01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization
image: s001ICONES, id est VERAE IMAGINES VIRORVM DOCTRINA SIMVL ET PIETATE ILLVSTRIVM, QVORVM PRAEcipue ministerio partim bonarum literarum studia sunt restituta, partim vera Religio in variis orbis Christiani regionibus, nostra patrumque memoria fuit instaurata: additis eorundem vitae et operae descriptionibus, quibus adiectae sunt nonnullae picturae quas EMBLEMATA vocant. Theodoro Beza Auctore. [gap: illustration] APVD IOANNEM LAONIVM. M. D. LXXX.
image: s002
[gap: illustration (portrait of Iacobus VI.; inscription: IACOBVS 6 DEI GRA[TIA] REX SCOTOR[UM]. IN VTRVNQVE PARATVS.]
image: s003SERENISSIMO PER DEI GRATIAM SCOTIAE. REGI, IACOBO EIVS NOMINIS SEXTO, THEODORVS BEZA GRATIAM AC PACEM A DOMINO.
VIRTVTEM laudari boni omnes libentissime, nemo, nisi malus audiit inuitus. Itaque sicut Regiae tuae Maiestati bonisque omnibus non iniucundum, ita solis ma lis displiciturum hunc meum laborem spero, quo praecipuae virtutis, id est verae pietatis, non amicos modo et fautores, sed etiam conciliatores, si non pro rei et personarum dignitate, (quis enim hoc praestiterit?) at cer te pro vir ibus laudare constitui. Quisquis autem ex aduerso, non quidem institutum hoc meum reprehenderit, sed impietatis potius damnandos existimauerit, quos ego ceu pietatis magistros celebro, errore sane suo fruitor, nisi ampliari iudicii hac dere diem sustinere malit. Sed erunt fortassis ex nostris nonnulli, qui praeteritas imagines vel eam ob causam mallent, ne aduersariis, quos idololatriae accusamus, calumniandi occasio praebeatur. Istis vero illud ipsum respondeo, quod minime ignorant, neque picturam videlicet, neque caelaturam, caeterasve artes eiusmodi, per se reprehendi, quarum
image: s004multiplicem esse vtilitatem constet. Certe si viua vox audientes magnopere afficit, nemo merito inficietur, quum non nisi praesentes audiamus, plurimum etiam ipsorum hominum cospectu nos commoueri, adeo quidem vt magnos viros etiam tacentes reuereamur. Quidigitur vetat quominus sicut scripturae beneficio doctos et pios homines, quamuis mortuos, quasi nobiscum adhuc loquentes audimus, ita quoque ex veris illorum imaginibus quos studiose viuos obseruauimus, hoc consequamur vt eos ipsos adhuc intueri et amplecti videamur? Quod si qui vel in colendis viuis modum nontenent, vel mortuorum imagines temere et contra Dei mandatum in sacris locis collocatas tandem etiam superstitiose, atque adeo impie venerantur, atque adeo suas mutas imagines libros esse idiotarum nugan tur, quid hoc ad nos, qui nedum vt tale quicquam admittamus, Christianorum quoque templa diligenter ab his sordibus repurgamus? Me quidem certe testari possum tantorum hominum non modo libros legentem, sed etiam expressos vultus intuentem, haud multo aliter affici, et ad sanctas cogitationes impelli, quam si coram adhuc ipsos docentes, admonentes, increpantes his oculis aspicerem. Hanc igitur causam habuit istas (non omnium quidem, quod iusta fortasse reprehensione non careret, sed praestantissimorum, et quidem mortuorum duntaxat, ne viuis adulatus videar) imagines partim iam nactus, partim adhuc nancisci sperans, vacuo nondum repertis spatio relicto, alteras, addita breui singulorum vitae ac studiorum descriptione, edendas putarem. In his autem digerendis hunc sum ordinem sequutus, vt Gentium et Ecclesiarum, in quibus floruerunt, seruata distinctione,
image: s005ipsis et doctis eorum [gap: Greek word(s)] , vtpote quorum ministerio nostra patrumque memoria Ecclesiae bonaeque literae sunt instauratae, primum hunc locum tribuerim: altero Regibus, Principibus, et ciuitatum Magistratibus, Ecclesiae nutri tiis, militaribus denique fortissimis viris seruato, qui pro tuen da vera religione sanguinem etiam profuderunt. Horum au tem recensionem quum differre me plurimae grauissimae causae cogant, vehementer interim eos rogo quibus hic meus labor non displicebit, vt missis saltem eorum veris Iconibus, quos hanc laudem mereri existimauerint, adiuuare meum hunc conatum non grauentur. Quod autem iis quos nunc commemoro, nonnullos in ipso praesertim Calliae vestibulo adiunxi, quorum nonnulli pietatem ipsam, non tamen certa (vt arbitror) improbitate, sed ignor antia oppugnarunt, aliireligionem cum populo colere quam suae conscientiae rationem habere quantam oportuit maluerunt, nullus vt spero indignabitur, qui mei consilii causam ex ipsis eorum elogiis cognouerit. Subiunxi praeterea EMBLEMATA quadraginta et quatuor, quae, quod graues et pias sententias complectantur, eruditis le ctoribus non ingrata fore mihi persuasi. Sunt autem, opinor, sic appellata, quod imagines eiusmodi sontentiosae opere tessellato parietibus aut vasis inseri consueuerint. Caeterum cur Regiae tuae Maiestati meum hunc qualemcunque laborem audeam consecrare, iustissimam, ni fallor, causam habui. Quum enim te constet ab ipsa pueritia, diuino quodam impulsu (adscitis etiam eruditissimis illarum doctoribus, D. Ceorgio Buchanano, quem mihi lice at omnis liberalioris eruditionis ac praesertim poetices parentem appellare, et D. Petro
image: s006Iunio, eximia quoque doctrina praedito) linguarum et bonarum artium studia tanta mentis contentione tantoque successu amplexum, vt, fauente Deo, veterum illorum, tum rebus fortiter gestis tum etiam eruditione clarissimorum Regum memoriam nostro seculo renouaturus videare: atque adeo illos propemodum omnes in eo superaturus, quod te verae pietatis, quae illis plerisque defuit, studiosissimum re ipsa in primis ostendas: cui tandem existimauerim gratiorem fore virorum et doctrina et pietate praestantissimorum commendationem? Ad haec et illud accedit quod quum Christiregnum quanto maximo animi ardore fieri potest apud Scotos tuos promoueas, vsque adeo vt ad extremas vsque terras huius tuae singularis pietatis fama permanarit, sit autem huius Christi regni pars etiam aliqua Geneuensis haec Ecclesia, putaui mei esse officii memetipsum tuis populis aggregare, et gratam com munis tanti beneficii memoriam Regiae tuae Maiestati qua pos sem ratione testificari. Praeterea (quod citra inuidiam dictum sit) quum, per Dei gratiam, haec Ecclesia partem sibi vendicet non poenitendam beneficii in Scotiae regnum, maximorum virorum D. Ioannis Cnoxi Scoti et D. Christophori Gudmanni Angli ministerio collati: et peculiari quodam communis non modo confessionis, verum etiam Ecclesiasticae [gap: Greek word(s)] vinculo videri possint Ecclesiae Scoticae cum Geneuensi coniun ctae: sic quoque mutuam hanc in Christo connexionem testari, ac veluti sancire, consilio minime, vt arbitror, reprehendendo stu dui. Quid plura? quum ad Gallicae vsque gentis ministros Geneuae non ita pridem, Religionis causa, exulantes, Scoticarum
image: s007Ecclesiarum beneficentia redundarit, et hanc scholam non pauci Scoti multis modis exornarint, veluti Henricus ille Scrimgerus, eruditissimus apud nos iuris ciuilis professor, intempestiua nobis morte sublatus: Andreas Melvinus nostri non ita pridem, nunc autem vestri gymnasii singulare ornamentum: insignis denique generis adolescens Ceorgius Keytus ab illustri patre Scotici regni Marescallo, ad nos vsque studiorum causa missus: ac nunc quoque regiae familiae iuuenem Dominum Franciscum Stuardum, Illustrem Comitem a Botuel, sin gulare nobis in tenera aetate maximarum virtutum ex emplum praebentem cernamus, quînam istam non referendorum quidem, sed agnoscendorum beneficiorum occasionem praetermisissem? Accipe igitur, Serenissime Rex, munus hoc meum, perexiguum quidem illud, si quidquid in eo meum est spectetur, sed pulcherrimorum exemplorum plenum, quibus vtinam, frustra repugnante Satana, Scoticum tuum regnum magis ac magis florere atque redundare conspicias. Faxit, in quam, Rex ille Regum, vt quae Regiae tuae Maiestati maximarum virtutum semina tam liber aliter infudit, felicissme tecum adolescant, et quam de te expectationem in orbe toto Christiano concitasti, non modo sustine as, sed etiam longe lateque superes. Geneuae Cal. Martii, Anno vltimi temporis M. D. LXXX.
image: s008
[gap: blank space]
image: s009ANTESIGNANI PATRVM MEMORIA INSTAVRANDI CHRISTIANISMI MARTYRES, EX DIVERSISSIMIS ORBIS TERRARVM REGIONIBVS, ANGLIA, BOHEMIA, ITALIA, DIVINITVS SELECTI.
image: s010[gap: illustration (IOANNES WICLEFVS ANGLVS, IN ACADEMIA OXONIENSI THEOLOGIAE PROFESSOR. I. WICLEF.)]
image: s011HIERONYMVS BOHEMVS PRAGENSIS.
OPORTEBAT scilicet coniuratos diuinae veritatis hostes, duobus minimum testibus conuinci, vt nihil haberent quod obstinatissimae improbitati, ne coram hominibus quidem, possent praetexere: et par erat fortes et constantes in eodem certamine socios, pari quoque vel potius eodem triumpho nobilitari. Sequutus es igitur, Hieronyme, Ioannem tuum, a quo ne morte quidem diutius diuidi sustinuisti. Qui vero fueris et qualem teipsum in extremo praesertim certamine, in quo posita est victoria, praestiteris, aequum est vt ex teste minime omnium fidei suspectae audiamus, ex quo iudices iniquissimi fuisse quite damnarunt coarguantur.
EX EPISTOLA POGII FLORENTIni ad Leonardum Aretinum, Constantiae scripta, eadem die qua Hieronymus Pragensis crematus est, nempe III Calendas Iunias, M. CCCC. XVI. altero post Ioannem Hussum anno.
QVVM multa in hunc Hieronymum congesta essent quibus arguebatur haeresis, atque ea testibus firmata: tandem placuit vt publice singulis, quae sibi obiicie bantur responderet. Ita in concionem deductus, quum iuberetur ad illa respondere, diutius recusauit, asserensse debere prius causam suam agere, quam respondere maledictis aduersariorum. Ita se prius pro se dicentem audiendum esse asseuerabat, tandem ad aemulorum suorum probra in se congesta deueniendum.
SED quum haec conditio sibi denegaretur, tum stans in medio concionis: quaenam est haec iniquitas, inquit, vt quum CCC. XL diebus, quibus in durissimis carceribus fui
image: s012in sordibus, in squalore, in stercore, in compedibus, in re rum omnium inopia, aduersarios atque obtrectatores meos semper audieritis, me vnam horam audire nolitis? hinc est, vt dum illis singulorum aures patuerunt, atque in tam longo tempore vobis persuaserunt me haereticum, hostem fidei, Ecclesiasticorum persecutorem, mi hiautem me defendendi nulla datur facultas, vos me prius improbum hominem iudicaueritis in mentibus vestris, quam qui forem potueritis congnoscere. Atqui, inquit, homines non dii estis, non perpetui, sed mortales: labi, errare, falli, decipi, seduci potestis. Hîc mundi lumina, hîc orbis terrarum sapientiores esse dicuntur: maxime vos decet elaborare nequid temere, nequid inconsulte, neue quid praeter iustitiam faciatis. Equidem ego homuncio sum, cuius de capite agitur: nec pro me haec loquor qui mortalis existo: verum indignum mihi videtur sapientia, aliquid tot viros aduersum me statuere praeter aequitatem, non tam re, quam exemplo nociturum.
HAEC et multa praeterea ornate disserebat, strepitu et murmure plurimorum sermonem eius interpellante. Tandem decretum est, vt primum ad errores, qui in eum conferebantur, responderet: deinde loquendi quae vellet, daretur facultas. Legebantur igitur ex pulpito singula capita accusationis, deinde testimoniis confirma bantur: tum rogabatur an quid vellet obiicere. Incredibile dictu, quam callide responderet, quibus se tueretur argumentis. Nihil vnquam protulit indignum bono vi ro, vt si id in fide sentiebat, quod verbis profitebatur, nulla in eum nedum mortis causa inueniri iusta posset, sed ne quidem leuissimae offensionis. Omnia esse falsa dicebat, omnia crimina conficta ab aemulis suis.
INTER caetera quum recitaretur illum sedis Aposto licae detractorem, oppugnatorem Romani Pontificis, Cardinalium hostem, persecutorem Praelatorum et Cleri, Christianae religionis inimicum: tum surgens
image: s013quaerebunda voce, et manibus porrectis: quo nunc me vertam, inquit, patres conscripti? quorum auxilium implo rem? quos deprecer? quos obtester? Vosne? At isti persecutor es mei vestras mentes a mea salute abalienauerunt quum vniuersorum hostem me esse dixerunt, eorum praecipue qui me sunt iudicaturi. nempe arbitrati sunt, si etia quae in me finxerunt, leuia viderentur, tamen vos vestris sententiis oppressuros communem omnium hostem atque oppugnatorem, qualem me isti falsissime mentiti sunt. Ita si eorum verbis fidem dabitis, nihil est quod de mea salute sperandum sit. Multos salibus perstrinxit, multos laedoriis, multos persaepe in re moesta ridere coegit, io can do in illorum obiurgationes.
QVVM rogaretur quid sentiret de Sacramento, inquit antea panem, postea verum CHRISTI corpus, et reliqua secundum fidem. Tum quidam, aiunt te dixisse post consecrationem remanere panem. Tum ille: apud pistorem, inquit, panis remanet. Cuidam ex ordine praedicatorum acrius inuehenti: Tace, inquit, hypocrita. Alij per conscientiam suam contra se iuranti, haec, inquit, tutissima est ad fallendum via. Quendam praecipuum aduersarium, nunquam nisi canem aut asinum appellauit. Quum vero propter criminum multitudinem ac pon dus, res eo die transigi nequiret, in diem tertium est dilata. Qua die cum singulorum criminum argumenta recitata essent, ac subinde plurimis testibus adfirmaren tur, tum surgens ille: Quoniam, inquit, aduersarios meos tam diligenter audistis, conueniens est vt me quoque dicentem aequis animis audiatis. Data tandem est, licet multis perstrepentibus, ei facultas dicendi.
Hîc primum a Deo exorsus, deprecatus est eam sibi mentem dari, eam dicendi facultatem, quae in commodum ac salutem animae suae verteretur. Deinde, scio, inquit, R. D. plures fuisse excellentissimos viros, indigna suis virtutibus perpessos, falsis oppressos testibus, iniquissimis
image: s014iudiciis condemnatos. Incipiens autem a Socrate, quem iniuste a suis condemnatum retulit, nec, quum posset, euadere voluisse, vt duorum quae asperrima hominibus viderentur, metum demeret, carceris scilicet et mortis. Tum Platonis captiuitatem, Anaxagorae fugam, ac Ze nonis tormenta: multorum praeterea gentilium iniquas damnationes, Rupilii exilium, Boetii simul et aliorum, quos ipse Boetius refert, indignam mortem commemorauit.
DEINDE ad Hebraeorum exempla transiit. Et primum Mosen illum liberatorem populi et legumlatorem saepissime a suis calumniatum esse dixit, tanquam seductor esset aut contemptor populi. Ioseph insuper a fratribus venditum ob inuidiam, post, ob stupri suspicionem, in vincula coniectum recensuit. Praeter hos Esaiam, Danielem, et ferme Prophetas omnes tanquam contemptores Dei, tanquam seditiosos, iniquis circumuentos sententiis. Hinc etiam Susannae iudicium subiecit: multorum praeterea, qui quum viri sanctissimi extitissent, iniustis tamen sententiis perierunt. Postea ad Ioannem Baptistam, deinde ad Saluatorem nostrum descen dens, falsis testimoniis condemnatos inquit omnibus constare: deinde Stephanum a sacerdotum collegio interfectum, Apostolos autem omnes mortis damnatos, non tanquam bonos, sed vt seditiosos populorum concitatores, contemptores deorum, et malorum operum effectores. Haec diserte et magna cum omnium attentione disseruit.
ATQVE quum omne pondus causae in testibus situm esset, multis rationibus docuit nullam his testibus fidem adhibendam, praesertim quum non ex veritate, sed ex odio ac maleuolentia et inuidia omnia dixissent. Tum odii causas ita explicuit, vt haud procul abfuerit a persuadendo: ita erant verisimiles, vt (excepta fidei causa) parua illis testimoniis fides adhibita esset. Commotae erant omnium mentes, et ad misericordiam flectebantur.
image: s015Addiderat enim se sponte ad concilium venisse, ad se purgandum et vitam suam, et studia exposuerat officiorum plena ac virtutum. Dixerat hunc morem priscis doctissimis viris ac sanctissimis fuisse, vt in rebus fidei sententiis discreparent, non ad pessundandam fidem, sed ad veritatem reperiendam. Ita Augustinum et Hieronymum dissensisse, nec solum diuersa sensisse, sed etiam contraria, nulla haeresis suspicione.
EXPECTABANT autem omnes, vt semel se purgaret retractando obiecta, vel erratorum veniam postularet. At ille nec se errasse asseuerans, necse retractare aliorum falsa crimina velle ostendens, tandem. descendit in laudem Ioannis Hussi ad ignem damnati, virum illum bonum, iustum et sanctum appellans, et illa morte indignum: se quoque paratum quoduis supplicium adi re forti animo et constanti, seque inimicis suis cedere et testibus impudenter mentientibus, qui tamen aliquando coram Deo, quem fallere non potuerint, essent rationem eorum quae dixissent reddituri. Magnus erat circumstantium animi dolor: cupiebant enim virum tam egregium saluari, si bona mens adfuisset. Ille autem in sententia sua perseuerans, vltro mortem appetere videbatur, laudansque Ioannem Hussum, ait, Nihil illum aduersus Ecclesiae Dei statum sensisse, sed aduersus abu sus Clericorum, aduersus superbiam, fastum ac pompam Praelatorum. Nam quum Ecclesiarum patrimonia primo deberentur pauperibus, tum hospitibus, deinde ecclesiarum fabricis, indignum illi bono videri, dispendi illa meretricibus, conuiuiis, equorum ac canum saginae, cultui vestimentorum, et aliis rebus indignis religione Christi.
HIC autem maximi ingenii fuit. Quum interrumperetur saepius oratio sua variis rumoribus, lacessereturque a nonnullis sententias eius carpentibus, neminem eorum intactum reliquit, pariterque omnes vlscisscens,
image: s016vel erubescere coegit, vel tacere. Surgente murmure silebat, turbam quandoque increpans, postea orationem persequebatur, orans atque obtestans, vt se loqui paterentur quem non essent amplius audituri. Nunquam ad hos rumores expauit, mente firma atque intrepida.
ILLVD vero fuit admirabile memoriae argumentum. CCC. XL. diebus fuerat in fundo turris foetidae atque obscurae, cuius asperitatem ipsemet quaestus est, asserens se, vt fortem et bonum virum decet, non propterea ingemiscere quod indigna perpessus esset, sed mirari aduersus se inhumanitatem. Quo in loco, nedum legendi, sed ne videndi quidem habuit facultatem. Mitto anxietatem mentis, qua oportuit quotidie illum agitari, quae omnem memoriam excutere debuisset. Tamen cum tot doctissimos et sapientissimos viros in testes suarum opinionum allegaret, tot doctores ecclesiasticos in medium protulit in sententiam suam, vt satis superque fuisset si toto hoc tempore, summo in otio, summain quiete, sapientiae studiis operam dedisset. Vox eius suauis, aperta, resonans erat, quadam cum dignitate: gestus oratorius, vel ad indignationem exprimendam, vel ad commouendam commiserationem, quam tamen nec postulabat, nec consequi cupiebat. Stabat im pauidus, intrepidus, mortem non contemnens solum, sed appetens, vt alterum Catonem dixisses. O virum dignum memoria hominum sempiterna! Non laudo, si quid aduersus instituta Ecclesiae sentiebat: doctrinam admiror, plurimorum rerum scientiam, eloquentiam, dicendi suauitatem, argutiam respondendi. Sed vereor, ne haec omnia in pestem suam sibi a natura fuerint concessa.
DATVM deinde spacium paenitendi biduo. Multi ad illum accessere viri eruditissimi, vt ipsum a sententia sua dimouerent, inter quos Cardinalis Florentinus eum
image: s017adiit, vt flecteret ad viam rectam. Sed quum pertinacius in erroribus perseueraret, per concilium haeresis damnatus, et igni combustus est. Iucunda fronte et alacri vultu ad exitum suum accessit: non ignem expauit, non tormenti genus, non mortis. Nullus vnquam Stoicorum fuit tam constanti animo, tamque forti, mortem perpessus, quam iste appetiisse videtur. Quum venisset ad locum mortis, seipsum vestimentis exuit. Tum procumbens flexis genibus veneratus est palum, ad quem post ligatus fuit: primum funibus madentibus, tum cathena nudus ad palum constrictus fuit: ligna deinde circumposita, pectus tenus non minuscula, sed grossa, paleis interiectis. Quum flamma adhibita fuit canere coepit hymnum quendam, quem fumus et ignis vix interrupit. Hoc maximum constantis animi signum, quum lictor ignem post tergum (ne id videret) iniicere vellet: huc in quit, accede, et in conspectu accende ignem. Si enim illum timuissem, nunquam ad hunc locum, quem fugien di facultas erat, accessissem. Hoc modo vir (praeter fidem) egregius consumptus est. Vidi hunc exitum, singulos actus perspexi. Siue perfidia, siue pertinacia hoc egerit, certe ex Philosophiae schola interitum viri descripsisses.
image: s018
[gap: illustration (HIERONYMVS SAVONAROLA.)]
image: s019HIERONYMVS SAVONAROLA, ITALVS, FLORENTINVS, CONCIONATOR, EX DOMINICANORVM ORDINE.
QVIS vero non miretur tam miseris temporibus tantam in homine cucullato, et quidem sub Dominici, professi iam olim piorum hostis, nomine, pietatem tanto cum zelo coniunctam, quanta haec in te, Hieronyme Sauonarola, extitisse plurima tua scripta testan tur. Sed et ipsa mors tibi laudatissimae vitae testimonium tribuit, teque facile ab obiectis criminibus falsissimis absoluit: siquidem homini tam perdite scelerato quam fuit Alexander ille Borgia, Romanus eius nominis Pontifex VI, vsque adeo displicuisse, vt non nisi te indignissime damnato et cremato quiescere potuerit, maximum esse videtur singularis tuae pietatis argumen tum, quam merito postea Marcus Antonius Flaminius, excellentissimus poeta, versibus istis optimis celebrauit.
Dvm fera flamma tuos, Hieronyme, pascitur artus, Relligio sanctas dilaniata comas, Fleuit, et ô, dixit, crudeles parcite flammae, Parcite, sunt isto viscera nostra rogo.
Strangulatus est ac postea crematus Florentiae, postulatu Pontificis Alexandri VI, maximo cum bonorum ciuium luctu, anno Domini M. CCCC. XCVIII.
image: s021PRAECIPVA CHRISTIANISMI, NOSTRA PATRVMQVE MEMORIA, INTER GERMANOS INSTAVRATI ORGANA.
image: s022[gap: illustration (IOANNES REVCHLINVS, SIVE CAPNIO, GERMANVS PFORTZENSIS.)]
image: s023IOANNES REVCHLINVS, SIVE CAPNIO, GERMANVS. PFORTZENSIS.
CONTICVERAT integro pene seculo Pietas ad Constantiensis synodi perfidiam ac crudelitatem obstupefacta, quanquam aliquot subinde martyribus illam minime interiisse frustra in medio flammarum supplicio sonore clamitantibus, quum Pfortza, Marchionatus Badensis ciuitate, prodiens Ioannes cognomento Reuchlinus, (quem graece Capnionem, latine Fumeum possis vocare) incredibili cum successu hebreae linguae studia iampridem consopita, coniunctis etiam graecis literis, excitauit: nempe vt ex ipsis deinceps fontibus veritatem haurire posteris liceret. Istis ve ro tam Ecclesiae necessariis, quam superstitioni tunc gras santi exitialibus conatibus sese tenebriones sophistae, (Colonienses videlicet, Hoc strato quodam duce, Mataeologi, huius fumi vi, tanquam alter Cacus ex antris suis exciti) mox tanta contentione opposuerunt, vt Romam vsque, ad Leonem decimum, tunc Pontificem, bonis literis non inimicum, causae cognitio sit delata. Hîc vero quis futurum credidisset, vt, eo sedente Iudice in quem potissimum hoc telum torquebatur, vinceret veritas? Vicit tamen, damnatisque, Pontificis ipsius iudicio, sophistis, Capnio, et quamuis non claro prorsus igne, fumo tamen edito qui superiorum temporum caliginem discuteret, sequuturae mox limpidissimae pietatis flammae viam praemonstrauit. Hic enim ille est ex cuius auditorio nominatim, praeter innumeros alios minus celebres, Oecolampadius, Pellicanus, Munsterus prodierunt.
Obiit in partia magnis auctus honoribus, anno Domini 1518. cuius [gap: Greek word(s)] Erasmus postea magnopere propterea Sophistis inuisus elegantissime descripsit.
image: s024
[gap: illustration (DESIDERIVS ERASMVS.)]
image: s025DESYDERIVS ERASMVS, BATAVVS, ROTERODAMVS.
DESIDERIVM Erasmum Roterodamum quamuis inexhausta ingenij vbertas, pari dicendi facultate, ad summae gloriae fastigium nostra memoria euexerit, mihi tamen quaedam religio fuit vel in huius sacrarij limine collocare, vt qui suum quoddam, vt in plerisque, ita in religionis etiam negotio, iudicium sequutus, et superstitiones ridendo carpere contentus, res ipsas vsque adeo, vel per se vel ab aliis discere recusarit, vt pessimae quoque causae patrocinium susceperit. Quum tamen illi tantum bonae literae renascentes, quantum alij aetatis illius nemini debeant, age, locus etiam illi in hoc vestibulo, et quidem hoc addito elogio tribuatur.
Ingens ingentem quem personat orbis Erasmum Haec tibi dimidium, picta tabella refert. At cur non totum? mirari desine, lector, Integra nam tantum terra nec ipsa capit.
In eundem.
[gap: Greek word(s)]
Obiit Basileae IIII. Idus Iulii, anno Domini M. CCCCC. XXXVI. annum agens septuagesimum.
image: s026
[gap: illustration (MARTINVS LVTERVS,)]
image: s027MARTINVS LVTERVS, GERMANVS ISLEBIVS, ANTICHRISTI ROMANI FLAGELLVM, WITTEBERGENSIS ECCLESIAE PASTOR.
HOC vultu fuit Martinus ille Luterus, Islebij in Mansfeldensium Comitum ditione natus, ore toto diuinitus afflatam animi magnitudinem, ipsamque adeo pietatem, cum singulari zelo coniunctam testans: Euangelicae lucis flammae, e densissimis tenebris sensim proferendae, praeco a Deo Opt. Max. humani generis miserto excitatus, et quidem (dictu mirabile) ex media Satanae sentina, pseudomonachorum videlicet Augustinianorum coenobio, ad repurgandum Dei tem plum euocatus, eo ipso Antichristo occasionem ei praebente, quem arrepto verbi Dei flagello erat ex occupata Christi domo profligaturus: quem non Caesares, non Reges, non fulmina ex arce Tarpeia vibrata, non vllae innumerabilium Sophistarum phalanges, vel tantillum terruerunt: cuius denique laboribus Ecclesia instaurata, quantum a multis seculis vix cuiquam debet, plura tamen debitura, si tantum in omnibus illum moderationis ac scientiae retinere, quantum zeli vehementioris diuinitus ipsi concessum erat, peccata hominum, et discipulorum quorundam turbulentum ingenium per misissent: cui nos carmen hoc triumphale cecinimus.
image: s028Roma orbem domuit, Romam sibi Papa subegit, Viribus illa suis, fraudibus iste suis. Quanto isto maior Luterus maior, et illa, Istum illamque vno qui domuit calamo? I nunc, Alcidem memorato Graecia mendax, Luteri ad calamum ferrea claua nihil.
Obiit placidê anno Domini M. CCCCC. XLVI. Februarii die XVII, annum vitae aegens LXIII, quum anno aetatis XXXIIII, qui fuit annus Domini M. CCCCC. VII, Ecclesiam Christi coepissetrepurgare.
image: s030
[gap: illustration (PHILIPPVS MELANCHTHON.)]
image: s031PHILIPPVS MELANCHTHON, GERMANVS BRETTENSIS, THEOLOGIAE ET BONARVMOMNIVM ARTIVM DOCTOR WITTEBERGAE.
QVIS te vero, Philippe Melanchthon, Martino Lu tero diuinitus succenturiatum, pro dignitate celebrauerit, singulare nostri seculi ornamentum: vtpote summam et eruditionis in omni disciplinarum genere, et tum in dicendo ac scribendo perspicuitatis, tum in docendo candoris laudem omnium eruditiorum consensu, consequutum? pietate, vitae innocentia, ac in pri mis incomparabilis modestiae exemplo, non modo caeteris, verum etiam teipso superiorem? quem denique odit nemo nisi omnium odio dignissimus. Scilicet hoc tuis laudibus vnum deerat, vt ingrati discipuli nonnulli, qui te viuum pene adorarant, mortuum incesserent: admirabili certe Dei prouidentia, ne quos ipsi sibi commenti sunt teterrimos errores, ex te, communi quandiu vixisti omnium fere gentium doctore, didicisse viderem tur. At nos contra, vel ipsa crepante inuidia, venerandam memoriam tuam sic iuuerit celebrasse.
Ettuigitur tandem tumuli sub mole repostus, Die ô Philippe, nunc iaces: Et quam inuidisti viuus tibi tute quietem, Cunctis quietem dum paras, Ipsa tibi cura et sancti peperêre labores, Charum ô bonis cunctis caput.
image: s032At tu funde rosas, funde isti lilia tellus, Vt lilia inter et rosas, Quo nil candidius fuit et nil suauius vnquam, Recubet Melanchthon molliter. Et grauis huic vt sis caueas, iuuenisve, senexve, Qui nemini vixit grauis.
Obiit Wittebergae annos XLII Theologiam bonasque artes summa cum fide et eruditione et incredibili cum fructu professus, anno Domini 1560. Aprilis die XIX, quumannos vitae LXIII et dies totidem vixisset.
image: s034
[gap: illustration (GEORGIVS ANHALTINVS,)]
image: s035GEORGIVS ANHALTINVS ASCANIAE PRINCEPS.
GEORGIVM illustrissimis Germaniae principibus, familia antiquissimae nobilitatis prognatum, nemo Theologis miretur annumerari, quum hoc ipse viuus sanctissimo zelo affectarit. Sit igitur hoc tanti Prin cipis singulare et rarissimi a multis seculis exempli decus, quod et optimi principis et diligentissimi pastoris munus obiit, vt felices illius subditi haberent, quem et in ter ris dominum agnoscerent, et vt ducem in caelum praeeuntem sequerentur. Neque vero tam angustis limitibus contineri tot tantaeque virtutes potuerunt. Itaque et vicinae et longius remotae Ecclesiae in tanti viri consiliis, quaedam etiam in eius autoritate acquieuerunt, patente ipsius domo bonis piisque omnibus, ac praesertim magno illi Philippo Melanchthoni, quem turbulentissimis illis Germanici ciuilis belli tempestatibus conseruatum debemus. Singulari denique omnium virtutum exemplum pius hic Princeps suppeditauit, quod vtinam pau culos saltem inueniat imitatores, qui videlicet eo sint iudicio praediti, vt quod extructum volunt, ipsimet ab Ecclesiarum vastatoribus decepti non euertant. Salue tu vero Anhaltina nobilissima domus, adiunctumque tibi splendidissimum istud decus perpetuis seculis tuetor.
Obiit felicissima morte annum agens vitae duntaxat XLVI, XV Cal. Nouembris, an no Domini M. D. LIII.
image: s036
[gap: illustration (IOANNES BVGENHAGIVS, GERMANVS, POMERANVS.)]
image: s037IOANNES BVGENHAGIVS, GERMANVS, POMERANVS.
IOANNEM Bugenhagium, ex monasterii quoque cloacis erutum Luterus in pastoris munere collegam habuit, moribus quidem dissimilem, sed doctrina et vitae instituto penitus concordem. Nam vt ille natura vehemens et asper, ita iste mansuetus et moderatus est semper habitus, quod et ipsius scripta testantur: in quo fuit hoc quoque eximium, quod ab ambitione et auaritia prorsus alienus, quum ad altiora saepe inuitaretur, in illa sua sorte totos annos triginta quatuor, sum ma tum fide tum diligentia vbique praestita, perseuerauit, placide tandem, quum annum septuagesimum tertium ageret, viribus corporis paulatim deficientibus, inter charissimorum fratrum manus, beata sui memoria relicta, defunctus.
image: s038
[gap: illustration (IVSTVS IONAS GERMA NVS, SAXO, WITTEBERGENSIS ECCLESIAE PASTOR.)]
image: s039IVSTVS IONAS, GERMANVS, SAXO, WITTEBERGENSIS ECCLESIAE PASTOR.
IVSTVM Ionam, iuris humani consultum, Theolo gia, iuris diuini magistra, sibi commodissimum restitu endae in Saxonia Ecclesiae, futurum adiutorem asseruit: in quo munere praestando, neque doctrinam neque pru dentiam ipsi defuisse, vel illud ostendit, quod primis illis turbulentissimis instaurati Euangelii temporibus nihil insigne, nisi ipso conscio, et suas etiam partes agente, in Germania gestum fuit, vicinarum quoque Ecclesiarum, ac praesertim Hallensis Saxonicae inspectore: in cuius etiam veluti sinu Martinus Luterus animam exhalauit.
Obiit autem in Ecclesia Eyssefeldensi, magni illius principis Electoris Ioannis Friderici filiorum in acerrimis illis tempestatibus constantissimus comes, annum agens vitae sexagesimum tertium, anno Domini M. D. LXV.
image: s040
[gap: illustration (IOANNES FORSTERVS, GERMANVS, AVGVSTANVS, HEBRAICAE LINGVAE IN WITTEBERGENSI ACADEMIA PROFESSOR.)]
image: s041IOANNES FORSTERVS, GERMANVS, AVGVSTANVS, HEBRAICAE LINGVAE IN WITTEBERGENSI ACADEMIA PROFESSOR.
IOANNEM Forsterum Augusta Windelicorum, Wit tebergae Saxonum, vel Ecclesiae toti potius genuit, Hebraicae linguae professorem longe doctissimum, vt le xicon eius linguae ab ipso editum testatur: in quo sicut in ipsis rebus, sic etiam in vocibus non raro caecutiuisse Grammaticos hebraeos contendit, qua in re vt non omnes habeat adstipulatores, sic tamen ad linguam sacram accuratius cognoscendam doctorum ingenia magnopere exacuit, iisdem studiis, quibus contentus vixerat, feliciter anno Domini M. D. LVI immortuus.
image: s042
[gap: illustration (GASPAR CRVCIGER, GERMANVS, LIPSIENSIS ECCLESIASTES WITTEBERGENSIS.)]
image: s043GASPAR CRVCIGER, GERMANVS, LIPSIENSIS, ECCLESIASTES WITTEBERGENSIS.
GASPARVM Crucigerum res ipsa demonstrauit fuisse Martino Lutero, in opere domini conficiendo, adiunctum: trium linguarum egregie peritum, ingenio acrem, et mirae, vt aiunt, in exscribendis illius enarrationibus celeritatis: cuius etiam iudicio Luterus in Germanica Bibliorum translatione fertur plurimum vti consueuisse. Fuit praeterea physices, tum geometriae, tum verae illius Astronomiae, atque adeo Medicinae quo que mirifice studiosus, adeo vt nisi Theologiae professionem caeteris omnibus studiis sapientissime anteposuisset, in singulis illis excellere potuisse merito iudicetur.
Obiit autem in sua statione Wittebergae, corporis viribus tantum ingenium minime adaequantibus, florente adhucaetate, anno vitae videlicet confecto quadragesimo quinto, anno autem a Christo nato M. D. XLVIII. XVI, Nouembris.
image: s044
[gap: illustration (IOACHIMVS CAMERARIVS,)]
image: s045IOACHIMVS CAMERARIVS, GERMANVS, PABEMBERGENSIS, GRAECAE LINGVAE ET PHILOSOPHIAE PROFESSOR LIPSIAE.
QVO plures eruditos homines Germania nostris temporibus protulit, eo maior et illustrior est Ioachimi Camerarii gloria, qui honorata familia Pabembergae natus, quum literarum studia caeteris rebus anteposuisset, eo prouectus est eruditionis, vt, communi doctorum omnium consensu, peritiorem linguae Graecae neminem, in latina vero lingua disertiores perpaucos, exactiorem autem nullum scriptorem habuerit Germania, sicut plurima ipsius monimenta testantur. Ad hanc autem in omnibus bonis disciplinis eruditionem accesserat pietas singularis, pru dentia longo rerum vsu confirmata, quum etiam magno illi Philippo Melanchthoni id ipsum esset quod Atticus ille Ciceroni, tantum denique iuuandae rei literariae studium, vt, spretis dignitatibus omnibus, quas alioqui faci le suis virtutibus consequi potuisset, in nobilissimis Aca demiis Wittebergensi, Tubingensi, Heidelbergensi docen do consumptis aliquot annis, Lipsiae tandem positis sedibus, in extrema senecta fortiter idem munus obiens, lugentibus bonis piisque omnibus, et mox sequuturam rerum commutationem praesagientibus, in Domino placide obdormiuerit: hoc quoque beneficium a Deo conse quutus, vt doctissimos patrique simillimos liberos reliquerit. Nos autem hoc epigrammate sumus illum prosequuti.
Extinctis olim, Musae, fleuistis alumnis, Et vitam vestra restituistis ope. Nos contra vobis, Ioachimi in funere, Musae, Has miseri extinctis soluimus exequias. Namque omnes tecum, tecum, Ioachime, Camoenae Vt vixere simul, sic periere simul.
image: s046
[gap: illustration (MATTHIAS PFARRERVS ET IACOBVS STVRMIVS ARGENTINENSES PATRICII. MAT. PFAR.)]
image: s047MATTHIAS PFARRERVS ET IACOBVS STVRMIVS ARGENTINENSES PATRICII.
DVO illa non Argentinensis tantum reip. verum etiam totius Germaniae lumina, Matthiam Pfarrerum et Iacobum Sturmium, absit vt silentio praeteream: vtrunque literis politum, ingenio magno, prudentia sin gulari, pietate eximia, studio in iuuanda patria indefesso. Hi sunt igitur quorum praecipue hortatu Christianismus in vrbe citra tumultum initio instauratus, et schola illa celebris, adhibito in consilium doctissimo viro Ioanne Sturmio adhuc superstite, fuit constituta: quorum denique consiliis Argentinensis resp. tum domi sapientissime gubernata, tum foris fortissime citra vim armorum, Iacobi praesertim Sturmii facundia, defensa, difficillimis asperrimisque temporibus stetit: adeo quidem vt quemadmodum olim Cicero vnius eloquentiae vi Liga rium Iulio Caesari vel inuito reconciliauit, haud paulo aliter Sturmii Caesari Carolo armato et victori occurrem tis eloquentia omnem illius iram infregisse merito cense tur. Itaque Pfarrerum ciuitas minime ingrata (quod antea nemini concessum fuerat) septies consulem crea uit, et quamuis pene octuogenarium mortuum, tamen non secus quam intempestiue sibi ereptum luxit: et Iaco bum Sturmium aliquoties ciuitatis magistrum (qui summus est illius reip. magistratus) declaratum, ac licet Pfarrero aetate iuniorem, priorem tamen, anno vitae videlicet LXIII, qui fuit annus Domini M. D. LV, mortuum, vt patriae patrem maximo cum moerore sepeliuit. Istud tamen in Sturmio fortasse quispiam merito reprehenderit, quod in perpetuo coelibatu viuens, haeredem suorum virtutum patriae videri possit inuidisse. Sed quid si veritus est vetus illud et quidem re ipsa frequenter approbatum, Heroum filii noxae?
image: s048
[gap: illustration (PETRVS BVFLERVS, GERMANVS ISNENSIS.)]
image: s049PETRVS BVFLERVS, GERMANVS, ISNENSIS.
QVO rariores Petri huius Bufler i mercatoris, et quidem locupletis, virtutes fuerunt, eo digniores sunt quarum exemplum omnibus proponatur. Certarunt igitur in hoc homine cum diuitiis, honesta mercatura partis, propagandae verae pietatis studium incredibile, charitas vera, liberalitas longe maxima. Hic enim ille est qui Ambrosio Blaucero, domum suam perducto, Chri stianismi Isnae instaurandi primus autor fuit: qui, Paulo Fagio suasore, officinam typographicam, accersitis etiam maximo sumptu doctissimis Iudaeis, ad hebraeos excudendos libros, nulla non modo lucri spe, sed etiam maximo dispendio, Isnae constituit: qui quum ex vicinis oppidis non paucis selectos adolescentes, quorum opera postea Ecclesiae vterentur, Argentinam suis stipendiis erudiendos misisset, Senatum Argentinensem sancta quadam aemulatione ad scholam illam nobilem instruendam erexit: cuius domus, vt Abrahami alterius, pauperibus semper patuit: cuius vxor vt altera Sara neque liberalitate, neque in suscipienda pauperum, praesertim aegrotam tium inspectione marito cessit: qui denique in ipsa mor te sui similis, bonorum suorum trientem piis vsibus con secrauit, hoc etiam a Domino consequutus, vt qui piorum hominum multorum vitam fouerat, diutissime quoque, annos videlicet LXXVI, viueret, anno demum Domini M. D. LI, anima illi perplacide reddi ta cuius gloriam omnibus opibus anteposuerat viuus.
image: s050
[gap: illustration (MATTHIAS. ZELLIVS, GERMANVS, KEYSSERSPERGENSIS ARGENTINENSIS ECCLESIAE PASTOR.)]
image: s051MATTHIAM quoque Zellium, Dei prouidentia ex obscurissimis tenebris, Laurentiani videlicet tem pli in Argentinensi ciuitate parochum, ad illam admirabilem Euangelii sui lucem euocauit: qui primus Antichristianae doctrinae in vrbe frequentissima et episcopo suo addicta, palam, non sine magno vitae discrimine, aduersatus, certare prius non destitit quam profligatis pla ne superstitionibus, Ecclesia, Bucero et Hedione adiutoribus, anno Domini millesimo quingentesimo vicesimo nono, autore Senatu, constitueretur: homo non do ctrina tantum, sed etiam christianis virtutibus, ac praesertim modestia, temperantia, et charitate in pauperes insignis. Docuit autem in Argentinensi Ecclesia annos viginti sex, anno vitae septuagesimo primo placide mortuus anno Domini M. D. XLVIII.
image: s052
[gap: illustration (MARTINVS BVCERVS.)]
image: s053MARTINVS BVCERVS, GERMANVS, SELESTADIENSIS, ECCLESIAE ARGENTINENSIS PASTOR, ET DEMVM IN ACADEMIA CANTABRIGIENSI THEOLOGIAE PROFESSOR.
HAEC illa est Martini Buceri facies grauitatis comi tate temperatae speculum. Cui ex Dominicanorum cloaca Lutheri voce Wormaciae coram Caesare libere loquentis excito, variisque post insidiis appetito, ciuitas Argentinensis restitutam apud se Ecclesiam debet: cuius et eruditionem singularem, et zelum pietatis eximium cum excellente prudentia coniunctum, omni bus seculis testabuntur tum doctissimae ipsius lucubrationes, et in publicis Imperii comitiis disputationes habitae, tum pro Ecclesiarum pace, quamuis non satis foeli ci semper successu, labores suscepti. Quaeris quam tandem mercedem retulerit? quam nimirum mundus persoluere piis Dei seruis consueuit. Illum igitur eadem illa tempestas quae Germanicas Ecclesias pene pessundedit, in Angliam vsque expulit: vbi ab Eduardo sexto religiosissimo Rege humanissime exceptus, et in academia Cantabrigiensi Theologiam summo cum doctorum piorumque omnium concursu circiter biennium professus, quum placida morte pridie cal. Martias anno Domini 1551, annum aetatis agens sexagesimum primum obiisset, quinto post anno, euerso post Eduardi Regis obitum Religionis statu, et impio apostata Reginaldo Polo Cardinali, Mariae Reginae temporibus omnia suo vnius nutu administrante, eruto crematoque ipsius
image: s054in eadem academia cadauere anno domini 1556, die sexta Febr. martyrii palmam tulit: quarto rursus post anno admirabili rerum vicissitudine sub Elizabeta regnante, iudicio aduersus innocentem publice rescisso, in integrum restitutus. cui sumus versiculis istis gratulati.
Natales, Bucere, tuos Germania iactat, Natalibus felix tuis. Quis vero et quantus fueris, tua scripta loquuntur, Ad littus orbis vltimum. De vita si quis rogitet, Cermania dicet, Inuita Bucerum expuli. Ast ego sic pulsum (pia dixerit Anglia) foui, Tandemque texi mortuum. Verum mox eadem (factum ô immane) sepulcro Flammis cremauit erutum. Fallor ego, totus terraenae fecis an expers, Bucere sic caelum tenes?
image: s056
[gap: illustration (PAVLVS FAGIVS.)]
image: s057PAVLVS FAGIVS, GERMANVS, TABERNENSIS, ECCLESIAE ARGENTINENSIS PASTOR, AC TANDEM IN CANTABRIGIENSI ACADEMIA THEOLOGIAE PROFESSOR.
ABSIT vt mortuos seiungamus quos eadem fides, eadem in vna ciuitate functio, idem exilium, idem denique martyrium coniunxit. Hic igitur ille est Paulus Fagius apud Tabernas Rhenanas, Palatinatus oppidum, na tus: Capitonis (cui postea successit) hebraeam linguam Argentinae profitentis tam diligens, quamuis premente pau pertate, auditor, vt tandem, ipsis quoque testantibus Iudaeis, eius linguae peritissimus euaserit. Isnam enim ad pasto ris munus accito, vt olim Origeni Ambrosius quidam, sic Fagio diuinitus contigit Petrus Buflerus, ex ordine illius ciuitatis senatorio, cuius promptissima sanctissimaque liberalitate fretus, illum Iudaeorum a multis seculis doctissimum Heliam ad se acciuit, et typographiam instituit hebraeis excudendis libris, non illis fabulosis, impiis et ineptis, sed vtilibus et ad veram religionem accommodatis destinatam: maxima quoque proculdubio praestiturus, nisi difficultates aliae obstitissent. Tadem igitur Ar gentinam euocatum, ibique tum pastoris tum doctoris munus egregie sustinentem, eadem illa quae Bucerum hunc quoque tempestas in Angliam expulit: vbi vix salutata Cantabrigia, anno Domini 1555. pridie Idus No uembris, annum vitae 45. agens mortuus, eandem quin to post anno cum charissimo collega Bucero martyrii palmam Marianis temporibus tulit, simul postea cum eodem, sub Eduardo rege, ipsius memoria in integrum restituta.
image: s058
[gap: illustration (GASPARVS HEDIO, GERMA NVS, ETLINGENSIS, ARGENTINENSIS ECCLESIAE PASTOR.)]
image: s059GASPARVS HEDIO, GERMANVS, ETLINGENSIS, ARGENTINENSIS ECCLESIAE PASTOR.
GASPARVM Hedionem, honesta familia natum, et Basileae, vixdum renata in Germania Euangelii luce, Mataeologiae doctorem, ac deinceps Moguntinum Ecclesiasten creatum, ademerat nobis temporum illorum infelicitas, nisi Dominus tum ipsius tum Ecclesiae suae mi sertus, illum veritatis luce Illustratum, Argentinam, Matthiae Zellio et Martino Bucero, tunc primum Argentinae verum christianismum instaurantibus, adiutorem futurum extrusisset: vbi quum Concionatoris munere totos annos viginti tres, summa cum fide ac diligentia perfunctus esset, editis etiam nonnullis historicis scriptis, anno Domini M. D. LII, XVII. Octobris, magno sui desiderio cunctis relicto, feliciter in Domino obdormiuit.
image: s060
[gap: illustration (WOLFGANGVS FABRICIVS CAPITO, GERMANVS, ARGENTINENSIS ECCLESIAE PASTOR.)]
image: s061WOLFGANGVS FABRICIVS CAPITO, GERMANVS, ARGENTINENSIS ECCLESIAE PASTOR.
WOLFGANGI Fabricii Capitonis nomen eruditio singularis in hebraicis praesertim literis, et eximia pietas, nunquam interire patientur: quarum testimonia pau ca quidem, sed luculenta edidit, plura multo habituris posteris, nisi quae verbis docebat, agendo potius quam scribendo confirmare maluisset: in eo quidem felix, quod ex hac vita prius euocatus quam Argentinensem Ecclesiam bellorum tempestatibus exitio proximam videret, cha rissimis collegis Martino Bucero et Paulo Fagio, exilii in Angliam comes non fuit, sed dux potius in caelum, anno Domini M. D. XLII, pestis lue sublatus, praeiiuit.
image: s062
[gap: illustration (WOLFGANGVS MVSCVLVS.)]
image: s063WOLFGANGVS MVSCVLVS, LOTHARINGVS, DVSANVS, IN ECCLESIA BERNENSI THEOLOGIAE PRO FESSOR.
IACTENT alii nobiles natales quos nimium saepe vi tiis insignibus contaminant: nobilitatem autem suam eximiis plurimis virtutibus quod ipsa quoque augusta facies testari videtur, inchoarit Wolfgangus Musculus: quem Dusae, Lotharingicae ditionis oppido, Alsatiae pro ximo, patre tenuis admodum fortunae natum, neque paupertas quominus honestis omnibus studiis incumberet, neque monachatus pedicae (quibus tunc facile fuit homines, pietatis et honesti otii specie, illaqueare) reti nuerunt, quominus agnita veritate, Pauli exemplum se quutus, textrinam etiam disceret, qua sese, quietus in domo Dei permanens, nemini grauis, sustentaret. Sed latêre diutius non potuit quem Dominus ad res magnas gerendas a tam paruis initiis destinarat. Itaque Argen tinae magno illi seruo Dei Martino Bucero pietate doctrinaque sua approbata, designatus ab Augustana Ecclesia Vrbani Regii doctissimi optimique viri successor, tantum effecit, vt vrbs illa antea in vtramque partem claudicans, Euangelicam doctrinam aperte amplecteretur: et ipse tum concionando, tum sacras literas laboriosissi mis commentariis illustrando, tum Graecorum scripta latine interpretando, multis denique obitis pro tuenda vera religione in Imperii comitiis legationibus, clarissi mum in Ecclesia Dei nomen merito sit adeptus. Sed quae
image: s064Bucerum et Fagium in Angliam expulerat belli tempe stas, Musculum quoque frustra, summo etiam cum vitae discrimine, in confirman dis suis Augustanis omnia expertum, vrbe excedere coegit: quem benigne exceptum inclita Bernensium ciuitas sacros libros maximo cum eccl esiarum omnium fructu interpretantem totos annos quatuordecim fouit, donec videlicet annum agens vitae sexagesimum sextum, placida morte, quemadmodum omnibus vtilis, nemini grauis vixerat, III. Cal. Sept. anno Domini 1563, ad dominum migraret: hoc etiam a Deo beneficium consequutus vt filium Abrahamum Musculum relinqueret, fidelem Ecclesiae Bernensis Ecclesiasten, et in quo renatus merito videri possit. Nos autem illi sic parentauimus.
Magnum dicere musculum pusillum Quum sit auribus insolens latinis, Magnum hunc dicere Musculum quod ausim, Quamuis puluere conditum pusillo, Si causam rogitas, viator: audi. Haud quaquam fuit iste mus pusillus, (Ipsum si libeat vocare murem) Illarum ex numero famelicarum Quae felis rapidos verentur vngues: Sed qui ipsos potius catos rapaces, Quantumuis solitos potentiorum Ipsis cum dominis domos vorare, Viuus perculit, et suo pauentes Adhuc nomine territat sepultus. Immo quem tremuit quoque illa rupis Tarpeiae arcibus incubans leaena,
image: s065Orbis magnanimos vorans monarchas. Magnum et dicere Musculum pigebit, Quanuis puluere conditum pusillo?
image: s066
[gap: illustration (HERMANNVS WIDENSIS COMES, COLONIENSIS ARCHIEPISCOPVS, SACRI ROM. IMPERII SEPTEMVIR.)]
image: s067HERMANNVS, WIDENSIS COMES, COLONIENSIS ARCHIEPISCOPVS, SACRI ROM. IMPERII SEPTEMVIR.
SImagnis in rebus vel voluisse satis est, quae tibi laus debetur, Hermanne, qui Septemuirorum Ec ciesiasticorum Imperii primus, non oculos modo aperuisti adexortam Euangelii lucem, sed etiam accitis quoque doctissimis theologis Melanchthone et Bucero, vt omnes tibi attributae Ecclesiae lumen istud tecum intuerentur pro viribus efficere studuisti? Sed erant illorum plerique nimirum tanto beneficio indigni. Tu vero haud secus quam olim a Iuda CHRISTVS a tuo Ioanne Groppero proditus quum esses, retulit quidem hic quo que proditor stipendium peccati mortem, Cardinalitii galeri vinculis strangulatus: tu vero non modo conscientiam tuam liberasti, sed teipsum quoque memorabili seculis omnibus exemplo superasti, quum vltro vi maiori cedens, paternis bonis contentus, placide Christianeque viuere, quam licet immerito ereptam dignitatem tuorum subditorum sanguine tutari maluisti.
Electus hic Archiepiscopus anno Domini M. D. X, Caesare Carolo vim alioqui illaturo cessit ar chiepiscopatu anno Domini M. D. XLVI, placidissima postea morte, Biuerni suae Widensis ditionis oppido, feliciter mortuus anno Domini M. D. LII.
image: s068
[gap: illustration (ANDREAS GERARDVS.)]
image: s069ANDREAS GERARDVS, FLANDER, HYPERIVS, THEOLOGIAE PROFESSOR MARPVR GENSIS.
HIc ille est Andreas, Hyperius a patria cognominatus, quem Hyperarum ciuit as non tantum Ecclesiae et academiae Marpurgensi, in qua theologiam vir citra controuersiam eruditissimus simul et diligentissimus, to tos annos viginti duos docuit: sed vniuersae potius Ecclesiae christianae genuit, vtpote quam ne mortuus quidem libris, scientissime solidissimeque scriptis erudire desinat: plura etiam multo posteris relicturus nisi maiorem vtilitatis publicae, quam valetudinis curam gerentem intempestiua mors sustulisset, quem mortuum hoc carmine sumus prosequuti.
Non Hyperis dedit hoc, Hyperi, tibi patria quondam, Quod superis potius ducis cognomen ab oris: Nec tibi sors olimtribuit temeraria nomen, Andreae: at ipsa suo ornauit te nomine virtus. Hoc sancti mores, teneris hoc omnis ab annis Vita probat, superûm curae caeloque sacrata. Ecquis enim melius, quisnam te fortius vno Tarpeia aggressus depellere rupe tyrannum? Certius an quisquam err anti per deuia turbae Commonstrauit iter superas quod ducit in artes?
image: s070Macte igitur vertute, Hyperi, quem nec fera totum Mors domuit, totum nec seruant claustra sepulcri, Quin superi meliore fouent iam parte receptum, Altera dum tumulo quae nunc pars clausa quiescit, Exanimisque licet iam coeli ad lumen anhelat, Euigilet foelix: et quod tu diceris, illud Euadas, Hyperi, tumre, tum nomine totus.
Obiit Marpurgi vbi annos XXII, et amplias theologiam professus est, anno Domini 1564, Cal. Februarii, annum vitae agens LIII.
image: s072
[gap: illustration (IOANNES SLEIDANVS, BELGA.)]
image: s073IOANNES SLEIDANVS, BELGA.
IOANNEM, a patria Sleidanum cognominatum, Lu tetiae bonis disciplinis excultum excepit Argenti na, vbi quum et eruditionis et prudentiae atque pietatis multiplex specimen indidisset, dignus est habitus cui licet peregrino res longe maximi momenti procurandae committerentur. Itaque tum in Anglia communi Protestantium, quos vocant, nomine, legationem obiit, tum etiam interfuit Tridentino conciliabulo ciuitatis Argen tinensis legatus: in quo vtroque munere, quamuis difficultatum pleno, talem se praestitit, vt magnam ab iis, a quibus missus erat, laudem reportarit. Sed aeternum illi9 laborum testimonium est historia illa de reip. et religio nis in Germania statu ab initio instaurati a Lutero Christianismi diligentissime viginti quinque libris, non hortante modo, sed etiam materiam ei suppeditante clarissimo viro D. Iacobo Sturmio, verissime simul et ele gantissime perscriptaa, adiecto etiam de quatuor monar chiis erudissimo commentario: hanc ipsius gloriam, quamuis non absque insigni Ecclesiae totiusque Germanici imperii detrimento, augente eorum culpa, qui, siue negligen tia, siue praepostero metu, siue quod illum aequare se posse desperarant, conticescere, resque tam memorabiles pati silentio perire, quam opus ab illo coeptum perse qui maluerunt. Obiit autem Sleidanus Argentinae ex epidemico morbo, anno aetatis duntaxat quinquagesimo, qui fuit annus Domini M. D. LVI.
image: s074
[gap: illustration (VLRICHVS HVTTENVS, GERMANVS, FRANCO.)]
image: s075VLRICHVS HVTTENVS, GERMANVS, FRANCO.
VLRICHVM Huttenum generis nobilitatem, gentilitio cognomento, et virtute quoque militari testatam, animi vigor insignis magis etiam nobilitauit, quum ad eruditionem non paruam, acumen quoque et festiuum in primis ingenium ad poeticen natum, (sicut variis carminibus et aliquot etiam lepidissimis dialogis declarauit) adiunxisset, easque dotes ad verae pietatis propugnationem contulisset, acrior tamen, et mordacior, vt multo solidiorem ac viuaciorem gloriam merito fue rit adepturus, nisi mors illum intempestiua, annum videlicet aetatis tricesimum quintum agentem, priusquam illa ingenii vehementia maturesceret, e viuis sustulisset.
image: s076
[gap: illustration (BEATVS RHENANVS, GERMANVS, SELESTADIENSIS.)]
image: s077BEATVS RHENANVS, GERMANVS, SELESTADIENSIS.
BEATVM Rhenanum, quomin9 vt nomine ita reipsa quoque penitus beate vixisse arbitremur, illud obstat quod veram religionem sic approbarit, vt illam tamen aperte non sit professus, siue istud timiditate quadam fecit, homo vsque adeo tranquillioris vitae appetens, vt in patria nullum publicum munus vnquam subire, ac ne vxorem quidem, quanquam vnicus patris haeres, et quidem satis locuples ducere sustinuerit: siue quod sese cuiuspiam aliquando communi consensu constituendae in religione concordiae spe pascer et: siue potius Erasmi exemplum hac etiam in re aliquatenus sequutus, cui plu rimum in omnibus tribuebat, et quem Basileae studiosissime coluerat. Vtcumque sit, multum illi sedulo et pereru dito antiquitatum obseruatori, omnes bonarum literarum studiosi debent, vt qui, etsi non omnia sit assequutus, plu rima tamen acute ac diligenter animaduerterit, etaditum ad alia cognoscenda multis ante tenebris obsitum aperuerit: quod et illi de Germanicis rebus libri, et doctissima tum Tertulliani, tum etiam Taciti, Plinii, Liuii, Senecae, Paterculi recognitio, abunde demonstrat. Vixit igitur in patria coelebs in culpate, gratus omnibus, nemi ni grauis, ad sexagesimum vsque secundum annum, quo ex balneis rediens, Argentorati est mortuus, anno Domini M. D. XLVII, indeque in patriam, cui instructissimam bibliothecham legarat, deportatus, ibique meritissimo et honorificentissimo cum elogio sepultus.
image: s079SEX GERMANIAE EXIMII MARTYRES.
image: s080[gap: illustration (HENRICVS ZVPPHANIENSIS, GERMANVS)]
image: s081HENRICVS ZVPPHANIENSIS, GERMANVS.
HENRICVM Zupphaniensem ex academia Witebergensi, in qua doctis omnibus ac presertim Philippo Melanchthoni charissimus aliquandiu vixerat, in Dithmarsiam ad caelestem propagandam doctri nam anno Domini M. D. XXII. euocatum, et a Monachis tandem post infinita superata discrimina Al torffio expulsum, neque tamen propterea de pristino zelo quanquam remittentem, excepit Meldorffium, vbi Dominicanorum impulsu a tumultuante plebe eodem momento captus, omni crudelitate excarnificatus, indi ctaque demum causa vstulatus, sese quasi Germaniae pri mitias, anno Domini M. D. XXIIII, consecrauit
image: s082
[gap: illustration (W. SCHVCVS.)]
image: s083WOLFGANGVS SCHVCVS, GERMANVS.
HVIVS altero post anno vestigia sequutus Schucus in Lotharingiae oppidulo quod S. Hippolitum vocant, Euangelium constanter tum voce, tum etiam erudito ad Antonium ducem scripto professus, quum ob eam rem periclitari ciuitatem ipsam vidisset, boni illius pastoris exemplum sequutus, vltro Nanceium ad principem venit, vbi in teterrimum carcerem coniectus, indeque crudelissimi Franciscani Monachi Bonauenturae Renelii conuitiis oppressus, et mox ad ignem abreptus, ea constantia pyram accensam Psalmum quinquagesimum primum decantans subiit, vt mortem ipsam laces sere videretur, XIX Augusti, anno Domini M. D. XXV, duobus paulo post ex iudicum numero, a quibus damnatus fuerat, subita morte sublatis.
image: s084
[gap: illustration (LEONARDVS CAESAR, GERMANVS, BAVARVS.)]
image: s085LEONARDVS CAESAR, GERMANVS, BAVARVS.
LVDOVICVM, cognomento Caesarem, honesta fa milia ortu m Rabae, Bauariae oppidulo, liceat nobis Imperatorem etiam nominare, veterum Romanorum more, suos duces rebus egregiis gestis hac acclamatione honestantium: vt qui proditorie visendi moribun di patris obtentu Witteberga accitus, et mox pro haere tico damnatus, quo crudelius vstulatus fuit, eo gloriosiore exitu de morte ipsa, anno Domini M. D. XXVII, XVI Aprilis, dignum etiam sua virtute praeconem Martinum Luterum nactus, triumphauit.
image: s086
[gap: illustration (GEORGIVS CARPENTERIVS, GERMANVS, BAVARVS.)]
image: s087GEORGIVS CARPENTERIVS, GERMANVS, BAVARVS.
ALTERVM eodem anno vertente, insignis alius Christi athleta Georgius Carpenterius, Monaci, quae est Bauariae metropolis, in eiusdem generis certamine triumphum egit, sed eo celebriorem, quod et in vrbe frequentiore, et in spectatiore pugna fides ipsius magis enituit, quum et oblatam si modo veritatem euo caret vitae veniam palam respueret, et aduersariis in ipsa morte fortiter repulsis, hoc verum (diceret) vobis fidei meae signum esto, quod IESV nomen ad extremum vsque hali tum inclamabo, quod et sancte, quamuis veluti repetitis mortibus vstulatus, ipsis obstupescentibus carnificibus, reipsa praestitit.
image: s088
[gap: illustration (PETRVS FLISTEDIVS, ET ADOLPHVS CLAREBACHIVS, GERMANI.)]
image: s089PETRVS FLISTEDIVS, ET ADOLCLAREBACHIVS, GERMANI.
ANNO insequente, nempe M. D. XXVIII, mul tis calamitatibus, fame videlicet, eoque morbo quem Anglicum sudorem vocant, vastatione denique per Turcas Hungariae illata, insigni, clamantibus ad rauim Coloniensibus Theologis, iram Dei non nisi Luteranorum, quos vocabant, suppliciis expiatum iri, duo isti eruditione, et pietate, aliisque virtutibus insignes iuuenes, Colonioe eodem pene momento, ad dicendam causam et ad supplicium abrepti mutuo sese cohortantes, veritatem beata morte sanxerunt, tam foecundis ipsorum cineribus factis, vt malos ipsos consultores siue mox consilii tum puduisse tum poenituisse constet.
image: s091PRAECIPVI INSTAVRATORES RESTITVTI NOSTRA MEMORIA IN HELVETIA, VICINISQVE REGIONIBVS VERI CHRISTIANISMI.
image: s092[gap: illustration (HVLRICHVS ZVINGLIVS.)]
image: s093[gap: illustration (IOANNES OECOLAMPADIVS.)]
image: s094HVLRICHVS ZVINGLIVS, HELVETIVS TVGIENSIS, ET IOANNES OECOLAMPADIVS GERMANVS, CHERVSCVS, WINSPERGENSIS, ILLE QVIDEM TIGVRINAE, HIC VERO BASILIENSIS ECCLESIAE PASTOR.
O Par nobile Synaspistarum Hulrichum Zuinglium Ti gurinae et Ioannem OEcolampadium Basiliensis ec clesiarum nobilissimarum instauratores! vtrunque ex Antichristi faucibus omnipotentis Dei manu, ad illum verbi dei gladio iugulandum erutum: quorum secundum Deum excellenti doctrinae, summae fidei, laboribus incredibilibus, inuictae denique constantiae, tot vbique ani mae, ac praesertim Alpinarum gentium pars longe maxi ma, assertionem ex antichristi tyrannide in christianam libertatem debent: longius etiam multo progressuris, nisi, sic merentibus hominum peccatis, opus Domini a quibusdam (proh dolor) eius ipsius architectis fuisset impeditum. Quos autem CHRISTI fortissimos athletas, mutuas sibi operas tradentes, idem pietatis amor coniunxerat, mors eodem anno superueniens, diuersa tamen, ad exiguum tempus separauit. Bello siquidem ab iis exorto qui fulgorem Euaugelii ferre non poterant, Zuinglium in castris ministerio suo fungentem, hostilis manus caesum cremauit, vt serui sui obitum Deus dupli ci decore coronaret. Quod enim sanctius aut honestius cuiquam mortis genus contigerit, quam si pro patria simul et pro Dei gloria moriatur? OEcolampadium vero non ita multo post Basileae gregem suum, peste grassan
image: s095te vehementer afflictum, tum verbo Dei tum integerrimae vitae exemplis consolantem, idem morbus placide in Christo morientem, commilitoni suo rursum in meliore illa vita caelesti adiunxit. O foelix (iterum inquam) Dei seruorum iugum, si subigi et seri sese ab istis passus esset mundus. Nos autem gratis hominibus succinentes, agedum sic vtrique parentemus.
HVLRICHO ZVINGLIO.
Zuinglius arderet gemino quum sanctus amore, Nempe Dei in primis, deinde etiam patriae, Dicitur in solidum se deuouisse duobus, Nempe Deo in primis, deinde etiam patriae. Quam bene persoluit simul istis vota duobus, Pro patria exanimis, pro pietate cinis!
IOANNI OECOLAMPADIO.
OEcolampadius, serena nuper Lampas, aede sacra Dei coruscans, Qualis limpidiorue, puriorue Vix vllis micuit lucerna seclis, En mortis iacet obrutus tenebris. At vobis male sit, malae tenebrae, Lucis munere quae breui fruentes, Eheu, nos miseros homunciones Nocte sic premitis tenebricosa. Sed bene hoc cecidit, nigrae ô tenebrae, Quod dum ipsam petitis, malae, lucernam,
image: s096Laternam tamen obruistis vnam: Laterna vt lateat quidem hîc sepulta, Ipsa sed magis emicet lucerna.
Caesus est ac mortuus crematus Zuinglius anno Domini 1531, die Octobris XI, anno vitae XLIIII. Oecolampadius autem anthrace correptus Basileae obiit eodem anno Cal. Decembris, anno aetatis XLIX.
image: s098
[gap: illustration (BERTHOLDVS HALLERVS, HELVETIVS, ET FRANCI SCVS KOLBIVS, GERMANVS, ROETILENSIS, BERNENSIS ECCLESIAE PRIMI, PROFLIGATO PAPISMO, INSTAVRATORES.)]
image: s099BERTHOLDVS HALLERVS, HELVETIVS, ET FRANCISCVS KOLBIVS, GERMANVS, ROETILENSIS, BERNENSIS ECCLESIAE PRIMI, PROFLIGA TO PAPISMO, INSTAVRATORES.
QVANTVM illustri Bernensium Reipubl. christianae omnes Ecclesiae, tantum ipsa Berna duobus istis, omni virtutum genere, ac praesertim pietate praestantissimis viris, restituto, ipsorum potissimum opera, christianismo debet. Quorum ille postquam Coloniae gradum Theologiae primum adeptus esset, canonicus simul ac concionator Bernae constitutus, veritate paulo post ex ore simul et scriptis Hulrichi Zuinglii cognita, tam fortis illius propugnator fuit, vt Ioanne Eckio, illo Romanensium sophistarum acutissimo, in Badensibus totius Helueticae gentis comitiis, publica disputatione confutato, Berna anno consequente papismum eiurarit: hic vero quum illorum temporum infelicitate abreptus, Basilaea ex S. Martini schola, vbi iuuentutem aliquandiu docuerat digressus, et in Sueuia, tranquillioris ad exercenda studia vitae studiosus, monasticam vitam esset professus, deinceps perspecta et ipse veritate, Bernam ob erudi tionis et pietatis famam accitus, ac Bertholdo in concionandi munere coniunctus fuit. Itaque postea mutuas tradentes operas, anno Domini 1527. indicta Magistratuum decreto publica disputatione, papismi defensores ex Dei verbo reuicerunt, adeo vt communi consensu tum in vrbe, tum in vniuersa, quae amplissima est, illius reip. ditione, ve ra Euangelii restitutio sit recepta: in quo stadio feliciter
image: s100vterque tum purae doctrinae praeceptis, tum integerrimae vitae exemplo cunctis preiens ad obitum vsque perseuerauit, Kolbius quidem septuagenarius anno Domini 1535. mortuus: Hallerus autem anno insequente, immatura plane morte, quum annum vitae duntaxat quadragesimum quartum ageret, in Domino pie placideque hac vita defunctus.
image: s102
[gap: illustration (IACOBVS MEIERVS, CONSVL BASILIENSIS.)]
image: s103IACOBVS MEIERVS, CONSVL BASILIENSIS.
QVVM plerosque ornare soleat Magistratum digni tas, hic contra Tribunatum simul et Consulatum, ad quas suae illum virtutes in patria extulerunt, maximis difficillimisque gestis rebus, exornauit: bello videlicet, quod rusticorum vocant, summa prudentia cohibito: vera religione, admirabili quadam foelicitate, in vrbem, citra magnas turbas, anno Domini 1529. recepta: acade mia paulatim collabente in integrum restituta, ciuibus denique ad antiquam morum simplicitatem et integritatem ipso quoque habitu testandam reuocatis: qui bus studiis incumbentem et iam annis non minus quam meritis grauem quum pestis, anno Domini 1541, sustu lisset, ciuitas illum haud secus quam patriae parentem luxit, publicoque honestissimo elogio sepultum decorauit.
image: s104
[gap: illustration (AMBROSIVS BLAVRERVS.)]
image: s105AMBROSIVS ET THOMAS BLAVRERI, FRATRES, CONSTANTIENSES, CIVITATIS CONSTANTIENSIS, ILLE QVIDEM PASTOR, HIC VERO CONSVL.
HOc illud est par fratrum, quo haud satis scio an vllum hisce temporibus extiterit plurimis diuinis donis cumulatius. Vterque siquidem parentibus ciuitatis Constantiensis nobilissimis natus, non modo eru ditione, pietate, prudentia, verum etiam facundia singulari excelluit: et hic quidem auctoritate ac consilio patriam, quandiu libera fuit, Consul felicissime gubernauit: Ambrosius vero quasi diuinitus hoc nomen sortitus, totusque a teneris annis promouendae CHRISTI gloriae addictus, sicut zelo (vt tempora tunc ferebant) praepostero monachatum erat professus, ita, ac etiam multo ardentius, veritatem agnitam amplexus, christianismum in patria restituit: Bernae, Vlmae, Wormaciae, fidis pastoribus ac doctoribus succenturiatus, veritatis hostes profligauit: Tubingae constitutam Ecclesiam fulciuit: Constantia denique (cuiuscunque tandem culpa id factum sit) vi maiori cedente, vterque patriae conspectu, caeterisque bonis carêre, quam tantae inconstantiae spectator et particeps esse maluit. Et quidem Thomas in vicinam Heluetiam sese recipiens, Scipionis illius Africani maioris memoriam renouauit: Ambrosius autem in incaepto persistens, honeste recusato maiorum eccle siarum onere, Bielis primum, quod oppidulum est Neocomo proximum et Bernensibus confoederatum, ac demum Vitoduri, non procul Tiguro, maxima cum modestiae laude, gratis praedicandi Euangelii munere perfunctus, tandem, quum annum vitae ageret LXVII, placidissima morte, ingrata patria neutrius ossa seruatura, beatus ad Dominum emigrauit.
image: s106
[gap: illustration (HENRICVS BVLLINGERVS.)]
image: s107HENRICVS BVLLINGERVS, BREMGARTENSIS, HELVETIVS, ECCLESIAE TIGVRINAE PASTOR.
HAEC illa est veneranda Henrici Bullingeri canities, hominis orbe toto christiano, quamplurimis aeternum mansuris scriptis, a doctrina, pietate, et mirifico quodam ingenii ac stydi candore celeberrimi: quem foelicissime exantlatos labores, annum quidem vitae septuagesimum primum, sacri vero publici in ecclesia ministerii quinquagesimum agentem (quorum annorum septem partim in vicis Capellae caenobio vicinis, partim in patria, reliquos autem quadraginta tres in Ecclesiae Tigurinae vna cum doctissimis collegis administratione omni laude maior consumpsit) Dominus quidem ipse tam dem, quasi anno iubileo fidissimum sibi seruum manumissum, aeternae libertatis praemio, die Septembris decima septima, anno partae salutis millesimo quingentesimo septuagesimo quinto donauit: Ecclesiae vero tum propinquae tum remotissimae, veluti communem parentem luxerunt, in quibus et ego quem viuum vt alterum parentem colui, his versibus celebraui mortuum.
Doctrina si interire, si Pietas mori, Occidere si Candor potest, Doctrina, Pietas, Candor, hoc tumuloiacent, Henrice, tecum condita. Mori sed absit illa posse dixerim, Quae viuere iubent mortuos.
image: s108Immo interire forsan illa si queant, Subireque tumuli specum, Tu tu illa doctis, tu piis, tu candidis, Et non mori certissimis, Tenaci ab ipsa morte chartis asseras, Ipso approbante numine. Foedus beatum! mortuumilla te excitant, Et tu mori illa non sinis. At hunc, amici, cur fleamus mortuum, Qui viuit aliis, et sibi?
image: s110
[gap: illustration (LEO IVDAE, HELVETIVS, ECCLESIAE TIGVRINAE PASTOR.)]
image: s111LEO IVDAE, HELVETIVS, ECCLESIAE TIGVRINAE PASTOR.
LEONEM, cognominatum Iudae, concionantem, vt in Theologiae studio, sic in sacro ministerio magni illius Zuinglii socium audiit, et merito adamauit Ecclesia Tigurina: cuius ea fuit in audiendo collega tum diligentia tum modestia, vt non poenitendam illius scriptorum partem summa fide ex ore ipsius exceptam ei debeamus. Sed praecipuum ipsius eruditionis testimonium, nec vnquam interiturum, illa est duplex Bibliorum versio, vna veteris Testamenti latina, in qua certantem cum styli simplicitate sermonis elegantiam non immerito admiratus est vsque adeo Vatablus, Christianorum seculi nostri hebraeorum doctissimus habitus, vt co minime inuito Lutetiae quoque, paucis immutatis, a Roberto Stephano sit excusa: altera vero integrorum Bibliorum Germanica, quae summae quoque fidei a doctissimis viris habetur. Haec igitur Leonis studia, hi labores fuere, ad annum vsque Domini 1544, quo iam ingressus senectutis limen in aeternam quietem, praeclara sui memoria relicta, demigrauit.
image: s112
[gap: illustration (SIMON GRYNAEVS.)]
image: s113SIMON GRYNAEVS, GERMANVS, GRAECARVM LITERARVM ET THEOLOGIAE IN ACADEMIA BASILIENSI PROFESSOR.
OBEATAM Basileam, loci amoenitate et vrbis ampli tudine, sed multo magis bonarum literarum sede, tantoque praestantissimorum virorum paucis annis numero, quantus vel in vllo maximo terrarum orbis regno extitit: Typographis quoque artis suae emulatione cum illorum ingenii foecunditate certantibus, et tum his tum illis vrbem nobilitantibus! Sed qualis ille Solis radiantis splendor caeterorum syderum lumen obscurat, talis inter caeteros extitit Simon ille Grynaeus, in quo modestia singularis cum disciplinarum omnium exacta cognitione, amabilissimi mores cum grauitate, cum pietate denique zelus certauit: sibi ipsi quidem satis longaeuus, licet vigente adhuc aetate mortuus, anno Domini 1541, vtpote cui nihil amplius quod disceret superesse videretur: caeteris vero intempestiue nimium ereptus, quos nimirum, quo plura didiscerat, eo docere plura, vir iuuandis aliorum studiis natus, potuisset. Nos autem illi hoc epicoedion cecinimus.
Te quicunque, Simon Crynaee, aspexit, amauit. Splenduit in vultu gratia tanto tuo. Te quicunque, Simon Grinaee, audiuit, amauit, Facundo fluxit tantus ab ore lepos.
image: s114Amplius at cur non audire et cernere fas est? Scilicet hoc fati vis inopina vetat. Imo fallor ego: nam sint paucissima quanuis Ingenii nobis scripta relicta tui, Te spectamus adhuc, te nos miramur in illis, Aeternoque manes dignus amore Simon.
Obiit Basilaeae ex peste anno Domini 1541, anno aetatis XLVIII, Cal. Augusti.
image: s116
[gap: illustration (CONRADVS PELLICANVS, GERMANVS, RVBEAQVENSIS, SACRARVM LITERARVM IN ECCLESIA TIGVRINA PROFESSOR.)]
image: s117CONRADVS PELLICANVS, GERMANVS, RVBEAQVENSIS, SACRARVM LITERARVM IN ECCLESIA TIGVRINA PROFESSOR.
CONRADVM quoque Pellicanum nobis Franciscanorum cloaca Basiliensis absorbserat, quum illum Dei manus erutum, in eadem vrbe Basiliensi primum, ac deinceps Tiguri, singulare decus illius scholae futurum sibi consecrauit: Hebraicarum praesertim literarum, sicut praeclara ipsius in vniuersum sacrarum literarum corpus scripta testantur, vsque adeo peritum, vt ex ipsis quoque Iudaeorum Rabinis pauci cum eo conferri posse vi deantur. Ad hanc autem eruditionem accessit maxima vitae integritas, summaque modestia, in qua ad extremam vsque senectam perseuerans, nemini grauis, omnibus gratus, ex hac vita Tiguri, anno Domini M. DC. LV, feliciter migrauit.
image: s118
[gap: illustration (PETRVS MARTYR.)]
image: s119PETRVS MARTYR, FLORENTINVS, IN ECCLESIA TIGVRINA THEO LOGIAE PROFESSOR.
PETRVM Martyrem honesta et locuplete Vermiliorum familia Florentiae natum, et e Sauonarolae veluti cineribus prodeuntem phoenicem, operaepretium est intelligere quibus anfractibus circumactum Deus Opti mus Maximus in Ecclesiam suam perduxerit, et perductum seruauerit. Quis igitur credat per ipsos inferos viam in caelum patere? atqui res ita se habet, quoties ita illi visum est qui lucem ex ipsis tenebris eruit. Martyr igitur noster ab ipsa pene pueritia studio bonarum literarum ac pietatis in primis inflammatus, quum sese monasterio Fesulano, Florentiae proximo, vbi qui sese regulares sancti Augustini canonicos vocant, caeteris monachis seueriore disciplina vti, et diligentius etiam studia literarum excolere videbantur, anno aetatis decimosexto adiunxisset, ita porro sese inter monachos illos gessit, vt nulla occasione praetermissa, Patauii graecae linguae totiusque philosophiae cognitionem, Bononiae vero hebraicarum literarum exactam notitiam adeptus, habitisque in praecipuis totius Italiae vrbibus concionibus sa cris, omnium illius ordinis sodalium princeps esset et ha beretur, maxima quidem cum eorum monachorum inuidia, quorum ipse mores non modo non ferebat, sed etiam quibuscunque poterat modis castigabat. Et haec quidem illius ad pietatem, velut in mediis inferis medi tandam progymnasmata fuerunt, donec Neapoli Ioanne Valdesio Hispano illi occurrente, sic inter illos de purio ris religionis capitibus conueniret, vt Ecclesiae quoque Christianae coetum aliquem cogerent, primae etiam nobi
image: s120litatis tum viris tum foeminis frequentarum. Id vero quum neque Satam neque eius emissarii ferre possent, accu satus Romae Martyr, sed mirabiliter amicorum opera quos in vrbe plurimos potentissimos habuit, seruatus, et Lucam in eiusdem ordinis collegium, summa cum dignitate translatus, vsque adeo constanter in incoepto cursu perseuerauit, vt instituta in ipso monasterio, in quo Pau li Epistolas interpretabatur, trium linguarum professione, hebraeam quidem Emanuele Tremellio, genere hebraeo, sed religione christiano, graecam vero, Celso, ex illustri comitum Martinenghorum familia, latinam denique Paulo Lacisio Veronensi profitente, prima in ea ci uitate instaurandi christianismi fundamenta iecerit: mox scilicet Romae vstulandus, nisi amicorum suasu, ingratae Italiae valedicens, Tigurum primum, inde Basilaeam, Argentinam denique procurante Martino Bucerovocatus, venisset. Discedenti comes adhaesit Bernardinus ille Ochinus, maximi prius in Italia nominis monachus, et Ca pucinorum (quos vocant) ordinis auctor, idemque, quod multis demum post annis patefecit, sceleratus hypocrita. Sed huius longe dissimiles fuerunt qui Martyris exemplum ex eiusdem ordinis monasterio sequuti sunt, Paulus Lacisius Argentinae postea graecas literas ad mortem vsque professus: Celsus Martinengus Italicae Geneuensis ecclesiae pastor, ibidem mortuus: Hieronymus Zanchus, et Emanuel Tremellius, vterque, quum haec scriberem adhuc Dei benignitate superstites: et ille quidem tum in Germanicis ecclesiis Argentinensi et Heidelbergensi, tum in Rhetia, ac nunc demum in Neostadiana schola clarissimum eruditionis ac pietatis nomen adeptus: hic vero suo merito hebraeorum aetatis nostrae doctissimus habitus. Caeterum vt ad Martyrem redeam, quae bel lorum tempestas Bucerum et Fagium, eadem quoque Martyrem Argentina in Angliam ab Eduardo sexto Rege euocatum transtulit: vbi qualem et quantum sese in Oxoniensi Academia praestiterit, doctissima ipsius
image: s121scripta, ac praesertim disputatio de Coena Domini, testificantur. Marianis autem mox sequutis temporibus, saeuissimae illi carnificinae diuinitus rursum ereptus Martyr, quum Argentinae in pristinum locum esset restitutus, Tigurum tandem, ecclesiae rogatu, theologiam professurus transiit, vbi quum ad quinquennium, maxima cum omnium attentione et admiratione, sacras literas esset interpretatus, flagitante Catharina Medicaea Florentina, Caroli Francorum Regis pupilli matre, Regnique Gallici gubernatrice, et Nauarrorum Regis ac piorum infinitorum hominum rogatu, vt conuentui qui religionis constituendae causa Pissiaci, oppido Lutetiae vicino, indictus fuerat, interesse vellet, in Galliam vsque venit: et veritatis causa, quamuis non eo prorsus quem omnes boni optabant successu, fortissime tamen nec infeliciter etiam defensa, quum Tigurum ad stationem suam rediisset altero post anno, qui fuit a nato CHRISTO 1562, pridie Idus Nouembris, annum ipse aetatis agens 63, placidissima beatissimaque morte, in Bullingeri et aliorum amicorum veluti sinu obdormiuit: testes maximorum et sanctissimorum suorum laborum, non modo plurimos nunquam abolendos libros, sed ipsam quoque Italiam, vniuersam Germaniam, Angliam, Heluetiam, Galliam denique relinquens: quem nos sumus hoc carmine proscquuti.
Tusciate pepulit, Germania et Anglia fouit, Martyr, quem extinctum, nunc tegit Heluetia. Dicere quae si vera volent, te et nomine dicent, Hic fidus Christi (credite) [gap: Greek word(s)] erat. Vtque istae taceant, satis hoc tua scripta loquuntur: Plus satis hoc Italis exprobrat exilium.
image: s122
[gap: illustration (IOSIAS SIMLERVS.)]
image: s123IOSIAS SIMLERVS, HELVETIVS, CAPELLENSIS, IN ECCLESIA TI GVRINA THEOLOGIAE PROFESSOR.
IOSIAM Simlerum, Petri Martyris in theologiae professione in ecclesia Tigurina successorem, quis non mi retur paucis annis, et quidem saeuissimis duobus morbis, calculo videlicet ac podagra, conflictantem, id esse con sequutum, quod paucissimis hominibus vita longior et assidua diligentia contulit? Quis enim in mathematicis disciplinis, et quidem [gap: Greek word(s)] , extiterit, non modo qui docentem illum audiuerunt, sed etiam et libri et instrumenta nobilissima ab ipso excogitata testificantur. Quantus autem in historia fuerit, ostendunt scri pta, praesertim quibus patriam immortalitati consecrauit. Quam denique in Theologicis excelluerit (quae fuit ipsius propria professio) quantique in scribendo tum acuminis, tum iudicii, veterum quoque Theologorum lectione confirmati, satis superque demonstrant Samosateniani, Ar riani, Nestoriani, Eutychiani, Macedoniani, Tritheitae denique nostris temporibus rursum ab inferis excitati, et diuini verbi gladio fortissime Simleri manibus vibrato iugulati. Quid non igitur ab hoc ingenio potuit expe ctari, si paulo firmius corporis domicilium habuisset, et nisi mors illum immatura plane sustulisset? annum siquidem agens duntaxat quadragesimum quintum, die secunda Iulii, anno Domini 1576, nobis est ereptus, me quidem immaturum illius obitum sic deplorante.
image: s124Simlere, mi Simlere, quo superstite Tot mortui reuixerant, Quos ira nobis numinis, tam pauculis Ademit annis plurimos. Simlere, quem tremuit renatus Arrius, Tremuit renatus Eutyches, Vastator ille Poloniae, hic Germaniae, Laesi flagella numinis. Heu subita et immaturate mors auferens Quam multa tecum sustulit! Lamenta amicis quanta, quot iustissimos Secum dolores attulit! Quos inter, ecce Beza quondam haud vltimus, His irrigat te lacrymis: Beza repetito vulnere isto saucius, Communis ad tumulum patris.
image: s126
[gap: illustration (IOACHIMVS VADIANVS.)]
image: s127IOACHIMVS VADIANVS, HELVETIVS, SANGALLENSIS, EIVSDEM CIVITATIS CONSVL.
IOACHIMVM Vadianum Sangallensem, Poetam excellentem, Mathematicum ac praesertim Geographum exactissimum, quod ipsius in Pomponium Melam commentarii et trium orbis partium epitome demonstrant, insignem denique medicum, adde etiam ea tum prudentia tum integritate vitae praeditum, vt ei pa tria summum magistratum vltro detulerit, omnes sibi disciplinae certatim vendicant. Sed illum sibi Theologia optimo prae caeteris iure sibi asserit, vt qui tum in Coenae Domini controuersiis explicandis, tum in fanaticis Schuuenfeldii deliriis refutandis, quibus Eutychetis et Enthusiastarum errores renouauit, diligentissimam simul et vtilissimam operam nauauerit: quarum omnium virtutum gloria fruens, iam senex, placidissima felicissimaque morte, beatam sui memoriam relinquens, e viuis excessit.
image: s128
[gap: illustration (PETRVS CHOLINVS, HELVETIVS, TVGIENSIS, BONARVM LITERARVM IN TIGVRINA ECCLESIA PROFESSOR.)]
image: s129PETRVS CHOLINVS, HELVE TIVS, TVGIENSIS, BONARVM LITERA RVM IN TIGVRINA ECCLESIA PROFESSOR.
ABSIT, vt te indictum praeteream, Choline, non tam quod priuato beneficio longe maximo tibi sum obstrictus, quem totos annos quatuor sub Meliore Volmario praeceptorem fidelissimum ac doctissimum habui: quam quod tua summa tum doctrina tum pietas memo riam merentur sempiternam. Paucos enim aetatem nostram habuisse tecum in trium linguarum ac grecae praesertim, cognitione conferendos, Gulielmum ipsum Budaeum non semel Lutetiae, quum ad illum ventitares, testatum fuisse constat, Gallicae quoque linguae, quamuis ti bi peregrinae, vsque adeo peritum, vt absolutissimam etiam eius grammaticen conscripseris. Sed illud inter caetera palmarium in te fuit, quod ambitiosae vitae fugitans, ad docendam iuuentutem, ac praesertim ad amplificanda sacra studia, libros, quos apocryphos appellant, e graeco sermone in latinum summa tum fide tum eruditione interpretatus, contuleris: longe plura et maiora procul dubio nobis praestiturus, nisi te intempestiua mors adhuc aetate firma, anno Domini 1542, nobis eripuisset.
image: s130
[gap: illustration (SEBASTIANVS MVNSTERVS.)]
image: s131SEBASTIANVS MVNSTERVS, GERMANVS, INGELHEIMEIENSIS, IN ACADEMIA BASILIENSI THEOLOGIAE PROFESSOR.
EN aliud Basiliensis Academiae, suique adeo seculi decus, Sebastianum Munsterum, admirabili quoque Dei prouidentia, ex Franciscano Christianum factum, hebraeae et chaldaicae linguae accurata cognitione, plu rimisque tum in sacras literas, tum in varias Matheseos partes editis scriptis, ac praesertim laboriosissimo illo vo lumine nobilem, quo duce, peregrinari terrarum orbem, domi etiam manendo, licet. Sit igitur perennis illius viri memoria qui tot regionum, ciuitatum, familiarum, virorum denique nominibus, immor talitatem pro virili conciliauit.
Obiit ex peste anno Domini 1552, annum vitae agens LXIII.
image: s132
[gap: illustration (CONRADVS GESNERVS.)]
image: s133CONRADVS GESNERVS, TIGVRINVS, IN ACADEMIA TIGVRINA PHILOSOPHIAE PROFESSOR.
CONRADVM Gesnerum, Tiguri honestis quidem, sed tenuis fortunae parentibus natum, inter aetatis nostrae clarissimos homines sua tum pietas tum eru ditio, probitas denique singularis merito collocarunt, vt plurimarum linguarum, ita omnium physices partium, et intimornm naturae arcanorum vsque adeo peritum, tamque diligentem ac laboriosum scriptorem, vt si stylum excolere quam simpliciter ex aliis optima fide collecta pleraque proponere maluisset, neque mors illum immatura sustulisset, aetas haec nostra in vnico Gesnero tum Varronem alterum, tum Plinium quoque renatum fuerit habitura: cuius vt amicissimi et sub Meliore Volmario communi praeceptore Biturigibus suauissimi con discipuli obitum istis [gap: Greek word(s)] versiculis celebraui.
Te caelo mutante solum, Gesnere, volucres Quaecunque pennis aera permeant, Repleuere modis omnia tristibus, Migrantem amicum, extrema supra sidera, Omnes eum sonitu graui insequutae. Te caelo mutante solum, Gesnere, feroces Gemuêre in antris belluae, Et stabulis pecudes relictis. Sibilis colubrite feri gemunt lugubribus,
image: s134Imisque quotquot sub cauernis Occulta terrarum colunt: Et flaccidum plantae virentes, Et pallidum flores nitentes, Et marcidum arbores comantes. Regna te per humida, Et belluosus quâ ferit vndique Reboantia littora pontus, Planctu sonoro deflet Amphitrite, Et liquidis sub aquis pisces natantes mutitant. Natura te omnis denique vt fidum suorum antistitem Plorat sacrorum, muta Futura deinceps, ni loquaris mortuus. Haec inter tibi turbatus, Cesnere, parentat Beza tuus, vati vates, et amicus amico, His incompositis innumeris numeris.
Obiit anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo quinto, die decimatertia Decembris, anno vitae quadragesimo nono.
image: s136
[gap: illustration (IOANNES CALVINVS.)]
image: s137IOANNES CALVINVS, PICARDVS, NOVIODVNENSIS, ECCLESIAE GENEVENSIS PASTOR.
TESTIMONIVM filii pro parente quum carere vix suspicione possit, res ipsae, Caluine, testificentur selectissimum fuisse te Dei Optimi Maximi organum, cuius ministerio perficeretur verae religionis instauratio, aliquot ante annis ab aliis feliciter inchoata. Nam tu is es cuius prae cipue doctrinae, diligentiae, et indefatigabili zelo Gallia quidem et Scotia restitutum apud se CHRI STI regnum merito acceptum ferunt: aliae vero per orbem terrarum innumerabiles ecclesiae plurimum se debere profitentur. Testes harum rerum sunto, partim nunquam interitura monimenta quibus nihil in sacris explicandis, neque iudiciosius, neque enucleatius, neque magnificentius, a quoquam verbi diuini interprete adhuc scri ptum fuisse vere pii doctique omnes agnoscunt: partim furiosorum mataeologorum rabies in te vnum prae caeteris, tum viuum tum mortuum accensa. At tu interea Caluine fruere apud CHRISTVM fidi serui praemiis: vos au tem ecclesiae Christianae (crepante inuidia) Caluino quoque mortuo vos docente, pergite erudiri. Vos denique Sophistae, exitio deuotum sceleratorum hominum genus, sanctissimo doctissimoque theologo magis ac magis oblatrantes, vestram tum stultitiam deridendam, tum improbitatem abominandam patefacite, tantisper dum iustus ille iudex suum cuique redditurus adueniat. Obiit autem Geneuae Caluinus ex phtisi vigiliis et ieiuniis im modicis contracta, quum illam ecclesiam, infinitis cum difficultatibus stabilitam, totos viginti tres annos conti
image: s138nuos vna cum doctissimis suis collegis felicissime gubet nasset, anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto, die Maii vicesima septima, annum agens vi tae quinquagesimumquartum: quem mortuum, et sicuti iusserat, nullo sepulcri apparatu elatum, non modo ciuitas Geneuensis vniuersa, sed etiam pii per orbem terrarum plurimi ceu parentem luxerunt. Inter quos et ego sic illum moestissimus hoc carmine [gap: Greek word(s)] deploraui.
Romae ruentis terror ille maximus, Quem mortuum lugent boni, horrescunt mali, Ipsa a quo potuit virtutem diseere virtus, Cur adeo exiguo ignotoque in cespite clausus Caluinus lateat, rogas? Caluinum assidue comitata modestia viuum, Hoc tumulo manibus condidit ipsa suis. O te beatum cespitem tanto hospite! O cui inuidêre cuncta possint marmora!
image: s140
[gap: illustration (GVILLELMVS FARELLVS.)]
image: s141GVILLELMVS FARELLVS, DELPHINAS, GAPPENSIS, NEOCOMENSIS ECCLESIAE PASTOR.
GVILLELMVM Farellum Delphinatem, nobili fa milia ortum, et discendis bonis artibus Lutetiae, hortatu Iacobi Fabri Stapulensis, cuius supra meminimus, sese in Cardinalis gymnasio (quod vocant) exercentem persequutio aduersus Meldenses exorta, et pietatis propagandae studium in Heluetiam pertraxêre, vbi amicitia cum doctissimis Helueticarum ecclesiarum, tunc instaurari coeptarum, pastoribus, Bertholdo Hallero Bernensi, Vlricho Zuinglio Tigurino, Ioanne Oecolampadio Basiliensi, inita, mox sese ex illorum consilio, propagando Euangelio in vicino Gallici idiomatis regionum tractu dedidit, tanta quidem animi contentione, tantoque ardore, vt illum diuinitus ad hoc munus accitum res ipsa demonstraret. Hic enim ille est qui nullis difficultatibus fractus, nullis minis, conuitiis, verberibus denique inflictis territus, Mombelgardenses, Neocomenses, Lausanenses, Aquileienses, Geneuenses denique Christo lucrifecit. Fuit enim in hoc homine praeter pietatem, doctrinam, vitae innocentiam, eximiamque modestiam, singularis quaedam animi praesentia, ingenium acre, sermo vehementiae plenus, vt tonare potius quam loqui videretur: ardorque denique tantus in precando, vt audientes quasi in caelum vsque subueheret. His illum virtutibus in ecclesia Neo comensi florentem, et ne in senectute quidem de pristina diligentia quidquam remittentem, Dominus ad se tandem placida morte, annum vitae agentem septuagesimunsextum euocauit, anno partae salutis 1565, XIII. Septembris, quum charissimo suo Caluino annum vnum menses tres et dies quatuordecim superuixisset.
image: s142
[gap: illustration (PETRVS VIRETVS.)]
image: s143PETRVS VIRETVS, SABAVDVS, ORBENSIS, ECCLESIAE LAVSANENSIS PASTOR.
PETRVS Viretus, Orbae natus ditionis Bernensis oppidulo Burgundis proximo, fuit et ipse constituendis in toto illo tractu ecclesiis, Farelli videlicet indiuiduus comes, quem etiam Lutetiae cognouerat, a Deo excitatus: homo et eruditione praestans, moribus suauissimis praeditus, et oris facundia praecipue excellens, vt merito nonnulli Caluinum, Farellum, et Viretum, vt eiusdem muneris functione, sic etiam animis coniunctissimos, lectissimam quandam praestantissimorum pastorum triadem vocarint, eruditionis quidem penes Caluinum, vehementiae vero penes Farellum, facundiae denique laude penes Viretum manente. Quod ego versiculis istis aliquando cecini.
Gallica mirata est Caluinum Ecclesia nuper, Quo nemo docuit doctius. Est quoque te nuper mirata Farelle tonantem, Quo nemo tonuit fortius. Et miratur adhuc fundentem mella Viretum, Quo nemo fatur dulcius. Scilicet auttribus his seruabere testibus olim, Aut interibis Callia.
FVIT autem Viretus imbecilli per se corpusculo, quod naturae vitium vehementer auxerunt, partim venenum
image: s144ipsi a Geneuensis cuiusdam canonici seruo propinatum, partim vulnera in agro Paterniacensi a sacrificulo ipsum per insidias inuadente inflicta, vsque adeo grauia vt iacentem pro mortuo relinqueret. Liberatus autem a totidem mortibus, quum multos annos docens ac scribens in ecclesia Lausanensi maxima cum laude consumpsisset, ac deinceps Lugdunum, Gallicarum ecclesiarum precibus accitus, durissimis ciuilis belli tempestatibus et saeuissimae mox consequutae pestis tempori bus Lugdunensem ecclesiam vna cum suis collegis sapientissime gubernasset: tandem cogente Iesuita rum fa ctione, primum quidem in Occitaniam, deinde vero pientissimae Nauarrorum Reginae Ioannae rogatu in proximos Pyraeneos saltus profectus, ibi tandem magno cum bonorum omnium luctu, anno Domini M. D. LXXI ex hac vita in alteram illam meliorem sexagenarius emigrauit.
image: s146
[gap: illustration (IOANNES FROBENIVS, GERMANVS, HAMELBVRGENSIS, NO BILIS TYPOGRAPHVS BASILIENSIS.)]
image: s147IOANNES FROBENIVS, GERMANVS, HAMELBVR GENSIS, NOBILIS TYPOGRAPHVS BASILIENSIS.
IOANNEM Frobenium, cuius diligentiae, fidei, industriae, tot optimos trium linguarum scriptores magnificentissime simul et emendatissime excusos, ac velut e tenebris in lucem reuocatos legimus, ecquis tandem sua laude fraudari sustineat? Viuat igitur aeternum, inuita morte, quae repentina paralysi correptum anno Domini millesimo quingentesimo vicesimoseptimo sustulit e viuis, eius hominis memoria, qui tot praeclaris tantorum virorum monumentis quandam immortalitatis speciem conciliauit, et in auitas virtutes vtinam ipsius posteri perpetua serie succedant.
image: s149ILLVSTRES GALLI QVORVM ALII BONAS LITERAS, ALII PRAETEREA VERVM CHRISTIANISMVM IN GALLIIS INSTAVRARVNT.
image: s150[gap: illustration (FRANCISCVS I. FRANCORVM REX.)]
image: s151FRANCISCVS, EIVS NOMINIS PRIMVS, FRANCORVM REX.
NEQVE te, Rex potentissime, pudeat (quod tamen absque vlla fastigii regii deminutione fiat) in huius sacrarii vestibulo, nec longius progressum, consistere, iis alio qui solis dicati quibus es tantopere viuus aduersatus: neque tu (religiosior spectator quisquis ades) ad huius licet aduersarii conspectum cohorresce. Deberi sane videtur aliqua huius decoris pars ei qui tres linguas bonasque disciplinas, quasi atrienses huius aedis fu turas, expulsa barbarie, suo loco restituit: cuius etiam vitia fecerunt subsequutorum temporum mores, vt pe ne virtutes videri possint.
image: s152
[gap: illustration (MARGARETA VALESIA.)]
image: s153MARGARETA VALESIA, FRANCISCI REGIS SOROR, EADEMQVE NAVARRAE REGINA.
FRANCISCO Regi fratri Margaretam sororem adiungere fas esto, dignam licet quae vel in ipsius sacrarii penetrali collocetur: foeminam vt ingenii elegantia et acumine fratri parem, sic pietatis cognitione et iuuandae Christi Ecclesiae Zelo, quo fratris iras pro viribus temperauit, et cui conseruatos plurimos optimos viros debemus, laude dignam sempiterna: quanuis ipsius gloriae nonnullam in vltima tandem ipsius aetate credulitas labem asperserit.
image: s154
[gap: illustration (GVLIELMVS BVDAEVS.)]
image: s155GVLIELMVS BVDAEVS, GALLVS, PARISIENSIS, SVPPLICVM LIBELLORVM MAGISTER.
ADESTO in hoc vestibulo doctissime Gulielme Budaee, quasi tuo regi apparitor, quando quidem illius quidem auctoritati tuis consiliis exeitatae, tuae vero eruditioni restitutam Graecae linguae cognitionem debere se Gal lia et omnes eius alumni profitentur: plenissimam certe laudem consequuture, si ad incomparabilem illam eruditionem et inculpatam alioqui vitam, verae quoque religionis cognitionem maiorem adiunxisses. Luxerunt te vero et aeternum lugebunt vt alterum parentem Grae cae Musae Helicone exulantes, et tuis auspiciis Lutetiae receptae, ex quibus olim hos quoque versiculos excepisse me memini.
[gap: Greek word(s)]
Obiit anno Domini 1540, XXII Augusti, annos natus 73.
image: s156
[gap: illustration (FRANCISCVS VATABLVS.)]
image: s157FRANCISCVS VATABLVS, GALLVS, EX PICARDIAE PROVINCIA.
AT te, Vatable, quem Hebraea docentem Hebraei quidem sunt ipsi admirati, Christiani vero plurimi maximo cum fructu audierunt, quo tandem loco habebimus, qui quod aliis sacras literas interpretando impertiebas, vsque adeo neglexeris, vt etiam eiuraris? Age tamen, summa eruditio, diligentiaque tua, locum tibi quoque in huius sacrarii vestibulo compararint, quamuis quo alios introduxisti, numquam ipse videri possis ingressus.
image: s158
[gap: illustration (IACOBVS TVSSANVS.)]
image: s159IACOBVS TVSSANVS, GRAECARVM LITERARVM IN ACADEMIA PARISIENSI REGIVS PROFESSOR.
IACOBO Tussano singulari trium maximarum in docendo virtutum exemplo, summae videlicet in docendis grae cis literis fidei, perpetuae diligentiae, inculpatae et ab omni ambitioner emotae vitae, perenne istud monimentum moerens Gallia, nullum adhuc multis post annis parem doctorem nacta, consecrauit.
image: s160
[gap: illustration (MICHAEL HOSPITALIVS.)]
image: s161MICHAEL HOSPITALIVS, ARVERNVS, GALLIAE CANCELLARIVS.
HIc ille est Michael Xenius, siue Hospitalius, quem admirabilis simul et peramabilis eruditio, musis etiam omnibus illi tanquam alteri Apollini suo fauentibus, ingenitam grauitatem suauissima quadam moderatione temperans, per omnes honorum gradus, velut antiquis moribus, quamuis corruptissimo seculo, in summum togatae militiae gradum (vel ipsa fauente inuidia) prouexit: et aliquanto post, asperrimis Gallorum ciuilium bellorum tempestatibus, sceleratorum quorundam factione, a Reipubl. Gallicae gubernaculis semotum fuisse maximo suo malo sensit Gallia: tan demque morte sublatum et virtus sua, et successor prorsus dispar summe desiderabilem effecerunt. Huic tamen ad iustum laudis cumulum id videtur defuisse, quod partim ne sibi ad pios iuuan dos aditum praestrueretsi veram religionem aperte profiteretur, partim vana quadam expectatione delusus, eo luto ex quo erutos omnes optabat, penitus extricare sese quum diu neglexisset, postea volens id praestare non potuit. Sed ecquis illius memoriam non celebrarit, qui, vt aliis consuleret, seipsum tamdiu pene neglexit? Addatur autem hoc quoque fatali cuidam ipsius decori, quod, vt ex antiquissimo numismate apparuit, summum illum omnium Philosophorum principem Aristotelem sic ore toto retulit, vt alterius ex altero imago expressa videri posset: sorte tamen in eo dispari, quod (vt de pietate taceam) quae deambulans Aristoteles in vmbra porticus disseruit, Hospitalius noster
image: s162reipsa exercuit. Sic itaque nos illius aliquando cum Aristotelea comparatam imaginem descripsimus.
Talis Aristoteles oculos atque ora ferebas, Sculptoris docta nunc rediuiue manu. Pars autem illa tui melior, melioribus olim Expressa in tabulis, nec peritura manet. Sed quid opus sculptisve fuit scriptisve tabellis? En viuo in Xenio viuis Aristoteles.
Deinde sic illi parentauimus.
Presidio natum patriae, patriaeque salutem Vitae anteponentem suae, Quae malesana sibi, tibi summe ingrata, Michael, Acciret vt sibi aduenam, Gallia te clauo amouit, tibi, naufrag a mille Parentat, ecce, cladibus.
image: s164
[gap: illustration (IVLIVS CAESAR SCALIGER.)]
image: s165IVLIVS CAESAR SCALIGER.
IVLIVM Caesarem Scaligerum, ex illa vetustissima nobilissimaque Scaligerorum familia, Veronae totiusque illius tractus Domina superstitem, absit vt indictum praetereamus: auorum nobilitatem armorum virtute partam, postquam potentiorum vi et iniuriis cessisset, incomparabilis ingenii opibus facile pensantem: criticum grammaticum acerrimum, poetam excellentem, philosophum eruditissimum, alterum in medicina Aesculapium, et quidem (dictu pene incredibile) haec omnia quum aetatis iuuenilis parte in armis consumpta, serius sese literarum studiis dedidisset, tum ingenii extra omnem aleam positi praestantia, tum indefatigabili labore, quamuis aduersante valetudine, consequutum: atque adeo (ne quid ipsius felicitati deesset) doctissimorum liberorum, Syluii ac Iosephi, huius quidem certe summe admirabili tum eruditione tum iudicio praediti, parentem: cui denique non Agenni modo ciuitas, vbi domicilium illi medicinam facienti sua virtus posuit, sed Aquitania pene ipsa (piis ipsius domo tanquam hospitio vtentibus, eoque vicissim sua illos auctoritate pro viribus, quantumuis asperis temporibus, adiuuante) verae pietatis instaurationem magna ex parte debet. Quiescite igitur in CHRISTO pii manes: qui faxit vt penes Scaligerorum familiam sicut olim armorum, ita nunc eruditionis et pietatis gloria quam diutissime permaneat.
image: s166
[gap: illustration (MELIOR VOLMARIVS.)]
image: s167MELIOR VOLMARIVS, ROTVILLENSIS, IVRIS CIVILIS ET GRAE CARVM LITERARVM IN ACADEMIA TVBINGENSI PROFESSOR.
MELIOREM Volmarium (sic enim eius nomen, quum antea Melchior vocaretur, vir doctissimus, et eius in academia Tubingensi collega, Ioachimus Camerarius probitatem hominis admiratus, emolliit) genuit Rotuilla ciuitas Heluetiis confaederata, puerum aluit Berna, bonis li teris imbuit Lutetia, eundemque mox graeca latinaque facundia excellentem est admirata, vt et Aurelia, et Biturigum ciuitas: vbi, Margaretae Valesiae Nauarrorum Reginae ac Biturigum Ducissae stipendiis, vtramque linguam profitens, simulque Andraeae Alciati, iurisconsultorum aetatis nostrae facile Principis iudicio, legum doctor creatus, domum ipsius bonis ac piis quibusque frequen tantibus, inter quos Ioannem quoque Caluinum non puduit pro graecae linguae praeceptore Volmarium agnosce re, quum priuatam quoque scholam ingenuis et selectae indolis pueris aliquot aperuisset, hoc est consequutus vt nemo erudiendae iuuentuti magis idoneus, nemo plu res bonae frugis discipulos aluisse videretur: maiores multo fructus inde collectura Gallia, nisi partim saeuities aduersus pios recrudescens, partim Vlrichi ducis Wirtembergensis eum inuitantis auctoritas, illum Tubingam anno Domini millesimo quingentesimo tricesimoquinto euocasset. Ibi vero annos amplius viginti ius ciuile et Graecos etiam authores maxima cum laude interpretatus, tandemque rude donatus, quum suam. Margaretae
image: s168vxoris patriam, familiam transtulisset, vitam finiit, postquam aliquot menses ex paralysi decubuisset, eôdem etiam die vxore ex animi aegritudine defuncta, vt simul elati eodem tumulo conderentur quos sanctus amor totos 27 minimum annos coniunxerat. Fuit autem vir iste omnibus tum corporis tum animi dotibus excellens, ac praesertim eximia in pauperes munificentia insignis, et ab omni ambitione tam remotus, vt, quanuis Graece et latine scribendo excelleret, nihil tamen praetervnicam perelegantem praefationem grammaticae graecae Demetrii Chalcondylae praepositam ediderit: quem ego a pueritia vnicum praeceptorem nactus, et viuum ceu parentem alterum semper colui, et mortuum vna cum ipsius vxore sic deploraui.
Coniugii exemplum rarum certumque beati, Spectate cuncti coniuges. Vna dies nobis Meliorem sustulit, vna Et Margaritam sustulit. Sic vno quos vita thoro coniunxerat, vno Mors vna tumulo condidit: Vna ambos donecreddat lux vnius olim Beatitatis compotes.
IN EOSDEM.
Mi Melior, quo nec melior nec doctior vllus Nostrum beauit seculum, Tu ne iaces, mutique taces sub more sepulcri? Et Beza stat, Beza loquitur?
image: s169Stat certe et loquitur: sed cui nec viuere dulce, Nec dulce posthac sit loqui: Verum dulce mori fuerit, tecumque sepulcri Vno latêre sub specu. Nanque iacent tecum Charites, iacet ipsa venustas, Et omnis Aonidum chorus.
IN EOSDEM.
Quum tumulo lateat Melior Volmarius isto, Cui Margarita adest comes, Est illi cur inuideas, Mausole, diuque Celebrata pyramidum strues. Nanque nihil melius Meliore, nec India quicquam Fert Margarita carius.
Obiit Isnae anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimoprimo, anno aetatis sexagesimoquarto.
image: s170
[gap: illustration (IACOBVS FABER.)]IACOBVS FABER, GALLVS, STAPVLENSIS, SORBONICVS THEOLOGVS.
OVERE admirabilem dei prouidentiam. Quis enim homun culi vnius opera barbariem, nobilissimae totius orbis Academiae tot iam annos secure in cubantem, detrudi posse existimasset? Praestitit hoc tamen non minima ex parte primus aetate nostra Iacobus hic Faber, neque genere insignis, neque patria celebrandus, (Stapulis nimirum ignobili Picardiae prouinciae portu) sed eruditione, pietate, et animi generositate nobilissimus, licet, quod magis mireris, in ipsa foedissima barbarie educatus. Hic ille est igitur qui tum voce, tum scriptis eruditissimis, pro sophistica veram Peripateticorum logicen, et quatuor mathematicarum disciplinarum stu dia in Academia Parisiensi restituit: ac deinceps noui Testamenti vulgatae translationis emendationem, et purioris religionis instaurationem fortiter aggressus, tantam barbarorum quorundam mataeologorum tunc Sor bonicum collegium dehonestantium, indignationem incurrit, vt voluntaria secessione vix illorum manus cru entas effugerit. Seruauit illum tamen tum innocentia, tum vel maxime illius heroinae Margaretae Valesiae Nauarrorum Reginae apud fratrem Franciscum Regem intercessio, in cuius postea ciuitate Aquitanica Neraco, ad extremam senectutem, summa cum pietatis et incredibilis modestiae laude, quietam vitam transegit: hoc etiam a Deo consequutus, vt sicut olim ex Isocratis schola optimi quique oratores, sic ex Stapulensis auditorio praestantissimi viri plurimi prodierint.
image: s172
[gap: illustration (IOANNES MERCERVS, GALLVS, OCCITANVS, HEBRAICARVM LITERARVM IN ACADEMIA PARISIENSI REGIVS PROFESSOR.)]
image: s173IOANNES MER CERVS, GALLVS, OCCITANVS, HEBRAICARVM LITERARVM IN ACADEMIA PARISIENSI PROFESSOR.
IOANNES Mercerus apud Occitanas honesto loco natus, quum vtramque linguam adhuc adolescens didicisset, et eousque in iuris ciuilis cognitione profecisset, vt Harmenopuli [gap: Greek word(s)] quod vocant, e graeco la tinum faceret, mutato consilio, simulatque Vatablum Hebraea Lutetiae docentem audiuisset, tanto animi ardore studium illius linguae est amplexatus, vt illo e viuis sublato, dignus vnus videretur qui tanto viro in illius professione succederet. Hîc vero quantum sese praestiterit, adiuncto ad quatuor linguarum exactam cognitionem, summamque diligentiam, iudicio longe acerrimo, doctissimae ipsius praelectiones partim iam editae, partim deinceps edendae satis superque testantur. Accedebant autem ad hanc eruditionem summum pietatis studium, candidum ingenium, modestia singularis, vita prorsus inculpabilis, adeo vt feruente ciuilibus ob religionem bellis Gallia, quanuis sacros libros non modo Grammatice, sed etiam Christiane explicaret, saluum tamen illum et inuiolabilem amabiles ipsius mores fortiter in suo munere perseuerantem praestiterint, et ex eius vnius pene schola prodiisse constet, quicunque in Galliis hodie paulo felicius hebraissant. Repetitis vero bellis Venetias ornatissimum quendam virum sequutus, ibique Hebraeorum doctissimis admirationi habitus, quum ad stationem suam reuertens per Occitaniam iter faceret intempestiua plane morte sublatus, maximum sui desiderium doctis piisque omnibus reliquit.
image: s174
[gap: illustration (ROBERTVS STEPHANVS PARISIENSIS, REGIVS TYPOGRAPHVS.)]
image: s175ROBERTVS STEPHANVS, PARISIENSIS, REGIVS TYPOGRAPHVS.
SI diuinum merito censetur illud characterum inuentum quorum ope absentes compellamus, mortui etiam ipsi loquuntur, vis illa denique temporis omnia consumentis infringitur: cui potius quam eidem Optimo Maximo Deo compendium illud scribendi pe ne incredibile acceptum feremus, quod Typographicen appellant? Sicut igitur vituperatione maxima digni sunt qui tanto Dei munere, vel ad bona deprauanda, vel ad ea publicanda quae potius nunquam extitisse oportuit, abutuntur: ita summam laudem merentur qui suam operam, in arte tam laudabili tamque necessaria, strenue simul et syncere conferunt. Eiusmodi sane fuit Venetiis, patrum memoria, diligens simul et eruditus ille Aldus Manutius Romanus, adeo quidem vt summum in hac arte gradum assequutus videretur. Eius vestigia Basileae praesertim et Ioannes Frobenius et alii aliquot sequuti sunt, quibus res literaria plurimum debet. Sed quanto illi caeteros antecelluerunt, tanto maiorem tibi, Roberte Stephane, superiores omnes longe lateque supergres so gloriam tribuendam esse vel ipsa ftemens inuidia confitetur. Nam vt alii tecum nonnulli de librorum quorundam excusorum elegantia et venustate certent, nemo tamen vel in operosissimis libris tecum in emendationis fide ac diligentia fuerit comparandus. Tibi linguam Hebraeam magnopere illustratam: tibi Graecorum cha racterum summam elegantiam: tibi partim in lucem reuocatos, partim foelicissime restitutos, tum Graecos tum Latinos scriptores plurimos: tibi denique infinita quadam industria et inexhaustis laboribus ex omnium classi corum auctorum penu depromptum latinae linguae The saurum debemus. Sed haec tua praecipua laus est, quod non inanis gloriae, non lucri cupidus, officinam tuam sacris
image: s176praesertim excudendis Bibliis consecrasti: quo in opere toties recudendo, emendando, modisque omnibus illustrando, teipsum quoque superasti. Nemo igitur tibisuscepta cum Mataeologis certamina, nemo stramineum illud simulachrum exprobret, in quod illi qui te viuum vstulare non potuerunt, omnem suam rabiem effuderunt: sed hinc potius omnes quae tua in illis oppugnandis animi magnitudo, quae in propugnanda veritate constantia fuerit, animaduertant: quum caeteris rebus omni bus conscientiae tranquillitate anteposita, solum etiam vltro, ingrata relicta patria, verteris, in pristino instituto iuuandae rei literariae ac praesertim Ecclesiae perseuerans, donec annum agens vitae LVI, anno Domini 1559, ad meliorem vitam die Septembris septima demigrares, ad cuius tumulum hos versiculos cecinimus.
[gap: Greek word(s)] .
image: s178
[gap: illustration (CLEMENS MAROTVS.)]
image: s179CLEMENS MAROTVS, CADVRCENSIS, GALLICVS POETA.
CLEMENTEM Marotum citra vllam linguarum vel artium cognitionem, rara et excellente quadam ingenii felicitate Gallos omnes poetas priores superantem, idcirco placuit tantis viris adiungere, quod religionis causa bis exul in Psalterii triente gallicis rythmis exprimendo vtilissimam, aeternaque memoria dignam operam Ecclesiis nauarit, quanuis (vt qui in aula, pessima pietatis et honestatis magistra, vitam fere omnem consumpsisset) mores parum Christianos ne in extrema quidem aetate emendarit: Taurini, Pedemontani praefecti Regii fauore tutus, circiter annum vitae sexagesimum mortuus.
image: s180
[gap: illustration (IACOBVS PAVANAS, BOLONIENSIS.)]
image: s181IACOBVS PAVANAS, BOLONIENSIS.
AGE nunc ad ipsos veros verbi diuini ministros, eosdemque Martyres accedamus. Gulielmus Briconetus, nobili in primis familia Parisiis ortus, et Meldarum Episcopus, quae ciuitas vnius diei itinere ab vrbe distat, quum coepisset in Galliis quoque CHRISTI Euangelium allatis Luteri libris illucescere, primus ausus est, concionandi munere in sua diocaesi monachis mendicantibus interdicto, anno CHRISTI 1523, tum ipsemet, nouo prorsus exemplo, veritatem annuntiare, tum per adscitos ex Iacobi Fabri Stapulensis schola doctos quosdam Theologos promulgandam curare: tanti operis laudem proculdubio caeteris praerepturus, nisi partim crucis statim oblatae terrore perculsus, partim a nonnul lis quibus nimium tribuebat dementatus, turpi palino dia gloriam hanc omnem ipse sibi inuidisset. Sed ô factum bene! Tantum enim abfuit vt aberrantem pastorem oues sequerentur, vt contra Iacobus quidem Pauanas, Bo lonia, Picardiae ciuitate celebri, ortus, eorum vnus quorum opera vsus ille initio fuerat, crudeliter Lutetiae anno Domini 1525 vstulatus, protomartyris ibi nom en ac palmam retulerit: ex grege vero ipso alii constantia v eri sui pastoris confirmati, nullis minis, nullaque suppliciorum acerbitate territi, quanuis quatuordecim martyribus anno Domini 1546, die Octobris sexto, vno eodemque igne crudelissime crematis, ad hoc vsque tempus
image: s182fortissime in verae fidei professione perseuerarint: alii vero vi tempestatis huc et illuc disiecti prima Metensis, Aureliensis, Syluanectensis, Albiniacensis Ecclesia rum fundamenta iecerint: eo admirabiliore Dei virtute quod mechanicos omnes illos, pannorum videlicet textores, fuisse constat, tam bonarum artium et peregrinarum linguarum prorsus imperitos, quam in sacrorum librorum lectione ad miraculum vsque exercitatos. Sic quo magis videtur interiisse veritas eo gloriosius viuit.
image: s184
[gap: illustration (IOANNES CLERICVS, GALLVS, MELDENSIS, ECCLESIAE METENSIS PRIMVS INSTAVRATOR.)]
image: s185IOANNES CLERICVS, GALLVS, MELDENSIS, ECCLESIAE METENSIS PRIMVS INSTAVRATOR.
HVIVS Ioannis Clerici artificium fuit lanam pectere, in quo dictum illud CHRISTI Domini nostri reipsa fuit confirmatum, gratiam agentis patri quod veram illam sapientiam, potentibus, et doctis celatam, vilibus et abiectis patefecisset. Hic igitur animosae fidei plenus, quam partim ex Episcopi Briconeti concionibus, partim ex gallice vtcunque tum versis Bibliis, et aliis pauculis libellis diligenter lectis didicerat, apud suos Meldenses, quod affixa in summo templo papisticis indulgentiis scheda, Papam Antichristum vocasset, virgis caesus, quum sese Metas anno Domini 1523 recepisset, et inter suos idem artificium exercentes prima futurae insignis Ecclesiae fundamenta, Apostoli apud Corinthios exemplum sequutus, iecisset: tandem peculiari quodam, vt exitus docuit, diuini Spiritus afflatu impulsus, noctu extra vrbem euersis in sacello quodam, quo tota ciuitas Metensium erat postiidie concursura, idolis, mane apud vrbis portam deprehensus, captus, et eôdem pene momento damnatus: quo crudeliore poena est affectus, (altero videlicet pugno truncatus, naso canden tibus forcipibus abrepto, iisdemque brachio vtroque, ipsisque mammis crudelissime perustis) tandem flammis subiectis vstulatus, eo gloriosiorem victoriam tulit, quum inter haec tormenta ipsi crudelitati insultans, et illud Dauidis altissima voce recitans, Idola gentium sunt argentum et aurum opus manum hominum, tanta constantia tum aduersariis territis, tum piis magnopere confirmatis, feliciter ad Dominum migraret.
image: s186
[gap: illustration (LVDOVICVS BERQVINVS, ATTREBAS.)]
image: s187LVDOVICVS BERQVINVS ATTREBAS.
IN Ludouico Berquino Attrebate, quem vere possumus [gap: Greek word(s)] simul et [gap: Greek word(s)] appellare, Gallia fortassis alterum esset Luterum nacta, si qualem iste Saxonum ducem, talem hic Franciscum primum eius nominis Galliarum Regem esset expertus. Nec enim ei vel doctrinae, vel promouendae veritatis studium defuit: adfuit autem animi tanta generositas, vt maxime omnium tunc metuendos crabrones in ipsis eorum cauis, Bedam vi delicet et a Quercu (de quibus scripserat procul illos configens Erasmus, Lutetiae Betam sapere et Quercum concionari) Mataeologorum eius seculi principes, in ipso eorum sterquilinio sit ausus non modo vtcunque lacessere, sed impietatis etiam accusatos non vnius anni certamine tum voce tum scriptis strenue exercere. Sed tunc quidem, vt postea saepe, (CHRISTO nimirum non nisi sub cruce in Galliis triumphaturo) damnata in Berquino veritate, quum delecti iudices exurenda ipsius scripta ipsomet cernente et praeterea perpetuis carceribus, excepta Regis venia, ipsum coercen dum pronuntiassent: at ego, inquit ille, mortem subire quam veritatis damnationem vel tacitus approbare malim. Sequuta igitur vt in contumacem seueriore sententia, strangulatus, ac deinceps crematus Berquinus, qua constantia scribere et loqui consueuerat, eâdem mortem perpessus, vere de aduersariis qui victores videbantur, iudicum sententia veluti caelitus rescissa, triumphauit: frugibus nocte post interitum illius proxima (qui fuit vndecimus dies Nouembris anno Domini 1529) in tota Gallia fri gore perustis, et grauissima tum fame tum etiam peste consequuta.
image: s188
[gap: illustration (IOANNES CADVRCVS, OCCITANVS, LIMOXIENSIS.)]
image: s189IOANNES CADVRCVS, OCCITANVS, LIMOXIENSIS.
IOANNEM Cadurcum Limoxiis, non ignobili Oc citaniae oppido, natum, sicut iura humana docentem admirata est Tholosa, sic ius diuinum asserentem est abominata: vsque adeo grassata superstitione, vt quum vtriusque iuris vnus et idem sit et auctor et praecipuus finis, nullos tamen Euangelica veritas infestiores et pertinaciores iam pridem hostes habuerit, quam eos qui se ius suum cuique tribuere gloriantur. Cadurcum igitur, quum legum humanarum explicandarum peritia esset aliquam diu tutata, tandem anno Domini 1532, in aliquot pio rum hominum coetu, Bacchanalia, quae in Epiphaniae festo celebrari pseudecclesiae Romanae more consueuerunt, ausum liberius et redarguere et emendare, senatus Tho, losanus simul pene in carceres abreptum, et vitae veniam, si modo palinodiam in schola publica vel leuissime testa retur, recusantem, damnatum, minime tamen inultum cremauit: siquidem ex pyra, quasi ex pulpito, habita diuinissima concione, veritatem quam suo ipsius sanguine sanciebat, sic asseruit, vt quum in cam longe frequentis simam Academiam ex omnibus Galliae partibus confluere maximus studiosorum numerus consueuerit, non modo Tholosae, verum etiam in vniuersa Gallia purum verbi Dei semen sparsisse merito videatur.
image: s190
[gap: illustration (ALEXANDER CANVS, GALLVS, EBROICENSIS.)]
image: s191ALEXANDER CANVS, GAL LVS, EBROICENSIS.
ALEXANDRVM Canum, ex Dominicano Christia num factum, sicut amplius cognoscendae veritatis desiderium in Sabaudiam ad Gulielmum Farellum audiendum pertraxit: ita eiusdem propagandae incredibile studium in Galliam reduxit. Lugdunum igitur veniens, ibique piorum aliquot fratrum rogatu, quum a liquot conciones priuatim habuisset, mox in vincula coniectus, damnatus, et Lutetiam, quo prouocarat, abductus, qua animi fortitudine veritatem Euangelii promulgare coeperat, anno Domini 1534 gloriosissimi martyrii pamam tulit. Et haec quidem instauratae Lugdunensis Ecclesiae felicia primordia fuerunt.
image: s192
[gap: illustration (IOANNES MASSO, GALLVS, ANDEGAVENSIS, EIVSDEM ECCLESIAE PASTOR.)]
image: s193IOANNES MASSO, GALLVS, ANDEGAVENSIS, EIVSDEM ECCLESIAE PASTOR.
QVIBVS te satis dignis celebrauero laudibus Ioannes Masso, cui in ipsa adolescentia, annum videlicet vicesimumsecundum agenti, diuinitus datum est, amplis spretis opibus, et paternis tum precibus tum minis inflexibili, opus illud ingens, et nullis humanis vi ribus praestandum aggredi simul et conficere? Quantum enim illud fuit, in media Lutetia, id est, intra ipsam piorum vstrinam atque in ipso superstitionis penetrali, erecto Christi vexillo, signum vniuersae Galliae regno abolendae falsae religionis dare? Sed et tibi peculiariter Andegauenses tui, itidemque Trecenses constabilitum apud se CHRISTI regnum debent. Quibus maxi mis sanctissimisque laboribus ne martyrii corona deesset, ecce te domum, vel ad tuam stationem potius paulo ante crudelissimam illam carnificinam Lutetia reuersum, et in hortulo secure meditabandum, sceleratus latro Monsorellus, generis sui nobilitate infinitis sceleribus contaminata, interfecit, paulo post eius ipsius ministris, cuius auctoritatem quasi imperato sceleri praete xuit, iustas paulo post poenas daturus. Quid igitur egisti scelerate? fores nimirum aeternae vitae illi aperuisti, quem voluisti perditum, vt in exitium tuis sce leribus dignum teipsum vltro praecipitem dares. Caesus est autem vir iste praestantissimus annum agens vitae tri cesimum nonum, ab hoc grassatore Lutetia dispositis equis ad patrandas piorum caedes excurrente, anno Do mini M. D. LXXII: mense Septembri, anno Domini M. D. LV, Ecclesiae Parisiensis post aliquot secula instauratae primus pastor institutus.
image: s194
[gap: illustration (IOANNES BORDELLVS, MATTHAEVS VERMELLIVS, PETRVS BVRDO.)]
image: s195IOANNES BORDELLVS, MATTHAEVS VERMELLIVS, PETRVS BVRDO.
QVAE regio in terris (inquit ille apud poetam) nostri non plena laboris? At hoc liceat Gallis Martyribus sine fictione vsurpare, quorum sanguine Oceanus ipse Americanus rubuit. Huius sceleris auctor fuit Nico laus quidam Villagagno, ex Rhodiorum equitum ordine, homo tum vasti corporis mole, tum ingenii feritate Po lyphemum illum Cyclopem plane referens: qui quum Gasparis Colignii, magni Franciae Thalassiarchae, apud regem Henricum secundum gratiosissimi intercessione binas instructas naues et aliquid pecuniae obtinuisset, et cum iis ad Brasiliae littus, fluuiique, quem Ienarum vo cant, ostium, gradibus trans aequinoctialem tribus ab antarcti co polo distans appulisset: simulato vrbis ibi condendae, et verae religionis, cui fauere Amiralium norat, constituen dae studio, missis etiam ad Geneuensem Ecclesiam literis obnixe petens vt ad se vna cum ministris duobus ali quot fratres pii, seminarium Ecclesiae futuri, transmitte rentur, facile scilicet quod petebat, non paucis sese vltro tantae rei nouitate incensis offerentibus, impetrauit. Mittum tur igitur ministri duo, Petrus Richerius et Gulielmus Carterius, spectatae vterque tum doctrinae tum pietatis, quibus sese non pauci ex diuersis Galliae partibus vna cum vxoribus et liberis adiunxerunt, et eos quidem post difficilem multorum mensium nauigationem tandem appulsos initio Villagagno quam benignissime excipit: Geneuensibus per literas gratias agit ingentes: Amiralio quiduis in posterum pollicetur: Ecclesiam pastorum
image: s196consilio instituit: denique magna quadam spe complet omnium animos, adeo vt in Gallia de frequentissima piorum colonia eo deducenda deliberaretur. Sed ecce Villagagno Henricum Regem istarum rerum nuntiis offensum intelligens, quod diu texerat aperte prodit, et quidquid recte constitutum erat paulatim euertens, alios mi serabili seruitute premit, aliis dira minitatur, palam denique saeuam et horribilem tyrannidem exercet. Secedunt itaque nonnulli, et opportunitatem cuiusdam Brittonicae nauis nacti, reditum in Galliam parant, quo vix tamen, inaudita fame tolerata, coria etiam ipsa mandere coacti, semianimes peruenerunt. Erant autem ii omnino sedecim, ex quorum numero quatuor de reditu desperantes vix octodecim miliaribus confectis in continentem, ac deinceps ad Villagagnonem regressi, tantum abest vt immanem illum Cyclopem rationibus aut precibus vllis ad misericordiam flectere potuerint, vt contra compedibus constrictos, et in teterrimum carcerem coniectos fidei suae rationem ab illis exegerit. Respondit constanter suo et sociorum nomine Ioannes Bordellus, quae confessio in gallica Martyrum historia legitur. Quid plura? tres ex illis in veritatis confessione perseuerantes, quarto nonnihil vacillante, Oceano mergen dos curat, quorum beatam memoriam hoc loco celebrandam putaui. Et haec quidem anno Domini 1558. vertente contigerunt, quum in Americam Villagagno die 15. Iulii, anno 1555. appulisset, vnde ipse postea desperatis rebus, in Galliam reuersus, et scriptis ineptissimis veritatem aggressus oppugnare, inglorius et pro insano habitus, miseram tandem vitam, igne sacro illum inuadente, finiuit.
image: s198
[gap: illustration (ANNAS BVRGIVS, GALLVS, ARVERNVS IN SVPREMAE CVRIAE PARISIENSIS CON SILIARIVS.)]
image: s199ANNAS BVRGIVS, GALLVS. ARVERNVS, IN SVPREMA CVRIA PARISIENSI CONSILIARIVS.
HIc illc est Annas Burgius, cuius patruus sub Francisco primo Rege Cancellariatu, summo togato munere, functus est: qui ius ciuile primum maxima cum eruditionis laude in academia Aureliensi professus, ac deinceps vltro in Parisiensem curiam adscitus, ibique integerrimi diligentissimique iudicis famam adeptus, tandem que occultis adhuc piorum coetibus adiunctus, quum Hem rico, eius nominis secundo, Rege pro tribunali sedente totoque audiente Senatu, sententiam de poenis in eos quos hereticos vocabant statuendis, rogatus, liberrime de vera religione, iustaque conuocanda synodo, decima Iunii anno Domini millesimo quingentesimo quinqua gesimonono disseruisset, Rege mox per Cardinalem Lo tharingum eo vsque commoto, vt neglecto maiorum more, illum mox in carceres trahi iuberet, tandem post durissimam capitiuitatem, ad varia iudicum subsellia pertractus, edita preclara Christianae fidei confessione, vi cesima prima Decembris, eôdem anno vertente, haereseos damnatus, primum quidem strangulatus ac deinceps cre matus, piam animam Christo reddidit: Rege quidem ipso (alioqui per se non malo) tribus post illum in carcerem coniectum hebdomadibus, in medio nuptiarum sororis apparatu, in ludicro hastatorum certamine, eius ipsius manu a quo prehendi Burgium iusserat, lethaliter vulnerato, et vndecim post diebus mortuo: Senatu vero sese (paucorum quorundam culpa) ab eo die quo Burgium damnauit, longe maxima libertatis et auctoritatis antiquae parte (vt plerique existimarunt) vltro abdicante.
image: s200
[gap: illustration (AVGVSTINVS MARLORATVS.)]
image: s201AVGVSTINVS MARLORATVS, LOTHARINGVS, ROTOMAGENSIS EC CLESIAE PASTOR.
AVGVSTINVM Marloratum in pseud Augustiniano rum mendicantium cloacam vix octennem, agna torum astu ipsius bonis inhiantium abreptum, singularis quaedam numinis prouidentia ex illo coeno mirabiliter erutum, in Ecclesiam Christianam, magnum eius futurum ornamentum, traduxit. Linguarum enim et purioris Theologiae studiis deditum tandem puduit pigris alendis ventribus, ipsius eruditione ac labore ad turpe lucrum abutentibus, operam suam diutius commodare. Itaque postquam Biturigibus, Pictauis, et Andegauis Enangelium, quantum quidem cucullato licebat, promul gasset, Lausanam, Bernensis Reip. academiam, venit: vbi quietem studiis suis opportunam et sui exercendi fa cultatem nactus, Viuiacensis videlicet Ecclesiae haud pro cul extremo lacu Lemano designatus, vix credibile est quantum et legendo et scribendo profecerit, id quod praeclari ipsius tum in Genesi tum in Esaiam, tum in omnes noui Testamenti libros commentarii, perpetuo quodam nexu ex optimis quibusque recentioribus interpretibus mirabiliter contexti, demonstrant. Inde vero Rotomagum accitus, Ecclesiam illam populosissimam tunc primum post multa secula renascentem, tam sancte simul ac prudenter erudiit, vt sua illum probitas tutum ab omnibus quantumuis saeuientibus aduersariis praestiterit. Deinceps autem postquam Pissiacenae disputationi interfuisset, exorto paulo post ciuili bello, ipsaque Rotomagensi
image: s202ciuitate post durissimam obsidionem expugnata, captus, quanuis in tanta crudelissimorum aduersariorum urba nullus ipsum accusaret, imo etiam ex aduersariis plurimi saluum cuperent, nihilominus tamen, vt nihil ad extremam saeuitiam deesset, Anna Monmorantio Connestabili, et Francisco Duce Guisio sic iubentibus, vna cum tribus aliis praecipuae dignitatis ciuibus suspendio innocentem vitam finiens, aeternam hereditatem adiit, XXX. Octobris, anno Domini M. D. LXII, annos natus LVI.
image: s204
[gap: illustration ([...] FORTISSIMIS VALDENSIBVS OMNIS AETATISTVM VIRIS TVM FOEMINIS MARTYRIBVS.)]
image: s205VALDENSES ab Alpium anfractibus, in quos sese iam pridem receperunt, appellatos, liceat mihi ve teris Christianae purioris Ecclesiae semen vocare, vt pote quos constet vere admirabili Dei prouidentia, neque illis infinitis tempestatibus, quibus est per tot secula Christianus orbis concussus, et Occidens tandem a pseud-Episcopo Romano misere oppressus, neque aduer sus illos proprie excitatis horribilibus persecutionibus eo potuisse adduci vt idolomaniae et Romanae tyrannidi assentirentur. Ecrum igitur alii sunt pauperes Lugdu nenses vocati, quibus Ioannes quidam Lugdunensis mer cator praefuisse existimatur, addito etiam illi cognomento a Valdo, quem perperam nonnulli Valdensium fratrum, quasi secte cuiusdam, auctorem faciunt, quum ipse potius, quod inter Valdenses celebris esset ac haberetur, cognomentum inde acceperit: alii in alpinis saltibus constiterunt: alii sunt Albigenses vocati, quod in eas Occitaniae Galliae partes secessissent: alii traiecta Italia in Apulia et Calabria sedes posuerunt: alii denique in Morauiam vsque secesserunt: qui omnes (exceptis Albigensibus longissimo tandem bello partim attritis partim expulsis) frustra repugnante Satana etiamnum hodie tum doctrina tum innocentissimae vitae exemplis florentes Ecclesias habent. Ac de caeteris quidem fortassis aliâs, quum nunc sit a nobis de solis Alpinis sermo institutus Eorum igitur alii Sabaudiae Duci subsunt, alii Galliae Regi. Vtrosque incredibile est dictu quibus et quot modis perdere certatim, instigante Pontifice Romano, Princeps illi studuerint, tutante tamen eos, tum aduersus praedones paupertate, tum aduersus infinitas calumnias, testatissima vitae innocentia. Obsoleuerat
image: s206tamen inter eos paulatim doctrinae puritas, sed pietatis studium minime refrixerat. Itaque quum de puriore Christianismo in Heluetia vicinisque regionibus annuntiato cognouissent, duos exsuis pastoribus quos Barbas (id est patruos) vocant, Bernam ad Bertholdum Hallerum, Basilaeam ad Oecolampadium, Argentinam ad Bucerum et Capitonem, Neocomum denique duos alios ad Gulielmum Farellum miserunt, consilium de instaurandis ipsorum Ecclesiis petituros. Horum vnus MARTINVS GONINVS, Ecclesiae Angronianae pastor, Gratianopoli in reditu cum literis deprehensus, et veritatem constanter professus, nocte intempesta submersus (qui enim male agunt lucem fugiunt) martyrii palmam tulit. Id vero tantum abest vt Valdenses perterrefecerit, vt contra auctis animis, non suas modo et Calabrensium fratrum Ecclesias, priorum temporum veluti rubigine quadam obsitas, repurgarint, sed etiam (seculis omnibus memorabili in omnes Gallias Ecclesias beneficio) quanuis inopes, et vndique turbulentissimis illis temporibus Satana ipsos adoriente, primam illam Gallicam ex hebraeis Bibliorum interpretationem, auctore quidem Petro Roberto hebraeae linguae peritissimo, adiutore vero Ioanne Caluino absolutam, suis sumptibus Neocomi, anno Domini 1535, excudendam curarint: vt quod hodie Biblia gallice leguntur, (quanquam paulatim postea exactiore cura cum hebraeis collata) Valdensium Ecclesiis acceptum merito feratur. Haecigitur ferre quum Antichristiani non possent, eo vsque tandem illos homicida ille spiritus impu lit, vt, auctore Ioanne Miniero senatus Aquensis Praeside, senatusconsulto iniquissimo facto, et Rege Francisco Cardinalis Turnonii calumniis circumuento, mense Aprili, anno M. D. XLV, peditum equitumque copiis aduersus innocentissimos et inermes homines
image: s207eductis, nullo neque aetatis, neque sexus discrimine promiscue in quosuis saeuierint, atque adeo non aedificiis, non arboribus ipsis pepercerint: addito interdicto sub ca pitis poena, si quis misere vagantibus et famelicis vel tantillum opis praeberet: sic igitur ea strages est edita, qua nul lam vnquam immaniorem ne inter barbaros quidem extitisse constat. Seruauit tamen Dominus suorum reliquias, vsque adeo foecundas, vt nunc rursus et religionis puritate et omnium Christianarum virtutum exem plis insignes Ecclesias habeant, Deo quoque variis poenis Minierum illum et alios non paucos, quibus homines pe percerant, horribiliter vlto. Nec ab eo tempore aliud praeter minas sunt experti, donec vnus ex eorum ministris Georgius Varalius Taurini interceptus, ibidem pul cerrima edita confessione, anno Domini 1558, die Decembris penultima cremaretur. Restituta vero Duci Phil berto Emanueli Sabaudia, et si pontifice Romano Ducem alioqui ad Valdenses turbandos minime propensum, assiduis clamoribus cogente, bello sunt appetiti, eoque feruente, vici S. Germani pastor crudelissime fuit Pignerolis vstulatus: tamen ipsis quidem pacem tolerabi libus conditionibus, manente praesertim integro Euangelii ministerio, consequutis, Duce vero datam ipsis fidem sancte obseruante, felix illius motus fuisse finis merito videtur.
image: s209CHRISTIANISMI IN ANGLIA RESTITVTI INSTAVRATORES ET ASSERTORES CONSTANTISSIMI.
image: s210
[gap: illustration ([...] FORTISSIMIS ANGLIS, OMNIVM ORDINVM, OMNISQ. AETATIS, TVM VIRIS TVM FOEMINIS, CHRISTI MARTYRIBVS.)]
image: s211QVVM a Ioannis vsque Wiclefi temporibus, veritatis semen subinde, sanguine martyrum aliquorum tum virorum tum foeminarum, rigatum emersisset: sub Eduardo, beatae memoriae rege, quam diligentissime excultum, Mariae tandem temporibus, quo ardentius, praeeunte Cardinali apostata Reginaldo Polo, illud radicitus extirpare restituti pseud-Episcopi sunt conati, tanto foecundius, quasi certatim ad martyrium concurrentibus omnium ordinum hominibus effloruit: quorum aliquos sufficiat nominasse. Huius igitur pulcerrimi triumphi quasi choragus fuit IOANNES ROGERIVS, qui Cantabrigiae bonis literis imbutus, indeque Tyndallum ac Couerdallum, (vtrumque pietate et eruditione insignem, ac illum quidem in primis Anglica bibliorum versione celebrem, et martyrio tandem, anno Domini 1530, per Louanienses theologos Wiluordi coronatum) in Brabantiam profugientes sequutus, vxore ibi ducta, Witebergam venit, ibique Germanicae linguae vsque adeo peritus euasit, vt etiam Euangelii ministerio sit defunctus: donec, Eduardo Rege Christianismum in Anglia instaurante, ipse quoque in patriam reuersus, auctore magno illo Nicolao Ridlaeo Episcopo Londinensi, professor Theologiae atque adeo concionator in aede S. Pauli designaretur. Succedente vero post Eduardum fratrem chri stianum Maria christianismo inimicissima, et seuerissimis edictis Euangelicum ministerium inhibente, perstitit nihilominus in suo munere Rogerius, donec in carcerem tractus, qua constantia Christi veritatem annuntiarat, eâdem illam moriens, veluti ianua martyrii caeteris patefa cta, Londini IIII. Februarii, anno Domini M. D. LVII, sanciuit. Huncin eadem causa, parique prorsus constantia munere concionandi, tum in oppido quod Northamptonum vocant, tum in ipsa vrbe Londinensi, fortissime defunctus, vir eruditissimus LAVRENTIVS SVNDERSIVS, sequutus quarto post Rogerium die, VIII
image: s212videlicet Februarii Couentriam Londino ductus, pulcherrimum de morte triumphum tulit: vt eiusdem mensis die 22, ROLANDVS TAELORVS, Hadleiensis Ecclesiae in Suffolciae prouincia minister: itemque biduo post GEORGIVS MARCHAEVS Ecclesiae Longthoniensis pastor, vterque suum gregem, ille quidem Hadleiae vrbis presentem pio suo pastori illachrymantem, iste vero grauissimis ex carcere literis scriptis, in quo totos fere octo menses excruciatus est, ad constantiam cohor tatus. Sed quinque praeterea martyrum inter caeteros admirabilia certamina fuerunt, IOANNIS videlicet BRADFORTI in Ecclesia Londinensi ministri (cuius aduersus pseud-Episcopos acerrimae disputationes extant) Londini X. Iulii, anno Domini M. D. LV, vna cum octodecim annorum adolescente IOANNE LIEFA cremati: ROBERTI SAMVELIS Ecclesiae Bartholtensis in Suffolciae prouincia pastoris, postquam cru delissima quaeque, ac praesertim horribilem famem in carcere Norduicensi, decernente pseud-Episcopo Nordmiensi perpessus esset, tandem ibidem II. Septembris eodem anno M. D. LV. combusti: IOANNIS PHILPOTI equestris familiae et Vintoniensis Ecclesiae, viuente Eduardo Rege, Archidiaconi, cuius quae quantaque fuerit tum eruditio, tum pietas, ex eo constat quod illi fauente nobilitate, nemo neque saepius repetitis dispu tationibus fuerit acrius oppugnatus, neque solidius, tum ex ipso Dei verbo, tum ex patrum scriptis aduersarios refuta rit. Itaque fuit et ipse viuus Londini anno Domini M. D. LVI, annum agens duntaxat XLIIII, crematus. Idem annus duorum praeterea diuersae conditionis, THOMAE videlicet VIDLEI et GEORGII EGLI, martyrio cele bris fuit: quorum ille Kyrbeiensis Ecclesiae parochus, quum aduersus Mariana edicta munere suo fungi non desisteret, captus et a Bonero Londinensi pseud-Episcopo tan dem etiam blanditiarum genere illectus, subscripsit quidem contrariis erroribus, sed eôdem pene momento
image: s213quum repetitam a scriba schedam abiurationis discerpsisset, ab Episcopo crudeliter verberatus, et vicesima die Ianuarii, anno Domini 1556, Londini crudeliter crematus, tum quae sit ipsorum etiam electorum imbecillitas, tum quae in illis quoque collapsis rursum erigendis Dei Opt. Max. benignitas simul ostendit: alter vero Eglus nomine, artificio sutor, admirabili zelo ductus, quod Ecclesias pastoribus destitutas videret, percurrere illas ipse, et, prout egregiis Dei donis pollebat, sigillatim etiam quoscunque poterat consolari et confirmare prius non destitit quam palam proscriptus, amplisque praemiis ei propositis qui deprehensum sisteret, captus tandem et quasi violatae Maiestatis Regiae conuictus, semiviuus exem teratus et membratim discerptus martyrii palmam fer ret. Liceat denique mihi superioribus exemplis duplex aliud adiungere: vnum adolescentis et genere et virtute nobilis GVLIELMI HVNTERI, quem pro Christi nomine anno Domini 1555. cremandum, et psalmum octuagesimum quartum concinentem pater et mater cohortantes sunt ad rogum vsque comitati, vetere illo Machabaeorum fratrum exemplo renouato, hoc tamen excepto, quod illa quidem fuit suis liberis in ipsa quoque morte socia, istis vero, quanuis libenter filio commorituris, pepercisse in poenam lentiorem videtur aduersariorum clementia: quos tamen superstites filio manere Deus voluit, vt spectatius et diuturnius extaret tantae virtutis exemplum: alterum IOANNIS HVLLERII Ecclesiae Padamensis in Cantabrigiensi ditione pastoris, eodem anno martyrii palmam consequuti, cuius literas quae extant sub mortem yna cum precibus adiunctis conscriptae vtinam omnes ii legant et meditentur qui gloriae Dci zelum humana prudentia temperandum es se somniant. Sed tempus est vt ad celebriores etiam alios accedamus.
image: s214
[gap: illustration (THOMAS CRAMMERVS.)]
image: s215THOMAS CRAMMERVS, ANGLVS, CANTVARIENSIS ARCHIEPISCOPVS, ANGLIAE PRIMAS.
OTer felix quinquertium, veterum Martyrum Episcoporum obsoletam memoriam renouans! O beatam quoque tantis viris Angliam, nisi gentis decus immanitas quorundam pene totam aboleuisset! Horum primus age commemoretur Thomas ille Crammerus, Cantuariensis sub Eduardo sexto Rege Archiepiscopus, verae religionis instaurator atque propugnator fortissimus: quem quum Mariae Reginae, Marii illius crudelitatem vere referentibus aut etiam superantibus temporibus abreptum, et miserrima biennii captiuitate aliquatenus fractum, pseud-Episcopi accusatores simul et iudices ad ignis poenam damnassent, At tu (in quit) dextra quae damnatae schaedae, metu mortis, subscripsisti, poenas huius facinoris luito: moxque receptis animis, vltroque conscensa pyra, dextram intrepidus altissime sublatam, flammisque iniectam, tantisper dum pene tota, illaeso maxima ex parte reliquo corpore, cremaretur, immotam mediis in flammis tenuit: minus certe memorabili futu ra tanti viri constantia, nisi ex admissa culpa creuisset. Liceat autem hîc mihi Basilii magni verba in Barleami, fortissimi in eadem causa sub Diocletiano Martyris, haud dissimile factum commemorare. Flamma (inquit ille) et Martyris dextra inter se commissae luctabantur, sed penes dextram nouo quodam luctationis arte stetit victoria, flamma quidem per mediam manum sese effundente,
image: s216dextra vero semper rigide ad luctam intensa. O manum ignibus ipsis in certamine obstinatiorem! ô manum igni cedere indocilem! ô ignem manu vinci edoctum! Fer rum igitur resolutum ignis tyrannidi succumbit, ac ignis potentiae cedit, a quo sese quoque superari lapidum durities quantunuis renitens fatetur: sed vis tamen illa flam mae quantunuis sese intendentis, rigidam Martyris dextram minime inflexit, vt merito propterea Martyr apud Dominum clamare potuerit, Corripuisti manum dexte ram meam, tuoque me consilio deduxisti, et gloriose me assumpsisti. Et hic quidem fuit Crammeri sexagesimum octauum annum agentis triumphus Londini actus, vicesima prima Martii, anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto.
image: s218
[gap: illustration (HVGO LATIMERVS, WOLCESTRENSIS EPISCOPVS, ET NICOLAVS RIDLEVS, LONDINENSIS EPISCOPVS.)]
image: s219HVGO LATIMERVS, WOLCESTRENSIS EPISCOPVS, ET NICOLAVS RIDLEVS, LONDINENSIS EPISCOPVS.
PRAEIER ANT Crammero, eo ipso loco et ob eandem causam crudelissime vstulati duo constantissimi martyres Episcopi, Hugo Latimerus octuagenario maior, ex Cantabrigiensi academia ad Episcopatum merito ascitus, et Nicolaus Ridleus, Londinensis Episco pus, tum genere tum omni virtute nobilis: ille quidem plane ceu Poly carpus alter, siue supplicii causam et genus, siue aetatem, et sermones in morte habitos spectemus: hic vero cum Ignatio plane comparandus, si praesertim eius scriptum de Coena Domini, breue quidem illud sed Apostolico plane spiritu dictatum expen datur: nisi forte Reginaldum Polum Cardinalem, et Stephanum Gardinerum Vintoniensem pseud-Episcopum, et Bo nerum itidem pseud-Episcopum Londinensem, minus crudeles bestias fuisse arbitremur, quam quae Ignatium vorarunt.
image: s220
[gap: illustration (IOANNES HOPPERVS, GLOCESTRENSIS EPISCOPVS, ET ROBERTVS FERRORVS, SANCTI DAVIDIS EPISCOPVS.)]
image: s221IOANNES HOPPERVS, GLOCESTRENSIS EPISCOPVS, ET ROBERTVS FERRORVS, SANCTI DAVIDIS EPISCOPVS.
AT illi tuae diuini prorsus animi fortitudini commemorandae, Ioannes Hoppere, quae tandem voces suffecerint? quem ob veram religionem sub Eduardo Rege fortiter et verbis et inculpatae vitae exemplis asser tam, Marianis temporibus arreptum, non carcerum squalor, non saeuissimae poenae grauitas, non procerum et amicorum male sibi et tibi consulentium preces et la crymae, non iamiam pyram conscensuro propositum ob ocu los Reginae diploma, quo tum vita tum maximi honores abiuraturo concedebantur, vel tantillum commouerunt, quominus, vt fortissimus ille Gordius Basilio magno tantopere celebratus, ignem vltro subires, ibique (dictu pene incredibile) tribus horae quadran tibus immotus in mediis flammis perstans, intestinis etiam ipsis in ignem effusis, alteroque decidente in flammas brachio, confirmatis tantae constantiae exemplo Glocestren sibus tuis, quos antea fidus Episcopus syncera doctrina paueras, ipsa denique sese victam fatente hostium imma nitate, Christo tuo adiungereris. Sunt autem haec acta Glocestriae decima quarta Februarii, anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto. Hunc vero vt in functione pari, sic in fide, inuictaque constantia socius, Robertus Ferrorus, sancti Dauidis Episcopus, duodecimo post die sequutus est, Carmardis, Diocesis suae ciuitate, nec minus crudeliter vstulatus, nec minus fortiter Christum professus.
image: s223RESTITVTI IN SCOTIA CHRISTIANISMI INSTAVRATORES PRAECIPVI.
image: s224[gap: illustration (IOANNES CNOXVS.)]
image: s225IOANNES CNOXVS, SCOTVS, GIFFORDIENSIS.
EETSI distincta fuerunt semper Angliae et Scotiae regna suis tum finibus tum regibus, dixisse tantum liceat fuisse nostra patrumque memoria tum aduersus Christum initio consociata, tum ad Christum rursum mutuis operis adiuncta. Sicut autem illius aduersus veritatem consp irationis auctor quidem praecipuus fuit Romanus ille pontifex, administri vero Cardinales et pseud-Episcopi, totus ille denique pseudoclerus, ab illo haud secus quam a suo numine dependens: sic ad ius illud suum recuperandum CHRISTVS fidos homines admirabili virtute instructos vtrobique excitauit. Ac de Anglis quidem dictum esto, a quibus ad Scotos transeum tibus primus occurrit magnus ille IOANNES CNOXVS, quem si Scotorum, in vero Dei cultu instaurando, velut Apostolum quendam dixero, dixisse me quod res est existimabo, et sequens vera ipsius vitae narratio testabitur. Cnoxus igitur (vt manifeste appare at totum hoc admirabile Domini opus esse) ad Ioannis illius Maioris, celeberrimi inter Sophistas nominis, veluti pedes in Sanctandraeae oppido educatus, atque adeo sacerdos factus, apertaque celebri schola, quum iam videretur illo suo praeceptore nihilo inferior Sophista futurus, lucem tamen in tenebris et sibi et aliis accendit. Siquidem Hieronymi et Augustini libros ibi nactus, ex eorum scriptis, non fastidire modo, sed etiam redarguere multa vsque adeo libere coepit, Edimburgum praesertim regiam ciuitatem euocatus, vt Hamestonum vnicum tunc piorum asylum perfugere cogeretur. Ibi vero tandem
image: s226liberrima edita confessione, praemium illud a Dauide Betono Archiepiscopo Sanctandreano, et quidem Cardina li, Scotiae primate tulit, quale ab hoc hominum genere piis persolui solet, haereseos damnatus absens, sacerdotio exutus, per insidias etiam, appositis percussoribus, truci dandus, nisi Dei prouidentia commendatum illum Lan gudrio praecipuae nobilitatis viro conseruasset. Sequuti sunt postea tumultus in Scotia maximi, caeso ab inimicis Cardinali, arce Sanctandreana a Gallis expugnata, intercepto quoque Cnoxo, qui contra pseudepiscoporum expectationem liberatus, Veruicum vrbem in Angliae et Scotiae finibus sitam quum venisset, et in certamen cum illius ciuitatis pseud-Episcopo descendisset, vtroque ad supremum Angliae senatum reiecto, (tum autem Eduardus regnare coeperat) tantum effecit vt victoria penes veritatem stante, damnaretur quidem falsae religionis pseudepiscopus, ipsum vero tum pietas tum diligentia magnopere commendaret. Inde Nouocastrum ac deinceps Londinum ad Regem accito quum Episcopatus quidam offerretur, tantum abest vt illum receperit, vt etiam in totam illam vere Satanicam potestatem grauiter sit inuectus, vt quae diuino iure nullo nitatur, ac ne ex veteribus quidem canonibus administretur: qua in re, et si non obtinuit (quod si et in Anglia et alibi factum esset, id est si causa illa Tyrannidis omnis Ecclesiastica praecipua et primaria esset sublata, longe alia facies Eccle siarum esset) conscientiam tamen suam singulari cum christia nae modestiae exemplo liberauit. Excepit haec tempora tempestas illa horribilis quae Cnoxum, inter ceteros Ge neuam vsque expulit, vbi aliquot annos vna cum reliquis Anglis exulibus maxima cum omnium virtutum lau de versatus, tandem consiliis omnibus cum Ioanne Caluino communicatis, in patriam anno Domini 1559. re uersus, incredibile est quanta diuini plane spiritus virtu
image: s227te fretus Euangelium annuntiarit, vsque adeo vicissim ipsius pietati ac diligentiae fauente numine, vt velut ipsius conspectum ne idolis quidem ferentibus profligata Idololatria, non veram tantum doctrinam, sed etiam veram et ad diuini verbi normam exactam disciplinam passim tum verbis tum reipsa statuerit. Neque vero fuerunt breuis alicuius temporis illi labores, Satana modis omnibus hoc opus impe diente, sed tredecim totos annos Edimburgi athleta Christi fortissime depugnauit: donec corporis imbecillitate victus, anno Domini 1572, V. Idus Nouembris, haud secus quam olim Eradium Augustinus, ita Cnoxus legitimis Ecclesiae suffragiis sibi, non in vlla gradus pseu d-Episcopatus tyrannide, cui merito fuit inimicissimus, sed in Euangelico ministerio vna cum reliquis collegis et presbyteris aequo prorsus iure administrando, Ioan nem Lausonium, spectatissimae tum do ctrinae tum in tegritatis hominem, successorem designatum, maxima cum gratulatione amplexus, Ecclesiae valediceret: vita ad vigesimumquartum vsque diem Decembris domi in lectulo tam pie et sancte producta, vt integerrima quinquaginta septem annorum vita beatissimo exitu veluti coronata, merito ambigatur meliusne vixerit an beatius vitam finierit, singulare quidem certe felicissimae tum vitae, tum mortis exemplum cunctis reliquerit.
image: s228
[gap: illustration (PATRICIVS HAMELTO, SCOTVS.)]
image: s229PATRICIVS HAMELTO, SCOTVS.
SEVIT quidem Cnoxus verbi diuini semen in Sco tia quam latissime, sed solo iam antea caede nonnullorum martyrum subacto, inter quos primum locum tenet PATRICIVS HAMELTO, vt qui Hameltonum familia Regium quoque sanguinem attingente natus, quum literarum studio feruens in Germaniam quoque venisset, tantumque ibi in bonarum artium ac linguarum cognitione profe cisset, vt Marpurgi, nobili Lantgrauiorum Hassiae Academia, maxima cum eruditionis laude, sit illas aliquandiu professus, postea in patriam rediens, CHRISTI cruce cunctis vitae commodis anteposita, anno Domini 1530, a Dauide Betono Archiepiscopo Sanctandreano, egregiam operam Romanae bestiae nauante, haereseos damnatus, regium Hameltonum genus a suis gentilibus postea contaminatum, pretiosissima illa mar tyrii corona nobilitauit.
image: s230
[gap: illustration (ADAMVS VALLACVS, SCOTVS.)]
image: s231ADAMVS VALLACVS, SCOTVS.
SEXTO post Patricium anno, quinque martyres velut ex illius cineribus exorti, ex variis ordinibus, eiuidem Cardinalis opera cremati sunt Edimburgi, duo videlicet Dominicani monachi, sacerdos vnus, Canonicus quidam, vnus denique ex nobilitate, omine quodam felici futurum vt tandem in Scotia Christus omnium ordinum homines ad se adscisceret. Sed insigne fuit in primis Adami Vallaci martyrium, in eadem vrbe anno Domini 1559. mensis Iulii die decimaseptima, publice in magno consessu auditi, damnati, cremati, tanto ma iore cum fructu, quanto plures illum libere Christum asserentem, et aduersarios solis conuitiis et minis pugnantes verbo diuino refellentem, constantissime denique morientem audierunt, oculisque suis conspexerunt.
image: s232
[gap: illustration (ALEXANDER ALESIVS, SCOTVS, LIPSIAE THEOLOGIAE PROFESSOR.)]
image: s233ALEXANDER ALESIVS, SCOTVS, LIPSIAE THEOLOGIAE PROFESSOR.
ALIVD eximium Scotiae decus in patria futurus erat Alexander Alesius, nisi Deus illum prius ex hac vita euocasset, quam Scotia, receptis oculis, Euangelii lu men penitus amplecteretur. Expulsus igitur Scotia, venit in Angliam, vbi Thomae Cromellii, maxima tum authoritate apud Henricum VIII. Regem pollentis, beneuo lentia fretus, tum priuatim, tum etiam in publico om nium Episcoporum tum forte a Rege, Romani pontificis propter nouas nuptias inimico, conuocatorum consessu, fortissime, quamuis non eo prorsus quem boni optabant successu, veritatem asseruit. Sed quod Scotia et Anglia neglexerant arripuit auidissime Saxonia, vt quae exceptum Alesium ad mortem vsque fouerit, doctis omnibus charum, magno illi praesertim Philippo Melanchthoni tam probatum, vt illum sibi prae caeteris ad pacandam Norimbergensem Ecclesiam Osiandri deliriis turbatam collegam adscisceret, solide videlicet ac syncere veritatem aduersus sophistas tueri consuetum, quod ipsius quoque scripta, pauca quidem illa, sed eruditionis et iudicii plena, demonstrant.
image: s235EVANGELII APVD BELGAS RESTITVTI INSTAVRATORES PRAECIPVI.
image: s236
[gap: illustration ([...] FORTISSIMIS BELGIS OMNIVM ORDINVM, OMNISQ AETATIS, TVM VIRIS TVM FOEMINIS, CHRISTI MARTYRIBVS.)]
image: s237NVSQVAM certe nostra patrumque memoria Satan maiore nixu veritatem oppugnauit, nec fortius etiam est repulsus, quam in Belgica regione, sicut teterrimorum haereticorum, ita constantissimorum martyrum tum virorum tum foeminarum feracissima. Initium autem putioris in illis regionibus instaurandi Christianismi a duobus ordinis Augustiniani fratribus coepisse cre ditur Bruxellis, HENRICO VOEZIO et IOANNE ESCHIO, vtroque ibidem anno Domini 1523. cremato. Antuerpiae vero anno consequente NICOLAVS quidam, Melsensis parochus (qui locus vno miliari ab vrbe distat) aperte Christum annuntians, eoque nomine Antuerpiam pertractus, ibique submersus, prima illius Ecclesiae fundamenta sanguine suo feliciter aspersit. Eodem tempore in Hollandia IOANNES PISTORIVS Wordensis, antea sacrificus, quum Christum incredibili successu toto biennio annuntiasset, Hagae tandem a Louaniensibus mataeologis haereseos damnatus anno Domini 1525, Septembris die 15, carmen illud insigne TE DEVM LAVDAMVS, quod Ambrosio et Augustino tribuitur, alta voce canens, succinentibus etiam illi duobus captiuis quos in carcere Christo lucrifecerat, martyrii palmam tulit. Et iam quo crudelius omni poenarum genere, tum in viros tum in foeminas, quas ex edicto solenni viuas defodiebant, vndique saeuiebatur, eo copiosius sanguis martyrum foetificauerat, inter quos Duaciensis parochus quidam
image: s238PETRVS, et EGIDIVS TILMANVS Bruxellem sis magnopere memorantur, quum Tornacenses, missis Argentoratum nuntiis, quempiam ad se mitti postularunt, cuius consilio et authoritate apud ipsos Ecclesia constitueretur. Tum autem in Ecclesiae Gallicae ministerio PETRVS BRVLIVS Lotharingus, spectatae pietatis ac eruditionis homo, Ioanni Caluino: primo illius pastori suc cesserat, quem vt maxime idoneum, Martini Buceri, et ipsius collegarum suffragiis delectum, Tornacenses, anno Domini 1544, mense Septembri exceperunt, eiusque consilio tum pastores, tum etiam presbyteros et Diaconos, rite et ex diuini verbi praescripto constituerunt. Hoc exemplum plerisque populis ac praesertim Insulanis, Valentianensibus, Duacensibus, Attrebatensibus sequutis, quum eo quoque profectus Brulius feliciter om nia disposuisset, ac Tornacum regressus, Antuerpienses visere ac deinceps Argentinam ad suum gregem redire decreuisset, comperto ipsius reditu aduersarii, clausis vrbis portis, vndique illum peruestigant. Fratres igitur illum haud aliter quam olim Paulum Damasceni per vrbis moenia fune demittunt, ex quo dum ille sese explicare conatur, ecce lapis ingens in illum decidens femur ipsi confringit: ex cuius vulneris dolore quum vociferaretur, a vigilibus captus, et in carcerem coniectus, verum illud Apostolicum dictum esse confirmauit, vinciri quidem seruos Dei, sed minime propterea vinctum esse Dei verbum. In car cere siquidem totos pene menses quatuor captiuus, non modo fortiter Christi veritatem aduersus mataeologos asseruit, verum etiam grauissimis plurimis literis tum Ecclesias Belgicas, tum etiam priuatim alios confirmauit, donec XIX Februarii, anno Domini. M. D. XLV, quum Calendis Nouembris anno superiore Captus esset, quo crudelius, lenta videlicet flamma, fuit vstulatus, eo certiorem inuictae constantiae laudem tulit: Martyribus postea pene infinitis ex illius rogo exortis.
image: s241CHRISTIANISMI APVD POLONOS RESTITVTI INSTAVRATORES PRAECIPVI.
image: s242[gap: illustration (IOANNES A LASCO, POLONVS.)]
image: s243IOANNES A LASCO POLONVS.
IOANNEM a Lasco, Polonum, nobilissima Lascorum familia prognatum, heroica specie insitam animi generositatem prae se ferentem, multo magis pietas cum insigni zelo coniuncta nobilitauit: quem, vt Christo libere seruiret, patria vltro relicta peregrinis variarum gentium eandem ob causam exulantibus adiunctum Germania vidit et Anglia: vnde quoque Marianis temporibus expulsos, et per inhospitas maris insulas oberrantes illos iuuare, tum doctrina scriptis etiam testata, tum vitae exemplo prius non destitit, quam sedes illis aliquas nactus, et a patria paulatim resipiscente reuocatus ad suos tandem rediret. Ibi vero paulo post, promoto quantum potuit Christianismo, vitam hanc caducam cum altera illa sempiterna commutauit, morte quuis, si aetatem speanctes, satis matura, tamen quod ad Ecclesias attinet valde intempestiua: sed in eo demum ipsivaldeopportuna, quod Arrianismi, Tritheismi, et aliarum plurimarum haeresewn tempestates iam imminentes effugit. Nec tamen defuerunt qui veritatem aduersus illa teterrima monstra fortiter assererent: veluti Melius, Carolinus, Hellopaeus, Thretius, Lasicius et alii, plenius, vt spero, a nobis aliquando commemorandi.
image: s245RENASCENTIS IN ITALIA PVRIORIS CHRISTIANISMI INSTAVRATORES PRAECIPVI.
image: s246[gap: illustration (FANINVS, ITALVS, FAVENTINVS.)]
image: s247FANINVS, ITALVS, FAVENTINVS.
SICVT olim Christus in domum vsque Neronis illius tru culentissimae belluae, Apostolo teste, penetrauit: ita nostra quoque memoria in Italiam, alterius quae illi successit nihilominus immanis bestiae sedem, imo Romam ipsam vsque illius penetrale, peruenit: inde tandem etiam eum oris sui flatu depulsum, in stagnum illud ignis et sulphurus praecipitem daturus. Praeclaram autem hac in re operam nauarunt non illi tantum quos supra commemorauimus, P. Martyr, Lacisius, Tremellius, Zanchus, Martinenghus, aliique plurimi qui sponte exulantes, Rhoeticas, Helueticas, Sabaudicas, Germanicas, Anglicas denique Ecclesias auxerunt, sed aliquot etiam insignes alii qui ad sanguinem vsque pro Christo constanter decertarunt. Eorum vnus ac fere primus fuit Faninus quidam, Fauentia, vrbe ob artis figulinae opera in Romania (quam hodie vocant) celebri, natus: qui dum caeteri ciues terreis fingendis vasis occupantur, operi diuino in animis hominum sculpendo intentus, eoque nomine captus, postquam vxoris et amicorum precibus eo vsque cessisset, vt veritatem eiuraret, mox facti poenitentia ductus, non in patria modo, sed etiam vl tro citroque factum suum detestatus, Euangelium quacumque potuit occasione promulgauit. Captus igitur denuo in Ferrariae vicinia, indeque Ferrariam perductus, quum totum pene biennium ex carcere liberrime maximoque cum fructu veram religionem et verbis, et nonpaucis etiam Italice scriptis libris esset professus, Iulio illo tertio Pontifice, homine perditissimo, qui Paulo tertio successit, mandante, Ferrariae tertia ante diluculum hora strangulatus, eodemque die circa meridiem crematus, martyrii palmam, quam ipse sibi videri poterat inuidisse, recuperatam circiter annum 1552 tulit.
image: s248
[gap: illustration (POMPONIVS ALGERVS, ITALVS, NOLANVS.)]
image: s249POMPONIVS AL GERVS, ITALVS, NOLANVS.
QVae ciuitas olim Paulinum illum inter veteres ce leberrimum Episcopum habuit, eadem Pomponium Algerum ciuem, nostris temporibus, illo fortassis etiam excellentiorem tulit: qui quum annum aetatis dunta xat agens vicesimum quartum et in Patauina Academia studiorum causa versans, veram religionem priuatim inter nonnullos, diuinae cuiusdam virtutis plenus, praedi care coepisset, mox ad eius vrbis gubernatorem Venetum delatus, indeque Venetias primum, ac deinceps Ro mam ipsam, postulante Paulo IIII. pontifice, Christoque veluti per mediam Italiam suum triumphantem athletam circumvehente perductus, ita sese modeste simul ac fortiter gessit, vt nemo fortassis ex omnibus tem porum nostrorum Martyribus, solidius aut neruosius de promptis tum verbo Dei, tum ex ipso, quod vocant, Decreto, testimoniis, pseud-Ecclesiam illam Romanam in aliquot capitibus conuicerit: vera religione post verba, sanguine quoque suo, quo crudelius fuit vstulatus, eo gloriosius in ipsorum non tam cocco quam Christianorum martyrum sanguine rubentium Cardinalium conspectu, constantissime anno Dominimillesimo quingente simo quinquagesimoquinto sancita.
image: s250
[gap: illustration (IOANNES LVDOVICVS PASCALIS, PEDEMONTANVS.)]
image: s251IOANNES LVDOVICVS PASCALIS, PEDEMONTANVS.
PASCALIS hic noster primis annis Sabaudo suo principi Niceae militans, ibique primum de purio re Christianismo aliquid audiens, de caelesti militia cogi tare coepit. Itaque quum Geneuam primum, ac deinceps Lausanam venisset, ita vtrobique sese tractando diuini verbi gladio, et fidis obseruandis ducibus exercuit, vt tandem etiam dignus qui ordines duceret haberetur. Rogantibus igitur Italicam Geneuensem Ecclesiam Valdensibus duorum Calabriae oppidorum, Gardiae videlicet et S. Sexti incolis, vt idoneum ad se quempiam pastorem mitterent, delectus omnium suffragiis Pascalis, quam uis eo ipso tempore virginem sibi despondisset, vtroque tamen Christum rebus omnibus anteponente, recta simul et ad Euangelium et ad martyrium contendit. Mox enim ex cito rumore Geneua quendam aduenisse, a Saluatore Spinella illarum vrbium Domino cum aliis accersitus, vltro ad eum Fiscaulam, Calabriae vicum, veniens, indeque post octo menses in carcere consumptos, Cosentiam, tertioque post mense Neapolim ac Romam tandem ipsam perductus, vix credibile est qua con stantia, quamuis omni crudelitatis genere in carceribus vexatus, scriptis plurimis sanctissimisque literis, non suum modo gregem pauerit, sed etiam vxorem aliosque procul absentes amicos sit consolatus. In qua constatia perseuerans, tandem anno Domini 1560, die Septembris 10, quartoque postquam eo appulerat mense, e regione ipsius arcis quae nunc S. Angeli vocatur, crematus, gloriosissima pro Christo morte, miseram hanc vitam cum illa beatissima commutauit.
image: s252
[gap: illustration (OLYMPIA FVLVIA, MORATA, ITALA, FERRARIENSIS.)]
image: s253OLYMPIA FVLVIA, MORATA, ITALA, FERRARIENSIS.
ABSIT a me vero, Olimpia, vt te praeteream, quam et excellens illa et supra foeminae sexum eminens tum in graecis tum in latinis eruditio, siue soluta oratione quidpiam scriberes, siue versus pangeres: et mores integerrimi: pietatis denique tantum studium, vt peregrinum hominem Germanum, pium alioqui et plane te dignum coniugem, quem in eas regiones vbi CHRISTVS purius ac liberius colitur sequereris, ambientibus certatim Italis anteposueris, immortalitati consecrarunt: cuius denique constantiam bellica nulla rabies, quum capto direptoque Schuinfurto, coniugis charissimi patria, rebus omnibus amissis, vnicaque sub ucula tecto corpusculo, per Germaniam oberrares, ne tantillum quidem inflexit, quominus CHRISTO penitus adhaereres: a quo rursum praeter omnem expectationem restitutum maritum nacta, Heydelbergam tandem veniens, diuturno morbo corpusculum opprimente, cum alacritate in verum illum Olympum, Olympia, ad quem toto vitae cursu contenderas, annum agens duntaxat XXIX, subsequuturo mox Andrea Gronthero marito, demigrasti.
image: s255CHRISTIANISMI APVD HISPANOS RENASCENTIS INSTAVRATORES PRECIPVI.
image: s256[gap: illustration ([...] FORTISSIMIS OMNIVM ORDINVM, OMNISQ. AETATIS, TVM VIRIS TVM FOEMINIS, HISPANIS, CHRISTI MARTYRIBVS.)]
image: s257ET illi quidem duo a nobis commemorati extra Hispaniam pro CHRISTI nomine caesi sunt. Hi vero de quibus sum dicturus, velut in ipso inferorum adyto, nempe Inquisitionis illius Hispanicae penetrali, de Satana et morte gloriosissime triumpharunt. Huius autem vere diuini operis quatuor prae cipui adm inistri fuerunt: Val dolidi quidem AVGVSTINVS CACALLA, quem in Germania Carolus quintus concionatorem habuerat, tandem anno Do mini 1559 mense Maio, ibidem crema tus: Sybillae vero, quam nunc Siuiliam vocant, IOANNES EGIDIVS, VARQVIAS, et CONSTANTINVS PONTIVS, omnes ex mataeologis acerrimis constantes facti veritatis doctores, ac tandem etiam martyres, EGIDIO quidem post mortem cremato, VARQVIA in ipso Inquisitorum certamine mortuo, CONSTANTINO denique, viro trium linguarum egregie perito, et quo confessore, quem vocant, diu fuerat vsus Carolus quintus, Siuiliae damnato et cremato. Horum autem sanctissimum studium plurimum adiuuerat IOANNES. PIERIVS, et ipse Hispanus, qui quum Geneuam venisset, vbi Hispanicam etiam Ecclesiam coegit, plurimos hispanica lingua sacros libros edendos, et Siuiliam vsque transportandos curauit: homo eximia tum doctrina, tum in primis probitate insignis,
image: s258qui postea Blesis, celebri ad Ligerim ciuitate, ac demum apud Renatam Ferrariensem Ducissam ministerio functus, Lutetiae tandem facultatibus suis omnibus ad hispanica excudenda Biblia legatis, ex calcudo decessit. His igitur illi libris adiuti, incredibile est quantopere paucis annis Euangelium promouerint, donec, sic statuente Domino suos probare, deprehenso, et in carceres cum iis qui fupererant libris pertracto IVLIANO FERDINANDO, a quo Geneua fuerant asportati, viro corpore quidem tum exiguo, vt vulgo propterea PARVVS vocaretur, sed ani mo vere ingenti praedito, horribilis illa tempestas Valdolidi quidem non paucis, Siuiliae vero circiter octingentis captis excitaretur: quorum plerique partim in carceribus mortui sunt, fidiculis omnique tormentorum genere excruciati, partim variis diebus publice magno, sicut illic solent, apparatu damnati et cremati, nonullis imbecillioribus exceptis, et praeter bonorum amissionem, quibus boni patres illi praecipue inhiant, graui quoque ignominia notatis. Inter martyres autem, praeter illos quos commemoraui, isti praecipue constantia singulari Christum ad extremum vsque halitum professi celebrantur, quorum etiam nominibus, veluti pretiosissimis quibusdam gemmis, hunc libellum exornandum putaui.
Viri pro Christi nomine cremati in vrbe Valdolidi, Mense Maio, anno Domini 1559.
Franciscus Biuerus, Doctoris Cacallae frater, antea sacrificus.
Antonius Peresius, itidem antea sacrificus Valentiae.
Christophorus Delcampius, Zamorencis.
Christophorus Padilla, itidem Zamorencis.
image: s259Antonius Hesuellus, Torensis.
Franciscus Errenius, Pegnarandensis.
Foeminae ibidem eodem anno et die eandem ob causam crematae.
Leonorae Biuerae pientissimae mulieris, Cacallae et Francisci Biuerorum matris, cadauer.
Constantia et Leonora Biuerae, eorundem sorores.
Catharina Romana.
Isabella a Strada,
Ioanna Velasqua, Pedrozenses.
Catharina Ortegua, Valdolidensis.
Siuiliae vero itidem cremat ianno Domini 1559. die Septembris 14.
Ioannes Poncius ex antiquissima et nobilissima comitum Bailensium familia.
Ioannes Consaluus, Siuiliensis concionator,
Ferdinandus Santiuanus, ludimagister.
Morzilius S. Isidori monachus.
Iulianus Ferdinandus, cognomente Paruus.
Christophorus Losadas, medicus.
Christophorus Auellamus, itidem S. Isidori monachus.
Foeminae nobiles eodem anno et diae crematae.
Isabella Vaenia, cuius domus pijs omnibus patebat, idcirco etiam, eôdem Inquisitorum decreto, funditus euersa.
image: s260Maria Viroeza.
Cornelia.
Maria Bohorchia.
Francisca Chaueza, ex sanctae Isabellae monasterio.
Et de his quidem hactenus, tantisperdum ii quibus hic meus libellus placuerit, meum hunc conatum adiuuerint.
image: s261
[gap: blank space]
image: s262
[gap: illustration (IOANNES ENSINAS, SIVE DRYANDER, HISPANVS.)]
image: s263IOANNES ENSINAS, SIVE DRYANDER, HISPANVS.
IOANNES Dryander in ipsa vrbe Roma bestiam illam singulari magnitudine animi aliquoties in priuatis coetibus detegere et redarguere aggressus, quum Ioannem Diasium, quem CHRISTO lucrifecerat, et fratrem Franciscum Dryandrum, a quibus in Germaniam euocabatur, inuisere statuisset, ab aliis quibusdam Hispa nis proditum, pontifex ipse Cardinalibus suis stipatus quum videre et audire voluisset, sustinere diutius sanctam ipsius libertatem non potuit. Itaque ad vim conuersus innocentissimum hominem cremandum anno Domini 1545. curauit, paulo ante videlicet quam Alphonsus Diasius adiuncto ipsi carnifice, ad fratrem Ioannem Diasium interficiendum Roma in Germaniam ablegaretur. At tu Domine vsquequo?
image: s264
[gap: illustration (IOANNES DIASIVS.)]
image: s265IOANNES DIASIVS, HISPANVS, CRVENTINVS.
HIC ille est Ioannes Diasius Cruentiae, regni Toletani ciuitate natus, qui a Ioanne Dryandro cognitione CHRISTI imbutus, et Geneuae confirmatus, quum Argentinae substitisset, ita sese gessit vt eum quanuis exterum, et quidem Hispanum, nihilominus Argentinensis respublica Martino Bucero ad comitia Ratisponae, religionis componendae causa, anno Domini 1546 ineunte, indicta, legato adiungeret: vnde quum Neuburgum superioris palatinatus vrbem, ad Danubium, venis set, procurante Petro Maluenda pontificiarum partium acerrimo simul et crudelissimo propugnatore, carnificis ab Alfonso Diasio Ioannis fratre, Romanae curiae aduocato, et ad hoc ipsum teterrimum facinus comparato, Neuburgum perducti manu, impacta in seminudi et ex lectulo ad salutandum fratrem prodeuntis caput, securi prostratus, Abelis a Caino interfecti exemplum renouauit: tam immani scelere, quanuis Augustae Vindelicorum captis homicidis, non modo non vindicato, sed etiam Romae digno cui gratia referretur habito, vt quo spiritu ducantur Romani pontifices, amplius ambigi non possit.
image: s266EMBLEMA I.
[gap: illustration]Principium in tereti quaeris quicunque figura, Principium inuenies hîc vbi finis erit. Sic Christum vero quisquis reuereris amore, Quae vitam hora tibi finiet, incipiet.
image: s267EMBLEMA II.
[gap: illustration]Cernis vt haec medium cingat teres vndique punctum Linea, et hinc spatio distet et inde pari? Scilicet illa refert quod nos tegit vndique caelum, Tellurem hoc punctum quod tenet ima notat. Cur igitur doleas, quorsum dic, quaeso, labores, Tis patria pepulit quem pietatis amor? Caelum si versus tendis, quocunque recedes, Hinc spatio caelum cernis et inde pari.
image: s268EMBLEMA III.
[gap: illustration]Stare cubum in tereti cernis quicunque figura, Hinc vitae verum discito cautus iter. Mores illa docet teret es, hic figere iussa Te iubet immotos in statione gradus.
image: s269EMBLEMA IIII.
[gap: illustration]Aurea mendaci vates non vnicus ore Vellera phrixeae commemorauit ouis. Noste, Christe, agnum canimus. Nam diuite gestas Tu vere veras vellere solus opes.
image: s270EMBLEMA V.
[gap: illustration]Scilicet incudem insanit qui frangere duri Conetur ictu mallei. Et non insanit Christo qui perdere sacra Se posse speret agmina?
image: s271EMBLEMA VI.
[gap: illustration]Phaeniceme, si vera ferunt, mors ipsa refingit, Huic sit vt vnus aui vitaque morsque rogus. Ite ô carnifices, Sanctorum sancta cremate Corpora. quos vultis perdere flamma parit.
image: s272EMBLEMA VII.
[gap: illustration]Nil spectasse dapes, nil deglutisse iuuabit, Haec nisi ventriculi cuncta calore coquas. Sic coetus spectasse pios, diuinaque verba Audisse attenta nil licetaure iuuat, Hae nisi percipiatque fides, imoque reposta Pectore, diuino freta calore coquat.
image: s273EMBLEMA VIII.
[gap: illustration]Cernis vt in caelum fuerat quae machina torta, Fit iaculatori mors properata suo? In sanctos quicunque Dei ruis impie, seruos, Conatus merces haec manet vna tuos.
image: s274EMBLEMA IX.
[gap: illustration]Pinge globum tenui quem libratum vndique filo Sustineat summi numinis alta manus, Talis es vrbs Christi de nomine dicta beato, Qua nil firmius est, mobiliusque nihil.
image: s275EMBLEMA X.
[gap: illustration]Qualis eques rapido nemorosa per auia cursu Corruit, effreni praecipitatus equo, Corporetu quemcunque Deus vel mente beauit, Talis es, ipsius te nisi frena regant.
image: s276EMBLEMA XI.
[gap: illustration]Quidquid edis quodcunque bibis, moriatur oportet, Vt inde vita suppetat: Et nos a Christi quod vitam morte petamus, Philosophe rides impie?
image: s277EMBLEMA XII.
[gap: illustration]Ceu rutilis idem qui dissilit ignibus aether, Foecundas grauido pectore fundit aquas, Vita fide sic Christus erit tibi viua receptus, Spretus at hic idem mors tibi Christus erit.
image: s278EMBLEMA XIII.
[gap: illustration]Soluuntur compacta licet bene dolia, firmis Constricta ni sint circulis. Sic legum poenis quae non firmata tenetur, Corruat oportet ciuitas.
image: s279EMBLEMA XIIII.
[gap: illustration]Sectantes velut vmbra fugit, fugientibuss instat, Addita corporibus scilicet vmbra comes, Sic fugit immeritae captantes praemia laudis, Demissis contra gloria iuncta comes. Et tamen haud falso trutinata examine, quidnam Laus haec omnis erit? scilicet vmbra leuis.
image: s280EMBLEMA XV.
[gap: illustration]Iniuste partis opibus si forte beatos Putas auaros, falleris. Epotis auide lymphis quis posse beari Hydropicos existimet?
image: s281EMBLEMA XVI.
[gap: illustration]Libera ceu volucris, caueae mox carcere clausa, Libera confracto carcere rursus abit: Liber homo natus, mortis dein clausus in antro, Rursus abit Christo liber adastra duce.
image: s282EMBLEMA XVII.
[gap: illustration]Tota viden'ventis expandens vela secundis, Vt perit optato littore mersa ratis? Haec tu mente notes cui sors aspirat amica, Haec eadem ne te que vehit vnda ruat.
image: s283EMBLEMA XVIII.
[gap: illustration]Obiectis ventos foribus, clausisque fenestris, Estque etiam tota mos prohibere domo. Ast aures, oculique, hae sunt vtrinque decebat Quas Satanae clausas opposuisse fores.
image: s284EMBLEMA XIX.
[gap: illustration]Adstricti glacie niti qui fluminis audet, Haud raro glacie dissiliente perit. Hoc sapite exemplo istius quos commoda vitae Innumeris fallunt lubrica cuncta modis.
image: s285EMBLEMA XX.
[gap: illustration]Quod duro lima est ferro, messique flagellum, Auro quodignis estrudi, Hoctibi, si sapias, crux est, licet aspera: quisquis Caelum Deo petis duce.
image: s286EMBLEMA XXI.
[gap: illustration]Qualis quae fuluo circumdata cernitur auro Cemma nitens, radio splendidiore micat: Talis formoso splendens in corpore virtus, Nescio quod prodit conspicienda decus.
image: s287EMBLEMA XXII.
[gap: illustration]Luna velut toto collustrans lumine terras, Frustra allatrantes despicit alta canes: Sic quisquis Christum allatrat Christive ministros, Index stultitiae spernitor vsque suae.
image: s288EMBLEMA XXIII.
[gap: illustration]Quis sapere hunc credat sese qui posse vetandis Ventorum credat flatibus esse parem? Stultior at quanto est sese qui posse loquentis Obstruere insanus numinis ora putet?
image: s289EMBLEMA XXIIII.
[gap: illustration]Tranquilli immotique prius velut aequoris vndas Vnica ventorum vis agitata ciet, Sic mundum meretrix Romana. Hanc tollite, Reges, Pacatus subito (credite) mundus erit.
image: s290EMBLEMA XXV.
[gap: illustration]Caesareos cineres quae moles clauserat olim, Arx est 'Romano nunc sacra Pontifici. Quam bene qui mortis nunc est mortalibus auctor, Morti sacratas obtinet iste domos.
image: s291EMBLEMA XXVI.
[gap: illustration]Cernis vt hic caelum faedo qui conspuit ore, Non caelum, immo suos conspuit ipse sinus? Et tu caelorum Domini contemptor, in illum Non quot verba iacis, tot tibi probra vomis?
image: s292EMBLEMA XXVII.
[gap: illustration]Ludicra ridemus fabricantes tecta puellos, Seustipulis fartum si meditantur opus: Quid melius plerique agitis, vanissima vitae Quos huius miseros noxia cura premit?
image: s293EMBLEMA XXVIII. [correction of the transcriber; in the print XXVIIII. ]
[gap: illustration]Hi colubris colubri, cristas tollente Ceraste, Conferti pariter, sinuosa volumina quorum Dextra secat, gladium caeli quae librat ab arce, Quos signent rogitas? satis et re et nomine notos, Quos Satan, armauit iusti quem numinis ira Terrarum exitio, funesto exciuit ab orco. Ast hominum tandem sortem miseratus acerbam Exerto verbi Christus nunc dissecat ense.
image: s294EMBLEMA XXIX.
[gap: illustration]Adde alas: aures, et caudam, et cornua ceruo Tollito: depictum sic tibi tempus erit. Tempore nanque nihil currit velocius vno, Nec semel elapsum quo reuocetur habet.
image: s295EMBLEMA XXX.
[gap: illustration]AEra graui cunctos veluti campana sonore, Ipsa licet penitus sint sibi surda, cient: Sic es recta docens alios, peruersa sequute, Quique aliis sapiens, non sapis ipse tibi.
image: s296EMBLEMA XXXI.
[gap: illustration]Ceuvacuum facilis vas est implere laboris, Quod mero est plenum velle replere furor: Sic cuius diuina animum sapientia caepit, Et vitae inuasit quem melioris amor. Aut vacuam humanis, homo, mentem sensibus adfer: Stultitiae plenus vel remaneto tuae.
image: s297EMBLEMA XXXII.
[gap: illustration]Viperei exedunt ceu matris viscera faetus, Sic quos ipsa suo fouit alumna sinu, Roditur heu! nimium sanctorum Ecclesia multis, At non euentu necratione pari. Vipera nam salua infelix prole interit, illis Haec contra extinctis non peritura manet.
image: s298EMBLEMA XXXIII.
[gap: illustration]Incauto quicunque rosas collegerit vngue, Vix vnquam illaeso legerit vngue rosas: Hoc sapite exemplo locupletes, plurma nanque Hisce latent vestris spicula mixta rosis.
image: s299EMBLEMA XXXIIII.
[gap: illustration]Stercora quod porcis, asinis quod carduus, hoc est Barbaries nostris asinis porcisque Magistris.
image: s300EMBLEMA XXXV.
[gap: illustration]En Satan accensis hinc inde vt torribus vrgens., Sic tandem absumi spumantem hunc stultus ahenum Posse putat, lapsus complet quem caelitus humor. Sic liceat nobis sanctorum effingere sortem, Quos Satanas variis hinc inde laboribus instans Exercet, frustra seseque suosque fatigans. Ecquis enim tutus nisi quos fidusque potensque Tutatur caeli Christus qui considet arce? Perge Satan. Nam quo torres ardentius omnes Accendes, tanto mage despumaris ahenum, Purior vt tandem fundo esca appareat imo.
image: s301EMBLEMA XXXVI.
[gap: illustration]Niliacus qualis serpens fugientibus instat, Instantes fugiens quanlibet ante ferox: Sic vetus ille draco, saeuus mortalibus hostis, Tereprimente fugit, te fugiente premit.
image: s302EMBLEMA XXXVII.
[gap: illustration]Nil mirum est statuas vos commendare libenter, Ipsi quum sitis, Pontifices, statuae.
image: s303EMBLEMA XXXVIII.
[gap: illustration]Belidas fingunt pertusa in dolia vates Mox effundendas fundere semper aquas. Nomine mutato, narratur fabula de te, Ebrie, quae meias qui sine fine bibis. Quin etiam hoc in te quadrat turba ebria, quod sint Corpora quae fuerant, dolia facta tibi.
image: s304EMBLEMA XXXIX.
[gap: illustration]Quaenam sic lacero vestita incedis amictu? Relligio, summi vera Patris soboles. Cur vestis tam vilis? opes contemno caducas. Quis liber hic? Patris lex veneranda mei. Cur nudum pectus? decet hoc candoris amicam. Cur innixa cruci? Crux mihi sola quies. Cur alata? homines doceo super astra volare. Curradians? mentis discutio tenebras. Quid docet hoc frenum? mentis cohibere furores. Cur tibi mors premitur? mors quia mortis ego.
image: s305EMBLEMA XL.
[gap: illustration]Fraternis luna vt radiis aduersa refulgens, Pleno coruscat lumine. Sic Christi oppositos spectans Ecclesia vultus, Splendore lucet integro.
image: s306EMBLEMA XLI.
[gap: illustration]Lunam interveniens ceu terae corpus opacum Atra inficit caligine. Sic interueniens hominum sapientia, purum Ecclesiae infuscat iubar.
image: s307EMBLEMA XLII.
[gap: illustration]Luna velut fratri propius coniuncta, perisse Stultis videtur funditus, Quae tamen admoti spectat quâ lumina Solis, Longe refulget clarior. Sic periisse pii vulgo qui morte videntur, Absit perisse dixerim, Ipso qui potius Christo propiore potiti, Quod quaesierunt obtinent.
image: s308EMBLEMA XLIII.
[gap: illustration]Insanum hunc quicunque vides seseque suosque Rate perforata mergere, Ah, quam vera vides! nam quod pictum aspicis, horum Viua est imago temporum.
image: s309EMBLEMA XLIIII.
[gap: illustration]Vidi ego carnificis metuentem verbera saeui, Quimedias sese Ligeris proiecit in vndas, Et quanuis sudore madens, expersque natandi Fluminis euasit pede calcans ima profundi, Quem mox non vna paenas pro caede luentem Vidimus impositum torreri viscera flammis. Haec age dispicito rectae qui tramite vitae Deserto, magis atque magis periturus oberras: Nam quo tardior est, grauior fit numinis ira.
image: s310
[gap: blank space]
image: s311
[gap: index]