prioresque Teutones sub ipsis Alpium radicibus assecutus, apud Aquas Sextias oppressit. Vallem fluviumque hostes medium tenebant. Flagitante aquam exercitu, Viri, inquit Marius, estis: en illic habetis. itaque tanto ardore pugnatum est, ut victor Romanus de cruento flumine vix plus aquae, quam sanguinis biberit. Rex Teutobochus vir proceritatis eximiae, spectaculum triumphi fuit. Caesa dicuntur Ambronum et Teutonum ducenta milia, capta nonaginta. Marius absens quintum consul creatus, triumphum oblatum donec Cimbros vinceret, distulit. Cimbri repulso ab Alpibus, fugatoque Q. Catulo proconsule, qui fauces Alpium obsederat, et ad flumen Athesin castellum obsessum insederat, virtute sua explicata, in Italiam descendunt. Si statim infesto agmine ad urbem contendissent, grande discrimen esset: sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robur elanguit. Dulcedine vini mitigatos Marius, iunctis cum catulo viribus, in tempore aggressus est. Primum nebuloso die incautis occurrit, tum ventoso quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur Cimbrorum, denique acies conversa in orientem, ut ex splendore galearum ac repercussu, quasi ardere caelum videretur. Eo proelio CXL milia aut in pugna, aut in fuga caesa sunt, LXM capta. Tria et triginta signa sublata, exercitus Marii duo, Catuli XXX et unum rapuit. Hac victoria videtur meruisse marius, ne eius nati Romanos paeniteret; hominis quantum bello optimi, tantum pace pessimi. Sextus consulatus veluti praemium ei meritorum datus.

Iugurthino et Cimbrico bellis, non loco, sed tempore confine fuit Thracicum, haud minus varia fortuna administratum. A Scordiscis Thracum saevissimis, Thessaliam atque Dalmatiam incursantibus,


page 177, image: s177

non fusus modo, sed totus omnino interceptus exercitus, quem duxerat Portius Cato. Didius vagos et libera populatione diffusos, intra suam repulit Thraciam. Drusius ulterius egit, et vetuit transire Danubium. Minutius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum perfida glacie flumen equitatur. Piso Rhodopen Caucasumque penetravit. Curio Daciam tenus venit: sed tenebras saltuum expavit. Appius in Sarmatas usque pervenit: Lucullus ad terminum gentis Tanaim, lacumque Maeotim. Nec aliter cruentissimi hostium, quam suis moribus domiti. Quippe in captivos igne ferroque saevitum est. Sed nihil barbaris atrocius visum, quam quod abscissis manibus relicti, vivere superstites poenae suae cogebantur.

Eadem tempestate Siciliae iterum novi e servis reges, praedonesque exorti, Salvius et Athenio cum manipularibus suis. Occasionem dedit Licinius Narva praetor, qui ob bellum Cimbricum, ingenuos provinciales liberare servitiis iussus, in gratiam dominorum accurata causarum cognitione supersedit, et libertatem petentes ad suum quemque herum cum obiurgatione remisit. Triginta omnino duorum fratrum servi initium coniurationis fuere, confestim plures advolarunt. Praetor Licinius, data Titinio cuidam latronum duci impunitate, eum in servos armat, consilio infelici. Occiso Titinio, armorum nacti copiam coniurati, auctique in sex milia, Salvium quendam haruspicem regem creant, et Mergantinam urbem obsident. Liberandae urbi approperantem Licinium repellunt. Victoriae sollertiam addit Salvius. Conspicatus enim fugientes Romanos, per praeconem vetat occidi, si quis proiectis armis abscedere cupiat. Ita armis potitus, convolantes ad se undique fugitivos instituit, alterius cuiusdam ducis (Athenio is erat Cilix astrologus) auctus legione, quam simili de causa contraxerat, Tryphonem se appellat, et Tricalis figit regiam, muroque et fossa munit, XL iam milia hominum suo sub imperio habens, ut parum a iusto regno abesse videretur.

Igitur adversus eum Licinius Lucullus Roma mittitur cum XVIIIM, prosperamque pugnam facit, plerisque servorum ex Athenionis casu, qui vulnere stratus pro exanimi conciderat, fugam arripientibus. XXM caesi, reliqui Tricala se recepere. Eum locum dum animose tuentur, et Lucullum seu muneribus, seu metu frangunt, trahitur bellum, Tryphon moritur, eique succedit Athenio. Hic cum totam insulam praedae haberet, tandem consulari exercitu digna res visa. Ergo M. Aquilius quinto consulatu Marii collega, Athenionem fortiter dimicantem acie interficit, ipse capite graviter saucius. Reliquos ad XM, locis editioribus constanter oppugnatis detrahit. Postremi mille, duce Satyro, cum redacti in potestatem Cos. bestiis obiectandi essent, mutuis semetipsos vulneribus confecerunt. Tanti Siculis sua in servos iniquitas, tanti servis in dominos crudelitas stetit.

Compressis extra urbem bellis seditionibusque, in sua grassari viscera coeperunt Romani, auctore potissimum eo, per quem Cimbros et Teutonas vicerant, C. Mario. nec mirum, cum tunc etiam Romae reperiretur P. Malleolus, Matricida, qui primus omnium insutus culleo, in mare praecipitatus est: Romanae quoque superstitionis ancilia cum strepitu mota, urbanum armorum strepitum denuntiarent. Igitur Marius homo mutabilis, ambitiosus, varii consilii ingeniique, cum sparsa per tribus pecunia, sextum emisset consulatum, Cn. Apuleio Saturnino tribunatum confecit, primoribusque nobilitatis, a quibus ut homo novus contemni videbatur, infestus, leges promulgat agrarias, quibus additum, ut quicquid plebs scivisset, in id iuraret senatus, Q. Metellus Numidicus, ne iuraret, nec causa malorum esset certaminum, in voluntarium exilium Rhodum profectus est, ibique legendis et


page 178, image: s178

audiendis magnis viris vacavit. Post eius fugam omni nobilitate perculsa, cum tertium iam annum dominaretur Apuleius, eo vesaniae progressus est, ut C. Memmium consulatus candidatum interficeret, quo facilius satellitem furoris sui Glauciam consulem faceret. Tum vero iam conspiratione senatus, ipso quoque Mario consule, quia tueri non poterat, adverso, directae in foro acies, expulsus inde Apuleius in Capitolium evasit. Sed cum abruptis fistulis obsideretur, senatuique per legatos paenitentiae fidem daret, ab arce digressus, cum ducibus factionis receptus in curiam est. Ibi eum facta irruptione, populus fustibus saxisque coopertum in ipsa quoque morte laceravit. Caput eius Rabirius quidam senator per convivia circumtulit in ludibrium. Glauciae cervix fracta.

Interemptis factiosis, Q. Caecilius Metellus, ab exilio ingenti totius favore civitatis reducitur, cuius conspectum non ferens Marius, in Cappadociam, inde ad Mithridatem Ponti regem abit, suadens ut aut maiorem Romana potentiam struat, aut tacitus imperata faciat.

Erat Mithridates patre Mithridate genitus, quem Romani ob navatam adversus Aristonicum operam, maiori Phrygia donaverant. Puer tutorum expertus insidias, antidota toties biberat, ut senex ne volens quidem veneno mori potuerit. Timens deinde, ne inimici, quod veneno non poterant, ferro peragerent, ficto venandi studio, per septem annos, neque urbis, neque ruris tecto usus fuerat. Ad regni deinde administrationem cum accessisset, non tam de regendo eo quam augendo cogitabat; Scythas singulari felicitate perdomuerat, auctusque viribus, Cappadocia Ariobarzanem Romanorum amicum expulerat. Eum L. Cornelius Sylla senatus iussu reduxit, et cum Parthorum legatis amicitiam foedusque iniit. Dum haec geruntur, Romae ex veteris ambitionis favillis, ingens conflatur incendium, quo tota pene Italia conflagravit.

Gracchanis legibus equites iudiciorum potestatem nacti, in multos clarissimos viros saevierant, nuperrime P. Rutilium, virum Romae innocentissimum, quod legatus C. Marii proconsulis a publicanorum (ii equites erant) iniuriis Asiam defenderat, repetundarum damnatum in exilium eiecerant. Senatus non ferens eam equestris ordinis impotentiam, summa vi niti coeperat, ut ad se iudicia transferrentur, sustinente causam M. Livio Druso tribuno plebis, sed ita ut quae ipse illiciendae multitudinis causa permittebat plebi, senatus improbaret, et gratia apud vulgus nimia, apud primores invidiam verteret. Plebs acceptis agris gaudebat, expulsi dolebant: equites in senatum lecti laetabantur, sed praeteriti querebantur. Senatus permissis iudiciis exsultabat, sed societatem cum equitibus aegre ferebat. Igitur quando bene cogitata male cadere videbantur, sed dandam civitatem Italia conversus Livii animus Caepionem inimicum actionibus suis resistentem, ait se de saxo Tarpeio praecipitaturum. Philippo Cos. ita collum in comitio obtorsit, ut multus sanguis efflueret e naribus, cum ille, luxuriam opprobrans, muriam de turdis esse dicebat. Tam effusae de Republ. liberalitatis fuit, ut profiteretur, nemini se ad largiendum praeter caelum et caenum reliquisse. Aderat promulgandae rogationis dies, tantaque subito vis hominum undique apparuit, ut hostium adventu oppressa civitas videretur. Sed obnitente Cos. per vim latae iussaeque leges, Livius semianimis domum relatus. Validus exinde cum e Senatu domum se reciperet, per turbam cultello percussus, qui affixus lateri eius relictus est, intra paucas horas decessit. Invidia caedis apud Philippum et Caepionem fuit, percussor incertus. Cum ergo promissa italicis civitas non praestaretur, irati illi defectionem in conciliis agitarunt; pariterque desciverunt Picentes, Vestini,


page 179, image: s179

Marsi, Peligni, Marrucini, Lucani, Samnites.

Id bellum Marsicum, sociale, italicum appellatum, trecenta iuventutis milia absumpsit. Italicorum ut fortuna atrox, ita causae iustissimae iniusta erat actio. Petebant enim eam civitatem, cuius imperium armis tuebantur. Per omnes annos, atque omnia bella duplici se munere militum equitumque fungi, neque in eius civitatis ius recipi, quae per eos in id ipsum pervenisset fastigium, per quod homines eiusdem et gentis et sanguinis, ut externos alienosque fastidire posset.

Sed foedum erat belli consilium, ut festo die Iulius Caesar et Martius Philippus Coss. inter sacra et aras immolarentur. ut asculi in ipsa ludorum frequentia Servius Praetor et Fonteius legatus cum omnibus civibus Romanis trucidarentur. Nec Annibalis, nec Pyrrhi tanta vastatio traditur. Ocriculum, Grumentum, Fesulae, Carseoli, Nuceria, Picentia caedibus, ferro, igne vastatae. Esernia et Alba obsessae. Nola a Samnitibus capta. Fusae Rutilii copiae, fusae Caepionis, L. Iulius Consul, exercitu amisso, cruentus in urbem relatus. Saga sumpserunt Romani, C. Marius legatus Rutilii, meliori eventu cum Marsis proeliatus, L. Caesar cum Samnitibus, animos Romanis reddidere, ut positis sagis togam reciperent. Tum singuli duces singulos aggressi populos Cn. Pompeius Picentes fudit, et obsedit. Propter quam victoriam praetextae, aliaque magistratuum insignia resumpta. Libertini in militiam adscripti. Cato discussit Hetruscos, Pompeius et Gabinius Marsos, Garbo Lucanos, Sylla Samnites. Strabo vero Pompeius omnia flammis ferroque populatus, non prius finem caedium fecit, quam Asculi eversione tot exercituum manibus litaret. Tam varia atque atrox fortuna Italici belli fuit, ut biennium continuum Rutilius et Cato Coss. occiderentur. Paulatim deinde recipiendo in civitatem, qui arma aut non ceperant, aut deposuerant maturius, vires refectae sunt, Pompeio, Syllaque et Mario fluentem procumbentemque Rem publ. restituentibus, Silone, Poppaedio, Mario, Egnatio, aliisque italicorum ducibus plerisque occisis. Romani victis afflictisque ipsi exarmati, quam integris universis civitatem dare, stulta superbia, maluerunt.

Supererant Nolanae belli huius reliquiae, cum quinto anno Q. Pompeius et L. Cornelius Sulla consulatum inierunt, bellique civilis inter ipsos duces feralia principia, iusto Dei in ambitiosos et crudeles Romanorum animos iudicio, exstiterunt. Eius occasio haec fuit.

Mithridates rex bello acerrimus, virtute eximius, duarum et viginti gentium ore loquens, aliquando fortuna, semper animo maximus, ductus occasione belli Italici, odio in Romanos Annibal, Paphlagoniam occuparat, iussusque restituere, hereditariam eam patri suo obvenisse responderat. Nec territus minis, Galatiam quoque invaserat. Deinde sororis suae Laodices filiis Cappadociae regno privatis, Ariobarzani a Romanis introducto erat infestus, Nicomede etiam Nicomedis filio bellum ciente, Bithyniae imminebat, totumque orientem in Romanos sollicitabat. In eum dux sorte creatus Lucius Sulla Cos. circa Nolam, arma pertinacissime retinentem morabatur, ut expugnata urbe in Asiam expeditiori militia iret. Interim Romae C. Marius iam septuagenarius, per P. Sulpitium Trib. plebis legem ad populum fert, qua L. Sullae imperium abrogatur, Caio Mario bellum Mithridaticum decernitur. Additur exulum revocatio, novorumque civium et libertinorum in tribus distributio. Nec vim abstinet Tribunus, Pompeii Cos. filium, generum Sullae interficit, legatos ad Sullam mittit, exercitum Mario tradi postulantes. Sulla et suae irae indulgens, et ardore militum incensus Romam properat, et adversus factionem Sulpitii et Marii in ipsa urbe pugnat,


page 180, image: s180

eamque eicit. Duodecim a senatu hostes iudicantur, inter quos C. Marius pater et filius, Sulpitius indicio servi e villa sua retractus occiditur: servus ut praemium promissi indicii haberet, manumittitur quidem: at ob scelus domini produti de saxo deicitur. Marius iunior in Africam traiecit. Marius pater, cum in paludibus Minturnensium lateret, extractus est ab oppidanis: ad quem occidendum missus servus publicus, maiestate viri recedit. Itaque et ipse ad filium in Africam, data publice navi, delatus est. L. Sylla civitatis statum ordinavit. Eius collega Q. Pompeius consul ad capiendum a Cn. Pompeio proconsule exercitum profectus, consilio eius trucidatur.

Mithridates interea Phrygiam Asiamque, pulsis Aquilio et Manlio legatis, qui temere sine decreto publico bellum accenderant, sibi subicit, unaque die, quicquid erat civium Romanorum in Asia, missis ad civitates litteris, propositisque praemiis interfecit. Urbem Rhodum, quae sola in fide manserat, oppugnat, et aliquot proeliis navalibus victus abscedit. Miserat etiam in Graeciam Archelaum ducem cum CXX milibus, per quem Achaia, et prodente Aristone, Atheniensium civitas capta est. Dum eum Sylla apud Athenas obsidet, ipsamque urbem, coactis ab Archelao eam defendere civibus, corpora intra muros, animos extra habentibus, expugnat. Romae Cornelio Cinna, Cn. Octavio Coss. male obrutum resurrexit incendium, et quidem ab ipsorum consulum discordia, cum de revocandis, quos senatus hostes, auctore Sylla iudicaverat, ad populum inferretur. Cincta quidem gladiis contione, sed vincente Octavio, profugus patria sua Cinna, exutusque potestate consulari a senatu, confugit ad partes. Redit ab Africa Marius, clade et exilio maior. Ad tanti nomen viri late concurritur, exercitus Appii Claudii, qui ad Nolam erat, corruptis centurionibus Cinnae iungitur; Italici, quos per omnes Romanas tribus dividere Cinna coeperat, favore causae suae advolantes, ingentes Cinnae copias praestitere, ut XXX legionum instar impleret. Cn. Pompeius, Magnis pater, eversor Asculi, ita se dubium, mediumque partibus praebebat, ut temporibus insidiaretur, et huc atque illuc, unde spes maior affulgeret potentiae, se exercitumque deflecteret. Ad ultimum magno atrocique proelio, sub ipsis moenibus urbis, cum Cinna conflixit. In eo duo fratres ignorantes concurrerunt. Cum victor mortuum spoliaret, suo agnito fratre ingenti lamentatione edita, rogoque ei exstructo, ipse supra rogum se transfodit, et eodem igne consumptus est. Fraude Pompeii, qui profligatis demum optimatum rebus auxilium tulerat, et segnitie Cos. Octavii confirmati Cinna et marius, quattuor exercitibus, quorum duo Q. Sertorio et Carboni dati sunt, urbem circumsederunt. Ostiam Coloniam expugnavit Marius, et crudeliter direpuit. Samnites Mario iuncti Plancium cum exercitu cecidere. Ianiculo depulsi Mariani, Antium, Ariciam et Lavinium devastarunt. Cum nulla optimatibus spes esset resistendi, propter segnitiem aut perfidiam seu ducum, seu militum, Cinna in urbem receptus est; Mox lege ab eo late etiam Marius. Hic postquam Octavii manus deiecta Ianiculo est, in principum capita saevire coeptum. Caelitus etiam pugnatum in cruentas acies, et infanda capita. Pompeius fulmine afflatus interiit: exercitus eius pestilentia correptus, pene totus absumptus est. Furentibus deinde Cinna et Mario, Octavii consulis caput pro rostris exponitur: Cn. Antonius consularis in Marii ipsius mensis: C. Caesar et Fimbria in penatibus domorum trucidantur: Crasi pater et filius in mutuo alter alterius aspectu, Baebium atque Numitorem per medium forum unci traxere carnificum. Catulus se ignis, exitialisque haustu odoris ludibrio hostium exemit. Merula, qui pro Cinna consul creatus fuerat, flamen Dialis, Iovis sui oculos venarum cruore respersit. Mox sui quisque periculi etiam merces factus


page 181, image: s181

nec quisquam innocens habitus, qui locuples esset. Cinna et Marius, citra Comitia ulla, consules se ipsos renuntiarunt. Sed Marium idibus Ianuariis mors abstulit, hominem in bello hostibus, in otio civibus infestissimum: qui quam Rem publ. armatus servaverat, eam primo togatus omni genere fraudis, postremo etiam armis evertit: ultimo consulatu praecedentes omnes foedavit. In eius locum Valerius Flaccus suffectus, turpissimae legis auctor, qua creditoribus quadrantem solvi iussit.

Dominante in Italia Cinna, maior pars nobilitatis ad Syllam in Achaiam, ac deinde in Asiam profugit. Sylla interim cum Mithridatis praefectis circa Athenas, Boeotiamque et Macedoniam ita dimicavit, ut et Athenas reciperet, et plurimo circa multiplices Pyraeei portus munitiones labore expleto, amplius CCM. hostium interficeret, nec minus multa caperet. L. Flaccus successor ei missus, et propter avaritiam invisus exercitui, a C. Fimbria legato, ultimae audaciae homine occisus est, et imperium ad Fimbriam translatum. Hic in Asia fusis aliquot copiis Mithridatis, urbem Pergamum expugnavit, obsessumque regem non abfuit multum quin caperet. Urbem Ilion, quae se potestatis Syllae reservabat, oppressam delevit, magnamque Asiae partem recepit de Mithridate. Sylla interim multis proeliis Thraces Macedoniam vastantes caecidit. Romae Cinna et Papyrius Carbo a se ipsis consules per biennium creati, moti oratione L. Valerii Flacci et aliorum, concordiae amantium, legatos quidem ad Syllam de pace misere: at nihilominus Cinna exercitum naves coegit conscendere, et adversus Syllam proficisci. Itaque Anconae a militibus lapidatus est, consulatum Carbo solus gessit. Trasgressus deinde in Asiam Sylla, pacem cum Mithridate fecit ita, ut cederet rex provinciis, asia, Bithynia, Cappadocia. Fimbria desertus ab exercitu, ad Syllam transeunte, servo cervicem praebuit. Vix quidquam in Syllae operibus clarius dixerim, quam quod, cum per triennium Cinnanae Marianaeque partes italiam obsiderent, neque illaturum se iis bellum dissimulavit, nec quod erat in manibus, omisit: existimavitque ante frangendum hostem, quam ulciscendum civem. Legatis a senatu de pace missis, futurum se in potestate senatus respondit, si cives a Cinna pulsi restituerentur. Quae conditio cum iusta videretur, per Carbonem factionemque eius, cui bellum videbatur utilius, ne conveniret, effectum est. Novis civibus S. C. suffragium datum, quod sanguine emptum fuerat: et mandatum, ut omnes ubique exercitus dimitterentur. Legati, Syllae, ut de pace agerent, missi, a Coss. Cn. Norbano et Corn. Scipione Asiatico violati sunt. Putares Syllam venisse in Italiam, non belli vindicem, sed pacis auctorem. Tanta cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque duxit. Sed iis quibus et pessima et immodica cupiditas erat, non poterat pax placere. Felici igitur circa Capuam eventu, Scipionem Norbanumque consules superat: quorum Norbanus acie victus: Scipio ab exercitu suo desertus ac proditus, inviolatus a Sylla dimissus est. Cn. Pompeius Cn. filius, eius qui Asculum ceperat, conscripto voluntariorum exercitu, cum tribus legionibus ad Syllam venerat, ad quem se nobilitas omnis conferebat, ita ut deserta urbe ad castra veniretur. Tum Marius iuvenis, animi potius quam aevi paterni, et Carbo consules, quasi desperata victoria, ne inulti perirent, sanguine senatus sibi parentabant. obsessaque Curia per Damasippum Praetorem, sic de senatu quasi de carcere, qui iugularentur, educti. Quid funerum in foro, in Circo, in patentibus templis? Nam Q. Mutius Scaevola Pontifex, Vestales amplexus aras, tantum non eodem igne sepelitur. At Pontius Telesinus, dux Samnitum, contractis circiter XLM ita ad portam Collinam cum Sylla dimicavit, ut ad summum discrimen et eum, et


page 182, image: s182

Romanam Rem publ. perduceret, dictitans adesset Romanis ultimam diem, delendamque urbem, quod numquam defuturi essent raptores Italicae libertatis lupi, nisi silva, in quam refugere solerent, esset excisa. Post primam demum horam noctis, et Romana acies respiravit, et Samnitium cessit. Telesinus semianimis repertus postera die, victoris magis quam morientis vultum retulit, cuius abscissum caput gestari Sylla circa Praeneste, ubi erat Marius, iussit. Marius tum demum desperatis suis rebus, per cuniculum erumpere conatus, cum foramine e terra emersisset, a dispositis in id ipsum interemptus est. Plerique implorata servi sui ope eum vita expulsum tradunt. Sylla felicis nomen assumpsit, iustius, si eundem et vincendi finem habuisset. Neque enim ei satis erat, quod apud Sacriportum Mario, et apud Collinam portam Telesino victo, LXX amplius milia conciderat: quod ad Clusium, ad Faventiam, Fidentiamque, per Servilios, Metellumque Pium et Lucullum, magnificis proeliis Carbonis exercitus vicerat. Octo M. deditorum in via publica trucidavit; tabulam proscriptionis posuit, ex qua duo milia electi, qui mori iuberentur. Marium ducis fratrem oculis, manibus cruribusque defossis, servavit aliquamdiu, ut per singula membra moreretur. Praenestinos omnes inermes occidit. Spoletum, Interamnium, Fluentiam, sub hasta vendidit: Sulmonem plane delevit. Carbonem in Sicilia per Pompeium interemit. Dictator deinde creatus (cuius honoris usurpatio, inde ab Annibalis ex Italia discessu per annos CXX eat intermissa) cum fascibus XXIV processit, tribunorum plebis potestatem minuit, ius omne contionandi, legumque ferendarum eis ademit. Pontificum augurumque collegium ampliavit, ut essent XV: senatum ex equestri ordine supplevit: proscriptorum liberis ius petendorum honorum eripuit, et bona eorum vendidit. Ex quibus cum primo multa ipse rapuisset, redactum est sestertium ter millies quingenties. Lucretium Asellam suarum partium ducem contra voluntatem suam consulatum petere ausum, in foro iussit iugulari. Cn. Pompeius in Africa Cn. Domitium proscriptum et Hiarbam regem Numidarum bellum molientes vicit et interemit: Is primus, cum adhuc eques esset, et XXIV annos natus, de Africa triumphavit. Metellus ex proscriptis unus, clam capite adoperto ad posticum aedis Bastiae uxoris cum accessit, admissus minime est, quia illum proscriptum diceret. Itaque se transfodit, et sanguine suo ingratas fores respersit. Sylla, recepta de Samnitibus Nola, XLVII legiones in agros captos deduxit, et eos iis divisit. Inde nonaginta senatorum, consularium XV, tot praeterea millium interfector, abiit dictatura. Sperni coeptus, cum Cumis ex morbo pediculari decessisset, honor ei a senatu est habitus, ut vir Martius in Martio campo cremaretur. Eius acta conatus rescindere Cos. M. Lepidus, a Q. Catulo collega italia pulsus, in Sardinia morbo et paenitentia periit.

Eodem temporum tractu nituerunt Philosophi, Diodorus Stoicus, Apollonius, et Molo Rhodii, praeceptores Ciceronis: Oratores Romani L. Crassus, M. Antonius, C. Caesar, Strabo, et P. Sulpitius. M. Scaevola iuris scientia, quam propriae eloquentiae nomine celebrior. Historiographi, Caelius, Sisenna, Rutilius, Claudius Quadrigarius, Valerius Antias. Attellanarum scriptor L. Pomponius. Rhetores, Plotius Gallus, Octacilius Piletus, Chronographus Castor historica [gap: Greek word] scripsit. T. Lucretius veneris laudator venereo poculo dementatus, sua manu periit.

Templa Daemonum celeberrima, Capitolium Romanum, et Fanum Delphicum, LXXX ante Christum annis eodem tempore conflagrarunt; sed utraque reparata sunt, donec vanae superstitionis deletor Christus caecas erroribus terras illustraret.



page 183, image: s183

PTOLEMAEUS X. DIONYSIUS, qui et Auletes. ANTIOCHUS et CLEOPATRA SELENE, ARETAS Arabas, TIGRANES, Syriae Reges. MITHRIDATES, PONTI et ASIAE Rex. L. LUCULLUS, CN. POMPEIUS MAGNUS, C. IULIUS CAESAR, M. CRASSUS, M. TULLIUS CICERO, Principes Romanorum.

PTolemaeus X. Lathuro mortuo suscepit regnum Aegypti, filius eius plerisque habitus. Appianus et Strabo nothum fuisse subindicant, Sylla profugum ad se Pt. Alexandri filium, Alexandrinis regem obtruserat: Sed eum cives, insolentius imperantem, XIX regni die trucidarunt. Substitutum ei alterum fratem expulere, donec ad Auletem defluxit tyrannis. Hic se novum Bacchum appellavit, ab aliis Auletes propter non decora, minimeque regia fistularum studia cognominatus. Is flagitiis et luxui deditus, vix quicquam regium praeter nomen habuit.

Similiter Syriae regnum, intestinis Seleucidarum dissidiis consumptum, tenente iam Coelesyriam [correction of the transcriber; in the print Caelesyriam] Areta, Antiochus tueri non potuit. Itaque cum pars Mithridatem Ponticum, pars Ptolemaeum ab Aegypto arcessendum censeret, occurreretque, quod Mithridates implicitus bello Romano esset, Ptolemaeus quoque semper hostis fuisset Syriae, omnes in regem Armeniae Tigranem consensere, instructum praeter domesticas vires et Parthica societate, et Mithridatis affinitate. Igitur is subactis Atropatenis, Gordyaeis et Mesopotamiis, transmissoque Euphrate, Syriam ac Phoenicem vi occupavit, Ptolemaidem L hominum milibus circumsedit, Cleopatram Selenen, Syria expulsam, cum aliquandiu obsidione eam vexasset Seleuciae, captam interemit.

Regnabat tunc in Palaestina regis Alexandri vidua Alexandra, sed vis imperii erat penes Pharisaeos, quibus Iohannes Hyrcanus et Alexander reges erant adversati, eorumque traditiones aboleverant. Illi nunc indulgente Alexandra, rerum potiti, quoscumque suis partibus infestiores noverant, viros Iudaeorum fortissimos, fictis criminibus ad supplicia rapiebant, regnumque praesidibus suis orbabant. Hyrcanus maior filiorum Alexandri, praeerat sacerdotio, ac segnitie insita animi ad omnia connivebat: Aristobulus minor principatu excludebatur. Cum ad Ptolemaidem sederet Tigranes, regina genti suae timens, magni momenti munera ad eum misit, omnemque de Iudaeis fidem pollicita, regnum novem annis in quiete habuit. Aegrotante autem illa, paternorum amicorum sanguis, et contemptus intolerantia Aristobulum in vindictam excitavit: qui occupatis celeriter castellis, quae pleraque occulti amici ipsius tenebant, rem eo deduxit, ut frater Hyrcanus Pontificatu contentus regnis administratione ipsi cederet, Olymp. 177. Q. Hortensio, Q. Metello Cretico Coss.

Reliqua omnis Syria per XVIII annos Tigranes potiebatur, Antiocho in Ciliciae angulo delitescente. Sed sicut ab hostibus tuta erat Syria, ita terrae motu vastata est, quo centum septuaginta milia hominum, et multas urbes periisse tradunt. Quod prodigium mutationem rerum maximam portendisse, manifestissimo eventu cognitum, paulo post universo Seleucidarum regno in Romanorum potestatem redacto. Romani interea Syllanae proscriptionis reliquias tollere laborabant, ut intestinis tandem dissensionibus liberati, expeditiores adversus Mithridatem, irritatum potius, quam victum a Sylla, vires promerent. Igitur supererat proscriptorum a Sylla ducum fortissimus, Q. Sertorius, iam in Africa, iam in Balearibus insulis fortunam expertus, missusque in Oceanum, fortunatas insulas penetrarat. Tandem Hispaniam armavit, viro cum viris facile convenit. Nec alias magis apparuit Hispani militis vigor, quam Romano duce.


page 184, image: s184

L. Manlium Galliae proconsulem, et M. Antonium legatum per Hirtuleium Quaestorem proelio vicit. Cum passim urbes subigeret, ac in ipsis prope cervicibus haereret Italiae, additus Q. Metello Pio. Cn. Pompeius, quaestor adhuc, imperio consulari, novo exemplo, instructus. Hirtuleium Metellus in Baetica cum omni exercitu cecidit, Galliam recepit Pompeius. In Hispania dubio eventu cum Sertorio conflixit, ut singula ex utraque parte cornua vincerent. Mox Metellus et Perpenna cum duobus exercitibus a Sertorio fusi, partemque victoriae ei auferre cupiens Pompeius, accessio factus cladis. Obsedere deinde ambo duces Calagurium oppidum, non levioribus suis, quam obsessi Sertorii damnis, qui multos interim amicorum crimine proditionis insimulatos interemit, quorum caede viam exitio suo aperuit. Mithridates ea libenter accepit, ictoque cum Sertorio foedere, classe eius adiutus, M. Aurelium Cottam Cos. ad Chalcedonem proelio superavit. XII. Romanorum milia proelio navali, V pedestri congressione ceciderunt. Sertorius omnibus belli militiaeque artibus Pompeio par et Metello, ab obsidione Calagurii depulsos, coegit diversas regiones petere, Metellum ulteriorem Hispaniam, Pompeium Galliam. Ad ultimum a suis desertus et proditus, transfugarum M. Antonii et M. Perpennae, aliorumque coniuratorum fraude in ipso convivio occubuit, vir summae quidem, sed calamitosae fortitudinis. Perpenna gentis clarioris quam animi, pessimo facinore certam Romanis victoriam, paratibus suis exitium, sibi turpissimam mortem auctoravit. Imperium enim partium cum ad Marium ipsumque translatum esset, Cn. Pompeius et Marium et Perpennam acie victos captosque interemit, ac recepit Hispanias decimo fere anno, quam inter discordias Romanorum ducum poenas dare coeperat. Calagurium fame ad infames escas coactum ignis absumpsit, Uxaniam Pompeius evertit.

Victores duces externum id magis, quam civile bellum videre voluerunt, ut triumpharent.

Dum bellum Sertorianum conficitur, ne cruentis fundendi cruoris deesset copia, Spartacium accenditur. Lentulus Capuae gladiatores incluserat, crudelem Romanis voluptatem exhibituros. Rorum quattuor et LXX, effracto ludo, profugiunt, congregataque servorum et ergastulorum multitudine, ducibus Spartaco, Chryso Oenomao, montem Vesuvium insident. Ibi cum obsiderentur a Claudio Pulchro, per fauces cavi montis vimineis delapsi vinculis, ad imas eius descendere radices, et nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuere. Inde alia castra P. Voreni praetoris. Deinde totam pervagantur Campaniam: nec villarum aut vicorum vastatione contenti, Nolam atque Nuceriam, Thurias et Metapontum terribili strage populantur. Affluentibus in dies, odio Romanorum, copiis, cum esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clypeos: e ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt. Ac ne quod decus desset, domitis obviis gregibus paratur equitatus: captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere. Nec abnuit Spartacus de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, denique in honore virium gladiator: sed consulares quoque aggressus, in Apennino Lentuli exercitum percecidit; apud Mutinam Caii Cassii castra delevit. Quibus elatus victoriis (quod satis est turpitudini Romanorum) de invadenda urbe deliberavit. Tandem, confecto in Hispania Sertorio, ardente in Asia Mithridatico bello, totis imperii viribus contra Mirmillonem consurgitur: Pudoremque Romanum M. Licinius Crassus asseruit. Primum cum parte fugitivorum, quae ex Gallis, Germanisque constabat, feliciter pugnavit, caesis XXXV milibus, et duce eorum Granico. Reliqui in extrema Italiae se abdentes, cum fugam in Siciliam pararent, neque navigia


page 185, image: s185

suppeterent, ratesque ex cratibus, et dolia contexta virgultis in rapidissimo freto frustra experirentur, eruptione tandem facta, dignam facinoribus suis obiere mortem. Spartacus imperator occisus est, et cum ipso XLM.

Sonantibus adhuc undique Sertoriani et gladiatorii belli fragoribus, exsanguis atque exhausta intestina pernicie, tamquam febribus. Romana res publica, propulsare armis Scordiscos et Dardanos, Macedoniam persultantes, Cilicesque piratas mare infestum habentes, cogebatur. Scordisci inter cetera dictu audituque horrenda, humanorum capitum ossibus pro poculis utebantur. Eos aggressus Appius Claudius, morbo curisque interiit. Cn. Curio Scribonius, ferociorem vim gentium declinans, superavit Dardanos, et usque ad Danubium penetrato Septentrione, triumphum meruit.

Ad Ciliciam et Pamphiliam missus P. Servilius pro consule, dum subdere terras studet, pene delevit. Lyciae urbes clarissimas cepit. In his Phaselidem, Olympum, Corycum Ciliciae. Primus Romanorum viam per Taurum montem instituit, atque Isauros bello fractos in deditionem redegit.

Cosconius Proconsul sortitus Illyricum, protrita subactaque Dalmatia, Salonas urbem florentissimam, post biennium tandem expugnavit.

Anno ante, quam Spartacus gladiatores in Romam excitaret, L. Licinio Lucullo, et M. Aurelio Cotta Coss. mortuus est Nicomedes rex Bithyniae, populumque Romanum testamento heredem instituit. Tum Mithridates, occupata per Tigranem generum suum Cappadocia, hortatu Fannii et Magii, profugorum de exercitu Fimbriae, cum Sertorio foedus pepigit, et M. Varium in locum Archelai, ducem adversus Romanos, rupta, quam cum Sylla inierat, pace creavit. Contra eum ambo consules missi, variam habuere fortunam. Cotta apud Chalcedonem, victus ab eo acie, ut diximus, etiam intra oppidum coactus est et obsessus. Sed cum se inde Mithridates Cyzicum transtulisset, ut capta urbe nobilissima, quae arce, moenibus, portu, turribusque marmoreis, Asiaticae plagae littora illustrabat, totam Asiam invaderet, Lucullus ei alter consul occurrit, fiduciamque oppidanis resistendi peperit. Protracta sic obsidione, Mithridatem a tergo obsident Romani vicissim, et ex mora fame, ac pestilentia obortis, cogunt recedere, multisque proeliis vexatum Byzantium (quae nunc Constantinopolis est) propellunt. Nec felicior in mari, quam in terra fuga. Quippe centum amplius navium classem, apparatumque belli gravem, in Pontico mari aggressa tempestas, foeda strage laceravit, plane ut Deus debellandum tradidisse Lucullo regem, viribus praefidentem, videretur. Nam plus quam trecenta milia hominum circa eam obsidionem, morbo, ventis, fame, fluctibus, ferroque interiisse perhibent, inter quos etiam Varium et a Sylla proscriptos alios. Florus Granicum et Aesapum amnes cruentos dicit redditos. Eutropius caesa centum fere milia tradit. Attritae iam omnes validissimi regni vires erant, sed animus Mithridatis malis augebatur. Itaque conversus ad proximas gentes, totum pene Orientem ac Septentrionem ruina sua involvit. Iberi, Caspii, Albani, et utraeque sollicitabantur Armeniae. Lucullus laureatas litteras, ut mos erat victoribus, Romam ad senatum et consules misit. Illi tunc erant M. Crassus et Cn. Pompeius, ille divitiis, hic honoribus insolens insolentibus. Qui tunc invidia in amicitiam versa, Tribunitiam potestatem a Sylla enervatam restituerunt, quemadmodum Cotta ordinem equestrem, reddita iudiciorum administratione. Eodemque tempore M. Tullius Cicero iam quaestorius e Sicilia, C. Verrem praedonem potius, quam praetorem eius Insulae, eloquentissimis actionibus ad exilium adegit. L. Gellius, et C. Lentulus censores LXIV. senatores dignitate multaverunt. Tantae


page 186, image: s186

amplissimum Romanorum ordinem sordes maculaverant. At Lucullus recepta Paphlagonia atque Bithynia, etiam Pontum invasit. Eupatoriam et Amisum, civitates Ponti nobilissimas, expugnavit. Secundo proelio apud Cabira, quo ingentes iterum copias Mithridates contraxerat, cum commeatu fere interclusisset Lucullum, per pabulatorum eius inopinatam felicitatem exterritus, dum tumultuarie moventur castra, XXX M lectissima amittit, fugiensque, ut erat callidus, Romanaeque peritus avaritiae, spargi sarcinas et pecuniam iubet, et dum illa certatim colligunt insequentes, in Comana evadit. Inde ad Tigranem profugit cum bis mille equitibus: qui in conspectum suum non admissum iussit in castellis ali more regio. Ea maxime de causa Mithridates de regno desperans, Bacchum eunuchum mittit ad suam regiam, sorores, uxores, concubinas, quomodocumque posset, interempturum, quae gladiis, veneno, laqueis in se ipsos saevierunt. Quibus cognitis, praefecti praesidiorum pene universi unanimes ad Lucullum trasivere. Lucullus maritimas etiam urbes, Amastrim, Heracleam et Sinopen cepit, acceptaque a Lachare Mithridatis filio, Bosphori rege. Corona aurea, amicum eum appellavit. Hinc ad Tigranem, non dedentem exposcenti Mithridatem contendit, cuius arte perturbatis ordinibus, contemptus propter paucitatem, trecenta milia fudit, et per CXX stadia persecutus est. Tigranocertam recens conditam, et e vastatis XII Graecanicis urbibus repletam incolis, a Graecis ultro invitatus, expugnavit; habitatoribusque suam quoque domum dimissis, opus semiperfectum subvertit. Inde Antiochum Cizyceni filium appellat regem Syriae, quandoquidem Tigranes pleraque omnia praesidia urbibus iam deduxerat. Mithridates in Pontum ad regni sui reliquias, Tigranes in interiorem secessit armeniam, quos Lucullus, hieme impeditus et inopia, sequi non potuit. Ibi vero versa aliquantum fortuna, C. Triarius Luculli legatus a Mithridate caesus est: inter cadavera reperti sunt tribuni XXIV, centuriones CL. Lucullum ipsum ob illiberalitatem et duritiem, seditio militum tenuit, sequi nolentium, et impleta a se stipendia vociferantium. Quae res Mithridati et Tigrani recolligendi sese occasionem praebuit. Mithridates iam inde a principio belli oceanum piratis, qui mercenarios se vocabant, repleverat, qui alliciente lucro, omnia maria usque ad columnas Herculeas redegerant in potestatem, et Romanis annonae commercium intercluserant. Illis videbatur favere et Creta, quae mera avaritia primum a M. Antonio, sed infeliciter tentata. Quinto tandem Metello, Cydonia, Gnoso, Lycto urbibus expugnatis, victas manus praebuit.

Metelli gloriam intercepit Pompeius, piratarum profligator, quos cum intra XL dies toto mari expulisset, reliquis eorum in Cilicia agros et urbes a mari remotas attribuit, ut data facultate sine raptu viverent, praedationibus abstinerent.

Metellus tamen insignitus Cretici cognomento, liberae ad id tempus insulae, pro Minois legibus Romanas imposuit.

Sed Pompeium alia excepit gloria. Cn. Manilius Tribunus plebis semper venalis, et alienae minister potentiae, indignante nobilitate legem pertulit, ut Pompeio bellum Mithridaticum mandaretur; suadentibus eam Cicerone et Iulio Caesare.

Accepta provincia, magnis inter imperatores certatum iurgiis; cum Pompeius Lucullo infamiam pecuniae, Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem obiceret imperii: neuterque ab eo, quod arguebatur, mentitus argui posset. Nam neque Pompeius, ut primum Remp. aggressus est, quemquam animo parem tulit, in quibus rebus primus esse debebat, solus esse cupiens: neque eo viro quisquam aut alia omnia minus, aut gloriam magis desideravit.


page 187, image: s187

Et Lucullus profusae in aedificiis convictibusque luxuriae, haud infacete a Pompeio Xerxes togatus vocari meruit.

Alter M. Lucullus, qui Macedoniam administrabat, Bessis Romanorum primus intulit bellum, eosque magno proelio in Aemo monte superavit; oppidum Uscudamam, quod Bessi habitabant, eodem die, quo aggressus, vicit: super Pontum Apolloniam evertit, Calatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum, Bozniam omnem Romanis tributariam reddidit. Alteri L. Lucullo capta Nisibi, contra Persas paranti expeditionem, successor venit Pompeius, cum pleno imperio in omnes quicumque extra Italiam essent exercitus, arbitrioque hostes iudicandi adsciscendive socios, ut quemque dignum existimaret, quae omnia nemini unquam simul ante ipsum erant collata. Quare nihil cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte navibus facto. omnium ante se primus transit Euphratem: Mithridatemque fugientem media nactus Armenia (felicitas viri) uno nocturno proelio confecit. Quamquam enim per rupes elapsus, rex animo invictus, incidit in equites mercenarios, et peditum tria milia, acceptisque e castello quodam VI milibus talentorum, ad fontes properavit Euphratis, ut Colchis tenus iungeret Bosphorum, unde per Thraciam, Macedoniam et Graeciam transiret, Italiamque hoc pacto, nec opinatus invaderet: tamen omnia expertus, elocatis etiam filiabus Maeoticarum gentium regulis, et Machro filio ad voluntariam adacto mortem, quod Romanis se adiunxisset, nihil prorsus ad summam rei valuit.

Pompeius fugientem Colchos usque persecutus, deducebatur a vicinis gentibus. Soli Oroezes Albanorum, et Artocus Iberorum reges, cum LXX milibus insidias ei struxere circa Cyrum fluvium, qui duodecim ostiis in mare Caspium illabitur. At ille compertis dolis, ponte iunxit fluvium, Barbaros in saltus compulit, eosque circumdatos exercitu incendit, donec datis obsidibus et donis, ipsi quoque Triumpho materia facti sunt. Ratus deinde Pompeius, profugum nihil magnum effecturum Mithridatem, duxit in Armeniam adversus Tigranem copias, tamquam Mithridatis socium, captisque capite gentis Artaxatis, potentissimum antea regem, devictisque Seleucidis, regis regum iactantem titulos, domesticis iam fractum calamitatibus, opinione integritatis et iustitiae suae debellavit. Tigranes enim iam trium liberorum pater e Mithridatis filia, duos ex iis interfecerat: alterum rebellantem in proelio, alterum in venatione, quod se prolapsum neglexisset attollere, iacentique ademptum diadema capiti suo imposuisset. Tertius Tigranes in ea venatione corona donatus, paulo post et ipse defecerat, victusque bello, ad Phraatem Parthorum regem, qui tum recens Sintrico patri successerat, confugit, inde supplex ad Pompeium. Tigranes famae credulus de fide Pompeii, ne caduceatore quidem praemisso, ad eum venit, donavitque eum sex Talentorum milibus, milites drachmis quinquagenis. Pompeius praeteritorum regi veniam dedit, filioque minorem Armeniam, patri assignavit maiorem, omnibus bello quaesitis provinciis iusso decere. Decessit tota Syria Tigrani ab Euphrate usque ad mare, et parte Ciliciae, quam eiecto Antiocho Eusebe occupaverat. Sed Tigranis filio felix esse imperium non potuit impietate acquisitum. Itaque novis patrem insidiis petens, comprehensus a Romanis est, compertoque eum Parthos sollicitare per internuntios, in triumpho traductus Romano, in carcere periit. Pompeius condita in minore Armenia Nicopoli, Ariobarzani regnum Cappadociae, cum Sophena Gordenaque provinciis addixit. Antiocho Comageno Eusebis filio, Syriae regnum reposcenti, ait, ne volenti quidem Syriae, nedum recusanti daturum se regem, qui tueri eam nesciret,


page 188, image: s188

alienaeque victoriae captaret praemia, nec rursus Syriam Iudaeorum in Arabum expositurum latrociniis. Atque ita Syriam in provinciae formam redigit.

Eam P. Servilius Rullus Trib. plebis decem viris suis destinabat, vendi iubens quodcumque R. P. publicum possideret. Ea hominis Vanitas vigilanti eloquentia M. Tull. Cicer. consulis compressa est. Is vir novitatis nobilissimae, qui omnia incrementa sua sibi deberet, ingenii praestantia, quod summa industria excoluerat, effecit, ne Romani, quorum arma vicerant, eorum eruditione vincerentur. Consulatum faventissima plebe nactus, L. Sergii Catilinae, qui bis repulsam erat passus, Lentulique et Cethegi scelesta coniuratione petebatur. Ciceronem enim totumque senatum interficere, urbem incendere, et cum suae factionis hominibus rem publicam invadere decreverant. Id nefas scorti indicio proditum, singulari virtute constantiaque Cicero discussit. Lentulus Consularis et alii clari nominis viri, auctore in senatu Catone, iussu consulis in carcere necati sunt. Catilina non segnius obiit, quam sceleris conandi consilia inierat. Quippe fortissime dimicans (si fortitudo dicenda, quae patriam infestat) quem spiritum supplicio debuerat, proelio dedit, eodem fere tempore, quo Mithridates, occupatis Ponti Euxini ostiis, magna et ultima agitans, more anguium, qui obtrito capite, postremum cauda minantur, Pharnacis filii scelere praeventus est. Is sive spe veniae a Romanis consequendae, sive alias ob causas cupiditatesve, exercitum sibi conciliavit, patrique tutum abitum per nuntios petenti, nullum plane remisit. Quare veritus Mithridates, ne Romanis dederetur, male tentatum veneno spiritum, implorata Galli cuiusdam ope, ferro expulit. Vixerat annos novem et sexaginta, regnarat LVII. Pharnaces paterno funere per summum nefas ad hostem misso, Bosphoranum sibi regnum pactus est.

Pompeius tunc agebat Damasci, quam urbem nuper de Areta per Metellum et Lollium legatos ceperat. Ibi cognovit querelas Hircani et Aristobuli fratrum, de Iudaico regno dissidentium. Etenim Antipater Idumaeus, discordias inter illos serendo, Aretae, Arabaum Nabathaeorum regis, arma attraxerat, qui L hominum milibus in Iudaeam ductis, Aristobulum acie fusum Ierosolymae incluserat. Dum obsideretur urbs, Oniam virum sanctum, quod nec obsessis contra obsidentes, nec obsidentibus contra obsessos Dei precari vellet auxilium, lapidibus obruerant obsessores, eoque scelere corruptis per iram numinis frugibus, horrendam sibi accersiverant famem. Igitur Aristobulus M Scaurum CCCC Talentis induxit, ut Aretam solvere obsidionem cogeret. Ipse discedentes insecutus, VII M interfecit, interque eos fratrem Antipatri, qui bellum conciverat. Ipsi deinde Pompeio vitem donavit auream, D Talentis aestimatam, ut regnum sibi confirmaret. Sed Iudaeorum senatus utrumque accusavit, quod gentem ex Dei sui lege liberam, in servitutem conarentur redigere. Pompeius his auditis, et improbata Aristobuli violentia, dimisit eos placide, promittens se venturum in eorum ditionem, quam primum inspexisset res Nabathaeorum. Sed Aristobulus, quamquam comiter habitus, praeoccupando castella iras excivit Pompeio, quibus arte dissimulatis, ille praecepit Aristobulo scribere praefectis sua manu, ne Romanos arcibus excluderent. Fecit id sane Aristobulus, sed aegre ferens, Hierosolymam festinavit, adversus Pompeium se quocumque modo defensurus. Pompeius eum insecutus per nemora Hierichuntis odorata, per palmeta et silvas Balsami, occurrenti iterum veniam dedit, Gabiniumque ad accipiendas pecunias Ierosolymam misit. Qui exclusus a militibus, effecit brevi, ut Aristobulo custodes adderentur, et Ierosolyma invaderetur exercitu. Dissidentibus autem Ierosolymitis, aliqui templi montem occupabant, plerique


page 189, image: s189

Pisonem Pompeii legatum in urbem recipiebant, et regiam. At qui templum tenebant, cum per sabbata vallum ducentes Romanos non impedirent, religionis persuasione, tertio mense, ipso expiationis et Ieiunii die expugnati sunt, Olympiade CLXXIX, M. Tullio Cicerone et C. Antonio Coss. Duodecim milia eorum occubuerunt. Pompeius sanctum, quod nefas erat a quoquam aspici, nisi sacerdote, cum aliis ingressus, thesauris tamen sacris pepercit, iussisque instaurari sacrificiis, Hircano Pontificatum reddidit, interdicto diademate. Hippon, Scythopolim, Pellam, Samariam, Matissam, Azotum, Iamniam, Arethusam, a Iudaeis dirutas, priscis incolis restituit. Maritimas urbes, Gazam, Ioppen, Stratonis turrim, Dora, liberas pronuntiavit. Aristobulum in vinculis Romam duxit cum duobus filiis, quorum alter Alexander, in itinere elapsus, novas in Iudaea turbas dedit, victusque postmodum a Gabinio, per matrem suam impetravit, ut quinque constituerentur Synedria, unum Ierosolymae, alterum Gadaris, tertium Amathunte, quartum Hierichunte, quintum Sephorae. Ceterum Pompeius uno hoc bello sublatis toto mari piratis, et rege eius aetatis maximo, collatisque signis, praeter Ponticas gentes, cum Colchis, Albanis, Iberis, Armeniis, Medis, Arabibus, Iudaeis, Syris, imperium Romanum Aegyptum usque promovit, et ingenti cum gratulatione exceptus Romae, a tota contione Magnus salutatus est. Aegyptum tamen non adiit, quamvis imploratus a rege contra seditiosos, et muneribus, vestimentisque in usum totius exercitus donatus: Sive quod timeret regni etiam tum fortunati amplitudinem, five quod inimicorum caveret invidiam. Gallograeciam, qui in subigendo Mithridate iuverat, Deiotaro, Paphlagones Attalo, Colchos Aristarcho attribuit. Exercitibus XVIM divisit Talentorum.

Quam clarus Pompeius, tam infamis erat Romae apud bonos P. Clodius, stupris, adulteriis et ambitione coopertus: qui tamen confisus divitiis, ut accusatoribus suis nocere, Remp. Invadere posset, Tribunus plebis fieri laborabat. Infensus etiam Pompeius senatui, quod Mithridate rege victo, cunctantius confirmarentur acta sua, cum C. Iulio Caesare, qui devictis in Praetura Lusitanis, Consul erat factus, et M. Crasso, societatem iniit, ut se invicem adiuvarent; scissoque in partes senatu, solus Cato cum paucis aliis sincere curabat Remp. cui id solum videbatur rationem habere, quod haberet iustitiam. Sed illo renitente, et cum senatu ac consulum altero M. Bibulo, Caesar leges agrarias promulgavit, quibus agri per Italiam publici plebi assignabantur. Ita XX milia hominum in agros sunt deducta. Cicero etiam, quod Caesarem oratione pro Caio Antonio laesisset, nec honorem ab eo accipere vellet agris dividundis eo auctore a P. Clodio, tamquam indemnatos necasset cives, in exilium pulsus est, bonis publicatis, domoque subversa. Nec contentus homo nefarius Ciceronem eiecisse civem suum, in reges quoque suppressum diu odium evomuit.

Ptolemaei Dionysii frater regnabat in Cypro, Clodiumque olim a piratis Cilicibus captum, idoneo redimere lytro noluerat. Huius ille memor iniuriae, tribunatum adeptus legem promulgavit, de Cypri opibus in aerarium redigendis, Catonemque rogationi adversantem negotio praefecit. Eo accepto rex Cyprius nuntio, venenum sumpsit, quo vitam prius, quam divitias amitteret. Cato Cyprias opes Romam navibus advexit, iusque eius insulae avarius magis quam iustius Romani rapuere. Libyam et Cyrenen supremo Appionis regis arbitrio habebant. Sola Aegyptus remanebat Ptolemaeo, omnibus id artibus agenti, ut amicitiam firmaret Romanorum, sed tam exiguae apud subditos auctoritatis, ut ne unum quidem Romanum, qui felem, sacrum Aegyptiis animal, per ignorantiam occiderat, supplicio


page 190, image: s190

posset eximere, quemadmodum oculatus rei testis Diodorus Siculus, qui tum in Aegypto fuit, memorat. Tandem eum Alexandrini, ob expilationes et iniurias, quas patiebantur, exegere e regno, et cum tres ei filiae essent, Berenicen natu maximam (quae sola erat legitima) reginam fecerunt, exclusis filiis adhuc infantibus. Reginae vir petitus e Syria, Cybiofactes quidam, qui Seleucidarum se stirpis ferebat. Eum intra paucos dies regina strangulavit, sordes eius illiberalitatemque aversata. In eius locum Archelaus subiit, pro Mithridatis se filio gerens, cum illo esset Archelao genitus, qui cum Sylla in Graecia bellarat. Dederat illi Pompeius Comanorum Deae sacerdotium, et tunc cum Gabinio erat, quasi expeditionis in Parthos futurus socius, inscioque illo ad reginam perductus, regium nomen invasit.

Ceterum Auletes Rex Romam profugus, ingentibus id egit largitionibus, ut in Aegyptum reduceretur. Soli Caesari sex Tal. M. donavit, qui Gallias et Illyricum provincias cum IV tunc legionibus in quinquennium obtinebat, firmandaeque potentiae Iuliam filiam Pompeio elocaverat. Caesari in Galliam profecto primam belli occasionem dederunt Helvetii, qui Rhodanum inter et Rhenum, siti, non sufficientibus iuventuti terris, venere sedes petitum, incensis moenibus suis. Hoc sacramentum erat, ne redirent. Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar, Rhodani ponte rescisso, abstulisset fugam, statim bellicosissimam gentem proelio difficili ita vicit, ut XLVII milibus interfectis, reliquam multitudinem in sedes suas remitteret. Boios petentibus Heduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis collocarent, concessit.

Postea Caesar Ariovistum regem Germanorum, qui Heduos, Sequanos, aliosque Galliarum populos, aliquot ante annos subegerat, iubet ad se venire. Negat ille sibi opus esse Caesare. Si Caesar sui egeat, fas esse, ut ipse ad Ariovistum, qui rex sit, veniat. Accensus ita Caesar, imperat Ariovisto per legatos, ut Galliis excedat. Ille superbe, Quis autem est Caesar? et si vult, veniat, inquit. Et, quid ad illum, quid agat nostra Germania? num ego me interpono Romanis? Itaque tantus gentis novae terror in castris, ut testamenta passim, et in principiis scriberentur. Caesar trepidationem militum allocutione inhibuit. Ariovistus, Harudes, Marcomannos, Triboces, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suevos, omnemque aciem suam rhedis et carris circumdedit, ne qua spes relinqueretur in fuga. Eo mulieres imposuerat, qui in proelium proficiscentes milites, passis manibus, flentes implorabant, ne se in servitutem Romanam traderent. Germani tam celeriter procurrerunt, ut Romanis spatium pila coniciendi non daretur; Cominus gladiis pugnatum est. Quos ut evitarent, elatis super capita scutis, factaque phalange impetus exceperunt. Sed tantus fuit vigor Romanorum ut aliqui in phalanges insilirent, et scuta manibus revellerent, et desuper vulnerarent. Igitur territi novo mortis genere Germani, terribilem dissolvere phalangem, et in fuga insatiabiliter caeduntur. Ariovistus Rhenum transvectus effugit: Filiarum una capta est.

Summotis Germanis, Belgae (tertiam hos Galliarum partem facit Caesar) libertati suae metuentes, Rhemorum populari agros incipiunt, et cum ad CCLXXII milia armatorum possent conficere, Caesar proelio abstinens mora eos fregit, velitationibus semper superior. Separatos deinde aggressus Suessones, Bellovacos, Ambianos, in fidem, imperatis obsidibus, suscepit. Nervios vino abstinentes, quod luxuriae relanguescere animos, eorumque remitti virtutem dicerent, et Aduaticos maiorum suorum (ex Cimbris erant Teutonisque procreati) fortitudinem retinentes, vix tandem devicit, cum pene prostratam Romanorum aciem suo exemplo, novisque e castrorum custodia subsidiis redintegrasset.


page 191, image: s191

Nervii e sexcentis ad tres senatores, ex hominum milibus sexaginta vix ad quingentos, qui arma ferre possent, sese redactos questi, suos fines oppidaque receperunt, Aduaticos, quod oppidum suum deditum, nova eruptione in securos conservare tentassent, vendidit.

Inde cum in Italiam profectus Servium Galbam iter ad Alpes, quo magno cum periculo, magnisque cum portoriis mercatores ire consueverant, iussisset patefacere, Seduni et Veragri persuasum habentes culmina Alpium perpetua possessione occupari, hiberna Romanorum praesentissimum in periculum adducunt, actumque de iis fuisset, ni repentina eruptione in securos irruendo, caedibus eos in fugam propulissent. Caesar pacatam ratus Galliam in Illyricum abit. Ei Galli maritimi, ob imperatum frumentum ingens bellum excitant, Osisinos, Lexobios, Nannetes, Ambiliates, Morinos, Diablintres, Menapios adsciscunt. Auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones est, accersunt. Caesar perpendens omnes homines natura libertati studere, et conditionem odisse servitutis, priusquam plures civitates conspirarent, partiendum sibi exercitum putavit, ut Treviros, Rhemos, Aquitanos, in officio contineret, Germanosque a Belgis accitos Rheno prohiberet. Venetorum urbes aggressus, intellexit frustra laborem sumi, et ne captis quidem oppidis hostium, fugam reprimi, qui paratis navibus se suaque omnia alio deportarent. Fit ergo navale bellum, sed maius cum ipso Oceano, cuius ex se aestus bis duodecim horarum spatio incitabat: interdum tanta subsidebat malacia, ut naves loco se commovere non possent. Erant insuper Romanorum naves rudes, et statim naufragae, cum hostilium rostra sensissent. Una res erat usui, falces praeacutae insertae affixaeque longuriis, quibus funes antennarum comprehensi, navigio remis incitato praerumpebantur, iisque abscissis, et concidentibus antennis, omnis usus navium uno tempore eripiebatur. Reliquum erat certamen positum in virtute, qua Romani facile superabant. Sic victi etiam Veneti, omni senatu necato, sub corona venierunt. Iisdem diebus Q. Titurius Sabinus Unellos, Aulercos, Eburones, Lexobios, P. Crassus Aquitanos, egregiis stratagematis, sed multa tamen caede subegere.

Sequenti anno M. Crasso et Cn. Pompeio iterum Coss. Germanos cum immensis copiis Rhenum transgressos, inter quos Usipetes et Tenteri memorantur, petentibus Ubiis adortus in fugam compulit, qui magno numero interfecto, se in Rhenum praecipitaverunt. CCCC et XXX milia capitum fuisse annotat. Hic vero iam Caesar Rhenum ponte transgreditur, et Hercyniis Suevum quaerit in silvis, sed gens ferocissima in saltus et paludes se abdiderat; et quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur. Dum haec fiunt, M. Cato in petitione praeturae, praelato ei Vatinio, neglectus, cum legem impediret, qua provinciae consulares in quinquennium, Pompeio Hispaniae, Crasso Syriae et Parthicum bellum, Caesari Gallia et Germania dabantur, a Caio Trebonio legis auctore, in vincula ductus, lex perlata est. Cumque Romae iam omnia Pompeius, Crassus et Caesar possent, Gabinio in Parthos ituro mandatur, ut Ptolemaeum in regnum reducat, reiecto Archelao, quem regem sibi Aegyptii adsciverant. Ei tamen honor antea habitus a Romanis fuerat, ferturque eius Archelai avus, qui in Cappadocia postremus regnavit: Ptolemaeus, ut esset, quod Gabinio daret, Berenicen filiam et ditissimos Aegyptiorum interemit.

Caesar quasi hic orbis Romanis non Anno sufficeret, classe comparata in Britanniam transiit, mira celeritate. Plena erant tumultu hostico littora, et trepidantia ad conspectum rei novae carpenta volitabant: itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis:


page 192, image: s192

et ulterius isset, nisi improbam classem naufragio castigasset Deus. Deinde pacatis Treviris, classe maiore auctisque admodum copiis, in eundem rursus oceanum, eosdemque Britannos, Caledonias secutus in silvas, unum quoque e regulis Cingetorigem in vincula dedit: Contentusque hisce caedibus (non enim provinciae, sed nomini studebatur) cum maiore quam prius praeda revectus est.

Caesare occidentem ultimum incursante, nondum satis quietum Orientem Gabinius, Syriae proconsul avarissimus experiebatur. Nam antequam Ptolemaeum reduceret, Aristobulus vincula Romanorum elapsus, negotium ei facessit. Eo victo et Romam remisso, ex Aegypto revertentem Alexander, filius Aristobuli, impulsis ad defectionem Iudaeorum XXXM, signis excepit infestis, ad montem Itaburium. Quo proelio desiderata sunt ex acie Iudaeorum X milia. Gabinius victor, constitutis ex Antipatri sententia rebus Iudaicis, Nabathaeos etiam uno proelio profligavit: Mithridatem et Orsanem Parthos, Phraatis filios, qui ab Orode fratre pulsi ad Romanos confugerant, pecunia corruptus dimisit, sparso rumore, quod clam aufugissent. Itaque Romae accusatus est, quod et Ptolemaeum, iniussu plebis, et contra Sibyllina oracula reduxisset, et syriam avare administrasset, inque eum et Cicero, Pompeii dudum et T. Annii Milonis opera, Lentulo, et Metello Coss. ab exilio revocatus, graviter detonabat. Verum Pompeius, et Caesar licet absens, sublevabant Gabinium: Cicero, quem antea accusaverat, defendere, persuasus a Pompeio, coepit; quae inconstantia transfugae ei nomen, iam ante simili de causa inditum, confirmavit. Gabinius nihilominus ab infensa plebe damnatus est. Ciceroni illud Platonis placuit: Tantum contendere in Republ. quantum probare tuis civibus possis.

Gabinio suffectus M. Licinius Crassus, homo inexplebilis avaritiae, e templo Hierosolymitano decem milia talentorum, trabemque auream CCC minas pendentem abstulit; crescente per rapinas studio et voluptate rapiendi, bellum Parthis intulit, nec a populo Romano decretum, nec a se legitime denuntiatum. Mesopotamiam late populatus, Orodi rationes violatorum poscenti foederum, insolenter respondit, Seleuciae, quae erat praecipua Parthorum civitas, se eas redditurum. Quamobrem Orodes Surenam suum mittit cum exercitu, ipse in Artabazen Tigranis filium vadit, ut suo bello implicitus, Romanos nihil iuvaret. Crassus circa Zeugma transgressus Euphratem, nihilque motus prodigiis malum animum redarguentibus, a Parthis in insidias deducitur, et a commilitone suo Abgaro Osroenorum rege, haud minore quam ab hostibus ipsis afficitur clade. Filius Crassi Publius, iuvenis fortissimus, cadit, plurimique senatores Romanorum. Cum montem quendam in fuga occupasset, spe compositionis devocatus in plana interfectusque, per ludibrium avaritiae, liquefacto auro potatus est, quod per res secundas adeo sitiverat, ut pauperem diceret, cuius reditus exercitum in castris alere non possent. Romanorum pauci Carras, noctis beneficio, lassatis caedendo Parthis, confugerunt. Ea clade intumescentes Syriam, Iudaeamque, et Antiochum regem Comagenum, Cassius Longinus, collectis praeesse coactus militibus, egregie repressit: Parthosque ad Antiochiam usque progressos repulit, et Osacem ducem eorum cum Pacoro adolescente missum, proelio occidit. Cicero tunc Ciliciae rector Pindenissum oppidum cepit, Imperatorque appellatus est.

Dum haec geruntur, C. Caesar novis subinde Galliarum motibus agitatus, innumeram ibi hominum multitudinem saeviente ferro excidit. L. Domitio, Appio Claudio Coss. hiberna inquietissima habuit. Unam legionem in Morinos ducendam C. Fabio legato dederat: alteram in Nervios Q. Tullio Ciceroni.


page 193, image: s193

Tertiam in Essuos L. Roscio, quartam in Rhemos T. Labieno: Tres in Belgio collocaverat. Alii Legioni et V cohortibus apud Eburones Q. Titurium Sabinum et L. Aurunculeium Cottam praefecerat legatos. Ibi Ambiorix, Induciomari Treviri nuntiis impulsus, inita cum Eburonibus et Aduaticis conspiratione, Cottam et Sabinum legatos, insidiis circumventos, cum tota legatione delet. Advocatis etiam Nerviis, de improviso ad Ciceronis hiberna advolat, vallo ea et fossa cingit, continuaque oppugnatione infestat. Cicero extremo in periculo litteris iaculo illigatis Caesaris implorat opem, Graecamque epistolam, quam lator amento iaculatus intra munitiones fuerat, recipit. Cognito Caesaris adventu, Galli (sexaginta circiter milia erant) obsidionem relinquunt, ad Caesarem omnibus copiis contendunt. Ille simulata fuga, eos in iniquum pertractos locum fugat, occisoque magno numero, omnes armis exuit. Treviros eidem culpae affines, necato Induciomaro, Labienus subiugavit. Caesar multis de causis maiorem Galliae defectionem exspectans, ab Cn. Pompeio, Rei publicae tum causa ad urbem manente, tres novas legiones impetrat, duplicatumque earum cohortium numerum, quas cum Titurio amiserat.

Iterum deinde Rhenum transit, quod Germani Treviris auxilia miserant, et Ambiorigi receptum praebeant. Sed postquam per alios exploratores comperit, Suevos ad initium silvae Hercyniae Romanorum adventum praestolari, inopiam frumenti veritus, quoniam minime tum Germania agriculturae studebat, partem pontis rescindit, collocataque ad ripas Ubiorum turri cum praesidiis, Ambiorigem in Arduenna silva latentem frustra persequitur.

Interea anno urbis DCC Romam ambitus honorum a divitiis incitatus iam fatis suis praeparabat. T. Annius Milo, P. Clodium, Competitorem consulatus, Appia via ad Bovillas occiderat, exemplo quidem gravi, sed salutari reip. facinore. Clodii corpus in Curiam delatum Hostiliam, plebs cum ipsa curia cremaverat. Hypsaeus, Scipio, aliique candidati, armis et vi honores captabant, eratque aliquanto tempore sine magistratibus res publica. Quare comprimendis turbis et seditionibus, tertius Pompeio decernitur consulatus frequenti senatu, atque ut Caesar ab eo, iam nimium potens, separetur, soli decernitur, exemplo inusitato, ut mutuo metu tenerentur. Concordiam enim matrimonii foedere devinctam mors Iuliae, Caesaris filiae, disiunxerat. Iam Pompeio suspectae Caesaris opes, et Caesari Pompeiana dignitas gravis: nec hic ferebat parem, nec ille superiorem. Nefas! sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii fortuna non caperet. Pompeius tamen ad minuendam invidiam honoris, quem solus gerebat, Collegam socerum suum Q. Scipionem dixit. Ciceronem pro Milone peroraturum armato iudicio exterruit, qui proinde non ea, qua solitus erat, constantia dixit.

Milo in exilium actus, Massiliam se recepit. Ne Caesarem propalam offenderet Pompeius, legem tulit, ut absentis ratio in consulatu haberetur, invito et contradicente M. Catone. Interim Marcellum et Curionem, Caesari inimicissimos, illum consulem, hunc Tribunum facit. Caesarem vero maxima omnium, eaque novissima Galliarum coniuratio distinebat, urbano eum retineri motu putantium, quo minus venire ad exercitum posset. Primi Carnutes negotiatores Romanos occiderant, et re clamore per agros regionesque dispositorum significata, caedes Genabi facta oriente sole, ante primam confectam vigiliam, in finibus Arvernorum pernotuerat, spatio millium passuum CLX. Apud Arvernos Vercingetorix Celtilli filius, cuius pater principatum totius Galliae obtinuerat, incensis clientibus suis, egentium ac perditorum delectus celeriter habuit. Senones, Parisios, Pictones,


page 194, image: s194

Cadurcos, Turones, Aulercos, Lemovices, Andios, Bituriges, maritimosque omnes sibi adiunxit, dubitantes magnitudine coegit supplicii. Qua renuntiata, Caesar omnibus consiliis antevertendum ratus, Narbonem advolat, timentes confirmat, praesidia in Rutenis, Provincialibus, Tolosatibus, circumque Narbonem, quae loca erant hostibus finitima, constituit. Per nives Gebennae montis, qua ne singulari quidem homini via patebat, Arvernorum fines assequitur, priusque in unum locum omnes legiones cogit, quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset. Vellaunoduno Senonum, Genabo Carnutum, et Novioduno Biturigum, uno victoriarum impetu captis, Avaricum, urbem Biturigum munitissimam, stimulante militem ad oppugnandum fame, quam Galli crematis circum oppidis induxerant, tandem oppugnatione capit, ubi non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus ferrum pepercit. Ex quadraginta milibus vix octingenti ad Vercingetorigem evasere. Ille errare dictitans, qui in bello omnes securos rerum eventus exspectent, seque hoc incommodum celeriter maioribus commodis sanaturum, paulo post Teutomari Nitiobrigum regis equitatu confirmatur. Caesar divisit exercitum, quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in Arvernos ad Gergoviam applicuit urbem, quae octoginta hominum milia muro, arce et abruptis defenderet. Ibi temeritate militum XLVI centuriones, dum incontinentius hostium castra invadunt, desideravit. Heduos antea amicissimos Litavicus ad defectionem interim impellit. Igitur Caesar trans Rhenum in Germaniam mittit, equitesque ab his, et levis armaturae pedites accersit. Eorum ope Vercingetorigem, Heduis auxilia ferentem, vincit. Alexiam edito in colle sitam circumvallat, et fame ad extrema consilia adegit. Confluunt eo Gallorum peditum CCXL milia, VIII equitum, pugnatur acriter, et dies integros, omnia tentantur. Tandem Galli terga vertunt, fit magna caedes. Conspicatus ex oppido caedem suorum Vercingetorix, ad utramque rem se offert, seu morte sua Romanis satisfacere velint; seu vivum tradere: deditur ergo, arma proiciuntur, Hedui in fidem Caesaris redeunt. Labienus Parisios, Bellovacos Caesar magna caede edomat, exemplum reliqui tot cladibus fracti sequuntur. Uxellodunum pertinacissime propugnatum, siti fregit Caesar, intercisis cuniculis aversisque venis eius fontis, qui unicus oppidanis aquam subministrabat. Deditis ibi omnibus, qui arma tulerant, manus praecidit, vitamque concessit, quo testatior esset poena defectionis. Sparsis denique per totas Gallias militibus, ne qua pars vacua ab exercitu esset, defessos tot adversis proeliis blande appellavit, et nulla onera nova imponendo, conditione parendi meliore facile in pace continuit. Sub haec Ptolemaeus Auletes, Aegypti rex, anno regni XXIX decedit, successore puero annorum tredecim, qui sororem Cleopatram uxorem duxit.

Iam pene supervacaneum videri poterat, eminentium ingeniorum notare tempora. Quis enim nescit diremptos gradibus aetatis floruisse hoc tempore Ciceronem, Q. Hortensium, M Crassum, M. Catonem, Sulpitium, moxque Brutum, Calidum, Caelium, Clavum, et proximum Ciceroni Caesarem, aemulumque Thucydidis Sallustium; auctoresque carminum Varronem et Lucretium, neque ullo in suspecti operis sui carmine minorem Catullum.



page 195, image: s195

IMPERIUM ROMANORUM: C. IULIUS CAESAR.

C. Iulius Caesar novem aestatibus pacata, aut potius exhausta viris opibusque Gallia (nam amplius CCCC hominum milia occiderat, plura ceperat) in Italiam profectus cognoscit ex C. Curione Tribuno plebis, quem dissoluto eius aere alieno sibi conciliarat, legionum suarum duas, quae ex S. C. deberent Bibulo ad Parthicum bellum tradi, per M. Marcellum consulem addictas Pompeio, atque in Italia retentas esse. Hoc facto parari contra se arma ratus, dimissurum se tamen exercitum, si a Pompeio dimitteretur rescripsit, et si sui ratio proximis comitiis haberetur. Sed Caesari ea negantur: iussus venire privatus, et petere more maiorum. Ille contra flagitare decreta a Tribunis pl. antea favente Pompeio, condita: ac nisi in fide permaneretur, non dimittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. M. Antonius et Q. Cassius Tribuni plebis, quorum intercessionibus id. S. C. impediebatur, Curione Caelioque comitantibus ad Caesarem profugiunt. Ita C. Claudio Marcello, L. Cornelio Lentulo Coss. post urbem conditam annis DCCIII praecedente Solis deliquio, bellum civile exarsit, exsecrandum et lacrimabile, quo, praeter calamitates infandas, quae proeliis acciderunt, etiam Romani nominis fortuna, totiusque urbis status immutatus est. Iustissimus quisque et a Pompeio exautorari volebat copias. Pompeius enim per triennium, absens ipse et praesidens urbi, Hispanias per legatos suos administrabat, et iis qui a Caesare exautorandos censebant exercitus, assentabatur: iis qui ab se, adversabatur: qui, si perfectis muneribus theatri, ante biennium, valetudine (pro qua tum universa Italia vota suscipiebat) decessisset, magnitudinem suam illibatam ad inferos detulisset. Causa quidem eius videbatur melior. Caesaris autem erat firmior. Pompeium senatus auctoritas, Caesarem militum armabat fiducia. Vir antiquus et gravis neutras partes laudaret: nemo sanctus iniuriam privatam patriae subversione vindicandam duceret; prudens sequeretur Caesarem, et illa Pompeii gloriosa, haec terribiliora duceret. Caesar Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum venit, quinque cohortes, quas tunc solas secum habebat, quid facto opus esset, edocuit. Deplorans enim iniurias suas, causam belli civilis pro restituendis in patriam tribunis testatus est. Auximo capto, terroris implevit Romam, Lentulo et Marcello Coss. reliquisque Magistratibus deseri patriam, foris parari bellum placuit. Inde per Antonium septem cohortes, quae apud Sulmonem erant, a Lucretio Caesar extorsit: tresque legiones, quae cum L. Domitio apud Corfinium erant, desertas a Pompeio, ad partes suas traduxit. Pompeius enim consulesque, et senatus pars maior, crescentibus Caesaris viribus trepidi, relicta urbe, ex Italia, quam Pompeius supplosione pedis se armaturum frustra speraverat, brevi profugituri, Brundusium contendebant. Commissumque ab optimatibus, sive eorum duce est, ut ait Cicero, e portu sine gubernaculis egressi, tempestati se traderent, rectius facturi, si illo consultore, vel iniustam pacem miserrimo bello praetulissent. Caesar circummissis ad Italicos litteris, Pompeium in ius vocavit, et omissa Roma, quam victoris fore praevidebat, peragere bellum sine sanguine statuit, si Pompeium Brundusii opprimere posset. Et fecisset, nisi ille obsessi claustra portus, nocturna fuga evasisset. Igitur Caesar pene vacuam metu Romam ingressus, in senatu et in contione alienis armis se arma compulsum profitetur. Aerarium


page 196, image: s196

quoque a Pompeio prae festinatione neglectum, quia tardius aperiebant Tribuni, fractis foribus invasit, protulitque auri pondo IV M. centum triginta quinque: argenti pondo prope DCCCC milia. Pulso fugatoque Pompeio, maluit prius ordinare provincias, quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam, annonae pignora, per Curionem et Valerium legatos habuit. Nihil hostile erat in Gallia, pacem ipse fecerat. Sed ad hispanienses Pompeii exercitus transituro, portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metu in bellum incidit; quia tuta muris erat, Caesar vinci eam sibi absenti per Trebonium et Brutum iussit. Mox dedentibus sese ablata omnia, praeter, quam potiorem omnibus habebant, libertatem. Anceps variumque in Hispania bellum cum legatis Pompeii, Petreio et Afranio: quos tandem aggere et vallo, ac per haec siti ad deditionem compulit. Per haec a M. Lepido praetore dictator Romae dicitur Caesar: ex dictatore Consulem se cum P. Servilio ipse facit. Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? itaque ultro cedente M. Varrone, Gades, Fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur. Prospera tamen eius mox adversis obnubilata, quasi de industria partes refoveret fortuna.

Quippe cum fauces Adriatici maris iussi occupare P. Dolabella et Antonius, ille Illyrico, hic Corcyraeo littore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente Legatos Pompeii Octavius Libo ingentibus copiis classicorum circumvenit utrumque: deditionem fames extorsit C. Antonio. Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, nova Pompeianorum arte Cilicum, actis sub mari funibus, captae quasi per indaginem. Similiter in Africa Curio, pulso fugatoque Varo iam superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum non sustinuit. Parebat victo fuga, sed conscientia suasit, ut amissum sua temeritate exercitum, corruptamque fraudibus remp. morte sequeretur.

Sed iam debitum fatis par flagitante Deo, sedem bello Pompeius Epiron elegerat. Nec Caesar moratus, quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis hiems media prohiberet, adversa tempestate ad bellum navigavit. Morante ad Brundusium exercitu, ardente ventis mari, speculatorio navigio solus accersitum profectus milites, trepido gubernatori, Quid times ait, Caesarem vehis. Contractis in unum undique copiis, Caesar conficiendae rei avidus, ostentare aciem, obsidere castra, oppugnare Dyrrachium, diripere urbes socias, oricum, Gomphos, alias. Pompeius adversus haec nectere moras, tergiversari simul, ut hostem interclusum undique inopia commeatuum terreret, atque ardentissimi ducis consenesceret impetus. Sed salutare consilium, milites otium, socii moram, principes ambitum esse increpabant, ut haud vane Caesar profecturus in Hispaniam dixerit, se ire ad exercitum sine duce, rediturum ad ducem sine exercitu. Sic praecipitantibus fatis, proelio sumpta est Thessalia. Variatum tamen ante proeliis, sed uno longe magis Pompeianis prospero, quo graviter impulsi sunt Caesaris milites, XXX centuriones, quattuor militum milia cecidere. Evasit tamen, quia nocte interveniente Pompeius sequi noluit, dixitque Caesar, nec Pompeium scire vincere: et illo tantum die se potuisse superari. Tum Caesar fatalem victoriae suae Pharsaliam petit. Pompeius plerisque suadentibus, ut in Italiam transmitteret copias, usus impetu suo, hostem secutus est. Vix uno unquam loco tantum virium populus Romanus, tantum dignitatis sol vidit. Pompeii acies habuit XL M peditum, equitum in sinistro cornu septem milia, in dextro D. Praeterea totius Orientis auxilia, totamque nobilitatem, innumeros senatores, praetorios, Consulares, et qui magnorum iam populorum victores fuissent. Caesar peditum non


page 197, image: s197

integra XXX milia, equites mille, sed gentium fortissimarum fortissimos. Cum diu aequo marte contenderent, Germanorum cohortes tantum in effusos Pompeii equites fecere impetum, ut illi esse pedites, hi venire in equis viderentur. Stragem fugientis Pompeiani equitatus, levis armaturae ruina secuta est. Voces obequitantis Caesaris exceptae, altera cruenta, Miles faciem feri; altera ad iactationem composita, Parce civibus, cum ipse insequeretur. Caesa Pompeianorum XV M. Centuriones XXXIII. Pompeius profugiens cum duobus Lentulis Consularibus, Sextoque filio et Favonio praetorio, aliis ut Parthos, aliis ut Africam peteret, (in qua fidelissimum partium suarum haberet regem Iubam) suadentibus, memor beneficiorum, quae in patrem eius Ptolemaei, qui tum puero, quam iuveni propior regnabat Alexandriae, contulerat, in Aegyptum contendere proposuit. Sed quis in adversis beneficiorum servat memoriam? aut quis ullam deberi putat miseris gratiam? aut quando fortuna non mutat fidem? Missi itaque ab rege, qui venientem Cn. Pompeium, consilio Theodori et Achillae obvia navi exciperent. Sed cum descendisset in navim Pompeius, imperio vilissimi regis, suggestionibus spadonum, et ne quid malis deesset, Septimii desertoris sui gladio trucidatur, sub oculis uxoris suae Corneliae, liberorumque, anno aetatis duodesexagesimo. Tam funestum finem immodica ambitio habuit. Cicero imperium a Pompeianis ad se delatum prudenter recusavit, periculoque ob id implicitus, cum Catonis virtute se explicasset, Brundusium transmisit. Caesar victor omnibus adversarum partium, potestati se eius permittentibus, ignovit. Tum vero absens Romae Dictator creatus, pacisque et belli dominus, M. Antonium magistrum equitum dixit, qui quod statim gladio accinctus, militibusque semper stipatus incederet, imminutae Romanis libertatis primus documentum praebuit. Caesar post tertium diem Aegyptum assecutus, cum ei Theodorus caput Pompeii et annulum obtulisset, infensus interfectori, illacrimavit [orig: illacrymavit] hosti, quem tanto conatu perditum iverat. Alexandriam tumultuantem pro tutore regis pupilli intravit; Cleopatram a fratre eodemque marito antea pulsam, venustate eius captus, in regnum reducere studuit. Qua de causa irritatos Alexandrinos, cum militem idoneum non haberet, oratione placavit. Inferentem vero bellum Ptolemaeum, iisdem auctoribus quibus Pompeium interfecerat, cum maximo suo discrimine vicit. Nam primum obsessus in regia, aedificiorum proximorum atque navalium incendio, instructissimae etiam illius Bibliothecae Alexandrinae, tela submovit infestorum hostium: mox in peninsulam Pharon evasit. Inde depulsus in maria, mira felicitate ad proximam enatavit classem. Tandem receptus a classiariis suis, et undique simul hostes adortus, debellata perfida gente, iusta Pompeii manibus dedit. Quippe auctores belli Achillas et Theodorus varia morte consumpti: Regis ipsius corpus, Nili obrutum limo repertum est, in aureae loricae honore. Atque hic finis regni Ptolemaeorum fuit. Caesar enim Alexandria potitus, regnum Cleopatrae dedit, cum impudicam eam prius fecisset quam reginam, soleretque non magis libidini, quam avaritiae et ambitioni imperare. Rediens inde, Pharnacem, Mithridatis magni filium, discordiae magis Romanae, quam virtutis suae fiducia, rebellantem in Ponto, et Cappadociam Bithyniamque obruentem, uno impetu invasit, percussit, destituit, ut vana haud fuerit praedicatio eius, VENI, VIDI, VICI. Pharnaces in Bosphorum. Cimmerium refugus, Asandri amici insidiis cecidit, paternoque sanguini crudeles, sed iustas poenas pependit. Necdum tamen erat finis caedium. Quippe ingens partium Pompeii favor bellum excitaverat Africanum, quod ciebat rex Iuba, et Scipio socer Pompeii. M. Cato summa cum difficultate perductis ad eos legionibus, imperium sibi delatum, Scipioni permisit,


page 198, image: s198

tamquam Consulari, Iuba suadente, ut dirueretur Utica propter favorem Caesaris, Catoni renitenti tutela eius mandata. Pompeii Magni filius in Hispania reparatis viribus, quarum ducatum nec Petreius recipere volebat, bellum adversus Caesarem ingens ac terribile conflavit, auxiliis ad eum undique ex toto terrarum orbe confluentibus. Romae etiam tumultuantem plebem, ob novas P. Dolabellae tabulas, M. Antonius inductis in urbem militibus, octingentis civium caesis compescuit. Caesar veteranis seditiose missionem postulantibus, dedit eam. Et cum in Africam traiecisset, contra copias Iubae regis cum discrimine maximo pugnavit, nec sustinuisset, nisi per Sitium quendam, qui in Mauritania Iubae bellum movebat, ad sua regem defendenda revocasset. Confirmatus deinde exercitibus Italicis et Siculis, Scipionen, Afranium, Iubamque vincit ad Tapsum, caesis militum decem milibus, castrisque eorum expugnatis. Cato audita clade relectoque de nocte ad lucernam Platonis libro, qui immortalitate animae docet, paululum quievit. Tum circa primam vigiliam pactus semel iterumque percussit. Curatus interveniente filio, rescisso paulo post vulnere, exspiravit, anno aetatis XLIX, dignus vir meliore exitu, sed quem illa sui saeculi stolida fortitudo excaecavit. Petreius Iubam seque interemit. P. Scipio in nave, cum se confecisset fere, quaerentibus eum hostibus, Imperatorem bene se habere respondit. Tantum illos Caesaris odium incesserat, ut mori mallent, quam eius gratiam petere. Catonis tamen filio et aliis petentibus venia data est. Nepotes Pompeii et filia, Faustus Sylla Afraniusque occisi. Reversus Caesar Romam quattuor duxit triumphos: ex Gallia, ex Aegypto, ex Ponto, et Africa: epulum et omnis generis spectacula edidit, iusta scilicet laetandi causa, quod tantum civium periisset. M. Marcello, hosti acerrimo, senatu rogante, Cicerone perorante, concessit reditum. Sed tantarum caedium auctorem cliens eius P. Magius Athenis, ne in patriam reverteretur, occidit. Census, quantum Romani sanguinis intercidisset, patefecit. Censa civium capita CL milia, cum proximis lustris ultra quadringenta milia fuissent. Quartum igitur consul Caesar contra Pompeii filios, Cn. et Sextum transiit in Hispaniam, nec usquam atrocius, dubioque magis marte dimicavit. Primo velut furorem civium castigarer Oceanus, utraque classis naufragio corrupta est. Mox circa obsidiones urbium utrinque discursum: omnium postrema certaminum Munda fuit. Ibi adeo Caesaris acies prostata est, ut de extremis agitaret; ne post tantam rei militis gloriam, in potestatem adolescentium, natus sex annos et L. veniret. Denique procurrens in primam aciem vicit: Pompeii maior silius Munda congestis e cadaveribus aggere oppugnata, effugit quidem, at a Ceronio occisus est: Sextum fortuna aliis bellis reservavit. T. Labienus, qui cum Caesare in Galliis res magnas gesserat, Pompeianas tum partes secutus, cecidit in acie. Bellis igitur civilibus toto orbe compositis, quintus ex Hispania triumphus Caesari actus. Cum multi ei, quam maximique honores a senatu decreti essent, inter quos ut pater patriae appellaretur, et sacrosanctus, et Dictator in perpetuum esset, invidiae causam adversus eum praestitere, quod senatui deferenti hos honores ante aedem Veneris non assurrexit, diadema M. Antonio Cons. inter Lupercos currente, capiti suo impositum, in sella reposuit: et Epidio Marullo et Caesetio Flavo Tribunis plebis invidiam ei, tamquam regnum affectanti moventibus, potestatem abrogavit. Ex iis causis conspiratione in eum facta, cum vix quinque mensium quiete usus esset, M. Brutus, C. Trebonius, Caius Cassius, et ex ipsius Caesaris partibus D. Brutus, in curia eum Pompeii occiderunt XXIII vulneribus: interfectores occuparunt Capitolium, decretaque caedis eius oblivione, auctore M. Tullio, acceptis obsidibus


page 199, image: s199

in urbem descenderunt. Sic ille qui terrarum orbem sanguinis impleverat, tandem ipse sanguine suo orbis curiam implevit; anno imperii dicam an belli? quinto. Per hoc tamen quinquennium ut reliquus orbis, ita et Iudaea, magnas rerum commutationes sensit.

Aristobulum ut diximus, Gabinius in catenis ad Pompeium remiserat, cum odio partium solvit Caesar, additisque duabus legionibus in Iudaeam amandavit. Sed ille in itinere a Pompeianis praeoccupatus, veneno periit: filiusque eius Alexander, ne, ut antea res novaret Iudaeorum affluxu, a Scipione socero Pompeii securi percussus est Antiochiae. At victo in pugna Pharsalica Pompeio, Hircanus Ethnarcha, et Antipater, Caesari in occupando Pelusio, vincendisque Aegyptiis multum contulerunt, Iudaeis persuadendo Aegyptiis, ut partes Caesaris sequerentur, eiusque aciem tribus armatorum milibus sustentando. Mithridates certe Pergamenus, qui alteri Caesarianorum cornui praeerat, exserte fassus est, servatum Antipatri opera exercitum, Aegyptiosque iam vincentes in fugam actos. Quare cum Hircano et filiis eius percussum a Caesare foedus, datumque ut perpetuo fruerentur gentis imperio, Iudaeosque suis legibus regerent, muri etiam Ierosolymae, quos Pompeius diruerat, egregie instaurati, Antipater praefecturam adeptus Palaestinae, Phasaelum filium Hierosolymae, Herodem Galilaeae praeposuit. Herodes audacis et elati ingenii iuvenis, Ezechiam latronem, multosque cum eo indemnatos alios interfecit, contra leges Iudaicas, quibus summa rerum summo sacerdoti et concilio LXX seniorum attribuebatur. Citatus ergo ad causam dicendam capitis, consilio patris sui Antipatri, fortissimam sibi manum circumdedit militum, ut terrori Iudicibus reus, non illi reo essent. Igitur unus ex iis surgens (Sameas Iosepho, aliis Simeon Iustus dicitur) poena dignum censuit Herodem, vel eo tantum nomine, quod vim facere ipsis legibus, sanctissimoque Synedrio non erubesceret: nec effugituros manus eius, seu Hircanum Ethnarcham, seu iudices, nisi ius fasque periculo anteponerent. Nihilominus Herodes, Hircani monitu elapsus damnationem, et a Sexto Caesare Cavae Syriae praefectus, paulo post ostendit Simeonem divino spiritu ea prolocutum. Aegre enim ab Antipatro et fratribus suis deductus de sententia est, ne statim ferro in Hircanum benefactorem suum, universosque iudices saeviret, quos postmodum regno potitus omnes sustulit, Simeone excepto, qui ad id superesse debuit, ut caelestem Iudaeorum regem omniumque servatorem ulnis amplecteretur. Ita enim Vates praedixerant, mansuram Iudaeis sceptri potestatem et sacerdotii, quod rex omnium populorum e Davidis stirpe effloresceret. Sic ergo Iudaeorum Remp. Caesar recreavit, qui liberalium etiam doctores artium, quo libentius urbem incolerent, et ceteri appeterent, omnes civitate donavit. Tertium Consul, Fastos per intercalandi licentiam turbatos, auctore Sosigene Mathematico correxit, annumque ad cursum solis accommodavit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset, et intercalario mense sublato, unus dies quarto quoque intercalaretur. Nulla Romanorum religione a quoquam incepto absterritus unquam, vel eretardatus est. Nullum unquam hostem fudit, quin castris quoque exueret: Ita nullum spatium perterritis dabat: Milites impense dilexit, bello civili medios et neutrius partis, suorum numero habuit. Quibus ex commendatione Pompeii ordines dederat, potestatem transeundi ad eum omnibus fecit. Percussorum eius fere neque triennio quisquam amplius supervixit, neque sua morte defunctus est. Pars naufrago, pars proelio periere: nonnulli semet eodem illo pugione, quo Caesarem violaverant, interemerunt. Diceres iuste occisum quidem esse nec tamen iustos occisores esse.


page 200, image: s200

Quinquagies collatis signis dimicaverat: praeter civiles victorias, undecies C, et XCII M hominum occisa proeliis ab eo, non equidem in gloria posuerim. Illa fuit vera invicti animi sublimitas: captis apud Pharsaliam Pompeii Magni scriniis epistolarum, iterumque apud Thasum Scipionis, ea optima concremasse fide, atque non legisse. Eius corpore pro rostris posito, sol orbem suum celasse dicitur.

C. CAESAR OCTAVIANUS AUGUSTUS.

CAesar ante mortem C. Octavium nepotem sororis suae Iuliae, testamento adoptaverat, et ex dodrante heredem scripserat, Apolloniamque eum in studia miserat, mox belli Getici et deinde Parthici, quae parabat, commilitonem habiturus. Octavio ut est nuntiatum de caede avunculi, protinus ex vicinis legionibus centuriones suam ei, suorumque militum operam obtulerunt. Quam cum non spernandam Salvidienus et Agrippa dicerent, ille in urbem festinavit, posthabitoque matris, aviae, et Philippi vitrici consilio, invidiosae Caesaris fortunae nomen adiit. Antonius eum Cos. superbe excepit, vixque admisso in Pompeianos hortos, loquendi secum tempus dedit. Qui cum impotenter dominaretur, legemque de provinciarum permutatione tulisset per vim, Caesaremque quottidianis peteret insidiis: Caesar excitis e coloniis veteranis vires Reip. in eum paravit. Legiones quoque Martia et Quarta, quas e transmarinis provinciis Antonius advocarat, cognita populi voluntate, et Caesaris, XIX annum ingressi indole, sig na ad Caesarem transtulerunt. D. Brutus Cos. designatus, ut petenti Cisalpinam Galliam Antonio (quae Bruto decreta, at ab Antonio praeoccupata erat (obsisteret, Mutinam cum exercitu est ingressus. Caesari, quia arma sumpserat Reip. pro pop. Romano, imperium a senatu datum cum consularibus ornamentis, adiectumque ut senator esset, et coniunctis cum Hirtio et Pansa Coss. copiis bellum adversus Antonium gereret, quem Cicero acerbissimis orationibus in senatu perstringebat, contradicente Q. Rufio Caleno, et neutrum publica armandum auctoritate disserente. M. Antonius Brutum Mutinae obsedit, missique ad eum legati a Senatu de pace, parum ad eam obtinendam valuerunt. M. Brutus in Graecia sub praetextu Rei publ. et suscepti contra Antonium belli, exercitum, cui Vatinius praeerat, cum provincia in potestatem suam redigit. C. Antonium Marci fratrem in Epiro sic bello lacessivit, ut volentes ei legiones extorqueret. Ita de integro, quasi e seminatis Draconis dentibus, nova bella Civilia surrexerunt.

Iam et Dolabella in Asia C. Trebonium consularem, cui succedebat, fraude deceptum, Smyrnae occiderat, participem Caesaris caedis, a quo ipse provectus in consulare fastigium fuerat. Dolabellam ob id facinus hostem iudicatum, C. Cassius, acceptis a Statio Murco, et Crispo Marcio praevalidis legionibus, Laodiceae expugnavit, coegitque servo suo cervicem dare.

Ab Caesare annum ingrediente vicesimum, D. Brutus obsidione Mutinae liberatus est, L. Pansa consulum alter in acie, alter A. Hirtius post victoriam suam in inimicorum castris cecidit. Antonius turpi ac nuda fuga deserere coactus Italiam. Hic antequam fugeret, omnia honorifice a senatu in Caesarem decreta sunt, maxime auctore Cicerone, sed ut recessit metus, erupit voluntas, protinusque Pompeianis partibus rediit animus. Bruto Cassioque provinciae, quas iam illi sine ullo S. C. occupaverant decretae, D. Bruto triumphus, Pansae atque Hirtio sepultura publica, Caesaris adeo nulla habita mentio, ut legati, qui ad exercitum eius missi erant, iuberentur, summoto eo, milites alloqui. Cicero laudandum puerum, et tollendum censebat, cum aliud diceret, aliud intelligi vellet. Interim Antonius fuga transgressus


page 201, image: s201

Alpes, primo per colloquia a M. Lepido, qui decreta sibi Hispania, adhuc in Gallia morabatur; mox saepius in conspectum veniens militum, cum et Lepido omnes imperatores forent meliores, et multis Antonius, dum erat sobrius; per aversa castrorum praerupto vallo, militibus receptus est: qui titulo imperii cedebat Lepido, cum summa virium penes ipsum foret. Plancus collega Bruti, dubiae homo fidei, et Asinius Pollio Pompeianis constanter adversus, uterque exercitus tradidere Antonio. D. Brutus desertus est primo a Planco, mox etiam insidiis eiusdem petitus, paulatim relinquente eum exercitu fugiens, in hospitis cuiusdam domo, per immissos ab Antonio percussores, Caesari a se iugulato poenas dedit. Atque haec sunt tempora, quibus M. Tullius continuis actionibus aeternas Antonii memoriae inussit notas, cui deinde illa libertatis vindicta morte stetit. Lepidus a senatu hostis iudicatus est, ut ante fuerat Antonius. Tum inter eum, Caesaremque et Antonium, commercia epistolarum, et conditionum facta mentio, cum Antonius et subinde Caesarem admoneret, quam inimicae ipsi Pompeianae partes forent, et in quod iam emersissent fastigium; et quanto Ciceronis studio Brutus Cassiusque attollerentur, denuntiaretque se cum Bruto Cassioque, qui decem et septem legionum potentes erant, iuncturum vires suas, si Caesar eius aspernaretur concordiam. Tum inita potentiae societas, privignaque Antonii desponsa Caesari: et perculsis adventu Caesaris iis, qui in eum iniqui erant, annos XX natus consul creatus est, anno urbis conditae DCC IX. Inde legem tulit de quaestione habenda in eos, quorum opera pater eius Iulius occisus esset, et M. Brutus, C. Cassius absentes damnati sunt. Furentibusque Antonio et Lepido, Triumviratus Reip. constituendae a proscriptionibus coepit. Nihil tam indignum isto tempore fuit, quam quod a Caesare Cicero proscriptus est, abscissaque vox publica, et auctoramento funebri ad conservatoris quondam sui et Reip. necem Popilius legionarius miles irritatus. Caput clarissimum cum manu dextera in rostris positum, ludibrio fuit Fulviae coniugi Antonii, impotentis superbiae feminae, nilque muliebre, praeter corpus habenti. Nihil iustum sanctumque illis proscriptoribus erat relictum. Plurimi equites, CXXX senatores, et inter eos Paulus frater M. Lepidi et L. Caesar Antonii avunculus, feralem tabulam implevere. Dum ea in Italia geruntur, C. Cassius acri atque prosperrimo bello totam occupavit Syriam. Iudaeam exigendis tributis valde afflixit, et per haec Antipatro, a Malicho venenis sublato, concessit filio eius Herodi, ut Malichum Hyrcano carissimum interimeret. Et factum est, obmutescente ad facinus Hyrcano Ethnarcha, ob potentiam Cassii. Inde Rhodum capit Cassius, Brutus Lycios domuit: ambo in Macedoniam transiecere copias, cum per omnia repugnans naturae suae Cassius, etiam Bruti clementiam vinceret. Neque reperias, quos aut pronior fortuna comitata sit, aut velut fatigata matur ius destituerit, quam Brutum et Cassium. Nam redactis in potestatem eorum omnibus transmarinis provinciis exercitibusque, C. Caesar et Antonius apud urbem Philippos acie cum illis occurrerunt.

Pugnatum vario eventu, ita ut utriusque dextera cornua vincerent, et castra quoque utrinque ab iis, qui vicerant, expugnarentur. Cornu, cui Brutus praeerat, castra Octaviani cepit, ab Artorio medico ut excederet, quamquam infirmissimus corpore, praemoniti, ob nocturnae quietis ostenta. Id autem in quo Cassius erat, fugatum ac male multatum in altiora se receperat loca. Tum Cassius, ex sua fortuna eventum collegae aestimans, extentam cervicem liberto praebuit. Decideratque eius caput, cum missus miles rediit, nuntians Brutum esse victorem. Qui cum imperatorem prostratum videret, Sequar, inquit, quem mea occidit tarditas, et ita in gladium incubuit.


page 202, image: s202

Post paucos deinde dies, Brutus iterum conflixit cum hostibus, et victus, Stratonis familiaris sui gladium sinistrae admovit mamillae, impulsusque in mucronem uno ictu exspiravit, cum per noctem antea mali imaginem genii sui vidisset.

Messalla, cum essent qui eum ducem poscerent, servari beneficio Octaviani Caesaris maluit, quam dubiam spem armorum tentare amplius. Non aliud bellum cruentius caede clarissimorum virorum fuit. Filios Luculli, Hortensii, Catonis eminentissimorum virorum, gladius hostilis abstulit: Drusum Livium Iuliae Augustae patrem, et Varum Quintilium proprius. Statius Murcus, qui classi praeerat, Sextum Pompeium Magni filium, qui ex Hispania revertens, messanam primum, inde totam Siciliam armis occupaverat, petiit: ad quem et e Brutianis partibus et ex Italia, quos praesenti periculo fortuna subduxerat, confluebant, exitialemque tempestatem fugientibus Statius pro portu erat. Sextus Pompeius adolescens erat, studiis rudis, impetu strenuus, cogitatione celer, fide patri dissimillimus, libertorum suorum libertus, servorumque servus: quem senatus pene totus adhuc e Pompeianis constans partibus, post Antonii a Mutina fugam, eodem illo tempore, quo Bruto Cassioque transmarinas provincias decrevit, in paterna bona restituerat, et orae maritimae praefecerat. Is tum servitia fugitivosque in numerum exercitus sui recipiens, per Maenam et Menecratem, paternos libertos, latrociniis ac praedationibus infestabat mare, ductu quondam patris sui a sceleribus piraticis vindicatum. Antonius fractis Brutianis Cassianisque partibus transmarinas obiturus provincias substitit: Caesar in Italiam se recepit, eamque longe, quam speraverat, tumultuosiorem reperit.

Cum enim Veteranis agros divideret, alia spe corrupti a Fulvia, M. Antonii uxore, milites seditionem concitarunt, quam grandi cum suo periculo Caesar inhibuit. L. Antonius Cos. Marci frater, criminatus apud eos Caesarem, qui agros amiserant, magnum conflavit exercitum, pulsusque undique Perusiam se contulit. Eum obessum, conatumque aliquoties frustra erumpere, Caesar fame in deditionem venire coegit, ipsique et Fluviae et Planco, omnibusque militibus, ignovit, Perusiam diruit, ira magis militum, quam sua voluntate adductus: redactisque in potestatem suam diversae partis exercitibus, bellum citra sanguinem cofecit: Ceterum Antonius in Asiam profectus, omnium gentium legationes in Bithynia habuit obvias. Aderant et Iudaeorum primates, Phasaelum et Herodem accusaturi, quod in speciem solum regnaret Hircanus, tota vero potestas penes hos fratres esset, qui nuper etiam Antigonum Aristobuli filium, Iudaea expulissent. At Herodes, pecunia data Antonio, accusatoribus praeclusit viam, et Hircani devinctus affinitate, qui neptem ei uxorem dederat, tetrarchae etiam honorem obtinuit. Iudaei apud Tyrum renovantes accusationem, pro libertate vincula et mortes, indignante Antonio, perpessi sunt. Sequenti anno cum Antonius iam delibutus amore Cleopatrae, reginae Aegyptiae, omissis bellis, voluptatibus vacaret, Antigonus Pacorum, Orodis Parthorum regis silium, et Barzapharnem satrapam, in Syriam attraxit, qui tum vi, tum fraude, Hircanum Ethnarcham et Phasaelum, Herodis fratrem, obnoxios suae potestati reddunt, Herode ipso insidas, obdurato contra fortunam saevientem pectore, mascule superante. Antigonus Hierosolymam obtinuit, direptam nefarie a Parthis, qui et Marisam, opulentam Iudaeae urbem, everterunt Idem Hircano praecidit auriculas, ut truncatus corpore, ineptus sacerdotio haberetur: Phasaelus, alliso ad saxum capite, vitam sibi abrupit, ne inimico in se potestatem saeviendi relinqueret.

Herodes, et a Malcho Arabum rege contemptus, et in Aegyptum frustra secutus


page 203, image: s203

Antonium, qui iam Octavianum infestabat in Italia, hiberna navigatione Rhodum attigit, indeque cum periculo Romam. Ibi tum Antonius, dimissa Fulvia, ne concordiae obstaret, pacem cum Caesare fecerat, sororemque eius Octaviam duxerat: Q. Rufum Salvidienum contra Caesarem dira molientem, indicio suo infidus amicus detexerat. In novae ergo amicitiae pignus assensit Antonio Caesar, ut Herodes Iudaeorum rex crearetur: Antigonus, quod Parthis, imperii Romani hostibus, se adiunxisset, pro hoste esset. Hoc pacto Herodes regium adeptus est fastigium exul, Olympiade CLXXXIV, C. Domitio Calvino iterum, C. Asinio Pollione Coss. Nec fortuna audacibus coeptis defuit, quamquam triennium retardatis avaritia P. Ventidii et Silonis, legatorum Antonii, qui iussi adiuvare Herodem in expugnando Antigono, maiorem Antigoni plus dantis, quam Herodis auxilio indigentis, rationem sibi habendam existimabant. Interim cum vicinus Italiae hostis Sextus Pompeius teneret Siciliam, et annonae commeatum impediret, expostulante consensu populi pacem cum eo apud Misenum interunt Caesar et Antonius, Siciliamque et Achaiam ei provincias concessere, et proscriptis, Nerone Claudio, M. Silano, Sentio Saturnino, aliisque clarissimis viris in patriam reditum. Sed inquietus Pompeii animus continere se terminis praescriptis haud potuit, praesertim quod Caesar Maenam fugitivum eius libertum susceperat. Quare cum rursum latrociniis infestum redderet mare, nec pacem, quam acceperat, praestaret: Caesar necessario contra eum bello suscepto, M. Vispanium Agrippam egregium adiutorem habuit. Verum enim vero praesidentem iam felicitati Caesarem, et Liviam Drusillam, a Marito Claudio Nerone, ac praegnantem sane abductam, suo thalamo sociantem, graviter eo tempore Deus concussit. Quippe longe maiorem classis eius partem, circa Veliam Palinurique promontorium, adorta vis Africi laceravit ac distulit. Eaque patrando bello mora fuit, quod postea ancipiti fortuna gestum. Vexataque iterum tempestate classis, et gravis sub ipsius Caesaris oculis ad Tauromenium accepta clades, cum nec ab ipso abesset periculum. Legiones etiam quae cum Cornificio erant, legato Caesaris, expositae in terra, pene a Pompeio oppressae sunt. Cladem tamen Octavianus suam matura virtute correxit. Explicatis quippe utriusque partis classibus, pene omnibus exutus navibus Pompeius, Asiam fuga petivit, iussuque M. Antonii, cuius opem implorabat, dum nunc dignitatem retinet, nunc vitam precatur, a Titio iugulatus est.

Ceterum gerens contra Pompeium bellum, acciverat ex Africa Caesar Lepidum, cum XII semiplenis legionibus. Hic vir omnium vanissimus neque ulla virtute tam longam fortunae indulgentiam meritus, exercitum Pompeii, quia propior fuerat, secutum non ipsius, sed Caesariis auctoritatem ac fidem, sibi iunxerat: inflatusque amplius XX legionum numero, totam victoriam ut suam interpretabatur, audebatque denuntiare Caesari, excederet Sicilia. Ibi Caesar, incredibili generositate, cum paucis ingressus castra Lepidi, pene inermis, et perforata iam telis lacerna, Aquilam legionis rapuit. Milites armati cum obsiderentur alii post alios paulatim ad Caesarem transeunt. Lepidus desertus supplex veniam cogitur petere. Vita rerumque suarum dominium concessa ei sunt; spoliata quam tueri non poterat, dignitas.

Quo tempore tam prospere Caesar Lepidum redegit in ordinem in Sicilia, minus bene Antonius pacavit. Orientem. Quamquam enim P. Ventidius legatus Antonii, Parthos proelio ingenti victos Syria expulerat, ipsumque Pacorum occiderat, regium iuvenem, tamen irritatus in superbiam Antonius, quod Canidius crassus Pharnabazum quoque, Iberiae regem, imperata facere coegisset, in Armeniam Mediamque processit cum


page 204, image: s204

XVI legionibus, perque eas regiones parthos petens, duas legiones cum omnibus impedimentis tormentisque et Statiano legato amisit. Mox saepius ipse cum summo totius exercitus discrimine, ea adiit discrimina, quibus servari se posse desperaverat: perditaque non minus quarta parte militum, captivi cuiusdam, sed Romani, consilio ac fide servatus est. Hic clade Crassiana captus, cum fortunam, non animum mutasset, accessit nocte ad stationem Romanam, iussitque, si salvi esse vellent, omisso destinato itinere, diverso silvestrique evadere. Florus et Victor tertiam partem de XVI legionibus reliquam ei mansisse, memorant.

Hanc tamen Antonius fugam suam, quia vivus exierat, victoriam appellabat: tertiaque aestate reversus in Armeniam, regem eius Artavasdem fraude deceptum, catenis, sed ne quid honori desset, aureis vinxit, regnumque Armeniae filio suo ex Cleopatra nato dedit: quam mulierem uxoris loco, iam pridem captus amore eius, habere coeperat. Sed postea Artaxias regnum paternum recuperavit.

Iudaea interim Galilaeaque et Samaria, ob regnum Herodi Idumaeo datum ab Antonio, continuis bellis seditionibusque ardebat. Tandem pertaesus legatorum Antonii Herodes, Antonium ipsum Samosatam tunc oppugnantem adit, adiutaque eius urbis expugnatione, Sosiam consequitur socium, duasque Romanas legiones, ad perdomandam imprimis Hierosolymam. Ac primum quidem acriter vindicat cladem, quam absenti intulerat Antigonus, occiso cum sex cohortibus eius fratre Iosepho: quo facto animati Galilaei totam Herodis factionem Genesara lacu demerserunt. Herodes et Galilaeos, et Pappum fratris sui interfectorem, proelio devicit. Deinde prope templum Ierosolymitanum castra metatus, urbem contractis undecim legionibus, et sex equitum milibus, praeter auxiliares Syrorum copias, ad obsidionem subeundam adduxit. Cumque pertinaciter propugnarent moenia Iudaei, templum Domini iactantes, nec deserturum suos Deum in periculo, Sameas auctor fuit populo admittendi Herodem, negans propter peccata eos posse eius dominationem effugere, vir divinae prorsus providentiae, et senator tum primarius. Sed nihil profecit. Capta enim exteriore templi parte et ima urbe, Iudaei ad superiorem urbem, templique interiora refugerunt, ac ne immissis quidem ab Herode victimis, neque fame, qua premebantur (quod esset annus sabbaticus) adduci potuerunt, ut alienigenum regem susciperent, quamquam sacris Iudaicis imbutum, et recentibus Mariamnes, filiae Alexandri fratris Antigoni, nuptiis honoratum. Igitur totis Ierosolymam virbius adortus Herodes, tandem eam expugnavit, ipso die Ieiunii, omniaque replevit caedibus. Non aetati, non sexui, non dignitati ulli pepercerunt rabidi milites, adeo ut Herodis atrocem animum subigeret tantarum aspectus miseriarum, rogitaretque Sosiam, an solitudinis se regem facturi essent Romani. Nec finis rapinarum et caedium fuit, quod ipse Herodes suo sumptu ulteriorem vexationem redimeret. Atque ita regno potitus est Iudaico, omniumque primus extranei et plebeii generis illum apicem acquisivit, cum principatum habuissent Assamonaei annos CXXVI. Ante illos summi sacerdotes, sed alterius lineae, cum LXX primatibus, sceptri ac iudiciorum polluerant dignitatem, quos Zorobabel, Nehemias, aliique indigenae duces, praecesserant. Herodes vero pecuniis induxit Antonium, ut crucifixum aliquamdiu, securi plecteret Antigonum, quod eo superstite nihil securi sibi a Iudaeis promitteret. Nec tamen quieto frui regno potuit, nisi accito e Babylone Hyrcano, communicatoque cum eo vel in speciem imperio, quem et primo in conventibus loco honoravit, et patris nomine compellare est solitus, donec firmata potestate eum fraude tolleret e medio. In summo etiam honore habuit Pollionem et Sameam, assessores


page 205, image: s205

magni Synedrii, cum factionem Antigoni trucidaret. Hananelo, quem e Babylonia advocaverat, amoto, Aristobulum Mariamnes fratrem, summum sacerdotem constituit, altero post anno in piscina, per speciem ludicrae natationis submersum, quod Iudaeis nimis favorabilem eum cognoverat. Eius facinoris ne rationem redderet Antonio, trita largitionum via effecit, et Cleopatrae Iudaico inhiantis regno criminationes reddidit irritas, quam amator Antonius Coelesyria data placavit. Impudentis reginam libidinis plane interemisset Herodes, nactus eam Hierosolymis, nisi demonstrato periculo, amici eum cordatiores inhibuissent.

At Antonius, crescente amoris in Cleopatram incendio, et vitiorum, quae semper facultatibus licentiaque et assentationibus aluntur, magnitudine, bellum patriae inferre constituit: cum ante novum se Liberum Patrem appellasset, neque finito suo tempore, Triumviratus imperium deponeret, remissoque Octaviae sorori Caesaris repudio, filiis suis ex Cleopatra, Philadelpho et Alexandro Aegyptum, omnesque ad Euphratem provincias, pro regno attribui postularet.

Caesar, subactis Dalmatis et Pannoniis, in urbem reversus, et oratione meditata, et per ipsam Antonii iniquitatem, incitat populum, ut summo studio Cleopatrae et Antonio bellum in feratur. Inito deinde ad Actium promontorium certamine, Caesare tertium, et Messala Corvino Coss. omnia in Caesaris partibus fuere, dux, remiges, milites; in Antonii nihil praeter milites. Et iam ante hinc ad Antonium nemo fere: illinc ad Caesarem quottidie aliqui, interque eos Plancus, Dolabella, Cn. Domitius, transfugiebant. In ore atque oculis Antonianae classis, per M. Agrippam Leucas, Patrae, Corinthus, expugnatae. Cum dubio aliquamdiu marte conflixissent, prima occupat fugam Cleopatra: Antonius fugientis Reginae, quam pugnantis militis sui, comes esse maluit; et imperator, qui in desertores saevire debuerat, desertor exercitus sui factus est. Cum diu pro absente dimicassent duce, aegre summissis armis cessere victoriam: citiusque vitam veniamque Caesar promisit, quam illis, ut ea precarentur, est persuasum. Fuitque in confesso, milites optimo imperatore, imperatorem fugacissimo exercitu dignum se praebuisse. Eadem sors locati in terra fuit exercitus, cum se Canidius Crassus praecipiti fuga rapuisset ad Antonium. Victoria fuit clementissima, nec quisquam interemptus, nisi ii qui deprecari pro se non sustinerent. Proximo deinde anno, Caesar persequtus reginam Antoniumque Alexandriam, magno quidem, sed frustraneo conatu bellum instaurantes, ultimam lanienis civilibus imposuit manum, cum Herodes Hyrcanum, insidiarum metu ad Arabes profugere conantem, occidisset octogenarium, Caesaremque Rhodi accurata oratione sibi placasset; quem omnibus etiam opibus et copiis adiuvit in debellando Antonio, quemadmodum antea huic adversus Caesarem strenuus adfuerat. Ceterum Antonii imperium, nullis verarum virtutum radicibus innixum, facili momento interiit, ne ipsa quidem Cleopatra amasio suo illibatam praestante fidem. Quippe et munera Caesari misit, et Pelusium de amore credula ipsi prodidit, transissetque in eius lubens potestatem, nisi triumphi contumelias superba mulier abhorruisset. Antonius classis defectione, peditumque clade, mox etiam equitum, ad ultimam rerum desperationem actus, se ipse vulneravit, praecipue occisae Cleopatrae falso rumore stimulatus, in cuius sinu, cum superstitem esse cognovisset, demens amore homo animam tandem exspirare voluit. Caesaris Alexandria in potestatem redacta, Cleopatra cum se regnumque dedisset, frustratis custodibus, illata aspide, morsu sane eius libidinosum spiritum quasi somno reddidit. Caesar in urbem reversus, tres egit triumphos, Illyricum, navalem, et Aegyptium. M.


page 206, image: s206

Lepidus, Triumviri filius, coniuratione in Caesaris caput facta, bellum moliens, C. Maecenatis industria oppressus est, et male consultorum poenas exsolvit. Caesar Octavianus, anno urbis conditae DCCXXV fini dissidiis civilibus imposito, post Caesaris Iulii et Pompeii concursiones vicesimo, omnibusque provinciis in certam formam redactis, Augustus quoque cognominatus est, et mensi Sextili nomen, sicut Iulius Quintili praebuit. Tunc sopitus ubique armorum furor, restituta vis legibus, iudiciis auctoritas, imperium magistratuum ad certum redactum modum: rediit cultus agris, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique rerum suarum possessio, leges emendatae utiliter, latae salubriter. Roma unius imperio parere coepit. Dalmatia XX et CC annis rebellis, ad certam confessionem pacata est imperii, Alpes feris multisque nationibus celebres perdomitae. Hispaniae nunc ipsius Caesaris praesentia, nunc Agrippae in tertium consulatum evecti marte, post CC annorum certamina sedatae. Ab oriente quoque et rege Parthorum signa Romana, quae Crasso oppresso Orodes, quae Antonio pulso filius eius Phraates ceperant, Augusto remissa sunt. Igitur Iani templum, pacis bellique signum, bis regnante Augusto clausum, semel post devictum Antonium, Aegyptio Lagidarum imperio post trecentos fere annos penitus everso: Et iterum, post debellatos Astures, Cantabros et Salassos, anno ante Christum natum XXI, cum Francus Sicambrorum Rex in Germania, Gothos in Saxoniam irrumpentes repressit, et nomen eis de se Francorum fecit. Ea mundi pace caelorum Domino quasi via parabatur, ut salutarem eius adventum orbis terrarum quietis animis exciperet. Sed ut malis nihil usquam quietum est, Herodes interea subactis Arabibus, carissimae et pulcherrimae mulierum Mariamnes suspicatus insidias, indigna se eius caede polluit, eodemque metu percitus, Alexandrae socrus suae sanguine. Addidit e senioribus Iudaeorum non paucos, delatos, quod Antigoni regis cognatos clam foverent. Tum exstructo Hierosolymis theatro, profani gentium mores investi in sanctum Dei populum, quae res plurium animos alienarunt. M. Vipsanius Agrippa Romae exstruxit Pantheon, iamque imperatoribus Iulio Caesari, et Augusto ipsi, detestanda gentium adulatione, Ephesi, Nicaeae, Pergami, Nicomediae, fana dicari coepta, et ne quid impietati deesset: urbi Romae, tamquam magnae Divae litatum. Ephesi ut nec esset cordatus quisquam, quin novam terris lucem desideraret, Sibyllinis etiam carminibus in illa tempora definitam.

Itaque non erat in fatis, ut Augustus, moderatissimus tunc principum, imperium deponeret, licet de eo saepius cogitaret, ne pax aurea meliorem tunc mundi partem irradians, novis dissidiorum civilium tempestatibus obnubilaretur. Ille vero legibus solutus, cultusque ingenti et ad superstitionem usque provecto populi studio, frumentum ei ex Aegypto, ducentis centena modium milia, quotannis praebuit, provincias pacatas attribuit Reip. quo proconsules mitterentur, validiores aut rebellionis suspectas sibi sumpsit, per legatos gubernandas, eaque arte et imperii, et suae securitati, cum omnes solus milites teneret, consuluit. Senatorum numerum, eiectis, qui tanto indigni honore essent, ad sexcentos redegit. Pontificibus dedit negotium, ut libros Sibyllinos describerent, quos, crematis reliquis fatidicis, solos habuit pretio. Vedii Pollionis, qui muraenas damnatorum carne pascebat, aedes funditus evertit. Primus Romanorum praetorianos milites ad tutelam corporis sui aluit, adversus eos qui publica malebant ruina proteri, quam sua, quique salva Republica, salvi esse ipsi non poterant. Neque tamen plures, quam tres cohortes, in urbe esse passus est. Militibus, peractis stipendiis, praemia constituit: Praetorianis, qui sedecim annis meruissent, quinque drachmarum


page 207, image: s207

milia, reliquis post viginti annos tria: quo nomine militare ex hereditatum vicesimis constituit aerarium. Cumque antea quae in provinciis gerebantur, ad populum ferri oporteret, postea clam pleraque habuit, ideoque de accurata rerum notitia historiographis multum detraxit, favente Dione libro quinquagesimo tertio. Quam carus acceptusque Romano populo Augustus, tam invisus Iudaico Herodes fuit, maxime ob Graecorum introductas ineptias, et crudelia gladiatorum certamina. Quare continendis metu indigenis, Samariam ab Ioh. Hircano dirutam instaurat cum templo, et Sebasten, id est, Augustam nominat, Turrem Stratonis Caesaream: in Galilaea Gabalam, in Peraea Esthemonitim munit, iisque in arcibus disponit praesidiarios, ut nobili vulgo omnem tumultuandi facultatem adimat. Ingruente deinde fame et pestilentia atroci, coemptum a Petronio, Aegypti praeside, frumentum largissime distribuit Iudaeis indigentibus, duobusque efficacissimis ad compescendos homines vinculis, suppliciorum severitate, et beneficiorum magnificentia, auctoritatem sibi firmat. Inde pro Mariamne occisa Simonis Boethi filiam, forma praestantem, thalamo applicat; novoque socero donat Sacerdotium, ereptum Iesu Phabetis filio: et irritatos nova idololatria Iudaeos, quod auctus imperio a Caesare, templum ei ad fontes Iordanis prope Panium aedificasset, remissa tertia tributorum parte, mitigat. Pollionis vero et Simeonis discipulos, in acta eius nolentes iurare, quamquam complures alios, dispositis ubique speculatoribus, ad supplicia conquireret, non ausus occidere, Essenis etiam pepercit, ob Manahemi cuiusdam fatidicam libertatem. Quin ut expiaret tot scelera, ob quae haud immerito bonis se invisum perspiciebat, Templum DEI Opt. M. plus quam regio instaurare sumptu aggreditur, pleraque aedificia a fundamentis nova molitus, alia ornat, templumque longitudine centum cubitorum, altitudine CXX facit, cingitque amplissimis porticibus, et columnis prorsus admirandis. Tantum opus, cum inchoasset anno regni XVIII, absolvit XXVIII. novem ante annis, quam DEI filius corporeum templum de virgineo sibi sanguine strueret. Fama est, nullis per id decennium pluviis opus interturbatum, nocturnis tantum imbribus madefactam terram, testante DEO, curae sibi esse sacerrimae habitationis apparatum. Neque vero contentus Herodes, domi conciliasse sibi Iudaeorum benevolentiam, apud. M. Agrippam, Augusti generum, qui transmarinas provincias curabat, ac tum Bosphori regnum Polemoni assignaverat, perfecit, ut Iudaeis per Ioniam constabiliret liberum patriae religionis legumque usum, quo gentes Asiaticae privare eos annitebantur. Eandemque libertatem Asiaticis Iudaeis omnibus, ac Cyrenensibus Augustus ipse publico rescripto indulsit, sacramque pecuniam ex veteri instituto Ierosolymam mitti, nemine prohibente, iussit, Olympiade 192.

At vero Augustus et Herodes, ambo publice felices, domi ac privatim infelicissimi mortalium, nec indigni ea sorte visi, ob saepius et impudenter violatas sacri leges matrimonii. Etenim Herodes novem uxores habuit, Augustus tres repudio dimisit, alienam superinduxit Liviam, eamque, ut diximus, praegnantem; Scriboniam suam ipso partus die repudiavit. Herodes numerosa sobole miserior quam beatior, duos a Mariamne procreatos, Alexandrum et Aristobulum filios, fortunae regiae, in quam alebantur, capaces, cum calumniis sororis Salomes, et maximi natu Antipatri, patulas praebuisset aures, post inveteratum odium occidit: quibus tamen ipse postea designatum iam successorem, velut inferias misit, Antipatrum, comperta eius insigni malitia. Atque hoc pacto socerum Hircanum, Alexandram socrum, reginam Mariamnem, tresque insuper praecipuos filiorum, crudelis rex, crudelior


page 208, image: s208

gener, crudelissimus pater et maritus iugulavit; laudabilior sane futurus, si Augusti esset amplexus moderationem, qui exilio contentus et abdicatione filiae Iuliae, neptisque ac nepotis, ad sanguinem usque saevire in proprios affectus non sustinuit, quantumvis manifestioribus eorum flagitiis et intemperantia. Ideo per iocum fertur dixisse, praestare Herodis procum esse quam filium.

Sed interea dum ille in propria grassatur viscera, fusoque innocentium sanguine de suo poenas pendit, misertus et Iudaeorum, et totius humanae gentis DEUS, novam universo mundo lucem, magnumque et perenne gaudium intulit. Nam ut antiquitus per vates suos promiserat, et recens per Gabrielem Angelum Zachariae sacerdoti in templo, Mariaeque virgini pientissimae Nazaretae denuntiaverat: impleto fatali tempore, Filium proprium humana indutum carne produxit in hanc lucem, Bethlehemi in Iudaea. Mater Maria, stirpis Davidicae regia quidem, sed paupercula virgo, tantis dotibus, quantas humana capere mens potest praedita, tantum Dei opus ipsa vehementer obstupuit, gnaraque se virum numquam passam, inaudito exemplo talem peperit filium, quem mox Angeli celebrabant, Magi ex Oriente profecti adorabant, Simeon qui supererat pene solus magni Synedrii Iudex, publice praedicabat, Hanna fatiloqua anus omnium salvatorem asserebat. Herodes cognito et Magorum indicio, et sapientum, praesertim Pharisaeorum, quorum sex milia in acta eius iurare detrectabant, aliorumque piorum, quotquot erant Ierosolymae, consensu, ut erat, incredibili et insana regnandi cupiditate homo, tollendum novum, ut appellabatur, regem statuit. Ideoque ne evadere ullo modo posset, omnes infra bimatum infantes, qui circa Bethlehemum et Ierosolymam reperiebantur, occidit, scilicet quasi fatis praecludere viam miseris mortalibus liceret. Nihil enim effectum cruento edicto est, DEO puerulum per matrem, destinatumque ei maritum, in Aegyptum transferente, ubi aleretur, donec Herodes sanguinolentam animam divino iudicio daret. id quod vertente anno factum. Diuturna enim et immani aegritudine conflictatus, verminante et putrescente adhuc vivo corpore, cum saepius irritare sua manu mortem cupiens, a suis prohiberetur, tandem inter ipsas novae crudelitatis machinationes periit, anno aetatis LXX, regni XXXIV, cum ante quinque dies scelestissimum filiorum Antipatrum occidisset.

Augustus eum, post Agrippam generum, in praecipuo honore habuerat, eximiis eius cultus officiis et donis. Is regnavit post mortem Herodis annos XIV, et per Tiberium Neronem et Drusum Germanicum privignos, res magnas in Germania, Rhetia, Pannonia, Dalmatiaque gessit. Defuncto enim M. Agrippa, Tiberium potestatis Tribunitiae fecit consortem, qui tamen orientem Caii et Lucii, nepotum Augusti, fulgorem veritus, petito ab Caesare et Livia Augusta commeatu, secessit Rhodum, dissimulatis causis consilii. Ubi octo annis demoratus, Caio et Lucio iam admotis Rei publicae, delendi contemptus gratia Romam rediit. Antea Rhetos Vindelicosque, gentes locis tutissimas, numero frequentes, feritate truces, adiutus a fratre Claudio Druso, perdomuerat, continendisque in officio, coloniam Augustam Vindelicorum imposuerat. Inde Drusum magna ex parte domitorem Germaniae, plurimo eius gentis variis in locis profuso sanguine, Consulem agentem annum tricesimum, fracti cruris dolor rapuit. Moles eius belli translata in Tiberium est, qui in formam stipendiariae pene provinciae eam redegit, et XL milia dedititiorum iuxta ripam Rheni collocavit. At C. Caesar nepos Augusti e Iulia, in Armenia graviter a quodam vulneratus, ex eo ut corpus minus habile, ita animum minus utilem Rei publ. habere coepit. Nec defuit conversatio hominum, vitia eius assentatione alentium, ut semper magnae


page 209, image: s209

fortunae comes est adulatio. Per quae eo ductus erat, ut in ultimo orbis prope angulo consenescere, quam Romam regredi mallet. Diu reluctatus, invitusque revertens in Italiam, in urbe Lyciae (Limyram nominant) morbo obiit, cum ante sesquiannum Lucius fratrer eius, Hispanias petens, Massiliae discessisset. Igitur Tiberius ab Augusto adoptatur, simul cum caii et Lucii fratro, M. Agrippa: coactus prius ipse Germanicum, fratris sui Drusi filium adoptare. Nihilque ex eo tempore praetermissum est, ad maiestatem Tiberii augendam; ac multo magis, postquam Agrippa propter maternos mores abdicato atque seposito, certum erat uni spem successionis incumbere. Missus in Germaniam fregit Longobardos, et ad quadringentesimum milliarium, a Rheno usque ad flumen Albim, qui e Vandalicis oriens montibus, Senonum Hermundurorumque fines praeterfluit, perduxit exercitum. Classis quoque ab inaudito, atque incognito ante mari flumine Albi revecta, cum abundantissima rerum omnium copia Tiberio se Caesari iunxit. Restabat Marcomannorum gens, eiusque dux Maroboduus, Boiohemum regionem incolens, Germaniam ad laevam, Pannoniam ad dexteram, a tergo Noricos habens, cum quo bellum orsus Tiberius, Pannoniae Dalmatiaeque rebellione avocatus est. Oppressi cives Romani, trucidati negotiatores, occupata Macedonia, omnia et in omnibus locis igne erant vastata et ferro. Tiberius necessaria gloriosis praeponenda ratus, contraxit in una castra X legiones, LXX amplius cohortes, ultra decem veteranorum milia, ad hoc magnum voluntariorum numerum, equitatum Rhimetalcis regis Thraciae: tantum denique exercitum, quantus nullo unquam loco post bella fuerat civilia. Hunc cum universum nemo auderet aggredi, partesque digredientes, finium metu, universi tentare non possent, hiems patrati belli emolumentum attulit. Nam insequenti aestate omnis Pannonia, reliquiis totius belli in Dalmatia manentibus, pacem petiit. Daorisi et Desitiates Dalmatae tum demum pacati sunt, cum pene funditus eversi forent. Ibi numquam adeo nulla oportuna visa est victoriae occasio, ait Velleius, quam damnum amissi pensaret militis, semperque visum est gloriosum Tiberio, quod esset tutissimum, et ante conscientiae quam famae consultum: nec unquam consilia ducis iudicio exercitus, sed exercitus providentia ducis rectus est.

Tantum quod ultimam imposuerat Pannonico ac Dalmatico bello manum Tiberius, cum funestae venerunt ex Germania epistolae caesi Quintilii Vari, trucidatarumque legionum trium, totidemque alarum et sex cohortium. Quintilius enim Varus, qui quondam pauper divitem ingressus Syriam, pauperem a se reliquerat; iisdem tunc moribus Germaniam administrando, provinciam eam facere voluerat. Germani saeviora armis iura conspicati, duce Arminio, iuvene animo etiam quam gente nobiliore, enses resumunt, segnitia Vari in occasionem libertatis usuri, reputantesque neminem celerius opprimi, quam qui nihil timeret, et frequentissimum initium calamitatis esse securitatem. Tanta erat Varo pacis fiducia, ut ne praedicta quidem et prodita per Segestem, unum principum, coniuratione commoveretur. Itaque improvidum, et ad tribunal reos citantem, undique invadunt, castra rapiunt, tres legiones opprimunt, Romanos ita more pecudum trucidant, ut consternatus clade Augustus excubias per urbem indiceret, barbaque et capillo summisso, caput interdum foribus illideret, vociferan: Quintili Vare legiones redde. Varus perditas res pernicie est sua secutus. Patroni cuiusdam causarum recisam linguam in manu tenens miles Germanus: Tandem, inquit, vipera sibilare desine. Ea victoria Romani ad Rheni fluminis ripam summoti. Tiberius deinde territo Arminio, ultra Rhenum penetravit interius, vastavit agros, ussit


page 210, image: s210

domos, fudit obvios. Tandem Augustus, cum Germanicum nepotem suum, Drusifilium, in Germaniam misisset, Tiberiumque destinaret in Illyricum ad firmanda pace, quae bello subegerat, prosequens eam processit in Campaniam, digressusque ab eo Beneventi, Nolam petiit, ingravescente in dies valetudine. Ibi revocatum ex itinere Tiberium diu sermone detinuit secreto et amicos admissos percunctatus, ecquid iis videretur mimum vitae commode transegisse, plausum postulavit, dictoque coniugi Liviae vale, ex ficubus, ut quidam volunt, veneno ab ipsa infectis obiit, septuagesimo et sexto aetatis anno, Pompeio et Apuleio Coss. imperii LVII, post victoriam Actiacam XLIV.

Nulli Augustorum diuturnius imperium contigit, nulli Christum ignorantium moderatius. Nullo tempore ante eum res Romana magis floruit. Adiecit imperio Aegyptum, Pannoniam, Aquitaniam, Rhetiam, Vindelicos, omnes Ponti maritimas civitates.

Vicit proeliis Dacos, et Germanorum ingentes copias. Armeniam a Parthis recepit: Obsides, quod nulli antea, Parthi dederunt. Scythae et Indi, quibus nomen antea Romanorum incognitum erat, munera et legatos misere. Galatia quoque sub eo provincia facta est, cum antea regnum fuisset, primusque eam M. Lollius administravit. Levis emolumenti causa bellum moventes, aureo piscari hamo dixit. Nihil minus in perfecto duce, quam festinationem temeritatemque convenire arbitrabatur, crebro illa iactans: Festina lente, et Sat cito, si sat bene. Urbem inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo, ut iure sit gloriatus, marmoream se relinquere, quam lateritiam accepisset. Palatinae domui, in qua habitabat, porticum addidit cum bibliotheca Latina Graecaque. Adversus incendia excubias nocturnas vigilesque commentus est: ipse ius dixit assidue, et in noctem nonnumquam. Nec fuit provincia, excepta Africa et Sardinia, quam non adierit. Italiam duodetriginta coloniarum numero ab se deductarum frequentavit. Domini appellationem, ut maledictum et opprobrium, semper exhorruit. Sparsos de se famosos libellos, nec expavit, et magna cura redarguit. Amicos ita magnos et potentes in civitate esse voluit, ut tamen pari iure essent, quo ceteri, legibusque iudiciariis aeque tenerentur. C. Maecenas non minus ei Agrippa carus, sublimium honorum contemptor, tantae apud Augustum fiduciae fuit, ut multos damnantem, cum prae turba accedere non posset, scheda increparet, cui inscripserat; Surge tandem carnifex. Paruitque imperator, et amici adamavit libertatem: Livia etiam monente, ut mallet clementia vincere insidiatores, quam poenis, Cn. Cornelium necem ei machinatum, consulem creavit. Neque enim facile admisit amicitias, et admissas constantissime retinuit. Veste non temere aia, quam domestica usus est, ab uxore, et sorore, et filia neptibusque confecta. Cenam trinis ferculis, aut cum abundantissime, senis praebebat. Vini quoque natura parcissimus, legibus sumptuariis luxum populi castigavit. Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima, et cupide et laboriosissime exercuit. Ac ne periculum memoriae adiret, aut in ediscendo tempus absumeret, instituit recitare omnia. Hortationes ad Philosophiam scripsit, praecipuamque duxit curam, sensum animi quam apertissime exprimere. Cacozelos et antiquarios, ut diverso genere vitiosos, pari fastidio sprevit. Ingenia sui saeculi omnibus modis fovit. Componi tamen aliquid de se, nisi serio, et a praestantissimis offendebatur. In volvendis utriusque linguae auctoribus; nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla, publice vel privatim salubria; eaque ad verbum excerpta, aut ad domesticos, aut ad exercituum provinciarumque rectores, aut ad urbis magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. Etiam libros totos et senatui recitavit,


page 211, image: s211

et populo notos per edictum saepe fecit: ut orationes Q.Metelli de prole augenda, et Rutilii de modo aedificiorum; quo magis persuaderet, utramque rem non a se primo animadversam, sed antiquis iam tum curae fuisse. Reliquit et breviarium totius imperii, quantum militum ubique sub signis esset, quantum pecuniae in aeario et fiscis, et vectigalium residuis.

Caeremoniarum sicut veteres et praeceptas reverentissime coluit, ita ceteras contemptui habuit. M. Agrippa eius gener etiam Ierosolymis Hecatomben fecit. Caium tamen collaudatum scribit Suetonius ab Augusto, quod Iudaeam praetervehens, non supplicasset apud Hierosolymam. Sed illi cum breve aevum obtigisset, Augustus ad Pythiam misit, interrogatum cui post se fata darent imperium. Respondit Apollo, referente Suida in Augusto:

[gap: Greek section]

Quae sic utcumque vertimus:

Hebraeus puer iniungit, Divum dominator,

Hacce domo fugere, et rursum me inferna subire.

Ergo tacens aris posthac discedito nostris.

Accepto oraculo, Augustus in Capitolio aram dicitur statuisse primogenito DEO. Haec in litteras relata a Suida, Nicephoro, atque ut e Cedreno apparet, ab ipso Eusebio, quibusdam nostri saeculi doctis parum creduntur. Attamen ex eo tempore et Delphicus iste Daemon iam pridem minus verax, teste Cicerone; et alii passim conticuerunt, unde Plutarchus, Iuvenalis, et alii scriptores gentium, caligine futuri damnatum scripserunt genus humanum, et scrupulose in causas inquisiverunt, ob quas cessasse aut variasse viderentur oracula. Sed oriente luce IESU CHRISTO rectores tenebrarum se proripere iubebantur. Idem Augustus tonitrua et fulgura paulo infirmius expavescebat, per nocturnum iter aliquando transcursu fulguris consternatus. Auspicia quaedam et omina, communi errore gentium, pro certissimis observabat.

Prima iuventa variorum dedecorum infamiam subiit. Adulteria etiam exercuisse, ne amici quidem negarunt, excusantes scilicet ratione commissa, quo facilius consilia adversariorum per cuiusque mulieres exquireret. Et circa virginum libidines postea haesisse ferunt, quae sibi undique etiam ab uxore conquirerentur. Tam difficile fuit vel sobrio principi, summae fortunae blanditiis non succumbere. Imperio eius maximum adiecit decus, natus anno illius XLII IESUS CHRISTUS, ab hinc annis MDCXXX, Herodis pene extremo, omnibus omnium gentium regibus sapientibusque magnitudine sua inducturus caliginem, aut potius, si velint, adducturus lucem. Qui LVII Augusto annos tribuunt imperii, ut necesse est, XLII anno Christum ortum; qui LVI, ut Tertullianus, Clemens, et alii, XLI aiunt. Procurabat tunc Syriam P. Sulpitius Quirinus, rector datus C. Caesari Armen. obtinenti, et Tiberium quoque Rhodi agentem colens, ut ait Tacitus Annalium tertio. Hic et remissus postea in provinciam est, ad confiscanda bona Archelai, qui ex testamento successerat Herodi, Ethnarcha appellatus Iudaeae, Idumaeae et Samariae. Herodes enim Antipas, frater eius, obtinebat Galilaeam, et Peraeam, qui ambo nati erant matre Marthace Samaritana. Philippus autem Tetrarcha Batanaeae et Trachonitidis, aliusque Herodes e Cleopatra Hierosolymitide erant geniti. Archelaum statim tumultus excepit Iudaeorum, ad ferias Paschales pro more patrio covenientium. Postularunt enim ad supplicium


page 212, image: s212

eos, qui Herodi in puniendis Iuda et Matthia legis peritis operam suam commodassent: missumque ad comprimendos eos tribunum lapidibus vulnerarunt. Quamobrem Archelaus, immisso exercitu, ad tria eorum milia trucidavit, reliquosque fuga disiecit. Eo deinde Romam profecto, ut confirmationem dominii ab Augusto impetraret, Sabinus procurator, pecuniis inhians sacris et regiis, occasionem apertae seditioni attulit, exortique sunt reguli, Iudas, Simon, Anthronges, aliique, praetextu libertatis tyrannidem captantes. Nec sine plurima caede ac sanguine sedati motus sunt. Quintilio Varo, quem post in Germania occubuisse diximus, tres legiones Arabumque auxilia in Iudaeam rapiente. Is uno crucis supplicio duo milia rebellantium absumpsit. Iudaeorum Legati L Romam profecti, stipatique plus quam octo milibus gentilium suorum urbem Romanam incolentium, petierunt ab Augusto, ut amoto Archelao, provinciae Syriae attribueret Iudaeam, iuberetque gentem patriis legibus et magistratibus, sub praeside Romano, vivere. Sed nihil impetratum, exacto iam tempore libertatis, et exhibito, quem oracula destinaverant, Messia, qui tunc puer ex Aegypto in Iudaeam, moxque in Galilaeam reportatus, Patris aeterni iussu, anno aetatis duodecimo templum patris sui domum esse asseruit, et cum summis patriae doctoribus triduum, maximo omnium cum stupore, disputavit. Anno eius undecimo Archelaus a Iudaeis Samaritisque delatus, quod inique et crudeliter praeesset imperio, ab Augusto Viennam Galliae relegatus est, opibus eius fisco illatis per Quirinum, censum tunc agentem per Syriam, qui et Iudaeam exinde Romanorum provinciam constituit. Per eos dies Iudas Galilaeus, Pharisaeis, et Sadducaeis, Essenisque, quartam Iudaeorum adiecit sectam cui religio fuit dominum quemquam nisi solum Deum dicere, suetumque pro libertate asserenda mortem nullam detrectare. Laudabile quidem Iudae institutum, si vel legitima potestate praeditus patriae dignitatem defendere allaborasset, vel libertatem mentis et conscientiae soli Deo de votam, ab externa corporum fortuna discernere didicisset. Sub Herode defecit et legitima summorum sacerdotum series, qui cum antea filii parentibus, fratresve fratribus, non nisi defunctis, successissent; Tyrannus iste primus arbitrii sui fecit adimere honores sacros vivis, et innocentibus, eosque in alios transferre. Id quod deinde Archelaus, et post eum praesides Syriae imitati sunt. Venerat nimirum sacerdos aeternus, mox finem impositurus Leviticis sacris et sacerdotio. Interim ut pax, ita togatae pacis artes sub Augusto imprimis floruere.

Laudantur eius aetatis Philosophi, Athenodorus Stoicus, Sotion Pythagoraeus, Nigidius Figulus, Thrasyllus Mathematicus, M. Terentius Varro in omni litteratura versatissimus. Oratores Munatius Plancus, qui Lugdunum condidit Galliae, Messala Corvinus praefectus urbis primus, et alii complures.

Poetae Latinorum praecipui, P. Virgilius Maro, Q. Horatius Flaccus, Val. Catullus, Cornelius Gallus, Aemilius Macer, P. Ovidius Naso, Albius Tibullus, Sextus Aurelius Propertius, Publius Mimographus. Nec minores Historiographi, Titus Livius Patavinus, Cornelius Nepos, Crispus Sallustius, Nicolaus Damascenus, Dionysius Halicarnassaeus, Strabo Cappadox, C. Iulius Hyginus Polyhistor. M. Verrius Flaccus, Asconius Paedianus, Grammatici.

Sed quantum caelestis sapientia naturalem, tantum istos Simeon et Hanna vates, Zacharias Sacerdos, Maria virgo et Elisabetha matrona, verae sanctitatis et eruditionis laude praecelluerunt.



page 213, image: s213

TIBERIUS CLAUDIUS NERO [correction of the transcriber; in the print ,] CAESAR.

TIberius Liviae filius, Octaviani privignus, Agrippinam Attici, ad quem Ciceronis Epistolae sunt, neptem, ex qua Drusum filium habebat, repudiavit invitus, Iuliamque Augusti filiam duxit. Iulia deinde ab Augusto relegata, per epistolas exorare filiae patrem, quantum in se esset, officii duxit: sed imperium nactus inedia eam exstinxit. Mortuis Augusti nepotibus vel abdicatis, solus in speciem successionis allectus est, sic tamen, ut Germanicum Drusi filium, fratris sui, adoptaret. Biennio ante obitum Augusti, lege per consules lata, provincias communiter cum eo administrare coepit. Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa iuvene, qui solus de nepotibus eius supererat, interempto. Et tamen recusare ausus diu principatum, adhortantesque amicos increpare, ut ignaros quanta bellua esset imperium, impudentissima simulatione, vera quidem, sed fallaci animo dicens, ut quid singuli senatorum sentirent, callide exploraret: Quae res bonos quosque pessumdedit. Aestimantes enim ex sua eum ingenuitate, cum sententias quasi ad eius voluntatem promunt, incessere exitia postrema. Hic, quia Tib. Claudius Nero dicebatur, eleganti ioco a quibusdam Biberius Caldius Mero ob vinolentiam nominatus est. Satis prudens in armis, satisque fortunatus ante sumptum imperium, dignusque principatu Augusto visus est: cuius tamen vox excepta: Miserum populum Romanum, qui sub tam lentis maxillis erit. Inerat ipsi scientia litterarum multa: sed ingenio erat pessimo, truci, avaro, insidioso, simulans ea se velle quae nollet: his quasi infensus quibus consultum cupiebat, his vero, quos oderat, quasi benignus apparens. Repentinis consiliis et responsionibus melior, quam meditatis. Exercitus in Germania summa vi Germanicum, qui tum iis praeerat, ad capessendam Remp. perurgebant, quamquam obfirmate resistentem. Quem maxime casum timens, partes se, quas senatui liberet, suscepturum in Republ. simulavit. Finxit et valetudinem, quo aequiore animo Germanicos vel successionem celerem, vel certe societatem principatus opperiretur.

Inter initia civilem admodum, ac paulo minus quam privatum egit, praenomen imperatoris, cognomenque patris patriae, recusavit. Adversus convitia malosque rumores firmus ac patiens, subinde iactabat: in civitate libera linguam mentemque liberas esse debere. Neque tam parvum quidquam, neque tam magnum fuit, de quo non ad P. C. referret. Quaedam adversus sententiam suam decerni, ne questus quidem est. Praesidibus onerandas tributo provincias, suadentibus rescripsit; boni pastoris esse tondere pecus non deglubere. Paulatim principem exercuit praestititque, etsi varium diu, commodiorem tamen saepius, et ad utilitates publicas proniorem. Ac primo eatenus interveniebat, ne quid perperam fieret. Si quem eorum elabi gratia, rumore esset, subitus oderat. Matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, ut propinqui more maiorum, de communi sententia coercerent, auctor fuit. Imprimis tuendae pacis a grassaturis et latrociniis, seditionumque licentia, curam habuit. Abolevit aut ius moramque asylorum, quae usquam erant, aut modum iis praescripsit. Hostiles motus, nulla per se expeditione suscepta, per legatos compescuit: ne per eos quidem nisi cunctanter et necessario. Reges infestos comminationibus magis et querelis, quam vi repressit.

Legata Augusti cum serius populo exsolveret, irritatus est a scurra quodam, qui praetereunte funere, elata voce mortuo mandarat, ut nuntiaret Augusto, nondum reddi legata, quae plebi reliquisset. Eum attractum ad se, recipere debitum, ducique ad supplicium imperavit, et patri suo verum referre.


page 214, image: s214

Archelaum Cappadociae regem (cuius filia Glaphyra Archelao Herodis filio nupta tertium fuerat) evocatum Romam, ob neglecta quaedam officia, interemisset, nisi senex capularis et podagricus testem subornasset, qui se ex eo audisse fingeret, ostendere velle Archelaum Tiberio, cum primum in regnum revertisset, quales nervos haberet. Id tamquam delirii nota acceptum, servavit tunc quidem Archelaum: sed tamen paulo post defuncti regnum Tiberius provinciae forma induit.

Eodem anno (erat quartus Tiberii) C. Caelio, L. Sempronio Coss. Germanicus Caesar Drusi filius, triumphavit de Cheruscis, Cattisque et Angrivariis, quaeque aliae nationes inter Rhenum et Albim colunt. Bellum, quia conficere prohibitus erat, pro confecto accipiebatur.

Vacui abinde externo metu Germani arma in se verterunt. Suevae gentes, Semnones ac Longobardi defecere a Maroboduo ad Arminium, pro libertate bellantem. Maroboduus proelio perculsus in Marcomannos concessit, Tiberiique auxilia exoravit. Missus Drusus Caes. filius, urbano luxu lasciviens, ut suesceret militiae, pacemque firmaret. Collapsas et terraemotu duodecim Asiae urbes, inter quas Magnesiam, Philadelphiam, Apolloniam, publico sumptu refovit. Germanicus in Orientem provectus, ut Vanonem Parthis regem redderet, pulsum ab Artabano, parum profecit: Zenonem Polemonis regis Pontici filium, Armeniis volentibus imposuit. Nec multo post exstinguitur Antiochiae, ingenti luctu Syriae et circumiacentium populorum. Tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostes: Cum magnitudinem et gravitatem summae fortunae retineret, invidiam et arrogantiam effugerat. Eius caedis per veneficia procuratae reus Piso semet romae interemit, frustra Liviae Augustae favore subnixus, cuius occulto iussu facinus patrasse dicebatur.

Eo tempore Iani simulacrum Romae concidit, alio, eoque vero belli et pacis Domino, Iesu Christo, annum aetatis vicesimum primum ingresso. Tiberius librorum Sibyllinorum alios mendacii coarguit, aliis auctoritatem suam reliquit. Aegyptias religiones ob sacerdotum Isidis lenocinium; Iudaicas ob interceptas pecunias, a Saturnini coniuge Ierosolymam missas, urbe expulit. Iudaeos aut in gravioris caeli insulas amandavit, aut affecit suppliciis. Adgandestrio Arminii promittente mortem, si venenum mitteretur, respondit, non fraude, neque occultis, sed palam et armatum pop. Romanum hostes suos ulcisci. Ceterum Arminius, pulso Maroboduo, regnum et ipse affectans, libertatem popularium adversam habuit, petitusque armis, cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit. Liberator haud dubie Germaniae, qui florentissimum Rom. imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non victus, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, dicente Tacito, nec Romanis perinde celebris, vetera extollentibus, recentium incuriosis.

Tiberius sublato de Germanico metu, firmataque potentia, mudavit animum, maestamque vigilantiam et malas curas pridem exercitas in lucem protulit: qua tempestate continuata Valerii Grati, praesidis Palaestinae avaritia, deiecti ordine IV Pontifices Iudaeorum, Annas, Ismael, Eleazarus, Simon, successitque in summum sacerdotium Iudaeorum Iosephus, cognomento Caiaphas, haud absimilis Tiberio saevitia.

At Tib. Caesar nactus simillimum suis moribus ministrum L. Aelium Seianum, exoletum istius Apicii, qui luxu omnes mortales superavit, veritusque famem, cum adhuc possideret 2500000, semetipsum perdidit; Hunc inquam nactus, ad summos honores extulit, scilicet ut homo nequissimus, ex alto graviorem deinde ruinam duceret.

Illo reis subornante accusatores, varii


page 215, image: s215

maiestatis crimine circumventi periere, prono ad vindicandas quasvis principis iniurias senatu, nec primoribus tantum civitatis claritudinem suam quibuscumque protegentibus obsequiis, sed et consularibus plerisque certatim foeda et nimia censentibus. Unde memoriae proditum, Tiberium quoties curia egrederetur, dicere solitum, o homines ad servitutem paratos: addidisse et rescriptum, ne quis damnatorum intra decimum diem occideretur, ut posset etiam absens de servilis senatus sententiis cognoscere.

Inde Galba et Haterio Agrippa Coss. potestatem tribunitiam Druso filio petit, modestum summi fastigii nomen, repertum ab Augusto, ne regis aut Dictatoris titulum sumeret, ac tamen aliqua apellatione cetera imperia praeemineret. Drusus animo commotior, orto forte iurgio, intendit Seiano manus, et contra tendentis os verberavit. Seianus, ultioni intentus, Liviam uxorem eius adulterio pellicit, primique flagitii potitus, feminam nihil, amissa pudicitia, abnuentem, ad consortium regni, ad spem coniugii, ad necem mariti impellit. Tantum ille ausus, cum Italiam utroque mari duae classes: Rhenum, commune in Germanos Gallosque robur, octo legiones tuerentur: Hispaniae recens perdomitae tribus haberentur. Mauros teneret Iuba, cetera Africae duae legiones, parque numerus Aegyptum infiderent. Dum quantum ab Syria usque ad flu. Euphratem ambitur, quattuor legionibus coerceretur, accolis Hybero Albanoque, et aliis regibus, qui magnitudine Romana protegebantur: Cum Thraciam Rhaemetalces et liberi Cotyis, ripamque Danubii duae legiones in Pannonia, quae in Moesia attinerent: totidem apud Dalmatiam locatis, quae positu regionis a tergo illis, ac si recentinum auxilium Italia posceret, haud procul accirentur. Quamquam insideret ipsam urbem proprius miles, tres urbanae, novem praetoriae cohortes: tamen Tiberii filius, isque unicus, dato veneno consumitur. Quodque magis supra fidem, facinus octo annis latuit. Ferox hinc scelerum Seianus, quia prima provenerant, volutare secum quomodo liberos Germanici perverteret, quorum non dubia successio. Impenetrabili Agrippinae pudicitia calumniis eam tresque filios petit, Silium, ante amicum eorum, ficto maiestatis crimine, subvertit: Iunio Blaeso avunculo suo, licet nondum victo Tacfarinate, qui adiutus a rege Garamantum Africam reptabat, triumphalia impetrat ornamenta, quae P. Dolabellae, ad mortem licet adigenti hostem, denegabantur. Delatores, genus hominum publico exitio repertum, vixque poenis satis coercitum, per praemia eliciuntur. Q. Vibium Serenum de structis principi insidiis accusat filius, exterritusque licet vulgi minis, exsequi tamen accusationem adigitur. Postulatur et Cremutius Cordus, quod editis annalibus, laudatoque M. Bruto, C. Cassium Romanorum ultimum scripsisset. Is vitam abstinentia finivit, libri per aediles cremati tunc quidem, sed manserunt occulti et editi, Quo magis socordiam eorum irridere libet: qui praesenti potentia credunt exstingui posse etiam sequentis aevi memoriam, cum contra punitis ingeniis gliscere auctoritas soleat. Contusis interea Thracum gentibus a Poppaeo Sabino, eo quod validissimum quemque militiae Romanae dare aspernabantur, Seianus Liviae matrimonio exclusus a Tiberio, ad vitam eum, procul Roma, amoenis locis degendam instigat, ratus sua in manu aditus, literarumque arbitria fore: cum per milites commearent. Agrippinam per speciem amicitiae monet, paratum ei venenum, vitandas soceri epulas. Illa simulationum nescia, apposita a Tiberio poma, intacta ore, servis transmittit, vocemque Tiberio elicit, non mirum, si quid severius in eam statuat, a qua veneficii insimuletur. Hinc specie dedicandi templum, apud Capuam Iovi, apud Nolam Augusto, in Campaniam secedit, certus procul


page 216, image: s216

urbe degere, tum ut saevitiam ac libidinem, cum factis promeret, locis occultaret, tum quod matrem dominationis sociam aspernaretur, quam depellere non poterat, quod dominationem ipsam donum eius accepisset, idque exprobraret illa et reposceret: tum denique ut terribiliorem ex longinquo redderet maiestatem. Igitur inclusit se Capreis insula, statimque revocante populo propter cladem, qua apud fidenas ad L hominum milia, gladiatorio munere amphitheatri ruina perierant, transiit quidem in continentem, potestatemque sui adeundi fecit: Sed paulo post regressus in insulam, undecim per annos patria libens caruit, non tribunos militum, non provinciarum praesides mutavit. Hispaniam et Syriam per aliquot annos, sine consularibus legatis habuit: Armeniam ab Artabano Partho occupari: Moesiam a Dacis Sarmatisque, Gallias a Germanis vastari neglexit, magno dedecore imperii, nec minori discrimine.

Ibi vero secreti licentiam nactus, cuncta simul vitia male diu dissimulata profudit, eaque flagravit infamia, vix ut referri audirive nedum credi fas sit. Manebat, praeter infandas libidines, suspicionum et credendi temeritas, quam Seianus augere etiam in urbe suetus, acrius turbabat. Subversus primum Titius Sabinus, ob cultum Agrippinae liberorumque eius. Dispositis in cubiculo observatoribus, eliciti ab eo per speciem ortae amicitiae questus liberi, delatique ad Tiberium. Nec mora: Damnatus in Tiberim trahitur, cane domini sui cadaver in aquas prosequente, ac ne mergeretur, frustra annitente.

Rubellio et Fusto Geminis Coss. Livia, quae et Iulia Augusta, mater Tiberii, mortem obiit, cui nec aegrae adesse, nec toto triennio quo abfuit, nisi paucissimarum dare horarum colloquium, defunctae nec exsequias curare sustinuit. Ea sublata, velut frenis exsoluti, proruperunt Tiberius Seianusque. Missis ad senatum litteris insimulata, quasi ad exercitus confugere vellet, Agrippina relegatur, convitiantique oculus per centurionem verberibus excutitur. Sic inedia absumitur postmodum. Filii eius Nero et Drusus varia fraude concitati ad convitia, hostes iudicantur. Nero in insula Pontia, Drusus in ima parte Palatii, necantur fame.

Interea dum ad omne adeo nefas se effundit terrarum princeps Tiberius, apud Iudaeos procedit in medium Iohannes Baptista, Zacharia sacerdote genitus, vir divini spiritus, sanctitare et zelo incomparabili. Hic in desertis Iudaeae adesse exclamat Dei Filium, a caeca efferataque hominum gente, ni mature resipiscant, poenas exacturum. Docet ingenti totius Iudaeae concursu, et gratiam Filii Dei paenitentia et fide ambientes aqua perfundit, testatus hoc fieri in remissionem peccatorum, cum totius mundi noxam Christus tamquam DEI AGNus baiulet auferatque. Incredibile dictu, quantam vir divinus auctoritatem sibi subito comparaverit, adeo ut non deessent, qui eum sanctorum omnium caput esse crederent, in quo salus recumberet totius orbis. Sed Iohannes tantum ab omni fastu abfuit, ut indignum se proclamaret vel vilissimo Christi Domini ministerio, cumque ad Iordanem accederet Christus, baptizari ab eo cupierit. Ibi edoctus complendae iustitiae baptismum a Christo peti, qui undas suo corpore in salutaris lavacri sacramentum dedicaret, perfudit eum aqua Iordanis, audivitque DEUM clara voce testantem, hunc esse suum FILIUM, in quo sibi totus placeat: viditque Spiritum Sanctum specie columbae caelitus delabentem, et requiescentem in Christo. Abeo tempore IESUS CHRISTUS verbis operibusque divinissimis, quis esset declarare coepit, et in annum usque quartum ea fecit et dixit, quae non tantum tenuis haec pagina, sed nec totius orbis volumina digne satis explicaverint. Infensissimum generis humani hostem Diabolum, post quadraginta dierum ieiunia, famem exprobrantem,


page 217, image: s217

modestia devicit, nec e lapidibus panes condidit, nec honores divitiasque ab insolentissimo spiritu oblatas admisit; quo repulso, Angelorum mox ministeria successere. Itaque plenus sancto Spiritu in Galilaeam proficiscitur, Simonem, Petrum et Andream, Iacobum Iohannemque, Zebedaei filios, Philippum et alios discipulos sibi legit: cum quibus Canam invitatus ad nuptias, aquas in vinum vertit, laetitiam tori coniugalis primo miraculo dignatus. Inde Paschalibus feriis templum Ierosolymitanum a profanis nundinationibus purgat: et Nicodemo Pharisaeorum principi institutionem, sed prae pudore nocturnam, ambienti ait: Frustra esse omnes hominis vires in beatitudine acquirenda, nisi baptizatus illuminatusque Spiritu Sancto, per Filium DEI veniam peccatorum impetret, eaque fide salutem in ipso aeternam requirat.

Ita crescente in Iudaea discipulorum Christi numero, Iohannes Baptista, amicus eius et pararius, ab Herode Antipa in carcerem truditur, quod incestas eius cum Philippi fratris coniuge nuptias improbaret. Eius comperta captivitate, Christus in Galilaeam redit, ac detestatus civium suorum ingratitudinem, apud Capernaitas figit sedem, ubi aulici cuiusdam filium, Petri socrum, plurimosque aegros verbo sanat. Quas ob res detinentibus eum Capernaitis respondit, communis se salutis, non unius oppidi causa venisse: circuitisque civitatibus passim docuit, adesse regnum caeleste, valedicendum vitiis, renuntiandum amori tenebrarum, redeundum in gratiam cum DEO, credendum promissis divinis de vita, per Filium eius donanda unigenitum, quaerendos in caelis thesauros perennes, mundum hunc eiusque vanitates contemnendum. Haec ut voce praedicavit, sic probavit operibus: leprosis, paralyticis, claudis, caecis, hydropicis, omnique alia aegritudine laborantibus, peccatorum veniam dedit, corporeos cruciatus dempsit, ipse nihil inde captavit praemii, immo subduxit se aurae populari, ipsaque benefacta in occulto habenda praecepit.

Sic alteras invisit ferias Paschales, decumbentemque ad 38 annos aegrum uno affatu, restituit, adversus Pharisaeos sabbati violationem obiectantes, sabbatum saluti hominum, haud exitio institutum evicit. Hinc duodecim e discipulis legatos (Graeco nomine Apostoli sunt) seligit, quibus potestatem in quaevis daemonia et aegritudines largitus, eo rem deduxit, ut Centurio Romanus, qui Capernaumo praeerat, valetudinum omnium Dictatorem eum profiteretur, sequereturque fidem virtus. cum enim servum Centurionis dira torqueret paralysis, iussus abire morbus, abiit, bona valetudo vocata advolavit. Quin et hoc quasi pro levi fuit. Iam enim et mortuis vitam verbo reddebat. Naimano Iuveni, spectante tota civitate, a qua tumulandus exportabatur, spiritum amissum ingenti cum omnium stupore redonavit. Similiter daemonia undique pellit, ventorum fremitus increpat, filiam Iairi virginem in vitam revocat, universam Iudaeam et Palaestinam grata virtutum suarum fama illustrat.

Dum haec fiunt, et duodecim Apostoli divinum iam regnum praedicant oppidatim, occidit Baptistam Herodes, rogatu saltatriculae, quam impura Herodias ex se geniiam in hanc petitionem subornaverat, ne sanctissimi viri reverentia incestas rescinderet nuptias. Sed exterritus Christi operibus Herodes, metuit ut forte redivivus Iohannes in ipso circumiret. Tantum malo animo ab intrepido monitore timoris erat, ut etiam mortuum reformidaret: et communi hominum sermone infelix expeditio contra Aretam Arabum regem suscepta, qua omnis Herodis exercitus concidit, innocentis viri neci imputabatur.

At Christus propinque Paschate in deserta se recepit, ut nimios hominum concursus parumper evitaret. Quorum nihilominus tanta confluxit multitudo, ut commeatus omnis deficeret. Ubi vel


page 218, image: s218

maxime divina Iesu virtus eluxit, Nam 5 virorum milia, demptis mulieribus et parvulis, quinque panibus hordeaceis duobusque pisciculis exsaturavit, fragmentorumque 12 sustulit cophinos. Quo viso, parum abfuit, quin invitum regnare cogerent Iudaei. Sed ille se subduxit cupiditatibus populi, et aliquanto post tempore, iterum quattuor virorum milia pari miraculo septem panibus cibavit, maiori in dies curatorum fama, sic ut sanatis indiceret occultationem beneficii, atque Apostolis magnas iam spes agitantibus, persecutiones narraret et supplicia, quae tum se, tum sectatores suos manerent in hocce pravissimo saeculo. Interim ut gustum praeberet melioris aevi, sublatis in montem tribus eorum praecipuis, transformavit sese, et nube circumdatus, splendente mire cultu, cum Mose et Elia, prophetarum Coryphaeis, beata iam vita fruentibus, sermonem miscuit, tantamque Apostolis ingessit dulcedinem superiorum mansionum, ut ipsi ultro perpetuam in isto monte habitationem deposcerent. Sed nondum erat tempus istius gloriae, ideoque deductos de monte subinde admonebat, ne semet inani felicitatis mundanae umbra fallerent, nec primatum imperiave in alios captarent.Esse enim longe aliam caelestis regni faciem, quam qua principes huius mundi gaudeant. Hic enim serviri imperantibus, et rerum potientes benefactores appellari: At in Christi regno tanto quemque maiorem censeri, quo ministret pluribus.

Sic finiente iam anno tertio, dum ad Scenopegia Ierosolymam vadit, LXX alios designat divinae praecones gratiae, daemoniorumque et aegritudinum depulsores, qui perambulatis regionibus ingenti cum gaudio revertuntur, experti quorumvis spirituum immundorum subiectionem. Christus interea variis miraculis et disceptationibus, Ierosolymae praesertim, lucem se mundi approbat, nec improbissimis Iudaeorum moribus parcit. Quibus de causis iam multis vitae periculis defunctus, nihilo abiectius se gerebat; quin ipsorum primatum, ambitionem, avaritiam, caecitatem, acerrime castigabat. Horum invidiam dudum ardentem, auxit Lazari, quatriduum iam sepulti, resuscitatio, quod eo miraculo, uti fas erat, moti complures, IESUM Ierosolymam ingredientem sestis olearum palmarumque ramis prosequerentur, regem Israelitarum consalutantes. Accedebat nundinatorum e templo profligatio, populique studium ingens, a quo IESUS ut summus propheta colebatur. Igitur nihil optatius accidere Pontifici Caiaphae, soceroque eius Annae, et reliquae male dominantium turbae potuit, quam Iudae Ischariotae perfidia, qui tot experimentis cognitum DEI filium, suumque magistrum, prodere furiosis hostibus non abhorruit, illectus lucri cupidine, et dudum odio aestuans in praeceptorem, a quo malos mores, occultasque suas fraudes non obscure notatas saepiusque reprehensas indignabatur. Quare compositis insidiis, ne res populo innotesceret, nocturnis precibus vacantem IESUM per milites comprehendunt, non invitum aut reluctantem, sed ultro occurrentem cohorti, cum unico verbo prostratam humi, iussisset se capto missos facere discipulos. Ita raptatus per urbem ad Pontificum palatia, postridie ab ipsis et plerisque senatoribus, coram Pontio Pilato praeside, seditionis accusatus est. Sed Pilatus non ignarus odii, quo actores ducebantur, discussa causa, innocentem pronuntiavit: ad extremum victus precibus, veritusque etiam calumnias apud Tiberium, ni damnaret eum, qui Rex esset appellatus, crucis eum supplicio adiudicavit. Verum ipse Iesus quis esset, quoque consilio tam tristem subiret mortem, mox patefecit. Nam cum in cruce penderet, sol praeter omnes naturae leges defecit, terra tremuit, rupes dissilierunt, velum templi scissum, sepulcra mortuorum sponte aperta sunt. Ipse ingenti cum clamore spiritum posuit, et precatus in


page 219, image: s219

cruce pro hostibus, et latroni peccata sua lamentanti, consortium caelestis regni pollicitus.

Itaque tertio die e sepulcro quo conditus erat, appositis ob metum custodibus, surrexit vivus, cumque eo multi defunctorum e morte suscitati, multis apparuerunt. Sic XL dies versatus cum discipulis, aspectantibus illis, de monte Oliveti in caelum clara subvectus nube ascendit, adstantibus viris humana specie maioribus, suoque eum tempore de caelo rediturum affirmantibus. Decima post ascensum die (Iudaei Pentecoste vocant) vehementi cum sonitu et fragore descendit in aedes, quas sectatores Christi tunc religionis causa incolebant, Spiritus, linguasque subito igneas afflavit viris amplius C. deditque eis uno momento omnium linguarum peritiam, maximamque caelestia praedicandi secreta fiduciam. Hi cum Iesum statim DEI filium mundique servatorem intrepide profiterentur, eaque dicerent ac facerent, quae nemo nisi Deo plenus potest, tantum obtinuerunt paucis diebus consensum multitudinis, ut prima oratione tria milia, mox alia 5 milia sacris eorum accederent, iamque Pontifices et Senatores Ierosolymitani frustra impedire divinos dogmatum successus niterentur. Carceribus enim clausos Apostolos Angelus emittebat, virgis caesis animus accrescebat. Lapidato Stephano et plerisque dispersis, per omnem viciniam verbum spargebatur. Et quod magis stupeas, persecutorum unus Saulus Tarsensis, prope Damascum de caelo ictus, IESUM ipse se vidisse professus est, et quae antea exhorruerat dogmata, summa animi contentione verissima divinaque esse propugnavit. Sic uno septennio plurimis firmatum est pactum DEI, ante tot saecula Abrahamo, Davidi, aliisque Iudaeorum progenitoribus promissum, donec iussi sunt Apostoli promiscue omnibus populis eadem secreta enuntiare: quod tenuiter inchoatum per Philippum Euangelistam, deinde per Petrum et Iohannem apud Samaritanos et Philistinos, tandem elapso hoc septennio, per Petrum, Paulumque imprimis et Barnabam, potenter apud omnes populos gentesque factum est. Atque ita Daniel Propheta sexcentos ante annos praedixerat. Eius enim vaticinio CCCXC anni destinantur, quorum extremis septem, ait, Christum multis Dei foedus firmaturum, mediaque annorum hebdomade, id est quarto sacri septennii anno finem impositurum iugi sacrificio, deleturum peccata, aeternamque iustitiam reducturum. Ad quam metam cum stylus iam noster pervenerit, finem hic septimo libro ponemus, cum primum illud monuerimus, tam foedum Seiani, Tiberiique Caesaris exitum fuisse, quam vita fuerit. Sacrificabatur enim iam utrisque, per genium eorum vota concipiebantur, nec minor Seianus ipso Caesare credebatur, eratque cliens ipsi Patrono metuendus. Ergo priusquam maiora aggrederetur, veterator veteratoria arte subversus est. Eodem die et maximae eum spei implevit Tiberius, misso Romam Macrone quem nuper praetorio praefecerat, et occultis ad consulem Memmium et senatum litteris in carcerem duci praecepit. Ita subito velut fulmine afflatus, cum universa domo, omnique amicorum numero periit: Filia quoque eius, ut lege occidi posset, stuprata prius a carnifice, deinde suffocata est. nec melior postea aut moderatior Tiberius exstitit, sed tristiora solus, quam antea cum Seiano, supplicia exercuit, ut versus iactarentur.

Fastidit vinum, quia iam sitit iste crurem.

Tam bibit hunc avide, quam bibit ante merum.

Longumque sit et acerbum singillatim eius crudeliter facta exsequi. Gallo Asinio poenae maturitatem precanti respondit, nondum tecum in gratiam redii, adeo ut mors iam leve supplicium putaretur. Quod nisi eum et mors praevenisset, et Thrasyllus Astrologus consulto, ut aiunt, differre quaedam, spe longioris


page 220, image: s220

vitae compulisset, plures aliquando necaturus, ac ne reliquis quidem nepotibus parsurus, creditur, cum et Caium suspectum haberet, et tiberium, ut ex adulterio conceptum aspernaretur. Nec abhorret a vero. Namque identidem felicem Priamum vocabat, quod superstes omnium suorum vixisset. Postremo semet ipse pertaesus, Quid scribam vobis, inquit, Patres conscripti, dii me deaeque peius perdant, quam quottidie perire sentio, si scio. Itaque tonitrua praeter modum expavescebat; et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite gestavit, quod fulmine afflari negaretur id genus frondis. Sic obiit octavo et septuagesimo aetatis anno, tertio et vicesimo imperii, Christi XXXVII. Sunt qui putent venenum ei a Caio (qui successit) datum, lentum et tabificum. Alii cibum desideranti negatum, nonnulli pulvinum iniectum, non sine Macronis opera, dudum iam Caio dediti, adeo ut Tiberius id odoratus aliquando diceret: Bene tu, qui sole occidente relicto, adorientem respicis. Audita eius morte, pars Tiberium in Tiberim clamitarunt; pars orarunt Deos Manes, ne mortuo sedem ullam nisi inter impios darent: Corpus a Miseno Romam deportatum est per milites, crematumque publico funere.

Tunc Valer. Maximus, Velleius Paterculus L. Fenestella historiarum scriptores: Pomponius Mela Geographus, L. Iunius Columella rei rusticae commentator, aliaque non contemnenda ingenia floruere.

LIBER VIII. Continens Ecclesiae parturientis saeculum, quo Satanas in gentibus adversus Christum tumultuatus est, usque ad Constantinum Magnum annos, CCXXXIV.

POstquam ergo septem istis annis, quibus Dominus noster per se Apostolosque suos Iudaeis pactum stabiliit, tota Palaestina illustrata esset Euangelio caelesti: Saulus, qui et Paulus, recens designatus Apostolus, ex Arabia Damascum revertitur, confutatisque per Synagogas Iudaeis, demonstrat, IESUM NAZARENUM esse Christum, a Mose et prophetis promissum. Illi virum conspicati verbis insuperabilem, apud Ethnarcham regis Aretae perficiunt, ut ferro eum tollat, sed frustra. Paulus enim nocturna fuga per murum evadit, sporta demissus a discipulis, tertioque apostolatus sui anno Hierosolymam redit. Ibi a Collegis receptus, dum in templo orat, iubetur a Domino ad gentes proficisci, et mox in Ciliciam deducitur a Barnaba, eiusdem animi ac spiritus viro: cum iam Caiaphas Pontifex et Pilatus procurator Iudaeae, ambo hostes veritatis Christianae, per L. Vitellium consularem, Syriae praefectum, dignitate essent moti, quorum hic sibi ipsi mortem conscivit, ille Ionathae, sacerdotium male gestum, tradidit, Atque ex hoc tempore iussus etiam Petrus gentes adire, Cornelium Centurionem Caesareae, omnesque eius familiares Christo adiunxit: quodque stupori erat omnibus, idem spiritus, qui ante quadriennium Apostolos afflaverat, alienigenis etiam linguas igneas, similemque rerum caelestium notitiam pari miraculo aspiravit. Igitur ex hoc parturiit Christianismus inter omnes nationes, variasque inter tribulationes et pericula eo usque enixus est, ut annis trecentis ipsi Caesares Romani et reges gentium Christo colla subderent, crucemque eius sibi salutarem profiterentur.

Verum ea res generi humano salutifera incredibili Satanae studio impediebatur,


page 221, image: s221

plane ad cum modum, quem Iohannes, inter Apostolos Christi eximius, visione repraesentavit, cum draconem scribit decicornem et septicipitem mulieri, id est, Ecclesiae Christo plenae, eumque in dominium nationum parturienti obsistere, rictuque immani devorationem eius meditari. Quamobrem dum is mundi status durat, id est, dum mundi imperia Christi in gentes dominio adversantur, decurret hic liber octavus, parum bonos descripturus principes, eos praesertim, qui rem Romanam gubernarunt: maximas contra virtutes narraturus hominum, sincera Christo fide adhaerentium.

C. CAESAR CALIGULA.

IS Romanorum principum quartus, at inter eos qui Christo iam gentibus innotescenti repugnarunt, primus exstitit. Nam Tiberium honorifice de Christo sensisse, et Christianorum accusatoribus periculum esse comminatum, proditur. At Caius in eo templo, quod DEO erat vero exstructum Ierosolymis, suam dedicari effigiem praecepit, atque improbantes impietatem Iudaeos ferro exscindere paravit. Erat Germanico Drusi filio, et Agrippina Augusti nepte genitus, Caligulae cognomen a castrensi calceamento, quo puer inter milites utebatur, adeptus. Patentibus suis fratribusque Tiberii malignitate exstinctis omnibus insidiis tentatus ad suorum casus lamentandos, dissimulanter eos transmisit, tanti in avum Tiberium obsequii ut non immerito a Passieno sit dictum; nec servum meliorem ullum, nec deteriorem dominum fuisse. Cum pulvillo iniecto, ut aiunt, Tiberium suffocasset, summo populi favore imperavit, natusque in exercitu legionibus carus acceptusque habebatur. Nec defuit initio famae, sed incendit eam omni genere popularitatis. Damnatos relegatosque restituit, gratiam secit criminum, delatam coniurationem reiecit, professus eam non convenire in se, cuius vita nulli oneri aut incommodo fuisset. magistratibus liberam iurisdictionem, et sine sui appellatione concessit. Multis incendiorum damna supplevit, libertinae cuidam donavit octoginta, quod excruciata de scelere patroni reticuisset. Herodem Agrippam, Aristobuli filium, quem in carcerem Tiberius miserat, quod maturum Caio imperium optasset, aurea donatum catena loco ferreae, regem tetrarchiae Philippi et Lysaniae, qui obierant, constituit. Eius subitaneis honoribus invidens soror Herodias, Antipae marito suo auctor fuit, ut et ipse regiam a Caio dignitatem peteret. Sed criminationibus Agrippae praeventus Antipas, pro regno exilium Lugduni, inde in Hispania, pro gloria miserias retulit, socia malorum Herodiade, atque has innocentissimo Iohannis Baptistae sanguini poenas exsolvente.

Haec quasi de principe Caio, reliqua ut de monstro narrantur.

Regibus qui officii causa aderant, super cenam forte de nobilitate concertantibus, exclamavit: [gap: Greek words/] , nec multum abfuit, quin statim diadema sumeret.

Verum admonitus excessisse regium fastigium, divinam ex eo maiestatem sibi asserere coepit templumque numini suo et sacerdotes, et excogitatissimas hostias instituit. In templo simulacrum stabat aureum, amiciebaturque quottidie veste quali ipse uteretur. Cum Iove Capitolino, ut pari fabulabatur: Lunam plenam in amplexus suos invitabat. Templum Ierosolymitanum pertinaciter suo numini volebat dicari, fecissetque nisi Iudaei partim precibus, partim obstinatione moriendi perpulissent Petronium iam a legionibus minacem, ut maiorem religionis ac tot millium salutis, quam stulti imperii curam duceret. Incensus vero Caius Alexandrinorum Iudaeorum actionibus, acriter accusante eos Appione Grammatico, frustra defendente Philone, documentum dedit eius dicti, quod Philo maestis popularibus


page 222, image: s222

subiecerat, adesse Deum illis, quibus iniuste irascuntur Tyranni, divinumque incipere auxilium, ubi humanum deficit. Petronius enim praeses Syriae, mortis a Caio damnatus, quod distulisset exsequi imperium, prius rescivit de caede domini, quam sua, atque in fumum abiit Caii indignatio.

De eius vitiis nescio an plura deceat memoriae prodi, nisi forte ut improbi saltem famae metu talia declinent. Immanitate ingenii tanta fuit ut in proprias saeviret necessitudines, humanumque sanguinem haud maioris faceret, quam aquam. Fratrem Tiberium inopinantem, repente immisso tribuno, interemit, M. Silanum socerum ad secandas novacula fauces compulit. Cum tribus sororibus stupri facta consuetudine, per Drusillae quidem mortuae numen semper deieravit, Agrippinam vero et Livillam, ut insidiarum adversus se Lepido conscias, Pontias in insulas relegavit. Macroni et coniugi eius Enniae, adiutoribus imperii, pro gratia cruentam mortem persolvit. Gallis Graecisque aliquot uno tempore damnatis, gloriabatur Gallograeciam se subegisse. Nec temere in quemquam, nisi crebris et minutis ictibus animadverti passus est, perpetuo notoque iam praecepto; Ita feri ut se mori sentiat. Tragicum illud subinde iactabat, Oderint dum metuant. Infensus aliquando turbae exclamavit: Utinam populus Romanus unam cervicem haberet. Quin palam queri de conditione suorum temporum non erubuit, quod nullis calamitatibus insignarentur. Atque identidem exercituum caedes, famem, pestilentiam, incendia, hiatum aliquem terrae, optabat. Quoties uxoris vel amiculae collum exoscularetur, addebat: Tam pulchra cervix, simul ac iussero, demetur. Exegit et votum ad Afranio Potito, qui periturum se pro eius salute voverat. Plurimos ob solam divitiarum opinionem perdidit. Nec pudicitiae virorum magis et mulierum, quam vitae pepercit. Liviam Orestillam, Lolliam Paulinam, alias non paucas maritorum toris abduxit, imo in palatio matronas nobiles publicae subiecit libidini. Nec pecuniae parcior, nepotinis sumptibus omnium prodigorum ingenia superavit. Vicies ac septies millies H S. a Tiberio relictum non toto vertente anno absumpsit. Itaque exhaustus atque egens ad rapinas convertit animum, vario et exquisitissimo calumniarum et auctionum, et vectigalium genere, inter quae et lenonius quaestus fuit. Edixit etiam strenas se ineunte anno recepturum, superque eas toto corpore aliquamdiu volutatus est. Militiam resque bellicas semel attigit, multa Germanis Britannisque vane minatus. Quos ut aliquo opere memorabili perterrefaceret, Baianum sinum trium millium, et sexcentorum fere passuum ponte coniunxit, contractis undique onerariis navibus. Prae hoc ponte Hellespontios illos Darii et Xerxis contempsit, cuius tamen nullus esset usus, nisi insana delectatio, cum interim detentis navibus, famem urbi induceret. Inde contractis in unum legionibus in Galliam proficiscitur, datoque repente pugnae signo, apud Oceanum conchas legere milites, galeasque et sinus iis implere imperat, spolia Oceani vocans, Capitolio Palatioque debita. Ob hanc insaniam maxima illi quaeque assentator senatus decrevit. At Gallus quidam sutor, cum Iovis specie pro tribunali sedentem conspexisset, mirifice excultum, risum clare sustulit: Interrogatus a Caio, quidnam ipsi esse videretur, [gap: Greek word] respondit [gap: Greek word] id est, magnum deliramentum. Idque dictum ob vilitatem conditionis impune tulit. Ferunt eum proposuisse Antium, deinde Alexandriam commigrare, interempto prius senatorii et equestris ordinis electissimo quoque. Sed talia molientem Chaerea Cassius et Cornelius Sabinus Tribuni, coniuratione facta oppresserunt, iacentemque et vivere se clamitantem reliqui XXX vulneribus confecerunt. Confossa est et uxor Caesonia, a qua


page 223, image: s223

potionatus amatorio medicamento, sed quod cum verterat in furorem, creditur. Filia infans parieti allisa. Vixit annis XXIX, imperavit triennio et decem mensibus, Sub eo viguit Appion iste, Cymbalum mundi dictus, Didymi, quem [gap: Greek word] , hoc est ferreis visceribus appellarunt ob continua studia, discipulus. Ei concertatio fuit cum Philone Iudaeo, de quo vulgatum illud ferebatur: [gap: Greek words] L. Annaeus Seneca, Philosophus, Stoicus et Senator, propter cloquentiam invisus Caio, feminae cuiusdam astu servatus est, quae tabe cum consumi, et brevi interiturum confirmabat. Domitius Afer, et L. Vitellius, ille ob facundiam, hic ob rem adversus Artabanum bene gestam perituri, sagaci gloriae dissimulatione periculum evaserunt. Ac perfacetum est illud Vitellii, quaerente Caio, videretne iam lunam sibi accubantem, demittentis caput et obnubilantis prae reverentia, negantisque fas sibi esse Deos adspicere, quibus solis se invicem videre liceat.

T. CLAUDIUS DRUSUS CAESAR.

CAio interfecto libertatem Roma regustasset, si Quirites, ut olim, exercuissent ipsi militiam. Verum quia civium desidia in exercitum Barbaros externosque coegerat, corruptis moribus, auctoque habendi studio, oppressa libertas respirare non potuit. Igitur dum senatus, auctoribus Sentio Saturnino Cos. et M. Minutiano, gentem Caesarum exterminandam censet, Cratus militum unus e cohortibus palatium insidentibus, Tib. Claudium, Caii patruum, occultantem se reperit deformi latebra: protractoque eo exclamat apud socios; si sapiant, adesse principem. Et sane, quia vecors erat, mitissimus videbatur imprudentibus: quae res ei adversum nefariam patrui Tiberii mentem auxilio, neque apud fratris filium Caligulam invidiae fuerat, Quin etiam militares plebisque animos conciliaverat, dum flagrante suorum dominatione, ipse contemptu miserabilior haberetur. Nam praeter alia probra quoties post cibum addormisceret (quod ei fere accidebat) olearum ac palmarum ossibus incessebatur, aut soccis induebantur manus, ut repente expergefactus faciem sibi confricaret. Talis ergo ad commilitones fluctuantes, nec quicquam adhuc quam frementes, perduciur. Ab his lecticae impositus, et quia servi diffugerant, vicissim succollantibus, in castra delatus est, tristis ac trepidus, pernoctavitque inter vallum, aliquanto minore spe quam metu. Nam consules cum senatu et cohortibus urbanis forum Capitoliumque occupaverant, asserturi communem libertatem. Ad firmandum cius imperium non parum contulit Agrippa Rex Iudaeorum, auctor et Claudio retinendae dignitatis, et senatui non offendendi veteranos. Itaque senatu segniore in exsequendis conatibus, et milite urbano praetorianis se aggregante, in Claudii nomen iuratum est, dataque singulis quina dena HS, primo hoc Caesarum fidem militis praemio pignorante. Sic Romae regia potestas firmata, proditumque apertius, mortalium conatus vacuos a Numine, cassosque esse. Paulo post Chaerea et Lupo exempli causa, ad supplicium ductis, Sabinus contempta venia, ferro se suo transegit. Claudius, quamquam ventri foede oboediens, vecors iuxta atque immemor, pavidusque animi et ignavus: pleraque tamen per formidinem egregie consultabat, nobilitatis praecipue suggestionibus, quae metu colebatur. Quippe stolidorum ingenia perinde agunt, uti monitores sunt. Ergo bonis auctoribus rescissa per eum acta Caii omnia: nemo exulum, nisi SC. restitutus, magistratuum cognitionibus sua auctoritas stabilita. Compressae et per Galliam Druidarum famosae superstitiones; duritia lenitasve legum multarum ex aequo et bono temperata. Ipse autem in cognoscendo ac decernendo mira varietate


page 224, image: s224

animi fuit, modo circumspectus et sagax, modo inconsultus ac praeceps, nonnumquam frivolus, amentique similis. Feminam non agnoscentem filium suum, dubia utrinque argumentorum fide, ad confessionem compulit, indicto matrimonio iuvenis. De alio negotio ex tabella pronuntiasse creditur; secundum eos se sentire, qui vera proposuissent. Propterea usque eo eviluit, ut passim ac propalam contemptui esset. Laudantur tamen, quae de mancipiis constituit. Cum enim quidam aegros affectosque servos taedio medendi exponerent, omnes qui exponerentur, liberos esse sanxit: et si quis quem necaret, caedis crimine teneri. Ingratos et de quibus patroni quererentur, revocavit in servitutem. Studiis liberalibus pertinaciter deditus, Graecas latinasque historias scripsit, de vita etiam sua magis inepte quam ineleganter. Ordinatae per eum et equestres militiae: retenti sines, seu dati imperio Romano, Mesopotamia per orientem: Rhenus Danubiusque ad septentrionem: et a meridie Mauri accessere provinciis demptis regibus post Iubam, caesaque Musalamiorum manus. Simul ultima occasus, Britanniae partes contusae, quam solam adiit, Ostia profectus mari: nam cetera duces curavere. Antiocho Comagenam Syriam a Caio ablatam reddidit. Confirmavit auxitque Agrippae regnum, adiecta Iudaea et Samaria. Is liberalitate et omni genere popularitatis valde sibi conciliavit animos Iudaeorum. Catenam auream, quam pro ferrea ei largitus fuerat Caius, Ierosolymae in templo suspendit, instabilitatis fortunae monumentum. Summoto Theophilo, Simonem Cantharam summo ornavit sacerdotio, qui tamen paulo post ademptum honorem, in Matthiam Ionathae fratrem transtulit. Et continue degens Ierosolymis, Iudaismum et maiorum instituta strenue propugnabat. Longius autem provectus, popularis aurae studio, Iacobum Christi Apostolum, fratrem Iohannis, nefarie occidit, Petrum in carcere habuit, producturus et illum post Paschales ferias ad supplicium, ut cruentos Iudaeorum oculos innoxio sanguine pasceret. Sed Dominus, cui serviebat Petrus, misso Angelo exemit eum vinculis, Claudii anno tertio, quo Paulus et Barnabas, par nobile Apostolorum, Symbolam ab Antiochenis erogatam (apud quos Christianorum nomen primum eluxerat) ad usum pauperum repraesentarunt Ierosolymae. At Agrippas paulo post Caesaream profectus, dum ludos edit apparatu plus quam regio, et veste argentea totus coruscat, DEUS salutatur ab adulante turba. Qui cum intolerandam blasphemiam non redargueret, repente conspecto bubone, quem ante septennium, Tiberio dira minantem, Germanus ei quidam monstraverat, percussum se sensit ilico a Deo, cuius honorem rapuerat, ac verminante intus corpore, quinto post die, nihil remittente cruciatu, vitam finit, cum Tetrarchiam Philippi tenuisset annis VII, Iudaeam vero cum Samaria et Abilena tribus. Anno Christi XLIV, Claudius Cuspium Fadum in Iudaeam misit, filio Agrippae nondum maturo rerum administrationi. Herodi autem regi Chalcidis ius eligendorum pontificum attribuit, qui amoto Elioneo, Iosephum Camydae filium praefecit sacerdotio, eique vicissim deiecto substituit Ananiam Nebedaei, veritatis Christianae inimicum.

Artiorem hisce temporibus annonam Christianis praedixit propheta Agabus, quam illi mutuis sublevarunt subsidiis. Helena etiam Adiabenorum regina, cuius filius Izates Iudaicam religionem amplectebatur, de suis thesauris largiter succurrente communi inopiae. Romae ob assiduas sterilitates detentus in medio foro Claudius, convitiisque a turba ac simul fragminibus panis instratus, aegre evasit in Palatium, nihil non commentus postea, ad invehendos etiam in tempore hiberno commeatus. Nam et negotiatoribus certa lucra proposuit, suscepto in se damno, si quid per tempestates


page 225, image: s225

accidisset, et naves mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit. Ostiensem portum ingenti construxit sumptu, in aquaeductus sestertia quingenta LUM erogavit, fontibus a XL lapide in omnes urbis montes derivatis. Idem postea Messallinae coniugis, simulque libertorum delinimentis, quibus semet dederat, in pravum abstractus, non illa modo tyrannorum admisit, verum quae postremum genus mulierum atque servile quibat facere viro amenti dominoque. Namque uxor primo passim, quasi iure adulteris utebatur: eoque exstincti cum suis plerique, ingenio seu metu abstinentes, dum illa pervagatis mulierum artibus peti a se petitis criminatur. Dehinc atrocius accensa, nobiliores quasque nuptas et virgines, scortorum modo, secum prostituerat: si qui talia horruerat, afficto crimine, in ipsum omnemque familiam saeviebatur. Namque Claudium natura performidolosum, iniecto metu sui agitabant, maxime coniurationis: quo commento liberti etiam, quos vellent, perditum ibant. Qui primo sceleribus colludentes, ubi pares patronae facti sunt, eam quoque ignaro, quasi iubente tamen domino, per satellites interfecerunt: Et sane in id progressa mulier erat, uti Claudio animi ac pellicum gratia Ostiam profecto, Romae nuptias cum C. Silio palam agitaret.

Inquietissimae sub haec orientis res fuere. Iudaeam Theudas praestigiator turbabat, assimilis illi, qui temporibus Archelai populum seduxisse memoratur a Gamaliele, nisi forte idem hic, et temporis lapsus Iosepho fuit. Factione eius disiecta, Cuspius Fadus Procurator cervicem plano abscidit. Apud Parthos atrocius tumultuatum est. Gotarzes fratri Artabano praeparata nece, regnum rapuerat: Parthi metu saevitiae eius Bardanem acciverant. Bardanes subito exterritum fratrem. proturbavit quidem, sed implicatus obsidio validae urbis Seleuciae, spatium et Gotarzi respirandi, et Mithridati occupandi Armeniam dedit. Paulo post communibus moti periculis, fratres in foedus coeunt. Bardanes potior regno habitus, recuperare Armeniam nequivit, prohibitus a Vibio Marso legato Syriae. Mox autem Gotarzis a nobilitate revocati victor iterum, cum non perinde amorem inter populares, quam metum apud hostes quaereret, sub venatione primam intra iuventam a suis interficitur. Eius morte turbatiores Parthi, dum multi ad Gotarzen inclinant, quidam ad Meherdatem, prolem Phraatis, obsidio Romanis datum; praevalentis bello Gotarzis luxum saevitiamque perosi, occultas ad Claudium preces mittunt, quibus Meherdatem permitti patrium ad fastigium orabant. Erat is annus Claudii septimus, ab urbe condita octingentesimus, quo ludos saeculares magno apparatu edidit, anno sexagesimo octavo post editos ab Augusto. Questus tunc in Senatu est, externas superstitiones valescere, laboravitque ne aruspicina, vetustissimus Italiae ritus, inter prospera exolesceret.

Scilicet iam fructificabat inter omnes gentes Christi Euangelium, a Matthaeo etiam Apostolo in scripta relatum. Paulus et Barnabas Apostoli, a Spiritu Sancto emissi ex urbe Antiochia, in Cyprum pervenerant, ubi Sergium Paulum proconsulem Romanum Christo adiunxerunt, Elymae Mago, cui hactenus attenderat, subitaneam caecitatem imprecati. Paulus eo tempore ecstasi in tertium caelum raptus, e Papho Cypria in Pamphiliam, inde in Pisidiam delatus est cum Barnaba, sermonemque Dei per totam Asiam seminavit, ut taceantur, quae Petrus interim, aliique Apostoli passim propagando Dei regno peregerunt. Constat enim Andronicum et Iuniam, nec paucos alios, Romanam urbem Christi notitia imbuisse, antequam eo vel Paulus vel Petrus venerint.

Nec digni hic fide auctores sunt, qui Romanos prima fidei Christianae initia a Petro habuisse prodidere. Paulus enim


page 226, image: s226

anno decimo quarto, post suam ex Arabia reversionem, Ierosolymam adiit, comitantibus eum Barnaba et Tito, communicaturus cum Apostolis de quaestione, vehementer tunc agitata inter gentes, utrum legis Mosaicae observantia ad caelestem requiratur beatitudinem. Ibi anno Claudii decimo Petrum, Iacobum et Ioannem reperit, convenitque inter eos, sola Iesu Christi gratia omnes homines salutem aeternam tenere. Cavenda tamen non tantum crimina, sed et speciem habentia criminum, ut Deo obsequium, proximo charitas praestetur. Barnabae et Paulo comites ierunt Iudas et Silvanus prophetae, Apostolorum decreta firmaturi. Sic ubique locorum prisca superstitio ruit, frustra querentibus, quibus [orig: queis] stultus antiquitatis error mentem occaecarat.

Germanorum tunc nationes discordabant. Cheruscis regem misit Claudius, stirpis Arminii, sed in Italia educatum, qui varia fortuna regnavit. Domitius Corbulo Frisios Romanis infensos compescuit. Hedui senatorum in urbe ius adepti. Senatores probris famosi de se ipsis consultare, et sponte exire ordinem iussi. Condito lustro, censa civium Romanorum LXIX centena et XLIV milia. Nec mirum, venali iam cuivis civitate.

Sufficitur deinde apud Iudaeos Fado Tiberius Alexander, e Iudaeo gentilis factus: Illi Ventidius Cumanus, Iudaeorum delicta intempestivis remediis non tam curans, quam accendens. Sub eo ex unius impudentia militis, nudata genitalia populo ostendentis, ingens seditio per ipsos azymorum dies oritur, quae XX Iudaeorum milia absumpsit. Tunc Caius Cassius Meherdatem Parthis regem adducturus, Ezatis Adiabenorum, et Abbari Edessenorum regis nudatus auxiliis, (quos reges Christianismo tinctos accepimus) frustra fuit. Meherdates in Gotarzis manus venit, qui eum decisis auribus vivere passus est, ostentui clementiae suae, et in Romanos dehonestamento. Gotarze aegritudine aut insidiis exstincto, accitus est in regnum Vonones, qui brevi et inglorio perfunctus imperio, Vologesen filium successorem habuit.

Ceterum Romae sublata Messalina, soli omnia liberti poterant, ex quibus Felicem legionibus Iudaeae praefecit Claudius, Posidio Eunucho inter viros fortissimos honorem habuit, Polybium inter consules medium incedere fecit. Hos omnes anteibant, Narcissus ab epistolis, dominum se gerens ipsius sui Domini, Pallasque praetoriis ornamentis sublimatus, adeo divites, ut causante Claudio inopiam fisci, lepidissimo elogio vulgatum sit; Abunde ei pecuniam fore, si a duobus libertis in societatem reciperetur. Hi stupris, exilio, caede, proscriptionibus omnia foedabant, eoque herilem stultitiam perpulere, ut senex fratris filiam in nuptias concupisceret. Ea erat Iulia Agrippina, soror Caii, versaque ex ea civitate, cuncta feminae oboediebant, non per lasciviam, sed severae palam, ac saepius superbae, cuique nihil esset impudicum, nisi dominationi expediret. Nam conciliator incesti matrimonii Pallas, stupro eius illigatus, stimulavit Claudium, ut filium Agrippinae ex Domitio Aenobarbo susceptum adoptaret, qui Nero appellatus, ac gener iuxta Claudii, filiusque effectus est, cum pernicie Britannici, quem ex Messalina is genuerat. Igitur Agrippina, quo vim suam sociis quoque nationibus ostentaret, in oppidum Ubiorum, ubi erat genita, Veteranos coloniamque deduci imperat, cui nomen inditum ex vocabulo ipsius. Per quae tempora Vannius, Suevorum rex a Iubellio Hermunduro et Ligiis regno exutus, agros in Pannonia accepit a Claudio: et Caractacus Silurum rex a Marco Ostorie debellatus, Agrippinae auxit insolentiam, cum Camalodunum quoque in Brittanniam valida veteranorum deduceretur manus, praesidium in rebelles, et imbuendis ad officia legum sociis. Firmandae mox


page 227, image: s227

Neronis potentiae, praetoriarum cohortium regimen transfertur in Afranium Burrhum, gnarum cuius sponte tantos honores adipisceretur. Premente autem iterum frugum egestate, clamoribus circumvasere Claudium turbidis plebes, pulsumque in extremam fori partem urgebant, donec militum globus irruentes perrupit.

Praeerat eo tempore Samaritis Felix, Pallantis frater: Cumano Iudaeorum et Galilaeorum natio habebatur. Hi ad deterrima aemuli, discordes iam olim Iudaeos et Samaritas acrius accendere. Igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias, aliquando proeliis congredi, spoliaque et praedas ad Procuratores referre. Arsissetque bello provincia, ni T. Vinidius Quadratus Syriae rector subvenisset. Nec diu adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant, dubitatum, quin capite poenas luerent. Cumanus cum Anania Pontifice, et Anano duce, Romam ad dicendam causam missus, damnatusque flagitiorum est unus, quae quo deliquerant, et quies provinciae reddita. Claudius Felix potentia fratris subnixus, solus ex eo provinciam tenuit. Claudius anno imperii sui duodecimo Agrippam iuniorem donavit Ituraea, Trachonitide, Batanaea et Abila. Eius sororem Drusillam, mulierum pulcherrimam, Felix amore amens, ab Azizi Emesenorum regis toro blanditiis abduxit, cuncta sibi malefacta impune ratus ob lubricam aulae gratiam.

Eo tempore Iudaei et Mathematici Roma pulsi sunt. Iudaei, ut ait Suetonius, quod impulsore Christo assidue tumultuarentur: rectius, quod Christi caelorum regis imperium ferre nollent, et Christianis semper excirent turbas. Hoc edicto etiam Aquila et Priscilla, ex Iudaeis Christiani, urbe et Italia eiecti, Corinthum navigarunt, ubi se ad eos applicuit Paulus, cum iam divina visione monitus Macedoniam, et in ea Philippos ac Thessalonicam Euangelio replevisset. Athenis quoque Dionysium Areopagitam et alios Christi fecisset partium, attestante ubique veritati suae DEO, per aegritudinum humanarum sanationes, et denudata daemoniorum passim regnantium ludibria. Atque ex Athenarum sane urbe, superstitionis quondam Graecanicae matre, primas Paulus litteras dedit, caelestis veritatis ad Thessalonicenses, omnesque deinceps populos nuntias. Corinthi quoque socios e Macedonia nactus, quos istic reliquerat, Silam et Timotheum, Iudaeos primum, deinde plerisque illorum obnitentibus, Graecos edocuit viam verae per Christum beatitudinis, multumque ei populum ibi sesquiannuo ministerio acquisivit.

Decimo tertio Claudii anno suis fetus Romae editus, cui accipitrum ungues, ex impudica matre rapacem principatum et sanguinarium portendit, qui mox secutus, Nerone ad gubernacula admoto. Etenim Agrippina vocem metuens Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi, ut coniugum flagitia ferret, dein puniret: infundi boletorum venenum delectabili eius cibo curat. Cumque soluta alvus subvenisse videretur, per Xenophontem medicum pinnam rapido veneno illitam faucibus demittit. Vixit annos LXIV, imperavit tredecim, et ad menses novem. Funus, ut quondam in Tarquinio Prisco, diu occultatum, dum arte muliebri corrupti custodes aegrum simulant, et Nero privignus eius imperii iura firmat. Narcissus, Domini sui custos fidissimus, interim ad aquas calidas ierat, mox morte eum sequi coactus. Sub eo quaedam terrae ex aquis emerserunt, partim divina virtute, partim humana.

In Aegeo mari inter Theram et Therasiam repente insula XXX stadiorum erupit, nocte qua defectus Lunae acciderat Fucinum in Marsis lacum exsiccare coepit Claudius, XXX hominum milibus XI annos sine intermissione operantibus, sed non perfecit. Visus est apud Aegyptum et Phoenix, quam volucrem ferunt anno


page 228, image: s228

500 ex Arabia memoratos locos advolare. Ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum, eique vim genitalem adfundere: ex qua fetum oriri patris sepultorem. Sed Tacitus hoc naturae miraculum tradit apparuisse P. Fabio, L. Vitellio Coss. id est, anno Christi 34. cum paulo ante divinus iste Phoenix Christus e mortuis revixisset.

Claudio regnante, Philippus Apostolus apud Hierapolim Asiae, dum strenue evangelizat, in crucem actus, lapidibusque occisus scribitur. Simon contra magus, homo plenus Satana, Romae statua honoratus, cum titulo: Simoni Deo sancto.

Claruit tunc Q. Curtius Rufus, scripta Alexandri historia, quam ornamentis triumphalibus a Claudio tributis notior. Dedecus natalium eius velaturus quondam Tiberius, dixit; Curtius Rufus videtur mihi ex se natus. Aciolus Aviola consul erat eo anno, quo decessit Claudius, qui cum postmodum mortuus exportaretur, in rogo revixisse: et quoniam subveniri non potuerat, praevalente flamma, vivus crematus proditur. Certiori fide constat, Tabitham Ioppensem viduam a Petro Apostolo vitae restitutam, Paulumque a lapidatoribus Lystranis pro mortuo habitum, respirasse, verbumque vitae innumeris nuntiasse mortalibus.

NERO CLAUDIUS CAESAR.

NEoni antea Domitio Aenobarbo nomen erat, a patre Domitio omni genere vitae detestabili, quique inter gratulationes amicorum negavit, quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse. Septendecim annos natus orditur imperium a pietatis ostentatione, Claudiumque apparatissimo funere elatum laudat consecratque. Matri summam omnium rerum publicarum privatarumque permittit. Ex Augusti praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis, neque clementiae, nec comitatis quidem exhibendae ullam occasionem omisit. Graviora vectigalia aut abolevit, aut minuit. Et cum de supplicio cuiusdam capite damnati, ut ex more subscriberet, admoneretur, Quam vellem, inquit, nescire litteras. Agenti senatui gratias respondit, cum meruero. Afranius Burrhus et Annaeus Seneca, rectores imperatoriae iuventae, et pari in societate potentiae concordes, diversa arte ex aequo pollebant: Burrhus militaribus curis et severitate morum; Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta. Iuvantes invicem, quo facilius lubricam principis aetatem si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent. Certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans, habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius incestis nuptiis et adoptione exitiosa semet perdiderat. Sed neque Neroni infra servos ingenium. Liberales disciplinas omnes fere puer attigerat. Primus tamen Romanorum principum alienae egebat facundiae. Nam a Philosophia eum mater avertit, fingens imperatori contrariam esse: a cognitione veterum Oratorum abstraxit Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret. Itaque vividum animum in alia detorsit. Celare et pingere, cantus aut regimen equorum exercere, et aliquando carminibus pangendis, inesse sibi elementa doctrinae ostendere. Primo quinquennio tantus fuit, augenda urbe maxime, ut Traianus testaretur, procul differre cunctos principes Neronis quinquennio; quo etiam Pontum in ius provinciae, Polemonis permissu, redegit: itemque Cottias Alpes, Cottio rege mortuo. Quare satis compertum, neque aetatem impedimento virtuti esse, et facile virtutem mutari corrupto per licentiam ingenio, omissamque adolescentiae quasi legem perniciosius repeti. Permisso primum Actes libertae amore, exuit obsequium in matrem, foeditatem rei exprobrantem, et Pallantem libertum cura rerum dimovit,


page 229, image: s229

pactum antea, ne cuius rei in praeteritum interrogaretur. Urgentibus mox Agrippinae minis, de Britannico, vera Claudii stirpe, in imperium collocando, decoctum a Locusta venenum cenanti secum fratri dare imperavit. Et cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud convivas ementitus, postero die raptim inter maximos imbres translatitio extulit funere. Locustae pro navata opera impunitatem praediaque, sed et discipulos dedit. Tertio imperii anno itinera urbis, lupanaria et diverticula, veste servili in dissimulationem sui compositus, pererrare coepit, comitantibus, qui raperent ad venditionem exposita, et obviis vulnera inferrent: adversus ignaros adeo, ut ipse quoque acciperet ictus et ore praeferret. Quarto largitiones in spectacula edicto cohibuit, quia magistratus provinciarum quae libidine deliquerant, ambitu isto assueverant propugnare.

Et Pomponia Graecina insignis femina, A. Plautio, qui ovans, sub Claudio de Britannis se retulerat, nupta, ac superstitionis externae (sic Christianismum appellitabant) rea, iudicioque permissa mariti et propinquorum, insons pronuntiatur. Longa ei deinde aetas, nec cultu nisi lugubri, nec animo fere nisi maesto egit. Tertium consul Nero Valerio Messallae collegae suo quingena sestertia dedit, quibus paupertatem innoxiam sustentaret. Tunc mollibus initiis prolatatum inter Parthos Romanosque de obtinenda Armenia bellum, acriter sumitur: quia nec Vologeses sinebat fratrem Tiridatem dati a se regni expertem esse, aut alienae id potentiae donum habere: et Domitius Corbulo dignum magnitudine populi Romani rebatur, partam olim a Luculle Pompeioque Armeniam recipere. Sed Corbuloni plus molis adversus ignaviam militum, quam contra perfidiam hostium erat. Dimissis tamen aut correctis, quorum inutilis opera erat, Antiochum Comagenum et Pharasmanem Iberum reges, socios adsciscit. Rhadamistus enim, Pharasmanis filius, Armeniam ante scelerata affinis sui caede acquisitam, scelere vicissim alieno amiserat: Unde iam Pharasmanes vetus adversus Armenios odium promptius exercebat. Sic captis Artaxatis immissus ignis, deletaque et solo aequata sunt, quia ob magnitudinem moenium teneri fine valido praesidio non poterant. Tandemque adactus Tiridates, ut Armeniam Romae tamquam Neronis beneficium acciperet.

Atque hactenus flagitiis et sceleribus velamenta quaesiverat Nero, publicanorum etiam immodestiam aequissimis legibus coercuerat, promptus omnia vectigalia rescindere, ni impetum eius Senatores attinuissent. Post haec autem Sabinae Poppaeae amoribus illigatus, feminae illustris, cui cuncta alia praeter honestum animum fuere, commendante eam aut lenocinante marito Salvio Othone, palam pro pellice eam ac tandem occisa coniuge Octavia, Claudii filia, uxoris loco habuit. Eo anno Frisii vicinos Rheno locos a Caesare postulaturi, cum per otium Romae cognovissent, sedere inter senatores earum gentium legatos, quae virtute, et amicitia Romana praecellerent, nullos mortalium armis aut fide ante Germanos esse exclamant, digrediunturque et inter patres considunt. Quod comiter acceptum a visentibus, quasi impetus antiqui, et bona aemulatio. Pernicioso contra ambitu Hermunduri inter se et Catti certarunt, dum flumen sale gignendo fecundum et conterminum vi trahunt. Proelium enim Cattis exitio fuit.

Secutum mox Neronis parricidium. Instigante enim Poppaea crebris criminationibus, eo impietatis prorupit, ut matrem Agrippinam solutili primum nave Oceano demergere statueret, cumque evasisset periculum, per Anicetum eam libertum interficeret, non dissuadentibus Seneca aut Burrho, sed eo descensum credentibus, ut nisi praeveniretur


page 230, image: s230

Agrippina, Neroni pereundum esset. At contaminatam ab eo, plures habent, dum ipsa dominandi ardore, scelere quolibet subici filium cupit. Itaque sol repente obscuratus, qui abhorruit tantum nefas, et mulier Romae anguem enixa est. Neque sceleris conscientiam, quamquam exquisitis et militum, et senatus populique gratulationibus confirmaretur aut statim, aut numquam ferre postea potuit Nero: saepe confessus exagitari se materna specie, verberibus Furiarum ac taedis ardentibus. Reliquum vitae eo dedecore egit, ut pigeat pudeatque referre huiusmodi quemquam, nedum rectorem gentium fuisse. Qui dum psallere per coetus, canere, et aurigari, Graecorum invento, in certamen Coronae cepisset, eo progressus est, uti neque suae, neque alienae pudicitiae parceret. Ad extremum amictus nubentium virginum specie, palam dote data, convenit in manum Pythagorae, lecto ex omnibus prodigiosis. Anxius quoque ob stellam crinitam, quae summis potestatibus exitium portendere putabatur, nobilissimo cuique exitium destinavit, duabus praesertim coniurationibus detectis, Pisoniana et Viniciana. Constat quosdam cum paedagogis et capsariis uno prandio pariter necatos, alios diurnum victum quaerere prohibitos. Nec posthac adhibitus modus aut delectus interimendi, quoscumque libuisset, adeo ut Paeto Thraseae etiam necis causa tristior et paedagogi, vultus esset. Mori iussis non amplius quam horarium spatium dabat. Ac ne quid morae interveniret, medicos admovebat, qui cunctantes continuo curarent. Ita enim vocabat, venas mortis gratia incidere. Luxuriae tam effrenis erat, ut retibus piscaretur aureis, frigidisque et calidis lavaret unguentis. Praeter domesticas ex insania principis clades, exorta sunt et alia Romano orbi mala. Dum enim Suetonius Paullinus Monam insulam expugnat, Britanni avaritia et fastu veteranorum in bellum acti; Camalodunum coloniam invadunt, 70 milia civium et sociorum trucidant, legionem Romanam vincunt. Verum mox punita defectio. Reversus Suetonius subito contracta x millium manu, parem antiquis victoriam peperit, octoginta Britannorum milibus caesis. Illi tamen successor missus Petronius Turpilianus, non irritato hoste, neque lacessitus, honestum pacis nomen turpi otio imposuit.

Eodem tempore cum Romanae urbis praefectum Pedianum Secundum servus, seu negata libertate, sive amore exoleti, infensus occidisset, vetere ex more omnis familia CCCC servi, qui sub eodem tecto mansitaverant, ad supplicium acti, urgente id C. Cassio, et omne magnum exemplum aliquid habere ex iniquo, dicente, sed quod contra singulos utilitate publica rependatur. Paulo post mors Burrhi, ut plures tradunt, veneno procurata Neronis, infregit Senecae potentiam, intra primum quadriennium regiae amicitiae, ter millies sestertium lucrati. Nam nec bonis artibus idem virium erat, altero velut duce amoto, et Nero ad deteriores inclinabat, tam foeda Senatus adulatione, ut lato in urbem Octaviae capite, quam patrator necis Agrippinae Anicetus a se vitiatam finxerat, dona templis decerneret, quaeque rerum secundarum olim, tum publicae cladis insignia faceret. Tandem et Pallas veneno interemptus, quod immensam pecuniam longa senecta detineret.

Leniter habitus Cesennius Poetus, qui obsessus a Vologese Partho ignominiose Armenia cesserat. Facete enim Nero ignoscere se dixit, statim, ne tam promptus in pavorem longiore sollicitudine aegresceret. Mox Corbulo coegit Teridatem, ponere apud effigiem Neronis insigne regium, nec nisi de manu Caesaris resumere.

Valescentibus autem in dies Neronis vitiis, perque ea malis publicis, decimo imperii anno in Christianos quoque


page 231, image: s231

palam saevire primus Caesarum occoepit. Laborabant illi omnium improborum, quibus semper abundat terra, et tum maxime, odio, quod vel sola Pauli acta monstrant. Achaeorum enim ad tribunal eum rapientium malignitati obstitit proconsul Iunius Gallio, frater Senecae, quaestiones de religione ad suum non pertinere forum, testatus. Progressus Ephesum Paulus, inde Ierosolymam, Ierosolyma reversus Antiochiam, in conspectu omnium dictitavit collegae suo Petro, haudquaquam cogendos ad Iudaismum, qui Christo fidem dedissent, quandoquidem sola Domini gratia cuique sufficiat ad salutem. Firmatis deinde per Galatiam et Phrygiam discipulis, rediit Ephesum, et XII viris, quos Apollo vir disertissimus baptizaverat, impositione manuum linguas a Spir. Sancto igneas impetravit. Nihilominus blasphemiis proscissus Iudaeorum, segregavit coetum, et in schola Tyranni quottidianis disputationibus incumbens, tutam Asiam implevit Christianismo, sudariisque suis et semicinctiis aegritudines et daemonia profligavit. Sed tantam tamque prosperam impietatis demolitionem aegerrime tulit Satanas, praesertim cum malarum artium libri sublice cremarentur, rueretque omnis veneratio Dianae Ephesiae. Ergo in seditionem impulit Ephesios, auctore Demetrio argentario, cui superstitio quaestuosa erat. Qua DEI beneficio liberatus Paulus, in Macedoniam abiit, relicto Ephesi timotheo, cui plenam caelestis sapientiae epistolam misit, sicut et Tito, alii discipulo, Cretensibus nuper praeposito. Moratus autem trimestri spatio in Graecia, correxit Ecclesiarum defectus, et postea e Philippis Corinthios insigni libello erudiit, reversurus Ephesum, atque exinde in Syriam iturus. Verum consilio obstiterunt Iudaei, quorum pene captus insidiis, decrevit reflectere iter in Macedoniam. Inde per Titum et Lucam iterum scribit Corinthiis, literasque promissas subsecutus cum pecuniis subsidiariis, quas Achaia et Macedonia erogaverant, in usum pauperum per Iudaeam, Romanos Epistola omnium pulcherrima alloquitur, suumque ad eos aventum praedicit. In itinere apud Troadem Eutychum, lapsu exstinctum, reddit vitae, evocatisque Miletum Ephesiorum presbyteris, accurata oratione commendat eis ecclesiam, Hierosolymamque exspectatus pervenit, Ibi persuadetur a Iacobo, ut propter infinitam Iudaeorum Christo credentium multitudinem, Nazaraeorum caeremoniam cum aliis quattuor impleat. Quod dum agit, comprehensus per seditionem Iudaeorum, extractusque e templo confestim periisset, nisi tribunus Claudius Lysias in tempore opem tulisset. Cum enim plena esset seductorum et Pseudoprophetarum iudaea, suspicatus Lysias e numero illorum esse Paulum, tanto promptius intervenit. Deposcentibus eum morti Iudaeis, expeditisque iam loris, ut verberaretur, civitatis Romanae privilegio, et coram senatu Pharisaismi professione se tuetur. Maesto nocturnus adstitit solator Dominus Iesus, praedixitque deportationem in urbem Romanam, quae biennio post accidit. Interim ereptus coniurationi Iudaeorum, et accusationibus Ananiae Pontificis, auditur a Claudio, Felice et Drussilla. Sed perterritus Pauli oratione de iustitia, continentia, et extremo iudicio Felix, et a conscientia percussus, abrumpit sermonem, pecuniae quam disciplinae avidior. Nam et Ionatham Pontificem ob liberiora monita, immissis sicariis trucidaverat, et incontinentissimam semper vitam egerat. Ionathae suffectus Ismael, in primates quosdam, et pauperiores Sacerdotum convitiis et lapidationibus grassabatur.

Felix Romam revocatus poenas dedisset scelerum, nisi Pallantis eum fratris gratia protexisset. Paulum vero in gratiam Iudaeorum, quos infensos ei noverat, vinctum successori Porcio Festo reliquit. Festus optione Paulo facta, velletne Hierosolymae, an apud Caesarem iudicari,


page 232, image: s232

cum Agrippam regem et Berenicen in consilium adhibuisset, insanire iudicat virum, cuius sapientiam non capiebat, volentemque mittit Romam: quo altero demum anno post varia maris pericula ventum est. Romae traditus Afranio Burrho Paulus, tunc superstiti, sub militis custodia biennium egit proprio in domicilio. Iudaeorum aliquibus interea ad Christum conversis, plerisque autem pertinaciter veritati adversantibus. Ex eo carcere Galatas et Ephesios aeternis epistolis erudiit. Prima Neronis cognitione, desertus licet ab amicis, tam valide semet defendit, ut spem opimam liberationis conciperet. Erat enim religionum usquequaque contemptor Nero, praeter unius Deae Suriae, quam caelestem Venerem aliqui appellant. Quam paulo post cum icuncula puellari commutavit, remedium eam insidiarum arbitratus. Quamobrem laxe habitus Apostolus, discipulos ad se confluentes in varias provincias evangelizatum dimisit, Timotheumque et Marcum evocavit ad se ex Asia. Per Epaphroditum Philippensibus, per Tychicum Colossensibus et Philemoni divina monita curavit. Quibus et spem fecit certam de sua liberatione. Per eundem postea Timotheum Hebraeis scripsit, criminumque mox absolutus in Asiam suscepit iter, comitante hactenus Luca, qui acta tunc Apostolica consignavit litteris. Eo digresso, Petrus Romam venisse intelligitur, ex qua urbe priorem epistolam, mox et alteram scripsit, latore Silvano, qui Pauli quondam comes eximius. Epiphanius auctor est, Paulum peragrata Hispania Romam rediisse. Tunc fertur illustris illa adversus Simonem Petri ac Pauli congressio. Qui cum magicis artibus, ut se deum probaret, duobus suffultus daemoniis evolasset, orationibus Apostolorum fugatis daemonibus, delapsus in terram, populoque inspectante disruptus est.

Occisum a Nerone Paulum cum Petro Collega, plerique tradunt, sed alii duodecimo, alii decimoquarto, quidam decimo imperii anno, cum scilicet offensus deformitate veterum aedificiorum tyrannus incendisset urbem, abolendaeque infamiae subderet reos Christianos, vulgo invisos, odiique obtentu publici quaesitissimis poenis afficeret. pereuntibus addita ludibria, ut tergis ferarum contecti, laniatu canum interirent, aut crucibus affixi, aut flammandi, aut ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Unde miseratio vel apud hostes orta, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius absumerentur, prout res erat. Secuta horribilis strages plerorumque nobilium, ut Pisonianae coniurationis reorum, inter quos Annaeus Seneca, educator principis, M. Annaeus Lucanus poeta, Fenius Rufus praetorio praefectus, Vestinus Cos. plurimique alii, ob metum invidiamve, etiam insontes exstincti.

Ac ne cuius non caedis obnoxium esset cruentum ingenium, Poppaeam quoque uxorem gravidam fortuita iracundia, calcis ictu interemit, dignam tali exitu ob impudicitiam saevitiamque. Nec defuit divina indignatio, quae ipsis hominum oculis occurreret, quod nulla caeli intemperie, uno autumno, triginta funerum milia in rationem Libitinae venirent, pestilentibus morbis absumpta. Atque illi quidem communi mortalitate praevenisse saevitiam tyranni videbantur, quae mox recruduit, Petroniumque Arbitrum, eruditi luxus ganeonem, cum aliis melioribus abstulit. Hic antequam interiret, flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque, et novitate cuiusque stupri perscripsit, et obsignata misit Neroni. Actus et in exilium est Rufus Musonius Philosophus, Annaeus Cornutus Grammaticus: alii salutem a Tigellino, obscenissimo Neronis praefecto, pecunia magna redemerunt.

Paulo post Tiridatem stupenda magnificentia coronavit, ac ludorum causa transivit in Graeciam, ductans secum quasi copias saltatorum, histrionum,


page 233, image: s233

tibicinum, aurigarum. Ibi Oedipum, Thyesten, Herculem, Orestem egit, Sporo in similitudinem Poppaeae exsecto nupsit. Mox oblitus se histrionem esse, Isthmum perfodere aggressus est, iamque exhaustus prodigalitate, calumniis et rapinis intendit animum. Corbulonem, per quem Tiridatem vicerat, ad mortem adegit , damnantem se ipsum mollitiae, quod tali monstro tam diu pepercisset. Nulli delegavit officium, ut non adiceret, Scis, quid mihi opus sit; et hoc agamus, ne quis quidquam habeat.

Talem principem paulo minus XIV annis perpessus terrarum orbis, tandem destituit: initium facientibus Gallis, duce Iulio Vindice, qui tun eam provinciam obtinebat. Neapoli de eo motu cognovit die ipso, quo matrem occiderat. Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias descivisse cognovit, collapsus diu sine voce, et prope intermortuus iacuit. Nuntiata et ceterorum exercituum defectione, varia agitavit. Sed ubi adventare Galbam didicit, senatusque sententia constitutum, ut more maiorum collo in furcam coniecto, virgis ad necem caederetur: desertus undique noctis medio egressus urbem, sequentibus Phaone, Epaphrodito, Neophytoque, et Spadone Sporo, semet ictu gladii transegit, adiuvante trepidantem manum impuro, cum prius exclamasset, Itane nec amicum habeo, nec inimicum? dedecorose vixi, turpius peream. Egredienti urbem tremuit terra, animaeque hominum ab ipso interfectorum velut insultare ei visae. Cum aegre moreretur, Epaphroditus eum confecit. Vixit annos XXX, menses IX, regnavit XIII, menses VIII, ultimus eorum, qui ab Aenea et Augusto ducebant genus.

Idem constitutis similibus sibi procuratoribus, Iudaeos ad rebellionem impulerat.

Etenim Albinus nemini non cuiusvis gratiam delicti fecit, nisi qui pecunia careret. Antequam is veniret in provinciam, Ananus, Annae Pontificis filius Iacobum, Iesu Christi matertera natum, pluresque alios obiecta legis praevaricatione, occidit. Quae ob facinora accusatus, excidit sacerdotio, substitutusque est ab Agrippa Iesus Damnaei, mox illi alius Iesus, Gamalielis filius. Qui cum dissidia invicem exercerent, saepe ad lapides utrinque ventum est, lapsaque in dies in deterius Iudaeorum Res publ. Deo, impietatis ac caedium poenas a nefario populo exigente.

Itaque Albinum excepit Gessius Florus, qui fretus Poppaeae gratia, nihil sibi ad summam in rapinis et suppliciis, iniquitatem reliquum fecit. Irrisit et Iudaeos, precantes Cestum Gallum legatum Syriae, ut pestem illam provinciae submoveret. Accessit et alia calamitas Iudaeorum Caesariensium, quos Nero iure civitatis privaverat, eosdemque florus fallacibus promissis in Syros quasi armabat, ut defectioni praeberet materiam. Eam mox acrius accendit sacrilegio, conviciis ob id proscissus publice, quorum auctores cum dedi ad supplicium postularet, deprecante populo, diripi urbem imperavit, nec paucos interfici. Tolerabatur et haec iniuria, prudentissimis quibusque plebem mitigantibus, et ad occurrendum cohortantibus exercitui. Sed contemptim habebat miles officium populi, a Floro id praemonitus, irritatosque in iram Iudaeos gravi cum cade in urbem redigebat. id belli initium fuit, anno Neronis XII. Mox enim Iudaei castellum Masada adorti, Romanos omnes trucidarunt, et Eleazarus, Annae pontificis, eius qui Christo illuserat, nepos persuasit sacerdotibus, ne amplius pro Caesare immolarent. Cumque meliora suadentibus nequaquam obtemperaretur, missi ab Agrippa equites, ut urbi praesidio essent, eiecti; Romani praesidiarii etiam contra datam fidem iugulati sunt. Additi caedi Ananias Pontifex, Annae filius cum fratre, et Manahemus, qui tyrannidem invasurus videbatur. Eodemque die (sabbatum erat)


page 234, image: s234

Caesarienses XX Iudaeorum milia necarunt, qua caede tota gens efferata, vicissim in Syros Graecosque coepit grassari, ut non Palaestina tantum tota, sed et vicinae regiones, et Alexandria Aegypti, sanguine exundarent, in qua sola urbe L Iudaeorum milia periere. Bellum hoc longe tristissimum multis ante prodigiis est denuntiatum. Supra civitatem sidus stetit gladio simile, et per annum perseveravit. Paschate huius anni, lux diei instar clara in templo, dimidiam horam fulsit, signans adesse lucem, sed brevi evanituram. Orientalis porta aenea sponte patuit; audita et vox, migremus hinc, solitudinem, et discessum numinis indicans. Visae et armatae acies tranantes nubila, et civitati circumfusae. Immo quod horribilius, cum Iesum quondam Dei filium renuissent audiret, coacti sunt audire per septennium alium Iesum Anani filium, hominem plebeium et rusticum, noctes diesque vociferantem, Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quattuor ventis; vox in Ierosolymam et templum, vox in maritos novos, novasque nuptas, vox in omnem hunc populum. Verberibusque ob id contusus, ad singulos ictus respondebat, vae Ierosolymis. Maxime autem diebus festis vociferabatur, donec tandem in obsidione conquievit, ad extremum addens, vae etiam mihi; lapisque tormento missus statim eum peremit. Verum haec ostenta plerique, ut solet caecum vulgus, ex suis cupiditatibus, interpretabantur: Maxime eo dementati, quod sacri eorum libri Iudaeo cuidam hoc empore totius orbis imperium promitterent, qui fuit Christus Mariae virginis filius, non Vespasianus, ut cum Iosepho Suetonius et Tacitus opinantur.

Comprimere primos Iudaeorum ausus cupivit Cestius Gallus, Syriae praeses, assumptis in hoc sociorum regum auxiliis. Sed ad urbem progressus, cum imprudentius pedem referret, repellitur a Iudaeis iam prope furentibus, amissisque praeter machinas, v milibus peditum, et mille fere equitibus, Antiochiam recedit. Iudaei successu animosiores, duces bello gerendo creant, interque eos Ananum pontificem: Iosephum Matthiae filium, qui deinde hoc bellum descripsit, Galilaeae utrique praeficiunt. At meliores quique, Christiani praesertim, e Iudaea, tamquam navi pessum itura, mature enatabant.

Nero idoneum tanto bello ducem circumspiciens Flav. Vespasianum, Britannicis expeditionibus clarum, misit in Syriam, cui legatus ivit Titus filius, egregius belli iuvenis. Cum Ptolemaidem venisset Vespasianus, Sepphoris urbs Galilaeae maxima semet ei dedidit, moxque ex Aegypto, Syria, et a vicinis regibus Agrippa, Antiocho, Sohemo, Malcho, LX militum milia confluxere. Ductat ergo Galilaeam copias: non ferentibus vim Romanorum, qui cum Iosepho erant. Prima omnium Gadara expugnatur, inde Iapha, ubi XV Galilaeorum milia ceciderunt. Samaritae quoque in monte Garizimo oppressi, a Sexto Cereale, occisique undecim milia et sexcenti. Decimo tertio Neronis anno Iotapata, fortissime a Iosepho defensa, in potestatem Vespasiani venit, XL Iudaeorum milibus peremptis. Venit et Iosephus, optimum quidem ratus in bello pro patria mori, sed lege belli, id est, a victoribus trucidari: summumque scelus in DEUM creatorem esse, et a natura ipsa abhorrens, propria perire manu: Hic ergo, quod Vespasiano spem imperii faceret, benigna habitus custodia est. Excisa deinde Ioppe, deditur Tiberias, expugnatur Tarichaea, Galilaei ad Genesaram lacum tanta strage caeduntur, ut foetore et sanie totum stagnum horreret. Supra XXX milia venditi, sex milia Neroni ad perfodiendum Isthmon missi. Ibi Titi virtus enituit, qui equo in acie sub feminibus amisso, alterum inscendit, cuius vectorem contra se dimicantem interfecerat.

Secuta Gamalensium et Giscalorum exitia, totaque tandem Galilaea, postquam


page 235, image: s235

multo sudore Romanos exercuisset, subacta: Supererant Iudaea, Peraea, et Idumaea. Ierosolymam obsidione cingere distulit Vespasianus, comperta e transfugis seditione, qua Iudaei laborabant, quam simulatione metus augendam putabat, ut suismet hostes armis conficerentur. Id quod evenit. Repleta enim latronibus urbe, nihil sacri profanique habentibus praedae erant opulentissimi quique. Anano sacerdoti Phannias quidam rusticus, sorte lectus sufficitur, ignarus quid rei esset, quod agendum susciperet. Quo facinore infensus ille, stimulat in Zelotas (sic semet appellabant, quasi legis patriae aemulatores diceres, qui perduelles erant honestatis) populum, Templumque De in speluncam latronum vertitur, confugientibus eo velut in castellum seditiosi, ipsumque sanctum profana turba polluentibus, quae abominatio manifestum desolationis praesagium cuivis cordato praebuit. Sic obsessi in templo Zelotae, Idumaeos advocant, eorumque XX milia nocturnis insidiis intromittunt, commissoque proelio supra VIII milia interfectorum dies ostendit. Direpta urbs, Ananus Pontifex, et primores plerique trucidati, ceterorum civium ad XII M. Zacharias Baruchi, quamquam a LXX iudicibus absolutus, medio in templo occisus est, corpusque in vallem provolutum. Nec sepultura dignabantur caesos, proditores eos, legisque patriae desertores criminati, quicumque ad Romanos profugere tentarent. Interim qui Masadam tenebant, totam regionem depraedabantur. Vespasianus a Gadarenis invitatus, Peraeam subigebat, habitatoribus ad Iordanem tunc restagnantem compulsis. Eos Placidus Tribunus horrenda strage peremit; XV M militum gladiis absumpta, innumera multitudo Iordane absorpta. Asphaltites lacus cadaveribus repletus est. Expugnata Gerasa, dum Ierosolymam obsidere parat imperator, affertur Neronem interiisse, eaque conficiendo bello mora intercessit.

Gerebat tunc consulatum Silius Italicus, Poeta egregius, florebat et Persius Satyricus. Epaphrodito Neronis liberto, qui impurae illius animae iam migraturae, latiorem viam aperuit, serviebat Epictetus magister virtutis,e t libertatis, quam omnem exscindere, quantum in se erat, Nero destinabat.

SERVIUS SULPITIUS GALBA. M. SALVIUS OTHO. AULUS VITELLIUS.

HI tres uno biennio imperium degustarunt potius, quam perceperunt. Galba septuagenario maior, primus extra urbem princeps lectus, maiore omnino favore et auctoritate cepit imperium, quam gessit. Quamquam enim multa documenta egregii principatus daret, tamen occisis plerisque crudelitatis Neronianae administris, haudquaquam tam grata ea erant, quam invisa, quae secus fierent. Ante sumptam dominationem, Africam Germaniamque laudabiliter administraverat, militem severissime tractans, ita ut ingresso eo castra, vulgaretur statim; Disce miles militare, Galba est, non Gaetulicus.

At in adolescentes infamis, ad vescendum intemperans fuit. Princeps factus, trium amicorum consilio, T. Vinii, cupiditatis immensae, Cornelii Laconis arrogantia socordiaque intolerabilis, et Iceli inertis liberti, cuncta disposuit, adeo ut inter Palatinas aedes pariter habitarent, et vulgo paedagogi dicerentur. Famae nec incuriosus erat, nec venditator. Pecuniae alienae non appetens, suae parcus, publicae avarus. Milites donativum poscentes verbo perculit, ut generoso, sic intempestivo, legere se militem solere, non emere. Maior privato visus, dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii, nisi imperasset. Octavo imperii mense, dum factione Othonis accensas legiones lorica tectus lenire contenderet, ad lacum Curtium caesus est, cumque eo Licinianus Piso, quem adoptaverat,


page 236, image: s236

et tres tyrannidis administri. Iulius Vindex antea, dum proditum se putat, sua manu ceciderat, acie ictus a Virginio Rufo. Nymphidium Sabinum praefectum, qui praetorianos ingentibus promissis conciliaverat Galbae, sed postea sibi met ipsi circumdare concupierat purpuram, milites interfecerant. Sed iidem mox infensi Galbae ob avaritiam, quodque Neroniani imbutos moribus prisca habere disciplina conaretur, quemvis prae illo Dominum adscivere. Igitur Salvius Otho, Neroni quondam criminose familiaris, et in Poppaea uxore rivalis, potentiam invadit. Conatibus Galbae primus accesserat, sperans fore ut adoptaretur ab ipso. Sed postquam, Pisone praelato, spe decidit, ad vim conversus instigante super animi dolorem, etiam magnitudine aeris alieni, dominatui intendit animum. Neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse: nihilque referre, ab hoste in acie, an in foro sub creditoribus caderet. Corruptis pecunia militibus, Galbae ob avaritiam infensis, in castra latus, nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se habiturum, quod sibi illi reliquissent. Ab infima plebe appellatus Nero, nullum indicium recusantis dedit: Sed ea nocte per quietem pavefactus, gemitus edidit maximos, questus a manibus Galbae se deturbari visum. Ac sub idem tempus, Germaniciani exercitus in Vitellii verba iuraverant. Expeditionem in eum impigre atque etiam praepropere inchoavit, cumque trahi bellum oporteret, quam primum ipse decertaturus venit, sive ardori militum impar, seu sollicitudini. Et tribus quidem verum mediocribus proeliis, apud Alpes, circaque Placentiam, et ad Castoris vicit; novissimo maximoque apud Bebriacum, fraude superatus est: cum spe colloquii facta, quasi ad conditiones pacis militibus eductis, ex improviso dimicaretur.

Ac statim moriendi impetum cepit, magis pudore, ne tanto hominum periculo dominationem sibi asserere perseveraret, quam desperatione, ut multi opinantur. Quippe residuis integrisque etiam nunc copiis, quas secum ad secundos casus detinuerat, et supervenientibus aliis e Dalmatia, Pannoniaque et Moesia, immo ne victis quidem adeo afflictis, ut non in ultionem ignominiae quidvis discriminis ultro, et vel solae subirent, suo exitio commune malum voluit antevertere. Suos igitur omnes comiter ab se dimisit, hortatusque ut quisque, qua ratione posset, sibi consuleret: Quicquid deinde epistolarum erat, ne cui periculo aut noxae apud victorem forent, concremavit. Divisit et pecunias domesticis ex copia praesenti. Atque ita paratus morti, artissimo somno quievit, expergefactusque uno se ictu traiecit, XXXVIII aetatis anno, et XCV imperii die, adeo amabilis militibus propriis, ut plerique eius corpore viso, suis manibus interierint.

Sic Aulus Vitellius successit, patre L. Vitellio ter Consule, miri in adulando ingenii viro. Aulus omnibus probris contaminatus, ex infami Tiberii apud Capreas secessu. Caio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris fuerat, iisdemque artibus Neroni, Proconsul Africae singularem innocentiam praestitit: a Galba in inferiorum Germaniam praeter opinionem erat missus, prae se ferente illud, nullos minus metuendos, quam qui de solo victu cogitarent. Satis constat, exituro viaticum defuisse, tanta rei familiaris egestate, ut uxore et liberis, quos Romae reliquebat, meritorio caenaculo baditis, domum in reliquam partem anni ablocaret. Castra vero ingressus nihil cuiquam poscenti negavit, atque etiam ultro ignominiosis notas, reis sordes, damnatis supplicia demist. Quare vix dum mense transacto, pronus ad res novas exercitus reptum e cubiculo imperatorem salutavit, consentientibus mox superioris Germaniae legionibus: qui a Galba ad senatum defecerant. Victo per absentiam eius Othone,


page 237, image: s237

ut campos, in quibus pugnatum erat, adiit, abhorrentes quosdam cadaverum tabem, detestabili voce confirmare est ausus, dicendo, optime olere occisum hostem, et melius civem. Urbem ingressus comitia in decem annos ordinavit, seque perpetuum consulem. Homo non profundae modo, sed intempestivae quoque ac sordidae gulae, pronus vero ad cuiusque et quacumque de causa necem et supplicium fuit. In una cena, quam ei Vitellius frater exhibuit, supra ceteros sumptus duo milia piscium, septem avium milia apposita traduntur. Itaque octavo imperii mense desciverunt ab eo exercitus, Moesiarum atque Pannoniae, item ex transmarinis Iudaicus et Syriacus: ac pars in absentis, pars in praesentis Vespasiani verba iurarunt, aemulis inter se, ut solent, militibus, ne deteriores Hispanicis, qui Galbam, ac Germanicis, qui Vitellium, et praetoriis, qui Othonem fecerant, viderentur. Retinendae potentiae Vitellius nihil non largitus est, et tentavit. At ubique aut superatus, aut proditus, apud Cremonam praesertim, ab Fl. Sabino urbi praefecto, vespasiani fratre, sestertium millies pepigerat, arbitris militibus, imperio cedere. Sed postquam mox circumventum se nuntio ratus est, quasi renovato furore, ipsum Sabinum ceterosque adversae partis, cum Capitolio, quod saluti remedium ceperant, cremavit. Mox ubi vera esse, et propinquare hostes patefactum est, productus e latebra Palatii, quo se abdiderat, vinctis a tergo manibus circumducitur, ad spectaculum vulgi. Et ne homo impudens in extremis saltem, malorum, quae gesserat, rubore faciem demitteret, subiecto in mentum gladio, seminudus, multis caeno, fimo, et ceteris turpioribus dictu purgamentis vultum eius incessentibus, per scalas Gemonias trahitur, ubi Sabinum necari permiserat. Sic numerosis ictibus excarnificatus interiit, anno vitae 57. Hoc civili bello plurimum sanguinis fusum, Cremonae omnia sacra profanaque in igne consederant, anno CCLXXXVI quam erat condita. Annibali in Italiam ingruente, T. Sempronio et P. Cornelio Coss. Proelia ante ipsam urbem Romam multa et varia, dum Petilius Cerealis et Antonius Primus, Vespasiani duces, irrumpunt. Concurrere et in campo Martio in festae acies. Pro Flavianis erat fortuna, et parta toties victoria. Vitelliani desperatione sola ruebant. Simul cruor et strues corporum: iuxta scorta et scortis similes, prorsus ut eandem civitatem et furere crederes et lascivire. Expugnata vi praetorianorum castra, caesaque in urbe hominum LM. Cohibitus tandem a superveniente Licinio Mutiano miles, nomen sedesque Caesaris Domitiano, principis filio tradita.

Nihilo melior tum Iudaeae erat facies. Ioannes Levii F. Giscalis elapsus, et Simon Gerasenus seditiosorum duces, mutuis in se caedibus et lanienis saeviebant. Erant Simoni haud contemnendae copiae quibus ut Idumaeos vicit, ita ierosolymitas perterruit. Ergo intra urbem Ioannes, nullo non scelere grassatus, in templum compellitur, eique subigendo Simon intromittitur portis. Dum illi intra moenia confligunt, Vespasianus depopulatus confinia quaeque, cognitis autem patriae a Vitellio occupatae calamitatibus, Caesaream revertitur, ibidemque ab exercitu salutatus Imperator, in Aegyptum tendit ad praefectum eius Tib. Alexandrum, ut commeatu Romanos intercludat. Sed audita suorum victoria, Romam properat, filium Titum cum selectis copiis ad exscindendam Ierosolymam mittit, triplici iam seditione laborantem, quod Eleazarus superiorem templi partem Iohanni extorserat, et Simon cum Iohanne de reliquis contendebat.

FLAVIUS VESPASIANUS.

FLavius Vespasianus patre publicano T. Flavio Petronio, municipe Reatino ortus, per militarem industriam ad


page 238, image: s238

imperium emersit. Claudio principe legatus legionis in Germania, inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit. Post consulatum administrata Africa comes Neronis, quod cantante eo, vel abscederet citius, vel obdormisceret, pene occisus, latebras quaesivit, cum praeter opinionem extrema metuenti, Iudaea cum exercitu oblata est. Vitellio et Othone rem publ. raptantibus, ad capessendum principatum ei multi hortatores, quidam etiam vates, lente admodum persuasere. Primus Aegypti praese Tiberius Alexander legiones in verba eius adegit, quam mox alii secuti. Ingens deinde fama, cum absens consulatum collega filio iniisset, ad urbem perrexit calliditate Mutiani a factione Antonii Primi, turbidisque legionibus vix tandem liberatam. Mutianus enim, velut usurpator imperii, impleto spe Hispaniae Antonio, vires occulte demisit, legione septima, quae flagrantissimi in eum amoris erat, in hiberna, tertia in Syriam, aliis alio dimissis. Petitium Cerealem praemisit in Germaniam, vehementer tumultuantem instinctu Iulii Civilis Batavi, cui pleraque Gallia accesserat, ipsaeque legiones vel iugulatae per fraudem, vel in partes traductae erant, Hordionio Flacco, ducibusque aliis interemptis. In Civilem sex legiones evocatae a Mutiano, venientisque exercitus fama, Galliarum civitates ad mitiora inclinatae Supervenit commune rebellantium malum discordia. Quidam cladibus, alii pudore labefactae fidei in Vespasiani fidem redacti, edixitque per manipulos Cerealis, ne quis in certamine iurgiove seditionem aut cladem commilitoni obiectaret. Crebris post haec et ambiguis proeliis, ac multo utrinque sanguine certatum, donec per occultos nuntios Batavis pax, Civili et Velledae Virgini fatidicae, cui plurimum ille tribuebat, monstrata venia, positisque armis tranquillitas populis reducta est.

Iulius Sabinus, qui se Caesarem cognominaverat, in sepulcro subterraneo novem annos cum uxore delituit, ex eaque quos sustulit filios. Tandem proditus capite poenas pependit.

Dum ista fiunt, Titus ante moenia Ierosolymorum positis castris instructas legiones ostentavit. Iudaei sub ipsos muros struxere aciem, rebus secundis longius ausuri: et si pellerentur, parato perfugio. Missus in eos eques cum expeditis cohortibus, ambigue certavit. Mox cessere hostes, et sequentibus diebus crebra pro portis proelia serebant, donec assidus damnis intra moenia pellerentur. Romani longum rati, famem hostium opperiri, ad oppugnandum vertuntur. Sed urbem arduam situ opera molesque firmaverant, quibus [orig: queis] vel plana satis munirentur. Duos colles in immensum editos claudebant muri. Templum in modum arcis, propriique muri, labore et opere ante alios. Ipse porticus, quibus [orig: queis] templum ambiebatur, egregium propugnaculum. Et pervicacissimus quisque illuc confugerant, eoque seditiosius agebant. Tres duces, totidem exercitus. Extrema et latissima moenium Simon, mediam urbem Ioannes, templum Eleazarus firmaverat. Sed proelia, dolus, incendia inter ipsos; et magna vis frumenti ambusta. Diebus azymorum cum omnis populi colluvies afflueret, Ioannes missis per speciem sacrificandi, qui Eleazarum manumque eius obtruncarent, templo potitur. Ita in duas factiones civitas discessit, donec murum ferientibus Romanis, bellum externum concordiam pararet. Multitudinem obsessorum C. Tacitus sexcenta milia fuisse, Iosephus multo plura tradit. Arma cunctis qui ferre poterant, obstinatio viris feminisque par. Iam intus crematam annonam dira fames, foris cruenta supplicia, nec tamen remittebat furor pugnandi, aggeres vineaeque incendebantur. Tandem dividuntur legionibus munia: et quies proeliorum [orig: praeliorum] fuit, quod cuncta expugnandis urbibus reperta apud veteres, aut novis ingeniis struerentur. Ita circumdatis


page 239, image: s239

XL stadiorum vallo Iudaeis, prout olim Christus praedixerat, fames in dies intendebant, tanta pereuntium foeditate, ut ipsum hostem miseratio subiret malorum. Sed urgebat eos DEI ira, quam pertinaci perfidia quottidie cumulabant, ut nullam gentem atrocioribus acceperimus cladibus perculsam. Cum multi clam urbe ereperent, ingestis avidius cibis rumpebantur, aut avaritiae causa ob deglutitos aureos dissecabantur a Romanis. Constat una nocte duo milia apertis ferro ventribus periisse: a XVI Aprilis usque ad Kal. Iulii intra moenia fame ferroque absumpta septies centena milia, quindecim milia et octingentos: Modium frumenti veniisse talento, repertos qui tetrum e cloacis et fimetis cibum, immo e laniata filiorum suorum carne peterent. Tandem ad diem VIII Augusti capta urbs, biduo sequenti templum, quod frustra obnitente Tito, a milite quodam incensum, deflagravit, inque eo sacerdotum et propugnatorum ingens multitudo. Una in porticu sex milia cremati, quos pseudopropheta aliquis eo deduxerat, salutem isto die pollicitus. Restabat pars urbis altera, aeque firma ac prior, cuius tandem captae incensaeque omnis multitudo trucidata. Iosephus qui interfuit, captivorum 97 milia, mortuorum in obsidione undecies centena milia prodit. Etenim tota gens ex omnibus orbis provinciis Paschales ad ferias congregata, subitoque circumfusa bello velut diro carceri inclusa periit.

Titus relictis aliquot turribus, pro testimonio ad posteritatem, quantam urbem excidisset, reliqua omnia solo aequavit, ut habitatam aliquando fuisse, vix quisquam agnosceret. Inde dum regiones lustrat apud Caesaream Philippi, bis mille quingentos captivorum, velut sollemni fratris sui natali, apud alteram Caesaream totidem bestiis obiectavit, aut flammis exussit. Antiochenis tamen, praeter antecedentem in Iudaeos saevitiam, exilia reliquis apud se poscentibus non annuit, superesse nullam pulsis patriam causatus. Captis Ierosolymis, oblatas sibi a gentibus coronas omnes repudiavit. Non sese, dicens, illa fecisse, sed Deo iram suam declaranti manus suas commodasse.

Cum romam venisset, festa totius civitatis gratulatione exceptus, acto cum patre triumpho, Simonem Bargioram, Ioannem, aliosque bellatorum nobilissimos, quos ad id servaverat, in foro plecti capite imperavit. Pars triumphi fuit et mensa aurea, candelabrumque, ultimaque omnium Lex Iudaeorum, postmodum in Palatio deposita. Supererant adhuc castella, Herodium, Machaerus, Massada. herodion et Machaeruntem Caecilius Bassus partim armis, partim deditione cepit, tria milia, quae in silvam confugerant, occidit. Caesar venditis totius Iudaeae agris, solam Emmauntem octingentis militibus concessit habitandam. Iudaeis omnibus didrachma, ante templo DEI pendi solita, quotannis in capitolium deferenda imposuit. Faeces belli in Massada castello consederant, duce Eleazaro, Iudae Galilaei nepote. Erant ad mille mortales pari obstinatione, ne quemquam hominum dicerent dominum, ipsi scelerum mancipia. Hos cum alia vi non posset, igne aggressus Flavius Silva, DEUM palam sibi cooperantem reperit. Subito enim coortus auster flammam in munitiones rebellium tulit, omnemque eis spem salutis abstulit. Ergo mutuo se cohortati, ne libertate vitam cariorem ducerent, omnes in ferrum ruunt, nullo superstite, nisi duabus mulierculis et pueris, qui subterraneis se cuniculis abdiderant. Huius farinae quidam profugerant in Aegyptum, proditique Lupo praesidi, quod nullis tormentis adigi poterant, ut Caesarem dominum appellarent, foedis interiere suppliciis, causamque Vespasiano praebuerunt, ut templo Oniae, ante 333 annos apud Heliopolin Aegyptiam exstructo, vastitatem induceret.

Nec Cyrenenses Iudaei communem


page 240, image: s240

numinis effugerunt iram. Ionathae enim cuiusdam impostoris pollicitationibus seducti, inde eiusdem indicio proditi, Catulli praesidis iniquitatem irritarunt, qui antea multis infensus, tria milia Iudaeorum suppliciis necavit, nec paucioribus apud alexandriam ipsamque Romam rebellionis crimen intendit, interque cos Iosepho, scriptori huius aevi nobilissimo. Sed homo nefarius diris paulo post morbis exhaustus, saevitiae suae poenas exsolvit.

Eodem tempore Alani, Caspiis effusi portis, Mediam Armeniamque caedibus ac rapinis vastarunt; Teridates Armeniae rex aegre manus eorum elapsus est. Antiochus Comagenus conspirationis cum Partho insimulatus, tota ditione sua excidit. Parthis opem postulantibus, negavit Vespasianus, convenire sibi curam rerum alienarum. Litteris Vologesi, quibus scripserat: Rex Regum Arsaces Fl. Vespasiano s. omissa reprehensione insolentiae, simpliciter rescripsit, Fl. Vesp. Arsaci regum regi S. Mediocritatem enim pristinam neque dissimulavit unquam, ac frequenter etiam prae se tulit. Nobilitatem ei generis adstruere volentes irrisit ultro. Licinium Mucienum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reverentem, numquam nisi clam, et hactenus retaxare studuit, ut apud communem aliquem amicum querens, adderet clausulae: Ego vir tamen sum. Offensarum inimicitiarumque minime memor exsecutorve, Vitellii hostis sui filium splendidissime maritavit. Mecium Pomposianum, quod vulgo crederetur genesin habere imperatoriam, consulem fecit, spondens beneficii quandoque memorem futurum. Coniurationes multas scelere inulto abscedere patiebatur comiter, uti erat, stultitiae arguens, qui ignorarent, quanta moles molestiaque imperio inesset. Divinis adeo deditus, ut successores fideret liberos fore, aut neminem. Itaque primus Romanorum principum ex se genitos successores habuit. Nullius unquam caede laetatus, iustis suppliciis illacrimavit etiam et ingemuit.

Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum, libertate adempta: item Thraciam, Ciliciam et Comagenm, ditionis regiae ad id tempus in provinciarum formam redegit.

Cappadociae propter assiduos barbarorum incursus, addidit legiones. Plurimas per totum orbem civitates terrae motu aut incendiis afflictas restituit. Ingenia et artes vel maxime fovit. Primus et Fisco Latinis Graecisque Rhetoribus annua centena constituit. Praecipuum est, in quo merito culpetur, pecuniae cupiditas. Negotiationes enim vel privato pudendas propalam exercuit, venditavit reis absolutiones, procuratoribus se pro spongiis uti dicebat, quod quasi et siccos madefaceret, et exprimeret humentes.

Reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur? ac illo neganti, at, inquit, e lotio est. Nuntiantibus legatis decretam ei statuam auream, iussit ut continuo ponerent, cavam manum ostentans, et paratam basin dicens.

Avaritiam tamen inopia aerarii aliqui, sed frigidius excusant, et quod male partis bene usus est. Post mortem coniugis Caenidem libertam, aliasque pellices amavit, haud pro principe.

Contumeliis aliorum, ut erat fortissimus, dictis iocularibus respondebat. Demetrium Cynicum impudentius lacessentem satis habuit canem appellare: Ego, inquit, canem latrantem non occido. Portas Palatii interdiu semper apertas, ac omni custodia vacuas habuit. Itaque annum agens vitae absque uno septuagesimum, cum aeger intestina vitiasset, alvo usque ad defectionem soluta, stantem, ait, imperatorem mori decet.

Prima morbi accessione, ut, inquit, puto, Deus fio, ridens consecrationem antecessorum. Decessit imperii anno decimo. Sub eo ut Iudaismus defecit, ita Christianismus vires sumpsit, confirmatis plurimorum animis, quod Iudaeorum


page 241, image: s241

continui in Christianos fremitus talem sortirentur exitum, XL ante annos accurate a Christo praedictum, et Matthaei, Marci ac Lucae Euangeliis praescriptum disertissime. Igitur Christiani in ditionibus Agrippae, quo confugerant, servati, quottidianis e Iudaeis iuxta ac Ethnicis accessionibus augescebant, Iohanne et Simone Apostolis, Lino item, Cleto, Clemente, aliisque Apostolorum discipulis strenue officium facientibus.

Communis doctrinae laudo floruerunt Plinius secundus, naturalis scriptor historiae, M. Fabius Quintilianus Rhetor, Helvidius priscus senator Stoicus, Asconius Paedianus historicus, et alii bonas artes seape malis moribus corrumpentes.

TITUS VESPASIANUS.

TItus vocabulo patris etiam Vespasianus dictus, matre liberta, Domitella nomine genitus, imperavit solus annos duos et menses duos, diesque viginti. Nam superstite adhuc patre participem tutoremque imperii egit, in septem consulatibus collegam. A puero praeclaris studiis, probitatis, militiae, litterarum, instantissime deditus, patrem, clementia, liberalitate, honorificentia, ac pecuniae contemptu anteivit. Quae eo amplius grata fuere, quod a nonnullis a privato adhuc patratis, asperior, luxuriaeque et avaritiae amans credebatur fore. Namque praefecturam praetorianam, numquam ad id tempus, nisi ab Equite Romano administratam susceperat, et aliquanto incivilius violentiusque gesserat. Siquidem suspectissimum quemque sibi, submissis, qui per theatra et castra, quasi consensu ad poenam deposcerent, velut criminis convictum oppressit. In quibus A. Caecinam consularem, adhibitum cenae, vixdum triclinio egressum, ob suspicionem stupratae Berenices, uxoris suae, iugulari iussit, cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites coniurationis deprehendisset. Suspectus et luxuriae erat, quod ad mediam noctem comissationes, cum profusissimo quoque familiarium extenderet: Nec minus libidinis, propter spadonum greges, et insignem reginae Berenices amorem. Suspecta et rapacitas, quod constabat in contionibus patriis nundinari praemiarique solitum. Denique propalam alium Neronem et opinabantur, et praedicabant. Sed haec in melius conversa, adeo ei immortalem gloriam contulere, ut deliciae atque amor humani generis appellaretur. Nam ut subiit pondus regium, Berenicen iustas sperantem nuptias, regredi domum, et enervatorum turbas abire praecepit. Quo facto quasi signum protulit mutatae intemperantiae. Convivia instituit iucunda magis, quam profusa. Amicos elegit, quibus et post cum principes, ut et sibi et Reip. necessariis, acquieverunt. Nulli civium quidquam ademit: Abstinuit alieno, ut si quis unquam: ac ne concessas quidem ac solitas collationes recepit. Et tamen nemine ante se munificentia minor. Cum enim ex instituto Tiberii, omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus, aliter rata non haberent, quam si eadem iisdem et ipsi dedissent, primus omnia praeterita uno confirmavit edicto, nec a se peti passus est. In ceteris vero desideriis animum hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe dimitteret, negans oportere quemquam a sermone principis tristem discedere. Atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam vocem edidit: Amici, diem perdidi. Clementiam usque eo produxit, ut amplissimi ordinis duo, cum adversus eum coniurassent, neque abnuere cogitatum scelus quirent, monuerit primo: post deductos in spectaculum secum, utrinque assidere iusserit; petitoque ex industria Mirmillonum, quorum pugnae visebantur, gladio, quasi ad explorandam aciem, uni atque alteri commiserit, quibus perculsis, et constantiam mirantibus diceret, Videtisne potestates


page 242, image: s242

fato dari, frustraque tentari facinus potiundi spe, vel amittendi metu? Fratrem quoque Domitianum parantem insidias, flens saepius obtestatus est, ne parricidio assequi cuperet, quod et se volente esset obventurum ei, et iam haberet, ut particeps potestatis. Huius tempore mons Vesuvius in Campania ardere coepit, incendiumque Romae, sine nocturna requie, per triduum fuit. Lues quoque quanta vix unquam antea. Quibus malis cunctis remediorum generibus subvenit. Bona oppressorum incendio et cineribus (nam duae urbes Herculanum et Pompeii penitus obruebantur, Plinius etiam senior novae rei spectator improvidus) quorum heredes non exstabant, restitutioni afflictarum civitatum attribuit. Delatores partium vaenire imperavit, partim in asperrima insularum avehi.

Dio tantum cineris iactatum in aere narrat, ut pervenerit in Africam, Syriam et Aegyptum, introieritque Romam, et solem obscuraverit, gigantium imaginibus in aere velut confligentibus, ut dixeris laetatos Daemones, quod tantum nuper hominum ad inferos Iudaico bello rapuissent, ac mox Tito defuncto Domitianus plurimas esset Tartaro inferias missurus. Inter haec enim morte praeventus est Titus, maiore hominum damno quam suo, anno aetatis altero et quadragesimo. Huius mors adeo provinciis luctui fuit, ut orbem velut parente orbatum deflerent.

FLAVIUS DOMITIANUS.

DOmitianus patri fratrique dissimilis, qualem esset Principem daturus, adolescentulus adhuc ostendit. Absentibus enim illis in bello Iudaico, stupris ac libidinibus Caesarem egit; Domitiam Longinam tum Aelio Lamiae abductam contrectatasque multorum nobilium uxores narrant. Uno die supra XX urbana officia aut peregrina distribuit: Mirari se Vespasiano dictitante, quod non et sibi successorem mitteret. cum fidem quorundam ducum tentasset, spernique a senioribus iuventam suam cerneret, usurpata antea imperii munia omisit, simplicitatis ac modestiae imagine in altitudinem conditus; studiumque litterarum, et amorem carminum simulans, quo velaret animum, et fratris aemulationi subduceretur, cuius disparem mitioremque naturam contra interpretabatur.

Patre defuncto numquam cessavit insidias struere fratri clam, palam: quoad correptum gravi valetudine, priusquam plane efflaret animam, pro mortuo deferri iussit. Initio principatus, quottidie secretum sibi horarium sumpsit, nec quicquam amplius quam muscas stilo convixit: Ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit, a Vibio Crispo: Ne musca quidem. Domitiam uxorem, Paridis histrionis amore deperditam, repudiavit: intraque breve tempus impatiens discidii, quasi efflagitante populo, reduxit. Circa administrationem imperii aliquamdiu varius et mirus modestiae simulator, mistura pene aequabili vitiorum atque virtutum, tandem virtutes, quoque in vita deflexit, inopia, ut volunt, rapax, metu saevus.

Multa in communi rerum usu non sine causa novavit. Interdixit histrionibus scenam, intra domum saltem exercendi artem, iure concesso.

Castrari mares vetuit. Ius diligenter et industrie dixit, tanta magistratuum censura, ut neque modestiores unquam, neque iustiores exstiterint.

Scripta famosa abolevit, non sine auctorum ignominia. Caecilium Rufinum Quaestorium virum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, movit senatu. Probrosis feminis ius capiendi legata, hereditatesque ademit. Incesta Vestalium varie et severe exercuit. Inter initia liberalis, omnes circa se acriter monuit, ne quid sordide facerent.

Fiscales calumnias, magna calumniantium


page 243, image: s243

poena repressit; ferebaturque vox eius: Princeps qui delatores non castigat, irritat.

Bibliothecas incendio consumptas, petitis undique praesertim Alexandria exemplis reparavit. Sagittarum tam doctus fuit, ut inter patentes digitos extentae manus viri, procul positi, spicula eius transvolarent. Sed in nullius virtutis tenore permansit. Atrox caedibus, quod Astrologorum arte comperto suo exitu, omnia metueret, bonorum supplicia agere coepit, ac more Caligulae, dominum se Deumque dicere. Erat autem non solum magnae, sed et callidae inopinataeque saevitiae. Neminem enim vere et ex animo dilexit, praeter paucas mulieres: quamquam eum se diligere simulabat semper quem maxime interfectum cupiebat.

Praeter alios complures, vel nulla, vel levi de causa damnatos, etiam in Christianos saeviit, inter quos Iohannem Apostolum in Pathmon relegavit insulam, ubi ille divinam revelationem vidit, acuendis deinde omnium piorum mentibus editam.

Flavium Clementem patruelem suum, cuius filios etiam tum parvulos successores palam destinaverat, illato Christianismi crimine et ipsi et uxori eius Flaviae Domitillae, propinquae suae, tantum non in ipso eius consulatu interemit: Domitillam in Pandatariam seposuit. Aquilium quoque Glabrionem, qui cum Traiano magistratum gesserat, accusatum praeter cetera eiusdem criminis, per invidiam interfecit. Conquiri iussit et Davidis, Iudaeorum quondam regis posteros, interque eos Iesu Christi propinquos. Sed edoctus, ad caelestem eos dignitatem per humillima quaeque adspirate, dimisit impunitos, cum iam plurimos, quod in mores Iudaeorum Christianorumve transissent, aut vita, aut facultatibus spoliasset. Quo maxime facto maturavit sibi exitium. Nam occiso Clemente, octo mensibus tot fulgura facta, nuntiataque sunt, ut exclamaverit: Feriat iam quem volet. Tactum de caelo Capitolium, quod iterum sub Tito arserat, magnoque ipse studio reparaverat. Tactum et Flaviae gentis templum, quod impius divinitatis raptor exstruxerat: item Domus Palatina et cubiculum ipsius: Atque etiam titulus e basi statuae triumphalis excussus vi procellae in monumentum proximum decidit.

Exhaustus operum ac munerum impensis, stipendioque quod militibus adiecerat, tentavit quidem ad relevandos castrenses sumptus, militum numerum diminuere: sed cum obnoxium se Barbaris per hoc animadverteret, nihil pensi habuit, quin praedaretur omni modo bona vivorum et mortuorum, usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur. Senatores plerosque instructo omnibus velut funebri convivio, in quo pueri in lemurum et spectrorum formam compositi ministrabant. praesenti mortis metu exterruit. Furens etiam libidine, foedum eius exercitium Graecorum lingua vocabat [gap: Greek word] , nec Iuliam Tito fratre genitam incestare exhorrebat. Quibus eius vitiis, ac maxime iniuria verborum, qua se scortum vocari dolebat, accensus L. Antonius, curator Germaniae superioris, imperium corripuit. Quo per Norbanum Appium et L. Maximum strato acie, Domitianus longe tetrior, in omne hominum genus, etiam in suos, ferarum more grassabatur. Sub eo C. Iulius Agricola, socer Cornelii Taciti, historiarum scriptoris, britanniam edomuit, et classe circummissa, insulam esse primus romanis affirmavit, incognitasque ad id tempus alias insulas, quas Orcades vocant, invenit, subegitque. Contra in Moesia Daciaque et Germania Pannoniaque amissi exercitus, temeritate aut per ignaviam ducum, aliquot militares viri cum cohortibus expugnati et capti. Cum ergo posceretur ore vulgi dux Agricola Domitianus virtutibus infensus, et quo obscurior in iram, eo irrevocabilior, venen o virum intercepit,


page 244, image: s244

Festinatae mortis, inquit Tacitus, grande solatium tulit, evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit. Non vidit Agricola obsessam curiam, et clausum armis senatum, et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas. Nero tamen subtraxit oculos iussitque scelera, non spectavit, praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat, videre et aspici, cum suspiria senatus subscriberentur: cum denotantis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, a quo se contra sudorem muniebat. Igitur metu crudelitatis et conscientiae suae coniuravere plerique, impulsore Parthenio procurante cubiculum, adscita etiam in consilium tyranni uxore Domitia, ob amorem Paridis cruciatus formidante, Domitianum multis confodiunt vulneribus, anno imperii XV, vitae XLV. Senatus gladiatoris more funus efferri, eradendumque nomen decrevit.

Nocte quae caedem antecessit, ita est exterritus, ut e strato prosiliret: Longinus Proculus in Germania palam praedixit, qua die esset periturus, Apollonius Thyanaeus Pythagoricus Magus, ea hora, qua Domitianus Romae occidebatur, inscenso apud Ephesum saxo proclamavit: Recte Stephane; euge Stephane, percute homicidam: percussisti, vulnerasti, occidisti. Paucos ante menses Cornix in Capitolio elocuta est, [gap: Greek words] . Nec defuit, qui ostentum sic interpretaretur:

Nuper Tarpeio, quae sedit culmine cornix,

Est bene, non potuit dicere: dixit, erit.

Ipsum etiam Domitianum ferunt pro certo Habuisse, quandoquidem erat somniis divinisque deditus, beatiorem post se laetioremque portendi rei publ. statum. Sicut sane brevi evenit, abstinentia et moderatione insequentium principum.

Quarto Domitiani anno decessisse narrat Eusebius Marcum Euangeliographum, cum primus Aegyptiis salutarem doctrinae caelestis facem intulisset, successore Aniano. Duodecimo eiusdem principis anno successisse Anacleto, secundo Romanorum Episcopo, Clementem, cuius Paulus Apostolus sua ad Philippenses epistola meminit.

Vixerunt eo tempore, sed longe dissimili studio, poetae, Iunius Iuvenalis, M. Valerius Martialis, Statius Papinius. Philosophi, interque eos Epictetus, urbe et Italia eiecti sunt.

COCCEIUS NERVA.

HActenus Romae, seu per Italiam orti imperatores: hinc advenae, ipso CHRISTI anno centesimo. Unde compertum est (verbis loquar Victoris Aurelii) urbem Romam externorum virtute crevisse. Quid enim Nerva Cretensi prudentius, magisque moderatum? In Epitome tamen sua Victor Narniensi genitum oppido tradit. Extrema aetate apud Sequanos cepit imperium legionum arbitrio, metuensque Domitiani, quem vivere atque affore, rumor ferebat, a Parthenio eius interfectore confirmatus est. Cum in curia a Senatu gratanter exceptus esset, solus ex omnibus Areius Antoninus, vir acer, eique amicissimus conditionem imperantium prudenter exprimens, amplexus eum gratulari se ait Senatui, et populo provinciisque: ipsi autem nequaquam, cui satius fuerit malos semper principes eludere, quam tanti oneris vim sustinentem, non molestiis modo et periculis subici, sed famae etiam inimicorum pariter et amicorum: qui cum mereri omnia praesumunt, si quiquam non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus. Statuas Domitiani aureas argenteasque sustulit; ex quibus grandis pecunia redacta est, sibi ullas poni vetuit. Quotquot rei erant facti impietatis, aut Christianismi, seu ritus externi, absolvit, nec eius criminis quemquam accusari promisit. Omnes enim accusabantur


page 245, image: s245

ab omnibus, adeo ut Fronto consul diceret, malum esse habere imperatorem, sub quo nemini licet quidquam facere: sed multo peius, cum omnia licet omnibus facere. Itaque hoc Caesaris indultu Iohannes etiam Apostolus e Pathmo Ephesum revertitur, ac Deo plenus Euangelium suum, Apocalypsin et Epistolas edit, scripta perpetuam saeculis lucem datura. Iam tum enim haereticorum semina pullulabant, quos et ipse in epistola sua Antichristos vocat. Nam post Simonem Magum, et Menandrum Samaritas, qui satanica pollentes virtute miraculorum, deitatem sibi asseruerant vanissime, deiectus eo consilio diabolus, Nicolaitas, Ebionaeos, Cerinthianosque produxerat, Christianismi velatos titulo, ut Christo seu verae Dietatis, seu incorruptae ac perfectae humanitatis laudem detraherent. Etenim Cerinthus Christum quasi dissolvit, alium dicens Iesum visibilem in creaturis Dei maximum, alium Christum invisibilem, qui in eum caelitus devolarit. Ebionaei vere pauperes mentis ac sapientiae, Christum e Iosepho et Maria natum, virtutibus profecisse, nec in ipso, sed legis Mosaice observantia sitam salutem docuere. Nicolaitae cum Cerintho altas iactarunt revelationes, libertatemque carne abutendi per Christum paratam nugati, Iohannis Apocalypsi, ceterisque scripturis enervati sunt. Quo deinde inter initia Traiani defuncto, haereticorum colluvies primum Christianismi virginitatem, puram eousque et illibatam, maculare licentius occoepit, cum iam universus Apostolorum coetus contagia huius vitae caelestibus gaudiis commutasset.

Cetera quoque Nerva aequissimum se civilissimumque principem praebuit. Quicquid enim poenae nomine tributis accesserat, remisit; afflictas civitates relevavit: puellas puerosque natos parentibus egenis, sumptu publico per Italiae oppida ali iussit. Cumque egeret pecunia, maluit sua, demptis tantum maxime necessariis vendere, quam subiectis onerosus videri. Calpurnium Crassum, promissis ingentibus animos militum pertentantem, satis habuit Tarentum relegare.

Cum interfectores Domitiani ad exitium poscerentur, vehementer obstitit, dictitans aequius esse mortem subire, quam auctoritatem imperii foedare, proditis potentiae sumendae auctoribus. Sed milites, neglecto principe, requisitos, Petronium Stephanumque uno ictu, Parthenium vero demptis genitalibus, et in os coniectis iugulavere, redempto magnis sumptibus Casperio Aeliano, quem, ut antea Domitianus, praetorio praefecerat Nerva. Ille scelere tam truci insolentior, Nervam compulit referre apud populum gratias militibus, quia nefandos pessimosque mortalium peremissent. Quare intelligens imperium nisi a superioribus, robustioribusque corpore animoque geri non posse, mense sexto ac decimo semet eo abdicavit, egregium ratus metiri quantum queas, neque ambitionibus agi praecipitem, praesertim in dominatione, cuius adeo cupidi mortales sunt, ut eam vel ultima senectute sitiant. Igitur in Capitolium ascendit, ibique magna voce; quod felix faustumque sit, inquit, senatui populoque Romano, mihique ipsi, M. Ulpium Nervam Traianum adopto. Is tum praeerat Germaniae, quantusque Nerva consilio esset, virtute sua patefecit electus. Ad eum Nerva sua manu scripsit:

[gap: Greek section]

q. d. Telis nate tuis lacrimas ulciscere nostras.

Itaque Traianus, quamquam Nervae propinqui non deerant, tunc Caesar, ac postea Imperator factus est. Nec enim ille coniunctionem sanguinis anteposuit publicae utilitati, neque eum deterruit, quod Traianus, nec Italus nec Italicus, sed natione Hispanus esset. Censebat enim


page 246, image: s246

virtutem cuiusque non patriam aestimandam. Cum eo tribus vixit mensibus.

Nam dum, suggerente ira, in quendam nomine Regulum voce maxima inclamaret, sudore correptus, eoque refrigescente cum horrore febri, vitam finiit anno LXV, imperio acto annum unum, menses IV, dies IX. Die quo interiit, solis defectio facta est.

M. ULPIUS TRAIANUS.

TRaianus apud Agrippinam Coloniam suscepto imperio, diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis civitatibus largitionem, plerisque approbavit. Domi sanctus, in armis fortis, utrobique prudens, in amicos liberalis, et tamquam vitae conditione par, qui amari se mallet a civibus, quam honoribus affici. Studiosus optimi cuiusque ac bellicosi, simpliciora ingenia ac eruditissimos, quamvis ipse parcae erat scientiae, moderateque eloquens, iuxta diligebat. Quae omnia eo maiora videbantur, quoniam per multos atque atroces tyrannos, perdito prostratoque statu Romano, in remedium tantorum malorum divinitus credebatur opportune datus, usque eo innocentiae fidens, uti praefectum praetorio, Saburanum nomine, cum insigne potestatis, uti mos erat, pugionem daret, crebro monuerit: Tibi istum ad munimentum mei committo, si recte agam: sin aliter, in me magis, quod moderatorem omnium vel errare minus fas sit. Quin etiam vinolentiam, quo vitio, uti Nerva, angebatur, prodentia molliverat, curari vetans iussa post longiores epulas. Amicis eum culpantibus, quod nimis circa omnes comis esset, respondit; Talem se imperatorem esse privatis, quales esse sibi imperatores privatus optasset. Par fuit Plotinae coniugis eius modestia, quae cum primum ingrederetur Palatium, conversa ad multitudinem; Talis huc ingredior, inquit, qualem me exituram spero. Eaque sic se gessit in principatu, ut iusta reprehensione caruerit: Verum honorem non in splendore titulorum, sed in iudiciis reposuit hominum; magnisque nominibus se fecit parem etiam dum recusavit.

Gloriae appetentior, veterisque superstitionis pertinacior fuit Traianus. Cum enim a Iove se accepisse imperium somniaret, ingessit senatui, de priscis religionibus tuendis, vetuitque hetaerias, id est sodalitates esse. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros Christianismus late tenebat, Deorum templa desolabantur, victimarumque iam rarissimus emptor inveniebatur. Igitur multi omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque etiam sexus vocabantur in periculum: inter quos Simon Cleophae, Domini Iesu cognatus, anno aetatis CXX, cruci suffixus apud Ierosolymam. Ignatius Antiochenus Episcopus Romam perductus, cumque in itinere multas Ecclesias missis libellis confirmasset, bestiis obiectus est. Clemens Romanorum Episcopus pro fide, ut volunt, decollatus. Qui dira vellet effugere supplicia, coactus maledicere Christo, et Caesaris imagini, numinumque simulacris ture ac vino supplicare. Qui renueret, qualecumque esset, quod fateretur, de sola pervicacia puniebatur. Fatetur C. Plinius Iunior, Bithyniae Proconsul epistola ad Traianum, nihil de Christianis se comperisse aliud, quam quod soleant stato die ante lucem convenire, carmenque christo quasi DEO dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere: sed ne furta, ne adulteria committant, ne fidem fallant, ne depositum appellati abnegent. Rescripsit Traianus; conquirendos non esse: si deferantur et arguantur, puniendos: sed supplicanti diis romanis, veniam ex paenitentia dandam. Quo edicto etsi ardor persecutionis quodammodo est restinctus, tamen male cupientibus Christianismo, non minor nocendi relicta occasio.

Ergo qui bellum cum Christo gerebat, bellis, dum vixit, exagitatus est, nullo fructu vel suo, vel Rei publ.

Quinquennium bellavit cum decebalo


page 247, image: s247

Dacorum rege, qui Domitianum ad tributa adegerat. Et subegit quidem, sed tanto Romanorum sanguine, ut obligandis vulneratis lintea deficerent, propriumque imperator scinderet paludamentum. Pontem immensi operis Danubio imposuit, eiusque reliquit pilas ostentationis causa, cum nulli transitus usui esset. Occiso tandem Decebalo, provincia trans Danubium facta in his agris, inquit Eutropius, quos Taiphali habent, et Victophali et Theruingi. Ea provincia decies centena milia in circuitu tenet. Dio ibidem Getas ponit. Traianus, quia teneri non poterant, reliquendos esse liberos censuit. Circa id tempus Palma, praefectus Syriae, Arabiam Petraeam cepit. Traianus editis Romae spectaculis, in quibus decem quandoque milia ferarum cecidere, totidem gladiatorum milia certarunt, coniuratisque aliquot vel punitis, vel benevolentia mitigatis, nova bella Armeniis Parthisque excitavit, eo quod rex Armeniae, non a se, ut dicebat, sed a Partho diadema accepisset, sed revera ambitione sola incensus. Expeditiones istae feliciter primum cessere. Armeniam recepit, occiso, qui eam occupaverat, Pharnace Syro, aut, ut eum Dio vocat, Phartamasire, Albanis regem dedit.

Iberorum reges et Sauromatarum, et Bosphoranorum, et Arabum, et Osdroenorum, et Colchorum, in fidem accepit. Adiabenos, Marcomedos, magnamque Persidis regionem occupavit, Seleuciam et Ctesiphontem, Babylonem et Edessenos vicit. Progressus ad mare rubrum tres ibi fecit provincias, Assyriam, Armeniam et Mesopotamiam. In mari rubro classem instituit ut per eam Indiae fines vastaret. Ideo senatus optimum appellavit, et triumphos, quotquot vellet agere, decrevit.

At Deus horribili et stupendo terraemotu concussit Antiochiam, dum ibi hibernat Traianus, qui Ignatium civitatis illius Episcopum occidisset: cuius mali contagium ad totum orbem pertinuit, ob frequentiam mortalium, Caesaris causa eo congregatorum, qui plerique mille mortium generibus periere, interque eos et Pedo consul romanus.

Imperator ipse ab ignoto quodam per fenestram extractus, tanto metu egit sub dio, ut cessante terraemotu, per multos dies nulli se auderet tecto committere: Nihilominus ineunte vere rediit ad bellum Parthicum, pedesque anteivit milites, ut alacriores sequerentur, professus si iunior esset, in Indiam se traiecturum: interdum longius se processisse, quam Alexandrum iactans. Sed dum navigat Oceanum, et reversionem versus Romam parat, omnia quae ceperat, maximo tumultu deficiunt, praesidiis, quae apud gentes eas reliquerat, deiectis caesisque. Igitur Lucium Quietum et Maximum contra rebelles mittit: Maximus proelio superatus occidit, Lucius Nisibin, Edessamque recuperavit. Seleucia ab legatis capta et incensa est. Ipse dato Parthis rege, in Agarenos movet. Sed frustra. Nam vix vulnera effugit ipse, et quoties in hostes impetum faceret, tonitura, turbines, fulmina in copias eius iaculabatur Deus, cenantibus muscae involabant in pocula et catinos. Quare irritus consiliorum, paulo post in morbum incidit, quem alii a veneno, alii a sanguine fuisse volunt. Dio ait et apoplexia, et aqua intercute eum laborasse. Sic perlatus Selinuntem, urbem Ciliciae, ilico interiit, cum imperasset annos novemdecim [orig: novendecim] menses sex, dies XV, frustraque tot pericula inglorius adiisset. Nam Parthi quoque regem sibi impositum detestati, iam iterum suis moribus regebantur. Iudaei vero excitata rebellione, duce quodam Andrea, Romanos pariter atque Graecos concidebant, occisorum quoque carnes gustare non abhorrentes. Multos a vertice discidere medios, multos obiecere bestiis, multos etiam certare inter se coegerunt, ita ut interierint ad ducenta viginti milia hominum. Praeterea in Aegypto Cyproque, Artemione duce, Cypriorum


page 248, image: s248

caedes consimilis facta est, ubi desiderata scribit Dio ducenta quadraginta milia. Ex quo fit, ut Iudaeo in Cyprum venire non liceat. Sed Iudaei vicissim et ab aliis, et maxime a Lucio et Turbane subacti sunt. Aurea domus Neronis Romae, et Pantheon fulmine conflagrarunt. A Romanis inter divos relatus Traianus, solusque omnium intra urbem sepultus est, erecta columna ingenti, servataque deinceps acclamatio principum: Sis felicior Augusto; sis melior Traiano.

Imperante Traiano, cum Apostoli Christi omnes, post centesimum corporalis eius adventus annum obdormiissent, non cessavit tamen Prophetarum et Euangelistarum, multo minus doctorum pastorumque vis et diligentia. Nam supererant adhuc Apostolorum discipuli, qui prophetiae, linguarum, santionumque donis pollebant, inter quos Eusebius Quadratum numerat, cum Philippi Euangelistae filiabus. Item Polycarpum, Clementem, Papiam, Onesimum, plurimosque alios, angusta pagina neutiquam memorandos.

Inter gentes naturali rerum variarum scientia floruere, Plutarchus Chaeronensis, Traiano familiaris, in Philosophia, omnique litterarum genere apprime versatus: Dion item Prusaeus seu Chrysostomus orator, Lucianus, aliquando Christianus, mox post facinora Atheos, et omnis irrisor religionis, Plinius Iunior, Suetonius Tranquillus, L. Iulius Florus, Cornelius Tacitus historiographi Iulius Frontinus Geometra. Coeperant et sermones spargi inter Christianos, auctore imprimis Papia, parum divini et caelestes, quibus Traditionum Apostolicarum titulus falso praetexebatur: qui cum tempore invalescentes, multis errorum materiam ansamque praebuere.

AELIUS ADRIANUS.

AELius Adrianus consobrina Traiani genitus, non tam ipso volente, quam coniugis eius Plotinae artibus imperium est adeptus. Occultata enim Traiani morte, Plotina testamentum, quo Adrianus erat haeres scriptus, signavit, eamque ob causam maximos deinde ab eo honores tulit. Sumpto apud Syriam, cui praerat, imperio, et a Senatu firmato, quos suspectos habebat, sustulit, interque eos Palmam, Celsum, Nigrinum, Lucium, quattuor consulares, viros egregios, minuendique odii suo interfectos iussu abiuravit. Pace ad Orientem composita, Romam regressus, aurum coronarium et alia, quae fisco debebantur remisit. Deficientibus his nationibus, quas Traianus subegerat, Mauri, Sarmatae, Britanni movebantur, Aegyptus seditionibus aestuabat, Lycia ac Palaestina rebelles animos efferebant. Quare pacis cupidissimus, omnia trans Euphratem ac Tigrim reliquit, exemplo (ut dicebat) Catonis, qui Macedones liberos pronuntiavit, quia teneri non poterant. Psamatossirim (sic Spartianus vocat hominem) quem Traianus Parthis regem fecerat, quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus regem dedit. Optimos quosque e Senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit. Aegros amicorum, etiam libertinos visitavit, solatiis refovit, consiliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit: omnia denique ad privati hominis modum fecit. Militem quasi bellum immineret, exercuit, tolerantiae documentis eum imbuens, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter utens, hoc est, larido, caseo et posca; exemplo Scipionis Aemiliani, et Metelli, et auctoris sui Traiani. Sic restituta militari disciplina, Britanniam petiit, in qua multa correxit, murumque per octoginta milia passuum primus duxit; qui Barbaros Romanosque divideret. Septicio Claro, praefecto praetorii, et Suetonio Tranquillo epistolarum magistro multisque allis, qui apud Sabinam uxorem, iniussu eius familiarius se tum egerant, quam reverentia regiae domus postularet, successores dedit:


page 249, image: s249

uxorem ipsam, ut morosam et asperam, tunc quidem retinuit, ac postea ad mortem adegit, palam dictitantem elaborasse se, ne ex eo ad humani generis perniciem quicquam procrearet. Vitiosissimum putant, quod omnia amicorum occulta exploraverit, nec fere cuiquam servarit fidem, adiungentes de puerorum amore, et nuptarum adulteriis. Nec magnam clementiae laudem habuit. Apollodorum Architectum, errores eius in aedificando liberius carpentem occidit, cum alios inferioris sortis haud gravatim audiret, et anum, si regnare vellet, audiri se tantum non imperantem, statim admitteret: Quod ipsum Philippo Macedoni accidisse Plutarchus memorat. Sed erat revera varius, multiplex, multiformis: ad vitia et virtutes quasi arbiter genitus, impetum mentis quodam artificio regens, ingenium invidum, triste, lascivum (verba sunt Aurelii Victoris) et ad ostentationem sui insolens, callide obtegebat; continentiam, facilitatem, clementiam simulans, contraque dissimulans ardorem gloriae quo flagrabat. Acerrimus ad lacessendum pariter ac respondendum seriis, ioco, maledictis, referre carmen carmini, dictum dicto: prorsus ut meditatum crederes adversus omnia. Atheniensium studia moresque hausit non sermone tantum, sed et ceteris disciplinis, canendi, psallendi, medendique scientia, musicus, geometra, pictor, fictor, memor supra quam cuiquam credibile est, locos, negotia, milites; absentes quoque nominibus recensere. Immensi laboris, quippe qui provincias omnes pedibus circumierit, agmen comitantium praevertens, cum oppida universa restitueret, augeretque ordinibus. Namque ad specimen legionum militarium, fabros, perpendiculatores, architectos, genusque cunctum exstruendorum moenium seu decorandorum in cohortes centuriaverat. Nullo adducebatur frigore, nullo calore, ut capite adoperto esset. Venationibus ad reprehensionem usque addictus. Borystheni equo suo monumentum construxit, inscripto epigrammate. Professores omnium artium, ut doctior, risit, contempsit, obtrivit: eosdem, si professioni suae inhabiles videbantur, ditatos saepe honoratosque a professione dimisit. Floro poetae scribenti ad se;

Ego nolo Caesar esse,
Volitare per Sicambros,
Ambulare per Britannos,
Scythicas pati pruinas:

Rescripsit:

Ego nolo Florus esse,
Ambulare per tabernas,
Latitare per popinas,
Culices pati rotundos.

In colloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos, qui sibi hanc voluptatem humanitatis, quasi servantes fastigium principis, inviderent: servis tamen libertisque suis minimum indulsit.

Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos suos aut comites solum, sed Iurisconsultos, et praecipue Iulium Celsum, Salvium Iulianum, Neratium Priscum, aliosque: quos tamen senatus omnis probasset. Eos quos pauperes et innocentes vidit, ditavit sponte: quos vero calliditate ditatos, etiam odio habuit. Servos a Dominis occidi, lenonique aut lanistae quemquam vendi vetuit. Sacra Romana diligentissime curavit, Graeca etiam: Christianismum et Iudaismum non contempsit modo, sed et exscindere conatus est.

Pro eversa Ierosolyma aliam circa eum locum urbem condidit, quam de se Aeliam Capitolinam appellavit, adiuncto Iovis Capitolini templo, ubi quondam sancta Dei domus steterat. Ea contumelia, et quod mutilare genitalia prohiberentur, irritati Iudaei, rebellionem diu agitarunt, effossisque per Palaestinam cuniculis et cryptis subterraneis, in apertam seditionem proruperunt, non destituti auxiliis eorum, quibus talia quaestui fore sperabantur.

Accessit incitamentum furori Barcochabus,


page 250, image: s250

id est stellae filius, qui postmodum Barcotzbas, hoc est, filius mendacii dictus est, quod promissam Iudaeis libertatem minime praestitisset. Mota semel gente, per orbis provincias sparsa, totus pene orbis bellis ardere visus est, innumerique a Iudaeis mortales vel caesi, vel facultatibus exhausti sunt. Sed Adrianus, evocato e Britannia Iulio Severo, lento eos bello, fameque praesertim edomitos, ad extremum exitium coegit. L. eorum arces munitissimae, vicique nongenti octoginta quinque funditus eversi, caesa in excursionibus proeliisve hominum quingenta octoginta milia, demptis qui fame, morbo et igni perierunt. Nec incruenta tamen Romanis fuit victoria, adeo ut Adrianus non auderet scribere Senatui, Ego quidem et exercitus valemus. Exinde Iudaeis patriam suam nec e specula licuit intueri, milesque praesidiarius Ierosolyma in perpetuum eos arcuit, nec nisi numerata pecunia, ut modicum ibi flerent, admisit.

Atque haec sane cruentae et infideli nationi, non absque Christi et Prophetarum vaticiniis, ita contigere.

At Christianos Caesar, magicis artibus et superstitioni addictus, nihil mirum si oderit. Igitur multi sub eo mortem haud inviti adiere, adeo ut Arrius Antoninus in Africa eis diceret, o miseri, nonne laqueos et praecipitia ipsi habetis? Verumtamen [orig: Veruntamen] hunc impetum Principis eruditi mitigarunt Quadratus Episcopus, et Aristides Philosophus, Athenienses ambo, scriptis pro Christianismo apologiis clari: quibus Herennii Graniani praesidis Asiae, accessit testimonium, iniquum arbitrantis, quemquam nisi crimine probato, populi acclamationibus ad supplicium dari. Quare in hanc sententiam Minutio Fundano edictum misit, iubens in omnibus civitatibus etiam templa sine simulacris fieri: sed prohibitus ab iis, qui consulentes sacra, repererant omnes Christianos futuros, si id optato evenisset, et templa reliqua deserenda, decretum induxit.

Ceterum cupiente Adriano fatum producere, Antonius se pro eo ad voluntarium exitium ceteris retractantibus, obtulit. Quo ex Magorum sententia, aut immolato, aut submerso, furens eius amore Adrianus, divinis eum coli honoribus voluit. Interim mortuo Aelio Caesare, quem adoptaverat, cuique primo, antequam imperaret, Caesaris nomen fuerat datum, cum ipse iam animo parum valeret, Aurelium Antoninum successorem creavit, necato Serviano sororis suae marito et nepote Fusco, quod id aegrius ferre viderentur. Antoninus Annium Verum et M. Antoninum adoptare iussus est. Pius dictus postea, sive quod socerum fessum manu sublevavit, sive quod multos Senatores Adriano, sub finem saevienti eripuit. Servianus moriens precatus est, ne Adrianus cum percuperet, finem vitae reperiret, idque evenit. Nam cruciatu membrorum fere omnium confectus, crebro se interficiendum ministrorum fidissimis precans obtulit, ac ne in se ipsum saeviret, custodia carissimorum servatus est, donec cibis semet noxiis perderet, exclamans illud pervulgatum: Multi medici regem perdiderunt. Et:

Animula, vagula, blandula,
Hospes comesque corporis,
Quae nunc abibis in loca?
Pallidula, rigida, nudula,
Nec ut soles dabis iocos?

Vixit annis septuaginta duobus, imperavit viginti uno, mensibus undecim. Praefectum praetorii habuit Similem nomine, qui impetrata dimissione, ruri reliquos septem vitae annos conquievit, ac sepulcro inscribi haec verba praecepit:

Hic iacet Similis, cuius aetas multorum annorum fuit, ipse septem duntaxat annos vixit.

Adrianus in mole a se nominata conditus est, ac invito fere senatu consecratus.

Episcopi Romani sub eo viguere Alexander, Sixtus et Telesphorus. Telesphoro


page 251, image: s251

quadragesimalis ieiunii, Alexandro lustralis aquae sanctionem, Sixto Trisagii decantationem circa mysteria attribuunt.

Christiani apud Ierosolymam tunc primum e gentibus Episcopum legere Marcum: Iudaei patria eiecti et Christianismo imbuti, patrias consuetudines promptius tunc Christiana libertate commutarunt.

Agrippa Castor Gnosticorum deliramenta confutavit.

Claruit illis temporibus Ptolemaeus Alexandrinus Astronomus, Philegon Trallianus, Olympiadum supputator, libertus Adriani, eiusque librorum editor. Arrianus Nicomediensis Historiographus, A. Gellius noctium ATticarum rhapsodus, aliis Agellius dictus; Favorinus Arelatensis, qui Adriano se cedere eruditione dicebat, quod XXX legiones haberet. Atque hi scriptis orbem erudiebant. Haeresibus contra eum maculabant Basilides Alexandrinus, Saturnius Antiochenus, Carpocrates, et feralis illa Gnosticorum turba, pestes et portenta humani generis, atque ipsius Satanae excrementa, quorum pudenda dogmata vel referre horrescit animus. Aquila Ponticus ob exprobratas Astrologiae vanitates, Christianorum desertor, sacrum codicem post LXX interpretes, in Graecam linguam transfudit.

Fuerunt Adriani temporibus fames, pestilentia, terraemotus, quibus Nicomedia et Nicaea Bithyniae, Nicopolis et Caesaraea, Palaestinae urbes, conciderunt. Uscuduma Mysiae de Caesaris nomine Adrianopolis appellata, Aquisgranum in Germania conditum.

ANTONINUS PIUS.

TIto Aurelio Fulvo Antonino Pater fuit Aurelius, et Gallia transalpina, avus maternus Arrius Antoninus bis consul. Fuit forma conspicuus, ingenio clarus, moribus clemens, nitidae litteraturae, mitis, largus, alieni abstinens, alter quasi Numa Pompilius. Pius a Senatu cognominatus, nihil temporibus suis asperum fecit, nisi quod communi errore Principum minus Christianis aequus fuit; donec Iustini et aliorum Apologiis placaretur. De uxore eius Faustina multa dicta sunt, ob nimiam libertatem, et vivendi facilitatem, quae iste cum animi dolore compressit. provinciae sub eo cunctae floruerunt, quadruplatores exstincti sunt: Tanta enim diligentia subiectos sibi populos rexit, ut omnia et omnes quasi sua essent, curaret. Unus tantum senator sub eo proscriptus, Atilius Traianus, affectatae tyrannidis reus, senatu puniente: a quo conscios requiri vetuit, filio eius in omnibus semper adiuto. Salaria multis subtraxit quos otiosos videbat accipere, dicens; Nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si remp. is arroderet, qui nihil in eam suo labore conferret. Unde etiam Mesomedi lyrico salarium imminuit. Rhetoribus autem et Philosophis per omnes provincias et honores et stipendia detulit. Intra urbes sepeliri mortuos vetuit. Nec ullas obiit expeditiones, nisi quod ad agros suos profectus est in Campaniam, dicens: Gravem esse provincialibus comitatum Principis, etiam nimis parci; Et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit. Cum in urbe propterea sederet, ut undique nuntios (medius utpote) citius posset accipere, parens seu patronus magis, quam Dominus Imperatorve putabatur.

Ad eum Indi quoque et Bactri, et Hircani legatos misere, de controversiis inter se iudicem poscentes.

Seditiones ubicumque factas, non crudelitate, sed modestia et gravitate compressit.

Pacorum regem Lazis dedit. parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis litteris repulit. Abgarum ex Orientis partibus sola auctoritate deduxit: solusque omnium prope Principum prorsus sine civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit, cum Scipionis sententiam frequentaret:


page 252, image: s252

Malle se unum civem servare, quam mille hostes occidere. Britannos per Lollium legatum urbicum submovit, et Mauros ad pacem postulandam coegit: Germanos quoque, et Dacos, atque Iudaeos rebellantes contudit, per praesides ac legatos.

Successorem viventi bono iudici nullum dedit, nisi Orphito praefecto Urbi, id petenti. Vini, olei, et tritici penuriam, per aerarii sui damna, emendo, et gratis populo dando sedavit Inter alia etiam hoc civilitatis eius argumentum est, quod, cum domum Valerii Omuli visens, miransque columnas porphyreticas, cum requisisset, unde eas haberet, atque Omulus ei dixisset: Cum in domum alienam veneris, et mutus, et surdus esto, patienter tulit.

Periit febri anno septuagesimo, Imperii XXIII: sed quasi adolescens desideratus est, commendata genero Marco Aurelio Antonino Republica, quam divitem etiam de suo egens ipse reddiderat. Collapsa terrae motu Rhodiorum Asiaeque oppida, Cyzicum praesertim, mirifice instauraverat.

Eo imperante visus est in Arabia iubatus anguis, maior solitis, qui se a cauda medium comedit. Hordeum in Moesia in culminibus arborum natum. quattuor praeterea Leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praebuerunt. Signum puto mansuetudinis inusitate, quam imperatores eius temporis praestitere, sicut frumen tum in arboribus secutae vilitatis cum pestilentia, quae inutiles reddidit fruges.

Fecunda etiam aetas eruditorum fuit, invitante studia liberalitate principum.

Polycarpus Smyrnensis Episcopus, Iustinus e Philosopho Christianorum doctor, hegesippus historiographus, bene de ecclesia scriptis merebantur: Hyginus Romanorum Episcopus etiam sanguine pro veritate fuso. Cui successit Pius, a quo sancita Paschati dies dominica et mox Anicetus, undecimus Romanorum Praesul, quo sedente, Polycarpus Romam Romam venit, et Marcionem, Cerdonis discipulum, sibi occurrentem, Satanae primogenitum appellavit. Is enim audebat asserere alium immitem DEUM legis et prophetarum auctorem, alium patrem IESU CHRISTI. Prodibat et Valentinus haeresiarcha, mira Deorum portenta et caeremonias nefandas commentus.

Naturalis sapientiae laude excellebant Galenus medicus Pergamenus, Maximus Tyrius, Apollonius Chalcidicus, Taurus Berytius Philosophi, Pausanias Caesariensis, descriptor Graeciae, Aelianus variae Animaliumque historiae auctor.

M. ANTONINUS PHILOSOPHUS.

MArco Antonino pater Annius Verus fuit, qui in praetura decessit. Ipse, ob maximas ingenii dotes, datus ab Adriano est Antonino Pio adoptandus, cum Lucio Vero Aelii silio, quem ne capesseret imperium, mors abstulit luxu diffluentem. Lucius Verus a M. Antonino statim in societatem assumptus, aequale cum eo gessit imperium. Atque hi primi duo Augusti appellati sunt, sed moribus diversissimis. In marco tantum Philosophiae studium fuit, ut adscitus iam in imperatoriam dignitatem, tamen ad domum Apollonii et Hermogenis Rhetoris discendi causa veniret. Audivit et Sextum Chaeronensem, Plutarchi Nepoten, Herodem Atticum, Iunium Rusticum, Claudium Maximum, et Cinnam Catullum, praesertim Stoicos. Itaque serius et gravis fuit, sine tristitia, frugi sine contumacia, verecundus sine ignavia. At Lucius parum ingeniosus ad litteras, delitiarum et luxuriae erroribus quatiebatur, nisi quatenus se, pro consensu imperii, ad Marci mores egit. Marci filiam duxit Lucius Lucillam, Marcus Anniam Faustinam, consobrinam suam. Adepti imperium ita civiliter se ambo gesserunt, ut lenitatem Pii nemo desideraret. Mala ex inundatione Tiberis


page 253, image: s253

gravissima, sua cura et praesentia temperarunt. Mox Lucius ad Parthicum bellum ivit, quod Vologesus, caeso Romanorum exercitu, inferebat, fugatoque Atidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat.

Eo missus dicitur a Marco, ne vel in urbe ante omnium oculos peccaret, vel, ut parsimoniam peregrinatione addisceret; vel, ut timore bellico emendatior rediret, vel, ut se imperatorem esse cognosceret. Sed nihil profecit. Verus enim postquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit, adulteriis etiam et iuventutis amoribus infamatus. Bellum per legatos gessit. Inter eos Avidius Cassius adorientem se Vologesum fortiter sustinuit, desertumque tandem a sociis, et terga vertentem insecutus, Seleuciam et Ctesiphontem venit. Seleuciam super Hydaspen fl. sitam, cum quadringentis milibus hominum cepit, eaque incensa, regias Vologesi, quae in urbe Ctesiphonte erant, solo aequavit.

Statius Priscus in Armenia res prospere gessit, Artaxatis captis, unde Parthici et Armeniaci Caesares appellati. Confecto sane bello, Lucius, regna regibus, provincias comitibus suis dedit regendas. Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret, rediit post quinquennium, et pariter cum fratre Antonino, triumphavit. Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas rediit Romam usque, luem secum deferre videretur. Et nata fertur pestilentia in Babylonia (ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit,) atque inde Parthos orbemque complevisse. Nihilominus, quasi non parthicum, sed histrionicum bellum egisset Lucius, fidicinum, mimorumque et praestigiatorum secum greges duxit, contempta morum fratris sanctitudine.

Composito Oriente, ad bellum Germanicum profecti sunt ambo imperatores, Marcus et Lucius, diu eorum, qui aderant, arte suspensum, ut finito demum Parthico geri posset. Eius tantus terror erat, ut undique sacerdotes Antoninus acciret, peregrinosque etiam ritus impleret, ut ait Capitolinus. Unde haud dubie factum, ut Melitensem legionem e Christianis conscriberet, quorum opera praecipue vicit, cum antea Christianos, Philosophorum instinctu, velut numinum contemptores, ac novae maleficaeque superstitionis reos, interficiendos curasset. Qua persecutione (quam quartam numerant inter atrociores) Iustinus Philosophus Christianus scripta defensione altera; Polycarpus Smyrnensium Episcopus, restincto licet per miraculum rogo; Pius et Anicetus Episcopi Romani, Photinus pastor Lugdunensium, Attalus, Blandina, et complures, in Galliis praesertim, alii diversis suppliciorum generibus consumpti sunt.

Quorum equidem sanguinem perpetuis bellis contagiisque ultus est DEUS, donec principem, cetera laudatissimum frangeret, et ad veriores de religione cogitationes adigeret. Quippe ab armis nusquam quies erat: praeter Orientem per Illyricum, Italiam, Galliamque bella fervebant: terraemotus non sine interitu civitatum, inundationes fluminum, lues crebrae, locustarum species agris infestae, prorsus ut prope nihil, quo summis angoribus mortales atteri solent, dici seu cogitari queat, quod non illo imperante saevierit. Tant Romae etiam pestilentia erat, ut vehiculis cadavera exportarentur, multique ex proceribus interirent. Cum Aquileiam venissent Augusti, plerique legatos misere, defectionis veniam postulantes. Et Lucius quidem, quod pars exercitus interiisset, redeundum esse censebat; Marcus fingere Barbaros existimans paenitentiam, ne tanti apparatus mole premerentur, instandum. Denique transcensis Alpibus, longius processerunt, composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant. Gentes enim omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant,


page 254, image: s254

ut Marcomanni, Narisci, Hermunduri, Quadi, Suevi, Sarmatae, Latringes, et Buri: hi aliique cum Vistovalis, Sosibus, Sicobotes, Roxolani, Bastarnae, Alani, Peucini, Costoboci. Pacata Pannonia, quod urbanas desiderabat Lucius voluptates, in urbem destinatus est. Sed non longe ab Altino subito correptus morbo, quem apoplexiam vocant, cum triduo mutus vixisset, periit, non sine rumore, tamquam veneno esset interceptus a Faustina, Marci coniuge, ipsove Marco, priusquam insidias ipsis structas perageret. Undecim annis cum ipso imperaverat Marcus, vitique, ut fratris, et celaverat, et defenderat.

Post eius obitum solus Rem publ. tenuit, multo iam melior et feracior ad virtutes. Bellum Marcomannicum, quantum nulla unquam memoria fuit, magna tum virtute, tum felicitate transegit. Instante sane adhuc pestilentia, et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, et gladiatores, latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae. Emit et Germanorum auxilia contra Germanos. Et ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum fecit in foro Traiano, in quo praeter vestes, et pocula et vasa aurea, etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. Tantumque auri redactum, ut reliquias belli ex sententia persecutus, postea dederit potestatem emptoribus, ut si quis vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere. Nec molestus ulli fuit, qui vel non reddidit empta, vel reddidit. Marcomannos tandem et Iazygas, in ipso transitu Danubii, glacie adstricti, delevit, et captam ab iis praedam provincialibus reddidit. Posthac proelium acre, bellum ingens cum Quadis fuit, ex quo victoria, praeter spem, solius DEI beneficio provenit.

Cum enim interclusi a Quadis Romani pugnarent fortiter, atque interim barbari differrent proelium, certi eos calore et siti perituros, quos circum occupatis locis omnibus ita obsidebant: ad Imperatorem extrema metuentem venit praefectus praetorianorum, aiens, Nihil esse, quod Christiani, quorum una legio in castris militet, impetrare precibus non possent. Ab illis petendas supplicationes pro salute sua, et totius exercitus. Fit, quod erat necesse. Imploratus a Christianis DEUS, statim universas Romanorum copias recreavit copiosissimo imbre, et Barbaros fulmine et tempestatibus prostravit. Pars eorum confugiebat ad Romanos, pars proelio occidebatur, pauci fuga evasere. Legio exinde fulminatrix est dicta, remque ita gestam Imp. Antoninus publice notam fecit, atque exinde Christianos poenis liberavit, constituto accusatoribus eorum supplicio, accusatis ad honores aditu aperto. Dion ab Aegyptio quodam Arnuphi preces factas refert, seu ignarus rei Christianae, seu quod illud nomen Tribuno forte legionis fuit, quem Magum esse Dion opinatur. Iulius Capitolinus simpliciter, Marcum preces iunxisse indicat, dum inquit: Fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit, suis pluvia impetrata, cum siti laborarent. Ex devictis gentibus infinitos in Romano solo collocavit, voluitque Marcomanniam et Sarmatiam provincias facere, et fecisset, nisi avidius Cassius, exstinctum aut invalidum ratus Antoninum, in Oriente rebellasset, Faustina ut quidam dicunt, volente, quae de mariti valetudine desperaret. IS omnia quae intra Taurum montem erant, brevi suarum partium fecit, Divum iam Marcum appellant. Relicto ergo Sarmatico Marcomannicoque bello, in Orientem vertit expeditionem Imperator, sed Cassius, comperto vivere Antoninum, statim cum filio interfectus est, caputque eius allatum, quo nihil exsultans Antoninus, humari illud extemplo iussit. Ignovit et civitatibus, quae Cassio consenserant, ignovit Antiochensibus, qui multa in eum pro Cassio dixerant. Omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit; apud multas etiam philosophiae


page 255, image: s255

vestigia reliquit. Apud Aegyptios civem se egit, et philosophum in omnibus studiis, templis, locis. Faustinam suam adulteriis infamem, in radicibus montis Tauri, subito amisit morbo, laudavitque etiam, dissimulata eius impudicitia. Monitus olim, ut repudiaret eam, si non occideret, dixisse fertur: Si uxorem dimittimus, reddamus et dotem: memor se imperium accepisse per eam. Orientalibus rebus ordinatis, Athenis fuit, ubi omnis doctrinae professores annua conduxit mercede, ad omnium gentium utilitatem. Inde revectus Romam, militibus togas imperavit, sententiam Platonis semper in ore habens; Florere civitates, si aut Philosophi imperarent, aut Imperatores philosopharentur. Erat famae suae curiosissimus, et requirens ad verum, quid quisque de se sentiret emendans quae bene reprehensa viderentur. Tantae tranquillitatis, ut vultum numquam mutaret maerore vel gaudio: philosophiae deditus Stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat, et undique ipse collegerat. Fisco in causis compendii numquam iudicans favit. Cum populo non aliter egit, quam est actum sub civitate libera. Fuitque per omnia moderatissimus, in hominibus deterrendis a malo, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentia liberandis: fecitque ex malis bonos, ex blonis optimos. Ius magis vetus restituit, quam novum fecit, habuitque secum optimates et Iurisconsultos semper, quorum et auctoritate et periculo iura dictavit, cumque iis non solum bellicas res, sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit, saepius dicens: Aequius est, ut ego tot et talium amicorum consilium sequar, quam ut tot et tales amici meam unius sequantur voluntatem. Comitiis frequenter interfuit, nec unquam recessit de curia, nisi consul dixisset: Nihil vos moramur, Patres conscripti. Sederi in civitatibus vetuit in equis, sive vehiculis', lavacra mixta submovit: mores matronarum composuit diffluentes, et iuvenum nobilium. Nihil propere agebat, ratus nec minimis in rebus errorem Principis calumniae vacare. Militibus aliquando donaria petentibus negavit, quod diceret, ex sanguine parentum ipsorum propinquorumque exactum iri. Gladiatoribus non concessit dimicare nisi obtusis gladiis, ne innocentes oculos sanguine pollueret.

Cum iterum eius praesentiam exposceret Sarmatia, in administratione belli obiit, triennium rursus cum Sarmatis, Marcomannis, Hermunduris, Quadis, proeliatus, ac semel integrum diem, conflictu acerrimo, quo victor tamen exstitit. Cum decumberet, ridens res humanas ad amicos dixit: Quid me fletis, et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis? Recedentibus ingemiscens ait: Si iam me dimittitis, vale vobis dico, vos praecedens. Interrogans cui filium Commodum commendaret, respondit; Vobis, si dignus fuerit et Deo. Dio compertum sibi scribit, non morbo, sed a medicis, filio gratificantibus, peremptum, quod tamen, ut alia propinquorum vitia, dissimularit, tribunoque militum signum postulanti responderit: Abi ad orientem: ego enim iam ad occidentem commeo. Ita anno imperii octavo decimo, aevi validior, Vendobonae obiit, vitae LVIII, maximo gemitu mortalium omnium. Denique qui seiuncti in aliis, Patres et vulgus, soli omnia decrevere, templa, columnas, sacerdotes. Felix Imperator, nisi filium habuissent.

Philosopho hoc imperante, Philosophiae, tum caelestis, tum humanae studia ut maxime viguerunt.

Illam propagarunt et scriptis et moribus, praeter Polycarpum et Iustinum, Theophilus Antiochenus, Melito Sardianus, Apollinaris Hierapolitanus, Dionysius Corinthius, Pinytus Cretensis, Episcopi, qui partim contra gentes, partim contra Haereticos tum surgentes, ut Hermogenem, Montanum,Cataphrygas et Encratitas, eruditione divina pugnarunt. Quibus addo Soterem et Eleutherum Romanos Episcopos, quorum


page 256, image: s256

ille nuptias a Sacerdotibus benedicendas statuit, hic rogatu Lucii regis, in Britanniam Euangelizatores destinavit. Vigebant autem adhuc dona linguarum, prophetiae, curationum, resuscitabantur mortui, fiebant plurima admiranda ad gentes fide imbuendas.

Hanc, humanam puto sapientiam, Antoninus Imperator imprimis excoluit, itemque Athenaeus Naucratites, Sulpitius Apollinaris, Apuleius Afer, Magus et Philosophus, Philostratus Lemnius, Cornelius Fronto Orator, Poliaenus et Hermogenes rhetores, Oppianus Cilix Poeta.

L. COMMODUS ANTONINUS.

COmmodo Antonini filio (alii gladiatore natum ferunt, quam famam Faustinae impudicitia firmavit, et mores Commodi) multi disciplinarum magistri nihil profuerunt, quo minus turpis, improbus, crudelis, libidinosus fieret. Tantum valet aut ingenii vis, aut eorum, qui in aula institutores habentur. Auspicium crudelitatis dedit anno aetatis duodecimo cum tepidius forte lotus, balneatorem in fornacem conici iussit. Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, detinuit pessimos quosque, et submotos usque ad aegritudinem desideravit. Quibus per patris mollitiem restitutis, popinas et ganeas in palatinis semper aedibus fecit, neque unquam pepercit vel pudori, vel sumptui, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit. Profectus cum patre ad Germanicum bellum, eo consumpto, legibus hostium addictus, id remisit, Romamque triumphans rediit. Ad provincias regendas homines misit vel criminum socios, vel a criminosis commendatos. In senatus odium ita venit, ut et crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret, fieretque ei contemptui vicissim.

Crudelis vita Commodi Quadratum et Lucillam eius sororem compulit, ad eius interfectionem adspirare, non sine praefecti praetorio Tarruteni Paterni consilio. Datum est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano, Lucillae et genero et adultero, qui ingressus districto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorupit: Hunc tibi pugionem senatus mittit, detexitque facinus fatuus, nec implevit, multis cum eo participantibus causam. itaque interfectus ipse primo, deinde reliqui coniurati, Lucilla soror Commodi in exilium exacta, post etiam necata, uti et Crispina Augusta: Domus praeterea Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus, Quintilii Maximi filius, specie mortis ad defectionem diceretur evasisse: et in multos alios varie est saevitum.

Posthaec Commodus numquam facile in publicum processit, neque quicquam sibi nuntiari passus, nisi quod Perennis praetorio praefectus antea secum tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit, quemadmodum ipse potens esset, persuasoque Commodo ut deliciis vacaret, ipse curis incubuit Rei publicae, imperiumque Commodi ad tempus tutum praestitit. Hac lege vivens Commodus, per Ulpium Marcellum Britannos, murum, quo disterminabantur, transgressos, maximis affecit incommodis: Ipse interim cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque delectu, cumque trecentis exoletis, quos forma disceptatrice conciliaverat, in palatio per convivia et balneas bacchabatur. Perennis cuncta sibimet vindicans, res etiam in Sarmatia bene gestas per alios duces, in filium suum referebat. Sed qui tantum potuit, delatus ad exercitus Britannicos, quod seditionis eos insimularet, immissis mille quingentis militibus, deditus est a Commodo laceratusque, cum se potuisset per praetorianos tueri, quibus praeerat, nisi audacia, ut solet, pravo et cooperto sceleribus defuisset. Et in potentia successit Cleander; in praefectura vero Niger, qui sex tantum horis ea dignitate functus scribitur. Mutabantur enim praefecti praetorii


page 257, image: s257

per horas ac dies, viginti quinque Consules in unum annum legebantur. Omnia Cleander pecunia venditabat, revocatos de exilio ornabat dignitatibus, res iudicatas rescindebat. Byrrhum sororis Commodi virum, reprehendentem nuntiantemque quae fiebant, in suspicionem affectati regni traxit; aususque occidere est, multis aliis, qui eum offendebant, pariter interemptis. Sed et illi dignus tandem vitae finis impositus. Nam cum insidiis illius Arrius Antoninus, fictis criminibus in Attali gratiam, quem in proconsulatu Asiae damnaverat, periisset, nec eam tum invidiam, populo saeviente, Commodus ferre potuisset, plebi propter annonam etiam tumultuanti, ad poenam donatus est, cumque eo Apolaustus et alii aulici liberti. Cleander inter cetera etiam concubinas Commodi constupravit, de quibus et filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus sunt interempti. In huius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt, quos et ipsos postea poenis affecit tyrannus.

Per id tempus tanta fuit pestilentia, quantam se numquam cognovisse ait Dio, qui tum vixit. Interiisse saepe uno die ad duo milia hominum, multosque sub omni fere imperio Romano necatos a maleficis hominibus, acus venenis oblitas mercede in alios iaculantibus, quod malum etiam Domitiani temporibus exstitit. Interea Commodus Felix, Pius, Hercules, Amazonius, Exsuperans, sexcentisque aliis titulis appellabatur, Romamque immortalem, fortunatam, Coloniam suam, orbem terrarum nominabat, saeculum suum aureum. Usque adeo insaniebar scelus. Immiti prorsus feroque ingenio, adeo quidem, ut debiles pedibus aegrosque in urbe omnes, etiam senatores, unum in locum contraherer, formatosque in gigantium modum, ita ut a genibus de pannis et linteis quasi Dracones dirigerentur, sagittis conficeret. Gladiatores specie depugnandi crebro trucidavit, cum ipse ferrum obtectum veronibus plumbeis vibraret. Sed metu incusso, ne inter congressum, uti solet, extorto pugione conficeretur, in feras belluasque convertit ferociam, quarum multa milia manu sua occidit, validus quidem ad haec, alias debilis et in firmus. Impudentiae tantae fuit, ut stercora cibis misceret, ac muliebriter indutus in amphitheatro saepissime biberet. Cum illi saepe pugnanti, ut Deo, favisset populus, a militibus classiariis universum interimi praeceperat, irrisum se ratus haud immerito. Incendisset et urbem, nisi eum Aemylius Laetus praetorio praefectus deterruisset. Quibus [orig: Queis] rebus cum insatiabilem sanguinis cuncti horrescerent, coniuravere in eum ipsi custodes, ut nihil tyrannidi fidum appareat. Primo eum Marcia concubina veneno petivit, anno regni tertio fere atque decimo: cuius vi frustrata per cibum, quo se casu repleverat, auctore medico, participe factionis, iam minax in Palaestinam perrexit. Ibi ab Laeto et Electo immissus validissimus palaestrita Narcissus, compressis eum faucibus exstinxit, anno vitae tricesimo secundo. Quo cognito, senatus populusque hostem Deorum atque hominum vocantes, radendum eius nomen sanxere: confestimque praefecto urbi Aulo Helvio Pertinaci imperium defertur. Commodus omnibus incommodus, saevior Domitiano, nec purior Nerone, sicut fecit, sic passus est.

Sub eo Capitolium fulmine ictum, et templum etiam pacis a Vespasiano conditum; Bibliotheca et libelli ad principatum pertinentes, pene omnes conflagrarunt.

Ex tanta peste aliquid boni Deus elicuit. Etenim Commodus in gratiam Marciae concubinae, quam temere deamabat, Christianis pacem, a patre Antonino datam praestitit. Itaque valde aucta est Ecclesia accessione multorum, genere etiam et opibus praestantium. Supererant et Euangelistae, quorum unus Pantaenus Indis Christum praedicavit, et apud eos Matthaei Euangelium, a


page 258, image: s258

Bartholomaeo illuc Apostolo delatum, reperit. Eleutherus duodecimus Romae Episcoporum, tunc fertur morte non violenta obiisse. Successit Victor, severitatis intempestivae, qui non consentientibus in tempus Paschale, quod diei Dominicae plures adstringebant, anathema dixit, revocante eum ab hac importunitate Irenaeo, Lugdunensi Episcopo, Polycrate autem pro Asiaticis, decima quarta Luna Pascha agentibus, dimicante. Ea tempestate Aristides Adrianaeus orationes, Iulius Pollux Onomasticon, Dion Cassius Nicaenus, nocturni monitoris iussu, ut ait, historiam Romanam scripsit, spatio annorum XXII. Tatianus Encratitarum, Montanus Cataphrygum, Apelles, Florinusque et Blastus, Marcionitarum sectam propagarunt.

HELVIUS PERTINAX, Et DIDIUS IULIANUS.

PUblio Helvio Pertinaci pater libertinus fuit, qui eum dedit erudiendum Sulpitio Apollinari: post quem idem Pertinax Grammaticam professus. Sed cum in ea minus proficeret quaestus, per Lollianum Avitum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petiit. Ita militari industria Consulatum, ex consulatu Syriam, Moesiam, Daciam provincias, tandem praefecturam urbis meruit. Interficiendi Commodi conscientiam non fugisse fertur: patrato facinore, Q. Aemylius Laetus praefectus praetorii et Electus cubicularius, ad eum venerunt, confirmatumque in castra duxerunt. Illic Pertinax milites alloquutus, donativum eis promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Electo testatus: eademque nocte, a Senatu Imperator appellatus est. Petenti signum prima die Tribuno dedit, Militemus: exprobrans utique segnitiem temporum superiorum. Exprobrationem autem istam milites non tulerunt, statimque de Imperatore mutando cogitarunt. Timebatur enim militia sub sene Imperatore. Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros venderet, et concubinas; exceptis iis, qui per vim Palatio videbantur inserti, cuius nundinationis pecuniam, quae ingens erat, militibus donativo dedit. Imperatorium sumptum, pulsis non necessariis, ad soliti dimidium retraxit, exemploque Imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium continentia nata est utilitas. Amabat simplicitatem, communem se affatu, convivio, incessu praebebat. Filium eius senatus Caesarem appellavit. Sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit, et de filio dixit, cum meruerit. Blandus tamen magis quam beneficus, moribus antiquis, ut qui Curios Fabriciosque aemularetur, immodice parcus, et in emendanda Republica, quae tempore egebat, et consilio, properus, fortunae se pilam, ut vocabatur, probavit. Cum enim non liceret amplius militibus rapere, aut Caesarianis libidinari, utrisque in odium acerbissimum venit. Cognito autem Falconem Cos. ad capessendum imperium armari, questus in senatu est, ad decies sestertium duntaxat se in aerario reperisse, ac nihilominus parem pecuniam cum Marco et Lucio dedisse praetorianis. Id cum falsum esse scirent milites, acrius accensa seditio est, ac Laetus occasionem nactus, q. pro Falcone eos corrupit. Quare ducenti ex iis subito in Palatium decurrunt, priusquam id Pertinaci nuntiaretur. Ad quos ille cum nihil territus processisset, longa ac gravi oratione pene placatis, Tausius quidam, unus e Tungris, hastam in pectus Imperatoris obiecit: Tunc precatus Iovem ultorem Pertinax, toga caput operuit, atque a ceteris confossus est. Et Electus quidem transfixis duobus cum eo periit, reliqui Palatini diffugerunt. Imperavit dies 85. vixit annos sexaginta. Mortuo Divi nomen decretum, acclamatumque, Patri pio, patri senatus, patri bonorum omnium. Caede Imperatoris


page 259, image: s259

conturbata civitate, milites in castra reversi venale imperium turpissimo praeconio proposuerunt. Emit tandem et licitatione inhonestissima Flavium Suldicianum, socerum Pertinacis, vicit M. Didius Iulianus, vir nobilis, iuris peritissimus, factiosus, praeceps, regni avidus, pecuniosus, qui multas antea provincias rexerat, eruditione melior quam animo.

Senatu, seu blanditis, seu metu, in partes tracto, populum mitigare nulla ratione potuit. Nam post convicia et lapides in eum iactos, Pescenninum Nigrum, qui iam imperare dicebatur in Syria, ad urbis praesidium vocarunt. Invecti et vehementissime in milites, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent, aureos, quos digitis Iulianus ostendebat, indignanter repudiarunt, succlamantes, Nolumus, non accipimus. Quod ut audivit Iulianus, teneri ultra non potuit, quin proximos quosque interfici iuberet. Populus ea re multo irritatior, non desinebat Iuliano maledicere, Deos invocare, milites exsecrari. Ad extremum arma capiunt omnes, et in Circo diem noctemque ieiuni transigunt. Tandem fame stimulante diffugiunt, externa auxilia praestolantes. Cum ergo nuntiatum Iuliano esset, Severum cum Illyricis exercitibus defecisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus ad senatum venit, imperavitque, ut hostis Severus renuntiaretur, militibusque praestitueretur dies, ultra quem, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur. Interim ipse omnibus assentari Romae, obviis arridere, multa libero homine, nedum principe indigna facere, conciliandae multitudini, sed frustra. Suspecta enim erant prudenti cuique immodica officia. Visae tum circa Solem tres stellae, claro die, tres principatus sibi invicem inimicos portendebant. Severus enim in Illyrico, Albinus in Britannia, Niger in Syria imperium sibi adversus Iulianum afferebant. Albinum Severus Caesarem dixit, ut securitatis impletum opinione in Britannia detineret. Ipse devincta sibi omni Europa, praeter Byzantium, Romam infesto agmine contendit, ubi milites desides, et urbana luxuria dissolutos, frustra Iulianus in armis exercebat. Interim opinatus Laetum fautorem esse Severi, ipsum Marciamque, per quos Commodus interierat, interfecit: pueros etiam mactavit non paucos, (dirum facinus) ut per eorum exta et magorum ludibria futuros eventus expiscaretur. Crebro misit ad Severum, qui eum interficerent. Sed illi ad Severum transierunt. Tullius Crispinus praefectus praetorio, legatus ut classem produceret, repulsusque, ad Severum rediit. Sacer dotum deinde preces, virginumque Vestalium orans Didius, audivit a Fausto Quintillo, non debere imperare eum, qui armis adversario non posset resistere. Quare iratus, per milites Senatum ad obsequium cogere, aut obtruncare voluit. Sed mox mutato consilio, de participatione imperii egit, abnuente Severo, et praetorianos sibi litteris conciliante. Tunc a Senatu capitis damnatus Iulianus, nihil dixit percussoribus, nisi, Quid ego peccavi, aut, quem interfeci? Ita extenta damnatorum modo cervice, decollatur, caputque eius in rostris ponitur, cum vixisset annos LX, imperasset dies LXVI. Corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae, et filiae Didiae Clarae redditum: quae primo imperii die, quasi praesagientes ei imminens exitium, trepidae invitaeque in palatium transierant.

SEPTIMIUS SEVERUS.

SEverus Leptitanus natione Afre, iuventam plenam furorum nonnumquam et criminum habuit. Cum adulterii causam diveret, absolutus est a Iuliano Proconsule, quem postea antecessorem per milites occidit. Cum eum ex humili, per litterarum et militiae officia, ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset. Omnia, inquit, fuit, et nihil expedit. Sed ipse se talem egit, ut nihil ei quidquam


page 260, image: s260

expediret, cum eos ipsos pertimesceret, de quibus recte iudicabat, quosque dignos imperio videbat, occideret. Quare octodecim imperii sui annos in caedibus fere et perpetuis bellis absumpsit. Interfectores Pertinacis multavit morte, reliquos praetorianos occurrere sibi iussos exarmavit, et urbe eiecit. Ingressus Romam terrore magnifico, milites vastationem minantes secum traxit, urbemque ferae atque agrestis vitae replevit. Pertinacis deinde imago ingenti vanitate funerata, ipse inter Divos sacratus, pompa ethnicis digna superstitionibus, quam qui volet, ex Dione, qui interfuit, petat. Regnabat autem Pescennius Niger in oriente, Graeciamque cum Thracia et Macedonia, interfectis multis illustribus viris tenebat, ad participatum imperii Severum vocans: a quo causa eorum quos occiderat, cum Aemyliano hostis est appellatus, permisso tamen exilio tuto, si ab armis vellet discedere. Erat Pescennius bellator egregius, disciplinae custos acerrimus, ut miserum se diceret Severus, quod imitari eius disciplinam non posset, quem bello vicerat. Imperatori Pescennio cum quidam panegyricum recitare vellet; dixit ei: Scribe laudes Marii, vel Annibalis, vel alicuius ducis optimi, vita functi, et dic, quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. Nam viventes laudare irrisio est, maxime imperatores, a quibus speratur, qui timentur, qui praestare publice possunt, qui possunt necare, qui proscribere. Ego vivus placere cupio, mortuus etiam laudari. Hic variis proeliis in Hellesponto, ad Cizycum, ad Nicomediam, tandem ad portas Ciliciae a Severianis victus; caput eius pilo circumlatum est. Filios Nigri, quos antea captos suorum liberorum cultu habuerat Severus, in exilium postea cum matre misit, denique etiam occidit, Byzantinos triennii obsidione exhaustos, cum plurima fecissent, et passi essent fortiter, dedentes se, libertate privavit, militares crudeliter interfecit, urbem longe pulcherrimam nudavit moenibus, et quasi vicum ignobilem Perinthiis subiecit. Antiochenos, Palaestinenses, multasque alias eiusdem partis civitates, iniuriit affecit et damnis. Senatores, qui cum Nigro militaverant, ducum vel tribunorum nomine, occidit, damnata in Nigrianis constantia, quam in suarum partium ducibus laudabat. Vastata deinde Arabia, non sine periculo totius exercitus, ob aquarum penuriam, Parthisque et Adiabenis, qui cum Pescennino senserant, punitis, redeunti Romam aliud civile bellum natum est Clodio Albino, in Galliis dominante, quem Caesarem antea dixerat. Hunc enim, cum per dolosas litteras pertrahere in insidias atque interimere non potuisset, bello subigere decrevit. Fuerat quidem ei primum animus, Pescenninum Nigrum et Albinum sibi substituere: sed postea et filiis iam maiusculis studens, et Albini apud senatum invidens amori, sententiam mutavit, atque illos utrosque bello oppressit, precibus maxime uxoris Iuliae, insolentis ac impudicae, adductus. Et primo quidem conflictu Albinus potior fuit, contra duces Severi. Post Severus ipse cum quinquaginta militum milibus, ut par esset viribus, contra eum profectus acerrime, nec sine varietate fortunae, pugnavit, apud Lugdunum, tanto suo periculo, ut discissa chlamyde, districtoque gladio, in fugientes suos contenderet, ut vel pudore affectos sisteret, vel ipse una periret. Eo proelio tantum est sanguinis fusum, ut in fluvios influeret. Albinus semivivus ad Severum est deductus. Eius caput abscindi, Romamque deferri iussit, prosecutus illud litteris; senatui exprobrantibus amorem defuncti, et mox fautores eius, inter quos multi principes civitatis, Hispanorumque et Gallorum proceres, interfecit, quorum bona publicata aerarium auxerunt. Ex ea proscriptione tantum filiis suis reliquit, quantum nullus Imperatorum. Genus Albini exstinxit; Commodum, propudium illud principis, odio senatus Deum appellavit,


page 261, image: s261

ut appareret eum apertissime furere. Occidit sine causae dictione XLIII nobiles et summos viros, Narcissum quoque, Commodi strangulatorem, obiecit leonibus, fratrem se Commodi et Marci filium professus, Bassianoque filio Antonini nomen imposuit.

Post haec bellum intulit Parthis, qui, Severo civilibus armis occupato, securi Mesopotamiam ceperant, Laeto Nisibin fortiter interim tuente. Illis Seleuciam et Babylonem desertas ademit, Ctesiphontem cum centum milibus hominum cepit, sed inopia commeatus excedere ea coactus, Atra urbem Mesopotamiae irrito conatu oppugnavit.

Ibi Iulius Crispus, praetorianorum tribunus, cecinit Virgilii illud:

Scilicet ut Turno contingat regia coniux.
Nos animae viles, inhumata infletaque turba
Sternamur campis.

Et ob id interfectus est, pauloque post Laetus, quod carior esset militibus, quam Severus suis rationibus conducere putabat. Multos inter haec causis, vel veris vel simulatis, sustulit. Damnabantur cur iocati essent, alii cur tacuissent, alii cur pleraque figurata dixissent, ut quod esset Imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus.

Plautianus tunc omnia poterat, nihil Severo minor, secretorum ipsius omnium conscius, omnium praedo, castrator civium Romanorum; Imperatoris ipsius Imperator. In eo itinere Palaestinis plurima iura fundavit. Iudaeos fieri sub gravi poena vetuit; Idem etiam de Christianis sanxit; arcanos Aegyptiorum libros fere ex omnibus adytis sustulit. Christianos, velut delendarum factionum cupidus, horribiliter coepit vastare, unde praesertim in Aegypto et Thebaide, et ubique pene gentium praeclara martyrii et memoranda certamina conficiebantur, testantibus Deo fidelibus amorem suum, et principem huius mundi caelestis exspectatione gloriae superantibus. Inter eos nobiles sunt Leonides, pater Origenis, Alexandrinus, Philippus praefectus Aegypti, Irenaeus Lugdunensis Episcopus; et Apologia tunc pro Christianis ad Romanos magistratus scripta a Tertulliano.

Hic Severum ipsum a Proculo Christiano per oleum aliquando curatum narrat, quem proinde requisitum in palatio habuerit, usque ad mortem eius. Addit: Sed et clarissimos viros, et clarissimas feminas Severus, sciens huius sectae esse, non modo non laesit, verum et testimonio ornavit, et populo furenti in os palam restitit. Addit Sulp. Severus, interiectis deinde annis XXX et VIII pacem fuisse Christianis, nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum Ecclesiarum clericos vexavit. Aiunt Plautianum Christianis fuisse infensissimum, qui certe ultionis divinae conspicuum omnibus est documentum factus. Nam socer Antonini iam, et ex recenti odio maior amicus Severi, quam antea, adeo ut exilio punirentur, qui Severo ipsi consenserant, in detrahendis statuis Plautiani, eodem anno peremptus est, quo iuraverat Severus, nullum ab se malum Plautiano accidere posse. Dederat tantum Plautillae filiae suae Plautianus, quantum L reginis sat esset, nuptiae eius apparatu plus quam regio erant peractae, ob omnibus colebatur, iurabatur per fortunam eius, qui ipse interim metu futurorum tremeret ac palleret. Tandem Geta, frater Severi, moriens Plautiani acta enarrat, Antonius uxori ob impudentiam infensus, soceri increpationes ulcisci parat. Ita insimulatus coniurationis Plautianus subito interficitur, Plautilla relegatur, quam postea quoque Antoninus cum filio Plautiani necavit. Ita omnium rerum semper naturali quasi lege mutatio est, nilque infirmius, quam potentia sine virtute, alieno favore subnixa. Amici quoque Plautiani familiariores universi periere. Antoninus et Geta, hoc quasi paedagogo liberati, deinceps pro libidine agere, violare matronas


page 262, image: s262

et pueros, pecunias praedari, imitari se invicem, et tamen odisse: qui mores Getae primum, deinde et Bassiano exitio fuere. Severus in dies crudelior habitus, implacabilis in delictis, ad eligendos tamen industrios quosque iudicii singularis, latronum ubique hostis, quorum unus Bulas, homo callidissimus, elusis saepe ducibus Severi, tandem amicae suae indicio proditus, bestiarum esca fuit. Postrema Severi expeditio in Britannos suscepta, magis ne segnescerent legiones, quam necessitate urgente. Ibi amisit insidiis Caledoniorum et aquarum insalubritate ad L milia, coegitque ad foedus faciendum, et arma tradenda. Quod dum facit, pene a filio pone equitante est occisus, sed clamore stipatorum conversus vultu eum deterruit, increpatumque deinde, praesentibus Papiniano et Castore, nihil laesit amplius. Mox denuo in Britannos, qui defecerant, vertit impetum, licet doloribus excruciatus podagricis, lectica portaretur. Verum sic quoque militari vexatus seditione, qua filium Augustum creabant, animadverti iussit in omnes auctores facti, praeter filium, sedensque pro tribunali, Sentitisne, inquit, tandem, caput imperare, non pedes.

Denique ducto per transversam Britanniam muro CXXX millium passuum, quem auxit Bassianus, periit Eboraci atroci morbo. Extrema eius feruntur verba: Rem publicam ubique turbatam accepi, pacatam etiam Britannos relinquo: firmum imperium Antoninis meis, si boni erunt, imbecillum, si mali. Ad filios: Locupletate milites, ceteros omnes contemnite. In moechos asper foris, domi tenuit Iuliam, adulteriis famosam. Parum boni Principis habuit. Senatus eum aut nasci non debuisse iudicavit, propter crudelitatem, aut non mori, propter sucessorum ignaviam. Explevit pene annum XLVI vitae, imperii XVIII. Iuliani nomen et eius scripta aboleri voluit, quod unum effici nequivit. Tantum enim (Aurelii Victoris verba sunt) gratia doctarum valet artium, ut scriptoribus ne saevi mores quidem, ad memoriam officiant.

Ergo sub Severo, Principe literato, sacris litteris eruditis claruerunt T. Flavius Clemens Alexandrinus, Septimius Florens, Tertullianus Afer, Minutius Felix, quorum adhuc nomen in praeclarissimis, quae reliquerunt, ingenii monumentis vivit. Viguit et Iudas, qui Antichristi adventum in propinquo esse scripsit. Symmachus, post Aquilam et Theodotionem, sacri codicis tertiam versionem Graecam dedit, cum pietatis et simplicitatis amantiores, turbari potius plebem, quam aedificari istac varietate iudicarent. Narcissus Ierosolymae Episcopus, quam DEO carus esset, trium testium, qui iurati, falso eum turpitudinis insimulaverant, evidenti poena patuit. Nam unus igni, alter foedo morbo, tertius amissis luminibus, plane sicut imprecati sibi fuerant, perierunt.

Tunc et Alexander Aphrodisiensis Philosophus, et Papinianus Iurisconsultus in pretio fuere.

ANTONINUS CARACALLA.

ANtoninum a Barbaro vestitu, quo et ipse et exercitus utebatur, et populus donabatur, Caracallam dictum fuisse scribit Spartianus, gratissima clarissimaque pueritia. Nam septennis puer, cum collusorem suum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset: neque patrem suum, neque patrem pueri, vel auctores verberum, diu respexit. Tertullianus eum lacte memorat enutritum Christiano. Egressus uro pueritiam, patris monitis restrictior graviorque, et vultu truculentior apparuit, prorsus ut eum quem puerum scierant, multi esse non crederent. Alexandrum Magnum eiusque gesta semper in ore habuit. Patre mox ipso superbior, fratrem Getam magna eius humilitate despexit. Post patris mortem, apud milites conquestus circumveniri se fratris insidiis,


page 263, image: s263

cum potiri eius non posset ob fidem exercitus, quam duobus se libris Severi iurasse dictitabat, dolo accitum, quasi arbitra matre inimicitias positurus, eum in ipso Iuliae matris sinu interemit. Iisdemque diebus occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant: Dion ad hominum mulierumve XX milia fuisse tradit, et ex illustribus multos, maxime Papinianum, praefectum praetorii, dicentem non tam facile excusari parricidium, quam fieri. Ob quam causam, ait Aurelius, furore poenas dedit, dirarum insectatione, quae non immerito ultrices vocantur: a quo post furore convaluit. Audiens posse mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse fertur, sit Divus, dum non sit vivus. Ita utcumque rediit cum fama in gratiam parricida: milites enormibus stipendiis placavit. Iulia eius noverca laetari et ridere coacta nece filii. Haec forma privignum cepit postea, cum eius praesentiae quasi ignaram se daret, intecto corpore, asserentique, vellem si liceret, uti petulantius multo (quippe quae pudorem velamento exuerat) responderet, libet? plane licet An nescis te Imperatorem esse et leges dare, non accipere? Ergo pro uxore habita, participem se imperii egit, nomenque eius plerisque libellis et epistolis est appositum. Ceterum Bassianus ipse solis militibus comis atque humanus, reliquos mortales omnes contemnebat, crebro iactans, pecuniam sibi soli esse oportere, ut eam largiretur militibus, praeterea nemini. Arguente eum Iulia, quod nimios sumptus faceret, Bono animo es, inquit, mater; nam nobis, quam diu hunc habebimus (gladium ostentans) pecunia non deerit. Bonas artes, quas puer didicerat, Imperator factus, plane sprevit, et oblitus est, Aristotelis libros et sectatores, quod Alexandrum ab eo peremptum diceret, delere conatus, Alexandrinos certe, a quibus se irrideri cognoverat, crudelissime mactari iussit, totamque urbem militum ludibriis exposuit.

Abgarum, Osroenorum regem quasi amicitiae causa vocatum, in vincula coniecit, et Osroenen Rege destitutam cepit, itemque Rege Armeniorum usus est, quam ob rem Armenii arma capere, quam ad ipsum deficere, maluerunt. Atque exinde nemo ipsi fidebat amplius, ut re ipsa cognosceret, quantae fraudi esset Imperatori, fraudem amicis facere.

Cum militibus etiam omnia servilia munera, pariter subibat, immemor interim officii Imperatoris ac disciplinae, quibus victoria maxime nititur. Ergo a Cennis, ut Dion vocat, seu Alemannis, ut Victor, prope Moenum amnem atroci proelio exceptus, magno pretio emit, ut salvus se in superiorem Germaniam reciperet. Eorum uxores in pugna captae, cum interrogarentur, mallentne occidi, an vendi; responderunt, occidi: cumque essent venditae a Romanis, omnes mortem sibi consciverunt. Antoninus senatum irreverenter et contumeliose habuit, adulterinam monetam cudit, raro ius dixit, interdum bene potus; Magis et praestigiatoribus multum tribuit. Cum Commodi manes evocasset, audivit, [gap: Greek words] , perge ad supplicium. In occidendis feris et gladiatoria arte valde sibi placuit. Gladium quo fratrem interfecerat, Serapidi Deo Aegyptio consecravit, dignum Deo donum: sed gladius is caelesti igne deflagravit.

Posthaec exercitum in Parthos duxit, praetexens Artabanum negare sibi, quas pactus esset, filiae nuptias. Sed Artabanus fraudem Antonini verebatur. Quare de improviso irruens in confinia Mediae, Arbela subegit, sepulcra regum Parthorum, abiectis ossibus, subvertit; barbaris ultra Tigrim recedentibus, ut ad bellum se pararent. Interim in mediis militibus, quibus maxime fidebat, dum forte ex equo descendit ad naturae requisita, occiditur inter Carras et Edessam, astu Macrini, quem praetorio praefecerat; qui perspecto e quibusdam litteris suo periculo, praevenire mortem sibi intentatam callide cogitavit. Macrinum


page 264, image: s264

enim Antonino brevi successurum dixerat Alexandrinus Serapion, Christianus haud dubie, quem leoni obiectum, cum ei fera pepercisset, Antoninus occidi imperaverat. Vixit annos XXIX. annos potentiae explevit VI et menses duos.

Per id tempus Origenes a continuis studiis Adamantinus appellatus, innotuit Alexandriae, communicatoque cum Heracla labore, quam plurimas divinas humanasque litteras tradidit. Romanam quoque Ecclesiam, gubernante eam Zephyrino Episcopo, invisit, novasque sacri codicis versiones, unam Nicopoli apud litus Actium, alteram in dolio prope Ierichuntem repertas, usitatis iam translationibus coniunxit. Qua via, non tm faciliorem, quam perplexiorem mysteriorum sensum effecit. Cum ob tumultus Aegyptiacos Caesaream se recepisset, Demetrius Alexandrinus Episcopus vitio vertit Alexandro Ierosolymae, et Theoctisto Caesariae Pastoribus, quod homini non initiato gradu presbyterii, potestatem docendi in Ecclesia concessissent. Urum illi hoc integrum esse Episcopis, ex veteri consuetudine confirmarunt.

Illis suppares fuerunt Beryllus Bostrensis in Arabia, Hippolytus, Ammonius et Caius Romanus, Cataphrygum confutator.

OPILIUS MACRINUS.

OCciso Antonino Bassiano, Opilius Macrinus Maurus, praefectus praetorio eius, qui antea res privatas curarat, arripuit imperium, humili natus loco, et animi atque oris inverecundi. Odio Bassiani magis, quam sua virtute movit senatum, cum omnibus una vox esset, quemvis magis quam parricidam, quam incestum, quam impurum habendum Imperatorem. Macrinus ficte, ut sunt homines, quod ad ea se cogi dicunt, quae vel sceleribus comparant, compulsum se ad imperium affirmabat, militaribusque insidiis Bassianum interiisse. Et profuit pecunia, ut solet, cui innocentia pro desse non poterat. Suscepto igitur bello contra Parthos, Profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere: cui fini Diadumenum filium etiam appellavit Antoninum et Caesarem, gnarus quo favore Antoninum nomen esset, militibusque eam ob rem donativum dedit. Sed triduano et acri conflictu inferior, cum legatos de pace mittere, eamque ab Artabano velut redimere esset coactus, rumoribus de se adolescendi potestatem dempsit. Iuliam Augustam cum initio blandius habuisset, ut comperit conviciis se ab ea impetitum, eiecit Antiochia, et mox in mortem egit. Nec pepercit aliis, ignobilitati eius inopinaeque adeptioni imperii iniquis. Quare postquam se Antiochiam transtulisset, ac luxuriae operam daret, nec praeberet militibus, quantum Bassianus praeter consuetudinem indulserat, corrupti Maesae promissionibus milites (ea Iuliae soror erat, uxoris Severi, expulsa ex domo aulica per Macrini superbiam) ad nepotem eius Bassianum Varium, qui postea et Antoninus et Heliogabalus est appellatus, desciverunt. Macrinus audaciam miratus muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad eos obsidendos cum legionibus misit. Quibus cum Antoninus ostenderetur, Bassiani filius creditus, miro amore sui omnes implevit, occisoque Iuliano, ad eum omnes transierunt. Commisso deinde proelio Macrinus ipse vincitur proditione militum. Maesa cum filiabus Semiamira, (cuius filius erat Heliogabalus) et Mammaea, fortiter suos in pugnam incitavit. Fugiens ergo Macrinus cum paucis, et filio Diadumeno, in vico quodam Bithyniae periit, homo asperior in milites, quam orienti fortunae expediret: Acer in suppliciis, Severique laudator. Adulterii reos semper vivos simul incendit, iunctis corporibus. Delatores, si non probarent, capite affecit, si probaren, delato pecuniae praemio dimisit infames, Convivio suo literatos adhibuit,


page 265, image: s265

ut loquens de studiis liberalibus necessario a nimia, cui addictior erat, ingurgitatione abstineret. Sed hic licet grandis natu, annum agens LIV, tantique exercitus Imperator, a puero, cuius ne nomen quidem ante audierat, oppressus est, mensibus ferme quattuor ac decem vix retento imperio. De filio eius vere dictum est, quod in somnis Antoninus fuisset. Imperium enim ad id solum habuit, ut cum patre interficeretur.

VARIUS ANTONINUS HELIOGABALUS.

SIc Varius Avitus, a Sacerdotio Dei Heliogabali Heliogabalus, quodque filium se Bassiani ferret, Antoninus dictus, potentiam invasit. Eius unum facinus laudatur, quod cum publice privatimque ad litteras Macrini plurimis esset iniuriis affectus, de nullo supplicium sumpsit: in ceteris autem omnibus homo turpissimus et nequissimus fuit, eaque fecit et passus est, quae ne dici quidem vel audiri sine maximo pudore possunt. Sooemi seu Semiamirae matris quae ex Vario Marcello eum genuisse dicitur, aut, ut ipsa videri voluit, ex incesta cum Antonino consuetudine, ita deditus fuit, ut eam in sentum secum adduceret, nihilque sine eius voluntate in Republ. faceret. Ingens eius desiderium erat initio, sed ex rumore, qui novis post tyrannos solet donare principibus, quique nisi ex summis virtutibus, non permanet, sed a multis etiam mediocribus principibus amittitur. Vota enim hominum ad crudelitatem festinant, atque id quod optant, verun esse concipiunt. Quod tunc etiam circa Heliogabalum accidebat, quo vix quisquam maioribus hominum studiis accepit imperium nec vicissim maioribus odiis amisit. Statim Heliogabalum suum, Syrum numen, in Palatino monte sacravit, id agens, ne quis Romae vel per orbem DEUS, nisi Heliogabalus suus coleretur. Dicebat enim Iudaeorum et Samaritanorum religiones, et Christianam devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret. Vendidit honores et dignitates tam per se, quam per omnes servos ac libidinum ministros. Pomponium Bassum et alios viros clarissimos occidit, quod suos ab iis mores examinari diceret. Bassi etiam coniugem pulcherrimam sibi iunxit, qua ob maculam corporis, ut dicebat, repudiata, Aquiliam duxit Severam, virginem Vestalem, cum nec vir quidem esset amplius, sed Hierocli, Zotico, aliisque, quos conquirebat, bene vasatis nuberet, perque omnia obscena non dicenda quottidie volutaretur.

Quare milites pestem illam velari Imperatoris non ferentes, iecere sermones de Alexandro promovendo, consobrino Heliogabali (Sooemis enim mammaeae matris Alexandri soror erat) qui iam Caesar fuerat a senatu dictus, Macrino mortuo. Hic adoptatus ab Heliogabalo sollemniter, confestim omnium ad se animos traxit, adeo ut paeniteret mox adoptionis Varium, eo maxime nomine, quod impudicus non esset Alexander; percussores itaque ei immisit. Sed nihil agunt improbi contra innocentes, telaque aliis parata, tandem in ipsos homicidas vertunt: quod etiam tunc accidit. Nam rei indignitate adeo exarsere milites, ut aegre exorarentur, ne obtruncarent Sardanapalum. (Nam sic quoque ex moribus appellabatur iste Varius.) Hac ei conditione pepercerunt, si impuros homines et assentatores, quod illum ex stulto faciebant stultiorem, a se dimoveret, atque ad bonam frugem rediret. Ibi amotis aut necatis plerisque, ingenti pretio reposcebat Hieroclem, hominem impudicissimum, et insidias in dies novas Alexandro propagabat. Caedebantur idolo Syro humanae hostiae, despondebatur ei virgo Carthaginiensis Urania, immensa dote, quae ex toto imperio colligebatur. Nec erat ulla Heliogabalo vita, nisi exquirere voluptates. Canes iecinoribus anserum pascebat. Leones et Leopardos exarmatos, edoctosque per mansuetarios,


page 266, image: s266

mensis adhibebat subito ad pavorem aut ridiculum excitandum. In calceamentis habebat gemmas, et quidem sculptas, quasi possent in calceis sculpturae artificum videri. Lupanaria domi amicis, clientibus et servis exhibebat. Numquam minus quam centum sestertium cenabat, hoc est, argenti libris triginta. Iocabatur ita cum servis, ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deferre, proposito praemio; collegisseque dicitur decem milia pondo, dicens et hinc intelligendum, quam magna esset Roma. Mittebat parasitis per cellarios salaria annua, vasa cum ranis et scorpiis, et serpentibus, atque huiusmodi monstris, digna certe et domino et ministris stipendia. Implebat etiam muscis, apes mansuetas eas appellans. Canes quaternos ingentes iunxit ad currum, et sic est vectatus intra domum regiam. Semper sane aut inter flores sedit, aut inter odores pretiosos. Sexcenta secum vehicula ducebat, asserens, decem milibus Camelorum Persarum regem iter facere, et Neronem olim quingentis carrucis. Cum praedictum ei esset a sacerdotibus Syris, violenta morte periturum, sericos sibi laqueos, gladios aureos, turrim substratis aureis gemmatisque tabulis paravit, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere, et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic periisse. Nec quisquam facile sic periit, nemo turpius scilicet. Cum amandato ex urbe senatu et Ulpiano Iuris consulto, Alexandro necem machinaretur, milites facta conspiratione, primum conscios eius vario genere mortis, alios vitalibus exemptis necant, alios ab ima parte perfodiunt, ut mors esset vitae consentiens: post hoc in eum faciunt impetum, atque in latrina, ad quam confugerat, occidunt. Tractus deinde per publicum, annexoque pondere, ne fluitaret, in Tiberim abiectus est, ne unquam sepeliri posset. Occisa cum eo et mater, probrosissima mulier, et tali filio digna, cautumque ne unquam mulier in senatum ingrederetur. Vixit annos XVIII, exercuit infamem potentiam ultra triennium.

Ad eum Iulius Africanus, Christianus historiographus, legationem suscepit pro instauranda Emmaunte, quae Nicopolis dicebatur, et impetravit. Callistus Romanae Ecclesiae episcopatum accepit, ab Apostolis decimus quintus.

ALEXANDER SEVERUS.

AUrelius Alexander Arcena Syriae urbe, patre Vario, matre Mammaea natus, ne unum quidem diem sponte sua transmissit, quo se puer non et ad litteras, et ad militiam exerceret. Itaque Imperator adolescens creatus, amavit literatos homines, vehementer eos etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. Quamvis Senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi, et mirandam singularemque constantiam, contra militarem fastum, Severi nomen a militibus ei inditum est. Saepe enim legiones integras exautoravit, ex militibus Quirites appellans, nec exercitum unquam timuit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset, quasi tribuni vel duces de stipendiis militum abraderent. Miles, dicebat, non timet Imperatorem, nisi vestitus, armatus, calceatus, et satur, et habens aliquid in zonula: At mendicitas militaris ad omnem desperationem vocat armatum. Removit omnes a Republica et a ministeriis, quos impurus ille Heliogabalus ex genere hominum turpissimo provexerat, neminem passus est in Palatio, nisi necessarium. Si de iure tractaret, aut de negotiis, solos doctos adhibebat, et disertos. Si vero de re militari, milites veteranos, ac bene meritos, et locorum peritos, maxime eos qui historiam norant, requirens quid in talibus causis, quales in disceptatione versabantur, veteres Imperatores, vel Romani, vel exterarum gentium fecissent. Adorari se vetuit, blandius etiam appellantes, ut adulatores vel risit, vel abiecit. Invitos et non ambientes in Rem publicam collocandos


page 267, image: s267

dixit, fures a Republ. pellendos pauperandosque, integros vero iudices redimendos atque ditandos. Eunuchos tertium genus hominum esse, nec videndum, nec in usu habendum a viris, sed vix a feminis nobilibus. Habuit in animo exoletos vetare, quod postea Philippus fecit: item omnibus officiis genus vestium proprium dare, et omnibus dignitatibus, ut a vestitu dignoscerentur, simul ne servi ingenuis miscerentur. Sed hoc Domitio Ulpiano et Iulio Paulo Iuris Consultis, quorum consiliis maxime regebatur, displicuit, dicentibus plurimum rixarum fore, si faciles essent homines ad iniurias. Moderationis tantae fuit, ut omnibus se blandum affabilemque praeberet. Obicientibusque nimiam civilitatem Mammaeae matri, et uxori memmiae, dicentibusque: Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti: respondit, sed securiorem atque diuturniorem. Milites quoque quos ostensionales vocabant, non pretiosis, sed speciosis vestibus ornabat: nec multum in signa aut ad apparatum regium auri et serici deputabat, dicens imperium in virtute esse, non in decore. Gemmarum quod fuit vendidit, dicens, gemmas viris usui non esse; matronas regias paucis contentas esse debere. Ad aurum colligendum erat attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio. In Templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras, auri ne guttulam quidem aut bracteolam posuit, susurrans versum Persii, In sanctis quid facit aurum? Multis autem civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, ad instaurationem operum et publicorum et privatorum, pecuniam ex vectigalibus dedit. Ubi aliquos voluisset magistratus ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis, probaret manifestis rebus: si non probasset, subiret poenam capitis. Dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent, in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita. Assessoribus salaria instituit, honoresque numquam vendi passus est, dicens; Necesse est ut qui emit, vendat. Ego non patiar, mercatores potestatum; quos si patiar, damnare non possum. Erubesco enim punire illum hominem, qui vendit, quod emit. Illi sunt promovendi, qui per se Rem publicam gerere possunt, non per assessores. Militares habent suas administrationes, habent literati; unusquisque hoc debet agere, quod novit. Vetronium Turinum, quem familiarem habuerat, convictum persuasos ab eo homines, quod omnia ad nutum suum Imperator faceret, eventusque petitionum venditos, ligari ad stipitem praecepit, et fumo apposito, quem ex stipulis atque humidis lignis fieri iusserat, necari: praecone dicente: Fumo punitur qui vendidit fumum. Ovinio Camillo rebellionem molienti gratias egit, quod curam Rei publicae quae recusantibus bonis imponeretur, sponte reciperet. Deinde in senatu participem imperii appellavit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus, quam ipse utebatur, affecit. Ad expeditionem Barbaricam, ut secum iret, hortatus, et ambulando et equitando fatigatum, carpento imposuit. Tandem seu timore, seu vere abdicantem imperium, et mori paratum dimisit, commendatumque militibus ad villas suas ire praecepit. Talia egit matris atque amicorum, quos habebat, eximiorum consilio, ut vere scripserit marius Maximus: Meliorem esse Remp. et prope tutiorem, in qua Princeps malus est, ea in qua sunt amici Principis mali. Siquidem unus malus potest a plurimis bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno, quamvis bono ulla ratione superari. Sed plurimum ei Christiana institutio profuit, cum mater eius Mammaea Origenem quoque, celeberrimum tunc Christianorum doctorem ad se accerseret, multosque in aula haberer Christianos. Quantum enim Christianis detulerit Alexander,


page 268, image: s268

Lampridius ultro fatetur, cum non tantum eis privilegia narrat indulta, sed et Christo, et Abrahamo rem divinam factam in Imperatoris larario, adiunctis tamen Apollonio, Orpheo et id genus aliis, cum minori in larario Ciceronis, Achillis, et similium imagines colerentur. Voluisse etiam Christo Templum facere Alexandrum, eumque inter Deos recipere, nisi metuisset, reliqua templa omnia deserenda. Clamasse eundem saepius, quod a Christianis audierat, idque per praeconem, cum aliquem emendaret, dici iussisse: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Immo hanc sententiam usque adeo dilexisse, ut et in Palatio, et in publicis operibus praescribi eam curaret. Cumque publicum locum quendam Christiani occupassent, dicentibus popinariis sibi eum deberi, rescripsisse: melius esse ut quomodocumque illic Deus coleretur, quam popinariis dederetur.

Talis ergo cum esset domi et foris, iniit Parthicam expeditionem, tanta disciplina, tanta sui reverentia, ut non milites, sed senatores transire dicerentur. Vicitque potentissimum regem Artaxerxem, elephantos ducentem septingentos, ex quibus trecentos cepit, ducentos interfecit. E mille et octingentis falcatis curribus, ducentos in potestatem redegit. Centum et octoginta milia equitum fudit. Terrae Internamnanae, Mesopotamiae scilicet receptae, captivi Persis, sed acceptis pretiis, redditi sunt. Ingens tamen clades etiam Romanis illata, sed quia Persae priores arma posuere, nec toto quadriennio campo se ausi committere penes Romanos victoria stetit. Actae sunt res feliciter, et in Mauritania Tingitana, per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum affinem Alexandri, et in Armenia per Iunium Palmatum. Sola de hostibus capta limitaneis ducibus et militibus donavit, ita tamen si heredes illorum militarent, dicens, attentius eos militaturos, si etiam sua rura defenderent.

Posthaec ad Germanicum bellum profectus est, querens eam nationem imminere Reip. cervicibus, quae minusculis etiam Imperatoribus subiecta fuisse videretur. Cum ibi quoque seditiosas legiones comperisset, abici eas praecepit. Sed Gallicanae et Germanicae mentes severitatem hominis nimiam non tulerunt, hi praecipue, qui Heliogabali praemiis effloruerant. Ergo quiescente eo post convivium, ingressus miles Germanus, cum intervigilantem offendisset, recurrit ad contubernales, ratusque se non posse evadere, quod in tentorum principis irruisset, contubernales ad caedem exhortatur. Qui subito irrumpentes, in vico Sicila eum prope Moguntiam cum matre interficiunt, cum explevisset annos imperii XIII, vitae XXIX. Hanc mortem sibi a quodam praedictam contempsisse dicitur, professus plerosque insignes viros non quieta morte oppetiisse. Apud eum quamquam plurimum posset Ulpianus, praetorio praefectus, tamen nocturna militum irruptione confossus est. Sed Epagathus necis Ulpiani causa, remotus ab Alexandro in Aegyptum, tamquam ad eam mitteretur regendam, callide in Cretam retractus, ibique condemnatus poenam luit. Dioni quoque Historiographo, quod continenter Pannoniae praefuisset, infensi adeo erant milites, ut Consulatum ei in urbe tuto gerere haud liceret: dimissusque ob aegritudinem pedum, reliquum vitae in Bithynia deinde exegit. Eius hic historia desinit. Erant et alii Alexandri familiares, et socii, discipuli Papiniani splendidissimi, Pomponius, Alphenus, Celsus, Venuleius, Modestinus, Africanus, Fabius, Sabinus, Callistratus, viri amantes principis sui, et qui de illo nec ipsi riderent, nec risui esse vellent, qui nihil venderent, nihil fingerent, ad bonum facile consentirent.

Callistum vel Calixtum Romanae Ecclesiae Episcopum sancivisse: Urbanum argentea induxisse vasa, et praedia fundosque a Christianis oblatos recepisse, tradunt scriptores, sed non horum temporum, Eusebius nec martyrii Callisti


page 269, image: s269

meminit, nec successoris eius Urbani, quos tamen sanguinem pro Christo fudisse Damasus, et post eum marianus Scotus, Platina, Sabellicus, Nauclerus, aliique scripsere. Sed nobis ea, quae a suorum temporum historiographis nec fidem, nec probabilitatem habent, in litteras mittere religio est.

IULIUS MAXIMINUS.

HActenus imperium Romanum a Romulo ad Septimium certatim evolans, Bassiani consiliis tamquam in summo constitit. Quo ne confestim laberetur, Alexandri fuit. Abhinc dum domandi suos, quam subigendi externos cupidiores sunt, atque inter se armantur magis, Romanum statum quasi abrupto praecipitavere, quemadmodum Iohannes Apostolus Apocalypsi sua globum montis ignitum, in mare populorum praecipitio ruentem vidit, ex quo pleraque gentium sanguine cruentata, naves Rerum publicarum corruptae.

Etenim immissi in imperium promiscue boni malique, nobiles atque ignobiles, ac Barbari multi. Quippe ubi passim turbata confusaque omnia, neque suo feruntur modo, quique fas putant, uti per turbam, rapere aliena officia, quae regere nequeunt, quaeque inscientia bonarum artium foede pervertunt. Itaque abhinc Augusti semestres vel annui, plerique per biennium, ad summum per triennium vel sexennium, et vis fortunae licentiam nacta, postquam pene omnes flagitiis subacti sunt, etiam infirmis genere institutoque publica permisit, donec Christianismus rerum potitus fessum cladibus orbem sub Constantino restauravit.

Igitur occiso Alexandro, Maximinus Thrax, patre Gotho, matre Alana genitus, robore et virtute militari ad ducatum provectus, nondum senator, sine decreto senatus, primus e corpore militari Augustus ab exercitu appellatur, filiumque corpore pulcherrimum, animo deformem, sibimet socium dicit. Hic conciliatis omni arte militibus, cum propter ignobilitatem generis contemni se a Senatu crederet, imperium sola crudelitate teneri posse ratus, sine delectu dignitatis supplicia exercuit. Ac tantum degeneris animi conscientia apud eum valuit, ut omnes sui generis conscios necaret, etiam amicissimos, parum memor, multos ei cavendos, qui singulos interficit. Comperta deinde seu ficta (nam utrumque traditur) Magni cuiusdam consulatus factione, sine iudicio, sine defensione, plus quattuor milibus hominum occisis, se satiare non potuit ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur. Sed ut Alexandri gloriam vinceret, Germaniam ingressus Transrhenanam, vicos per quadringenta milia soli hostilis incendit, greges abegit, militem divitem reduxit, plurimos interemit, cepit innumeros. Inde Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans, atque in animo habens, usque ad Oceanum Septentrionales partes in Romanam ditionem redigere. At cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod subornato accusatore consulares viros et duces multos interimeret, contra eum defectionem parant. Nec solum Romani, sed, quia et in milites saeviebat, exercitus, qui in Africa erant, subita et ingenti seditione, Gordianum senem octogenarium, virum gravissimum, qui erat proconsul, Imperatorem faciunt. Et quidem primo invitus Gordianus, cogente eum turba, quae procuratorem Maximini ob avaritiam necarat, purpuram sumpsit; postea vero cum vidit neque filio, qui legatus erat, neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium, et appellatus ab omnibus Afris Augustus cum filio, apud oppidum Tysdrum inde Carthaginem venit cum pompa regali, literasque Romam misit ad senatum, quae in odium Maximini gratanter sunt acceptae. Interfecti deinde omnes delatores, omnes amici Maximini: Maximinus ipse cum filio hostis appellatus, missae ad omnes provincias litterae, ut communi saluti libertatique subvenirent.


page 270, image: s270

Tacitum id senatus consultum videbatur, adiuratis qui aderant, ne quis eliminaret. Sed statim omnia comperit Maximinus, ut habent se hominum mentes, erubescentium saepe, non cognosci per se ea quae sciunt, et humiles se putantium, nisi commissa prodant arcana. Igitur homo natura ferus sic exarsit, ut non hominem sed belluam putares, inducendaeque oblivioni iniuriae vino esset obruendus. A quo cum resipuisset, muneratus milites Romam iter intendit.

Interim Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat. Contra eum misit filium, quem cum acerrima pugna interfectum comperisset, ipse laqueo vitam sibi abrupit, sciens et in Maximino multum esse roboris, et in Afris nihil virium, multum quinimo perfidiae. Tunc Capelianus Victor pro Maximino, omnes Gordiani partium in Africa aut interemit, aut proscripsit, nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur illa facere. Civitates denique subvertit, fana diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit, praeludens ad imperium, si Maximinus periisset. haec ubi Romam nuntiata sunt, senatus maximini et naturalem, et iam necessariam crudelitatem timens, Maximum, qui et Pupienus, ex praefecto urbi, ignobilem genere, sed virtutibus clarum, et Clodium Balbinum, moribus delicatiorem, Imperatores creavit. Quibus a populo Augustis appellatis, per milites et eundem populum, etiam parvulus nepos Gordiani e filio, Caesar est adiunctus.

Profecto igitur ad bellum Maximo, Balbinus Romae seditionibus urgetur, Gallicano et Mecaenate senatoribus in praetorianos irruentibus, quod curiae secreta rimarentur, populo vicissim a praetorianis laniato, magna denique urbis parte incensa, plateis omnibus cruore pollutis. Cum Balbinus per senectutem sedare tumultum nequiret, viso tandem Gordiano conquievit.

Maximinus Italiam ingressus, sublatis per provinciales omnibus quae victum praebere possent, fame coepit laborare, Aquileia porta ei clausit. Ea civitas oppugnationem fortiter sustinuit. Cumque nervi ad emittendas sagittas deessent, funes de capillis mulierum fecit, unde postea, victo et interempto Maximino, Romana civitas appellata est. maximinus suspicatus ignavia suorum bellum trahi, duces suos interemit eo tempore, quo minime oportebat, militesque iam ob famem murmurantes ex iratis iratiores reddidit. Itaque medio forte die cum a proelio quiesceretur, et Maximinus et filius eius quiescentes in tentorio occiduntur conclamantibus cunctis militari ioco, ex pessimo genere ne catulum habendum. Capita eorum contis praefixa, et Aquileiensibus monstrata, inde Romam missa sunt, ingenti Romanorum laetitia, dolore Barbarorum. Iuniori Maximino superbia imprimis obfuit, qua ipsum patrem superabat, genua et pedes nonnumquam sibi osculari passus, cum senior, licet atrocissimus diceret: Dii prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum figat. Cadavera eorum in profluentem missa, capita in campo Martio, insultante populo, exusta. Hic finis Maximinorum fuit, vita eorum dignus. Nam praeter alia cruenta, saevitum est eorum imperio in Ecclesiae Christianae praepositos, tamquam doctrinae ipsius duces, quorum tunc non pauci pro Christo oppetierunt. Ne plures occiderentur, divina providentia obstitit, quae ante expletum triennium viol