December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 2, image: s026

ABELMOSCH, Semen est pusillum, reniforme, umbilico albicante, parallelis sulcis striatum, colore extus gryseo, intus albo, odorem moschi spirans: vox arabica composita ex Habb, granum, et elmosch, musci s. moschi: quasi granum aut semen moschatum dicas. Semen pulverisatum potui coffee pro gratia addunt.

ABDVCTORES MVSCVLI, sunt illi, qui brachium, crus, oculos etc. abducunt, quorum oppositi, Adductores , dicuntur.

ABIGA Herba, quae et Chamaepitys dicitur. Vocatur et Aiuga, Arthetica, Arthritica, Iva Arthetica vide haec suis locis.

ABLACTATIO, dicitur quando infans, annum agens unum aut alterum, a lactatione arcetur. Entwehnung.

ABLVENTIA, vide Abstergentia.

ABLVTIO Chymicis est, cum medicamenta impura, mediante aqua affusa abluuntur, ut lixivium a sua terra; vel quando acrimonia a quavis calce aquam affundendo et decantando abluitur.

ABOMASVM, in ruminantibus quatuor numerantur ventriculi: Venter, Reticulum, Omasum et Abomasum. Gr. *)/hnustron.

ABORTIVA, sunt medicamenta, quae uterum aperiunt, fetumque et placentam expellunt.

ABORTVS, ABORTVS ABORSVS, ABORTIO et ABORTIVVM, indiscriminatim accipitur. Estque fetus immaturi ante debitum partus tempus, in lucem editio. Fetus abortivus. Exterricinius Festo, quasi matre exterrita ante tempus natus. *hlito/mhnon Graeci dicunt. *)/ektrwma, *)/ekbolon, *ku/hma a)nemiai=on. *)/amblwma, *)/ambluwsmo\s2, *)apofqora/, *)amblwqri/dion, *)/amblwsis2, *)/ektrwsis2 [note of the transcriber: in the print: *)\ektrwsis2 ], *)ektrwsmo\s2, Arist. *)eca/mblwma. G. Eine unzeitige Geburt.

ABRASA, a)posu/rmata graecis dicta, sunt ulcera, quae mollem et suspensam habent cuticulam: Vel est quoque locus desquamatus, et frustulum, in ulceribus a partis ulceratae substantia abrasum.

ABRASIO INTESTINORVM est ulceratio partium superficiariarum in intestinis, qua earundem partium ramenta educuntur una cum foecibus .

ABROTANVM, Lucano placet, et Horatio, ABROTONUM *)abro/tonon Galeno l. VI. de simpl. med. fac. paenultimam corripit monitore Horatio II. ep. 1.



page 3, image: s027

Navem agere ignarus navis timet, abrotanum aegro
Non audet, nisi qui didicit dare - - -

Corripuere quoque Lucanus et Lucretius. Abrotonum planta officinalis est, gymnomonosperma, flore composito, semine non papposo, foliis tenuissisime divisis, odore forti, aromatico et acri, flores et semina referunt satis Absinthium, radix lignosa, caulis multifidus, durus, fragilis, ramosus, medulla alba repletus. G. Stabwurtz, EberreiŖ.

ABROTONITES, penult. producit. De voce ita Columella lib. XII. cap. 35. Vinum absinthiten, et hyssopiten, et abrotoniten, et thymiten, et marathriten, et glycyrrhiziten sic condire oportet; caet. De quantitate ita censendum: Derivata in ITES paenultimam producere, quod exemplis liquidum evadet:

Hinc aŽtites est, sonitum cui spiritus addit.

Fannius ex Dion.

Quinque palaestritae, licet haec plantaria vellant.

Persius sat. 4.

Nec non pyrites, digitos qui strictus adurit.

Fannius e Dion.

Atque seleniten lunaris imagine lucis.

Fannius e Dion.

Tam mala Thersiten prohibebat forma latere.

Ovid. de Pont. el. 13.

Sequuntur hanc analogiam ex sententia Labbei, Gloneri, Cavalli, et optimi cuiusque critici: Vinum abrotonites, absinthites, acorites, apites, aromatites, asarites, bunites, calaminthites, catorehites, cedrites, cestrites, chamaedryites, chamaelaeites, conyzites, cydonites, daucites, dictamnites, elelisphacites, elleborites, glycyrrhizites, hyssopites, mandragorites, marathrites, melitites, myrsinites, myrtites, nectarites, omphacites, origanites, panacites, phoenicites, pissites, prasites, rhetinitos, rhodites, rhoites, scammonites, selenites, stichadites, strobilites, sycomorites, thymaelites, thymbrites, thymites, tragoriganites, de quorum et nominis ratione, et compositione consulendus Dioscorides. Eidem descriptus lapis aŽtites, alabastrites, galactites, haematites, melitites, memphites, ophites, ostracites, selenites, thyites, caet. omnia vi superioris regulae a PoŽtis roboratae penult. longa exprimenda. Quo spectat petasites herba, scillites acetum, et similia.